Hieronymus Commentarii in Ezechielem
LIBER 1
finitis in esaia decem et octo explanationum uoluminibus, ad
hiezechiel, quod tibi et sanctae memoriae matri tuae paulae, o uirgo
christi eustochium, saepe pollicitus sum, transire cupiebam et extremam,
ut dicitur, manum operi imponere prophetali, et ecce mihi subito mors
pammachii atque marcellae, romanae urbis obsidio, multorum que fratrum
et sororum dormitio nuntiata est. atque ita consternatus obstupui, ut
nihil aliud diebus ac noctibus nisi de salute omnium cogitarem me que in
captiuitate sanctorum putarem esse captiuum, nec possem prius
ora reserare nisi aliquid certius discerem dum inter spem et
desperationem sollicitus pendeo aliorum que malis me crucio. postquam
uero clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, immo romani
imperii truncatum caput et, ut uerius dicam, in una urbe totus orbis
interiit, obmutui et humiliatus sum et silui de bonis, et dolor meus
renouatus est; concaluit intra me cor meum, et in meditatione mea
exardescet ignis, nec putaui illam sententiam neglegendam: musica in
luctu importuna narratio. uerum quia et tu indesinenter hoc flagitas et
magno uulneri cicatrix paulatim obducitur, scorpius que inter enceladum
et porphyrionem trinacriae humo premitur et hydra multorum capitum
contra nos aliquando sibilare cessauit, datum que tempus quo non
haereticorum respondere insidiis sed scripturarum expositioni incumbere
debeamus, aggrediar hiezechiel prophetam cuius difficultatem hebraeorum
probat traditio. nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii,
id est tricesimum annum impleuerit, nec principia geneseos nec canticum
canticorum nec huius uoluminis exordium et finem legere permittitur, ut
ad perfectam scientiam et mysticos intellectus plenum humanae naturae
tempus accedat. quod opus si per domini misericordiam ad calcem usque
perduxero, transibo ad hieremiam, qui in lamentationibus suis sub typo
hierusalem quattuor plagas mundi quadruplici plangit alphabeto.
1. et factum est in tricesimo anno, in quarto, in quinta mensis.
tricesimus annus non, ut plerique aestimant, aetatis prophetae dicitur,
nec iubilaei qui est annus remissionis, sed a duodeuicesimo anno iosiae
regis iudae quando inuentus est liber deuteronomii in templo dei, usque
ad quintum captiuitatis annum ioiachin cognomento iechoniae, qui cum
matre ductus est in babylonem et cum daniele tribus que pueris et
hiezechiel - quae est tribus iudae prima captiuitas quando stillauit ira
dei super hierusalem -. secundum anag�g�n~g uero praefiguratur dominus
atque saluator qui triginta annos natus uenit ad baptismum, quae in
homine perfecta aetas est. unde et in numerorum uolumine iuxta hebraeos
non, ut in septuaginta continetur, a uicesimo quinto aetatis anno, sed a
tricesimo incipiunt sacerdotes in tabernaculo ministrare. in quod
signum praecessit et ioseph quando in aegypto esurienti populo frumenta
largitus est, et ioannes baptista uenit ad fluenta iordanis praedicauit
que baptismum paenitentiae. quod scriptum est 'in quarto' pendente
sententia subauditur 'mense'; statim enim sequitur 'in quinta mensis'.
quod ut manifestius fieret supra addidere septuaginta.
cum essem in medio captiuorum iuxta fluuium chobar, aperti sunt
caeli et uidi uisiones dei. in quinta mensis, ipse est annus quintus
transmigrationis regis ioiachin. captiuum sedisse populum super flumen
babylonis, dauid prophetat in spiritu: super flumina babylonis ibi
sedimus et fleuimus; chobar autem aut nomen est fluminis aut certe,
iuxta interpretationem suam qua in 'graue' uertitur, tygrim significat
et euphratem et omnia magna et grauissima flumina quae in terra
chaldaeorum esse perhibentur; apertos que caelos non diuisione
firmamenti sed fide credentis intellege, eo quod caelestia sint illi
reserata mysteria. unde et in baptismate saluatoris, quando spiritus
sanctus in specie columbae descendit super eum, 'apertos caelos'
legimus, quibus reseratis panduntur uisiones, non una uisio sed plures,
dicente domino per prophetam: ego uisiones multiplicabo et in manibus
prophetarum assimilatus sum. istae sunt uisiones quas omnis hiezechielis
prophetia contexuit. significantius que iuxta hebraeos et ceteros
interpretes 'transmigratio' dicitur ioiachin, et non 'captiuitas' quod
lxx transtulerunt; non enim captus urbe superata, sed uoluntate se
tradens ductus est babylonem: igitur ioiachin, id est iechoniae, dicatur
prima 'transmigratio', sedeciae autem secunda uel extrema 'captiuitas'.
factum est uerbum domini ad hiezechiel filium buzi, sacerdotem,
in terra chaldaeorum secus flumen chobar. et danieli et hiezechieli qui
in babylone erant iuxta flumina, futurorum sacramenta panduntur super
aquas, immo in aquis purissimis, ut baptismatis potentia monstraretur.
alioquin et apostolus paulus quando ab anania lotus in domino est,
tegentibus prius oculos eius squamis, caruit caecitate. et in genesi
prima quae uiuerent de aquis egressa sunt. illud quoque intellegendum:
quod in tricesimo aetatis suae anno dominus ad baptisma uenerit; in
quarto mense qui apud nos uocatur ianuarius et est in anni primus
exordio, praeter nisan mensem nouorum, in quo pascha celebratur - apud
orientales enim populos, post collectionem frugum et torcularia quando
decimae deferebantur in templum, october erat primus mensis et ianuarius
quartus -; quintam autem diem mensis adiungit, et significat baptisma
in quo aperti sunt christo caeli et epiphaniorum dies hucusque
uenerabilis est, non ut quidam putant natalis in carne, tunc enim
absconditus est et non apparuit. quod huic tempori congruit quando
dictum est: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. porro
'buzi' in linguam nostram uertitur 'spretus' atque 'contemptus',
'hiezechiel' 'roboratus a deo'. quod sic domino coaptabitur, ut dicamus
creatorem mundi quia pater est saluatoris, ab omnibus haereticis sperni
atque contemni qui uetus non recipiunt testamentum. nec mirum robustum
dei esse dominum cum ipse sit dei uirtus dei que sapientia. et facta est
super eum ibi manus domini. (lxx: et facta est super me manus domini).
ut cernere uisiones dei et intellegere possimus, manu et fortitudine dei
super nos opus est.
in qua manu et brachio eductus est populus israel de aegypto, cuius
fortitudines partim etiam magi intellexerunt dicentes: digitus dei est,
et saluator in euangelio: si ego in digito dei eicio daemonia, pro quo
in altero euangelio scriptum est: si ego in spiritu dei eicio daemonia.
et uidi et ecce uentus turbinis ueniebat ab aquilone, et nubes
magna, et ignis inuoluens, et splendor in circuitu eius. (lxx: et uidi
et ecce spiritus auferens - siue attollens - ueniebat ab aquilone, et
nubes magna in eo, et ignis micans, et splendor in circuitu eius). in
consolationem populi transmigrati et reuelationem sententiae dei,
propheta uidit maximam uisionem. in cuius interpretatione omnes
synagogae iudaeorum mutae sunt ultra hominem esse dicentium, et de hac
et de aedificatione templi, quod in ultimo prophetiae huius scribitur,
aliquid uelle conari. nos autem quae a maioribus accepimus, et iuxta
modulum ingenioli nostri, spiritalibus spiritalia comparantes, suspicari
magis possumus quam explanare, beneuolis credimus fidis que lectoribus,
ueniam deprecantes ut temeritati, immo fidei nescienti mensuram suam,
faueant magis quam irascantur. ac primum sciendum 'spiritum attollentem
siue auferentem', quem nos iuxta aquilam interpretati sumus 'uentus
turbinis', et, iuxta symmachum et theodotionem, 'flatum ac spiritum
tempestatis', ab aliis in bonam, ab aliis in contrariam partem accipi.
uerbum enim hebraicum 'ruha' pro locorum qualitate uel 'spiritus' uel
'anima' uel 'uentus' accipitur. spiritus, ut ibi: emittes spiritum tuum
et creabuntur; anima: egredietur spiritus eius, et reuertetur in terram
suam; uentus: in spiritu uiolento confringes naues tharsis, et alibi:
ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. qui uentum et
flatum tempestatis legunt, hoc sentiunt: iram et furorem dei uenire ab
aquilone, hoc est nabuchodonosor, et hierusalem post sex annos huius
uisionis esse capiendam. cernitur enim uisio quinto anno
transmigrationis regis ioiachin, qui et sedeciae regnanti in hierusalem
quintus erat, quem legimus post sex similiter annos, id est anno
undecimo imperii sui, urbe capta, ductum in babylonem. his ergo qui
habitabant propter flumen chobar et sponte se regi tradiderant,
reuelatur quod benefecerint obedire sententiae dei: in breui enim et
iudaeam prouinciam et urbem hierusalem esse capiendam. quod que nubes
magna describitur, intellegimus eam imbres super iudaeam pluuias que
portare; et inuolutus ignis monstrat uentura supplicia et captiuitatis
mala; splendor que in circuitu eius significat dei aperta iudicia. qui
autem in contrariam partem sentiunt, hoc est bonam, spiritum auferentem
siue extollentem, spiritum sanctum intellegunt qui auferat ab hominibus
uitia atque peccata, siue iacentes attollat ad sublimia, faciat que
recedere ab aquilone uento frigidissimo a quo: exardescunt mala super
omnem terram; et in hieremia olla illa terribilis a facie aquilonis
accenditur nubem quoque magnam ad personam christi referunt qui uenit in
aegyptum huius saeculi super nubem leuem, magnam que proprie dici ad
comparationem minorum, prophetarum uidelicet, et apostolorum omnium que
sanctorum, de quibus scriptum est: et ueritas tua usque ad nubes, et:
mandabo nubibus ne pluant super israel imbrem, et alibi: nubes puluis
pedum eius, et iterum: nubes et caligo in circuitu illius. ignem quoque
micantem et splendorem in circuitu eius, iuxta illud accipi quod
scriptum est: deus ignis consumens est. ad quem mittendum super terram
saluator uenisse se dicit et in nobis omnibus que credentibus ardere
desiderat, qui cum terrorem peccatoribus inferat atque supplicia, tamen
splendore rutilet et lumine ac fulgore sit plenus. idcirco nos excoquens
ut puris atque purgatis tribuat laetiora.
et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis.
(lxx: et in medio eius quasi uisio electri in medio ignis. quod que
sequitur: (signum_obeli) et splendor in eo (signum_metobeli) obelo
praenotandum est). nisi addidisset scriptura dicens: id est de medio
ignis, propter ambiguitatem uerbi errare poteramus, ut putaremus speciem
uel uisionem electri esse in medio uenti uel spiritus. ergo hoc
sentiendum: quod in medio ignis uel tormentorum dei electri similitudo
sit, quod est auro argento que pretiosius, et post iudicium atque
tormenta, quae patientibus uidentur rustica et dura, pretiosius electri
fulgor appareat, dum prouidentia dei omnia gubernantur et quae putatur
poena medicina est.
et in medio eius similitudo quattuor animalium, et hic aspectus
eorum, similitudo hominis in eis. in medio 'eius' subauditur quidem
'electri', sed melius ut 'ignis' intellegamus, qui credentibus lumen,
incredulis supplicium est. in huius ergo ignis medio erat similitudo
quattuor animalium - similitudo, non natura -, quattuor que animalium,
quae postea dicuntur quadriformia, una similitudo est hominis, ut omnia
in mundo rationabilia demonstrentur: faciamus, inquit, hominem ad
imaginem et similitudinem nostram - imago autem et similitudo dei non
est corporis forma sed mentis, descripta ad similitudinem uerae imaginis
christi, quae est imago dei inuisibilis -. hae rationales creaturae in
quattuor uersantur locis, siue propter quattuor cardines mundi quibus
orbis includitur, siue propter quattuor loca caelestium, terrestrium,
infernorum et supercaelestium de quibus et apostolus paulus loquitur: ut
in nomine iesu omne genu flectatur: caelestium, terrestrium et
infernorum. de tribus pauli testimonium est; uideamus et quartum:
laudate deum caeli caelorum et aqua quae super caelos est laudet nomen
domini, rursum que ab apostolo dicuntur caelestia et alia
supercaelestia.
quattuor facies uni et quattuor pennae uni; et pedes eorum pedes
recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis uituli, et scintillae
quasi aspectus aeris candentis. et manus hominis sub pennis eorum in
quattuor partibus. (lxx: et quattuor facies uni et quattuor alae uni, et
crura eorum recta, et pennati pedes eorum. et scintillae quasi
fulgurans aeramentum et leues pennae eorum.
et manus hominis sub pennis eorum in quattuor partibus eorum). de
quattuor animalibus quorum aspectus erat similitudo hominis, ita
dumtaxat ut singula haberent quaternas facies et quaternas alas, pedes
que rectos et plantam pedis 'quasi uestigium pedis uituli' siue, ut
interpretatus est aquila, 'rotundam', quod septuaginta penitus
omiserunt, de scintillis quoque aeris splendore rutilantibus, et de
leuibus pennis eorum quod in hebraico non habetur, de manu quoque
hominis sub alis eorum per quattuor partes, et reliquis quae propheticus
sermo describit, conabimur quid nobis uideatur dicere, cum opiniones
singulorum breuiter strinxerimus. quidam quattuor euangelia, quos nos
quoque in prooemio commentariorum matthaei secuti sumus, horum animalium
putant nominibus designari: matthaei, quod quasi hominem descripserit:
liber generationis iesu christi, filii dauid, filii abraham; leonis ad
marcum referunt: initium euangelii iesu christi, filii dei. sicut
scriptum est in esaia propheta: uox clamantis in deserto: parate uiam
domini, rectas facite semitas eius; uituli ad lucae euangelium, quod a
zachariae incipit sacerdotio; aquilae ad ioannis exordium, qui ad
excelsum euolans coepit: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum: super quo quid nobis uideretur, in supradicto
opere diximus; plenius que in apocalypsi ioannis horum animantium
species ac nomina referuntur ad quattuor euangelia: quibus quomodo
possit omnium animalium descriptio coaptari, tentabimus suo loco dicere.
alii uero, qui philosophorum stultam sequuntur sapientiam, duo
hemisphaeria in duobus templi cherubim, nos et antipodas quasi supinos
et cadentes homines suspicantur. plerique, iuxta platonem, rationale
animae et irascentiuum et concupiscentiuum, quod ille logikon~g et
thumikon~g et epithum�tikon~g uocat, ad hominem et leonem ac uitulum
referunt: rationem et cogitationem et mentem et consilium eandem
uirtutem atque sapientiam in cerebri arce ponentes, feritatem uero et
iracundiam atque uiolentiam in leone, quae consistit in felle, porro
libidinem, luxuriam et omnium uoluptatum cupidinem in iecore, id est in
uitulo, qui terrae operibus haereat; quartum que ponunt quae super haec
et extra haec tria est, quam graeci uocant suneid�sin~g - quae scintilla
conscientiae in cain quoque pectore, postquam eiectus est de paradiso,
non extinguitur, et, uicti uoluptatibus uel furore, ipsa que interdum
rationis decepti similitudine, nos peccare sentimus -, quam proprie
aquilae deputant, non se miscentem tribus sed tria errantia corrigentem,
quam in scripturis interdum uocari legimus spiritum, qui interpellat
pro nobis gemitibus ineffabilibus. nemo enim scit ea quae hominis sunt,
nisi spiritus qui in eo est, quem et paulus ad thessalonicenses scribens
cum anima et corpore seruari integrum deprecatur. et tamen hanc quoque
ipsam conscientiam, iuxta illud quod in prouerbiis scriptum est: impius
cum uenerit in profundum peccatorum, contemnit, cernimus praecipitari
apud quosdam et suum locum amittere, qui ne pudorem quidem et
uerecundiam habent in delictis et merentur audire: facies meretricis
facta est tibi, nescis erubescere. hanc igitur quadrigam in aurigae
modum deus regit et incompositis currentem gradibus refrenat docilem que
facit et suo parere cogit imperio. quam disputationem partium animae,
id est hominis, qui minor mundus ab iisdem philosophis appellatur, etiam
nos attingemus. sunt qui simpliciter in quattuor animalibus, iuxta
hippocratis sententiam, quattuor arbitrantur elementa monstrari de
quibus constant omnia: ignem, aerem, aquam, terram; quae quomodo sibi
misceantur et, cum singula sint, sibi iuncta uideantur inuicem que se
tangant et in una persona animantium quattuor species habeant ac
figuras, non est propositi operis. quattuor quoque rotas de terrenis ad
sublimia consurgentes, singulis et quadriformibus iunctas animalibus,
uel eorumdem elementorum commixtionem aestimant, uel quattuor temporum
circulum qui ternis conficitur mensibus, annum que uertentem qui ab eo
quod semper uertatur et in se redeat nomen acceperit, de quibus pulchre
uno uersiculo dictum est:
uer, aestas, autumnus, hiems, et mensis, et annus.
quod que dicitur: 'erat rota in rota', 'annum in anno' significari putant, de quo alius poeta:
atque in se sua per uestigia uoluitur annus.
firmamenti etiam similitudinem quae crystallo comparatur, caelum hoc
quod suspicimus intellegi uolunt, sub quo uoluuntur et transeunt
quattuor animantia. thronum que coloris sapphiri et sedentem desuper
hominem sub humana similitudine, imperium cuncta regentis omnia que
habentis sub pedibus suis, omnipotentiae describi autumant, dici que ad
extremum: haec uisio similitudinis gloriae domini, per quae quasi per
picturam quandam et imaginem prouidentiam demonstrari. quod que pedes
animantium recti esse dicantur, et planta pedis uituli, seu rotunda,
terrena quaeque ad caelestia subuolare et, omnibus angulis amputatis,
rotunditatem sequi quae omnium figurarum pulcherrima est. scintillas
rutilantes cuncta plena luminis indicare, et manus hominis sub pennis
tam ipsius hominis quam leonis et uituli et aquilae, ut ratio cuncta
sustentet, ac de humilitate terrena ad caelestia subleuet. haec et ad
euangelia et ad cuncta quae supra posuimus referre possumus. audisse me
memini quattuor perturbationes, de quibus plenissime cicero in
tusculanis disputat: gaudii, aegritudinis, cupidinis et timoris, quorum
duo praesentia, duo futura sunt, per quattuor significari animalia - de
quibus et uergilius breuiter:
hinc metuunt cupiunt que, dolent gaudent que -,
quae regi debeant ratione et potentia dei, quibus que oppositae
sint, immo impositae, uirtutes quattuor: prudentia, iustitia, fortitudo,
temperantia, ut earum gubernentur arbitrio; quae quomodo uultibus
hominis, leonis, uituli que et aquilae coaptentur, omnino tacuerunt;
super quibus idem philosophus et orator in tribus ad filium officiorum
libris disputat. legi et cuiusdam catinae, quem syri lepton~g, id est
'acutum' et 'ingeniosum' uocant, breuem disputatiunculam, putantis
castrorum ordinem duodecim tribuum describi in solitudine, ad orientem,
occidentem, septemtrionem et meridiem, quae sibi inuicem et caritate et
consanguinitate sociantur, et hoc esse rotam in rota, quae ducantur a
spiritu et nube protegantur in eremo et columna ignis illuminentur in
nocte ne reuertantur in aegyptum sed semper ad terram repromissionis ire
festinent. electri autem in medio similitudinem interpretatur sancta
sanctorum, faciem que hominis refert ad totum israel, leonis ad regale
sceptrum iudae, uituli ad sacerdotalem et leuiticam tribum, extra quae
sit aquila uindicta et ultio dei de caelo cuncta prospiciens et quae
parata sit laniare peccantem, de qua et in osee dicitur: sicut aquila
super domum dei, id est templum; et in hoc eodem propheta aquilam magnam
magnarum alarum et unguium quae habeat ductum intrandi in libanum,
nabuchodonosor intellegi quem et nunc significet esse uenturum, ac super
huiuscemodi quadrigam instar aurigae sedere deum et facienda et non
facienda praecipere. hoc autem, inquit, populo dicitur qui in babylone
uersatur, quod si deo colla subiecerit ipsius que paruerit retinaculis,
rursum eius mereatur auxilium et terram quam amiserat recipiat.
et facies et pennas per quattuor partes habebant; iunctae que erant
pennae eius alterius ad alterum. non reuertebantur cum incederent, sed
unumquodque ante faciem suam gradiebatur. iuncta sibi sunt euangelia
haerent que mutuo et in toto orbe uolitantia huc illuc que discurrunt,
nec habent finem uolatus nec aliquando superantur et recedunt, sed
semper ad altiora procedunt; unde et paulus dicit: praeteritorum
obliuiscens et in futurum me extendens. hoc idem et de uirtutibus animi
possumus dicere et de uolatu temporum commixtione que elementorum: quod
praeterita relinquentes semper ad priora festinent. quod autem tempora
labantur et fugiant, breui uersiculo demonstratur:
sed fugit interea, fugit irreparabile tempus,
et in carmine lyrico:
eheu fugaces, posthume, posthume,
labuntur anni ....
similitudo autem uultus eorum facies hominis, et facies leonis a
dextris ipsorum quattuor, facies autem bouis a sinistris ipsorum
quattuor, et facies aquilae desuper ipsorum quattuor. facies principia
dicit euangeliorum, e quibus homo et leo, hoc est natiuitas christi et
prophetae uox tonantis in eremo, dextras partes tenent; uituli autem, id
est uictimarum et sacerdotii iudaeorum, in sinistris est, quod abolitum
transiuit ad sacerdotium spirituale de quo dictum est: tu es sacerdos
in aeternum secundum ordinem melchisedech, ita dumtaxat ut omnia sibi
haereant uno que corpore censeantur; aquila autem, quae est super
natiuitatem, et super prophetiam est quae domini expletur aduentu et
super sacerdotium quod praeteriit, et extra haec omnia est, de
natiuitate referens spiritali, quomodo pater in filio et filius in patre
sit, de qua rectissime dicitur: generationem eius quis enarrabit?. ista
sunt iuxta apocalypsim, ut ante iam diximus: quattuor animalia plena
oculis ante et retro, quorum unum animal simile leonis et secundum
simile uituli et tertium habere faciem quasi hominis et quartum simile
aquilae uolantis; ibi que dicuntur in modum seraphim senas habere alas,
duabus faciem et duabus pedes operientia, duabus autem uolantia, et nec
in die nec in nocte cessantia atque dicentia: sanctus, sanctus, sanctus
dominus deus omnipotens, qui erat et qui est et qui uenturus est.
et facies eorum et pennae eorum extentae desuper; duae pennae
singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
et supra diximus iuncta sibi esse euangelia et tempora et omnes
rationales creaturas quattuor que uirtutes, ita ut qui una caruerit
omnibus careat. quod que duae extentae sunt et in altum se eleuant,
praedicationem caelestem significat, et omnia ad dei tendere maiestatem.
duae autem quibus teguntur corpora, humana excluditur scientia, nec
perfectus praebetur intuitus, dicente apostolo: ex parte cognoscimus et
ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, destruentur
ea quae ex parte sunt.
et unumquodque coram facie sua ambulabat. ubi erat impetus
spiritus, illuc gradiebantur, nec reuertebantur cum ambularent. qui
aratri stiuam tenet non debet respicere post tergum nec imitari uxorem
lot, ne incidat in plagam deuteronomii et pereat opisthoton�i~g
insanabili, quo cecidit et eli quia uitio filiorum offenderat deum;
quanto magis quattuor animalia quae plena erant lumine atque pennata,
quae sequuntur sanctum spiritum praecedentem, quae ita per orbem
uolitant et se ad excelsa sustollunt, ut corpora sua protegant pennis
historiae, nec nobis aspectum tribuant pleniorem? quod autem secundo
dicitur: non reuertebantur cum incederent, utriusque testamenti indicat
sacramentum, quod, in quattuor istis animantibus, et lex et euangelium
ad futura festinet et numquam retro motum accipiat.
et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis
ardentium, et quasi aspectus lampadarum. haec erat uisio discurrens in
medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens. et
animalia ibant et reuertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.
(lxx: et in medio animalium uisio, sicut carbonum ignis ardentium, sicut
facies lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor ignis,
et de igne egrediebatur quasi fulgur. quod que sequitur: et animalia
currebant et reuertebantur quasi species 'bezec', de editione
theodotionis in lxx additum est, qui, ne contrariores duas sententias
propheta dicere uideretur, hoc quod putabant esse contrarium, id est: et
animalia currebant et reuertebantur, silendum putauerunt ne legenti
scandalum faceret; melius est autem in diuinis libris transferre quod
dictum est, licet non intellegas quare dictum sit, quam auferre quod
nescias; alioquin et multa alia quae ineffabilia sunt et humanus animus
non potest comprehendere, hac licentia delebuntur). nos autem hoc
dicimus, quod, quomodo in prouerbiis in eodem loco scriptum est: ne
respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne similis ei fias, et
rursum ponitur quod nobis uidetur esse contrarium: responde stulto
secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur, et utrumque pro
temporum et personarum diuersitate concordat dum et stultus contemnitur
quia non recipit sapientiam, et stulta superbia alia decutitur
stultitia iuxta quod et apostolus dicit: factus sum insipiens, uos me
coegistis, ita et in hoc loco debere nos quaerere quare supra secundo
dictum sit: non reuertebantur animalia cum incederent, et nunc semel:
animalia currebant et reuertebantur; esset que quaestio nisi sequeretur:
in similitudinem fulguris coruscantis, quod hebraico sermone dicitur
'bezec' et interpretatus est symmachus: quasi species radii fulguris
quomodo crebris micat ignibus aether, et in ictu oculi atque momento
discurrunt fulgura et reuertuntur non amittentia matricem et, ut ita
dicam, fontem ignis atque materiam, ita et haec animalia cum inoffenso
pergant pede, ad priora festinant. sin autem conatui suo aliquid
oppositum uiderint, non tam reuertuntur quam contrahunt se, extendenda
rursum et praebitura lumen quod parumper absconderant, ut dent seruis
cibaria in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec mittant
margaritas ante porcos; unde et paulus dicit: lac uobis potum dedi, non
escam, necdum enim capere poteratis, electio que iudae, et saulis unctio
non arguunt deum ignorantiae futurorum, sed praesentium monstrant esse
iudicem; unde et apostolis praecipitur ut, si indignam domum salutatione
perspexerint, excutiant prius pedes currentes, et pax quam domui
dederant reuertatur ad eos. carbones autem ignis ardentis et lampades in
medio animalium discurrentes, de illo loco interpretandae sunt esaia:
et comedit ignis sicut fenum materiam et sanctificabit eos in igne
ardente; de quibus et alibi scriptum est: cadent super eos carbones
ignis; et contra labia dolosa in alio psalmo dicitur: quid detur tibi,
aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? sagittae potentis acutae cum
carbonibus desolatoriis; et in alio loco: habes carbones ignis, sedebis
super eos; hi erunt tibi in adiutorium. quamcumque creaturam
aspexerimus fulgurat dei notitiam, dum ex creaturis creator agnoscitur;
de medio que animantium splendor ignis et fulgur egreditur: si enim
euangelia sibi colliserint, in medio litterae uilis que historiae
spiritus sancti sacramenta reperies.
cum que aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta
animalia habentia quattuor facies. et aspectus rotarum et opus earum
quasi uisio maris, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum
et opera quasi sit rota in medio rotae. per quattuor partes earum
euntes ibant, et non reuertebantur cum ambularent. statura quoque erat
rotis et altitudo et horribilis aspectus, et totum corpus plenum oculis
in circuitu ipsarum quattuor. (lxx: et uidi, et ecce rota una super
terram sequens animalia quattuor. et aspectus rotarum et factura earum
quasi species tharsis. et similitudo in quattuor, et opus earum sicut
solet esse rota in rota. in quattuor partes earum ambulabant, et non
reuertebantur cum ambularent. et dorsa earum et altitudo erat eis. et
uidi eas et dorsa earum plena oculis in circuitu ipsarum quattuor).
hucusque quattuor animantium quae quaternas habebant facies pictura
describitur, sequentium spiritum et nubem quae erat in medio spiritus;
nunc per singula animalia singulae ponuntur rotae quae non erant iunctae
animantibus sed sequebantur ea, siue una rota apparuit super terram,
quae, diuisa per quattuor, tot habebat facies quot animalia sequebatur.
tanta que similitudo erat rotarum quattuor sequentium animalia quattuor,
ut una rota uerissime crederetur.
opus que earum erat atque factura, quasi uisio 'tharsis', quam nos in
'mare' uertimus; aquila 'hyacinthum' posuit, qui lapis caeli habet
similitudinem. aspectus que earum erat quasi rota in rota, non ut unam
rotam crederes sed alteram alteri copulatam. per quattuor partes ibant
et non trahebantur nec reuertebantur retrorsum; qui enim fieri poterat
ut reuerterentur, cum sequerentur animalia quae semper ad priora se
tenderent? statura quoque rotarum et altitudo tanta erat, ut miraculum
uidentibus faceret. totum que corpus et dorsa erant plena lucis in
circuitu, ut nullum membrorum aspiceres quod oculos luminis non haberet -
qualemcumque describunt fabulae poetarum argum fuisse centoculum siue
multorum oculorum, quem iuno in pauum uertit ob neglegentem custodiam -
ut, quod miraculum est conditoris dei, hoc condemnatio esset inulti
adulterii. omnia caelestia et terrestria et quidquid sub humanam cadit
intellegentiam, suis rotis uoluitur; solis annuum circulum per singulos
menses luna decurrit; lucifer qui ipse uesper est, dum ad orientem et ad
occidentem rutilus micat et noctis tenebras paruo temperat lumine,
duobus annis eundem conficit cursum; alia que astra quattuor quae
uocantur errantia, et quidquid fulget in caelo, segetum quoque et
arborum herbarum que uarietates, per quattuor tempora suis currunt
rotis; nihil que aspicimus quod ante non fuerit: gyrans gyrando uadit
spiritus et in circulos suos reuertitur. omnes torrentes uadunt in mare
et mare non adimpletur. quare? quia ad fontes suos de matrice abysso
reuertuntur. euangeliorum autem, id est quattuor animalium quae spirant,
uiuunt, intellegunt, si quis rotam cursum que consideret, in breui
tempore uidebit mundum esse completum sermone apostolico. rota quoque in
rota, uel duorum iunctura testamentorum est quod indicat scala iacob et
forceps isaiae et gladius bis acutus, uel euangelia sibi cohaerentia
quorum cursus et statura tendit ad caelum, paululum que quid attingat in
terra ut, semper properans, ad excelsa festinat; de quibus et alibi
dicitur: lapides sancti uoluuntur super terram, ex quibus aedificatur
caelestis hierusalem; hoc ipsum puto significare et illud quod in psalmo
canitur: uox tonitrui tui in rota, et alibi: quae inflammat rotam
natiuitatis; quae testimonia quem sensum in suis locis habeant non huius
est temporis. totum autem corpus et dorsa plena oculis approbabit qui
uiderit nihil esse in euangeliis quod non luceat et splendore suo mundum
illuminet, ut etiam quae parua putantur et uilia, spiritus sancti
fulgeant maiestate.
cum que ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta
ea. et cum eleuarentur animalia de terra, eleuabantur simul et rotae.
quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter
leuabantur sequentes eum; spiritus enim uitae erat in rotis. cum
euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum eleuatis a terra pariter
leuabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus uitae erat in rotis.
quattuor animalia spiritum sequebantur et nubem quae erat in spiritu.
rursum que rotae cum animalia sequerentur eleuantia se de terra,
nequaquam animalia, sed spiritum sequebantur, ut ostenderent propriam
uoluntatem: quia spiritus uitae erat in rotis. tria autem et in
animalibus et in rotis pariter indicantur: cum starent, cum ambularent,
cum eleuarentur, quae et animalia et rotae in commune faciebant; neque
enim stantibus animalibus rotae poterant ambulare, nec ambulantibus
super terram animalibus eleuare se rotae, sed quorum una erat
praedicatio, una erat et requies et cursus et eleuatio. secundo que
dicitur: quia spiritus uitae erat in rotis, ut nequaquam uas aliquod
arbitremur rotarum quas in carpentis plaustrorum raedarum que et curruum
aspicimus, sed animantia, immo super animantia; animalis enim homo non
percipit ea quae spiritus sunt. istae ergo rotae in quibus erat spiritus
uitae, omnia ordine faciunt atque mensura, habent que cum animalibus
concordiam, sequentes ea et per ea spiritum sanctum, immo, mediis
praetermissis, sancti spiritus societate gaudentes. quae omnia iuxta
priorem intellegentiam, uariae interpretationi prudens lector poterit
coaptare.
et similitudo super caput animalium firmamenti, quasi aspectus
crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper. sub
firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum. unumquodque
duabus alis uelabat corpus suum, et alterum similiter uelabatur. et
audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum
sublimis dei. cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis, ut sonus
castrorum, cum que starent, demittebantur pennae eorum. nam cum fieret
uox supra firmamentum quod erat super caput eorum, stabant et
submittebant alas suas. et super firmamentum quod erat imminens capiti
eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super
similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. (ubi nos
posuimus: pennae eorum rectae, et: quasi sonum - uel uocem - sublimis
dei, lxx transtulerunt: alae eorum extentae et uolantes, et: quasi uocem
fortis, quod in hebraico dicitur 'saddai'. multa que et in hoc et in
aliis capitulis ab eis praetermissa sunt, quae ob longitudinem ponere
supersedi.
quod autem nos manifestius interpretati sumus: alterius ad alterum;
unumquodque duabus alis uelabat corpus suum, et alterum similiter
uelabatur, pro quo in hebraeo scriptum est: 'mulieris ad sororem suam;
uir duabus alis uelabat corpus suum, et uir uelabatur similiter', ideo
post mulierem uirum posuit in persona eadem, ne sexum in caelestibus
putaremus, cum in uno atque eodem, iuxta proprietatem hebraicam, idem et
uir mulier appellatur). uidetur autem super quattuor animalia et rotas
totidem, similitudo firmamenti quod nos appellamus caelum, habens
speciem crystalli, quod est purissimum et ex aquis mundis atque
lucentibus nimio frigore congelascere dicitur, intantum ut etiam gelu
constricta aqua graeco sermone 'crystallus' nominetur; decebat autem in
superioribus esse eximiam puritatem quae cuncta protegat, id est
rationales sapientes que uirtutes, et quattuor temporum cursum et mundi
plagas et rerum omnium ordinem et euangelicam praedicationem, quae ex
parte intellegitur, ex parte uelatur. uox que auditur alarum uolantium,
quasi uox aquarum multarum, quae iuxta apocalypsim ioannis populos
significant, paulatim que proficiens dicitur quasi uox castrorum et
quasi uox sublimis dei quod hebraice appellatur 'saddai' et iuxta
septuaginta 'uox uerbi', ut uniuersa quae praedicatur in mundo, uocem
filii dei esse credamus. stantibus autem animalibus demittebantur alae
eorum: uocem enim dei omnipotentis resonantem in caelestibus ferre non
poterant, sed stabant et mirabantur, et silentio suo dei potentiam
demonstrabant qui sedebat super firmamentum, quod firmamentum, his qui
deorsum erant habebat similitudinem crystalli, his autem qui supra
instar lapidis sapphiri uidebatur, quae similitudo sapphiri thronus erat
eius qui sedebat in similitudinem hominis. ex quo intellegimus et
firmamentum et crystallum et sapphirum et hominem in similitudine non in
ueritate monstrari. hominem autem deum patrem debere intellegi multa
docent testimonia, e quibus illud est in euangelio: homo quidam
plantauit uineam et locauit eam agricolis, et post paululum: misit
seruos suos et super omnes filium suum, rursum que: homo fecit nuptias
filio suo - non quod filius excludatur a regno de quo scripsit esaias:
uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et ioannes:
haec autem, inquit, dixit esaias, quando uidit gloriam filii dei, sed
quod in patre regnet et filius -; omnia autem filii patris sunt, qui est
imago dei patris inuisibilis: nam et in daniele deus pater sedens
inducitur et offertur ei filius hominis ut accipiat regnum, et in
apocalypsi ioannis eadem de filio describuntur, et ad pugnam primi
martyris stephani cernitur stans ad dexteram patris de quo canitur in
psalmis: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum. sicut autem in crystallo purissima
quaeque atque lucentia in caelestibus demonstrantur quae nostrum
oculatum corpus illuminent, sic in sapphiro id est in throno dei, et
super firmamentum quod caelum accipimus, abscondita atque secreta et
incomprehensibilia dei sacramenta monstrantur, qui posuit tenebras
latibulum suum et in nube uidetur et in caligine: unde et in exodo
scribitur: et sub pedibus dei erat quasi opus lateris sapphiri et sicut
species firmamenti caeli mundissimi, unde et sponsa pulchritudinem
sponsi describit in cantico: uenter eius quasi tabula eburnea super
lapidem sapphirum, et in ioannis apocalypsi primum fundamentum iaspis
secundum sapphiri scribitur, et in rationali pontificis in uersu et
ordine lapidum singulorum secundus ordo carbunculum habet et sapphirum
et iaspidem; de quibus lapidibus ex parte in esaiae explanationibus
diximus.
et uidi quasi speciem electri, uelut aspectum ignis, intrinsecus
eius per circuitum, a lumbis eius et desuper; et a lumbis eius usque
deorsum uidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, uelut aspectum
arcus cum fuerit in nube in die pluuiae: hic erat aspectus splendoris
per gyrum. haec uisio similitudinis gloriae domini. similitudo hominis
qui sedebat super similitudinem throni, qui thronus habebat
similitudinem lapidis sapphiri, a lumbis et desuper electro comparatur,
quod electrum et intrinsecus et extrinsecus habebat quasi ignis
aspectum. a lumbis uero et deorsum ignis erat resplendens in circuitu,
ut ostenderet ea quae supra lumbos sunt, ubi sensus uersatur et ratio,
non indigere igne nec flammis sed pretiosissimo metallo et purissimo. ea
uero quae a lumbis deorsum, ubi coitus, ubi generatio est, ubi
incentiua uitiorum purgatione indigere flammarum, ut cum purgata fuerint
habeant sicut arcus similitudinem, quae uulgo iris dicitur, cum fuerit
in nube in die pluuiae - iris~g enim quae in sancta scriptura uocatur
arcus, et in apocalypsi ioannis eodem nomine iris~g dicitur, nisi in
pluuia et in aquosa nube non potest apparere, diuersorum colorum et
pulcherrimorum et sensim in alios transeuntium; unde et poeta:
mille rapit uarios aduersa luce colores;
sed et morem uulgi sequens idem poeta: cum bibit, inquit, arcus, ex
quo significat numquam arcum apparere nisi in nube et in aquis -. hic
arcus signum est clementiae et testamenti dei quod fecit cum hominibus,
ut, quando apparuerit in nube, sciamus nos, secundum antiquitatis
exemplum, nequaquam perituros esse diluuio. ex quo ostenditur post
poenas atque supplicia et purgationem peccatorum, futuram misericordiam
dumtaxat in his qui deum meruerint uidere regnantem. unde dicitur: hic
erat aspectus splendoris per gyrum, per gyrum dei uel throni uel omnium
quae perfecta sunt; et haec uisio gloriae similitudinis dei, non quo
gloriam domini uiderit, sed similitudinem gloriae eius. uisio autem
omnis haec est: spiritus eleuans et nubes magna et quattuor animalia et
rotae totidem sequentes animalia et spiritum quae sub firmamento dei
esse meruerunt; quae, postquam eleuata sunt et audierunt uocem quasi
aquarum multarum et quasi uerbi sublimis dei uocem que castrorum et
exercitus, demiserunt alas et stuporem silentio demonstrarunt; apparuit
que, sedens super similitudinem sapphiri, quasi similitudo hominis qui a
lumbis supra habebat speciem electri et a lumbis deorsum speciem ignis
in circuitu; post quam certius datur signum misericordiae, uelut
aspectus arcus cum fuerit in nube in die pluuiae. de hac uisione
prolixius diximus quia et obscura est et a multis uarie exponitur. in
reliquis quantum fieri potest absque damno sensuum, propter magnitudinem
uoluminis breuitati studebimus.
2. et uidi, et cecidi in faciem meam, et audiui uocem loquentis. non
est elatus uisionum magnitudine, sed conscientia fragilitatis humanae
procidit in faciem suam. unde et apostolus paulus, post ascensionem
caeli et paradisi et auditionem uerborum ineffabilium, datum sibi dicit
angelum satanae qui se colaphizet ne extolleretur; et abraham cecidit in
faciem postquam audiuit sermones dei. et tamen quia non peccato sed
humilitate corruerat, a domino subleuatur et uerba eius iubetur audire.
sciendum quoque quod aliud sit in faciem cadere, aliud retrorsum:
abraham postquam audiuit de natiuitate isaac, cecidit in faciem et
risit; eli autem qui peccauerat, retrorsum cecidit; et de dan in genesi
scriptum est: fiat dan coluber in semita, mordens plantam equi et cadet
eques eius retrorsum, salutem exspectans dei: quia enim ad morsum
colubri ceciderat ex equo, propterea saluatoris exspectat aduentum; et
in euangelio secundum ioannem, qui ad apprehendendum uenerant dominum,
postquam ille respondit: 'ego sum', ceciderunt retrorsum in terram,
sermonem eius qui moysi dixerat: uade, dic filiis israel: qui est misit
me ad uos, minime sustinentes.
et dixit ad me: fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar
tibi. iacens sermonem dei audire non poterat, sed audit cum moyse: tu
uero hic sta me cum, quod et daniel accidisse sibi commemorat.
et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et
statuit me supra pedes meos, et audiui loquentem ad me et dicentem.
(lxx: et uenit ad me spiritus, et assumpsit me, et eleuauit, et statuit
me super pedes meos, et audiui eum loquentem ad me, et dixit mihi).
praeceperat prophetae sermo diuinus et iusserat: sta super pedes tuos,
sed sine auxilio dei et aduentu spiritus sancti stare non poterat;
propterea ingreditur in eum, siue assumit, et suscitat ut firmo sit
gradu et possit dicere: statuit supra petram pedes meos. nullum que
peccatorem stantem legimus, sed ad sanctos dicitur: state ergo succincti
lumbos uestros; peccator autem illud deuteronomii meretur audire: non
erit stabile uestigium pedis tui. crebro ad hiezechiel dicitur: fili
hominis, et ad daniel raro; quorum uterque, in persona eius qui dixerat:
filius autem hominis non habet ubi caput reclinet, captiuum populum
consolatur et retrahit ad poenitentiam.
mitto ego te ad filios israel, ad gentes apostatrices quae
recesserunt a me; ipsi et patres eorum praeuaricati sunt pactum meum
usque ad diem hanc.
nequaquam populum dei israel, sed gentes apostatrices uocat eos qui a
domino recesserunt, non solum patres sed et filii: ne peccato patrum
filii uiderentur obnoxii, sed ut par, et patrum et filiorum, esset
impietas. porro quod septuaginta transtulerunt 'irritantes me' siue 'in
amaritudinem conuertentes,' illud significat quod deus natura benignus
et dulcis nostris uitiis mutetur in amaritudinem: sicut enim sanctis
dicitur: gustate et uidete quoniam suauis est dominus, sic peccatores
eum amarum sentiunt; unde et apostolus bonitatem et seueritatem dei
super sanctos et peccatores refert, et de peccatoribus qui iacebant
scriptum est: dominus erigit allisos, dominus diligit iustos, dominus
soluit compeditos, sanctis uero stantibus praemia pollicetur.
et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto
te. (hoc in lxx non habetur). magnae que clementiae est ad tales deum
mittere, nec desperare eorum salutem, et confidentiae prophetalis, quod
ad tales quoque ire non timeat. indomabili autem corde et dura facie
iuxta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: neruus ferreus
collum tuum, et frons tua aenea, qui et in consequentibus arguuntur
cordis lapidei quod deus euulsurum esse se dicit et pro illo carneum
redditurum, ut mollitie sua dei praecepta suscipiat.
et dices ad eos: haec dicit dominus deus; si forte uel ipsi
audiant et si forte quiescant, [quoniam domus exasperans est: et scient
quia propheta fuerit in medio eorum]. simile quid et in hieremia
scriptum est: si forte audiant et agant paenitentiam, et in euangelio:
forsitan filium meum uerebuntur. loquitur autem haec deus ambigentis
affectu, ut liberum hominis monstrent arbitrium, ne praescientia
futurorum mali uel boni immutabile faciat quod deus futurum nouerit: non
enim quia ille uentura cognoscit necesse est nos facere quod ille
praesciuit, sed quod nos propria sumus uoluntate facturi ille nouit
futurum quasi deus.
tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum
metuas, quoniam incredibiles et subuersores sunt te cum. (lxx: et tu,
fili hominis, ne timeas eos, nec a facie eorum formides, quoniam
insanient et congregabuntur contra te in circuitu). licet dura ceruice
sint et corde indomabili, tamen mea sunt fortiora praecepta. nec te
putes esse deceptum, si mittaris ad eos qui te loquentem non audiant.
ecce praedico tibi quod insaniant et congregentur aduersum te et
circumdent te, nullum tibi effugium relinquentes; hoc autem facient quia
increduli sunt et dei imperia contemnentes.
et cum scorpionibus habitas. [uerba eorum ne timeas, et uultus
eorum ne formides, quia domus exasperans est]. qui possint ferire, qui
et arcuato percutere uulnere et aculeo fistulato, ut eadem plaga et
cutem aperiat et uenena diffundat. unusquisque pro moribus suis sortitur
uocabulum: scribis et pharisaeis dicitur: generatio uiperarum, et de
herode qui uersipellis erat: ite et dicite uulpi huic, et
pseudoprophetae in hoc eodem propheta uulpibus comparantur et nunc corde
indomabili scorpiones esse dicuntur, unde et in euangelio legimus:
omnes qui ante me fuerunt, fures fuerunt et latrones, et non audierunt
eos oues - et quomodo oues perditae domus israel audierunt aduersarios?
-, ex quo ostenditur eos qui audierint fures et latrones, ouium
uocabulum perdidisse et alia assumpsisse nomina, ut non quasi oues
perierint sed quasi uiperae, uulpes et scorpiones.
et loqueris uerba mea ad eos; forte audiant et timeant (uel
quiescant), [quoniam irritatores sunt. tu autem, fili hominis, audi
quaecumque loquor ad te]. non est ergo cessandum, licet mali sint quibus
loquimur, quin secundum apostolum opportune importune uerbum dei
praedicemus, quia potest fieri ut et durus corrigatur ad mollitiem et
qui obediens est, mutata uoluntate, non audiat.
noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est. semel diximus
'exasperationem' siue 'irritationem' septuaginta 'amaritudinem' ponere.
quod ergo dicit hoc est: non debes eos imitari ad quos corrigendos
mitteris, ne peccatum simile similem mereatur et poenam.
aperi os tuum et comede quae ego do tibi. 'dignum te 'inquit
'praebe sermonibus meis, et cibum suscipe spiritalem' ut, quomodo in
euangelio dicitur: qui habet aures audiendi, audiat, et hic dicatur:
'qui habet apertum os ad comedendum, comedat'. unde et per psalmistam
dominus loquitur: aperi os tuum et ego implebo illud, et ille respondit:
os meum aperui et attraxi spiritum; et apostolus paulus, qui habebat in
se thesauros sapientiae et scientiae et in quo christus dominus
loquebatur, scribit corinthiis: os meum apertum est ad uos, o corinthii;
et de saluatore matthaeus refert: aperiens os suum docebat discipulos.
et uidi, et ecce manus missa ad me. pro manu 'missa', 'extentam'
septuaginta transtulerunt, quae mittitur et extenditur ad eos qui domini
beneficia consequuntur, contrahitur autem ab his quibus loquitur per
prophetam: numquid abbreuiata est et contracta est manus domini?
et in psalmo: ut quid auertisti manum tuam, et dexteram tuam de medio
sinu tuo in finem? denique extendit in passione pennas suas, suscepit
que discipulos et portauit illos in humeris suis, et locutus est: tota
die expandi manus meas ad populum non credentem, ut congregaret filios
hierusalem, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et
extensione manuum eius israel superaret amalec.
in qua erat inuolutus liber, et expandit illum coram me, et erat
scriptus intus et foris; scriptae erant in eo lamentationes et carmen et
uae. [et dixit ad me: fili hominis, quodcumque inueneris, comede]. pro
'inuoluto libro' septuaginta 'capitulum libri' transtulerunt, in manu
domini sedentis super thronum, quae missa est et extenta, de quo et in
psalmis dicitur: in capitulo libri scriptum est de me - capitulum
intellegamus exordium -. iste liber inuolutus atque signatus, scriptus
que intus et foris uel ante et post, tantae difficultatis fuit, ut
nullus potuerit, neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram
aperire illum uel legere, nisi solus leo de tribu iuda, radix dauid et
iesse; quem ioannes in apocalypsi deuorasse se dixit, non totum sed in
capitulo, id est in principio. neque enim fieri potest ut humana natura
totos libri huius thesauros deuoret. et expandit illum coram propheta et
legendum cognoscendum que praebuit, qui in esaia populo non credenti
dicitur esse signatus - usque hodie enim iudaeis uelamen in ueteri
positum est testamento -. scriptus que erat ante et retro, de futuris et
de praeteritis; uel certe foris in historiae littera, intus in
intelligentia spiritali de qua et psalmista: omnis, inquit, gloria
filiae regis ab intus. scriptae que erant in eo, tam intus quam foris,
lamentationes et carmen et uae: lamentationes de his qui ad poenitentiam
prouocantur sicut samuel et apostolus paulus plangebant atque lugebant
saul et corinthios quos saluare cupiebant, carmen super his qui dei
digni sunt testimonio et quibus psalmista praecipit: cantate domino
canticum nouum, porro uae super illis qui penitus desperantur et, cum
uenerint in profundum peccatorum, contemnunt.
3. comede uolumen istud, et uade loquere filiis israel. nisi ante
comederimus apertum uolumen, docere non possumus filios israel; denique
et dauid postquam ipse misericordiam consecutus est: docebo, inquit,
iniquos uias tuas, et impii ad te conuertentur.
et aperui os meum, et cibauit me uolumine illo. [et dixit ad me:
fili hominis]. 'ego' inquit 'aperui os meum, quia mihi dictum est: aperi
os tuum et comede'. et aperto ore dominus largitus est cibos, ut initia
uoluntatis in nobis sint et perfectionem beatitudinis a domino
consequamur: non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis est
dei; attamen et uelle et currere nostri arbitrii est. pro 'aperui'
septuaginta transtulerunt 'aperuit', ut subaudiatur deus qui ipse
aperuit os prophetae et cibauit eum.
uenter tuus comedet, et uiscera tua complebuntur [uolumine isto
quod ego do tibi]. (lxx: os tuum comedet, et uenter tuus implebitur
[capitulo isto tibi dato]). principia lectionis et simplicis historiae,
esus uoluminis est; quando uero assidua meditatione in memoriae thesauro
librum domini condiderimus, impletur spiritaliter uenter noster et
saturantur uiscera ut habeamus, cum apostolo paulo, uiscera
misericordiae, et impleatur ille uenter de quo hieremias loquitur:
uentrem meum, uentrem meum ego doleo; et sensus cordis mei conturbant
me.
et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
loquitur et dauid: quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori
meo, et alibi: iudicia domini uera, desiderabilia super aurum et lapidem
pretiosum multum, et dulciora super mel et fauum, et samson fauum
mellis in ore leonis inuenit, et dominus post resurrectionem partem assi
piscis comedit et fauum, et in prouerbiis de ape dicitur, quamquam hoc
hebraea non habeant exemplaria: uade ad apem et disce quomodo operatrix
sit, et opus suum castum faciat: cuius laboribus reges et imperiti pro
sanitate abutuntur, quod operati sunt moyses et prophetae et
euangelistae et apostoli, ut quicumque rex fuerit, cuius cor in manu dei
est, dulcibus fruatur cibis; qui uero simplex et absque serpentis
astutia habet innocentiam columbarum, simplici fide credat atque
saluetur, quia, ubique insidiae sunt, et saepe diabolus transfigurat se
in angelum lucis, mel que distillat de labiis mulieris meretricis,
dulcia repromittens ut uenena interserat.
et dixit ad me: fili hominis, uade et ingredere ad domum israel,
et loqueris uerba mea ad eos. cui dicitur: uade et ingredere ad domum
israel, ostenditur non fuisse cum populo peccatore, licet in isdem
uideretur super flumen chobar finibus commorari - scriptum est enim: 'et
ego eram in medio transmigrationis super flumen chobar' -: separata
enim erat prophetae conuersatio, et iniquorum offendebatur aspectu. hoc
idem faciebat et moyses procul a castris multitudinis figens
tabernaculum: quod cum fuisset ingressus, descendebat columna ignis, et
stabat ante ostium tabernaculi.
non enim ad populum profundi sermonis et difficilis linguae tu
mitteris, ad domum israel; neque ad populos multos et ignoti sermonis,
quorum non possis audire sermonem: et si ad illos mitterem te, ipsi
audirent te. 'quoniam illi ad te nolunt uenire, tu perge ad eos: non
enim habent sani opus medico, sed male habentes; neque potes dicere: non
possum loqui ad eos quia linguae alterius sunt, et inuicem nobis
barbari sumus, nec mutuum possumus audire sermonem. quid loquar de uno
populo? si ad diuersas te mitterem nationes, tamen auctoritas et
potentia mea omnem difficultatem uinceret. atque utinam tempus instaret,
quo ad omnes missurus sum nationes, quo et linguarum daturus sum
gratias ut praedicent apostoli mei, et totum mundum a diuersitate
linguarum una fide meo subdant iugo; facilius illi audirent qui profundi
sunt alti que sermonis, nihil habent de leuitate iudaica sed graui et
solido ingrediuntur pede, et, cum ignotae sint linguae, notae fidei
sunt'; unde sequitur: et si ad illos mitterem te, ipsi audirent te.
denique, postea misit, et omnes pariter crediderunt; unde paulus et
barnabas loquuntur ad iudaeos: uobis quidem oportuerat praedicari
uerbum, sed quia noluistis suscipere sermonem, ecce conuertimur ad
gentes; et de centurione dicitur: neque in israel tantam fidem inueni.
domus autem israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. omnis
quippe domus israel attrita fronte est et duro corde.
'ne contristeris' ait 'si te audire noluerint. idcirco te non audient:
quia me audire contemnent' iuxta quod saluator aiebat: qui uos non
recipit, me non recipit, in quo aperte liberum monstratur arbitrium. et
duae redduntur causae quare non audiunt: 'quia peruersae' inquit 'sunt
uoluntatis, et attrita fronte' - siue, ut lxx uerterunt, 'contentiosi
sunt' -, et subauditur quod saepe ad salutem prouocati audire noluerunt.
ecce dedi faciem tuam ualentiorem faciebus eorum, et frontem tuam
duriorem frontibus eorum; ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam
[ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. et
dixit ad me]. 'domus israel attritae frontis est et procacis audaciae
et duro sic corde, ut scorpionibus comparetur. ideo dedi tibi uultum
durissimum et frontem quae nullo pudore superetur'. ex quo discimus
interdum gratiae esse dei impudentiae resistere et, cum locus
poposcerit, frontem fronte conterere. hoc autem tribuitur, ne nostra
uerecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum.
fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in
cor tuum et auribus audi. iste est cibus uoluminis, et haec sunt uerba
quibus pro diuersitate audientium, uel lamenta uel carmen uel uae
hominibus loquimur. et tamen notandum, quod ante sermones dei in nostro
corde condendi sint audiendi que et intellegendi diligentius, et sic ad
populum proferendi.
uade, ingredere ad transmigrationem (siue captiuitatem), ad
filios populi tui [et loqueris ad eos et dices eis: haec dicit dominus
deus; si forte audiant et quiescant]. et dominus noster uenit ad populum
iudaeorum, mittente patre, ut praedicaret captiuis remissionem et
impleretur in eo quod scriptum est: ascendens in altum captiuam duxit
captiuitatem, dedit dona in hominibus.
et assumpsit me spiritus, et audiui post me uocem commotionis
magnae: benedicta gloria domini de loco suo. deus, de quo scriptum est:
assumens mansuetos dominus, ipse assumpsit, et prophetam, qui non erat
in carne sed in spiritu et ambulans in spiritu, carnis opera non
implebat, spiritus enim dei erat in eo; quamobrem et terrena contemnens
rapitur a spiritu et audit post se uocem commotionis magnae,
praeteritorum obliuiscens et in futurum se extendens ut inimicorum
insidias post tergum relinqueret - tale quid et in exodo legimus, quando
pharao et omnis exercitus eius persequebatur israel et angelus in
columna nubis deseruit priora castrorum, uenit que post tergum et tota
nocte stetit inter israel et aegyptios ut, perterritis aduersariis,
audiret israel: benedicta gloria domini de loco suo; locus autem domini
est omnis in quibus hospitium inuenit, aut certe filius locus est patris
sicut et pater locus est filii dicente domino saluatore: ego in patre,
et pater in me, hoc idem significat et michaeas: ecce dominus egredietur
de loco suo, et descendet super excelsa terrae; et commouebuntur montes
subter eum, et ualles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua
quae defertur in praeceps: descendente enim domino saluatore et
proficiscente de patre, excelsa terrae montes que commoti sunt et
inferiora uallium liquefacta; potest locus esse gloriae domini et lux
inaccessibilis de qua apostolus loquitur: qui solus habet
immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem -. quando praeterita
iudicia domini animo reuoluimus, audimus uocem post tergum commotionis
magnae; quando futura corde meditamur, auditur uox de prioribus et ex
his qui ante sunt.
et uocem alarum animalium percutientium altera ad alteram, et
uocem rotarum sequentium animalia, et uocem commotionis magnae. (pro eo
quod subauditur apo~g koinou~g iuxta hebraicum: audiui post me uocem
commotionis magnae, et 'audiui' uocem alarum animantium, et uocem
rotarum, addidere lxx: et 'uidi' uocem alarum animantium, uocem
percutientium altera ad alteram, et reliqua, iuxta illud quod in exodo
legitur: et uidebat omnis populus uocem dei, ut uocem quae ueniebat post
tergum audierit propheta, quae autem ante se erat uiderit). sed melius
et uerius est auditam uocem intellexisse quam uisam, tam alarum
percutientium se mutuo quam rotarum, de quibus supra diximus, et
commotionis magnae quae dei iram super israel populum uenturam esse
monstrabat.
spiritus quoque leuauit me et assumpsit me, et abii amarus in
indignatione spiritus mei. (lxx: et spiritus eleuauit et suscepit me et
abii sublimis in impetu spiritus mei). postquam eleuatus a spiritu est
et assumptus ab eo, tunc in indignatione et in amaritudine spiritus sui
abiit quo ferebatur, intellegens indignationem dei, et quid significaret
uisio mente pertractans, siue sublimis ipso spiritus sui impetu
ferebatur, cupiens ire quo dominus imperabat - spiritum autem eius non
spiritum sanctum sed spiritum hominis intellegamus, de quo in multis
locis dicitur, et in esaia: de nocte consurgit spiritus meus ad te, deus
-. transfertur que propheta, non, ut quidam existimant, in spiritu, sed
in ipso corpore, quod et abacuc iuxta theodotionem legimus.
manus enim domini erat me cum confortans me. et ueni ad
transmigrationem, ad aceruum nouarum frugum, ad eos qui habitant iuxta
flumen chobar; et sedi ubi illi sedebant, et mansi septem diebus maerens
in medio eorum. (lxx: et manus domini facta est super me fortis. et
intraui ad captiuitatem sublimis; et circuiui habitantes super fluuium
chobar qui erant ibi, et sedi ibi septem diebus conuersans in medio
eorum). pro eo quod nos uertimus 'aceruum nouarum frugum', aquila,
symmachus et theodotio ipsa uerba posuere hebraica 'thel abib', quod
septuaginta transtulerunt 'sublimis et circuiui', melius esse credentes
aliquid dicere quam id ponere quod lectori faceret quaestionem. nos
autem ab hebraeis didicimus 'thel abib' significare: quando noua
frumenta uel hordea congregantur, et post famem et penuriam, antequam
terantur in area spem ciborum aliquam repromittunt; ita et israel paruus
et tenuis, qui habitat in ripis chobar fluminis, quasi reuiuiscens
ortus que de terra, sementem iudaici populi promittebat. manus autem
domini fit super prophetam, confortans eum, ut possit nomen speculatoris
accipere et docere quod didicit. septem que prius diebus uersatur inter
eos, uidens cuncta quae gererent, ut postea sciret quae corriperet.
maeret autem, siue conuersatur, in medio eorum, uidens scelera et iustam
dei pro peccatorum iniquitate sententiam - pro eo quod nos diximus
'maerens' et in hebraeo scriptum est 'masmim', theodotio transtulit
'admirans', ut stuporem prophetae, iniquitates eorum cernentis,
exprimeret; aquilae uero secunda editio, quam hebraei kata~g akribeian~g
nominant, transtulit �remaz�n~g id est 'quiescens' et 'seorsum
positus', ut fuisse quidem in medio captiuorum, sed ab eis separatum
mente, monstraret -.
cum autem pertransissent septem dies, factum est uerbum domini ad
me, dicens: fili hominis, speculatorem dedi te domui israel, et audies
de ore meo uerbum, et annuntiabis eis ex me. qui speculator futurus est
et dei uerba populo narraturus, multo tempore debet quiescere, et dolere
ad ea quae uideat, nihil que habere eorum in conscientia quae in aliis
correpturus est.
si, dicente me ad impium: morte morieris, non annuntiaueris ei
neque locutus fueris ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius
in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
si autem annuntiaueris impio, et ille non fuerit conuersus ab iniquitate
et a uia sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem
animam tuam liberabis. duo sunt 'impii' siue 'iniqui' ut septuaginta
transtulerunt: unus qui nihil audit ab speculatore, et in sua impietate
moritur, cuius sanguis de speculatoris quaeritur manibus; alter, cui
speculator annuntiat, et, ille audire contemnens, suo uitio moritur, ita
dumtaxat ut speculator a culpa alienus sit. ex quo intellegimus ideo
dominum impio comminari et dicere: morte morieris, ut auertatur a uia
sua impia et uiuat; comminatio enim non in homines sed in peccata est,
nec in eos qui conuertuntur a uitiis sed qui in peccato permanent.
magnum que discrimen est, dei tacere sermones, ob triplicem causam: uel
propter timorem uel propter pigritiam uel propter adulationem; unde et
esaias: uae, inquit, mihi misero quia tacui. quod que sequitur: tu autem
animam tuam liberasti, illud apostolicum sonat: si cuius opus arserit,
damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem, ut
probet utrum speculator externus a causa sit mortis eius qui periit, an
reus; opus enim magistri, salus discipuli est.
sed et si conuersus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem,
ponam offendiculum coram eo. ipse morietur quia non annuntiasti ei: in
peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit;
sanguinem uero eius de manu tua requiram. sin autem tu annuntiaueris
iusto ut non peccet iustus, et ille non peccauerit, uiuens uiuet quia
annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. sicut impios uel iniquos
duos legimus: unum qui non audiuit et periit et alterum qui audiuit et
perseuerauit in nequitia, sic duo iusti sunt: unus qui non audiuit et
periit, alter qui audiuit et conuersus est ad paenitentiam, saluauit
animam suam. notandum que quod possit iustus cadere et, si habuerit
magistrum ad meliora [conuerti; et bona igitur opera indigent assiduo
praeceptore, ne lapsus ab optimo cursu], retrahat pedem; et impius
quidem uel iniquus, si conuersus non fuerit, in impietate et iniquitate
sua morietur. iustus autem, si fecerit impietatem atque peccatum, non
statim moritur sed ponitur 'offendiculum' in conspectu eius, siue
'tormentum' et ut theodotio dixit 'infirmitas', ut torqueatur et planam
uiam non inueniat et intellegat se languidum, de quibus et apostolus
dicit: ideo infirmantur multi apud uos et dormiunt multi; prodest enim
iusto intellegere delictum suum cum scientia tormentorum, et dicere cum
psalmista: conuersus sum in aerumnam dum mihi infigitur spina. et
quomodo impio non sunt obuiae iniquitates si auertatur a uia sua impia
et uiuat, sic iusto non prosunt antiquae iustitiae si nouis facinoribus
opprimatur. quod autem intulit: ipse morietur, quia non annuntiasti ei,
subauditur potuisse eum uiuere si speculator magister que docuisset.
et facta est ibi super me manus domini, et dixit ad me: surge,
egredere in campum, et ibi loquar te cum. quod ex hebraeo transtulimus
'ibi' et in septuaginta non habetur, significanter positum est nec
dubium quin locum significet; supra enim legimus: et ueni ad
transmigrationem, ad aceruum nouarum frugum, ad eos qui habitant iuxta
fluuium chobar. recte que ei, qui dixerat: sedi, iubetur ut surgat; et
qui ingressus fuerat ad transmigrationem, audit: egredere, non in
fragosas ualles, non in praeruptas rupes, sed in campi latitudinem quae
possit capere gloriam domini - unde et corinthiis dicitur: dilatamini -. quando
ingreditur ad captiuos, de quibus dictum est quod insaniant et
persequantur eum, forti manu indiget ut possit resistere et furorem
persequentium sustinere; quando autem egreditur in campum, fit quidem
super eum 'manus' domini quia absque illius adiutorio exire non poterat,
sed non additur 'fortis': ad uidendum enim gloriam dei, non ad
pugnandum egreditur. et hoc animaduertendum, quod, in medio captiuorum
sedentium ipse sedens, propheta gloriam domini non uiderit.
et surrexi et egressus sum in campum, et ecce ibi gloria domini
stabat quasi gloria quam uideram iuxta fluuium chobar. iubente domino
ingreditur et iubente egreditur sedit que cum sedentibus, quia stantem
illum numerus captiuorum audire non poterat. egressus que in campi
latitudinem uidit stantem gloriam domini, quam prius uiderat ambulantem,
et eleuantem se, et interdum stantem - quia iuxta fluuium saeculi
'chobar', qui interpretatur 'grauissimus', gloria cernebatur, quod
significat omnem mundi huius gloriam praeterfluere et gradum stabilem
non habere; gloria autem domini stans et perseuerans, cum stante
propheta uidetur in campo, quae in medio captiuorum nec stare poterat
nec uideri -.
et cecidi in faciem meam. et ingressus est in me spiritus et
statuit me super pedes meos, et locutus est, et dixit ad me: ingredere
et includere in medio domus tuae. stantem gloriam domini ferre non
sustinens, cecidit in faciem suam, ut ab ingrediente in eum spiritu
leuaretur. qui spiritus statuit eum super pedes suos et locutus est,
dicens: intra et includere in medio domus tuae; et est sensus: 'quia
corroboratus es aspectu dominicae maiestatis, nullum timeas nec aliquem
pertimescas, sed reuertere in domum tuam - uel ad necessitates corporis
ut quidam putant, uel in signum futurae obsidionis - et, quomodo esaias
discalceatus et nudus trium annorum captiuitatem et nuditatem populi
nuntiabat, ita et tu clausus domo, opere ipso propheta uicinam
obsidionem urbis hierusalem'.
et tu, fili hominis, ecce data sunt super te uincula, et ligabunt
te eis, et non egredieris de medio eorum; et linguam tuam adhaerere
faciam palato (uel gutturi) tuo, et eris mutus nec ut uir obiurgans,
quia domus exasperans est. quod in domo clauditur, quod in uinculis
alligatur, quod non egreditur ad eos inter quos habitat, sed inter
multitudinem captiuorum solitudinem carceris patitur, ut supra dixi
obsidionis indicium est, quae clausa hierusalem atque circumdata ab
exercitu chaldaeorum, nullum habitantium foras exire permittit; haec est
olla, de qua hieremias loquitur et ipse hic propheta in consequentibus,
in qua carnes populi consumuntur. quod autem lingua prophetae palato
uel gutturi cohaerescit et, mutus effectus, auctoritatem non habet
increpantis, causa perspicua est: quia domus, inquit, exasperans est; et
est sensus: tantae sunt amaritudines et tantae aduersum deum
contentiones, ut obiurgantem non mereantur audire. ex quo perspicuum
est, ubi multitudo fuerit peccatorum, indignos esse peccantes, qui a
domino corrigantur.
cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos:
haec dicit dominus deus: qui audit audiat, et qui quiescit quiescat,
quia domus exasperans est. illud quod in ecclesiaste legimus: tempus
tacendi et tempus loquendi, etiam in sermone prophetico comprobatur:
quod eiusdem sit sapientiae et tacere et loqui pro tempore, et dare
conseruis cibaria in tempore suo; unde et esaias ad populum non
credentem: 'tacui, numquid tacebo semper? dicit dominus'. qui igitur ob
multitudinem peccatorum diu clausum os tenuit, quia uidit aliquos posse
conuerti de quibus dictum est: qui audit audiat, et qui a malis quiescit
quiescat et desinat, idcirco aperto ore, et non propria uoluntate sed
domini iussione, loquitur ad populum. id autem quod nos posuimus: qui
audit audiat, et qui quiescit quiescat, pro quo septuaginta interpretati
sunt: qui audit audiat, et qui incredulus est incredulus sit, secunda
aquilae editio ita transtulit: qui audit audietur, et qui relinquit
relinquetur; et est sensus: qui habet dabitur ei, qui autem non habet,
etiam id quod uidetur habere auferetur ab eo.
4. et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te,
et describes in eo ciuitatem hierusalem. et ordinabis aduersus eam
obsidionem, et aedificabis munitiones et comportabis aggerem, et dabis
contra eam castra et pones arietes in gyro. sicut prius diximus: intra
et includere in medio domus tuae, et: ecce data sunt super te uincula,
et ligabunt te, et non egredieris, typum esse prophetam futurae
obsidionis urbis hierusalem, ita nunc geometrica iubetur in latere arte
describere, ipsum que laterem poni in conspectu prophetae, ut, postquam
descripserit in puluere hierusalem, omnem aduersum eam pingat
obsidionem, adumbrans munitiones et comportatos aggeres et coronam
uallantis exercitus et arietes in circuitu, per quae omnia urbes capi
solent: munitiones dicuntur, quibus urbs clauditur ne quis obsessorum
possit effugere; comportati aggeres, quibus uallum fossae que
complentur; castra, militum custodiae per circuitum; arietes, quibus
murorum fundamenta quatiuntur et lapidum iunctura dissoluitur. hoc autem
dicitur ut significetur urbis hierusalem sub sedecia rege uicina
captiuitas, cuius anno undecimo et rex, et ciuitas capta est. pro
'latere', qui graece dicitur genere feminino plinthos~g, symmachus
manifestius interpretatus est plinthion~g quem nos 'laterculum' et
'abacum' appellare possumus; in cuius puluere solent geometrae grammas~g
id est 'lineas' 'radios que' describere. ex quo quidam uolunt non
absurdum esse etiam huius doctrinae habere scientiam, illa exempla
replicantes quod iesus filius naue exploratores miserit, qui terram
describerent quae proprie uocatur geometria; et angelus in zacharia
habuerit funiculum geometricum ad hierusalem metiendam. et quod nunc
iubetur propheta hierusalem in puluere describere - quae apud eos
proprie appellatur sk�nographia~g -, possumus laterem et in
sugillationem israelis accipere, quod in luto et latere seruierit
pharaoni; siue ut urbs quam putabant esse firmam et inexpugnabilem,
fragilissimo lateri comparetur qui ad tactum aquae ilico soluitur, ut,
de qua prius dictum est: numquid petra durissima (uel deserti) mons est
filiae sion, uertatur in laterem qui inundatione babylonia corrumpatur,
iuxta illud quod scriptum est: propterea adducet dominus super uos aquas
multas et fortes, regem assyriorum.
et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum
inter te et inter ciuitatem, et offirmabis faciem tuam ad eam, et erit
in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui israel. quod supra
diximus: et ipsum prophetam et descriptionem lateris - munitionibus,
aggere, arietibus que circumdati - in signum praecedere obsidendae
hierusalem, hoc nunc manifestius dicitur, post multa quae media sunt:
signum est domui israel. sartago ferrea, quae instar muri inter
prophetam et urbem ponitur, grandem iram demonstrat dei, quae nullis
precibus fatigetur nec flectatur ad misericordiam: sicut enim omnia
metalla ferrum domat nihil que eo durius est, sic incredibilia scelera
hierusalem deum, natura mollem, suo uitio fecerunt esse durissimum.
sartago quoque dicitur medius inter populum et deum murus oppositus, ut
ostendat omnem multitudinem in breui esse frigendam redigendam que ad
nihili. offirmatio autem uultus contra urbem, seueritatis indicium est,
iuxta illud quod alibi scriptum legimus: facies domini super facientes
mala, ut disperdat de terra memoriam eorum.
et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates
domus israel super eo numero dierum in quibus dormies super illud et
assumes iniquitatem eorum. ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum
numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus
israel. et cum compleueris haec, dormies super latus tuum dextrum
secundo, et assumes iniquitatem domus iudae quadraginta diebus; diem pro
anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. quaerimus qui sint anni
trecenti nonaginta, qui pro diebus totidem supputentur quibus in
sinistro latere propheta dormierit uinctus atque constrictus, ita ut in
latus se alterum non moueret, captiuitatem et miserias decem tribuum, id
est israel, ostendens; et qui alii quadraginta anni, quibus pro iuda et
iniquitatibus eius in dextro iacuerit latere siue, ut narrat sancta
scriptura, dormierit. - de israel hoc dicendum est: quod sub rege phacee
filio romeliae, qui regnauit in israel annis uiginti, uenit
theglathphalasar rex assur, et cepit aion, et abel domum maacham, et
ianoe, et cedes, asor, et galaad, uniuersam terram neptalim; et
transtulit eos in assyrios. post quem regnauit in israel osee filius ela
annis nouem, captus que est cum omni samaria a salmanassar rege
assyriorum, et translatus in ela et abor fluuios gozam in ciuitatibus
medorum. sexto autem ezechiae regis anno, ut sancta regum narrat
historia, captus est osee, a quo, si per ordinem supputemus, quot annis
israel fuerit in angustia et iugo pressus captiuitatis sic inuenire
poterimus. a sexto anno usque ad uicesimum nonum annum - tot enim
ezechias regnauit annis - supputantur anni uiginti quattuor. cui
successit manasses regnauit que annis quinquaginta quinque. post hunc
amon regnauit annis duobus. post quem iosias annis triginta duobus. cui
successit ioacim qui et eliacim cognominatus est, et regnauit annis
undecim. post quem ioiachin cognomento iechonias, qui statim ductus est
in captiuitatem, regnauit que pro eo sedecias annis undecim, sub quo
capta est hierusalem templum que destructum.
fiunt itaque a prima captiuitate israel, quae facta est sub rege phacee,
usque ad undecimum annum sedeciae, quo templum desolatum est, anni
centum sexaginta quattuor. a secunda, quando captus est osee et omnis
subuersa samaria, anni centum triginta quinque. fuerunt que desolationis
templi anni septuaginta qui, additi primae captiuitati, faciunt annos
ducentos triginta et quattuor. in secundo enim darii regis persarum anno
templum exstructum est a zorobabele filio salathiel et iesu filio
iosedec, prophetantibus aggaeo et zacharia, qui regnauit annis triginta
sex, uno que sublato, adduntur anni eius triginta quinque. post quem
regnauit xerxes filius darii annis uiginti. post quem artabanus mensibus
septem. et xerxes qui cognominabatur makrocheir~g, annis quadraginta.
post quem xerxes mensibus duobus, et sogdianus mensibus septem. cui
successit darius cognomento nothus, qui regnauit annis decem et nouem.
post quem artaxerxes cognomento memor, darii et parisatidis filius,
regnauit annis quadraginta, qui ab hebraeis asuerus appellatur, sub quo
mardochei et esther narratur historia, quando omnis populus iudaeorum de
mortis periculo liberatus recepit pristinam libertatem. fiunt que a
secundo anno darii usque ad extremum annum asueri, anni centum
quinquaginta quinque, menses quattuor, qui, additi superioribus annis
ducentis triginta quattuor, faciunt annos trecentos octoginta nouem et
menses quattuor. - dextri autem lateris dormitio, id est annorum
quadraginta, facile supputantur. post eliacim enim qui cognominatus est
ioacim, regnauit filius eius ioiachin cognomento iechonias mensibus
tribus. quo regnante, ascenderunt serui nabuchodonosor regis babylonis
in hierusalem et circumdata est urbs munitionibus. uenit que
nabuchodonosor rex babylonis ad ciuitatem, cum serui eius oppugnarent
eam. et egressus est ioiachin rex iuda ad regem babylonis, ipse et mater
eius et serui eius et princeps eius et eunuchi eius, et suscepit eum
rex babylonis anno octauo regni sui. et protulit inde omnes thesauros
domus domini et thesauros domus regiae. et post paululum: et transtulit
omnem hierusalem et uniuersos principes et omnes fortes exercitus decem
millia in captiuitatem, et omnem artificem et clusorem; nihil que
relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. quo capto cum infinita
populi multitudine et cunctis opibus hierusalem, regnauit sedecias annis
undecim, sub quo capta urbs templum que destructum est; cuius solitudo
usque ad secundum darii annum permansit annis septuaginta. tricesimo
autem desolationis templi anno, cyrus regnauit in persis subuerso
astyage rege medorum, qui, iuxta prophetiam esaiae, quinquaginta ferme
hominum millia de tribu iuda remisit in hierusalem et uasa templi quae
nabuchodonosor asportauerat et cetera quae ezdrae narrat historia. -
sicuti igitur in israel, hoc est decem tribubus, a phacee rege israel
sub quo salmanassar israelitici populi multa uastauit, usque ad
quadragesimum annum asueri, supputamus annos trecentos nonaginta, quando
uniuersi iudaici populi persecutio mitigata est, sic a primo anno
iechoniae, quando magna pars hierusalem translata est in babylonem,
usque ad primum cyri regis persarum annum, qui desolationis templi erat
annus tricesimus, supputantur anni quadraginta, sub quo iudaeorum laxata
captiuitas est, et libertas populo reddita. - quidam trecentos
nonaginta annos israelis et quadraginta iudae iungentes, faciunt annos
quadringentos triginta, et uolunt eos impleri, a baptismate saluatoris
usque ad consummationem mundi. alii uero, et maxime iudaei, a secundo
anno uespasiani, quando hierusalem a romanis capta templum que subuersum
est, supputari uolunt, in tribulatione et angustia et captiuitatis iugo
populi constituti, annos quadringentos triginta, et sic redire populum
ad pristinum statum ut, quomodo filii israel quadringentis triginta
annis fuerunt in aegypto, sic et in eodem numero finiatur extrema
captiuitas; scriptum que esse in exodo: habitatio autem filiorum israel
qua habitauerunt in terra aegypti, anni quadringenti triginta, et
iterum: factum est post annos quadringentos triginta, egressus est omnis
exercitus domini nocte -. satis que miror cur uulgata exemplaria
'centum nonaginta annos' habeant et in quibusdam scriptum sit 'centum
quinquaginta', cum perspicue et hebraei et aquila, symmachus que et
theodotio 'trecentos nonaginta annos' teneant, et apud ipsos septuaginta
- et tamen non sunt scriptorum uitio deprauati - idem numerus
reperiatur. difficillimam quaestionem et, ne dicam superbe, a nullo
explanatam, non tam nostri scientia quam domini gratia exposuisse nos
credimus, impleto illo quod ipse pollicitus est: quaerite et inuenietis,
petite et accipietis, pulsate et aperietur uobis. - qui autem uoluerit
supputare a prima captiuitate quae facta est sub manae filio gaddi rege
israel, qui regnauit in samaria annis decem quando uenit phul rex
assyriorum in terram israel, et mille talenta accepit argenti, et post
eum alios duos annos phacee quos regnauit in israel, inueniet uicesimo
et octauo anno regis asueri compleri trecentos nonaginta annos, quando
esther fertur historia, quod et credibilius est; neque enim finito
imperio asueri, sed adhuc regnante eo, israel iugum grauissimae
seruitutis abiecit.
et ad obsidionem hierusalem conuertes faciem tuam, et brachium
tuum erit exertum, et prophetabis aduersum eam. (lxx: et in conclusione
hierusalem parabis faciem tuam, et brachium tuum roborabis, et
prophetabis super eam). praeparatione uultus opus est, ac robore et
confirmatione exerti brachii atque nudati, ut non solum uoce, sed et
gestu et habitu prophetantis, urbis obsidio demonstretur.
ecce circumdedi te uinculis, et non te conuertes de latere tuo in
latus alterum, donec compleas dies obsidionis (uel conclusionis) tuae.
sinistrae partes, quia sine templo et notitia dei fuerant in samaria,
delegantur israeli; dextrae, iudae, in qua dei cultus et religio; et
notandum quod in altero sit poena peccantium, in altero uirtutis
exercitatio.
nec conuertit se de altero in alterum latus, ut nulla cruciatuum requies
indicetur, donec impleatur supradictarum dierum perfecta conclusio.
quod dies prophetae, hoc annus est patientibus; et quos annos putabat
laban, iacob erant quasi pauci dies. non solum autem in suppliciis
uarietas est pro diuersitate meritorum, sed in bonorum quoque
retributione agni in dextra et haedi stant in sinistra; unde et in alio
loco scriptum est: cor sapientis in dextra eius, cor autem stulti in
sinistra. alia sunt domini uincula quibus ligamur in salutem, alia
diaboli quibus decem et octo annis ligauerat mulierem in euangelio; unde
et: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur, quae soluit
dominus per typum lazari suscitati, qui fasciolis et institis uinctus
iacuerat in sepulcro.
et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium
et uiciam, et mittes ea in uas unum, et facies tibi panes numero dierum
quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes
illud. cibus autem tuus, quo uesceris, erit in pondere uiginti stateres
in die; a tempore usque ad tempus comedes illud. et aquam in mensura
bibes, sextam partem 'hin'; a tempore usque ad tempus bibes illud. et
quasi subcinericium comedes illud, et stercore humano operies illud in
oculis eorum. quam nos 'uiciam' interpretati sumus, pro quo in hebraeo
dicitur 'chasamim', septuaginta theodotio que posuerunt oluran~g quam
alii 'auenam' alii 'sicalam' putant, aquilae autem prima editio et
symmachus 'zeas' siue 'zeias' interpretati sunt, quas nos uel 'far' uel
gentili italiae pannoniae que sermone 'spicam' 'speltam que' dicimus;
'in uase' quoque septuaginta addidere 'fictili'. iubetur autem propheta
famem futuram et inopiam populi israel opere demonstrare: sicut enim in
rerum omnium penuria non quaeruntur ciborum diuersitates et deliciae sed
quomodo uenter impleatur, sic nunc propheta frumentum et hordeum,
fabam, lentem et milium auenam que mittit in unum uas, facit que
trecentos nonaginta panes quos per singulos dies comedat, qui panes
habent uicenos siclos - id est stateres; siclus autem, id est stater,
habet drachmas quattuor; drachmae autem octo latinam unciam faciunt -,
ita ut unus panis decem uncias habere dicatur, quo trahitur anima magis
quam sustentatur. sterilitatem cibi, aquae auget sterilitas: sextam enim
partem mensurae hebraicae, quae appellatur 'hin', iubetur per singulos
dies bibere - porro 'hin' duos 'chois' atticos facit, quos nos appellare
possumus duos 'sextarios' italicos, ita ut 'hin' mensura sit iudaici
sextarii nostri que castrensis cuius sexta pars facit tertiam partem
sextarii italici -, qui cibus et potus, iuxta inclytum oratorem, non
uires tribuit, sed mortem prohibet. quod autem dicit: a tempore usque ad
tempus comedes (uel bibes) illud, a uespere usque ad uesperam
significat, licet quidam male ab anno usque ad annum intellegi putent.
ipsi que panes instar hordeacii panis subcinericii fiunt; dicitur que ei
ut humano stercore operiat eos, non ignorantibus his qui comessuri sunt
- solet haec locus quippe inscitia miserias temperare - sed uidentibus,
et in oculis eorum, ut ante aspectus horrorem quam gustus nauseam
sustineat. notandum quoque quod iuxta numerum dierum sinistri lateris,
trecenti nonaginta subcinericii panes iubeantur fieri et per singulos
dies comedi, et de quadraginta dierum dextri lateris panibus omnino
taceatur, ut occulte sancta scriptura significet non eandem poenam esse
populi peccatoris si tamen notitiam habeat dei, et eius qui a religione
ueri dei omnino discesserit. possumus autem et hoc dicere, iuxta
intellegentiam spiritalem: quod iudaicus populus post offensam dei usque
hodie subcinericios panes comedat mixtos frumento, hordeo, faba, lente,
milio et auena, quorum alter hominum alter iumentorum cibus est: in eo
enim quod uidentur in unum deum credere habent aliquid et frumenti, quod
autem filium negant hordeo iumentorum pascuntur et fabis quibus
comedentium uenter inflatur et mens opprimi dicitur, intantum ut
pythagoraeis quoque cibus detestabilis est. propter lentem esau
primogenita perdidit; milium rusticorum et agrestium et altilium cibus
est; auena, siue uicia et olyra, bruta pascuntur animalia. quod autem
scribitur iuxta septuaginta helias fugiens iezabel inuenisse panem
olurit�n~g, 'subcinericium', persecutionis et penuriae signum est; unde
et a coruis pascitur, et, quia cibum non inuenerat in israel, nationum
quae immundae erant, pasceretur alimentis. lex quoque ipsa quam legunt
et non intellegunt, subcinericius panis est, et opertus est humano
stercore; quamobrem et paulus apostolus lucra legis et pristinarum
caeremoniarum obseruantiam dicit se habuisse quasi stercora, ut christum
lucrifaceret.
et dixit dominus: sic comedent filii israel panem suum pollutum
inter gentes ad quas eiciam eos. et dixi: ah ah ah, domine deus, ecce
anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non
comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis
caro immunda. et dixit ad me: ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus
humanis, et facies panem tuum in eo. prophetas iuxta zachariam uiros
esse portentosos, qui suis operibus futura portendant et de quibus
loquitur deus: in manibus prophetarum assimilatus sum, in multis locis
creberrime legimus. sicut igitur hiezechiel panem comedit in stercore,
sic et filii israel uel omnis populus iudaeorum siue, ut alii putant,
decem tribus comedent panem pollutum in nationibus, licet non sit ad eos
comminatio qui iam eiecti sunt, sed ad eos qui eiciendi de terra
repromissionis. quod cum propheta didicisset, iuxta aquilam tertio
detestatus est: 'ah, ah, ah', iuxta symmachum uero et lxx respondit:
m�dam�s~g quod latine dicitur: 'nequaquam', pro quo theodotio
transtulit: 'o domine deus', ne putemus eum contradicere domini imperio,
sed causas reddere, immo deprecari, cur hoc facere non possit; denique
impetrat quod rogauit et sententiae austeritas mitiori imperio temperata
est. quaeritur cur hiezechiel faciliora renuerit, et osee scorto statim
fuerit copulatus, nec contradixerit immo responderit, castum habere se
corpus neque commixtione meretricis debere maculari, dicente apostolo:
qui adhaeret meretrici unum cum ea corpus efficitur; ex quo ostenditur
figuram fuisse synagogae uel ecclesiae, non uere iuxta litteram
perpetratum, quod ipsum exponentes prophetam plenius disseruimus.
morticinum dicitur quod absque effusione sanguinis amittit uitam, et in
quo moritur anima, laceratum a bestiis, quod graece appellatur
th�rial�ton~g. quod autem pro humano stercore boum conceditur fimus,
leuiora significantur mala, dum iubetur quidem coctum in bubulo stercore
comedere panem, sed ab humani stercoris longe esse immunditia; et usque
hodie in populo iudaeorum seruatur ista sententia: ut non comedant
panem suum in humano stercore; neque enim idolis seruiunt nec uaria
daemonum portenta uenerantur, sed in fimo bubulo, dum omnia propter
carnem et uentrem et terrae huius bona operantur, secundum quod dicitur:
qui fecerit ea, uiuet in eis. nos autem qui terrena contemnimus, non
solum humani stercoris calcamus cibos et terrenas delicias putamus esse
pro nihili, sed comedimus panem qui de caelo descendit et fruimur illo
cibo de quo psalmista decantat: panem angelorum comedit homo, nequaquam
aegyptiis carnibus sed mannae tenuitate uiuentes.
et dixit ad me: fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in
hierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam
in mensura et in angustia bibent, ut, deficientibus pane et aqua,
corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus
suis. uerbum hebraicum 'mate' prima aquilae editio 'baculum', secunda et
symmachus theodotio que st�rigma~g id est 'firmamentum', interpretati
sunt.
quod autem opere futurum esse monstrauerat, et sermone demonstrat, omnis
que sinistri et dextri lateris dormitio et subcinericii panis sex que
specierum uarietate commixti, mundi mala significans, illo tendit, ut
inediam ciborum in hierusalem et aquae penuriam incredibilem
protestetur, ita ut unusquisque corruat ad fratrem suum, ab alio
auxilium sperans quod in se esse non peruidet - natura enim hominum est
ut, prementibus malis et angustiarum pondere, in proximo magis quam in
se habeant fiduciam -, contabescunt que in iniquitatibus suis, dum pro
iniquitatibus cuncta patiuntur. uereor que ne ista panis contritio etiam
in nostra inueniatur hierusalem, in qua uisio pacis cernitur, quem
conterit dominus quando irascitur et indignos nos suo iudicat pane;
atque utinam saltem in pondere eum et sollicitudine mereamur accipere,
et arentem linguam nimia siccitate extremus lazari digitus irroret.
deficiente pane autem et aqua ecclesiae, corruet uir contra fratrem
suum, et ubique discordia est, scindentibus nobis christi tunicam quam
nec milites in passione saluatoris scindere ausi sunt, et
contabescentibus in iniquitatibus nostris, dum dei iustitiam non
habemus. scriptum est in hieremia, quod: paruuli, id est uulgus
ecclesiae, petierint panem et non fuerit qui eis frangeret; paulus uero,
qui uir erat et sciebat christum panes fregisse legales ac dedisse
discipulis erogandos, loquitur confidenter [: panis quem frangimus,
nonne communicatio corporis christi est?]. baculum que uel fortitudinem
panis comedere non possunt qui lacte infantiae indigent nec ualent
accipere solidum cibum; nihil que ita uescentis animum roborat, quomodo
panis uitae de quo scriptum est: et panis confirmat cor hominis.
LIBER 2
secundi explanationum in hiezechiel uoluminis, o uirgo christi eustochium, istud exordium est.
