Home‎ > ‎Ezekiel‎ > ‎

St. Jerome on Ezekiel Pt. 2





LIBER 10

uellem, ut ante iam dixi, prophetias contra unam prouinciam aut unum regem hisdem explanare libris et nequaquam sensum lectoris diuidere; sed quid faciam longitudini quae, nisi diuidatur in partes, modum uoluminis egreditur, et infinita congeries tam dictanti quam legenti molesta est? itaque, post sermonem contra aegyptum et planctum eius regem que aegypti, et de cuius brachio nequaquam obuoluto neque restituto pristinae sanitati in ultima parte noni libri diximus, transimus ad principium decimi libri contra eundem pharaonem regem aegypti qui comparatur regi assyrio et, post longissimam prophetiam, lamentatio super eodem assumitur et deinceps contra omnem aegyptum; in quibus disserendis, o uirgo christi eustochium, eleua cum moyse manus ut nostra uictoria tuarum orationum fructus sit: non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei, qui loquitur ad prophetam: aperi os tuum et implebo illud, propheta ad dominum respondente: aperui os meum et attraxi spiritum qui ubi uult spirat. ubi autem spiritus domini, ibi libertas, qua libertate donauit nos deus; quam frustra se iudaei habere iactabant, dicentes: semen abraham sumus nemini umquam seruiuimus, multis uitiis peccatis que subiecti et ignorantes illam sententiam: a quo quis uincitur eius et seruus est.

31. et factum est in undecimo anno, tertio, una mensis, factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, dic pharaoni regi aegypti et populo eius: cui similis factus es in magnitudine tua? ecce assur quasi cedrus (siue cyparissus) in libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus, excelsus que altitudine et inter condensas frondes (siue in medio nubium) eleuatum est cacumen eius; aquae nutrierunt illum, abyssus eleuauit eum, flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et riuos suos emisit ad uniuersa ligna regionis. propterea eleuata est altitudo eius super omnia ligna regionis (siue campi), et multiplicata sunt arbusta (siue rami) eius (signum_asterisci) et eleuati sunt rami (siue arbusta) eius (signum_metobeli) prae aquis multis. cum que extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia uolatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbra illius habitabat coetus gentium uniuersarum; erat que pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione (siue multitudine) arbustorum (uel ramorum) suorum, erant enim radices illius iuxta aquas multas. cedri (siue cyparissi) non fuerunt altiores illo in paradiso dei, et abietes (siue pini) non adaequauerunt summitatem eius, et platani (uel abietes) non fuerunt aequae (uel similes) frondibus (siue ramis) illius; omne lignum paradisi dei (siue in paradiso dei) non est assimilatum illi et pulchritudini eius, quoniam speciosam feci eam, et multis condensis que frondibus: et aemulata sunt eam omnia ligna uoluptatis (siue deliciarum) quae erant in paradiso. propterea haec dicit dominus deus: pro eo quod sublimata est in altitudinem, et dedit summitatem suam uirentem atque condensam (siue in medio nubium) - eleuatum est cor eius in altitudine sua -, tradidi eam (siue eum) in manu fortissimi (siue principis) gentium; faciens faciet ei (siue et faciet perditionem eius): iuxta impietatem eius eieci eam. et succident illam alieni; et crudelissimi nationum (siue pestilentes gentium); et proicient eam super montes, et in cunctis conuallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in uniuersis rupibus (siue campis) terrae, et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae, et relinquent eam. in ruina eius habitauerunt (siue requieuerunt) omnia uolatilia caeli, et in ramis eius fuerunt uniuersae bestiae regionis. quamobrem non eleuabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa (siue in nubibus), nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. haec dicit dominus deus: in die quando descendit ad inferos indixi luctum (siue luxit), operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; contritus est (siue contenebratus) super eum libanus, et omnia ligna agri concussa sunt (siue defecerunt). a sonitu ruinae eius commoui (siue commotae sunt) gentes, cum deducerem eum (siue eam) ad infernum cum his qui descendebant (siue descendunt) in lacum; et consolata sunt in terra infima omnia ligna uoluptatis (siue deliciarum) egregia atque praeclara in libano, uniuersa quae irrigabantur