Home‎ > ‎Daniel‎ > ‎

St. Jerome on Daniel- Latin




Hieronymus
Commentarii in Danielem

Prologus

contra prophetam danielem duodecimum librum scribit porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui temporibus antiochi, qui appellatus est epiphanes, fuerit in iudaea, et non tam danielem uentura dixisse quam illum narrasse praeterita; denique quidquid usque ad antiochum dixerit, ueram historiam continere, siquid autem ultra opinatus sit, quae futura nescierit esse mentitum: cui solertissime responderunt eusebius caesariensis episcopus tribus uoluminibus, octauo decimo et nono decimo et uicesimo, apollinaris quoque uno grandi libro, hoc est uicesimo sexto, et ante hos ex parte methodius. uerum quia nobis propositum est non aduersarii calumniis respondere, quae longo sermone indigent, sed ea quae a propheta dicta sunt nostris disserere, id est christianis, illud in praefatione commoneo, nullum prophetarum tam aperte dixisse de christo: non enim solum scribit eum esse uenturum, quod est commune cum ceteris, sed quo tempore uenturus sit docet, et reges per ordinem digerit et annos enumerat ac manifestissima signa praenuntiat quae quia uidit porphyrius uniuersa completa et transacta, negare non poterat, superatus historiae ueritate, in hanc prorupit calumniam, ut ea, quae in consummatione mundi de antichristo futura dicuntur, propter gestorum in quibusdam similitudinem, sub antiocho epiphane impleta contendat; cuius impugnatio testimonium ueritatis est: tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non uideatur futura dixisse sed narrasse praeterita. et tamen sicubi se occasio in explanatione eiusdem uoluminis dederit, calumniae illius strictim respondere conabor, et philosophiae artibus, immo malitiae saeculari, per quam subuertere nititur ueritatem, et quibusdam praestigiis clarum oculorum lumen auferre, explanatione simplici contraire. itaque obsecro uos, pammachi philomathestate~g et marcella unicum romae sanctitatis exemplar iunctos fide et sanguine, ut conatus meos orationibus adiuuetis, ut dominus atque saluator, pro causa sua, suo sensu meo ore respondeat, qui loquitur ad prophetam: aperi os tuum et implebo illud; si enim cum apprehensi fuerimus ante iudices et tribunalia monet ne cogitemus quid respondere debeamus, quanto magis contra aduersarios blasphemantes, sua potest bella bellare et in seruis suis uincere! - unde et psalmi plurimi illud hebraicum quod in titulis ponitur 'lamanasse', pro quo lxx transtulerunt 'in finem', magis 'pro uictoria' continent: aquila enim interpretatus est t�i~g nikopoi�i~g hoc est 'ei qui praebet uictoriam', symmachus epinikion~g quod proprie 'triumphum palmam que' significat -. sed et hoc nosse debemus inter cetera porphyrium in danielis nobis libros obicere, idcirco illum apparere confictum nec haberi apud hebraeos sed graeci sermonis esse commentum, quia in susannae fabula contineatur, dicente daniele ad presbyteros: apo~g tou~g schinou~g schisei~g se~g ho~g theos~g, kai~g apo~g tou~g prinou~g prisei~g se~g, quam etumologian~g magis graeco sermoni conuenire quam hebraeo. cui et eusebius et apollinaris pari sententia responderunt, susannae belis que ac draconis fabulas non contineri in hebraico, sed partem esse: prophetiae abacuc filii iesu de tribu leui, sicut iuxta lxx interpretes in titulo eiusdem belis fabulae ponitur: homo quidam erat sacerdos, nomine daniel filius abda, conuiua regis babylonis, cum danielem et tres pueros de tribu iuda fuisse, sancta scriptura testetur. unde et nos ante annos plurimos cum uerteremus danielem, has uisiones obelo praenotauimus, significantes eas in hebraico non haberi; et miror quosdam mempsimoirous~g indignari mihi, quasi ego decurtauerim librum, cum et origenes et eusebius et apollinaris alii que ecclesiastici uiri et doctores graeciae has, ut dixi, uisiones non haberi apud hebraeos fateantur, nec se debere respondere porphyrio pro his quae nullam scripturae sanctae auctoritatem praebeant. illud quoque lectorem admoneo, danielem non iuxta lxx interpretes, sed iuxta theodotionem ecclesias legere, qui utique post aduentum christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant ebionitam, qui altero genere iudaeus est. sed et origenes de theodotionis opere in editione uulgata asteriscos posuit, docens defuisse quae addita sunt, et rursum quosdam uersus obelis praenotauit, superflua quaeque designans. cum que omnes christi ecclesiae, tam graecorum quam latinorum syrorum que et aegyptiorum, hanc sub asteriscis et obelis editionem legant, ignoscant inuidi labori meo, qui uolui habere nostros quod graeci in aquilae et theodotionis ac symmachi editionibus lectitant. et si illi in tantis diuitiis doctrinarum non contemnunt studia hominum iudaeorum, cur latina paupertas despiciat christianum cuius, ut opus displiceat, certe uoluntas recipienda est? uerum iam tempus est ut ipsius prophetae uerba texamus, non iuxta consuetudinem nostram proponentes omnia et omnia disserentes ut in duodecim prophetis fecimus, sed breuiter et per interualla ea tantum quae obscura sunt explanantes, ne librorum innumerabilium magnitudo lectori fastidium faciat. ad intellegendas autem extremas partes danielis, multiplex graecorum historia necessaria est: sutorii uidelicet callinici, diodori, hieronymi, polybii, posidonii, claudii theonis et andronyci cognomento alipi, quos et porphyrius secutum esse se dicit, iosephi quoque et eorum quos ponit iosephus, praecipue que nostri liuii, et pompei trogi, atque iustini, qui omnem extremae uisionis narrant historiam et, post alexandrum usque ad caesarem augustum, syriae et aegypti id est seleuci et antiochi et ptolomaeorum bella describunt; et siquando cogimur litterarum saecularium recordari et aliqua ex his dicere quae olim omisimus, non nostrae est uoluntatis sed, ut ita dicam, grauissimae necessitatis: ut probemus ea quae ante saecula multa a sanctis prophetis praedicta sunt, tam graecorum quam latinorum et aliarum gentium litteris contineri.

1. anno tertio regni ioachim regis iudae, uenit nabuchodonosor rex babylonis hierusalem, et obsedit eam. ioachim filius iosiae, cuius tertio decimo anno prophetare orsus est hieremias, sub quo etiam holda mulier prophetauit, ipse est qui alio nomine appellatur heliachim et regnauit super tribum iuda et hierusalem annis undecim, cui successit in regnum filius eius ioiachin cognomento iechonias, qui tertio mense regni sui, die decima, captus a ducibus nabuchodonosor ductus que est in babylonem, et in loco eius constitutus est sedecias filius iosiae patruus eius, cuius anno undecimo hierusalem capta atque subuersa est. nemo igitur putet eundem in danielis principio esse ioachim, qui in hiezechielis exordio ioiachin scribitur: iste enim extremam syllabam 'chim' habet, ille 'chin' - et ob hanc causam in euangelio secundum matthaeum una uidetur deesse generatio, quia secunda tesseriscedecas in ioachim desinit filium iosiae et tertia incipit a ioiachin filio ioachim; quod ignorans porphyrius, calumniam struit ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum euangelistae matthaei arguere nititur falsitatem -.

quod que 'traditus' scribitur ioachim, monstrat non aduersariorum fortitudinis fuisse uictoriam sed domini uoluntatis.

et partem uasorum domus dei; et asportauit ea in terra sennaar in domum dei sui, et uasa intulit in domum thesauri dei sui. terra sennaar locus est babylonis in quo fuit campus dura et turris quam usque ad caelum hi, qui ab oriente mouerant pedes suos, aedificare conati sunt; unde et a confusione linguarum locus nomen accepit 'babylon', quae in linguam nostram transfertur 'confusio'. simul que animaduertendum secundum anag�g�n~g, quod rex babylonis non potuerit uniuersa dei uasa transferre et in idolo quod sibi finxerat collocare, sed partem uasorum templi dei, quae intellegenda sunt dogmata ueritatis; si enim cunctos philosophorum reuoluas libros, necesse est ut in his reperias aliquam partem uasorum dei - ut apud platonem: fabricatorem mundi deum; ut apud zenonem stoicorum principem: inferos et immortales animas, et unum bonum honestatem -, sed quia iungunt mendacium ueritati, et naturae bonum multis perdunt malis, ideo partem uasorum dei et non omnia uasa integra atque perfecta cepisse memorantur.

et ait rex asphanez praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis israel et de semine regio et tyrannorum pueros in quibus nulla esset macula. pro 'asphanez' in editione uulgata 'abiesdri' scriptum repperi; et pro 'porthommim' quod theodotio posuit, lxx et aquila 'electos' transtulerunt, symmachus 'parthos', pro uerbo nomen gentis intellegens, quod nos, iuxta editionem hebraeorum quae kata~g akribeian~g legitur, in 'tyrannos' uertimus, maxime quia praecedit 'de regio semine'. unde et arbitrantur hebraei, danielem et ananiam et misael et azariam fuisse eunuchos, impleta illa prophetia quae ad ezechiam per esaiam prophetam dicitur: et de semine tuo tollent, et facient eunuchos in domo regis. si autem de semine fuerunt regio, nulli dubium quin de genere fuerint dauid, nisi forte huic sensui illud contrarium sit quod sequitur. pueros (siue iuuenes) in quibus nulla esset macula: ut doceret eos litteras et linguam chaldaeorum. philo arbitratur linguam hebraeorum ipsam esse chaldaeorum, quia abraham de chaldaeis fuerit; quod si recipimus, quaerendum est quomodo nunc hebraei pueri linguam quam nouerant doceri iubeantur, nisi forte iuxta quorundam opinionem duas abraham linguas, et hebraeorum et chaldaeorum, scisse dicamus.

et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: danieli baldasar, et ananiae sidrac, misaeli misac, et azariae abdenago. non solum praepositus siue magister eunuchorum et ut alii transtulerunt archieunouchos~g sanctis immutat nomina, sed et pharao ioseph in aegypto appellauit 'somtophaneg', nolentes eos in terra captiuitatis uocabula habere iudaea - unde et propheta dicit in psalmo: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? -. porro dominus in bonam partem nomina mutat antiqua et ex rebus imponit uirtutum uocabula, ut abram appellaret abraham, et sarai saram; in euangelio quoque quondam simon petri nomen accepit et filii zebedaei appellati sunt filii 'tonitrui', quod non, ut plerique putant, 'boanerges' sed emendatius legitur 'banereem'.

proposuit autem daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de uino potus eius. qui de mensa regis et de uino potus eius non uult comedere ne polluatur, utique si sapientiam atque doctrinam babyloniorum sciret esse peccatum, numquam acquiesceret discere quod non licebat; discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque conuincant - quomodo si quispiam aduersum mathematicos uelit scribere imperitus math�matos~g risui pateat, et aduersum philosophos disputans si ignoret dogmata philosophorum -. discunt ergo ea mente doctrinam chaldaicam, qua et moyses omnem sapientiam aegyptiorum didicerat.

dedit deus danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. qui propter peccata maiorum ductus est in captiuitatem, propter uirtutum suarum magnitudinem statim mercedem recepit: proposuerat enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et epulis regiis praeposuerat uiles cibos; idcirco gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit, domino largiente. ex quo intellegimus pro necessitate rerum siquando sancti diliguntur ab infidelibus, dei esse misericordiam non bonitatis hominum peruersorum.

tenta nos, obsecro, seruos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad uescendum et aqua ad bibendum. incredibilis fidei magnitudo, non solum sibi corpulentiam polliceri esu uilioris cibi, sed et tempus statuere. non est ergo temeritatis, sed fidei, ob quam regias dapes contempserant.

pueris autem his dedit deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientiam, danieli autem intellegentiam omnium uisionum et somniorum. nota quod deus dederit sanctis pueris scientiam et disciplinam saecularium litterarum in omni libro et 'sapientiam' - pro quo symmachus interpretatus est 'artem grammaticam' -, ut cuncta quae legebant intellegerent et spiritu dei de chaldaeorum scientia iudicarent. daniel autem hoc extra tres pueros habebat insigne, quod uisiones et somnia quibus per symbola quaedam et ainigmata~g futura monstrantur sagaci mente cernebat, ut quod alii uidebant in phantasmate, hic oculis cordis aspiceret. completis itaque diebus quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu nabuchodonosor.

completos dies, triennii tempus intellege, quod rex constituerat: ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

et omne uerbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex, inuenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos qui erant in uniuerso regno eius. pro 'hariolis' et 'magis' uulgata editio 'sophistas' et 'philosophos' transtulit: non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam graecorum eruditio pollicetur, sed doctrinam gentis barbarae qua usque hodie chaldaei philosophantur.

fuit autem daniel usque ad annum primum cyri regis. dicemus in consequentibus quomodo qui usque ad annum primum cyri regis hic fuisse describitur, postea tertio anno eiusdem cyri regis et primo darii fuisse memoretur.

2. in anno secundo regni nabuchodonosor, uidit nabuchodonosor somnium, et reliqua. si post tres annos pueri ingressi sunt in conspectu eius ut ipse praeceperat, quomodo nunc secundo anno regni sui somnium uidisse narratur? quod ita soluunt hebraei: secundum hic annum dici regni eius, omnium gentium barbararum, non iudaeae tantum et chaldaeorum, sed assyriorum quoque et aegyptiorum et moabitarum et reliquarum nationum quas domino concedente superarat. unde et iosephus in decimo antiquitatum scribit libro: "post annum secundum aegyptiae uastitatis rex nabuchodonosor uidit mirabile somnium". et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo. uidit rex impius somnium futurorum ut, interpretante sancto quod uiderat, deus glorificetur, et captiuorum deo que in captiuitate seruientium sit grande solatium. hoc idem in pharao legimus, non quod pharao et nabuchodonosor uidere meruerint, sed quod ioseph et daniel digni exstiterint: qui interpretatione eorum omnibus praeferrentur.

praecepit ergo rex, ut conuocarentur harioli et magi et malefici et chaldaei. quos nos 'hariolos', ceteri epaoidous~g interpretati sunt, id est 'incantatores'. ergo uidentur mihi 'incantatores' esse qui uerbis rem peragunt, 'magi' qui de singulis philosophantur, 'malefici' qui sanguine utuntur et uictimis et saepe contingunt corpora mortuorum, porro in chaldaeis genethlialogous~g significari puto quos uulgus 'mathematicos' uocat; consuetudo autem et sermo communis 'magos' pro 'maleficis' accipit qui aliter habentur apud gentem suam eo quod sint philosophi chaldaeorum, et ad artis huius scientiam reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt: unde et in natiuitate domini saluatoris ipsi primum ortum eius intellexerunt et uenientes in sanctam bethleem adorauerunt puerum, stella desuper ostendente.

et dixit ad eos rex: uidi somnium, et mente confusus ignoro quid uiderim. umbra quaedam et, ut ita dicam, aura somnii atque uestigium remansit in corde regis, ut, referentibus aliis, possit reminisci eorum quae uiderat et nequaquam eum deciperent mentientes.

responderunt chaldaei regi syriace. hucusque quae lecta sunt, sermone narrantur hebraeo; ab hoc loco usque ad uisionem anni tertii regis baldasar quam daniel uidit in susis, hebraicis quidem litteris sed lingua scribuntur chaldaica, quam hic syriacam uocat.

nisi indicaueritis mihi somnium et coniecturam eius, peribitis uos et domus uestrae publicabuntur, et reliqua. comminatus est poenam, proponit et praemia, ut, si potuerint somnium dicere, consequenter credat etiam his quae incerta sunt, hoc est, quid significet somnium; quod si non potuerint ea dicere de quibus rex in plerisque confusus poterat recordari, etiam futurae interpretationis perdant fidem. denique sequitur:

somnium dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius ueram loquamini. sermo enim quem tu, rex, quaeris, grauis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis dis quorum non est cum hominibus conuersatio. confitentur magi, confitentur harioli et omnis scientia saecularis litteraturae, praescientiam futurorum non esse hominum, sed dei. ex quo probatur prophetas dei spiritu locutos qui futura cecinerunt.

quo audito, rex in furore et in ira magna praecipit ut perirent omnes sapientes babylonis. et egressa sententia sapientes interficiebantur; quaerebatur que daniel et socii eius ut perirent. quaerunt hebraei cur daniel et tres pueri non sint ingressi ad regem cum aliis sapientibus, et, prolata sententia, iubeantur perire cum ceteris. quod ita edisserunt: ut eo tempore, quo rex praemia et dona et honorem maximum promittebat, ire noluerint ne impudenter diuitias et dignitatem chaldaicam uiderentur appetere; aut certe ipsi chaldaei, inuidentes gloriae eorum et scientiae, soli ingressi sunt quasi soli praemia percepturi, et postea in periculo uoluerint habere consortes quos in spe gloriae refutauerant.

et interrogauit eum qui a rege acceperat potestatem, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. scientes chaldaei quod decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in uniuersa chaldaea, daniel et tres pueri saperent et intellegerent, celauerant eos interrogationem regis ne praeferrentur sibi in interpretatione somnii. et ob hanc causam interrogat daniel de crudelitate sententiae, qui causam sui periculi nesciebat.

daniel ingressus rogauit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. tempus postulat, non quo tractatione et sagacitate mentis occulta perquireret, sed quo occultorum dominum precaretur. et ideo ananiam et misaelem et azariam iungit ad preces, ne solus de suo merito uideatur praesumere: ut, quorum erat commune discrimen, communis esset oratio.

tunc danieli per uisionem nocte mysterium reuelatum est. somnium regis suo discit somnio: immo et somnium et interpretationem eius dei reuelatione cognoscit, quod daemones ignorabant, sapientia saeculi scire non poterat. unde et apostoli mysterium quod cunctis retro generationibus fuerat ignoratum, domino reuelante, cognoscunt.

et daniel benedixit deo caeli. ad distinctionem eorum qui uersantur in terra et daemonicis artibus atque praestigiis terrena deludunt, daniel deo caeli benedicit: dii enim qui non fecerunt caelum et terram, peribunt.

ipse mutat tempora et aetates, transfert regna atque constituit. non ergo miremur siquando cernimus et regibus reges et regnis regna succedere quae dei gubernantur et mutantur et finiuntur arbitrio. causas que singulorum nouit ille qui conditor omnium est et saepe malos reges patitur suscitari ut mali malos puniant: simul que subostendit, et generali disputatione praeparat auditorem, somnium quod uidit esse de mutatione et successione regnorum.

dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam. iuxta illud quod scriptum est: audiet sapiens et apponet sapientiam. qui enim habet dabitur ei; et animae quae feruet amore sapientiae, libenter spiritus dei infunditur: in peruersam autem animam non introibit sapientia.

ipse reuelat profunda et abscondita, et nouit in tenebris constituta, et lux cum eo est. cui deus reuelat profunda, et potest dicere: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei!, iste, habitante in se spiritu: scrutatur etiam profunda dei, et in profundum animae suae fodit altissimos puteos, et omnem terram egerit quae profundas aquas operire consueuit, seruat que mandatum dicens: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fonte. quod que sequitur: nouit in tenebris constituta, et lux cum eo est, tenebrae significant ignorantiam, lux scientiam atque doctrinam: itaque deum ut peruersa non caelant, ita recta ambiunt atque circumdant; siue ita interpretandum est, quod tenebrosa mystica quaeque et profunda significent, iuxta illud quod legimus in prouerbiis: intelleget quoque parabolam, et tenebrosum sermonem; hoc ipsum significat quod in psalmis legimus: tenebrosa aqua in nubibus aeris: qui enim ad excelsa conscendit et, terrena deserens, instar auium tenuissimum aerem et aetheria quaeque desiderat, iste nubes efficitur ad quam ueritas dei peruenit et quae super sanctos pluere consueuit, repletus que scientiae multitudinem habet multas aquas in corde suo tenebrosas et inuolutas caligine quam solus moyses ingreditur, et loquitur deo facie ad faciem, de quo scriptum est: posuit tenebras latibulum suum.

tibi, deus patrum meorum, confiteor te que laudo. ne sui uideatur meriti quod impetrauit, refert ad patrum iustitiam et ad ueritatem dei, qui seminis eorum etiam in captiuitate miseretur.

et nunc ostendisti mihi quae rogauimus te. quod quattuor rogant uni ostenditur: ut et arrogantiam fugiat ne solus impetrasse uideatur, et agat gratias quod mysterium somnii solus audierit. sapientes babylonis ne perdas. imitatur clementiam domini qui pro persecutoribus deprecatur et non uult eos perire propter quos fuerat ipse periturus.

inueni hominem de filiis transmigrationis iudae qui solutionem regi annuntiet. dei gratiam ad suam refert diligentiam et inuenisse se dicit, cum daniel se ultro obtulerit ut introduceretur ad regem: in quo noos~g ostenditur nuntiorum qui, cum bona nuntient, sua uideri uolunt. qui autem solutionem somnii repromittit, utique ante narraturus est somnium. et nota quod de filiis iuda sit daniel, non sacerdos, sicut in fine belis fabula continet.

putas ne uere potes indicare mihi somnium quod uidi, et interpretationem eius? seruat ordinem quaestionis, ut primum somnium, quod se magi ignorare responderant, et postea interpretationem quaerat somnii ut, cum somnium audierit et quae uiderat recognouerit, tunc credat et interpretationi quae uariam recipit coniecturam.

mysterium quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi. pro 'haruspicibus' quod nos uertimus, in hebraico 'gazarenos' habet, quos solus symmachus thutas~g interpretatus est, et quos graeci solent h�patoskopous~g appellare: qui extra inspiciant et ex his futura praedicant. mysterium autem uocans ordinem somnii reuelati, ostendit quidquid occultum est et ab hominibus ignoratur, posse mysterium nuncupari. tollit quoque regi prauam suspicionem, ne humana aestimet inueniri posse solertia quod dei solius notitiae reseruatur.

sed est deus in caelo reuelans mysteria. frustra igitur ab hominibus quaeris in terra quod deus solus nouit in caelo. et occulte retrahens eum a multorum deorum cultu, ad unius dei notitiam dirigit.

qui indicauit tibi, rex nabuchodonosor, quae uentura sint nouissimis temporibus. absque adulationis uitio ueritate sociata, blanditur ut regi quod illi a deo sint mysteria reuelata quae nouissimis sint uentura temporibus. nouissimi autem dies, aut ex eo numerandi sunt tempore quo danieli somnium reuelatum est, usque ad consummationem mundi, aut certe hoc sentiendum, quod uniuersa interpretatio somnii tendat ad finem, in quo imago statua que quae cernitur conterenda est.

somnium tuum et uisiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt. non dixit 'uisiones oculorum tuorum', ne quid putaremus esse corporeum, sed 'capitis': sapientis enim oculi in capite eius, in principali uidelicet cordis, iuxta illud quod in euangelio legimus: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et: quid cogitatis in cordibus uestris?; alii uero, ex huius occasione capituli, to~g h�gemonikon~g non in corde, sed, iuxta platonem, in cerebro suspicantur.

tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esse futurum post haec. pro eo quod est 'post haec', soli lxx 'dies nouissimos' transtulerunt; quod si ita legitur, sollicitius requiramus ubi dies nouissimi scripti sunt, et redarguamus eos qui mundum non putant esse periturum: numquam enim dies appellarentur nouissimi, si mundus esset aeternus. quod que dicitur: tu, rex, cogitare coepisti, indicat causas somnii: quod idcirco ei deus futurorum mysteria reuelarit, quia ipse rex uoluerit scire uentura: et ut nabuchodonosor diuinae inspirationis miretur gratiam, non solum quid in somnio uiderit, sed ante somnium quid tacitus cogitarit, exponit.

et qui reuelat mysteria ostendit tibi quae uentura sunt. illud quod in euangelio legimus: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, etiam super nabuchodonosor intellegimus esse completum: tanta enim clementia est omnipotentis dei, ut etiam nabuchodonosori dispensationis suae qua mundum regis mysteria reuelarit. interrogemus eos, qui diuersas asserunt esse naturas, cuius naturae nabuchodonosor intellegant: bonae ne an malae? si bonae: cur impius dicitur? si malae, ut certum est: cur malo atque terreno - id est choico - sua deus sacramenta monstrauit?

mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis uiuentibus, sacramentum hoc reuelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret. putauerat rex notitiam futurorum solertia mentis humanae posse comprehendi, et ideo sapientes babylonis interfici iusserat. ergo daniel et eos excusat qui dicere non potuerunt, et ipse inuidiam fugit, ne quis aestimet eum quae dicturus est propria dixisse sapientia. causa autem reuelationis propheticae, regis est desiderium, qui uoluit uentura cognoscere; ergo honorat regem, quando propter illius scientiam sibi dicit a deo mysteria reuelata. et hoc considerandum, quod somnia, in quibus aliqua uentura signantur et quasi per nubilum ueritas demonstratur, non pateant coniectoribus et humanae mentis arbitrio, sed dei solius scientiae.

tu, rex uidebas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. huius statuae caput ex auro optimo erat; pectus autem et brachia de argento; porro uenter et femora ex aere; tibiae autem ferreae; pedum pars quaedam erat ferrea, quaedam fictilis. uidebas ita, donec abscisus est lapis sine manibus, et percussit statuam in pedibus suis ferreis et fictilibus, et comminuit eos; tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum: et redacta quasi in fauillam aestiuae areae, rapta sunt uento, nullus que locus inuentus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et impleuit uniuersam terram. pro 'statua' - id est andrianthe~g -, quod solus interpretatus est symmachus, ceteri 'imaginem' transtulerunt, uolentes hoc nomine similitudinem ostendere futurorum. sequamur interpretationem propheticam et, danielis uerba adcantantes, quae ab illo breuiter dicta sunt latius exponamus:

caput, inquit, aureum tu es, rex, per quod ostenditur regnum primum, babylonium, auro pretiosissimo comparatum.

et post te consurget regnum aliud, minus te, medorum uidelicet atque persarum, quod argenti habet similitudinem, minus priore et non maius sequente.

et regnum tertium aliud, aeneum, quod imperabit uniuersae terrae, alexandrum significat et regnum macedonum successorum que alexandri: quod recte aeneum dicitur - inter omnia enim metalla aes uocalius est et retinnit clarius, et sonitus eius longe late que diffunditur -, ut non solum famam et potentiam regni, sed et eloquentiam graeci sermonis ostenderet.

regnum autem quartum, quod perspicue pertinet ad romanos, ferreum est, quod comminuit et domat omnia. sed pedes eius et digiti ex parte ferrei, ex parte sunt fictiles, quod hoc tempore manifestissime comprobatur: sicut enim in principio nihil romano imperio fortius et durius fuit, ita et in fine rerum nihil imbecillius, quando et in bellis ciuilibus et aduersum diuersas nationes aliarum gentium barbararum indigemus auxilio. in fine autem horum omnium regnorum auri, argenti, aeris et ferri: abscisus est lapis - dominus atque saluator - sine manibus - id est absque coitu et humano semine de utero uirginali - et, contritis omnibus regnis: factus est mons magnus, et impleuit uniuersam terram; quod iudaei et impius porphyrius male ad populum referunt israel, quem in fine saeculorum uolunt esse fortissimum et omnia regna conterere et regnare in aeternum.

deus magnus ostendit regi quae futura sint postea. rursum reuelationem somnii non sui dicit meriti, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et doceret regem quod deus solus esset colendus.

tunc rex nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et danielem adorauit, et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei. hunc locum calumniatur porphyrius: quod numquam superbissimus rex captiuum adorauerit, quasi non et lycaones ob signorum magnitudinem paulo et barnabae uoluerint hostias immolare; error ergo gentilium, qui omne quod supra se est deos putant, scripturae non debet imputari quae simpliciter refert uniuersa quae gesta sunt. sed et hoc possumus dicere, quod causas adorandi et immolatarum hostiarum et incensi atque sacrificii ipse rex exposuerit, dicens ad daniel:

uere deus uester deus deorum est, et dominus regum, et reuelans mysteria; quoniam potuisti aperire sacramentum hoc. ergo non tam danielem quam in daniele adorat deum qui mysteria reuelauit: quod et alexandrum regem macedonum in pontifice ioiade fecisse legimus; quod si displicet hoc dicendum est, nabuchodonosor, signorum magnitudine et stupore confusum, quid faceret ignorasse, ut, qui deum uerum intellegebat et dominum regum: seruum eius, adoraret et illi adoleret incensum.

tunc rex danielem in sublime extulit, et munera magna et multa dedit ei, et constituit eum principem super omnes prouincias babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes babylonis. et in hoc calumniator ecclesiae prophetam reprehendere nititur: quare non recusarit munera et honorem babylonium libenter susceperit, non considerans ideo regem uidisse somnium et interpretationis mysteria per puerum reuelata, ut daniel cresceret et in loco captiuitatis princeps omnium fieret chaldaeorum et dei omnipotentia nosceretur; quod quidem et in ioseph apud pharaonem et aegyptum factum legimus et in mardochaeo apud assuerum, ut in utraque gente haberent captiui et peregrinantes ex iudaeis solatia, uidentes hominem gentis suae aegyptiorum esse principem uel chaldaeorum.

daniel autem postulauit a rege et constituit super opera prouinciae babylonis sidrac, misac et abdenago. non obliuiscitur eorum cum quibus dominum deprecatus est et qui se cum periclitati fuerant: itaque facit eos iudices prouinciarum; ipse autem a regis latere non recedit.

3. nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex. uelox obliuio ueritatis, ut, qui dudum seruum dei quasi deum adorauerat, nunc statuam sibi fieri iubeat ut ipse adoretur in statua! quod autem aurea fit et infiniti ponderis, illud in causa est, ut stuporem uidentibus creet et res inanima adoretur ut deus, dum unusquisque suam consecrat auaritiam. datur quoque, per occasionem captiuorum, barbaris nationibus salutis occasio, ut, qui primum per danielis reuelationem potentiam cognouerant unius dei, in trium quoque puerorum fortitudine discant mortem debere contemni et idola non colere.

et statuit eam in campo dura prouinciae babylonis. pro 'dura', theodotio 'deira', symmachus 'durau', lxx peribolon~g transtulerunt, quod nos 'uiuarium' uel 'conclusum locum' dicere possumus.

misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et praefectos, omnes que principes regionum. excelsa periculosius stant, et citius corruunt quae sublimia sunt. principes congregantur ad adorandum statuam, ut per principes seducantur et gentes - qui enim diuites sunt et potentes, dum timent carere diuitiis et potentia, facilius supplantantur -; seductis autem magistratibus, subditi populi maiorum exemplo pereunt.

et praeco clamabat ualenter: uobis dicitur, populis, tribubus et linguis: in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et uniuersi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit nabuchodonosor rex. si quis autem non ceciderit et adorauerit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. non quo omnes populi uniuersarum nationum in campo dura potuerint congregari et adorare statuam auream, sed quo in principibus cunctarum gentium, omnes gentes et populi adorasse credantur. omnem scripturam sanctam mente percurrens - nisi tamen me fallit obliuio -, nequaquam reperio quod sanctorum quisquam deum cadens adorauerit; sed quicumque idola et daemones et res illicitas adorauerit, cadens dicitur adorare - ut in praesenti loco -, non semel sed crebrius; et in euangelio diabolus loquitur ad dominum: haec omnia dabo tibi, si cadens adoraueris me. sed et hoc dicendum: omnes haereticos qui fulgore eloquentiae saecularis falsum dogma componunt, auream statuam facere et quantum in se est persuasione compellere, ut cadentes adorarent idolum falsitatis.

statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae. eodem sensu accipiendum quo supra, ut omnes populos intellegamus in principibus: neque enim adesse uniuersae simul poterant nationes.

statim que et in ipso tempore accedentes uiri chaldaei accusauerunt iudaeos. quos praepositos in babylone regis operibus inuidebant, et offendebantur peregrino cultu, et auersione idolorum, nacti occasionem criminantur ad regem. denique sequitur:

sunt uiri iudaei quos constituisti super opera regionis babyloniae, sidrac, misac et abdenago: qui contempserunt decretum tuum. et quodammodo sic loquuntur: quos praetulisti nobis et captiuos ac seruos principes esse fecisti, hi, elati in superbiam, tua praecepta contemnunt.

deos tuos non colunt, et statuam auream quam erexisti non adorant. quod in principio huius diximus uisionis, hic manifestius approbatur: alios esse deos nabuchodonosor, et aliam statuam auream quam in cultum sui iussit erigi; nam et in consequentibus ipse rex loquitur: deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis? alii hanc dicunt scripturae sanctae consuetudinem ut unum idolum appellet pluraliter, ut est illud in exodo de uitulo: isti dii tui, israel, qui eduxerunt te de terra aegypti, et in regum uolumine ieroboam, ponens aureum uitulum in bethel, idola fecisse narratur; e contrario multa daemonia singulari numero appellantur in esaia: inclinauit se, et adorat illud, et uotum faciens dicit: deus meus es tu.

prosternite uos et adorate statuam quam feci; quod si non adoraueritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem. quamquam in furore praeceperit adduci pueros, tamen dat spatium paenitudinis, ut, si ceciderint et adorauerint, prior culpa ueniam consequatur, sin autem adorare contempserint, praesens poena sit fornacis ardentis.

et quis est deus qui eripiat uos de manu mea? ille uidelicet cuius seruum dudum adorasti, quem uere deum deorum et dominum regum esse dixisti.

nabuchodonosor rex, non oportet nos de hac re respondere tibi. in hebraeo non habet 'regem', ne adulari uiderentur impio aut regem uocare qui ad iniqua compelleret; quod si quis contentiosus 'regem' quoque legerit, dicamus eos non procaciter regem ad effusionem sui sanguinis prouocare, sed ita reddere regi honorem debitum ut dei cultus non laedatur. quod autem ait: non oportet nos de hac re respondere tibi, ille sensus est: non debes audire uerba, quorum iam rebus ipsis probabis fortitudinem atque constantiam. ecce enim deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberare. unde putauerat terrere pueros, inde cernit in eis materiam fortitudinis; nec in longum differunt, sed praesens sibi pollicentur auxilium, dicentes:

ecce enim deus noster, quem colimus, ipse nos et de eo quod minaris incendio, et de tuis potest manibus liberare. quod si noluerit. pulchre ad id quod dixerat: potest eripere nos, non intulit contrarium': si non potuerit', sed:

si noluerit: ut non impossibilitatis dei, sed uoluntatis sit, si perierint.

notum tibi sit, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti non adoramus. siue 'statuam' - ut symmachus - siue 'imaginem auream' - ut ceteri transtulerunt - si uoluerimus legere, cultores dei eam adorare non debent. ergo iudices et principes saeculi, qui imperatorum statuas adorant et imagines, hoc se facere intellegant, quod tres pueri facere nolentes placuerunt deo. et notanda proprietas, deos coli, imaginem adorari dicunt, quod utrumque seruis dei non conuenit.

tunc nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius commutatus est. in quibusdam psalmis tituli praenotantur: pro his qui commutabuntur; sermo igitur commutationis ambiguus est: et de bono in malum et de malo in bonum. neque enim commutatio uultus nabuchodonosor bonae parti poterit coaptari, licet quidam et inscriptionem psalmorum de bono ad malum referant: quod hi qui naturaliter debuerant intellegere deum, contra christum et sanctos eius perturbatione mentis et furore mutati sunt.

et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam incendi consueuerat. quasi non posset simplex et solitus ignis trium puerorum consumere corpora; sed furor et ira, quae insaniae proxima est, modum tenere non potest, et uult eos multiplicis poenae comminatione terrere, quos paratos uidebat ad mortem.

et confestim uiri illi uincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et uestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. pro 'bracis', quas symmachus anaxuridas~g interpretatus est, aquila et theodotio 'saraballa' dixerunt, et non ut corrupte legitur 'sarabara'; lingua autem chaldaeorum 'saraballa' 'crura' hominum uocantur et 'tibiae', et hom�num�s~g etiam 'bracae' eorum, quibus crura teguntur et tibiae, quasi 'crurales' et 'tibiales' appellatae sunt. 'tiara' autem uerbum graecum est, et usu uersum in latinum - de quo et uergilius:

... sceptrum que sacer que tiaras -;
est autem genus pileoli quo persarum chaldaeorum que gens utitur.

porro uiros illos, qui miserunt sidrac, misac et abdenago, interfecit flamma ignis. eos uiros de quibus supra dixerat: et uiris fortissimis de exercitu suo iussit ut, ligatis pedibus, sidrac, misac et abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentem. non ergo fortuito quoscumque ministros perdidit nabuchodonosor, sed uiros fortes de toto exercitu suo et ad bella promptissimos, ut non solum miraculo pertimesceret sed et exercitus sui damna sentiret.

uiri autem hi, id est tres: sidrac, misac et abdenago, ceciderunt in medio camini ignis ardentis colligati. grande miraculum: ligati mittuntur in fornacem et cadunt in medium ignis praecipites, ardent uincula quibus ligati sunt, et uinctorum corpora timens flamma non tangit. hucusque hebraei legunt; media quae sequuntur, usque ad finem cantici trium puerorum, in hebraico non habentur, de quibus, ne omnino praeterisse uideamur, pauca dicenda sunt.

benedictus es domine deus patrum nostrorum, et laudabilis, et gloriosum nomen tuum in saecula; quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis, et uniuersa opera tua uera, et uiae tuae rectae, et omnia iudicia tua uera. iudicia enim uera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos. quando diuersis premimur angustiis, ex toto cordis hoc loquamur affectu, et quidquid nobis acciderit, iuste nos sustinere fateamur, ut compleatur in nobis illud quod scriptum est: exsultauerunt et laetatae sunt filiae iudae in omnibus iudiciis tuis, domine.

peccauimus enim et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus. et certe tres pueri non peccauerunt, nec eius aetatis erant quando ducti sunt in babylonem, ut propter sua uitia punirentur. ergo quomodo hi ex persona populi loquuntur, sic illud apostoli legendum est: non enim quod uolo, hoc ago; sed quod nolo, illud operor, et cetera quae in eodem loco scripta sunt.

quoniam, domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, et sumus humiles in uniuersa terra hodie propter peccata nostra, et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux, neque holocaustum neque sacrificium, neque oblatio neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus inuenire misericordiam. his uersiculis utendum est, siquando ecclesiae, propter peccata populi, sanctorum uirorum et magistrorum, qui in dei lege doctissimi sunt, sustinent penuriam, et quando in persecutionibus non offertur sacrificium et oblatio. quidam hunc locum et ad caelestem referunt hierusalem: quod animae, ad terrena dilapsae et in loco lacrymarum et confusionis positae, plangant antiqua delicta et cetera quae prophetalis sermo complectitur; sed haec non recipit ecclesia dei.

sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur. et ex praesenti loco, et ex eo quod sequitur: benedicite, spiritus et animae iustorum, dominum, et in psalmis: sacrificium deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum deus non despicit, sunt qui alium uelint esse spiritum in homine, excepto spiritu sancto, et aliam animam; sed laborandum eis erit, quomodo, absque carne et gratia spiritus sancti, duae substantiae et duo interiores homines in uno homine esse dicantur.

et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem 'napta' et stuppa et pice et malleolis. et sallustius scribit in historiis, quod 'napta' sit genus fomitis apud persas quo uel maxime nutriantur incendia; alii 'ossa oliuarum', quae proiciuntur cum amurca arefacta, 'naptam' appellare putant - unde et graece 'pur�n~g' dicitur ab eo quod pur~g, id est ignem, nutriat -.

angelus autem domini descendit cum azaria et sociis eius in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi uentum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis, neque contristauit nec quidquam molestiae intulit. oppressa perturbationibus anima et uariis molestiis occupata, cum hominum desperarit auxilium et tota ad dominum fuerit mente conuersa, descendit ad eam angelus domini, scilicet sermo diuinus, et excutit flammae exaestuantes ardores, ut nequaquam ignita iacula inimici cordis nostri arcana penetrent, nec illius fornace claudamur.

benedicite omnia opera domini dominum. generali laudatione praemissa, quod omnis creatura debeat laudare deum, in consequentibus per partes singula cohortatur: angelos et caelos, aquas atque uirtutes, solem et lunam, imbrem et rorem, spiritum, ignem, aestum, frigus et aestum, et cetera quae longum est texere, ita ut fontes quoque et maria et coetus et uolucres bestias que et pecora ad laudem domini prouocet, et filios hominum, et post omne hominum genus israelem, et de ipso israele sacerdotes et seruos domini, spiritus animas que iustorum, sanctos et humiles corde, et ad extremum ananiam, azariam, misael, qui ad laudem domini praesenti beneficio prouocantur; omnis autem creatura non uoce, sed opere laudat deum, quia ex creaturis consequenter creator intellegitur, et singulis operibus atque effectibus dei magnificentia demonstratur.

benedicite sancti et humiles corde dominum. humilitatem cordis habere et praesens uersiculus docet, et illud quod in euangelio dicitur: discite a me quia mitis sum et humilis corde; et inuenietis requiem animabus uestris. cordis autem illa est humilitas, quae in alio loco 'paupertas spiritus' appellatur, ut non erigamur superbia nec ficta gloriam humilitate quaeramus, sed toto corde inclinemur. tunc nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis. hucusque de theodotionis interpretatione pauca perstrinximus, confessionis et laudum trium puerorum quae non habentur in hebraico. exin sequamur hebraicam ueritatem.

et surrexit propere et ait optimatibus suis. punitis principibus, rex corripitur ut uiuens glorificet deum. interrogat autem optimates suos, quorum accusatione et consilio tres pueros in ignem fornacis miserat, ut, illis respondentibus se misisse tres pueros in fornacem, iste eis nuntiet et ostendat: ecce ego uideo uiros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similitudo filii dei. rursum dicam: o quam sapiens ignis, quam inerrabilis dei potentia: uinculis stricta sunt corpora, uruntur uincula, corpora non uruntur. speciem autem quarti, quem similem dicit filio dei, uel angelum debemus accipere, ut septuaginta transtulerunt, uel certe, ut plerique arbitrantur, dominum saluatorem. sed nescio quomodo rex impius dei filium uidere mereatur; ergo, iuxta symmachum qui interpretatus est: species autem quarti similitudo filiorum - non dei sed - deorum, angeli sentiendi sunt, qui et dii et deorum uel dei filii saepissime nuncupantur. hoc iuxta historiam. ceterum in typum praefigurat iste angelus siue filius dei dominum nostrum iesum, qui ad fornacem descendit inferni in quo clausae et peccatorum et iustorum animae tenebantur, ut absque exustione et noxa sui eos qui tenebantur inclusi mortis uinculis liberaret.

tunc accessit nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait. pauore perterritus, non per nuntios quaerit a pueris, sed ipse eos ex nomine uocat, 'seruos dei excelsi' appellans, et petens ut ad se egrediantur quos uinctos in fornacem miserat.

benedictus deus sidrac, misac et abdenago, qui misit angelum suum, et eruit seruos suos. quem supra 'filium dei', hic 'angelum' uocat - quamquam in superioribus 'similitudo' filii dei, non 'ueritas' appellata sit -. rursum ergo nabuchodonosor dei confessionem recepit et, damnatis idolis, laudat tres pueros qui noluerunt seruire et adorare omnem deum, excepto deo suo; et miratur quos sanctos dei ignis tangere non potuerit. quod autem ait:

a me propositum est hoc decretum: ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra deum sidrac, misac et abdenago, dispereat, et domus eius uastetur; neque enim est deus alius qui potest ita saluare. quidam pessime ad diabolum referunt: quod in consummatione et fine mundi etiam ipse recipiat notitiam dei, et omnes ad paenitentiam cohortetur; et hunc uolunt esse regem niniue, qui nouissime descendit de throno superbiae, et humilitatis praemia consecutus est.

tunc rex promouit sidrac, misac et abdenago in prouincia babylonis. qui dicant supra tres pueros non iudices prouinciarum sed praefectos operum singulorum fuisse in babylone, hic uolunt eos etiam prouinciarum iudices constitutos.

nabuchodonosor rex omnibus gentibus et linguis quae habitant in uniuersa terra: pax uobis multiplicetur. epistola nabuchodonosor in prophetae uolumine ponitur, ut non fictus ab alio postea liber - sicut sycophanta mentitur -, sed ipsius danielis esse credatur.

4. ego nabuchodonosor quietus eram in domo mea. historia quidem manifesta est et non magna interpretatione indiget: quod ad offensam dei nabuchodonosor uersus in amentiam, septem annis inter bruta animantia uixerit et herbarum radicibus alitus sit, ac postea, dei misericordia restitutus in regno, laudauerit et glorificauerit regem caeli: quia omnia opera eius uera et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. sed qui uolunt per nabuchodonosor contrariam intellegere fortitudinem - de qua dominus loquitur in euangelio: uidebam satanam quasi fulgor cadentem de caelo, et ioannis apocalypsis: quod 'draco cadens in terram, tertiam partem stellarum se cum traxerit', et esaias: quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur? -, asserunt: nequaquam potuisse fieri ut feno per septem annos uesceretur homo qui nutritus est in deliciis, et septem annis absque ulla laceratione corporis sui inter bestias uixerit, et quomodo amenti homini per septem annos imperium reseruatum sit regnum que potentissimum absque rege tanto tempore fuerit, aut, si alius illi successit in regnum cuius uecordiae aestimandus sit, ut cederet imperio quod tanto tempore possidebat, praesertim cum historiae chaldaeorum nihil tale contineant, nec potuisse fieri ut qui de minoribus scripserint, maiora reticerent; haec autem omnia quaerunt et replicant ut, cum historia non steterit, per nabuchodonosor diabolus significetur. quod nos nequaquam recipimus, ne omnia quae legimus umbrae uideantur et fabulae: quis enim amentes homines non cernat instar brutorum animantium in agris uiuere locis que siluestribus? et - ut cuncta praeteream - cum multa incredibiliora et graecae et romanae historiae accidisse hominibus prodiderint, scyllam quoque et chimaeram, hydram atque centauros, aues et feras, flores et arbores, stellas et lapides factos ex hominibus narrant fabulae: quid mirum est si, ad ostendendam potentiam dei et humiliandam regum superbiam, hoc dei iudicio sit paratum? quietus eram in domo mea et florens in palatio meo (siue in throno, ut interpretatus est theodotio). domum autem diaboli, qui sensum sequuntur contrarium, mundum istum intellegunt, de quo et in euangelio ipse loquitur ad saluatorem: haec omnia mihi tradita sunt, et apostolus dicit: mundus in maligno positus est.

somnium uidi quod perterruit me. respondeant quale somnium uiderit contraria fortitudo, nisi forte omne quod in hoc mundo habere uidetur, umbra et somnium est.

et uisiones capitis mei conturbauerunt me. nota quo et nabuchodonosor uisiones non oculorum et cordis, sed capitis nouerit: quia propter gloriam seruorum dei futurorum illi mysteria reuelantur.

donec collega ingressus est in conspectu meo daniel. exceptis lxx translatoribus, qui haec omnia nescio qua ratione praeterierunt, tres reliqui 'collegam' interpretati sunt. unde iudicio magistrorum ecclesiae, editio eorum in hoc uolumine repudiata est, et theodotionis uulgo legitur quae et hebraico et ceteris translatoribus congruit; unde et origenes in nono stromatum uolumine asserit: se quae sequuntur ab hoc loco in propheta daniele, non iuxta septuaginta interpretes - qui multum ab hebraica ueritate discordant -, sed iuxta theodotionis editionem disserere.

qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. pro eo quod hic dicitur 'deorum sanctorum', lingua chaldaea, qua scriptus est daniel, legimus 'helain cadisin', quod 'deos sanctos' et non 'deum sanctum' significat ut theodotio interpretatus est. nec mirum si erret nabuchodonosor, et quidquid super se cernit non deum, sed deos arbitretur. denique et in consequentibus: baldasar, inquit, princeps hariolorum, quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te. (baldasar, princeps hariolorum, siue incantatorum, ut alii interpretati sunt). non mirum si princeps hariolorum omnium constitutus sit qui ad praeceptum regis sapientiam didicerat chaldaeorum et decuplum omnium sapientior fuerat inuentus. quaeramus ab his qui in hac uisione non recipiunt historiam: quis iste sit nabuchodonosor qui somnium uiderit, et quis daniel qui somnium eius edisserat et uentura praedicat, et quomodo hic ipse daniel - qui utique, iuxta eos, sancta intellegenda est fortitudo - a nabuchodonosor princeps hariolorum eius constituitur et collega appellatur.

uidebam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum; aspectus illius erat usque ad terminos uniuersae terrae. non solum de nabuchodonosor rege chaldaeo, sed de omnibus impiis propheta loquitur: uidi impium exaltatum et eleuatum sicut cedros libani, qui non uirtutum magnitudine, sed sua eleuantur superbia, et ideo exciduntur et corruunt - unde bonum est illud sectari quod dominus docet in euangelio: discite a me, qui mitis sum et humilis corde -. quod autem ait iuxta theodotionem to~g kutos~g, id est 'altitudo eius', siue h�~g kuria~g, ut postea ipse interpretatus est, id est 'dominatio', pro quo nos uertimus 'aspectus eius', idem contemptores historiae calumniantur: quod nequaquam dominatio nabuchodonosor orbem terrarum possederit - neque enim graecis et barbaris cunctis que septemtrionis et occidentis nationibus imperauit -, sed tantum orientis prouincias tenuit - id est asiam -, non europam et libyam. ex quo intellegi uolunt ad diabolum cuncta referenda, cum haec omnia nos hyperbolice dicta debeamus accipere: ob superbiam regis impii qui tantum gloriatur in esaia ut caelum se tenere iactet, et orbem terrarum quasi nidum et oua uolucrum.

et ecce uigil et sanctus de caelo descendit. pro 'uigili' theodotio ipsum chaldaicum uerbum posuit 'hir' quod per tres litteras 'ain' 'iod' et 'res' scribitur: significat autem 'angelos', quod semper uigilent et ad dei imperium sint parati - unde et nos crebris pernoctationibus imitamur angelorum officia, et de domino dicitur: non dormitauit neque obdormiet qui custodit israel -. denique et in consequentibus legimus: in sententia uigilum (hoc est angelorum) decretum est et sermo sanctorum et petitio. consuetudo autem graeci latini que sermonis irin~g uocat quae per multicolorem arcum ad terras descendere dicitur.

tunc daniel, cuius nomen est baldasar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una, et cogitationes eius conturbabant eum. respondens que rex ait: baldasar, somnium et interpretatio eius non conturbet te. tacitus intellexit daniel somnium esse contra regem, et timorem cordis uultus pallore signabat, dolebat que pro eo qui ei honorem plurimum detulerat; et, ne uideretur insultare atque laetari contra hostem regem, denique, detestans id quod intellegebat, loquitur ad eum:

domine mi, somnium hoc his qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. uidens ergo nabuchodonosor eum metuere ne sinistrum quid atque contrarium contra regem dicere uideretur, cohortatur ut simpliciter et uere loquatur quod intellegit, nec quidquam metuat.

arborem quam uidisti sublimem atque robustam, tu es, rex, quia magnificatus es et inualuisti, et magnitudo tua creuit et peruenit usque ad caelum et potestas tua in terminos uniuersae terrae. absque regis iniuria explicat ueritatem, ut non eum superbiae sed potentiae uideatur arguere.

et uinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora commutantur super eum. et supra similiter scriptum est. quaerunt ergo a nobis qui historiae contradicunt: quomodo in uinculo ferreo et aere fuerit nabuchodonosor aut quis eum uinxerit et compedibus alligarit, cum perspicuum sit omnes furiosos, ne se praecipitent et alios ferro inuadant, catenis ligari.

haec est interpretatio sententiae altissimi quae peruenit super dominum meum regem. austeritatem sententiae, uerborum temperat blandimentis, et, cum dura praecesserint, mitioribus repromissis releuat animum territi. denique infert:

regnum tuum tibi manebit, postquam cognoueris potestatem esse caelestem. unde hi, qui historiae contradicunt et uolunt diabolo reddi pristinam dignitatem, in hoc loco uelificant: quod post tormenta, post efferationem, post herbarum et feni cibos et septem annorum circulos, confiteatur dominum et sit qui prius fuerat. qui respondere debent quomodo congruat ut angeli, qui numquam corruerunt, eum rursum principem habeant qui per paenitentiam sit reuersus.

quamobrem, rex, consilium meum placeat tibi et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscat delictis tuis. si praedixit sententiam dei, quae non potest immutari: quomodo hortatur ad eleemosynas et misericordiam pauperum, ut dei sententia commutetur? quod facile soluitur ezechiae regis exemplo quem esaias dixerat esse moriturum, et niniuitarum: adhuc tres dies et niniue subuertitur: et tamen, ad preces et ezechiae et niniue, dei sententia commutata est, non uanitate iudicii, sed eorum conuersione qui meruere indulgentiam; alioquin et hieremiae loquitur deus: se mala minari super gentem et, si bona fecerit, minas clementia commutare: rursum bona agenti se asserit polliceri et, si mala fecerit, dicit se suam mutare sententiam, non in homines sed in opera quae mutata sunt - neque enim deus hominibus sed uitiis irascitur, quae, cum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est -. dicamus et aliter: fecit quidem nabuchodonosor, iuxta danielis consilium, misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum in eum est dilata sententia; sed quia postea, ambulans in aula babylonis, gloriatur et dicit: nonne haec est babylon magna, quam ego aedificaui in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria nominis mei?, bonum misericordiae perdidit malo superbiae.

forsitan ignoscat delictis tuis. cum beatus daniel praescius futurorum de sententia dei dubitet, rem temerariam faciunt qui audacter peccatoribus indulgentiam pollicentur. et tamen sciendum quod, si nabuchodonosor bona opera facienti uenia repromittitur, multo magis aliis promittitur qui leuiora peccauerint; legimus et in hieremia praeceptum populo iudaeorum: ut orent pro babyloniis, quia in pace eorum sit pax captiuorum.

cum adhuc sermo esset in ore regis, uox de caelo ruit: tibi dicitur, nabuchodonosor rex: regnum transiet a te. arrogans gloriatio statim punitur a domino. et ideo non differtur sententia: ne uideatur misericordia in pauperes minime profuisse; sed statim ut locutus est per superbiam, perdidit regnum quod ob eleemosynas fuerat reseruatum.

donec scias quod dominetur excelsus in regno hominum. magna miseriae consolatio, quando, in tormentis positus, scit prospera secutura, quamquam nabuchodonosor tanti furoris sit et amentiae ut, malorum tempore, bonorum quae ei deus promiserat non fuerit recordatus.

ego nabuchodonosor oculos meos ad caelum leuaui, et sensus meus redditus est mihi. nisi oculos leuasset ad caelum, sensum pristinum non reciperet. quando autem dicit sibi sensum redditum, ostendit non formam se amisisse sed mentem.

et regnum eius in generatione et generationem. si hoc quod in scripturis dicitur: in generatione et generationem simpliciter accipimus pro eo quod est 'in omnia futura tempora', nulla quaestio est; sin autem - ut saepe diximus - 'generatio et generatio' 'duas generationes' significat: legis et euangelii, quaerendum est: quomodo nabuchodonosor dei sacramenta cognouerit, nisi forte hoc dicamus: quod, postquam oculos leuauit ad caelum et recepit pristinum statum et exultauit et benedixit deum uiuentem in sempiternum, etiam haec non ignorauerit.

iuxta uoluntatem enim suam facit tam in caelo quam in terra, et non est qui resistat manui eius et dicat: quare fecisti?. et hoc loquitur quasi homo saeculi - non enim quod uult, hoc facit, sed quod bonum est, hoc uult deus -. nabuchodonosor autem sic locutus est, ut, dum potentiam dei praedicat, iustitiam eius uideatur arguere quod immerito poenas sustinuerit.

et optimates mei et magistratus mei requisierunt me et in regnum meum restitutus sum, et magnificentia amplior reddita est mihi. ergo iuxta eos qui historiae contradicunt: omnes angelicae fortitudines requisiturae sunt diabolum, et in tantam crescet potentiam qui quondam aduersum dominum superbierat, ut maior futurus sit quam fuit ante peccatum.

quia omnia opera eius uera et uiae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. intellexit nabuchodonosor quare septennii poenas sustinuerit, et idcirco se humiliatum: quia contra deum superbierit.