5. et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum quasi nouaculam
tonsorum (siue radentem pilos), et trahe per caput tuum et barbam tuam,
et assumes tibi stateram ponderis et diuides eos. tertiam partem igni
combures in medio ciuitatis, iuxta completionem dierum conclusionis; et
tertiam partem concides gladio in circuitu eius; tertiam uero aliam
disperges in uentum, et gladium nudabo post eos. et sumes inde paruum
numerum, et ligabis eos in summitate pallii; et ex eis rursum tolles, et
proicies in medium ignis, et combures eos; ex eo egredietur ignis in
omnem domum israel. pro 'tribus' partibus capillorum et pilorum, quarum
una comburitur in medio ciuitatis, alia conciditur gladio in circuitu
eius, tertia uento huc illuc que rapienda dispergitur, de qua parum
assumitur et ligatur in ora pallii, et rursum modicum quid partis
tertiae emittitur in ignem de quo egreditur flamma in omnem domum
israel, lxx 'quattuor' partes interpretati sunt; cum que dixissent:
quartam partem igni combures in medio ciuitatis et quartam caedes gladio
in circuitu eius, et quartam disperges in uentum, quia remanebat eis
quarta pars alia, addiderunt de suo: et quartam partem assumes et
combures eam in medio ciuitatis, quasi non sit ipsa quae prima et aliud
quid in prima dixerit, aliud in ista quae addita est. denique et in
consequentibus ainigma~g capillorum in tres partes diuisorum, ipse
dominus edisserit per prophetam, dicens: tertia tui pars peste morietur
et fame consumetur in medio tui, famem et pestilentiam ignem esse
significans; et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo, foris
caedes ac bella describens; tertiam uero, inquit, partem tuam in omnem
uentum dispergam, eos esse demonstrans qui ducendi sunt in captiuitatem.
post quos dicit se nudare uel effundere gladium suum, ut nec captiuitas
nouissimum sit malorum, sumere que de ipsis dispersis atque captiuis,
et ligare in summitate pallii sui eos qui de captiuitate redituri sunt
in hierusalem, et ex ipsis quoque tollere aliquam partem et igni flamma
que consumere, significans macedonas sub quibus habitatores iudaeae et
praecipue hierusalem dura perpessi sunt. quod autem dicit: ex eo (id est
populo iudaeorum, siue iuxta septuaginta: ex ea, ut subaudiatur urbe
hierusalem) egredietur ignis in omnem domum israel, machabaeorum narrat
historia: quod quaedam pars iudaeorum se tradiderit antiocho epiphani et
eum ad persecutionem populi concitarit et multa alia quae in eadem
scribuntur historia, et in iosephi uoluminibus, praecipue que
dissensione hyrcani et alexandri per quorum occasionem cnaeus pompeius
cepit hierusalem et romanae ditioni subdidit, postea que sub tito et
uespasiano urbs capta templum que subuersum et, post quinquaginta annos,
sub aelio hadriano usque ad solum incensa ciuitas atque deleta est, ita
ut pristinum quoque nomen amiserit. quomodo autem in caesarie et barba
pulchritudinis ac uirilitatis indicium est quae si radantur foeda
nuditas apparescit, et uniuersi corporis pars extrema atque, ut ita
dicam, emortua in capillis ac pilis est, ita hierusalem et populus eius
emortuus et a uiuo dei corpore separatus, fami ac pestilentiae, caedi et
gladio, captiuitati ac dispersioni traditur. de qua dispersione, sub
figura capillorum, aliqua pars ligatur in sublimitate pallii, ut modicum
quid rursum tradatur incendio, de quo infinita flamma ac poenae
uniuersa uastitas egreditur in omnem domum israel.
haec dicit dominus deus: ista est hierusalem, in medio gentium
posui eam, et in circuitu eius terras; et contempsit iudicia mea ut plus
esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in
circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt, et in praeceptis meis
non ambulauerunt. hierusalem in medio mundi sitam, hic idem propheta
testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans; et psalmista
natiuitatem exprimens domini: ueritas, inquit, de terra orta est; ac
deinceps passionem: operatus est, ait, salutem in medio terrae. a
partibus enim orientis cingitur plaga quae appellatur asia; a partibus
occidentis eius quae uocatur europa; a meridie et austro libya et
africa; a septemtrione scythis, armenia atque perside et cunctis ponti
nationibus: in medio igitur gentium posita est ut, quia erat notus in
iudaea deus et in israel magnum nomen eius, omnes in circuitu nationes
illius sequerentur exempla, quae, gentium circa se positarum impietatem
secuta, uicit etiam ipsas in scelere suo. quod pulchre interpretatus est
symmachus: haec hierusalem, quam in medio nationum posui et circa eam
regiones, commutauit iudicia mea impietatibus quas didicit a gentibus,
et iustificationes meas a regionibus quae sunt in circuitu eius, quia
legitima mea reprobauerunt et in iudiciis meis non ambulauerunt. illud
autem quod dixere septuaginta: iustificationes meas inique ex gentibus,
et legitima mea de regionibus quae sunt in circuitu eius, non habere
consequentiam, etiam me tacente perspicuum est.
idcirco haec dicit dominus deus: quia superastis gentes quae in
circuitu uestro sunt, in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea
non fecistis, et iuxta iudicia gentium quae in circuitu uestro sunt, non
estis operati, ideo haec dicit dominus deus: ecce ego ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium. et faciam in te quae non
feci et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes
tuas. (pro eo quod nos interpretati sumus: quia superastis gentes quae
in circuitu uestro sunt, symmachus transtulit: quia multitudo uestra
fuit ex gentibus quae in circuitu uestro sunt. aquilae secunda editio:
eo quod numerati estis in gentibus quae in circuitu uestro sunt; porro
lxx: quia occasio uestra de gentibus quae in circuitu uestro sunt). et
est sensus: uel superasse hierusalem sceleribus suis cunctas in circuitu
nationes, uel multitudinem eius non populum israel sed turbam ceterarum
gentium esse dicendam, aut certe in numerum ceterarum gentium quae in
circuitu sunt eos esse conuersos, siue omnem occasionem habuisse de
gentibus quas magis in bonam partem docere debuerint. 'quid' inquit
'causer quod in praeceptis meis non ambulaueritis et iudicia mea non
feceritis, cum etiam omnes in circuitu nationes uiceritis scelere
uestro, et non feceritis quae illi naturali lege scripta in cordibus
suis saepe fecerunt? idcirco non per angelos neque per aliquos
ministros, sed ipse ego faciam in te iudicia, uidentibus cunctis quae
ante in te non feci et ultra non faciam'. dicens autem 'iudicia'
ostendit sententiae ueritatem, ne ira mensuram poenarum uideatur
excedere. nec fecit in ulla natione talia qualia fecit in hierusalem [,
quia: seruus qui nouit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulabit
multis]; potentes que potenter tormenta patientur; et: similia, inquit,
ultra non faciam. pulchre dixit: similia non faciam, multo enim post
interfectionem christi duriora facturus est: aliud est enim coluisse
interdum idola propter quae ante puniti sunt, et aliud dei filium
trucidasse.
ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent
patres suos, et faciam in te iudicia, et uentilabo uniuersas reliquias
tuas in omnem uentum. ad id quod supra dixerat: quia superastis gentes
quae in circuitu uestro sunt (siue pro eo quod occasio uestra est ex
gentibus quae in circuitu uestro sunt), in praeceptis meis non
ambulastis, et iudicia mea non fecistis, tertio retulit 'ideo'. primum
ita: ideo haec dicit dominus deus: ecce ego ad te et ipse ego faciam in
medio tui iudicia; secundo: ideo patres comedent filios in medio tui;
tertio: ideo uiuo ego, dicit dominus deus, nisi pro eo quod sanctum meum
uiolasti in omnibus offensionibus tuis, et reliqua. attamen notandum
quod ubi decora sunt et honesta, ac pro merito eorum qui ea sustinent,
seipsum deus facere profitetur; ubi autem tristia et non digna deo,
dicit quidem fieri sed non a se, ut in praesenti: ideo patres comedent
filios in medio tui, et filii comedent patres suos; non enim dixit: 'ego
faciam ut patres comedant filios suos in medio tui, et filii comedant
patres suos'; quod autem decorum erat nec dei maiestate uidebatur
indignum, ipsum se dicit facere, sequitur enim: et faciam in te iudicia,
et uentilabo uniuersas reliquias tuas in omnem uentum. tale quid et in
maledictis deuteronomii inuenire poterimus, et praecipue in loco illo:
glorificantes me glorificabo; qui autem me despiciunt, ad nihilum
deducentur; eos enim qui eum glorificant ipse glorificat, qui autem eum
despiciunt non a domino despicientur uel deducentur ad nihili - hoc enim
sequebatur ut diceret -, sed absolute deducentur ad nihili, non a deo
sed pro meritis suis atque peccatis. legimus in regum uolumine, famis
necessitate cogente, a matre filium deuoratum; iosephus quoque in
obsidione hierusalem multa huiuscemodi facta commemorat; quando autem
patres filios suos comederint uel filii patres, nulla narrat historia,
nisi forte in multis necessitatibus malis etiam haec facta esse
credendum sit. potest hoc ipsum referri et ad nostram hierusalem, quando
magistri contra discipulos, id est patres contra filios, et discipuli
contra magistros, id est filii aduersum patres, seditione mutua
concitantur, et impletur illud quod per apostolum dicitur: si autem
inuicem mordetis et accusatis, uidete ne ab inuicem consumamini. unde et
propheta mystico sermone cantabat: cum appropinquarent aduersum me qui
affligunt me, ut comederent carnes meas, et iob simile quid loquitur: si
autem dixerunt ancillae meae: quis det nobis de carnibus eius ut
comedamus?, et super magistris qui lucra sectantur de discipulis salutis
que eorum nullam curam gerunt dicitur: qui deuorant populum meum sicut
cibum panis, de quibus et apostolus: et comedunt, inquit, domos
uiduarum. possumus patres qui comederint filios et filios qui comederint
patres, non solum in babylonia sed et in romana obsidione intellegere;
illud quod dicitur: et uentilabo uniuersas reliquias tuas in omnem
uentum, magis ad romanam pertinet captiuitatem quando in toto orbe
dispersi sunt, et haec est in omnem uentum capillorum barbae que
dispersio.
idcirco uiuo ego, dicit dominus deus, nisi pro eo quod sanctum
meum uiolasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis
abominationibus tuis, ego quoque confringam (siue iuxta lxx abiciam te),
et non parcet oculus meus et non miserebor. proprie hoc ad hierusalem
dicitur: 'quia sancta mea uiolasti me deserens et in templo meo idola
coluisti, ego quoque confringam omnia idola tua et conteram atque
concidam, siue abiciam te quia tu prius abiecisti me, et non parcet
oculus meus cum te uidero fami, gladio, seruituti colla submittere, nec
miserebor quia misericordiam non mereris', scriptum est enim: beati
misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. hoc idem et in
ecclesia intellegendum est, quod magistris et sacerdotibus qui egerint
neglegenter, possit deus cotidie dicere: 'quia sancta mea uiolastis in
cunctis offensionibus uestris et in cunctis abominationibus, quae
egistis ego quoque uos conteram atque confringam, reddam que per me quod
in meum populum perpetrastis'. de quo contra pastores hic idem propheta
plenius loquitur: quod lanis ouium operiantur et lacte uescantur et
caseo, et fractum pecus ac morbidum non requirant.
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui,
et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo, tertiam uero partem
tuam in omnem uentum dispergam, et gladium euaginabo post eos. et
implebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis, et
consolabor; et scient quia ego dominus locutus sum in zelo meo, cum
impleuero indignationem meam in eis. (septuaginta, quia supra quattuor
partes posuerant quas in direptione incendii et gladii et dispersionis
tres tantum esse sermo propheticus approbauit ut superfluo una pars
incendii in duas partes diuideretur, in hoc quoque loco eandem primam
partem diuiserunt in duas, ut dicerent: quarta pars tui morte atteretur,
et quarta pars tui fame consumetur in medio tui, et quarta pars tui
cadet in circuitu tuo, et quartam partem tui in omnem uentum dispergam;
licet hoc quod posuimus: et quarta pars tui in gladio cadet de
theodotionis editione sub asteriscis additum sit). perspicuum est autem,
ut hebraea ueritas continet, tres esse partes, de quarum prima dicatur:
et tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui.
multo que melius fuerat transferre quod scriptum est, quam rei male
translatae patrocinium quaerere; nec hoc dicimus ab illis factum quibus
uetustus auctoritatem dedit, sed per multa saecula scriptorum atque
lectorum uitio deprauatum, quamquam et aristaeus et iosephus et omnis
schola iudaeorum quinque tantum libros moysi a septuaginta translatos
asserant; de quo capitulo quia supra diximus, nunc omittendum uidetur.
hoc tantum addam, quod necessarium est in eo quod ait: et implebo
furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis, et
consolabor; et scient quia ego dominus locutus sum in zelo meo, cum
impleuero indignationem meam in eis, quomodo sentiendus sit furor et
indignatio et zelus dei, saepe exposuimus quod humanis deus loquatur
affectibus, non quo ipse irascatur, sed quo nos per poenas atque
cruciatus deum sentiamus iratum. zelus autem sub metaphorai~g uiri et
uxoris accipiendus qui, quamdiu uxorem diligit, zelotypus est, si
neglexerit, dicit illud quod in consequentibus dicturi sumus: zelus meus
recedet a te; et ultra non irascar tibi. quod que iungitur: et scient
quia ego dominus locutus sum in zelo meo, non illi qui consumpti sunt
fame et pestilentia, nec qui gladio ceciderunt in circuitu ciuitatis,
sed illi qui dispergentur in omnem uentum, aliorum mortibus suis que
miseriis sentient iratum deum quem clementem sentire noluerunt. et dabo
te in desertum, (quod que sequitur:) et in opprobrium gentibus quae in
circuitu tuo sunt (in lxx non habetur, pro quo addiderunt de suo: et
filias tuas in circuitu tuo; rursum que iuxta utramque editionem:) in
conspectu omnis praetereuntis. prodest autem hierusalem omnia in ea
uitia desolari et ad desertum redigi et sua eam peccata cognoscere, ut
quae ceteris gentibus in exemplum uirtutum esse debuerat, sit exemplum
miseriarum. filias autem eius, urbes uel uiculos intellegere possumus,
siue ecclesias in toto orbe dispersas, ut quicumque huius peregrinus est
saeculi, et dicit cum psalmista: aduena sum et peregrinus, sicut omnes
patres mei, et de quo dicitur: non dixerunt qui praeteribant: benedictio
domini super uos, uideat opprobrium eius et doleat.
et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus
quae in circuitu tuo sunt (pro quo in lxx legitur: et erit stenakt�~g -
id est 'gemibilis'; et de theodotione additum est: - kai~g d�laist�~g,
cuius uerbi notitiam non habemus; pro quo tres alii interpretes
'blasphemiam' transtulerunt quae in hebraico dicitur 'geddupha'.
sequitur que:), cum fecero in te iudicia in furore et indignatione et in
increpationibus irae, quae ego dominus locutus sum. gemitu autem dignam
hierusalem cum offenderit deum, et fecerit in ea iudicia in furore et
indignatione, testatur et paulus qui dicit: eramus natura filii irae,
sicut et ceteri, et iterum: qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus
aggrauati; loquimur que cum hierusalem: iram domini sustinebo quoniam
peccaui ei. d�laist�n~g uel d�laian~g, quidam 'infelicem' et 'miseram',
alii 'perspicuam' et 'expositam ad miserias' intellegi uolunt. quando
misero sagittas famis pessimas, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut
disperdam uos, et famem congregabo super uos, et conteram firmamentum
(uel baculum) panis.
famem et pestilentiam et bestias pessimas et quidquid aliud malorum
sustinemus in saeculo, propter nostra uenire peccata manifestum est.
unde et fames illa, quae facta memoratur in ruth, et in regum uolumine
sub helia quando tribus annis et sex mensibus caelum clausum est, et sub
elisaeo cuius incredibilem inopiam repentina abundantia compensauit,
dei iudicio missa est. quod non solum tunc in hierusalem factum est, sed
et in nostra fit hierusalem in qua, propter magnitudinem peccatorum,
primum fames mittitur audiendi sermonem dei; deinde famem mors sequitur,
ut qui non audiuimus: gustate et uidete quoniam suauis est dominus,
postea sentiamus: mors peccatorum pessima. de firmamento et baculo panis
supra diximus. et immittam in uos famem et bestias pessimas usque ad
internecionem, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium
inducam super te; ego dominus locutus sum. bestias pessimas induci super
terram solitudinis quae fame, gladio, peste uastata est, praesentia
quoque ostendunt tempora, quando familiaria animalia canes in dominorum
carnes rabie concitantur, et ursis et lupis cunctis que aliis generibus
bestiarum terra completur; pestilentiam que et sanguinem transire per
eam, morbum gladium que significat. sed et in nostram hierusalem
mittuntur bestiae pessimae, quando tradimur in passiones ignominiae et
in reprobum sensum et conscientiam peccatorum, quae excruciant atque
dilacerant animam nostram. dissensiones, haereses, schismata,
aemulationes, inuidiae, tristitiae, detractiones, desideria multa,
auaritia - quae est radix malorum omnium -, bestiae pessimae sunt; quae
cum fuerint in nobis, meremur audire: 'corripiet te praeuaricatio tua',
precamur que et dicimus: ne tradas bestiis animam confitentem tibi.
7. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone
faciem tuam ad montes israel et prophetabis ad eos, et dices: montes
israel, audite uerbum domini dei. haec dicit dominus deus montibus et
collibus, rupibus et uallibus. quod saepe in hoc propheta dicitur
'adonai' dominus, propter graecos et latinos qui hebraeae linguae non
habent scientiam, breuiter exponendum uidetur: 'adonai' unum nomen est
de decem uocabulis dei, et significat 'dominum' quo saepe et in
hominibus utimur - denique et sara uocans abraham 'dominum' suum, hoc
uocabat nomine; et ubi dicitur: domine mi rex, 'adonai' scriptum est -;
quando igitur duo 'domini' et 'domini' iuncta sunt nomina, prius nomen
commune est, secundum proprie dei, quod appellatur arr�ton~g, id est
'ineffabile', et quod scriptum fuit in lamina aurea quae erat in fronte
pontificis. montes israel autem qui simulacris daemonum fuerant
occupati, non auribus sed imperio ac potentia conditoris suum audiunt et
intellegunt creatorem - quomodo mare uidit et fugit, iordanis conuersus
est retrorsum, non utique carnis oculis quibus carebat; et ad mare
dicitur: tace, obmutesce, et uentorum flatibus imperatur, iubetur que
uermi qui ionae percussit umbraculum; et de eadem terra scriptum est:
qui respicit terram et facit eam tremere -; ad quos propheta loquitur,
indicans idola destruenda, et aras uniuersas que caeremonias, quibus
prius idolis seruierant, conterendas. possumus montes israel et
principes accipere eos que qui potentia sapientia que et scientia ac
diuitiis praecellebant. et hoc animaduertendum: quod offirmatur quidem
facies et ponitur contra montes, sed nequaquam solis montibus sed et
collibus loquitur et rupibus et uallibus in quibus inferior dignitas et
gradus prudentiae scientiae que cognoscitur. uidentur mihi tropologice,
montes esse: qui ad perfectam scientiam peruenerunt, colles: qui paulo
inferiores sunt, rupes: qui, nullam habentes scientiam et tantum in
conuersatione fidentes, aliqua sibi de scripturarum interpretatione
praesumunt, habentes, iuxta apostolum, zelum dei, sed non secundum
scientiam, ualles autem appellari: nouissimos in ecclesia, qui et uita
et scientia inferiores, tamen de conuentu dominicae familiae non
recedunt; qui omnes uerbum dei iubentur audire, ut unusquisque pro suo
modulo et sensu intellegat quid dominus praecipiat.
ecce ego inducam super uos gladium, et disperdam excelsa uestra;
et demoliar aras uestras et confringentur simulacra uestra, et deiciam
interfectos uestros ante idola uestra. et dabo cadauera filiorum israel
ante faciem simulacrorum uestrorum, et dispergam ossa uestra circa aras
uestras, in omnibus habitationibus uestris. montibus dicitur israel quod
disperdat deus excelsa eorum in quibus adorabant homines fictos deos,
et aras simulacra que confringat, et cultores eorum in conspectu fanorum
interfici faciat, ut iaceant cadauera mortuorum ubi prius iacebant
hostiae, et dispergantur ossa, non montium sed eorum qui iacebant in
montibus, in circuitu ararum et in cunctis urbibus uiculis que israel.
hoc iuxta litteram. alioquin et super eos qui eriguntur in superbiam, et
de quibus apostolus loquitur: scientia inflat, caritas autem aedificat,
inducitur gladius, ut omnia eorum simulacra, quae de suo finxerunt
animo, conterantur, et interfecti iaceant et mortuos esse se sentiant,
nihil sibi simulacra sua atque figmenta prodesse cernentes. quod
dispergere se dicit ossa montium circum aras, fortissimos quosque eorum a
se mutuo indicat separandos - prodest enim peruersae scientiae malos a
malis diuidi -; et ut illi qui consensu pessimo aedificabant turrem pro
utilitate propria dissipati sunt diuisae que linguae eorum ne consensus
pessimus peiores eos faceret, ita ossa montium disperguntur ut uanos
conatus suos intellegant. (hoc quod nos posuimus: et dabo cadauera
filiorum israel ante faciem simulacrorum uestrorum, in lxx non habetur).
urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, et dissipabuntur et
interibunt arae uestrae, et confringentur et cessabunt idola uestra, et
conterentur delubra uestra, et delebuntur opera uestra; et cadet
interfectus in medio uestri, et scietis quoniam ego dominus. causa
perspicua cur urbes montium deserendae sint, scilicet ut demoliantur
excelsa arae que et idola destruantur et delubra pereant et omnis
simulacrorum cultura desistat; cadant interfecti in medio montium, et
sciant quoniam ipse sit dominus. per quae occasio nobis datur spiritalem
magis intellegentiam sequi, ut urbes haereticorum quae interpretantur
ecclesiae et excelsa superbiae eorum et arae peruersorum dogmatum
confringantur, et idola pereant quae de suo sibi corde simularant, et
conterantur delubra - nam templa quae contra templum domini surrexerant
graeco que sermone appellantur temen�~g, id est 'fana' atque 'delubra'
-, et omnia opera montium conterantur quae non opera dei sunt sed
magistrorum falsae scientiae. cum que ceciderint interfecti in medio
montium, uel quos ipsi montes interfecerant uel ecclesiastici uiri qui
eos male uiuentes in salutem suam occiderant, tunc finis erit montium
superborum, ut cognoscant quod ipse sit dominus. potest autem fieri ut
de uno populo montium israel, aliis interfectis, cognoscant alii:
pestilente enim flagellato stultus astutior erit.
et relinquam in uobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum
dispersero uos in terras; et recordabuntur mei liberati uestri in
gentibus ad quas captiui ducti sunt. illud quod dominus loquitur ad
heliam: reliqui mihi septem millia uirorum qui non curuauerunt genu
baal, et paulus apostolus scribit: et nunc in hoc tempore reliquiae
secundum electionem gratiae saluae factae sunt, potest huic capitulo
conuenire. et apostoli enim, qui erant de semine israel et gladium
fugerant, idcirco sunt reseruati: ut dispergerentur in gentes, et in
terris euangelium praedicarent, ac recordarentur in gentibus dei in
quibus captiuitatis tempore uersabantur.
potest autem et hoc dici, quod ideo aliqui de captiuitate iudaica
reseruati sint: ut in gentibus recordarentur nominis eius, illius que
potentiam praedicarent. de haereticorum quoque populis, qui euadere
potuerint gladium perditionis eorum et pessimam factionem quae contra
deum fuerat concitata, huc illuc que dispersi recordabuntur nominis dei
agentes paenitentiam, et captos se a uiris ecclesiasticis exsultabunt.
quia contriui cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos
eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis
quae fecerant in uniuersis abominationibus suis, et scient quia ego
dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. (multa de hoc
capitulo a lxx praetermissa sunt, illud que mutatum: iuraui cordi eorum
fornicanti, pro quo nos posuimus: contriui cor eorum fornicans).
iurauit autem atque decreuit se facturum esse quae opere monstrauit,
siue contriuit cor fornicans et recedens a deo - eorum quibus per osee
loquitur: spiritu fornicationis seducti sunt -, et oculos fornicantes
post idola - per quorum fenestras mors intrasse perhibetur: quam ob
causam et in daniele duo presbyteri praeceperunt reuelari susannam, ut
nudati corporis decore fruerentur -. nec frustra locutus est
dominus, ut faceret malum uel mala, quando ad comminationem eius agunt
paenitentiam qui sententiae subiacebant; sin autem cor durum sit et
indomabile nec per poenas quidem sentiens beneficia corrigentis, dicitur
ad eos: sine causa percussi filios uestros; disciplinam non recepistis.
prodest autem et haereticis ut conteratur cor eorum, thesaurus pessimus
dogmatum peruersorum, quia recessit a domino et fornicantes oculi post
adinuentiones suas, qui, cum domini fuerint recordati, displicebunt sibi
in uniuersis abominationibus suis, et, intellegentes uerae fidei
ueritatem, scient quia ipse sit dominus. qui idcirco saepe infert
tribulationem, quae patientibus perniciosa uidetur et pessima, ut ad
paenitentiam conuertantur.
haec dicit dominus deus: percute manu tua et allide pedem tuum,
et dic: heu, ad omnes abominationes malorum domus israel. magnitudinem
peccatorum iubetur propheta manibus pedibus que ac sermone monstrare,
ut, gestu corporis et inclinatione uocis, habitum stupentis mirantis que
et plorantis ostendat. quomodo enim, si quando nouum aliquid mirandum
que conspicimus, tam corpore quam animo perhorrescimus ita ut
complaudamus manus et pedes allidamus ad terram et uocem inclinemus ad
fletum, sic nunc propheta cernens oculis animi uentura supplicia, ad
uniuersas abominationes malorum domus israel loquitur quae sequuntur.
percutimus spiritaliter manu, quando a malis nos operibus separamus;
allidimus pedem, quando non gradimur itinere peccatorum; plangimus atque
ploramus, quando nobis displicent quae geruntur, quod ostenditur uerbo
'heu' - pro quo aquila interpretatus est aa~g -, symmachus schetliason~g
quod significat 'lamentare' uel 'plangere', septuaginta uel theodotio
euge~g quod magis insultantis est quam plangentis -. qui gladio,
fame, peste ruituri sunt. haec est causa plangendi: quod habitatores
montium et ararum idolorum cultores gladio, fame, peste ruituri sunt.
qui uariis ducuntur erroribus et cotidie mutant fidem circumferuntur que
omni uento doctrinae, isti caeduntur gladio et diuiduntur in partes,
unitatem ecclesiasticae fidei relinquentes. qui uero spiritales non
habet cibos, fame moritur, nesciens eum qui dixit: ego sum uita. porro
qui, uel singulis uel pluribus deditus uitiis, ab eis non potest
separari, quasi quodam ueterno, pestilentia corruit.
qui longe est peste morietur, qui autem prope est gladio corruet,
et qui relictus fuerit atque circumdatus fame morietur, et implebo
indignationem meam in eis. qui obsidionem urbis effugerit et ad deserta
migrarit, peste morietur; qui prope fuerit, cadet hostium gladio; quem
autem circumdederit hostilis exercitus, fame interibit et penuria; in
his que omnibus implebitur indignatio dei, ut cognoscant qui
remanserint, quia ipse sit dominus. qui ab ecclesia quoque recesserit,
statim peste morietur; qui sciolus sibi uidetur et diligens, nisi
cauerit gladio ferietur inimici; qui simplici contentus fide - instar
brutorum animantium uersatur quidem in ecclesia, sed tamen in nullo bono
opere perficit, nec imitator est formicae quae in messe praeparat sibi
cibos atque comportat -, iste fame morietur; et in omnibus his
implebitur ira domini.
et scietis quia ego dominus, cum fuerint interfecti uestri in
medio idolorum uestrorum, per circuitum ararum uestrarum, in omni colle
excelso et in cunctis summitatibus montium, et subter omne lignum
nemorosum, et subter uniuersam quercum frondosam locum ubi accenderunt
thura redolentia uniuersis idolis suis. perspicuum est iuxta litteram et
interpretatione non indiget, quod in montibus israel et in excelsis
collibus, inter ipsa idolorum altaria lucos que qui appellantur ligna
nemorosa, israeliticus sit caesus exercitus, ut, ubi peccauerant, ibi
punirentur. iuxta anag�g�n~g sequamur ordinem propositum. quando
magistri haereticorum ab ecclesiasticis uiris, qui instructi sunt
scientia scripturarum, contriti fuerint atque superati, uidemus
interfectos peruersorum dogmatum iacere inter simulacra quae finxerant,
et eos, qui se eleuabant contra scientiam dei, stratos in montibus
collibus que subtus omne lignum nemorosum: qui habebant uerba pompatica
umbram que foliorum, et poma bonorum operum non habebant: qui erant sub
omni quercu frondosa quae non affert fructus hominum sed porcorum, ubi
accenderunt thura redolentia, non deo sed idolis suis; nec dicere
poterant quod de noe scriptum est: odoratus est dominus odorem bonae
flagrantiae, et id quod paulus loquitur: christi bonus odor sumus deo in
omni loco - quomodo autem sanctus odore suo delectat deum, sic
peccator, ex cuius persona psalmus ille cantatur: computruerunt et
corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae, accendit
idolis suis thura foetentia -. (id quod nos interpretati sumus: in
cunctis summitatibus montium, et post paululum: et subter uniuersam
quercum frondosam, lxx reliquerunt).
extendam manum meam super eos, et faciam terram desolatam et
destitutam a deserto deblatha in omnibus habitationibus eorum; et scient
quia ego dominus. o montes israel, cum interfecti uestri ceciderint in
medio ararum idolorum uestrorum, in omni colle excelso, in cunctis
montium summitatibus, compleuero que lucos uestros cadaueribus mortuorum
in quibus quondam accenderunt idolis suis thura redolentia, tunc
extendam manum meam ad ultionem, quae fuerat hucusque contracta, et
redigam uniuersam terram israel in solitudinem, a deserto deblatha -
quae est in terra emath, quae hodie uocatur epiphaneia~g syriae -, in
cunctis habitationibus eorum, ut omnibus pateat nihil esse inter
solitudinem et mare magnum quod non hostilis mucro consumpserit - multi
putant eundem esse locum de quo in hieremia scriptum est: et
apprehenderunt sedeciam in deserto quod est iuxta iericho, et omnis
comitatus eius diffugit ab eo. cum que comprehendissent regem,
adduxerunt eum ad regem babylonis in reblatha, quae est in terra emath,
et, ob uiciniam, immo similitudinem 'daleth' et 'res' hebraicarum
litterarum quae paruo apice distinguuntur, uel deblatha uel reblatha
appellari -. iuxta mysticos autem intellectus, extendit dominus manum
suam super omnes qui haeretico fuerant errore decepti, ut terram eorum,
quae interpretatur ecclesia, faciat desolatam a deserto deblatha - quod
in lingua nostra palath�~g hoc est 'massam ficorum' sonat 'caricarum que
inter se compactarum' -, ut, postquam in simulata dulcedine, quae non
erat terrae cultae sed solitudinis, amaritudinem repererint, tunc
cognoscant quia ipse sit dominus: mel enim distillat de labiis mulieris
meretricis, quae ad tempus impinguat uescentium fauces, et postea
amarius felle reperitur. hoc significant et duo calathi ficorum qui
positi sunt in hieremia contra faciem templi, unus ficorum optimarum et
unus pessimarum, quorum alter ad ecclesiam christi refertur, alter ad
congregationem malignantium.
et factus est sermo domini ad me, dicens: et tu, fili hominis,
haec dicit dominus deus terrae israel: finis uenit, finis super quattuor
'alas terrae'. quas nos 'plagas mundi' interpretati sumus: orientem
uidelicet et occidentem, meridiem et septemtrionem; de quibus alis et
esaias loquitur: domine, ab alis (siue finibus) terrae portenta
audiuimus, quae in toto orbe per apostolos gerebantur; et de sanctis
scriptum est: si dormieritis inter medios cleros, pennae columbae
deargentatae, et posteriora eius in uirore auri; unde et dominus, cum
appropinquasset et uidisset hierusalem fleuit et dixit: quoties uolui
congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas
suas, et noluisti?; iste est qui, in deuteronomii cantico, expandit alas
suas, suscepit eos et assumpsit eos in humeris suis. quidam spiritales
alas terrae, quibus ad caelestia subuolamus, quattuor ponit genera
credentium: domum aaron et domum leui et domum israel et timentes
dominum - de quibus psalmista canit: domus israel, benedicite dominum;
domus aaron, benedicite dominum; domus leui, benedicite dominum; qui
timetis dominum, benedicite dominum -, in aaron sacerdotium, in leui
aedituos et ministros, in israel cunctum populum, in timentibus
proselytos intellegens.
nos autem simpliciter explanandum putamus quod, post comminationem
montium israel, ad omnem terram israel, siue decem siue duodecim
tribuum, sermo propheticus dirigatur, et nequaquam propheta uenturam
pronuntiet sed iam ingruentem uideat captiuitatem. quinto enim anno
sedeciae coepit hiezechiel in babylone prophetare captiuis, et anno nono
uenit nabuchodonosor et obsedit hierusalem, cepit que eam anno undecimo
sedeciae. ex quibus perspicuum est uenisse finem et appropinquasse, non
super montes et colles rupes que et ualles, sed super quattuor plagas
terrae ex omni parte israel; non omnis terrae - quod si dixisset, de
toto mundo credi poterat -, sed terrae simpliciter, quod significat
israel; sic enim coeperat: haec dicit dominus deus terrae israel: finis
uenit, finis super quattuor plagas terrae.
nunc finis super te, et mittam furorem meum in te, et iudicabo te
iuxta uias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. et non
parcet oculus meus super te et non miserebor, sed uias tuas ponam super
te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego
dominus. (in hoc capitulo iuxta septuaginta interpretes ordo mutatus est
atque confusus, ita ut prima nouissima sint et nouissima uel prima uel
media, ipsa que media nunc ad extrema nunc ad principia transferantur;
ex quo nos et ipsum hebraicum et ceteros secuti interpretes ordinem
posuimus ueritatis). ad terram igitur israel sermo dirigitur: quod
uenerit super eam finis et consummatio, et emittat dominus furorem suum
in eam, non iniustum et tantum de indignatione uenientem, sed plenum
aequitatis atque rationis, ut iudicet eam secundum uias suas et ostendat
illi omnes abominationes suas, ut recordetur operum suorum et
intellegat quid male gesserit. quod autem dicit: non parcet oculus meus
super te et non miserebor, quasi clementissimus medicus, incidere
cupiens putridas carnes et cariosa uulnera adurere cauterio, non parcit
ut parcat, non miseretur ut magis misereatur, ne quid putridum uiuas que
carnes sui uicinia corrupturum remaneat in corpore. percutit autem
dominus quem diligit, et castigat omnem filium quem recipit, cuius
intellegentiae illud est: ego percutiam et ego sanabo, omnis enim
medicina habet ad tempus amaritudinem, sed postea fructus doloris
sanitate monstratur; tale quid per amos loquitur deus: quoniam uos
cognoui de uniuersis tribubus terrae, idcirco ulciscar super omnia
peccata uestra; nouit enim dominus eos qui eius sunt. 'et uias' inquit
'illius totius que uitae gressum abominationes que et maculas ponam in
medio eius', ut ante oculos peccatricis, quae pro sanitate punitur,
pristina peccata ponantur; cum que hoc fecerit dominus, scient qui
cruciati sunt, quod ipse sit dominus. hoc ipsum sonat et illud
testimonium: ulciscar iacob secundum uias suas, et iuxta adinuentiones
eius reddam illi. haec dicit dominus deus: afflictio una, afflictio ecce
uenit. finis uenit, uenit finis; euigilauit aduersum te, ecce uenit.
uenit contritio super te qui habitas in terra. (haec in septuaginta non
habentur, sed in editione eorum de translatione theodotionis sub
asteriscis addita sunt; nos autem sequamur hebraicum). pro 'afflictione'
quam, iuxta symmachum qui interpretatus est kak�sin~g, perspicuitatis
causa posuimus, et in hebraico et in graeco kakia~g uel pon�ria~g
scribitur, id est 'malitia'. dicitur autem quod extremum peccatum terrae
israel tempus aduenerit, ut iam non effugiat sententiam dei quam longo
tempore merebatur. et quia necdum compleuerat peccata sua, propterea
differebatur supplicium, secundum illud quod scriptum est: necdum enim
completa sunt peccata amorrhaeorum; unde et dominus ad iudaeos: et uos,
ait, implete mensuram patrum uestrorum. uenit tibi ergo miseria, uenit
afflictio, uenit que captiuitas. et ne putes me rursum futura minitari,
ostendo digito atque demonstro: ecce uenit, finis uenit, uenit finis;
qui hucusque dormitare tibi uidebatur et quiescere, euigilauit contra te
repente atque surrexit. uenit 'contritio' - quae in hebraico dicitur
'sephphira' et quam aquila interpretatus est proskop�sin~g id est
'contemplationem' et 'prospectionem' - quam semper pauida tibi uenire
metuebas - et quam interpretatus est theodotio plok�n~g id est 'ordinem
contextum que' malorum omnium -. porro quod dicitur: super te qui
habitas in terra, iuxta illud apokalupse�s~g ioannis debemus accipere:
uae super omnes qui habitant in terra - sanctus enim non est habitator
terrae sed aduena atque peregrinus, dicit que: aduena sum et peregrinus,
sicut omnes patres mei. quamobrem et abraham 'hebraeus', id est
perat�s~g et 'peregrinus' atque 'transitor' 'uiator que' memoratur, de
praesenti saeculo ad futura transire festinans - possumus hunc locum et
spiritaliter interpretari contra populum iudaeorum, super quem uenit
finis et consummatio a sanguine abel iusti usque ad sanguinem zachariae
filii barachiae, quem interfecerunt inter templum et altare. quamdiu
enim non miserunt manus in filium dei, dormitauit eis domini sententia
et dilata est; quando uero interfecerunt heredem ut periret hereditas,
tunc euigilauit aduersum eos, atque surrexit omnis ordo miseriarum atque
perplexio, quia non quaesierunt caelestia sed terrae haerere cupierunt.
uenit tempus, prope est dies occisionis et non gloriae montium.
uerbum hebraicum 'adarim' quod nos, in duo uerba diuisum: primum 'ad',
secundum 'arim', iuxta theodotionem 'gloriam montium', interpretati
sumus, symmachus uertit in 'recrastinationis' dixit que: et tempus prope
est, dies festinationis et non recrastinationis. (porro lxx ita
transtulerunt: uenit tempus, appropinquauit dies non cum perturbatione
neque cum doloribus). theodotio: uenit tempus, prope est dies famis et
non gloriae montium. occisionis autem tempus et famis nunc quoque in
iudaico populo comprobatur, non habente prophetas nec uerbum dei quo
anima credentium pascitur. montes autem magistros intellege, et qui
habeant notitiam scripturarum, de quibus et in alio loco dicitur:
illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. porro septuaginta, qui
dixerunt: non cum perturbatione et non cum doloribus, illud significant:
quod tantam habeant ignorantiam dei et animae caecitatem, ut nec
turbentur in sceleribus suis nec paenitentiae dolore crucientur.
nunc de propinquo effundam iram meam super te, et replicabo
furorem meum in te, et iudicabo te iuxta uias tuas et imponam (siue
dabo) tibi omnes abominationes tuas. si a quinto anno transmigrationis
regis iechoniae usque ad nonum annum regni sedeciae, quando uenit
nabuchodonosor et obsedit hierusalem, supputare uoluerimus, tres anni
erunt medii. unde recte dicitur: 'nunc de propinquo effundam iram meam
super te; nequaquam tibi uentura praedicam nec comminabor quae longe
post futura sunt, nunc complebo in te furorem meum: qui furor et ira non
absque iudicio est, sed ut reddat uias tuas in caput tuum et omnes
abominationes tuas sentire te faciat'. possumus autem et de extrema
captiuitate dicere, quod, post interfectionem christi, quando uenit eis
finis et euigilauit aduersum eos peccatum, impletum est illud quod
scribit apostolus paulus: nunc peruenit in eos ira dei in finem; quando a
tito et uespasiano hierusalem circumdata est et aduenit desolatio eius
et impletum est: ecce relinquetur uobis domus uestra deserta, tunc
iudicati sunt iuxta uias suas et blasphemias quibus dominum negauerunt,
et senserunt furorem dei, et omnis indignatio eius super illos effusa
est receperunt que scelera sua, ut permaneat deletio templi usque ad
consummationem.
et non parcet oculus meus neque miserebor, sed uias tuas imponam
(siue dabo) tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis
quia ego sum dominus percutiens. causas seueritatis et austeritatis,
siue, ut haeretici putant, crudelitatis dei quod 'non parcet oculus meus
nec misereatur', subicit dicens: 'uias tuas dabo tibi et abominationes
tuae in medio tui erunt, ut sentias quae fecisti et, uidens
abominationes tuas uel in conspectu tuo uel in medio omnium positas,
emendes errorem paenitudine et, recedens a pristinis operibus, cum
oderis quid fecisti, tunc scies quod ipse sit dominus qui ideo percutit:
ut emendet, et: castigat omnem filium quem recipit'.
ecce dies, ecce uenit, egressa est contractio; floruit uirga,
germinauit superbia; iniquitas surrexit in uirga impietatis: non ex eis,
et non ex populo, neque ex sonitu eorum; et non erit requies eis. (lxx:
ecce dies parit, ecce finis uenit, egressa est complexio, et floruit
uirga, germinauit superbia, suscitata est iniuria et conteret
fortitudinem iniqui, et non cum perturbatione neque cum festinatione, et
non ex ipsis sunt, neque pulchritudo in eis). 'contracta est' inquit
'dies et abbreuiata, instat que uicina captiuitas; floruit uirga quae
multo uobis tempore minabatur, et de flore fructum plagarum parturit;
superbia uestra germinauit quod merebamini, ut super uirgam impietatis
uestrae, qua subiectos uobis impie caedebatis, consurgat iniquitas quae
non est ex miserabili populo, neque ex eis qui instar brutorum
animantium ducuntur a magistris, neque ex clamore eorum et sonitu, quo
frustra uociferantur, a sacerdotibus pharisaeis que seducti, ut consona
uoce clamarent et dicerent: crucifige, crucifige talem; unde non erit
eis requies sed aeterna captiuitas'. porro septuaginta, iuxta illum
sensum in quo scribitur: neque enim scis quid uentura dies pariat,
dixerunt: 'ecce dies parit quod multo ante conceperat, uenit que finis
et egressa est complexio quae mala uestra omnia complectatur et teneat
(siue, ut symmachus interpretatus est, inspectio ut omnia uideat dominus
quae fecistis et consideret opera uestra et reddat unicuique quod
meretur)'. in eo autem quod ipsi similiter transtulerunt: floruit uirga,
illo testimonio uti possumus: ne auferas uirgam a filio tuo, et
apostoli: quid uultis? in uirga ueniam ad uos, an in caritate et spiritu
mansuetudinis?; sed et deus ore psalmistae resonat: uisitabo in uirga
iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem
meam non auferam ab eis. ideo ergo dominus uisitat et percutit: ut
oriatur et pateat omnis superbia quae diu latebat inclusa, et suscitetur
iniuria contra ortam et germinantem superbiam, conteratur que fortitudo
iniqui, non cum perturbatione neque cum festinatione: finis enim
florentis uirgae, sanitas est atque correptio, quae non eorum merito
uenit qui corripiuntur nec pulchritudine quam in se non habent, sed
misericordia domini. locus difficilis, et inter hebraicum et septuaginta
multum discrepans, quibus pleraque de theodotionis editione addita sunt
ut aliquam habere consequentiam uiderentur.
uenit tempus, appropinquauit dies. non solum ad hierusalem
dicitur quod uenerit ei tempus captiuitatis et appropinquauerit dies quo
babylonio sit uallanda exercitu, sed et ei, qui exstructis et dilatatis
horreis exsultabat, dominus loquitur: stulte, hac nocte auferetur anima
tua a te; quae autem praeparasti, cuius erunt?; unde et apostolus:
tempus, ait, breuiatum est; et in alio loco: praeterit enim figura mundi
huius, notandum que quod non in futurum distulerit sed de praesenti
dixerit 'praeterit', et cotidie labitur 'figura mundi': numquam enim in
eodem statu permanet sed semper crescentium et decrescentium figura
praeteruolat et mutatur, unde et dominus: caelum, inquit, et terra
praeteribit. sin autem haec, quibus omnia quae in mundo sunt
continentur, praetereunt atque pertranseunt, quid potest in humanis
rebus esse perpetuum?
qui emit non laetetur et qui uendit non lugeat. naturale est in
possessionum emptione laetari, in uenditione lugere. cum autem instet
seruitus atque captiuitas, et gaudium ac tristitia in utroque sunt uana.
unde et apostolus: tempus abbreuiatum est; de cetero, qui habent
uxores, sic sint quasi non habeant, et qui flent quasi non fleant, et
qui gaudent quasi non gaudeant, et qui emunt quasi non possideant, et
qui utuntur mundo isto quasi non abutantur; nam et diluuium ementes
oppressit atque uendentes, ut dominus loquitur in euangelio.
quia ira super omnem populum eius. (hoc in lxx non habetur). pro
'populum' potest et 'multitudo' et 'turba' iuxta hebraicum accipi: hoc
enim significat 'amona'. causa que perspicua est quod idcirco qui emit
gaudere non debeat et qui uendit flere desistat: quia ira dei in breui
uentura sit super omnem multitudinem terrae iudaeae, siue hierusalem; ex
superioribus enim intellegitur quibus scriptum est: haec dicit dominus
deus terrae israel, et cetera. quia qui uendit ad id quod uendidit non
reuertetur. iuxta hebraicum morem loquitur: omnis enim emptio ad
uenditorem reuertebatur quinquagesimo anno remissionis, qui apud illos
uocabatur iubilaeus; ante igitur quam annus remissionis adueniat, quando
possessiones ad priores dominos reuertuntur, ingruet captiuitas quae
omnem urbis auferet consuetudinem. porro quod lxx transtulerunt: quia
qui emit ad uenditorem non reuertetur, cum iuxta historiam penitus non
cohaereat, iuxta anagogen hunc sensum habere potest, ut dicamus eum qui
haeretico fuerat errore deceptus, cum intellexerit magistri
fraudulentiam, nequaquam reuerti ad uenditorem, id est ad magistrum, sed
eum despicere atque contemnere.
et adhuc in uiuentibus uita eorum: quia uisio ad omnem
multitudinem eius non regredietur. quomodo possessio non reuertetur ad
priorem dominum, euersione urbis instante, sic uisio et comminatio
prophetalis, quae ad omnem multitudinem urbis dirigitur, nequaquam
regredietur et irrita fiet, sed rebus explebitur, uiuentibus adhuc his
ad quos prophetalis sermo dirigitur. hoc autem ait ut ostendat
imminentem captiuitatem, ne secundum consuetudinem dicerent: 'uisio haec
in longos dies erit et post tempora multa complebitur'. possumus et hoc
dicere, quod postquam recesserit a iudaeis uisio prophetalis: lex enim
et prophetae usque ad ioannem baptistam, post interfectionem saluatoris
nequaquam regrediatur ad eos, nec ultra habere mereantur prophetas.
significanter que: 'ad omnem' inquit 'multitudinem uisio non
regredietur'; ergo regredietur ad eos qui ex iudaeis domino crediderunt,
apostolos uidelicet, et reliquias populi iudaici quae ex israel saluae
factae sunt. (sed nec isti duo uersus habentur in septuaginta editione).
et uir in iniquitate uitae suae non confortabitur. (lxx: et homo in
oculis uitae suae non obtinebit). et est sensus iuxta hebraicum: non
proderit homini iniquitas sua, nec ei praebebit aliquam fortitudinem;
iuxta septuaginta: et homo qui desiderauit quod in mundo putauit esse
pretiosum, non obtinebit sed libertate pereunte amittetur omne quod
pulchrum est. ambiguitas autem litterarum hebraicarum 'iod' et 'uau',
quae tantum magnitudine discernuntur, fecit alios 'iniquitatem' alios
'oculos' interpretari. canite tuba, praeparentur omnes. (lxx: clangite
tuba et iudicate omnia). de tubarum clangore et sonitu in multis locis
legimus, ut ibi: sicut tuba exalta uocem tuam, et alibi: clangite in
neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis nostrae, et in apostolo:
quoniam ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba dei
descendet de caelo, et in euangelio: nolite tuba clangere ante uos, et
tubas ductiles atque argenteas numerorum narrat historia, quae sermoni
prophetico comparantur et doctrinae apostolicae. praecipitur que nunc,
ut omnes ad signum clangoris buccinae praeparentur ad bella. porro quod
dixere septuaginta: et iudicate omnia, nulli dubium est quin apostolorum
conueniat potestati qui, postquam cecinerit angelorum tuba, iudicaturi
sunt in duodecim thronis duodecim tribus israel; quorum paulus
loquebatur: angelos iudicabimus, et alibi: in uobis iudicabitur mundus.
iuxta praesentem autem sensum iubentur per ironiam hi qui huic officio
mancipati sunt tuba clangere, ut omnes contra babylonium parentur
exercitum. et non est qui uadat ad proelium; ira enim mea super omnem
multitudinem eius. (et haec in lxx non habentur). praeceperat deus ut
tuba canerent ad exercitum praeparandum qui babyloniorum posset
resistere fortitudini, sed nihil profuit imperasse cum non sit in populo
qui audeat ad bella procedere. idcirco autem eneruatus est populus et
caret uiribus proeliandi, quia omnis ira dei super omnem multitudinem
eius, subauditur urbis hierusalem siue terrae iudaeae; sed et nostrae
terrae hierusalem: quando nos uel persecutio publica uel uariorum
incentiua uitiorum superare nituntur, frustra magistri canunt tuba et
praeparare nos ad bella festinant cum nulla sit in populo fortitudo,
quae idcirco subtracta est, quia iram domini praesentia meruere peccata.
gladius foris, pestis et fames intrinsecus; qui in agro est
gladio morietur, et qui in ciuitate pestilentia et fame deuorabuntur. et
salui erunt qui fugerint ex eis, erunt que in montibus quasi columbae
conuallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua. (lxx 'columbas
conuallium', siue, ut theodotio transtulit, 'meditantes', omnino
tacuerunt). hoc que quod nos interpretati sumus: omnes trepidi,
unusquisque in iniquitate sua, theodotio ita transtulit: omnes
mussitantes, unaquaeque in iniquitate sua, ut sub metaphora columbarum
meditantium significet unumquemque de populo suum flere peccatum et
intellegere atque sentire cur ista patiatur. tres autem partes, aliorum
qui in urbe pestilentia et fame moriantur, et aliorum quos gladius foris
interficiet, et eorum qui captiuitatem fuga euaserint, supra legimus,
quorum qui saluus fuerit, transibit ad montes et instar mussitantium
columbarum, sua trepidus peccata deflebit. tropologice uero sic
intellegendum, quod, qui in agro et campo est extra fines dominicae
ciuitatis, quae interpretatur ecclesia, aduersarii mucrone feriatur; qui
autem in ciuitate egerit neglegenter nec praeparauerit sibi cibos de
quibus in prouerbiis scriptum est: qui operatur terram suam replebitur
panibus, iste fame morietur et pestilentia; pauci autem, qui uel
haereticorum gladium uel desidiae suae famem mortem que uitauerint, non
saluabuntur nisi in montibus, et assumpserint alas columbae et
auolauerint et requieuerint - quae columbae, quamdiu in conuallibus
sunt, trepidant et ad singula reformidant, quarum praecipimur imitari
innocentiam, et de quibus in psalmo scriptum est: si dormieritis in
medios cleros pennae columbae deargentatae, et posteriora eius in
pallore auri, in cuius specie descendit spiritus sanctus et mansit super
dominum saluatorem; pulchre que iuxta theodotionem uocabimus columbam
meditantem eum qui in lege domini die ac nocte meditatur, et de quo
scriptum est: os iusti meditabitur sapientiam.
omnes manus dissoluentur et omnia genua fluent aquis. et
accingent se ciliciis, et operiet eos formido. (pro 'genibus aquis
fluentibus', lxx transtulerunt: femora polluentur humore). cum autem
omnes trepidauerint et ad montana confugerint, manus omnium
dissoluentur, et nullus contra hostes poterit resistere, pauoris que
magnitudine urina polluet genua nec ualebit profluentes aquas uesica
cohibere, accingent se ciliciis, et tremor omnia possidebit; hoc in illo
populo factum sit non solum sub babyloniis, sed et sub romanis quando
peruenit in eos usque in finem ira dei.
ceterum et in nostra iudaea in qua est domini confessio, quando
multiplicatae fuerint iniquitates et refrixerit multorum caritas, omnes
manus bonorum operum dissoluentur, et cuncta genua siue femina fluent
aquis, eorum, qui illicitos quaerunt concubitus et quos in lege
gonorrueis~g, id est 'fluxum seminis sustinentes' et 'immundos'
scriptura cognominat; unde qui tales sunt debent se accingere ciliciis
paenitentiae et uenturum iudicium formidare, quod qui fecerit merebitur
esaiam audire dicentem: confortamini, manus dissolutae et genua debilia,
roboramini.
in omni facie confusio, et in uniuersis capitibus caluitium.
rubor uultus pudoris indicium est et conscientia peccatorum lucet in
facie, spes que salutis est quando delictum sequitur uerecundia; unde ad
eam quae corde duro in suis peccatis gloriabatur, dictum est: facies
meretricis facta est tibi, nescis erubescere. caluitium quoque capitis
luctum significat, quando perdit decorem caesaries et pulchritudinem
comarum amittimus; denique ad hierusalem dicitur: pro ornamento capitis
tui habetis caluitium, propter opera tua, et alius propheta: omnia,
inquit, capita in omni loco attondentur et omnis barba radetur, michaeas
quoque ad eandem hierusalem: decaluare, ait, et tondere super filios
deliciarum tuarum, dilata caluitium tuum sicut aquila; et super mortuis
iubetur fieri caluitium, soli autem sancti, hoc est nazaraei, et qui ad
pontificatum domini peruenire meruerunt non radunt capita sua, neque
enim habent mortis opera nec immundi sunt, quia nazaraei id est sancti
domini sunt, quod si iuxta eos quispiam mortuus fuerit, omnes dies
pristini non reputabuntur sanctificationis eorum; samuel dei sanctus
erat, et propterea aeterna capitis ornamenta possedit, audiuit que illud
de cantico canticorum: cincinni tui nigri sicut coruus; porro samson
quia perdidit comam perdidit fortitudinem, paulatim que recrescentibus
capillis uires rediere pristinae, ut multo plures moriens quam uiuus
occideret; elisaeus, licet corporis haberet caluitium, tamen, quia
nazaraeus domini erat, cincinnis capitis fruebatur; unde paruuli, quia
paruuli erant et necdum ad aetatem uiri peruenerant, illudentes caluitio
eius atque dicentes: ascende, calue, ascende, calue, ferarum laniati
sunt morsibus, quarum saltus ac siluae sunt habitaculum.
argentum eorum foris proicietur, et aurum eorum in sterquilinium
erit. (lxx: argentum eorum in plateis proicietur, et aurum eorum
contemptui erit). fuga et captiuitate cogente, diuitias, auri argenti
que pondera proicient in plateis, suas tantum animas saluare cupientes,
ne sint ponderi quae prius fuere luxuriae. alioquin iuxta anagogen,
captiuorum atque fugientium de hierusalem omne argentum proicietur in
plateis, in lata et spatiosa uia quae ducit ad mortem, quia angustam
salutis semitam reliquerunt; sed omne aurum erit contemptui et in
sterquilinium atque immunditiam reputabitur: non enim potest habere
munditiam quod extra domini ecclesiam est.
argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die
furoris domini. (et hoc in septuaginta non habetur). nulli autem dubium
quin obsidionis et famis tempore, aurum argentum que esurientes non
liberet, et illisi pretiosissimo metallo dentes, instar durissimi
lapidis retundantur. denique sequitur: animam suam non saturabunt et
uentres eorum non implebuntur. praesentibus malis didicimus multos
diuites inter sericum, gemmas et auri et argenti pondera egestate
confectos, habuisse exitum mendicantium. argentum autem et aurum eorum
qui extra ecclesiam sunt, non liberare animas possidentium in die
furoris domini, sed aeternam eos habere famem et inani uentre cruciari,
ostendit illud testimonium in quo dicitur: redemptio animae uiri
propriae diuitiae. propriae diuitiae sunt quas nos christi ueritas
docuit, qui praecepit nobis ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona,
qui nos recipiant in aeterna tabernacula. quia scandalum iniquitatis
eorum factum est. 'ideo' inquit 'possidentium aurum et argentum nec
anima saturabitur nec uenter implebitur: quia hoc ipsum aurum et
argentum scandalum scelerum eorum factum est'. significat autem idola
quae, auro argento que fabricata, suos condemnant artifices. (porro lxx
transtulerunt: quia cruciatus iniquitatem eorum fuit, ut in suo iniqui
errore crucientur, et se intellegant male dei munera in blasphemiam
conuertisse).
et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines
abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo. (lxx: electa mundi
in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et offendicula
sua posuerunt ex eis). 'quae ego' inquit 'dederam in ornamentum
possidentium atque diuitias, illi uerterunt in superbiam ut, de quibus
poterant per eleemosynas et bona opera suam animam liberare, ex illis
haberent materiam arrogantiae; denique ex auro et argento fecerunt idola
et mea munera in daemonum simulacra uerterunt'. porro quod dixere
septuaginta: electa mundi in superbiam posuerunt, ad aurum argentum que
referendum est, quibus in mundo nihil putatur esse pretiosius, illud que
quod sequitur: offendicula eorum, sciamus de theodotionis editione
additum. facilis autem tropologia, quod aurum et argentum, sensus et
eloquia scripturarum quae electa sunt mundi et quae nobis in ornamentum
data sunt, haeretici posuerunt in fomentum et materiam superbiae, et
imagines diuersorum dogmatum et abominationum atque offendiculorum
suorum fecerunt ex eis, ut, per quae poterant colere et adorare deum, ex
his deum offenderint.
propter hoc dedi eis illud in immunditiam. et dabo illud in manus
alienorum ad diripiendum; et impiis terrae in praedam, et contaminabunt
illud. (lxx: propter hoc dedi ea illis in immunditiam. et tradam ea in
manus alienorum ut diripiant ea; et pestilentibus terrae in praedam, et
polluent ea). 'quia ex auro et argento, id est ornamentis monilium quae
dederam eis, imagines sibi abominationum suarum simulacrorum que
fecerunt, propter hoc dedi eis illa in immunditiam et in stercora' pro
quibus symmachus interpretatus est nauseam, uolens idolorum sordes
exprimere. 'et tradam' inquit 'ea in manus hostium ut diripiant omnia,
et non tam contaminem quam contaminata esse demonstrem quae prius
uidebantur esse sanctissima'.
nos quoque tradimur in manus inimicorum et alienorum a deo, quando
facimus ornamenta nostra simulacra daemonum, et omnis gloria nostra
possidetur ab impiis siue pestilentibus terrae, ut nos suae subiciant
potestati.
et auertam faciem meam ab eis, et uiolabunt arcanum meum; et
introibunt in illud emissarii (siue ut lxx transtulerunt, temere, uel ut
symmachus et theodotio, 'irrumpentes' et 'pestilentes'), et
contaminabunt illud. 'cum' inquit 'propter superiores causas
abominationum populi, auertero faciem meam ab eis et nequaquam eos
dignos meis oculis iudicauero, tunc uiolabunt arcanum meum (quod
significat sancta sanctorum, pro quo lxx uisionem transtulerunt, ut in
sanctis dei fuisse praesentiam demonstrarent), et irrumpent in ea impii
et pestilentes terrae, quae exceptis sacerdotibus solo que pontifice
nullus alius audebat intrare'. quod scimus et a babyloniis, et a rege
antiocho, cnaeo que pompeio, et, ad extremum, factum esse sub uespasiano
et tito, quando templum captum atque subuersum est, et omnia perpetrata
quae sequens prophetae sermo complectitur. ad nostra quoque mala opera
auertit deus faciem suam, et quia auersa est facies, ideo dei uiolatur
arcanum, ut, pro sacerdotibus et sanctis dei, pestilentes ingrediantur
et uniuersa contaminent, ut qui locus esse debuit sanctitatis fiat locus
immunditiae, iuxta illud euangelicum: domus patris mei domus orationis
uocabitur; uos autem fecistis illam speluncam latronum.
fac conclusionem, quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et
ciuitas plena est iniquitate. (lxx: et adducam perturbationem, quia
terra plena iudicio sanguinum, et ciuitas plena iniquitatum). uerbum
hebraicum 'arethic' aquila 'conclusionem', symmachus et theodotio
kath�l�sin~g id est 'confixionem' interpretati sunt, pro quo septuaginta
posuere phurmon~g, quem nos in 'perturbationem' uertimus. 'igitur, o
propheta, iram meam super terram iudaeam et super urbem hierusalem breui
sermone conclude: ut, quomodo terra plena est iudicio sanguinum - omnes
enim in sanguine iudicantur, fundentes innoxium sanguinem, quod et in
nabothe persona fecisse iudaeos scriptura commemorat -, sic ipsorum
quoque fundatur cruor et plena iniquitatis ciuitas demonstretur - nam et
sub manasse repleta est urbs hierusalem a porta usque ad portam
sanguine prophetarum -. ueniet que eis conclusio et perturbatio atque confixio, ut nullus de imminentibus miseriis possit euadere'.
et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum. (et
hoc in lxx non habetur). 'pro sacerdotibus et prophetis, pessimos
cunctarum gentium adducam babylonios, ut domos uestras possideant uos
que subiciant seruituti'. sed et nostras domos, id est animas - templum
enim sumus dei et spiritus sanctus habitat in nobis -, possidebunt
pessimi daemones, si fuerit terra nostra plena sanguinibus et habitatio
plena iniquitatis.
et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt
sanctuaria eorum. (lxx: et auertam fremitum fortitudinis eorum, et
polluentur sancta eorum). omnis superbia offendit deum. propterea
pessimi gentium possidebunt domos potentium et superborum et obtinebunt
sanctuaria eorum, quia locum sanctimoniae spurcus ingreditur et sua eum
contaminat immunditia. significanter autem, quia polluta fuerant sancta
dei et uiolatum arcanum est, non dixit: 'possidebunt sanctuaria mea',
sed: sanctuaria 'eorum' quae, post contaminationem, 'mea' esse
cessarunt.
angustia adest. (lxx: propitiatio adueniet). - iuxta superiorem
ordinem recte aquila et theodotio interpretati sunt adesse 'angustiam'
symmachus que 'maerorem', septuaginta autem, in medio uniuersorum
tristium, uerbum posuere laetitiae, ut lugentis animus sustentetur, et
speret inter aduersa meliora, dominum que propitium de quo scriptum est:
dominus erigit elisos. - nos autem iuxta symmachum priorem sententiam
cum posteriore coniunximus, ut diceremus:
angustia superueniente, requirent pacem et non erit, quod iuxta
septuaginta penitus stare non potest: si enim 'propitiatio ueniet',
quomodo 'quaerent pacem et non inuenient'? quaeret autem ille pacem et
non inueniet, qui audiuit ab apostolis: pax domui huic et non seruauit
eam nec fecit eam in sua mente requiescere sed malis fugata operibus non
potest inueniri. ipsa est autem: pax quae exsuperat omnem sensum, et
quam ad patrem uictor ascendens saluator apostolis dereliquit.
conturbatio super conturbationem ueniet, et auditus super
auditum. (lxx: uae super uae erit, et nuntius super nuntium). quomodo
sanctis dicitur: gaudete, iterum dico: gaudete, et de ipsis scriptum
est: ibunt de uirtute in uirtutem, ut praesentia bona futuris bonis
cumulent, sic et his, super quos uenit angustia et qui quaesierunt pacem
et non inuenerunt eam, ueniet conturbatio super conturbationem, siue
uae super uae - iuxta quod et in apocalypsi scriptum est: uae unum
abiit, et uae alterum ueniet -, et auditus ueniet super auditum, nuntius
que super nuntium - iuxta illud beati iob: cum adhuc unus loqueretur,
uenit alius nuntius, mala augens malis, et appropinquantis babylonii
fremitum turbam que describens -.
et quaerent uisionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et
consilium a senioribus. proprie singula quaerentur a singulis:
uaticinium futurorum quaeritur a propheta, legis interpretatio
sacerdotis officium est, prudens consilium aetas matura perquirit iuxta
illud quod scriptum est: in consilio sanctorum et congregatione, magna
opera domini. haec autem non solum eo tempore, quando babylonius contra
hierusalem ueniebat exercitus, a prophetis et senioribus et sacerdotibus
quaerebantur, sed cotidie in ecclesiis requiruntur, quae, si uisionem,
legem consilium que perdiderint, frustra prophetas et sacerdotes et
seniores habere se iactant.
rex lugebit et princeps induetur maerore (siue, iuxta lxx,
interitu; qui, nescio quid uolentes, hoc quod hebraico sermone
expressimus: rex lugebit, omnino tacuerunt).
luxisse autem sedeciam, et omnes principes populi iudaeorum fuisse
maerore coopertos, sancta scriptura commemorat. possumus autem, quamquam
hoc prima fronte uideatur esse blasphemum, regem lugentem nostra uitia
atque peccata, christum dicere qui loquitur in psalmis: quae utilitas in
sanguine meo dum descendo in corruptionem? et, appropinquans
hierusalem, fleuit eam et dixit: hierusalem, hierusalem, quae occidis
prophetas et lapidas missos ad te, quoties uolui congregare filios tuos
sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? principes
quoque uel in bonam partem apostoli erunt qui lugent peccatores, uel in
contrariam illi quibus dicitur: audite uerbum domini, principes
sodomorum. induetur que, iuxta septuaginta, interitu, qui non habet
armaturam dei, nec indutus est christo: quotquot enim in christo
baptizati sunt, christum induerunt. et manus populi terrae
conturbabuntur. (siue, iuxta lxx, dissoluentur). quando uisio non fuerit
in propheta et legis scientia in sacerdote et consilium in senioribus
rex que luxerit et princeps fuerit in maerore siue in interitu,
consequenter et populi manus conturbabuntur suum perdentes ordinem, siue
dissoluentur antiquam fortitudinem non habentes. pulchre que non
populus dei dicitur cuius turbabuntur manus et cuius non est municipatus
in caelo, sed populus terrae de quo scriptum est: recedentes super
terram scribantur.
secundum uiam eorum faciam eis, et secundum iudicia eorum
iudicabo eos. (siue, ut lxx transtulerunt, ulciscar eos). peccatoribus
reddit deus iuxta uias suas, ut teneat iudicii ueritatem; ceterum in
sanctis excedit modum clementiae: neque enim dignae sunt passiones huius
temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. stipendia enim
peccati mors, quam recipit iuxta uias suas et opera sua; ceterum
iustorum uirtus fruitur domini largitate, de qua paulus loquitur: donum
dei uita aeterna. quod que addidit: et secundum iudicia eorum iudicabo
eos, illud euangelicum sonat: in quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur
de uobis, et apostolicum illud: in quo alterum iudicas, teipsum
condemnas; eadem enim operaris quae iudicas.
et scient quia ego dominus. iste uersiculus frequenter in hoc
propheta ponitur, quod supplicia atque cruciatus sequitur scientia dei,
ut quem non intellegunt per beneficia, per tormenta cognoscant.
LIBER 3
nihil longum est quod finem habet, et omnis retro temporum series
transacta non prodest, nisi forte bonorum operum sibi uiaticum
praepararet, quae semper ad futura, immo ad aeterna respiciunt et nullis
terminis coartantur. uera sententia est: omnia quae orta occidunt, et
aucta senescunt; et alibi: nihil est enim opere et manu factum, quod non
conficiat et consumat uetustas. quis crederet ut totius orbis exstructa
uictoriis roma corrueret, ut ipsa suis populis et mater fieret et
sepulcrum, ut tota orientis, aegypti, africae littora olim dominatricis
urbis, seruorum et ancillarum numero complerentur, ut cotidie sancta
bethleem, nobiles quondam utriusque sexus atque omnibus diuitiis
affluentes, susciperet mendicantes? quibus, quoniam opem ferre non
possumus, condolemus, et lacrimas lacrimis iungimus, occupati que sancti
operis sarcina, cum sine gemitu confluentes uidere non patimur,
explanationes in hiezechiel, et pene omne studium omisimus scripturarum,
cupimus que uerba in opera uertere, et non dicere sancta sed facere.
unde rursus a te commoniti, o uirgo christi eustochium, intermissum
laborem repetimus et, tertium uolumen aggressi, tuo desiderio
satisfacere desideramus, illud et te et ceteros qui lecturi sunt
deprecantes: ut non uires nostras sed uotum considerent, quorum alterum
fragilitatis humanae, alterum sanctae est in dominum uoluntatis.
8. et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis,
ego sedebam in domo mea et senes iuda sedebant coram me. quinto anno
transmigrationis iechoniae, quarto mense, quinta mensis, superiorem
uisionem factam ad prophetam legimus. haec autem quam nunc exponere
uolumus, sexto anno eiusdem regis, sexto mense, quinta mensis facta
memoratur. ex quo perspicuum est post annum et duos menses esse haec
facta quae scripta sunt, et uel intermissam per annum et duos menses
prophetiam, uel per totos quattuordecim menses gesta quae superior sermo
contexuit. sexto autem anno et sexto mense et quinta die mensis, qui
numeri ad fabricam mundi referuntur et carneos sensus qui terrena
conspiciunt et necdum caelestia contemplantur, factam prophetiam non
mirabitur, qui ad presbyteros iuda sermonem dirigi intellexerit, et
quibus septuaginta tenebant thuribula et uiginti quinque in templo
adorabant solem. sedebat que propheta in domo sua fugiens frequentiam
multitudinis, et senes iuda sedebant coram eo, uel prophetae uerba
audire cupientes, uel insidiantes sermonibus eius. significanter que
dicuntur senes iuda, ut nihil ad israel, hoc est ad decem tribus quae
prius captae fuerant, sed ad eos qui de tribu iuda cum iechonia ducti
erant in captiuitatem, dici intellegamus.
et cecidit super me ibi manus domini dei, et uidi: et ecce
similitudo quasi aspectus ignis, ab aspectu lumborum eius et deorsum
ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris, ut uisio
electri. (lxx: et facta est super me ibi manus adonai domini, et uidi et
ecce similitudo quasi species uiri, a lumbis eius et deorsum ignis, a
lumbis eius et sursum (signum_asterisci) quasi uisio aurae
(signum_metobeli) quasi uisio electri).
'uirum' hebraeus sermo non continet; 'uisionem' autem 'aurae', quae in
lxx non habetur, de theodotione addidimus; et pro eo quod nos diximus:
cecidit super me manus domini, symmachus transtulit: incidit mihi manus
domini, quod in hebraico dicitur 'thephphol', manus autem energeian~g,
id est 'opera' significat, ut uisionis possit sacramenta cognoscere. et
hoc considerandum, quod non ipsam uideat ueritatem sed similitudinem
ignis, quia a lumbis usque deorsum ignis apparuit, et a lumbis sursum
quasi aspectus splendoris ut uisio electri. pro 'splendore', qui in
hebraico dicitur 'zor', 'auram' theodotio transtulit, ut in supernis dei
refrigeria demonstret. denique et in regum uolumine beatus helias
aduentum domini non in tempestate contemplatur et turbine, non in ignis
ardoribus, sed in aspectu aurae tenuis atque lenissimae, ut dei
omnipotentis mansuetudinem comprobaret. opera autem coitus, quae
significantur in lumbis, usque deorsum, igne purgantur, et opera
uirtutum, quae a lumbis ad superiora consurgunt, splendorem habent atque
fulgorem; et tamen nec ignis usque ad pedes dicitur, nec splendor
electri usque ad caput, sed deorsum et sursum, ut tam in peccatoribus
quam in sanctis, pro diuersitate meritorum, alius usque ad illud et
illud membrum, alius usque ad illa et illa perueniat. et quomodo qui
sanctitudinis perfectionem tenent ad uerticem usque perueniunt, sic qui
in peccatorum profundo sunt, plantas igneorum pedum tenere credendi
sunt.
et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei (lxx:
et extendit similitudinem manus et assumpsit me in fimbria
uerticis mei). et hic similitudo manus, non ipsa manus, extenditur:
neque enim in deo aliquid corporale est; uidetur que manus ut membrum
humani corporis, atque consuetudine nequaquam terreat eum qui assumitur
atque comprehenditur: si enim in colubri uel in qualibet alia bestiarum
similitudine tetigisset prophetam, ipsa dissimilitudo membrorum
terruisset assumptum. pars que comprehenditur capillorum, quia totius
apprehensionem capitis humana natura non sustinet. pro 'cincinno'
septuaginta kraspedon~g, id est 'fimbriam', interpretati sunt, quorum
alterum in capillis, alterum in uestibus accipi solet.
et eleuauit me spiritus inter terram et caelum. primum
similitudine manus apprehenditur; postea eleuatur a spiritu, qui
spiritus non eum statim ad caelum leuat, sed inter terram et caelum, ut
terrena interim derelinquens, festinet ad caelum. possumus autem et hoc
dicere, quod propter bona opera, propheta similitudine manus dei
apprehensus sit, et propter scientiam rerum spiritalium eleuetur a
spiritu.
et adduxit me hierusalem, in uisione dei, iuxta ostium interius
quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad prouocandam
aemulationem. et ecce ibi gloria dei israel secundum uisionem quam
uideram in campo. (lxx: et adduxit me in hierusalem, in uisione dei, ad
uestibulum portae quae respicit aquilonem, ubi erat statua possidentis.
hoc autem quod in quibusdam codicibus reperitur (signum_asterisci) et in
statua imaginem zeli (signum_metobeli) de theodotione additum est.
reliqua similiter). quando dicit: adduxit me hierusalem in uisione dei,
ostendit se non corpore, sed in spiritu esse translatum. iuxta quam
uisionem possumus et caelos, et profunda maris, et inferna conspicere,
dum rationes singulorum cogitatione complectimur. primum autem uenit ad
uestibulum quod respicit ad aquilonem, ut ibi uideat statuam idoli zeli
ad prouocandam aemulationem, ut de illo loco possit ad interiora
penetrare et cernere reliqua, quae postea describuntur; statuam autem
idoli baal in templo dei positam, narrat historia; pulchre que
appellatur 'idolum zeli', quia ad aemulationem et zelum dominum
prouocat, iuxta illud quod in deuteronomio dicitur: ipsi me
prouocauerunt ad zelum in eo qui non erat deus; et ego prouocabo eos ad
zelum in gente quae non est; porro quia 'zelus' et 'possessio', quod
hebraice dicitur 'cena', eodem appellantur nomine, pro 'statua zeli'
septuaginta 'statuam possidentis' interpretati sunt; denique quando
natus est cain: possedi, inquit parens, hominem per deum, possessione
hominis ad cain nomen alludens. ibi que erat gloria dei israel, non quod
delectaretur tali uicinia, sed ut sui praesentia idolum zeli templum
que deleret; unde et subuersio urbis templi que post breue tempus
sequitur; et in esaia scriptum est, quod lectus angustus nequaquam duos
capiat et pallium breue utrumque operire non possit, significante
scriptura illud apostoli: qui consensus christo et belial? templo dei et
idolo?
et dixit ad me: fili hominis, leua oculos tuos ad uiam aquilonis.
et leuaui oculos meos ad uiam aquilonis, et ecce ab aquilone portae
altaris idolum zeli in ipso introitu. (pro eo quod nos posuimus: ab
aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu, lxx transtulerunt:
ab aquilone ad portam orientalem, quod in hebraico non habetur, cetera
quae ibi scripta sunt relinquentes). 'dixit' inquit 'ad me, uel gloria
dei quam in campo uideram uel spiritus qui me inter caelum leuauit ac
terram, locutus que est mihi postquam me transtulit in hierusalem et
fecit uel urbem uel templum uidere, et imperauit ut leuarem oculos meos
ad uiam aquilonis; ibi enim statua baal posita erat, quam uocat idolum
zeli, in ipso portae introitu'. qui autem idolum zeli siue possidentis,
ad gloriam dei uel ad spiritum referunt, impie faciunt, personam idoli
dei maiestate mutantes.
et dixit ad me: fili hominis, putas ne uides tu quid isti
faciunt, abominationes magnas quas domus israel facit hic ut procul
recedam a sanctuario meo? et adhuc conuersus uidebis abominationes
maiores. 'ne me' inquit 'putes iniuste templum deserere et subuertendam
relinquere ciuitatem, aspice quae in templo faciant; cum que illa
conspexeris, non putes finem esse scelerum: adhuc maiora conspicies'.
quod quidem potest et de nostra hierusalem nostro que templo intellegi,
quando in exemplo ophni et phinees idolorum scelera operamur in
tabernaculo dei, et fornicamur cum his quae se militiae et ministerio
dei deuouerint, et sacrificiorum eius primitiua decerpimus dantes in
usum clientium atque famulorum, et omnia lucri causa facimus. sin autem
haec tam magna sunt quae uidemus, quanto maiora existimanda sunt quae
humanam effugiunt conscientiam?
et introduxit me ad ostium atrii, et uidi, et ecce foramen unum
in pariete; et dixit ad me: fili hominis, fode parietem; et cum
perfodissem parietem, apparuit ostium unum. et dixit ad me: ingredere,
et uide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. (hoc quod
transtuli: et uidi, et ecce foramen unum in pariete, in lxx non
habetur). et quia omnia quasi imagine pictura que monstrantur, unum in
pariete foramen uidisse se dicit, iuberi que sibi ut illud perfodiat, et
amplius faciat, quo uidelicet aperto foramine latius possit intrare et
uidere quae foris positus uidere non poterat. per quod ostenditur, tam
in ecclesiis quam in singulis nobis, per parua uitia maiora monstrari,
et quasi per quaedam foramina ad abominationes maximas perueniri: ex
fructibus enim arbor cognoscitur, et ex abundantia cordis os loquitur.
pro signo sunt interioris hominis, uerba erumpentia, quomodo
libidinosum, qui sua callide celat uitia, interdum turpis sermo
demonstrat, et auaritiam latentem intrinsecus paruulae rei cupido
significat: minoribus enim maiora monstrantur, uultu que et oculis
dissimulari non potest conscientia dum luxuriosa et lasciua mens lucet
in facie, et secreta cordis motu corporis et gestibus indicantur.
et ingressus uidi, et ecce omnis similitudo reptilium et
animalium abominatio, et uniuersa idola domus israel depicta erant in
pariete in circuitu per totum. non solum idolum zeli stabat in introitu
portae aquilonis, sed et omnes templi parietes diuersis idolorum
imaginibus pingebantur, ut nulla esset bestia quam non parietis pictura
monstraret. hoc in delubris idolorum fanis que gentilium hucusque
perspicimus, quod omnia genera bestiarum adoret stulta religio; unde et
uergilius:
omnigenum que, ait, deum monstra et latrator anubis -
quasi non et illa sint monstra quae laudat -,
contra neptunum et uenerem contra que mineruam.
possumus et in nostri templi parietibus idola monstrare depicta,
quando omnibus uitiis subiacemus et pingimus in corde nostro peccatorum
conscientiam imagines que diuersas, de quibus et in psalmo dicitur:
domine, in ciuitate tua imaginem eorum dissipabis, et in alio loco:
uerumtamen in imagine perambulat homo. quod scilicet nullus hominum sit
qui aliquam imaginem non habeat, siue sanctitatis, siue peccati;
quamobrem furiosis dicitur et iracundis: furor illis iuxta similitudinem
serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non
exaudiet uoces incantantium; et de hominibus nequam: generatio
uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura?; et de
uersipellibus ac fraudulentis: ite, dicite uulpi huic; ac de amatoribus
feminarum: equi insanientes in feminas facti sunt mihi; unusquisque ad
uxorem proximi sui hinniebat; et de brutis quoque ac uecordibus: nolite
fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellegentia; et iterum: in
camo et freno maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te; et
multa huiuscemodi. (hoc autem quod posuimus: ecce omnis similitudo
reptilium et animalium, in lxx non habetur).
et septuaginta uiri de senioribus domus israel, et iezonias filius
saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque
habebat thuribulum in manu sua, et uapor nebulae de thure consurgebat.
quando dicit septuaginta uiros fuisse de senioribus domus israel, qui
tenebant thuribula in manibus, ostendit multos et alios fuisse
presbyteros qui hoc non faciebant sed forsitan peccatis aliis
tenebantur, unum que nomine iezoniam filium saphan stetisse in medio
eorum, quasi principem sceleris eorum atque sacrilegii, qui, omissa
religione dei, colebant idola, et in templo non adorabant deum, cuius
erat templum, sed picturas parietum. pulchre que dicitur: stabat
iezonias filius saphan, hoc est 'iudicii' et 'condemnationis' suae, in
medio stantium presbyterorum, quia et princeps et hi quorum princeps
erat, firmo in sceleribus stabant gradu, nec fluctuabant in malo, sed
robustissime persistebant; uapor que nebulae et confusionis ac turbinis
qui surgebat de thure, offerentium sacrilegia demonstrabat. hoc factum
sit eo tempore iuxta litteram. ceterum et nobis orandum est ne seniores
domus israel, septenarium numerum, qui est sanctus, septem decadis
multiplicantes, stent in erroribus suis et adorent picturas idolorum,
uapor que sacrilegii ascendat siue consurgat resistens deo. quando
uiderimus plebem pessimam congregatam, de qua scriptum est: odiui
ecclesiam malignantium, et peiores plebe praepositos, nequiorem que
principem, qui praefectus est, plebi atque presbyteris, dicamus iezoniam
stantem ante picturas, et singulos habere thuribula in manibus suis,
non dei maiestatem sed proprias sententias adorantes, et nequaquam
odorem bonae flagrantiae ad deum, sed faetorem ad idola peruenire.
et dixit ad me: certe uides, fili hominis, quae seniores domus
israel faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubili sui; dicunt
enim: non uidet dominus nos, dereliquit dominus terram. 'ex eo' inquit
'quod in templo faciunt pariter congregati, ostenditur quid unusquisque
in cubiculo suo faciat'. sed secundum anag�g�n~g melius intellegi
potest, quod nonnulli principes ecclesiarum faciant in tenebris quae
dictu quoque turpia sunt. iste est absconditus cordis homo, de quo
dicitur: ingredere in cubiculum tuum, et rursum: qui uidet in abscondito
reddet tibi. recolat unusquisque conscientiam suam et opera tenebrarum
recordetur in tenebris, sciat que scriptum: omnis qui mala operatur odit
lucem, ne arguatur a luce, et in se illud intelleget esse completum:
qui inebriatur, nocte inebriatur, quod iuxta litteram stare non potest:
quanti enim in prandiis conuiuiis que diei inebriantur?; sed quia
ebrietas cordis offendens deum tenebrarum est et non lucis, propterea:
quicumque inebriatur, in nocte inebriatur. cum autem seniores domus
israel fecerint mala in tenebris et in abscondito cubiculorum suorum, et
putauerint se deum posse celare, tunc consequenter dicent: non uidet
dominus nos, dereliquit dominus terram. multi que peccatores et
ambulantes iuxta cogitationes suas, qui deum non aestimant curare
mortalia, nec ad illum nostra uitia pertinere. certe, quando peccamus,
si cogitaremus deum uidere et esse praesentem, numquam quod ei displicet
faceremus.
porro quod sequitur: dereliquit dominus terram, quorundam etiam
philosophorum sententia est, qui, ex siderum cursu atque substantia,
suspicantur esse in caelestibus prouidentiam et terrena contemnere, dum
nihil recti nec iuxta ordinem in terris geritur.
et dixit ad me: adhuc conuersus uidebis abominationes maiores
quas isti faciunt. et introduxit me per ostium portae domus domini quod
respiciebat ad aquilonem, et ecce mulieres sedebant plangentes adonidem.
quod nos 'adonidem' interpretati sumus, et hebraeus et syrus sermo
'thamuz' uocat; unde, quia iuxta gentilem fabulam in mense iulio amasius
ueneris et pulcherrimus iuuenis occisus et deinceps reuixisse narratur,
eundem iulium mensem eodem appellant nomine et anniuersariam ei
celebrant solemnitatem, in qua plangitur a mulieribus quasi mortuus, et
postea reuiuiscens canitur atque laudatur. consequenter que postquam
principes et seniores domus israel quid fecerint in templo ac tenebris
cubiculis que monstratum est, etiam mulierum uitia describuntur quae
plangunt, amatorum societate priuatae, et exsultant si eos potuerint
obtinere. et quia eadem gentilitas huiuscemodi fabulas poetarum, quae
habent turpitudinem, interpretatur subtiliter, interfectionem et
resurrectionem adonidis planctu et gaudio prosequens, quorum alterum in
seminibus quae moriuntur in terra, alterum in segetibus quibus mortua
semina renascuntur, ostendi putat, nos quoque eos, qui ad saeculi mala
et bona uel contristantur uel exsultant, mulieres appellemus, molli et
effeminato animo, dicamus que plangere eos 'thamuz', ea uidelicet quae
in rebus mundi putantur esse pulcherrima.
et dixit ad me: certe uidisti, fili hominis; adhuc conuersus
uidebis abominationes maiores his. et introduxit me in atrium domus
domini interius, et ecce in ostio templi domini, inter uestibulum et
altare, quasi uiginti quinque uiri dorsa habentes contra templum domini
et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. quod nos
'uestibulum' iuxta symmachum interpretati sumus, qui propulon~g posuit
pro eo quod septuaginta et theodotio ipsum uerbum hebraicum
transtulerunt 'aelam', aquilae prima editio prostada~g secunda 'aelam'
templi interpretata est, quod nos 'porticum' templi exprimere possumus
siue intectum 'atrium' quod inter templum et altare erat. et quia supra
legimus, post idolum zeli quod ad portam aquilonis apparuit: adhuc
conuersus uidebis abominationes maiores, ostensis que per parietem
picturis omnium bestiarum quas adorabant septuaginta presbyteri et
iezonias filius saphan tenentes thuribula in manibus, secundo dicitur:
adhuc conuersus uidebis abominationes maiores quas isti faciunt, eo quod
sederent mulieres plangentes adonidem, post tertium quoque peccatum
dicitur: adhuc conuersus uidebis abominationes maiores his. quae est
autem maior abominatio superiorum trium scelerum? uidelicet quarta quae
sequitur: et ecce in ostio templi domini, inter uestibulum et altare,
quasi uiginti quinque uiri dorsa habentes contra templum domini et
facies ad orientem, et adorabant ortum solis, eo quod, contempto domino,
id est creatore, adorarent solem, id est domini creaturam, praecipiente
ipso domino per moysen: quod nequaquam in more gentilium contra
orientem deum adorare deberent, sed in quacumque fuissent orbis parte,
siue ad orientem, siue ad occidentem, siue ad meridiem, siue ad
septemtrionem, adorarent contra templum, ubi sancta sanctorum habitare
dominus credebatur; quod quidem et daniel in babylone fecisse
cognoscimus, qui apertis fenestris coenaculi sui adorabat dominum contra
templum quod stat in hierusalem. hoc iuxta litteram fuisse sacrilegii
nemo dubitat. secundum anag�g�n~g, omnes haereticos peiores esse
prioribus, id est idolo zeli pictis que in pariete figuris animantium et
planctu adonidis, per quae idololatria uoluptas que monstratur, ille
scire poterit, qui intellexerit prophetam dicentem: tu autem odisti
disciplinam, et proiecisti sermones meos post te, et in alio loco:
uerterunt contra me scapulas recedentes; an ignoramus marcionem et
ceteros haereticos qui uetus laniant testamentum, contempto creatore, id
est iusto deo, alium quendam bonum deum colere et adorare quem de suo
corde finxerunt, omnes que nostri temporis haeretici qui dei filium
praedicant creaturam, et tamen adorant eum, relicto diuinitatis templo,
et, post tergum habito, ipsi confessione sua creaturam adorare se
dicunt? nos autem sic adoramus solem iustitiae, ut deum adoremus in
templo ueteris testamenti, ubi lex et prophetae, ubi cherubim et
propitiatorium est. quos nos 'uiginti quinque' uiros transtulimus,
septuaginta 'uiginti' posuerunt, et in quibusdam exemplaribus 'quinque'
de theodotione additi sunt. et dixit ad me: certe uidisti, fili hominis;
numquid leue est domui iuda, ut facerent abominationes istas quas
fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate conuersi sunt ad
irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas. (pro eo quod nos
diximus: et ecce applicant ramum ad nares suas, lxx transtulerunt: et
ecce ipsi sicuti subsannantes, quibus de theodotione additum est:
extendunt ramum, ut sit totum pariter: et ecce ipsi extendunt ramum
quasi subsannantes, pro quo interpretatus est symmachus: quasi emittens
sonitum in similitudinem cantici per nares suas). significat autem
uiginti quinque uiros, qui in quadrum solida statione fundati sunt et a
quinque sensibus per quinquies quinque quadranguli figuram efficiunt,
non solum templum figura habere post tergum, sed instar idolorum
applicare ramum ad nares suas - haud dubium quin palmarum quas graeco
sermone baia~g uocant -, ut per hunc eos idola adorare significet.
denique et iob inter ceteras uirtutes etiam hoc habuisse se dicit, quod
numquam aspiciens caelum et solem et lunam et astra fulgentia osculatus
sit manum suam, id est adorauerit creaturas. symmachi autem
interpretatio, foedum raucum que sonitum de naribus procedentem, in dei
contemptum significat. omnes que haeretici, qui repleuerunt terram
iniquitate et conuersi sunt ad falsi nominis scientiam, ut dominum ad
iracundiam prouocarent, aestimandi sunt, quando laudare uoluerunt deum
magis turpi sonitu blasphemare uel testamenti ueteris deum parui dicere,
irridere, contemnere.
ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec
miserebor, (quod que sequitur:) et cum clamauerint ad aures meas uoce
magna, non exaudiam eos (in septuaginta non habetur). 'pro his' ait
'omnibus quae fecerint, et ego faciam in furore et non parcet oculus
meus, nec miserebor'. quod audientes ueteres haeretici, creatorem
calumniantur quasi crudelem et sanguinarium, nec cogitant apostolum
paulum, qui certe boni dei - ut ipsi uolunt - apostolus est, scribere ad
corinthios: si uenero rursum non parcam, ut uirga corripiat
delinquentes et errantes retrahat ad salutem; qui enim non intellegunt
quid sibi prosit et orant frequenter contraria, expedit eis ut non
exaudiantur a domino. unde et in oratione dicimus: fiat uoluntas tua;
non uoluntas nostra quae errare consueuit, sed uoluntas tua quae futura
cognoscit; magnae que interdum felicitatis est ad praesens misericordiae
non mereri. et istis igitur, qui sunt de domo iuda et a confessione
ecclesiae recesserunt, non parcet dominus; cum que clamauerint uoce
magna, de qua dixit dominus: clamor eorum peruenit ad me, tamen dominus
non exaudiet eos, ut malis coacti intellegant quid fecerint.