aquis. nam et ipsi cum ea (siue eo) descendent (siue descenderunt) ad infernum ad interfectos (siue uulneratos) gladio et brachium (siue semen) uniuscuiusque habitantium sub umbraculo eius in medio nationum (siue uitae suae perierunt). cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna uoluptatis? ecce deductus es cum lignis uoluptatis ad terram ultimam; in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio, sic pharao et omnis multitudo eius, dicit dominus deus. utramque editionem ex more commiscui, ubi tamen plurimum discrepabant, ne duplex propositio augeret librorum magnitudinem. ac primum sciendum, quod quaecumque dicuntur de rege assyriorum futuro tempore, in septuaginta quasi transacta memorantur et sic uel ad arborem uel ad principem loquitur assyriorum, ut tam masculino quam feminino genere de una persona intellegatur, dum et arbor refertur ad assyrium et assyrius in arbore nominatur; nec de rege babylonio in praesenti sermone ulla fit mentio ne uideatur contra captiuum populum, positus in chaldaea, dominorum atque regnantium iracundiam prouocare, sed dicitur de rege assyriorum quo eo iam tempore captus fuerat a chaldaeis et omne robur assyriorum babylonio subiacebat imperio; unde et decem tribus, hoc est israel, assyrii capiunt, duas autem, hoc est iudam et beniamin, chaldaei superant et urbem subuertunt hierusalem. dicturus igitur contra pharaonem regem aegypti et populum eius sermo diuinus, tali aduersum illum est usus exordio: cui similis factus es in magnitudine tua? ecce assur quasi cedrus in libano et reliqua; et est sensus: 'non mireris si a babyloniis sis uincendus atque periturus, et tuum perditurus imperium, omnes que opes aegyptiae destruendae sint, cum assur, multo te fortior, eodem chaldeo superante deletus sit'; describit que potentiam regis assyrii sub figura arboris 'cedri' iuxta hebraicum, 'cyparissi' iuxta septuaginta, in monte libano constitutae, quae sit pulchra ramis et condensa frondibus et ad nubes usque subrecta, quae idcirco tantum creuit, quod non aquis sed abyssis, hoc est aquis abundantissimis, irrigetur - abyssus enim multitudo sonitus aquarum -, ita ut omnes aues nidos fecerint in ramis eius, et sub frondibus illius genuerint omnes bestiae saltuum; et ne dubitaremus quae essent caeli uolatilia, quae siluarum bestiae, apertius posuit: et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum. cedri, inquit (et cyparissi), abietes (siue pinus) et platani (siue cyparissi) non fuerunt aequae ramis illius; et, ne singillatim de cunctis arboribus diceret: omnia, inquit, ligna paradisi dei non sunt assimilata illi et pulchritudini eius, per quae nonnulli intellegunt non de rege dici assyrio, sed de contraria fortitudine quae in sermone tyri inter cherubim dicitur esse generata et pretiosis distincta lapidibus et postea ad terrena suo uitio concidisse, qui et in esaia 'cadens lucifer' appellatur, et in euangelio signatur a domino: uidebam satanam quasi fulgor de caelo cadentem; sed nos haec omnia, ut interim sequamur historiam, huperbolik�s~g dicta intellegamus, quod tantae assyrius fuerit potentiae et sic cunctas oppresserit nationes, ut se angelorum fortitudini compararit; omnia autem metaphorik�s~g sub altissima 'cedro' siue 'cyparisso' dicuntur ad assyrium, interfectio que illius appellatur 'succisio'. quod que sequitur: tradidi eam in manu fortissimi gentium, regem babylonium uocat, ut quod uicit assyrium, non propriae fortitudinis sed diuinae intellegat potestatis. iuxta impietatem, inquit, eius eieci eam, ut occulte babylonium moneat non debere esse crudelem nec opprimere populum dei qui sibi traditus sit, ne similia patiatur ab assyrio qui crudelis et impius fuit. et succident illam alieni et crudelissimi nationum (siue, iuxta septuaginta, pestilentes), quod numquam diceret positus in chaldaea, ne illorum aduersum gentem suam insaniam commoueret; proicitur quoque super montes, et in cunctis conuallibus corruunt rami eius et confringuntur in rupibus, et a cunctis derelinquitur populis hoc est uolatilibus caeli et bestiis campi, et in tantam ueniet perditionem, ut omnes arbores, quae putabantur excelsae comparatione assyriae arboris, suo exemplo eleuari et in sublime erigi ultra desistant, nec stent in altitudine sua, sed, illa succisa, omnes metu pariter succidantur; quod que per translationem dictum erat fit manifestius: omnes, ait, traditi sunt, subauditur reges, in mortem