5. baldasar rex fecit grande conuiuium optimatibus suis mille, et unusquisque secundum suam bibebat aetatem. sciendum est non esse hunc filium nabuchodonosor, ut uulgo legentes arbitrantur, sed, iuxta berosum qui chaldaeam scripsit historiam et iosephum qui berosum sequitur: post nabuchodonosor, qui regnauit annis quadraginta tribus, successisse in regnum eius filium qui uocabatur euchil-marodach - de quo scribit et hieremias: quod in primo anno regni sui leuauerit caput ioachim regis iudae et eduxerit eum de domo carceris -; refert idem iosephus: quod post mortem euchil-marodach, in regno patris successerit filius eius neglisar, post quem rursum filius eius labor-sordech, quo mortuo, baldasar filius eius regnum tenuerit quem nunc scriptura commemorat, quo interfecto a dario rege medorum, qui cyri regis persarum auunculus fuit, et cyro persa - quae duo regna, esaias: ascensorem bigae, cameli et asini uocat -, destructum esse imperium chaldaeorum - quod quidem et xenophon in cyri maioris scribit infantia, et pompeius trogus, et multi alii qui barbaras scripsere historias -; hunc darium, in graecis uoluminibus, quidam astyagen, alii astyagis filium putant et alio apud eos appellari nomine. unusquisque autem principum uocatorum iuxta suam bibebat aetatem (siue, ut ceteri interpretes transtulerunt, bibebat ipse rex uinum coram cunctis principibus quos uocauerat).

praecepit ergo iam temulentus, ut afferrentur uasa aurea atque argentea, quae asportauerat nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in hierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius, uxores que eius et concubinae. tradunt hebraei huiuscemodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo hieremias captiuitatem populi iudaeorum dixerat esse soluendam de quo et zacharias in principio uoluminis sui loquitur, irritam putans dei pollicitationem baldasar, falsum que promissum uersus in gaudium, fecit grande conuiuium, insultans quodammodo spei iudaeorum et uasis templi dei; sed statim ultio consecuta est. quod autem baldasaris 'patrem' nabuchodonosor uocat, non facit errorem scientibus sanctae scripturae consuetudinem, qua 'patres' omnes proaui et maiores uocantur. et hoc considerandum, quod sobrius ista non faciat, sed temulentus oblitus que poenae quae nabuchodonosor proauum illius consecuta est.

bibebant uinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aeneos, ferreos ligneos que et lapideos. quanta stultitia: in aureis uasis bibentes, deos ligneos laudabant et lapideos! quamdiu uasa fuerunt in idolo babylonis non est iratus dominus - uidebantur enim rem dei secundum prauam quidem opinionem, tamen diuino cultui consecrasse -, postquam autem humanis usibus diuina contaminant statim sequitur poena post sacrilegium; laudant autem deos suos, insultantes deo iudaeorum, quod, illis uictoriam tribuentibus, bibant in uasis eius. iuxta tropologiam hoc dicendum est: quod omnes haeretici et doctrina contraria ueritati - quae assumit uerba prophetarum, et testimoniis diuinae scripturae abutitur ad sensum suum, et dat bibere his quos decepit et cum quibus fornicata est - tollat uasa templi dei, et inebrietur in eis, et non deum cuius uasa sunt, sed deos laudet aureos et argenteos et aeneos, ferreos ligneos que et lapideos - aurei mihi uidentur dii: qui saeculari ratione compositi sunt; argentei: qui habent eloquii uenustatem et rhetorica arte constructi sunt; qui autem inferunt fabulas poetarum et uetustis utuntur traditionibus, habentes inter se multam uel elegantiae uel stultitiae differentiam: isti uocantur aenei et ferrei; qui autem penitus inepta proponunt: lignei appellantur et lapidei -; quos omnes in duas partes deuteronomium diuidit, scribens: maledictus qui faciet sculptile et conflatile, opus manuum artificis, et ponet illud in abscondito - abscondunt enim omnes haeretici et operiunt mendaciorum suorum dogmata: ut sagittent in obscuro rectos corde -.

in eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae; et rex aspiciebat articulos manus scribentis. pulchre dixit: in eadem hora - sicut et supra legimus de nabuchodonosor: cum adhuc sermo esset in ore regis, uox de caelo ruit -, ne ob aliud sibi illata supplicia sed ob blasphemiam cognosceret. uidentur autem digiti in pariete scribere contra candelabrum, ne et manus et id quod scribebatur, longius a lumine, non parerent; et scribunt in pariete aulae regiae, ut intellegat rex ad se pertinere quod scribitur.

tunc regis facies commutata est. et hic notandum propter eos psalmos qui habent titulos: pro his qui commutabuntur, quod immutatio non solum sancti sed peccatoris quoque sit; nam et in consequentibus legimus: rex baldasar satis conturbatus est et uultus illius immutatus est.

exclamauit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, chaldaeos et haruspices. oblitus eorum quae nabuchodonosor acciderant, antiquum et inolitum gentis suae sequitur errorem: ut non dei prophetam, sed magos et chaldaeos et haruspices uocet.

purpura uestietur et torquem auream habebit in collo. rem quidem facio ridiculam ut in expositione prophetarum de uerborum generibus quasi grammaticus disputem, sed quia a quodam, nihil sciente et omnia pollicente, reprehensus sum: cur 'torquem' genere feminino transtulerim, breuiter annotabo quod cicero in manlio 'torquem' genere feminino, titus liuius masculino dixerint.

et tertius in regno meo erit. uel tertius post me, uel unus ex tribus principibus quos alibi 'tristatas' legimus.

regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius conuiuii domum ingressa est, et proloquens ait. hanc iosephus auiam baldasaris, origenes matrem scribunt, unde et nouit praeterita quae rex ignorabat; euigilet ergo porphyrius qui eam baldasaris somniauit uxorem, et illudit plus scire quam maritum.

est uir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se. praeter symmachum, qui chaldaicam ueritatem secutus est, ceteri 'spiritum dei' interpretati sunt.

et in diebus patris tui scientia et sapientia inuentae sunt in eo. 'patrem' uocat nabuchodonosor, ut supra diximus, 'proauum' eius, secundum consuetudinem scripturarum. imitanda est autem sancti uiri et inter barbaros conuersatio, ut regis auia, uel mater, pro uirtutum magnitudine tantis eum laudibus eleuet.

ad quae respondens daniel ait coram rege: munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da; scripturam legam tibi, rex, et interpretationem ostendam. aemulemur danielem, regis dignitatem et munera contemnentem, qui, absque pretio proferens ueritatem, iam illo tempore praeceptum euangelicum sequebatur: gratis accepistis, gratis date; alioquin et tristia nuntianti indecens erat libenter dona suscipere.

quos uolebat interficiebat et quos uolebat percutiebat, quos uolebat exaltabat et quos uolebat humiliabat. nabuchodonosor proaui ponit exemplum, ut dei iustitiam doceat et propter superbiam etiam pronepotem similia sustinere confirmet. si autem nabuchodonosor: quos uolebat interficiebat et quos uolebat percutiebat, quos uolebat exaltabat et quos uolebat humiliabat, in huiuscemodi honoribus et percussionibus, exaltatione et humiliatione non est dei prouidentia nec praeceptum, sed eorum uoluntas: qui percutiunt quos uoluerint, et exaltant. quod cum ita sit, quaerendum est quo sensu illud legatur: cor regis in manu dei: quocumque uoluerit, illud declinabitur, nisi forte sanctum quemque dicamus regem: cuius 'non regnat peccatum in mortali corpore', et cuius ideo seruatur cor: quia in manu dei est; 'quidquid autem in manu dei patris fuerit, nullus potest rapere ex ea' et quicumque raptus fuerit, intellegitur in manu dei non fuisse.

tu quoque, filius eius baldasar, non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia. 'proauus tuus, quia: eleuatum est cor eius et spiritus illius offirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est, et reliqua; et tu igitur, cum haec de parente cognouisses et scires quod: superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam, non debueras aduersum dominatorem caeli eleuare cor tuum, et insultare illius maiestati, et ea facere quae fecisti'. hunc locum quidam ad antichristum referunt: quod, imitans patris sui diaboli superbiam, contra deum erectus sit; sed quaerendum est ab eis: quis sit daniel qui ei scripturam dei interpretetur, et qui medi et persae occidentes eum et succedentes in regnum eius - nulli enim dubium quin post antichristum sancti regnaturi sint -.

haec est autem scriptura quae digesta est: 'mane, thecel, phares'. et haec interpretatio sermonis: 'mane', numerauit deus regnum tuum et compleuit illud; 'thecel', appensus es in statera et inuentus es minus habens; 'phares', diuisum est regnum tuum et datum est medis et persis. tria tantum uerba in pariete scripta signauerat: 'mane, thecel, phares' quorum prius 'numerum', secundum 'appensionem', tertium 'diuisionem' sonat. non solum ergo lectione opus fuit sed et interpretatione eorum quae legerat, ut intellegeret quid haec uerba praedicerent: quod scilicet numerasset deus regnum illius atque complesset, et appendisset in statera iudicii sui et ante eum iugularet gladius quam natura dissolueret, et imperium eius in medos diuideretur et persas - cyprus enim, ut ante iam diximus, rex persarum, iuncto sibi dario auunculo, subuertit imperium chaldaeorum -.

tunc, iubente rege, indutus est daniel purpura et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo, quod haberet potestatem tertius in regno. (siue tertiae partis regni). accepit autem insigne regium, torquem et purpuram, ut dario, qui erat successurus in regnum, fieret notior et per notitiam honoratior. nec mirum si baldasar, audiens tristia, solueret praemium quod pollicitus est: aut enim longo post tempore credidit uentura quae dixerat, aut, dum dei prophetam honorat, sperat se ueniam consecuturum, quam si non impetrauit, maius fuisse credendum est sacrilegium in deum quam honorem in hominem.

eadem nocte interfectus est baldasar rex chaldaeorum, et darius medus successit in regnum annos natus sexaginta duo. iosephus scribit in decimo iudaicae antiquitatis libro: obsessa babylone a medis et persis, dario uidelicet et cyro, in tantam uenisse baldasar regem babylonis obliuionem sui, ut celeberrimum iniret conuiuium et in uasis templi biberet et obsessus uacaret epulis; unde potest stare historia: quod eadem nocte sit captus atque iugulatus, dum omnes aut uisionis interpretationis que pauore terrentur aut occupati sunt festiuitate et ebrietate conuiuii. quod autem, uincente cyro rege persarum, et dario rege medorum, solus darius successisse in regno scribitur, ordo aetatis et propinquitatis et regni est - darius enim sexaginta et duorum annorum erat, et maius regnum medorum quam persarum legimus, et auunculus qui prior erat iure naturae successor regni debuit numerari; unde et in uisione quae contra babylonem in esaia legitur, post multa quae longum est ponere, haec futura narrantur: ecce ego suscitabo super eos medos, qui argentum non quaerunt nec aurum uelint; sed sagittis paruulos interficiant, et lactantibus uteri non misereantur, et hieremias: sanctificate, inquit, contra eam gentes regis mediae, duces eius, et uniuersos magistratus eius, cunctam que terram potestatis illius, et in consequentibus: filia babylon quasi area, tempus triturae eius; adhuc modicum et ueniet tempus messionis eius -. quod autem in conuiuio capta sit babylon, quam hortatur ad pugnam, manifestius scribit esaias: babylon dilecta mea facta est mihi in miraculum. pone mensam, contemplare in specula comedentes, bibentes; surgite, principes, arripite clypeum.

6. placuit dario et constituit supra regnum satrapas centum uiginti, ut essent in toto regno suo; et super eos principes tres, ex quibus daniel unus erat. iosephus, de quo supra diximus, huius loci scribens historiam, ita locutus est: "darius autem, qui babyloniorum destruxit imperium iuuante se et pariter dimicante cyro propinquo suo, annum uitae agebat sexagesimum secundum quando cepit babylonem, erat que filius astyagis qui altero apud graecos uocatur nomine, tulit que se cum danielem prophetam, et abduxit in mediam, et unum fecit de tribus principibus qui uniuerso regno eius praeerant". ex quo intellegimus, subuersa babylone darium reuersum ad regnum suum in mediam se cum que abduxisse danielem in eodem honore quo a baldasar prouectum acceperat; nec ambiguum est audisse eum signum atque portentum quod baldasari acciderat et interpretationem quam daniel exposuerat, et quomodo medorum regnum persarum que praedixerit. nemo ergo turbetur quod nunc in regno darii, nunc in regno cyri daniel fuisse dicatur - pro 'dario', septuaginta 'artaxerxen' interpretati sunt -; quod autem ordo praeposterus est, ut ante sub dario narretur historia quam sub baldasar, quod postea lecturi sumus, qui a dario interfectus est, illud mihi uidetur in causa, quod statim historiam historiae copulauit - in fine enim superioris dixerat uisionis: et darius medus successit in regnum annos natus sexaginta duo -. sub hoc igitur dario, qui interfecit baldasar, haec gesta sunt quae dicturi sumus.

porro rex cogitabat constituere eum supra omne regnum; unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut inuenirent danieli ex latere regis. pro 'principibus' quos symmachus transtulit, theodotio taktikous~g, aquila sunektikous~g interpretatus est; cum que quaererem qui essent isti 'principes', taktikoi~g uel sunektikoi~g, in septuaginta editione legi manifestius, qui dixerunt: et duos uiros quos constituit cum eo, et satrapae centum uiginti. quia igitur duobus principibus inter quos erat tertius, hunc primum facere cogitabat, inuidiae et insidiarum nata occasio est: quaerebant occasionem ut inuenirent danieli ex latere regis. et in hoc loco hebraei tale nescio quid suspicantur: 'latus regis regina est, uel concubinae eius ceterae que uxores quae ex latere dormiunt; quaerebant ergo occasionem in rebus huiuscemodi: si in sermone, tactu, nutu, internuntio possint accusare danielem: sed nullam' inquiunt 'causam et suspicionem reperire potuerunt, quia eunuchus erat et eum in re stupri arguere non poterant'. hoc illi dixerint qui propter occasionem unius uerbi longas solent fabulas texere; nos interpretemur simpliciter: quod nullam occasionem aduersum eum repererint in qua regi noxius fuerit: eo quod fidelis esset et omnis culpae suspicio non inueniretur in eo. pro 'suspicione', theodotio et aquila amblak�ma~g interpretati sunt, quae chaldaice dicitur 'essaitha'; cum que ab hebraeo quaererem quid significaret, respondit uim uerbi sonare delear~g quam nos 'illecebram', siue sphalma~g hoc est 'errorem', possumus dicere; porro euripides in medeia amplakias~g - per 'p~g' et non 'b~g' - hamartias~g id est 'peccata' appellat.

dixerunt ergo uiri illi: non inueniemus danieli aliquam occasionem nisi forte in lege dei sui. felix conuersatio in qua inimici nullam reperiunt occasionem, nisi in legitimis dei.

tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt. pulchre dixit 'surripuerunt': non enim hoc locuti sunt quod agere cogitabant, sed per honorem regis, inimico moliuntur insidias.

nunc itaque, rex, confirma sententiam et scribe decretum, ut non immutetur quod statutum est a medis atque persis. perspicuum fit quod supra diximus: unum regnum fuisse sub dario et cyro medorum atque persarum.

quod cum daniel comperisset, id est constitutam legem, ingressus est domum suam, et, fenestris apertis in coenaculo suo contra hierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua. de omni scriptura sancta celeri memoria congregandum est ubi d�mata~g, quae latine dicuntur 'maeniana' uel 'tecta' siue 'solaria', et anagaia~g id est 'coenacula' legerimus: nam et dominus noster pascha celebrat in coenaculo, et in actibus apostolorum super centum uiginti animas credentium spiritus sanctus descendit in coenaculo. et nunc daniel, regis iussa contemnens et in deo habens fiduciam, non orat in humili loco, sed in excelso, et fenestras aperit contra hierusalem ubi erat uisio pacis. orat autem secundum praeceptum dei dicta que salomonis qui contra templum orandum esse memorauit - tria autem tempora quibus deo flectenda sunt genua, tertiam horam et sextam et nonam, ecclesiastica traditio intellegit: denique et tertia hora descendit super apostolos spiritus sanctus, sexta uolens petrus comedere ad orationem ascendit coenaculum, nona petrus et ioannes pergebant ad templum -.

uiri igitur illi curiosius inquirentes, inuenerunt daniel orantem et obsecrantem deum suum. ex hoc loco discimus ne temere nos offeramus periculis sed, quantum in nobis est, insidias declinemus; unde et daniel non in foro, non in plateis, faciebat contra regis imperium, sed in abscondito et domi, ne ueri dei omnipotentis iussa neglegeret.

rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de dis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? tacent de danielis nomine, ut, cum rex generaliter se iussisse responderit, uerbo suo teneatur ne aliter super danielem faciat quam locutus est.

uerus sermo iuxta decretum medorum atque persarum, quod praeuaricari non licet. crebrius annotamus, ubicumque dicitur 'regnum medorum atque persarum', ut soluamus difficillimam quaestionem qua nunc sub dario, nunc sub cyro daniel fuisse memoratur.

daniel de filiis captiuitatis iudaeae. ut maior sit indignitas contemnentis, eum, qui regis iussa contemnit, dicent esse captiuum.

quod uerbum cum audisset rex, satis contristatus est, et pro daniele posuit cor ut liberaret eum. intellexit se propria responsione deceptum, et quod causa insidiarum esset inuidia. itaque, ne contra suam legem facere uideretur, non auctoritate regia sed ratione atque consilio, uult danielem de discrimine liberare; et intantum nititur et laborat, ut rex potentissimus usque ad solis occasum cibum non capiat. et illis tanta in malo pertinacia est, ut nec uoluntate regis moueantur, nec iniuria.

uiri autem illi intellegentes regem dixerunt ei: scito, rex, quia lex medorum est atque persarum, ut omne decretum quod constituit rex non liceat immutari. sicut rex intellegebat principes accusare propter inuidiam, sic et illi intellegebant regis animum: quod uelit danielem de praesenti morte eruere; unde 'iuxta legem medorum atque persarum' dicunt regis iussa non posse irrita fieri.

dixit que rex danieli: deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te. cedit multitudini, et consentientibus aduersariis mortem inimici non audet negare; quod que ipse obtinere non potuit, dei tradit potentiae. nec ambigue loquitur, ut dicat: 'si potuerit liberare te', sed audacter et confidenter: deus, inquit, tuus quem colis semper, 'ipse liberabit te'; audierat enim tres pueros, qui inferioris a daniele gradus erant, flammas uicisse babylonias, et danieli multa mysteria reuelata: unde et diligebat eum, hominem quem captiuum habebat, in honore maximo.

allatus que est lapis unus, et positus super os laci; quem obsignauit rex annulo suo et annulo optimatum suorum. obsignat annulo suo lapidem quo os laci cludebatur, ne quid contra danielem moliantur inimici: credit enim eum dei potentiae, et qui de leonibus securus est, de hominibus pertimescit; obsignat autem et annulo optimatum suorum, ne quid suspicionis contra eos habere uideretur.

et abiit rex in domum suam, et dormiuit incenatus, cibi que non sunt illati coram eo; insuper et somnus recessit ab eo. quanta regis beneuolentia, ut cibum nec die nec nocte caperet, somnum oculis non concederet, sed cum periclitante propheta ipse penderet affectu! si autem rex, nesciens deum, hoc facit pro altero quem uult de crimine liberari, quanto magis nos pro peccatis propriis inedia et uigiliis debemus deum ad clementiam flectere.

tunc rex primo diluculo consurgens festinus ad lacum leonum perrexit. lacum uocat depressam in altum foueam uel arentem cisternam in qua leones nutriebantur. festinus autem primo diluculo pergit ad lacum, credens eum uiuere. 'lacus' latine 'aquarum dulcium congregatio' nuncupatur - ut lacus benacus et larius et ceteri -, quem graeci limn�n~g id est 'stagnum' uocant.

appropinquans que lacui danielem uoce lacrimabili inclamauit. cordis affectum lacrimis indicat, et, oblitus regiae dignitatis, uictor ad captiuum, dominus currit ad seruum.

daniel serue dei uiuentis. uiuentem uocat, ad distinctionem deorum gentilium qui simulacra sunt hominum mortuorum.

deus tuus, cui tu seruis semper, putas ne ualuit liberare te a leonibus? non quod dubitet de dei potentia de quo supra dixerat: deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te, sed ambiguam sententiam temperat, ut, cum daniel illaesus apparuerit, quanto res incredibilior est tanto aduersum principes iustior indignatio sit.

rex in aeternum uiue. honorat honorantem et ei uitam imprecatur aeternam.

deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inuenta est in me; et coram te, rex, delictum non feci. non leonum feritas immutata est sed ritus eorum, et rabies conclusa est ab angelo, et idcirco clausa: quia prophetae bona opera praecesserant, ut non tam gratia liberationis sit quam iustitiae retributio. has autem uoces, omnis uir sanctus proferat qui erutus est de ore leonum inuisibilium et lacu inferni quia credidit in deum suum.

tunc darius rex scripsit uniuersis populis, tribubus et linguis, habitantibus in uniuersa terra. sicut nabuchodonosor scribentem linguis et gentibus quidam interpretatus est in contrarias fortitudines, ita et darium interpretatur: quod omnes ad paenitentiam prouocet; et quaerit: utrum hoc in isto mundo futurum sit an in altero uel certe post alios mundos. quae nos pro deliramentis, et cassis ducentes fabulis, hoc solum dicimus: ideo signa fieri per seruos dei apud barbaras nationes, ut unius dei cultus et religio praedicetur.

porro daniel perseuerauit usque ad regnum darii regnum que cyri persae. ergo quod supra in fine primae legimus uisionis: fuit autem daniel usque ad annum primum cyri regis, non uitae illius tempus accipiendum est; siquidem in ultima legimus uisione: anno tertio cyri regis persarum uerbum reuelatum est danieli cognomento baldasar. sed hoc significatur quod usque ad primum annum cyri regis, qui chaldaeorum destruxit imperium, daniel potens fuerit in chaldaea, postea uero a dario in medos translatus sit.