9. et clamauit in auribus meis uoce magna dicens:
appropinquauerunt uisitationes urbis. pro 'uisitationibus', 'ultionem'
septuaginta transtulerunt: mihi enim uindicta et ego retribuam, dicit
dominus, omnis que ultio uisitatio est quasi aegrotantis, quasi habentis
uulnera, quasi medicas exspectantis manus, iuxta illud quod alibi
scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in flagellis
peccata eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eis.
recte que, ut supra diximus, uisitatio uel ultio appropinquare dicitur
in captiuitate uicina.
et unusquisque uas interfectionis habet in manu sua. non dixit
'habebat', ut septuaginta transtulerunt, neque enim narrat praeterita,
sed praesentia, futura que demonstrat. qui igitur malos percutit in eo
quod mali sunt, et habet uasa interfectionis ut occidat pessimos,
minister est domini.
et ecce sex uiri ueniebant de uia portae superioris quae respicit
ad aquilonem, et unusquisque uas interitus in manu eius; uir quoque
unus in medio eorum uestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad
renes eius; ingressi que sunt et steterunt iuxta altare aeneum. et
gloria domini israel assumpta est de cherub quae erat super eum ad limen
domus; et uocauit uirum qui indutus erat lineis et atramentarium
scriptoris habebat in lumbis suis. pro 'lineis' quod nos iuxta symmachum
interpretati sumus, septuaginta pod�r�~g, theodotio ipsum uerbum
hebraicum 'baddim', aquila 'praecipua' interpretati sunt; rursum ubi nos
diximus: et atramentarium scriptoris ad renes eius, lxx posuerunt: et
zona sapphirina super renes eius, theodotio: kastu~g scribae in manu
eius, aquila: melanodocheion~g (id est atramentarium) scribae ad lumbos
eius, symmachus: tabulas scriptoris habebat in renibus suis; et ubi nos
transtulimus 'limen domus', septuaginta et theodotio to~g aithrion~g, id
est: sub diuo posuere 'uestibulum'; pro 'uase' quoque, quod singuli
uiri habebant in manibus, soli septuaginta 'securim' interpretati sunt.
ad hominum igitur peccata delenda, qui in sexta die fabricationis mundi
facti sunt, ueniunt sex uiri et descendunt de porta superiori, siue ut
septuaginta transtulerunt 'excelsa', ad aquilonem; et habebat
unusquisque securim in manibus, de qua ioannes loquitur: iam enim
securis ad radices arborum posita est; omnis arbor quae fructum non
facit excidetur et in ignem mittetur. erat que in medio sex uirorum
unus, id est septimus, in habitu pontificis uestitus lineis indumentis,
et habebat atramentarium scriptoris ad renes suos quo omnium peccata
describeret et sanctorum a peccatoribus numerum segregaret, siue zonam
sapphirinam coloris sapphiri lapidis qui in ornamentis est principis
sacerdotum. egressi que sunt sex uiri et steterunt iuxta altare aeneum -
duo enim erant altaria: unum thymiamatis, aureum intrinsecus, et
alterum ante templum, aeneum holocaustorum. iuxta altare autem stare
dicuntur parati ad iubentis imperium, ut cuiuscumque uiderint ibi non
esse peccata dimissa, sententiae domini et interfectioni eum subiacere
cognoscant -. gloria quoque domini israel ascendit, siue assumpta est de
uno cherub, et iuit ad limen, siue ad subdiuum atrii domus atque
uestibuli, quod nequaquam tecto premitur sed aeris fruitur libertate.
quae ipsa gloria domini uirum, qui erat in habitu pontificis habebat que
atramentarium in lumbis suis, uocauit et dixit quae scriptura testatur.
quidam sex uiros sex interpretantur angelos qui dei pareant uoluntati,
ipsum que unum, qui habebat indumenta pontificis, saluatorem
intellegunt, iuxta id quod sacerdos est magni consilii angelus, illud
que quod dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
melchisedec. pod�r�~g autem, quod septuaginta transtulerunt, una octo
uestium est pontificis, quae latine dicitur 'talaris'; et ex eo quod ad
pedes usque descendat, hoc sortita uocabulum est - de ueste pontificis
ante annos plurimos scio edidisse me librum, ad cuius explanationem
mitto lectorem, neque enim possum omnia in omnibus locis dicere -. quod
que aquilae prima editio et theodotio dixerunt kastu~g, pro quo in
hebraeo legitur 'cesath', cum ab hebraeo quaererem quid significaret,
respondit mihi 'graeco sermone appellari kalamarion~g, ab eo quod in
illo calami recondantur'; nos 'atramentarium', ex eo quod atramentum
habeat, dicimus; multi significantius 'thecas' uocant, ab eo quod thecae
sint scribentium calamorum. de quattuor cherubim, unus cherub mittitur a
gloria dominicae maiestatis, locuturus ad eum qui pontificis
uestimentis indutus erat - et quamquam plerique ta~g cheroubeim~g
neutrali genere numero que plurali dici putent, nos scire debemus
singulari numero esse 'cherub', generis masculini, et plurali eiusdem
generis 'cherubim', non quo sexus in ministris dei sit, sed quo
unumquodque iuxta linguae suae proprietatem diuersis appelletur
generibus: angeli uocantur numero plurali 'malachim' et 'cherubim' et
'seraphim', eiusdem generis et numeri; porro 'sabaoth', quod
interpretatur 'militiarum' siue 'exercituum' atque 'uirtutum', dicuntur
genere feminino numero plurali, et desinunt in extremam syllabam 'oth'. -
qui autem uolunt sub figura pontificis intellegi saluatorem, de
apocalypsi ioannis utuntur exemplo, in qua scriptum est: et conuerti me
et uidi uocem quae loquebatur me cum; et conuersus aspexi septem
candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem filio hominis.
et dixit dominus ad eum: transi per mediam ciuitatem in medio
hierusalem, et signa tau super frontes uirorum gementium et dolentium
super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. et illis dixit,
audiente me: transite per ciuitatem sequentes eum, percutite; non
parcat oculus uester, neque misereamini: senem, adolescentulum et
uirginem, paruulum et mulieres, interficite usque ad internecionem;
omnem super quem uideritis tau ne occidatis, et a sanctuario meo
incipite. praecipitur ei qui indutus erat ueste talari siue linea et
sacerdotalem habitum praeferebat, ut ponat signum super frontes uirorum
gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio
hierusalem. pro 'signo' quod septuaginta, aquila et symmachus
transtulerunt, theodotio ipsum hebraicum posuit 'tau' quae extrema est
apud hebraeos uiginti et duarum litterarum, ut perfectam in uiris
gementibus et dolentibus scientiam demonstraret; siue ut hebraei
autumant, quia 'lex' apud eos appellatur 'thora' quae hac in principio
nominis sui littera scribitur, illi hoc accepere signaculum, qui legis
praecepta compleuerant. et ut ad nostra ueniamus, antiquis hebraeorum
litteris, quibus usque hodie utuntur samaritani, extrema 'tau' littera
crucis habet similitudinem, quae christianorum frontibus pingitur, et
frequenti manus inscriptione signatur; sunt qui putant, ex eo quod
secundum hebraicum alphabetum ista extrema sit littera, demonstrari in
multitudine peccantium reliquias superesse sanctorum. gementes igitur
dolentes que saluantur qui non solum malis non consenserunt operibus,
sed etiam aliena planxere peccata, secundum quod et samuel planxit super
saul et apostolus paulus super his qui post peccatum non egerunt
paenitentiam; unde et ipse dicebat: qui sumus in tabernaculo,
ingemiscimus, et alibi: tristitia mihi est magna, et incessabilis dolor
cordis mei. praecipitur que sex uiris ut, praeter eos qui possunt
dicere: signatum est super nos lumen uultus tui, domine, cunctos
interficiant: non seni parcant, non iuueni, non uirgini, non paruulo,
non mulieri - secundum mysticos intellectus, senes sunt in ecclesia, de
quibus dicitur: cani hominis prudentia eius; iuuenes, qui sunt ad fidei
bella promptissimi; uirgines, qui pudicitiam tota mente conseruant;
paruuli, qui lacte potantur infantiae et necdum percipiunt solidum
cibum; mulieres, quae fragilitatem sexus animae imbecillitate testantur
-; quibus uniuersis non parcitur si absque christi signaculo aliquid
esse se credunt. quod que sequitur: et a sanctuario meo incipite (siue,
ut septuaginta transtulerunt: et a sanctis meis incipite) uel sacerdotes
significat qui uersabantur in templo et adorabant idola, uel eos qui
pro sacerdotii merito sancti uocabantur in populo et qui fuerant in
populis causa peccati, primi meruere supplicia: tempus est enim ut
iudicium incipiat a domo dei. coeperunt ergo a uiris senioribus qui
erant ante faciem domus. et dixit ad eos: contaminate domum et implete
atria interfectis. pro 'atriis', quae hebraice dicuntur 'aseroth',
septuaginta posuere 'uias'. occiduntur autem uiri seniores, de quibus
supra legimus quod haberent thuribula et adolerent idolis incensum. nec
est ulla templi religio, quia, offenso religionis deo, contaminata sunt
omnia, ut, unde peccatum, inde iudicium sit. atria que cadaueribus
complentur in templo, et non uiae, quae utique foris erant, nisi
forsitan uias intellegere possumus plateas ciuitatis.
nec audere poterant angeli contaminare templum sanguine mortuorum, in
quo prius habitabat gloria dei, nisi hoc recedentis gloriae dominus
praecepisset. omnis qui peccato mortuus est, contaminat atria templi et
uias urbis domini in quibus uiuit; qui, cum christo resurgens, mortuus
esse desistit. et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in
ciuitate. (siue, ut alii transtulerunt: percutiebant ciuitatem, pro his
qui erant in urbe ipsam urbem appellantes).
et caede completa remansi ego, rui que super faciem meam et
clamans aio: heu, domine deus; ergo ne disperdes omnes reliquias israel,
effundens furorem tuum super hierusalem? cunctis qui signaculum non
habebant caede prostratis, corruit propheta in faciem suam, pro
interfectorum multitudine nullum praeter se arbitrans remansisse. quod,
quia uidebatur esse contrarium ei sententiae qua iusserat dominus
signatarum frontium uiros non caedendos, propterea in uulgata editione
subtractum est; nos autem, sequentes hebraicam ueritatem, posuimus:
remansi ego; notandum que quod non dixerat 'solus' quod si dixisset
uidebatur esse contrarium, sed: remansi ego, ut subaudiatur 'cum
ceteris' qui frontes habuere signatas - ut autem sciamus signanter hoc
dictum: remansi ego, in regum uolumine quando helias loquitur ad deum:
altaria tua demoliti sunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam
meam auferre, 'solum' posuit quia remansisse alios nesciebat -. quidam
putant et ex persona domini, in cuius typum praecessit hiezechiel, posse
hoc intellegi de populo iudaeorum: quando omnes declinauerunt, simul
inutiles facti sunt; et propheta testatur: saluum me fac, domine,
quoniam defecit sanctus; 'solus' enim inuentus est dominus qui peccatum
non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius. quod autem intulit:
effundens furorem tuum super hierusalem, uerbum effusionis poenarum
ostendit magnitudinem, ut alibi legimus: effusa est despectio super
principes, et iterum: paene effusi sunt gressus mei, et in bonam partem:
caritas dei effusa est in cordibus nostris, et: effusa est gratia in
labiis tuis, et in contrarium: effunde furorem tuum super gentes quae te
non intellexerunt, et super regna quae nomen tuum non inuocauerunt, et:
effunde frameam et conclude ex aduerso eorum qui persequuntur me.
et dixit ad me: iniquitas domus israel et iuda magna est nimis
ualde; et repleta est terra sanguinibus, et ciuitas repleta est
auersione. dixerunt enim: dereliquit dominus terram, et: dominus non
uidet; igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: uias eorum
super caput eorum reddam. uidens dominus prophetam suum flere populum et
admirari indignationis magnitudinem, reddit causas, non, ut ille
putabat, iniustae uel excedentis modum supplicii, sed meritae iustae que
sententiae: 'iniquitas' inquit 'decem tribuum israel et duarum tribuum
iuda magna est, et non solum magna sed magna nimis'; nec hoc dixisse
sufficit, sed repetiuit 'ualde', ut, pro magnitudine iniquitatis,
magnitudo supplicii sit. ex quo discimus, non, ut plerique aestimant et
maxime stoici, paria esse peccata, sed uel magna uel parua, et pro
qualitate mensura que peccantium, diuersitatem esse iudicii punientis.
repleta est, inquit, terra sanguinibus (siue, ut septuaginta
transtulere, populis), et ciuitas repleta est auersione (aut, ut uulgata
habet editio, iniquitate et immunditia); non modicus sanguis effusus
est, sed de porta usque ad portam, et omnis ciuitas declinauit a cultu
dei, et pro eo plena est immunditia, idololatriae uidelicet sordibus.
causa autem tantorum scelerum illa est: quod putauerunt prouidentiam non
esse super terram, nec deum curare mortalia, iuxta illud quod alibi
legimus:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat! ...
quia igitur illi uel putauerunt non esse prouidentiam, uel quae ante
fuerat in populis hoc tempore suum populum reliquisse, propterea et dei
non parcet oculus nec miserebitur: ut, contra uitia saeuiens,
placabilis sit uirtutibus, uias que eorum atque peccata reddat super
capita eorum, uel super principale cordis uel super principes populi,
iuxta numerorum librum in quo capita populorum principes esse dicuntur.
et ecce uir qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis
suis, respondit dicens: feci sicut praecepisti mihi. (lxx:
et ecce uir qui indutus erat podere - id est ueste talari -, et
accinctos zona lumbos suos, et respondit uerbum, dicens: feci sicut
mandasti mihi). ipse est uir cui iussum est transire per mediam
hierusalem et ponere signum in frontibus uirorum gementium et dolentium
super cunctis iniquitatibus eorum. dicit ergo se domini praecepta
complesse et signaculo 'tau' litterae frontes armasse lugentium. sex
autem uiri, quibus praeceperat dominus, dicens: transite per mediam
ciuitatem sequentes eum, et percutite; nullius que misereamini usque ad
internecionem, nihil tale renuntiant; neque enim laetitiae sed moeroris
implere sententiam quae non sermone sed opere probatur. et in hoc loco
pro 'podere', id est 'uestimenta talari', quam interpretati sunt
septuaginta, theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit 'baddim', symmachus
'lineam', aquila 'praecipuam' siue 'stolam'; pro 'zona' quoque
symmachus 'tabulas', aquila 'atramentarium', theodotio kastu~g
posuerunt.
10. et uidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim
quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super
eam. et dixit ad uirum qui indutus erat lineis, et ait: ingredere in
medio rotarum quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis
quae sunt inter cherubim, et effunde super ciuitatem. de firmamento quod
erat super cherub, et de lapide sapphiro qui habebat similitudinem
throni, et de rotis quae animalia sequebantur, supra dixisse sufficiat,
et illorum lector explanatione contentus sit. nunc autem quod iubetur
ille qui indutus erat lineis - pro quo septuaginta in hoc loco 'stolam'
interpretati sunt - ut tollat prunas ignis de medio cherubim et effundat
siue spargat super ciuitatem, illud mihi uidetur ostendere: quod post
interfectionem caedem que multorum et in uiis cadauera mortuorum,
prunarum ignis assumitur ut purget siue mundet hierusalem, iuxta illud
quod in esaia scriptum est: sanctificabit eum in igne ardente et
deuorabit sicuti fenum materiam. isti sunt carbones quos, in remedium
linguae atque mendacii, desolantes uitia atque peccata, propheta
interrogatus exoptat: quid detur tibi, et quid apponatur tibi ad linguam
dolosam? sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis; multa
que istiusmodi in scripturis sanctis inuenire poterimus, de quibus
crebro diximus. hoc tantum notandum est, quod in esaia, qui tantum in
sermone peccauerat et immunda labia habere se dixerat, ad purgandum unus
forcipe carbo comprehenditur; hic uero, quoniam erat ciuitas plena
iniquitate, et post supplicia cadaueribus mortuorum, plures assumuntur
carbones ignis, et non una manu, sed ambabus, ut omnis purgetur
hierusalem - quamquam et hoc intellegendum sit: quod non ad purgationem,
sed ad poenas atque cruciatus prunae ignis assumendae sint, quae
effundantur super hierusalem -.
ingressus que est in conspectu meo. cherubim autem stabant a
dextris domus cum ingrederetur uir, et impleuit nubes atrium interius.
et eleuata est gloria domini desuper cherub ad limen domus, et repleta
est domus nube, et atrium repletum splendore gloriae domini. et sonitus
alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi uox dei
omnipotentis loquentis.
cum que praecepisset uiro qui indutus erat lineis, dicens: sume ignem de
medio rotarum quae sunt inter cherubim, ingressus ille stetit iuxta
rotam; et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat
inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manu eius qui indutus erat
lineis; qui accipiens egressus est. et apparuit in cherubim similitudo
manus hominis subtus pennas eorum. uidente propheta ingreditur uir qui
indutus erat talari ueste uel linea - et, ut septuaginta nunc
interpretationem commutant, 'stola sancta', cum apud hebraeos unus sermo
habeatur 'baddim', et ceteri interpretes in coepta translatione
persistant -. ingreditur autem, ut secundo dicitur, in medio rotarum
quae sunt subter cherubim, ut impleat manus suas ignis carbonibus. qui
cum esset ingressus, stetit tantum iuxta rotam et, uel ob tristitiam
puniendae hierusalem uel ob gloriae magnitudinem stupens, manum ad ignem
ipse non misit sed unus de cherubim, id est: cherub misit manum et
tulit ignem qui erat in medio cherubim et dedit in manu eius qui indutus
erat uestibus lineis; qui accipiens egressus est; et tamen scriptura
non dicit egressus quid fecerit, ut tristis rei narrationem
intellegentiae potius nostrae relinqueret quam oculis subiceret.
introeunte autem uiro qui indutus erat uestibus lineis, cherubim stabant
a dextris domus, ut sanctae supernae uirtutes dexteram domus dei partem
tenere uiderentur, et illae quae mittuntur ad supplicia - de quibus
scriptum est: immissionem per angelos pessimos -, sinistras partes
possidere credantur. cum que eleuata esset gloria domini de cherub qui
carbones ignis uiro traditurus erat, et transisset ad limen domus,
statim nube, tenebris, caligine atrium impletur interius; neque enim
praesente domini maiestate exercentur supplicia, et gloria domini
uidetur in atrio, de quo scriptum est: sonitus alarum cherubim
audiebatur usque ad atrium exterius. pro 'sonitu' in hebraeo 'uox'
ponitur, quae uox habebat similitudinem uocis dei omnipotentis loquentis
- pro quo septuaginta transtulerunt 'sicut uox dei saddai', quod
aquila, symmachus, theodotio in hikanon~g, quod 'fortem potentem que'
significat, transtulerunt -. nota, lector, in quibus superior et haec
uisio concordent siue discordent, ut ex collatione utriusque, absque
nostro admonitu, diuina intellegas sacramenta, et illud quod ante
commonui: quomodo et in firmamento et in throno et in manu hominis non
ueritas sed similitudo dicatur; neque enim facie ad faciem reuelato
uultu gloriam domini contemplamur, sed in similitudine omnia uidemus et
imagine, quamdiu fragili et corruptibili circumdamur corpore.
et uidi, et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta
cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem erat rotarum
quasi uisio lapidis chrysolithi, et aspectus earum similitudo una
quattuor, quasi sit rota in medio rotae. cum que ambularent in quattuor
partes, gradiebantur et non reuertebantur ambulantes, sed ad locum ad
quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec
conuertebantur. et omne corpus earum et colla et manus et pennae et
circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum; et rotas istas
uocauit uolubiles audiente me. quattuor autem facies habebat unum:
facies una facies cherub, et facies secunda facies hominis, et in tertio
facies leonis, et in quarto facies aquilae. et eleuata sunt cherubim.
obserua quod prius species fuerit rotarum iuxta lxx: quasi uisio
'tharsis', nunc autem iuxta eosdem: quasi uisio 'carbunculi', ut
poenarum, per ignem qui a cherub traditur, similitudo monstretur - licet
in hebraico, et supra et hic, 'tharsis' scriptum sit, quod aquila
'chrysolithum', symmachus 'hyacinthum' transtulerunt -. rursum que ubi
nos uertimus: et omne 'corpus' earum, quod subauditur rotarum in hebraeo
scriptum est: et omnes 'carnes' earum, et colla et manus et pennae et
circuli; nota carnem appellari in supernis uirtutibus, ut, quando
legimus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt neque corruptio
incorruptionem, sciamus non substantiam carnis, sed opera condemnari:
'basar' enim quod in hoc loco scribitur, non corpus sed 'carnem'
significat. circulos autem rotarum cantos ferreos appellauit, quibus
lignorum rotunditas artatur et stringitur. rotae autem istae non solum
carnes habent uel corpus aut membra, sed et colla, manus et pennas, ut
efficientias rerum in singulis non membrorum imagines sentiamus. 'rotae'
quoque ipsae appellatae sunt lingua hebraica 'gelgel', quod symmachus
'uolubiles', aquila 'rotam' interpretatus est. porro quod sequitur:
audiente me, usque ad eum locum ubi scriptum est: eleuata sunt cherubim,
in septuaginta non habetur sed de hebraico additum est. in quo
obseruandum quod nequaquam, ut supra dicitur: facies hominis, et facies
leonis quattuor, et facies uituli a sinistris quattuor, et facies
aquilae quattuor a dextris, ut uidelicet alia a sinistris alia a dextris
esse credantur, sed omnium aequalis ordo describitur, dicente
scriptura: quattuor autem facies habebat unum: facies una facies cherub,
et facies secunda facies hominis, et in tertio facies leonis, et in
quarto facies aquilae, ut prima et secunda et tertia et quarta facies
non locorum diuersitate dextri et sinistri, sed uno per gradus ordine
describatur. unam autem faciem, id est primam, appellauit cherub, pro
qua supra dixerat facies uituli, ex quo intellegitur faciem cherub esse
faciem uituli. quorum omnium sensum, praeteritae uisionis continet
explanatio.
ipsum est animal quod uideram iuxta flumen chobar. cum que
ambularent cherubim ibant pariter et rotae iuxta ea; et cum eleuarent
cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non resistebant rotae, sed
ipsae iuxta erant. stantibus illis stabant, et cum eleuatis eleuabantur,
spiritus enim uitae erat in eis. omnia uiuunt deo et suum sentiunt
creatorem: non est enim deus mortuorum, sed uiuentium. unde et omnia
corpora rotarum plena sunt oculis. et in psalmo dicitur: caeli enarrant
opera dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. dies diei eructat
uerbum, et nox nocti indicat scientiam; sol quoque et luna, mare et
flumina, montes et colles laudant deum, et in suum circulum per annos
singulos elementa uoluuntur, caelorum que rationem in terris
deprehendimus, ut, antiquae legis ordinem conseruantes uoluantur et
currant, et nihil nouum cernamus super terram. quod autem dicitur: ipsum
est animal quod uideram iuxta flumen chobar, scriptura demonstrat eadem
nos debere intellegere in expositione animalis, quae supra
intelleximus.
et egressa est gloria domini a limine templi, et stetit super
cherubim; et eleuantia cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram
me, et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in
introitu portae domus domini orientalis, et gloria dei israel erat super
ea. ipsum est animal quod uidi [subter deum israel] iuxta fluuium
chobar, et intellexi quia cherubim essent.
quattuor per quattuor uultus uni et quattuor alae uni, et similitudo
manus hominis sub alis eorum; et similitudo uultuum eorum, ipsi uultus
quos uideram iuxta fluuium chobar, et intuitus eorum et impetus
singulorum ante faciem suam ingredi. gloria domini, siue maiestas quae
steterat in templi limine, stetit super cherubim, quae eleuantia alas
suas, propheta cernente, exaltata sunt, rotis pariter sequentibus, et
stetit in introitu portae domus domini orientalis, paulatim que
protectio dei reliquit israel. primum fuit in templo; deinde stetit in
atrio templi siue limine, qua recedente de templo, nubes et caligo
impleuit templi penetralia; rursum que ipsa gloria sedit super cherubim
et, illis statim auolantibus et ad exteriora abeuntibus, secutae sunt
rotae; et gloria stetit in porta domus domini orientalis, non in ianua
templi, sed post atrium et limen in introitu portae domus domini
orientalis. quod cum uidisset propheta: ipsum est, inquit, animal quod
uidi subter deum israel iuxta fluuium chobar, et intellexi quia cherubim
essent. quid enim noui uideret, ut intellegeret esse cherubim quae
prius non intellexerat? 'cherubim' in lingua nostra 'scientiae
multitudo' est, notitia sacramentorum dei, et thronus eius ac requies;
unde et in psalmo dicitur: qui sedes super cherubim manifestare; semper
enim gloria domini sedet in scientiae multitudine, et tunc manifestatur:
quando cuncta regi prouidentia demonstrantur, nec fortuitu quid fieri
nec dicere quempiam: dereliquit dominus terram et dominus non uidet;
unde et intuitus cherubim et appetitus eorum est obliuisci praeteritorum
et in futura se extendere.
11. et eleuauit me spiritus, et introduxit me ad portam domus
domini orientalem, quae respicit solis ortum. quia egressa est gloria
domini a limine templi et stetit super cherubim, postea que auolantibus
cherubim stetit ipsa gloria in introitu portae domus domini orientalis,
et propheta - per se ad eam ire non poterat - eleuatus a spiritu est et
ductus ad eandem portam domus domini orientalem quae respicit solem
iustitiae, de quo scriptum est: ecce uir oriens nomen eius, ut nequaquam
remaneret in templo quod erat ignorantiae nube confusum, sed, stans in
porta domus domini orientalis, quae sequuntur sacramenta cognosceret.
et ecce in introitu portae uiginti et quinque uiri, et uidi in
medio eorum iezoniam filium azur et pheltiam filium banaiae principes
populi. dixit que ad me: fili hominis, hi uiri qui cogitant iniquitatem,
et tractant consilium pessimum in urbe ista, dicentes: nonne dudum
aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes. idcirco
uaticinare de eis; uaticinare, fili hominis. et irruit in me spiritus
domini et dixit ad me: loquere. haec dicit dominus: sic locuti estis,
domus israel, et cogitationes cordis uestri ego noui. plurimos
occidistis in urbe hac, et implestis uias eius interfectis. propterea
haec dicit dominus deus: interfecti uestri quos posuistis in medio eius,
hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam uos de medio eius. gladium
metuistis, et gladium inducam super uos, ait dominus deus. et eiciam
uos de medio eius, dabo que uos in manu hostium, et faciam in uobis
iudicia. gladio cadetis, in finibus israel iudicabo uos, et scietis quia
ego dominus. haec non erit uobis in lebetem, et uos non eritis in medio
eius in carnes: in finibus israel iudicabo uos; et scietis quia ego
dominus. (quod sequitur, in lxx non habetur sed de hebraeo additum est:)
quia in praeceptis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis,
sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu uestro sunt estis operati.
assumitur propheta iuxta illud quod scriptum est: assumens mansuetos
dominus, siue eleuatur e terra et introducitur ad portam domus domini
orientalem, ut possit uiginti quinque uirorum qui erant in introitu
portae, et iezoniae filii azur atque pheltiae filii banaiae, principum
populi sacramenta cognoscere. hi igitur qui erant in introitu portae
domus domini orientalis, desperantes salutem et scelerum conscientia
parati ad interitum nec uolentes per paenitudinem peccata corrigere
dicunt, dicunt: 'libet nuper post primam captiuitatem aedificatae sint
domus quae ante corruerant, tamen scimus hanc ciuitatem esse instar
lebetis nos que pro carnibus, ut in ea consumamur et concrememur, iuxta
illud quod in esaia scriptum est: tempestas si transierit non assumet
nos'. illis ista dicentibus, irruit in propheta spiritus domini, et
secundo praecepit ut uaticinetur et dicat: 'quomodo ista dixistis et
cordium uestrorum me secreta non fallunt, ego uobis interpretabor
quomodo ciuitas in lebetem et uos in carnes reputemini, non iuxta illum
sensum quem locuti estis, sed iuxta alterum quem non timetis: est quidem
ciuitas in lebetis similitudinem, sed non uestris implebitur carnibus,
uerum eorum quos interfecistis; uos autem qui arbitramini uos in hac
urbe morituros, educam de medio ciuitatis et tradam hostium manibus,
faciam que in uobis iudicia, ut, cum cecideritis gladio, nequaquam in
urbe nec extra terminos israel sed in finibus uestrae prouinciae, et
tunc cognoscatis quod ego sim dominus'. secundo que dicitur: 'in finibus
israel iudicabo uos et scietis quia ego sum dominus; haec autem
uniuersa patiemini, quia in praeceptis meis non ambulastis et iudicia
mea non fecistis, sed ceterarum in circuitu gentium scelera estis
operati'. cum que secundum litteram manifestum sit quod dicitur, omissis
parumper iezoniae et azur, pheltiae et banaiae nominibus quae in tempus
aliud reseruamus, hoc dicendum est: quod usque hodie in ecclesia, quae
est domus dei, et ante portam orientalem, et in introitu siue in uia
portae, quae significat saluatorem, per quem ingredimur ad patrem, sunt
uiginti quinque uiri, ad sensus cuncta referentes - et quantum non
subterfugit memoriam meam, numquam in bonam partem hunc numerum potui
reperire, licet in leuiticum ad sacerdotale ministerium a uiginti
quinque annis eligantur, in hebraeo enim non habet hunc numerum qui in
septuaginta dicitur, sed tricenarium, qui in exordio huius prophetae et
domini continetur aetate, quando uenit ad fluenta iordanis et a ioanne
baptizatus est; sin autem in euangelio quinque uirgines prudentes et
quinque stultae reperiuntur, sciamus hunc numerum in medio positum et
pro qualitate utentium, uel ad bonam uel ad malam partem posse conferri
-. hi igitur uiri, qui cuncta ad sensus referunt, et habent duos
principes, de quibus supra diximus, duali numero continentur qui scindit
unitatem et in secundae diei numero non uidetur a domino, iuxta
hebraicam ueritatem - unde et in arca noe bina et bina introducuntur
immunda; dominus autem, scissionem in unum coartans, fecit utrumque unum
et soluit medium parietem, inimicitias in sua carne condemnans; unde et
augustius quid loquitur atque sublimius: ego et pater unum sumus, ut a
iudaica dualitate in unione nos reuocet fidei christianae; denique,
pontificatu perdito iudaeorum, dominus patitur nequaquam sub uno
principe, sed sub duobus anna et caipha, ut religionis eorum scissum
monstraret errorem -. sunt multi in huius portae introitu, ante domum
domini orientalem, qui uitiis suis nationibus comparantur, et peccatorum
conscientia desperant salutem, et dicunt: 'ciuitas in qua uersamur
lebes est, et nos omnes carnes, et babylonio consumemur ardore cuius
iacula ignita sunt', nolentes agere paenitentiam et desperantes salutem;
propterea audiunt quod non ipsi sint carnes praeteritae et perditae
ciuitatis, sed hi quos scandalizauerint, quos interfecerint; idcirco que
super eos gladius inducitur: ut, postquam in finibus israel nequaquam
inter gentes sed inter christianos fuerint iudicati, tunc cognoscant
quod ipse sit dominus, secundum illud quod in psalmis legitur: cum
interficeret eos requirebant illum, ut quem per beneficia non senserant,
per tormenta cognoscant.
et factum est cum prophetarem, pheltias filius banaiae mortuus
est; et cecidi in faciem meam, clamans uoce magna, et dixi: heu, heu,
heu, domine deus, consummationem tu facis reliquiarum israel.
uaticinante propheta, unus e duobus principibus, pheltias filius
banaiae, moritur, qui interpretatur 'ruina declinans' et est filius
'structoris' siue 'caementarii' - oikodomos~g enim aliud in linguam
nostram uerti non potest -; alter principum, iezonias, seruatur
incolumis - iezonias 'auris eius' sonat, quod subauditur animae; azur
uero 'fulcrum' siue 'adiutorium' -. qui igitur cadendo a domino
declinauerat et erat aedificationis pessimae, recte cadit, prophetante
eo quem confortauit deus; qui autem praeceptis obediebat dei et illius
sustentabatur ac fulciebatur auxilio, recte in imperio populi permanet -
legimus in exodo, mortuo pharaone rege aegypti, ingemuisse filios
israel ab operibus luti, palearum ac lateris, et clamasse ad dominum
quem, illo uiuente, inclamare non poterant; esaias quoque, mortuo ozia
rege leproso, uidit dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum,
et seraphim stantia circa eum, intellegens que immunda habere se labia
et habitare in populo immunda labia habente, meretur ut de altari carbo
mittatur et labia eius purget immunda; hic autem, prophetante
fortitudine dei, princeps, qui a domini declinauerat seruitute, cadit ut
eleuetur a christo: si enim resurrectio dominus, ruina diabolus est; in
quo quaeritur quomodo de saluatore dicatur: ecce hic positus est in
ruinam et resurrectionem multorum in israel: in ruinam eorum qui stabant
pessime, et resurrectionem [eorum] qui ceciderant -. quod cum propheta
uidisset, cecidit in faciem suam non peccantis merito sed plangentis
affectu, et uoce magna, quae de magno fidei ardore ueniebat, tertio
clamauit et dixit: heu, heu, heu, domine deus, consummationem tu facis
reliquiarum israel; et est sensus: 'etiam ipsae reliquiae quae esse
uidebantur in populo, te indignante delentur'.
et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, fratres
tui, fratres tui, uiri propinqui tui et omnis domus israel, uniuersi
quibus dixerunt habitatores hierusalem: longe recedite a domino, nobis
data est terra in possessionem. propterea haec dicit dominus deus, quia
longe feci eos in gentibus, et quia dissipaui eos in terram, ero eis in
sanctificationem modicam in terris ad quas uenerint.
(lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, fratres
tui, fratres tui et uiri captiuitatis tuae et omnis domus israel
consummata est, quibus dixerunt habitatores hierusalem: longe
recessistis a domino, nobis data est terra in hereditatem. propterea
dic: dicit adonai dominus, quia repellam eos in gentes, et disseminabo
eos in omnem terram et ero eis in sanctificationem paruulam in
regionibus ad quas ingressi fuerint illuc). primum de interpretationis
uarietate dicendum est. pro eo quod in hebraeo habet 'uiri propinqui
tui' - hoc enim significat 'goolathach' -, lxx transtulerunt 'uiri
captiuitatis tuae'; deinde ubi sequitur: uniuersi quibus dixerunt
habitatores hierusalem, pro 'uniuersis' illi posuerunt 'consummata est'
propter litterarum et uerbi ambiguitatem: 'chollo' enim, quod aquila et
symmachus et theodotio 'uniuersos' interpretati sunt, illi uerterunt
'consummata est', quod iuxta sensum omnino non resonat. factus est
igitur sermo domini ad hiezechielem qui dixerat: heu, heu, heu, domine
deus, consummationem tu facis reliquiarum israel, in pheltiae uidelicet
morte et eorum qui cum eo interfecti sunt, quod nequaquam illae sint
reliquiae quas in hierusalem putabat propheta, sed hi qui in babylone
uidebantur esse captiui; et est sensus: 'o fili hominis, fratres tui de
eadem te cum stirpe generati, fratres, inquam, tui, quibus dixerunt
habitatores hierusalem: uos recessistis a domino quia captiui estis et
cum iechonia uos tradidistis, nobis autem terra israel data est in
aeternam possessionem, dic ergo eis, quod longe quidem eos fecerim a
terra israel et disperserim in nationes et in alienis terris esse
praeceperim, sed, quia meae obedierint iussioni, sim in eis futurus
etiam in peregrinis et hostilibus locis in paruam sanctificationem, dum
plerique inueniantur ex eis, qui idololatriae nequaquam colla submittant
sed memores sint mandatorum dei', sicut fuerunt daniel et tres pueri,
et ceteros fuisse credendum est, in similitudinem tantorum principum
quos scriptura nunc monstrat. ex quibus uniuersis discimus non esse
insultandum his qui dei iudicio poenis traditi sunt, nec exprobrandum
conuerso homini a peccatis suis, nec paenitentibus et egressis de
ecclesia aliquando dicendum: longe recessistis a domino, nobis data est
terra in possessionem, quia haec dicit dominus: 'licet eos parumper a
mea ecclesia separauerim et inter gentes disperserim, tamen ero eis in
sanctificationem modicam dum meminerint peccatorum suorum, et qui
propter uitia recesserant de terra dei, propter paenitentiam ad sedes
pristinas redire festinent'.
propterea loquere: haec dicit dominus deus: congregabo uos de
populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis, dabo que uobis
humum israel. et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones,
cunctas que abominationes de illa; et dabo eis cor unum (siue alterum),
et spiritum nouum tribuam, in uisceribus eorum; et auferam cor lapideum
de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent,
et iudicia mea custodiant faciant que ea, et sint mihi in populo et ego
sim eis in deo. quorum autem cor post offendicula et abominationes suas
ambulat, horum uiam in capite suo ponam, dicit dominus deus. loquitur
sermo diuinus ad eos qui captiui erant in terra babylonis et ad fratres
hiezechielis prophetae et ad propinquos, quibus dixerunt habitatores
hierusalem: longe recessistis a domino, nobis data est terra in
possessionem; loquitur autem haec quae sequuntur: 'congregabo uos de
populis, et reddam uobis terram israel; cum que ingressi fueritis,
auferetis cuncta idola propter quae offenderatis deum, et dabo uobis cor
unum, timoris et seruitutis dei, ut nequaquam diuersis idolis
seruiatis, siue alterum quam prius habuistis; et spiritum nouum tribuam
in uisceribus uestris, iuxta illud quod scriptum est: cor mundum crea in
me, et spiritum sanctum innoua in uisceribus meis; et auferam a uobis
cor lapideum - id est cor durum secundum illud quod loquitur stephanus
primus martyr in christo: dura ceruice et incircumcisi corde -; et
induratur cor pharaonis, ne dimittat populum israel; et dabo' inquit
'uobis cor carneum, molle et tenerum, et quod possit dei mandata
suscipere ut scribantur in tabulis cordis carnalibus' - idcirco datur
cor molle et aufertur cor durum: ut in praeceptis illius ambulent
iudicia que custodiant et sint in populo dei, dominus que qui prius
fuerat aduersarius sit eis in deum -; qui autem nequaquam paenitentia
priora peccata correxerint sed ambulauerint post abominationes suas,
retribuam' ait 'eis quod merentur: uiae eorum ponantur in capitibus
eorum'. haec sub zorobabel filio salathiel, et sub iesu filio iosedec
sacerdote magno, et sub ezdra ac neemia accidisse tribui iudae et his
qui cum eis reuersi sunt, plerique aestimant, habitatores que
hierusalem, qui sub sedecia rege iudae capti sunt uel qui fugerunt cum
hieremia in aegyptum, in omnes terras esse dispersos ut nequaquam
reuersos in urbem hierusalem. plena autem conuersio, eorum qui captiui
erant et reliquiarum israel, intellegitur in christo, quando reliquiae
saluae factae sunt, et una die crediderunt tria milia, et iterum quinque
milia, et alii de quibus loquitur iacobus ad apostolum paulum: uides,
frater, tanta milia credentium iudaeorum. hi omnes aemulatores legis
sunt. sed et cotidie superbi habitatores urbis hierusalem, quorum cor
post offendicula et abominationes suas ambulat, dei merentur offensam,
et hi qui foris erant, ablato corde lapideo et accepto corde mollissimo,
per paenitentiam reuertuntur ad ecclesiam, et ambulant in praeceptis
domini, iudicia que eius custodiunt, fiunt que domini populus, et
dominus, quem prius offenderant, fit eis deus.
et eleuauerunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria
dei israel erat super ea; ascendit gloria domini de medio ciuitatis,
steti que super montem qui est ad orientem urbis. paulatim gloria domini
recedit de hierusalem; primum, templum deserens, stat in atrio uel in
limine domus et postea in introitu portae orientalis; nouissime,
sublatis pennis rotis que sequentibus, stat super montem qui est ad
orientem urbis - haud dubium quin montem significet oliueti unde
saluator ascendit ad patrem; stabat que gloria domini, quae de
hierusalem urbe discesserat, super montem oliueti in signum
resurrectionis et luminis, ut inde perituram arsuram que cerneret
hierusalem -. quod que dicit: ascendit gloria de medio ciuitatis, aliis
uerbis dominus loquitur ad discipulos: surgite, abeamus hinc, et ad
iudaeos: relinquetur uobis domus uestra deserta; iosephus quoque refert
auditam uocem in templo angelorum et fortitudinum caelestium, quae prius
in urbis praesidio erant: abeamus ex his sedibus. mirum que, in modum,
usque in praesentem diem gloria domini, quae deseruit templum, stat
super montem oliueti et, in signo crucis rutilans, spectat templum
quondam iudaicum, in fauillas et cineres dissolutum.
et spiritus leuauit me, adduxit que in chaldaeam ad
transmigrationem in uisione in spiritu dei; et sublata est a me uisio
quam uideram. et locutus sum ad transmigrationem omnia uerba domini quae
ostenderat mihi. pro eo quod nos ex hebraica ueritate transtulimus: et
sublata est a me uisio quam uideram, lxx transtulerunt: et ascendi a
uisione quam uideram, quod utrumque significat non in corpore prophetam
hierusalem de babylone translatum, sed in spiritu, sublata que uisione
quae eum in spiritu hierusalem duxerat et uniuersa monstrauerat quae
superior sermo narrauit, reuersus est a semetipso, et locutus est ad
transmigrationem omnia quae ei fuerant demonstrata, ad eos uidelicet de
quibus supra scriptum est: ego sedebam in domo mea et senes iuda
sedebant iuxta me, et cecidit super me ibi manus domini dei, et uidi.
mirum que in modum, sedentibus his qui ad se uenerant uisitandum,
uisiones mysticas propheta cernebat, et absens erat ab his qui coram se
residebant, absens spiritu, praesens corpore. omnia que fiunt, ut
consolationem recipiant qui captiui erant, quod reducendi sint in terram
israel, et ambulaturi in praeceptis domini, futuri que ei in populum,
et ille futurus sit eis in deum; qui autem non fuerint conuersi ad
paenitentiam sed ambulauerint post abominationes suas, recipiant quae
fecerunt. uerba autem in scripturis sanctis pro rebus dici, saepe
admonuimus.
12. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, in
medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad uidendum et
non uident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans
est. (pro eo quod nos uertimus: in medio domus exasperantis tu habitas,
lxx posuerunt: in medio iniquitatum eorum tu habitas; sed ex eo quod
sequitur: quia domus exasperans est, intellegimus priorem quoque
sententiam huic uersiculo conuenire). pro 'exasperatione' quoque dici
'amaritudinem' crebro docuimus, ut sit sensus: 'in medio domus ad
amaritudinem conuertentis, tu habitas, quae deum natura dulcem atque
clementem, uitiorum suorum amaritudine, amarum facit atque crudelem';
alioquin de deo legimus: gustate et uidete quoniam suauis (siue dulcis)
est dominus. habitat autem propheta in medio populi deum ad amaritudinem
prouocantis, qui habet oculos et non uidet, aures et non audit, non
uitio sensuum sed pertinacia prauitatis; unde et dominus ad iudaeos: si
caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis, uoluntariam caecitatem
in illis arguens atque condemnans. 'quia ergo oculos habent ad uidendum
et non uident, aures ad audiendum et non audiunt et tua uerba
contemnunt, doce eos per imaginem atque picturam, et schematibus ostende
corporeis, ut uenturam captiuitatem non solum auditu sed et oculis
recognoscant'.
tu ergo, fili hominis, fac tibi uasa transmigrationis, et tu
migrabis per diem coram his; migrabis autem de loco tuo ad locum alterum
in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.
(lxx: et tu, fili hominis, fac tibi uasa captiuitatis, et captiuare per
diem coram eis; et captiuare de loco tuo in locum alterum in conspectu
eorum, ut uideant, quia domus exasperans est).
nulli dubium quin uniuersa loci huius continentia, futuram captiuitatem
indicet regis sedeciae tribus iudae, qui captus est cum hierusalem. sed
quoniam quidam uolunt captiuitatem sedeciae, qui interpretatur 'iustus
dominus', in typum praecedere saluatoris qui, de caelestibus ad terrena
descendens, humanum corpus assumpserit, et haec esse uasa captiuitatis,
ideo praemonendum puto prudentem cautum que lectorem: et haec quidem nos
ponere, ne quid praeterire uideamur, sed non probare: neque enim rex
impius in figuram potest praecedere qui totius pietatis exemplum est.
captum autem esse sedeciam a babyloniis atque chaldaeis, et hieremias
propheta et regum narrat historia, et ductum de loco in locum, hoc est
de hierusalem in babylonem, et cetera quae hiezechiel in consequentibus
loquitur. qui autem referunt ad dominum iesum christum, captiuitatem
eius et transmigrationem de loco ad locum, descensionem ex caelestibus
ad terrena significari putant.
et efferes foras uasa tua quasi uasa transmigrantis per diem in
conspectu eorum, tu autem egredieris uespere coram eis, sicut egreditur
migrans. ante oculos eorum, perfode tibi parietem, et egredieris per
eum; in conspectu eorum in humeris portabis, in caligine effugies:
faciem tuam uelabis, et non uidebis terram, quia portentum dedi te domui
israel. (lxx: et proferes uasa tua, uasa captiuitatis, per diem in
oculis eorum, et tu egredieris uespere in conspectu eorum, sicut
egreditur captiuus. perfode tibi in pariete, et transibis per eum; in
conspectu eorum in humeris portaberis, et absconditus egredieris: faciem
tuam operies, et non uidebis terram, quia portentum dedi te domui
israel). facere iubetur propheta in figura, quae sedecias facturus est
in ueritate: 'collige' inquit 'sarcinas tuas - haec enim uasa sunt
transmigrantis - uidentibus eis, et postquam uiderint quae facturus es,
egredieris uespere in similitudinem transmigrantis'; legimus sedeciam
nocte muro suffosso fugisse ad deserta iordanis ibi que a babyloniis
esse comprehensum, et hoc significare perfossum parietem; quod autem
dicit: in humeris portabis, subauditur: sarcinas tuas et quidquid ad
uiae solatium fugientes portare consuerunt; in caligine efferes: ne
uidearis a quoquam; faciem tuam uelabis: uel caecitate quae ei accidit,
erutis oculis a nabuchodonosor, uel ne cognoscatur quod ipse sit rex et
maior fiat cura seruantium; quod que sequitur: et non uidebis terram,
illud significat: quod caecus ductus sit in babylonem, eam que non
uiderit; quia portentum, inquit, dedi te domui israel: in signum enim et
figuram, prophetarum tam dicta quam facta sunt - unde et in zacharia
'uiri portentosi' uocantur, quod figuras portendant; et in osee loquitur
deus: in manibus prophetarum assimilatus sum -. qui autem in
hiezechielis persona christum intellegi uolunt, uasa captiuitatis
humanum corpus accipiunt, et perfossum parietem quo infernorum claustra
perfregit et resurgens, solis credentibus uisus est, portatus que in
humeris quando cum angelicis potestatibus ad caelum uictor ascendit, et
quod absconditus egreditur et uelat faciem suam ne in carne mortali
uideatur diuina maiestas, et non uidet terram ne oculis illius
illustretur quae eius non meretur aspectum: oculi enim domini super
iustos, et auertit faciem suam ab impiis; 'haec autem' inquiunt 'omnia
fecisse narratur ut, per similitudinem hominis, dura ad fidem
israelitici populi corda conuerteret; et in portentum datur domui
israel, iuxta illud quod scriptum est: ecce hic positus est in
resurrectionem et in ruinam multorum, et in signum cui contradicetur'.
feci ergo sicut praeceperat mihi: uasa mea protuli quasi uasa
migrantis per diem, et uespere perfodi parietem mihi manu; in caligine
egressus sum et humeris portaui in conspectu eorum. (lxx: et feci sic
iuxta omnia quae mandauerat mihi: uasa que protuli sicut uasa
captiuitatis per diem, et ad uesperum perfodi mihi parietem manu, et
absconditus egressus sum, super humeros assumptus sum in conspectu
eorum). quae supra iussus est facere, opere se complesse testatur, nec
interpretatione indiget, iuxta utramque sententiam, quod supra expositum
est. illud autem notandum, quod uno atque eodem tempore hieremias
prophetabat in hierusalem et hiezechiel in babylone, et illius prophetia
mittebatur ad captiuos, et huius ad eos qui habitabant in hierusalem,
ut unius in diuersis regionibus dei prouidentia probaretur et
intellegerent audientes, quaecumque accidebant populo nequaquam idolorum
potestate sed domini iussione consistere.
et factus est sermo domini mane ad me, dicens: fili hominis,
numquid non dixerunt ad te domus israel, domus exasperans: quid tu
facis? dic ad eos: haec dicit dominus deus. 'si te interrogauerit domus
exasperans: quare ista facis? - uel, secundum septuaginta, etiam si non
interrogauerint, tu ingere, ut sciant cur ista feceris -, dic ad eos:
haec dicit dominus deus'.
super principem onus istud, qui est in hierusalem, et super omnem
domum israel quae est in medio eorum. dic: ego portentum uestrum;
quomodo feci sic fiet illis: in transmigrationem et in captiuitatem
ibunt; princeps autem qui est in medio eorum in humeris portabitur, in
caligine egredietur; parietem perfodient ut educant eum: facies eius
operietur ut non uideat oculis terram. et extendam rete meum super
illum, et capietur in sagena mea; et adducam eum in babylonem in terram
chaldaeorum, et ipsam non uidebit; ibi morietur. et omnes qui circa eum
sunt, praesidium eius et agmina illius, dispergam in omnem uentum; et
gladium euaginabo post eos. et scient quia ego dominus, quando
dispersero illos in gentibus, et disseminauero eos in terras. et
relinquam ex eis uiros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut
narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur; et scient
quia ego dominus. primum exponamus historiam: 'dic' inquit 'ad eos, o
fili hominis, qui uel interrogant uel non interrogant, quid tu facis,
haec: quod super ducem onus istud et uisio sit, qui est in hierusalem -
ducem significans sedeciam -. et dic: ego portentum uestrum (siue, ut
lxx transtulerunt: ego qui portenta facio, ut ex praesentibus futura
cognoscantur), quomodo feci sic fiet illis, duci et cunctis qui in
comitatu ducis sunt: in transmigrationem babyloniam captiui ducentur, et
dux qui est in medio eorum in humeris portabitur uel iumentorum uel
eorum qui cum eo fugerant, in caligine et in noctis tenebris egredietur;
murum que suffodient socii eius ut educant eum: facies illius
uelabitur, uel timore fugientis uel caecitatis iniuria, ut caecus terram
non uideat babylonis. et ego extendam rete meum super illum, et
capietur in sagena mea - concedente quippe domino a babyloniis captus
est, et haec quae ab hostibus passus est fieri, se fecisse testatur -;
ductus que in babylonem, terram chaldaeorum non uidebit, ibi que
captiuus morietur. omnes autem socios eius et adiutores et comites
fugae, cum ille fuerit comprehensus, huc illuc que dispergam nec securos
abire permittam, sed in manibus hostium euaginabo gladium meum. et,
quando dispersi fuerint in gentibus, intellegant quod ego sum dominus et
mea cuncta uoluntate sint facta. et relinquam' inquit 'ex sociis eius
qui cum eo fugerint et qui euadere potuerint, paucos qui gladium et
famem et pestilentiam euaserint, ut, cum uel fuga uel captiuitate ad
diuersas peruenerint regiones, narrent omnia scelera sua, uel sermone
uel exemplo, propter quae tanta meruerunt mala; et intellegant quod ipse
sim dominus'. qui autem tropologiam et coeptam explanationem super
saluatore conatur exponere, ducem qui est in medio hierusalem, ipsum
interpretatur qui in portentum signum que praecesserit, quod et ipse et
socii eius captiui mundi istius sint, et, ab inferis uictor ascendens,
in humeris portatus sit angelorum, in caligine egressus, ignotus
incredulis, destructo medio pariete, fecerit utrumque unum; facies
illius operta, ut terram non respiciat iudaeorum - nec mirum si dominus
celauerit faciem suam, cum usque hodie ante uultum moysi uelamen sit
positum populo non credenti -. extendit que dominus rete suum super
illum - id quod de eo sponsa loquitur in cantico canticorum: ecce iste
post parietem nostrum, prospiciens per fenestras, apparens per retia, de
quo et hieremias: spiritus uultus nostri, christus dominus, captus est
in peccatis nostris, et: cum non fecisset peccatum, pro nobis peccatum
factus est -; et adducetur, ait, in babylonem confusionem istius mundi,
in terram chaldaeorum qui interpretantur 'quasi daemonia' - aut eos qui
daemonibus fuerant mancipati, retraheret ad salutem et captiuam duceret
pristinam captiuitatem -, ipsam que, inquit, terram chaldaeorum non
uidebit et ibi moretur, ut omnes nos sua morte uiuificet. cunctos autem
adiutores eius et socios, apostolos et apostolicos uiros dispersit in
uniuersum orbem; et euaginauit gladium suum post eos, ut uariis
coronarentur martyriis.
et tunc intellegerent uel ipsi uel hi qui per eos crediderant, quod ipse
sit dominus; et idcirco disperserit eos in gentibus et disseminauerit
in terras, ut multum fructum facerent. et reliquit ex eis paucos uiros,
sicut ioannem apostolum et ceteros, a gladio et fame et pestilentia
liberatos, et persecutionum impetum declinantes, ut narrent scelera
iudaeorum et iniquitates cunctarum gentium ad quas ingressi sunt, ut
acta paenitentia scirent quod ipse esset dominus. haec diximus lectoris
arbitrio iudicium relinquentes; ceterum nulla dubitatio est, periculosum
esse regis impii captiuitatem et necem, sacramento domini comparare.
et factus est sermo domini ad me, dicens: [fili hominis,] panem
tuum in conturbatione comede, et aquam tuam in festinatione et maerore
bibe. et dic ad populum terrae: haec dicit dominus deus ad eos qui
habitant hierusalem in terra israel: panem suum in sollicitudine
comedent, et aquam suam in desolatione bibent, ut desoletur terra a
multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea; et
ciuitates quae nunc habitantur desolatae erunt, terra que deserta, et
scietis quia ego dominus. (lxx: et factus est sermo domini ad me,
dicens: fili hominis, panem tuum cum dolore comedes; et aquam tuam cum
tormento et angustia bibes. et dices ad populum terrae: haec dicit
adonai dominus habitatoribus hierusalem super terram israel: panes suos
cum egestate comedent, et aquam suam cum dissipatione bibent, ut
dissipetur terra et plenitudo eius; in impietate enim omnes qui habitant
in ea et ciuitates eorum quae habitantur, in desolatione erunt, et
terra dissipabitur, et cognoscetis quod ego sim dominus). post principis
et sociorum eius prophetiam, quae sub corporali imagine monstrabatur,
uenit ad populum, et quidquid prophetae dicitur, per prophetam refertur
ad habitatores hierusalem: quod in obsidionis malo panem suum comedant
in egestate et angustia, et aquam suam nequaquam in abundantia, sed cum
tormento bibant et tribulatione. 'haec autem' inquit 'propheta tibi
dicuntur, ut tu loquaris ad populum terrae tuae et dicas: haec dicit
dominus habitatoribus hierusalem quae est in terra israel: obsessi ab
nabuchodonosor atque chaldaeis, famis et sitis sustinebitis malum, ut
omnis terra cum sua plenitudine deleatur', habitatores significans per
eam quae inhabitatur. et ne putent sibi hoc uenire sine causa: 'dic'
inquit 'eis, quod propter scelera eorum et impietates omnes urbes
iudaeae ad solitudinem redigendae sint, et uniuersae terrae cultura
dispereat, ut cognoscant deum saeuientem quem miserantem cognoscere
noluerunt'. possumus iuxta anag�g�n~g habitatores hierusalem credentes
christo dicere qui habitant in ecclesia; et si per peccata illius
offensam meruerint, comedant panem cum egestate et bibant aquam cum
maerore et angustia: non cibum panis nec potum aquae, sed famem sermonis
et doctrinae dei sustinentes. quando enim, uel uitio principum qui
capiendi sunt et tradendi babyloniis uel nostra duritia, perdiderimus
sermonem dei, aquas que non meruerimus habere utiles, tunc in dolore et
penuria nostrum sumemus cibum, et terra perdet multitudinem credentium,
et ciuitates, quae in toto orbe intelleguntur ecclesiae, desolabuntur,
et terra deserta erit, ut omnes sciant quia offensa sit domini. quod
quidem et in persecutionis tempore intellegere possumus.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, quod est
prouerbium istud uobis in terra israel dicentium: in longum differentur
dies, et peribit omnis uisio? ideo dic ad eos: haec dicit dominus deus:
quiescere faciam prouerbium istud, neque uulgo dicetur ultra in israel;
et loquere ad eos quod appropinquauerint dies et sermo omnis uisionis.
non enim erit ultra omnis uisio cassa, neque diuinatio ambigua in medio
filiorum israel; quia ego dominus loquar, quodcumque locutus fuero
uerbum, et fiet; non prolongabitur amplius: sed in diebus uestris, domus
exasperans, loquar uerbum et faciam illud, dicit dominus deus. et
factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, ecce domus israel
dicentium: uisio quam hic uidet, in dies multos et in tempora longa iste
prophetat; propterea dic ad eos: haec dicit dominus deus: non
prolongabitur ultra omnis sermo meus, uerbum quod locutus fuero
complebitur, dicit dominus deus. quod nos diximus 'prouerbium' iuxta
symmachum, omnes alii interpretes 'parabolam' transtulerunt, quae
hebraice appellatur 'masal'. (rursum ubi a nobis editum est: neque erit
diuinatio ambigua, uertere lxx: nec diuinans iuxta gratiam, pro quo
omnes 'lubricum' interpretati sunt, quod nos 'ambiguum' diximus ut
decipientia audientes suos prophetarum uerba noscamus). est autem sensus
omnis capituli hic: supra prophetauerat contra principem qui erat in
hierusalem, deinde populo famem et ardorem sitis nuntiauerat esse
uenturum; quod multitudo non credens, uetus assumitur tritum que
prouerbium: in longum tempus differtur comminatio prophetarum, et omnis
uisio peribit nam frustra 'cernitur' - uel iuxta symmachum diapneusei~g,
id est 'in uentum et auram tenuem dissoluetur' -. 'dic ergo' inquit
'eis, quod nequaquam mea comminatio differatur neque diuinatio falsa
atque ambigua proferatur in populos quae finem habeat incertum, ut alio
dicatur tempore, alio impleatur, sed nunc, uiuente te qui loqueris et
his qui audiunt, uerbum quod locutus sum compleatur'. significat autem
uicinam captiuitatem urbis hierusalem, et sedeciam cum populo iuda
iamiamque capiendum. non solum autem illo tempore, sed usque hodie
uulgus incredulum et dura corda mortalium prophetiam dei non recipit,
sed omnia quae prophetae comminantur, quae praedicat euangelium, in
aliud tempus aestimant differendum. sciamus hic 'parabolam', quae a
septuaginta ponitur, accipi pro 'prouerbio', iuxta illud quod in psalmo
legimus: et factus sum eis in parabolam, et in hoc eodem propheta: quid
est uobis parabola ista in populo israel, dicentium: patres comederunt
uuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. manifesta perstrinximus,
ut in obscurioribus immoremur.
LIBER 4
uellem, si fieri posset, eustochium, explanationes in hiezechiel per
singulos libros propriis texere prophetiis, et quod uaticinatione
coniunctum est nequaquam expositione diuidere, ut facilior esset cursus
dictantis pariter et legentis; longum que et immensum interpretationis
iter certis spatiis separarem, ut quasi titulis et indicibus et, ut
proprius loquar, argumentis ostenderem quid libri singuli continerent.
sed quid faciam, cum aliae prophetiae breues sint, aliae longae, ut
saepe necessitate cogamur et plures in unum librum coartare et unam in
multos diuidere? unde et nunc contra prophetas et prophetissas, ad
seniores quoque populi israel, et ad terram super quam inducuntur
quattuor plagae pessimae, et de ligno uitis, quod cum fuerit abscisum
inutile est inter omnia ligna siluarum, catalogum etiam uitiorum
hierusalem uolumus quarto libro comprehendere; quem quia unius uoluminis
non patitur angustia, alteram partem eius quinto uolumini reseruamus,
prudentissimi lectoris sollicitudinem praemonentes, ut sciat quid nobis
in hoc explanandum et quid sibi legendum sit.
13. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis,
uaticinare ad prophetas israel qui prophetant; et dices prophetantibus
de corde suo: audite uerbum domini. haec dicit dominus deus. (hoc quod
nos posuimus: qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo,
omisere lxx et pro eo, quod non habetur in hebraeo addiderunt: et
prophetabis, et dices ad eos).
est autem sermo contra pseudoprophetas qui decipiebant populum et contra
mandata dei aliud prophetabant. nec quempiam moueat quod prophetae
appellantur, hanc enim habet sancta scriptura consuetudinem, ut
unumquemque uaticinationis suae et sermonis prophetam nuncupet, sicut
prophetae appellantur baal et prophetae idolorum et prophetae
confusionis; unde et apostolus paulus poetam graecum prophetam uocat:
dixit quispiam, proprius eorum propheta: cretenses semper mendaces,
malae bestiae, uentres pigri, et in osee legimus: sicut propheta
insaniens homo portans spiritum. quidquid autem eo tempore israelitico
populo dicebatur, hoc nunc refertur ad ecclesiam, ut prophetae sancti
sint apostoli et apostolici uiri, prophetae autem mendaces atque furiosi
omnes haeretici, quorum principes ex suo corde confingant, qui autem ab
eis seducti sunt aliorum mendaciis acquiescant.
uae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil
uident. (lxx: uae his qui prophetant de corde suo et omnino non uident,
relinquentes illud quod a nobis positum est: qui sequuntur spiritum
suum). cum prophetarum nomen, secundum regulam scripturarum, bonis malis
que commune sit, in eo differunt, quod boni prophetae esse dicuntur
sapientes, mali autem stulti et insipientes, quorum alterum refertur ad
ecclesiasticos uiros, alterum ad omnes haereticos qui, dei spiritum
relinquentes, sequuntur spiritum suum, quia nequaquam diuino instinctu,
sed proprio corde uaticinantur: unde et nihil uident. qui autem sapiens
est, non cordis sui cogitationes sed dei spiritum sequitur, iuxta illud
quod in superioribus animalia et rotae dei spiritum sequebantur, et
propheta dicit: post dominum deum tuum ambulabis, et in alio loco: deduc
me in semita recta, et iterum: spiritus tuus, bonus ipse, me deducet in
terram, et populo dei columna ignis et nubes erat dux in solitudine, et
hieremias loquitur: non laboraui sequens te. quis autem haereticorum
qui sequitur spiritum suum non impingat in tenebras et caecus caecos
ducat in foueam? unde licet sibi in mysteriis, immo orgiis suis, plus
ecclesiasticis doctoribus uidere uideantur, tamen nihil omnino uident,
quia solem iustitiae perdiderunt, frustra que imitantur eos qui prius
uocabantur 'uidentes' et quibus dicitur: qui uides, uade; recede in
terram iuda, et in bethel non prophetabis; quamobrem 'uisio' esaiae et
abdiae ponuntur in titulis, et dominus apostolis praecepit: leuate
oculos uestros et uidete, et propheta suppliciter deprecatur: reuela
oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
quasi uulpes in desertis prophetae tui, israel, erant. non
ascenditis ex aduerso, neque opposuistis murum pro domo israel, ut
staretis in proelio in die domini. uident uana et diuinant mendacium,
dicentes: ait dominus, cum dominus non miserit eos; et perseuerauerunt
confirmare sermonem. numquid non uisionem cassam uidistis, et
diuinationem mendacem locuti estis, et dicitis: ait dominus, cum ego non
sim locutus? (lxx: sicut uulpes in desertis prophetae tui, israel. non
steterunt in firmamento, et congregauerunt greges super domum israel;
non surrexerunt qui dicunt in die domini, uidentes mendacia, diuinantes
uana, qui dicunt: dicit dominus, et dominus non misit eos; et coeperunt
suscitare sermonem. nonne uisionem falsam uidistis, et diuinationes
uanas locuti estis, (signum_asterisci) et dicebatis: dicit dominus, et
ego non sum locutus? (signum_metobeli) dicamus primum iuxta hebraicum:
prophetae israel uulpium similes sunt, cotidie domesticarum auium furta
facientes qui habitant, iuxta aquilam et septuaginta 'in desertis',
iuxta symmachum et theodotionem 'in parietinis' atque 'ruinosis'; qui
non possunt ascendere ex aduerso, neque murum pro domo israel opponere -
legimus aaron aduersum ignem israelis populum deuorantem occurrisse et
stetisse medium et opposuisse murum pro salute populi; hieremiae quoque
dicitur, ne occurrat domino, neque stet contra iram eius orationis
perseuerantia: sicut enim murus hosti opponitur, et aduersario occurri
solet ex aduerso contra que uenienti, ita dei sententia sanctorum
precibus frangitur; unde et moysi dicitur: dimitte me, et delebo populum
istum: cui enim dicitur: dimitte me, ostenditur quod tenendi habeat
facultatem -. isti stare non possunt in proelio in die domini, ut pro
populo precibus dimicent et resistant obsecrationibus sententiae dei.
quia igitur uana conspiciunt et diuinant mendacium et a domino missos
esse se dicunt, cum non sint missi ab eo, et perseuerant in erroribus et
suum cupiunt firmare sermonem, arguuntur quod omnia sint cassa quae
praedicant, suum mendacium domini sermonem esse dicentes. porro iuxta
septuaginta hic sensus est: omnes haeretici propter fraudulentiam ac
nequitiam uulpium similes sunt, de quibus saluator loquitur: uulpes
foueas habent, et uolucres caeli nidos; et de herode scriptum est:
dicite uulpi huic; et de hisdem uulpibus quae paruulos simplices que
decipiunt et populantur uineam christi, salomon loquitur: capite nobis
uulpes paruulas, dissipantes uineas; et in psalmo, super his qui eorum
fraudulentia supplantantur, canitur: introibunt in inferiora terrae,
tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. hi prophetae, qui
uulpium similes sunt, non steterunt in firmamento; nec cum petro audire
meruerunt: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam;
nec moysi similes sunt, cui dictum est: tu uero hic sta me cum, nec
illius qui dicit: statuit supra petram pedes meos, sed fluctuant omni
uento doctrinae; nec steterunt in firmamento de quo in octauo decimo
psalmo legimus: caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius
annuntiat firmamentum. isti congregauerunt irrationales quosque, et
propter nimiam innocentiam pecudum similes, contra domum dei; unde nunc
dicitur: et congregauerunt greges super domum israel, nec surrexerunt
ipsi, nec alios suscitare potuerunt, sed quaecumque egerunt et agunt
plena mendaciis sunt. quod que sequitur: et coeperunt suscitare
sermonem, illud significat: quod uelint quidem consurgere et se ad
excelsa sustollere, sed quod cupiant implere non possint, dicitur que
eis: nonne uisionem falsam uidistis, et diuinationes uanas locuti estis?
- quod que sequitur: et dicebatis: dicit dominus, et ego non sum
locutus, in septuaginta non habetur -.
propterea haec dicit dominus deus: quia locuti estis uana et
uidistis mendacium, ideo ecce ego ad uos, ait dominus deus; et erit
manus mea super prophetas qui uident uana et diuinant mendacium: in
concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus israel non
scribentur, nec in terram israel ingredientur, et scietis quia ego
dominus deus. (lxx: ideo dic: haec dicit adonai dominus: quoniam uerba
uestra mendacia et diuinationes uestrae uanae, idcirco ecce ego super
uos, dicit dominus deus; et extendam manum meam super prophetas qui
uident mendacium et qui loquuntur uana: in disciplina populi mei non
erunt, nec in scriptura domus israel scribentur, et in terram israel non
intrabunt, et scient quia ego adonai dominus). sub prophetarum persona,
sermo contra haereticos est qui loquuntur uana et uident mendacium, et
perseuerant suam firmare doctrinam: quod ipse dominus contra eos ueniat
atque consurgat et extendat manum suam super illos ad percutiendum et
non contrahat ad parcendum; et comminatur quod non sint in concilio
populi domini futuri, nec in ecclesia eius sed in synagoga diaboli, nec
scribantur in domo israel, - de quibus in alio loco dicitur: super
terram scribantur: non in terram israel quae terra uiuentium est de qua
nunc dicitur: nec in terram israel ingredientur, sed in terram mortuorum
et umbram mortis - ut, postquam ista perpessi fuerint, separati a coetu
populi dei intellegant quod ipse sit dominus. pro eo quod nos uertimus:
in concilio populi mei non erunt, septuaginta transtulerunt: in
disciplina (siue in correptione) populi mei non erunt: alia enim
aduersariorum, alia filiorum correptio est; unde et hieremias: corripe,
inquit, nos, domine, uerumtamen in iudicio, et non in furore, ut
nequaquam paucos nos facias. effunde furorem tuum super gentes quae te
ignorauerunt, et super regna quae nomen tuum non inuocauerunt.
eo quod deceperint populum meum, dicentes: pax, pax, et non est
pax; et ipse aedificabat parietem, illi autem linebant eum luto absque
paleis. dic ad eos qui linunt absque temperatura, quod casurus sit; erit
enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et
uentum procellae dissipantem. siquidem ecce cecidit paries; numquid non
dicetur uobis: ubi est litura quam leuistis?
propterea haec dicit dominus deus: et erumpere faciam spiritum
tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit,
et lapides grandes irae in consummatione; et destruam parietem quem
leuistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et reuelabitur
fundamentum eius, et cadet et consumetur in medio eius, et scietis quia
ego sum dominus. et complebo indignationem meam in pariete et in his qui
linunt eum absque temperamento, dicam que uobis: non est paries, et non
sunt qui liniant eum; prophetae israel qui prophetant ad hierusalem, et
uident ei uisionem pacis, et non est pax, dicit dominus deus. (lxx:
quia deceperunt populum meum, dicentes: pax, pax, et non erat pax; et
iste aedificat parietem, et isti linunt eum stultitia. dic ad eos qui
linunt stultitia: cadet; erit pluuia inundans, et dabo lapides magnos in
iuncturas eorum et cadent, et spiritus auferens et dirumpetur. et ecce
cecidit paries; et non dicent ad uos: ubi est litura uestra quam
leuistis? propterea haec dicit adonai dominus: et rumpam spiritum
auferentem in furore meo, et pluuia inundans in ira mea erit, et lapides
magnos in furore inducam in consummationem; et suffodiam parietem quem
leuistis, et cadet, et ponam eum super terram et reuelabuntur fundamenta
eius, et cadet, et consumemini cum increpationibus, et cognoscetis quod
ego dominus. et complebo furorem meum super parietem et super eos qui
linunt eum cadet, dixi que ad uos: non est paries, neque qui linunt eum;
prophetae israel qui prophetant super hierusalem, et qui uident illi
pacem, et non est pax eis, dicit dominus deus). prophetae israel qui non
erunt in concilio populi dei nec scribentur in scriptura domus israel
nec terram repromissionis intrabunt, ideo ista patientur quia deceperunt
populum meum, pro rigore paenitentiae et conuersionis iniuria pacem eis
et prospera nuntiantes, secundum illud quod alibi dicitur: pax, pax: et
ubi est pax? deus itaque metaphorik�s~g aedificabat eis, per legis
mandata sanctorum que prophetarum eloquia et comminationes, maceriam -
hoc enim uerbum hebraicum significat 'his', ut omnem ab illis
incursionem bestiarum et hostilem impetum submoueret, dum, conuersi ad
deum, hoc quasi muro et pariete firmissimo cingerentur -;
pseudoprophetae uero non semel sed frequenter pollicebantur eis pacem:
hoc enim repetitus pacis sermo significat. ipsum que parietem, qui in
sequentibus 'cir' appellatur, liniebant pseudoprophetae 'absque
temperamento' - ut interpretatus est symmachus, hoc est 'puro luto', et
quod paleas non haberet, nec praebere posset aliquam fortitudinem; ut
uero septuaginta et theodotio, linunt eum 'stultitia', aquila autem
uerbum hebraicum 'thaphel' interpretatus est anal�i~g quod significat
'absque sale', de translatione transiens ad aliam translationem, ut,
quomodo cibus absque sale nullum habet saporem, ita et lutum absque
paleis quibus firmatur et stringitur nihil roboris possit praebere
parieti -. 'dic' inquit 'ad eos qui illis uana promittunt et cassum
pollicentur auxilium, quod casurus sit iste paries, haec maceria, et
immittam imbrem uehementissimum, hostes uidelicet saeuissimos -
babylonios autem chaldaeos que significat -, et eosdem lapides grandinis
desuper irruentes', omnia per metaphoran~g, quo instabilem maceriam
subitus turbo subuertat et subruat; et postea dicatur eis - id est
pseudoprophetis -: 'ubi est litura quam leuistis, et ubi quod polliciti
estis auxilium?'. quidquid autem de pseudoprophetis diximus, et ad
haereticos referri potest: quod omnia eorum dei ira figmenta soluantur,
et aedificatio pessimorum dogmatum, quae spiritus sancti non habet
condimentum, corruat et usque ad fundamenta et puluerem dilabatur, et
adaequetur ipsa maceria terrae et cadat, et consumantur prophetae qui
promittebant et populus cui promittebatur in medio eius, ut, postquam
compleuerit indignationem suam, et dixerit eis: non est iste paries -
hoc est 'non est uestra defensio' - et non sunt qui linunt eum, sed
omnia uana sunt et in nihilum proficientia, tunc opere cognoscatis quod
ego sim dominus. ut autem sciamus qui sint isti qui linunt parietem,
sequitur: prophetae israel - hoc est pseudoprophetae - qui prophetant ad
hierusalem, et uident ei uisionem pacis; isti sunt causa peccati et
ruinae et stultae securitatis: non enim erit pax, dicit dominus, quia
dominus non misit eos nec est locutus ad eos. hoc quod septuaginta
transtulerunt: et super iuncturas eorum, in hebraico non habetur;
significat autem iuncturas lapidum in pariete uel adminicula lignorum
quibus parietes roborantur. nec non illud quod supra legimus: ipse
aedificabat (uel aedificat) parietem, plerique ad populum referunt
israel qui uanum sibi uel aegyptiorum uel pacis auxilium promittebat.
et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui
quae prophetant de corde suo, et uaticinare super eas, et dic: haec
dicit dominus deus: uae his quae consuunt puluillos sub omni cubitu
manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae aetatis ad capiendas
animas; et cum caperent animas populi mei, uiuificabant animas eorum. et
uiolabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis,
ut interficerent animas quae non moriuntur, et uiuificarent animas quae
non uiuunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. propterea haec
dicit dominus deus: ecce ego ad puluillos uestros, quibus uos capitis
animas uolantes, et dirumpam eos de brachiis uestris et dimittam animas
quas uos capitis, animas ad uolandum, et dirumpam ceruicalia uestra, et
liberabo populum meum de manu uestra, neque erunt ultra in manibus
uestris ad praedandum; et scietis quia ego dominus. pro eo quod maerere
fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristaui, et confortastis
manus impii, ut non reuerteretur a uia sua mala et uiueret, propterea
uana non uidebitis et diuinationes non diuinabitis amplius, et eruam
populum meum de manu uestra, et scietis quoniam ego dominus. (lxx: et
tu, fili hominis, offirma faciem tuam super filias populi tui quae
prophetant de corde suo, et propheta super eas, et dices: haec dicit
dominus deus: uae his quae consuunt ceruicalia sub omni cubitu manus, et
faciunt uelamina super omne caput uniuersae aetatis ut peruertant
animas; animae subuersae sunt populi mei, et animas saluabant. et
contaminabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen
panis, ut occiderent animas quas non oportuit mori, et saluarent animas
quas non oportuit uiuere, dum loquuntur populo audienti uanos sermones.
propterea haec dicit dominus deus: ecce ego super ceruicalia uestra,
super quae uos collegistis animas, et dirumpam ea de brachiis uestris et
dimittam animas quas uos peruertitis, animas eorum in dispersionem, et
dirumpam uelamina uestra, et liberabo populum meum de manibus uestris,
et non erunt ultra in manibus uestris in congregationem; et cognoscetis
quia ego dominus. pro eo quod peruertebatis animam iusti inique, et ego
non peruertebam eum, et confortabatis manus iniqui, ut penitus non
conuerteretur a uia sua pessima et uiueret, propterea mendacia ultra non
uidebitis et diuinationes nequaquam diuinabitis adhuc, et liberabo
populum meum de manu uestra, et scietis quia ego dominus). supra ad
prophetas diuinus sermo directus est, qui luto linebant parietem quod
paleas non haberet, nec ullum posset parieti siue maceriae robur
tribuere; nunc aduersus filias populi prophetissas iubetur faciem suam
ponere siue dirigere uel, ut septuaginta transtulerunt, offirmare.
quomodo autem aduersum prophetas alii pseudoprophetae inspirabantur
diabolico spiritu ut dei mandata subuerterent, ita aduersum
prophetissas, qualis fuit debbora et olda et in actibus apostolorum
philippi euangelistae quattuor filiae prophetantes, inspirabantur
daemonico spiritu aliae eiusdem sexus, qualis fuit prisca et maximilla,
quae uaticinatione mendacii fidem subuerterent ueritatis. has autem
dicunt hebraei maleficis artibus eruditas per necromantias et pythium
spiritum, qualis fuit illa quae uisa est suscitasse animam samuelis, et
in actibus apostolorum, cuius diuinatio multos dominis reditus
acquirebat, de qua ad apostoli pauli imperium immundus eiectus est
spiritus. nos autem ita dicimus: alios haereticos falsitate dogmatum
suorum praedicare uirtutem, quorum fuit pythagoras et zeno a quo stoici,
indorum brachmanes et aethiopum gymnosophistae, qui ob uictus
continentiam miraculum sui gentibus tribuunt - recte que dicuntur
parietem linire et aliquam fortitudinem polliceri -, sed quia christi
non habent condimentum, uanus est eorum labor et peritura aedificatio:
nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant
eam; alii autem uoluptatum libidinis que doctores dicuntur consuere
puluillos et ponere sub omni cubitu manus, epicurei et pyrrhonii et apud
nos iouinianus et eunomius, qui dicunt: manducemus et bibamus, cras
enim moriemur. iubetur ergo propheta ponere, siue offirmare, faciem suam
contra filias populi sui. primum que dicendum quid sibi uelit 'posita'
facies siue 'directa' et 'offirmata', nempe illud quod de domino
scriptum est: facies domini super facientes mala, ut disperdat de terra
memoriam eorum. sicut enim liquescit cera a facie ignis, sic pereant
peccatores a facie dei; secundum quem sensum in hoc eodem propheta
dicitur: fili hominis, offirma faciem tuam super theman et darom et
nageb, et iterum: factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis,
offirma faciem tuam super hierusalem, et post paululum: factus est sermo
domini ad me, dicens: fili hominis, offirma faciem tuam super filios
ammon, et rursus: offirma uultum tuum super pharao regem aegypti, et
iterum: fili hominis, offirma faciem tuam super gog et magog, et in alio
loco: firmabo faciem meam super hominem illum, et ponam illum in
desertum et in dissipationem, et auferam eum de medio populi, et scietis
quoniam ego dominus. uae igitur his haeresibus his que doctrinis, quae,
requiem pollicentes, omnem aetatem sexum que decipiunt, ut capiant
animas miserorum et contaminent me ad populum meum, dum credor diligere
uoluptatem, et hoc non propter corum et hemicorum hordei ut in osee
legimus, sed propter pugillum hordei quo bruta uescuntur animantia, et
fragmen panis; non panem integrum nec solida testimonia scripturarum,
sed quae haeretica prauitate fracta et decurtata atque imminuta sunt, ut
sanctos quosque decipiant et ad mortem trahant, et peccatores uanis
promissionibus uiuificare contendant.
propterea clemens et misericors deus non ipsas prophetissas interficit,
sed dirumpet puluillos earum qui instar retium uolantes animas capiunt,
ut, postquam rupti fuerint, liberam uolandi habeant facultatem; et
scindet uelamina, siue ceruicalia, in quibus principale animae
recumbebat et quibus deceptorum capita operiebantur; cum apostolus
doceat uirorum capita non uelanda, sed reuelata facie gloriam domini
contemplandam: 'uos enim' inquit 'falsis terroribus seruientium deo
animos frangebatis et promissionibus fraudulentis impios tenebatis
inclusos, ne agentes paenitentiam uitam reciperent quam perdiderant;
propterea uanas nequaquam uidebitis uisiones, nec uocabo uestra mendacia
prophetias, sed diuinationes de quibus scriptum est: non est augurium
in iacob, neque diuinatio in israel, ut eruam populum meum de manibus
uestris, et opere cognoscatis me esse dominum qui perditos liberaui'.
14. et uenerunt ad me uiri seniores israel, et sederunt coram me.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, uiri isti
posuerunt immunditias in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae
statuerunt contra faciem suam; numquid interrogatus respondebo eis?
propter hoc loquere eis, et dices ad eos: haec dicit dominus deus: homo,
homo de domo israel qui posuerit immunditias suas in corde suo, et
scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et uenerit ad
prophetam interrogans per eum me, et ego dominus respondebo ei in
multitudine immunditiarum suarum, ut capiatur domus israel in corde suo
quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. propterea dic ad domum
israel: haec dicit dominus deus: conuertimini et recedite ab idolis
uestris, et ab uniuersis contaminationibus uestris auertite facies
uestras. quia homo, homo de domo israel et de proselytis, quicumque
aduena fuerit in israel, si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua
in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem
suam, et uenerit ad prophetam ut interroget per eum me, ego dominus
respondebo ei per me; et ponam faciem meam super hominem illum, et
faciam eum in exemplum et in prouerbium, et disperdam eum de medio
populi mei, et scietis quia ego dominus. et propheta cum errauerit, et
locutus fuerit uerbum, ego dominus decepi prophetam illum, et extendam
manum meam super eum, et delebo eum de medio populi mei israel. et
portabunt iniquitatem suam: iuxta iniquitatem interrogantis, sic
iniquitas prophetae erit, ut non erret domus israel ultra a me, neque
polluatur in uniuersis praeuaricationibus suis, sed sit mihi in populum,
et ego sim eis in deum, ait dominus exercituum. (lxx: [et uenerunt ad
me uiri de senioribus israel, et sederunt ante faciem meam]. et factus
est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, uiri isti posuerunt
cogitationes suas in cordibus suis, et tormentum iniquitatum suarum
posuerunt ante faciem suam; si respondens respondebo eis? propterea
loquere eis et dic ad eos: haec dicit adonai dominus: homo, homo de domo
israel qui posuerit cogitationes suas in corde suo, et tormentum
iniquitatis suae posuerit ante faciem suam, et uenerit ad prophetam ut
interroget eum in me, ego dominus respondebo ei in his quibus tenetur
mens eius, ut auerteret domum israel secundum corda eorum quae
abalienata sunt a me in cogitationibus eorum. propterea dic ad domum
israel: haec dicit dominus deus: conuertimini et recedite ab
adinuentionibus uestris et ab omnibus impietatibus uestris, et
conuertite facies uestras. quia homo, homo de domo israel et de aduenis,
qui peregrinantur in israel, qui abalienatus fuerit a me et posuerit
cogitationes suas in corde suo, et tormentum iniquitatis suae posuerit
ante faciem suam, et uenerit ad prophetam ut interroget eum in me, ego
dominus respondebo ei in eo quo tenetur; et offirmabo faciem meam super
hominem illum, et ponam eum in desertum et in exterminium, et auferam
eum de medio populi mei, et cognoscetis quia ego dominus. et propheta si
errauerit, et locutus fuerit uerbum, ego dominus errare feci prophetam
illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo illum de medio
populi mei israel. et accipient iniquitatem suam: secundum iniquitatem
interrogantis, et iniquitas similiter prophetae erit, ut nequaquam erret
domus israel a me, et non polluantur adhuc in cunctis delictis suis, et
erunt mihi in populum, et ego ero eis in deum, dicit adonai dominus).
postquam locutus est ad prophetas qui prophetabant de corde suo et
linebant parietem absque temperamento, et ad prophetissas quae
consuebant ceruicalia et ponebant sub omni cubitu manus, faciebant que
uelamina, et operiebant capita uniuersae aetatis - per quae peruersorum
dogmatum doctrina monstratur -, uenerunt ad prophetam non omnes senes,
ne cuncti uiderentur errare, sed quidam seniorum israel, et sederunt
coram propheta quam ob causam uenissent interim silentio differentes,
statim que dei sermo factus est ad prophetam, indicans cur adessent -
neque enim naturae hominis est, quamuis sancti, cordis arcana
cognoscere; unde de solo dicitur saluatore: uidens autem iesus
cogitationes eorum et quid cogitatis mala in cordibus uestris -. et est
sensus: 'fili hominis, isti uiri qui coram te sedent posuerunt
immunditias suas in cordibus suis - siue cogitationes et, iuxta
symmachum et theodotionem, idola -, et scandalum - id est ruinam atque
tormentum - iniquitatis suae posuerunt contra faciem suam, et sic ad
sciscitandum domini uenere sermonem. numquid huiuscemodi hominibus debeo
respondere, qui cum cogitationibus pristinis ad me ueniunt, ne hoc
quidem tempore impietatis suae scelera relinquentes, sed credentes
idolis et diuinationibus fraudulentis, et habentes ruinam iniquitatis
contra faciem suam atque tormentum, dum meliora desperant et parati sunt
ad supplicium et sic mea per te cupiunt uerba cognoscere? quia igitur
peruerso ad te corde uenerunt, respondes non ex persona tua, - ne leuis
sit auctoritas respondentis -, sed ex meo imperio, et dices ad eos: haec
dicit dominus deus'. est autem totius loci, ut latam explanationem
breui sermone comprehendam, ista sententia: 'homo, homo non aliarum
gentium - quarum error potest habere ueniam -, sed domus israel qui cum
pristinis uitiis - de quibus supra diximus - ad prophetam uenerit
sciscitandum, ego respondebo ei iuxta cor et immunditias suas, ut iuxta
quod uult et credit ita audiat: non enim meretur correctionem qui non
discendi sed tentandi animo interrogat. recesserunt enim a me, et idola
sunt secuti; breuis que ista est comminatio, ut recedant ab idolis
cogitationibus que peruersis et conuertantur ad me, priora scelera
relinquentes'; non enim meretur audire ueritatem qui fraudulenter
interrogat, sed suo corde capiendus est, secundum quod scribae et
pharisaei interrogantes dominum, immo tentantes, audiunt: quid me
tentatis?, et rursus: nec ego uobis dicam in qua uirtute haec faciam;
qui autem talis homo est et sic interrogat, ponit deus faciem suam super
illum, siue confirmat, ut austeritate uultus frontis duritia molliatur
et sit in exemplum et in prouerbium, siue in solitudinem et in
interitum, ut, illo perdito de populo dei, cognoscant ceteri quod ipse
sit dominus qui cordis arcana cognoscit, et peruersitatem mentis
intellegit, nec considerat loquentium uerba sed corda. quod que sequitur
[et] uidetur facere quaestionem: propheta cum errauerit, et locutus
fuerit uerbum, ego dominus decepi prophetam illum, non putemus de uero
propheta dici, sed de pseudopropheta qui sun�num�s~g propheta
appellatur. et de illo scripturarum loco solui potest, quando achab rex
israel, uadens ad proelium, non uult audire michaeam prophetam, sed
pseudoprophetarum consiliis acquiescit, dicit que michaeas quod uiderit
dominum sedentem in solio, et erroris spiritum ultro se obtulisse ad
decipiendum regem; diabolus quoque in uolumine iob circumiens terram,
stare dicitur in conspectu dei, et in substantiam primo iob, dein in
corpus eius accipere a domino potestatem; sed et balaam hariolus a
domino mittitur ut decipiat balac filium beor. hoc autem totum dicitur,
ne pseudoprophetarum fortitudinis reputetur quod decipitur populus et
magis uult audire mendacium quam ueritati aurem accommodare, sed quod
dei irae sit ut peruersus populus et incredulus magis pseudoprophetas
audiat quam prophetas. denique extendit manum suam super eum -
subauditur prophetam - et deletur de medio populi eius, ut portet
iniquitatem suam, quia similis erroris et poena consimilis sit, ut tam
ille qui interrogat quam ille qui interrogatur portent iniquitatem suam,
et nequaquam domus israel eorum, qui dei uerba audire uoluerint,
peruersis uaticinationibus illudatur, sed sit populus dei, et ipse
dominum deum habere mereatur. in eo quod dixit: ego dominus decepi
illum, salomonis uerba consentiunt, qui de deo disputans ait: et
illusoribus illudet, illud que testimonium: si ambulauerint ad me
peruersi, et ego ambulabo contra eos in furore peruerso. quod que
secundo dicitur: homo, homo filiorum israel et aduenarum qui iuncti sunt
eis, duplicem in nobis, iuxta apostolum, ostendit hominem: exteriorem
et interiorem - multi enim habentes hominis faciem corporalem,
diuersarum bestiarum assumunt imagines, quas dissipari propheta cupiens
deprecatur: domine, in ciuitate tua imaginem eorum dissipabis; illi, de
quibus scriptum est: homo, cum in honore esset, non intellexit;
comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est eis, non
sunt homines homines, sed homines sunt iumenta; rursum qui in euangelio
audiunt: serpentes, genimina uiperarum, quis ostendit uobis fugere a
uentura ira?, non sunt homines homines, sed homines atque serpentes; et
de quibus scriptum est: uulpes foueas habent, et uolucres caeli nidos,
ac de herode: dicite uulpi huic, non sunt homines homines, sed homines
uulpes -; qui uero utrumque hominis uocabulum possident, si errauerint,
ideo per supplicia corriguntur, ut intellegant quod ipse sit dominus.
nec non quod iuxta septuaginta posuimus: homo, qui abalienatus fuerit a
me et posuerit cogitationes suas in corde suo, et tormentum (siue
supplicium) iniquitatis suae ante faciem suam, illi testimonio conuenit
quod in esaia scriptum est: ambulate in lumine ignis uestri, et in
flamma quam succendistis; unusquisque enim ipse sibi flammarum succendit
ardores parat que supplicia, dum non uult paenitudine errata corrigere,
sed permanet in erroribus qui flammarum merentur incendium.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, terra cum
peccauerit mihi ut praeuaricetur praeuaricans, extendam manum super
eam, et conteram uirgam panis eius, et immittam in eam famem et
interficiam de ea hominem et iumenta, et si fuerint tres uiri isti in
medio eius, noe et daniel et iob, ipsi iustitia sua liberabunt animas
suas, ait dominus exercituum.
quod si et bestias pessimas induxero super terram ut uastem eam, et
fuerit inuia eo quod non sit pertransiens propter bestias, tres uiri
isti si fuerint in ea, uiuo ego, dicit dominus, quia nec filios nec
filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.
uel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: transi per
terram, et interfecero de ea hominem et iumentum, et tres uiri isti
fuerint in medio eius, uiuo ego, dicit dominus deus, non liberabunt
filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur. si autem et
pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam
super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, et noe et
daniel et iob fuerint in medio eius, uiuo ego, dicit dominus deus, quia
filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas
suas. quoniam haec dicit dominus deus: quod si et quattuor iudicia mea
pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam, misero in
hierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, tamen relinquetur in
ea saluatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad uos,
et uidebitis uiam eorum et adinuentiones eorum, et consolabimini super
malo quod induxi in hierusalem in omnibus quae importaui super eam. et
consolabuntur uos, cum uideritis uiam eorum et adinuentiones eorum, et
cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait dominus
deus. quattuor plagae inducuntur super terram 'praeuaricatricem' - siue,
ut septuaginta transtulerunt, 'peccatricem' -: fames, bestiae, gladius,
pestilentia, quarum, si singulae per partes inductae fuerint singulis
regionibus et tres uiri isti noe et daniel et iob, quorum iustitia
scripturarum uocibus praedicatur, pro terra peccatrice fuerint
deprecati, non solum illam seruare non poterunt sed ne filios quidem et
filias suas, si terrae peccatricis opera perpetrarint, sed seipsos
tantummodo poterunt liberare. - quaeritur, cum et abraham et isaac et
iacob, moyses quoque et ceteri patriarchae et prophetae, iusti fuerint,
cur horum tantummodo fiat mentio, quod facile soluitur: noe enim
imminens orbi terrarum diluuium, quia omnis terra polluerat uias domini,
differre non potuit, sed filios, qui forsitan uirtutis eiusdem erant et
ob seminarium humani generis, habuit reseruatos; daniel quoque
imminentem captiuitatem populi iudaeorum nullis fletibus mitigauit; sed
et iob, non ob peccata sed ob probationem, nec domum nec filios
liberauit. alii autem dicunt quia hi tantum tres uiri et prospera et
aduersa et rursum prospera conspexerunt, idcirco pariter nominatos, et
hoc latenter significari ut, quomodo illi et bona et mala et rursum
laeta uiderunt, sic et populum israel, qui prius bonis fruitus fuerat et
postea captiuitatis sustinuit iugum, si egerit paenitentiam, redire ad
pristinam felicitatem. - quod si noe et daniel et iob, pariter
congregati et in uno loco positi, peccatricem terram, hoc est eos qui in
terra habitant, non possunt irae dei subtrahere, quid dicendum est de
his qui putant merito parentum atque uirtutibus posse filios peccatores
de gehennae ignibus liberari? unde nec praeuaricatorem filium martyr
pater poterit liberare, nec sanctae conuersationis mater impudicae
filiae dabit praemia pudicitiae; et e contrario parentum uitia filiis
non nocebunt, sed: anima quae peccauerit ipsa morietur. lot, in sodomis
habitans sed et spiritu et carne peregrinus, uxorem quae post tergum
respexerat non liberauit, sed tantum filias quae forsitan non
peccauerant; et iosias, uir sanctus, non solum peccatorem populum suis
uirtutibus non saluauit, sed et ipse in peccatis illius mortuus est.
quod si aliquando propter abraham et dauid in posteros eorum
misericordiam suam dominus pollicetur, notandum quod non his parcat qui
in sceleribus perseuerent, sed qui agunt paenitudinem, ut merita patrum,
filiorum adiuuat conuersatio. 'cum' inquit 'haec se ita habeant et
terram peccatricem a singulis plagis tantorum uirorum non saluet
deprecatio, sic dicit dominus: quia hierusalem nefanda peccauit,
quattuor simul plagas inducam super eam: gladium quo ab hostibus
trucidatur, et famem quam in obsidionem sustinet, et bestias quibus
fugientes in desertis et saltibus deuorantur, et pestilentiam quae
semper famem et penuriam sequitur - pro qua uulgata editio 'mortem'
transtulit -. 'haec autem' inquit 'inducam super eam, ut nec homines in
ea remaneant nec iumenta; et tamen, pro mea clementia, quattuor simul
imminentibus plagis et cuncta uastantibus, relinquam in ea aliquos qui
educant filios suos et filias, et captiui huc ueniant - hoc est in
babylonem et in chaldaeam -, et cum uideritis eos et opera ipsorum
perspexeritis, tunc intellegatis iuste eos captos et meam iustam fuisse
sententiam, et habeat consolationem uestra captiuitas, dum intellegitis
idcirco me eos de gladio et fame et bestiis et pestilentia liberasse: ut
eorum peruersitate discatis, merito subuersam hierusalem templum que
succensum et populum ductum esse captiuum, praeter eos quos gladius,
fames, bestiae, pestilentia que consumpserint'. haec dicta sunt de illa
hierusalem cui, prophetante hiezechiele apud chaldaeos, appropinquabat
captiuitas. ceterum et super nostram terram cui dicitur: terra es et in
terram ibis, et super nostram hierusalem, singulos quosque credentium,
si dei mandata contempserint et praeuaricatores meruerint appellari,
inducetur fames: non fames panis neque sitis aquae, sed fames audiendi
uerbum dei; inducetur et gladius de quo legimus: tradentur in manus
gladii, partes uulpium erunt, et ad mariam: tuam quoque animam
pertransibit gladius; inducentur et bestiae quibus ne tradatur iustus
postulat: ne tradas bestiis animam confitentem tibi; inducetur et
pestilentia - pro qua septuaginta 'mortem' interpretati sunt - de qua
scriptum est: mors peccatorum pessima, et: anima quae peccauerit ipsa
morietur, et: sic amara mors. de quibus cunctis nec spiritalium parentum
- quos magistros intellegimus - doctrina, nec principes nos poterunt
liberare, nisi filiorum fuerit assensus et illorum obsecrationes suis
conatibus iuuerint; iustitia enim iusti erit super eum, et iniquitas
iniqui in ipso commorabitur: unusquisque peccato proprio morietur et
iustitia sua saluabitur; frustra que dicunt iudaei: abraham pater
noster, cum opera abraham non habeant; quod si in aliquo fiducia est, in
solo domino confidamus: maledictus enim omnis homo qui spem habet in
homine, quamuis sancti sint, quamuis prophetae; legimus: nolite
confidere in hominibus, et iterum: bonum est confidere in domino, quam
confidere in principibus, non in principibus tantum saeculi sed in
principibus ecclesiarum qui suas tantum animas, si fuerint iusti,
liberabunt, filios autem ac filias quos in ecclesia genuerint, si
fuerint neglegentes, saluare non poterunt; et tamen apostolus loquitur:
si cuius opus arserit, ipse saluus erit, sic tamen quasi per ignem.
manus autem super terram praeuaricatricem extenditur, ut uirga, siue
fortitudo, panis conteratur; quae extenta minatur plagas, nolente, qui
eam extendit et subleuat, percutere peccantes, sed extensione terrere et
territos conseruare.
15. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, quid
fiet ligno uitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna
siluarum? numquid tollitur de illa lignum ut fiat opus, aut fabricabitur
de ea paxillus ut pendeat ex ea quodcumque uas? ecce igni datum est in
escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius redacta
est in fauillam; numquid utile erit ad opus? etiam cum esset integrum
non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud deuorauerit et
combusserit, nihil ex eo fiet operis! propterea haec dicit dominus deus:
quomodo lignum uitis inter ligna siluarum, quod dedi igni ad
deuorandum, sic tradam habitatores hierusalem, et ponam faciem meam in
eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos, et scietis quia ego
dominus, cum posuero faciem meam in eos, et dedero terram inuiam et
desolatam, eo quod praeuaricatores exstiterint, dicit dominus deus. (pro
eo quod nos interpretati sumus: utramque partem eius consumpsit ignis,
et medietas eius redacta est in fauillam, lxx transtulerunt: annuam
purgationem eius consumit ignis, et dimittit in finem. rursum ubi
diximus: cum posuero faciem meam in eos, illi uerterunt: cum
offirmauero. 'praeuaricationem' quoque 'delictum' interpretati sunt).
uariis autem similitudinibus, quas graeci parabolas uocant,
praenuntiatur subuersio urbis hierusalem; et quomodo supra in sartagine
in qua carnes populi frigebantur, et in latere in quo munimenta et
aggeres arietum ac uinearum machinae pingebantur, eiusdem urbis obsessio
fames que descripta est, et postea in hoc eodem lecturi sumus - in
hieremia quoque scriptum est 'ollam', quae a facie aquilonis accenditur,
significare urbem hierusalem; saltus que nageb et theman et darom,
succisus, hoc ipsum praenuntiat -, sic in praesenti loco eadem
hierusalem uineae et uiti frugiferae comparatur - de qua in alio loco
scriptum est: ego te plantaui uineam frugiferam omnem ueram; quomodo
conuersa es in amaritudine uitis aliena?, et in esaia: plantaui, inquit,
uineam 'sorec', quod 'electam' et 'pulchram' sonat; et in psalmis
legimus: uineam ex aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti
eam; dux itineris fuisti in conspectu eius; et manifestius discimus,
scriptura dicente: uinea autem domini sabaoth domus est israel -. haec
uinea quamdiu affert fructum, in omnibus lignis saltuum nihil ea
pretiosius est, sin autem uuas habere desierit, in nullam rem utilis est
nisi ut cum radice et propaginibus suis tradatur incendio. cetera ligna
siluarum - ut de pomiferis arboribus taceam, quorum scriptura modo
nullam facit mentionem -, cum poma non habeant, succisa plurimam
praebent utilitatem et in omnem agriculturam et in usum armorum
proficiunt, dum attenuantur in scuta, raduntur in hastilia, cludunt
foribus, continent armariis, risco, loculis, omnem que domus tribuunt
supellectilem; uitis autem si semel uuas afferre cessauerit, intantum
inutilis est, ut ne paxillus quidem ex ea possit fieri de quo aliquid
pendeat, cum que malleolos excideris, utramque partem eorum primum ignis
arripit, dein flamma consumit, tantum que nihil prodest, cum redacta
fuerit in fauillam, ut etiam, cum integra sit, absque frugibus nullam
praebeat utilitatem. ambiguitas autem uerbi hebraici 'sene' quod tribus
litteris scribitur, 'sin' et 'nun' et 'iod', si legatur 'sene': 'duo'
significat, si 'sane': 'annos'; unde factum est ut pro duabus
summitatibus eius, quod nos interpretati sumus 'utramque partem eius',
septuaginta interpretarentur 'annuam purgationem eius', cum aquila
dixerit 'duo nouissima eius', symmachus et theodotio 'duas summitates
eius'; et est ordo: 'sicut uitis infructuosa incendio traditur in nullam
utilitatem, sic et hierusalem, immo habitatores eius, tradentur
ardoribus, ut egrediantur de igne et ignis consumat eos, id est: etiamsi
de urbe euaserint, foris hostili gladio consumentur, et qui
remanserint, ipso miseriarum pressi pondere, me esse dominum
recognoscent, cum posuero siue offirmauero faciem meam super eos et
dedero illos in aeternam solitudinem: non enim peccatores sicut ceterae
gentes, sed praeuaricatores exstiterunt' - aliud est enim neglegere quod
ignores et aliud contemnere quod colueris -. possumus uineam et
hierusalem, iuxta intellegentiam spiritalem, intellegere credentium
multitudinem, quae, si neglegens fuerit et culturam pristinae religionis
amiserit nec attulerit fruges uirtutum nec uinum fecerit quod
laetificat cor hominis, aeternis tradetur ardoribus et in nihilum
reputabitur: seruus enim qui scit uoluntatem domini sui, et non facit
eam, uapulabit multis. tale quid et dominus loquitur in euangelio
secundum ioannem: ego sum uitis uera, et pater meus agricola. omnis
palmes, qui manet in me et non facit fructum tollet eum pater; et omnis
qui affert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat; si autem
saluator uitis est et nos palmites et deus pater agricola, quamdiu dei
praecepta seruamus, semper excolimur et cultura nostra purgatio est: non
est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei; quod si,
afferentes fructum, purgamur a patre ut fructus ampliores afferamus,
ostenditur omnem nostrum conatum, adiutorio dei, peruenire ad finem et
fructum facere plenitudinis; qui autem palmes fruges non fecerit,
tolletur a patre, et, cum sublatus fuerit, quid de eo pater faciat
scriptura non dicit, nisi forte separatio a christi corpore poena
perpetua est et interitus.
quod in uinea et in uite intelleximus, sub alia figura saluator docet in
euangelio: bonum est sal; si autem sal infatuatum fuerit, in nihil est
utile, nisi ut foris proiciatur et ab hominibus conculcetur; et oculus,
qui totum corpus illuminat, si fuerit excaecatus, audit a domino: si
lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?
comparatione quippe praeuaricatoris et eius qui confessum prius
negauerit deum leuior poena est eorum qui numquam dei habuere notitiam.
ligna autem saltuum siue siluarum, secundum uarietatem credentium,
habent in magna domo aliquam utilitatem, in qua non solum uasa aurea et
argentea sunt, sed lignea et fictilia, alia in honorem, alia autem in
contumeliam.
16. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, notas
fac hierusalem abominationes suas, et dices: haec dicit dominus deus
hierusalem. (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: fili
hominis, testificare hierusalem iniquitates suas, et dices ad eam: haec
dicit adonai dominus). in quibus breuis erat singularum prophetiarum
circumscriptio, tota capitula posuimus, quid nobis uideretur ilico
subicientes; hic autem, quia longus ad hierusalem sermo dirigitur
testificantis et docentis eam peccata quae fecerit, et pene usque ad
ducentorum uersuum numerum extenditur uaticinium, usque ad eum uidelicet
locum in quo scriptum est: cum placatus fuero tibi in omnibus quae
fecisti, dicit dominus deus, necesse habemus omnem prophetiam per partes
proponere, et his, quae proposuerimus, explanationes debitas coaptare.
sub persona mulieris meretricis, quae primum uiri fuerit consortio
copulata, hierusalem et ortus et educatio et pubertas et nuptiae et
adulterium et repudium et rursum reuocatio contexitur, ut et clementia
uiri atque iudicium et adulterae atque meretricis scelera cognoscantur,
dum post uniuersa supplicia suscitat ei pactum sempiternum, ut
recordetur iniquitatis suae et confundatur, et non sit ei ultra aperire
os prae confusione sua, cum placatus fuerit illi in omnibus quae
fecerat; multum que prodest peccatoribus scire quid fecerint: unde et
paenitens loquitur: quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum
meum contra me est semper. quattuor autem modis intellegi potest
hierusalem: uel haec quae a babylonio et romano igne succensa est, uel
caelestis primitiuorum, uel ecclesia quae interpretatur 'uisio pacis',
uel animae singulorum quae fide cernunt deum. illud que quod plerique de
caelesti hierusalem interpretandum putant, ecclesia non recipit, ne
omnia quae in praesenti prophetia contexuntur, ad caelestium
fortitudinum ruinas atque cruciatus, et restitutionem in pristinum
statum suscipere compellamur.
radix tua et generatio tua de terra chanaan, pater tuus
amorrhaeus et mater tua chethaea. magna fides, grandis audacia
prophetarum, unum hominem totam urbem ignobilitatis arguere; mirabilis
daniel qui, ad presbyterum delinquentem et adulterio iungentem
homicidium, puer ausus est dicere: semen chanaan et non iuda, species
decepit te; magnus et esaias qui clamat ad principes et ad populum
iudaeorum: audite uerbum domini, principes sodomorum; auribus percipite
uerba domini, populus gomorrhae; sed non minor hiezechiel qui a totam
urbem loquitur confidenter: radix tua et generatio tua de terra chanaan,
pater tuus amorrhaeus et mater tua chethaea. quamquam et stephanus,
primus martyr euangelii, ad insanientem populum sic locutus est: dura
ceruice, et incircumcisi corde, uos semper sancto spiritui restitistis,
et licet possimus radicem hierusalem et generationem eius terram chanaan
secundum illud accipere quod in aegypto uocatus sit populus et ibi
multo tempore habitauerit - cham quippe pater chanaan princeps fuit
gentis aegyptiae -, tamen, iuxta scelerum similitudinem, radicem
hierusalem terram aegypti esse dicamus; unde et pater illius appellatur
'amorrhaeus' qui interpretatur diadoumenos~g id est 'multo sermone
celebratus', et mater 'chethaea' id est exist�sa~g, 'quae' uel 'ipsa
insanit' uel 'alios mittit in amentiam': omnis enim qui facit peccatum
de diabolo natus est, unde et in toto orbe huius antiqui patris famosum
uocabulum est, et multos uertens in amentiam. praecipitur que
hierusalem, uel iuxta litteram uel iuxta spiritum, ut relinquat antiquum
patrem, et dicitur ad eam: audi, filia, et uide, et inclina aurem tuam,
et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex
decorem, et promittitur ei, si post peccatum ad uerum uoluerit patrem
reuerti: restituam te sicut fuisti quando nata es. cuius tanta
nobilitas, ut urbis hierusalem quae de abraham, isaac et iacob stirpe
descendens deum habuit patrem, et tamen, quia peccauit et uerum reliquit
parentem, meretur audire: radix tua et generatio tua de terra chanaan,
pater tuus amorrhaeus et mater tua chethaea! si illa hoc audiuit, quid
de nobis fiet, qui uocati ex gentium sordibus omnem maculam in lauacro
saluatoris amisimus, si polluerimus indumentum christi et non habuerimus
in conuiuio uestem nuptialem? utique illud: ut, uinctis manibus pedibus
que, aeternis tradamur ardoribus, in quibus est fletus oculorum et
stridor dentium.
et quando nata es, in die ortus tui, non est praecisus umbilicus
tuus, et in aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec inuoluta
pannis. non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his,
misertus tui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae
tuae in die qua nata es. (lxx: et generatio tua: in die qua nata es, non
ligauerunt mamillas tuas, et in aqua non es lota in salutem, nec sale
salita, et pannis non es inuoluta. nec pepercit super te oculus tuus ut
facerem tibi unum ex omnibus istis, et pateretur quidpiam super te, et
proiecta es super faciem campi prauitati animae tuae in die qua nata
es). iuxta ordinem lectionis de singulis disseramus. quando nata est
hierusalem de patre amorrhaeo et de matre chethaea et effusa ex utero:
non est praecisus umbilicus eius, quo fetus aluntur in uentre, instar
arborum et uirgultorum quae per radices umore terrae nutriuntur occulto -
et quomodo uirorum seminarium significatur in lumbis, ita genitalia
feminarum honesto sermone, iuxta consuetudinem scripturarum, umbilicus
uocatur, testimonio iob qui, sub figura draconis, loquitur de diabolo:
uirtus eius in lumbis et fortitudo illius in umbilico uentris; iste enim
draco, coluber antiquus qui uocatur diabolus et satanas et decepit
orbem terrarum, aduersus uiros uirtutem habet in lumbis, aduersus
feminas in umbilico -, hoc autem significat de hierusalem, quod non
statim legem acceperit nec ei pudendae natiuitatis exordia sint
abscissa, sed gentilem primum uixerit uitam; pro quo septuaginta
interpretati sunt: in die qua nata es, non alligauerunt mamillas tuas,
hanc habente scriptura sancta consuetudinem, ut pro corde pectusculum,
siue pectus, et mamillas nominet, ut unicuique loco congruum uiderit -
sacerdotes, in quibus debet esse doctrina et legem requirunt ex ore
eorum, accipiunt pectusculum; ioannes super pectus recumbit domini, ut
de fonte uberrimo hauriret fluenta sapientiae; uirginis in cantico
canticorum duae mamillae sunt quasi duo hinnuli gemini capreae qui
pascuntur in liliis, donec respiret dies et amoueantur umbrae; mater
diligens, statim ut nata fuerit infantula, ligat mamillas eius, ut a
tenero tumore desistant et pulchritudinem custodiant uirginalem, cum
autem ad aetatem uenerit pubertatis, dicitur de ea: numquid obliuiscetur
sponsa ornatus sui, aut uirgo fasceae pectoralis suae? -. sequitur: et
in aqua non es lota in salutem; cruenta infantium corpora statim ut
emittuntur ex utero lauari solent; ita et generatio spiritalis lauacro
indiget salutari: nullus enim mundus a sorde nec si unius quidem diei
fuerit uita eius, et in psalmis legimus: in iniquitatibus conceptus sum,
et in delictis concepit me mater mea; secunda natiuitas soluit primam
natiuitatem, scriptum est enim: nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu, non potest introire in regnum dei; multa que sunt lauacra quae
ethnici, in mysteriis suis, et haeretici pollicentur, qui omnes lauant
sed non lauant in salutem; propterea additum est: et in aqua non es lota
in salutem, quod quidem non solum de haereticis, sed et de
ecclesiasticis intellegi potest qui non plena fide accipiunt baptismum
salutare, de quibus dicendum est quod acceperint aquam sed non
acceperint spiritum - sicut et simon ille magus, qui pecunia uolebat
redimere gratiam dei, baptizatus quidem est in aqua sed nequaquam
baptizatus est in salutem -. tertio dicitur: nec sale salita; tenera
infantum corpora, dum adhuc uteri calorem tenent et primo uagitu
laboriosae uitae testantur exordia, solent ab obstetricibus sale
contingi, ut sicciora sint et restringantur; porro hierusalem, quae de
malis parentibus nata est, nihil saporis, nihil diligentiae consecuta
est; qui autem renascuntur in christo, dicitur ad eos: uos estis sal
terrae, et praecipitur eis ab apostolo: sermo uester semper in gratia
sale conditus sit - unde et uulgo sapientes 'salsi' et stulti uocantur
'insulsi', et in leuitico lege sancitur: omne sacrificium uestrum sale
salietur, non cessabit sal testamenti domini de sacrificiis uestris: in
cunctis muneribus uestris sal offeretis; qui hoc sale conditus fuerit et
omnem foetorem umorem que noxium huius admixtione siccauerit, ultra non
dicet: computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie
insipientiae meae. scio me legisse in quodam uolumine de domino
saluatore, quod ipse sit sal caeleste, et non solum terrena et inferna
sed caelestia quoque suo sapore condiuerit, et impleatur illud quod
scriptum est: gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae
uoluntatis -. quartum est: nec inuoluta pannis; et saluator pannis est
inuolutus infantiae, et omnis qui nascitur per inuoluta pannorum
protectionem dei indiget. naturale est, ubi tamen parentum non deest
diligentia, ortis infantibus primum praecidi umbilicum, dein ad eluendum
sanguinem lauari eos aqua, tertio umorem corporum paruulorum salis
adiectione siccari, quarto ut tenera infantum corpora pannis inuoluantur
duplicem ob causam: ut et sale siccetur corpus, quod pannis ne defluat,
seruatur et stringitur, et membra tenerrima non facile deprauentur -
unde et corpora barbarorum romanis corporibus rectiora sunt: usque ad
secundum enim et tertium annum semper pannis inuoluuntur -; sed non
talis hierusalem, cuius nec umbilicus abcissus, nec ligata sunt ubera,
nec aqua lota est in salutem, nec sale salita, neque inuoluta atque
constricta pannis infantiae. cur autem nihil horum meruerit, sequens
scriptura testatur: non pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de
his, misertus tui, pro quibus septuaginta posuerunt: non pepercit super
te oculus tuus ut facerem tibi unum ex omnibus istis, et necesse est ut
duplex editio duplicem habeat intellegentiam; prior hoc significat: non
pepercit super te oculus ut faceret tibi unum de his, misertus tui, et
est sensus: 'nullus tui misertus est, offenso deo, nullius super te mota
sunt uiscera, ut de quattuor superioribus saltem unum tibi faceret,
quia omnia simul non merebaris accipere'; in altera dicitur: non
pepercit super te oculus tuus ut facerem tibi unum ex omnibus istis, et
hunc habet sensum: 'ita egisti, et sic in peccatis nata es et in
delictis concepit te mater tua, ut ne ipsa quidem tui misereris. cum que
sic gesseris ut aduersum te per mala opera crudelis exsisteres, ego
quid tibi potui facere, quae ne unum quidem superiorum accipere
merueris? quia igitur nihil horum, quae fieri infantibus solet, in te
factum est, et hoc non sine causa nec absque iudicio sed tuo uitio atque
peccato quae ne ipsa quidem tui miserta es, ideo: proiecta es in facie
terrae (siue campi), et proiecta propter prauitatem animae tuae in die
qua nata es' - oremus ne prauitate animae proiciamur in facie campi, in
quo lata et spatiosa uia est quae ducit ad mortem, in quo chaldaeorum
debacchatur equitatus -. simul que considerandum, quod nullus in die quo
nascitur prauum aliquid committere potest, nisi lauacri tempore quando
sapiens generatio fide credentis assumitur. transiens autem per te uidi
te conculcatam in sanguine tuo, et dixi tibi, cum esses in sanguine tuo:
uiue. dixi inquam tibi: in sanguine tuo uiue. multiplicatam quasi
germen agri dedi te, et ingressa es et peruenisti ad mundum muliebrem,
ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinauit; et eras nuda et
confusionis plena.
(lxx:
et transiui per te et uidi te mixtam in sanguine tuo, et dixi
tibi: de sanguine tuo uita; multiplicare. sicut ortum agri dedi te, et
multiplicata es et magnificata es; et ingressa es in ciuitates
ciuitatum, ubera tua erecta sunt et pilus tuus ortus est; tu autem eras
nuda, plena ignominiae). 'postquam proiecta es in facie campi, siue
super faciem terrae, propter prauitatem animae tuae, meum ultra non
merebaris auxilium. attamen: transiens per te uidi te conculcatam (siue
commixtam) in sanguine tuo, id est ream mortalium criminum, et prouocaui
te, tribuens paenitentiam, dixi que tibi: licet sis in sanguine, tamen
uiue conuersa. tanta que in te fuit rerum omnium abundantia, ut agri
uberrimi haberes similitudinem - et benedictionem iacob qua benedixit ei
pater suus dicens: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui
benedixit dominus -, et intrares penetralia domini - diceres que cum
sponsa: introduxit me rex in cubiculum -, et ad mundum muliebrem
peruenires'; pro quo lxx transtulerunt: et ingressa es in ciuitates
ciuitatum, ut, quomodo canticum 'canticorum' et saeculum dicitur
'saeculorum', ita ciuitates appellentur 'ciuitatum', de quibus in
euangelio dicitur: 'habeto potestatem super decem (siue super quinque)
ciuitates, ut non solum ciuitas sed metropolis ciuitas appellaris',
secundum illud quod in esaia scribitur: mater urbium fidelis sion; porro
quod interpretatus est symmachus: et peruenisti ad ornatum mulierum,
siue theodotio: et ingressa es ad ornatum ornamentorum, pro quo nos,
secuti sensum hebraicum, diximus: et peruenisti ad mundum muliebrem,
tempus pubertatis ostendit, quando puellae 'nubiles' appellantur et
possunt maritorum amplexibus copulari. denique sequitur: ubera tua
intumuerunt et pilus tuus germinauit, honeste adolescentularum maturitas
indicatur, quando intumescunt ubera, siue eriguntur, et germinat pilus.
cum que parata esset ad nuptias et haberet pulchritudinem corporis,
uestimentorum tegmina non habebat nec dei protegebatur auxilio; si quis
christi non habet indumentum, nudus est; si quis non est indutus uiscera
misericordiae, bonitatis, humilitatis, pudicitiae, mansuetudinis,
patientiae, iacet super faciem terrae, et pulchritudo eius confusione et
nuditate turpatur. et transiui per te et uidi te; et ecce tempus tuum,
tempus amantium. et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam
tuam. (lxx: et transiui per te et uidi te; et ecce tempus tuum, tempus
diuertentium. et expandi alas meas super te, et operui ignominiam tuam).
quanta clementia! non suffecerat semel uidisse eam conculcatam in
sanguine et ad paenitentiam prouocasse, sed peccantem rursum inuisit et,
quia erat nuda et confusionis plena, rursum uenit et uisitat; et ecce
tempus eius, tempus 'amantium' - siue iuxta septuaginta 'diuertentium',
et iuxta interpretationem aquilae secundam sunallag�s~g, 'sponsalium'
uidelicet et 'temporis nuptiarum', iuxta primam uero eiusdem editionem
et theodotionem mast�n~g quod interpretatur 'uberum', pro quo symmachus
uertit agap�s~g quod 'dilectionem' sonat -; illud igitur tempus erat
quando possunt mulieres [uiris] sociari et sustinere coitum maritalem.
attamen misericors deus expandit alas suas, suscepit eos, et in humeris
suis portauit - iuxta illud quod in euangelio scriptum est: quoties
uolui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub
alas, et noluisti -, siue 'amictum' expandit pro 'alis' - hoc enim
interpretatur pterugi�i~g quo operta est et ruth ad pedes dormiens booz;
et in ora, id est pterugi�i~g uestimenti nostri iubemur huakinthinas~g
fimbrias alligare -; haec autem fecit ut operiret ignominiam hierusalem -
genitale feminarum sub hoc nomine corpus ostendens; etenim, iuxta
apostolum, inhonesta corporis nostri maiore honore circumdamus, unde et
psalmista canit: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata, quae cham quia non protexit in patre, aeterna
maledictione signatur -. quod de hierusalem diximus, referamus ad animam
nostram quae, quamdiu in infantia constituta est, peccato caret; cum
autem aetatis eius tempus aduenerit, multi sunt amatores daemonum et
haereticorum peruersorum que dogmatum, qui ad eam cupiunt declinare; qui
protectione domini repelluntur, ut non satellites diaboli sed ministros
saluatoris recipiat. pro 'diuertentium', 'dilectione' et 'uberum', in
hebraico habet 'dodim' quod, secundum linguae eorum proprietatem, omnia
quae supra uersa sunt significat. potest tempus 'dilectionis' et
'uberum' siue 'amatorum dei', intellegi abraham et isaac et iacob,
quando eis pollicitus est dominus, post aegyptiam seruitutem suum
populum liberandum.
et iuraui tibi, et ingressus sum pactum te cum, ait dominus deus.
(lxx: et iuraui tibi, et ingressus sum in testamentum te cum, dicit
adonai dominus). 'quia expandi amictum meum, siue alas meas, super te et
operui confusionem tuam, propterea iuraui tibi et ingressus sum pactum,
siue testamentum, te cum, ut mihi, potius quam ceteris qui ad te
uolebant diuertere, iungereris' - iuxta illud: iurauit dominus et non
paenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem
melchisedec; omnis enim controuersiae finis est iuramentum, et: uiuo
ego, dicit dominus, 'nisi malo paenitentiam peccatoris, quam mortem' -.
tempore igitur nuptiarum, israel iuramentum accepit dei pro omni dotali
munere - et quia dauid de se dixerat: memento, domine, dauid et omnis
mansuetudinis eius, qui iurauit domino, uotum uouit deo iacob, et ipse
dominus iurat ei, scriptura dicente: iurauit dominus dauid ueritatem, et
non frustrabit eum.
et facta es mihi. et laui te aqua, et emundaui sanguinem tuum ex
te, et unxi te oleo. 'quia expandi alas meas et operui ignominiam tuam
et iuraui tibi et ingressus sum pactum te cum, propterea mea es facta
possessio, ut, quae aliena eras quando uidebaris immunda, mea esse
coepisti quando pactum meum te cum iuramento firmaui', siue, iuxta
consuetudinem prophetarum: 'facta es mihi' ait 'pro eo quod est, meo
coniugio copulata es; et laui te' inquit 'aqua baptismi salutaris': nisi
enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in
regnum dei; et alibi legimus: ipse uos baptizabit in spiritu sancto et
igni, de quo baptismate et esaias loquitur, dicens: lauabit dominus
sordes filiorum et filiarum sion, et sanguinem emundabit de medio eorum,
spiritu iudicii et spiritu combustionis. cum autem lauerit, et
mundauerit sanguine quo et haimorroousan~g quae duodecim annis cruore
manabat fimbriae sanauit attactu, non sufficit lauare aqua et mundare
sanguine, nisi oleo quoque unxerit, iuxta quod samaritanus, qui
interpretatur 'custos', seminecis uulnera primum olei infusione leniuit,
dein uini austeritate compescuit; dominus autem noster alio unctus est
oleo, quod non dolorem uulnerum mitigaret, sed laetitiam tribueret,
dicente ad eum spiritu sancto: propterea unxit te deus, deus tuus, oleo
exsultationis prae consortibus tuis. habent et contrariae fortitudines
simulati olei lenitatem, dulcia per haereticos pollicentes: quae
uertuntur in amaritudinem, et quae detestatur propheta commemorans:
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. sin autem ab unctione
unctus, id est christus, appellatur, uide quantum profecerat hierusalem
ut et ipsa, uncta oleo spiritali, christi nomen acceperit, iuxta quod in
psalmis de abraham legimus: nolite tangere christos meos, et in
prophetis meis nolite malignare.
et uestiui te discoloribus. (lxx: et indui te uariis). legis
caeremoniis quarum occupata studio, idola derelinqueres. ista sunt uaria
uestimenta quibus indutus est ioseph, nec potuerunt eum fratres uendere
nisi prius tunicae uarietate nudassent; et de sponsa dicitur in
quadragesimo quarto psalmo: astetit regina a dextris tuis in uestitu
deaurato, circumdata uarietate; hoc est uestimentum de quo et apostolus
loquitur: induti nouum hominem, qui renouatur in cognitione iuxta
imaginem creatoris. uolumus scire quae sunt uaria uestimenta? idem nos
apostolus doceat, credentibus scribens: induimini ergo uisceribus
misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae - quid
hac uarietate pulchrius? -, de qua et iob loquebatur: quis dedit
mulieribus texturae sapientiam aut uarietatis disciplinam?,
et pontifex, semel in anno, quando pro populo adolebat incensum et
ingrediebatur sanctam sanctorum, uariis uestibus utebatur. certe si
diuitiae uarietatem uestium, et non sanctitas faceret diuersitas que
uirtutum, pharao et nabuchodonosor haec uestimenta habuisse
scriberentur, et non ioseph qui sub peregrino et pastorali patre uestes
discolores et regias habere non poterat. et calceaui te ianthino. (lxx:
et calceaui te hyacintho). aquila et symmachus 'ianthina', septuaginta
et theodotio 'hyacinthina' transtulerunt, pro quo in hebraeo scriptum
est 'thas'. et pulchre, quia ad hierusalem sermo dirigitur et, sub
persona feminae, omnis eius ornatus exponitur, huakinthina~g siue
ianthina~g calceamenta narrantur, quae uirorum personae non conueniunt -
denique facturis pascha praecipitur, absque ulla coloris uarietate, ut
accinctis lumbis et pedibus calceatis sint; ista sunt calceamenta de
quibus apostolus scribit: calceati pedes in praeparatione euangelii
pacis; philo uir disertissimus iudaeorum, huakinthon~g in uestibus
pontificis aeri comparat, per quem superna atque caelestia significari
arbitratur -. nec prius hierusalem calceatur hyacinthinis, nisi lauetur
aqua - unde et apostolis, quibus prius praeceperat dominus ut excuterent
pedum suorum puluerem, lauantur a saluatore pedes; et sponsa dicit in
cantico canticorum: laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?; et moysen
et iesum diuinus sermo testatur, ut soluant corrigiam calceamenti sui,
quia locus in quo stent sanctus sit -; cum autem loti fuerint pedes et
omni sorde purgati, calceantur huakinthinis~g siue ianthinis~g - quod
utrumque aeriou~g et kuaneou~g coloris est - ut rapiantur in occursum
domini in aerem, et ad caelestia regna festinent.
et cinxi te bysso. hierusalem non solum uestitur discoloribus et
calceatur huakinthinis~g, sed et bysso accingitur, de qua tenuissima in
ueste pontificis fila texuntur; et uxor, in prouerbiis, quae uiro suo
duas texuit chlamydes, et praesentis saeculi et futuri, sibi de bysso et
purpura fecisse dicitur uestimenta. hac bysso accinguntur renes quoties
pinguia libidinis incentiua tenuanda sunt, nihil que in eis crassi
umoris relinquitur, et implemus praeceptum apostoli dicentis: state ergo
accincti lumbos uestros in ueritate - quasi aliis uerbis diceret
'bysso' -. et dominus ad apostolos loquitur: sint lumbi uestri accincti,
et lucernae in manibus uestris: nisi enim astrinxerimus fluentia
lumborum reumata, lucernas in manibus habere non possumus; unde et ad
iob loquitur deus: accinge sicut uir lumbos tuos. et comessuri agnum,
calceati pedes, tenentes baculum, stantes in euangelii ueritate et ad
christi sanguinem praeparati, lumbos accinctos habere dicuntur; qua
zona, mortificante lumbos, helias quoque et ioannes baptista
accinguntur; de quibus et paenitens flebiliter ingemiscit, dicens:
quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus.
et indui te subtilibus. (lxx: et circumdedi te trichapto). pro
quo aquila 'florido' siue 'palpabili', symmachus 'indumento', theodotio
ipsum uerbum hebraicum posuit 'messe'; cum que diligenter inquirerem
quid sibi uellet uocabulum 'trichapti' quod septuaginta transtulerunt,
et a nullo graecorum nec usum nec etumologian~g possem inuenire
sermonis, tandem didici a septuaginta esse compositum - rebus enim nouis
noua figenda sunt nomina -, quod tantae subtilitatis fuerit
uestimentum, ut pilorum et capillorum tenuitatem habere credatur; unde
et ego, uolens tenuitatem exprimere uestimenti, pro 'trichapto'
'subtilibus' transtuli, quod tenui stamine atque subtegmine textum erat.
et congrue illis, de quibus increpans dixerat: incrassatum est cor
populi huius, et manducauit et bibit iacob et saturatus est et
incrassatus, et calcitrauit dilectus et dereliquit deum factorem suum,
nunc tenuitas uestium condonatur, nam et in libro sapientiae, qui a
quibusdam salomonis inscribitur, spiritus sapientiae unigenitus et
multiplex, tenuis et mutabilis appellatur; et manna, de quo scriptum
est: panem angelorum manducauit homo, tenuissimum in similitudinem
pruinae et sementis coriandri fuisse narratur. possumus, iuxta
interpretationem secundae editionis aquilae qui 'floridum' interpretatus
est, 'uestimentum' ubertatem terrae iudaeae per metaphoran~g
intellegere, uel diuini cultus pulchritudinem.
et ornaui te ornamento. generaliter ornamenta nunc ponit, de
quibus in consequentibus per partes enumerat: armillas et torquem,
inaures et coronam, et reliqua, quae ornamenta tribuit hierusalem, et in
esaia dicitur quod uitio suo uniuersa perdiderit: scriptum est enim:
pro eo quod eleuatae sunt (hoc est superbierunt) filiae hierusalem et
ambulauerunt excelsa ceruice, et reliqua: pro zona accinctae sunt
funibus, et pro ornamento capitis caluitio deturpatae, et pro pulchris
et mollibus indumentis cilicii asperitate circumdatae.
et dedi armillas in manibus tuis. (lxx: et circumdedi armillis
manus tuas). quando nobis bona opera dederit deus, circumdat armillas
manibus nostris. unde et in manibus prophetarum assimilatum esse se
dicit, et crebro in manu aggaei siue hieremiae et reliquorum factum
sermonem legimus; in iob quoque draconis labium perforatur armilla,
omnes que eius uenenati sibili, qui in peruersis intelleguntur
dogmatibus, bonorum operum circulo perforantur.
et torquem circa collum tuum. pro 'torque', quam nos iuxta
aquilae secundam editionem et symmachum interpretati sumus, septuaginta
et theodotio kathema~g transtulerunt - quod non solum hic, sed et in
esaia scriptum est: auferet dominus gloriam uestimenti earum, et
murenulas et corymbos et circulos, et kathema~g -; puto autem kathema~g
ab eis dictum, ex uariis gemmis in pectus mulierum monile descendens,
qui et ipse ornatus pulcherrimus mulierum est.
et dedi inaurem super os (siue nares tuas). uerbum hebraicum
'nezem', excepto symmacho qui interpretatus est epirrinion~g, omnes
'inaurem' transtulerunt, non quo inaures ponantur in naribus - quae ex
eo quod de auribus pendeant inaures uocantur -, sed quo circulus, ad
similitudinem factus inaurium, eodem uocabulo nuncupetur; et usque
hodie, inter cetera ornamenta mulierum, solent aurei circuli in os ex
fronte pendere et imminere naribus. quos tunc accipimus iuxta mysticos
intellectus, quando cum apostolo possumus dicere: christi bonus odor
sumus in his qui salui fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor
mortis in mortem, aliis autem odor uitae in uitam; quando uiuimus et de
nobis dici potest: non mortui laudabunt te, domine, sed nos uiuentes,
tunc odoratur deus odorem sacrificii nostri bonae flagrantiae, et aureum
circulum sensuum ac dogmatum diuinorum habemus in naribus; quando uero
mortui sumus et uersamur in coeno atque in sordibus libidinum, habemus
illam inaurem in naribus, de qua scripsit salomon: sicut inaures aureae
in naribus porci, sic mulieri male moratae pulchritudo.
et circulos auribus tuis. (lxx: et rotulas super aures tuas). qui
claudit aures suas ne audiat iudicium sanguinis, et sepit eas spinis ne
particeps fiat inuidis et detractoribus - de quibus scriptum est: cum
detractoribus ne miscearis; quoniam repente ueniet interitus eorum, et
ruinam utriusque quis nouit?
-, tam uidelicet eius qui detrahit, quam illius qui libenter auscultat,
iste circulos habet et rotulas in auribus - non rotas quae sequuntur
cherubim: illud enim euangelicarum fortitudinum est, sed rotulas
diminutiue -, quae humanae conueniunt fragilitati. quamobrem et ad deum
dicitur: uox tonitrui tui in rota: in his enim qui terrena pertranseunt
et uix modicis uestigiis contingunt terram - de quibus scriptum est:
lapides sancti uoluuntur super terram -, uox tonitrui domini et
excelsorum dogmatum personat; qui autem erroribus ducuntur humanis et
non habent solida uestigia sed circumferuntur omni uento doctrinae et,
eiecti de paradiso firmitatis, habitant in regione naid quae
interpretatur fluctuatio, merentur linguae mendacis ferre sententiam,
quae inflammat rotam natiuitatis nostrae.
et coronam decoris in capite tuo. (lxx: et coronam gloriationis
super caput tuum). 'decorem' iuxta symmachum ob sensus elegantiam
interpretati sumus; alioquin et in hebraeo 'thopherth', et in reliquis
translatoribus kauch�sis~g, 'gloriatio' dicitur. ornamenta cetera,
membrorum sunt singulorum; capitis ornatus, totius corporis dignitas
est; coronam autem uocat diadema feminarum, quo capillorum stringitur et
ornatur ambitio. uolumus scire quae sit corona decoris in capite
hierusalem, reuoluamus exodum in quo scriptum est: et fecit laminam
auream, et scripsit in ea litteras deformatas sigillo sanctificationis
domini, et posuit super caput aaron; 'signum dominicae sanctitatis'
nomen est omnipotentis dei, quod quattuor litteris hebraicis scribitur
et apud eos uocatur 'ineffabile' dum nomen eius non potest dici - cuius
maiestatem etiam gentilitas non ignorat et atheniensium testatur ara
'ignoto deo', unde et apostolus: quem uos, inquit, ignotum colitis, hunc
nos annuntiamus uobis -. istam puto coronam esse, de qua et in psalmis
ita dicit: signatum est super nos lumen uultus tui, domine, et apostolus
loquitur: cursum consummaui, fidem seruaui; de cetero reposita est mihi
corona iustitiae, quam mihi reddet iustus iudex, et in alio loco ad
credentes: gaudium meum et corona mea: gloria enim patrum, filii; et in
salomone scribitur: corona gloriae senectus, eorum uidelicet qui
destruxerunt ea quae paruulorum sunt et, post aetatem perfecti uiri,
uenerunt ad senectutem et ad patrum nomina, quibus scribit ioannes post
pueros et iuuenes, qui possunt dicere: quando eram paruulus, [loquebar
ut paruulus,] sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus; quando factus
sum uir, destruxi ea quae paruuli sunt.
et ornata es auro et argento. crebro diximus aurum ad mentem,
argentum ad eloquium pertinere. tribuat que nobis dominus, ut diuinum
sensum accipere mereamur atque sapientiam, et id quod mente concipimus,
eloquii uenustate proferre et nequaquam ex his facere idola, sicut
faciunt haeretici, de quibus scriptum est: dedi eis argentum et aurum;
ipsi uero ex argento et auro fecerunt baal. et hoc magis, iuxta
intellegentiam spiritalem, ornatui aptum est feminarum; alioquin argenti
uilior materia, rusticarum et pauperum ancillarum que ornatus est, qui
non conuenit hierusalem, quae in reginam dicitur profecisse.
et uestita es bysso et polymito et multicoloribus. (lxx: et
amictus tui byssini et trichapta et uersicoloria). uerbum hebraicum
'mesi' et hic theodotio ipsum ut supra posuit, aquila anthinon~g,
symmachus 'polymitum', nos autem quod supra 'subtile' hic iuxta
symmachum 'polymitum' diximus, septuaginta 'trichapta' transtulerunt,
seruantes interpretationem praeteritam ut ad similitudinem capillorum
tenuia uestimenta monstrarent. omnis autem ornatus describitur
feminarum, ut lauetur, ut mundetur, ut ungatur oleo, et discoloribus
uestiatur, calcietur huakinthinis~g, accingatur bysso, induatur
trichaptis siue subtilibus, accipiat armillas, et torquem auream,
circulos in ora pendentes, et rotulas in auribus, diadema in capite,
auro argento que decoretur - quamquam argenti uilior sit materia -, et
post omnia inferatur: uestita es bysso et polymito et uersicoloribus -
siue, ut septuaginta transtulerunt, 'amictu et palliis', hoc enim
peribolaia~g significant -, ut non solum cultu corporis esset ornata et
omnia haberet monilia feminarum, sed strati quoque eius et lectuli
sollicita esset diligentia maritalis ut, postquam ista complesset,
ueniret ad ciborum delicias, et ne in his quidem aliquid ei deesse
pateretur. quae omnia iuxta superiorem explanationem aptauimus
intellegentiae spiritali, ut byssinis operiatur atque subtilibus, ne
delicata coniugis membra graui palliorum onere praegrauentur, sed et
usum pariter exhibeant et decorem.
similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es uehementer
nimis. post uestitum, ciborum curam gerit, ut comedat hierusalem similam
et mel et oleum, uel per partes, ut plerique aestimant, uel commixtione
trium, dulciorem panem, qui panis de caelo descendit, ac sub tribus
nominibus, ut nonnulli putant, sacramentum indicat trinitatis, non quo
alia atque alia substantia sit, sed quo diuersis, similae et mellis et
olei, nominibus, patris et filii et spiritus sancti una dulcedo
monstretur. et hoc animaduertendum, quod in multis sacrificiis offeratur
simila, medulla frumenti atque purissima, de qua scriptum est: et de
adipe frumenti saturauit eos, non de hordeo nec de farina, quae tunc
solum offertur, quando maritus zelotypiae spiritu commouetur. in iudicum
uolumine 'debboram' legimus, quae interpretatur 'apis', cuius prophetia
mella dulcissima sunt, et refertur ad spiritum sanctum, qui appellatur
apud hebraeos nomine feminino: in euangelio quoque quod hebraeorum
lectitant nazaraei, saluator inducitur loquens: modo me arripuit mater
mea, spiritus sanctus; porro simila, quae de frumento conficitur,
refertur ad dominum qui de semetipso ait: nisi granum tritici ceciderit
in terra et mortuum fuerit, ipsum solum manet; sin autem mortuum fuerit,
multum fructum affert; oleum uero, quod lassorum membra sustentat et
reficit, et est luminis nutrimentum, et quo in tabernaculo dei iuge
lucernae lumen accenditur, patri dicitur conuenire; quae omnia unam
credentibus tribuunt gratiam, dicente apostolo: diuisiones sunt
gratiarum, unus autem spiritus; et diuisiones ministeriorum, unus autem
dominus; et diuisiones operationum, unus autem et idem deus. qui talem
comederit cibum, et hoc dulcissimo et suauissimo pane olei que splendore
fulgente pastus fuerit ac nutritus, uertetur in decorem et fiet
pulcherrimus: non semel, sed repetito: 'nimis, nimis'; duplicatum enim
aduerbium pondus facit orationis quod ad pulchritudinis magnitudinem
addi ultra nil possit.
et profecisti in regnum. - hoc in septuaginta non habetur, qui
forsitan, alexandriae in graecum sermonem scripturas ex hebraica
ueritate uertentes, timuerunt hoc edere, ne regem aegypti uiderentur
offendere dum a deo hierusalem debitum regnum esse commemorant; quamquam
eruditi solos quinque libros moysi ab eis interpretatos probent -. post
ornatum ergo multiplicem, post coronam, post auri et argenti
abundantiam, post indumenta pallia que pulcherrima, post decorem
incredibilem, proficit in reginam, quia ciuitas est regis magni, de quo
scriptum est: deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam filio regis; et
in apocalypsi ioannis hierusalem quasi sponsa ornata atque composita
describitur uiro suo; in psalmis quoque de eadem dicitur: astetit regina
a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. omne autem
quod dicimus de hierusalem ne in singulis inhaereamus, et librorum
magnitudo taedium legentibus faciat, referamus ad ecclesiam; si enim
hierusalem, iuxta apostolum, mater nostra est, mater autem nostra
ecclesia est, consequenter hierusalem ecclesia est, mater primitiuorum
qui descripti sunt in caelis.
et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam; quia
perfecta eras in decore meo, quem posui super te, dicit dominus deus.
(lxx: et exiuit tuum nomen in gentes in specie tua; quod completum est
in pulchritudine, quam posui super te, dicit dominus deus). hunc locum
manifestius interpretatus est symmachus: et egressum est nomen tuum in
gentes; quod perfectum erat propter dignitatem meam, quam posueram super
te, dicit dominus deus. et est sensus: 'meis beneficiis mea que
incredibili largitate ad reginae uocabulum peruenisti, ita ut de te
omnium gentium sermo loqueretur et esses, non tuis meritis atque
uirtutibus sed mea liberalitate, perfecta:' nisi enim dominus
aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam. nisi
dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit qui custodit eam; qui
plantat enim et qui rigat, nihil est, nisi dominus dederit incrementum,
quia: non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei, ut, postquam
omnia fecerimus, dicamus: serui inutiles sumus; quae debuimus facere,
fecimus; non quo ex beneficentia dei liberum hominis tollatur arbitrium,
sed quo ipsa libertas dominum debeat habere adiutorem.
et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine
tuo, et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres.
grande discrimen, non in dei clementia, sed in suo decore confidere;
quanto que quis sublimior fuerit, debet timere ne corruat et fornicetur
in nomine suo. aduersariae siquidem potestates solitos contemnunt cibos,
et peregrina alimenta desiderant; unde de diabolo dicitur: escae eius
electae; non uult quemlibet decipere: regem saul qui electus a domino
est et iudam apostolum supplantare festinat. non ergo confidamus in
propria pulchritudine, nec dei liberalitatem nostram putemus esse
uirtutem, sed potius audiamus: ne glorieris in crastinum, nescis enim
quid uentura pariat dies, et in alio loco: fratres, si praeuentus fuerit
homo in aliquo peccato, uos qui spiritales estis, perficite huiuscemodi
in spiritum mansuetudinis, considerans teipsum ne forte et tu tenteris;
neque exponamus, siue effundamus, fornicationem nostram omni
transeunti, ut non dei in quem credimus, sed eius fiamus a quo
polluimur: qui cuncta recipit uitia, et diuersorum peccatorum spiritum
transeuntem suo suscipit gremio, et diuaricat pedes suos omni
transeunti, iste effundit fornicationem suam, et eius incipit sustinere
dominatum, cuius hospes exstiterit.
et sumens de uestimentis tuis fecisti tibi excelsa hinc inde
consuta; et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum
est. (lxx: et tulisti de uestimentis tuis et fecisti tibi idola consuta;
et fornicata es super eis, et non ingredieris neque fiet). symmachus
hunc locum ita interpretatus est: cum que tulisses de uestibus tuis,
fecisti tibi excelsa multicoloria; et fornicata es in eis, non facta
neque futura. pro 'consutis' et 'uersicoloribus' et 'excelsis' siue
'idolis', aquila et theodotio embolismata~g transtulerunt, quod
significat 'diuersos pannos hinc inde consutos' et 'instar emplastri
factum idolum', quasi 'polurraphon~g uestimentum'. 'uestiui' inquit 'te
uersicoloribus, et induta es bysso et polymito et multarum uarietate
formarum; tu autem uestimenta tua, quibus mea largitate donata es,
tulisti et fecisti tibi idola, siue excelsa quae hebraice dicuntur
bamoth, quod numquam ante factum est neque fiet, ut quae acceperis ad
ornatum, transtuleris ad iniuriam donatoris'. quod super hierusalem
iuxta litteram sic intellegi potest, ut omnia praecepta legis et
diuitias ac rerum omnium abundantiam idolis deputauerit, quod gens alia
non fecerit nec factura sit; omnes enim nationes quae a principio idolis
seruierunt, non tanti criminis reae sunt. nostra autem hierusalem, quae
interpretatur 'uisio pacis', ab haereticis scinditur, quando unum et
alterum testimonium scripturarum, de propriis carpentes locis, conantur
assuere his quibus non queunt coaptari; ad quos et supra dictum in hoc
eodem propheta legimus: uae his qui consuunt ceruicalia sub omni cubitu
manus, et faciunt operimentum super caput uniuersae aetatis, quod fieri
dominus prohibens, loquitur in euangelio: nemo assumit commissuram panni
rudis in ueteri uestimento; alioquin tollit de plenitudine eius, et
peior scissura fiet. nec mittunt uinum nouum in utres ueteres; tales
sunt nazaraei qui ueteris legis obseruantiam, euangelicae gratiae aptare
conantur, et omnes haeretici qui testimonium in suo loco alteri sensui
congruens, alteri nituntur assuere, cum domini tunica desuper texta per
totum scindi non possit, sed texta spiritu sancto nullam recipiat
scissionem. quod autem dicitur iuxta septuaginta: et non intrabis neque
erit, hoc significat: 'cum tibi idola feceris peruersorum dogmatum quae
arbitraris excelsa, et fornicata sis super eis credens in his quae ipsa
finxisti, templum dei intrare non poteris, et simulacra tua substantiam
non habebunt neque erunt in perpetuum', dicente apostolo: scimus enim
quia nihil est idolum in mundo.
et tulisti uasa decoris tui de auro meo et de argento meo quod
dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
iuxta litteram, dominus lege praecepit ut fierent thuribula, phialae,
candelabrum, arca testamenti: cuncta uel aurea uel deaurata, et alia ex
argento, quae omnia conflauit hierusalem et uertit in idola belis siue
baalis, chamos, astaroth et melchom. iuxta intellegentiam spiritalem, de
auro et argento sanctarum scripturarum idola facimus quando gratiam
sensus et eloquentiae haeretica prauitate corrumpimus, et ponimus in
caelo os nostrum, et lingua nostra pertransit in terram; masculinae
autem imagines dicuntur in quibus omnis haeresis fornicatur, ex eo quod
unusquisque se putat robustissima colere et habere quae finxit, nec ulla
posse oppugnatione subuerti; hae sunt imagines quas de nostro corde
confinximus et quae in caelesti hierusalem destruendae sunt, de quibus
propheta praenuntiat: domine, in ciuitate tua imaginem eorum dissipabis;
quicumque enim homo est et dei nomen amisit, dicitur de eo: uerumtamen
in imagine perambulat, homo uerumtamen frustra conturbatur; nos autem
unum habeamus uirum et unam ueneremur imaginem, quae est imago
inuisibilis et omnipotentis dei. et sumpsisti uestimenta tua
multicoloria, et operuisti illas. subauditur 'imagines masculinas', ut
omnem cultum quem acceperat ad utendum, uerteret in blasphemiam. hoc
autem facimus quoties prudentia, temperantia, fortitudine, iustitia,
cunctis que uirtutibus, haereticam circumdamus prauitatem et, sub
occasione earum, simplices quosque decipimus, ut uidentes mella
uirtutum, uitiorum uenena non caueant.
et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. et panem meum
(siue, ut lxx transtulerunt, panes meos quos dedi tibi), similam mel et
oleum quibus enutriui te posuisti in conspectu eorum in odorem
suauitatis. oleum de quo supra diximus, et thymiama siue incensum de quo
psalmista conclamat: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu
tuo, et panes propositionis quos deo iubemur offerre, similam quoque
sensum purissimum scripturarum, et mel quod gustauit ionathan et aperti
sunt oculi eius et confortatus est, posuit misera hierusalem in
conspectu idolorum - siue coram imaginibus masculinis -, ut essent his
in odorem suauitatis, quae natura sua dulcia sunt atque suauissima sed,
dum offeruntur idolis falsis que doctrinis, uertuntur in amaritudinem.
LIBER 5
ne librorum numerus confundatur, et per longa temporum spatia
diuisorum inter se uoluminum ordo uitietur, praefatiunculas singulis
libris praeposui, ut ex fronte tituli statim lector agnoscat quotus sibi
liber legendus et quae nobis prophetia explananda sit. iuxta,
praeterito igitur uolumine, id est quarto, partem prophetiae contra
hierusalem, cuius istud exordium est: radix tua et generatio tua de
terra chanaan, usque ad eum locum, ubi scriptum est: similam et oleum et
mel quibus enutriui te posuisti in conspectu eorum in odorem
suauitatis, ut potui breui sermone disserui. nunc eiusdem prophetiae
pars reliqua cum ceteris quae sequuntur, quinto uolumini, et tuo,
eustochium, nomini dedicatur; in quo nihil ex arte rhetorica, nihil ex
compositione reperies et uenustate uerborum, sed curam simplicis et
solertis diligentiae, ut ista et sola laus mea sit, si prophetae per me
dicta intellegas.
et factum est, ait dominus deus. et tulisti filios tuos et filias
tuas quas genuisti mihi, et immolasti eis ad deuorandum - numquid parua
est fornicatio tua, immolantis filios meos? -, dedisti illos consecrans
eis. et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es
recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusionis
plena, conculcata in sanguine tuo. (lxx: et factum est [post haec],
dicit adonai dominus. et tulisti filios tuos et filias tuas quas
genuisti, et immolasti eis in consumptionem quasi parum fornicata sis,
et interfecisti filios tuos et dedisti eos cum offerres illis.
hoc super omnem fornicationem tuam et abominationes tuas; et non es
recordata diei infantiae tuae, quando eras nuda et ignominiosa, mixta in
sanguine tuo uixisti). quod filios suos et filias hierusalem - de
quibus scriptum est: filios genui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me
-, idolis immolarit, sancta scriptura commemorat: immolauerunt filios
suos et filias suas daemonibus, et iterum: effuderunt sanguinem
innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas
immolauerunt sculptilibus chanaan. 'suos' autem uocat iuxta hebraicum -
ipse enim de eis dixerat: filius primogenitus meus israel - siue iuxta
septuaginta 'tuos', quos de fornicatione generasti. in eo autem loco in
quo nos posuimus: et dedisti illos consecrans eis, pro quo septuaginta
transtulerunt: et dedisti eos ad placandum (siue expiandum), aquila,
symmachus et theodotio posuerunt: transtulisti et transduxisti eos,
quibus ethnici per ignem filios suos, uel transferunt paruulos, uel
adultos transire compellunt. 'cum haec ita feceris, non es recordata
infantiae tuae, quando tuli te, conspersam sanguinem, et laui, et - post
multa quae propheticus sermo narrauit - copulaui mihi'. nostra quoque
hierusalem, si haeretica fuerit fraudulentia supplantata, tollit filios
suos qui robustiores in fide sunt et filias quae non habent tantam fidei
fortitudinem - aut certe filios qui mystica quaeque cognoscunt, filias
quae simplicem sequuntur historiam -, et tradit daemonibus deuorandos
et, cum interficiat eos, uiuificare se credit et placare simulacra,
quorum occisione saturantur. quod que dicitur iuxta septuaginta: hoc est
super omnem fornicationem tuam et abominationes tuas, illud significat
quod cunctis peccatis et fornicationibus peior sit doctrina
haereticorum, quae dei filios facit filios daemonum, immo interficit
eos, quos uel multo labore genuerat deo, uel suos fecerat filios quos in
fornicatione generauit.
et accidit post omnem malitiam tuam, uae, uae tibi, dicit dominus
deus, et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in
cunctis plateis; ad omne caput uiae aedificasti signum prostitutionis
tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, et diuisisti pedes tuos omni
transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. et fornicata es cum
filiis aegypti uicinis tuis magnarum carnium, et multiplicasti
fornicationem tuam ad irritandum me. (lxx: et factum est post omnes
malitias tuas, (signum_asterisci) uae, uae tibi, (signum_metobeli) dicit
adonai dominus, et aedificasti tibi habitaculum fornicationis, et
fecisti tibi prostitutionem in omni platea, et in principio omnis uiae
aedificasti fornicationes tuas, et corrupisti decorem tuum, et
diuaricasti crura tua omni transeunti, et multiplicasti fornicationem
tuam. et fornicata es cum filiis aegypti uicinis tuis qui sunt magnarum
carnium, et multipliciter fornicata es ut me ad iracundiam prouocares).
hoc quod secundo dicitur: uae, uae tibi, uulgata editio non habet, sed
de theodotionis translatione additum est; rursum que ubi nos diximus: et
aedificasti tibi lupanar, pro quo septuaginta transtulerunt: et
aedificasti tibi habitaculum fornicationis, symmachus et theodotio
porneion~g interpretati sunt, aquila, uolens exprimere etumologian~g
sermonis hebraici 'gob', posuit bothunon~g quod nos dicere possimus
'foueam', ut significet ganeam ac defossum specum atque tenebrosum in
quo prostitutarum libido uersatur; quod que sequitur: et fecisti tibi
prostibulum in cunctis plateis, pro quo septuaginta dixerunt ekthema~g,
in hebraico habet 'rama', et tam aquila quam symmachus et theodotio
'excelsum' siue 'sublime' interpretati sunt; denique et in
consequentibus scriptum est: ad omne caput uiae aedificasti signum
prostitutionis tuae - pro 'signo' et 'fornicatione' rursum in hebraeo
habet 'rama', quod nos uel 'prostibulum' uel 'signum' interpretati
sumus, cum apud hebraeos unum uocabulum sit -, hoc autem ponitur siue
excelsius fit, ut uolentibus fornicari procul appareat fornicationis
locus et non necesse sit quaeri. quod semel et iterum atque iterum
diximus in perpetuum dixisse sufficiat, sub persona mulieris post multa
mariti beneficia fornicantis describi fornicationem hierusalem, quomodo a
deo recesserit et iuncta sit idolis nec occulta fuerit fornicatione
contenta, sed aedificauerit sibi lupanar et in omni uia signum
transeuntibus posuerit - ut uenirent ad scortum et satiarent libidinem,
non tam suam, quam eius quae diuaricauit crura sua omni transeunti -, et
pulchritudinis magnitudinem fornicationis magnitudine deturparit; et
inter cetera etiam aegyptiis uicinis suis amore magnarum carnium
prostrata sit, et, ut omne genus turpitudinis demonstraret, multiplici
spurcitiae genere deformata sit. nulli autem dubium quod aegypto uicina
sit palaestina, dicente domino ad abraham: dabo tibi omnem terram, a
fluuio aegypti usque ad flumen magnum euphraten, ut ex una parte
aegyptios, ex altera habet assyrios cum quibus et in posterioribus
dicitur fornicata; fornicatio autem hierusalem cum aegyptiis,
idololatriae eorum imitatio est. et ad nostram autem hierusalem, siue
ecclesiam, siue credentium animas, si fuerint neglegentes et omnibus
uitiis patuerint, duplex maledictionis sermo dirigitur, ut audiant: uae,
uae tibi, ait dominus deus, iuxta illud quod scriptum est in apocalypsi
ioannis: uae super omnes habitatores terrae. si enim sanctus dicit:
aduena sum et peregrinus, sicut omnes patres mei, quare non peccator
habitator terrae esse dicitur? aedificat autem sibi lupanar qui tota
frontis libertate delinquit, iuxta illud quod scriptum est: peccator cum
uenerit in profundum impietatis contemnit. et exstruit altissimum locum
in cunctis plateis: lata enim et spatiosa uia quae ducit ad mortem. et
in omni capite uiae aedificat, ut nulla peccatorum genera derelinquat
sed, imitans scortum prouerbiorum, manifeste in plateis et in angulis
platearum praetereuntes stultos iuuenes ad suos inuitet amplexus, et
polluat decorem animae quem pro beneficio a deo conditore sortita est.
et omnia itinera eius plena sunt turpitudinis, cunctis que
cogitationibus quae uitiorum incentiua suppeditant aperit cor suum et
crura diuaricat, et fornicatur cum aegyptiis uicinis suis, quorum
exempla sectatur, ethnicis uidelicet qui in suis turpitudinibus
gloriantur, et tam nefaria est, ut ipsos quoque superet in turpitudine.
et haec omnia facit, ut deum ad iracundiam prouocet. magnarum autem
carnium aegyptii esse dicuntur, siue ob turpitudinis magnitudinem, siue
ob peccatorum deformitatem: unde sanctus, carnium dicitur paruularum,
quae in eo decrescunt cotidie et per uirtutes attenuantur, ita ut
nequaquam caro appelletur sed spiritus; et loquatur in psalmo: sitiuit
anima mea ad te, deus, quam multipliciter tibi caro mea (siue, ut
quaedam habent exemplaria, quomodo consumpta est caro mea), in terra
deserta et inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi; quamobrem et
corinthius fornicator traditur: in interitum carnis, ut spiritus saluus
fiat; de hac carne scriptum est: omnis caro fenum, et omnis gloria eius
quasi flos feni; aruit fenum et flos cecidit; uerbum autem domini manet
in aeternum, de qua et apostolus loquebatur: caro et sanguis regnum dei
non possidebunt, et in genesi loquitur deus: non permanebit spiritus
meus in hominibus istis, quia caro sunt, et ad credentes dicitur: qui in
carne sunt, deo placare non possunt. uos autem non estis in carne, sed
in spiritu; alia autem caro sanctorum est, de qua scriptum est: omnis
caro uidebit salutare dei.
ecce ego extendam manum meam super te, et auferam iustificationem
tuam, et dabo te in animis odientium te, filiarum palaestinarum, quae
erubescunt in uia tua scelerata. (lxx: si autem extendero manum meam
super te, et auferam legitima tua, et dabo te in animas odientium te,
filiarum alienigenarum, quae te declinare fecerunt de uia tua. quod que
sequitur: �seb�sas~g, hoc est: impie egisti, iuxta lxx sequenti capitulo
coaptatur, iuxta ceteros finis superioris est). extendit autem dominus
super hierusalem manum suam, ut corrigat delinquentem et auferat
legitima eius quae, quamdiu dei praecepta seruabat, legitima domini
dicebantur, quando uero adorauit idola et religionem impietate mutauit,
legitima illius appellantur - quod non solum in lege et caeremoniis, sed
in sabbatis quoque et in diebus festis et neomeniis accipiendum: dans
enim legem, ait: sabbata mea et: dies festos meos, quando autem
recesserunt a deo, dicitur eis: neomenias uestras et sabbata et diem
magnum non recipiam; ieiunium et otium et solemnitates uestras odiuit
anima mea; quod et de populo scriptum est: qui enim prius dei populus
uocabatur, postquam recessit a domino, dicitur de eo ad moysen: peccauit
populus tuus, quos eduxisti de terra aegypti -. quae hic extensio
manus, alibi eleuatio siue uisitatio dicitur: quando enim peccantem non
corripit deus, contrahit manum suam, sin autem peccauerit et in lege dei
coeperit aegrotare, mittitur ad eum uisitatio, iuxta illud quod in
psalmis canitur: si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis
meis non ambulauerint, uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in hoc
propheta scriptum est: terra si peccauerit mihi ut delinquat delictum,
extendam manum meam super eam, et conteram firmamentum panis eius, et
reliqua, in quo quaerimus quid sit inter extensionem manus et emissionem
eius: loquitur autem diabolus ad dominum: mitte manum tuam, et tange
omnia quae habet; nisi in facie benedixerit tibi, uidetur que mihi mitti
manus ad probationem eorum quibus mittitur, extendi autem ad poenas
eorum qui merentur supplicia; nec solum extensio et emissio sed et
expansio manus dei dicitur, esaia ex persona domini proclamante: tota
die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem;
sanctos quoque eleuare narratur manus, scriptura dicente: eleuatio
manuum mearum sacrificium uespertinum. sublatis autem legitimis dei a
populo iudaeorum, interrogemus eos quam habeant legis obseruantiam:
uictimas, sublato templo atque subuerso, offerre non possunt, nec
adulterarum lapidatio ceterorum que criminum, lege concessa, exerceri
potest, et uacatio terrae anno remissionis et cetera huiuscemodi; datur
autem in animas odientium se filiarum palaestinarum quando traditur
palaestinis, quos indifferenter septuaginta 'alienigenas' uocant quas
intellegere possimus urbes uel oppida palaestinae. nostra quoque
hierusalem, si praeterierimus caeremonias dei, et extenta fuerit manus
eius super nos, et, ablata cunctae legis obseruantia, tradetur filiabus
palaestinae et non filiis; neque enim primum fortioribus suppliciis
tradimur sed, iuxta peccatorum qualitatem, inferioribus, ut, correpti in
minori, maiora cruciatuum tormenta uitemus. 'philistim', hoc est
'palaestini' prima litterarum parte mutata, interpretantur 'cadentes
poculo - siue factura -', per quem significatur tradendos nos
aduersariis potestatibus, quae biberunt de calice babylonis et
corruerunt, et quarum opera peruersa sunt; tanta que erit miserae
hierusalem correptio atque ignominia, ut erubescant etiam ipsae
aduersariae potestates super nostrorum magnitudine peccatorum.
quod nos interpretati sumus iuxta symmachum 'scelerata', theodotio ipsum
uerbum hebraicum posuit 'zemma'. sublatis autem caeremoniis dei a
populo iudaeorum, ad nos cum sacerdotio transit et legislatio, dicente
scriptura: constitue, domine, legislatorem super eos, et in alio loco:
legem pone mihi, domine, in uia tua.
et fornicata es in filiis assyriorum, eo quod necdum fueris
expleta; et postquam fornicata es, nec sic es satiata. et multiplicasti
fornicationem tuam in terra chanaan cum chaldaeis, et nec sic es
satiata. (lxx: et impie egisti, et fornicata es in filios assur, et nec
sic es satiata; et fornicata es, et non es repleta. et multiplicasti
testamenta tua ad terram chanaan chaldaeorum, et neque in istis expleta
es). supra scriptum est fornicantem hierusalem cum filiis aegypti
uicinis suis qui sunt magnarum carnium, hic altera assyriorum uicinitas
indicatur; et propterea utriusque traduntur gentibus: quia utraque
simulacra uenerati sunt, ingredientes que chaldaeam, quae est terra
chanaan, immutati sunt eorum errores quorum imperio subiacebant.
secundum tropologiam de aliis peccatis ad alia saepe transimus; cum que
non egerimus priorum scelerum paenitentiam, augemus delictum delictis et
nullo errore satiamur, sed quasi fune longo et corrigia iugi uitulae
trahimus peccata et testamentum nostrum, siue fornicationem
multiplicamus in terra 'chanaan' quae interpretatur 'quasi fluctuatio',
cum chaldaeis qui et ipsi nobis cum sonant 'quasi daemonia'; semper que
uestigia habemus in sablo et numquam possumus dicere: statuit super
petram pedes meos; haereticorum que prauitatibus subicimur qui habent
similitudinem daemonum, siue ipsis daemonibus de quibus paulus scribit:
non est nobis pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus rectores
tenebrarum istarum, aduersum spiritalia nequitiae in caelestibus.
in quo mundabo cor tuum, ait dominus deus, cum facias omnia haec
opera mulieris meretricis et procacis? quia fabricata es lupanar tuum in
capite omnis uiae, et excelsum tuum fecisti in omni platea; nec facta
es quasi meretrix fastidio augens pretium. (lxx: quid faciam cordi tuo,
dicit adonai dominus, cum feceris haec omnia opera mulieris fornicariae
et impudentis? (signum_obeli) et fornicata es tripliciter in filiabus
tuis (signum_metobeli) quando aedificasti lupanar tuum in principio
omnis uiae, et basim tuam fecisti in omni platea; et non fuisti quasi
meretrix congregans mercedes). quod que dixere septuaginta: et fornicata
es tripliciter in filiabus tuis, in hebraico non habetur, nec aliorum
interpretum quispiam posuit. epapor�tik�s~g autem haec omnia ad
hierusalem loquitur deus, quod inuenire non ualeat quo aegrotantem et
seminecem possit curare medicamine, iuxta illud quod scribit esaias:
quid est quod debui ultra facere uineae meae, et non fecerim ei?, et
osee: quid tibi faciam, ephraim? quid tibi faciam, iuda? misericordia
uestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 'idolatria
enim tua non in occulto sed tota libertate commissa est, ut in omnibus
uiarum principiis et compitis poneres aras, et basim, siue excelsum tuum
de quo supra diximus, faceres in omni platea; nec imitata es callidas
meretrices quae solent difficultate augere libidinis pretium et ex hoc
magis amatores ad insaniam prouocare - iuxta septuaginta: non fuisti
quasi meretrix congregans mercedes -, sed dedisti quae accipere
debueras, ut nec in eo quod fornicata es et secuta daemones, eorum
protegereris auxilio, sed, uariis oppressa captiuitatibus, sentires
calamitates tuas'. quod quidem et ad omnem animam christianam referri
potest quae, deserto cultu dei, uitiis se luxuriae que permisit et
saecularem secuta uitam, ne in ea quidem egit feliciter, sed et diuitias
religionis perdidit et mundi diuitias non accepit, nec in constupranda
ea fuit aliqua difficultas, sed ipsa se ingessit amatoribus tuis. est
autem et alia fornicatio spiritalis quando, deserentes ecclesiam,
haereticis iungimur et aedificamus lupanar nostrum in capite omnis uiae,
quibus praecipit sermo diuinus: state in uiis et quaerite semitas
domini sempiternas et uidete quae sit uia bona et ambulate in ea, moysi
uidelicet, iesu, iudicum et regum libris, esaia que et hieremia et aliis
prophetis. in omnibus principiis uiarum fabricatur lupanar suum qui, ad
peruersitatem doctrinae, testimoniis male abutitur scripturarum et
dicit: 'haec ait esaias': 'haec dixit osee': 'haec locutus est moyses'
et: 'haec daniel'; et pulchre non in mediis uiis nec in uiarum terminis
ponit lupanar suum, sed in principio: si enim ad scientiam et profunda
diuinorum uenerit librorum, errare non poterit. excelsum quoque suum,
siue basim, facit in omni platea, ethnicorum se et impiorum lasciuiae
uitiis que permittens, etiam inter ipsos haereticos, cum ab eis fuerit
deturpata, non habens gratiam sed patens contemptui, quia facile
praeteritam fidei perdidit castitatem. hoc autem quod, ut supra diximus,
in hebraico non habetur: fornicata es tripliciter in filiabus tuis,
siue ad hierusalem iuxta litteram dicitur: quod omni genere in suis
oppidis et uiculis fornicata sit et nullus remanserit angulus uel platea
ubi non idolatriae signa condiderit, siue ecclesiae credentibus que
deceptis: qui non audierunt illud apostoli: ipse autem deus pacis
sanctificet uos per omnia, et integer spiritus uester et anima et corpus
sine querela in aduentum domini nostri iesu christi seruetur, sed omni
genere fornicati sunt, et corpore et spiritu et anima. legimus in
prouerbiis: tu autem describe ea tripliciter, ut respondeas sermones
ueritatis qui proponuntur tibi, et iubetur nobis ut eloquia ueritatis,
id est scripturas sanctas, intellegamus tripliciter: primum, iuxta
litteram; secundo, medie, per tropologiam; tertio, sublimius, ut mystica
quaeque cognoscamus. secundum litteram, illud est: neque fornicemur
sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die uiginti tria
milia, et: nolite murmurare sicut quidam de eis murmurati sunt, et
perierunt ab exterminatore; medie autem et iuxta tropologiam, quando
recedimus a littera et paululum ad altiora conscendimus, dicente
apostolo: scriptum est: non obturabis os boui trituranti, statim que
sequitur: numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique locutus
est?; extrema autem, id est tertia et sublimis sacra que intellegentia,
iuxta illud eiusdem apostoli: propterea relinquet homo patrem et matrem
et adhaerebit uxori suae sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in
christo et in ecclesia. filiae autem sunt ecclesiae fornicantis,
credentium prius et postea deceptorum in haeresi animae, quarum culpa
refertur ad matrem.
sed quasi mulier adultera quae super uirum suum inducit alienos.
omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis
amatoribus tuis, et donabas eis ut intrarent ad te undique ad
fornicandum te cum. factum que est in te contra consuetudinem mulierum
in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio; in eo enim quod
dedisti mercedes et mercedes non accepisti, factum est in te
contrarium. (lxx: mulier adultera (signum_obeli) similis tui
(signum_metobeli) a uiro suo accipiens mercedes.
omnibus qui fornicabantur cum ea dabat mercedes, et tu dedisti mercedes
cunctis amatoribus tuis, et onerabas illos ut uenirent ad te per
circuitum in fornicatione tua. et factum est in te peruersum contra
mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae; in eo quod
dares mercedes et mercedes non sunt datae tibi, et factum est in te
peruersum). hoc quod in septuaginta scriptum est: similis tui, in
hebraico non habetur, et lectionis conturbat ordinem, et facit non
minimam quaestionem: quae mulier, cuius similis sit, cum hierusalem ipsa
mulier adultera esse dicatur. tulit igitur hierusalem rerum omnium
abundantiam qua fuerat uiri liberalitate donata, et dedit eam alienis,
daemonibus uidelicet et idolis, iuxta illud quod scriptum est in osee:
et haec non cognoui, quia ego dedi ei triticum et uinum et oleum, et
argentum multiplicaui ei; ipsa uero argentea et aurea fecit baalim, unde
iratus statim infert: propterea conuertar, et auferam triticum meum in
tempore suo et uinum meum in tempore suo; et tollam uestimenta mea et
linteamina mea, ut non operiam ultra ignominiam eius; et nunc reuelabo
ignominiam eius in conspectu amatorum illius, et nemo eruet eam de manu
mea. cum que omnes mulieres fornicantes soleant accipere mercedes ab
amatoribus suis, hierusalem fecit in contrarium, ut magis daret quam
acciperet; et ut largitatem mercedis ostenderet: onerabat, inquit, eos
ut uenirent ad se per circuitum, ne quis esset uicinus qui eius
ignominiae non misceretur. et quidem hierusalem in hoc quoque uicit
alias meretrices, ut non solum sua daret quae pro ritu turpitudinis
labore quaesiuerat, sed et munera maritalia amatoribus et stupratoribus
suis tribueret. tanta que fuit expositio adulterae ad omnem turpitudinis
magnitudinem, ut non solum praesentibus, sed etiam futuris meretricibus
praeferatur; unde et nos iuxta symmachum interpretati sumus: 'et post
te non erit fornicatio; collatione enim tui, omnis deinceps fornicatio
leuior aestimabitur'. quidquid de hierusalem diximus, refer et ad
ecclesiam animas que credentium, quae munera maritalia, aurum uidelicet
in sensu et argentum in eloquio et uestimenta quibus foeditas nostra ac
turpitudo uelatur, dant amatoribus suis, uel contrariis fortitudinibus,
uel magistris dogmatum peruersorum, quando asserunt nihil nocere
luxuriam et passiuam libidinem, iuxta corporis genitalia, coitum
naturali lege deposcere, cibis omnibus indifferenter utendum, qui ad hoc
facti sunt ut sumantur, prudentiam in eo tantum necessariam ut sibi
prosit, nec iustitiam habere locum quae si ualeat mendicandum sit, et
cetera huiusmodi; quae accipiens misera hierusalem, in qua uisio pacis
esse deberet, acumen ingenii et eloquii uenustatem uertit in
turpitudinem; et pro amatoribus suis aduersum maritum ornata processit
his ornamentis quibus in boni abusionem a uiro fuerat ornata. quod que
sequitur: et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum te
cum, omne genus significat peccatorum, ut non uno sit contenta delicto,
sed peccandi sustineat famem et contra iura naturae omnibus turpata
membris usque ad uerticem polluatur. propterea, meretrix, audi uerbum
domini. haec dicit dominus deus: quia effusum est aes tuum, et reuelata
est ignominia tua in fornicatione tua super amatores tuos, et super
idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es, et omnes
quos dilexisti, cum uniuersis quos oderas; et congregabo eos super te
undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et uidebunt omnem
turpitudinem tuam. et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium
sanguinem, et dabo te in sanguinem furoris et zeli. et dabo te in manus
eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum, et
denudabunt te uestimentis tuis, et auferent uasa decoris tui; et
derelinquent te nudam, plenam que ignominia. et adducent super te
multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et truncabunt te gladiis suis.
et comburent domus tuas igne, et facient in te iudicia in oculis
mulierum plurimarum; et desines fornicari et mercedes ultra non dabis.
et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te; et
quiescam, nec irascar amplius. eo quod non fueris recordata dierum
adolescentiae tuae, et prouocasti me in omnibus his, quapropter et ego
uias tuas in capite tuo dedi, ait dominus deus, et non feci iuxta
scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (lxx: propterea, meretrix,
audi uerbum domini. haec dicit dominus deus: quia effudisti aes tuum, et
reuelabitur ignominia tua in fornicatione tua ad omnes amatores tuos,
et in omnes cogitationes iniquitatum tuarum et in sanguine filiorum
tuorum quos dedisti eis, ideo ecce ego super te congregabo omnes
amatores tuos quibus commixta es, et omnes quos dilexisti cum uniuersis
quos oderas; et congregabo eos super te per circuitum, et reuelabo
malitias tuas ad eos, et uidebunt cuncti ignominiam tuam. et ulciscar te
ultione adulterarum et effundentium sanguinem, et ponam te in sanguinem
furoris et zeli. et tradam te in manus eorum, et suffodient lupanar
tuum, et destruent basim tuam, et nudabunt te uestimentis tuis, et
tollent uasa gloriationis tuae; et derelinquent te nudam, et plenam
ignominiae. et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te
lapidibus et truncabunt gladiis suis. et succendent domus tuas igne, et
facient in te ultiones coram mulieribus plurimis; et auertam te a
fornicatione et mercedes ultra non dabis. et immittam furorem meum super
te, et auferetur zelus meus a te; et requiescam, et non ero ultra
sollicitus. quia non es recordata diei infantiae tuae, et contristabas
me in his omnibus, et ego ecce uias tuas in caput tuum dabo, dicit
adonai dominus, et sic fecisti iniquitatem super cunctis iniquitatibus
tuis). primum historiae fundamenta iaciamus. 'quia haec et illa fecisti
quae superior sermo comprehendit, idcirco audi, meretrix, quae feceris,
quae passura sis: effudisti aes tuum quod a me acceperas et dedisti
mercedem amatoribus tuis, quae accipere debueras, et interfecisti filios
tuos, ut, dum eos offers idolis, non solum adultera sed et parricida
exstiteris. idcirco congregabo contra te omnes amatores tuos cum quibus
fornicata es, tam eos quos dilexisti quam eos quos oderas, et
adulterarum te lege nudabo, ut omnes uideant turpitudinem tuam et
genitalia propter quae prius amoris amentia ferebantur'. haec autem
omnia, per metaphoran~g mulieris adulterae et homicidae quae non solum
contra uirum suum fornicata sit sed et filios interfecerit, dicuntur ad
hierusalem, et quod congregandae sint uniuersae gentes aduersum eam,
quarum adorauerit idola, et omnia dei munera in cultum eorum
conuerterit, et destruatur templum baal, et arae omnis ciuitatis
incendio subuertantur, nihil que in ea remaneat; et sicut solent contra
adulteram omnes lapides iacere, et trucidare meretricem, ut singulorum
uulneribus occidatur ita ut omnes mulieres poenam uideant fornicariae,
sic in conspectu aliarum in circuitu ciuitatum et omnium nationum
deserendam hierusalem; et hoc fieri, ut desinat fornicari et non det
ultra mercedes amatoribus suis, et requiescat indignatio dei nec
irascatur ei quam amare desierit; ex quo perspicimus grandem offensam
esse, nequaquam curae haberi a deo, sed permitti hominem sceleribus suis
atque peccatis. auferetur, inquit, zelus meus a te; et requiescam, nec
irascar amplius, quasi alienae et quae a me recesserit et quam aeternae
tradiderim nuditati - sin autem hoc passa est hierusalem quia cum idolis
fornicata est, quid eam passuram putamus quando dei filium trucidarit?
-. 'et haec' ait 'uniuersa fecisti oblita beneficiorum pristinorum, et
me ad iracundiam prouocasti, siue contristasti me quem bonis operibus
debueras ad gaudia prouocare. propterea et ego reddidi tibi opera tua in
caput tuum. et cum te subuerterem, o adultera, tamen minus in te irae
meae exercebo quam meruisti'; quo et in hoc diuina clementia
demonstretur ut maiora sint peccata quam poenae. iuxta tropologiam,
omnis anima accepit a deo pecuniam spiritalem, secundum illud euangelii
quod dicitur in parabolis quinque et duum et unius talentorum, et
seruorum decem minas singulas accipientium qui, cum egerint neglegenter,
debitores fient quinquaginta denariorum et quingentorum, et propter hoc
praesentibus amatoribus, quos intellegimus daemonas contrarias que
uirtutes, reuelatur ignominia hierusalem, uel in die iudicii, uel in
tempore paenitentiae quando corripiuntur; et prius quidem solus
omnipotens deus cernit occulta, dicente sermone euangelico: et pater qui
uidet in abscondito, et in alio loco: scrutans corda et renes deus, et
in regum uolumine: tu solus nosti corda cunctorum hominum; quando uero
fuerit expletum: non est absconditum quod non manifestetur et opertum
quod non reueletur, et in alio loco: nolite ante tempus iudicare, donec
ueniat dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit
consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a deo, et cum
correptionis tempus aduenerit, tunc impletur illud osee: nunc
circumdederunt eos cogitationes suae, et in alio loco: inter se
cogitationibus accusantibus siue defendentibus, in die quando iudicat
deus occulta hominum, et rursum: ecce homo, et opera eius ante faciem
illius. et uidebunt omnem turpitudinem eius, qui prius cum ea fuerant
fornicati, et dabit eam deus in sanguine furoris et zeli; plenus est
enim furor uiri contra uxorem adulteram et nullo pretio potest redimi.
sanguis autem filiorum sic intellegi potest, ut filios appellemus
hierusalem logismous~g kalous~g, id est 'cogitationes bonas' quae a deo
hominibus insitae sunt, quos interfecit adultera quando ad mala opera
declinarit. prodest quoque hierusalem, ut suffodiatur lupanar eius et
omne fornicationis seminarium destruatur: cum enim hoc factum fuerit,
mercedes ultra non dabit et requiescet dei indignatio et nequaquam eam
zelabitur de illius castitate securus, uidelicet iuxta eos qui in bonam
partem accipiunt quae dicuntur. alii uero, ut supra diximus, ad
contrariam partem referunt, ut magnae irae dei sit non irasci eis, cum
semel contempserit fornicantem et de salute illius desperarit; sin uero
haeretici qui uetus non recipiunt instrumentum, iuxta septuaginta
editionem in hoc loco reprehenderent illud quod dictum est: et
contristabas me in omnibus istis, eo quod deus non solum iram recipiat,
sed et moerori subiaceat atque tristitiae, interrogemus eos quomodo
illud suscipiant quod certe boni dei mandatum est: nolite contristare
spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemptionis; quidquid
enim dixerint in defensionem illius testimonii, hoc nos in
satisfactionem praesentis sermonis aptabimus.
ecce omnis qui dicit uulgo prouerbium in te assumet illud,
dicens: sicut mater ita et filia eius. filia matris tuae es, quae
proiecit uirum suum et filios suos; et soror es sororum tuarum tu, quae
proiecerunt uiros suos et filios suos. (lxx: haec sunt omnia quae
dixerunt contra te in parabolam, dicentes: sicut mater, et filia. filia
matris tuae tu es, quae relinquit uirum suum et filios suos et sorores
sororum tuarum, quae reliquerunt uiros suos et filios suos). post
katalogon~g uitiorum et correptionis hierusalem per quam retrahitur ad
salutem, aptatur et tritum uulgi sermone prouerbium, siue ut septuaginta
transtulerunt 'parabola': qualis mater, talis et filia. mater autem
hierusalem, sicut et supra et in consequentibus scriptum est, 'chethaea'
appellatur interpretatur que 'insaniens' siue 'in amentiam uertens',
per quae saeculi huius incentiua monstrantur, quae captiuam animam
ducunt ad interitum et a uiro suo separant - - haud dubium quin uerbum
dei doctrina que dicatur -, et soror sororum suarum, quae post paululum
lecturi sumus, sodoma uocatur et samaria, quarum altera gentilem uitam
luxuriam que significat, altera haereticorum decipulas. porro quod in
septuaginta legitur: sorores sororum tuarum, quae repulerunt uiros suos
et filios suos, non habet sensum - quas enim alias sorores habebant
sodoma et samaria, quae sorores sunt hierusalem? et hoc quaerendum, quos
uiros sodoma samaria que dimiserint et quos proiecerint filios -, nisi
forte possimus hoc dicere, quod semper errantium fluctuent pedes, nec
sint solida uestigia quae proprie ueritatis sunt, sed huc illuc que
discurrant et circumferantur omni uento doctrinae, dum de falsitate
transeunt ad aliam falsitatem et, cum in primis frustra se sudasse
cognouerint, ad secunda tertia que transcendant.
mater uestra chethaea, et pater uester ammorrhaeus. et soror tua
maior samaria, ipsa - et filiae eius - quae habitat ad sinistram tuam;
soror autem tua minor te quae habitat a dextris tuis, sodoma et filiae
eius. sed nec in uiis earum ambulasti, neque secundum scelera earum
fecisti paulo minus; pene sceleratiora fecisti illis in omnibus uiis
tuis. (lxx: mater uestra chethaea, et pater uester amorrhaeus. soror tua
senior samaria, haec - et filiae eius - quae habitat a sinistris tuis;
et soror tua iunior te quae habitat a dextris tuis, sodoma et filiae
eius. et nec sic quidem in uiis earum ambulasti, neque secundum
iniquitates illius egisti paulo minus; et transgressa es eas in omnibus
uiis tuis). supra dixerat: pater tuus amorrhaeus et mater tua chethaea;
hic ordine et numero commutato: mater uestra chethaea et pater uester
amorrhaeus. cum enim scelera profecerint, scinduntur in partes, et,
unione deserta, in turbam proficiunt ac multitudinem quae cum iesu non
ualet ad montana conscendere. sorores autem hierusalem samariam et
sodomam, quarum altera a sinistris altera a dextris est, etiam secundum
intellegentiam corporalem, si de templo hierusalem orientem aspicias,
approbabis; maior que dicitur samaria quia prior peccauit et ab assyriis
ducta est in captiuitatem, et minor ac iunior sodoma quae refertur ad
gentium turbam; alioquin eo tempore sodoma non erat quae prius quam in
scripturis legamus hierusalem, cum gomorrha, adama et seboim, diuino
fuerat igne deleta. media autem inter duas sorores hierusalem, quae alio
nomine appellatur iuda, a chaldaeis ducta est in babylonem, multo que
hierusalem sceleratiora peccauit quam samaria et sodoma, in templo
adorans idolum zeli et postea dei filium interficiens. porro, secundum
tropologiam, samaria et sodoma, id est haeretici et ethnici, saepe
leuiora committunt quam ii qui putantur hierusalem, hoc est
ecclesiastici; unde ad corinthios dicitur, qui credebant quidem in
christo sed malis operibus premebantur: omnino auditur inter uos
fornicatio; et talis fornicatio quae nec inter gentes quidem, ita ut
uxorem patris quis habuerit, et cetera. solent haeretici qui tamen uetus
suscipiunt instrumentum, tres naturas ex hoc loco intellegere:
spiritalem, animalem atque terrenam, et spiritalem referunt ad
hierusalem, animalem ad samariam, terrenam ad sodomam; quos breuiter
interrogemus quomodo tres naturae, spiritalis, animalis et terrena, quae
utique inter se diuersae sunt, unam matrem et unum patrem habere
dicantur - quod figmento eorum non congruit -, et quomodo animalis et
terrena natura, iuxta hunc eundem prophetam, restituantur in antiquum
statum, id est in spiritalem - quod et ipsum eorum rationibus contrarium
est -. quod autem samaria intellegatur in haeresibus, et in osee
propheta, et in multis aliis locis, praecipue que illo testimonio
comprobatur: uae qui despiciunt sion et qui confidunt in monte samariae;
uindemiauerunt principia gentium; omnes enim haeretici despiciunt
'sion' quae interpretatur 'specula' et refertur ad ecclesiam, et
confidunt sibi monte samariae, in superbia uidelicet dogmatum
peruersorum quae putant esse sublimia, et per has praedicationis
fraudulentias uindemiant atque populantur principia gentium ut, miraculo
doctrinarum, potentes quosque gentilium ad errorem haereticum
pertrahant.
uiuo ego, dicit dominus deus quia non fecit sodoma soror tua,
ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. ecce haec fuit
iniquitas sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis et abundantia,
et otium ipsius et filiarum eius, et manum egeno et pauperi non
porrigebant; et eleuatae sunt et fecerunt abominationes coram me, et
abstuli eas sicut uidisti.
et samaria dimidium peccatorum tuorum non peccauit; sed uicisti eam
sceleribus tuis, et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus
tuis quas operata es. (lxx: uiuo ego, dicit adonai dominus, si fecit
sodoma soror tua, haec et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae.
uerumtamen fuit iniquitas sodomae sororis tuae superbia in saturitate
panum et in abundantia. deliciis affluebat ipsa et filiae eius
(signum_obeli) hoc habebat ipsa et filiae eius (signum_metobeli) et
manum pauperis et egeni non assumebat; et gloriabantur magnifice et
fecerunt iniquitates in conspectu meo, et abstuli eas sicut uidisti. et
samaria dimidium peccatorum tuorum non peccauit; et multiplicasti
iniquitates tuas super eas, et iustificasti sorores tuas in omnibus
iniquitatibus tuis quas operata es). quod posuere lxx: hoc habebat ipsa
et filiae eius, in hebraico non habetur. in ueteri testamento dei
iuramentum est: uiuo ego, dicit dominus deus, in nouo autem: amen, amen
dico uobis; sin autem hoc commune cum ceteris est: deus abraham, deus
isaac, deus iacob; non est deus mortuorum, sed uiuentium, et in alio
loco: placebo domino in regione uiuentium, quaerimus qua ratione commune
uocabulum proprie sibi uindicet deus; sed quomodo dicitur arbor bona,
et bonus homo, et bonus pastor, et bonus seruus - nemo autem absolute
bonus nisi unus deus -, sic cum angeli ceterae que uirtutes, patriarchae
quoque et prophetae atque apostoli sunt uiuentes, comparatione dei
omnipotentis, mortui appellantur: quis est homo qui uiuat et non uideat
mortem?; unde et apostolus paulus de deo: qui solus, inquit, habet
immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, et de fonte uiuentium:
uita, inquit, nostra abscondita est cum christo in deo. iste igitur qui
iurat et loquitur: uiuo ego, dicit dominus, describens sodomae et
filiarum eius scelera, primam superbiam posuit proprie diaboli, primum
que peccatum; unde idem apostolus: ne inflatus, ait, superbia, in
iudicium incidat diaboli, propter quam de caelo corruit: dixerat enim:
fortitudinem faciam et sapientiam intellegentiae, auferam terminos
gentium et robur eorum deuastabo et commouebo ciuitates habitatas, et
orbem terrarum totum apprehendam manu sicuti nidum, et sicut confracta
oua auferam, et: superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam;
legimus et in alio loco: quid superbit terra et cinis?; et euangelium
refert pharisaei superbiam publicani humilitate superatam, cuius
seminarium est saturitas panis et rerum omnium abundantia et otium,
siue, ut septuaginta transtulerunt, deliciarum luxuriae que opulentia;
diues ille in euangelio purpuratus nihil aliud refertur habuisse
criminis nisi quod, opibus et diuitiis affluens, in tantam eruperat
superbiam, ut manum egeno et pauperi lazaro non porrigeret, et sic
oblitus sit conditionis suae, ut ne hoc quidem misero daret quod
proiciendum erat, ob quam causam et in alio loco scribitur: omnis qui se
exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. superbia,
saturitas, rerum omnium abundantia, otium et deliciae, peccatum
sodomiticum est, et propter hoc sequitur dei obliuio, quae praesentia
bona putat esse perpetua et numquam sibi necessariis indigendum;
quapropter et in lege praecipitur: attende ne, comedens et bibens et
saturatus, aedificatis domibus optimis, habens que oues et boues,
argentum et aurum, obliuiscaris domini dei tui, et in alio loco de
israel scriptum est: manducauit et bibit, et saturatus est et
impinguatus et calcitrauit dilectus; quod sciens et sapientissimus
omnium salomon in prouerbiis deprecatur: tribue mihi necessaria et quae
sufficiant, ne, saturatus, mendax fiam et dicam: quis me uidebit? aut,
pauper effectus, furer et periurem nomen dei. quod que sequitur: et
iustificasti sorores tuas in cunctis abominationibus tuis quas operata
es, non simpliciter iustas sodomam et samariam esse decernit sed
comparatione deteriorum, quomodo et publicanus, de quo supra diximus,
non absolute iustus dicitur sed collatione peioris. et tamen cum tales
sint sodoma et samaria, ne dimidium quidem peccauerunt comparatione
hierusalem: seruus enim qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam,
uapulabit multis, et: potentes potenter tormenta patientur. porro quod
pro 'deliciis', 'otium' in hebraico continetur, sciendum ad illum sensum
pertinere: in desideriis est omnis anima otiosi, quod uidelicet semper
aliquid agendum sit, ne ager pectoris nostri, cessante manu, malarum
cogitationum sentibus occupetur.
ergo et tu porta confusionem tuam, quae uicisti sorores tuas
peccatis tuis, sceleratius agens illis; iustificatae sunt enim a te.
(lxx: et tu sustine tormentum tuum, in eo quod corruperis sorores tuas
in peccatis tuis, quibus egisti inique super eas, et iustificasti illas
super te). secunda post naufragium tabula est, cum peccaueris,
erubescere, et non illi subiacere increpationi, quae contra hierusalem
dicitur: facies meretricis facta est tibi; nescis erubescere. portat
autem tormentum suum, qui propria torquetur conscientia, et in isto
saeculo sustinet propria uoluntate cruciatum, ne aeterna tormenta
sustineat; corrumpimus que fratres nostros uel sorores peccatis nostris,
quando per nostra peccata ad maiora scelera prouocantur - quod dico ita
fiat manifestius: finge aliquem in sacerdotali culmine constitutum non
bene uiuere et deturpare operibus dignitatem: nonne imitatione uitiorum
eius laicus frater corrumpitur? -; nam et qui unum de minimis
scandalizauerit, mola collo alligata, praecipitatur in profundum.
sorores quoque hierusalem, sodoma et samaria, iustificantur, non quo per
se iustae sint, sed, ut diximus, comparatione peioris.
ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti
sorores tuas. (lxx: et tu confundere et suscipe ignominiam tuam, eo
quod iustificaueris sorores tuas). confusionem sequitur ignominia,
ignominiam correptio, correptionem consolatio, consolationem salus,
iuxta illud apostoli: tribulatio operatur patientiam, patientia
probationem, probatio spem. spes autem non confundit - haud dubium quin
in futurum, quia in praesentiarum sua per confusionem deleuit peccata -;
tale quid et illud euangelii sonat: est confusio quae ducit ad mortem,
et est confusio quae ducit ad uitam; spiritus quoque sanctus peccatores
hortatur in psalmis: confundantur et reuereantur omnes inimici mei;
conuertantur retrorsum, et confundantur ualde uelociter; scriptum est et
in alio loco: dic tu primum peccata tua, ut iustificeris, et rursum:
iustus accusator sui est in principio sermonis. non igitur mirum si
prouocetur hierusalem ad confusionem et ignominiam, quae intanto
peccauit ut iustificaret sorores suas, cui deinceps dicitur: et tu et
filiae tuae conuertimini in antiquum statum.
et conuertam restituens eas conuersione sodomorum cum filiabus
suis, et conuersione samariae, et filiarum eius; et conuertam
reuersionem tuam in medio earum, ut portes ignominiam tuam, et
confunderis in omnibus quae fecisti consolans eas. (lxx: et conuertam
conuersiones earum conuersione sodomorum et filiarum eius, et conuertam
conuersionem samariae et filiarum eius; et conuertam conuersionem tuam
in medio earum, ut portes tormentum tuum, et habeas ignominiam ex
omnibus quae fecisti ut me ad iracundiam prouocares). grandis profectus
hierusalem ut, post confusionem et ignominiam quam illatam sibi dei
iudicio libenter excepit atque portauit dicens: iram domini sustinebo
quoniam peccaui ei, promittatur ei restitutio in antiquum statum. sed
tamen, quoniam comparatione scelerum eius iustificata est sodoma et
samaria, quarum altera a dextris, altera a sinistris est, primum
restituitur 'conuersio' siue 'captiuitas' sodomae ut interpretatus est
aquila, secundo 'captiuitas' samariae ut idem aquila et symmachus
transtulerunt, et nouissima restituitur hierusalem quae maiore fuerat
iniquitate depressa et peccatrices sorores comparatione sui iustas esse
monstrauerat.
cui enim dubium, quin inter tres peccatores, immo impios, gentilem,
haereticum, ecclesiasticum, multo maioribus poenis dignus sit, qui
maioris fuerit dignitatis?: potentes enim, ut diximus, potenter tormenta
patientur; qui autem minimus fuerit, dignus est misericordia, et:
seruus qui scit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulabit
multis. unde et petrus: tempus, inquit, est ut incipiat iudicium a domo
domini; et in hoc eodem propheta praecipitur secures habentibus: a
sanctis meis incipite, ut extrema hierusalem, sororibus ante conuersis
et restitutis in pristinum statum, portet ignominiam suam et confundatur
et erubescat super his quae peccauerat et in omnibus consoletur sorores
suas, dum grauiora sustinet; uel certe ideo confundatur et erubescat,
quia deum ad iracundiam prouocarit. ex quo perspicuum est non esse
naturalem iram dei, sed nostris uitiis clementissimum et mansuetissimum
deum ad iracundiam prouocari, dicente apostolo: an diuitias bonitatis
eius et sustentationis et patientiae contemnis, ignorans quia bonitas
dei ad paenitentiam te prouocat? secundum duritiam autem tuam et
impaenitens cor thesaurizas tibi iram, quam dominus naturaliter non
habet; unde et in alio loco scriptum est: emisisti iram tuam, et
deuorauit eos quasi stipulam - quod enim coniunctum est et in uno
corpore copulatum, mitti non potest, sed illud quod extra corpus est,
uerbi gratia lancea, telum, sagitta, gladius -; legimus in euangelio
tolerabilius fore terrae sodomorum in die iudicii, quam ei quae
apostolos non receperit. et soror tua sodoma et filiae eius reuertentur
ad antiquitatem suam, et samaria et filiae eius reuertentur ad
antiquitatem suam, et tu et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem
uestram. (lxx: et soror tua sodoma et filiae eius restituentur sicut
fuerant a principio, et samaria et filiae eius restituentur sicut erant a
principio, et tu et filiae tuae restituemini sicut fuistis ab initio).
iudaei inter ceteras fabulas et interminabiles genealogias et
deliramenta quae fingunt, etiam hoc somniant: in aduentu christi sui,
quem nos scimus antichristum, et in mille annorum regnum sodomam
restituendam in antiquum statum, ita ut sit quasi paradisus dei et quasi
terra aegypti, et samariam pristinam recipere felicitatem, ut de
assyriis reuertentur in terram iudaeam - legimus enim decem tribus
captas a phul et salmanassar et theglathphalasar regibus assyriorum, et
usque hodie ibi esse captiuas -, hierusalem quoque tunc esse
fabricandam, et omnes filias eius, urbes uidelicet et uiculos et
castella quae sub ipsius futura sint potestate, florituras ut prius
floruerint, et ipsam hierusalem auro et argento et pretiosis lapidibus
exstruendam, de qua et esaias uaticinetur: constituam iudices tuos sicut
prius et consiliarios tuos sicut a principio, et post haec uocaberis
ciuitas iustitiae, mater ciuitatum fidelis sion, et nostra loquatur
apocalypsis, et dauid canat: bene fac, domine, in bona uoluntate tua
sion, et aedificentur muri hierusalem, et in alio loco: aedificabuntur
ciuitates iudeae, et habitabunt, et commorabuntur ibi, et semen eorum in
aeternum dirigetur. nos autem horum perfectam scientiam, dei iudicio
relinquentes, immo liquido confitentes, post secundum aduentum domini
saluatoris, nihil humile, nihil futurum esse terrenum, sed regna
caelestia quae primum in euangelio promittuntur, hoc dicimus: quod in
ecclesiae statu cuncta completa sint et cotidie compleantur. sodoma
reuertitur in antiquum statum, quando naturae suae reddita gentilis
prius, et impia anima intellegit creatorem. samaria recipit antiquam
beatitudinem, haereticorum, errore contempto, et iuncta doctrinae et
fidei christianae. cum que illae reuersae fuerint, et hierusalem, 'uisio
pacis' quae interpretatur ecclesia, reuertetur in pristinum statum - de
qua scriptum est: factus est in pace locus eius, et: hierusalem, quae
aedificatur ut ciuitas cuius participatio eius in idipsum, et in
apostolo: quae autem sursum est hierusalem libera est, quae est mater
nostra, et in eodem: accessistis ad sion montem et ciuitatem dei
uiuentis, hierusalem caelestem et milia angelorum frequentium -, et
reuertetur cum filiabus suis, quae in toto orbe dispersae sunt; de quo
plenius in esaiae explanationibus disseruimus.
non fuit autem sodoma soror tua audita in ore tuo in die
superbiae tuae, antequam reuelaretur malitia tua sicut hoc tempore in
opprobrium filiarum syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum
palaestinarum quae ambiunt te per gyrum. scelus tuum et ignominiam tuam
tu portasti, ait dominus deus. (lxx: nisi fuisset sodoma soror tua ad
audiendum in ore tuo in diebus superbiae tuae, antequam reuelarentur
malitiae tuae, sicut nunc est filiarum syriae, et nisi hoc fuisset, quid
factum esset tibi, et omnium in circuitu tuo, filiarum alienigenarum
quae circumdant te per gyrum? impietates tuas et iniquitates tuas, tu
porta). symmachus hunc locum ita interpretatus est: quia non fuit sodoma
soror tua in auditu per os tuum in die superbiae tuae, antequam
reuelaretur ignominia tua sicut in tempore opprobrii filiarum syriae, et
omnium quae in circuitu tuo sunt filiarum palaestinarum quae te ambiunt
per gyrum. scelus tuum et nefas tuum tu portabis; theodotio hoc modo:
et non erat sodoma soror tua in auditu oris tui in die superbiae tuae,
antequam reuelaretur malitia tua sicut tempus opprobrii filiarum syriae,
et omnium per circuitum eius filiarum alienigenarum quae abominantur te
per gyrum. fornicationem tuam et abominationes tuas tu portasti, dicit
adonai dominus; editioni aquilae congruit nostra translatio. quas omnes
posui, ut ex collatione cunctarum alicuius sensus possimus reperire
uestigium; et interim, absque praeiudicio aliorum, sic nobis uidetur
lectionis ordo reddendus: 'in diebus superbiae tuae, quando peccabas,
non es recordata euersionis sodomae sororis tuae, antequam pateret
malitia tua, quae hoc tempore reuelata est in tantum, ut cunctis urbibus
syriae et palaestinae, quae in circuitu tuo sunt, fieres opprobrium;
quia igitur uicisti in scelere sororem tuam, nec eius exemplo territa
es, ne similia sustineres et prohiberes pedem tuum, nunc autem reuelata
est ignominia tua, dei ausculta sententiam: uel porta - iuxta
septuaginta -, uel portasti - iuxta aquilam et theodotionem, uel
portatura es - iuxta symmachum - scelus et ignominiam tuam ut, postquam
poenas pro sacrilegio sustinueris, ueniam, non ex pacto tuo sed ex mea
clementia, consequaris'. 'syria' hebraeo sermone dicitur 'aram' quae
interpretatur 'sublimitas'; et iuxta explanationem illius loci esaiae
prophetae in quo aram et ephraim consentiunt contra iudam et hierusalem,
ethnicorum arguta sapientia et quae sibi sublimitatem scientiae
repromittat, in cuncta malitia haereticorum, impugnat iudam, in quo uera
confessio est, et non potest praeualere; hic quoque eadem arrogantia
syriae, id est philosophorum, cum filiabus alienigenarum in quibus
multiplex diuersorum in gentibus dogmatum error ostenditur, illudit
hierusalem, et opprobrio habet eam, cuius uitiis superata est.
quia haec dicit dominus deus: et faciam tibi sicut despexisti
iuramentum, ut irritum faceres pactum. et recordabor ego pacti mei te
cum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
et recordaberis uiarum tuarum, et confunderis cum receperis sorores tuas
te cum maiores cum minoribus tuis; et dabo tibi eas in filias, sed non
ex pacto tuo. et suscitabo tibi pactum meum te cum, et scies quia ego
dominus ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os
prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti,
ait dominus deus. (lxx: haec dicit adonai dominus: et faciam in te sicut
fecisti, sicut despexisti haec, ut praeterires testamentum meum. et
recordabor ego testamenti mei quod feci te cum in diebus adolescentiae
tuae, et suscitabo tibi testamentum sempiternum. et recordaberis uiae
tuae, et despicieris cum receperis sorores tuas te maiores cum
iunioribus tuis; et dabo eas tibi in probatione et non ex testamento
tuo. et suscitabo ego testamentum meum te cum, et cognosces quia ego
dominus et recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os a
facie ignominiae tuae, cum propitiatus fuero tibi iuxta omnia quae
fecisti, dicit dominus deus). 'ideo tibi dixi: scelus tuum et ignominiam
tuam tu porta (siue portasti aut portatura es),: ut recipias quod
mereris, quia despexisti iuramentum meum et irritum fecisti pactum meum.
cum autem fuerit expletum: ego occidam et ego uiuificabo, ego percutiam
et ego sanabo, tunc recordabor pacti mei quod olim te cum habui.
et suscitabo tibi pactum, nequaquam legis quod praeteriit, sed pactum
euangelii sempiternum, ut, cum recordata fueris uiarum tuarum et
receperis sorores tuas maiores uel minores samariam et sodomam earum que
socias, tribuam tibi eas in filias - siue in probationem: oportet enim
et haereses esse, ut probati cuique manifesti fiant -, non ex tuo merito
sed ex mea misericordia, et tunc scias quod ego sim dominus, et
recorderis beneficiorum meorum et confundaris, et dicas iuxta apostolum:
qui non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam
dei'. et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua: sanctorum
enim est aperire os - iuxta apostolum qui ait: os meum ad uos patet, o
corinthii -, et domini saluatoris - qui, aperiens os suum, docebat eos,
dicens et in psalmo: aperiam in parabolis os meum -; peccatori autem
dicitur: peccasti, quiesce, et: ut quid tu assumis testamentum meum per
os tuum?, et: non est pulchra laudatio in ore peccatoris; sanctus que
meretur audire: aperi os tuum et implebo illud. ex quo intellegimus,
etiam cum per misericordiam domini receperimus pristinam gloriam, immo
acceperimus pactum euangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis
dominus in omnibus quae fecimus, memoriam praeteriti nos habere
peccati, et semper os cludere, quia non ex operibus nostris, sed ex dei
gratia saluati sumus.
17. et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis,
propone aenigma et narra parabolam ad domum israel, et dices: haec dicit
dominus deus: aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu,
plena plumis et uarietate, uenit ad libanum et tulit medullam cedri;
summitatem frondium eius auellit et transportauit eam in terram chanaan,
in urbe negotiatorum posuit illam. et tulit de semine terrae et posuit
illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas; in
superficie posuit illud. cum que germinasset, creuit in uineam latiorem
humili statura, respicientibus ramis eius ad eam, et radices eius sub
illa erant; facta est ergo uinea, et fructificauit in palmites et emisit
propagines. (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: fili
hominis, narra narrationem et dic parabolam ad domum israel, et dices:
haec dicit adonai dominus: aquila magna magnarum alarum, longo ductu,
plena unguium, quae habet ductum intrandi in libanum et tulit electa
cedri; summitates teneritudinis auellit et attulit eas in terram
chanaan, in ciuitate murata posuit illud. et tulit de semine terrae et
dedit illud in campo plantationem super aquas multas, ut respiceretur,
et posuit illud, ortum que est et factum est in uineam infirmam et
paruulam magnitudine, ut tantum apparerent rami eius sub ea, et radices
illius subter illam erant; et facta est in uineam, et fecit propagines
et extendit ramos suos). quando prophetae dicitur: propone aenigma,
narra parabolam (siue, ut septuaginta transtulerunt: narra narrationem
et dic parabolam), ostenditur obscurum esse quod dicitur; nulli enim
dubium est, et aenigma et parabolam aliud proferre in uerbis, aliud
tenere in sensibus: et saluator enim ad populum loquebatur in parabolis,
quas secreto apostolis disserebat; ergo aenigma et parabolam ita
debemus intellegere, quasi aenigma et parabolam. duae autem in praesenti
hiezechielis prophetia aquilae proponuntur; de prima nunc dicendum est,
de altera in consequentibus disseremus. et interim simplicem carpamus
historiam. aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena
plumis et uarietate (siue, ut uertere septuaginta, plena unguium),
nabuchodonosor rex chaldaeorum est, de quo et osee loquitur: quasi
aquila super domum domini. iste, multis imperans nationibus, et
innumerabili uallatus exercitu, uenit super domum dei - haud dubium quin
templum significet - siue, ut nunc scriptura dicit, ad libanum, de quo
loquitur zacharias: aperi, libane, portas tuas; et comedat ignis cedros
tuas. ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici uastati sunt;
et crebro templum, quod erat inclytum atque sublime, in scripturis
sanctis libanus appellatur. tulit que medullam cedri, et summitatem
frondium eius auellit et transportauit eam in terram chanaan, in urbe
negotiatorum posuit illam (pro 'negotiatoribus', siue 'negotiationes',
'muratam' septuaginta transtulerunt); indicat autem iechoniam regem
iuda, quem cepit nabuchodonosor cum matre sua et principibus populi
cunctis que opibus hierusalem et uasis templi et transtulit in babylonem
quae est in terra chanaan, ibi que consenuit; de cuius postea genere,
sicut matthaei euangelistae scriptura testatur, dominus et saluator
noster natus est per salathiel et zorobabel. pro quo tulit de semente
eiusdem terrae, id est de stirpe regia, matthaniam patruum iechoniae
cuius uertit nomen et uocauit eum sedeciam et posuit regem in
hierusalem, multis que praefecit populis. et tamen in superficie posuit
illum, nec potestatem eius alta imperii radice firmauit, sed posuit eum
ut respiceretur et sub potestate esset babylonia, siue: humili statura,
respicientibus ramis eius ad eam, ut praeesset quidem populis iudaeorum,
sed respiceret ad babylonii iubentis imperium: hoc est enim quod
scriptura dicit: humili statura, respicientibus ramis eius ad eam,
subauditur aquilam, quod apertius uertere septuaginta: ortum que est
quod plantatum fuerat et factum est in uineam infirmam et paruulam, ut
tantum apparerent rami eius, et uideretur quidem habere regnum, sed
ipsum regnum eius humile atque infirmum, babylonii principis regeretur
arbitrio. hoc interim de praesenti capitulo, cui subnectamus et reliqua.
et facta est aquila altera grandis magnis alis multis que plumis;
et ecce uinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos
extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. in terra
bona super aquas multas plantauit eam, ut faciat frondes et portet
fructum, et sit in uineam grandem. dic: haec dicit dominus deus: ergo ne
prosperabitur? nonne radices eius euellet et fructum eius distringet,
et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet? et non in brachio
grandi neque in populis multis, ut euelleret eam radicitus. ecce
plantata est; ergo ne prosperabitur? nonne cum tetigerit eam uentus
urens siccabitur, et in areis germinis sui arescet? (lxx: et facta est
aquila altera grandis magnarum alarum plurimis unguibus; et ecce uinea
haec implicata erat ad eam, et radices eius ad illam, et ramos eius
extendit ad illam ut irrigaret eam cum gleba plantationis suae. in campo
bono super aquam multam ipsa impinguata est, ut faceret germina et
afferret fructum, et esset in uineam grandem. propterea haec dicit
adonai dominus: si dirigetur? nonne radices teneritudinis eius et
fructus illius computrescet, et arescent omnia quae ex ea orta sunt? et
non in brachio [magno] neque in populo multo, ut euellat eam a radicibus
suis. et ecce impinguatur; numquid dirigetur? nonne statim ut tetigerit
eam uentus urens arescet, ac siccabitur ariditate?
cum gleba germinis sui arescet). aquila secunda, id est altera, et ipsa
magna, plena plumis, multorum que unguium, propter rapacitatem et
uastationem gentium plurimarum, rex aegypti est pharao. et ecce uinea
ista, subauditur rex sedecias qui a nabuchodonosor in hierusalem fuerat
constitutus, coepit, inquit, mittere propagines suas ad eam, id est ad
regem aegyptiorum legatos dirigere et ab eo contra regem cui subditus
erat auxilium postulare - hoc est enim quod scriptura nunc dicit: ut
irrigaret eam de areolis germinis sui -. quae in terra bona a
nabuchodonosor plantata erat, ut faceret frondes et afferret fructum et
cresceret in uineam latiorem; propterea iubetur prophetae ut loquatur ad
uineam, quae a nabuchodonosor plantata fuerat et ramos suos ad aquilam
aegyptiam miserat: 'numquid prosperabitur quia hoc facere conata est, et
non statim omnes propagines eius et palmites siccabuntur? et non'
inquit 'in brachio grandi neque in populo multo'; fugiens enim sedecias
et regis aegyptii auxilio destitutus, a ducibus nabuchodonosor in
desertis hierichontinis comprehensus est et cuncti eius socii huc illuc
que dispersi [sunt], sicut in uolumine regum et in paralipomen�i~g et
hieremia scriptum est.
et factum est uerbum domini ad me, dicens: dic ad domum
exasperantem: nescitis quid ista significent? dic: ecce uenit rex
babylonis hierusalem, et assumet regem et principes eius, et adducet eos
ad semetipsum in babylonem; et tollet de semine regni, feriet que cum
eo foedus, et accipiet ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae tollet,
ut sit regnum humile et non eleuetur, sed custodiat pactum eius et
seruet illud. qui recedens ab eo misit nuntios ad aegyptum, ut daret
sibi equos et populum multum; numquid prosperabitur uel consequetur
salutem qui fecit haec? et qui soluit pactum, numquid effugiet? uiuo
ego, dicit dominus deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem,
cuius fecit irritum iuramentum et soluit pactum quod habebat cum eo, in
medio babylonis morietur. et non in exercitu grandi neque in populo
multo faciet contra eum pharao proelium in iactu aggeris et in
exstructione uallorum, ut interficiat animas multas. spreuerat enim
iuramentum ut solueret foedus, et ecce dedit manum suam; et cum omnia
haec fecerit, non effugiet. hoc est aenigma et haec est parabola, quod
sub duabus aquilis et uinea, duos reges babylonis et aegypti, scriptura
monstraret, et regem sedeciam, qui, contra iusiurandum, deserta amicitia
nabuchodonosor, se ad regem aegyptium transtulit: feriet que, inquit,
cum eo foedus, et accipiet ab eo iusiurandum, ut custodiat pactum eius,
et seruet illud. qui dissoluit, ait, pactum, numquid effugiet? ex quo
discimus etiam inter hostes seruandum fidem et non considerandum cui,
sed per quem iuraueris; multo enim fidelior inuentus est ille, qui
propter nomen dei tibi credidit et deceptus est, te qui per occasionem
diuinae maiestatis hosti tuo, immo iam amico, es molitus insidias.
quoniam, inquit, in loco regis qui constituit eum regem, cuius fecit
irritum iuramentum et soluit pactum quod habebat cum eo, in medio
babylonis morietur; legimus enim sedeciam captum, ductum esse in
reblatha ibi que, interfectis filiis, excaecatum, et instar ferae
clausum cauea translatum in babylonem - unde et scriptura, cum uideatur
sibi esse contraria, tamen in utroque uerissima est; dictum erat ad
sedeciam: et intrabis babylonem et: non uidebis eam: intrauit enim quia
ductus est babylonem, et non uidit quia fuerat excaecatus -. hoc autem
quod sequitur: et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet
contra eum pharao proelium in iactu aggeris et in exstructione uallorum,
ut interficiat animas multas, dupliciter intellegitur: siue rex
aegyptius contra nabuchodonosor regem babylonis ueniens non poterit
proeliari neque cum paruo exercitu tantae resistere multitudini, siue
ipse sedecias expugnabitur a pharaone a quo sperauit auxilium, non quo
pharao eum expugnauerit - uel hoc alicubi scriptura testetur -, sed quo
expugnatio nabuchodonosor per occasionem sit facta regis aegypti; nec
iste uisus sit expugnare hierusalem qui obsidebat, sed ille in quo
sedecias frustra sperauerat. ecce, inquit, dedit manum suam regi
aegypti, et tradidit se, et periurii contra deum commisit sacrilegium:
'numquid' ait 'proderit ei'?. et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
propterea haec dicit dominus deus: uiuo ego, quoniam iuramentum
quod spreuit et foedus quod praeuaricatus est ponam in caput eius, et
expandam super eum rete meum et comprehendetur in sagena mea, et adducam
eum in babylonem, et iudicabo illum ibi in praeuaricatione qua despexit
me. et omnes profugi eius cum uniuerso agmine in gladio cadent; residui
que in omnem uentum dispergentur, et scietis quia ego dominus locutus
sum. sententia saecularis est:
dolus, an uirtus, quis in hoste requirat?,
quam solent nobis opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos; cui
ut acquiescamus, multo peius fecit sedecias: non enim hostem decepit,
sed amicum cui foedere domini fuerat copulatus. ergo, quamdiu non iures
et pactum non ineas sub nomine dei, prudentiae est et fortitudinis, uel
decipere uel superare aduersarium utcumque potueris; cum autem te
constrinxeris iuramento, nequaquam aduersarius sed amicus est qui tibi
credidit, et sub occasione iusiurandi, id est dei nuncupatione, deceptus
est. propterea scriptura nunc dicit: iuramentum quod spreuit et foedus
quod praeuaricatus est ponam in caput eius; ac, ne putaremus iuramentum
et foedus et pactum regis esse babylonis uel sedeciae qui fecerat,
sequitur: in praeuaricatione qua despexit me. ergo qui contemnit
iuramentum, illum despicit per quem iurauit, illi que facit iniuriam,
cuius nomini credidit aduersarius; propter quam causam: expandam,
inquit, super eum rete meum et comprehendetur in sagena mea, et adducam
eum in babylonem, et iudicabo eum illic. quidquid igitur contra sedeciam
fecit nabuchodonosor, non suis fecit uiribus, sed ira dei in cuius
nomine fuerat periuratum. secundum anagogen - licet uiolenta uideatur
interpretatio - hoc sciendum, quod, quomodo cetera animantia ad bonam et
ad malam partem referri solent, ita et aquila. de leone in bonam partem
dicitur: catulus leonis iuda; in contrariam: aduersarius noster
diabolus quasi leo rugiens circuit, et illud in psalmo: insidiatur in
abscondito, sicut leo in cubili suo. insidiatur ut rapiat pauperem. in
bonam partem de aquila dicitur, quod iustus diues effectus: faciat sibi
alas sicut aquilae, ut possit reuerti in domum praecessoris sui, et in
esaia scriptum est quod iusti: pennas afferant sicut aquilae, currant et
non lassentur, ambulent et non esuriant; recte autem ille qui dixerat:
fortitudinem faciam et sapientiam intellegentiae, auferam terminos
gentium et uires eorum depraedabor et commouebo ciuitates quae
habitantur et orbem terrarum uniuersum apprehendam manu quasi nidum et
sicut confracta oua, nunc sub persona aquilae describitur: quod
nequaquam uelit de libano - qui interpretatur 'candor' et refertur ad
thymiama -, paruula atque humilia uirgulta perstringere, sed summitates
cedrorum, et de principibus ac stirpe regia, iuxta illud abacuc: escae
eius electae. ponit que testamentum cum his quos ceperit, ut regi
babylonio colla submittant et impleant illud quod apostolus loquitur:
quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare, et in alio loco: quos
tradidi, inquit, satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat.
non debemus ergo, si forsitan ob aliquod peccatum de congregatione
fratrum et de domo dei eicimur, reluctari, sed aequo animo illatam in
nos ferre sententiam et dicere cum propheta: iram domini sustinebo
quoniam peccaui ei, donec iustificet causam meam, et cetera. et
frequenter euenit ut, alteri subditi, ad alterum transeamus qui nobis
suum repromittat auxilium, nec faciat in pristinam sententiam permanere;
quod omni ratione uitandum est, ne siccentur palmites nostri et germina
arescant, et contra pactum dei facere credamur.
haec dicit dominus: et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam;
de uertice ramorum eius tenerum distringam, et plantabo super montem
excelsum et eminentem. in monte sublimi israel plantabo illud, et
erumpet in germen et faciet fructum, et erit in cedrum magnam, et
habitabunt sub eo omnes uolucres, uniuersum uolatile sub umbra frondium
eius nidificans. et scient omnia ligna regionis quia ego dominus
humiliaui lignum sublime et eleuaui lignum humile, et siccaui lignum
uiride et frondere feci lignum aridum: ego dominus locutus sum et feci.
(lxx: quia haec dicit adonai dominus: et auferam ego de electis cedri de
uertice (signum_asterisci) et dabo de capite ramorum eius
(signum_metobeli) de corde eorum auferam, et plantabo super montem
excelsum; et suspendam illud in monte sublimi israel et plantabo et
afferet germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et requiescet
sub ea omnis auis, et omne uolatile sub umbra eius requiescet
(signum_obeli) et rami eius restituentur (signum_metobeli) et scient
omnia ligna campi quia ego dominus qui humilio lignum excelsum et exalto
lignum humile, et arefacio lignum uiride et germinare facio lignum
aridum: ego dominus locutus sum et facio). hoc quod in septuaginta
legitur: et dabo de capite ramorum eius, de theodotionis editione
additum est; rursum que quod sequitur: et rami eius restituentur, obelo
praenotandum est quia in hebraico non habetur. uerus nabuchodonosor
propterea sumit de medulla cedri sublimis, de uertice ramorum eius: ut
sit regnum humile et non eleuetur; dominus autem deus pater omnipotens,
qui locutus est ad hiezechiel, tollit de stirpe regia et de genere
dauid: et plantat super montem excelsum et eminentem; qui loquitur in
psalmo: ego autem constitutus sum rex ab eo super sion, montem sanctum
eius. defecerat enim princeps de iuda et dux de israel, donec ueniret
cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. iste erupit in
germen et fecit fructum, et cedros omnes sua sublimitate superauit, ita
ut habitent sub eo omnes uolucres caeli, et cuncta uolatilia illius
protegantur umbraculo - de quo dicit abacuc: cornua in manibus eius: ibi
abscondita est fortitudo eius, et qui congregare desiderat quasi
gallina pullos sub alas suas -, ut omnia regionis ligna cognoscant quod
ipse sit dominus; tropik�s~g de credentibus loquens: iste qui israel
quondam sublime lignum humiliauit et exaltauit humilem gentium populum,
qui exsiccauit lignum uiride iudaeorum florens et germinans in lege et
prophetis, et frondere fecit lignum aridum nationum, ut, quod semper
locutus est, opere compleret; hoc idem significant et simeonis in
euangelio uerba dicentis: ecce hic positus est in ruinam et in
resurrectionem multorum, et granum sinapis quod, cum minimum sit omnibus
seminibus, postquam creuerit auium habitaculum est. quidam aliter
interpretantur, lignum sublime humiliatum et humile exaltatum referentes
ad passionem domini saluatoris: qui, cum in forma dei esset, non est
rapinam arbitratus aequalem se esse deo, sed exinaniuit se, formam serui
accipiens, et post resurrectionem, ipsum lignum postea sublimatum est,
quod, prius uirens, in morte siccatum est et, postea reuiuiscens,
pristinum recepit uirorem. alii iudaice utrumque referunt ad israel quod
primo aduentu humiliatus sit et arefactus, et secundo restituatur in
pristinum statum, impleto illo quod dicit apostolus paulus: cum
intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israel saluus fiet.
LIBER 6
putabam quod, medio serpente confosso, non reuiuiscerent hydrae
nouellae plantaria et, iuxta fabulas poetarum, scylla mortua, nequaquam
in me scyllaei saeuirent canes qui latrare non cessant, et, haereticis
dei percussis manu ne tentarentur, si fieri potest, etiam electi dei,
haeresis ipsa non moritur, haereditariis contra nos odiorum suorum
catulis derelictis, qui, nostra simulantes, genitricis antiquae et
pellacis ulixi uenena non deserunt, labia que tantum melle circumlinunt
et, iuxta eloquia scripturarum, mollierunt uerba sua super oleum, ipsi
autem sunt iacula, et iacula ignita, quae scuto fidei repellenda simul
et exstinguenda sunt. haec dixi, filia eustochium, ut laborantem me in
opere prophetali et haereticis resistentem orationibus iuues, et sextum
uolumen explanationum in hiezechiel meo ore suo sensu dominus explicet,
eiusdem que spiritus gratia, qua prophetis reuelata sunt quae scripta
legimus, nobis quoque disserentibus reuelentur, ut possimus dicere: os
meum aperui et attraxi spiritum.
18. et factus est sermo domini ad me, dicens: quid est quod inter
uos parabolam uertitis in prouerbium istud in terra israel, dicentes:
patres comederunt uuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? (lxx:
et factus est sermo domini ad me, dicens: (signum_obeli) fili hominis,
(signum_metobeli) quid parabola inter filios israel, dicentium: patres
comederunt uuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt?) hoc quod
septuaginta dixerunt: fili hominis, in hebraico non habetur. monet autem
scriptura diuina, illud quod in exodo dictum est: ego sum dominus deus
tuus; deus aemulator qui reddo peccata patrum super filios usque ad
tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facio
misericordiam in millia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea,
et iterum: descendit dominus in nube et astitit iuxta moysen, et
inuocauit moyses in nomine domini, et transiit dominus ante faciem eius,
et inuocauit eum, dicens: domine deus miserator et misericors, patiens
et multae misericordiae et uerax et iustitiam seruans et misericordiam
in milia, auferens iniquitates et iniustitias et peccata, et non
emundabit reum, reddens iniquitates patrum super filios et super filios
filiorum in tertiam et quartam generationem, sic accipi debere, quasi
parabolam et prouerbium, ut aliud in uerbis sonet, aliud in sensu
teneat; quod in parabola quoque duarum aquilarum supra diximus. unde
dominus in septuagesimo septimo psalmo: aperiam, inquit, in parabolis os
meum, eloquar propositiones ab initio; et in euangelio parabolam
sementis, et lolii, et sinapis quod, cum sit minimum omnium seminum, in
magnam consurgit arborem, ita proponit, ut aliud praetendat in uerbis,
aliud in sensibus teneat; et nos usque in praesentem diem putamus duo
testimonia exodi, quae supra posuimus, non esse parabolam, sed simplicem
explicare sententiam. et quamquam non auderemus quidpiam dicere nec uas
fictile loqui contra figulum quare ita uel ita me fecisti, tamen
scandalum patiebamur occultum quod iniustitia uideretur dei alium
peccare et alium luere peccata; si enim: reddit peccata patrum super
filios in tertiam et quartam generationem, iniustum uidetur ut alius
peccet et alius puniatur, sed ex eo quod sequitur: his qui me oderunt,
comminationis siue praecepti scandalum soluitur: non enim ideo puniuntur
in tertiam et quartam generationem, quia deliquerunt patres eorum, cum
patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerint, sed quia patrum
exstiterunt aemulatores et oderunt deum, haereditario malo, et impietate
in ramos quoque de radice crescente. solent in hoc loco haeretici, qui
uetus non recipiunt instrumentum, contra creatorem dicere: quam bonus et
iustus deus legis et prophetarum qui, quiescens et silens ad peccata
patrum, reddit his qui non peccauerunt; immo quanta crudelitas in eo, ut
iram suam usque ad tertiam extendat et quartam generationem! quibus nos
respondebimus, et in hoc dei creatoris clementiam demonstrari: non enim
truculentiae est et seueritatis, iram tenere usque ad tertiam et
quartam generationem, sed signum misericordiae, poenam differre peccati;
quando enim dicit: dominus deus miserator et misericors, patiens et
multae miserationis, et infert: reddens iniquitates patrum super filios
et filios filiorum, hoc indicat, quod tantae misericordiae sit ut non
statim puniat sed sententiam differat puniendi. sin autem uindicta
peccantium differtur in tertiam et quartam generationem, cum iustis
sanctis que quid amplius faciat? sequitur: et seruans iustitiam et
misericordiam in multa millia his qui custodiunt mandata eius et faciunt
praecepta illius. scriptum est in prouerbiis: sicut uua acerba dentibus
noxia est et fumus oculis, ita iniquitas his qui utuntur ea, ex quo
perspicuum est, non aliorum dolere dentes et obstupere, sed eorum qui
uuam acerbam comederunt; est autem loci istius hic sensus: quomodo, si
quis uelit dicere: patres uuam acerbam comederunt, et dentes filiorum
obstupuerunt, ridiculum est et nullam habens consequentiam, sic iniquum
est atque peruersum peccare patres et filios nepotes que cruciari. sunt
qui hoc quod in exodo scriptum est: reddens iniquitates patrum super
filios in tertiam et quartam generationem, ita edisserent, ut ad animam
humanam sententiam referant, patrem in nobis leuem punctum sensuum et
incentiua uitiorum esse dicentes, filium uero si cogitatio peccatum
conceperit, nepotem si quod cogitaueris atque conceperis opere
perpetraris, pronepotem autem, hoc est quartam generationem, si non
solum feceris quod malum est et sceleratum sed in tuis sceleribus
glorieris, secundum illud quod scriptum est: impius cum in profundum
malorum uenerit contemnit. deus igitur primos et secundos stimulos
cogitationum, quas graeci propatheias~g uocant, sine quibus nullus
hominum esse potest, nequaquam punit, sed si cogitata quis facere
decreuerit aut ipsa quae fecit noluerit corrigere paenitentia; unde
scriptum est: nullus hominum sine peccato, nec si unius quidem diei
fuerit uita illius. numerabiles autem anni uitae illius, et in alio
loco: quis gloriabitur castum se habere cor?, et rursum: astra quoque
non sunt munda in conspectu eius, et aduersus angelos suos peruersum
quid excogitauit. si autem sublimis illa natura peccato non caret, quid
dicendum est de hominibus qui, fragili carne circumdati, debent loqui
cum apostolo: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis
huius?, et illud, ut, cum omnia fecerimus, debeamus dicere: serui
inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus, et: nisi dominus
aedificauerit domum, in uanum laborant qui aedificant eam. nisi dominus
custodierit ciuitatem, frustra uigilauit qui custodit eam? ad
probationem autem huius rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationum,
immo paruus mentis instinctus, puniatur a deo, sed si quod mente
conceperis opere consumes, illud de genesi proferendum est: cham
peccauit irridens nuditatem patris, et sententiam non ipse qui risit sed
filius eius suscepit chanaan: maledictus, ait, chanaan; seruus erit
fratrum suorum. quae enim iustitia est, ut pater peccauerit et sententia
[in filium] proferatur?
necnon quod in contrariam partem ponit apostolus: saluam esse mulierem
si filius eius permanserit in fide et sanctitate et pudicitia, uideatur
sententiae iustitiam non habere, ut, si filii boni fuerint et nepotes,
saluentur parentes; quanti enim parentes sancti sunt, et malos habent
filios, et, e contrario, quanti peccatores, et sanctos filios generant?
ergo secundum hunc sensum cuncta accipienda quae supra diximus, peccata
parentum atque generantium, in ramis, non in radice, puniri. hoc interim
de prouerbio siue de parabola dixisse sufficiat: quod lex et prophetae,
hoc est exodus et hiezechiel, immo ipse deus qui et hic et ibi locutus
est, nequaquam in sententiis discrepare uideatur, aut hic corrigere quod
ibi male dixerit. si quis autem uel meliorem uel alterum sensum poterit
reperire qui contrariorum inter se testimoniorum scandalum tollat,
illius magis acquiescendum sententiae est.
uiuo ego, dicit dominus, si erit uobis ultra parabola haec in
prouerbium in israel. ecce omnes animae meae sunt; ut anima patris, ita
et anima filii mea est: anima quae peccauerit, ipsa morietur. (lxx: uiuo
ego, dicit dominus adonai, si fuerit ultra, ut dicatur haec parabola in
israel; quia omnes animae meae sunt; quomodo anima patris, ita anima
filii mea est: anima quae peccauerit, ipsa morietur). quid significet:
uiuo ego, dicit dominus, et: parabola uel prouerbium, supra plenius
diximus; quae nequaquam dicetur in israel, sed in his qui dei notitiam
non habent nec possunt perspicere ueritatem. omnes, inquit, animae meae
sunt iuxta creaturam non iuxta meritum, ut moyses appellabatur homo dei
de quo scriptum est: oratio moysi hominis dei, et elias qui ad
quinquaginta militum principem loquebatur: et si homo dei ego sum,
descendat ignis super te, et super quinquaginta uiros; homo uero peccati
et filius iniquitatis non uocatur homo dei, sicut seruus et famulus dei
ii appellantur de quibus dici non potest: omnis qui facit peccatum
seruus peccati est, et iterum: a quo enim quis uincitur, ei et seruus
est. sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum ad
filios non redundant, sed: anima quae peccauerit, ipsa morietur, non
abolitione substantiae, sed ex eius consortio, qui dicit: ego sum uita,
et alibi loquitur: omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in
aeternum, et: amen, amen dico uobis, qui sermonem meum custodierit,
mortem non uidebit in aeternum; uita enim nostra abscondita est cum
christo in deo, qua uicturi sumus quando christus apparuerit, uita
nostra, in gloria, et implebitur illud quod scriptum est: amen, amen
dico uobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui me misit, habet
uitam aeternam, et in iudicio non uenit, sed transit de morte ad uitam.
illud autem quod a balaam dicitur: moriatur anima mea morte iustorum,
hunc habet sensum, ut cupiat mori saeculo atque peccato, et uiuere cum
iustorum animis, quorum uita christus est, et possunt canere: placebo
domino in regione uiuentium; non est enim deus mortuorum, sed uiuorum;
et si balaam, quod uerissimum est, in linguam nostram translatus 'uanum
populum' sonat, perspicuum est quod uanus prius gentium populus
desiderauit habere consortium cum animis iustorum abraham, isaac et
iacob, qui eutheis~g, id est 'recti' et 'iusti', nuncupantur; unde et
geneseos liber ex eorum uocabulo nomen accepit.
et uir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, in
montibus non comederit et oculos suos non leuauerit ad idola domus
israel, et uxorem proximi sui non uiolauerit, et ad mulierem menstruatam
non accesserit, et hominem non contristauerit, pignus debitori
reddiderit, per uim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit, et
nudum operuerit uestimentum, et ad usuram non commodauerit, et amplius
non acceperit, ab iniquitate auerterit manum suam, iudicium uerum
fecerit inter uirum et uirum, in praeceptis meis ambulauerit, et iudicia
mea custodierit ut faciat ueritatem: hic iustus est et uita uiuet, ait
dominus deus. (lxx: homo autem qui fuerit iustus, qui facit iudicium et
iustitiam, super montes non comederit et oculos suos non leuauerit ad
cogitationes domus israel, et uxorem proximi sui non contaminauerit, et
ad mulierem fluentem sanguinem non accesserit, et hominem non
oppresserit, pignus debitum reddiderit, et rapinam non rapuerit, panem
suum esurienti dederit, et nudum operuerit uestimentum, et pecuniam suam
ad usuram non dederit, et amplius non acceperit, ab iniquitate
auerterit manum suam, iudicium iustum faciet inter uirum et proximum
eius, et in praeceptis meis ambulauerit, iustificationes meas
custodierit ut faciat eas: hic iustus est, uita uiuet, dicit adonai
dominus). 'uultis' ait 'scire hoc quod dictum est: peccata patrum reddam
in tertiam et quartam generationem, non id sonare quod plerique
existimant, nec esse simile huic sententiae: patres comederunt uuam
acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? audite quae illaturus sum: si
fuerit pater iustus qui haec fecerit et illa non fecerit, et habuerit
filium pessimum qui, desertis uirtutibus patris, se flagitiis
manciparet: nonne et iste uita uiuet quia iustus est, et ille morte
morietur quia omnia perpetrauerit quae pater uitando iustus effectus
est?' uideamus catalogum uirtutum patris, quae mihi uidentur in decem et
septem partes diuidi; quarum primum est: fecisse iudicium; secundum,
huic simile: iudicio copulasse iustitiam; tertium: non comedisse in
montibus: quartum: non leuasse oculos ad idola - siue ut septuaginta
transtulerunt: cogitationes - domus israel; quintum: uxorem proximi sui
non uiolasse; sextum: menstruatae uxoris uitasse complexus; septimum:
hominem non contristasse - siue, ut septuaginta ediderunt: oppressisse
per potentiam -; octauum: pignus debitori reddidisse; nonum: per uim
nihil rapuisse - uel, iuxta septuaginta: rapinam non rapuisse -;
decimum: panem suum esurienti dedisse; undecimum: nudum operuisse
uestimento; duodecimum: ad usuram pecuniam non dedisse; tertium decimum:
nihil ex his quae dederis amplius accepisse; quartum decimum: ab
iniquitate auertisse manum suam; quintum decimum, quod simile uidetur
primo sed in parte diuersum est: iudicium uerum fecisse inter uirum et
uirum - siue: proximum suum -; sextum decimum: in praeceptis domini
ambulasse; septimum decimum: iudicia et iustificationes illius
custodisse; quorum singula quid uelint, dicemus in consequentibus. i. si
fuerit, ait, uir iustus et fecerit iudicium. scriptum est in
prouerbiis: cogitationes iustorum iudicia. qui hanc uirtutem possederit
ut nihil sine ratione faciat et iudicio, potest illud propheticum
dicere: iudicia domini uera, iustificata in semetipsis; et cum recte
omnia iudicauerit, ut non accipiat personam pauperis in iudicio,
implebit praeceptum domini: sicut minorem, sic et maiorem iudicabis,
audacter dicens: desiderauit anima mea desiderare iudicia tua in omni
tempore, et iterum: uiam ueritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus,
et in eodem psalmo: cognoui quia iustitia iudicia tua; et in tantam
proficiet beatitudinem, ut intellegat iudicia domini, quae sunt abyssus
multa, et dicat cum apostolo: o profundum diuitiarum sapientiae et
scientiae dei! quam inscrutabilia iudicia eius, et inuestigabiles uiae
illius!, et in oratione commemoret: quoniam iudicia tua iucunda. ii:
post iudicium sequitur 'iustitia', quam qui habuerit, christum liquido
possidebit: qui, iuxta apostolum, factus est nobis iustitia et
sanctificatio et redemptio, ut faciat iustitiam ueram, nec personas
respiciat in iudicio, sed de sua sciat in aliorum iudicio iustitia
iudicandum. iii: tertium est: in montibus non comederit, quod iudaei
existimant ad idololatriae pertinere peccatum; crebro enim legimus in
regum et paralipomenon libris: uerumtamen ab excelsis non recessit;
adhuc populus immolabat et adolebat incensum in sublimibus, hoc
scriptura significante: quod in montibus lucis que idolis hostias
immolarent et thura succenderent. nos autem dicimus comedere eum in
montibus, qui dicit cum pharisaeo: gratis tibi ago, deus, quod non sum
huic similis publicano. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnis
substantiae meae, et cetera; e contrario publicanus autem, audiens eum
qui dixerat: discite a me, quia mansuetus sum et humilis corde,
percutiebat manu pectus, hoc est pessimarum cogitationum thesaurum, et
oculos ad caelum non audebat extollere. sed et illud quod alibi dicitur:
maiora te non requiras, et fortiora te non scruteris, omnes haereticos
arguit in montibus comedere superbiae et ecclesiasticam despicere
simplicitatem et nescire de se scriptum: deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam. iiii: quarto loco ponitur: et oculos suos
non leuauerit ad idola domus israel, pro quibus 'cogitationes'
septuaginta transtulerunt. idola autem, id est simulacra quae de suo
corde finxerunt, omnes haeretici faciunt, ad quae leuant cordis oculos,
qui falsitatem eorum atque mendacium putauerint ueritatem. domus autem
israel simulacra dicuntur quae reperiuntur in ecclesia, et per
occasionem falsi nominis scientiae, simplices quosque seducunt, ut
philosophorum dogmata introducunt in domum israel, eorum scilicet qui
deum mente conspiciunt. u: quinto loco ponitur: et uxorem proximi sui
non uiolauerit (siue contaminauerit), quod aperte adulterium quidem
prohibet; sed ex eo quod dicitur 'proximi sui', nisi omnis homo proximus
intellegatur, uidetur esse praeceptum ut ab amicorum nos abstineamus
uxoribus, inimicorum uero et ignotorum coniuges libere polluamus.
proximus ergo omnis homo hominis accipiendus, iuxta parabolam euangelii
quae a saluatore proponitur, cuiusdam hominis qui, hiericho descendens, a
latronibus uulneratus est, quando interrogat pharisaeus: 'qui fuerit
proximus eius?', docens illum esse proximum qui bene fecerit. potest
iuxta mysticum intellectum uxor intellegi sancti uiri, sapientia,
dicente salomone: ama illam et amplexabitur te, dilige illam et
custodiet te, quam contaminare desiderat qui aliorum benedicta
reprehendit, et facibus accensus inuidiae sancta uiolat, casta
corrumpit, pura contaminat.
ui: sextum est: et ad mulierem menstruatam non accesserit. per singulos
menses grauia atque torpentia mulierum corpora immundi sanguinis
effusione releuantur, quo tempore si uir coierit cum muliere, dicuntur
concepti foetus uitium seminis trahere, ita ut leprosi et elephantiaci
ex hac conceptione nascantur et foeda in utroque sexu corpora, paruitate
uel enormitate membrorum, sanies corrupta degeneret. praecipitur ergo
uiris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque quibus
uidentur lege coniungi, scriptura dicente: crescite et multiplicamini et
replete terram, certa concubitus norint tempora, quando coeundum,
quando ab uxoribus abstinendum sit, quod quidem et apostolus et
ecclesiastes sonant: tempus amplexandi et tempus longe fieri a
complexibus. caueat ergo et uxor ne forte uicta desiderio coeundi celet
uirum, et maritus ne uim faciat uxori putans omni tempore subiectam sibi
esse debere coniugii uoluptatem, unde et paulus: ut nouerit, inquit,
unusquisque possidere suum uas in sanctificatione et pudicitia pulchre
in sexti pythagorici sententiolis dicitur: adulter est uxoris propriae
amator ardentior; quem librum quidam in latinam linguam transferens,
martyris sixti nomine uoluit illustrare, non considerans in toto
uolumine, quod in duas partes frustra diuisit, christi nomen et
apostolorum omnino reticeri; nec mirum si gentilem philosophum in
martyrem et romanae urbis episcopum transtulerit, cum eusebii quoque
caesariensis primum pro origene librum, pamphili martyris uocabulo
commutarit, ut facilius tali laudatore libros impiissimos peri~g
arch�n~g romanis conciliaret auribus. uii: sequitur in loco septimo: et
hominem non contristauerit (siue, ut septuaginta transtulerunt, non
oppresserit per potentiam). quo uitio atque peccato nescio quis alienus
sit; et aegyptii enim opprimebant hebraeos per potentiam; unde et abacuc
queritur quare impius opprimat iustum. atque utinam de solis his
diceretur qui foris sunt et non de his qui intus; solent enim et
principes ecclesiarum opprimere plebem per superbiam, de quibus scriptum
est: principem te constituerunt, ne eleueris: esto inter eos quasi unus
ex ipsis, et saluator praecepit: qui uult inter uos esse primus, sit
omnium minimus. quod autem iuxta hebraicum dicitur: et hominem non
contristauerit, apostolico congruit testimonio: nolite contristare
spiritum sanctum dei qui habitat in uobis, et in euangelio quod iuxta
hebraeos nazaraei legere consuerunt, inter maxima ponitur crimina: qui
fratris sui spiritum contristauerit. si autem tristitia alterius
interficit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum
est, cum illud conuenit: quid gloriatur terra et cinis?, ut, oblitus
conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post
paululum uermibus exarandus, ponat in caelo os suum, et lingua eius
pertranseat usque ad terram, et dicat cum uero nabuchodonosor: ascendam
in caelum, super sidera caeli ponam thronum meum et ero similis
altissimo? uiii octauum est: si pignus debitori reddiderit; non omni
debitori, alioquin multis occasio recipiendorum pignorum fiet diuitiarum
materia, sed ei debitori, de quo scribitur in lege quod pauper sit et
proprium opposuerit uestimentum et ante solis occasum operimentum
recipere debeat ne, cruciatus frigore, clamet ad dominum qui ultor est
eius iniuriae. si autem, iuxta ea quae sequuntur, panem esurienti dare
debemus et nudum operire uestimento, quanto magis suum reddere, si tamen
debitoris indubitata paupertas est? possumus quoque pignus reddere
debitori quando ei, cui dilectione coniungimur et qui nobis debet mutuam
caritatem, reddimus pignus suum, nihil debiti eius apud nos ultra
retinentes. uiiii: nonum possidet locum: per uim nihil rapuerit (siue,
iuxta septuaginta: rapinam non rapuerit). de raptoribus et apostolus
loquitur, quod inter ceteros peccatores ne uescendum quidem cum
huiuscemodi sit; omnis que rapina mixta uiolentiae est; nisi enim uis
fuerit illata, rapina non proficit. est autem et sancta uiolentia rapina
que optabilis, de qua scribit euangelium: a diebus ioannis baptistae
regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud; de qua et
iudas frater iacobi loquitur: et alios quidem de igne rapite; alios uero
qui iudicantur miseremini. e contrario aduersariae potestates in
perniciem eorum quos rapiunt praedam rapere festinant, quod significat
et iacob dicens: bestia mala comedit eum, bestia mala rapuit ioseph.
unde et oues domini quae sequuntur eum non rapiuntur de manibus eius, et
ipse dicit: pater quod dedit mihi, omnibus maius est, et nemo potest
rapere de manu patris; ex quo perspicitur una patris filii que potestas,
uirtus atque substantia: si enim de filii manu quae dedit pater nemo
potest rapere, et haec eadem in patris manu sunt quae non rapiuntur ab
eo, liquido comprobatur omnia patris et filii esse communia, et in filii
manu tenere patrem sicut patris manu tenentur quae filii sunt. x:
decimum est: panem suum esurienti dederit; per quod docemur eleemosynam
non saturis faciendum sed esurientibus, nec dandum panem his qui ructant
plenitudine sed his qui inanitate cruciantur. in pane autem omnis
continetur cibus, et significanter dicitur suum, ne de rapinis et usuris
et alieno malo quaesitum panem uertamus in misericordiam: redemptionem
enim animae uiri propriae diuitiae; quod multos facere conspicimus qui
clientes et pauperes et agricolas, ut taceam de militantium et iudicum
uiolentia, opprimunt per potentiam uel furta committunt, ut de multis
parua pauperibus tribuant et in suis sceleribus glorientur; publice que
diaconus in ecclesiis recitet offerentium nomina: 'tantum offert illa,
ille tantum pollicitus est'; placent que sibi ad plausum populi,
torquente eos conscientia; damus que materiam miseris, ut gaudeant ad ea
quae tribuunt et non lugeant ad ea quae rapuerint. melius autem est ut
intellegamus panem iustitiae eum esse qui dixit: ego sum panis, qui de
caelo descendi, et quem in oratione nobis tribui deprecamur: panem
nostrum substantiuum (siue superuenturum) da nobis, ut quem postea
semper accepturi sumus, in praesenti saeculo cotidie mereamur accipere.
hunc panem iustus esurientibus tribuit de quibus scriptum est: beati qui
esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, quia, qui iustus
est, communem omnium panem, suum facit proprium, qui defecerat in
iudaea, propheta dicente: auferam ab eis fortitudinem (siue baculum)
panis. hoc quod loquimur, si tamen christi sumus, immo quod propheta
commemorat, panis credentium est et esurientium qui omnino non dandus
est his qui manducauerunt et biberunt et saturati sunt et incrassati
calcitrauerunt, de quibus dicitur: uae qui saturati estis nunc, quia
esurietis, ne euomant illud dicente salomone: euomet enim et
contaminabit sermones tuos bonos, quod aliis uerbis saluator loquitur:
ne detis sanctum canibus, neque mittatis margaritas uestras ante porcos.
xi: undecimum possidet locum: et nudum operuit uestimentum, qui sermo
iuxta superioris uersiculi explanationem dupliciter disserendus est: ut
et nudis tribuamus operimentum saluatore dicente: nudus eram, et
operuistis me, et nudis fide atque uirtutibus tribuamus uestimentum
christi de quo scriptum est: quotquot enim in christo baptizati estis,
christum induistis. hoc uestimento nudus erat qui, uestem non habens
nuptialem, proiectus est de conuiuio. de hac nuditate et ad hierusalem
dominus loquitur: tu autem eras nuda et confusione plena. xii:
duodecimum numerum tenet: et ad usuram non commodauerit (siue, ut
septuaginta transtulerunt: pecuniam suam ad usuram non dederit). in
hebraico cunctarum specierum usura prohibetur, in septuaginta tantum
pecuniae, iuxta quod et in quarto decimo psalmo scriptum est: qui
pecuniam suam non dedit ad usuram, et quomodo dicitur: fratri tuo non
fenerabis, alieno autem fenerabis. sed uide profectum: in principio
legis, a fratribus tantum fenus tollitur; in propheta ab omnibus usura
prohibetur, dicente hiezechiel: pecuniam suam non dedit ad usuram; porro
in euangelio uirtutis augmentum est, praecipiente domino: 'feneramini
his a quibus non speratis recipere'. xiii: sequitur in tertio decimo
loco: et amplius non acceperit.
putant quidam usuram tantum esse in pecunia; quod praeuidens scriptura
diuina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam
dedisti. solet in agris frumenti et milii, uini et olei, ceterarum que
specierum, 'usuram' exigi siue, ut appellat sermo diuinus,
'abundantiam', uerbi gratia ut hyemis tempore demus decem modios et in
messe recipiamus quindecim, hoc est amplius partem mediam. qui
iustissimum se putauerit, quartam plus accipiet portionem; et solent
argumentari ac dicere: 'dedi unum modium, qui satus fecit decem modios.
nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea
liberalitate nouem et semis de meo habeat?'. nolite errare, inquit
apostolus: deus non irridetur. respondeat enim nobis breuiter fenerator
misericors, utrum habenti dederit an non habenti. si habenti, utique
dare non debuerat sed dedit quasi non habenti, ergo: quare plus exigit
quasi ab habente? alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere
diuersi generis et non intellegunt 'usuram' appellari et
'superabundantiam', quidquid illud est, si ab eo quod dederint plus
acceperint. xiiii: quartus decimus gradus: ab iniquitate, ait, auerterit
manum suam, ut omni opere fugiat iniquitatem. non enim solum manu, sed
et aliis membris committitur iniquitas, dicente salomone: iniqua labia a
te procul moue, et in psalmis: iniquitatem in excelso locuti sunt; pes
quoque currit ad iniquitatem, et oculus si alienam mulierem concupiscat;
nec sit eius imitator de quo dicitur: iniquitatem non fecit et dolus
non est inuentus in ore eius. unde et de iniquo mammona iubemur facere
nobis amicos, qui nos in aeterna recipiant tabernacula. xu: quintum
decimum est: iudicium uerum fecerit inter uirum et uirum (siue proximum
suum), quod uidetur idem sonare quod primum, ubi scriptum est: si fuerit
iustus et fecerit iudicium, sed addit 'ueritatem' iudicii quod facit
inter uirum et uirum, siue proximum suum: epitasin~g cernitur habere
uirtutum. unde et in prouerbiorum exordio, post multa praecepta,
'correptio' infertur iudicii: scire, inquit, sapientiam et disciplinam,
et intellegere uerba prudentiae, suscipere uersutias sermonum, et nosse
iustitiam ueram, et post omnia corrigere iudicium. quamobrem et
apostolus reprehendit eos qui in ecclesia constituti sunt, quod habeant
inter se iudicium, minimus que eligitur atque contemptus, qui iuxta
euangelium primus est, ut iudicet inter uirum et uirum, qui destruxit ea
quae paruuli sunt et peruenit ad perfectum uirum; et tamen maiori
sententia indiget ut possit ad 'ueritatem' iudicii peruenire. xui:
sequitur in sexto decimo loco: in praeceptis meis ambulauerit, xuii. et
in septimo decimo: iudicia (siue iustificationes meas) custodierit, ut
faciat ea, facta que custodiat; quorum utrumque multiplicem habet
intellegentiam, si uelimus omnia mandata legis replicare, in quibus
praecepta domini et in quibus iustificationes esse dicantur. plenus est
praeceptorum et iustificationum centesimus octauus decimus psalmus, et
ex parte octauus decimus in quo scriptum est: iustitiae domini rectae,
laetificantes corda et praeceptum domini lucidum, illuminans oculos; in
quo quaeritur quomodo in hoc eodem propheta dixerit deus: dedi eis
iustificationes non bonas, in quibus non uiuant in eis; facilis que
responsio est et plenior in consequentibus: non uiuere iudaeos sequentes
occidentem litteram et uiuere christianos intellegentes spiritum
uiuificantem. longum est, si uoluerimus probare testimoniis, ubi
praecepta domini et ubi iustificationes esse dicantur, et quibus in
singula uel diuersitatibus uel obscuritatibus inuoluantur. unde et in
praesenti loco infertur: hic iustus est, uita uiuet, ait dominus deus;
qui haec fecerit et illa non fecerit, nequaquam punietur delictis
patris, sed suis uiuet uirtutibus.
quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et
fecerit unum de istis (siue, ut lxx transtulerunt, et fecerit peccata,
in uia patris sui iusti non ambulauerit), et haec quidem omnia non
facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem,
egenum et pauperem contristantem (siue opprimentem), rapientem rapinas,
pignus non reddentem, et ad idola leuantem oculos suos, abominationem
facientem, ad usuram dantem et amplius accipientem; numquid uiuet? non
uiuet, cum uniuersa detestanda haec fecerit, morte morietur, sanguis
eius in ipso erit. pro 'latrone' in hebraico scriptum est 'pharis', quod
aquilae secunda editio 'peccatorem', symmachus 'transgressorem',
septuaginta et theodotio 'pestilentem' interpretati sunt. quomodo autem
pestilentia morbos creat et passim regiones quibus incubuerit uastare
consueuit, sic pestilens homo uniuersa populatur. dicamus que primum
iuxta historiam ut sciatis iniquitates patrum non redundare ad filios.
si iustus fecerit quae superior sermo per ordinem texuit, uita uiuet;
quod si genuerit filium recedentem a domini seruitute, et patris
uirtutes uitiis commutantem ut faciat quae ille non fecit et non faciat
quae ille operatus est: numquid uiuere poterit?, certe non uiuet, sed
erit reus sanguinis sui. porro iuxta intellegentiam spiritalem, iustus
uir ecclesiasticus, si fidem euangelicam praedicarit et filius eius
atque discipulus haeretico fuerit errore deceptus, uocabitur pestilens,
de quo et in primo psalmo scribitur: et in cathedra pestilentiae non
sedit, et in prouerbiis: confidens et procax et superbus pestilens
appellatur. iste effudit sanguinem deceptorum et omnia in se peccata
congeminat, comedens in montibus superbiae et ecclesiam proximi sui
polluens, egenos et pauperes in scientia scripturarum contristans,
opprimens atque supplantans, rapinam rapiens eos quos de ecclesia
seduxerit, pignus non reddens quod a magistro acceperat ut impleret quod
scriptum est: gratis accepistis, gratis date, et ad idola atque
simulacra quae de suo corde confinxit leuans oculos suos, cunctas que
faciens abominationes, et dans ad usuram pecuniam ut errorem magistri
discipulorum augeat diligentia, et repetens, ab his quibus tribuit,
amplius quam dederat; certe uiuere non poterit sed in suo sanguine
morietur.
quod si genuerit filium qui uidens omnia peccata patris sui quae
fecit, timuerit et non fecerit similiter, super montes non comederit et
oculos suos non leuauerit ad idola domus israel, et uxorem proximi sui
non uiolauerit, et uirum non contristauerit, pignus non retinuerit, et
rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit
uestimento, a pauperis iniuria auerterit manum suam, usuram et
superabundantiam non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meis
ambulauerit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed uita uiuet.
pater eius quia calumniatus est et uim fecit fratri, et malum operatus
est in medio populi sui, hic mortuus est in iniquitate sua.
'nec' inquit 'miremini, si iusti uiri filius, declinans ad uitia atque
peccata, morte moriatur, cum e contrario filius peccatoris et impii, si
uiderit peruersitatem uiarum patris sui et conuerterit se ut mala non
faciat et faciat bona, reus paternorum scelerum non tenetur'. quod et in
nobis accipi potest, quibus in psalmis dicitur: audi, filia, et uide,
et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris; et
concupiscet rex decorem tuum, et qui de gentium sumus stirpe generati,
ut relinquamus parentum crimina et faciamus iudicium atque iustitiam et
uiuamus in ea. repetit [itaque] quae supra latius prosecuti sumus, et
ideo breuiter cuncta percurrimus, ad illa quae obscuriora et noua sunt
transire cupientes.
et dicitis: quare non portauit filius iniquitatem patris?
uidelicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia
praecepta mea custodiuit, et fecit illa: uita uiuet. anima quae
peccauerit ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris et
pater iniquitatem filii; iustitia iusti super eum erit, et impietas
impii erit super illum. soluit quaestionem quam e contrario poterit
auditor opponere: 'soletis' ait 'dicere: quare filius iustus non
portauit iniquitatem patris?'; ad quae ipse respondit: 'uidelicet quia
filius bene operatus est et patris delicta non fecit'. iustum que est
ut, quomodo peccator in suo scelere moritur, sic iustus in suis uiuat
uirtutibus; et moriatur anima quae peccauerit, et uiuat qui dei
praecepta custodierit.
si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae
operatus est, et custodierit uniuersa praecepta mea, et fecerit
iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum
eius quas operatus est non recordabor. 'in tantum' ait 'peccata patrum
ad filios non redundant nec iustum filium sceleratus praegrauat pater
neque alii pro aliorum sceleribus puniuntur, ut ipse unus atque idem qui
prius impius fuit atque peccator, si postea egerit paenitentiam et, ad
meliora conuersus, pristina peccata deleuerit, non iudicetur uetustate
peccati sed in meum suscipiatur gregem innouatione uirtutis'. simul que
considerandum, qualem impium et peccatorem suscipiat paenitentem: 'si ab
omnibus' inquit 'peccatis suis quae operatus est auerterit se, et
custodierit uniuersa praecepta domini, quo scilicet omnia crimina
derelinquat et cunctas uirtutes sequatur; si omnia bona fecerit et
cuncta deseruerit mala, et ego omnium iniquitatum eius, quas operatus
est, obliuiscar'.
in iustitia sua quam operatus est uiuet. 'non tam mea quam sua
uiuet iustitia, licet iustitiae meae sit bonis bona et malis mala
reddere'. numquid uoluntatis meae est mors impii, dicit dominus deus, et
non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? ergo domini uoluntatis est:
omnes saluos fieri et ad notitiam ueritatis uenire; ubicumque autem dei
uidetur seuera et truculenta sententia, non homines sed peccata
condemnat. si autem auerterit se iustus a iustitia sua, et fecerit
iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius,
numquid uiuet? omnes iustitiae eius quas fecerat non erunt in memoria;
in praeuaricatione qua praeuaricatus est et in peccato suo quo peccauit,
in ipso morietur. sicut iustum antea peccatorem non praegrauant antiqua
delicta, sic peccatorem qui prius iustus fuerit non iuuant ueteres
iustitiae; unusquisque in quo inuenitur, in eo iudicatur.
et dixistis: non est aequa uia domini. audite domus israel:
numquid uia mea non est aequa, et non magis uiae uestrae prauae sunt?
reddit causas quare domini iusta sententia sit: 'putatis me' ait
'iniquum, ut peccata patrum reddam filiis et, aliis comedentibus uuam
acerbam, aliorum dentes obstupescant? ecce unusquisque in suo peccato
moritur et in sua iustitia uiuificatur; in utroque non praeterita, sed
praesentia. quin potius uestra iniqua sententia est, qui putatis
parabolam non esse parabolam, sed sic eam accipitis, quasi historiae
ueritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur'.
cum enim auerterit se iustus a iustitia sua et fecerit
iniquitatem, morietur in eis: in iniquitate quam operatus est morietur.
potest haec hoc intellegi: iustus prius populus israel auertit se a
iustitia sua quia iustitiae auctorem reliquit et fecit iniquitatem, dei
filium denegando; in peccato atque scelere quod operatus est morietur,
non in pluribus sed in uno, haeredem interficiens, ut perderet
hereditatem.
et cum auerterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et
fecerit iudicium atque iustitiam, ipse animam suam uiuificauit;
considerans enim auertit se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus
est, uita uiuet, et non morietur: 'e contrario' ait 'gentium populus
non habens notitiam dei, et impius, si se auerterit ab impietate sua
quam prius operatus est in idololatria, et fecerit ea quae israeli lege
praecepta sunt, ipse, prius mortuus, uiuificauit animam suam; uidens que
se interisse in iniquitatibus quas operatus est, credet in eum qui
dicit: ego sum uia et uita et ueritas, uita uiuet, et non morietur'.
et dicunt filii israel: non est aequa uia domini. numquid uiae
meae non sunt aequae, domus israel, et non magis uiae uestrae prauae?
usque hodie israel blasphemat deum: cur populum suum reliquerit et
gentium assumpserit multitudinem.
xxxx c.181-183
quos arguit dominus quod uiae eorum prauae sint, domini autem iusta
sententia: contemptis aut perditis colonis prioribus, alios in uineam
suam mittit agricolas; quod intellegentes, in euangelii parabola, dixere
iudaei: non erit istud.
idcirco unumquemque uestrum, iuxta uias suas iudicabo, domus
israel, dicit dominus deus. siue de gentilium multitudine siue de israel
populo sint qui iudicantur: non est personarum acceptio apud deum sed
unusquisque sua coronabitur fide, et impietate atque infidelitate
damnabitur.
conuertimini, et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus
uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. proicite a uobis omnes
praeuaricationes uestras in quibus praeuaricati estis. proprie ad israel
sermo iste dirigitur, ut agant paenitentiam et relinquant iniquitates
siue praeuaricationes suas, quibus deum praeuaricati sunt. potest autem
et ad utrumque populum intellegi, ut et israel, et gentium turba, sua
uitia derelinquens, conuertatur ad eum qui possit sanare contritiones
eius.
'et facite uobis cor nouum et spiritum nouum, ut, uetustatem
litterae deserentes, uiuatis in nouitate spiritus'. cor nouum israelis
est credere in eum quem prius negauerat; cor nouum est gentium idola
derelinquere et, mortuorum cultura contempta, credere in eum qui est:
deus uiuentium. et quare moriemini, domus israel? melius est, ut supra
diximus, exhortationem hanc in qua scriptum est: conuertimini, et agite
paenitentiam, super persona accipere iudaeorum, quos non uult mori et
quibus nunc loquitur: 'quare moriemini, domus israel, qui habetis patres
abraham, isaac et iacob - de quibus scriptum est: deus uiuorum et non
mortuorum -? cur uestro uitio moriemini, qui patrum merito, et mea
debetis uiuere misericordia?'
quia nolo mortem peccatoris morientis, dicit dominus deus;
reuertimini et uiuite. 'nolo' inquit 'uos mori, quos in salute genui:
filios enim genui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me; reuertimini
ergo et uiuite'. non dicitur: reuertimini , nisi his qui prius cum deo
fuerant et postea eius deseruerunt comitatum. et uiuite per
paenitentiam, qui estis mortui per peccatum. igitur israel, quia non
reuertitur ad pristinum statum, mortuus esse credendus est.
19. et tu assume planctum super principes israel, et dices: quare
mater tua leaena inter leones cubauit, in medio leunculorum enutriuit
catulos suos? et eduxit unum de leunculis suis, leo factus est, et
didicit capere praedam, hominem que comedere. et audierunt de eo gentes,
et non absque uulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in
catenis in terra aegypti. quae cum uidisset quoniam infirmata est et
periit exspectatio eius, tulit unum de leunculis suis, leonem constituit
eum. qui incedebat inter leones et factus est leo, didicit praedam
capere, et homines deuorare; didicit uiduas facere, et ciuitates eorum
in desertum adducere, et desolata est terra et plenitudo eius a uoce
rugitus illius. et conuenerunt aduersus eum gentes undique de
prouinciis, et expanderunt super eum rete suum, in uulneribus earum
captus est. et miserunt eum in caueam, in catenis, et adduxerunt eum ad
regem babylonis; miserunt que eum in carcerem, ne audiretur uox eius
ultra super montes israel. (lxx: et tu accipe lamentum super principem
israel et dices: quid mater tua catulus in medio leonum facta est, in
medio leonum multiplicauit catulos suos? et exsiluit unus de catulis
eius, leo factus est, et didicit rapere rapinas, homines comedit. et
audierunt contra eum gentes, in corruptione earum captus est, et
adduxerunt eum in camo in terra aegypti. et uidit quoniam ablatus esset
ab ea et perisset substantia eius, et tulit alium de catulis suis,
leonem constituit eum. et conuersabatur in medio leonum, leo factus est,
et didicit rapere rapinas, homines comedit; et pascebatur in audacia
sua, et ciuitates eorum ad desertum adduxit, et uastauit terram et
plenitudinem eius a uoce rugitus sui. et dedit super eum gentes per
circuitum de regionibus, et expanderunt super eum retia sua, in
corruptione earum captus est. et posuerunt eum in camo et in cauea,
uenit ad regem babylonis; et introduxerunt eum in carcerem, ut non
audiretur uox eius ultra super montes israel).
scio me in hoc loco multiplicem legisse explanationem, et tantis
obscuritatibus impeditam, ut non tam aperuerit quam inuoluerit
lectionem, dum uniuersa quae scripta sunt refert ad contrarias
fortitudines et in caelesti hierusalem leones et bella describit,
quomodo alter eorum captus sit et rursum in locum eius alius
constitutus, multa que ponit testimonia, diabolum et comites eius leones
appellari solere, ut est illud de apostolo petro: aduersarius noster
diabolus quasi leo rugiens circuit et quaerit quomodo possit intrare, et
de psalmis: ne tradas bestiis animas confitentes tibi; certe, ubi ad
historiam uenit, dicit iohannan filium careae ductum in aegyptum, qui,
quomodo fugiens cum paucis, leo appellandus sit, scire non possum, et
alterum leonem sedeciam, qui et ipse ductus in babylonem sit. nos autem,
istiusmodi explanationes lectoris arbitrio relinquentes, dicimus,
captiuitate uicina, prophetam non tam futura uaticinari quam narrare
praeterita. post sextum enim sedeciae regis annum - siquidem statim in
consequentibus legimus: et factum est in anno septimo, in quinto mense,
decima mensis - assumitur planctus super principes - uel principem -
israel et dicitur: quare mater tua leaena inter leones cubauit? planctus
igitur super principes est, omnes uidelicet qui de iosiae stirpe
generati sunt. mater principum hierusalem leaena appellatur, quae
leunculos genuit et nutriuit, unum que de leunculis suis eduxit et fecit
leonem, ioachaz significans filium iosiae quem nechao pharao duxit in
aegyptum et pro eo constituit ioacim; quo mortuo, iechonias filius eius
rex constitutus, cum matre et optimatibus ciuitatis a nabuchodonosor
ductus est babylonem; de quo nascitur salathiel, pater zorobabel, qui ex
eo quod in babylone natus est, nomen accepit. perspicuum que est sub
metaphorai~g leaenae, leunculorum et leonis rursum que alterius leonis,
illa describi quae eo tempore iam facta erant, quo haec propheta
dicebat. postquam enim hierusalem eduxit de stirpe regia ioachaz filium
iosiae et constituit regem, tam crudelis in breui exstitit tempore, ut
tropologice cepisse praedas et homines deuorasse memoretur. ad quem cum
uenisset aegyptius, cepit eum non absque uulneribus - siue in fouea, ut
proprie in hebraico continetur, ut conseruet tropologicam captionem
leonum, qua semper in foueis capi solent -, et adduxit eum in camo, siue
in catenis, in terram aegypti, ibi que mortuus est. quod cum uidisset
mater eius hierusalem, quae eum genuerat, quae nutrierat, quae
constituerat in regnum, quod perisset exspectatio eius, tulit de aliis
regibus iechoniam, filium ioacim, et constituit in regem. qui et ipse
praecessoris imitatus crudelitatem, sub leonis feritate describitur,
quod homines deuoraret, multas uiduas faceret, ad desertum adduxerit
ciuitates, et ad uocem rugitus eius territa sit uniuersa prouincia, ita
ut conuenirent ad eum gentes et expanderent rete suum et in fouea
caperent et mitterent eum in cauea et in catenis - non quod hoc
iechoniae factum sit: ipse enim se tradidit regi babyloniae et in
chaldeam asportatus est, sed ut leonis seruetur translatio, qui capitur
in foueis catenis que constringitur et in caueis reseruatur -. alioquin
iuxta historiam hoc de sedecia legimus qui post iechoniam rex hierusalem
constitutus est - et haec fecit occasio ut, quia catenae leguntur et
caueae et carcer nominatur, sedeciam potius quam iechoniam plerique
intellegant -; seruatus igitur in carcere est nec interfectus, et
tantummodo sublatus a regno. ceterum sedeciam caecum ductum in babylonem
ibi que statim occisum narrat historia.
mater tua quasi uinea in sanguine tuo super aquam plantata,
fructus eius et frondes eius creuerunt ex aquis multis; et factae sunt
ei uirgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius
in frondes, et uidit altitudinem suam in multitudinem palmitum suorum.
et euulsa est in ira, in terram que proiecta, et uentus urens siccauit
fructus eius; marcuerunt et arefactae sunt uirgae roboris eius, ignis
comedit eam. et nunc transplantata est in desertum, in terra inuia et
sitienti. et egressus est ignis de uirga ramorum eius, qui fructum eius
comedit; et non fuit in ea uirga fortis, sceptrum dominantium. planctus
est, et erit in planctum. (lxx: mater tua quasi uinea, sicut flos in
malis granatis in aqua plantata, fructus eius et germen illius factum
est ex aqua multa; et facta est ei uirga fortitudinis in tribum ducum,
et exaltata est magnitudine sua in medio propaginum, et uidit
magnitudinem suam in multitudinem palmitum suorum. et confracta in
furore, in terram proiecta est, et uentus urens arefecit electa eius;
uindicati sunt et arefacta est uirga fortitudinis eius, ignis consumpsit
eam. et nunc plantauerunt eam in deserto, in terra sine aqua. et exiuit
ignis de uirga electorum eius, et comedit eam, et non erat in ea uirga
fortitudinis. tribus in parabola lamentationis est, et erit in
planctum). diuersis sermonibus una res dicitur; et quomodo in
superioribus legimus hierusalem pulchrae mulieri comparatam et rursum
leaenae quae in cubili suo leones nutrierit, sic nunc uiti uel uineae
pulcherrimae comparatur quae super aquis plantata sit multis; idcirco
humore nutriti palmites in tantum increuerint, ut unus palmes, quem
scriptura uirgam solidissimam siue fortissimam nuncupat, proficeret 'in
sceptra dominantium' - pro quo uertere septuaginta 'in tribum ducum' -,
ut scilicet reges ex ea fierent. tantae autem erat ipsa uinea
pulchritudinis, ut splendor uiroris eius floribus mali punici
coaequaretur, quod in hebraico dicitur quasi uinea in sanguine tuo,
rubore florum sanguini comparato. exaltata ergo uinea et erecta; quia:
superbis deus resistit, humilibus dat gratiam, euulsa [est] in furore
domini in terram que proiecta, ut ruinas hierusalem, elegans uitis
translatio custodiret; quamuis enim pulchra sit uinea et longis
propaginibus extendatur, nisi hastilia calamos que surrexeris, terrae
iuncta arescit calore, maxime si uentus urens, quem graeci kaus�na~g
uocant, siccauerit fructus eius, ut emarcescat et quasi ignis cremaretur
ardoribus. quod autem in septuaginta additum est: et uindicati sunt pro
eo quod in hebraico scriptum est: marcuerunt, quam consequentiam habere
possit, scire non ualeo. illa igitur uinea tantae ubertatis et fructuum
tantae que pulchritudinis, quomodo nunc transportata est in desertum,
in terra inuia et sitienti? significat autem terram babylonis ad quam
translati sunt, uel aegyptum quo confugerunt, aut ipsam terram iudaeam
in qua pauci pauperes remanserunt, quibus praefectus erat godolias ut
congregaret et regeret reliquias populi; contra quem surrexit, de stirpe
regia et de uirga ramorum uineae, ismael, qui interfecit eum in masepha
et comedit omnem fructum uineae; et exinde non fuit in ipsa uinea uirga
fortis et sceptrum dominantium: nullus enim remansit de regibus qui
populum gubernaret, sed cum iohanna, filium careae, ad aegyptum
confugerunt. idcirco planctus est et parabola lamentationis, ut
plangatur regium genus quod in iudaea ultra cessabit donec ueniret cui
repositum est: et ipse erat exspectatio gentium. ex quo perspicuum est,
et superiorem lectionem in qua dicitur: quare mater tua leaena inter
leones cubauit?, et hanc in qua scriptum est: mater tua quasi uinea in
sanguine tuo super aqua plantata, ad hierusalem pertinere quae perdidit
leones et palmites suos, et non remansit in ea uirga quae consurgeret in
tribum siue in sceptra dominantium.
a planctu enim incipit et finitur in planctum: assume planctum super
principes israel, hoc est, in principio, et nunc in fine: planctus est,
et lamentatione planctu que parabolae stirps regia prosequenda. porro
secundum anag�g�n~g, quod alii ad caelestem referunt hierusalem - ut
dicant ex ea in istam uallem lacrymarum plurimos corruisse, et reges
esse desisse, et uineam quondam pulcherrimam uento urente siccatam, ita
ut nullus in ea uirentium palmitum remanserit, quam postea sub urbis
figura plangat hieremias -, nos intellegimus super ecclesiam - eo quod
in nouissimo tempore, multiplicata iniquitate, refrigescat caritas
multorum, ita ut probentur si fieri potest etiam electi dei, et
principes eius capiantur retibus diaboli qui non sit unius regis
captione contentus sed cotidie reges et principes capere festinet,
secundum illud quod scriptum est: escae eius electae -. palmites quoque
ecclesiae, qui dudum floribus et rubori sanguinis aequabantur, postea
uento urente siccentur; quam expositionem et euangelii parabola sonat in
qua, sole orto, ea quae germinauerant aestuauerunt et repente siccata
sunt, ita ut uix remaneat unus e palmitibus qui consurgat in uirgam et
dignus populi princeps fiat, quod aliis uerbis loquitur esaias: inducam
famem et sitim super terram et non famem panis et sitim aquae, sed famem
audiendi sermonis dei. unde debemus plangere et lamentari super
principes israel, quorum uitio et superbia iudaea deserta, et capta est
hierusalem.
20. et factum est in anno septimo, in quinto in decima mensis,
uenerunt uiri de senioribus israel ut interrogarent dominum, et sedebant
coram me. post undecim menses et quinque dies superioris uisionis,
rursum sermo fit ad prophetam, postquam uenerunt de senioribus domus
israel, ut interrogarent dominum, et sederunt coram eo. hanc autem
fuisse consuetudinem populi israel, ut quidquid scire cupiebant a domino
quaererent per prophetas, multa exempla testantur: saul quaerens
asinas, pergit ad samuel accepit que consilium a puero ut offerat
prophetae quartam partem sicli; aegrotante filio ieroboam, mittitur in
silo ad achiam prophetam uxor eius, deferens munuscula, panes et
colliridas, uuas et lagunculam mellis, ut de filii infirmitate
cognosceret; dauid quoque prophetam alium interrogat prophetam nathan,
utrum templum domino aedificare debeat; et achab sciscitatur ascendat an
non ramoth galaad; in esaia quoque et in regum uolumine, quae
sennacherib uentura sint nuntiantur. nec mirum si in ueteri testamento
singulis quae uentura sunt prophetae annuntient, cum agabum legerimus
quae paulo uentura sunt prophetare; scriptum est enim in deuteronomio:
gentes quas dominus perditurus est in conspectu tuo, istae somnia et
diuinationes audient; tibi autem non sic dedit dominus deus tuus:
gentium enim est adire chaldaeos, hariolos, aruspices, diuinos,
sortilegos, oracula daemonum, quibus errori earum illuditur. unde et
nunc seniores israel adeunt prophetam, ut interrogarent per eum dominum
et tamen de interrogatione silent, ipso qui interrogandus erat sciente
quid interrogarent, ut et in eo miraculum sit scire cur uenerint et ad
ea respondere quae tacitus sermo in animo continebat.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, loquere
senioribus israel, et dices ad eos: haec dicit dominus deus: numquid ad
interrogandum me uos uenistis?
uiuo ego, quia non respondebo uobis, ait dominus deus. sanctis et
congrua interrogantibus datur promissio: 'adhuc loquente te dicam: ecce
adsum' peccatoribus autem, quales fuerunt seniores israel et quorum
scelera in consequentibus propheta describit, non datur responsio, sed
increpatio pro peccatis, et addit iusiurandum: uiuo ego , ut firmior sit
sententia denegantis. quod autem dixere septuaginta: si respondero
uobis, symmachus manifestius transtulit: non respondebo uobis.
si iudicas eos, si iudicas, fili hominis. (lxx: si ultus eos
fuero ultione, fili hominis). 'illi quidem ad interrogandum uenerunt,
cupientes de his quibus ambigunt futura cognoscere. tu autem, fili
hominis, iudica eos, ut non prophetae sit responsio, sed sententia
iudicantis pro iniquitatibus quae fecerunt et patrum secuti sunt
scelera'; uel certe: si ultus eos fuero ultione, ut sit sensus: 'tanta
iniquitate cooperti sunt, ut ne emendatione quidem et correptione sint
digni', secundum illud quod in propheta dicitur: non uisitabo ultra
filias uestras, et nurus uestras, cum moechatae fuerint. unde et
peccatores, qui in profundum uenere peccati, dimittuntur ut faciant
desideria cordis sui.
abominationes patrum suorum ostende eis. et dices ad illos. (lxx:
iniquitates patrum eorum contestare eis et dices ad illos). si peccata
patrum non redundant ad filios, quomodo abominationes et iniquitates
patrum nunc senioribus proponuntur? hac uidelicet causa: ut ostendantur
similia parentibus agere, et haereditario malo, longissimum funem
trahere peccatorum ut, quorum imitantur uitia, eorum supplicia
pertimescant.
haec dicit dominus deus: in die qua elegi israel et leuaui manum
meam pro stirpe domus iacob, et apparui eis in terra aegypti, et leuaui
manum meam pro eis, dicens: ego dominus deus uester. in die illa leuaui
manum meam pro eis, ut educerem eos de terra aegypti in terram quam
prouideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes
terras. (lxx: haec dicit dominus deus: ex qua die elegi domum israel, et
notus factus sum semini domus iacob, et cognitus eis in terra aegypti,
et suscepi eos, dicens: ego dominus deus uester. in die illa apprehendi
eos manu mea dicens, ut educerem eos de terra aegypti in terram quam
paraui eis terram fluentem lacte et melle, fauus est ultra omnes
terras). pro eo quod dixere septuaginta: fauus est ultra omnes terras,
pro quo nos interpretati sumus: egregia est inter omnes terras. aquilae
prima editio posuit 'firmamentum', secunda 'inclytum', symmachus
'regionem', theodotio 'fortitudinem', quod uidelicet omnium terrarum
ista sit fundamentum, quod in ea dei religio sit et templum et
caeremoniae et notitiae dei, et in tantum populus israel in aegypto
constitutus ignorabat deum, ut, missus ad eos, moyses: si
interrogauerint, ait, me: quis misit te?, quid dicam eis? dic, inquit,
eis: qui est, misit me. in aegypto igitur notus factus est populo et
semini domus iacob, quando leuauit manum suam pro eis contra aegyptios,
et dixit: ego sum dominus deus uester, et elegit eos ut educeret de
terra aegypti ad terram fluentem lacte et melle; necdum enim capere
poterant solidum cibum, sed quasi paruuli atque lactentes melle et lacte
indigebant infantiae.
iuxta litteram uero inclytam esse terram iudaeae et cunctis terris
fertiliorem, dubitare non poterit qui a rinocorura usque ad taurum
montem et eufraten fluuium cunctam considerauerit terram et urbium
potentiam amoenitatem que regionum, palaestinam uidelicet et phoenicen,
arabiam, syriam-coelen, ciliciam, et ceteras regiones quas israeli, si
dei praecepta seruasset, dominus repromisit, quas, quia non accepit,
uitium fuit incredulitatis eius. nam et in ipsa palaestina iudaea que
prouincia gentes plurimae remanserunt, quae non sunt eiectae; neque enim
sponsor in crimine est si ille cui repromittitur indignum se fecerit
sponsione, praesertim cum proponatur optio promittentis: si uolueritis
et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis. sin autem nolueritis,
gladius deuorabit uos. eliguntur ergo praesentia, nec statim qui
eligitur tentari non potest nec perire, quia et saul electus in regem et
iudas in apostolum, suo postea uitio corruerunt. eleuatio autem manus,
siue extensio, habitum percutientis ostendit: ut percuteret pro eis
aegyptios, et populum israel de aegypto liberaret.
et dixit ad eos: unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat,
et in idolis aegypti nolite pollui: ego dominus deus uester. (lxx: et
dixit ad eos: unusquisque abominationes oculorum suorum proiciat, et
adinuentionibus aegypti non polluatur: ego dominus deus uester). pro
'offensionibus' quae hebraice dicuntur 'seccuse', symmachus
interpretatus est 'nauseas', aquilae secunda editio 'abscissiones', ut
significarent abiciendas ab oculis lippitudines et quasi nauseam quae
non solum aspectum impedit, sed et contra cernentibus uomitum creat;
'gelule' quoque uerbum hebraicum est quod septuaginta 'adinuentiones',
aquilae prima editio 'inquinamenta', secunda, symmachus que et theodotio
'idola' interpretati sunt, quos et nos in praesentiarum secuti sumus.
praecepit autem exeuntibus primum de aegypto, ut obliuiscantur idolorum
quibus multo tempore seruierunt; ut abiciant ea ab oculis suis, ut ne
aspectu quidem digna habeant, et quibus multo tempore polluti sunt ultra
non acquiescant. ego, inquit, dominus deus uester, non portenta
aegyptia, non uariorum figmenta monstrorum. sed et nobis, quando eximus
de aegypto, iubetur ut offensiones oculorum nostrorum abiciamus, ne
scilicet his delectemur quibus antea delectabamur in saeculo, ne
simulacris aegypti polluamur, adinuentionibus uidelicet philosophorum
atque haereticorum quae recte idola nominantur. a spectaculis quoque,
immo offensionibus aegypti, remoueamus oculos, arenae, circi,
theatrorum, et omnibus quae animae contaminant puritatem et per sensus
ingrediuntur ad mentem; impletur que quod scriptum est: mors introibit
per fenestras uestras. et irritauerunt me. (lxx: et recesserunt a me).
siue ut symmachus interpretatus est: non acquieuerunt mihi; statim que
uocati recedunt a deo, ut nullum sit spatium inter uocationem et
recessionem. et hoc notandum, quod nemo recedit a deo, nisi qui ante cum
eo fuerit; unde et draco in iob uolumine apostat�s~g, praeuaricator et
recedens appellatur.
noluerunt que audire; unusquisque abominationes oculorum suorum
non proiecit, nec idola aegypti reliquerunt. (lxx: et noluerunt audire
me; abominationes oculorum suorum non proiecerunt, et adinuentiones
aegypti non reliquerunt). 'propterea' inquit 'irritauerunt me et
recesserunt a me: quia noluerunt audire, dum liberum hominis seruatur
arbitrium, et fecerunt omnia quae ne facerent lege praecepi, statim
desperantes salutem et mussitantes contra moysen, dei que
repromissionibus diffidentes'. sequitur:
et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem
iram meam in eis in medio terrae aegypti. 'statim ut praecepi eis
relinquere siue abicere offensiones oculorum eorum et in idolis aegypti
nequaquam pollui, irritauerunt me et noluerunt audire quae dixi, sed e
contrario fecerunt quae non facienda praecepi. ideo decreueram ut
effunderem in eos furorem et indignationem meam et implerem iram meam,
quam mente conceperam in medio aegypti, qui necdum fuerant egressi de
aegypto'. sequitur enim: eieci ergo eos de terra aegypti et deduxi in
desertum, ex quo ostenditur necdum eos fuisse egressos de terra aegypti,
quando effundere uoluit indignationem suam et implere iram suam super
eis et percutere eos in medio terrae aegypti.
et feci propter nomen meum ut non uiolaretur coram gentibus in
quarum medio erant, [et] inter quas apparui eis, ut educerem eos de
terra aegypti. 'quod facere cogitabam propter iustitiam non feci propter
clementiae magnitudinem, ne pollueretur nomen meum et uiderer non
potuisse complere quod israeli repromiseram. peperci igitur nomini meo,
ne haberent occasionem blasphemandi nationes inter quas notus factus sum
eis in terra aegypti'. hucusque quid eis promiserit in terra aegypti
constitutis et quomodo statim offenderint et quid contra eos dominus
cogitaret et tamen non fecerit, propheta describit; quae sequuntur,
egressis de aegypto locutus est.
eieci ergo eos de terra aegypti, et eduxi in desertum. et dedi
eis praecepta mea, et iudicia mea ostendi illis, quae faciat homo et
uiuat in eis. insuper et sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me
et eos, et scirent quia ego dominus sanctificans eos.
et irritauerunt me domus israel in deserto: in praeceptis meis non
ambularunt, et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo uiuet in eis,
et sabbata mea uiolauerunt uehementer. dixi ergo ut effunderem furorem
meum super eos in deserto et consumerem eos. et feci propter nomen meum,
ne uiolaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum.
haec ad eos dicantur qui educti sunt de aegypto in desertum ut,
aegyptiorum uitiis liberati, facilius in solitudine dei praecepta
complerent et iudicia eius facerent et sabbata custodirent, quae in
signum data sunt inter eum qui dedit et eos quibus data sunt, scriptura
dicente: locutus est dominus ad moysen, dicens: praecipe filiis israel
et dices ad eos: uidete et sabbata mea custodite, quod est signum inter
me et uos in generationibus uestris, ut sciatis quod ego sim dominus qui
sanctifico uos; et custodite sabbatum, quoniam sanctum est uobis: qui
uiolauerit illud, morte morietur; omnis qui fecerit in eo opus,
interficietur anima illa de medio populi sui. ergo sabbatum et
circumcisio in signum data sunt ueri sabbati et uerae circumcisionis: ut
sciamus nobis in perfecto et in uero sabbato requiescendum a terrenis
operibus, et non praeputium sed cor circumcidamus. unde in sex diebus
operantes in die septimo requiescimus, ut nihil aliud die ac nocte
faciamus nisi omne quod uiuimus deberi domino nouerimus, et redeunte
hebdomade totos nos eius nomini consecremus, ut per sanctificationem
diei recordemur domini qui sanctificat nos. haec praecepta et
iustificationes et obseruantiam sabbati dedit dominus in deserto, ut
facientes illa uiuerent in eis, non de illis ad maiora transirent, sicut
in euangelio repromissum est, quae illi uiolauerunt, non semel nec
parum sed uehementer, ut uiolationis epitasis~g monstraretur. dixit
ergo, et in sua mente decreuit, ut effunderet super eos furorem suum in
deserto et consumeret illos, quando locutus est ad moysen: dimitte me et
iratus furore contra illos delebo eos; sed noluit facere, parcens
aegyptiis et ceteris gentibus, ne scandalizarentur, et ipsis, quorum
misertus est, exspectans paenitentiam conuersorum. notandum que quod,
quando constitutis in aegypto loquebatur, post offensam: feci, ait,
propter nomen meum ne uiolaretur coram gentibus, nunc autem dicit: feci
propter nomen meum ne uiolaretur coram gentibus de quibus eieci eos in
conspectu earum; tunc enim adhuc in medio erant qui necdum exierant,
nunc autem, postquam egressi sunt, dicitur: de quibus eieci eos in
conspectu earum.
ego igitur leuaui manum meam super eos in desertum, ne inducerem
eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum
omnium; quia iudicia mea proiecerunt, et in praeceptis meis non
ambulauerunt, et sabbata mea uiolauerunt, post idola enim cor eorum
gradiebatur. et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos;
nec consumpsi eos in deserto. (lxx: et ego leuaui manum meam super eos
in deserto, ut omnino non introducerem eos in terram quam dedi eis,
terram fluentem lacte et melle, fauus est ultra omnem terram; eo quia
iustificationes meas repulerunt, et in praeceptis meis non ambulauerunt,
et sabbata mea uiolauerunt, et post cogitationes cordium suorum
ambulant. et pepercit oculus meus super eos, ne delerem eos; et non
interfeci eos in consumptionem in deserto). 'decreueram quidem ut totum
furorem meum effunderem super eos et delerem illos atque consumerem, sed
feci propter nomen meum ne uiolaretur in gentibus - amalecitis
uidelicet et reliquis, quae contra eos in solitudine dimicarunt -, ut
nequaquam inducerem eos in terram quam eis pollicitus sum fluentem lacte
et melle, quae praecipua terrarum omnium est - siue fauus -'. causa
autem poenae est istius que sententiae: quia iudicia mea proiecerunt, et
in praeceptis meis non ambulauerunt, et sabbata uiolauerunt; ipsius que
causae haec causa est: ut ista non facerent, quia cor eorum aegypti
idola sequebatur. 'pepercit autem' ait 'oculus meus ne interficerem eos
atque delerem: ne omnino consumerem'; in quo quaeritur, quomodo eis
pepercerit, quorum cadauera in solitudine iacuerunt et, excepto iesus
naue et chaleph filio iepphone, terram repromissionis nullus ingressus
est. ex quo intellegimus uiuere eos, nec aeternis suppliciis reseruatos,
nec deletos esse de libro uiuentium, nec consumptos ante faciem domini;
si enim, ex eo quia non sunt introducti in terram repromissionis,
perisse credendi sunt, ergo et moyses periit, qui uidit tantum terram
repromissionis et non est ingressus in eam, de quo, in libro iesu,
dominus loquitur: moyses famulus meus mortuus est, et in malachia:
memento legis moysi serui mei, et in hieremia quasi de amico et
familiarissimo suo loquitur deus: si steterint moyses et samuel in
conspectu meo?, alioquin et moysi preces exauditas esse credendum est,
quando, pro populo interpellans, ait: si dimittis eis peccatum, dimitte;
sin autem non uis, et me dele de libro tuo. ut autem sententiam domini
in filios et famulos non perditionem esse sed emendationem, audiamus
testimonia scripturarum: fili, ne contristeris ad disciplinam domini,
neque deficias quando ab eo argueris: quem enim diligit dominus
corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit, et in alio loco:
cum interficeret illos, tunc quaerebunt eum, et in deuteronomii cantico:
ego interficiam et ego uiuificabo. possumus et hoc iuxta litteram
dicere: quod non deleuerit eos neque consumpserit cum stirpe sua atque
progenie, sed interfectis patribus pepercit filiis quos in terram
repromissionis induxit. dixit autem ad filios eorum in solitudine: in
praeceptis (siue legitimis) patrum uestrorum nolite incedere, nec idolis
eorum nec iudicia eorum custodiatis (siue de cogitationibus
polluamini). ego dominus deus uester, in praeceptis meis ambulate, et
iudicia mea custodite et facite ea, et sabbata mea sanctificate, ut sit
signum inter me et uos, et sciatur (siue sciatis) quia ego dominus deus
uester. post interfectionem patrum qui in eremo corruerunt, praecepta
dat filiis in quorum salute misertus est patrum: 'et pepercit' inquit
'oculus domini super eos, ne omnino interficeret eos atque deleret sed
patres in filiis reseruaret', eadem que testatur quae et patribus est
locutus: ut, postquam in praeceptis illius ambulauerint et iudicia
illius custodierint et sanctificationem sabbati, quod signum datum est,
reseruauerint, tunc sciant quia ipse sit dominus deus eorum. praecepta
autem et legitima patrum et iudicia eorum, errorem inolitum significat,
ne peccata eorum imitentur quorum tormenta perspiciunt.
et exacerbauerunt me filii; in praeceptis meis non ambulauerunt,
et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo
uiuet in eis, et sabbata mea uiolauerunt, et comminatus sum ut
effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in
deserto. auerti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non
uiolaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum. 'sed et
filii' inquit 'parentum scelera sunt secuti fecerunt que omnia quae illi
fecerant; unde et similem meruere sententiam; sed eadem qua et patres
eorum misericordiae meae magnitudine reseruati sunt et ob easdem causas
quibus et patrum misertus sum, ut unus atque idem creator amborum simili
iram meam patientia mitigarem'. manifesta percurrimus ut ad obscuriora
transeamus.
iterum leuaui manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem
illos in nationibus et uentilarem in terras, eo quod iudicia mea non
fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea uiolassent, et
post idola (siue cogitationes) patrum suorum fuissent oculi eorum. ergo
et ego dedi eis praecepta non bona, et iudicia in quibus non uiuent; et
pollui eos in muneribus suis, cum offerrent (siue transducerent), omne
quod aperit uuluam propter delicta sua (pro quo lxx transtulerunt ut
delerem eos. et quod illi praetermiserunt:), et scient quia ego dominus.
ubi in ueteri testamento, contra filios eorum qui in solitudine
corruerunt dominus leuauerit manum suam uolens eos dispergere in
nationes, scriptura non dicit, sed ex eo quod hic refert, factum esse
credendum est; siue hoc significat quod, postquam terram repromissionis
intrauerint, uariis temporibus ob multa peccata diuersis traditi sunt
gentibus regibus que, et eo tempore quae natura sua bona erant praecepta
domini et iudicia in quibus possent credentes uiuere, facta sint eis
non bona, dum nequaquam ualent in captiuitate legis praecepta seruare et
facere quae diuinus sermo mandauit; neque dixit: dedi eis praecepta
'mala', sed 'non bona' - non enim statim sequitur ut quod bonum non est
sit malum, sicut et apostolus docet: bonum esse homini uxorem uel
mulierem non tangere, sed propter incontinentiam possidere unumquemque
uas suum in sanctificatione et castitate; quod si fecerit, nec bonum nec
malum est -; dedit ergo eis deus dispersis in gentibus praecepta non
bona - hoc est: dimisit eos cogitationibus et desideriis suis -, ut
facerent quae non conueniunt; et polluit eos in muneribus suis, sicut
sacerdos leprosos de populo separans, et eos pollutos esse demonstrans,
dum idolis offerunt quae deo offerre deberent; et transducunt omne quod
aperit uuluam per ignem baali, id est primogenita, ut, postquam deserti
fuerint a deo et idolorum cultui traditi, tunc intellegant quod ipse sit
dominus quem suo uitio ad iracundiam concitarunt. hunc locum
manifestius interpretatus est symmachus, pro praeterito ponens futurum:
igitur et ego dabo eis praecepta non bona, et iudicia propter quae non
uiuent, et polluam eos propter munera sua; quia consecrant et
transducunt quod aperit uuluam ut deleam eos, et sciant quia ego
dominus; et est sensus: 'quia uidi filios patrum sceleribus adaequari et
eadem facere propter quae illi offenderant deum, uolui illos diuidere
in nationes, et in toto orbe dispergere, et dare illis praecepta non
bona, et iudicia in quibus non uiuerent, ut polluerem illos in muneribus
suis quia omnia primogenita idolis consecrabant, et delerem eos in
perpetuum, et scirent quod ego essem dominus'. ostendit, eis non se
dedisse praecepta non bona qui in eremo morabantur, sed his quos
dispergere uoluit in nationes et facere in toto orbe peregrinos, dare
cogitasse quae non dedit, ut ibi dei praecepta bona uitio suo non bona
facerent dum idolis exhibent quae deus sibi praeceperat exhibenda.
potest et hoc dici, quod, ante offensam, decalogum tantum acceperint,
post idolatriam uero et blasphemiam, multiplices legis caeremonias, ut
deo potius offerrent uictimas quas daemonibus offerebant, et,
comparatione sacrilegii, leuius fieret quod non erat per se bonum et
nequaquam malum, quia deo offerebantur, et tamen non bonum, quia boni
auctorem offenderant.
quamobrem loquere ad domum israel, fili hominis, et dices ad eos:
haec dicit dominus deus: adhuc et in hoc blasphemauerunt me patres
uestri, cum spreuissent me contemnentes, et induxissem eos in terram
super quam leuaui manum meam ut darem eis; uiderunt omnem collem
excelsum et omne lignum nemorosum, et immolauerunt ibi uictimas suas, et
dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem
suauitatis suae et libauerunt libationes suas. et dixi ad eos: quid est
excelsum ad quod uos ingredimini? et uocatum est nomen eius 'excelsum'
usque in hunc diem. (lxx: idcirco loquere ad domum israel, fili hominis,
et dices ad eos: haec dicit adonai dominus: usque ad hoc me ad
iracundiam prouocauerunt patres uestri in delictis suis quibus
corruerunt in me, et introduxi eos in terram supra quam leuaui manum
meam ut traderem eam illis; uiderunt que omnem collem excelsum et omne
lignum nemorosum, et immolauerunt ibi diis suis et posuerunt furorem
munerum suorum, et posuerunt ibi odorem flagrantiae eorum, et libauerunt
ibi libamina sua. et dixi ad eos: quid est abana~g, quia uos intratis
illuc? et uocauerunt nomen eius abana~g usque in hodiernum diem).