ad terram ultimam, hoc est ad infernum, in medio filiorum hominum, nequaquam inter arbores, ad eos qui descendunt in lacum, haud dubium quin inferna significet. post succisionem arboris assyriae siue in die quando descendit ad inferos assyrius, indixit dominus luctum et rursum per translationem de eo loquitur quod opertus sit abysso - iuxta illud quod scriptum est: ueni in profundum maris, et tempestas demersit me -, et omnia flumina, omnes uidelicet nationes, eum ultra rigare cessauerint; et contristatus sit, siue contenebratus, super eam, id est arborem, uel eum, id est assyrium, libanus. ac ne putaremus de arbore esse sermonem, sequitur: a sonitu ruinae eius commoui gentes - quae enim tanta ruina esse unius arboris potest, ut ad sonitum eius uniuersae gentes commoueantur? -, cum deducerem, inquit, eam ad infernum - iuxta litteram, arbor ad inferos deduci non potest - cum aliis qui in lacum, id est ad inferos, descendebant; et consolata sunt in terra infima, in corde uidelicet terrae, omnia ligna uoluptatis (siue deliciarum, quod hebraice appellatur 'eden' ut nemorosos saltus siluas que significet), egregia atque praeclara, quae fuerunt in libano et irrigabantur aquis. nam et ipsae arbores cum ea, hoc est cum assyrio, descendent ad infernum ad interfectos (siue uulneratos) gladio - ligna gladiis non uulnerantur sed caeduntur, nec descendunt ad infernum -, et brachium, inquit, (siue semen, quoniam apud hebraeos sermo 'zara' utrumque significat), requiescit in umbraculo eius in medio nationum, nequaquam siluarum sed gentium. ad extremum fit apostropha ad ipsum assyrium siue ad pharaonem: cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna uoluptatis? 'nullus tibi' inquit 'par fuit, sed omnes reges potentia superasti et tamen cum ceteris regibus, qui erant in comitatu tuo, ad terras ultimas, id est ad inferos, deductus es' - dicente scriptura: ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt -. in medio, ait, incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio: ostendit quae essent ligna, quae cedrus siue cyparissus, gladiis uulnerata et iacens cum incircumcisis; et, ut extrema anterioribus iungeret, quia supra dixerat: cui similis factus es in magnitudine tua? ecce assur quasi cedrus in libano, pulcher ramis et frondibus et reliqua, nunc infert: sic est pharao, et omnis multitudo eius, dicit dominus: 'quomodo' inquit 'assyrius, cedrus et cyparissus, babylonio succidente deiecta est, sic et pharao et populus eius, hoc est ipsa arbor et rami illius, a babylonio succidentur'. haec interim iuxta historiam dicta sint, quae plerique in consummatione mundi futura intellegunt, et regem pharao, hoc est eam potestatem cui aegyptus subiecta sit, comparari regi assyriorum potentissimo, id est antichristo; quod si ille corruerit, utique at alii rectores tenebrarum istarum et principes mundi facilius corruant. dicamus ergo de singulis, breuiter omnia perstringentes, ut non tam disseramus et explanemus obscura, quam explanare cupientibus materiam dedisse uideamur. primum que discutiendum, cur undecimo anno, tertio mense, una die mensis, factum est uerbum domini ad hiezechielem, dicens: fili hominis, dic pharaoni regi aegypti et multitudini eius. locuturo ad pharaonem, undecimo anno sermo fit domini; necdum enim uenerat ad duodecimum, qui numerus plenae consummatae que uirtutis est - unde et duodecim filii sunt iacob a quibus postea duodecim appellantur tribus; et duodecim nomina prophetarum uno uolumine continentur; et apostoli duodecim sunt, quorum quia unus iudas proditor fuit in locum eius matthias eligitur; et archisynagogi filia annorum duodecim a domino suscitatur; haimorroousa~g quoque anno duodecimo recepit sanitatem -, sed quia corripitur pharao et postea plangitur, propterea tertius mensis et unus dies undecim annorum numero copulantur - unde in consequentibus duodecimo anno, mense duodecimo, una mensis, fit uerbum domini ad hiezechiel, dicens: fili hominis, assume planctum super pharao regem aegypti et dices ad eum; qui enim plangitur, ideo plangitur ut intellegat quanta bona perdiderit; et tamen, quia pharao erat et brachium eius necdum fuerat colligatum nec pristinam receperat fortitudinem, propterea, in anno et in mense duodecimo, uiginti nouem dies adhuc remanent ut duodecim annorum numerus impleatur -; uno igitur mensis die sermo fit domini, et praecipitur ei ut loquatur regi aegypti et 