7. anno primo baldasar regis babylonis daniel somnium uidit. haec pericope quam nunc conamur exponere, et sequens de qua dicturi sumus, prior est, iuxta historiam, quam duae superiores: ista enim et sequens, primo et tertio anno baldasar regis accidisse memorantur; illa autem, quae ante superiorem lecta est, nouissimo anno immo nouissima die regni baldasar scribitur - et hoc non solum in daniele, sed in hieremia quoque et hiezechiel legimus, sicut in locis ipsis, si uita comes fuerit, docere potuerimus -. sed in superioribus ordo sequitur historiae: quid sub nabuchodonosor et baldasar et dario siue cyro mirabilium signorum acciderit; in his uero narrantur somnia quae singulis sint uisa temporibus - quorum solus propheta conscius est - et nullam habent apud barbaros signi uel reuelationis magnitudinem, sed tantum scribuntur ut apud posteros eorum quae uisa sunt memoria perseueret.

uidebam in uisione mea nocte, et ecce quattuor uenti caeli pugnabant in mari magno, et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diuersae inter se. quattuor uentos caeli, quattuor arbitror angelicas potestates: quibus principalia regna commissa sunt, iuxta illud quod in deuteronomium legimus: quando diuidebat altissimus gentes, quando separabat filios adam, constituit terminos gentium iuxta numerum filiorum israel; pars autem domini populus eius, iacob funiculus hereditatis eius. mare autem, mundum istum saeculum que significat: salsis amaris que fluctibus redundantem, sicut dominus in parabola sagenae missae in mare interpretatur; unde et draco: rex dicitur omnium quae in aquis sunt, et cuius, secundum dauid, in mari confringuntur capita, et in amos legimus: si descenderit in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eum. quattuor autem bestias quae ascendebant de mari et erant diuersae inter se, angelo disserente noscamus: hae, inquit, quattuor bestiae magnae, quattuor regna consurgent de terra. quattuor autem uenti qui pugnabant in mari magno, ideo uenti caeli esse dicuntur: quia unusquisque angelus facit pro eo regno quod sibi creditum est. et hoc notandum, quod regnorum feritas atque crudelitas bestiarum nomine demonstretur.

prima quasi leaena, et alas habebat aquilae; aspiciebam donec euulsae sunt alae eius; et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor eius datum est ei. regnum babylonis propter saeuitiam et crudelitatem, siue propter luxuriam et uitam libidini seruientem, non leo sed leaena appellatur - aiunt enim hi, qui de bestiarum scripsere naturis: leaenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum -; quod autem habebat alas aquilae, superbiam significat regni potentissimi - cuius princeps loquitur per esaiam: super sidera caeli ponam thronum meum, et: ero similis altissimo, unde dicitur ad eum: si alte feraris ut aquila, inde te detraham -; alioquin, ut leo inter bestias, ita aquila inter aues regnum tenet; sed et hoc dicendum: aquilam multo tempore uiuere, et regnum assyriorum multis aetatibus fuisse dominatum. quod autem euulsae sunt alae eius, id est leaenae siue aquilae, cetera regna significat quibus prius imperabat et uolitabat in mundo: et sublata est, inquit, de terra, subuerso uidelicet imperio chaldaeorum; quod que sequitur: et super pedes quasi homo stetit, et cor eius datum est ei, si de nabuchodonosor intellegimus, perspicuum est, quod, postquam perdidit regnum et potentia eius ablata est, rursum in pristinum statum restitutus sit, et non leaenam sed hominem se esse didicerit, et cor receperit quod amiserat; sin autem generaliter de regno chaldaeorum, hoc sentiendum est, quod, interfecto baldasar et medis persis que in imperio succedentibus, babylonii homines et humiles fragilis que naturae se esse intellexerint. nota ordinem: qui in imaginem caput aureum dicitur, hic leaena appellatur.

et ecce bestia alia similis urso in parte stetit, et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: surge, comede carnes plurimas. bestia secunda, urso similis, ipsa est de qua in uisione statuae legimus: pectus eius et brachia de argento: haec ob duritiam et ferocitatem urso comparatur - rigidum enim et parcioris uictus, in morem lacedaemoniorum, regnum persarum fuit, ita ut in pulmento sale uteretur et cardamo: legamus cyri maioris infantiam -. quod que dicitur: in parte una stetit, sic hebraei interpretantur: nihil eos aduersum israel crudele gessisse; unde et in zacharia propheta 'equi albi' appellantur. tres autem ordines siue uersus qui erant in ore eius et in dentibus, quidam sic interpretatus est: ut regnum persarum in tres principes diceret fuisse diuisum, sicut in perikop�i~g baldasar et darii legimus tres fuisse principes qui centum uiginti satrapis praefuerint; alii autem: tres reges post cyrum fuisse persarum autumant, et qui illi sint nomina reticent; nos uero, cum, post cyrum qui regnauit annis triginta, sciamus apud persas regnasse cambysen filium eius et fratres magos, et deinceps darium cuius secundo anno aedificari coeptum est templum in hierusalem, quintum xerxen filium darii, sextum artabanum, septimum artaxerxen qui makrocheir~g cognominatus est, octauum xerxen, nonum sogdianum, decimum darium cognomento nothon~g, undecimum artaxerxen qui appellatus est mn�m�n~g, duodecimum alium artaxerxen qui et ipse cognominatus est ochus, tertium decimum arsen ochi filium, quartum decimum darium arsami filium qui ab alexandro macedonum rege superatus est: quomodo tres reges persarum fuisse dicimus, nisi forte eligamus aliquos saeuissimos quos ex historiis reperire non possumus?; ergo tres ordines in ore regni persarum et in dentibus eius, tria regna debemus accipere: babyloniorum, medorum atque persarum, quae in unum redacta sunt regnum. quod que infertur: et sic dicebant ei: comede carnes plurimas, illud tempus significat: quando sub assuero, quem septuaginta artaxerxen uocant, ad suggestionem aman agagitae, una die omnes iudaei iussi sunt trucidari; et pulchre non ait: 'deuorabat eos', sed: sic dicebant ei: ut conatus tantum fuerit et nequaquam rei exitus consecutus.

post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus, et alas habebat auis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei. tertium regnum macedonum, de quo in statua legimus: uenter et femora eius ex aere, pardo bestiae uelocissimae et horm�tikai~g comparatur, quae praeceps fertur ad sanguinem et saltu in mortem ruit. et alas habebat quattuor: nihil enim alexandri uictoria uelocius fuit, qui ab illyrico et adriatico mari usque ad indicum oceanum et gangen fluuium non tam proeliis quam uictoriis percucurrit et sex annis europae partem et omnem sibi asiam subiugauit. quattuor autem capita eosdem dicit duces eius, qui postea successores regni exstiterunt: ptolomaeum, seleucum, philippum, antigonum. quod que additur: et potestas data est ei, ostendit non alexandri fortitudinis sed domini uoluntatis fuisse.

post hoc aspiciebam in uisione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans. quartum, quod nunc orbem tenet, imperium romanorum est, de quo in statua dicitur: tibiae eius ferreae, pedum quaedam pars ferrea, quaedam fictilis, et tamen ipsius ferri ex parte nunc meminit: dentes eius ferreos et magnos esse contestans. satis que miror quod, cum supra leaenam et ursum et pardum in tribus regnis posuerit, romanum regnum nulli bestiae compararit, nisi forte, ut formidolosam faceret bestiam, uocabulum tacuit ut, quidquid ferocius cogitauerimus in bestiis, hoc romanos intellegamus. hebraei quod hic tacitum est in psalmis dictum putant: uastauit eam aper de silua, et singularis ferus depastus est eam (pro quo in hebraeo habet omnes bestiae lacerauerunt illam), dum in uno imperio romanorum, omnia simul regna cognoscimus quae prius fuerant separata. illud autem quod sequitur: comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans, significat omnes nationes uel interfectas ab eis, uel tributo et seruituti subiugatas.

dissimilis autem, inquit, erat ceteris bestiis quas uideram prius. in prioribus enim singula, in hac omnia sunt.

et habebat cornua decem. porphyrius duas posteriores bestias, macedonum et romanorum, in uno macedonum regno ponit et diuidit: pardum uolens intellegi ipsum alexandrum, bestiam autem dissimilem ceteris bestiis quattuor alexandri successores, et deinde usque ad antiochum cognomento epiphanen decem reges enumerat qui fuerint saeuissimi, ipsos que reges non unius ponit regni, uerbi gratia macedoniae, syriae, asiae et aegypti, sed de diuersis regnis unum efficit regnorum ordinem, ut uidelicet ea quae scripta sunt: os loquens ingentia, non de antichristo sed de antiocho dicta credantur. et habebat cornua decem.

considerabam cornua, et ecce cornu aliud paruulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis euulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. frustra porphyrius cornu paruulum, quod post decem cornua ortum est: epiphan�n~g antiochum suspicatur, et de decem cornibus tria euulsa cornua: sextum ptolomaeum cognomento philometorem et septimum ptolomaeum euerget�n~g et artarxiam regem armeniae, quorum priores multo antequam antiochus nasceretur mortui sunt - contra artaxiam uero dimicasse quidem antiochum nouimus, sed illum in regno pristino permansisse -. ergo dicamus quod omnes scriptores ecclesiastici tradiderunt: in consummatione mundi, quando regnum destruendum est romanorum, decem futuros reges qui orbem romanum inter se diuidant, et undecimum surrecturum esse paruulum regem qui tres reges de decem regibus superaturus sit, id est aegyptiorum regem et africae et aethiopiae sicut in consequentibus manifestius discimus, quibus interfectis etiam septem alii reges uictori colla submittent. et ecce, ait, oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, ne eum putemus, iuxta quorundam opinionem, uel diabolum esse uel daemonem, sed unum de hominibus in quo totus satanas habitaturus est corporaliter. et os loquens ingentia: est enim homo peccati, filius perditionis, ita ut in templo dei sedere audeat faciens se quasi deum.

aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit, et reliqua. simile quid et in ioannis apocalypsi legimus: post haec statim fui in spiritu; et ecce thronus positus erat in caelo, et super thronum sedens. et qui sedebat similitudinem habebat lapidis iaspidis et sardini, et iris in circuitu throni similis aspectui smaragdini. et circa thronum alii throni uiginti quattuor, et super uiginti quattuor thronos uiginti quattuor senes sedentes amictos uestibus candidis, et super capita eorum coronas aureas. et de throno egrediebantur fulgora et uoces et tonitrua, et septem lampadas ignis ardentis in conspectu throni, quae sunt septem spiritus dei. et in conspectu throni sicut mare uitreum simile crystallo. multi igitur throni, quos uidit daniel, hi mihi uidentur esse quos ioannes uiginti quattuor thronos nuncupat. uetustus autem dierum ille est qui apud ioannem solus in throno sedit; filius quoque hominis, qui uenit ad uetustum dierum, ipse est qui apud ioannem: leo dicitur de tribu iuda, radix dauid, et cetera his similia. hos thronos esse reor de quibus et paulus apostolus loquitur: siue throni siue dominationes; et in euangelio legimus: uos autem sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus israel. sedens autem et uetustus dierum dicitur deus, ut aeterni iudicis habitus demonstretur. uestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda. et saluator, transformatus in monte et gloriam diuinae maiestatis assumens, in candidis uidetur uestibus. quod que capilli eius lanae mundissimae comparantur, purum ostenditur sincerum que iudicium et nullam personam in iudicandum recipiens; senex quoque describitur, ut maturitas sententiae comprobetur. thronus eius flammae ignis. ut peccatores tormentorum magnitudinem pertremiscant et iusti saluentur, sic tamen quasi per ignem. rotae eius ignis accensus (siue currus eius). et in hiezechiel quadrigae sedens inducitur deus et omnia dei flammea sunt; de quo et alibi dicitur: deus ignis consumens est, ut lignum, fenum, stipulam, arsura in die iudicii nouerimus; et in psalmis legimus: ignis ante eum praecedet, et inflammabit in circuitu omnes inimicos eius. fluuius igneus rapidus que egrediebatur a facie eius. ut peccatores traheret in gehennam.

milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei. non quo iste ministrorum dei numerus finitus sit, sed quo maiorem multitudinem humanus sermo explicare non quiuerit. ista sunt milia et istae myri-dyades de quibus et in psalmis legimus: currus dei decem milibus multiplex, milia laetantium; dominus in eis, et in alio loco: qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem; duplex autem angelorum officium est: aliorum qui praemia iustis tribuant, aliorum qui singulis praesint cruciatibus.

iudicium sedit et libri aperti sunt. conscientiae et opera singulorum in utraque parte, uel bona uel mala, omnibus reuelantur. bonus liber ille est quem saepe legimus: liber uiuentium; malus liber qui accusatoris tenetur manu, qui est inimicus et uindex, de quo in apocalypsi legimus: accusator fratrum nostrorum; liber iste terrenus est, de quo et propheta dicit: in terra scribentur.

et aspiciebam propter uocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur. dei iudicium uenit propter humiliandam superbiam. idcirco romanum delebitur regnum: quia cornu illud loquitur grandia.

et uidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et traditum esset ad comburendum igni; aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora uitae constituta essent eius usque ad tempus et tempus. in uno romano imperio propter antichristum blasphemantem omnia simul regna deleta sunt, et nequaquam terrenum imperium erit sed sanctorum conuersatio et aduentus filii dei triumphantis, de quo dicitur:

ecce in nubibus caeli quasi filius hominis ueniebat. qui in somno nabuchodonosor: lapis scribitur abscisus sine manibus et creuisse in montem magnum et comminuisse statuam, ferrum, aes et argentum et aurum, nunc sub persona filii hominis introducitur, ut assumptio carnis humanae significetur in filio dei, iuxta illud quod in actibus apostolorum legimus: uiri galilaei, quid statis aspicientes in caelum? hic iesus, qui assumptus est a uobis in caelum, sic ueniet quomodo uidistis eum euntem in caelum.

et usque ad antiquum dierum peruenit. totum quod dicitur: oblatum eum omnipotenti deo et accepisse potestatem et honorem et regnum, iuxta illud apostoli accipiendum est: qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus est et habitu repertus ut homo. humiliauit seipsum factus obediens usque ad mortem, et mortem crucis.

et omnis populus, tribus ac linguae ipsi seruient: potestas eius potestas aeterna quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur. hoc cui potest hominum conuenire, respondeat porphyrius, aut quis iste tam potens sit qui cornu paruum - quem antiochum interpretatur - fregerit atque contriuerit; si responderit antiochi principes a iuda machabaeo fuisse superatos, docere debet quomodo cum nubibus caeli ueniat quasi filius hominis, et offeratur uetusto dierum, et detur ei potestas et regnum, et omnes populi ac tribus seruiant illi, et potestas eius aeterna sit quae nullo fine claudatur.

hae bestiae quattuor, quattuor regna consurgent de terra; suscipient autem regnum sancti dei altissimi. quattuor regna, de quibus supra diximus, fuere terrena: omne enim quod de terra est reuertetur in terram, sancti autem nequaquam habebunt terrenum regnum sed caeleste. cessat ergo mille annorum fabula.

et obtinebunt regnum usque in saeculum, et in saeculum saeculorum. si hoc de machabaeis intellegitur, doceat, qui ista contendit, quomodo regnum eorum perpetuum sit.

et sermones contra excelsum loquitur. (siue, ut interpretatus est symmachus, sermones quasi deus loquatur). ut qui dei assumit potentiam, uerba quoque diuinae sibi uindicet maiestatis.

et sanctos altissimi conteret, et putabit quod possit mutare tempora et leges. proeliabitur enim antichristus contra sanctos et superabit eos, in tantam que erigetur superbiam, ut leges dei et caeremonias mutare conetur et eleuetur super omne quod dicitur deus et religio, cuncta suae subiciens potestati.

et tradentur in manus eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. 'tempus', 'annum' significat; 'tempora', iuxta hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, 'duos annos' praefigurant; 'dimidium' autem 'temporis', 'sex menses', quibus sancti potestati antichristi permittendi sunt, ut condemnentur iudaei qui non credentes ueritati susceperunt mendacium; de quo tempore et saluator in euangelio loquitur: nisi abbreuiati essent dies illi, nequaquam esset salua omnis caro. non conuenire haec tempora antiocho, in extrema uisione dicemus.

et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur et dispereat usque in finem. hoc de antichristo, id est de cornu paruulo quod grandia loquebatur, quia regnum eius destruendum sit in perpetuum.

regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est super omne caelum. hoc de christi imperio quod sempiternum est.

hucusque finis uerbi. istius uerbi atque sermonis quem mihi in praesenti uisione dominus reuelauit.

ego daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me; uerbum autem in corde meo conseruaui. hactenus liber danielis chaldaico syriaco que sermone conscriptus est. cetera quae sequuntur, usque ad finem uoluminis, hebraice legimus.

8. anno tertio regni baldasar regis uisio apparuit mihi. post duos annos superioris reuelationis, haec uisio: illa enim in primo anno baldasar, haec in tertio cernitur; unde infert: post id quod uideram in principio.

uidi in uisione mea cum essem in susis castro, quod est in elam regione (siue, ut symmachus interpretatus est, ciuitate - a qua etiam regio nomen accepit, ut a babylone babul�nioi~g et ab elam elamitae -, pro qua septuaginta elymaidem regionem interpretati sunt). susae autem metropolis est regionis elamitarum, in qua daniel, secundum historiam iosephi: "turrem exstruxit excelsam et quadro aedificatam marmore, tantae que magnitudinis ac pulchritudinis ut usque in praesens esse noua uideatur; in ea que regum persarum atque medorum conduntur reliquiae, et custos, siue aedituus, ac sacerdos eiusdem loci iudaeus est". cum essem in susis 'castro', non quo castrum sit urbs, ut diximus, metropolis et potentissima, sed quo tanta firmitate aedificata, ut castrum esse uideatur.

uidi autem in uisione esse me super portam ulai (pro quo aquila transtulit super 'ubal' ulai, theodotio super 'ubal', symmachus super paludem ulai, septuaginta iuxta portam ulai). sciendum est autem ulai esse nomen loci siue portae - ut in troia scaea porta, et apud romanos carmentalis dicitur, habentes singulae ex propriis causis origines nominum -.

et leuaui oculos meos et uidi. quamuis in somnis uideantur quae uidentur, in umbra uidelicet et imagine, tamen ne ipsa quidem uidere possumus sine oculis eleuatis.

et ecce aries unus stabat ante paludem (siue ante portam, quod hebraice dicitur ubal), habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens. arietem, darium uocat, auunculum cyri, qui post astyagen patrem regnauit in medis. cornu autem unum excelsius altero atque succrescens, ipsum cyrum significat qui, post astyagen auum maternum, cum auunculo dario quem graeci kuaxar�n~g uocant, medis imperauit et persis.

postea uidi arietem cornibus uentilantem contra orientem et contra aquilonem et contra meridiem. non ipsum arietem, cyrum uidelicet uel darium, sed eiusdem regni arietem, id est darium alterum qui ultimus potentiae persicae rex fuit et quem superauit alexander philippi filius rex macedonum. quod autem darius iste rex potentissimus et ditissimus fuerit, tam graecae quam latinae ac barbarae narrant historiae.

et ego, inquit, intellegebam. ex superioribus enim uisionibus, quibus secundum regnum per argentum et ursum significatum est, etiam nunc intellegit quod medorum atque persarum cernat imperium.

ecce autem hircus caprarum ueniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. et uenit usque ad arietem illum cornutum quem uideram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. cum que appropinquasset propter arietem [efferatus est in eum, et percussit arietem et] comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cum que eum misisset in terram, conculcauit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. hircus autem caprarum magnus factus est nimis; cum que creuisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor uentos caeli. de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum, et factum est grande. ne quis me putet proprium sensum ponere, gabriel, exponentis uisionem prophetae, uerba discamus: aries, inquit, quem uidisti habere cornua duo, rex medorum est atque persarum, darius uidelicet filius arsami, in quo medorum et persarum regnum destructum est. porro hircus caprarum, qui ueniebat ab occidente et propter nimiam uelocitatem terram tangere non uidebatur, alexander est rex graecorum qui, subuersis thebis, in persas arma corripuit et apud granicum fluuium inito certamine darii duces superauit et ad extremum ipsum percussit arietem et duo eius confregit cornua, medos atque persas, misit que eum sub pedibus suis et utrumque cornu suo subiugauit imperio. cornu autem grande, ipse est rex primus alexander, quo tricesimo secundo aetatis suae anno mortuo in babylone: surrexerunt pro eo quattuor duces eius, qui sibi imperium diuiserunt - aegyptum enim ptolomaeus lagi filius tenuit; macedonas philippus, qui et arideus frater alexandri, syriam et babylonem et omnia regna orientis, seleucus nicanor; asiae regnauit antigonus -, sed non, inquit, in fortitudine eius: nullus enim magnitudine alexandri potuit coaequari. et post multa tempora syriae rex impudens facie et intellegens propositiones consurget, antiochus epiphan�s~g filius seleuci, qui et philopator appellatus est. cum obses fuisset romae et nesciente senatu per dolum cepisset imperium, contra ptolomaeum philometorem dimicauit, hoc est contra meridiem et contra aegyptios, rursum que ad orientem contra eos qui res nouas in perside moliebantur, ad extremum contra iudaeos dimicans, capta iudaea, ingressus est hierosolymam et in templo dei simulacrum iouis olympii statuit. et usque ad fortitudinem caeli - id est filios israel, qui angelorum uallabantur auxilio - erexit magnificentiam suam, ita ut de sanctis plurimos idolatriae subiecerit et uelut stellas caeli conculcaret pedibus suis; atque ita factum est, ut et meridiem et orientem, id est aegyptum et persidem, suo teneret imperio. quod que ait: et usque ad principem fortitudinis magnificatus est, hoc significat: quod erectus sit contra deum et sanctos illius persecutus, et tulerit endelechismon~g id est iuge sacrificium quod mane offerebatur et uespere, et polluerit atque deiecerit locum sanctificationis eius. et hoc non sua uirtute sed propter peccata populi, atque ita factum est, ut ueritas prosterneretur in terra et, cultu idolorum florente, dei religio conquiesceret.

et audiui unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti. pro 'altero nescio quo', quod symmachus interpretatus est tini~g pote~g, quem et nos secuti sumus, aquila et theodotio et septuaginta 'phelmoni', ipsum uerbum hebraicum, posuerunt. nomen ergo angeli tacens, generaliter unum quemlibet de angelis indicauit.

usquequo uisio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur? unus angelus interrogat alterum angelum: usque ad quod tempus dei iudicio sub antiocho rege syriae templum futurum sit desolatum et simulacrum iouis staturum in templo dei.

et dixit ei: usque ad uesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium. legamus machabaeorum libros et iosephi historiam, ibi que scriptum reperiemus: centesimo quadragesimo et tertio anno a seleuco, qui primus regnauit in syria post alexandrum, ingressum antiochum hierosolymam uniuersam uastasse reuersum que anno tertio in templo posuisse statuam iouis, et usque ad iudam machabaeum, id est usque ad annum centesimum quadragesimum octauum, per annos uastitatis hierusalem sex, contaminationis autem templi tres, duo milia trecentos dies et tres menses esse completos, post quos templum purgatum est - quidam pro duobus milibus trecentis, duo milia ducentos legunt, ne sex annis tres menses superesse ei uideantur -. hunc locum plerique nostrorum ad antichristum referunt, et quod sub antiocho in typo factum est, sub illo in ueritate dicunt esse complendum. quod autem infert: mundabitur sanctuarium, iudae machabaei significat tempora, qui, de uico modim fratribus ac propinquis se cum annitentibus et multis de populo iudaeorum, antiochi duces superat iuxta emmaus quae nunc nicopolis dicitur; quod audiens antiochus - qui contra 'principem principum' surrexerat, id est 'dominum dominantium' et 'regem regum' -, in elymaidem, quae regio persarum est, templum dianae spoliare cupiens quod habebat pretiosa donaria, et ibi quoque, amisso exercitu, sine manibus contritus est, id est tristitia et morbo periit. uespere autem et mane, successionem diei noctis que significat.

factum est autem cum uiderem ego daniel uisionem et quaererem intellegentiam. uidebat uisionem per picturam et imaginem, et illius intellegentiam nesciebat. non ergo omnis qui uidet intellegit: quomodo si scripturam sanctam legamus oculis, et corde non intellegamus.

ecce stetit in conspectu meo quasi species uiri. non enim uiri sunt angeli, sed in specie uidentur uirorum, sicut abraham ad quercum mambre tres uisi sunt uiri qui utique uiri non erant, e quibus unus adoratur ut dominus; unde et saluator loquitur in euangelio: abraham uidit diem meum et laetatus est.

et audiui uocem uiri inter ulai, et clamauit et ait: gabriel, fac intellegere istum uisionem. uirum istum, qui gabrielo praecepit ut danielem faciat intellegere uisionem, iudaei michael autumant; consequenter autem, quia uisio de proeliis erat regum que certaminibus immo regnorum successionibus, gabriel, qui praepositus est proeliis, huic officio mancipatur. 'gabriel' enim in linguam nostram uertitur 'fortitudo' uel 'robustus dei' - unde et eo tempore quo erat dominus nasciturus et indicturus bellum daemonibus et triumphaturus de mundo, gabriel uenit ad zachariam et ad mariam; et postea in psalmis de domino legimus triumphante: quis est iste rex gloriae? dominus fortis et potens, dominus fortis in proelio; ipse est rex gloriae -; ubicumque autem medicina et sanatio necessaria est, 'raphael' mittitur qui interpretatur 'curatio' uel 'medicina dei' - si cui tamen placet tobiae librum recipere -; porro ubi populo prospera promittuntur, et hilasmos~g, quod nos uel 'propitiationem' uel 'expiationem' possumus dicere, necessaria est, 'michael' dirigitur qui interpretatur 'quis ut deus?' - hoc uidelicet nominis interpretatione significante quod in deo sit uera medicina -.

et ait ad me: intellege, fili hominis. et hiezechiel et daniel et zacharias quia saepe inter angelos se cernunt, ne eleuentur in superbiam et angelicae uel naturae uel dignitatis esse se credant, admonentur fragilitatis suae: et filii hominum nuncupantur ut homines esse se nouerint.

et tetigit me et statuit me in gradu meo. propheta qui, pauore collapsus, quadrupes et pronus iacebat in terra, ad tactum angeli erigitur ut possit absque formidine audire et intellegere quae dicuntur.

tu ergo signa uisionem, quia post dies multos erit. exposita gabriel angelus uisione, quam supra ut potuimus edisseruimus, ponit in fine: tu ergo signa uisionem, quia post dies multos erit, ex uerbo ostendens signaculi obscura esse quae dicebantur, et non patere multorum auditui, nec posse ante intellegi nisi rebus et operibus impleantur.

et ego daniel langui et aegrotaui per dies. hoc est illud, quod in genesi de abraham legimus: quod, postquam deum audierit loquentem sibi, terram et cinerem esse se dixerit. ergo daniel ad uisionis horrorem languisse et aegrotasse se dicit, et, cum surrexisset, fecisse opera quae sibi a rege fuerant imperata, reddens omnibus omnia et euangelicum illud sciens: reddite quae sunt caesaris caesari, et quae dei sunt deo.

et stupebam ad uisionem, et non erat qui interpretaretur. si non erat qui interpretaretur, quomodo supra interpretatus est angelus? sed quod dicit, hoc est: reges audierat et eorum nomina nesciebat, futura cognouerat et quo futura essent tempore dubius fluctuabat. itaque, quod solum facere poterat, stupebat ad uisionem et dei cuncta scientiae relinquebat.