'uolui' inquit 'eos in solitudine delinquentes in cunctas dispergere
nationes et dare illis praecepta non bona, ut, quod mihi offerre
debuerunt, idolis immolarent, et omne primitiuum suum consecrarent eis
per ignem, ut interficerem eos atque delerem'. - quando autem dicit
'uolui', ostendit se non fecisse quod uoluit. illud que quod sequitur:
scient quia ego sum dominus, in septuaginta non habetur; non enim eis
uidebatur consequens post interfectionem nosse quod ipse sit dominus -.
'sed tu, fili hominis, rursum loquere ad eos, hoc est ad seniores domus
israel qui te interrogare uenerunt: patres uestri, de quorum uos stirpe
descenditis, etiam in hoc blasphemauerunt me et duxere pro nihili:
postquam introduxi eos in terram, quam mea fortitudine possederunt, quam
ego ad possidendum dederam, illi uerterunt ad exasperandum me; cum enim
uidissent omnem collem excelsum lignum que nemorosum, sacrificabant in
montibus et in lucis et in saltibus, et idolis uictimas immolabant, et
liba fundebant; quod cum uidissem, dixi ad eos: quid est bama - hoc enim
interpretatur excelsum -, aut cur ingredimini istiusmodi locum quem
uobis in cunctis collibus elegistis, ita ut usque hodie istiusmodi loca
appellentur bamoth et antiquus error nomen pristinum teneat?'. pro
'bama', quod nos in 'excelsum' uertimus, in septuaginta editione error
obtinuit, ut scribatur abana~g quod hebraico sermone nil resonat; potest
'bama', si utramque syllabam in duo diuidas uerba, significare 'in
quo', sed praesenti loco sensus iste non congruit; ubicumque autem in
regum et paralipomenon libris scribitur: adhuc populus adolebat incensum
et immolabat in excelso, 'bama' singulariter et 'bamoth' pluraliter
'excelsa' significat.
propterea dic ad domum israel: haec dicit dominus deus: in uia
patrum uestrorum uos polluimini, et post offendicula eorum uos
fornicamini, et in oblatione donorum uestrorum cum traducitis filios
uestros per ignem, uos polluimini in omnibus idolis uestris usque hodie,
et ego respondebo uobis, domus israel? uiuo ego, dicit dominus deus,
quia non respondebo uobis. 'patrum uestrorum imitamini uitia et per
easdem inceditis uias, ut delicta similia similem mereantur et poenam,
et in tantum scelerum profecistis, ut filios uestros per ignem
daemonibus consecretis, nec semel hoc fecisse sufficiat, sed usque in
praesentiarum agitis eadem; non quo haec seniores in captiuitate
faciant, sed quo illi qui hierosolymis morabantur et quibus captiuitas
imminebat haec omnia facere non cessent. et cum tantis flagitiis
obligati sitis, responsionem' inquit 'meam quaeritis? uiuo ego, dicit
dominus, et iuro per memetipsum, quia non respondebo uobis'. quod que
sequitur:
neque cogitatio mentis uestrae fiet, dicentium: erimus sicut
gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides. uiuo
ego, dicit dominus deus, quoniam in manu forti et in brachio extento et
in furore effuso regnabo super uos, hunc habet sensum: 'nec putetis
cogitationes uestras, quibus contra me blasphematis, posse compleri;
dicitis enim: nolumus esse sub domino nec populus illius appellari, sed
ut cunctae in toto orbe sunt nationes et unaquaeque gens suo uiuit
arbitrio ut colat ligna et lapides et idolis seruiat, etiam nos una gens
erimus e pluribus'. ad quae respondet deus iurat que per semetipsum et
dicit: 'non uos relinquam neque contemnam ut fugaces seruos domini
neglegentes solent contemnere, sed ad meum retraham imperium et brachio
extento ac percutiente in pristinam uos redigam seruitutem et regnabo
super uos [ut, uelitis nolitis, me habeatis regem, et sentiatis regem
iratum cuius clementiam neglexistis]'.
et educam uos de populis, et congregabo uos de terris in quibus
dispersi estis; in manu ualida, et brachio extento, et in furore effuso
regnabo super uos. 'nec uos' ait 'patiar esse in gentibus nec aeterna
captiuitate retineri, sed educam de populis et congregabo de terris in
quas uos ad seruiendum hostilis necessitas huc illuc que dispersit; haec
autem faciam, non ut perdam uos et deleam, sed ut rex uester sim'. ex
quo intellegimus etiam eam quam appellant haeretici creatoris
crudelitatem sonare clementiam, dum ad hoc irascitur et desaeuit et
totum effundit furorem, ut retrahat eos ad regnum suum, qui daemonum
tyrannidem et ad seruiendum elegerant. et adducam uos in desertum
populorum, et iudicabor uobis cum ibi facie ad faciem. sicut iudicio
contendi aduersus patres uestros in deserto terrae aegypti, sic iudicabo
uos, dicit dominus, et subiciam uos sceptro meo, et inducam uos in
uinculis foederis. et eligam de uobis transgressores [et impios], et de
terra incolatus eorum educam illos, et terra israel non ingredientur [et
scietis quia ego dominus]. 'faciam' ait 'uobis, qui estis in babylone
et nunc seruitis idolis, quod feci patribus uestris in aegypto, ut
educam uos in desertum populorum et ibi iudicer uobis cum facie ad
faciem, sicut aduersum illos iudicio contendi quando egressi sunt de
aegypto; et postquam uos iudicauero, subiciam uos sceptro meo et
imperio, et inibo pactum uobis cum, et inducam uos in terram uestram in
uinculis caritatis, ut, ligati amore meo, nequaquam a me possitis
discedere. transgressores autem et impios, qui cordis duritia in malis
operibus perseuerant, eligam de uobis, non ad possidendum sed ad
abiciendum; et educam quidem eos de terra incolatus eorum, ut, educti,
non ingrediantur terram israel sed in diuersis pereant regionibus et,
distinctione bonorum et malorum, cognoscatis quod ego sim dominus qui
facio cuncta iudicio'.
ad reliqua festinat oratio, breuiter que percurrimus singula, ut sensum
tantum legentibus praebeamus.
et uos, domus israel, haec dicit dominus deus: singuli post idola
uestra ambulate, et seruite eis. quod si et in hoc non audieritis me,
et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus uestris et in
idolis uestris. (lxx: et uos, domus israel, haec dicit adonai dominus:
unusquisque adinuentiones suas auferat; et post haec si uos audieritis
me, et nomen meum sanctum non pollueritis ultra in muneribus uestris et
in studiis uestris). hunc locum manifestius interpretatus est symmachus:
unusquisque idolis suis euntes seruite, quia noluistis audire me. nomen
autem meum sanctum nolite ultra polluere per munera uestra atque
simulacra.
in monte uero sancto meo, in monte excelso israel, ait dominus
deus, ibi seruiet mihi omnis domus israel. symmachi translatio hanc
habet intellegentiam: 'quia mihi seruire non uultis, ite, seruite idolis
et simulacrorum uestrorum calcate uestigia; me enim audire non uultis:
nequaquam mihi hostias immoletis, nec adoleatis incensum, nec meus
populus appellemini - mihi enim nequaquam in lucis et fanis et idolorum
locis seruient cultores mei, quod uos facitis, sed in monte sancto meo,
in monte excelso israel -'. porro septuaginta proprium explicant sensum:
'derelinquite cogitationes uestras pristinas, et mala adinuentionum
auferte peccata; et si post haec audieritis me et nomen meum non
pollueritis in muneribus uestris atque simulacris, tunc in monte sancto
meo offeretis mihi uictimas et seruietis, omnis domus israel'. aquila
uero, symmacho ex parte consentiens, in parte discordat: ite, inquit,
post idola uestra et seruite eis, quia indigni estis meo imperio, nec me
uestra cultura delectat; quod si et in hoc nequaquam audieritis me, sed
nomen sanctum meum pollueritis, dum mihi offerre simulatis quae
offertis idolis, et nomini meo tantum blasphemiam facitis ut, qui
idolorum cultores estis, meos uos esse dicatis, hoc scitote, quod in
monte sancto meo, in monte excelso israel, ibi seruitura sit mihi omnis
domus israel [non uos qui seruitis idolis, sed omnis domus israel] quae
postea creditura est. in monte sancto meo, in monte excelso israel, ait
dominus deus, ibi seruiet mihi omnis domus israel: omnis, inquam, in
terra in qua placebunt mihi; et ibi requiram primitias uestras et
initium decimarum uestrarum in omnibus sanctificationibus uestris. in
odore suauitatis suscipiam uos, cum eduxero uos de populis et
congregauero de terris in quas uos dispersi estis, et sanctificabor in
uobis in oculis nationum. et scietis quia ego dominus. de hoc monte, in
quo seruitura est deo omnis domus israel, isaias et michaeas pari uoce
cecinerunt: in nouissimis diebus erit manifestus mons domus in uertice
montium et eleuabitur super colles; et confluent ad eum omnes gentes et
ibunt populi multi et dicent: uenite ascendamus ad montem domini et ad
domum dei iacob, et docebit nos uias suas et ambulabimus in semitis
eius; de sion enim exibit lex, et uerbum domini de hierusalem; et rursum
esaias: in montem excelsum, inquit, ascende qui annuntias sion; eleua
et exalta uocem tuam qui euangelizas hierusalem. quem montem sion, aut
ecclesiam intellegimus quae interpretatur 'specula' et in altitudine
sanctorum dogmatum constituta est, aut ipsum dominum saluatorem in quo
et primitiae et decimae et omnis cultura in odorem uertitur suauitatis,
ut omnes in circuitu nationes, uidentes populum domini esse saluatum,
glorificent deum, et cognoscant qui saluati sunt, quod ipse sit dominus.
cum induxero uos ad terram israel, in terram pro qua leuaui manum
meam ut darem eam patribus uestris. 'tunc scietis quod sim ego dominus,
quando induxero' ait 'uos in terram israel, pro qua leuaui manum meam
ut inducerem in eam patres uestros, quam illi suo uitio perdiderunt et
uos non tam uestro merito quam mea clementia recepistis'.
et recordabimini uiarum uestrarum et omnium scelerum uestrorum,
quibus polluti estis in eis; et displicebitis uobis in conspectu uestro
in omnibus malitiis uestris quas fecistis. et scietis quia ego dominus,
cum benefecero uobis propter nomen meum, non secundum uias uestras malas
nec secundum scelera uestra pessima, domus israel, ait dominus deus.
non possumus recordari scelerum nostrorum atque uitiorum, nisi inducti
fuerimus in terram israel, ibi que positi dicamus cum apostolo: qui non
sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. et
displicebitis, ait, uobis in conspectu uestro in omnibus malitiis
uestris quas fecistis (siue, ut interpretatus est symmachus: et paruuli
uobis uidebimini propter omnes malitias uestras quas estis operati), ut,
postquam excelsi fuerint, humiles se esse credant, quia: dominus
humilibus dat gratiam, et alio loco scriptum est: ante contritionem
exaltatur cor uiri, et ante altitudinem humiliatur: superbiam enim
contritio, et humilitatem sequitur exaltatio. et scietis quia ego
dominus, cum benefecero uobis: et dominum saluatorem tunc magis
cognouimus, quando benefecit nobis et passus est pro peccatis nostris et
portauit iniquitates nostras et pro nobis doluit, non pro aliquo merito
eorum qui saluantur sed propter nomen suum; alioquin uiae nostrae et
scelera pessima non misericordiam meruere sed poenam. quidquid autem de
populo diximus israel, qui, liberatus de aegypto, in solitudine multa
commisit et offendit deum, et postea, in terram repromissionis inductus,
ueneratus est idola, ligna que et lapides coluit, et postea dei
clementia conseruatus est, referamus ad eos qui de aegypto saeculi huius
manu excelsa domini liberati sunt et, introducti in uitiorum
solitudinem, rursum aegyptum suspirarunt et fecerunt ea per quae puniri
debuerant, sed nihilominus per paenitentiam, non suo merito sed domini
clementia, conseruati sunt.
LIBER 7
olim pueri legimus: nihil tam facile est, quin difficile fiat quod
inuitus facias. fateor me explanationes in hiezechiel multo ante tempore
promisisse et occupatione de toto huc orbe uenientium implere non
posse, dum nulla hora nullum que momentum est, in quo non fratrum
occurrimus turbis, et monasterii solitudinem hospitum frequentia
commutamus, intantum ut aut claudendum nobis sit ostium, aut
scripturarum per quas aperiendae sunt fores studia relinquenda, itaque
ut lucratiuis immo furtiuis noctium operis, quae hieme propinquante
longiores esse coeperunt, haec ad lucernulam qualiacumque sunt dictare
conamur et aestuantis animi taedium interpretatione digerere. nec
iactamus, ut quidam forsitan suspicantur, fratrum susceptionem, sed
morarum causas simpliciter confitemur, praesertim cum occidentalium fuga
et sanctorum locorum constipatio, nuditate atque uulneribus indigentium
rabiem praeferat barbarorum; quos absque lacrimis et gemitu uidere non
possumus; illam ne quondam potentiam et ignorationem diuitiarum ad
tantam inopiam peruenisse, ut tecto et cibo et uestimento indigeat, et
tamen nequaquam duri quorundam atque crudeles animi molliuntur, dum
pannos eorum et sarcinulas discutiunt, aurum in captiuitate quaerentes.
accedit ad hanc dictandi difficultatem, quod caligantibus oculis
senectute et aliquid sustinentibus beati isaac, ad nocturnum lumen
nequaquam ualemus hebraeorum uolumina relegere, quae etiam ad solis diei
que fulgorem, litterarum nobis paruitate caecantur. sed et graecorum
commentarios fratrum tantum uoce cognoscimus; nulli que dubium, quod
alienis dentibus commoliti cibi, uescentibus nauseam faciant. unde
obsecro te, filia eustochium, ut ista quae notariorum stilo cudimus et
ad quae emendanda spatium uix habemus, id est septimum in hiezechielem
librum, post interualla suscipias, et, ut ante iam dixi, si librorum
breuitas uel longitudo inter se fuerit inaequalis, uisionum immo
hupothese�n~g breuitati imputes ac longitudini, dum et iuncta nolumus
separare et dissonantia in unam artare congeriem.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone
faciem tuam contra uiam austri, et stilla ad africum, et propheta ad
saltum agri meridiani. et dices saltui meridiano: audi uerbum domini:
haec dicit dominus deus: ecce ego succendam in te ignem, et comburam in
te omne lignum uiride, et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma
succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad
aquilonem: et uidebit uniuersa caro quia ego dominus succendi eam nec
exstinguetur.
et dixi: ah ah ah, domine deus; ipsi dicunt de me: numquid non per
parabolas loquitur iste? (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens:
fili hominis, offirma faciem tuam super theman, et respice ad darom,
uaticinare super saltum ducem nageb. et dices saltui nageb: audi
sermonem domini: haec dicit dominus: ecce ego succendam in te ignem, et
deuorabit in te omne lignum uiride, et omne lignum aridum; non
extinguetur flamma succensa, et ardebit in ea omnis facies a meridie
usque ad aquilonem: et cognoscet omnis caro quia ego dominus succendi
illam; non exstinguetur. et dixi: nequaquam, domine, domine; ipsi dicunt
ad me: nonne parabola est quae dicitur haec?) quid significet: pone
(uel offirma) faciem tuam, supra plenius diximus; offirmatione enim
uultus opus est et frontis duritia, ut quae imperantur propheta loquatur
intrepidus, maxime cum ad totam populi multitudinem tristia nuntianda
sint. 'theman' autem et 'darom' et 'nageb' et rursum 'nageb' pro quo
septuaginta ap�li�t�n~g interpretati sunt, quid sonent in hebraeo
expressit nostra translatio. quod que dixere 'ducem nageb', melius habet
in hebraeo 'agri' uel 'regionis meridianae'; non enim 'sare', ut
putauerunt septuaginta, quod uerbum 'ducem' et 'principem' sonat, sed
'sade' scriptum est, quod proprie 'agrum' 'regionem que' signat, et
propter 'daleth' et 'res' litterarum similitudinem error inoleuit.
loquitur autem sermo diuinus, per metaphoran~g saltus, contra hierusalem
quae bestiarum et ferocium hominum habitatio est, quod succendat eum,
omnia que ligna illius concrementur, nequaquam arbores uocans quae
fructibus indigebant, sed ligna quasi incendio praeparata. primum que
comburit in eo lignum uiride secundum quod in hoc eodem propheta
legimus: et a sanctis meis incipite, et postea aridum quod nihil in se
poterat habere uitale, sanctos uidelicet simul et peccatores, ut alii
captiuitate malam mortem effugiant, alii suppliciis tradantur aeternis.
quod que infert: ab austro usque ad aquilonem, hoc indicat: ab
hierusalem usque ad babylonem, ut omne iter pergentium in captiuitatem,
gladio, fame, pestilentia ruentium compleatur; his enim qui in babylone
sunt hierusalem ad austrum sita est, quomodo e contrario olla hieremiae
quae significat hierusalem, a facie aquilonis id est babylonis
succenditur. et pulchre in principio: stilla, inquit, ad africum, ut non
tota dei ira uideatur effusa, sed stilla quaedam et pars. sin autem in
stilla tanta saeuitia, quid in totis imbribus aestimandum est, ut omnis
caro quae uisura est salutare dei, per siluarum incendium et flammam
quae nullius exstinguatur auxilio, cognoscat quod ipse sit dominus? quod
intellegens propheta respondit: ah ah ah, domine deus (uel, ut
septuaginta transtulerunt: nequaquam, domine), et infert: ipsi dicunt ad
me: numquid non per parabolas loquitur iste? (uel: parabola est ista
quae dicitur?), et est sensus: 'planius loquere, non intellegimus per
parabolam quid loquaris; aperto sermone dei nobis pande sententiam'.
potest autem tropologice theman et nageb et darom, aegyptus intellegi;
legimus enim in daniele crebro austrum pro aegypto accipi; aegyptus
autem refertur ad mundi istius angustias. prophetat igitur hiezechiel
quae mundo uentura sint mala, quem saltum uocat pomiferas arbores non
habentem sed habitaculum bestiarum, de quo et in uigesimo octauo psalmo
dicitur: uox domini perficientis ceruos, et reuelabit condensa siluarum.
istae sunt siluae et saltus qui plus deuorauerunt in proelio de
exercitu abessalom, quam interfecit gladius. succenditur que in saltibus
primum lignum uiride, et sic aridum, hi qui uiuunt in malo, et hi qui
iustitiae mortui sunt. quod que dicitur: et comburetur in ea omnis
facies ab austro usque ad aquilonem, hoc dicit: ab his qui feruente
spiritu uidebantur usque ad eos qui, crescente iniquitate et refrigerata
caritate multorum, calorem pristinum perdiderunt, ita ut omnis caro
perspiciat flammam domini non exstingui. precatur que propheta ne fiat
quod dominus comminatus est, hoc est ne succendatur saltus et ligna
omnia concrementur, ut aut adhuc accipiant locum paenitentiae, aut sibi
non imponatur necessitas tristia nuntiandi, praesertim cum populus ea
non intellegat et obscuritate dictorum magis ad insaniam prouocetur.
21. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone
faciem tuam ad hierusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra
humum israel. et dices terrae israel: haec dicit dominus deus: ecce ego
ad te, et eiciam gladium meum de uagina sua, et occidam in te iustum et
impium. pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, egredietur
gladius meus de uagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, et
sciet omnis caro quia ego dominus eduxi gladium meum de uagina sua
irreuocabilem. (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: idcirco
uaticinare, fili hominis, et offirma faciem tuam contra hierusalem, et
aspice ad sancta eorum, et propheta super terram israel. et dices ad
terram israel: haec dicit dominus deus: ecce ego ad te, et educam
gladium meum de uagina sua, et interficiam ex te iniquum et iniustum.
pro eo quod disperdam ex te iniquum et iniustum, sic egredietur gladius
meus de uagina sua super omnem carnem, a meridie usque ad aquilonem, et
cognoscet omnis caro quia ego dominus eduxi gladium meum de uagina sua;
non reuertetur ultra). quia supra dixerat: ipsi dicunt de me: numquid
non per parabolas loquitur iste?, et apertam populus sententiam
flagitabat, idcirco dominus id, quod per metaphoram siue 'parabolam' et
ut alii uertere 'prouerbium' est locutus, nunc manifestius loquitur:
saltus nageb et darom et theman esse hierusalem et templum illius et
sancta sanctorum et omnem terram iudaeae, flammam que quae combustura
sit saltum, intellegi gladium deuorantem qui eductus sit de uagina sua
ut interficiat iustum et impium - hoc est enim lignum uiride et aridum;
unde et dominus: si in ligno, ait, uiridi tanta faciunt, in sicco quid
facient? -, pro quo, nescio quid uolentes, septuaginta 'iniquum et
iniustum' interpretati sunt quasi non idem utrumque significet. quod que
ibi dixerat: et uidebit uniuersa caro quia ego dominus succendi eam,
hoc est siluam siue flammam, nec exstinguetur, hic aliis uerbis
loquitur: ut sciat omnis caro quia ego dominus eduxi gladium meum de
uagina sua irreuocabilem. uere enim hierusalem non est flamma sopita nec
stinctum incendium nec reuocatus gladius, quia modicum tempus in medio,
et hierusalem cum templo suo, babylonio igne succensa est.
et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in
amaritudinibus ingemisce coram eis. cum que dixerint ad te: quare tu
gemis?, dices: pro auditu, quia uenit, et tabescet omne cor, et
dissoluentur uniuersae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per
cuncta genua fluent aquae; ecce uenit, et fiet, ait dominus. (lxx: et
tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum tuorum, et in
doloribus geme in conspectu eorum. erit que si dixerint ad te: quare tu
gemis?, et dices: propter nuntium, quia uenit, et comprehendetur omne
cor, et dissoluentur uniuersae manus, et examinabitur omnis caro et
omnis spiritus, et omnia femora polluentur umore; ecce uenit, et erit,
dicit dominus deus). primum dixerat: 'uaticinare, uel stilla, ad
austrum, africum et meridiem et ad saltum meridianum'. quod quia
uidebatur obscurum, et dicta prophetae populus nesciebat, secundo
ponitur manifestius saltum meridianum esse hierusalem, et omnes
infructuosas arbores, ad quarum radices securis posita sit, intellegi
habitatores eius, gladium que interpretari pro incendio. tertio iubetur
prophetae ut, tacentibus illis nec interrogantibus cur ista uaticinatus
sit, faciat per quem interrogetur et respondeat quae dominus est
locutus. 'ingemisce' inquit 'et eiulare, non leui uoce nec dolore
moderato sed in contritione lumborum, ut gemitus tuus ex imis uisceribus
et amaritudine animi proferatur; et hoc facies coram eis ut, cum te
interrogauerint cur tanto gemitu conteraris et quid tibi mali acciderit
ut sic ingemiscas, tu eis meo sermone respondeas: idcirco plango et
dolorem cordis mei dissimulare non ualeo, quia auditus, qui semper meis
auribus insonuerat, opere completur, et uenit, imminens uidelicet
babylonii furentis exercitus; qui cum uenerit et uallauerit hierusalem,
tunc tabescet omne cor et dissoluentur uniuersae manus ut, occupante
pauore mentes hominum, nullus audeat repugnare; infirmabitur enim omnium
bellatorum spiritus, et tanta cunctos occupabit trepidatio atque
formido, ut, timore cogente, artus et uiscera dissoluantur et uesica
umorem tenere non ualeat, ita ut urina genua polluantur' - naturale est
enim ut, timore cogente, uesica laxetur et, aduersus hominis uoluntatem,
umor defluat; quod quidem et in morborum magnitudine accidere solet ut,
postquam uires defecerint aegrotantium, non solum genua sed et lectuli
polluantur -. 'ecce' inquit 'uenit quod saepe praedixi et opere
completur, ac fiet quod non ego sed dominus est locutus'. scio quendam
in contritione lumborum et fluentibus aquis multa testimonia replicasse,
ut prophetae castitas impleretur et amaritudo animi et dolor mentis
internus, quod aquae seminum genua polluant; sed haec expositio ad
praesentem non pertinet locum.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, propheta,
et dices: haec dicit dominus deus: loquere. gladius, gladius exacutus
est et limatus; ut caedat uictimas exacutus est, et ut splendeat limatus
est: qui moues sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. et dedi eum
ad leuigandum ut teneatur manu; iste exacutus est gladius, et iste
limatus est, ut sit in manu interficientis. clama et ulula, fili
hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus
israel qui fugerant; gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude
super femur, quia probatus est, et hoc cum sceptrum subuerterit et non
erit, dicit dominus deus. tu ergo, fili hominis, propheta, et percute
manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius
interfectorum. hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos
facit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. in omnibus portis
eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum, amicti ad
caedem. exacuere, uade ad dexteram siue ad sinistram, quocumque faciei
tuae est appetitus. quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo
indignationem meam, ego dominus locutus sum. (multum est si utramque
ponam editionem, et librorum extenditur longitudo, maxime ubi aut nulla
aut parua distantia est; ponam igitur non nulla quae discrepant. pro eo
quod nos diximus: qui moues sceptrum filii mei, succidisti omne lignum,
illi transtulerunt: interfice, contemne, repelle omne lignum; rursum ubi
nos diximus: qui fugerant, gladio traditi sunt, et illi et alii
transtulerunt: hospites mei, siue habitatores; et ubi nos diximus:
plaude super femur, illi posuerunt: percute manum; et ubi transtulimus:
et hoc cum sceptrum subuerterit, illorum habet editio: tribus repulsa
est). loquitur autem ad gladium nabuchodonosor, ut ueniat contra
hierusalem et exacuatur atque limetur, multos enim esse caedendos; et ad
ipsum apostropham facit: 'tu es qui moues atque subuertis sceptrum
filii mei, imperium uidelicet populi israel, et omne lignum succidis,
uniuersam populi multitudinem. dedi' inquit 'istum gladium, ut teneatur
manu nabuchodonosor, et sit in manu uiri robustissimi. unde, o propheta,
clama et ulula et mala instantia uocis lamentatione testare. hic
gladius nulli pepercit nec aliquem imminentium malorum reliquit
expertem. factus est in populo, factus in ducibus israel, factus in
hospitibus meis ac sacerdotibus qui habitabant in templo meo. idcirco
percute femur, siue manum, et habitum plangentis assume. hic enim
gladius probatus est mihi, et hoc cum sceptrum meum regnum que
subuerterit, quod ultra non erit et in sedecia rege finietur. iterum
tibi, propheta, iubeo ut, qui femur percusseras pro stupore et miraculo,
percutias et manus, ut non solum semel, sed secundo et tertio gladius
ueniat ad interficiendum'.
primo enim uenerat nabuchodonosor quando tulit iechoniam, et secundo
quando regnabat ioiacim, tertio quando sedecias. 'et hic est gladius
triplicatus, quando facta est magna occisio, et intantum multiplicauit
ruinas, ut obstupescerent animo et corde tabescerent et in omnibus
portis eorum daret conturbationem'. praecipitur ergo illi, hoc est
gladio acuto et limato ad fulgendum amicto que et expedito et parato ad
caedem, ut uadat siue ad dexteram uoluerit siue ad sinistram.
'quocumque' ait 'faciei tuae placuerit, audacter ingredere, me habens
ducem et adiutorem. ego plaudam manu ad manum, ut saeuientem te contra
aduersarios meos, quasi fautor tuus et exhortator instigem. ne dubites,
ne formides et pati timeas quod passus est sennacherib; ego dominus sum
locutus, meae minister es uoluntatis, meam comple sententiam'. possumus
iuxta anag�g�n~g gladium acutum paratum que ad caedem accipere diabolum,
de quo ait apostolus: tradere huiuscemodi satanae in interitum carnis,
ut spiritus saluus fiat; et in alio loco: hyminaeus et alexander, quos
tradidi satanae, ut discant non blasphemare; et in psalmis scriptum est:
misit furorem et iram et angustiam, immissionem per angelos pessimos.
hunc quidam putant gladium et in manu fuisse angeli, quando sub dauid
percutiebatur hierusalem. alii autem et de illo dici gladio suspicantur
de quo in euangelio scriptum est: 'non ueni pacem mittere super terram,
sed gladium, et diuidere inter se omnem consanguinitatis affectum, ut
mali corruant et sancti resurgant'. sed hoc impium est credere de gladio
saluatoris et non potius de diabolo, qui domini in ecclesia sceptra
subuertit, qui interficit cunctos in populo, et duces et hospites dei,
et tunc a domino comprobatur, quando iudam proditorem et similes eius
subuerterit; qui postquam comedit buccellam, intrauit in illum satanas.
duplicatur que et triplicatur gladius interfectorum, ut soluatur
peccatum hierusalem, quia suscepit de manu domini duplicia peccata sua.
gaudet autem dominus et exsultat, et hortator est gladii saeuientis, ut
uadat siue ad dexteram siue ad sinistram, et quocumque eum faciei suae
tulerit appetitus ut, interfectis malis, remaneant boni, et impleatur
illud quod scriptum est: quid paleis ad frumentum?, dicit dominus.
et factus est sermo domini ad me, dicens: et tu, fili hominis,
pone tibi duas uias, et ueniat gladius regis babylonis: de terra una
egredientur ambo; et manu capiet coniecturam, in capite uiae ciuitatis
coniciet. uiam pones ut ueniat gladius ad rabbath filiorum ammon, et ad
iudam in hierusalem munitissimam. stetit enim rex babylonis in biuio in
capite duarum uiarum, diuinationem quaerens, commiscens sagittas;
interrogauit idola, exta consuluit. ad dexteram eius facta est diuinatio
super hierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut eleuet
uocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem,
ut aedificet munitiones. erit que quasi consulens frustra oraculum in
oculis eorum, et sabbatorum otium imitans; ipse autem recordabitur
iniquitatis ad capiendum. idcirco haec dicit dominus deus: pro eo quod
in memoriam reuocastis iniquitates uestras, et reuelastis
praeuaricationes uestras, et apparuerunt peccata uestra in omnibus
cogitationibus uestris; pro eo, inquam, quod in memoriam reuocastis,
manu capiemini. scio me in hoc loco iuxta septuaginta interpretes
multiplicem legisse expositionem rabbath filiorum ammon referentis ad
gentium populum, iudam uero et hierusalem ad eos qui sub christi nomine
congregantur et factis detur nominis dignitatem, regem que confusionis
diabolum stare in omni uiarum capite et insidiari in occulto, impleri
que illum uersiculum: iuxta semitam scandalum posuerunt mihi, et stare
eum in biuio, uel eos qui sui sunt tenere cupientem uel nouum sibi
acquirere seruitium, et semper ad dexteram pergere, ad eos scilicet qui
in dextera parte sunt positi, ut expugnet eos, ut exsultet in caede, ut
arietibus et congestione operum terrenorum capiat miseram hierusalem, et
primo quidem ut uideatur ei nihil agere et frustra conari, illo uero
recordante iniquitates eorum qui in ecclesia commorantur, immo malis
operibus reducunt aduersarias potestates in memoriam scelerum
pristinorum, patefiunt omnia peccata populi et cogitationes eorum, et
idcirco capiuntur, quia nouis uetera delicta cumularunt. haec alius
dixerit, nobis coepta historiae ueritas persequenda est. 'cum' inquit
'dixisset mihi sermo diuinus: propheta, fili hominis, et loquere ad
gladium, et dic: gladius, gladius, et cetera quae prophetia gladii
continentur, secundo factus est ad me sermo domini, dicens: uis, fili
hominis, scire quis iste sit gladius, et apertius personam discere
gladii saeuientis? ausculta quae dico: pone duas uias, ut per illas
gladius ueniat regis babylonis qui egredietur quidem uno itinere
chaldaeorum sed, cum uenerit per desertum et solitudinem ad biuium
terrae arabiae quae appellatur filiorum ammon, quarum una uia hierusalem
ducit ad dexteram partem sinistra uero ad rabbath filiorum ammon' quae
est ciuitas metropolis et hodie philadelphia nominatur. 'memor' inquit
'internecionis quae accidit regi assyrio quando centum octoginta quinque
milia una nocte sunt caesa, formidabit ad partem dexteram declinare et
ire contra munitissimam hierusalem, sed stabit in ipso compito et, ritu
gentis suae, oraculum consulet, ut mittat sagittas in pharetram et
commisceat eas, inscriptas siue signatas nominibus singulorum, ut uideat
cuius sagitta exeat et quam prius ciuitatem debeat oppugnare' - hanc
autem graeci belomantian~g siue rhabdomantian~g nominant -.
'interrogauit igitur idola, exta consuluit. ad dexteram facta est
diuinatio eius, ut pergeret contra hierusalem et oppugnaret eam, aggeres
comportaret, arietes poneret, aedificaret munitiones urbem que
concluderet, et in caede aperiret os suum et fremitum exsultantis et
ululantis exercitus concitaret. hoc' inquit 'faciens uidebitur
habitatoribus hierusalem oraculum frustra consulere, et quasi sabbatorum
otium terere, ludere uidelicet et nihil operis perpetrare. rex autem
babylonis non in sua fortitudine sed iniquitate populi confisurus est,
qua eos scit offendisse deum et peccata patrum nouis cumulasse delictis
et praeuaricationes eorum omnibus patuisse, et idcirco non dubitabit de
uictoria: quia confidet de iniquitate hierusalem'. haec iuxta hebraicum,
a quo septuaginta non tam sensu quam uerbis in plerisque discordant.
tu autem, profane, impie dux israel, cuius uenit dies in tempore
iniquitatis praefinita, haec dicit dominus deus: aufer cidarim, tolle
coronam; nonne haec est quae humilem subleuauit et sublimem humiliauit?
iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam; et hoc non fiet donec
ueniat cuius est iudicium, et tradam ei.
(lxx: et tu, profane, inique dux israel, cuius uenit dies in tempore
iniquitatis finis, haec dicit dominus deus: abstulisti cidarim et
posuisti coronam; haec non erit similis; humiliasti excelsum et
subleuasti humilem. iniquitatem, iniquitatem ponam eam; nec haec talis
erit donec ueniat cui debetur, et dabo ei). symmachus hunc locum ita
interpretatus est: tu autem, profane, inique dux israel, cuius uenit
dies in tempore iniquitatis constitutus, haec dicit dominus deus:
abstulit cidarim et tulit coronam; neque hoc neque illud; humilem
subleuauit et sublimem humiliauit. iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem
faciam illud; et hoc non fuit iste cuius iudicium est, quem daturus
sum. post urbis hierusalem subuersionem et captiuitatem populi, ad ducem
israel sermo dirigitur, quem nemini dubium est significari sedeciam, in
quo regum israel de stirpe dauid imperium finitum est. 'uenit' inquit
'tibi dies, quae longo tempore praefinita est in te, et propter te
sacerdotium et regnum interiit populi iudaeorum'. cidaris enim insigne
pontificis est; corona, hoc est diadema, regis indicium. 'nonne haec est
cidaris et haec corona, quae nihil fecit iudicio sed, ad imitationem
regis babylonii: quos uolebat exaltabat et quos uolebat humiliabat?
propterea non semel nec - iuxta septuaginta - bis, sed tertio
iniquitatem ponam tibi in perpetuum, quae non statim tibi reputata est,
sed donec ueniat christus cuius est iudicium, et tradat ei pater regnum
et sacerdotium, uel ecclesiam de gentibus congregatam'. non enim iudicat
pater quemquam, sed omne iudicium dedit filio; et in alio loco: deus,
ait, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis; iste est cui
repositum est imperium et sacerdotium sempiternum, de quo loquebatur et
iacob: non deficiet princeps ex iuda, neque dux de femoribus eius, donec
ueniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium. in eo loco
ubi nos interpretati sumus: nonne haec est, pulchre transtulit
symmachus: neque hoc neque illud; quia enim dixerat: aufer cidarim,
tolle coronam, subiunxit: 'neque hoc neque illud est', id est: 'et
regnum cessabit et sacerdotium'. unde qui postea usque aduentum christi
reges fuerunt pariter et sacerdotes, quorum unus hyrcanus pontifex
diadema capiti suo imposuit, frustra sibi et hoc et illud uoluit
uindicare, cum regnum ei non deberetur post sedeciam, sed illi cui
repositum erat et qui fuit exspectatio gentium; de quibus loquitur et
malachias: uos, sacerdotes, qui contaminatis nomen meum, et post
paululum: non est uoluntas mea in uobis et uictimas non suscipiam de
manibus uestris. ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen
meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo
oblatio munda; quae munda oblatio, sine sanguine hircorum, arietum atque
taurorum, in christi completur aduentu quando uenit desideratus
gentibus, et ortus est sol iustitiae in cuius pennis est sanitas.
et tu, fili hominis, propheta, et dic: haec dicit dominus deus,
ad filios ammon et ad opprobrium eorum; et dices: mucro, mucro, euagina
te ad occidendum, lima te ut interficias et fulgeas, cum tibi uiderentur
uana et diuinarentur mendacia, ut dareris super colla uulneratorum
impiorum, quorum uenit dies in tempore iniquitatis praefinita, reuertere
ad uaginam tuam, in locum in quo creatus es; in terra natiuitatis tuae
iudicabo te, et effundam super te indignationem meam, in igne furoris
mei sufflabo in te, dabo que te in manibus hominum stultorum et
fabricantium corruptionem. ignis eris cibus, sanguis tuus erit in medio
terrae; obliuioni traderis, quia ego dominus locutus sum. gladium regis
babylonis stetisse in capite duarum uiarum, in compito dexterae et
sinistrae quarum altera ducebat hierusalem altera ad rabbath filiorum
ammon, et exisse sortem ut pergeret prius contra hierusalem, supra
legimus; qua expugnata et capta, regnum quoque et sacerdotium eius in
aeternum perisse praenuntiat. residuum erat filiis ammon et ipse
diuisionis ordo poscebat, quid de sinistra uia factum esset. unde
imperatur prophetae ut loquatur ad filios ammon et ad opprobrium eorum,
quod ipsi capiendi sint, et ad eundem gladium sermonem dirigit: 'o
mucro, mucro, qui paratus es ad caedem, qui limatus ut fulgeas et
interficias, licet tibi idola responderint, et uanum sit omne quod a
daemonibus respondetur, ut uidelicet uulneratorum ceruicibus immineres
et per te compleretur quod multo dominus tempore fuerat comminatus,
tamen expleto opere tuo, quod egisti contra filios ammon, reuertere ad
uaginam tuam, id est in babylonem ad locum in quo factus es et creatus,
ut in terra natiuitatis tuae iudicem te et effundam super te
indignationem meam et medorum atque persarum uirtute capiaris'; quod
plenius in esaiae uolumine dicitur, in uisione contra babylonem: ecce
ego suscitabo super eos medos; et post paululum: et erit babylon illa
gloriosa in regnis, inclyta in superbia chaldaeorum, sicut subuertit
deus sodomam et gomorrham. non habitabitur usque in finem. et quia semel
sub persona gladii de rege, immo regno babylonis, loquebatur, seruat
metaphoran~g. 'in igne' inquit 'furoris mei sufflabo in te, ut faciam te
igne consumi; et tradam manibus hominum stultorum et imperitorum qui
artem non habent cudendi gladios et acuendi, ut nequaquam ultra acuaris,
limeris et fulgeas ad occidendum, sed sis ignis cibus, sanguis que tuus
quem fudisti cunctis spectantibus in te potius redundet; et traderis
aeternae obliuioni; et pereas in perpetuum, quia ego dominus haec
locutus sum, cuius dixisse fecisse est'.
22. et factum est uerbum domini ad me, dicens: et tu, fili
hominis, nonne iudicas ciuitatem sanguinum? et ostendes ei omnes
abominationes suas, et dices: haec dicit dominus deus: ciuitas effundens
sanguinem in medio sui, ut ueniat tempus eius; et quae fecit idola
contra semetipsam, ut pollueretur. sanguine tuo, qui a te effusus est,
deliquisti; et in idolis tuis quae fecisti polluta es: et appropinquare
fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum. propterea dedi te
opprobrium gentibus, et irrisionem uniuersis terris. quae iuxta sunt et
quae procul a te triumphabunt de te (siue illudent tibi), sordida,
nobilis, grandis interitu. ecce principes israel singuli in brachio suo
fuerunt in te ad effundendum sanguinem. patrem et matrem contumeliis
affecerunt in te (siue patri et matri maledixerunt), aduenam calumniati
sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt (siue
oppresserunt) apud te. sanctuaria mea spreuistis et sabbata mea
polluistis. uiri detractores (siue latrones) fuerunt in te ad
effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te; scelus (siue,
ut significantius in hebraeo habet, 'zemma' hoc est incestum) operati
sunt in medio tui.
uerecundiora patris discooperuerunt in te, et immunditiam menstruatae
humiliauerunt in te; et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est
abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam,
filiam patris sui, oppressit (siue humiliauit) in te. munera acceperunt
apud te ad effundendum sanguinem, usuram et superabundantiam accepisti,
et auare proximos tuos calumniata es (siue et complebo consummationem
malitiae tuae in oppressione tua), mei que oblita es, ait dominus deus.
ecce complosi manus meas super auaritia tua quam fecisti, et super
sanguine qui effusus est in medio tui. numquid sustinebit cor tuum, aut
praeualebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi? ego dominus
locutus sum et faciam; et dispergam te in nationes, et uentilabo te in
terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te: et possidebo te in
conspectu gentium (siue, iuxta aquilae primam editionem et theodotionem,
et contaminabo te; uel, iuxta symmachum, et uulnerabo te in conspectu
gentium), et scias quia ego dominus. 'et tu' ait 'fili hominis - utar
enim consueto ad te uocabulo -, iudica ciuitatem sanguinum et ostende
illi omnes abominationes suas, ut sciat se imminentem captiuitatem
merito sustinere et in multis sanguinibus adduxisse tempus ruinae suae.
primum omnium scelerum, pro deo idola uenerata es, et adorasti opera
manuum tuarum, et appropinquare fecisti tempus annorum tuorum, quod
multo tempore dicebatur et differebatur, ut ageres paenitentiam. tu
autem secundum impaenitens cor tuum thesaurizas tibi iram in diem irae.
idcirco dedi te opprobrium gentibus et illusionem uniuersis terris, quae
in circuitu tuo sunt, tam iuxta quam procul, quae triumphabunt de te,
siue illudent tibi, sordida, nobilis, grandis interitu: sordida, quia
munda esse desisti; nobilis in malo, quae quondam in bono cunctas urbes
nobilitate superabas; grandis interitu, ut quanto sublimior eras, tanto
fortius rueres. et interim, ut cetera praetermittam, pauca numerabo quae
in te fuerint: principes tui, non iustitia sed roboris et brachii
fortitudine iudicantes, fuderunt in te innoxium sanguinem; alii patrem
et matrem contumeliis affecerunt, siue maledixerunt parentibus,
scriptura dicente: qui maledixerit patri et matri morte morietur;
aduenam et peregrinum oppresserunt in medio tui, quasi non illis
sufficeret pro omni angustia peregrinatio et exsilium patriae; pupillum
et uiduam contristauerunt, siue oppresserunt, apud te, ut quorum omne
praesidium est in legum iustitia, non solum contristarentur sed
opprimerentur a te; sanctuaria mea, siue sancta, contempsistis, et
sabbata mea polluistis, ut non discerneretis inter sanctum et pollutum,
inter decretum religioni diem otium que sabbati ad culturam dei, et
ceteros dies quibus operari et seruire carnis necessitatibus lege
permissum est; uiri detractores - siue iuxta symmachum et theodotionem
dolosi, quod in hebraeo dicitur rachil - et homicidae erant in te ut
blasphemarent deum siue cuncta dolo agerent aut uiolentia, et comederunt
in montibus alta sapientes et eleuati contra deum superbia, scelus,
siue incestum, operati sunt in medio tui ut, quod in angulis quoque et
secreto raro fit quando a malis conscientiae hominum deuitantur, hoc tu
in propatulo feceris - quod sit autem incestum, sequens sermo
significat: uerecundiora patris nudauerunt in te, nouercae contra fas et
licitum copulati et immunditiam menstruatae humiliauerunt in te, non
parcentes naturae nec inducias dantes turpitudini et ad uxorem proximi
sui adhinnientes; quod que hoc sceleratius est, socer exarsit in nurum
et frater sororis iura nesciuit, ut non uterinam sed de eodem patre
uiolaret sororem -; acceperunt munera, ut innocentem sanguinem
funderent; necessitatem pauperum uerterunt in lucrum, ut usuram
acciperent et superabundantiam; et propter auaritiam amicos calumniati
sunt. hoc autem' inquit 'fecisti, o hierusalem, quia mei oblita es;
memoria enim dei excludit cuncta flagitia. unde habitum domini
irascentis assumpsi et complosi manus meas contra auaritiam tuam et
contra sanguinem qui effusus est in medio tui, ut intellegas et mente
cognoscas utrum uel animo uel manibus possis meam iracundiam sustinere;
ego enim dominus locutus sum et ego faciam, ut, postquam capta fueris,
hierusalem, dispergam te in nationibus et uentilem in aerem quasi
inutiles paleas huc illuc que rapiendas. tantae que clementiae sum, ut
saeuitia mea uertatur in misericordiam; omnia enim faciam ut deficiat
immunditia tua a te et recipias pristinam puritatem, quam cum receperis,
possidebo te in conspectu omnium gentium, ut, cum a me possessa fueris,
tunc intellegas quod ipse sim dominus'. sin autem interpretationem
symmachi et theodotionis sequimur quorum alter ait: et uulnerabo te
(siue confodiam), alter: contaminabo te in conspectu gentium, ad malam
partem cuncta referenda sunt, quamquam illud huic sensui contrarium sit
quod supra dicitur: et deficere faciam immunditiam tuam a te; defectio
enim immunditiae, restitutio puritatis est. utramque editionem pariter
disserui, ut librorum magnitudinem declinarem.
et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, uersa
est mihi domus israel in scoriam; omnes isti aes et stannum et ferrum et
plumbum in medio fornacis, scoria argenti facti sunt. propterea haec
dicit dominus deus: eo quod uersi estis omnes in scoriam, idcirco ecce
ego congregabo uos in medio hierusalem congregatione argenti et aeris et
ferri et stanni et plumbi in medium fornacis, ut succendam in ea ignem
ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea, et
requiescam, et conflabo uos, et succendam uos in igne furoris mei, et
conflabimini in medio eius. ut conflatur argentum in medio fornacis, sic
eritis in medio eius; et scietis quia ego dominus; effuderim
indignationem meam super uos. uerbum hebraicum 'sig', symmachus
'scoriam', aquilae prima editio et theodotio stemphulon~g et gigarton~g,
quod utrumque 'acinum' uinacei significat, interpretati [sunt]; secunda
autem eiusdem translatio et septuaginta uertere 'commixtionem'. porro
scoria, sordes et purgamenta metallorum sonat, et consequenter,
captiuitate uicina immo iam imminente urbis excidio, ignis adhibetur ut,
sub translatione conflationis, purum argentum remaneat, quod aere,
stanno ferro plumbo que mixtum fuerat atque uiolatum, quorum tria, aes,
stannum et plumbum, fusilis materiae sunt et igni soluuntur, ferrum uero
inter incudem et malleum mollescit atque tenuatur et diuersas accipit
formas, prout uoluntas artificis fuerit. sicut igitur argentum, quod
supra dicta metalla uiolarunt, in fornacem mittitur ut, ablatis sordibus
et adulterinis materiis, purum remaneat: 'ita' inquit 'congregabo uos
in medium hierusalem, et babylonia obsidione circumdabo, ut succendam in
uobis ignem ad conflandum; quod que ibi facit flammarum ardor immensus,
hic fames et pestilentia facit, ut, postquam congregauero uos atque
succendero in igne furoris, tunc requiescam et contemptus dolorem
poenarum uestrarum ultione compescam; et hoc totum faciam ut, postquam
effudero indignationem meam super uos, finis uestri cruciatus mei
notitia sit et scietis quod ego sim dominus iudex omnium et retributor'.
quod autem dicatur esse conflator, et in multis quidem aliis locis sed
maxime in malachia et esaia legimus, quorum alter: ecce, inquit, dominus
ingreditur quasi ignis conflatorii et sicut herba lauantium et sedebit
conflans quasi aurum et argentum et conflabit filios leui, alter: et
lauabit dominus sordes filiorum et filiarum sion et sanguinem mundabit
de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis; et puto illud
sonare, quod et in psalmis dicitur: proba me, domine et tenta me, post
quod infertur: ure renes meos et cor meum, ut uniuersa lumborum noxii in
me umoris pituita siccetur. quod de hierusalem intelleximus,
intellegamus de animarum statu quae purae a deo conditae sunt; aurum que
in sensu atque sapientia, et argentum in sermone atque eloquio
susceperunt, ut, quod mente conceperint, uerbis explicent. de argento
legimus: eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum
probatum terrae, purgatum septuplum. de auro similiter et argento
sexagesimus septimus continet psalmus, in quo scriptum est: si dormietis
inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora (siue
interiora) dorsi eius in uirore (aut pallore) auri. omnis enim gloria
filiae regis intrinsecus, quae loquitur in cantica canticorum:
introduxit me rex in cubiculum suum. qui inter duo dormierit et
requieuerit testamenta, statim assumit pennas columbae deargentatas auri
que in cordis thesauro fulgore radiabit. ad hunc sensum reor et illa
esse referenda, quod peccatoribus et qui meruerunt offensam dei, caelum
aeneum, terra sit ferrea, et maxime terra aegypti de qua educit dominus
israel quasi de fornace ferrea; in zacharia quoque iniquitas sedet super
talentum plumbi, et in exodi cantico dicitur: demersi sunt quasi
plumbum in aqua uiolentissima; graui enim peccatorum pondere premebantur
et loqui poterant: quasi onus graue grauatae sunt super me. quomodo
autem auri speciem adulterina aeris similitudo mentitur, sic argenti
candorem stannum simulat quod simplex et rusticus non facile dignoscit.
et saepe accidit ut aurum et argentum, haeretica prauitate commixtum,
igne spiritus sancti domini iudicio separetur, et purum aurum remaneat
et argentum de quo dicit propheta: dedi eis aurum et argentum, ipsi
autem fecerunt ex eis baal, cui simile est: eduxi eos in argento et
auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
finis que poenarum omnium sit nosse quod ipse sit dominus. lapidem
stanneum siue massam stanneam et in zacharia legimus, quae quid
significet suo loco interpretati sumus.
et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, dic ei:
tu es terra immunda, et non compluta in die furoris. coniuratio
prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens capiens que praedam, animas
deuorauerunt, opes et pretium acceperunt, uiduas eius multiplicauerunt
in medio illius. sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt
sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuere distantiam, et
inter pollutum et mundum non intellexerunt, et a sabbatis meis
auerterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. principes eius
in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et
perdendas animas et auare sectanda lucra. prophetae autem eius linebant
eos absque temperamento, uidentes uana et diuinantes eius mendacium,
dicentes: haec dicit dominus deus, cum dominus non sit locutus. populum
terrae calumniabantur calumnia et rapiebant uiolenter; egenum et
pauperem affligebant, et aduenam opprimebant calumnia absque iudicio. et
quaesiui de eis uirum qui interponeret maceriam, et staret oppositus
contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inueni. et effudi super
eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, uiam eorum in
caput eorum reddidi, ait dominus deus. poterat diligens auditor
inquirere quae esset scoria quae argenti uiolauerit puritatem et aere,
plumbo, stanno, ferro que miscuerit. quod ibi igitur sub persona urbis
et fornacis expressum est, hic sub specie terrae, quae non sit rigata
nec pluuias susceperit, praedicatur; pluuias illas, de quibus scriptum
est: mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, quem exspectamus quando
datur nobis pluuia temporanea et serotina, de qua scriptum est: pluuiam
uoluntariam separabis, deus, hereditati tuae. dies autem furoris est,
quem sibi unusquisque conciliat multitudine peccatorum. scire cupimus
quae sit urbis scoria, qui terrae durissimae et plenae ueprium sentium
que squalor. coniuratio, inquit, prophetarum (siue, iuxta septuaginta,
ducum) in medio eius, habentium similitudinem leonis, de quo scribit et
petrus: aduersarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit; qui leo
omnes que eius socii non quaerunt corpora deuorare sed animas, accipiunt
que mercedes, et pecunia cuncta diiudicant. quod et illo quidem tempore
accidisse populo iudaeorum, nulli dubium est; propter sacerdotes enim
et principes et prophetas adduxit dominus super eos malum. sed et in
nostra hierusalem hoc saepe conspicimus, qui, iuxta septuaginta,
deuorant animas in potentia et pretium accipiunt, ut multas uiduas
faciant quae sponsum dominum perdiderunt; horum autem prophetarum factio
est et coniuratio, ut inuicem sui fautores sint et omnia turpis lucri
causa faciant; sacerdotes, qui praesules templi esse deberent et ex
quorum ore notitia legis inquiritur, uiolant sanctuaria nullam que inter
sanctum et profanum nisi pecuniae habent distantiam; auertunt oculos a
sabbatis et dei requiem, quae in notitia scripturarum est, non
recogitant nec dicunt cum propheta: reuela oculos meos et considerabo
mirabilia de lege tua, neque illud apostoli: nos autem omnes reuelata
facie gloriam domini contemplamur. inter tales prophetas et sacerdotes
medius dominus inquinatur, de quo scriptum est: medius inter uos stat
quem uos ignoratis. prophetae igitur, siue duces, leonibus comparantur;
principes autem, quos inferioris gradus homines intellegimus, luporum
imitantur rapinam, ut effundant sanguinem non corporum sed animarum, et
auare sectentur lucra, nequaquam illo contenti: qui seruiunt altari,
uiuunt de altari, sed, postquam ad ministerium dei accesserint, croesi
diuitias congregant. prophetae quoque illius, qui uentura praenuntiant,
linebant eos absque temperamento, de quo et supra diximus, uaticinantium
prophetarum, qui absque commixtione palearum leuerunt parietem qui
imbribus dissipatur; istiusmodi uident uana, et non tam prophetant quam
diuinant mendacium, dicentes terrae miserabili: 'haec dicit dominus,
ista promittit', cum dominus non sit locutus ad eos; populus autem
terrae nequaquam dei sed terrenorum operum principum ac sacerdotum
aemulator existens, per calumniam et potentiam cuncta faciebant, non
diuites sed pauperes opprimens, de quibus scriptum est: pauper autem non
sustinet comminationem, et: redemptio animae uiri propriae diuitiae;
aduenam quoque atque peregrinum qui necdum ciuis ecclesiae fuerat
effectus sed tantum auditor et habens initia fidei, opprimebant calumnia
ut, postquam circumisset mare et aridam, ut facerent unum proselytum,
facerent eum filium gehennae. 'inter tanta' ait 'uitia et scelerum
multitudinem, quaesiui de eis uirum qui irae meae posset resistere et,
instar moysi et aaron et samuelis, igni meo et incendio se opponere, et
non potui reperire - unde loquebatur ad moysen: dimitte me et delebo
populum istum -; et quia resistentem mihi retinentem que me non potui
reperire, propterea totam super eos effudi indignationem meam et
consumpsi illos, non absque mensura atque iudicio, sed ut redderem uias
eorum in capita ipsorum', uel propria peccata quae fecerant auctoribus
tribuens, uel certe in capita populi ducis, principis ac prophetarum,
quorum nullus fuit qui irascenti domino auderet resistere et quorum
causa terra squalida atque deserta imbrem domini suscipere non meruit.
23. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, duae
mulieres filiae matris unius fuerunt, et fornicatae sunt in aegypto, in
adolescentia sua fornicatae sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et
fractae sunt mammae pubertatis earum (siue, ut in septuaginta
continetur, ibi ceciderunt ubera earum, et ibi deuirginatae sunt).
nomina earum oolla maior (siue senior) et ooliba soror eius; et habui
eas (siue factae sunt mihi) et pepererunt filios et filias: et nomina
earum samaria oolla et hierusalem ooliba. fornicata est igitur oolla
super me; et insaniuit (siue abiit) ad amatores suos, in assyrios, qui
appropinquabant ei, uestitos hyacinthinis, principes et magistratus,
iuuenes cupidinis (siue electos), uniuersos equites ascensores equorum.
et dedit fornicationes suas super eos electos filios assyriorum
uniuersos; et in omnium, super quos insaniuit, immunditiis (siue
adinuentionibus) polluta est. insuper et fornicationes suas quas
habuerat in aegypto non reliquit; nam et illi dormierant cum ea in
adolescentia eius, et confregerant ubera pubertatis illius (siue et ipsi
deuirginauerant eam), et effuderant fornicationem suam super illam.
propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum assur,
super quorum insaniuit libidine; ipsi discooperuerunt ignominiam eius,
filios et filias illius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio; et factae
sunt famosae mulieres (siue facta est in sermone mulierum), et iudicia
(siue ultiones) fecerunt in ea. duodecim tribus israel, quae fuerunt
iunctae in aegypto, postea esse diuisas in duas et decem tribus
appellatas que iudam et israel, regum et paralipomenon~g scriptura
testatur. iudae regnauit de stirpe dauid roboam filius salomon in
hierusalem ubi erat templum et sacerdotes et magna pars tribus leui,
decem autem tribus in samaria ieroboam filius nabath de tribu ephraim et
ioseph; quarum samaria nunc appellatur 'oolla' quod in lingua nostra
sonat 'tabernaculum', hierusalem uero 'ooliba' hoc est 'tabernaculum
meum in ea'; siquidem et in decem tribubus erat tabernaculum non dei sed
idolorum: aureos enim ieroboam, ut populum auerteret a cultu dei,
uitulos collocarat in dan et bethel. dicamus ergo de singulis.
duae istae mulieres, samaria et hierusalem, filiae fuerunt matris unius
de israel stirpe generatae, et fornicatae sunt in aegypto in
adolescentia sua; neque enim accepissent legem, eductae de aegypto, in
monte sina, prohibentem eos uenerari idola, nisi in aegypto fuissent
aegyptia portenta ueneratae - potest autem mater ambarum esse chethaea
de qua supra legimus: pater uester amorrhaeus et mater uestra chethaea,
sed et quando dicitur: 'unusquisque abominationes aegypti auferat ab
oculis suis', hoc significat quod in aegypto israel idolis seruierit et
ibi ceciderint siue fracta sint ubera uirginitatis eius -; maior que
samaria dicitur et senior, uel propter multitudinem decem tribuum, uel
quia, post mortem moysi, de ephraim tribu iesus filius naue populo
praefuit, unde et ieroboam, qui scidit eas a domo dauid, fuisse legimus.
et habuit eas deus, siue factae sunt eius, quando ingemuerunt ab
operibus aegypti, luto prius et lateri seruientes; quae postea illi
filios et filias, uel in solitudine uel in repromissionis terra,
genuerunt. primum que fornicata est oolla, id est samaria, super deum,
quando insaniuit in assyrios qui uestiti erant hyacinthinis, et non
quoslibet de populo sed duces et magistratus, nec aetate confectos sed
iuuenes omnes, equites electos, quorum secuta est idola et a quibus
contra iussionem dei postulauit auxilium; qui uenerunt et polluerunt
eam, ut quidquid in adolescentia fecerat in aegypto non relinqueret -
nam et aegyptii concubuerant cum ea in adolescentia eius, quorum
simulacra uenerata est, ibi que deuirginata est et confracta sunt ubera
illius; et tanta fuit fornicationis abundantia, ut non fornicati cum ea
sed fornicationem suam effudisse dicantur. propterea tradita est ipsis
amatoribus suis phul et theglathphalasar et salmanassar, in quorum
insaniuit libidinem; et ipsi discooperuerunt ignominiam eius -
tropologik�s~g), quasi mulieris meretricis; reuelatio autem urbis,
captiuitas est -; qui filios et filias earum duxere captiuas et ipsam
gladio trucidarunt, ita ut in omnium mulierum exemplum iugulata sit - et
in malam partem cunctarum sermone celebretur -; qui iudicia et ultiones
fecerunt in ea - ut nihil in illa salutis relinquerent sed usque hodie
decem tribus captiuitate teneantur in montibus urbibus que medorum ad
quas translatae sunt -. iuxta anag�g�n~g in osee propheta quid
significet ioseph, ephraim, samaria, iezrael et israel, et quomodo
contrariae sint domui dauid et hierusalem, quae significat ecclesiam,
plenius disseruimus - de quibus et septuagesimus septimus psalmus sonat:
filii ephraim intendentes et mittentes arcum conuersi sunt retrorsum in
die belli, et iterum: repulit tabernaculum ioseph et elegit tribum
iuda; elegit enim dominus domum confessionis ecclesiam, et repulit
tabernaculum 'ioseph' quod interpretatur 'augmentum'; qui, praetermissa
lege dei, aureos culturae suae uitulos addiderunt -, et appellatur
'oolla', id est 'tabernaculum' non dei sed erroris et daemonum, et soror
maior ac senior propter multitudinem et captiuitatem ab assyriis
fornicata est contra deum, quia dereliquit fidei ueritatem et insaniuit
in haereticorum principes amatores suos, qui uestiti erant hyacinthinis,
excelsa sibi et caelestia promittentes, et ascensores de quibus dictum
est: hi in curribus et hi in equis, electos filios assyriorum et duces
ac magistratus, qui scientiam sibi et eloquentiam repromittunt; hoc
autem propterea fecit, quod easdem fornicationes quas habuerat in
aegypto, id est antequam crederet et adhuc in saeculo uersabatur, etiam
in haeresi exercuit; et deuirginata est a uiris assyriis qui in malitia
perseuerant, siue ultoribus - aduersarius enim noster diabolus ipse est
inimicus et ultor -; illi confregerunt ubera samariae, et uirginitatem
eius quam habuerat in ecclesia perdiderunt; propterea tradita est
amatoribus suis, iuxta apostolum qui scribit: tradidi eos satanae, ut
discant non blasphemare, et tradidit eos in interitum carnis, ut
spiritus saluus fiat; illi discooperuerunt ignominiam miserae samariae,
et omnem illius ostenderunt turpitudinem; filios que et filias, qui de
illa generati sunt, scientia praeditos et simplices atque imperitos,
duxere captiuos; et ipsam interfecerunt gladio spiritali; totius que
mundi in malam partem sermone celebrantur; et fiunt famosae inter cuncta
saeculi dogmata, ut in exemplum omnium feminarum turpitudo illius
puniatur.
quod cum uidisset soror eius ooliba, plus quam illa insaniuit
libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae ad
filios assyriorum praebuit impudenter: ducibus et magistratibus ad se
uenientibus indutis ueste uaria (siue pretiosa), equitibus qui
uectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. et uidi quod
polluta esset: uia una ambarum; et auxit fornicationes suas. cum que
uidisset uiros depictos in pariete, imagines chaldaeorum expressas
coloribus, et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus
eorum, forma ducum omnium (siue tristatarum omnium), similitudine
filiorum babylonis, terrae que chaldaeorum in qua orti sunt, et
insaniuit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad
eos in chaldaeam. cum que uenissent ad eam filii babylonis ad cubile
mammarum (siue diuertentium), polluerunt eam stupris suis; et polluta
est in eis, et saturata est (siue recessit) anima eius ab illis.
denudauit que fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam; et
recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
multiplicauit enim fornicationes suas, recordans dierum adolescentiae
suae quibus fornicata est in terra aegypti; et insaniuit libidine super
concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus
equorum fluxus eorum (siue uerenda equorum uerenda eorum). et uisitasti
scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in aegypto ubera tua, et
confractae sunt mammae pubertatis tuae. iuxta litteram facilis
interpretatio est quod, uidens ooliba - id est hierusalem, in qua erat
dei tabernaculum - plagas sororis, non est exemplo commonita ut
retraheret ab errore pedem suum, sed auxit germanae fornicationem - illa
enim semel et foris idola fabricata est, in dan et bethel; ista autem
crebro in excelsis et in templo dei adorauit statuam baalis, et cum
assyriis fornicata est; idolum enim baal siue bel et, ut apertius dicam,
belis assyriorum religio, est consecrata in honorem patris a nino beli
filio -; et fornicationem suam assyriis praebuit impudenter, ducibus et
magistratibus qui induti erant ueste uaria et multicoloria, equitibus et
adolescentibus forma cunctis egregia, ita ut ambarum sororum una fieret
fornicatio. in eo autem auxit hierusalem fornicationes suas, quod,
uidens in parietibus imagines chaldaeorum, insaniuit libidine et, forma
eorum uestitu que decepta, misit ad eos nuntios auxilium postulans, qui
uenerunt et polluerunt eam. et quia uoluptas non est perpetua sed cito
affert satietatem, polluta et saturata in eos, recessit ab eorum
foedere. 'unde et ego, cernens turpitudines et fornicationes omnibus
publicatas, recessi ab ea ut, quae sororis scelera uicerat, poenarum
quoque sororem magnitudine superaret'. quae tantae procacitatis fuit, ut
cunctos errores adolescentiae suae in grauiori iam aetate committeret,
et aegyptia uitia in chaldaeorum quoque libidine sectaretur; insaniuit
enim quondam in concubitu aegyptiorum, quorum carnes sunt ad
similitudinem asinorum et tam largus seminum fluxus siue uerenda tam
grandia, ut equorum superent deformitatem. 'nec cessauit scelus
adolescentiae eius, immo reuersa est postquam facta est mihi, ut et in
eremo et in terra repromissionis suspiraret antiquam libidinem in qua
deuirginata est et fracta sunt ubera eius et omnis decor periit
uirginalis'. porro secundum tropologiam difficilis intellegentia,
quomodo ecclesia haereticam uincat libidinem, nisi forte possimus hoc
dicere, quod seruus qui scit uoluntatem domini sui, et non facit eam,
uapulabit multis, et quod haeretici foris nefanda committant et extra
arcam noe naufragio pereant, ecclesiastici autem si, ueram fidem
sequentes, assyria atque chaldaea imitentur uitia et discolores
sequantur imagines peccatorum, maioribus digni sint cruciatibus - an non
mittimus nuntios ad 'chaldaeos' qui interpretantur 'quasi daemones',
quando pandimus eis atque praebemus frangenda in pectore ubera ubi
mentis hospitium est, et saturati uoluptatibus ab aliis transimus ad
alias; et non tam fornicationem quam meretricum numerum desideramus, et
ad tantam uenimus rabiem, ut, post multa tempora dominicae seruitutis,
reuertamur ad aegyptum et ea faciamus quae in saeculo fecimus antequam
nomen fidei acciperemus? -.
propterea, ooliba, haec dicit dominus deus: ecce ego suscitabo
omnes amatores tuos contra te, quibus satiata est anima tua; et
congregabo eos aduersum te in circuitu, filios babylonis et uniuersos
chaldaeos, nobiles tyrannos que et principes, omnes filios assyriorum,
iuuenes forma egregia, duces et magistratus uniuersos, principes
principum, et nominatos ascensores equorum; et uenient super te
instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica et clipeo et galea
armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt
te iudiciis suis. et ponam zelum meum in te, quem exercent te cum in
furore: nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint gladio
concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et nouissimum tuum
deuorabitur igni. et denudabunt te uestimentis tuis, et tollent uasa
gloriae tuae; et requiescere facient scelus tuum de te, et fornicationem
tuam de terra aegypti, nec leuabis oculos tuos ad eos, et aegypti non
recordaberis amplius. (lxx: propterea, ooliba, haec dicit dominus deus:
ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, a quibus recessit anima tua;
et adducam eos aduersum te per circuitum, filios babylonis et omnes
chaldaeos, facud et sue et cue, et omnes filios assyriorum cum eis,
iuuenes electos, duces et magistratus omnes, tristatas~g, et nominatos
equitantes in equis; cuncti uenient super te ab aquilone, currus et
rotae cum multitudine populorum: clipei et peltae, et mittent custodiam
super te in circuitu, et dabo ante faciem eorum iudicium, et iudicabunt
te iudiciis suis. et dabo zelum meum in te, et facient te cum in ira
furoris: nasum tuum et aures tuas auferent, et reliquos tuos gladio
deicient; ipsi filios tuos et filias tuas tollent, et residuos tuos
deuorabit ignis. et nudabunt te uestimento tuo, et assument uasa
gloriationis tuae; et auertent impietates tuas a te, et fornicationem
tuam de terra aegypti, et non eleuabis oculos tuos ad eos, et aegypti
non recordaberis amplius). 'quia aegyptiarum carnium recordata es et
imitata turpitudinem gentis immundae quae omnium bestiarum simulacra
ueneratur, propterea adducam contra te amatores tuos quorum satiata
complexu recessisti ab eorum foedere, ut, quantus prius amor fuerat, in
tanta odia uertereris. filios, inquam, babylonis omnes que chaldaeos,
nobiles, tyrannos et principes - pro quibus in hebraico habet facud et
sue et cue, quas multi gentes orientis intellegunt, cum huiuscemodi
nomina nec in regum uolumine nec in paralipomenon nec in hieremia quidem
qui describunt captiuitatem hierusalem aut in alio quolibet scripturae
sanctae loco inueniamus, nec mirum si septuaginta ipsa hebraica
posuerint nomina, cum symmachus quoque et theodotio in eadem uerba
consentiant -; omnes' inquit 'assyrios, equites et iuuenes forma
egregia, duces et magistratus - siue tristatas~g quos nos principes
principum interpretati sumus, de quibus et in exodo legimus: electos
ascensores tristatas~g, pro quibus latina simplicitas ternos stratores
transtulit; tristatae autem nomen est apud hebraeos secundi gradus post
regiam dignitatem, de quibus scriptum est: uerumtamen ad tres primos non
peruenit, qui principes equitum peditum que erant et tributorum, quos
nos magistratus utriusque militiae et praefectos annonarii tituli
nominamus -; omnes' inquit 'in curribus et in equis, lorica armati,
galea et clipeo, obsidebunt et per circuitum; et dabo eis iudicium ut,
quos reliqueras et quorum irritum feceras pactum, ab his iudiceris; et
iudicabunt te iudiciis suis quasi adulteram; et ponam' inquit 'zelum
meum in te, quem exercent te cum in furore - zelus enim meus est etiam
inter hostes, fidei non seruatae -: nasum' inquit 'tuum et aures tuas
praecident - quasi adulterae et deprehensae in stupro - ut deformata
placere desistas - quomodo enim in facie omnis pulchritudo oris in
narium decore consistit et in auribus e quibus in feminis uniones et
margaritae dependent, ita dignitas regis et iudicum, quae in ore auribus
que signatur, eorum gladio praecidetur -; ipsi filios tuos et filias
tuas capient - tuos, inquit, et tuas, non meos et meas, quia de
adulterio generati sunt -, et cetera uorabuntur incendio; et denudabunt'
inquit 'te uestimentis tuis quibus te ornaueram, et uasis gloriae tuae
quae tibi ad caeremonias templi aurea argentea que concesseram - de
quibus scriptum est: ego dedi eis aurum et argentum et ipsi fecerunt ea
baal -; haec autem omnia faciam ut, perdita pulchritudine et uultu
uenefico deturpato, quiescat aliquando scelus tuum et fornicatio quam
didicisti et exercuisti in aegypto, ut, postquam nasum aures que
perdideris, nequaquam audeas oculos tuos leuare ad chaldaeos et
amatoribus pristinis ostendere foeditatem tuam; nec recorderis amplius
aegyptiorum libidinis, quorum magnitudine carnium delectabaris'. quae
uniuersa dicuntur sub translatione adulterae et propter adulterium
deturpatae, ut nequaquam ultra glorietur in decore suo sed erubescat in
foeditate quam magnitudine meruit uoluptatum. quidquid de hierusalem
tropik�s~g dicitur et ad animam referri potest, quae uirtutibus, dei
iuncta complexui, postea adulterauit in uitia et recessit ab eo et
patefactis uniuersis sceleribus eius, denudata est atque turpata et
ostensa omnibus, ut ab scelere suo aliquando desistat; nec glorietur in
nominis dignitate, sed pro mali conscientia et recordatione aegypti,
oculos ultra ad caelum non audeat tollere; unde et nasus ei praeciditur
et aures amputantur, quia odorem bonae flagrantiae uerterat in foetorem
et audierat iudicium sanguinis, quod non solum de odore et auditu, sed
de uisu quoque intellegimus, quo, quia male fuerant abusi, samson et
sedecias priuantur; surdum quoque deus et mutum facit, ne lingua eorum
pertranseat usque ad terram; et tactus omnis aufertur in his qui uitam
penitus perdiderunt. et haec fient, ut igni cuncta purgentur et pereat
aegypti fornicatio, nec ultra oculos suos ad mala possit attollere. quia
haec dicit dominus deus: ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,
in manus de quibus satiata est anima tua, et agent te cum in odio, et
tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam.
scelus tuum et fornicationes tuae fecerunt haec tibi, quia fornicata es
post gentes inter quas polluta es in idolis earum. in uia sororis tuae
ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua. haec dicit dominus deus:
calicem sororis tuae bibes profundum et latum - eris in derisum et in
subsannationem: quae es capacissima, ebrietate et dolore repleberis! -,
et calicem moeroris et tristitiae calicem sororis tuae samariae; et
bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius deuorabis, et
ubera tua lacerabis (siue, ut lxx transtulerunt, festiuitates et
neomenias eius auferam), quia ego locutus sum, ait dominus. propterea
haec dicit dominus deus: quia oblita es mei, et proiecisti me post
corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. prodest
et hierusalem inimicitias habere contra assyrios atque chaldaeos et
nequaquam aegypti recordari, sed tradi eis in manus ad puniendum qui
illam oderunt, quibus ante non traditur nisi satiata fuerit de eis anima
eius, ut, postquam paenituerit ueterum peccatorum, tunc purgetur
suppliciis et perdat omnes labores quos arte meretricia conquisiuit
uideat que nuditatem suam et ignominiam, et sciat quod haec uniuersa non
ei dominus fecerit sed fornicationes suae, quibus fornicata est per
gentes, quas supra enumerauit, ut earum coleret simulacra. 'in uiis' ait
'sororis tuae samariae ambulasti; propterea debes calicem illius bibere
cuius peccata sectata es - calix autem, quod saepe accipiatur pro
poenis atque suppliciis multa exempla sunt de quibus illud est: calix in
manu domini uini meri plenus mixto. et inclinauit ex hoc; uerumtamen
faex eius non est exinanita, bibent omnes peccatores terrae; et in esaia
calix ruinae et poculum furoris dicitur; et ad hieremiam loquitur deus,
dicens: accipe calicem uini meri de manu mea, et potionabis omnes
gentes ad quas ego mittam te; et bibent et uoment, et insanient; sicut
enim quaedam dantur cathartica ut noxius umor qui inest corporibus
egeratur, sic et dominus dat calicem tormentorum meracissimum ut
quidquid fellis et amaritudinis est auferat a peccatoribus et pristinae
eos restituat sanitati -; et ipse calix erit profundus et latus:
profundus poenarum magnitudine, latus tempore captiuitatis; quando
autem' ait 'inebriata fueris et dolore comprehensa, et biberis calicem
usque ad faeces et intantum hauseris ut fragmenta quoque ipsius calicis
deuores, tunc taedebit te fornicationis pristinae et lacerabis ubera
quae fracta fuerant in aegypto et quae ab amatoribus tuis subacta atque
collisa sunt - siue omnes festiuitates et neomenias tuas auferam, ut pro
solemnitate atque laetitia aeternum planctum habeas et moerorem -. quia
igitur ista fecisti et oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum -
siue retrorsum, propter corporis uitia, uel post genitalia, quibus
turpitudinis foeditas indicatur -, propterea porta scelus et impietatem
tuam - uidelicet supplicia quae propter impietatem et scelera meruisti
-'. potest hoc quod dicitur: et potabis usque ad faeces; et fragmenta
eius deuorabis, significanter intellegi super hierusalem quae calicem
samariae sororis suae bibit nouissima et quasi faeces tormentorum eius
usque ad fundum epotauit.
et ait dominus ad me, dicens: fili hominis, numquid iudicas
oollam et oolibam, et annuntias eis scelera (uel iniquitates) earum?
quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis (siue
adinuentionibus) suis fornicatae sunt; insuper et filios suos, quos
genuerant mihi, obtulerunt eis ad deuorandum (siue transduxerunt per
ignem). sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die
illa, et sabbata mea profanauerunt. cum que immolarent filios suos
idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent
illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae. miserunt ad uiros
uenientes de longe, ad quos nuntium miserant; itaque ecce uenerunt.
quibus te lauisti (siue cum uenissent, statim lauabaris), et
circumleuisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri; sedisti
in lectulo pulchro, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et
unguentum meum (uel oleum) posuisti super eam. et uox multitudinis
exsultantis erat in ea (siue et uoce composita persultabat), et in uiris
quidem multitudines hominum adducebantur et ueniebant de deserto (siue
ebrii de deserto), posuerunt armillas in manibus suis et coronas
speciosissimas in capitibus suis. et dixi ei quae attrita est in
adulterio: nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. et ingressi
sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad oollam
et ad oolibam mulieres nefarias (siue ut facerent iniquitatem). uiri
ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio
effundentium sanguinem, quia adulteratae sunt et sanguis in manibus
earum. haec enim dicit dominus deus: adduc ad eas multitudinem, et trade
eas in tumultum et in rapinam; et lapidentur lapidibus populorum, et
confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficient, et
domos earum igne succendent. et auferam scelus (siue impietatem) de
terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus (uel
impietatem) earum; et dabunt scelus (siue impietatem) uestrum super uos,
et peccata idolorum uestrorum portabitis, et scietis quia ego dominus
deus. ut saepe commonui, parua, in quibus septuaginta editio discrepat
ab hebraeo, ex latere copulaui, lectoris fastidio prouidens. consequens
autem erat ut, qui samariae et hierusalem adulteria separatim
descripserat, pariter earum supplicia nuntiaret. omnia autem dicuntur
quasi ad adulteras, et facta anakephalai�sei~g, breuiter earum scelera
proponuntur, ut recte iuxta legis imperium in adulteras lapidatio populi
consequatur. 'quia igitur adulterae sunt, iustam prome sententiam; sunt
enim moechatae in idolis, et sanguis in manibus earum, eorum uidelicet
quos idolis immolarunt ut filios, quos mihi genuerant, daemonibus
consecrarent; nec hoc fecerunt foris et in montibus ac lucis ut saepe
facere consuerant, sed ad extremum polluerunt templum meum ut statuam
baal in eo ponerent; et sabbata mea profanauerunt, ut nec loci nec
temporis custodiretur apud eas religio. sed nec praesentibus tantum
adulteriis contentae erant neque suffecit eis quod filios meos, postquam
immolauerunt, idolis suis fecere uel daemonum, sed peregrinis quoque
uoluptatibus lasciuientes assyriorum atque chaldaeorum simulacra
ueneratae sunt. qui cum uenissent, ooliba hierusalem, omnem adulterae
habitum implesti super eis: ut lauares corpus, oculos stibio linires, ut
assumeres cultum muliebrem, sederes in lectulo libidini praeparato,
epulas proponeres quibus fractas ad libidinem uires reparares amatorum
tuorum, thymiama meum et unguentum - quod mihi specialiter iusseram
fieri, et exterminari animam illam de populo quae in priuatos usus hoc
facere uoluisset - tu offerres idolis, ut congregares frequentiam
populorum, siue omni genere musicorum caneres, ut non solum uisu sed et
auditu et odoratu et cunctis sensibus placeres amatoribus tuis, qui
uenerunt ad te ebrii, non urbanae alicuius elegantiae, sed de deserto ac
solitudine rusticum et latronum habitum praeferentes. et in tantam
exarsistis, o sorores pessimae, insaniam uoluptatum, ut armillas uestras
et discriminalia imponeretis manibus et capitibus amatorum uestrorum,
siue uobis ipsis, ut plenae ornatu turparemini. quamobrem dixi ei, uel
hierusalem uel samariae uel utrique: sic attriuistis frontem, ut
nequaquam secreto polluamini uel mariti uel hominum uidetis aspectum,
sed instar meretricum publice prostituamini, qui ingressi sunt ad uos
quasi ad meretrices, certatim uos polluere cupientes. tradam igitur uos
his ad puniendum quibus ultro traditae estis ad deturpandum; iusti enim
uiri sunt in eo quod adulteram et parricidam, me iubente, discruciant.
haec enim dicit dominus deus: monitu uocis tuae congrega ad eas, o
propheta, multitudinem populorum, et primum diripiatur earum uniuersa
substantia; dein lapidentur et confodiantur gladiis; et filii earum et
filiae trucidentur, et domus ardeant. et haec omnia fient, ut auferatur
de terra impietas, et discant omnes mulieres uniuersae que prouinciae
poenis earum similia deuitare, ut, postquam receperitis quae meremini et
portaueritis scelera idolorum uestrorum, tunc cognoscatis quod ego sim
dominus'.
haec autem omnia tropik�s~g et sub typo adulterarum dicta sunt contra
samariam et hierusalem, quod, assyriis traditae atque chaldaeis, ductae
sint in captiuitatem et urbes earum incendio concremarint, interfecti
sunt populi qui pro deo daemonum simulacra uenerati sunt. possunt haec
et post aduentum christi intellegi, quod uiri iusti de populis nationum
ipsi samaritas et iudaeos comparatione sui iudicent et tradant eos ad
deuorandum, quibus dominus dixerat: relinquetur uobis domus uestra
deserta, et: quando uideritis circumdari exercitu hierusalem, scitote
quia appropinquat desolatio eius; usque hodie enim adulterae sunt et
totius orbis lapidibus opprimuntur, quoniam miserunt nuntios ad eos qui
erant procul et dicere non poterant: ego dominus appropinquans et non de
longe, dicit dominus, et praeparauerunt se amatoribus suis daemonibus,
et omnem cultum atque ornatum quem a deo acceperant naturali bono
uerterunt in cultum daemonum, et opera sua decorem que, quem in armillis
et diademate intellegimus, adulteris amatoribus praebuerunt, quorum
poena gentibus timor est, immo his qui ex gentibus crediderunt, ne
similia patiantur si ea fecerint quae samaria fecit et hierusalem. a
quibus tunc auferentur impietates, cum receperint scelera sua, et
uelamen quod positum est ante uultum moysi abstulerunt ab oculis suis,
ut cognoscant quod ipse sit dominus iesus christus, quem dei filium
negauerunt.
24. et factum est uerbum domini ad me in anno nono, in mense
decimo, decima mensis, dicens: fili hominis, scribe tibi nomen diei
huius in qua confirmatus est rex babylonis aduersus hierusalem hodie. et
dices per prouerbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad
eos: haec dicit dominus deus: pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea
aquam. congere frusta eius in eam, omnem partem bonam, femur et armum,
electa et ossibus plena; pinguissimum pecus assume, compone quoque
struices ossuum sub ea. efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa
illius in medio eius. propterea haec dicit dominus deus: uae ciuitati
sanguinum, ollae cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exiuit de
ea. per partes et partes suas eice eam, non cecidit super eam sors,
sanguis enim eius in medio eius est; super limpidissimam petram effudit
illum; non effudit illum super terram ut possit operiri puluere: ut
superducerem indignationem meam et uindicta ulciscerer, dedi sanguinem
eius super petram limpidissimam ne operiretur. propterea haec dicit
dominus deus: uae ciuitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram.
congere ossa, quae igne succendam; consumentur carnes, et concoquetur
uniuersa compositio, et ossa tabescent. pone quoque eam super prunas
uacuam, ut incalescat, et liquefiat aes eius, et confletur in medio
inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius. multo labore sudatum est,
et non exiuit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. immunditia tua
exsecrabilis, quia emundare te uolui, et non es mundata sordibus tuis;
sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in
te. ego dominus locutus sum; uenit et faciam: non transibo, nec parcam,
nec placabor. iuxta uias tuas et iuxta adinuentiones tuas iudicaui te,
dicit dominus. (lxx: et factus est sermo domini ad me in anno nono, in
mense decimo, decima mensis, dicens: fili hominis, scribe tibi diem ab
hac die qua offirmatus est rex babylonis super hierusalem ab hodierna
die. et dic ad domum exasperantem parabolam, et dices ad eos: haec dicit
dominus deus: pone lebetem, et infunde super eum aquam. et mitte in eo
diuisiones, omnem incisuram bonam, crus et umerum, carnibus separatis ab
ossibus de electis pecoribus assumpta; et incende ossa sub eis.
ferbuit, ferbuit et excocta sunt ossa eius in medio illius. propterea
haec dicit adonai dominus: o ciuitas sanguinum, lebes in quo est rubigo
in eo, et rubigo non est egressa ex eo. per partes suas protulit, non
cecidit super eam sors, quia sanguis eius in medio illius est; super
leuissimam petram posui illum; non fudi illum super terram ut operiretur
terra: ut ascenderet furor in ultionem uindictae, dedi sanguinem eius
super limpidissimam petram ut non operiretur. propterea haec dicit
adonai dominus: uae ciuitati sanguinum, et ego magnificabo torrem et
multiplicabo ligna et succendam ignem, ut tabescant carnes et imminuatur
ius, et ossa concrementur et stet super carbones suos. incensa est ut
exuratur, et frigatur aes eius, et concrementur in medio illius
immunditia eius, et deficiat rubigo eius. humiliabitur rubigo, et non
exiet de ea multa rubigo eius, confundetur rubigo illius. immunditia tua
'zemma', pro eo quod contaminata es tu, et non es emundata ab
immunditia tua. et quid erit si non fueris emundata ultra donec impleam
furorem meum in te? ego dominus locutus sum; et ueniet et faciam: non
differam, nec miserebor, nec deprecabilis ero. secundum uias tuas et
secundum adinuentiones tuas iudicabo te, dicit adonai dominus. - quorum
pleraque de theodotione addita sunt, et uerbum hebraicum 'zemma' pro quo
nos 'exsecrabilem immunditiam' interpretati sumus; illud que ab eis
additum est, quod in hebraico non habetur et obelo praenotandum est:
(signum_obeli) propterea ego iudico te iuxta sanguinem tuum, et iuxta
cogitationes tuas iudicabo te, immunda atque famosa et nimia ad
irritandum.
(signum_metobeli) dicamus ergo de singulis. nono anno captiuitatis regis
ioacim - quinto enim exorsus est prophetare -, et decimo mense eiusdem
noni anni, decima die mensis decimi, factum est uerbum domini ad
hiezechiel prophetam in babylonis regionibus constitutum, et dixit ei:
'fili hominis, scribe tibi hanc eandem diem, et scito quod rex babylonis
hodie in regione iudaea obsidere coeperit hierusalem et uallare eam
exercitu; et obsidionem ipsam per parabolam describe atque prouerbium -
quae in praesenti loco metaphoram translationem que significat -: pone'
inquit 'ollam aeneam, id est lebetem, et mitte in eam aquam, et
pinguissimorum animantium omne corpus in frusta concide, tam femur quam
crus et armum, carnes que diligenter ab ossibus separa et, carnibus
missis in lebetem, ossa pone, uel compone, sub lebete, et fac struices
et cumulos ossuum, ut efferuescat non semel sed frequenter coctio
lebetis, et discoquantur carnes intrinsecus, et ossa subter incendio
concrementur. uis autem, propheta, scire, qui sit iste lebes, uel quae
carnes aut ossa? loquere haec, dicit dominus: uae ciuitati sanguinum, id
est hierusalem, lebeti, cuius rubigo, id est malitia, nimia est, et
licet ignis suppositus sit, tamen rubigo eius non exiuit de ea;
perseuerauerunt enim etiam capti atque cruciati in pristino scelere. per
partes et singillatim consumite eam ut nemo remaneat in salutem. non
cecidit super eam sors ut alii perirent et alii saluarentur, sed cunctis
communis uenit interitus; sanguis enim eius, id est homicidia et
filiorum neces, in medio illius sunt. quem sanguinem effudit super
limpidissimam petram, ut pareret omnibus, nec terra operiretur aut
puluere, ne transiret uidelicet indignatio mea, sed super apertissimum
sanguinem ultio properaret - naturae est enim, ut, si sanguis fundatur
in terram, combibat humus umorem sanguinis, uel paulatim terra operiatur
et puluere; cum autem super limpidissimam petram et nullam habentem
foueam sanguis fuerit effusus, labitur et latam obtinet sedem. hoc autem
indicat quod non occulta, sed publica fecerit homicidia, secundum illud
quod dicitur ad cain: sanguis fratris tui clamat ad me -. propterea dic
ciuitati sanguinis, non unius sanguinum sed multorum: ecce ego grandem
in te pyram faciam, siue adducam torrem quem uulgus titionem uocat, et
non solum carnes in te molles et teneras, sed durissima ossa quoque
succendam, et nihil in te remaneat quod non cremetur incendio. cum que
et carnes et ossa consumpta fuerint et cremata, ipsum lebetem uacuum
pone super prunas, ut aes quoque illius tabescat et consumatur et, aere
consumpto, rubigo quoque illius pereat, id est, ciuitate incendio
concremata, malitia cum urbe dispereat. sed quid prodest fecisse quod
iussum est? ne per ignem quidem rubigo atque malitia lebetis et urbis
potuit auferri, et permanet in ea immunditia scelesta et exsecrabilis -
hoc enim zemma significat. et apostropham ad ipsum lebetem, id est ad
ipsam urbem, facit -: mundare te uolui, et non es mundata sordibus tuis,
nec ultra poteris emundari donec in te compleam indignationem meam. ego
dominus sum locutus et sententia mea non potest praeterire. uenit iam
urbis obsidio, faciam quod minatus sum, nec transibo - sicut saepe feci -
scelera tua, et ultra non parcam, nec placabor tibi etiam si
multiplicaueris preces, sed uias tuas et adinuentiones tuas reddam tibi,
immo iudicabo te iuxta opera et cogitationes tuas, ut in hoc quoque
ostendam clementiam meam' - instar medici qui putridis non parcit
carnibus, ut sana membra saluentur: non parcit ut parcat, crudelis est
ut misereatur, nec considerat patientis dolorem sed uulneris sanitatem,
iuxta illud euangelicum, magis uolens unum perire membrum quam totum
corpus interfici -. notandum quoque quomodo a principio prophetiae usque
ad praesentem diem quando obsideri coepit hierusalem per ordinem
captiuitas ueniat. primum gladius prouocatur; dein duae uiae ponuntur,
ammon et hierusalem, quarum ad dexteram partem sors cadit
nabuchodonosor; conflatur in ciuitate argentum, aes, stannum, plumbum et
ferrum; terra quoque non compluitur, sed sentibus occupatur; postea sub
nomine duarum sororum oollae et oolibae, samariae et hierusalem peccata
narrantur, quomodo illa sit capta et ista capienda; ad extremum, nono
anno, decimo mense, decima die mensis, in captiuitate posito hiezechiel
et his qui cum eo erant et tradiderant se cum rege iechonia, ostenditur
qua die urbs coeperit obsideri, et similitudo lebetis ponitur ut,
quomodo carnes et ossa, congesta in lebetem, incendio concremantur, sic
cuncta ciuitas cum suis interitura sit ciuibus, et nullus remaneat eorum
qui obsessi sunt, quin fame, gladio, pestilentia consumantur, et pars
reliqua captiua ducatur in babylonem. potest autem haec eadem prophetia
et ad tempus pertinere dominicae passionis, propter quam exercitu
circumdata est hierusalem et interfecti filii eius et, obsidente tito
filio uespasiani, ad salutem nullus euasit, templum que subito, et, post
quinquaginta annos, sub hadriano, ciuitas aeterno igne consumpta est.
praesentem autem captiuitatem, quando hiezechiel in babylone ista
cernebat et hieremias in principio ponit uoluminis sui: quid tu uides,
hieremia? qui respondens, ait: ollam succensam et faciem eius a facie
aquilonis, sunt qui, iuxta tropologiam, totum locum istum ad
consummationem mundi transferant, nonum que numerum, qui in scripturis
sanctis poenarum et dolorum est et semper sequitur iustitiam, decimi
mensis et diei decimae clementia temperant. idcirco enim adhibentur
aegrotantibus poenae, ut dolorem sanitas consequatur. mundus ergo qui in
maligno positus est, die iudicii diuino igne succenditur; et ciuitas
sanguinum ponitur super carbones ignis, ut impleatur illud quod scriptum
est in esaia: habes carbones ignis, sede super eos: hi erunt tibi in
adiutorio. illud que difficile est: quomodo, cum carbones et ossa
consumantur - quibus pleni sunt etiam pharisaei quibus dominus loquitur
in euangelio: uae uobis scribae et pharisaei qui similes estis sepulcris
dealbatis quae intus plena sunt spurcitia et ossibus mortuorum -, nunc
dicatur quod rubigo sordes que mundi consumptae non sint, sed etiam post
iudicii seueritatem malitia remaneat; quod facile soluitur, si
intellegamus illud apostoli: conclusit deus omnia sub peccato, ut
omnibus misereatur; uanitati enim creatura subiecta est. et ponitur
sanguis qui effusus est in propatulo creaturae uniuersae, ut omnium
scelera pateant. petram autem limpidissimam possumus accipere et dominum
saluatorem, quae sequebatur in solitudinem populum israel, de qua
scriptum est: bibebant autem de consequenti eos petra, petra autem erat
christus, quod in illo omnia reuelentur et impleatur quod scriptum est:
nihil occultum quod non reueletur. dicit que se dominus non misereri,
nec mundi praeterire peccata, neque parcere impiis nec placari, ut uiae
pereant impiorum, secundum illud quod in primi psalmi fine ponitur: et
iter impiorum peribit.
et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, ecce ego
tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga, et non planges neque
plorabis, neque fluent lacrimae tuae. ingemisce tacens, mortuorum luctum
non facies, corona tua circumligata sit tibi et calceamenta tua erunt
in pedibus tuis, nec amictu ora uelabis, nec cibos lugentium comedes.
locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea uesperi; feci
que mane sicut praeceperat mihi. et dixit ad me populus: quare non
indicas nobis quid ista significent quae tu facis? et dixi ad eos: sermo
domini factus est ad me, dicens: loquere domui israel: haec dicit
dominus deus: ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii et
desiderabile oculorum uestrorum, et super quo pauet anima uestra. et
filii uestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. et facietis
sicut feci: ora amictu non uelabitis, et cibos lugentium non comedetis,
coronas habebitis in capitibus uestris et calceamenta in pedibus, non
plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus uestris, et
unusquisque gemet ad fratrem suum.
erit que hiezechiel uobis in portentum: iuxta omnia quae fecit facietis
cum uenerit istud, et scietis quia ego dominus deus. et tu, fili
hominis, ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium
dignitatis, et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae
eorum, filios et filias eorum; in die illa, cum uenerit fugiens ad te ut
annuntiet tibi, in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo qui
fugit; et loqueris, et non silebis ultra, eris que eis in portentum, et
scietis quia ego dominus. (lxx: et factus est sermo domini ad me,
dicens: fili hominis, ecce ego auferam a te desiderabilia oculorum
tuorum in acie (siue in praeparatione), non planges neque flebis, nec
uenient lacrimae tibi. gemitus sanguinis renium luctus est; erunt crines
tui colligati super te et calceamenta tua in pedibus tuis, nec
consolaberis in labiis eorum, et panem hominum non comedes. locutus que
sum ad populum mane sicut praeceperat mihi, et mortua est uxor mea
uesperi; feci que mane sicut praeceptum est mihi. et dixit ad me
populus: non annuntias nobis quid sunt haec quae tu facis? et dixi ad
eos: sermo domini factus est ad me, dicens: dic ad domum israel: haec
dicit adonai dominus: ecce ego contaminabo sancta mea, superbiam
fortitudinis uestrae, desiderabile oculorum uestrorum, et quibus parcunt
animae uestrae. filii uestri et filiae uestrae, quos reliquistis, in
gladio cadent. et facietis sicut feci: ore eorum non consolabimini, et
panem uirorum non comedetis, et comae uestrae super capita uestra et
calceamenta uestra in pedibus uestris, non plangetis neque flebitis et
consumemini in iniquitatibus uestris, et consolabitur unusquisque
fratrem suum. et erit hiezechiel uobis in portentum: secundum omnia quae
feci facietis, cum que uenerint haec, cognoscetis quoniam ego adonai
dominus. et tu, fili hominis, nonne in die, quando abstulero
fortitudinem ab eis, eleuationem gloriationis eorum, desiderabilia
oculorum eorum et elationem animae eorum, filios et filias eorum; die
illa ueniet qui saluus factus fuerit ad te, ut annuntiet in auribus
tuis? in die illa aperietur os tuum ad eum qui fugerit; et loqueris, et
nequaquam ultra reticebis, et eris eis in portentum, et cognoscent
quoniam ego dominus). supra, ollae lebetis que succensio, obsidionem
urbis ostenderat; nunc captam eam atque deletam et omnem populum uel
interfectum gladio uel ductum in captiuitatem, prophetalis sermo
testatur. et primum, iuxta consuetudinem nostram, historiae fundamenta
iaciamus. 'fili' inquit 'hominis, ecce auferam de conspectu oculorum
tuorum quidquid tibi desiderabile est, et auferam in plaga - siue ut
septuaginta uerterunt in praeparatione -, ut uidelicet praepares te ad
ea non facienda quae solent in luctu fieri. non planges neque plorabis,
nec fluentes lacrimae dolorem cordis ostendent, sed si forte nimio
fueris maerore superatus, tacitum habeto gemitum nec qui prorumpat in
uerba'. mortuorum luctum non facies (uel, ut uertere lxx: gemitus
sanguinis renium luctus est), per quod ostendit uxorem eius esse
morituram; statim enim sequitur: et mortua est uxor mea uesperi, quod
proprie ad coniunctionem renium pertinet: nihil uiro uxore bona
amabilius, quae a deo homini prouidetur et cui domini lege coniungitur
et unum cum ea corpus efficitur. quod que sequitur: corona tua
circumligata sit tibi et calceamenta tua erunt in pedibus tuis, hoc
significat: 'habebis comam quae tondetur in luctum, et calceamenta in
pedibus quae lugentes solent abicere' - unde et dauid, absalon filium
fugiens et paenitens super nece uriae, nudis pedibus incedit -. aiunt
hebraei: hucusque babylonios magistros, legis praecepta seruantes,
decalogum scriptum in membranulis circumdare capiti suo, et haec esse
quae iubeantur ante oculos et in fronte pendere, ut semper uideant quae
praecepta sunt; et quia hiezechiel sacerdos erat, nequaquam eum debere
deponere coronam gloriationis, sed ligatam habere in capite. hoc illi
dixerunt. nos autem, iuxta septuaginta, 'coronam' capillorum
intellegamus caesariem, licet et ipsorum interpretatio nequaquam uim
hebraici sermonis expresserit. nec amictu, inquit, ora uelabis, nec
cibos lugentium capies, quae solent in luctu fieri, ut operiant uultum
et quae graeci perideipna~g uocant, a consolatoribus accipiant. 'locutus
sum' inquit 'ad populum, quae mihi dominus imperarat, et uesperi mortua
est uxor mea, oculorum desiderabile lumborum que et sanguinis luctus.
statim que die altera mane feci omnia quae mihi fuerant imperata;
interrogauit que me populus cur contra morem omnium fecerim; causas que
quaerentibus tantae patientiae respondi: sermo domini qui ad me factus
est ut ad populum israel loquerer, ista praecepit: ecce ego (id est: iam
nunc) polluam sanctuarium meum, ut incendatur templum et cunctis
alienigenis pateat ac profanis et in quo habebatis superbiam, hoc est
confidentiam et spem ac desiderium salutis uestrae, et ad cuius
obsidionem uestrae animae formidabant; filios quoque et filias, quos
uobis fames ac pestilentia reliquos fecerant, consumam gladio, ut
quidquid ego feci et uos faciatis'. quando consuetudo seruatur in luctu,
medius dolor est; quando autem tanta malorum incumbit necessitas ut
omni ploratu magis sit, unusquisque de sua nece sollicitus ad aliorum,
quamuis sint proximi, miserias non ingemiscit. 'nihil' inquit 'facietis
quod solet in luctu fieri, sed urbe templo que succensis stupebitis ad
malorum magnitudinem; non attondebitis nec nudis incedetis pedibus, non
plangetis nec amictu ora uelabitis nec cibos accipietis a consolantibus,
sed tabescetis, et consumemini in iniquitatibus uestris, et uix liberum
habebitis gemitum ne offendatis uictorum superbiam si publice flere
uideamini; ita ut hiezechiel propheta sit uobis in portentum, et omnia
quae ille in morte non fecit uxoris, uos in euersione urbis et templi
non faciatis'. et adhuc apertius: 'o' inquit 'fili hominis, in tempore
quando abstulero ab eis fortitudinem eorum - templi ut diximus
confidentiam -, et gaudium dignitatis et in quo spem solam habebant, ac
desiderium in quo requiescebant animae eorum, insuper filios eorum et
filias - subauditur ex superioribus: - abstulero, eo' inquit 'tempore,
cum uenerit ad te de hierusalem fugiens, uel qui euaserit, dicens urbem
esse subuersam, tunc, qui prius tacueras et gemitum liberum non habebas
et tantae eras patientiae ut in uxoris nece et lumborum dolore lacrimam
non emitteres, aperies os tuum et loqueris non ad eum qui uenerit sed
cum eo, ut, quaecumque tu uentura praedixeras, ille nuntiet iam
perfecta; et ultra non tacebis, sed argues eos, et dices cuncta illis
merito prouenisse, ita ut sis illis in portentum', iuxta illud quod in
zacharia scriptum est prophetas uiros esse portendentes, et dominus
alibi loquitur: in manibus prophetarum assimilatus sum. haec iuxta
historiam dicta sint. ueniamus ad anag�g�n~g, si tamen uiolenta uisa non
fuerit cauti lectoris prudentiae. filium hominis dici dominum
saluatorem nulli dubium, qui extrema hora, hoc est ad uesperam mundi
huius, uxorem pristinam perdidit nec fleuit eam nec amictu ora uelauit
nec recipit ullam hominum consolationem, et haec uentura praedixit mane
quae completa sunt uesperi, et rursum mane in secundo aduentu facta
probauit quae uentura praedixerat, sanctuarium iudaeorum et quod
desiderabile habuerant in oculis et super quo tremebant animae eorum,
esse polluta, filios quoque eorum et filias romano gladio concidisse.
quod autem dicitur: coronam habebitis in capitibus uestris et
calceamenta erunt in pedibus, ad illam partem referemus, quod nequaquam
lugere debeant nec signa luctus assumere, postquam pro umbra receperint
ueritatem et nazaraei quidam facti fuerint et unusquisque super fratre
suo consolabitur, ita ut hiezechiel, quem confortauit deus pater, sit
eis in portentum, uentura praenuntians, et, postquam subuersa fuerit
hierusalem templum que succensum, et hoc totus mundus audierit, et
dispersio israel, quae orbis terminos colit, tunc uerba domini opere
completa, habeant libertatem, et, polluto sanctuario eius, lege que
completa uel destructa secundum occidentem litteram, aperta sit
euangelii gloria, et cognoscat israel quod ipse sit dominus et deus, qui
haec mane uentura praedixerit et uesperi atque in consummatione mundi
esse completa suo probarit aduentu.
LIBER 8
quid aliis prosit in prophetas nostra dictatio, dei iudicii est,
eorum que conscientiae qui, omissis declamationibus ac plausu et
compositione uerborum, cupiunt scire quid eorum sermo uel narret
praeteritum uel praesens arguat uel praedicat esse uenturum. nobis
interim primum prodest; dum enim hoc facimus et nihil aliud cogitamus,
in modum furti explanationes aggredimur, et dierum miserias noctium
studio compensamus; pascitur animus et obliuiscitur saeculi calamitatum,
quod in extremo fine iam positum congemiscit et parturit, donec qui
tenet de medio fiat, et pedes statuae quondam ferrei, fragilitate
digitorum fictilium conterantur. cadit mundus et ceruix erecta non
flectitur; pereunt diuitiae et nequaquam cessat auaritia; congregare
festinant, quae rursum ab aliis occupentur; aruerunt lacrimae, pietas
omnis ablata est; multi qui petant, pauci qui tribuant. nec erubescimus,
paupertatem uili palliolo praeferentes, croesi opibus incubare, famem
que et interitum plurimorum nostris custodire thesauris, secundum illum
diuitem purpuratum, qui ut aliud nihil fecerit, neque enim rapinas eius
et iniquitates scriptura testatur, crudelitas eius atque superbia non
habet modum: lazaro uero ante fores iacenti atque semineci, ne ea quidem
iussit dari quae canibus proiciuntur. quanti nunc lazari iacent, et
quantorum purpurae diuersis uestium coloribus proteguntur, ne in usus
quidem proprios uertentium quae peritura conseruant! haec, uirgo christi
eustochium, ex cordis abundantia os locutum sit, et paulo liberius quam
humilitati nostrae conuenit, dixerimus. ceterum octauus in hiezechielem
liber, qui filiorum ammon et gentium ceterarum increpationem continet
et uaticinium futurorum, hoc habebit exordium.
25. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone
(siue offirma) faciem tuam contra filios ammon et prophetabis de eis, et
dices filiis ammon: audite uerbum domini dei. haec dicit dominus deus:
pro eo quod dixistis: euge, euge, super sanctuarium meum (siue quia
gauisi estis super sanctuarium meum) quia pollutum est, et super terram
israel quia desolata est, et super domum iuda quoniam ducti sunt in
captiuitatem, idcirco ego tradam te filiis orientalibus (siue cedem) in
hereditatem; collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria
sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac (siue ubertatem
tuam). dabo que rabbath in habitaculum camelorum (siue ciuitatem ammon
in pascua camelorum), et filios ammon in cubile pecorum, et scietis quia
ego dominus. quia haec dicit dominus deus: pro eo quod plausisti manu,
et percussisti (siue insonuisti) pede, et gauisa es ex toto affectu
(siue insultasti ex animo tuo) super terram israel, idcirco ecce ego
extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et
interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram, et scies
quia ego dominus. capta uel obsessa hierusalem, postquam uenit in
babylonem qui potuerat euadere et nuntiauit urbem iam iam que capiendam
uel cum templo esse subuersam, iuxta consuetudinem omnium prophetarum
aduersum ceteras in circuitu nationes, quae insultauerant ruinae
hierusalem, templi que incendio, sermo conuertitur prophetalis; primum
que contra filios ammon qui habebant metropolim nomine rabbath, quae
hodie a rege aegypti ptolomaeo, cognomento philadelpho, qui arabiam
tenuit cum iudaea, philadelphia nuncupata est: 'fili' inquit 'hominis,
pone (siue offirma) faciem tuam contra filios ammon qui de lot stirpe
generati sunt, et dices ad eos: haec dicit dominus deus - non sunt enim
prophetae uerba, sed domini. de offirmatione uultus, in hoc eodem
propheta plenius disputauimus -: pro eo quod dixistis: euge, euge, siue
insultastis et gauisi estis, quia templum et sanctuarium meum hostium
ingressione pollutum est, et super terram israel, quoniam desolata est,
et specialiter super domum iuda duarum tribuum quae nunc ductae sunt in
captiuitatem, propterea et ego tradam te filiis cedem' quos 'orientales'
interpretati sumus - nulli que dubium est madianitas et totam eremi
uastitatem adiacere terrae arabiae, qui habent camelorum greges ouium
que et caprarum multitudines et his opibus uictitant -; quod et terrae
israel in iudicum libro accidisse narrat historia, quando uenerunt
madianaei, et depasti sunt usque gazan omnes regiones eorum.
metaphorik�s~g ergo per madianaeos, ismaelitas et agarenos - qui nunc
saraceni appellantur, assumentes sibi falso nomen sarae quo scilicet de
ingenua et domina uideantur esse generati - scriptura significat;
dicitur que de rege nabuchodonosor et omni eius exercitu, quod ueniat et
capiat urbem rabbath quae uel proprie hoc appellatur nomine uel ob
magnitudinem - 'rabbath' enim 'maxima' dicitur -; et ne dubitemus
nabuchodonosor subuertisse arabiam postquam capta est hierusalem, supra
scriptura testatur: et tu, fili hominis, pone tibi duas uias, ammon et
hierusalem, et ueniet gladius regis babylonis, et iterum: in capite uiae
ciuitatis coniciet. uiam pones ut ueniat gladius ad rabbath filiorum
ammon, et ad iudam in hierusalem munitissimam, et rursum: haec dicit
dominus deus ad filios ammon et ad opprobrium eorum. 'uenient ergo filii
cedem et collocabunt caulas suas quasi pastores, figent que tentoria;
ipsi uastabunt fruges tuas et bibent lac et ubertatem terrae, immissis
gregibus camelorum et omnium populorum, ita ut sint filii ammon in
cubile pecorum', et malorum necessitate intellegant quod ipse sit
dominus qui et futura praedixit et ut fierent imperauit. nec hoc
suffecit filiis ammon ut insultarent et dicerent: 'euge, euge' super
templo et sanctuario domini, quod pollutum erat diuersarum introitu
nationum, sed tanta fuit insultandi lasciuia, ut cunctus simul populus
manibus et pedibus concreparet et ex toto cordis clamaret affectu, eo
quod terra israel esset desolata. propterea non per angelos neque per
ministeria alia, sed ipse dominus, extendens manum suam ad percutiendum,
tradet eam in direptionem, nequaquam camelis et ouium gregibus sed
manifestius gentibus, ut de populorum numero penitus eradicetur et
pereat et redigatur ad nihili; et postquam contrita fuerit, tunc
intellegat quod ipse sit dominus qui cuncta diiudicet et in omnes terras
habeat potestatem. possumus iuxta tropologiam filios ammon intellegere
qui de lot in spelunca generati sunt semine et generati in ebrietate et
incestu, omnes haereticos de quibus dicit et apostolus ioannes: ex nobis
exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis,
permansissent utique nobis cum; isti de 'inclinatione' orti sunt - hoc
enim 'lot' in linguam nostram uertitur -, quia: omnes declinauerunt,
simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad
unum. aduersum hos ponitur, siue offirmatur, facies prophetalis, ut eos
sua austeritate conterat, et dicit eis: 'quia insultastis ecclesiae meae
tempore persecutionis, diuersorum que uitiorum quod pollutum esset
sanctuarium meum, siue eorum uitio qui mihi seruiebant siue hostium
crudelitate qui meos persequebantur, terram quoque israel, sensus
uidentes deum, esse desolatam uirtutum choro, et quoniam filii domus
iuda, domus dominum confitentis, in qua est uera fides et recta
confessio, ducti sunt in captiuitatem et seruire domino desierunt,
idcirco, omnis insultans, traderis filiis orientalibus qui de uero
lumine sunt profecti, et traderis in hereditatem, ut tu quoque discas
dominum confiteri'. et per translationem dicitur quod filii orientis
ponant super eos caulas suas et figant tentoria et bibant lac et
comedant fruges, et ciuitas quondam superbiae fiat in habitaculum
camelorum qui possint, deposito onere peccatorum, intrare per foramen
acus, et in cubile pecorum quae reguntur a pastore bono, ut, cum hoc
fecerint, mixti et traditi orientis pastoribus, intellegant quod ipse
sit dominus. rursum que exprobrat eis, quare insultauerint nimio cordis
affectu ruinis populi dei, et terram israel putauerint omnino desertam,
pro quo mereantur manum ulciscentis dei, ut, qui excesserant modum
exsultationis et gaudii super ruina domus iudae, nequaquam tradantur
filiis orientis, sed sint in direptionem cunctarum gentium, et
interficiantur de populis, et pereant, et conterantur, et nequaquam de
stirpe abraham sed de cunctis nationibus esse credendi sint, et tunc
malorum cognoscant magnitudine et contritione sua et interfectione
populi, quod ipse sit dominus. quod generaliter de ecclesia
intelleximus, super uno quoque sanctorum intellegi potest, ad quorum
ruinam gaudent saeculi homines, et aduersariae potestates, si multi
temporis perdiderint pudicitiam, dum mali consolationem suorum scelerum
putant, si plures habeant consortes criminum atque supplicii; et hoc
nemo facit, nisi fuerit filius ammon, hoc est filius populi, qui in
declinatione generatus est.
haec dicit dominus deus: pro eo quod dixerunt moab et seir: ecce
sicut omnes gentes domus iuda, idcirco ecce ego aperiam humerum moab, de
ciuitatibus, inquam, eius, et de finibus eius, inclyta terrae
bethiesimoth et beelmeon et cariathaim filiis orientis cum filiis ammon;
et dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum ammon in
gentibus. et in moab faciam iudicia, et scient quia ego dominus. (lxx:
haec dicit adonai dominus: pro eo quo dixit moab (signum_asterisci) et
seir (signum_metobeli) ecce sicut omnes gentes domus iuda, idcirco ecce
ego dissoluam humerum moab de ciuitatibus promontoriorum eius, electam
terram domum bethiesimuth super fontem urbis maritimae, filios orientis
super filios ammon; dedi ei in hereditatem, ut non sit memoria filiorum
ammon in gentibus. et in moab faciam ultiones, et cognoscent quoniam ego
dominus. hoc quod nos interpretati sumus 'et seir', in lxx non habetur
sed de theodotione additum est). ridiculam uero in hoc loco hebraei
narrant fabulam: postquam urbs aperta templum que reseratum est, filii
que ammon et moab et seir ingressi sunt templum, uiderunt que cherubim
protegentia propitiatorium, dixerunt: 'sicut cunctae gentes colunt
simulacra, ita et iudas habet suae religionis idola'; et idcirco,
inquiunt, iratus est dominus et eos tradidit captiuitati. nos autem hoc
dicimus: quod et isti insultauerunt domui iudae, quando a chaldaeis
capta est, putantes, sicut in ceteris gentibus non fuit auxilium dei,
etiam regnum iudae et hierusalem, dei praesidio destitutum, patuisse
babyloniae potestati. idcirco non multo post tempore sed in
praesentiarum dominus comminatur se humerum, robur uidelicet et
fortitudinem, moab de ciuitatibus eius dissoluturum siue aperturum, ut
ad ipsos quoque babylonius uictor introeat, et ciuitates in moab esse
desistant, et in finibus eius ac terminis urbes inclytae destruantur
quarum ponit nomina: 'bethiesimoth et beelmeon et cariathaim' pro
quibus, nescio quid uolentes, septuaginta interpretati sunt 'domum
bethiesimuth' cum hoc uocabulum 'uillam desertam' significet, 'beelmeon'
quoque usque hodie in moab uicus sit maximus quem illi uerterunt 'super
fontem', et 'cariathaim' 'ciuitatem maritimam'; traditur que et ipsa
cum filiis ammon filiis orientis, babyloniis uidelicet, iuxta illum
sensum quem contra filios ammon interpretati sumus.
'et dabo' inquit 'moab in hereditatem, ut quomodo filiorum ammon non est
memoria ultra in gentibus, sic et in moab ultiones faciam atque
iudicia, et cognoscant quod ego sim dominus qui iudam tradidi pro
peccato et in filios ammon et in moab ultor exsistam'. usque hodie autem
'moab', qui interpretatur 'ex patre', et 'seir', qui in 'pilosum'
uertitur et 'hirsutum', despicit et contemnit domum iuda in qua uera
confessio est, et putat tam facile eam posse subuerti quam ceterarum
subuertuntur urbium munimenta. unde dominus comminatur aperturum se siue
dissoluturum omnem fortitudinem moabitarum, ut ciuitates habere
desistant et nequaquam in dialectica arte confidere, sed cuncti illius
termini, quos pro illisione fluctuum uocat promontoria, destruantur, et
inclytae atque electae terrae 'bethiesimoth' quae interpretatur 'domus
solitudinis' atque 'deserta', et 'beelmeon' quae et ipsa uertitur
'habens fontem' siue 'super fontem', et 'cariathaim' quam septuaginta
'ciuitatem maritimam' transtulerunt, pereant; quamuis enim habeant
robora pugnatorum et inclyta pergant ad proelium arte pugnandi et ex
omni parte circumsepti muniti que gradiantur, tamen inclyta eorum terra
non est domus habitationis sed domus solitudinis; quod que se putant
habere fontem scientiae et urbem maritimam quae cunctas sustinere possit
saeculi tempestates, patientiam sibi et fortitudinem promittentes,
tamen illuc conuertentur ut et ipsi tradantur filiis orientis ueri in
christo luminis, sicut traditi sunt filii ammon qui sibi in haeretica
multitudine confidebant. et consideremus profectum atque in ipsa
comminatione clementiam dei, ut tradantur cum filiis ammon filiis
orientis in hereditatem, et nequaquam haeresis ulla nominetur in
gentibus sed, factis in moab iudiciis et ultionibus pro arrogantia,
rerum fine cognoscant dominum esse qui cuncta dispenset. ad approbandum
autem quod moab in praesenti loco super philosophorum intellegatur
superbia, de quibus dicitur: perdam sapientiam sapientium, et
intellegentiam intellegentium reprobabo, pauca de propheta exempla
replicanda sunt: amos loquitur: haec dicit dominus: super tribus
impietatibus moab et super quattuor non auersabor eum, pro eo quod
combussit ossa regis idumaeae in cineres - uere enim quidquid in saeculo
dogmatum peruersorum est, quidquid ad terrenam scientiam pertinet et
putatur esse robustum, hoc dialectica arte subuertitur et instar
incendii in cineres fauillas que dissoluitur, ut probetur nihili quod
putabatur esse fortissimum -; sed et esaias superbiam arguit moab,
dicens: audiuimus contumeliam moab, contumeliosus est nimis; superbiam
eius abstuli; hieremias quoque, contra omnes uaticinans nationes,
proprie loquitur ad moab: quoniam confidebas in munitionibus tuis, et
post paululum: habebas fiduciam in gloria tua, et iterum: quomodo
dicitis: fortes sumus?, ac deinde: iuxta est dies moab ut ueniat, et
malitia eius uelox nimis, et manifestius: dicite: quomodo contritus est
baculus gloriosus, uirga magnificentiae?, et iterum: contritum est cornu
moab; haec autem dicuntur, ut sub nomine moab stulta saeculi in caelum
se efferens superbia conteratur.
haec dicit dominus deus: pro eo quod fecit idumaea ultionem, ut
se uindicaret de filiis iuda, peccauit que delinquens et uindictam
expetiuit de eis, idcirco haec dicit dominus deus: extendam manum meam
super idumaeos, et auferam de ea hominem et iumentum, et faciam eam
desertam ab austro, et qui sunt in dedan gladio cadent. et dabo ultionem
meam super idumaeam per manum populi mei israel, et facient in edom
iuxta iram meam et furorem meum, et scient indignationem meam, dicit
dominus deus. (lxx: haec dicit dominus adonai: pro eo quod fecit
idumaea, ut ulciscerentur ultionem de domo iuda, et memoriam retinuerunt
mali et ulti sunt ultione, propterea haec dicit adonai dominus:
extendam manum meam super idumaeam, et interficiam de ea hominem et
pecus, et ponam eam desertam, et de theman fugientes gladio cadent. et
dabo ultionem meam super idumaeam in manu populi mei israel, et facient
in idumaeam iuxta iram meam et furorem meum, et cognoscent ultionem
meam, dicit adonai dominus). supra duo proposuerat: pro eo quod dixerunt
moab et seir, et postea de seir tacens contra moab tantum locutus est;
nunc reddit coeptum probl�ma~g quid seir, hoc est idumaea, fecerit -
quod autem esau et seir et edom et idumaea et duma una gens appellentur,
non ambiget qui scientiam habuerit scripturarum; et, ut de ceteris
prophetis taceam: esaias, hieremias, amos, qui contra idumaeam et dumam
et edom uaticinati sunt, abdias propheta totam prophetiam contra hanc
dirigit nationem, quem ut potuimus olim disseruimus -. arguitur igitur
seir qui, quia hispidus erat, pilosi nomen accepit, et edom sanguinarius
qui, ob lenticulae rufae coctionem, primogenita perdidit, et ab edulio
sortitus uocabulum est, esau quoque 'facta' interpretantur, et hoc
sciendum, quod in hebraeo numquam scribatur idumaea, sed semper edom
quem idumaeam expressit graeca translatio. nequaquam ergo idumaea ut
moab locutus est, sed fecit ultionem de filiis iuda, peccauit que, siue
memoriam pristini doloris tenuit, ut ultionem de eis caperet a quibus in
utero supplantatus est. idcirco non per angelos neque per alium
quemlibet, sed ipse dominus, manum extendens super idumaeam, abstulit de
ea hominem et iumentum, et ciuitates illius redegit in desertum, id est
'theman' quam nos in 'austrum' uertimus, de qua et de alia urbe dedan
interfecti gladio cadent; 'cum que illi se de iuda ulti fuerint, ego
dabo ultionem super idumaeos per manum siue in manu populi mei israel,
ut ab his opprimantur in quos exercuere uindictam, qui facient in edom,
siue idumaeam, iuxta iram et furorem meum, ut meam expleant
indignationem et, per manus populi mei israel, in inimicam gentem mea
ira desaeuiat, et intellegant, contra iniquam ultionem idumaeae meam
iustam fuisse uindictam' dicit adonai dominus. secundum tropologiam, hic
mihi sensus uidetur: idumaea 'terrena' appellatur et 'carnea' quae
consurgit contra spiritum ut non faciamus ea quae spiritus sunt, et
animam in meditullio positam ad se trahere festinat, uult que ultiones
reddere quibus prius subdita fuerat filiis iuda, et recordatur doloris
antiqui quod non propriae fuerit potestatis, et ideo uindictam expetit
de eis qui, recedentes a carne, spiritum sequebantur; propterea iste
dominus, filiorum iuda ultor existens, extendit manum super idumaeam et
aufert de ea hominem et iumentum, quidquid uel rationis uidetur habere
uel simplicis fidei, ut eam redigat in solitudinem, et de 'theman', quae
interpretatur 'deficiens', et 'dedan', quae et ipsa 'cognationem'
sonat, omnes gladio interfecit quem posuit in manu populi sui israel, ut
subuertatur edom, et iram domini sentiat ac furorem, et intellegat
uindictam eius ad hoc profecisse: ut seruiat domui iudae. hoc est illud
de quo et apostolus disputat scribens: iacob dilexi, esau autem odio
habui; diligit autem iacob, quia carneum atque terrenum supplantat et
superat, et benedictiones illius meretur accipere; primum enim iuxta
carnem et postea iuxta spiritum uiuimus. ante uitia, deinde uirtutes
quibus uitia subruuntur, quia appositum cor hominis ad malitiam a
pueritia, errores que adolescentiae aetas matura condemnat; unde et
dauid: delicta, inquit, iuuentutis meae et ignorantias meas ne
memineris. et tamen sciendum quod iacob primam accipit benedictionem,
esau secundam, et ad extremum dicitur de eo: seruus eris fratris tui,
ut, postquam caro spiritui subiecta fuerit, illi que coniuncta, caro
esse desistat, et idumaea transeat in iudaeam.
haec dicit dominus deus: pro eo quod fecerunt palaestini in
uindicta, et ulti se sunt toto animo interficientes, et implentes
inimicitias ueteres, propterea haec dicit dominus deus: ecce ego
extendam manum meam super palaestinos, et interficiam interfectores, et
perdam reliquias maritimae regionis; faciam que in eis ultiones magnas,
arguens in furore, et sciant quia ego dominus, cum dedero uindictam meam
super eos. (lxx: propterea haec dicit adonai dominus: pro eo quod
fecerunt alienigenae in ultione, et suscitauerunt uindictam insultantes
ex animo, ut delerent usque in aeternum, propterea haec dicit adonai
dominus: ecce ego extendam manum meam super alienigenas, et disperdam
(siue interficiam) cretenses, et perdam reliquias littoris; et faciam in
eis ultiones magnas in uindicta furoris, et cognoscent quia ego adonai
dominus, cum dedero ultionem meam super eos). post filios ammon, moab et
seir, qui ipsi sunt idumaei et per lot et esau populo israel et domui
iudae cognatione sociantur, uenit ad philisthiim - quos septuaginta
'allophylos' id est 'alienigenas' transtulerunt, non generali nomine
omnium gentium quae non sunt de genere iudaeorum, sed speciali gentis
suae quae nunc dicitur palaestina, mutata 'phe' littera, iuxta graecorum
consuetudinem, in 'pi', sicut apud nos pro hebraico 'phascha' graecum
et latinum 'pascha' celebratur -. 'philisthiim' interpretantur 'cadentes
poculo', qui et ipsi de aureo babylonis calice inebriati sunt et
saeuiunt et toto animo insultant, inimicitiarum contra israel ueterum
recordantes, quibus a dei populo diuisi sunt; cum que dominus dicat:
mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus: ipsi se ulciscuntur
interficientes et implentes antiqua odia; propter quae extentam super se
manum domini sentient, qui interficiet 'interfectores' - pro quo
septuaginta, nescio quid uolentes, 'cretenses' interpretati sunt, cum et
aquila et symmachus et theodotio uel ipsum uerbum hebraicum
'chorethim', uel 'interfectores' et 'interfectionem' uerterint, non
solum in praesenti loco, sed etiam in sophonia, ubi contra palaestinos
ista dicuntur: gaza direpta erit, et ascalon in perditionem et azotus et
accaron eradicabuntur. uae habitatoribus funiculo maris, accolae
cretarum! uerbum domini super uos, chanaan, terra alienigenarum; et
disperdam uos ex habitatione. et erit creta in pabulum pastorum et
cubile ouium. et hinc enim, cum septuaginta 'cretam' uerterint, ceteri
translatores olethron~g, id est 'interfectionem' uel 'perditionem',
interpretati sunt, de quo in supradicto propheta, deo praestante, quod
nobis uisum est, diximus; unde et duarum legionum dauid, quarum una
appellabatur 'phelethi' et altera 'cerethim', ultima, ab eo quod
interficerent atque iugularent, 'chorethim' hoc est 'interfectorum'
nomen accepit -; perdit que dominus omnes reliquias maritimae regionis,
quae salsis tunditur fluctibus, et uindictas non paruas sed magnas
faciet in furore, ut furor eius finem habeat misericordiae et, postquam
ultiones fecerit, arguens cum furore, tunc cognoscant palaestini quod
ipse sit dominus.
26. et factum est in undecimo anno, prima (siue una) mensis,
factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pro eo quod dixit
tyrus (siue sor) de hierusalem: euge, confractae sunt portae populorum
(siue gentes), conuersa est ad me, implebor, deserta est (siue quae fuit
plena, deserta est); propterea haec dicit dominus deus: ecce ego super
te, tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare
fluctuans; et dissipabunt muros tyri et destruent turres eius, et radam
(siue uentilabo) puluerem eius de ea, et dabo eam in limpidissimam (siue
nitidissimam) petram. siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego
locutus sum, ait dominus deus; et erit in direptionem gentibus. filiae
quoque eius quae sunt in agro (siue in campo) gladio interficientur, et
scient quia ego dominus. consequenter prophetiae ordo contexitur;
locutus erat contra filios ammon et moab et seir qui ipsi sunt idumaei,
et philisthiim qui sunt in littore; et funiculo maris eundem limitem
tenet: post palaestinos enim succedit phoenicis regio, cuius metropolis
est ciuitas 'tyrus' quae appellatur hebraeo syro que sermone 'sor': 'et
quia, capta hierusalem, etiam ipsa gauisa est et insultauit ac dixit:
confractae sunt portae populorum, ego portum tutissimum habeo, illa que
subuersa, ad me omnis multitudo conuersa est quae illius regebatur
arbitrio, et quia illa deserta est, idcirco ego implebor, siue quae
plena fuit ante, redigetur in solitudinem: igitur ista dixisti, et
ruinis hierusalem, quae dei iudicio propter peccata subuersa est,
insultasti: propterea non per nuntios nec per quoslibet alios, sed ego
ipse ero aduersum te, tyre, et instar fluctuum maris ascendere faciam
contra te babylonios cum plurimis nationibus, quarum oppugnatione muri
tui et turres destruentur, intantum ut usque ad solum concidant et
puluis illius radatur siue in partes uarias uentiletur, et sic
humiliabitur ut petrae nitidissimae comparetur, tanta que erit in urbe,
quondam frequentissima, solitudo, ut sagenae piscatorum expandantur et
siccentur in medio eius; ego enim locutus sum dominus cuius uerba irrita
esse non possunt, et tradam eam in direptionem gentibus; filiae quoque
eius quae sunt in agro, siue in campo, hoc est in phoenicis littore,
urbes et oppida, uici atque castella interficientur gladio -
metaphorik�s~g, quia filias appellauit, interfectionem ponit gladii -,
ut rerum fine cognoscant me esse dominum qui fieri ista praecepi'.
potest iuxta tropologiam, quia 'sor' nomen hebraicum uertitur in
'angustiam', omnis anima, quae perturbationibus occupata est, 'sor'
appellari quae, quando uiderit pro suis uitiis atque peccatis dei
iudicio subuerti hierusalem in qua fuit templum et pacis uisio, exsultat
et ad se putat urbis quondam inclytae imperium transferendum; quod et
in contrariis dogmatibus accipitur et in hominibus saeculi: quando
uiderint hominem sanctum per neglegentiam esse prolapsum gaudent enim et
exsultant, quasi aliorum ruina sua resurrectio sit. propterea dominus
comminatur, quod ipse contra huiuscemodi homines dimicet, et ascendere
faciat contra eos, instar marinorum fluctuum, plurimas nationes quae
destruunt in eis quidquid munitissimum et firmum uidetur, et ita omnia
eorum argumenta subuertat ut in puluerem redigantur; sagenas quoque et
retia, quibus prius deceptam multitudinem piscabantur, cessare faciat,
et in desertae urbis solo expandi atque siccari, ut pro illis alii
subeant piscatores quos dominus ad piscandum misit; sed et filias eius,
quae prius quasi in thalamo seruabantur et pro mysticis secretioribus
que doctrinis nulli facile credebantur, processuras protrahendas que in
publicum et ecclesiastico mucrone truncandas, ut tunc intellegant quod
ipse sit dominus qui et hierusalem pro peccatis parumper reliquit et
tyri pro insultatione eius et gaudio munimenta destruxit.
quia haec dicit dominus: ecce ego adducam ad tyrum (siue ad te
sor) nabuchodonosor regem babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis
et curribus et equitibus et coetu populo que magno. filias tuas quae
sunt in agro gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et
comportabit aggerem in gyro, et leuabit contra te clypeum, et uineas et
arietes (siue lanceas) temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet
in armatura sua. inundatione equorum eius operiet te puluis eorum, a
sonitu equitum et rotarum et curruum mouebuntur muri tui, dum ingressus
fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae (siue quasi
ingrediens urbem de campo). ungulis equorum suorum conculcabit omnes
plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in
terram corruent (siue substantiam fortitudinis tuae in terram deducet).
uastabunt (siue uastabit) opes tuas, diripient negotiationes tuas (siue
spoliabit substantiam tuam), et destruent (uel destruet) muros tuos, et
domos tuas praeclaras (siue desiderabiles) subuertent (siue subuertet),
et lapides tuos et ligna tua siue puluerem tuum in medio aquarum ponent
(siue in medio maris iniciet). et quiescere faciam multitudinem cantorum
tuorum (siue destruet multitudinem musicorum tuorum), et sonitus
cithararum tuarum (siue uox organorum tuorum) non audietur amplius, et
dabo te in limpidissimam (siue in nitidissimam) petram; siccatio
sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia locutus sum, dicit dominus
deus. utramque editionem ex more coniunxi, et in quibus discrepant ex
latere copulaui, breuitati uoluminum prouidens. ergo quod dixerat:
ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans, et
erit tyrus in direptionem gentibus, nunc ponit manifestius quod
nabuchodonosor regem babylonis adducat dominus ab aquilone, regem regum,
cum equis et curribus et cum infinita exercitus multitudine, qui prius
subditas tyro in littore ciuitates et castella subuertat, et postea
obsideri faciat tyrum, uallet que eam exercitu et aggere et
munitionibus, uineis que et arietibus impugnet muros, et destruat, et
tanta sit multitudo equitum eius, ut, puluere equitatus et sonitu
ululantis exercitus rotarum que strepitu et equorum hinnitu, urbis
fundamenta moueantur, et sic ingrediatur ciuitatem, dissipatis muris,
quasi de campo securus ingrediens, tanta que securitas sit uincentis
exercitus, ut plateas tyri conculcent equorum ungulae, et omnis populus
in medio corruat ciuitatis, et statuae quondam nobiles, siue uniuersa
substantia, in terram corruat, nihil que pristinarum diuitiarum in
expugnata urbe seruetur, sed cum muris domus quoque nobiles destruantur,
et tanta sit uictorum saeuitia, ut ligna et lapides, qui residui
incendio fuerint, in medium mare proiciantur, et uel nabuchodonosor uel
ipse dominus quiescere faciat uniuersam urbis laetitiam qua prius in
canticis et psalteriis personabat, et, ad solum usque subuersa, sit
siccatio sagenarum. quod autem sequitur: nec aedificaberis ultra,
uidetur facere quaestionem: quomodo non sit aedificata quam hodie
cernimus phoenicis nobilissimam et pulcherrimam ciuitatem - ex quo
quidam uolunt in ultimo tempore haec tyrum esse passuram, quae postea
non sit aedificanda -; sed quomodo nabuchodonosor personam seruare
poterunt - praesertim cum legamus in consequentibus nabuchodonosor
oppugnasse tyrum et laboris sui non accepisse mercedem, et propterea
tradi ei aegyptum, quia dei sententiae in tyri oppugnatione seruierit -?
graecas et phoenicum maxime que nicolai damasceni et alias barbarorum
aiunt se, qui huic historiae contradicunt, legisse historias, et nihil
super oppugnatione a chaldaeis inuenisse tyriae ciuitatis, cum probare
possumus multa dici, in scripturis, facta, quae in graecis uoluminibus
non inueniantur, nec debere nos eorum auctoritati acquiescere quorum
perfidiam et mendacia detestamur. potest ergo quod dicitur: nec
aedificaberis ultra, sic accipi, quod nequaquam ultra sit regina
populorum nec proprium habeat imperium quomodo habuit sub chyram et
ceteris regibus, sed uel sub chaldaeis uel macedonibus uel ptolomaeis et
ad postremum romanis regibus seruitura sit. nulli autem ambiguum, iuxta
anag�g�n~g, nabuchodonosor regem babylonis qui ueniat ab aquilone,
diabolum intellegi qui, cum sit uentus durissimus et sinister, nomine
'dexter' uocatur, praesumens sibi nominis dignitatem, et est rex regum
omnium que regnorum quae ostendit domino, dixit que ad eum: haec omnia
mihi tradita sunt, quae dabo tibi si procidens adoraueris me; iste habet
equos et currus de quibus scriptum est: fallax equus in salutem, et:
dormierunt omnes qui ascendunt equos, et in alio loco: equum et
ascensorem proiecit in mare; iste filias tyri, animas in angustia et in
quodam peccatorum carcere positas, interficit in agro campo que
latissimo, et circumdat tyrum munitionibus suis, ut clausam teneat et
nullus ex ea babylonii regis euadere possit imperium; destruit muros
turres que subuertit, et quidquid forte habuit in dogmatibus,
inundatione equorum eius et sonitu equitum rotarum que et curruum
strepitu, pertremiscet, et ingredietur portas eius nullo prohibente, et
plateas ciuitatis - quia lata et spatiosa uia est quae ducit ad mortem -
equorum eius calcabunt ungulae, uniuersa que substantia - siue statuae
nobiles, quibus sibi imagines finxerant falsitatis, de quibus scriptum
est: domine, in ciuitate tua imaginem eorum dissipabis - ad terram
deiciet et, destructis muris, domus quoque nobiles subuertentur quas
sibi parauerat et in quibus exsultabat; atque in tantam desolationem
ueniet, ut lapides eius et ligna, quibus aedificauerat muros et caementa
construxerat, proiciant in profundum, cantica que eius et musica,
quibus sibi in sapientia huius saeculi confidebat, et omnis cithararum
sonus non audietur amplius, et piscatio eius cessabit et erit humilis
ita ut sit siccatio sagenarum; et ultra non aedificetur quia, ad domini
sententiam tradita nabuchodonosor, omnino subuersa est, iuxta quod et
apostolus dicit: quos tradidi satanae ut discant non blasphemare. loca
difficilia sunt, et prudens lector ac diligens debet ignoscere labori
meo; aut si melius quid potuerit inuenire, et ego in eius transibo
sententiam, dummodo nouerit ueniam quam mihi tribuet, se ab aliis
accepturum.
haec dicit dominus deus tyro: numquid non a sonitu ruinae tuae et
gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui,
commouebuntur insulae? et descendent de sedibus suis omnes principes
maris, et auferent exuuias suas, et uestimenta sua uaria abicient; et
induentur stupore, in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu
tuo admirabuntur. et assumentes super te lamentum, dicent tibi: quomodo
peristi quae habitas in mari, urbs inclyta quae fuisti fortis in mari
cum habitatoribus tuis, quos formidabunt uniuersi! nunc stupebunt naues
in die pauoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus
egrediatur ex te. (lxx: quia haec dicit dominus deus sor: nonne a uoce
ruinae tuae cum ingemuerint uulnerati tui, cum euaginatus fuerit gladius
in medio tui, commouebuntur insulae? et descendent de sedibus suis
omnes principes maris, et auferent coronas suas, et uestimentis suis
uariis nudabuntur; furore insanient, in terra sedebunt, et formidabunt
perditionem suam, et gement super te. et assument super te lamentum, et
dicent tibi: quomodo peristi et dissipata es in mari, urbs laudata quae
fuisti fortis in mari ipsa et habitatores eius, quae dedit timorem suum
omnibus habitatoribus suis! et formidabunt insulae in die ruinae tuae,
et turbabuntur insulae in mari in exitu tuo). primum ipsa historiae
uerba pandamus breuissima metaphrasei~g sensum dictorum aperientes.
'haec dicit adonai dominus tyro, quae appellatur sor: numquid in die
ruinae tuae, quando nabuchodonosor oppugnante corrueris, et in gemitu
uulneratorum siue interfectorum qui occisi fuerint in medio tui, non
commouebuntur insulae? et descendent omnes reges de sedibus siue soliis
suis et principes maris qui diuersis imperant insulis, et auferent
diademata de capitibus suis, omnem regnandi gloriam deponentes, et
uestes pretiosissimas et incredibili uarietate fulgentes abicient a se,
et stuporis magnitudine uertentur in amentiam atque, humilitate deiecti,
sedebunt in terra, et, cum te uiderint corruisse, sibi similia
formidabunt, nihil que putabunt in terra bonis esse perpetuum, sed e
contrario assument super te lamentum et flebile canticum commemorabunt,
dicentes: quomodo peristi quae habitas in mari, urbs inclyta (siue
laudata)' - tyrum enim fuisse insulam et nullum habuisse de terra
introitum, in graecis latinis que et barbaris historiis legimus, sed
postea a nabuchodonosor rege chaldaeorum uel, ut nonnulli affirmant, ab
alexandro rege macedonum iactos esse aggeres, et oppugnatione uineis que
et arietibus locum praeparatum ac de insula factam esse paeninsulam -;
'tu igitur o sor, o tyre, quae quondam fuisti in cunctis fortissima
insulis siue in urbibus omnium uoce laudata cum habitatoribus tuis quos
uniuersi timebant, quomodo subito corruisti! nunc stupebunt siue
pauebunt super te insula et - ut melius habetur in hebraeo - naues in
die pauoris et ruinae tuae, et turbabuntur insulae in mari - unde
consequentius est supra naues legere, ne secundo ponantur insulae -, eo
quod nullus egrediatur ex te - siue, ut lxx transtulerunt, in die
ingressionis tuae -, quando fueris ducta captiua'. haec interim quasi
quaedam historiae iacta sint fundamenta, nunc spiritale nitemur culmen
imponere. finge aliquem, diu seruata pudicitia, multis floruisse
uirtutibus, et postea in aliquo graui mortali que peccato esse
collapsum: nonne ad sonitum ruinae eius interfectarum que uirtutum omnes
insulae mouebuntur, hi uidelicet qui salsis amaris que huius saeculi
tunduntur fluctibus? et descendent de throno superbiae suae omnes qui in
saeculi huius salsugine principes uidebantur, et, humilitate deiecti,
auferent diademata de capitibus suis quae uidebantur bonis operibus
possidere, et uestimenta uaria diuersitate uirtutum abicient, et
induentur stupore siue timoris magnitudine quodammodo uidebuntur insani,
sedebunt que humi, et stupentes super repentino casu eius admirabuntur,
intantum ut omnes assumant planctum et lamentationem super eum qui
corruit, et dicant: quomodo peristi, qui prius saluus eras; quomodo
corruisti, qui tanto tempore steteras, qui in mari huius saeculi inter
omnes inclytus putabaris, qui eras cunctorum opinione robustus; et
habitatores tui, hoc est cogitationes fortissimae aduersum omnia ignita
diaboli iacula resistentes, quae prius erant formidini omnibus
aduersariis, uersae sunt in stuporem! sed et naues, omnes uidelicet
sancti, qui huius saeculi fluctus transeunt, obstupescunt, cum te
uiderint concidisse, in die pauoris et ruinae tuae, et turbabuntur
insulae, ne et ipsae similia sustineant - aliorum enim ruinae exempla
iustorum sunt, dum omnes infirmo et imbecillo statu fluctuanti que
uestigio in isto saeculo commoramur, et numquam est nostra certa secura
que uictoria, quando egredientur ex te qui prius steterant, uel in exitu
tuo, in fine et consummatione tua -. non enim ex praeteritis, sed ex
praesentibus iudicamur; cauendum que est et semper timendum, ne ueterem
gloriam et solidam firmitatem unius horae procella subuertat.
quia haec dicit dominus deus: cum dedero te urbem desolatam sicut
ciuitates quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et
operuerint te aquae multae, et detraxero te cum his qui descendunt in
lacum (siue ad eos qui descendunt in foueam) ad populum sempiternum, et
collocauero te in terra nouissima (siue in profundo terrarum) sicut
solitudines ueteres, cum his qui deducuntur in lacum (siue descendunt in
foueam), ut non habiteris, et dedero gloriam in terra uiuentium (siue
ut non resurgas in terra uiuentium), in nihilum redigam te (siue
perditionem dabo te), et non eris, et requisita non inuenieris ultra in
sempiternum, dicit dominus deus. cum superioribus iunge quae dicta sunt.
'quando te dedero, o tyre, urbem in perpetuum desolatam sicut ciuitates
sunt aliae quae omnino non habitantur, et adduxero super te abyssum, et
operuerint te aquae multae uel hostium infinitae multitudines - uel
certe quia ad insulam loquitur et urbem in insula constitutam,
tropik�s~g aduersariorum frequentiam abyssi fluctibus comparat -, et
detraxero te, cum his qui descendunt in lacum siue in foueam, ad eos qui
in inferno sunt - de quibus et in psalmis legimus: introibunt in
inferiora terrae et tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt -,
ad populum sempiternum ubi est fletus oculorum et stridor dentium, et
posuero te in terra nouissima in qua antiquus draco constitutus est, et
sicut ueteres solitudines atque deserta ubi nulla bonorum recordatio sed
poenae sunt sempiternae, neque te fecero suscitari in terra uiuentium -
de qua scriptum est: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, et
in alio loco: placebo domino in regione uiuentium -, tunc redigeris in
nihili siue peribis in aeternum, et ultra non eris', secundum illud quod
in alio psalmo scriptum est: dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam
et amplius non ero, non quo esse desistat qui in poenis est
sempiternis, sed quo qui deo non uiuit, in scripturis sanctis dicatur
non subsistere; unde et esther contra idola loquens: ne tradas, inquit,
sceptrum tuum his qui non sunt: utique erant quibus obsecrat ne
tradatur, sed deo non erant qui uirtutibus et uiuenti deo esse
cessarant. et hoc notandum, quod quaeritur tyrus ab eo qui uenit
quaerere et saluum facere quod perierat et, nonaginta nouem ouibus in
montibus derelictis, quaerit unam erroneam ouem - mulier quoque quae
unam drachmam perdiderat, quaerit et inuenit et uicinas conuocat ad
laetitiae societatem -; sin autem requisita non inuenitur tyrus, non est
quaerentis uitium sed eius qui boni pastoris fugerit manum. 'et ultra'
inquit 'non eris in sempiternum' - siue, ut in hebraico 'lolam' et in
graeco ai�n~g scribitur, 'unum saeculum' significat, iuxta illud esaiae,
qui post septuaginta annos dicit tyrum restituendam in integrum statum;
aiunt autem 'unum saeculum', id est humanae tempus aetatis, septuaginta
annorum numero supputari, psalmista dicente: dies annorum nostrorum in
ipsis septuaginta anni; sin autem in potentatibus octoginta anni,
quidquid supra labor et dolor est -. hoc metaphrastik�s~g breuiter de
tyro diximus, quod et ad eos referri potest qui, in angustia huius
saeculi constituti, deducuntur ad inferos et operiuntur abyssis
fluctibus que poenarum, et trahuntur ad inferiora terrae, et his
copulantur qui in ueteri solitudine sunt, et deducuntur in lacum siue in
foueam sempiternam, ut ultra non habitentur a spiritu sancto; de quibus
scriptum est: impius cum ceciderit in profundum malorum contemnit, nec
de cetero erunt in terra uiuentium, sed peribunt, et redigentur ad
nihili, et deo esse cessabunt; quibus testimoniis abutuntur qui dicunt
impiorum et non peccatorum poenas esse perpetuas, qui, quaesiti a deo,
non sunt inuenti, et in aeternum esse cessarunt quia suo uitio
perdiderunt eum qui dicit: ego sum uita.
27. et factum est uerbum domini ad me, dicens: tu ergo, fili
hominis, assume super tyrum lamentum et dices tyro, quae habitat in
introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas (siue ab
insulis multis): haec dicit dominus deus si uoluero totam prophetiam
contra tyrum, siue super lamentationem tyri, uno sermone comprehendere,
et longum faciam, et sensum lectoris obscurem, dum omnia simul non
potest mente retinere, praecipue in quibus ab hebraico in hoc loco
septuaginta editio discrepat, hoc est quae addiderint quae ue
subtraxerint. itaque nostra erimus interpretatione contenti, et sicubi
dissonant ex latere copulabimus, perfectam omnium deo scientiam
relinquentes, et quid nobis uideatur in singulis breuiter admonebimus.
qui plangitur adhuc curae est ei a quo plangitur; unde et samuel flebat
atque plangebat super saul, et apostolus paulus lamentatur et luget
super his qui fornicati sunt et non egerunt poenitentiam, et hieremias
lamentationes super euersione hierusalem quattuor scribit alphabetis.
habitat ergo, iuxta litteram, tyrus, siue sor, in introitu maris, uel
quod prius insula fuit uel quod portu tutissimo de alto uenientes
recipit naues, et est negotiatio populorum ad insulas multas siue de
insulis multis, quod quidem usque hodie perseuerat ut omnium in illa
propemodum gentium exerceantur commercia. coeptam autem interpretationem
sequentes, quidquid de tyro dicitur referamus ad sunoch�n~g, id est
'angustias', istius mundi, qui in maligno positus est et uariis
perturbationibus quasi fluctibus coartatur atque percutitur - de
huiuscemodi negotiatoribus et in psalmis mystico sermone narratur: qui
descendunt mare in nauibus, facientes operationes in aquis multis, ipsi
uiderunt opera domini, et mirabilia eius in profundo -.
o tyre, dixisti: perfecti decoris ego sum (siue dixisti:
circumdedi mihi ego decorem), et in corde maris sita. primum crimen est
tyri, si quid uidetur habere boni, non dei putare sed suum, et omnem
pulchritudinem quae illi de diuersis uenit regionibus, propriae
aestimare diligentiae atque uirtutis; dixit enim: perfecti decoris ego
sum, siue: ego mihi circumdedi decorem, cum sit in corde, hoc est in
medio, maris sita et quasi insula moueatur, et fluctu et undarum
illisionibus confringatur. quod autem cor maris medium significet, et
ille propheticus sermo demonstrat: propterea non timebimus cum turbata
fuerit terra, et translati montes in corde maris. sonuerunt et turbatae
sunt aquae eorum; sed et dominus noster in corde terrae, hoc est in
medio, et ad inferos dicitur descendisse. uera autem et perfecta
pulchritudo in nullo hominum est nisi in christi corpore quod
interpretatur ecclesia, et multorum sanctorum uirtutibus congregatur;
unde et ipse loquitur ad sponsam: tota pulchra es, proxima mea, et
macula non est in te.
finitimi tui, qui te aedificauerunt, impleuerunt decorem tuum;
abietibus de sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris, cedrum
de libano tulerunt ut facerent tibi malum. (pro quo, nescio quid
uolentes, ita lxx transtulerunt: beelim filii tui circumdederunt tibi
decorem; cedrus de sanir aedificata est tibi, tenues tabulas cypressinas
de libano tulerunt ut facerent tibi malos abiegnos; sermo enim 'beelim'
in hoc loco apud hebraeos penitus non habetur, sed pro 'beelim'
scriptum est 'gebulaich' quod significat 'terminos tuos'; in eo quoque
quod dixerunt 'filii tui', uerbi ambiguitate decepti sunt et scripturae
similitudine, dum, pronuntiatione diuersa eaedem litterae,
'caementariorum' et 'filiorum' 'bonaich' et 'benaich' leguntur). 'o
igitur tyre, quae dixisti per superbiam: perfecti decoris ego sum (siue:
ego mihi decorem circumdedi), cum sis sita in medio mari, audi quanta
tibi dei largitate collata sint: finitimi et contermini tui, qui non de
longinquis sed uicinis sunt regionibus, ipsi impleuerunt decorem tuum;
et tu putas tuum esse quod alienum est!' et loquitur quasi ad nauem,
tropik�s~g urbis significans pulchritudinem et rerum omnium abundantiam,
ut, postquam uniuersam illius suppellectilem descripserit, malum,
antemnas, remos, uela, proram, carinam, funes, opertoria, pelles, et
cetera quibus nauium optime instructarum usus indiget, tunc tempestatem
illi et uentum austrum, quo fluctus maximi commouebuntur, uenire
denuntiet, et eam subiacere naufragio - per quae significat urbis tyriae
euersionem a rege nabuchodonosor, siue, ut multi putant, ab alexandro
rege macedonum, qui sex mensibus ipsam urbem obsedisse et cepisse
narratur, postquam dareum uicit in lycia -. iuxta mysticos intellectus,
abietibus siue cedris de sanir, nauis tyriae tabulata caeduntur, quibus
texitur atque compingitur, et cedro siue cyparisso de libano malus eius
erigitur: abietibus propter laeuitatem iuncturas que tabularum mollius
inuicem se tenentium atque mordentium, siue cedris quod lignum
imputribile est; 'de sanir' autem dicuntur, quod interpretatur 'uia
lucernae' aut, ut nos uerius arbitramur, 'dens uigiliarum' eo quod omnis
nauis prosperitas et illustratio uenerit ex uero lumine; sanir autem
mons iuxta litteram ipse est qui et hermon, quem alii uocant sarion -
lege historiam -, ['libanus'] interpretatur 'candor' siue 'dealbatio',
quod et ipsum ad gratiam pertinet aliunde uenientem.
quercus de basan dolauerunt in remos tuos, transtra tua fecerunt
tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis italiae. (lxx: de basan
fecerunt remos tuos, templa tua fecerunt tibi ex ebore, domus siluestres
de insulis chetthiim). quanta pulchritudo nauis et supellectilis eius,
ut remos haberet cedrinos - non undelibet sed de basan -, et transtra
eburnea, et praetoriola - siue cellaria in quibus merces pretiosissimae
reponuntur - de insulis 'chetthiim' - quod nos in 'italiam' uertimus -,
ex ea regione quae graeciae propinquior est, omnes occidentalium
insularum partes intellegentes! dicamus ergo, iuxta anag�g�n~g, remos
fieri nauis tyriae de basan - de qua et in psalmis scribitur: dixit
dominus: de basan conuertam, conuertam de profundo maris; basan in
lingua nostra interpretatur 'ignominia' -; eos igitur qui fuerunt in
profundo maris et in ignominia peccatorum, conuertit dominus, et uertit
in remos, ut, cum apostolis nauigantes, possint ad terram et ad littora
peruenire, et fiunt transtra de ebore cum mortificauerint corpora sua,
uel usum dentium ad laudes dei contulerint, et praetoriola siue cellaria
de insulis 'chetthiim' quae, iuxta hebraici sermonis etumologian~g,
uertitur in 'percussam', ut plagis diaboli non tam interfecta sit quam
probata. possumus 'ex ebore et siluestres domus' dicere 'de insulis
chetthiim' quas haeretici non in domo dei sed in naui tyria fabricare
conantur, et ipsi habentes ebur suum sermonis, et linguae aedificantes
templa dei templo contraria et domus siluestres habitacula bestiarum,
cum scriptura dicat in domo dei nemora et siluas ac lucos non esse
plantandos.
byssus uaria de aegypto texta est tibi in uelum, ut poneretur in
malum, hyacinthus et purpura de insulis elisa, facta sunt operimentum
tuum. (lxx: byssus cum uarietate de aegypto facta est tibi in stratum ut
circumdaret tibi gloriam, et operiret te hyacintho et purpura de
insulis elisee, et facta sunt opertoria tua). quia dixerat tyrus:
perfecti decoris ego sum (uel: circumdedi mihi ipsa pulchritudinem),
arguitur quid a singulis acceperit regionibus, secundum illud
scripturae: quid habes quod non acceperis? si autem accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis? describitur ergo quid unaquaeque mittat
prouincia, secundum illud uergilianum:
india mittit ebur, molles sua thura sabaei,
at chalybes duri ferrum, uirosa que pontus
castorea,
et cetera. byssus in aegypto quam maxime nascitur, ex qua contextum
est tyriae nauis uelum quod suspenditur malo; et operimentum illius quod
in solis calore atque tranquillo nautis atque uectoribus praebet
umbraculum, de hyacintho et purpura fit quae sunt de insulis elisa,
ionii maris sic appellans insulas. porro, iuxta septuaginta, de bysso in
stratum et in requiem tyriae nauis uelamenta texuntur, ut his operta
gloriosior sit, et circumdata amictum habeat pulchriorem. byssum autem
referri ad terram quia ex terra oritur, et hyacinthum ad aerem, purpuram
ad mare ex quo conficitur, addito coccino bis tincto quibus pontificis
uestimenta texuntur, saepe admonuimus, quod quattuor elementa
significet: terram, ignem, aerem et aquas, ex quibus constat omnia, quae
sibi assumit tyrus, ut dei creaturis non utatur cum gratia, sed dicat:
perfecti decoris ego sum (uel: decorem mihi ipsa circumdedi).
habitatores sidonis et aradii fuerunt remiges tui; sapientes tui,
tyre, facti sunt tibi gubernatores tui. senes biblii et prudentes eius
praebuerunt nautas ad ministerium uariae supellectilis tuae. omnes naues
maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae. (lxx:
principes tui qui habitabant in sidone et aradii fuerunt remiges tui;
sapientes tui, sor, qui erant in te, isti gubernatores tui. senes biblii
et sapientes eius erant in te: isti confortabant consilium tuum. et
omnes naues maris et remiges earum facti sunt tibi in occidentem
occidentis). dixerat supra: finitimi tui, qui te aedificauerunt,
impleuerunt decorem tuum; antequam ueniat ad eos qui longe habitant,
proximarum prouinciarum describit auxilia: 'habitatores tui' inquit
'siue principes sidonis et aradii, quae uicina est insula, remiges tui;
sapientes tui, o tyre, facti sunt gubernatores tui' - ad sapientes enim
proprie pertinet gubernatio, scriptura dicente: quibus non est
gubernatio, cadunt quasi folia -. 'senes siue seniores biblii et
prudentes eius praebuerunt nautas ad ministerium, siue confortauerunt
consilium tyri, et uariam supellectilem praebuerunt; omnes que maris
naues et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tyriae, siue in
occidente occidentis'. hoc interim secundum litteram; ceterum, iuxta
mysticos intellectus, quia 'sidonii' interpretantur 'uenatores', et
'aradii' 'deponentes', dicimus tyrum, gloriosam et superbissimam
ciuitatem quae, uento flante, postea conterenda est, habere ciues siue
principes uenatores - de quibus scriptum est: anima nostra sicut passer
erepta est de laqueo uenantium; ubi enim nos legimus 'uenantium', in
hebraeo scriptum est 'sidoniorum' -; isti uenantur: incautas animas, in
sublimibus constitutas, ad terrena deducunt, et efficiuntur remiges ut
ducant eos ad naufragia; sapientes autem tyri, qui in malam partem
accipiuntur, per quam sapientiores sunt filii tenebrarum a filiis lucis,
ipsi gubernant tyro naufragio praeparata; seniores biblii et prudentes
eius praebuerunt nautas tyro ad ministerium, siue confortauerunt
consilium eius - sacra narrat historia seniores plurimos fuisse a domino
reprobatos, et iuniores electos, in typum synagogae et ecclesiae:
senior cain abicitur, et abel iunior eligitur; ismael filius abraham
alienus a patre est, et isaac iunior hereditatem accepit; filiorum
quoque isaac senior esau uenator est et uagatur in saltibus, iunior
iacob simpliciter habitat domum, unde scriptum est et in malachia: iacob
dilexi, esau autem odio habui; et certe, iuxta apostolum, nihil in
matris utero constituti boni uel mali fecerunt, nec habebant meritum nec
offensam, ut alter eligeretur et alter abiceretur, nisi in typo, ut
diximus, synagogae et ecclesiae senior repellitur et assumitur iunior -.
omnes, inquit, naues maris et nautae earum fuerunt in populo
negotiationis tyriae (siue in occidente occidentis - quomodo dicitur
'canticum canticorum' et 'saeculum saeculorum' et 'opera operum' ut
canticum maius aliis canticis sit et saeculum prolixius aliis saeculis
opus que ceteris operibus utilius, sic appellatur 'occidens occidentis'
ut magnitudinem occidentalium partium significet -), et pulchre naues
maris et nautae earum et remiges qui in tyriae nauis auxilio sunt, non
pergunt ad orientem nec ad ortum luminis ubi sol iustitiae nascitur, sed
ad 'occidentem occidentis' ubi lumen occumbit et unde tenebrarum
exordium est.
persae et lydii et libyes erant in exercitu tuo, uiri bellatores
tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo (siue peltas et
galeas suspenderunt in te, ipsi dederunt gloriam tuam). persas fuisse
fortissimos, quorum rex cyrus, ut esaiae uaticinio praedicatur, subuerso
astyage rege medorum, babylonem ceperit, et sacra et saecularis narrat
historia; lydos quoque illo tempore inter gentes robustissimas
reputatos, quorum rex croesus ab eodem cyro captus sit, xenophon scribit
plenissime; et libyes cum trogodytis et aethiopibus uenisse contra
hierusalem, in paralipomenon uolumine legimus; quia illis temporibus
florentissimi erant et famosi ad proelia pugnatores, tyriae urbis
defensores esse memorantur et ad terrendos hostes scuta et galeas in
murorum propugnaculis suspendisse. spiritalis autem intellegentia illud
sonat: quod 'persae' qui interpretantur 'tentantes' siue 'tentati', et
'lydii' quos 'generatos' intellegimus, et 'libyes' qui hebraico sermone
appellantur 'phut' et uertuntur in 'os' - ab 'ore' non ab 'osse' -,
frustra tyrum nitantur defendere, cum tentatione superentur et
generationi ac libidini seruiant, cassa que tantum uerba multiplicent,
non habentes galeam salutis nec scutum fidei, sed gloriam tantum
strepitum que sermonum praetendant ad ornatum illius.
filii aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu;
sed et pygmaei qui erant in turribus tuis pharetras suas suspenderunt
in muris tuis per gyrum, ipsi compleuerunt pulchritudinem tuam. (lxx:
filii aradiorum et fortitudo tua super muros tuos in circuitu custodes
in turribus tuis erant; pharetras suas suspenderunt super propugnacula
tua per gyrum, ipsi perfecerunt decorem tuum). uerbum 'gamadim' aquilae
prima editio 'pygmaeos', symmachus 'medos', septuaginta 'custodes',
theodotio 'gomadim' ipsum hebraicum interpretati sunt; aradum insulam,
quae tota sit ciuitas, et contra se positum oppidum antaradum habeat,
uicina que sit tyro, et praetendat in phoenicis littore continentis
terrae, usque hodie cernimus. hi sunt in exercitu urbis tyriae custodes
que turrium eius et suspendunt pharetras suas per gyrum complent que
pulchritudinem eius ut sagittarios esse docent, siue pygmaei sunt, hoc
est bellatores et ad bella promptissimi apo~g t�s~g pugm�s~g, quae
graeco sermone 'in certamen' uertitur. sin autem aradii 'deponentes'
sonant, omnis qui praetendit falsi nominis scientiam et habet in
pharetra pectoris sui ignita diaboli iacula quibus deceptorum corda
uulnerat atque succendat, aradius appellandus est: cupit enim deponere
eos qui nituntur ad alta conscendere, et complet pulchritudinem tyri de
qua et in prouerbiis scriptum est: non te decipiat pulchritudinis
desiderium nec capiaris oculis tuis, et iterum: sicut inaures in naribus
porci, sic mulieri male moratae pulchritudo.
carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum
diuitiarum; argento, ferro, stanno, plumbo que repleuerunt nundinas
tuas. non solum in praesenti loco, sed et in esaia ubi scriptum est:
ululate naues carthaginis, ceteri interpretes uerbum hebraicum
transtulerunt 'tharsis' quos coloniam esse tyriorum nulli dubium est;
ipsi de occidentis partibus argento, ferro, stanno et plumbo tyri
nundinas repleuerunt. 'tharsis' in lingua nostra sonat 'exploratio
gaudii'; exploratores autem hic non in bonam partem debemus intellegere
quales moyses miserat ad explorandum terram repromissionis, sed in
contrariam quales et apostolus uitare se dicit: propter subintroductos
falsos fratres, qui intrauerunt explorare libertatem nostram quam
habemus in christo, et de quibus ioseph loquitur: exploratores estis;
considerare uestigia regionis uenistis, fratres que eius, intellegentes
crimen esse non modicum aliena per insidias explorare, responderunt: non
sunt exploratores serui tui. isti ergo nundinas tyri non auro nec
lapide pretioso, sed argento, ferro, stanno, plumbo que multiplicant,
habentes eloquii uenustatem et arma ad expugnandum, et in stanno eloquii
similitudinem quod mentitur argentum, et in plumbo impietatem
grauissimam, iuxta zachariam, in quo mulier sedet super talentum plumbi,
et aegyptii demersi sunt in profundum sicut plumbum. longa singulorum
disputatio metallorum sed breuitati studendum est.
graecia, thubal et mosoch ipsi institores tui; mancipia et uasa
aenea adduxerunt populo tuo. de domo thogorma equos et equites et mulos
adduxerunt ad forum tuum. (lxx: graecia uniuersa et adiacentia eius,
ipsi negotiatores tui in animabus hominum et uasa aenea dederunt
mercatum tuum. de domo thogorma equos et equites et mulos dederunt
nundinas tuas). 'iones' inquit '- qui hebraice appellantur iauan -, et
thubal - id est iberi orientales uel de occidentis partibus hispani qui
ab ibero flumine hoc uocabulo nuncupantur -, et mosoch - quos cappadocas
intellegimus quorum metropolis quae postea, ab augusto caesare,
caesarea appellata est, usque hodie lingua ipsorum mazaca dicitur -,
isti pretiosum tyri fecere commercium, ut mancipia et aenea uasa ex
corintho adducerent tyrum, et de domo thogorma, id est de phrygia, equos
et equites et mulos, quorum quondam illa prouincia maximam habuit
copiam'. aiunt hebraei 'graeciam', id est 'iauan', interpretari 'est et
non est', quod proprie refertur ad 'sapientiam' saecularem in qua, si
recte aliquid reperiunt, 'est' appellatur, si in contrariam partem, 'non
est'. multa enim naturae bono et ipsi disserunt de officiis, de
continentia, de opibus contemnendis - quod proprie sibi stoici uindicant
-, et uidentur animas hominum quos deceperint lucrifacere; habent que
uasa aenea, quibus mentiuntur auri similitudinem, quae ingerunt populis
tyri ut eos falsae doctrinae opinione supplantent; de domo quoque
'thogorma' quod interpretatur 'peregrinus' et 'aduena', ad forum et
nundinas eius equi adducentur et equites et muli de quibus scriptum est:
fallax equus ad salutem, et in alio loco: dormitauerunt omnes qui
ascenderunt equos, et in psalmis: nolite fieri sicut equus et mulus
quibus non est intellectus; quamobrem et doech, accusator et interfector
sacerdotum, et praefectus multorum fuit, et hos esse de domo aduenae
atque peregrini qui non comedunt carnes agni, de quibus scriptum est:
aduena et mercenarius non comedent ex eo, ut omnes nundinae tyri his
mercimoniis compleantur.
filii dadan negotiatores tui. pro quo, nescio quid uolentes,
septuaginta 'filios rhodiorum' interpretati sunt, nisi forte primae
litterae falsi similitudine, ut pro 'dadan' legerent 'radan', quae et
ipsa cycladarum maxima est, et in ionio mari quondam urbs potentissima
nauali que certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum
omnium receptaculum. et quia 'rhodii' in linguam nostram uertuntur
'uidentes iudicium', de his nunc tropologice dicitur, qui cernunt
iudicii ueritatem et ipsi non faciunt, dicente apostolo: propter quod
inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas; in quo enim iudicas alium,
teipsum condemnas, eadem enim facis quae iudicas. sed melius est 'dadan'
alterius loci nomen accipere, et ut in hebraico et apud ceteros
interpretes habetur.
insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebeninos
commutauerunt in pretio tuo. syrus negotiator tuus propter multitudinem
operum tuorum: guttam, purpuram et scutulata et byssum et sericum et
chodchod proposuerunt in mercatu tuo. (lxx: ex insulis multiplicauerunt
negotiationem tuam: dentes elephantinos, et his qui introducebantur
reddebas mercedes tuas. homines negotiationem tuam a multitudine
mercatus tui: in aphec, stacten, et polymita de tharsis, et ramoth et
chodchod dederunt nundinas tuas).
multum ab hebraico in praesenti loco septuaginta editio discrepat; ideo
iuxta utramque pauca dicenda sunt, ne, in tyri mercimoniis occupati, ad
reliquas prophetias tardius transeamus. filii dadan, negotiatores tyri,
de multis insulis multiplicauerunt negotiationem eius, ita ut dentes
elephantorum darent his qui ueniebant ad commercium eius, et haberent
homines in nundinis propter negotiationis multitudinem. haberent autem
in 'aphec' - quod de theodotionis editione in septuaginta additum est,
pro quo symmachus uertit 'polymita' -, 'stacten' quoque - pro quo omnes
alii 'purpuram' interpretati sunt, quae hebraice dicitur 'argaman' -, et
'uarietates ex tharsis' - pro quo in hebraeo 'bus' dicitur, quae ab
omnibus in 'byssum' translata est. tharsis autem in praesenti loco
penitus non habetur -. et 'ramoth', inquiunt, et 'chodchod' dederunt
nundinas tuas - quod ita habetur in hebraeo, nisi quod pro 'ramoth'
aquila 'serica' uel 'subtilia' interpretatus est; 'chodchod' uero omnes
interpretes ita ut in hebraeo positum est transtulerunt -. igitur, iuxta
septuaginta, filii rhodiorum negotiatores tyri de insulis plurimis
multiplicauerunt negotiationem eius; iuxta hebraicum, post filios dadan
negotiatores eius, insulae quoque diuersarum gentium auxerunt
mercimonium eius afferentes dentes eburneos ex india et ligna ebenina -
quae nigri coloris pretiosissima sunt -, et commutauerunt cum aliis tyri
mercibus. 'syrus' quoque fuit negotiator tyri, pro quo in hebraeo
positum est 'aram', in cuius loco septuagesima 'homines' interpretati
sunt, pro 'aram' legentes 'adam', et 'res' et 'daleth' litterarum, sicut
supra, decepti similitudine. usque hodie autem permanet in syris
ingenitus negotiationis ardor, qui per totum mundum lucri cupiditate
discurrunt, et tantam mercandi habent uesaniam, ut, occupato nunc orbe
romano, inter gladios et miserorum neces quaerant diuitias, et
paupertatem periculis fugiant; istiusmodi homines negotiatores tyri sunt
qui polymita, purpuram et scutulata mercantur, byssum quoque et sericum
et chodchod proponunt in mercatu ei. pro 'purpura' quam omnes
interpretati sunt, 'stacten', id est 'guttam', septuaginta
transtulerunt; 'chodchod' autem quid significet, usque in praesentiarum
inuenire non potui - aiunt hebraei: omnes pretiosissimas merces hoc
nomine significari, uel speciem quandam esse pretiosarum mercium, quam
romanus sermo non resonet, uel communi uocabulo scruta uendentium -. de
multis autem insulis, ut transeamus ad anag�g�n~g, quae salsis et amaris
huius saeculi tunduntur fluctibus, deferunt negotiatores dadan, dentes
eburneos candorem eloquentiae pollicentes de quibus scriptum est: a
domibus eburneis ex quibus delectauerunt te filiae regum in honore tuo;
sed non sunt candidi, nec imitantur sponsam de qua dicitur: quae est
ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum?, uerum
ebenini nigri coloris, qui non possunt suam mutare nigredinem, hieremia
dicente: si mutabit aethiops pellem suam et pardus uarietatem suam.