9. in anno primo darii filii assueri de semine medorum, qui imperauit super regnum chaldaeorum. hic est darius qui cum cyro chaldaeos babylonios que superauit; ne putemus illum darium cuius secundo anno templum aedificatum est - quod porphyrius suspicatur, ut annos danielis extendat -, uel eum qui ab alexandro macedonum rege superatus est. addit ergo nomen patris addit que uictoriam, quia primus de semine medorum subuertit regnum chaldaeorum, ut auferat, propter similitudinem nominis, lectionis errorem.

ego daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo domini ad hieremiam prophetam, ut complerentur desolationis hierusalem septuaginta anni; et posui faciem meam ad dominum deum, rogare et deprecari in ieiuniis, sacco et cinere. praedixerat hieremias septuaginta annos desolationis templi post quos rursum ueniret populus in iudaeam et aedificaretur templum et hierusalem, quae res danielem non facit neglegentem sed magis prouocat ad rogandum, ut quod deus per suam promisit clementiam, per horum impleat preces, ne neglegentia et superbia pariat offensam. denique et in genesi legimus: centum uiginti annos paenitentiae constitutos ante diluuium, qui, quia tanto tempore, hoc est centum annis, noluerunt agere paenitentiam, nequaquam exspectat ut et uiginti alii compleantur, sed infert ante quod postea fuerat comminatus; et ad hieremiam dicitur, ob duritiam cordis populi iudaeorum: ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam te, et ad samuel: usquequo luges saul? et ego abieci eum. in cinere igitur et sacco postulat impleri quod promiserat deus, non quo esset incredulus futurorum sed ne securitas et neglegentia pareret offensam.

domine deus magne et terribilis. aduersum eos qui tua praecepta contemnunt.

custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua. non ergo quod pollicetur deus statim futurum est, sed in eos sua promissa complet qui custodiunt mandata illius.

peccauimus, inique fecimus, impie egimus. peccata populi, quia unus e populo est, numerat ex persona sua; quod et apostolum in epistola ad romanos facere legimus. tibi, domine, iustitia. iuste enim patimur quod meremur. tibi, domino deo nostro, misericordia et propitiatio. de quo supra dixerat:

tibi, domine, iustitia, nunc, quia dominus non solum iustus sed et misericors est, dicit:

tibi misericordia, ut, post sententiam iudicantis, eum prouocet ad clementiam.

et stillauit super nos maledictio et detestatio. non totam in nos effudisti iram quam ferre non poteramus, sed stillam furoris tui, ut, correpti in plaga, ad te reuerteremur.

maledictio et detestatio quae scripta est in libro moysi serui dei. in deuteronomio maledictiones et benedictiones dei legimus, quae postea dictae sunt in monte garizim et hebal, super iustos et peccatores.

omne malum hoc uenit super nos, et non rogauimus faciem tuam, domine deus noster, ut reuerteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus ueritatem tuam. grandis duritia ut, et in plagis positi, dominum non rogarent; quod etsi rogarent, ideo non rogarunt: quia non sunt reuersi ab iniquitatibus suis. reuersio autem ab iniquitate est cogitare ueritatem dei.

et uigilauit dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. quando propter peccata corripimur, uigilat super nos deus et uisitat nos; quando uero a deo deserimur et non iudicamur indigni que sumus correptione domini, tunc dormire dicitur - unde et in psalmis legimus: surrexit quasi dormiens dominus, et quasi crapulatus a uino -. malitia autem nostra inebriat deum, quae quando in nobis corripitur, euigilare dicitur et de sua ebrietate consurgere, ut nos, peccato ebrios, euigilare faciat iustitiae.

et nunc, domine deus, qui eduxisti populum tuum de terra aegypti in manu forti. memor esto antiqui beneficii, ut ad similem deum clementiam prouocet.

et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est. imple opere quod sermone pollicitus es: uicinum desolationis tempus impletur.

inclina, deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et uide desolationem nostram, et ciuitatem super quam inuocatum est nomen tuum. anthr�popath�s~g haec loquitur: ut, quando exaudimur, inclinare deus uideatur aurem suam, quando respicere nos dignatur, aperire oculos suos, quando uero auertit faciem, et oculis eius et auribus uideamur indigni.

cum que adhuc loquerer et orarem, et confiterer peccata mea et peccata populi mei israel. ergo, ut supra diximus: non populi tantum peccata sed et sua replicat, quia unus e populo est, siue humiliter, cum peccatum ipse non fecerit; et se iungit populo peccatori, ut ex humilitate ueniam consequatur. nota quod hic dixerit: confiterer peccata mea: in multis enim sanctae scripturae locis 'confessio' non 'paenitentiam' sed 'laudem' sonat.

adhuc me loquente in oratione, ecce uir gabriel, quem uideram in uisione a principio. 'principium' uocat praeteritam uisionem quam haec sequitur. et grandis orationis effectus est, impleta que promissio domini qui ait: adhuc te loquente dicam: ecce adsum. uidetur autem gabriel non angelus uel archangelus sed uir, ut nequaquam sexum sed nomen uirtutis ostenderet. et uolans tetigit me in tempore sacrificii uespertini. 'uolare' dicitur, quia ut uir apparuerat; et: in tempore sacrificii uespertini, quia oratio prophetae a sacrificio matutino usque ad sacrificium uespertinum perseuerauerat et propterea dei in se flexit misericordiam.

et docuit me. tam obscura est uisio, ut propheta angeli doctrina indigeat.

daniel, nunc egressus sum ut docerem te et intellegeres. nunc ad te missus sum, et egressus sum: non a facie dei - ne ab eo recederem - sed ut ad te uenirem. ab exordio precum tuarum egressus est sermo. ut rogare coepisti, statim impetrasti misericordiam dei, et egressa sententia est. et ego idcirco missus sum: ut tibi exponerem quae ignoras. quia uir desideriorum es. siue 'amabilis' et 'dei amore dignus' ut salomon appellatus est 'ididia', siue 'uir desideriorum' quod pro desiderio tuo dei secreta audire merearis et esse conscius futurorum.

tu ergo animaduerte sermonem et intellege uisionem. si danieli dicitur:' diligenter attende, ut audias et intellegas quod uides', quid nos facere oportet, quorum oculi ignorantiae tenebris obcaecati sunt?

septuaginta hebdomades abbreuiatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam. quia propheta dixerat: eduxisti populum tuum, et: nomen tuum inuocatum est super ciuitatem tuam et super populum tuum, propterea ex persona dei loquitur gabriel: 'nequaquam populus dei est, sed populus tuus; nec urbs sancta dei, sed sancta, ut dicis, tibi - simile quid et in exodo legimus, quando deus loquitur ad moysen: descende, peccauit enim populus tuus, hoc est: non populus meus, quia me deseruit -; quia igitur postulas pro hierusalem et oras pro populo iudaeorum, audi: quod in septuaginta annorum hebdomadibus futura sint, populo tuo et urbi tuae, quae sequuntur'. scio de hac quaestione ab eruditissimis uiris uarie disputatum et unumquemque pro captu ingenii sui dixisse quod senserat; quia igitur periculosum est de magistrorum ecclesiae iudicare sententiis et alterum praeferri alteri, dicam quid unusquisque senserit, lectoris arbitrio derelinquens cuius expositionem sequi debeat. africanus in quinto temporum uolumine, de septuaginta hebdomadibus haec locutus ad uerbum est: "capitulum, quod in daniele de septuaginta hebdomadibus legimus, multa et admirabilia continet quae nunc longum est dicere; ergo quod ad praesens opus pertinet, de temporibus disserendum est. nulli que dubium quin de aduentu christi praedicatio sit: qui post septuaginta hebdomadas mundo apparuit, post quem consummata sunt delicta, et finem accepit peccatum, et deleta est iniquitas, et annuntiata iustitia sempiterna quae legis iustitiam uinceret, et impleta est uisio et prophetia quia: lex et prophetae usque ad ioannis baptisma, et unctus sanctus sanctorum; quae omnia, priusquam christus humanum corpus assumeret, sperabantur magis quam tenebantur. dicit autem ipse angelus: 'septuaginta annorum hebdomadas, id est annos quadringentos nonaginta, ab exitu sermonis ut respondeatur et ut aedificetur hierusalem'; uicesimum artaxerxis regis persarum annum habere principium: neemias quippe huius pincerna, sicut in ezrae libro legimus, rogauit regem accepit que responsum ut aedificaretur hierusalem, et iste egressus est sermo qui exstruendae urbis et circumdandae muris daret licentiam quae usque ad illud tempus uicinarum gentium patebat incursibus - siquidem, ad cyri regis imperium qui uolentibus reuerti hierusalem iam dederat potestatem, iesus pontifex et zorobabel et postea ezras sacerdos et ceteri, qui cum eis proficisci uoluerunt, templum et urbem et muros eius aedificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus, ne impleretur opus, quasi hoc rex non iussisset -. mansit itaque imperfectum opus usque ad neemiam et uicesimum annum regis artaxerxis, quo tempore regni persarum centum et quindecim anni fuerant euoluti, captiuitatis autem hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat; et tunc primum artaxerxes iussit muros exstrui hierusalem, cui operi praefuit neemias, et aedificata est platea et muri circumdati; et ex illo tempore, si numerare uelis, septuaginta annorum hebdomadas usque ad christum poteris inuenire. quod si harum principium ab illo tempore noluerimus sumere, et tempora non concurrent et multa reperiemus contraria - nam si a cyro et prima eius indulgentia, qua iudaeorum est laxata captiuitas, septuaginta numerentur hebdomades, centum et eo amplius inueniemus annos qui statutum septuaginta hebdomadarum excedant numerum; et multo plus si ex qua die danieli locutus est angelus; additur que amplior numerus si captiuitatis exordium uolueris hebdomadarum habere principium: permansit enim regnum persarum, usque ad initium macedonum, annis ducentis triginta, et ipsi macedones regnauerunt annis trecentis, atque exinde, usque ad annum quintum decimum tiberii caesaris quando passus est christus, numerantur anni sexaginta: qui simul faciunt annos quingentos nonaginta, ita ut centum supersint anni -. a uicesimo autem anno artaxerxis regis usque ad christum complentur hebdomades septuaginta - iuxta lunarem hebraeorum supputationem, qui menses non iuxta solis sed iuxta lunae cursum numerant -: nam a centesimo et quinto decimo anno regni persarum - quando artaxerxes rex eiusdem imperii uicesimum regni sui habebat annum, et erat octogesimae et tertiae olympiadis annus quartus -, usque ad ducentesimam secundam olympiadem et secundum eiusdem olympiadis annum tiberii que caesaris annum quintum decimum, colliguntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos hebraicos quadringentos nonaginta iuxta lunares, ut diximus, menses; qui, secundum illorum supputationem, possunt facere, per singulos menses, dies uiginti nouem semis, ita ut solis circulus, per annos quadringentos nonaginta, plus habeat dies trecentos sexaginta quinque et quartam diei partem, et, per duodecim menses singulorum annorum, undecim dies et quarta diei pars amplius reperiantur - unde graeci ac iudaei per octo annos trium mensium embolimous~g faciunt -: si enim octies undecim et quartam partem uolueris supputare, nonaginta dies, hoc est tres menses, efficies, et in quadringentis septuaginta quinque annis octonarii reperientur anni quinquaginta nouem et menses tres, qui simul faciunt plus minus ue annos quindecim; quod si quadringentis septuaginta quinque annis uolueris addere, septuaginta annorum facies hebdomadas, hoc est simul annos quadringentos nonaginta". haec africanus isdem uerbis quae expressimus locutus est. transeamus ad eusebium pamphili, qui in octauo euaggelik�s~g apodeixe�s~g libro tale nescio quid suspicatur: "non mihi uidetur frustra septuaginta hebdomadarum facta diuisio: ut primum dicerentur 'septem', deinde 'sexaginta duae', et ultima adderetur hebdomas 'una' quae et ipsa in duas partes secta est: scriptum est enim: scies et intelleges: ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur hierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae, et, post alia quae narrauit in medio, ponit in finem: et confortauit testamentum plurimis hebdomas una. haec non frustra et absque inspiratione dei angelum respondisse manifestum est; quae obseruatio cautam atque sollicitam uidetur expetere rationem, ut lector diligenter attendat et causas diuisionis inquirat. sin autem necesse est et nos dicere quod sentimus iuxta aliam expositionem quae in praesenti lectione uersatur, in eo quod angelus ait: ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur hierusalem usque ad christum ducem, non alios arbitramur quam principes qui post hanc prophetiam et reuersionem de babylone iudaico populo praefuerunt - hoc est archiereis~g et pontifices, quos 'christos', ab eo quod 'uncti' sunt, scriptura cognominat -, quorum princeps fuit iesus filius iosedec, sacerdos magnus, et qui fuerunt usque ad aduentum domini saluatoris; hoc que significat uaticinium prophetale dicens: ab exitu sermonis ut respondeatur et aedificetur hierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae, id est: ut septem hebdomades et postea sexaginta duae, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres, a cyro numerentur. ac ne uideamur procacem tantum ferre sententiam et non probare quod dicimus, numeremus eos qui post iesum filium iosedec usque ad aduentum saluatoris populo praefuerint 'christi' id est 'uncti' in pontificatum. primus igitur, ut ante iam diximus, post danielis prophetiam quae facta est sub cyro rege, postquam de babylone reuersus est populus, iesus filius iosedec fuit, sacerdos magnus, et zorobabel filius salathiel, qui templi fundamenta iecerunt, impedito que opere a samaritis et aliis in circuitu nationibus, septem hebdomadarum anni completi sunt, id est quadraginta et nouem quibus imperfectum opus templi fuit et quas prophetia a reliquis sexaginta duabus hebdomadibus separat - denique et iudaei in euangelio ex hac opinatione loquuntur ad dominum: quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et tu in tribus diebus suscitabis illud?: tot enim sunt anni a primo anno cyri regis qui libertatem dedit uolentibus iudaeis reuerti in patriam, usque ad sextum annum darii regis sub quo templi opus omne completum est. porro iosephus et alios tres annos addit - in quibus peribolus templi et quaedam alia quae remanserant perfecta sunt - qui additi quadraginta sex annis, faciunt annos quadraginta nouem, id est septem annorum hebdomadas; reliquas autem sexaginta duas hebdomadas ab eiusdem darii septimo anno enumerat -. quo tempore iesus filius iosedec et zorobabel iam maioris aetatis populo praefuerant - sub quibus prophetauerunt aggaeus et zacharias -; post quos ezras et neemias, de babylone uenientes, muros urbis extruxerunt, tenente pontificatum ioacim filio iesu cognomento iosedec; post quem successit in sacerdotium eliasub; ac deinde ioiade; et postea ioannes; post quem iaddus - cuius aetate alexander rex macedonum condidit alexandriam; et iosephus in antiquitatum libris loquitur: 'uenit que hierosolymam et in templo uictimas immolauit' -; mortuo autem alexandro centesima tertia decima olympiade - anno ducentesimo tricesimo sexto regni persarum quod coeperat primo anno quinquagesimae quintae olympiadis, quo tempore cyrus rex persarum babylonios chaldaeos que superauit -, et post mortem iaddi sacerdotis qui sub alexandro templo praefuit, suscepit pontificatum onias - quo tempore seleucus, subiugata babylone, diadema totius asiae capiti suo imposuit, anno duodecimo mortis alexandri -. in quod tempus supputantur omnes anni a cyri imperio, ducenti quadraginta octo, ex qua aetate scriptura machabaeorum regnum graecorum enumerat. post oniam praefuit iudaeis pontifex eleazarus - quo tempore lxx interpretes scripturas sanctas alexandriae in graecum dicuntur uertisse sermonem -; post quem alter onias; cui successit simon - quo regente populum, iesus filius sirach scripsit librum qui graece panaretos~g appellatur et a plerisque salomonis falso dicitur -; cui successit in pontificatum alius onias - quo tempore antiochus iudaeos diis gentium immolare cogebat -; quo mortuo, iudas machabaeus purgauit templum et idolorum simulacra contriuit; cui successit frater ionathan; et post eum rexit populum simon frater utriusque. in cuius morte centesimus septuagesimus septimus regni syriae impletus est annus, et usque ad hoc tempus machabaeorum primus liber historiam continet; supputantur que a primo anno cyri regis persarum usque ad finem primi machabaeorum uoluminis et mortem simonis pontificis, anni quadringenti uiginti quinque. post quem ioannes tenuit pontificatum annis uiginti nouem; quo mortuo aristobolus uno anno praefuit populo - qui primus reuersus de babylone, diadema insigne regiae potestatis cum honore pontificatus assumpsit -; huius successor fuit alexander, rex pariter et pontifex, qui rexit populum annis uiginti septem. et hactenus, a primo anno cyri regis et captiuorum reditu qui in iudaeam uenire uoluerunt, supputantur anni quadringenti octoginta tres, quos septem et sexaginta duae hebdomades, id est sexaginta nouem simul efficiunt. et hoc omni tempore pontifices rexerunt populum iudaeorum, quos ego nunc arbitror uocari christos duces; mortuo autem nouissimo eorum alexandro, huc atque illuc in uarias partes absque ullo duce gens iudaeorum seditionibus uexabatur, intantum ut alexandra, quae et salina uocabatur, eiusdem alexandri uxor, obtineret imperium, et pontificatum quidem hyrcano filio reseruaret, aristobolo autem alteri filio regnum traderet quod obtinuit annos decem - pugnantibus autem contra se intestina seditione germanis, et gentem iudaeorum in diuersa studia trahentibus, superuenit cnaeus pompeius dux romani exercitus, capta que hierosolyma usque ad adyta templi ingressus est quae uocabantur 'sancta sanctorum', uinctum que aristobolum romam misit seruans triumpho suo, et pontificatum hyrcano fratri eius tradidit; tunc primum gens iudaeorum romanis facta est tributaria -; post quem herodes filius antipatri, interfecto hyrcano, regnum iudaeorum senatusconsulto accepit, et primus alienigena iudaeis praefuit; qui pontificatum quoque nequaquam iuxta legem moysi, mortuis parentibus, tradebat liberis, sed alienis, et nec ipsis multo tempore, ob gratiam et pretium, diuinae legis iussa contemnens". ponit et aliam idem eusebius explanationem, quam si uoluerimus in latinum sermonem uertere, extendimus libri magnitudinem; haec est ergo interpretationis eius sententia: 'a sexto anno darii - qui post cyrum et cambysen filium eius regnauit in persis - quando templi opera consummata sunt, usque ad herodem et caesarem augustum, numerat hebdomadas septem, et sexaginta duas, quae faciunt annos quadringentos octoginta tres, quando christus hoc est hyrcanus nouissimus pontifex de genere machabaeorum, ab herode iugulatus est et cessauit iuxta legem dei pontificum successio; ciuitatem quoque et ipsum sanctuarium sub duce romano romanus uastauit exercitus, siue ipse herodes qui per ambitionem indebitum in iudaeos arripuit imperium'; quod que infert: confirmauit autem pactum multis hebdomas una; et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, sic interpretatur: 'quod, herode regnante apud iudaeam et augusto apud romanos, christus natus sit qui tribus annis et sex mensibus, iuxta euangelistam ioannem, euangelium praedicauit et confirmauit ueri dei cultum multis - haud dubium quin apostolis et credentibus -, quando, post passionem domini, in dimidia rursum hebdomade defecit hostia et sacrificium' - quidquid enim postea in templo factum est non fuit sacrificium dei sed cultus diaboli, cunctis in commune clamantibus: sanguis eius super nos et super filios nostros, et: non habemus regem nisi caesarem -; quem locum in chronica eiusdem eusebii, quem ante annos plurimos in latinam linguam uertimus, diligens lector plenius edissertum poterit inuenire; quod autem a perfectione templi usque ad decimum augusti imperatoris annum, quando interfecto hyrcano herodes iudaeam obtinuit, septem, et sexaginta duae hebdomades, id est quadringenti octoginta tres supputantur anni, sic possumus approbare: sexagesimae sextae olympiadis primo anno, hoc est darii sexto, completa est templi aedificatio, et centesimae octogesimae sextae olympiadis anno tertio, id est augusti decimo, herodes in iudaeos suscepit imperium; qui faciunt annos quadringentos octoginta tres, per singulas olympiadas quadriennio supputato. dicit idem eusebius et aliam opinionem - quae ex parte non reprobatur -: 'quod plerique unam hebdomadam annorum in septuaginta annos extendant, per singulos hebdomadis annos, decennio supputato; et uolunt a passione christi usque ad neronis imperium annos esse triginta quinque - quando contra iudaeos romana primum arma commota sunt -, et hanc esse dimidiam hebdomadem annorum septuaginta, postea uero a uespasiano et tito et deinceps - quando hierosolyma templum que succensum est - usque ad traianum, alios esse annos triginta et quinque, et hanc esse hebdomadem de qua angelus loquitur danieli: confirmauit autem pactum multis hebdomas una: in totum enim orbem per apostolos euangelium praedicatum est qui usque ad illud tempus perseuerauerunt, tradentibus ecclesiasticis historiis ioannem euangelistam usque ad tempora uixisse traiani' - sed nescio quomodo superiores hebdomadas septem, et sexaginta duas, per septenos annos, et hanc unam per denos id est septuaginta annis possumus accipere -. haec eusebius. hippolytus autem de isdem hebdomadibus opinatus est ita: septem hebdomadas ante reditum populi supputat, et sexaginta duas post reditum usque ad natiuitatem christi - quarum tempora omnino non congruunt: siquidem regni persarum ducenti triginta supputantur anni, et macedonum trecenti, et post illos usque ad natiuitatem saluatoris anni triginta, hoc est, ab initio cyri regis persarum usque aduentum saluatoris, anni quingenti sexaginta -. nouissimam quoque hebdomadam ponit in consummatione mundi, quam diuisit in heliae tempora et antichristi: ut tribus et semis annis ultimae hebdomadis dei notitia confirmetur - de qua dictum est: confirmauit pactum multis hebdomas una -, et tribus aliis sub antichristo deficiat hostia et sacrificium - adueniente autem christo, et iniquum spiritu oris sui interficiente, usque ad consummationem et finem perseueret desolatio -. apollinaris laodicenus, omni praeteritorum temporum se liberans quaestione, uota extendit in futurum et periculose de incertis profert sententiam - quae si forte hii qui post nos uicturi sunt statuto tempore completa non uiderint, aliam solutionem quaerere compellentur et magistrum erroris arguere -; dicit ergo, ut uerbum ex uerbo interpreter ne calumniam uidear facere non dicenti: "in quadringentis nonaginta annis, peccata et omnia quae ex peccatis oriuntur uitia comprimenda, post quae uentura sint bona et reconciliandum deo mundum in aduentum christi filii eius. ab exitu enim uerbi, quando christus de maria generatus est uirgine, usque quadragesimum nonum annum, id est finem septem hebdomadarum, israelis exspectatam paenitentiam; postea uero, ab octauo claudii caesaris anno, contra iudaeos romana arma correpta - tricesimo enim, iuxta euangelistam lucam, anno aetatis suae in carne coepit dominus euangelium praedicare; et, iuxta ioannem euangelistam, per tria pascha duos postea impleuit annos; et exinde sex tiberii supputantur anni; et quattuor gaii caesaris cognomento caligulae; et octo claudii; id est simul anni quadraginta nouem, qui faciunt hebdomadas annorum septem -; cum autem quadringenti triginta et quattuor anni post haec fuerint euoluti, id est sexaginta duae hebdomades, tunc ab helia - qui uenturus est, iuxta sermonem domini saluatoris: ut restituat cor patrum ad filios - in ultima hebdomade aedificandam hierusalem et templum per annos tres semis, uenturum que antichristum et, iuxta apostolum, sessurum in templo dei, et interficiendum spiritu domini saluatoris postquam contra sanctos dimicauerit; atque ita fieri: ut media hebdomas confirmet testamentum dei cum sanctis, et rursum media cessationem uictimarum esse pronuntiet sub antichristo - qui ponat abominationem desolationis, id est idolum et statuam proprii dei in templo -; et erit extrema uastitas et condemnatio populi iudaeorum qui, spreta ueritate christi, receperunt antichristi mendacium". asserit autem idem apollinaris: hanc se temporum capere coniecturam, quia africanus scriptor temporum, cuius supra expositionem posui, ultimam hebdomadem in fine mundi esse testetur, nec posse fieri ut iunctae diuidantur aetates, sed omnia sibi iuxta prophetiam danielis esse tempora copulanda. clemens, uir eruditissimus, presbyter alexandrinae ecclesiae, paruipendens annorum numerum, a cyro persarum rege usque ad uespasianum et titum imperatores romanos, septuaginta annorum hebdomadas dicit esse completas, id est annos quadringentos nonaginta, additis in ipso numero duobus milibus trecentis diebus, de quibus supra diximus; persarum que et macedonum et caesarum tempora in his hebdomadibus enumerare conatur - cum, iuxta diligentissimam supputationem, a primo anno cyri regis persarum atque medorum, in quo imperauit et darius, usque ad uespasianum et euersionem templi, supputentur anni sexcenti triginta -. origenes cum proposuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos: ut quaeramus quod non intellegimus, et, quia locum non habebat allegoria in qua libera est disputatio, historiae ueritate conclusus haec in decimo stromatum uolumine breuiter annotauit: "studiosius requirenda sunt tempora, a primo anno darii filii assueri usque ad aduentum christi: quot anni sint et quae in illis gesta dicantur et uidendum an ea possimus ad aduentum domini coaptare". tertullianus quid dixerit, ex libro eius quem contra iudaeos scripsit nosse poterimus, cuius breuiter uerba ponenda sunt: "unde igitur ostendimus quia christus uenit intra sexaginta duas hebdomadas? numeremus a primo anno darii, quoniam in ipso tempore ostenditur danielo uisio ipsa - dicit enim: intellege et conice a prophetatione sermonis respondere me tibi haec; unde a primo anno darii debemus computare, quando hanc uidit uisionem daniel -. uideamus igitur anni quomodo impleantur usque ad aduentum christi: darius regnauit annis decem et nouem; artaxerxes quadraginta uno; ochus, qui et cyrus, annis uiginti quattuor; argus anno uno; alius darius, qui et melas nominatur, annis uiginti uno; alexander macedo annis decem; deinde, post alexandrum - qui et medis et persis regnauerat quos deuicerat, et in alexandria regnum suum firmauerat quando et nomine suo eam appellauit -, post eum regnauit illic in alexandria soter annis triginta quinque; cui successit philadelphus: regnauit annis triginta octo; post hunc euerget�s~g regnauit annis uiginti quinque; deinde philopator annis decem et septem; post hunc epiphanes annis uiginti quattuor; item alius euerget�s~g annis uiginti octo; soter annis triginta octo; ptolomaeus annis triginta septem; cleopatra annis uiginti duobus et mensibus sex; item cleopatra conregnauit augusto annis tredecim; post cleopatram augustus aliis annis quadraginta tribus imperauit - nam omnes anni imperii augusti fuerunt numero quinquaginta sex; uidimus autem quoniam in quadragesimo et primo anno imperii augusti, qui post mortem cleopatrae imperauit, nascitur christus, et superuixit idem augustus, ex quo natus est christus, annos numero quindecim -; et erunt reliqua tempora annorum in diem natiuitatis christi, in annum augusti quadragesimum primum, post mortem cleopatrae, anni quadringenti triginta septem et menses sex; unde adimplentur sexaginta duae hebdomades et dimidia, quae efficiunt annos quadringentos triginta septem et menses sex in die natiuitatis christi: et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est christus, et signata est uisio et prophetes, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. quid est autem quod dicit: signare uisum et prophetiam - quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso quod esset uenturus, et pati haberet -? igitur: quoniam adimpleta est prophetia per aduentum eius, propterea signari uisionem et prophetiam dicebat: quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiabant - post aduentum enim et passionem eius iam non uisio neque prophetes est, qui christum nuntiet esse uenturum -". et post paululum: "uideamus" inquit "quid aliae septem et dimidiae hebdomades quae sunt subdiuisae in abscisione priorum hebdomadarum in quo actu sint adimpletae. post augustum enim, qui superuixit post natiuitatem christi, anni quindecim efficiuntur: cui successit tiberius caesar et imperium habuit annis uiginti duobus et mensibus septem, diebus uiginti octo - huius anno imperii quinto decimo patitur christus, annos habens quasi triginta cum pateretur -; item gaius caesar, qui et caligula, annis tribus, mensibus octo, diebus tredecim; nero annis quattuordecim, mensibus septem, diebus tredecim; galba mensibus septem, diebus uiginti octo; otho mensibus tribus, diebus quinque; uitellius mensibus octo, diebus uiginti octo; uespasianus anno primo imperii sui debellauit iudaeos; et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex - nam imperauit annis undecim -. atque ita in diem suae expugnationis iudaei impleuerunt hebdomadas septuaginta praedictas a danielo". hebraei quid de hoc loco sentiant, breui sermone perstrinxi, fidem dictorum his a quibus dicta sunt derelinquens. dicamus igitur periphrastik�s~g, ut sensus manifestior fiat: 'o daniel, scito quod a die hac, qua tibi nunc loquor - erat autem annus primus darii, qui occidit baldasar et regnum chaldaeorum in persas medos que transtulit -, usque ad septuagesimam annorum hebdomadem, hoc est annos quadringentos nonaginta, haec populo tuo per partes accident. primum propitiabitur tibi deus quem nunc magnopere deprecaris, et delebitur peccatum, et finem accipiet praeuaricatio: nunc enim, urbe deserta et templo usque ad fundamenta destructo, in luctu est populus constitutus, sed non post grande tempus instaurabitur; et non solum hoc fiet in his septuaginta hebdomadibus: ut aedificetur ciuitas et templum instauretur, sed nascetur christus id est iustitia sempiterna, et signabitur uisio ac prophetes ut nequaquam propheta inueniatur in israel, et ungatur sanctus sanctorum - de quo in psalterio legimus: propterea unxit te deus, deus tuus, oleo exsultationis prae consortibus tuis, qui et in alio loco dicit de se: sancti estote, quia ego sanctus sum -. scito igitur quoniam a die hac qua nunc tibi loquor et dei sermone promitto quod reuertatur populus et hierusalem instauretur, usque ad christum ducem et perpetuam desolationem templi, hebdomades numerentur sexaginta duae; necnon et aliae septem hebdomades in quibus iuxta ordinem suum duae res fient de quibus et ante iam dixi: quod reuertatur populus et aedificetur platea a neemia et ezra; in fine ergo hebdomadarum complebitur dei sententia in angustia temporum quando rursum destruetur templum et capietur ciuitas, nam: post sexaginta duas hebdomadas occiditur christus; et non erit eius populus qui eum negaturus erit (siue, ut illi dicunt, non erit illius imperium quod putabat se retenturum)'. et quid dico de christo occidendo et populo penitus deserendo auxilio dei, cum et ciuitatem et sanctuarium dissipaturus sit populus romanus cum duce uenturo uespasiano, quo mortuo, transactis septem hebdomadis id est annis quadraginta nouem, aelius hadrianus - a quo postea de ruinis hierusalem urbs aelia condita est - rebellantes iudaeos, tinio rufo magistro exercitus pugnante, superauit, et tunc defecit hostia et sacrificium - et: usque ad consummationem mundi et finem perseuerabit desolatio -? 'nec nos' inquiunt 'moueat, quod primum numerentur septem hebdomades et postea sexaginta duae, et rursum una quae in duas partes diuiditur: est enim hoc idi�ma~g sermonis hebraici et antiquorum sermonis latini: ut ante minorem numerum supputent, et postea maiorem - uerbi gratia: nos iuxta proprietatem linguae nostrae nunc dicimus abraham uixit annos centum septuaginta quinque, ille e contrario loquuntur: uixit abraham annis quinque, septuaginta et centum -; non igitur ut legitur ita impletur, sed ut totum pariter supputatur ita finem accepit'. nec ignoramus quosdam illorum dicere: quod una hebdomas de qua scriptum est: confirmauit pactum multis hebdomas una, diuidatur in uespasiano et hadriano: ut, iuxta historiam iosephi, uespasianus et titus tribus annis et sex mensibus pacem cum iudaeis fecerint, tres autem anni et sex menses sub hadriano reputentur: quando hierusalem omnino subuersa est et iudaeorum gens cateruatim caesa, ita ut iudaeae quoque finibus pellerentur. haec loquuntur hebraei, non magnopere curantes: a primo anno darii regis persarum usque ad extremam euersionem hierusalem, quae sub hadriano eis accidit, supputari olympiades centum septuaginta quattuor, id est annos sescentos nonaginta sex, qui faciunt hebdomadas hebraicas nonaginta nouem et annos tres, quando chochebas dux iudaeorum oppressus, et hierusalem usque ad solum dirupta est.