'syrus' quoque, id est 'aram', qui interpretatur 'excelsus' et tumet
superbia, negotiator tyri est, et in multitudine operum tyriorum defert
falsi nominis scientiam, multas uarietates et 'stacten' odoris optimi
repromittens et purpuram regiae dignitatis et scutulata ex arte
dialectica et byssum, pro qua septuaginta 'tharsis' interpretati sunt
terrae operibus deditus, et sericum, pro quo in hebraeo scriptum est
ramoth quod interpretatur 'uisio mortis' - omnia enim opera terrena ad
interitum properant -, et 'chodchod', quidquid illud est quod
intellegitur, proponens in nundinis tyri. 'dadan' autem, ex his mercibus
quae a negotiatoribus eius insulis que dicuntur afferri, uel indiae
regio intellegenda est, uel idumaeorum ac uastae solitudinis ut nonnulli
aestimant, sonat que 'cognationem', ut similitudinem diuinorum dogmatum
in haereticis cognoscamus.
iuda et terra israel ipsi institores tui in frumento primo;
balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis. (lxx:
iudas et filii israel isti negotiatores tui in frumenti commercio et
unguentis; primum mel et oleum et resinam dederunt in nundinis tuis).
uerbum hebraicum 'phanag' aquila, symmachus et theodotio ita ut apud
hebraeos positum est transtulerunt, pro quo septuaginta 'unguenta', nos
'balsamum' uertimus. dicitur autem quibus terra iudaea, quae nunc
appellatur palaestina, abundet copiis frumento, balsamo, melle et oleo
et resina, quae a iuda et israel ad tyri nundinas deferuntur. cum que
manifesta sit littera, iuxta spiritalem sensum dicimus: non debere
terram confessionis et sensum cernentis deum, qui refertur ad ecclesiam,
deferre tyrum primum triticum, quod cadens in terram multiplicatur et
accipitur pro uerbo dei: non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni
sermone dei; dein balsamum, quod nascitur in uineis engaddi, siue
unguentum, de quo scriptum est: sicut unguentum in capite, quod
descendit in barbam, barbam aaron; et mel super quo loquitur et salomon:
mel inueniens, comede quantum satis est; si enim plus comederis, euomes
illud, dum saturitate nimia mel uertitur in absinthium; oleum quoque,
de quo in tabernaculo dei lucerna accenditur, ne aptetur nobis illud
propheticum: oleum in aegypto uenundabas, quod, si in aegypto et in tyro
fuerit, uertetur in contrarium, et dicetur de eo: oleum autem
peccatoris non impinguet caput meum; sed et resina lenis est, apta
corporibus et pro medicina accipitur, unde et in hieremia scriptum est:
numquid resina non est in galaad; aut medicus non est ibi? quare non
ascendit curatio filiae populi mei?; hanc resinam habebat et iacob, quam
mittebat filio ioseph cum melle et terebintho, nucibus, thymiamate et
stacte; ismaelitae quoque, qui emerunt ioseph de terra israel, haec
aegyptum deportabant thymiamata et resinam de galaad et stacten. et ut
manifestius scire possimus quid sit frumentum, balsamum, mel et oleum
resinam que ad mercatum ferre tyri, audiamus domini uerba dicentis:
nolite dare sanctum canibus, neque margaritas uestras mittatis ante
porcos; mulieri quoque chananaeae, quae pro filia precabatur, dicens:
filia mea male uexatur a daemonio, respondit dominus: non oportet
tollere panem filiorum et dare eum canibus. sed quia exierat de finibus
tyri et sidonis et propinquabat terrae israel, idcirco quod rogauerat
consecuta est.
damascenus negotiator tuus in multitudinem operum tuorum, in
copia diuersarum opum, in uino pingui, in lanis coloris optimi. (lxx:
damascus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, ex multitudine
omnis fortitudinis tuae: uinum de chelbon et lanas de mileto). pro 'uino
pingui' quod interpretatus est symmachus, et apud aquilam et
theodotionem et in ipso hebraico habet 'uinum de chelbon'; rursum que
ubi nos posuimus 'lanis coloris optimi' siue 'splendentibus', aquila et
theodotio transtulerunt in 'lanis soor'. significat autem quod, inter
ceteras negotiationes tyri, ad nundinas eius de damasco deferebatur
uinum pinguissimum et lanae praecipuae, quod usque hodie cernimus. sin
autem 'damascus' interpretatur 'sanguinem bibens', et hebraeorum uera
traditio est, campum in quo interfectus est abel a parricida cain fuisse
in damasco, unde et locus hoc insignitus uocabulo sit - iuste et
paulus, post interfectionem stephani primi in christo martyris, perrexit
damascum, ut credentes in christo uinctos duceret hierusalem, dei que
misericordia, qui facit uidentem et caecum, oculos carnis amisit ut
mentis acciperet, ceciderunt que squamae draconis ex oculis eius, quibus
lumen perdiderat ueritatis, ut iret ad uicum qui appellatur 'rectus',
et inueniret 'ananiam' qui in lingua nostra interpretatur 'obediens' -,
de hac igitur, cui dictum est: maledicta terra, quae aperuit os suum et
hausit sanguinem fratris tui, tyri nundinae congregantur, et uinum
pingue siue lanae splendentes, pro qua 'chelbon' interpretatur
'lacteos', et pro 'lanis coloris optimi', 'lanae de mileto' - siue
'soor': 'miletum' in hebraico non habetur, sed, quia inde lanae
praecipuae deferuntur, pro 'soor' senserunt 'miletum' qui interpretati
sunt -; ex quo perspiciendum quod tyrus lacte uescatur infantiae, et
uestimenta non habeat propria, sed aliunde: ex uariis congesta
prouinciis. illud quod 'damascus' interpretatur 'sanguis cilicii' et
'sanguis osculi', praesenti non conuenit loco; frequenter enim hebraea
nomina, pro diuersitate accentuum et mutatione litterarum uocalium que
uel maxime quae apud illos habent proprietates suas, uarie
interpretantur.
dan et graecia et mozel in nundinis tuis posuerunt ferrum
fabrefactum; stacte et calamus in negotiatione tua. (lxx:
(signum_asterisci) dan et iauan et mozel in nundinis tuis
(signum_metobeli) - quae in editione eorum de theodotione addita sunt -;
ferrum factum opere et rota in commixtione tua est). ex nomine
patriarchae dan, et tribus, et locus in quo habitauit tribus, nomen
accepit ubi hodie paneas, quae quondam caesarea philippi uocabatur, unde
et iordanis fluuius sortitus uocabulum: 'ior', riuus uidelicet, 'dan',
qui fluit de libano; 'iauan' autem 'graeciam' sonat quae interpretatur,
ut diximus, 'est et non est'; pro 'mozel' quoque symmachus transtulit
'deferens', ut sit sensus: 'dan et graecia detulerunt in nundinis tuis
ferrum fabrefactum, et cetera'; aquila uero pro 'mozel' posuit de
'uzal', de quibus credendum est regionibus ferrum et stacten et calamum
ad tyri nundinas deportata. dicamus que quod graecia, id est iauan,
ferrum habeat fabrefactum, et ad bella promptissimum, dialectica que
arte constructum, iactans se cuncta iudicio et ratione proferre, uocalem
que sonum, qui interpretatur in calamo et stacten odoris optimi
repromittat; siue ferrum fabrefactum, et rotam quae uerborum
compositione uoluatur et cursum habeat orationis.
dadan institores tui in tapetibus ad sedendum. (lxx: dedan
negotiatores tui cum iumentis electis ad currus).
multum hebraicum et septuaginta in praesenti discrepant loco praeter
nomen regionis quod uicinum est: 'dedan' et 'dadan'. infinita quippe
distantia in 'tapetibus ad sedendum' et 'iumentis electis ad currus',
nec dubium quin quadrigae currus et equi in malam partem accipiantur si
terreni sint, alioquin de caelestibus et helias curru rapitur,
appellatur que ab elisaeo: pater, pater, auriga et currus israel, et
gezi aperiuntur oculi, ut currus in monte et equos uideat sine
ascensoribus, sessioni domini praeparatos; in tapetibus autem sermonum
pulchritudo monstratur, in quibus uehuntur et requiescunt institores
dedan, sessione composita, uenientes ad nundinas tyri.
arabia et uniuersi principes cedar ipsi negotiatores manus tuae;
cum agnis et arietibus et haedis uenerunt ad te. pro 'agnis, arietibus
et haedis' septuaginta 'camelos et arietes et agnos' interpretati sunt.
arabia autem et principes cedar - quae hodie sarracenorum regio est -,
sicut in hieremiae sermone, qui aduersum cedar scribitur, plenissime
demonstratum est, abundant his animantibus, agnis uidelicet et arietibus
et haedis - et tyri nundinas hac illatione multiplicat -, sed et
camelorum fertilissima regio, ob pascuarum eremi latitudinem aeris que
temperiem quibus hoc animal delectatur. 'arabia' autem interpretatur
'uespera', et 'cedar' 'tenebrae', de qua et in psalmis dicitur: habitaui
cum habitantibus cedar; quae regiones deferunt tyro camelos grauissimis
peccatorum oneribus praegrauatos, siue agnos et arietes et haedos, quos
immolant altaribus suis quae de iniquo rebelli corde simularunt. sed et
in hoc eodem propheta, in uisione pastorum, arietes aquas purissimas
conturbantes et impingentes lateribus oues et cornibus dimicantes
legimus; haedos quoque, qui ad sinistram stare consuerunt; et agnos, qui
mentiuntur agnum de quo scriptum est: ecce agnus dei, ecce qui tollit
peccata mundi. in bonam autem partem: camelos, scribit esaias, de
'madian' - quod interpretatur 'domini iudicium' - uenire hierusalem, et
epha, et arietes nabeoth, et saba, deferentes aurum et thus - quorum duo
ultima etiam a magis offeruntur domino -; isti que cameli, deposito
onere peccatorum, possunt intrare artam et angustam uiam quae ducit ad
uitam.
uenditores saba et rema, ipsi negotiatores tui, cum uniuersis
primis aromatibus et lapide pretiosissimo et auro, quod proposuerunt in
mercatu tuo. in psalmis, ubi scriptum est: reges arabum et saba munera
offerent tibi, in hebraeo habet: reges saba et saba munera offerent
tibi, quorum una 'saba' per 'sen' litteram scribitur, alterum per
'samech' quae nostrae litterae similis est. quia igitur 'saba'
interpretatur 'conuersio', hoc dicendum est, quod in praesenti loco non
'conuersionem' significet, sed 'auersionem' de qua tyro munera
deferuntur cum uniuersis aromatibus et odoribus optimis et lapide
pretioso et auro, quae omnia in tyri nundinis proponuntur; et ipsi enim
mentiuntur odorem optimum lapidem que pretiosum quo exstruere
peruersitatis suae nituntur ecclesias, et aurum quod pollicentur in
sensu, omnia que peruersa sunt - nihil enim gratuito accipiunt nec
gratis tribuunt sed uniuersa mercantur, cum reges arabum et saba gratis
christo munera offerant -; hi sunt qui omnia turpis lucri causa faciunt,
et ab eo haec munera susceperunt, qui dicit in euangelio: haec omnia
tradita sunt mihi, quae, si cecideris, dabo tibi. 'rema' siue, iuxta
septuaginta, 'regma' in nullo alio scripturarum loco inuenire potui, nec
quae regio sit, quid ue significet, nisi, quod manifestum est, et ex eo
quod iungitur saba, uicinam huic prouinciae esse regionem.
aran et chenne et eden negotiatores, saba, assur, chelmad
uenditores tui. ipsi negotiatores tui multifariam inuolucris hyacinthi
et polymitorum gazarum que pretiosarum, quae obuolutae et astrictae
erant funibus. (lxx: charran et channa et edne isti negotiatores, saba,
assur et chalmad institores tui, deferentes negotiationem
(signum_asterisci) in machalim et in galima (signum_metobeli)
hyacinthum, et (signum_asterisci) polymita (signum_metobeli) thesauros
electos funibus colligatos). et istae gentes diuersorum locorum nomina
continentes. quod autem de theodotione in septuaginta additum est: in
machalim et in galima, symmachus interpretatus est: pretiosis
inuolucris; 'polymita' quoque, qua theodotio 'uaria' interpretatus est,
de aquila et symmacho addidimus - tam pretiosae autem uestes
negotiatorum inuolucris ferebantur, ut funibus hyacinthinis
stringerentur -; 'aran' siue, ut septuaginta dixere, 'charran', in
nostra lingua sonat 'foramina'; 'chenne', 'praeparationem'; 'eden',
'delicias', pro quo apud septuaginta 'edne', quod in hebraico non
habetur, quid sonet ignoramus et ficti nominis etumologian~g quaerere
non debemus. in negotiatione ergo tyri per carneos sensus qui indicantur
in foraminibus, tota saeculi hominum praeparatio est qui solas delicias
putant si augeant tyriae urbis commercia. de 'saba' supra diximus;
'assur' interpretatur 'dirigens'; 'chelmad' siue, ut in quibusdam
exemplaribus continentur, 'cherma' transfertur in 'uineas'; haud dubium
quin sodomorum, qui ueniunt in mercatu tyri, ut praua dirigant, immo
arguant poenis et corrigant quae fuerant deprauata, iuxta illud quod in
psalmis dicitur: ut destruas inimicum et ultorem. habent que multifariam
supellectilem et incredibili uarietate distinctam, quae inuolucris
hyacinthi astricta est, siue thesauri eorum funibus constringuntur quos
thesaurizauerunt sibi in terra, iuxta illud quod scriptum est: funibus
peccatorum suorum unusquisque constringitur, nec habuerunt negotiationem
liberam, sed cuncta peccatorum uinculis nexuerunt. inuolucra
hyacinthina, propter coloris similitudinem referam ad aerias potestates
quae thesauros suos saeculi nundinis largiuntur. cedros quoque habebant
in negotiationibus tuis. naues maris (siue, ut in hebraico continentur:
tharsis) principes tui in negotiatione tua. pro 'cedris' septuaginta
'cyparissos' transtulerunt. et quia supra de utroque diximus, superfluum
est lectoris augere fastidium.
et repleta est et glorificata (siue aggrauata) nimis in corde
maris. 'nihil' inquit 'tibi defuit quod ad diuitias pertinet insularum;
quae tamen glorificatio, fuit aggrauatio possidentis dum non potes
moderate ferre diuitias, quamquam et paupertas saepe tentatio sit' -
unde et salomon necessaria tantum postulat, et diuitias aut paupertatem
pariter detestatur, ne in altero superbia, in altero subrepat
impatientia atque mendacium.
in aquis multis adduxerunt te remiges tui. supra remiges tyriae
ciuitatis, 'sidonios' legimus et 'aradios', quorum alteri 'uenatores',
alteri interpretantur 'deponentes': uenantur enim eorum animas quos
inter saeculi huius fluctus suo ducunt arbitrio, et non ad excelsa
subleuant, sed in profunda demergunt; nec imitantur eos qui usque ad
matutinam uigiliam nauigantes fregerunt insanos maris fluctus et dominum
saluatorem suscipere meruerunt statim que tali uectore et comite
peruenerunt ad portum quietis. de quo in euangelio plenius scribitur.
uentus auster contriuit te in corde maris. omnes diuitiae tyri
'austro' flante dispereunt, qui significantius hebraice 'cadim', graece
kaus�n~g interpretatur, quem nos in 'uentum urentem' transferre
possumus; de quo dicebat et sanctus: per diem sol non uret te, neque
luna per noctem. hoc uento iacob exustus erat et tamen non contritus,
dum loquitur: fui per diem exustus aestu et gelu noctis; illi quoque qui
ab hora prima conducti sunt, totius diei calorem et aestus tulerunt, et
tamen accipiunt denarium, quia exusti sunt et non contriti; unde et
sponsa dicit in cantico: nigra sum et formosa, quia despexit me (siue,
ut melius in hebraico continetur, decolorauit me) sol.
diuitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum.
multi ita legunt: in corde maris diuitiae tuae et thesauri tui et
multiplex instrumentum tuum, ut omnes tyri diuitiae uniuersa que
substantia in corde maris sit posita et saeculi fluctibus obruatur,
nihil que habeant stabile habitatores eius atque perpetuum, impleto illo
euangelico: stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem
praeparasti, cuius erunt?, et illo apostolico: qui uolunt diuites fieri,
incidunt in tentationem et muscipulas multas, et detrahuntur in
profundum. manifesta est historia; et propterea singulis pene uersiculis
breues sententiolas coaptamus. iam enim ad finem libri festinat oratio.
nautae (siue remiges) tui et gubernatores tui, qui tenebant
supellectilem tuam et populo tuo praeerant; uiri que bellatores tui qui
erant in te, cum uniuersa multitudine tua quae est in medio tui, cadent
in corde maris in die ruinae tuae. remiges, siue nautas, urbis tyriae -
sidonios legimus et aradios, de quibus iam dictum est, et, iuxta
editionem septuaginta, consiliarios 'bibli' quae hebraice appellatur
'gebal' -, uiros quoque bellatores eius - persas, lydos et libyas -, qui
omnes cadent et esse nihili monstrabuntur, cum ceciderit tyrus et
uniuersa gloria eius finem habuerit ruinarum; multitudinem autem - quam
'commixtionem' septuaginta transtulerunt -, exceptis principibus, uulgus
significat qui, absque nomine dignitatum, simili iudicio conterentur.
mixta que prophetia est inter urbem et nauem, ut ex altero alterum
intellegas; et tamen utrumque ad consummationem saeculi pertineat atque
naufragium.
a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes, et
descendent de nauibus suis, omnes qui tenebant remum (siue nautae et
uniuersi gubernatores maris) uectores que et proretae in terra stabunt,
et eiulabunt super te uoce magna et clamabunt amare, et superiacient
puluerem capitibus suis et cinere conspergentur (siue cinerem sternent
sibi). quod autem sequitur (signum_asterisci) et radent super te
caluitium, et accingentur ciliciis, et plorabunt te in amaritudine
animae ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et
plangent te (signum_metobeli) in septuaginta non habetur sed de
theodotionis editione additum. quando tyrus ceciderit, gubernatores
illius turbabuntur descendent que de classibus, et remiges uectores que
ac proretae - siue nautae et uniuersi gubernatores maris -, iactati
fluctibus, stabili aliquando consistent gradu; eiulabunt super ea uoce
magna, quam prius suis locupletabant mercibus, et mentis amaritudinem
clamore signabunt; puluerem quoque - siue terram - iacient super capita
sua, pro terrenis operibus agentes paenitentiam, et cinere consperguntur
uel uitulae iuxta legem ut purificentur, uel certe substernent cinerem
sibi - iuxta illud quod dicitur ad hierusalem: sparge terram super caput
tuum, et cinerem substerne tibi et fac planctum, et in euangelio
scriptum est: si in tyro et sidone facta essent haec signa, olim in
sacco et cinere egissent paenitentiam, et psalmista dicit: cinerem quasi
panem manducaui -; radent que super tyro caput et facient caluitium,
quod in luctu fieri solet, eo tempore quo magnitudo doloris omnem
excluserit laetitiam - apostolorum uero capilli numerati erant, quia
crinem suum instar nazaraenorum domino consecrarant; et samson, quamdiu
crines habuit, possedit fortitudinem, ablata caesarie, captus est ab
allophylis -; quando autem dicitur: et accingentur ciliciis, uetus
lumborum libido damnatur, ut, qui uixerant in deliciis, postea
paenitentes uiuant in austeritate atque duritia - niniuitae habuere
saccos; et rursum ad hierusalem dicitur: plange ad me quasi sponsa,
accincto cilicio, super uirum suum uirginalem -. et plorabunt te,
inquit, in amaritudine animae ploratu amarissimo - melius est enim
ingredi in domum luctus, quam in domum conuiuii -, ut plangant tyrum, et
carnem lugubre congeminent; quod sequens scriptura subiungit. ut autem
sciamus profectum esse eorum qui plangunt ruentem et qui prius in maris
corde et in medio illius uersabantur, prophetae nos doceat exemplum, qui
et ipse plangere iubetur tyrum ut, expleto tempore paenitentiae,
restituatur in antiquum statum, et assumpta cithara domino personet:
lege esaiam. quidam ridicule - sed tamen quod legimus est dicendum -
'gubernatores' episcopos haereticorum, 'consiliatores' presbyteros,
'proretas' archidiaconos, 'remiges' atque 'nautas' diaconos
interpretantur, 'uectores' uero ad cunctum populum referunt - si
addidissent 'nauclerum' diabolum, implessent tragoediam -, qui omnes
eiulabunt pariter et flebunt amarissime et agent paenitentiam postquam
naufragium senserint nauis suae et in terra steterint, omnem que decorem
falsi nominis scientiae amiserint, et pro gaudio atque laetitia, in
cordis amaritudine paenitentiam moerore signauerint.
quae est ut tyrus quae obmutuit (siue conticuit) in medio maris? -
quod in lxx non habetur -. quae in exitu negotiationum tuarum (siue
quam inuenisti mercedem) de mari implesti populos multos, in multitudine
diuitiarum tuarum et populorum ditasti reges multos; nunc contrita es a
mari (siue in mari), in profundis aquarum opes tuae (siue negotiatio
tua); et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt. uniuersi
habitatores insularum obstupuerunt (siue contriti sunt) super te, et
reges earum omnes tempestate perculsi (siue uersi in amentiam)
mutauerunt uultus (uel fleuerunt); negotiatores gentium (siue populorum)
sibilauerunt super te: ad nihili deducta es (siue facta perditio es),
et non eris ultra usque in saeculum (siue in perpetuum). gubernatores,
remiges, proretae atque uectores, in planctu tyri ista memorabunt, quae
alia ciuitatum ita conticuit, ut loquendi fiduciam non haberet, et
audiret illud euangelicum: tace et obmutesce et de psalmis: peccatori
autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis
testamentum meum per os tuum?. 'quantis mercibus, o tyre, ditata es? et
quid tanto labore quaesisti, ut diebus ac noctibus peritura naufragio
congregares? implesti quidem populos multos et opibus tuis locupletasti
reges - de quibus scriptum est: astiterunt reges terrae, et principes
conuenerunt in unum aduersus dominum, et aduersum christum eius -; sed
nunc contrita es in mari et in aquarum profundis' - iuxta illud quod de
pharaone scriptum est: currus pharaonis et fortitudinem eius proiecit in
mare, qui demersi sunt in profundum quasi lapis et dicere poterant:
ueni in profundum maris, et tempestas demersit me -. 'omnes insulae, uel
habitatores insularum, quae saeculi huius fluctibus uerberantur,
stupebunt super te, et reges earum, tempestate perculsi, sentient
interitum suum, imitantes que uocem colubri, sibilabunt et dicent: ad
nihilum deducta es (siue facta perditio es) - ut non naturam perditionis
habueris, sed uoluntatem -, et non eris' - quod si hucusque dixisset,
magna quaestio nascebatur: quomodo non esset, quam nunc uidimus
exstructam; sed ex eo quod sequitur: 'usque in saeculum', unius saeculi
tempus ostendit, quod iuxta aetatem hominis annorum septuaginta circulo
supputatur -, siue 'non eris deo' - dicente apostolo: qui uocauit ea
quae non erant, et esaias propheta: ecce confundentur et erubescent
omnes aduersarii tui; erunt enim quasi non sint, et esther, iuxta
septuaginta interpretes: ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt, et in
psalmis: dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero;
quae testimonia quo sensu accipienda sint supra diximus -. omnia autem
haec ad haereticorum possumus referre personam, qui, in contritione tyri
atque naufragio, sentient errorem suum, et, in medio maris positi,
liberare suas animas concupiscent, plangent que male diuitias
congregatas, quibus multos ditauerant reges, patriarchas uidelicet suos,
et uulgus ignobile, quorum opes in medio corruent mari; habitatores
quoque omnium insularum - si tamen uoluerimus ad bonam partem referre
quae dicta sunt - obstupescent super contritione tyri, et reges
insularum omnium, uel ipsi, quasi tempestate perculsi, mutabunt uultus,
uel certe cordis moerorem fletu et lacrimis indicabunt, stuporis que
magnitudinem admiratione et sibilo testabuntur, quomodo nihili facta sit
et perierit quae salutem multis gentibus promittebat; et ultra non
erit, nequaquam certo tempore - ut ai�na~g interpretemur 'in saeculo' -,
sed in perpetuum, quia idem sermo utrumque significat.
LIBER 9
consequens erat, filia eustochium, ut prophetiam tyri et principis
tyri uno uolumine comprehenderem, et tam locis quam uaticinatione
coniunctos, nequaquam librorum ordine separarem. sed quia plura sunt
quae dicuntur et modum prolixitatis excedunt, ideo in nonum librum
dilata est explanatio, quam orationibus tuis omnium que sanctorum ad
calcem credimus peruenturam, ut contra pharaonem quoque et uniuersam
aegyptum, quae in hiezechiele scripta sunt, disseramus. quae et ipsa
nobis longitudine sui, in librum decimum diuidenda sunt, quo et
uoluminum inter se mensura seruetur, et, diuisus, dictantis scribentis
que et legentis labor respiret in partibus.
28. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, dic
principi tyri: haec dicit dominus deus: eo quod eleuatum est cor tuum,
et dixisti: deus ego sum, et in cathedra dei sedi in corde maris; cum
sis homo et non deus, et dedisti cor tuum quasi cor dei. ecce sapientior
es tu daniele, omne secretum non est absconditum a te, in sapientia et
prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum
in thesauris tuis; in multitudine sapientiae tuae, in negotiatione tua
multiplicasti tibi fortitudinem, et eleuatum est cor tuum in robore tuo.
propterea haec dicit dominus deus: eo quod eleuatum est cor tuum quasi
cor dei, idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos
gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae,
et polluent decorem tuum. interficient et detrahent te, et morieris in
interitu occisorum in corde maris. numquid dicens loqueris: deus ego
sum, coram interficientibus te, cum sis homo et non deus in manu
occidentium te?
morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum,
ait dominus deus. (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: et tu
fili hominis, dic principi tyri: haec dicit dominus deus: pro eo quod
exaltatum est cor tuum, et dixisti: deus ego sum, habitationem dei
habitaui in corde maris; tu autem es homo et non deus, et dedisti cor
tuum quasi cor dei. numquid sapientior es daniele? sapientes non
erudierunt te disciplina sua: numquid in eruditione tua aut prudentia
tua fecisti tibi fortitudinem, et fecisti aurum et argentum in thesauris
tuis, aut in multa eruditione tua et negotiatione tua multiplicasti
fortitudinem tuam? elatum est cor tuum in fortitudine tua. propterea
haec dicit dominus deus: quia dedisti cor tuum quasi cor dei, propter
hoc ecce ego adducam super te alienos pestilentes de gentibus; et
euaginabunt gladios suos in te super pulchritudine doctrinae tuae, et
humiliabunt pulchritudinem tuam in perditione. et deducent te et
deponent te, et morieris morte uulneratorum in corde maris. numquid
loquens dices: deus ego sum, in conspectu interficientium te? tu autem
es homo et non deus in multitudine uulnerantium te. mortibus
incircumcisorum morieris in manibus alienorum, quia ego locutus sum,
dicit adonai dominus). ubicumque iuxta septuaginta, secundo ponitur
'dominus, dominus', primum nomen tetragrammaton est quod proprie ad deum
pertinet et 'ineffabile' dicitur, secundum commune quod saepe et in
hominibus inuenitur. quomodo autem tyriae urbis, sub figura nauis,
primum diuitiae deinde ruina planctus que descriptus est, sic ad
principem tyri primum sermo fit prophetalis quod erectus sit per
superbiam nec bene abusus opibus quas habebat, deinde luctus et
lamentatio de quantis bonis ad mala quanta peruenerit. primum igitur
prima dicenda sunt. scriptum est in esaia de rege babylonis
nabuchodonosor, quod se dei potentiae coaequarit et in tantam elatus sit
arrogantiam, ut auderet dicere: super sidera caeli ascendam, et ero
similis altissimo - praecipitatus que de solio, meruit audire: quomodo
cecidit lucifer qui mane oriebatur? -, et de pharao in hoc eodem
propheta: mea sunt flumina, et ego feci ea, et de principe tyri, quod
elato corde dixerit arroganter: deus ego sum et in cathedra dei sedeo
(siue in habitaculo dei habitaui), cum sit homo et non deus; quae,
quamquam uideantur uires humanae fragilitatis excedere et non tam
hominum uerba esse quam insanientium daemonum, tamen huperbol�n~g
debemus accipere, quod intantum intumuerint et nescierint mensuram suam,
ut, elati felicitate saeculi et regni potentia dum praesentia bona
putant esse perpetua, homines se esse nescierint et aeternum sibi
imperium uindicarint; licet sub typo principum regum que et singularum
urbium uel prouinciarum, potestates aduersariae demonstrentur - de
quibus scribit et apostolus paulus: non est nobis pugna aduersus carnem
et sanguinem, sed contra principes et potestates rectores que tenebrarum
istarum et spiritalia nequitiae in caelestibus, et in alio loco:
sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam uero non mundi huius,
neque principum saeculi istius, qui destruuntur, et, iterum de sapientia
disputans, ait: quam nullus de principibus mundi huius cognouit: si
enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent; in danielis
quoque prophetia perspicue legitur: princeps israelitici populi michael
et princeps graeciae, princeps que persarum; et moyses apertius scribit
in deuteronomii cantico: quando diuidebat altissimus gentes,
disseminabat filios adam, constituit terminos nationum iuxta numerum
angelorum dei (siue, ut melius habetur in hebraico, iuxta numerum
filiorum israel); et facta est pars domini populus eius, iacob funiculus
hereditatis eius israel; nec mirabimur in parte contraria pessimos
reges in typo praeuaricatorum praecedere principum, cum optimos reges
dauid et salomonem et iosiam et patriarchas ac prophetas in figura
domini saluatoris praecessisse doceamus -. igitur iuxta utramque
intellegentiam, regum pariter superborum et apostatarum principum, quae
scripta sunt disseramus: 'cum sis' ait 'in medio mari, et insulae
tenearis angustiis, plus dicam, cum sis homo et humanae carnis
fragilitate circumdatus, tumore cordis elatus, in solio dei, in caelis,
te habitare arbitratus es; simul que, quia iactas sapientiam, in tantum
ut regni tui homines salomonem aenigmatibus prouocarint; numquid
sapientior es daniele qui dei gratia uicit omnes magos et hariolos et
nunc in babylone sapientissimus est?' siue ita intellegendum: 'etiam si
sapientior sis daniele qui omnium confessione sapientissimus est, et
diuitiarum ac potentiae magnitudine dei te cupias potentiae coaequare,
tamen capieris ab aduersariis et, urbe perdita, multis confodieris
uulneribus, et ultra non dices: deus ego sum; doctus interitu hominem te
esse, non deum'. sin autem uolumus principem tyri eandem dicere
potestatem cui a deo credita est ipsa ciuitas siue prouincia, illud
assumamus testimonium: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. uos
autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis,
traditae enim illis sunt ad regendum prouinciae, quasi iudicibus, ab
imperatore; qui, obliti honorem suum, ex alterius iussione pendere,
qualis nuper heraclianus in africa fuit, erecti sunt mente tyrannica
contra regem et dominum suum, ut, in toto orbe dispersi, sub nominibus
idolatriae, deorum sibi nomina assumerent et, inflati superbia, in
iudicium diaboli inciderent et laqueum, de quo et saluator locutus in
euangelio est: uidi satanam quasi fulgur cadentem de caelo.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, leua
planctum super regem tyri, et dices ei: haec dicit dominus deus: tu
signaculum similitudinis, plenus sapientiae et perfectus decore; in
deliciis paradisi dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum:
sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus
et carbunculus et smaragdus; aurum opus decoris tui, et foramina tua in
die qua conditus es praeparata sunt. tu cherub extentus et protegens;
et posui te in monte sancto dei; in medio lapidum ignitorum ambulasti,
perfectus in uiis tuis a die conditionis tuae, donec inuenta est
iniquitas in te. in multitudine negotiationis tuae repleta sunt
interiora tua iniquitate, et peccasti. et eieci te de monte dei, et
perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. eleuatum est
cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam in pulchritudine tua: in
terram proieci te, ante faciem regum dedi te ut cernerent te. in
multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae
polluisti sanctificationem tuam; producam ergo ignem de medio tui qui
comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium
uidentium te. omnes qui uiderint te in gentibus obstupescent super te;
nihili factus es, et non eris in perpetuum. (lxx: et factus est sermo
domini ad me, dicens: fili hominis, assume planctum super principem
tyri, et dic ei: haec dicit dominus deus: tu es signaculum similitudinis
plenus sapientiae, et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti,
omni lapide bono circumdatus es: sardio et topazio et smaragdo et
carbunculo et sapphiro et iaspide et argento et auro et ligurio et
achate et amethysto et chrysolitho et beryllo et onychino, et auro
replesti thesauros tuos, et horrea tua in te a die qua conditus es
parauerunt, cum cherub uncto a deo et habitante in tabernaculo et dedi
te in monte sancto dei: factus es in medio lapidum ignitorum, fuisti
immaculatus in diebus tuis a die qua creatus es, donec inuentae sunt
iniquitates in te. a multitudine negotiationis tuae replesti cellaria
tua iniquitate, et peccasti. et uulneratus es a monte dei, et adduxit te
cherub obumbrans de medio lapidum ignitorum. elatum est cor tuum in
decore tuo; corrupta est disciplina tua cum decore tuo: propter
multitudinem peccatorum tuorum et iniquitates in terram proieci te, in
conspectu regum dedi te ut dehonestareris. propter multitudinem
peccatorum tuorum et iniquitates negotiationis tuae contaminaui sancta
tua; et educam ignem de medio tui, hic deuorabit te, et dabo te in
cinerem super terram in conspectu omnium uidentium te. et omnes qui
nouerant te in gentibus contristabuntur super te; perditio factus es, et
non eris ultra in saeculum).
morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum,
ait dominus deus. (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: et tu
fili hominis, dic principi tyri: haec dicit dominus deus: pro eo quod
exaltatum est cor tuum, et dixisti: deus ego sum, habitationem dei
habitaui in corde maris; tu autem es homo et non deus, et dedisti cor
tuum quasi cor dei. numquid sapientior es daniele? sapientes non
erudierunt te disciplina sua: numquid in eruditione tua aut prudentia
tua fecisti tibi fortitudinem, et fecisti aurum et argentum in thesauris
tuis, aut in multa eruditione tua et negotiatione tua multiplicasti
fortitudinem tuam? elatum est cor tuum in fortitudine tua. propterea
haec dicit dominus deus: quia dedisti cor tuum quasi cor dei, propter
hoc ecce ego adducam super te alienos pestilentes de gentibus; et
euaginabunt gladios suos in te super pulchritudine doctrinae tuae, et
humiliabunt pulchritudinem tuam in perditione. et deducent te et
deponent te, et morieris morte uulneratorum in corde maris. numquid
loquens dices: deus ego sum, in conspectu interficientium te? tu autem
es homo et non deus in multitudine uulnerantium te. mortibus
incircumcisorum morieris in manibus alienorum, quia ego locutus sum,
dicit adonai dominus). ubicumque iuxta septuaginta, secundo ponitur
'dominus, dominus', primum nomen tetragrammaton est quod proprie ad deum
pertinet et 'ineffabile' dicitur, secundum commune quod saepe et in
hominibus inuenitur. quomodo autem tyriae urbis, sub figura nauis,
primum diuitiae deinde ruina planctus que descriptus est, sic ad
principem tyri primum sermo fit prophetalis quod erectus sit per
superbiam nec bene abusus opibus quas habebat, deinde luctus et
lamentatio de quantis bonis ad mala quanta peruenerit. primum igitur
prima dicenda sunt. scriptum est in esaia de rege babylonis
nabuchodonosor, quod se dei potentiae coaequarit et in tantam elatus sit
arrogantiam, ut auderet dicere: super sidera caeli ascendam, et ero
similis altissimo - praecipitatus que de solio, meruit audire: quomodo
cecidit lucifer qui mane oriebatur? -, et de pharao in hoc eodem
propheta: mea sunt flumina, et ego feci ea, et de principe tyri, quod
elato corde dixerit arroganter: deus ego sum et in cathedra dei sedeo
(siue in habitaculo dei habitaui), cum sit homo et non deus; quae,
quamquam uideantur uires humanae fragilitatis excedere et non tam
hominum uerba esse quam insanientium daemonum, tamen huperbol�n~g
debemus accipere, quod intantum intumuerint et nescierint mensuram suam,
ut, elati felicitate saeculi et regni potentia dum praesentia bona
putant esse perpetua, homines se esse nescierint et aeternum sibi
imperium uindicarint; licet sub typo principum regum que et singularum
urbium uel prouinciarum, potestates aduersariae demonstrentur - de
quibus scribit et apostolus paulus: non est nobis pugna aduersus carnem
et sanguinem, sed contra principes et potestates rectores que tenebrarum
istarum et spiritalia nequitiae in caelestibus, et in alio loco:
sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam uero non mundi huius,
neque principum saeculi istius, qui destruuntur, et, iterum de sapientia
disputans, ait: quam nullus de principibus mundi huius cognouit: si
enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent; in danielis
quoque prophetia perspicue legitur: princeps israelitici populi michael
et princeps graeciae, princeps que persarum; et moyses apertius scribit
in deuteronomii cantico: quando diuidebat altissimus gentes,
disseminabat filios adam, constituit terminos nationum iuxta numerum
angelorum dei (siue, ut melius habetur in hebraico, iuxta numerum
filiorum israel); et facta est pars domini populus eius, iacob funiculus
hereditatis eius israel; nec mirabimur in parte contraria pessimos
reges in typo praeuaricatorum praecedere principum, cum optimos reges
dauid et salomonem et iosiam et patriarchas ac prophetas in figura
domini saluatoris praecessisse doceamus -. igitur iuxta utramque
intellegentiam, regum pariter superborum et apostatarum principum, quae
scripta sunt disseramus: 'cum sis' ait 'in medio mari, et insulae
tenearis angustiis, plus dicam, cum sis homo et humanae carnis
fragilitate circumdatus, tumore cordis elatus, in solio dei, in caelis,
te habitare arbitratus es; simul que, quia iactas sapientiam, in tantum
ut regni tui homines salomonem aenigmatibus prouocarint; numquid
sapientior es daniele qui dei gratia uicit omnes magos et hariolos et
nunc in babylone sapientissimus est?' siue ita intellegendum: 'etiam si
sapientior sis daniele qui omnium confessione sapientissimus est, et
diuitiarum ac potentiae magnitudine dei te cupias potentiae coaequare,
tamen capieris ab aduersariis et, urbe perdita, multis confodieris
uulneribus, et ultra non dices: deus ego sum; doctus interitu hominem te
esse, non deum'. sin autem uolumus principem tyri eandem dicere
potestatem cui a deo credita est ipsa ciuitas siue prouincia, illud
assumamus testimonium: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. uos
autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis,
traditae enim illis sunt ad regendum prouinciae, quasi iudicibus, ab
imperatore; qui, obliti honorem suum, ex alterius iussione pendere,
qualis nuper heraclianus in africa fuit, erecti sunt mente tyrannica
contra regem et dominum suum, ut, in toto orbe dispersi, sub nominibus
idolatriae, deorum sibi nomina assumerent et, inflati superbia, in
iudicium diaboli inciderent et laqueum, de quo et saluator locutus in
euangelio est: uidi satanam quasi fulgur cadentem de caelo.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, leua
planctum super regem tyri, et dices ei: haec dicit dominus deus: tu
signaculum similitudinis, plenus sapientiae et perfectus decore; in
deliciis paradisi dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum:
sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus
et carbunculus et smaragdus; aurum opus decoris tui, et foramina tua in
die qua conditus es praeparata sunt. tu cherub extentus et protegens;
et posui te in monte sancto dei; in medio lapidum ignitorum ambulasti,
perfectus in uiis tuis a die conditionis tuae, donec inuenta est
iniquitas in te. in multitudine negotiationis tuae repleta sunt
interiora tua iniquitate, et peccasti. et eieci te de monte dei, et
perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. eleuatum est
cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam in pulchritudine tua: in
terram proieci te, ante faciem regum dedi te ut cernerent te. in
multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae
polluisti sanctificationem tuam; producam ergo ignem de medio tui qui
comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium
uidentium te. omnes qui uiderint te in gentibus obstupescent super te;
nihili factus es, et non eris in perpetuum. (lxx: et factus est sermo
domini ad me, dicens: fili hominis, assume planctum super principem
tyri, et dic ei: haec dicit dominus deus: tu es signaculum similitudinis
plenus sapientiae, et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti,
omni lapide bono circumdatus es: sardio et topazio et smaragdo et
carbunculo et sapphiro et iaspide et argento et auro et ligurio et
achate et amethysto et chrysolitho et beryllo et onychino, et auro
replesti thesauros tuos, et horrea tua in te a die qua conditus es
parauerunt, cum cherub uncto a deo et habitante in tabernaculo et dedi
te in monte sancto dei: factus es in medio lapidum ignitorum, fuisti
immaculatus in diebus tuis a die qua creatus es, donec inuentae sunt
iniquitates in te. a multitudine negotiationis tuae replesti cellaria
tua iniquitate, et peccasti. et uulneratus es a monte dei, et adduxit te
cherub obumbrans de medio lapidum ignitorum. elatum est cor tuum in
decore tuo; corrupta est disciplina tua cum decore tuo: propter
multitudinem peccatorum tuorum et iniquitates in terram proieci te, in
conspectu regum dedi te ut dehonestareris. propter multitudinem
peccatorum tuorum et iniquitates negotiationis tuae contaminaui sancta
tua; et educam ignem de medio tui, hic deuorabit te, et dabo te in
cinerem super terram in conspectu omnium uidentium te. et omnes qui
nouerant te in gentibus contristabuntur super te; perditio factus es, et
non eris ultra in saeculum).
solent hebraei, inter ceteras fabulas suas et genealogias~g atque
interminabiles quaestiones, haec contra chyram regem tyri dicta
intellegere, cum a salomone usque ad hiezechielem anni sint plurimi,
quos eo tempore homines non uixisse perspicuum est; et sic pronuntiare,
quasi per ironiam propheta ad eum loquatur: 'numquid tu es signaculum
similitudinis dei plenus sapientiae et perfectus decore, tu cunctis
ornatus lapidibus, tu cherub, uel creatus cum cherub, cum e contrario
peccaueris, et in cinerem dissoluendus sis?'; addunt que fabulae suae
miraculum, ut, contra scripturae immo sine scripturae auctoritate,
dicant: chyram mille uixisse annis. uerum haec quam uiolenta sit
interpretatio, absque nostro iudicio prudens lector intellegit.
et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone
(siue offirma) faciem tuam contra sidonem, et prophetabis de ea, et
dices: haec dicit dominus deus: ecce ego ad te, sidon, et glorificabor
in te (siue in medio tui), et scient quia ego dominus, cum fecero in ea
(siue in te) iudicia et sanctificatus fuero in te (siue in ea). et
immittam ei (siue in te) pestilentiam et sanguinem in plateis eius (siue
tuis), et corruent interfecti (siue uulnerati) in medio eius in gladio
(siue in gladiis) per circuitum, et scient quia ego dominus. et non erit
ultra domui israel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens
undique per circuitum eorum qui aduersantur eis (siue qui facerent
contumeliam), et scient quia ego dominus deus. haec dicit dominus deus:
quando congregauero domum israel de populis (siue de gentibus) in quibus
dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in
terra sua quam dedi seruo meo iacob; et habitabunt in ea securi (siue in
spe), et aedificabunt domos, et plantabunt uineas, et habitabunt
confidenter (siue in spe), cum fecero iudicia in omnibus qui aduersantur
eis per circuitum (siue fecerint eis contumeliam), et scient quia ego
sum dominus deus eorum. (quod que sequitur iuxta lxx: et deus patrum
eorum, in hebraico non habetur). consequenter autem post tyrum, sermo
fit ad sidonem; unius enim utraque urbs prouinciae est, et in euangelio
tyrus et sidon pariter nominantur: si in tyro et sidone factae essent
uirtutes quae fuerunt in te, unde et chananaea, cuius filia a daemonio
uexabatur, quia egressa est de finibus tyri et sidonis, quod
postulauerat impetrauit. praedicit autem sermo diuinus quod ab
babyloniis et ipsa capienda sit, et malorum cognoscat pondere quod ipse
sit dominus, cum iudicauerit eam et sanctificatus fuerit in illa et fame
eam ac pestilentia gladio que consumpserit, ita ut corruat in plateis
illius et nequaquam ultra sit in offendiculum populo dei nec eos
frequenter inpugnet; cum autem hoc factum fuerit, reuertatur populus
israel, quos in diuersas disperserat nationes, in terram suam et
sanctificetur in eis, nequaquam ut in sidone in malam partem sed in
bonam, cum eis misertus fuerit, et habitauerint in terra quam dedit
patri eorum iacob; et habitauerint securi et in domino confidentes, et
aedificauerint domos, et plantauerint uineas, cum sua promissa
compleuerit; et tunc cognoscant quod ipse sit dominus, cuius promissa
firmissima sunt. quod multi ad tempus referunt zorobabel, ezdrae et
neemiae, quando reuersus est populus israel et habitauit in terra
iudaea; alii uero in ultimo tempore et in mille annis sperant esse
complendum. porro, secundum intellegentiam spiritalem, hic nobis sensus
uidetur. 'sidonii' interpretantur 'uenatores', de quibus et in psalmis
scriptum est: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium,
et iterum: quia ipse eruet me de laqueo uenantium et a uerbo aspero, et
in prouerbiis oculus meretricis laqueus est peccatoris; sunt autem et in
bonam partem his contrarii uenatores, de quibus scribit hieremias: ecce
ego mittam piscatores et uenatores qui uenentur uos de omni colle et
monte, quos et dominus mittit ad piscandum et facit eos de piscatoribus
piscium piscatores hominum; unde et uiculus petri et andreae hoc
appellatur uocabulo - 'bethsaida' enim in lingua nostra interpretatur
'domus uenatorum' -. aduersum hos igitur, pessimos uenatores, dei sermo
dirigitur, et imperatur prophetae ut ponat, siue offirmet, faciem suam
contra sidonem, et nequaquam fluctuet omni uento doctrinae, sed in
ueritate consistens interficiet uenatores. quae sunt ergo quae sidoni
dominus comminatur?: 'ecce ego ad te ipse ueniam, et glorificabor in te
cum te interfecero; et scient omnes qui uixerint, quod ego sum dominus,
cum tibi reddidero quae mereris. mittam que pestilentiam et sanguinem in
plateas tuas' - recte que plateae dicuntur sidonis: lata enim et
spatiosa uia est quae ducit ad mortem -; et corruent interfecti qui male
steterant, gladio per circuitum, illo gladio quem uenit dominus mittere
super terram ut male iuncta dissociat; et scient qui remanserint quod
ipse sit dominus. cum que illi cessauerint, nequaquam ultra erit
offendiculum amaritudinis et spina doloris compungens et uulnerans
populum dei. omnia autem haec dicuntur contra aduersarias potestates,
quod in extremo tempore deleantur, et sit aeterna securitas, quando
congregauerit dominus domum israel, eos qui sensu cernunt deum, et
sanctificatus fuerit in eis, et complebitur illud quod scriptum est:
sancti estote, quoniam ego sanctus sum, et habitauerint in terra sua de
qua et alibi legimus: credo uidere bona domini in terra uiuentium, quam
dederat iacob qui priorem supplantauerat fratrem et primitiua eius
meruerat accipere; et habitabunt in ea securi, siue in spe, et
aedificabunt domos, plantabunt que uineas, et habitabunt secundo in spe,
iuxta illud quod legitur in esaia: qui ablactati estis a lacte, qui
abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspecta, spem
super spem; aedificabunt autem domos, quas et in euangelio aedificat qui
non super arenam sed super petram fundamenta constituit, de quibus
scriptum est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt
qui aedificant eam, et in exodo, iuxta septuaginta: quia timebant
obstetrices dominum, fecerunt sibi domos, et multa huiuscemodi; cum
autem fecerit dominus iudicium contra eos qui aduersantur, siue
contumeliis afficiunt, israel in circuitu, tunc omnis creatura cognoscet
quod ipse sit dominus, cuius uera iudicia sunt et iustificata in
semetipsis.
29. in anno decimo (siue, iuxta lxx, duodecimo), in undecimo
mense (siue, iuxta hebraicum, duodecimo), in prima (siue una) mensis
die, factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, pone (siue
offirma) faciem tuam contra pharaonem regem aegypti et prophetabis de
eo, et de aegypto uniuersa loqueris, et dices: haec dicit dominus deus.
post sidonem, quae et ipsa in phoenicis littore constituta est, sermo
fit ad prophetam decimo anno captiuitatis regis ioiachin et duodecimo
mense et una die mensis, ut ponat faciem suam, siue offirmet, contra
pharaonem regem aegypti et loquatur de uniuersa siue ad omnem aegyptum,
et ex alia parte iudaeae in eodem littore constituta aegypti prouincia
describatur, et quae illi uentura sint prophetentur. sin autem oportet
de numeris aliquid dicere, quem locum habet inter decem dies una: unde
et in principio geneseos non est dictum: factum est uespere et mane,
dies 'prima', sed 'una', ut eandem diem reuolui semper edoceat; eundem
ordinem inter decem decadas, hoc est centenarium numerum, decimus
numerus possidebit, quo ad uictimam agnus assumitur ut immoletur die
quartadecima; atque hoc modo usque ad mille et decem milia et centum
milia et ultra, per decadas suas numerorum ordo procedit; post decimum
autem annum, mensis 'duodecimus' ponitur, ut perfectus duodecim
apostolorum ac prophetarum - qui in uno uolumine continentur - numerus
demonstretur, porro, iuxta septuaginta 'decimus' mensis, qui hebraice
appellatur 'tebeth' et apud aegyptios 'tybi', apud romanos 'ianuarius'
dicitur eo quod apud illos anni sit ianua, omni calore sublato, hiberni
frigoris continet principatum; hoc de numeris dixisse sufficiat. ceterum
illud uel maxime requirendum est: utrum ipse sit pharao qui in exodo et
in esaia et hieremia et hiezechiel multis que aliis in locis et in
cantico nominatur: equitatui meo in curribus pharao assimilaui te,
proxima mea, an alius atque alius; uidetur que mihi non esse unus, sed
apud aegyptios hoc uocabulo demonstrari regiam dignitatem, sicut apud
romanos 'caesares' et 'augusti' reges eorum appellantur - a primo gaio
'caesare' et secundo adoptiuo eius octauiano, qui postea 'augustus' est
nominatus -, et apud syros 'antiochi', apud persas 'arsacidae', apud
philisthiim 'abimelech' et, post alexandrum, in aegypto 'ptolomaei'
usque ad cleopatram, qua uicta apud actium, aegyptus romana est facta
prouincia; ergo in praesentiarum aduersum unumquemlibet regum aegypti
sermo fit domini, qui interpretatur diaskedast�s~g, 'interfector'
uidelicet et 'lacerator' et 'gladio cuncta concidens et diuidens'. quod
iuxta mysticos intellectus referendum est ad eam potestatem cui subiecta
est aegyptus; numquam enim homo auderet dicere: mea sunt flumina et ego
feci illa, nec 'draco' appellaretur 'magnus et sedens in medio fluminum
suorum'; aegyptus autem hebraice appellatur 'mesraim' et in linguam
nostram uertitur ekthlibousa~g, 'coangustans' uidelicet, et 'tribulans'
eos qui sibi subditi sunt, et non dimittens oculos ad caelum leuare sed -
iuxta euangelium et exemplum illius mulieris, quam decem et octo annis
diabolus incuruauerat - semper ad terrena demergens. uideamus igitur
quae sit comminatio contra pharaonem et omnem aegyptum.
ecce ego ad te, pharao rex aegypti, draco magne qui cubas (siue
sedes) in medio fluminum tuorum et dicis: meus est fluuius, et ego feci
memetipsum (siue eos). et ponam frenum (siue laqueum) in maxillis tuis,
et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis (siue pennis) tuis, et
extraham te de medio fluminum tuorum, et uniuersi pisces tui squamis
tuis adhaerebunt. et proiciam (siue deponam) te uelociter (siue in
desertum), et omnes pisces fluminis tui super faciem terrae (siue campi
tui); cadens non colligeris neque congregaberis, bestiis terrae et
uolatilibus caeli dedi te ad deuorandum. et scient omnes habitatores
aegypti quia ego sum dominus, pro eo quod factus es (siue fuisti)
baculus (siue uirga arundinea) domui israel, quando apprehenderunt (siue
apprehendit) te manu sua et confractus es, et lacerasti omnem humerum
eorum, et innitentibus eis super te comminutus es, et dissoluisti (siue
confregisti) omnes renes eorum. studio breuitatis editionem utramque
miscemus ubi non multum inter se discrepant; alioquin ubi magna
diuersitas est, utramque proponimus. dicit autem contra pharao principem
aegypti et, sub figura eius, ad magnam loquitur potestatem, cui
aegyptus tradita est ad regendum et nihilominus superbiit contra
creatorem suum, sibi dominationem terrae uindicans et se colendam
aegyptiis gentibus tradens; loquitur que iuxta situm prouinciae quasi ad
regem, quod in nili inundatione confidat et pluuias de caelo non
magnopere desideret, auctorem que sui seipsum putet, uel fluuios, hoc
est di�rugas~g, et riuos nili a se factos iactitet: 'non' inquit
'angelum mittam sed, o draco magne qui cubas et resides in medio
fluminum tuorum, ipse ad te ueniam puniendum; ausus es enim dicere: meus
est nilus fluuius et ego mei conditor sum, uel: ipse feci flumen quo
omnis aegyptus irrigatur. cum que uenero, ponam frenum in maxillis tuis,
siue constringam laqueis os tuum quo magnifice loquebaris, et omnes
socios ac duces tuos, quos pisces uocant, adhaerere faciam pennis uel
squamis tuis, ut, extractus e flumine, proiciaris siue deponaris: nimium
te enim extuleras in deserto; et cades super faciem campi, uel terrae
tuae eo quod aegyptus campestris prouincia sit, nec colligetur cadauer
tuum nec congregaberis, id est: nequaquam sepeliris, sed bestiis et
uolatilibus caeli dabo te deuorandum, ut, cum haec uiderint in te meo
iudicio perpetrata, habitatores aegypti, cognoscant quod ipse sim
dominus; haec autem tibi euenient quoniam populum meum israel tuo
auxilio decepisti, ut nequaquam in deo creatore suo sed in te
confiderent: fuisti eis baculus arundineus - iuxta esaiam -, uel uirga
uacua et calamus fragilissimus, cui innitentes cassum deprehendere
praesidium, ita ut, incumbentibus illis, frangereris et lacerares
humerum et manum qua tenebaris, et, dum in te securi sunt,
comminuerentur omnes lumbi eorum cadentium in terram et pro auxilio
accipientium uulnera'. haec autem per metaphoran~g dicuntur quasi ad
regem aegypti, eo quod et ipsa prouincia nequaquam aduersaria fuerit
israeli, sed, dum magna promittit, a dei eos auxilio separaret;
'draconem' autem iuxta anag�g�n~g, contrariam potestatem saepe legimus -
unde et pharao dicitur diaskedast�s~g, quod a deo separet atque
seiungat, et 'aegyptus', id est mesraim~g, in 'tribulantes' et
'affligentes' uertitur, eos uidelicet quos sibi potuerit subiugare.
iste draco est praeuaricator de quo iob plenissime loquitur, et in
psalmis scriptum est: tu confregisti capita draconis, dedisti eum in
escam populis aethiopibus -, et draco 'magnus' ad comparationem minorum
draconum dicitur - de quibus canitur: tu confregisti capita draconum in
aquis, et in alio loco: hoc mare magnum et spatiosum, illic reptilia
quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis. illic naues
pertransibunt, draco iste quem formasti ad illudendum ei, de quo et in
alio loco dicitur: ipse est rex omnium qui in aquis sunt, et principium
figurationis domini, qui factus est ut illuderetur ab angelis eius -;
sedet autem, siue cubat, in medio fluminum suorum, non unius fluminis
sed multorum quae in diuersis haeresibus accipimus per quas fluxit in
aegyptum saeculi istius et irrigauit animas seductorum, non pluuiis de
caelo uenientibus sed de terra aquis turbidis - quas bibere non prohibet
hieremias dicens: quid tibi et uiae aegypti, ut bibas aquam 'geon' -
pro quo in hebraico 'sior' scriptum est quod uerbum in aquas 'turbidas'
transfertur atque 'coenosas' -?; ut autem intellegamus quae sint aegypti
draconis flumina, ex contrariis scire poterimus: dominus loquitur de
fluminibus suis: qui credit in me, flumina de uentre eius fluent aquae
uiuae, et ad samaritanam: qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non
sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam
aeternam; ista sunt flumina de caelo uenientia, de quibus dauid canit:
fluminis impetus laetificat 'ciuitatem dei', haud dubium quin
'ecclesiam' significet -. consideremus ergo quae draconis poena, quod ue
supplicium sit. sequitur: et ponam frenum (uel laqueum) in maxillis
tuis - cui simile est illud iob: adduces autem draconem in hamo et pones
capistrum circa nares eius. confidet quod introeat iordanes in os eius;
in oculo suo suscipiet illum. perforabit autem nares eius, armilla
labium illius -. ponit autem dominus in maxillis draconis istius frenum
et perforat labia eius atque constringit armillae circulo, quando, per
ecclesiasticos uiros qui scripturis sanctis eruditi sunt, imponit ei
silentium et uniuersa peruersitatis dogmata dissoluuntur; agglutinat que
pisces fluminum eius pennis ipsius uel squamis - quibus haeretici per
superbiam ad alta festinant -, ut et ipsi, iuncti cum dracone, unum cum
eo corpus efficiant, et copulantur ei uel in erroris consortio uel in
poenae similitudine, quomodo: qui adhaeret domino, unus est spiritus.
neque uero unum habet flumen draco aegyptius sed multa flumina quibus
irrigat aegyptum humilem atque deiectam et nihil in se habentem montium,
nec aquas siloe, quae uadunt cum silentio, sed 'turbidas' et
'coenosas'; unde et extrahit eum dominus de medio fluminum suorum ut
nequaquam eis incubet nec sedeat in eis, et omnes pisces squamis illius
adhaereant - pro qualitate uitiorum per totum corpus draconis uel capiti
uel uentri uel caudae et extremis partibus adhaerentes - ut, extracto
dracone, pisces quoque qui adhaerent ei pariter extrahantur. 'et
proiciam te' inquit 'in desertum, ut nequaquam reperies quos decipias,
uel certe deponam te de culmine superbiae tuae et deponam uelociter' -
iuxta illud apostoli: deus autem pacis conterat satanam sub pedibus
uestris uelociter -, ut, dracone contrito atque deposito, pisces quoque
fluminis illius deponantur, et cadat auctor criminum qui prius stare se
arbitrabatur et in toto orbe discurrere; cadat autem super faciem terrae
suae, ad quam de caelo praecipitatus est ut nequaquam ultra in
haereticorum ecclesiis colligatur, neque congregetur siue sepeliatur in
his qui crediderunt ei, cum ab eo fuerint liberati, sed detur ad
deuorandum bestiis terrae et uolatilibus caeli: bestiis de quibus
scriptum est: ne tradas animam confitentem tibi, et uolatilibus caeli
quae iuxta uiam sementem comedunt et a saluatore interpretantur esse
diaboli - non solum enim princeps malitiae sed et discipuli eius diaboli
nominantur, iuxta illud quod de iuda dicitur: nonne ego uos elegi
duodecim? et unus de uobis diabolus est -; caeli autem uocantur
uolatilia, quia sibi sublimia repromittunt, ut, postquam draco cum
piscibus suis depositus fuerit atque proiectus, et traditus ad
deuorandum bestiis terrae quae nihil in se habent mansuetudinis, et his
qui circumferuntur omni uento doctrinae, tunc intellegant habitatores
istius saeculi quod ipse sit dominus; omnis autem causa poenarum est,
quod frustra domui israel promisit auxilium et fuit ei uirga uel baculus
arundineus, uacuus et inanis, nihil que in se habens plenitudinis, quia
non poterat dicere: nos autem omnes de plenitudine eius accepimus, cum
scriptura praeceperit: non apparebis in conspectu domini dei tui inanis
(aut uacuus); quod autem non debeamus ab aegypto auxilium postulare et
alibi scriptura testatur: uae eis qui descendunt in aegyptum ad
auxilium. de istiusmodi baculo arundineo et rabsaces frustra exprobrat
ezechiae regi iudae dicens: ecce confidens in uirga arundinea atque
confracta ista, super aegypto; cui qui innisus fuerit, ingreditur in
manu eius: sic est pharao rex aegypti et omnes qui confidunt in eo, et
ille quidem de iusto rege mentiebatur ista commemorans - qui
interpretatur 'multus osculo': inebriatus enim erat de aureo calice
babylonis, et idcirco quae sua erant ingerebat populo, dominum
confitente -; hic uero exprobratur pharaoni, quod fuerit domui israel
uirga siue baculus arundineus, uanum eis et fragile et cito comminuendum
auxilium repromittens. ut autem scire ualeamus qui sit baculus
arundineus super quo domus israel confidere non debeat, ex contrario
baculo et uirga domini intellegere poterimus de qua ad dominum dicitur:
uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt; hanc uirgam habuit et
aaron quae dracones aegyptios deuorauit, et quando percussit aggeres
nili et sciniphes in tota aegypto generatae sunt; moyses quoque, iuxta
septuaginta: extendit hanc uirgam et leuauit in caelum, et dominus
induxit uentum austrum super terram toto illo die et tota nocte, et mane
leuauit uentus et adduxit locustas super omnem terram aegypti; de hac
puto uirga scribi et in numerorum libro, quod floruerit et in nuce siue
amygdala germinarit; hanc habebat apostolus dicens: quid uultis? in
uirga ueniam ad uos?; et qui pascha celebrabant, baculos tenebant
manibus, sine quibus imbecillitatem humani corporis sustinentibus,
carnes agni comedere non poterant; haec est uirga de radice iesse, super
quam septem spiritus requieuerunt. sed non talis pharao nec baculus
aegypti et uirga arundinea, quae decipit apprehendentes se et lacerat
humeros eorum, id est fortitudinem; et quicumque super eam fuerit
innisus, dissoluuntur lumbi eius, et stare non potest nec accinctus
renibus pascha celebrare; quod his congruit, quorum scrutatur corda et
renes deus.
propterea haec dicit dominus deus: ecce ego adducam super te
gladium, et interficiam de te hominem et iumentum; et erit terra aegypti
in desertum (siue perditio et solitudo), et scient quia ego sum
dominus. eo quod dixerit (siue dixeris): fluuius meus est, et ego feci
eum (siue fluuii mei sunt, et ego feci illos); idcirco ecce ego ad te et
ad flumina tua, dabo que terram aegypti in solitudines, gladio
dissipatam (siue disperditam) a turre soenes (siue a magdalo et soene)
usque ad terminos aethiopiae. non transibit per eam pes hominis, neque
pes iumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis; dabo
que terram aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et ciuitates
eius in medio urbium subuersarum: erunt desolatae quadraginta annis, et
dispergam (siue disseminabo) aegyptios in nationes, et uentilabo eos in
terras. quia haec dicit dominus deus: post finem quadraginta annorum
congregabo aegyptum (siue aegyptios) de populis (uel de gentibus) in
quibus dispersi fuerant, et reducam captiuitatem aegypti, et collocabo
eos in terra phatures, in terra natiuitatis suae (siue in terra de qua
assumpti sunt); et erunt tibi in regnum (siue principatum humilem).
inter regna cetera erit humillima, et non eleuabitur ultra super
nationes et imminuam eos ne imperent gentibus (siue ne plures sint inter
gentes). neque erunt ultra domui israel in confidentia (siue in spe),
docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos (siue reducant eos in
memoriam iniquitatis ut sequantur illos), et scient quia ego sum dominus
deus. iunge prioribus quae sequuntur: 'quia fuisti baculus arundineus
domui israel et non solum confractus es in manu eius sed - iuxta esaiam -
perforasti manum eius et nunc lacerasti humerum et ipse comminutus es
et innitentium super te dissoluisti lumbos, idcirco ego inducam super te
hostium gladium et cum hominibus iumenta uastabo et redigetur terra
aegypti in solitudines et secundo scient aegyptii quod ego sim dominus.
nec hoc ero fine contentus, sed quia in tantam prorupit blasphemiam ut
suos esse diceret fluuios et omnem abundantiam aegypti, ideo et ipsum
auferam qui se dixerat creatorem et flumina quae a se creata iactauerat,
et redigam terram aegypti in longissimam solitudinem, et gladio
dissipatam a turre soene usque ad terminos aethiopiae'. pro 'turre' quae
hebraice 'magdal' dicitur, septuaginta loci nomen posuerunt, ut
'magdolum' scriberent; turris autem soene usque hodie permanet, castrum
romanae ditioni subditum, ubi sunt nili cataractae et usque ad quem
locum de nostro mari nilus nauigabilis est. totam igitur aegyptum dicit
esse populandam usque ad terminos aethiopiae, quibus extrema aegypti
regio iungitur, ita ut pes hominis in aegypto non pertranseat nec
iumenta reperiantur in ea et non habitetur per quadraginta annos -
parcitur enim aegyptiis et, quia hospites quondam fuere israel, breuior
temporis condemnatio est: tyrus sabbatizauit sabbata sua per annos
septuaginta et sic in antiquum statum restituta est; captiuitas quoque
iudaeae templi que subuersio, usque ad cyrum regem persarum septuaginta
compleuit annos: potentes enim potenter tormenta patientur. quod autem
dicit: dabo terram aegypti desertam in medio terrarum desertarum,
palaestinos significat, idumaeos et moabitas omnes que alias regiones,
aduersum quas supra prophetae uaticinium est -; tunc disperget siue
disseminabit aegyptios in nationes et uentilabit eos in terras et, quia:
clemens et miserator est dominus, patiens et multarum miserationum,
post quadraginta annos aegypti restitutio est et reducetur in antiquum
solum uniuersa captiuitas et collocabitur in urbe metropoli, quae
appellatur phatures, ubi orta est et unde profecta est, ita dumtaxat ut
pro utilitate sua amittat antiquam superbiam et sit in regnum humile,
immo humillima omnium nationum, et non eleuetur ultra contra gentes nec
in eas habeat imperium sed, redacta in paucitatem, nequaquam decipiat
domum israel sui confidentia nec doceat eos iniquitatem, siue redigat
eos in memoriam iniquitatis, quod, deserto auxilio dei, aegypti
quaesierint adminiculum; et haec omnia fient ut tertio cognoscant
aegyptii quod ipse sit dominus. haec breui sermone perstrinximus,
historiae fundamenta iacientes. nunc allegoriae nubilum disserendum est,
et eadem breuitate uitare conabimur et huius explanationis
longitudinem. ad draconem sermo est, qui dixerat: mea sunt flumina et
ego feci ea, quod inducat super eum ipse dominus gladium, de quo in
esaia scriptum est: inebriatus est gladius meus in caelo: nunc descendet
in terram, ut perdat ex eo hominem et iumentum, quidquid uel rationis
uidetur habere uel simplicitatis, et perdat non absolute, sed dracone,
ut draconi pereant et uiuant deo et fiat aegypti terra perditio,
secundum superiorem sensum quod draconi pereat, et post perditionem
redigatur in solitudinem, pessimum hospitem habere desistens, et tunc
cognoscent homines et iumenta et terra disperdita quod ipse sit dominus -
illo sensu qui in septuagesimo septimo psalmo scriptus est: cum
interficeret illos, tunc quaerebant eum: omnis enim qui quaerit
inueniet, dei que misericordia est ut mundi huius pereat abundantia -,
et aegypti fluenta siccentur, immo terra eorum sit in solitudines et
sententia domini dissipetur a turre 'soene', quae interpretatur 'gyrus'
ut nihil in se recti habeat, usque ad terram aethiopum, qui humiles
appellantur, ut uidelicet omnis superbia quae se contra dei scientiam
erexerat destruatur, et humilietur in salutem suam. nec pes hominis, hoc
est rationale quippiam, transeat per aegyptum, neque pes iumenti
gradiatur in ea - ut simplices quosque non teneat, quos, dimissis
hominibus, pharao in aegypto tenere cupiebat, moyse contradicente et
uolente iumenta quoque de captiuitate aegypti liberare -. et non,
inquit, habitabitur quadraginta annis - qui numerus semper afflictionis
et poenae est: unde et moyses et helias et ipse saluator quadraginta
diebus ieiunauerunt et noctibus, et per quadraginta annos populus erat
in solitudine ut postea, circumcisus in galgalis, opprobrio et ignominia
aegypti liberetur; in cuius numeri sacramento et hic idem propheta pro
tribu iuda quadraginta diebus dormiuit in dextro latere, et
quadringentis annis populus seruiturus in aegypto nuntiatur, qui faciunt
quadraginta decadas siue quattuor hekatontadas~g; pluuiae quoque
diluuii quadraginta diebus inferunt orbi naufragium: iustum enim erat,
ut qui per quattuor elementa mundi, quibus omnia constare dicuntur, dum
ea diligit et fouet, deum offenderat, in ipso numero puniretur; et
israel qui peccauerat in sabbatum, septem decadarum, hoc est septuaginta
annorum, supplicium sustineret -; datur que terra aegypti deserta, et
ciuitates eius in medio terrarum et urbium subuersarum quae non sunt
exstructae de lapidibus sed latere et paleis, ut dispergatur aegyptus
quae male sibi fuerat copulata et uentiletur in terras, quo scilicet
frumentum a paleis separetur, et, quadraginta annorum fine completo, sit
restitutio aegypti, et reducatur captiuitas eius, et collocetur in
terra 'phatures' quae interpretatur 'panis conculcatus', ubi panis ille
qui dixerat: ego sum panis qui de caelo descendi, prauitate haeretica
conculcatus est, ut, cum uenerint ad ecclesiam, habitent in pane
conculcato, et nequaquam eleuentur in superbiam sed sint in regnum
humile. et ut etiam cum restituti fuerint in pristinum statum se per
humilitatem deiciant quod in aegypto uixerint et latericias exstruxerint
ciuitates, et inter multa regna ecclesiae sint humiles, et sciant in
quem peccauerint, et ultra non eleuetur aegyptus super ecclesias in toto
orbe diuisas sed redigatur in paucitatem, et pauci in ea remaneant
inter gentes iuxta illud quod scriptum est: da illis, domine. quid dabis
illis? da illis uuluam sterilem et ubera arentia, ut nequaquam gaudeant
et extollant se in multitudine deceptorum, sed redigantur in paucos:
multi enim uocati, pauci electi.
et ultra non decipiant domum israel, id est ecclesiam, nec uanam eis
spem et confidentiam repromittant, docentes iniquitatem, ut fugiant
ecclesiasticam disciplinam et sequantur aegyptias uoluptates. haec autem
fient ut tertio cognoscant aegyptii quod ipse sit dominus; quod mihi
propterea uidetur dici, ut cognitio prima aegyptiorum in carne sit,
secunda in anima, tertia in spiritu: primo super terram, secundo mundi
huius conuersatione finita, tertio post resurrectionem.
et factum est in uicesimo et septimo anno, in primo et una die
mensis, factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis,
nabuchodonosor rex babylonis seruire fecit exercitum suum seruitute
magna aduersum tyrum; omne caput decaluatum et omnis humerus depilatus,
et merces non est reddita ei, neque exercitui eius super tyrum pro
seruitute qua seruiuit mihi aduersum eam. propterea haec dicit dominus
deus: ecce ego dabo nabuchodonosor regem babylonis in terra aegypti, et
auferet multitudinem eius, et depraedabitur manubias eius, et diripiet
spolia eius, et erit in mercedem exercitui illius, et operi pro quo
seruiuit aduersum eam. dedi ei terram aegypti pro eo quod laborauerunt
mihi, ait dominus deus. in die illo pullulabit cornu domui israel; et
tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quoniam ego dominus.
quaeritur quomodo post decimum annum superioris sermonis, statim
uicesimus et septimus ponatur annus, et in consequentibus decimus
duodecimus que, et in extrema descriptione templi uicesimus quintus; sed
facilis solutio est: quia enim de aegypto et superior et haec quae nunc
dicitur prophetia contexitur licet diuersis sit facta temporibus, tamen
quia de una prouincia prophetatur iuncti sibi sunt; quod et in hieremia
crebro legimus ut praepostero ordine tempora describantur: prius enim
sedeciae in quibusdam gesta referuntur et postea ioachim qui ante eum
fuit; in psalmis autem quia carmen est lyricum, historiae ordo non
quaeritur. dicamus ergo prius iuxta litteram. nabuchodonosor cum
oppugnaret tyrum et arietes, machinas uineas que - eo quod cincta mari
esset - muris non possit adiungere, infinitam exercitus multitudinem
iussit saxa et aggerem comportare et, expleto medio mari immo freto
angustissimo, uicinum littus insulae fecit continuum; quod cum uiderent
tyrii iam iam que perfectum et percussione arietum murorum fundamenta
quaterentur, quidquid pretiosum in auro, argento uestibus que et uaria
supellectili nobilitas habuit, impositum nauibus, ad insulas asportauit,
ita ut, capta urbe, nihil dignum labore suo inueniret nabuchodonosor;
et quia dei in hac parte obedierat uoluntati, post aliquot annos
captiuitatis tyriae datur ei aegyptus, multo que saeuior tyrus aegypto:
illa enim oppugnabat hierusalem, haec uanum pollicebatur auxilium -
aliud est autem spem imbecillitate decipere, aliud aduersum dei populum
dimicare -. hoc est ergo quod dicit: 'nabuchodonosor rex babylonis in
oppugnatione tyri suum mihi seruire fecit exercitum, ut impleret
uoluntatem meam: omne caput decaluatum et omnis humerus depilatus
gestantium cophinos terrae et lapides quibus raduntur humeri et
decaluatur caput, et tamen nec ipse nec exercitus eius aliquid dignum
inuenit in tyro. et hoc cum mihi seruierit et meam contra tyrum
impleuerit uoluntatem, idcirco dabo ei terram aegypti'; quod quidam
dicunt sub nabuchodonosor esse completum, alii sub cambyse filio cyri
qui aegyptum usque ad aethiopiam uastauit, ita ut apim interficeret et
omnia eorum simulacra deleret, quam ob causam putant eum uersum in
amentiam casu equi et proprio pugione confossum - plenissime hanc
historiam narrat herodotus, ubi et omnis aegyptus per pagos et uicos et
castella describitur, et nili origo gentis que eius populi et mensura
terrae per circuitum usque ad desertum aethiopiae et littora magni maris
libyae que et arabiae confinia demonstrantur -. causa autem irae domini
contra aegyptum illa est, quod populum dei suo deceperit auxilio ne
speraret in domino et illum ad iracundiam prouocaret: 'in illo' inquit
'die quo aegyptus capta fuerit, pullulabit cornu domus israel' - haud
dubium quin regium genus significet; quod quidam ad zorobabel filium
salathiel qui per iechoniam de dauid stirpe generatus est, alii ad
ultimum tempus referunt quando putant et heliam esse uenturum; nos autem
cornu domini super christo intellegentes, praesentem carpimus historiam
-. 'cum que' ait 'o propheta, hoc prius fuerit expletum, tunc aperietur
os tuum, et uaticinium tuum nequaquam dubia promissione pendebit sed
cernetur opere perpetratum, ut sciant qui audierint, me esse dominum
cuius dixisse fecisse est'. haec secundum litteram, immo iuxta
ueritatem, dicta sint prophetiae; ceterum, ex eo quod nabuchodonosor
mercedem accepit boni operis, intellegimus etiam in ethnicos, si quid
boni fecerint, non absque mercede dei iudicio praeteriri; unde et per
hieremiam nabuchodonosor columba dei appellatur, eo quod aduersum
populum peccatorem dei seruierit uoluntati. et adducam, inquit, seruum
meum nabuchodonosor; ex quo perspicuum est condemnari nos, comparatione
gentilium, si illi lege faciant naturali, quae nos etiam scripta
neglegimus; de quo plenissime ad romanos paulus apostolus disputat. ac
ne aliquid praeterire uideamur, secundum intellegentiam spiritalem,
quaerimus ubi hunc numerum, hoc est uicesimum septimum, legerimus: in
geneseos libro scriptura testatur sexcentesimo anno uitae noe, secundo
mense, uicesima septima die mensis secundi, super faciem terrae aquas
inductas esse diluuii, et postea septimo mense eiusdem anni, qui uicinus
est sabbato, et uicesima septima die eiusdem mensis septimi, aquas
cessasse diluuii, et sedisse arcam noe super montes 'ararat' qui
interpretatur 'armeniae'; ex quo intellegimus medium esse numerum, et ad
utrumque posse conferri: quando in hoc et ira dei incipit a diluuio, et
clementia eius septimo mense in eodem dierum numero demonstratur; et
quia apud hebraeos mensis, qui apud nos kalendis et nonis idibus que
diuoluitur, secundum lunae cursum supputatur - unde et graeco uocabulo
m�n�~g, id est, 'luna', a mense nomen accepit -, hoc dictum est in
uicesimo septimo lunae die parum quid luminis remansisse ne penitus ira
eius absque misericordia sit; quando autem totus lunae orbis impletur,
tunc et pascha celebratur et omnes maximae solemnitates. quod strictim
posuimus, ut sciamus in hoc numero bona et mala pariter contineri: bona
nabuchodonosor cuius labori merces redditur, mala aegyptiis quorum
uastitas nuntiatur.
30. et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis,
propheta et dic: haec dicit dominus deus: ululate, uae uae diei, quia
iuxta est dies, et appropinquat dies domini, dies nubis; tempus gentium
erit. et ueniet gladius in aegyptum, et erit pauor in aethiopia, cum
ceciderint uulnerati in aegypto et ablata fuerit multitudo illius et
destructa fundamenta eius. aethiopia et libya et lydi, et omne reliquum
uulgus, et chub, et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. haec
dicit dominus deus: et corruent fulcientes aegyptum, et destruetur
superbia imperii eius; a turre soenes gladio cadent in ea, ait dominus
exercituum. et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes
eius in medio ciuitatum desertarum erunt; et scient quoniam ego dominus,
cum dedero ignem in aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores
eius. in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad
conterendam aethiopiae confidentiam, et erit pauor in eis in die
aegypti, quia absque dubio ueniet. haec dicit dominus deus: et cessare
faciam multitudinem aegypti in manu nabuchodonosor regis babylonis. ipse
et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam
terram; et euaginabunt gladios suos super aegyptum, et implebunt terram
interfectis. et faciam alueos fluminum aridos, et tradam terram in manu
pessimorum, et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum.
ego dominus locutus sum. haec dicit dominus deus: et disperdam
simulacra, et cessare faciam idola de memphis, et dux in terra aegypti
non erit amplius, et dabo terrorem in terra aegypti. et disperdam terram
phatures, et dabo ignem in taphnis, et faciam iudicia in alexandria; et
effundam indignationem meam super pelusium robur aegypti, et
interficiam multitudinem alexandriae. et dabo ignem in aegypto; quasi
parturiens dolebit pelusium, et alexandria erit dissipata, et in memphis
angustiae cotidianae. iuuenes heliopoleos et bubasti gladio cadent, et
ipsae captiuae ducentur. et in taphnis nigrescet dies, cum contriuero
ibi sceptra aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam
nubes operiet, filiae autem eius in captiuitatem ducentur. et faciam
iudicia in aegypto, et scient quia ego dominus.
(lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, uaticinare
et dic: haec dicit adonai dominus: o dies, quoniam iuxta est dies, et
iuxta uia domini, dies nubis; finis gentium erit, et ueniet gladius
super aegyptios, et erit conturbatio in aethiopia, et cadent uulnerati
in aegypto, et auferent multitudinem eius, et concidentur fundamenta
illius. persae et cretenses et lydi et libyes, et omnes commixti, et de
filiis testamenti mei gladio cadent. haec dicit adonai dominus: et
concident sustentacula aegypti, et descendet contumelia fortitudinis
eius; a magdolo usque ad soenen gladio cadent in ea, dicit adonai
dominus. et desolabitur in medio regionum desolatarum, et ciuitates eius
in medio urbium desertarum erunt; et scient quoniam ego sum dominus,
quando dedero ignem super aegyptum, et contriti fuerint omnes qui
auxiliantur ei. in die illa egredientur nuntii a facie mea 'siim'
festinantes disperdere aethiopiae spem, et erit conturbatio in eis in
die aegypti, quia ecce ueniet. haec dicit dominus deus: et disperdam
multitudinem aegyptiorum per manum nabuchodonosor regis babylonis,
ipsius et populi eius cum eo: pestilentes qui de gentibus missi sunt ad
perdendam terram; et euaginabunt omnes gladios suos super aegyptum, et
replebitur terra uulneratorum. et dabo fluuios eorum desertos, et tradam
terram in manu pessimorum, et disperdam terram et plenitudinem eius in
manibus alienigenarum. ego dominus locutus sum. quia haec dicit dominus
dominus: [et perdam abominationes] et deficere faciam optimates de
memphis et principes de terra aegypti, et non erunt ultra, et dabo
terrorem in terra aegypti. et disperdam terram phatures, et dabo ignem
super tanin, et faciam ultionem in diospoli; et effundam furorem meum
super sain robur aegypti, et disperdam multitudinem mempheos. et dabo
ignem super aegyptum; et conturbatione conturbabitur sais, et in
diospoli erit scissura, et diffundentur aquae. iuuenes heliopoleos et
bubasti gladio cadent, et mulieres captiuae ducentur. et in taphnis
tenebrescet dies, quando contriuero ibi sceptra aegypti et peribit ibi
contumelia fortitudinis eius; et ipsam nubes operiet, et filiae eius
captiuae ducentur. et faciam iudicia in aegypto, et scient quoniam ego
sum dominus). post uicesimum et septimum annum captiuitatis regis
ioiachin, reuertetur ad praesens tempus quando contra aegyptum coeperat
prophetare - id est ad annum decimum et decimum mensem, undecima mensis
die -, et dicet sibi praeceptum a domino ut loquatur ad omnes nationes
et cum omnibus specialiter ad aegyptum. quae sunt ergo quae loquitur?:
'ululate, uae uae diei, quia iuxta est dies, et appropinquat dies
domini, non claro sole rutilans, sed operta nubibus, et babyloniam
afferens tempestatem; cum que coeperit gladius uastare aegyptum, pauor
erit in aethiopia, quae uicina est aegypto, ne ad se usque babylonius
mucro perueniat: cadent enim in aegypto uulnerati et auferetur multitudo
illius et usque ad fundamenta omnia destruentur, ita ut, si quis in
aegypto reperiatur de aethiopia et libya et lydia et in commune de
uariis populis et chub - quod symmachus uertit in arabiam - et de filiis
terrae foederis hoc est de populo iudaeorum, cum illis gladio cadat -
pro quibus gentibus septuaginta posuerunt: persae et cretenses et lydi
et libyes, et omnes commixti, et filii testamenti mei cum ipsa gladio
cadent -,. et ut sciremus has omnes gentes fuisse in auxilio aegypti,
sequens sermo demonstrat: 'et corruent fulcientes aegyptum - siue
sustentacula aegypti, id est socii -, et omnis superbia imperii - siue
contumelia fortitudinis - illius destruetur ac deponetur a turre soene -
quam in extremis finibus aegypti sitam diximus; siue a magdolo usque ad
soenen sicut septuaginta transtulerunt -. omnes ciuitates aegypti
desertae erunt, ut cognoscant dominum quando ignis chaldaeorum uniuersa
uastauerit et attriti fuerint auxiliatores eius. et peruenerint nuntii -
iuxta aquilam et theodotionem siim, quos symmachus transtulit
festinantes, nos in trieres uertimus: ita enim ab hebraeis accepimus -
ut omnis aethiopiae fiducia conteratur, et quando fuerit uicina
prouincia desolata, pauor teneat proximas'. ut autem sciremus qui esset
iste gladius qui uastaret aegyptum et terreret aethiopiam, sequitur
manifestius: et cessare faciam multitudinem aegypti in manu
nabuchodonosor regis babylonis, qui non solum ueniet, sed ueniet multis
comitatus nationibus, ita ut omnis aegyptus interfectorum sanguine
compleatur. tanta que erit ira domini, ut siccentur aluei fluminum - hoc
est nili di�ruges~g - usque ad solum, et in manu pestilentium - siue
hominum pessimorum - plenitudo aegypti desoletur. 'mea enim uerba irrita
esse non possunt; illuc que proficiet indignatio: ut simulacra aegypti
disperdantur et cessent idola de memphis' quae usque hodie metropolis
est superstitionis aegyptiae - siue optimates et principes de memphis et
de terra aegypti -. tantus autem terror cunctam aegyptum possidebit, ut
terra phatures omnis pereat, et ignis uastet taphnis - siue, ut
septuaginta transtulerunt, tanin -. faciam que, ait, iudicia in
'alexandria', quae hodie sic uocatur; ceterum pristinum nomen habet
'no', quod aquila, symmachus et theodotio sicut in hebraeo positum est
transtulerunt; pro quo nescio quid uolentes septuaginta dixere
'diospolim' quae aegypti parua ciuitas est; nos autem pro 'no'
'alexandriam' posuimus - per 'anticipationem' quae graece prol�psis~g
appellatur, iuxta illud uergilianum:
lauina que uenit
littora:
non quo eo tempore, quando uenit aeneas in latium, lauinia
dicerentur, sed quae postea lauinia nuncupata sunt, ut manifestior locus
fieret lectoris intellegentiae -. et effundam, inquit, indignationem
meam super 'sain', quam nos in 'pelusium' uertimus et robur appellatur
aegypti eo quod portum habeat tutissimum et negotiationes maris ibi uel
maxime exerceantur - unde et poeta pelusiacam appellat lentem, non quo
ibi genus hoc leguminis gignatur, uel maxime, sed quo de thebaide et
omni aegypto per riuum nili illuc plurimum deferatur -. et interficiam,
ait, multitudinem 'alexandriae', quae rursum in hebraeo posita est 'no',
pro qua nequaquam 'diospolim', ut supra, sed 'memphim' septuaginta
transtulerunt. et, ut ostendat populosam iam illo tempore fuisse urbem:
perdam ait, multitudinem 'no'. et dabo ignem, hoc est regem babylonis,
in aegypto, qui, instar ignis, cuncta populetur. quasi parturiens
dolebit 'sain', id est 'pelusium' (siue turbatione turbabitur), et in
'alexandria' (id est in 'no') erit scissura, et diffundentur aquae (pro
qua rursum septuaginta 'diospolim' transtulerunt). moris autem
aegyptiorum est, propter inundationem nili excelsos aggeres construere
circa ripas nili, qui, si custodum neglegentia uel nimia aquarum
magnitudine rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant aquae sed
opprimunt atque populantur; per quos significatur sic chaldaeorum
exercitu occupandum aegyptum, quomodo, inundantibus nili aquis et super
modum crescentibus operiri solet atque corrumpi. pro inundatione aquarum
et irruptione atque scissura aggerum in hebraeo positum est: et erunt
in memphis angustiae cotidianae, ut, unde nilus diuiditur et ubi apis
templum est et consulta respondent oracula, ibi cotidianae angustiae
fiunt. 'iuuenes quoque heliopoleos - quae hebraice appellatur on - et
bubasti, alterius ciuitatis, gladio corruent, ita ut ipsae urbes, hoc
est habitatores, siue mulieres, earum ducantur in captiuitatem - qui
sexus iniuriae subiacet -. in taphnis uero, quae est regia ciuitas,
conterentur sceptra aegypti, id est omne regium genus; cum que potentia
eius, interfectis principibus, defecerit, tunc nigrescet dies et
caliginis ac tenebrarum omnia complebuntur, ita ut ipsa urbs operiatur
nube moeroris ac luctus, et filiae eius, id est oppida reliqua, ducantur
in captiuitatem; ut, postquam fecero iudicia in aegypto et me cunctis
iudicem demonstraro, tunc sciant aegyptii quod ego sim dominus'. haec
quasi paruulis elementa descripsimus ut per litteras, syllabas ac nomina
uerborum que contextum possint ad lectionem prosae uel carminis
peruenire. nunc aggrediamur tropologiam, et latissimum disputationis
pelagus, breui quasi picturae tabula, demonstremus. sermo domini, qui
erat semper in patre, factus est ad prophetam et uocat eum nequaquam
nomine suo, sed 'filium hominis', quod in scripturis sanctis in bonam
partem semper accipitur, dumtaxat numero singulari - ut in hoc eodem
propheta et in daniele et in euangelio -, alioquin plurali numero in
contrarium legitur - ut est illud: filii hominum, dentes eorum arma et
sagittae, et lingua eorum gladius acutus, et rursum: filii hominum
usque[quo] graui corde? leo enim rugiet, et quis non timebit? dominus
locutus est, et quis non prophetabit?
-. ululate, inquit, uae uae diei, quia iuxta est dies, et appropinquat
dies domini, dies nubis; tempus (siue finis) gentium erit; duplex
consummatio est: aut generaliter omnium quando finis mundi aduenerit,
aut specialiter singulorum quando tempus mortis institerit; 'iuxta'
autem dicitur quia, aeternitati comparatum, omne tempus breue est - unde
et iacob centum et triginta annos quibus uixerat: pauci, inquit, et
pessimi sunt dies mei, et psalmista, de uniuersi generis humani
fragilitate disputans, ait: dies nostri quasi umbra pertranseunt, quod
reputantes, nec potentia erigemur nec diuitiis incubabimus nec
felicitate laetabimur, cito omnia auferenda noscentes -; pulchre que
'dies' dicitur 'domini', quando omnis saeculi conuersatio destruetur,
et, errore sublato, una ueritas apparebit; 'dies que nubis et nebulae' -
nullus enim intrepidus incertus que de sententia, absque pauore iudicem
praestolatur -, et 'tempus, siue finis, gentium erit' - non unius
gentis aegyptiae, sed uniuersarum, ut manifestum fiat de cunctis
gentibus prophetari -. sequitur: ueniet gladius in aegyptum - 'gladius'
uersatilis et flammeus: sermo diuinus qui bonos a malis diuidat et
pessimos suo igne consumat, 'in aegyptum' autem: huius saeculi -, ita ut
pauor sit in aethiopia: qui trans aegyptum in nocte erroris et tenebris
commorantur, et quorum nigredo in candorem aut difficulter aut
nequaquam conuertitur. cadent que in aegypto uulnerati, qui male
steterant in nequitia. 'et auferetur multitudo aegypti' - lata enim et
spatiosa uia quae ducit ad mortem -. et fundamenta illius destruentur,
ut nihil in aegypto pristinae resideat firmitatis sed, desertis
fundamentis pessimis, ponatur fundamentum christi, super quo aedificetur
ecclesia - omnis quippe plantatio, quam non plantauit caelestis pater,
eradicabitur; unde et hieremias destruere iubetur quae constructa erant,
ut aedificet meliora -. 'peribunt quoque in aegypto aethiopes libyes,
et lydi - siue, iuxta septuaginta, persae, cretenses et lydi et libyes -
et chub, id est arabes, et omne reliquum uulgus - quos hybridas atque
mixticios septuaginta transtulerunt -', quos omnes, pro diuersitate
uitiorum et interpretatione nominum quae in uisione tyri posuimus,
diuersas possumus intellegere nationes - unde et apostolus: uos, inquit,
gentes in carne, qui dicimini praeputium: numquam enim dixisset in
carne gentes nisi essent aliae spiritu; et in alio loco: uidete israel
secundum carnem -; unde magnopere prouidendum est ne corde reuertamur in
aegyptum de qua semel exiuimus, et inter ceteras gentes inueniamur, et
pereamus gladio - de quo in consequentibus dicitur: iuuenes heliopoleos
et bubasti gladio cadent -, maxime cum iungatur: et filii terrae
foederis (siue testamenti mei) simul mucrone ferientur - de quibus
scriptum est: uae qui descendunt in aegyptum ad auxilium, in equis et
curribus confidentes -; sin autem ceterarum gentium homines trucidantur
in aegypto, quanto magis filii foederis et testamenti dei qui,
contemnentes angelorum panem, aegypti peponum et cepae et alliorum et
cucumum recordati sunt! tunc 'corruent sustentacula et fulcra aegypti'
quae eam in nequitia sustentabant: dialecticorum argutiae et
philosophorum argumentatio strophae; 'contumeliosum quoque ac superbum
imperium destruetur', qui omnia loquuntur per arrogantiam, et
ecclesiasticam simplicitatem ducunt pro nihili; 'a turre enim soenes
cadent in ea' - quae in extremis terminis aegypti, aethiopiae blemmyarum
que confinis est, ubi nilus innauigabilis, et cataractarum fragor, et
omnia inuia plena que serpentum et uenenatorum animantium -; sin autem,
ut supra diximus, 'magdolus' 'magnificentiam' et 'soene' 'gyrum' sonat,
perspicuum est quod aegyptiae opes et contumeliosa fortitudo ac
magnificentia, id est iactantia et exaltationes, ui pereant usque ad
gyrum aegypti, ubi nihil stabile est sed incerto uoluitur lapsu, et
peruenit ad ruinam. 'tunc dissipabuntur aegyptiae ciuitates et terra
deserta erit et nulla congregatio remanebit, habens aliquid firmitatis,
ut, rerum fine, cognoscant quod ipse sit dominus, quando miserit ignem
in aegypto', quem dominus ardere desiderat ut fenum, ligna, stipulae,
quae super fundamentum christi aedificata sunt, concrementur, 'et omnes
auxiliatores peruersorum dogmatum conterantur' - ex quo intellegendum
falsi nominis scientiam et eos, de quibus scriptum est: dissipa, domine,
gentes quae bella uolunt, socios et auxiliatores aegypti nuncupari -.
'in die' inquit 'illa egredientur nuntii a facie dei' - de quibus in
euangelio scriptum est: angeli eorum semper uident faciem patris mei qui
est in caelis; et in sementis parabola, 'messores angeli', id est
'nuntii sunt', mittuntur: ut uniuersa scandala congregent et mittant ea
in caminum ignis: ubi est fletus oculorum et stridor dentium -,
festinabunt que implere praeceptum, 'ut deterreant, siue conterant,
aethiopiae confidentiam', qui ad summum malitiae uerticem peruenerunt;
'et, in euersione aegypti, aethiopia conteratur, et paueat eo quod dies
domini sit ultionis atque uindictae' qua fugentur tenebrae peccatorum et
lux uirtutum remaneat. et cessare, inquit, faciam multitudinem aegypti
in manu nabuchodonosor regis babylonis, cui traditi sunt ad puniendum -
ipse est enim inimicus et uindex qui etiam mercedem accepit, eo quod
seruierit in expugnatione tyri - aegypti multitudinem: ut multi in
aegypto esse desistant, qui semper in ea sunt - sin autem aliquis
opposuerit, quomodo illud dicatur in deuteronomio: in septuaginta
animabus descenderunt patres uestri in aegyptum, nunc autem facti estis
ut stellae caeli in multitudinem, facile soluitur: neque enim exemplum
terrenae multitudinis posuit, sed caelestis, quae uirtutibus fulgeat et
plena sit luminum -, super quam multitudinem aegypti adducuntur
'fortissimi' gentium, ut disperdant terram - pro quibus septuaginta
'pestilentes' interpretati sunt, quod nescio quomodo conueniat his qui
adducuntur a domino, nisi forte iuxta illud exemplum: immissionem per
angelos pessimos -, qui euaginabunt gladios suos super aegyptum et
implebunt terram interfectis, siue uulneratis, ut occisos uulneratos que
esse se sentiant; et in tantum aegyptum esse destructam et ad nihili
peruenisse, ut omnia flumina eloquentiae quibus errores aegyptii iuncus
et calamus rigabatur arefiant, et tradantur in manu pessimorum qui eos
torqueant, et plenitudo terrae aegypti quae male creuerat deleatur in
manu alienorum a deo - neque enim boni sed mali angeli tormentis
praepositi sunt -. haec necesse est 'ut sciant quia locutus est dominus'
- quod frequenter assumitur ut sciant, qui audiunt, non prophetae uerba
esse, sed domini cuius praecepta irrita esse non possunt -. sequitur:
et disperdam simulacra (quae abominationes septuaginta transtulerunt),
et cessare faciam idola (uel optimates) de memphis, et dux (siue
principes) in terra aegypti; non erunt amplius: clementissimi enim
domini est, maleficia subuertere, ut nulla similitudo quae mentitur
imaginem ueritatis remaneat in aegypto; optimates quoque pereant de
'memphis', quae interpretatur 'ex ore', de quo omnia idola confixerunt,
ut truncatis capitibus et magistris idolorum non sit princeps in
aegypto, et 'terrore ac perditione omnis aegyptus compleatur'; de cuius
urbibus dicitur: et disperdam terram phatures, et dabo ignem in taphnis
(siue in tanis), et faciam iudicia in 'no' (quam septuaginta 'diospolim'
transtulerunt); et effundam indignationem meam super sain robur
aegypti; 'phatures' interpretatur 'panis conculcatio', 'tanis' 'mandatum
humile', 'diospolis' - pro qua in hebraeo posita est 'no' - 'requies',
'sain' 'tentatio', quibus nominibus diuersa haereticorum et omnium
mendaciorum conciliabula demonstrantur, qui conculcant panem
ecclesiasticum atque contemnunt, et sequuntur mandatum humile et ad
caelestia non perducens, et deliciis uacant, et sunt in requie - qualem
in euangelio legimus diuitem purpuratum -, et tentationibus inseruiunt -
quorum unus expetiuit a domino ut tentandi iob haberet potestatem -.
haec omnia dominus disperdit atque succendit; et effundet super eam
indignationem suam, et robur aegypti dissipat, ut, redacti ad nihilum,
nequaquam populum dei sollicitent et in suo sperare faciant auxilio, ut,
deserta ueritate, quaerant mendacium et quasi a baculo arundineo sic
suo praesidio uulnerentur. post haec dicitur: et interficiam (siue
disperdam) multitudinem 'mempheos' - pro qua in hebraico habet 'no',
quam supra idem septuaginta 'diospolim' transtulerunt, quae
interpretatur 'requies' -: multi enim sunt qui quaerant requiem et
iacere uelint super lectos eburneos et comedere agnos lactantes, siue -
iuxta septuaginta, qui interpretati sunt 'mempheos' -: multi sunt qui
loquantur aliis: dimitte ut auferam festucam de oculo tuo, cum ipsi
trabes habeant. 'datur que ignis in aegypto', qui uerbositatem atque
delicias suo ardore consumat. 'dolebit uniuersa tentatio, et in diospoli
- quae rursum in hebraico no ponitur - erit scissura', ut effundantur
aquae, omnis que pessima congregatio dissipetur et huc illuc que
dispereat; uel iuxta hebraicum: 'in memphis erunt angustiae cotidianae',
ut pro omni uerbo otioso reddant rationem et intellegant nihil dictorum
suorum domini iudicium praeterire. iuuenes quoque heliopoleos et
bubasti gladio cadent - 'heliopoleos' hebraice 'on' dicitur, quod
interpretatur 'dolor'; 'bubastus' autem, iuxta linguam aegyptiacam,
'oris experimentum' -; omnes isti, qui dolorem saeculi ferre non
poterant sed delicias diospoleos sectabantur et confidebant sibi in
uolubilitate sermonum et, aduersum cetera dogmata disputantes, habuerant
experimenta uictoriae, gladio sermonis dei concident, et qui nequaquam
iuuenes sed, imbecillitate mentis, mulieres appellantur, captiui
ducentur, siue ipsae urbes, dolore et oris iactantia, adducentur in
captiuitatem. et in taphnis, inquit, nigrescet dies; 'taphnae'
interpretantur 'cedentes ori', subauditur 'diaboli', cui qui cesserint,
amittent lumen ueritatis et diem nocte mutabunt, et sceptra aegypti
atque omne imperium sentient in taphnis esse contritum, ita ut deficiat
in ea contumeliosa fortitudo, siue superbia potentiae eius, et solis
iustitiae radii nube caecentur, et nequaquam mulieres, sed filiae
ducantur in captiuitatem. 'faciat que dominus non unum iudicium sed
multa iudicia in aegypto' - sicut enim bonorum apud patrem diuersae sunt
mansiones, ita et aegypti suppliciorum diuersa iudicia - ut, cum haec
omnia facta fuerint, cognoscant aegyptii quod ipse sit dominus cuius
iudicia uera, iustificata in semetipsis.
et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum
est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, brachium pharaonis regis
aegypti confregi, et ecce non est obuolutum ut restitueretur ei sanitas,
ut ligaretur pannis et farciretur linteolis (siue ut acciperet malagma)
et, recepto robore, posset tenere gladium. propterea haec dicit dominus
deus: ecce ego ad pharao regem aegypti; et comminuam brachium eius
forte sed confractum (siue brachia fortia et disposita), et deiciam
gladium de manu eius, et dispergam (siue disseminabo) aegyptum in
gentibus, et uentilabo eos in terras. et confortabo brachia regis
babylonis, dabo que gladium meum in manus eius; et confringam brachia
pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius (siue ut in
lxx continetur: et inducet gladium super aegyptum et depopulabitur
praedas eius et spoliabit spolia illius. sequitur:) et confortabo
brachia regis babylonis, et brachia pharaonis cadent; et scient quia ego
dominus, cum dedero gladium meum in manu regis babylonis et extenderit
eum super terram aegypti. et dispergam aegyptum in nationes, et
uentilabo eos in terras, et scient quia ego dominus. reuertitur ad
ordinem prophetiae: post uicesimum enim et septimum annum nunc ponit
undecimum; quae quaestio etiam in superioribus continetur: cum enim
sermo domini contra tyrum factus sit in anno undecimo, qui prius positus
est, in consequentibus loquitur ad pharaonem anno decimo, rursum que
ponit uicesimum septimum, ut diximus, et nunc undecimum - ut cetera
praetermittam quae in psalmorum ordine continentur: quomodo tertius
psalmus his psalmis in quibus mutauit faciem suam dauid coram abimelech,
et de doech idumaeo, et quando inuentus est in spelunca, et
quinquagesimus paenitentiae in cuius titulo demonstratur quod
introiuerit ad bethsabee uxorem uriae, priores sint psalmi tertio in quo
fugere notatur a facie filii sui abessalon; sed in psalmis facilis
responsio est: carmen esse lyricum et in huiuscemodi opere non quaeri
ordinem historiae sed factorum carmina singulorum -. in historia uero
illud dicendum est: ea quae de una re diuersis sunt dicta temporibus non
debere oratione diuidi sed unius loci narratione concludi, uerbi gratia
ut quae de aegypto dicta sunt alio atque alio tempore uno lectionis
ordine cognoscantur. cum haec dixerimus manet nihilominus quaestio cur
in hoc eodem loco primum factus sit sermo domini ad pharaonem anno
undecimo, et postea uicesimo septimo, et deinceps anno decimo, cum
utique iuxta ordinem primum decimus, secundo undecimus, tertio uicesimus
septimus annus, singulis prophetiis debuerint praenotari; ad quod illud
possumus respondere: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae
dei! quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!, et in
alio loco: abyssum et sapientiam quis inuestigabit?. possumus autem hoc
dicere, quod et in prophetis nequaquam historiae ordo seruetur dumtaxat
non in omnibus sed in quibusdam locis, neque enim narrant praeterita
sed futura praenuntiant prout uoluntas spiritus sancti fuerit; in
historia uero, ut sunt moysi quinque libri et iesu et iudicum uolumina,
ruth quoque et esther, samuel et malachim, paralipomenon liber et ezras,
iuncto sibi pariter neemia, praeposteram narrationem nequaquam
reperiri. haec de annorum ordine dixisse sufficiat. nunc uideamus quae
contra pharaonem, siue de pharaone, prophetia sit. brachium eius
confregisse se dicit, et non esse obuolutum neque ligatum nec fartum
linteolis nec accepisse malagma - iuxta illud quod scriptum est: non
malagma imponere, nec oleum, nec alligaturas -, quod si factum fuisset,
utique recepta fortitudine, posset tenere gladium et ad bella procedere.
idcirco clemens et misericors deus rursum comminuit brachium eius, siue
brachia, ut penitus cadat gladius de manu eius et in gentes aegyptus
dispergatur et uentiletur in terras - in brachio autem robur accipe et
fortitudinem, dicente scriptura: contere brachium peccatoris et maligni
-, quod conteritur in aduersariis nostris, quando nos persequuntur
quidem sed opprimere nequeunt; et pro salute seruorum dei aduersus
pharaonem rex babylonius saepe consurgit, ut potentem opprimat potentior
et mali tradantur peioribus; et confortantur a deo brachia pessimorum,
ut sciat qui liberatus est quod ipse sit dominus, profectum autem esse
uirtutis scire quod ipse sit dominus - e contrario possumus dicere:
filii heli, filii pestilentiae, nescientes deum, et in bonam partem de
regibus, qui rectum fecerunt in conspectu dei, scriptum est, quod
nouerint dominum -. illud autem quod in septuaginta dicitur: et conteram
brachia eius fortia et 'disposita', quod graece dicitur 'tetagmena',
scriptorum uitio deprauatum est; illi enim interpretati sunt non
'tetagmena' sed 'tetamena', hoc est non 'deposita' sed 'extenta'; pro
quo iuxta consuetudinem suam alii interpretes 'excelsa' posuerunt.
 |