10. anno tertio cyri regis persarum uerbum reuelatum est danieli cognomento baldasar. et quomodo in fine primae legimus uisionis: fuit autem daniel usque ad annum primum cyri regis persarum? fuisse ergo eum apud chaldaeos in pristina dignitate purpura bysso que uestitum usque ad annum primum cyri regis persarum intellegimus quando subuertit chaldaeos, et postea coepit esse cum dario filio assueri de semine medorum qui imperauit super regnum chaldaeorum; aut certe iam dario mortuo, cuius anno primo septuaginta hebdomadarum sacramenta cognouerat, nunc tertio anno regis cyri haec uidisse narratur. et uerum uerbum et fortitudo magna. siue dei qui ista facturus est, siue prophetae qui haec intellecturus est.

in diebus illis ego daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. hoc docemur exemplo, tempore ieiunii cibis delicatioribus abstinere - quod ego puto nunc dici panem desiderabilem -, nec carnem comedere, nec uinum bibere, insuper et unguenta non quaerere - qui mos apud persas et indos hodieque seruatur, ut pro balneis utantur unguentis -; tres autem iungit hebdomadas affligens animam suam, ne transitoria et fortuita uideatur deprecatio. secundum anag�g�n~g uero hoc dicendum: quod qui in luctu est et sponsi luget absentiam, non comedit panem desiderabilem qui de caelo descendit, neque solidum capit cibum qui intellegitur in carne, nec uinum bibit quod laetificat cor hominis, nec exhilarat faciem in oleo iuxta illud quod in psalmis legimus: ut exhilaret faciem in oleo; hoc autem ieiunium impetrabiles facit lacrimas quando fuerit sponsus ablatus ab ea. recte quoque daniel audet dominum deprecari, quia iam ex parte primo anno regis cyri iudaeorum fuerat laxata captiuitas.

eram iuxta fluuium magnum, qui est tigris. et hiezechiel iuxta fluuium chobar uidit uisionem magnam, et domino saluatori ac baptistae ioanni super fluento iordanis aperiuntur caeli.

et leuaui oculos meos et uidi. eleuatione opus est oculorum, ut uisionem mysticam cernere ualeamus.

et ecce uir unus uestitus lineis. pro 'lineis' quod interpretatus est aquila, theodotio 'baddin' posuit, septuaginta 'byssina', aquila exaireta~g id est 'praecipua'. pro eo autem quod nos iuxta hebraicum uertimus 'ecce uir', symmachus posuit 'quasi uir': non enim uir erat, sed uiri habebat similitudinem.

et renes eius accincti auro 'obryzo'. pro quo in hebraeo legitur 'ophaz', quod aquila ita interpretatus est: et lumbi eius accincti erant colore 'ephaz'.

et corpus eius quasi chrysolithus. pro 'chrysolitho' qui unus est de duodecim lapidibus qui ponuntur in logio pontificis, in hebraeo habet 'tharsis', quod theodotio et symmachus eodem uerbo interpretati sunt, septuaginta uero 'mare' appellauerunt, iuxta illud quod in psalmo legimus: in spiritu uiolento confringens naues 'tharsis' (id est 'maris') - et ionas fugere cupiebat, non in 'tharsum' 'urbem' ciliciae ut plerique aestimant litteram ponentes pro littera, uel indiae 'regionem' ut putat iosephus, sed absolute in 'pelagus' -.

uidi autem ego daniel solus uisionem; uiri autem qui erant me cum non uiderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. et apostolus paulus simile quid in actibus apostolorum passus est, ut, ceteris non cernentibus, uisionem solus aspiceret.

ecce manus tetigit me. in hominis figura uidetur angelus et humanam ad prophetam iacentem mittit manum ut, sui generis corpus aspiciens, nequaquam paueat.

et dixit ad me: daniel uir desideriorum. congruenter uir desideriorum uocatur qui, instantia precum et afflictione corporis ieiuniorum que duritia, cupit scire uentura et dei secreta cognoscere. pro 'uiro desideriorum' symmachus interpretatur 'uirum desiderabilem': omnis enim sanctus habens in se animae pulchritudinem amatur a domino.

et dixit ad me: noli metuere, daniel: quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum, ut te affligeres in conspectu dei tui, exaudita sunt uerba tua; et ego ingressus sum ad uerba tua. uicesima quarta die mensis primi, id est nisan, expletis tribus hebdomadibus, hoc est uiginti diebus et uno, cernit hanc uisionem; et audit ab angelo: quod ex die primo quo orare coeperit, et affligere se in conspectu domini, exaudita sint uerba eius. quaeritur, si statim exauditus est, cur non statim ad eum missus sit angelus: data est ei per moram occasio amplius dominum deprecandi, ut, ex eo quod plus desiderat, per laborem plus audire mereatur. quod autem ait: et ego ingressus sum ad uerba tua, hunc habet sensum: 'postquam tu coepisti bonis operibus et lacrimis atque ieiunio dei inuocare misericordiam, et ego accepi occasionem ut ingrederer in conspectu dei et orarem pro te'.

princeps autem regni persarum restitit mihi uiginti et uno diebus. uidetur mihi hic esse angelus cui persis credita est, iuxta illud quod in deuteronomio legimus: quando diuidebat altissimus gentes, quando disseminabat filios adam, statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum dei; isti sunt principes de quibus et paulus apostolus loquitur: sapientiam loquimur inter perfectos; quam nullus principum huius saeculi cognouit: si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. restitit autem princeps, id est angelus persarum, faciens pro credita sibi prouincia ne captiuorum omnis populus dimitteretur. et forsitan cum prima die ex quo posuit cor suum propheta ad intellegendum exauditus sit a domino, idcirco non statim missus est angelus qui ei dei indulgentiam nuntiaret: quia uiginti et uno diebus restitit ei princeps persarum, enumerans peccata populi iudaeorum, quod iuste tenerentur captiui et dimitti non deberent.

et ecce michael, unus de principibus primis, uenit in adiutorium mihi. resistente persarum angelo precibus tuis, et meae legationi, qui orationes tuas offerebam deo, uenit in adiutorium mihi angelus michael qui praeest populo israel. principes autem primos, archangelos intellegimus.

et ego remansi ibi iuxta regem persarum. 'regem' persarum angelum, id est 'principem' uocat, et ostendit quod iuxta michaelem paululum sit moratus qui contra persarum principem loquebatur.

ueni autem ut docerem te quae uentura sunt populo tuo in nouissimis diebus. quod daniel deprecatus est, hoc a deo meretur audire: quid futurum sit populo israeli, non in uicino tempore, sed in nouissimis diebus id est in consummatione saeculi.

domine, in uisione tua conuersa sunt interiora mea in me. sic theodotio interpretatus est, iuxta illud quod in centesimo secundo psalmo legimus: benedic, anima mea, domino; et omnia interiora mea, nomen sanctum eius. prius enim quam dei uisionem uidere mereamur, interiora nostra foras aspiciunt; cum autem uiderimus uisionem dei, conuertentur interiora nostra, et toti in illis sumus de quibus et in alio loco scribitur: omnis gloria eius filiae regis intrinsecus.

cum que loqueretur me cum, conualui et dixi: loquere, domine, quia confortasti me. nisi eum confortasset tactus quasi filii hominis et pauor recessisset ex corde, sacramenta dei audire non poterat; et idcirco nunc ait: 'quia confortasti me, loquere, domine; tu enim fecisti ut possim et audire et sentire quae loqueris'. et ait:

numquid scis quare uenerim ad te? et nunc reuertar ut proelier aduersum principem persarum. quod dicit hoc est: 'ueni quidem ut docerem te exauditas preces tuas; sed reuersurus sum ut pugnem contra principem persarum in conspectu dei, qui non uult tuum populum de captiuitate laxari'.

cum enim egrederer, apparuit princeps graecorum ingrediens. 'ego' inquit 'egrediebar de conspectu dei ut tibi nuntiarem quae uentura sint populo tuo in diebus nouissimis - licet adhuc non sim securus, stante persarum principe et contradicente tuis precibus ac legationi meae -; et ecce princeps graecorum, id est macedonum, ueniebat, et egressus est in conspectu dei ut accusaret persarum principem atque medorum: ut in locum eorum regnum macedonum succederit'. et reuera mira sacramenta dei: laxato enim de captiuitate populo iudaeorum, persarum regnum atque medorum, interfecto dario, subuertit alexander rex macedonum, et princeps graecorum uicit principem persarum.

uerumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura ueritatis. hic ordo est lectionis: 'adhuc res in dubio est: te enim precante dominum et me offerente orationes tuas, stat e regione princeps persarum et non uult populum de captiuitate laxari; ego autem, quia uenit princeps graecorum et interim pugnat contra principem persarum, habens illic michael in adiutorio, donec illi inter se dimicant referam tibi quae deus mihi futura praedixerit et tibi narranda praeceperit'. nulli que oriatur scrupulus quare pro principe macedonum, principem graecorum dixerit, hoc est hell�n�n~g: alexander enim rex macedonum, primum subuersa graecia et subiecta potestati suae, in persas arma corripuit.

et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi michael princeps uester. 'ego sum' inquit 'angelus ille qui offero deo orationes tuas, et nullus est alius qui adiutor meus sit rogandi pro uobis deum nisi michael archangelus cui creditus est populus iudaeorum; et interim hoc tempore ego et princeps graecorum communi labore aduersum persarum principem dimicamus'. reuoluendae sunt ueteres historiae, et considerandum ne forte illud tempus significet quando persae a graecis superati sunt. iuxta editionem uulgatam usque ad finem libri una putatur uisio quae anno tertio cyri regis persarum apparuit danieli, porro iuxta hebraicam ueritatem separata sunt quae sequuntur et scripta ordine praepostero; de cuius causis supra diximus: non enim sub cyri anno tertio, sed sub darii primo qui subuertit baldasar narrantur ista quae scripta sunt.

et ego ab anno primo darii medi stabam ut confortaretur et roboraretur. 'ego' inquit 'daniel ab anno primo regis darii, qui subuertit chaldaeos et me de manu inimicorum quantum in se fuit liberauit - ob custodiam meam etiam lacum leonum suo signauit annulo, ne me aduersarii interficerent -, stabam in conspectu domini et rogabam eius clementiam pro eo qui me diligebat, ut confortaretur uel ipse uel regnum eius et roboraretur; cum que in oratione persisterem, haec domino respondente cognoui'. consuetudinis autem est prophetarum repente personas introducere sine ulla praefatione uerborum - ut est illud in psalmo tricesimo primo: cum enim rogasset deum propheta et dixisset: tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me, repente persona domini introducitur respondentis: intellectum tibi dabo, et instruam te in uia qua gradieris; firmabo super te oculos meos -; ergo et nunc, narrante propheta: ab anno primo darii medi stabam et deprecabar ut confortaretur et roboraretur eius imperium, deus repente respondit:

et nunc ueritatem annuntiabo tibi. est que sensus: 'quia uis nosse de persarum regibus quid futurum sit, audi ordinem rerum et ausculta quod quaeris'.

et ecce adhuc tres reges stabunt in perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum inualuerit diuitiis suis concitabit omnes aduersum regnum graeciae. quattuor reges post cyrum dicit in perside surrecturos: cambysen filium cyri; et smerdem magum, qui panthapten filiam cambysis duxit uxorem; qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum eius darius suscepisset imperium, eadem panthaptis nupsit dario; et ex eo xerxen filium genuit, qui potentissimus rex et ditissimus aduersum graeciam innumerabilem duxit exercitum et ea gessit quae graecorum narrant historiae: succendit enim athenas sub principe callia, bellum que eo tempore gestum est in thermopylis et apud salaminam nauale certamen, quando sophocles et euripides clari habebantur et themistocles, in persas fugiens, hausto tauri sanguine, periit - frustra igitur quidam darium quartum regem qui ab alexandro superatus est scribit, qui non quartus sed quartus et decimus post cyrum persarum rex fuit quem septimo imperii sui anno et superauit et occidit alexander -. et notandum quod, quattuor post cyrum regibus persarum enumeratis, nouem praeteriret et transiret ad alexandrum: non enim curae fuit spiritui prophetali historiae ordinem sequi, sed praeclara quaeque perstringere.

surget uero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei; et cum steterit, conteretur regnum eius. perspicue de magno alexandro rege macedonum loquitur, qui philippi filius fuit: hic enim, illyriis thracibus que superatis uicta que graecia thebis que subuersis, transiuit in asiam et, fugatis darii ducibus, urbem sardis cepit postea que, capta india et urbe alexandria condita, cum triginta et duos aetatis haberet annos et duodecimum annum imperii, in babylone ueneno interiit.

et diuidetur in quattuor uentos caeli, sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius qua dominatus est. post alexandrum: in quattuor uentos caeli - orientem uidelicet et occidentem, meridiem et septemtrionem - regnum eius diuisum est: in aegypto enim primus regnauit ptolomaeus lagi filius, id est ad meridiem; in macedonia philippus qui et arideus frater alexandri, id est ad occidentem; syriae et babylonis et superiorum locorum seleucus nicanor, id est ad orientem; asiae et ponti ceterarum que in ipsa plaga prouinciarum antigonus, id est ad septemtrionem - hoc secundum totius orbis plagas dicimus; ceterum qui in iudaea est, ad aquilonem syriam, et ad meridiem aegyptum habet -. quod autem ait: sed non in posteros eius, hoc significat: quia liberos non habuerit sed regnum ipsius in alienos laceratum sit, excepto fratre philippo qui macedonas tenuit. neque secundum potentiam illius qua dominatus est: diuisum enim in quattuor partes regnum imbecillius fuit, dum aduersum se dimicant et intestino furore bacchantur.

lacerabitur enim eius regnum etiam in externos, exceptis his. praeter regna quattuor, macedoniae, asiae, syriae et aegypti, etiam in alios obscuriores et minores reges macedonum regnum laceratum est. significat autem perdicam et crateron et lysimachum: nam cappadocia et armenia, bithynia, heraclia bosphoros que et aliae prouinciae, de potestate macedonum recedentes, diuersos sibi reges constituerunt.

et confortabitur rex austri. ptolomaeum indicat, lagi filium, qui primus regnauit in aegypto; uir prudentissimus fortissimus que ac ditissimus fuit et tantae potentiae, ut pyrrhum regem epirotarum expulsum restituerit in regnum; cyprum que obtineret ac phoenicen, et, deuicto demetrio filio antigoni, seleuco regni sui partem quae ab antigono fuerat ablata restitueret, cariam quoque obtineret et multas insulas urbes que ac regiones, de quibus non est huius temporis scribere. idcirco autem, et cetera regna dimittens - macedoniae uidelicet et asiae -, tantum de aegypti et syriae narrat regibus: quia, in medio iudaea posita, nunc ab illis nunc ab istis regibus tenebatur - et scripturae sanctae propositum est non externam absque iudaeis historiam texere, sed eam quae israelitico populo copulata est -.

et de principibus eius praeualebit super eum et dominabitur ditione; multa enim dominatio eius. iste est ptolomaeus philadelphus, secundus rex aegypti, filius ptolomaei superioris; sub quo lxx interpretes alexandriae scripturam sanctam in graecum dicuntur uertisse sermonem, qui et eleazaro pontifici multa hierosolymam et in templi donaria uasa transmisit, cuius bibliothecae praefuit demetrius phalereus idem apud graecos orator et philosophus; tantae que potentiae fuisse narratur, ut ptolomaeum patrem uinceret - narrant enim historiae: habuisse eum peditum ducenta milia; equitum uiginti milia; curruum duo milia; elephantos, quos primus adduxit ex aethiopia, quadringentos; naues longas, quas nunc liburnas uocant, mille quingentas; alias, ad cibaria militum deportanda, mille; auri quoque et argenti grande pondus, ita ut de aegypto per singulos annos quattuordecim milia octingenta talenta argenti acciperet, et frumenti artabas, quae mensura tres modios et tertiam modii partem habet, quinquies et decies centena milia -.

et post finem annorum foederabuntur (siue, ut theodotio interpretatus est: et post annos illius commiscentur), filia que regis austri ueniet ad regem aquilonis facere amicitiam; et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam iuuenes eius, et qui confortabant eam in temporibus. primum syriae regnauit, ut diximus, seleucus, cognomento nicanor; secundus antiochus, qui appellatus est soter; tertius et ipse antiochus, qui uocabatur theos~g id est 'deus'. iste aduersus ptolomaeum philadelphum, qui secundus imperabat aegyptiis, gessit bella quamplurima et totis babylonis atque orientis uiribus dimicauit; uolens itaque ptolomaeus philadelphus post multos annos molestum finire certamen, filiam suam, nomine bernicen, antiocho uxorem dedit - qui de priore uxore, nomine laudice, habebat duos filios: seleucum, qui cognominatus est callinicus, et alterum antiochum -, deduxit que eam usque pelusium et infinita auri et argenti milia dotis nomine dedit - unde 'phernophores' id est 'dotalis' est appellata -; antiochus autem, bernicen consortem regni habere se dicens et laudicen in concubinae locum, post multum temporis amore superatus, laudicen cum liberis suis reduxit in regiam; quae, metuens ambiguum uiri animum: ne bernicen reduceret, uirum per ministros ueneno interfecit, bernicen autem, cum filio qui ex antiocho natus erat, icadioni et genneo antiochi principibus occidendam tradidit, filium que suum maiorem seleucum callinicum in patris locum regem constituit. et hoc est quod nunc dicitur: 'post multos annos ptolomaeus philadelphus et antiochus theos~g facient amicitias; et filia regis austri, hoc est ptolomaei, ueniet ad regem aquilonis, id est ad antiochum, ut inter patrem ac uirum iungit amicitias; et non poterit' inquit 'obtinere, nec semen illius stare in regno syriae; sed et ipsa bernice et qui eam adduxerunt interficientur; rex quoque antiochus qui confortabat eam, hoc est per quem poterat praeualere, ueneno uxoris occisus est'.

et stabit de germine radicum eius plantatio, et ueniet cum exercitu et ingredietur prouinciam regis aquilonis, et abutetur eis et obtinebit. insuper deos eorum et sculptilia, uasa quoque pretiosa argenti et auri captiua ducet in aegyptum: ipse praeualebit aduersum regem aquilonis. et intrabit in regnum rex austri, et reuertetur in terram suam. occisa bernice et mortuo ptolomaeo philadelpho patre eius in aegypto, frater illius et ipse ptolomaeus, cognomento euerget�s~g, tertius successit in regnum, de plantatione et de germine radicis eius eo quod esset germanus: uenit cum exercitu magno et ingressus est prouinciam regis aquilonis, id est seleuci cognomento callinici, qui cum matre laudice regnabat in syria, et abusus est eis et obtinuit, intantum ut syriam caperet et ciliciam superiores que partes trans euphraten et propemodo uniuersam asiam; cum que audisset in aegyptum seditionem moueri, diripiens regnum seleuci, quadraginta milia talentorum argenti tulit et uasa pretiosa simulacra que deorum duo milia quingenta in quibus erant et illa quae cambyses capta aegypto in persas portauerat; denique gens aegyptiorum idolatriae dedita, quia post multos annos deos eorum retulerat, euerget�n~g eum appellauit; et syriam quidem ipse obtinuit, ciliciam autem amico suo antiocho gubernandam tradidit, et xanthippo alteri duci prouincias trans euphraten.

filii autem eius prouocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et ueniet properans et inundans, et reuertetur et concitabitur, et congredietur cum robore eius [et exaltabitur cor eius]. post fugam et mortem seleuci callinici, duo filii eius, seleucus cognomento ceraunus et antiochus qui appellatus est magnus, prouocati spe uictoriae, et in ultionem parentis exercitu congregato, aduersum ptolomaeum philopatorem arma corripiunt, cum que seleucus maior frater tertio anno imperii occisus esset in phrygia per dolum nicanoris et apaturii, exercitus, qui erat in syria, antiochum fratrem eius cognomento magnum de babylone uocauit ad regnum; et propterea nunc infert: quod 'duo' quidem filii prouocati sint et congregauerint multitudinem exercituum plurimorum, sed 'unus', antiochus magnus, uenerit de babylone in syriam, quae eo tempore tenebatur a ptolomaeo philopatore filio euergetis, qui quartus regnabat in aegypto; cum que pugnasset aduersum duces eius immo proditione theodoti obtinuisset syriam, quae per successionem iam a regibus aegypti tenebatur, in tantam uenit audaciam - contempta luxuria philopatoris et magicis artibus quibus inseruire dicebatur -, ut ultro aegyptiis bellum conaretur inferre.

et prouocatus rex austri egredietur et pugnabit aduersum regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manus eius. et capiet multitudinem et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non praeualebit. ptolomaeus enim cognomento philopator, amissa syria proditione theodoti, congregauit plurimam multitudinem et egressus est aduersus antiochum magnum, quem nunc 'regem aquilonis' uocat, iuxta situm aegypti et iudaeae prouinciae - idem enim locus, pro qualitate regionis, alteri ad austrum, alteri ad aquilonem situs est: uerbi gratia, si de iudaea dicamus, aegyptiis ad aquilonem, syriis ad austrum est -. inito ergo certamine iuxta oppidum raphiae quod in foribus aegypti est, omnem antiochus amisit exercitum et, per desertum fugiens, paene captus est; cum que cessisset syria, ad extremum foedere et quibusdam conditionibus pugna finita est; et hoc est quod scriptura nunc dicit: deiciet multa milia ptolomaeus philopator, sed non praeualebit: aduersarium enim suum capere non potuit. quod que sequitur:

et conuertetur rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius; et in fine temporum annorum que ueniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis. et in temporibus illis multi consurgent aduersum regem austri. antiochum magnum significat qui, contempta philopatoris ptolomaei ignauia - eo quod deperiret agathocliam psaltriam fratrem que eius et ipsum agathoclen haberet concubinum quem postea ducem aegypti constituit -, incredibilem de superioribus babylonis locis exercitum congregauit et, ptolomaeo philopatore mortuo, aduersum filium eius - qui tunc quattuor annorum erat et uocabatur ptolomaeus epiphan�s~g -, rupto foedere, mouit exercitum. tantae autem dissolutionis et superbiae agathocles fuit, ut subditae prius aegypto prouinciae rebellarent, ipsa que aegyptus seditionibus uexaretur, philippus quoque rex macedonum et magnus antiochus, pace facta, aduersum agathoclen et ptolomaeum epiphanen dimicarent sub hac conditione: ut proximas ciuitates regno suo singuli de regno ptolomaei iungerent; et hoc est quod nunc dicit: multos consurgere aduersum regem austri, ptolomaeum scilicet epiphanen qui erat aetate puerili.

filii quoque praeuaricatorum populi tui extollentur ut impleant uisionem, et corruent. pugnantibus autem contra se magno antiocho et ducibus ptolomaei, in medio iudaea posita in contraria studia scindebatur, aliis antiocho aliis ptolomaeo fauentibus; denique onias sacerdos, assumptis iudaeorum plurimis, fugit in aegypto et, a ptolomaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae heliopoleos uocabatur et, concedente rege, templum exstruxit in aegypto simile templi iudaeorum, quod permansit, usque ad imperium uespasiani, annis ducentis quinquaginta, ipsa autem urbs, quae uocabatur oniae, dimicantibus postea aduersum romanos iudaeis, ad solum usque deleta est et neque urbis neque templi ullum restat uestigium. sub occasione igitur oniae pontificis, infinita examina iudaeorum aegyptum confugerunt, eo tempore et cyrenaeorum multitudine repleta est - asserebat enim onias se esaiae implere uaticinium scribentis: erit altare domini in aegypto, et titulus domini in terminos eius -, et hoc est quod nunc dicit: filii praeuaricatorum populi tui - qui legem domini reliquerunt, uolentes in alio loco praeterquam iussum erat deo uictimas immolare - extollentur in superbiam, et uisionem - hoc est praeceptum dei - se implere iactabunt, sed corruent, et templum et urbs postea destruentur. cum que antiochus teneret iudaeam, missus scopas, aetholi filius, dux ptolomaei partium, aduersum antiochum fortiter dimicauit cepit que iudaeam et, optimates ptolomaei partium se cum adducens, in aegypto reuersus est.

et ueniet rex aquilonis et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas; et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. et faciet ueniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclyta, et consumetur in manus eius. antiochus enim magnus, uolens recuperare iudaeam et syriam et urbes plurimas, scopam ducem ptolomaei iuxta fontes iordanis, ubi nunc paneas condita est, inito certamine fugauit et cum decem milibus armatorum obsedit clausum sidone, ob quem liberandum misit ptolomaeus duces inclytos eropum et menoclea et damoxenum, sed obsidionem soluere non potuit donec, fame superatus, scopas manus dedit et nudus cum sociis dimissus est; quod que ait: comportabit aggerem, illud significat: quod praesidium scopiae in arce hierosolymorum, annitentibus iudaeis, multo tempore oppugnauerit et ceperit, et alias urbes - quae prius a ptolomaei partibus tenebantur - syriae et ciliciae et lyciae - eo enim tempore captae sunt aphrodisias et soloe et zephyrion et mallos et anemurium et selenus et coracesium et corycus et andriace et limyra et patra et xanthus et ad extremum ephesus, de quibus uniuersis et graeca et romana narrant historia -. quod que intulit: stabit in terra inclyta, et consumetur (siue perficietur) in manu eius, terram 'inclytam' - siue, ut septuaginta interpretati sunt, 'uoluntatis' hoc est 'quae complaceat deo' - iudaeam significat, et proprie hierusalem in qua honorifice susceptus, eos qui partium scopae erant persecutus est; pro 'terra inclyta' quod interpretatus est aquila quem nos in hoc loco secuti sumus, theodotio ipsum hebraicum uerbum posuit 'sabir', pro quo symmachus uertit 'terram fortitudinis'.

et ponet faciem suam ut ueniat ad tenendum uniuersum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut euertat 'illum' (hoc est 'ptolomaeum', siue 'illud' id est 'regnum eius'). uolens antiochus non solum syriam et ciliciam et alias prouincias, quae ptolomaei fuerant partium, possidere sed in aegyptum quoque regnum suum extendere, filiam suam cleopatram per euclem rhodium septimo anno regni adolescentis despondit ptolomaeo, et tertio decimo anno tradidit, data ei dotis nomine omni coele-syria et iudaea. filiam autem feminarum per pleonasmon~g uocat, ut est illud poeticum:



... sic ore locutus,
et:

... uocem que his auribus hausi.
et non stabit, nec illius erit. et conuertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius conuertetur in eum. et conuertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget et corruet, et non inuenietur. neque enim obtinere potuit aegyptum, quia ptolomaeus epiphanes et duces eius, sentientes dolum, cautius se egerunt, et cleopatra magis uiri partes quam parentis fouit. unde uertit se ad asiam et, nauali certamine aduersum plurimas insulas dimicans, cepit rhodum et samum et colophona et phocea et alias multas insulas; sed occurrit ei scipio nasica cum fratre suo publio scipione africano qui hannibalem uicerat - cum enim consul nasica frater africani hebetioris esset ingenii, et contra regem potentissimum senatus ei nollet bellum credere, spontaneam legationem obtulit africanus pro fratris iniuria -; uictus ergo antiochus, intra taurum regnare iussus est, et inde fugit ad apamiam ac susam, et ultimas regni sui penetrauit urbes; cum que aduersum elymaeos pugnaret, cum omni est deletus exercitu. et hoc est quod nunc scriptura dicit: quod multas insulas ceperit, et, uincente romano, regnum asiae perdiderit, et opprobrium eius conuersum sit in caput illius, et ad extremum, de asia fugiens, reuersus sit ad imperium terrae suae, et impegerit atque corruerit, et locus illius non sit inuentus.

et stabit in loco eius uilissimus et indignus decore regio; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio. seleucum dicit cognomento philopatorem, filium magni antiochi, qui nihil dignum syriae et patris gessit imperio et absque ullis proeliis inglorius periit. porro porphyrius hunc non uult esse seleucum, sed ptolomaeum epiphanen qui seleuco sit molitus insidias et aduersum eum exercitum praepararit, et idcirco ueneno sit interfectus a ducibus suis - quod cum unus quaereret ab illo: tantas res moliens ubi haberet pecuniam, respondit ei: amicos sibi esse diuitias; quod cum diuulgatum esset in populos, timuerunt duces ne auferret eorum substantias et idcirco eum maleficis artibus occiderunt -; sed quomodo potest, in loco magni antiochi, stare ptolomaeus qui hoc omnino non fecit - maxime cum lxx interpretati sunt: et stabit de radice eius plantatio (id est 'de germine eius et semine') percutiens dignitatem imperii, et in paucis diebus conteretur absque ira et proelio -? hebraei 'uilissimum et indignum decore regio' tryphonem intellegi uolunt, qui tutor pueri arripuit tyrannidem. et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et ueniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. hucusque historiae ordo sequitur et inter porphyrium ac nostros nulla contentio est. cetera quae sequuntur usque ad finem uoluminis, ille interpretatur super persona antiochi - qui cognominatus est epiphanes - fratre seleuci filio antiochi magni, qui post seleucum undecim annis regnauit in syria obtinuit que iudaeam, sub quo legis dei persecutio et machabaeorum bella narrantur; nostri autem haec omnia de antichristo prophetari arbitrantur qui ultimo tempore futurus est - cum que eis uideatur illud opponi: quare tantos in medio dereliquerit sermo propheticus a seleuco usque ad consummationem mundi, respondent: quod et in priori historia, ubi de regibus persicis dicebatur, quattuor tantum reges post cyrum persarum posuerit et, multis in medio transilitis, repente uenerit ad alexandrum regem macedonum, et hanc esse scripturae sanctae consuetudinem: non uniuersa narrare, sed ea quae maiora uideantur exponere -, cum que multa, quae postea lecturi et exposituri sumus, super antiochi persona conueniant, typum eum uolunt fuisse antichristi, et quae in illo ex parte praecesserint, in antichristo ex toto esse complenda, et hunc esse morem scripturae sanctae: ut futurorum ueritatem praemittat in typis - iuxta illud quod de domino saluatore in septuagesimo primo psalmo dicitur qui praenotatur salomonis, et omnia quae de eo dicuntur salomoni non ualent conuenire: neque enim: permansit ille cum sole et ante lunam generationes generationum, neque: dominatus est a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, nec: omnes gentes seruierunt ei, neque: ante solem permansit nomen eius, nec: benedictae sunt in ipso omnes tribus terrae, neque: omnes gentes magnificauerunt eum; ex parte autem et quasi in umbra et imagine ueritatis in salomone praemissa sunt, ut in domino saluatore perfectius implerentur. sicut igitur saluator habet et salomonem et ceteros sanctos in typum aduentus sui, sic et antichristus pessimum regem antiochum, qui sanctos persecutus est templum que uiolauit, recte typum sui habuisse credendus est -. sequamur igitur expositionis ordinem et iuxta utramque explanationem, quid aduersariis, quid nostris uideatur, breuiter annotemus. "stabit" inquiunt "in loco seleuci, frater eius antiochus epiphanes cui primum, ab his qui in syria ptolomaeo fauebant, non dabatur honor regius, sed et postea, simulatione clementiae, obtinuit regnum syriae. et brachia pugnantis ptolomaei et uniuersa uastantis, expugnata sunt a facie antiochi atque contrita. 'brachia' autem 'fortitudinem', uocat, unde et 'manus' appellatur 'exercitus multitudo'. et non solum, ait, ptolomaeum uicit in fraudulentia, sed ducem quoque foederis, hoc est iudam machabaeum, superauit dolis - siue quod dicit hoc est: cum ipse obtulisset pacem ptolomaeo et fuisset dux foederis, postea ei est molitus insidias; ptolomaeum autem hic non epiphanen significat qui quintus regnauit in aegypto, sed ptolomaeum philometora filium cleopatrae sororis antiochi cuius hic auunculus erat; et cum, post mortem cleopatrae, eulaius eunuchus nutritius philometoris et leneus aegyptum regerent et repeterent syriam quam antiochus fraude occupauerat, ortum est inter auunculum et puerum ptolomaeum proelium; cum que inter pelusium et montem casium proelium commisissent, uicti sunt duces ptolomaei -. porro antiochus, parcens puero et amicitias simulans, ascendit memphim, et ibi ex more aegypti regnum accipiens pueri que rebus prouidere se dicens, cum modico populo omnem aegyptum subiugauit et abundantes atque uberrimas ingressus est ciuitates, fecit que quae non fecerunt patres eius et patres patrum illius: nullus enim regum syriae ita uastauit aegyptum et omnes eorum diuitias dissipauit, et tam callidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant, sua fraude subuerteret". haec, porphyrius sequens sutorium sermone laciniosissimo prosecutus est, quae nos breui compendio diximus. nostri autem et melius interpretantur et rectius: quod in fine mundi haec sit facturus antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est de populo iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius; et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum; et brachia pugnantis populi romani expugnentur ab eo et conterantur; et hoc faciet quia simulabit se esse ducem foederis, hoc est legis et testamenti dei. et ingredietur urbes ditissimas, et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum illius - nullus enim iudaeorum absque antichristo in toto umquam orbe regnauit -, et contra firmissimas cogitationes sanctorum inibit consilium, faciet que uniuersa usque ad tempus donec eum dei uoluntas facere ista permiserit.

et concitabitur fortitudo eius et cor eius aduersum regem austri in exercitu magno; et rex austri prouocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabunt quia inibunt aduersum eum consilia. et comedentes cum eo panem conterent illum; exercitus que eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi. haec porphyrius interpretatur de antiocho, qui aduersum ptolomaeum sororis suae filium profectus est cum exercitu magno: sed et rex austri, id est duces ptolomaei, prouocabuntur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non poterunt resistere antiochi consiliis fraudulentis, qui simulabit pacem cum sororis suae filio et comedet cum eo panem et postea occupabit aegyptum. nostri autem secundum superiorem sensum interpretantur omnia de antichristo, qui nasciturus est de populo iudaeorum et, de babylone uenturus, primum superaturus est regem aegypti qui est unus de tribus cornibus de quibus antea iam diximus.

duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. et reuertetur in terram suam cum opibus multis. nulli dubium est quin antiochus pacem cum ptolomaeo fecerit, et inierit cum eo conuiuium et dolos machinatus sit et nihil profecerit, quia regnum eius non potuit obtinere sed a militibus ptolomaei eiectus sit. uerum ex eo quia scriptura nunc dicit duos fuisse reges quorum cor fuerit fraudulentum ut sibi mutuo malefacerent - hoc secundum historiam demonstrari non potest: ptolomaeus enim paruus aetate et deceptus fraude antiochi, illi malum cogitare qui potuit? -, unde uolunt nostri haec omnia referri ad antichristum et ad regem aegypti quem primum superaturus est. et cor eius aduersum testamentum sanctum; et faciet et reuertetur in terram suam. statuto tempore reuertetur et ueniet ad austrum, et non erit priori simile nouissimum. et uenient trieres et romani, et percutietur (siue, ut alius interpretatus est, et comminabuntur ei). et graeca et romana narrant historia: postquam reuersus est antiochus, expulsus ab aegyptiis, uenisse eum in iudaeam, hoc est aduersum testamentum sanctum, et spoliasse templum et auri tulisse quamplurimum; posito que in arce praesidio macedonum, reuersum in terram suam; et post biennium rursum contra ptolomaeum exercitum congregasse et uenisse ad austrum; cum que duo fratres ptolomaei cleopatrae filii quorum auunculus erat obsiderentur alexandriae, legatos uenisse romanos - quorum unus marcus popilius laenas, cum eum stantem inuenisset in littore et senatusconsultum dedisset -: quod iubebatur ab amicis populi romani recedere et suo imperio esse contentus - et ille responsionem ad amicorum consilium distulisset, orbem dicitur fecisse in arenis baculo quem tenebat manu et circumscripsisse regem atque dixisse: 'senatus et populus romanus praecipiunt, ut in isto loco respondeas quid consilii geras'; quibus dictis ille perterritus ait: 'si hoc placet senatui et populo romano, recedendum est', atque ita statim mouit exercitum -; percussus autem esse dicitur, non quo interierit sed quo omnem arrogantiae perdiderit magnitudinem. de antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit aduersus testamentum sanctum et primum contra regem aegypti dimicans, romanorum pro eis auxilio terreatur; haec autem sub antiocho epiphane in imaginem praecesserunt: ut rex sceleratissimus qui persecutus est populum dei, praefiguret antichristum qui christi populum persecuturus est - unde multi nostrorum putant, ob saeuitiae et turpitudinis magnitudinem, domitianum, neronem, antichristum fore -.

et reuertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet ac reuertetur, et cogitabit de his qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. haec plenius in machabaeorum gestis legimus: quod, postquam de aegypto eum repulere romani, indignans uenerit contra testamentum sanctuarii, et ab his inuitatus sit qui dereliquerant legem dei et se caeremoniis miscuerant ethnicorum. quod plenius complendum est sub antichristo, qui indignabitur contra testamentum dei et cogitabit aduersum illos quos uult dei legem relinquere - unde signantius interpretatus est aquila: et cogitabit ut deseratur pactum sanctuarii -.

et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium, et dabunt abominationem et desolationem. pro 'brachiis' alius interpretatus est 'semina', ut significaret stirpem atque progeniem. uolunt autem eos significari: qui ab antiocho missi sunt, post biennium quam templum exspoliauerat, ut tributa exigerent a iudaeis et auferrent cultum dei et in templo hierusalem iouis olympii simulacrum et antiochi statuas ponerent, quas nunc 'abominationem desolationis' uocat, quando ablatum est holocaustum et iuge sacrificium. quae uniuersa in typo antichristi nostri praecessisse contendunt: qui sessurus est in templo dei et se facturus ut deum. iudaei autem hoc nec de antiocho epiphane nec de antichristo, sed de romanis intellegi uolunt de quibus supra dictum est: et uenient trieres (siue itali) atque romani, et humiliabitur. 'post multa' inquit 'tempora, de ipsis romanis qui ptolomaeo uenere auxilio et antiocho comminati sunt, consurget rex uespasianus; surgent brachia eius et semina, titus filius cum exercitu, et polluent sanctuarium, auferent que iuge sacrificium, et templum tradent aeternae solitudini' - 'siim' quippe et 'chethim', quos nos 'trieres' et 'romanos' interpretati sumus, hebraei 'italos' uolunt intellegi atque 'romanos' -.

et impii in testamento simulabunt fraudulenter; populus autem sciens deum suum, obtinebit et faciet. et haec in machabaeis legimus: quod quidam simulauerint se legis dei custodes esse et postea cum gentibus fecerint, alii uero permanserint in religione. quod et in antichristi temporibus futurum arbitror, quando: refrigescet caritas multorum, de quibus dominus loquitur in euangelio: putas, filius hominis ueniens, inueniet fidem super terram?

et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captiuitate et in rapina dierum. quanta iudaei passi sint ab antiocho, machabaeorum libri referunt, et triumphi eorum testimonio sunt qui, pro custodia legis dei, flammas et gladios et seruitutem ac rapinas et poenas ultimas sustinuerunt. quae futura sub antichristo nemo quis dubitet, multis resistentibus potentiae eius et in diuersa fugientibus. quae hebraei in ultima euersione templi, quae sub uespasiano et tito accidit, interpretantur: fuisse de populo plurimos qui scirent deum suum et pro custodia legis eius interfecti sint.

cum que corruerint subleuabuntur auxilio paruulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. paruum auxilium, mathathiam significari arbitratur porphyrius: de uico modim, qui aduersum duces antiochi rebellauit et cultum ueri dei seruare conatus est. 'paruum autem' inquit 'auxilium uocat, quia occisus est in proelio mathathias et postea iudas, filius eius qui uocabatur machabaeus, pugnans cecidit et ceteri fratres eius aduersariorum fraude decepti sunt - lege machabaeorum libros -; haec autem omnia idcirco sunt facta: ut probentur et eligantur sancti et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus erat dilata uictoria'. sub antichristo paruum auxilium nostri intellegi uolunt: quia congregati sancti resistent ei et utentur auxilio paruulo, et postea de eruditis corruent plurimi; et hoc fiet ut, quasi in fornace, conflentur et eligantur et dealbentur donec ueniat tempus praefinitum, quia uera uictoria in aduentu christi erit. hebraeorum quidam haec de seuero et antonino principibus intellegunt, qui iudaeos plurimum dilexerunt. alii uero de iuliano imperatore: quod, quando oppressi fuerint a gallo caesare et in captiuitatis angustiis multa perpessi, ille consurgat, iudaeos amare se simulans et in templo eorum immolaturum esse promittens, in quo paruam spem habebunt auxilii; et applicabuntur illis gentilium plurimi non in ueritate sed in mendacio - pro idolorum enim cultu eis simulabunt amicitias -, et haec facient: ut qui probati sunt manifesti fiant - tempus enim uerae salutis eorum et auxilii sibi futurum esse christum quem falso sperant esse uenturum, cum sint recepturi antichristum.

et faciet iuxta uoluntatem suam rex, et eleuabitur et magnificabitur aduersum omnem deum, et aduersum deum deorum loquetur magnifica et diriget, donec compleatur ira; perpetrata quippe est definitio (siue, ut alius interpretatus est, in ipso enim erit consummatio). ab hoc loco hebraei dici de antichristo putant: quod, post iuliani paruum auxilium, surrecturus sit rex qui faciat iuxta uoluntatem suam, et eleuetur contra omne quod dicitur deus et aduersum deum deorum loquatur magnifica, ita ut sedeat in templo dei et seipsum faciat deum, et dirigatur uoluntas eius donec compleatur ira dei, quia in ipso erit consummatio. quod quidem et nos de antichristo intellegimus. porphyrius autem et ceteri qui sequuntur eum, de antiocho epiphane dici arbitrantur: quod erectus sit contra cultum dei et in tantam superbiam uenerit, ut in templo hierosolymis simulacrum suum poni iusserit; quod que sequitur: et diriget donec compleatur ira, quia in ipso erit consummatio, sic intellegunt: tam diu eum posse, donec irascatur ei deus et ipsum interfici iubeat. siquidem polybius et diodorus, qui bibliothecarum scribunt historias, narrant: eum non solum contra deum fecisse iudaeae, sed, auaritiae facibus accensum, etiam templum dianae in elymaide quod erat ditissimum spoliare conatum, oppressum que a custodibus templi et uicinis circum gentibus, et quibusdam phantasiis atque terroribus uersum in amentiam, ad postremum morbo interiisse; et hoc ei accidisse commemorant: quia templum dianae uiolare conatus sit. nos autem dicimus, etiamsi acciderit ei, ideo accidisse: quia in sanctos dei multam exercuerit crudelitatem et polluerit templum eius - non enim pro eo quod conatus est facere et, acta paenitentia, implere desiuit, sed pro eo quod fecit punitus esse credendus est -.

et deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia aduersum uniuersa consurget; deum autem maozim in loco suo uenerabitur, et deum quem ignorauerunt patres eius colet auro et argento, et lapide pretioso rebus que pretiosis, et faciet ut muniat maozim cum deo alieno quem cognouit, et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis, et terram diuidet gratuito. pro eo quod nos interpretati sumus: et erit in concupiscentiis feminarum, lxx transtulerunt: et concupiscentiis mulierum non subiacebit; rursum pro 'deo maozim' quod habetur in hebraeo, aquila transtulit 'deum fortitudinum', lxx 'deum fortissimum'. quia uero in hebraico, pro eo ubi nos diximus: et erit in concupiscentiis feminarum, ambigue positum est - dicente aquila, qui uerbum expressit e uerbo: kai~g epi~g theon~g pater�n~g autou~g ou~g sun�sei~g, kai~g en~g epithumiai~g gunaik�n~g kai~g epi~g pan~g theon~g ou~g sun�sei~g, id est: et super deum patrum suorum non intelleget, et super concupiscentiam feminarum et super omnem deum non intelleget, quibus uerbis intellegitur: habere eum concupiscentiam feminarum et non habere -, si legerimus et intellexerimus apo~g koinou~g: et super concupiscentiam feminarum non intelleget, de antichristo facilior interpretatio est: quod ideo simulet castitatem, ut plurimos decipiet; si autem ita legerimus: et super concupiscentiam feminarum - ut subaudiatur erit -, antiochi personae magis coaptabitur: qui luxuriosissimus fuisse dicitur et in tantum dedecus per stupra et corruptelas uenisse regiae dignitatis, ut mimis quoque et scortis publice iungeretur et libidinem suam populo praesente compleret. 'deum maozim' ridicule porphyrius interpretatus est, ut diceret: in uico modaim, unde fuit mathathias et filii eius, antiochi duces iouis posuisse statuam et compulisse iudaeos ut ei uictimas immolarent; id est 'deum modaim'. quod autem sequitur: et deum quem ignorauerunt patres eius colet, hoc magis antichristo quam antiocho conuenit; legimus enim: antiochum idolorum graeciae habuisse cultum et iudaeos atque samaritas ad uenerationem suorum deorum compulisse. necnon et hoc quod infert: et faciet ut muniat maozim cum deo alieno quem cognouit, et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem, et terram diuidet gratuito, theodotio interpretatus est: et aget haec ut muniat praesidia cum deo alieno et, cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et dominari eos multis faciet, et terram diuidet gratis; pro 'praesidiis', 'confugia' interpretatus est symmachus; quod porphyrius ita edisserit: 'faciet haec omnia, ut muniat arcem hierusalem et in ceteris urbibus ponat praesidia et iudaeos doceat adorare deum alienum - haud dubium quin iouem significet -, quem cum illis ostenderit et adorandum esse persuaserit, tunc dabit deceptis honorem et gloriam plurimam et faciet ceteris qui in iudaea fuerint dominari, et pro praeuaricatione possessiones diuidet et dona distribuet'. antichristus quoque multa deceptis munera largietur, et terram suo exercitui diuidet; quoscumque terrore non quiuerit, subiugabit auaritia.

et in tempore praefinito proeliabitur aduersus eum rex austri, et quasi tempestas ueniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna; et ingredietur terras, et conteret et pertransiet. et introibit in terram gloriosam et multae corruent (pro quo interpretatus est symmachus et multa milia corruent, theodotio et multi infirmabuntur). 'multas' autem corruere, iuxta aquilam uel 'urbes' uel 'regiones' uel 'prouincias' intellege. et haec porphyrius ad antiochum refert: quod undecimo anno regni sui rursum contra sororis filium ptolomaeum philometorem dimicauit, qui, audiens uenire antiochum, congregauit multa populorum milia; sed antiochus quasi tempestas ualida in curribus et in equitibus et in classe magna ingressus sit terras plurimas et transeundo uniuersa uastauerit uenerit que ad 'terram inclytam' - id est iudaeam, quam symmachus 'terram fortitudinis' interpretatus est, pro qua theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit 'sabai' - et arcem munierit de ruinis murorum ciuitatis et sic aegyptum perrexerit. nostri autem, ad antichristum et ista referentes, dicunt: quod primum pugnaturus sit contra regem austri, id est aegyptum, et postea libyas et aethiopas superaturus - quae de decem cornibus tria contrita cornua supra legimus -, et, quia uenturus sit in terram israel, et multae ei uel urbes uel prouinciae daturae manus.

haec autem solae saluabuntur de manibus eius: edom et moab et principium filiorum ammon. 'antiochus' aiunt 'festinans contra ptolomaeum regem austri, idumaeos et moabitas et ammonitas - qui ex latere iudaeae erant - non tetigit ne, occupatus alio proelio, ptolomaeum redderet fortiorem'. antichristus quoque idumaeam et moabitas ac filios ammon, id est arabiam, relinquet intactam: quia illuc sancti ad deserta confugient.

et mittet manum suam in terras, et terra aegypti non effugiet; et dominabitur thesaurorum auri atque argenti et in omnibus pretiosis aegypti, per libyas quoque et aethiopas transibit. haec antiochum fecisse ex parte legimus. sed quod sequitur: per libyas et aethiopas transibit, magis nostri asserunt antichristo conuenire: antiochus enim libyam - quam plerique africam intellegunt - aethiopiam que non tenuit - nisi forte quia in ipso climate sunt prouinciae aegypti et longe per deserta uicinae, captis aegyptiis, etiam istae prouinciae conturbatae sunt -; unde non dicit quod ceperit eas, sed per libyas aethiopiam que transierit.

et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et ueniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos, et figet tabernaculum suum apedno inter maria super montem inclytum et sanctum; et ueniet usque ad summitatem eius; et nemo auxiliabitur ei. et in hoc loco porphyrius tale nescio quid de antiocho somniat: 'pugnans' inquit 'contra aegyptios et libyas aethiopas que pertransiens, audiet sibi ab aquilone et oriente proelia concitari; unde et regrediens capiet aradios resistentes et omnem in littore phoenicis uastabit prouinciam; confestim que pergens ab artaxiam regem armeniae qui de orientis partibus mouebatur et interfectis plurimis de eius exercitu, ponet tabernaculum suum in loco apedno, qui inter duo latissima flumina est, tigrin et euphraten'. cum que hucusque processerit, in quo monte inclyto sederit et sancto, dicere non potest - quamquam et inter duo maria eum sedere probare non possit, et stultum sit duo mesopotamiae flumina duo maria interpretari -; montem autem inclytum idcirco praeteriit: quia secutus est theodotionis interpretationem, qui ait: inter media maria super montem saba sanctum; cum que saba nomen montis uel armeniae uel mesopotamiae putet, quare sanctus sit, dicere non potest - etiam hac licentia mentiendi, possumus nos addere quod ille conticuit: 'sanctum' dici 'montem' quia iuxta errorem armeniorum, sit idolis consecratus -.

'et ueniet' inquit 'usque ad summitatem montis, in elymaide prouincia, quae est ultima persarum ad orientem regio; ibi que uolens templum dianae spoliare quod habebat infinita donaria, fugatus a barbaris est qui mira ueneratione fanum illud suspiciebant, et mortuus est maerore consumptus in tabes oppido persidis'. haec ille in suggillationem nostri artificam sermone composuit, quae, etiamsi potuerit approbare non de antichristo dicta sed de antiocho, quid ad nos, qui non ex omnibus scripturarum locis christi probamus aduentum et antichristi mendacium? pone enim haec dici de antiocho, quid nocet religioni nostrae? numquid et in superiori uisione, ubi in antiochum prophetia consummata est, aliquid de antichristo dicitur? dimittat itaque dubia, et manifestis haereat: qui sit ille lapis qui, de monte abscisus sine manibus, creuerit in montem magnum et orbem impleuerit et quadriformem imaginem contriuerit? qui sit ille filius hominis qui cum nubibus uenturus sit et staturus ante uetustum dierum et dandum sit ei regnum quod nullo fine claudatur omnes que populi, tribus ac linguae ipsi seruituri sint? haec quae manifesta sunt praeterit, et de iudaeis asserit prophetari quos usque hodie seruire cognoscimus; et dicit eum, qui sub nomine danielis scripsit librum, ad refocillandam spem suorum fuisse mentitum: non quo omnem historiam futuram nosse potuerit, sed quo iam facta memoraret; et in ultimae uisionis calumniis immoratur, 'flumina' ponens pro 'mari' et 'montem inclytum et sanctum apedno' quem ubi legerit nullam potest proferre historiam. nostri autem extremum uisionis huius capitulum super antichristo sic exponunt: quod, pugnans contra aegyptios libyas que et aethiopas, et tria cornua de decem cornibus conterens, aditurus sit de aquilonis et orientis partibus aduersum se bella consurgere; quod, ueniens cum magna multitudine ut conterat et interficiat plurimos, figet tabernaculum suum in apedno iuxta nicopolim, quae prius emmaus uocabatur - ubi incipiunt iudaeae prouinciae montana consurgere -; denique, inde se rigens usque ad montem oliueti, hierosolymorum regio ascenditur; et hoc esse quod scriptura nunc dicit: 'et cum fixerit tabernaculum suum in montanae prouinciae radicibus inter duo maria - mare uidelicet quod nunc appellatur mortuum ab oriente, et mare magnum in cuius littore caesarea, ioppe, ascalon et gaza sitae sunt -, tunc ueniet usque ad summitatem montis eius, hoc est montanae prouinciae - id est uerticem montis oliueti, qui inclytus uocatur quia ex eo dominus atque saluator ascendit ad patrem -; et nullus antichristo poterit auxiliari, contra se domino saeuiente'. et asserunt: ibi antichristum esse periturum, unde dominus ascendit ad caelos. 'apedno' uerbum compositum est quod, si diuidas, intellegi potest thronou~g autou~g id est 'solii sui', et est sensus: 'et figet tabernaculum suum et throni sui inter maria super montem inclytum et sanctum'; hunc locum ita interpretatus est symmachus: kai~g ektenei~g tas~g sk�nas~g tou~g hippostasiou~g autou~g metaxu~g t�n~g thalass�n~g eis~g to~g oros~g t�s~g duname�s~g to~g hagion~g, kai~g h�xei~g he�s~g akrou~g autou~g, quod in latino sonat: et extendet papiliones equitatus sui inter maria super montem fortitudinis sanctum, et ueniet usque ad uerticem montis; theodotio uero sic uertit: et figet tabernaculum suum apedno inter maria in monte saba sancto, et ueniet usque ad partem eius; aquila ita: et plantabit tabernaculum praetorii sui apedno inter maria in monte glorioso et sancto, et ueniet usque ad finem eius; soli septuaginta, omni se nominis quaestione liberantes, interpretati sunt: et statuet tabernaculum suum tunc inter maria et montem uoluntatis sanctum, et ueniet hora consummationis eius; quos apollinaris secutus, de nomine 'apedno' omnino conticuit - haec ideo prolixius posui: ut et porphyrii ostendam calumniam quia haec omnia ignorauit aut nescire se finxit, et scripturae sanctae difficultatem cuius intellegentiam absque dei gratia et doctrina maiorum sibi imperitissimi uel maxime uindicant -; notandum autem quod cum 'pe' littera hebraeus sermo non habeat, sed pro ipsa utatur 'phe' cuius uim graecum ph~g sonat - in isto tantum loco apud hebraeos scribatur quidem 'phe' sed legatur 'pe' -; quod autem antichristus ueniat usque ad summitatem montis sancti et inclyti et ibi pereat, esaias plenius loquitur: praecipitabit dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrarum super omnes gentes (et eum qui dominatur cunctis populis), et unctionem quae uncta est contra uniuersas nationes.

12. in tempore autem illo consurget michael, princeps magnus qui stat pro filiis populi tui, et ueniet tempus quale non fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. et in tempore illo saluabitur populus tuus, omnis qui inuentus fuerit scriptus in libro. et multi de his qui dormiunt in terrae puluere uigilabunt, alii in uitam aeternam, alii in opprobrium ut uideant semper. qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates. hactenus porphyrius utcumque se tenuit, et tam nostrorum imperitus quam suorum male eruditis imposuit; de hoc capitulo quid dicturus est - in quo mortuorum describitur resurrectio, 'aliis suscitatis in uitam aeternam, et aliis in opprobrium sempiternum' -? non potest dicere qui fuerint, sub antiocho, 'fulgentes quasi splendor firmamenti, et alii quasi stellae in perpetuas aeternitates'; sed quid non faciat pertinacia! quasi contritus coluber leuat caput et, moriturus, in eos qui morituri sunt uenena diffundit: 'et hoc' inquit 'de antiocho scriptum est quia, uadens in persidem, lysiae - qui antiochiae et phoenici praeerat - reliquit exercitum ut aduersum iudaeos pugnaret urbem que eorum hierusalem subuerteret - quae omnia narrat iosephus historiae auctor hebraeae -, quod talis fuerit tribulatio qualis numquam, et tempus aduenerit quale non fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus; reddita autem uictoria et caesis antiochi ducibus ipso que antiocho in perside mortuo, saluatus est populus israel: omnes qui scripti erant in libro dei hoc est qui legem fortissime defenderunt, et e contrario qui deleti sunt de libro hoc est qui praeuaricatores exstiterunt legis et antiochi fuerunt partium; tunc' ait 'hii qui quasi in terrae puluere dormiebant et operti erant malorum pondere et quasi in sepulcris miseriarum reconditi, ad insperatam uictoriam de terrae puluere surrexerunt et de humo eleuauerunt caput, custodes legis resurgentes in uitam aeternam et praeuaricatores in opprobrium sempiternum; magistri autem atque doctores qui legis habuere notitiam, fulgebunt quasi caelum, et qui inferiores populos exhortati sunt ad custodiendas caeremonias dei, ad instar astrorum fulgebunt in perpetuas aeternitates'; ponit quoque historiam de machabaeis in qua dicitur multos iudaeorum sub mathathia et iuda machabaeo ad eremum confugisse et latuisse in speluncis et cauernis petrarum ac post uictoriam processisse: et haec metaphorik�s~g quasi de resurrectione mortuorum esse praedicta. tempore autem antichristi talem tribulationem fore qualis numquam fuit ex eo quo gentes esse coeperunt, uerius intellegitur; ponamus enim uicisse lysiam qui uictus est, et penitus oppressos esse iudaeos qui uicerunt: numquid fuit tanta tribulatio quanta eo tempore quo hierusalem capta est a babyloniis templum que subuersum et omnis populus ductus in captiuitatem? oppresso igitur antichristo et spiritu saluatoris exstincto, saluabitur populus qui scriptus fuerit in libro dei; et, pro diuersitate meritorum: alii resurgent in uitam aeternam, alii in opprobrium sempiternum, magistri habebunt similitudinem caeli, et qui alios erudierint stellarum fulgori comparabuntur: non enim sufficit scire sapientiam nisi et alios erudias, tacitus que sermo doctrinae, alium non aedificans, mercedem otii recipere non potest - quem locum theodotio, item uulgata editio, ita expressit: et intellegentes fulgebunt quasi splendor firmamenti, et de iustis plurimi quasi stellae in aeternum et ultra -.

solent nonnulli quaerere: utrum doctus sanctus et simplex sanctus eandem mercedem habeant et unam in caelestibus mansionem; unde nunc iuxta theodotionem dicitur: quod docti similitudinem caeli habeant, et absque doctrina iusti stellarum fulgori comparentur: tantum que sit inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem, quantum caelum distet et stellae.

tu autem, daniel, clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum; pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. qui daniel multiplicem reuelauerat ueritatem, ipse, occulta esse significans quae locutus est, praecipit: ut inuoluat sermones et signet librum, ut legant plurimi et quaerant historiae ueritatem et, propter obscuritatis magnitudinem, diuersa opinentur - quod enim ait: pertransibunt (id est percurrent) plurimi, multorum significat lectionem: solemus enim dicere: 'percurri librum' et 'pertransiui historiam' -; quod quidem et esaias de obscuritate sui uoluminis loquitur: et erunt sermones libri istius quasi uerba uoluminis signati; quod si dederint homini nescienti litteras, dicentes ei: lege, respondebit: nescio, non noui litteras. si autem dederint illud homini scienti litteras, et dixerint: lege librum, respondebit: non possum legere, quia signatus est; et in apocalypsi ioannis: liber uidetur signatus sigillis septem intus et foris, cum que nullus possit signacula ipsius soluere, ait ioannes: flebam nimis. et uenit uox, dicens: ne plores; ecce uicit leo de tribu iuda, radix dauid, aperire librum et soluere signacula eius - librum autem istum potest soluere qui scripturarum sacramenta cognouit, et intellegit ainigmata~g et uerba tenebrosa propter mysteriorum magnitudinem, et interpretatur parabolas, et occidentem litteram transfert ad spiritum uiuificantem -.

et uidi ego daniel, et ecce quasi alii duo stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. et dixi uiro qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: usquequo finis horum mirabilium? uidit daniel duos angelos stantes ex utraque parte super ripam babylonii fluminis - qui cum hic ponatur absque nomine, secundum praeteritam uisionem puto eum esse 'tigrin' qui hebraice dicitur 'eddechel' -.

et tamen non interrogat eos qui stabant super utramque ripam, sed eum - quem 'in principio uiderat' -: qui indutus erat uestibus lineis (siue byssinis, quod hebraice dicitur baddin), et hic ipse angelus stabat super aquas fluminis babylonii, suo eas calcans pede - ex quo intellegimus superiores duos angelos quos uidit stantes super ripam et non interrogat nec putat sciscitatione condignos angelos esse persarum atque graecorum, hunc autem esse angelum clementissimum qui orationes danielis in conspectu dei obtulerat quando ei uiginti et una die persarum angelus resistebat -; interrogat autem haec mirabilia, quae in praesenti uisione dicuntur quo complenda sint tempore - quod porphyrius more suo de antiocho, nos de antichristo interpretamur -.

et audiui uirum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum leuasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per uiuentem in aeternum: quia in tempus et tempora et dimidium temporis. 'tempus et tempora et dimidium temporis', 'tres et semis annos' interpretatur porphyrius; quod et nos, iuxta scripturarum sanctarum idi�ma~g, non negamus - nam et supra legimus quod septem tempora transierint super nabuchodonosor, id est septem anni efferationis eius; et in uisione quattuor scriptum est bestiarum - leonis et ursi, pardi, et alterius bestiae cuius nomen tacetur: quae regnum significat romanorum - et postea de antichristo, quod: tres reges humiliet, et sermones contra excelsum loquatur, et sanctos altissimi conterat, et putabit, ait, quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur regnum, et dispereat usque in finem; et manifeste de aduentu christi atque sanctorum dicit: regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges seruient ei et obedient. si itaque superiora, quae perspicue de antichristo scripta sunt, refert porphyrius ad antiochum et ad tres et semis annos quibus templum dicitur fuisse desertum, ergo et hoc quod sequitur: regnum eius sempiternum, et omnes reges seruient ei et obedient, debet probare super antiocho uel, ut ipse putat, super populo iudaeorum, quod nequaquam stare manifestum est: legimus in machabaeorum libris - iosephus quoque in eandem consentit opinionem - quod tribus annis templum pollutum fuerit in hierusalem et in eo iouis idolum steterit, sub antiocho epiphane centesimo quadragesimo quinto anno regni macedonum a seleuco: mense eiusdem anni nono usque ad mensem nonum centesimi quadragesimi octaui anni, qui faciunt annos tres; sub antichristo autem non tres anni, sed tres et semis - hoc est mille ducenti nonaginta dies desolationis templi et euersionis - futuri esse dicuntur -.

et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur uniuersa haec. 'quando' inquit 'populus dei dispersus fuerit - uel antiocho persequente, ut uult porphyrius, uel antichristo, ut nostri uerius probant -, tunc haec omnia complebuntur'.

et ego audiui et non intellexi, et dixi: domine mi, quid erit post haec? et ait: uade, daniel, quia clausi signati que sunt sermones usque ad tempus consummationis. eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi, et impie agent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent. uult propheta intellegere quod uiderat immo quod audierat, et futurorum cupit cognoscere ueritatem; audierat enim regum bella diuersa et inter se proelia et multiplicem historiam, sed nomina non audierat singulorum. si autem propheta audiuit et non intellexit, quid faciant hii qui signatum librum et usque ad tempus consummationis multis obscuritatibus inuolutum, praesumptione mentis edisserunt? 'cum autem' inquit 'finis aduenerit, impii non intellegent, et qui docti fuerint disciplina dei, ipsi intellegere poterunt': in peruersam enim animam non introibit sapientia, nec potest se infundere corpori quod peccatis subditum est. et a tempore quo ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta. hos mille ducentos nonaginta dies porphyrius in tempore uult antiochi, et in desolatione templi esse completos quam et iosephus et machabaeorum, ut diximus, liber tribus tantum annis fuisse commemorant; ex quo perspicuum est: tres istos et semis annos de antichristi dicit temporibus, qui tribus et semis annis, hoc est mille ducentis nonaginta diebus, sanctos persecuturus est et postea corruiturus in monte inclyto et sancto. a tempore igitur endelechismou~g - quod nos interpretati sumus 'iuge sacrificium' - quando antichristus orbem obtinens dei cultui interdixerit, usque ad interfectionem eius, tres semis anni, id est mille ducenti et nonaginta dies, complebuntur.

beatus qui exspectat et peruenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. 'beatus' inquit 'qui, interfecto antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur, quibus est dominus atque saluator in sua maiestate uenturus'; quare autem, post interfectionem antichristi, quadraginta quinque dierum silentium sit, diuinae scientiae est, nisi forte dicamus: dilatio regni sanctorum patientiae comprobatio est. porphyrius hunc locum sic edisserit, ut: quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, uictoriae contra duces antiochi tempus significent, quando iudas machabaeus fortiter dimicauit et emundauit templum idolum que contriuit et uictimas obtulit in templo dei; quod recte diceret si machabaeorum liber tribus et semis annis templum scriberet fuisse pollutum et non tribus.

tu autem, daniel, uade ad praefinitum, et requiesce, et stabis in sorte tua in fine dierum. (pro quo theodotio ita interpretatus est: tu autem uade, et requiesce, et resurges in ordine tuo in consummatione dierum). quo uerbo ostenditur omnem prophetiam uicinam esse resurrectioni omnium mortuorum quando et propheta surrecturus est, et frustra porphyrium quae in typo in antiochi de antichristo dicta sunt uelle omnia referre ad antiochum. cuius calumniae, ut diximus, plenius responderunt eusebius caesariensis et apollinaris laodicenus et ex parte disertissimus uir martyr methodius, quae qui scire uoluerit in ipsorum libris poterit inuenire. expositis, ut potui, quae in danielis libro iuxta hebraicum continentur, ponam breuiter quid origenes, in decimo stromatum suorum libro, de susannae et belis fabulis dixerit; cuius haec uerba sunt:

et parentes eius erant iusti et docuerunt filiam suam iuxta legem moysi. hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum: ut doceant iuxta legem dei sermonem que diuinum non solum filios sed et filias suas. et constituti sunt duo senes de populo iudices in anno illo. referebat hebraeus: istos esse achiam et sedeciam [de quibus scripsit hieremias: faciat te dominus sicut achiam et sedeciam] quos frixit rex babylonis in igne propter iniquitatem quam fecerant in israel, et adulterabant uxores ciuium suorum.

de quibus locutus est dominus, quia egressa est iniquitas de babylone a senibus iudicibus qui uidebantur regere populum. pulchre de presbyteris peccatoribus non ait: 'qui regebant populum', sed: qui uidebantur regere; qui enim bene praesunt populo, regunt populum; qui autem tantum nomen habent iudicum et iniuste praesunt populo, regere magis uidentur populum quam regunt.

et exarserunt in concupiscentiam eius; et euerterunt sensum suum, et declinauerunt oculos suos ut non uiderent caelum, neque meminissent iudiciorum iustorum. quod graeci uocant pathos~g, nos 'perturbationem' - magis quam 'passionem' - rectius interpretamur. haec igitur perturbatio et cupido libidinis titillauit immo percussit corda seniorum; sed, ut in animis eorum iaceret fundamentum et cogitarent desiderata complere, ipsi: euerterunt sensum suum, quo subuerso, oculi eorum inclinati sunt, ut caelestia non uiderent, nec recordarentur iudiciorum iustorum: siue dei, siue honestatis, siue naturae, quae omnibus ad bonum insita est.

et ecce susanna inambulabat iuxta consuetudinem. ante iam dictum est quod 'facto mane' inambularet susanna; nec incongruum est, ad placandos eos qui omnium quae gerimus de scripturis sanctis quaerunt exempla, hunc inambulandi locum assumere, quod recte quis ad uegetandum corpusculum deambulet. 'quem locum' inquit 'de septuaginta editione nunc posui' - quo dicto origines ostendit cetera se non iuxta septuaginta interpretes disseruisse -.

ingemuit que susanna et ait: angustiae mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, nequaquam effugiam manus uestras. qui ad summitatem perfectae uirtutis uenerit, numquam dicit: sibi imminere discrimen, si adulterorum manus non effugerit dicentium: assentire nobis, et commiscere nobis cum: alioquin, si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit te cum iuuenis et hac de causa dimiseris puellas a te. humanae quippe fragilitatis est, mortem timere, quae infertur pro iustitia - nisi forte 'angustiam' interpretabitur: non imminentis mortis, sed opprobrii et ignominiae, qua perfundenda erat illis accusantibus atque dicentibus: 'fuit cum illa iuuenis et idcirco dimisit puellas' -.

si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, nequaquam effugiam manus uestras; 'peccatum' 'mortem' uocat. sicut ergo ei qui facit adulterium, mors est adulterium, sic omne peccatum quod ducit ad mortem, mors appellandum est, et totiens mori credimur, quotiens peccamus ad mortem; unde e contrario totiens resurgimus et uiuificamur, quotiens uitae digna opera facimus.

sed melius mihi est absque opere incidere in manus uestras, quam peccare in conspectu domini. in graeco non habet 'melius' id est hairet�teron~g, sed haireton~g quod 'bonum' interpretari possumus. unde eleganter non dixit: 'melius mihi est incidere in manus iniquorum presbyterorum, quam peccare in conspectu domini' - ne uideretur comparatione peccati, quod erat 'bonum' hoc appellare 'melius' -, sed: bonum est, inquit, mihi non facere malum et incidere in manus uestras, ne peccem in conspectu domini; non ergo per comparationem legendum est: melius mihi est incidere in manus uestras, quam peccare in conspectu domini, sed absolute: bonum mihi est non facere malum et incidere in manus uestras, ne peccem in conspectu domini.

et exclamauit uoce magna susanna. magna uox erat, non aeris percussione et clamore faucium sed pudicitiae magnitudine, per quam clamabat ad dominum. unde et sancta scriptura in exclamatione seniorum non apposuit 'magnam uocem', sequitur enim: clamauerunt et senes aduersus eam. exclamauit autem uoce magna susanna et dixit: deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia priusquam fiant, tu scis quoniam falsum contra me tulere testimonium. cordis affectus et mentis pura confessio et bonum conscientiae, uocem eius fecerant clariorem; unde magna erat exclamatio eius deo, quae ab hominibus non audiebatur.

cum que duceretur ad mortem, suscitauit deus spiritum sanctum pueri iunioris, cui nomen daniel. quo sermone ostenditur: non intrasse in daniel spiritum sanctum, sed eum qui erat in illo et quiescebat propter aetatis infirmitatem, nec sua poterat opera demonstrare, data occasione pro sancta femina a domino suscitatum.

et exclamauit uoce magna: mundus ego sum a sanguine huius. suscitato in se spiritu sancto et quae puer deberet dicere suggerente, uox eius magna erat. et notandum sicubi in scripturis sanctis, peccatoris uox magna dicatur. dic sub qua arbore uideris eos loquentes sibi; qui ait: sub 'schino'. dixit que ei daniel: recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. et post modicum alter seniorum ait: sub 'prino'. dixit que ad eum daniel: recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus dei, gladium habens, ut secet te medium. quia hebraei reprobant historiam susannae, dicentes eam in danielis uolumine non haberi, debemus diligenter inquirere: nomina 'schini' et 'prini' - quae latini 'ilicem' et 'lentiscum' interpretantur - si sint apud hebraeos, et quam habeant etumologian~g: ut ab 'schino' 'scissio' et a 'prino' 'sectio' siue 'serratio' dicatur lingua eorum. quod si non fuerit inuentum, necessitate cogemur et nos eorum acquiescere sententiae, qui graeci tantum sermonis hanc uolunt esse perikop�n~g quae graecam tantum habeat etumologian~g et hebraicam non habeat; quod si quis ostenderit duarum istarum arborum scissionis et sectionis et in hebraeo stare etumologian~g, tunc poterimus etiam hanc scripturam recipere.

et fecerunt eis sicut male egerant aduersus proximum, ut facerent secundum legem moysi; et infecerunt eos. si interfecit eos omnis synagoga, uidetur illa opinio refutari de qua supra diximus secundum hieremiam: quod ipsi essent presbyteri achias et sedecias; nisi forte hoc quod scriptum est: interfecerunt eos sic interpretemur pro eo quod est: 'regi babylonis occidendos tradiderunt', sicut et nos dicimus quod: iudaei interfecerint saluatorem, non quod ipsi percusserint, sed quod tradiderint occidendum et succlamantes dixerint: crucifige, crucifige eum.

helchias autem et uxor eius laudauerunt dominum pro filia sua susanna, cum ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset in ea inuenta res turpis. digne quasi sancti laudant deum, non quia liberata est de manu presbyterorum susanna - hoc enim non satis laudabile est, nec magni discriminis si non esset liberata -, sed quia non est inuenta res turpis in ea. cum que aperta fuissent ostia, aspiciens rex super mensam, clamauit uoce magna: magnus es, bel, et non est apud te ullus dolus. hoc quod scriptura nunc dicit: clamauit uoce magna, quia de idolatra et ignorante deum dicitur, uidetur obseruationem nostram subuertere, qua dudum asseruimus uocem magnam in sanctis tantum reperiri. quod soluet facile qui hanc historiam in libro danielis apud hebraeos dixerit non haberi; si quis autem eam potuerit approbare esse de canone, tunc quaerendum est quid ei respondere debeamus.





Comments