'multitudini' eius - in quo mirandum quod quattuor interpretes non 'populum' dixerint sed 'multitudinem': multi enim uocati et pauci electi, et in lege scriptum est: non eris cum multitudine in malo -. dicitur que ad regem aegypti: cui similis factus es in magnitudine (siue altitudine) tua? - quod et ipse se exaltauerit et subiaceat illi sententiae: omnis qui se exaltat humiliabitur -, sed tamen non sit eius altitudini similis, qui quasi cedrus, siue cyparissus, in libano fuerit: pulcher ramis et frondibus nemorosus, excelsus que altitudine, et ad nubes usque erexerit caput - ad quas, secundum dauid, ueritas dei peruenit, et quibus mandatur ne pluant super israel imbrem -. pulchritudo quoque illius praedicatur, quae in turpitudinem praua uoluntate mutata est - ita ut dicatur de eo: confringet dominus cedros libani -, et excelsus ipse in altissimo montium libano constitutus, quanto sublimior fuerat tanto fortius caderet; cuius scriptura sancta uolens altitudinem demonstrare, appellat eum cacumen magnum quem nutrierunt aquae - non aquae siloe: quae uadunt cum silentio, sed aquae raasin et aquae aegypti de quibus scriptum est: quid tibi ut bibas aquam geon (siue sior, quod aquas 'turbidas' sonat)? -. abyssus quoque exaltauit eum - super quam in principio mundi tenebrae ferebantur, et ad quam in euangelio daemones ne mittantur rogant -; flumina eiusdem abyssi in circuitu radicum eius erant - de quibus dicitur: quid tibi et uiae assyriorum, ut bibas aquas fluminum?, et in alio loco: ecce dominus inducet super uos aquam fluminis fortem et multam, regem assyriorum et omnem gloriam eius -; riuos quoque suos emisit abyssus ad uniuersa ligna regionis, ut non solum principem mundi huius, sed et socios illius irrigaret. propterea eleuatus est et super omnia ligna altissima succreuit, et multiplicata sunt arbusta eius, et totius orbis possedit imperium dicens: haec omnia mihi tradita sunt; et eleuati sunt rami eius, qui aquis abyssi fuerant irrigati. qui extendit, siue dilatauit, umbraculum suum ut omnes suae subiceret ditioni. in ramis eius fecerunt nidos omnia uolatilia caeli - omnis enim qui facit peccatum, de diabolo natus est et de ramorum eius numero computatur; illa autem uolatilia fecerunt nidos in ramis eius, quae iuxta uiam euangelicam comedere sementem, siue, quoniam: omnes peccauerunt et indigent misericordia dei, de quibus dictum est: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, idcirco in ramis eius fecerunt nidos -; sequitur: et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum quae christi mansuetudinem perdiderunt, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum, ut nullus esset qui non eius tangeretur umbraculo - praeter eum qui dixit: ecce uenit princeps mundi istius, et inueniet in me nihil. per unum enim hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors, et sic in omnes homines mors pertransiit, in qua omnes peccauimus; et in adam omnes morimur; cuncti que peccauimus et indigemus gloria dei -; et tamen in ipsa habitatione diuersa conditio est: alii habitant in ramis eius quasi uolatilia, scientiam sibi in philosophia et in haereticorum dogmatibus pollicentes, alii quasi bestiae, feri immites atque crudeles, alii quasi multitudo gentium plurimarum, ut commixtos diuersis uitiis significet atque peccatis. erat autem assur pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, quia aquis multis radix eius fuerat irrigata, in tantum ut in paradiso dei nulla cedrorum et cyparissorum esset altior, nec abietes pini que adaequarent sublimitatem eius, siue platani non essent aequae frondibus illius; idcirco autem nulla arborum in paradiso plantatarum ei fuerat adaequata, quia: omne lignum paradisi dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius - nequaquam enim erectae sunt per superbiam, sed scierunt humilitatem suam, neque similitudinem dei sacrilego sibi animo uindicare conatae sunt -, quod que sequitur: et aemulata sunt eam omnia ligna deliciarum quae erant in paradiso, sic edisserimus: 'aemulata sunt ligna paradisi multitudinem ramorum eius' - multi enim uocati et pauci electi, et: lata et spatiosa uia quae ducit ad mortem -; cupit enim tantos habere in salutem, quantos assur habuit in perditionem. unde, quia assur: sublimatus est in altitudine, et dedit sublimitatem suam uirentem atque condensam (siue usque ad nubes cacumen erexit), et eleuatum est cor eius ut diceret: ero similis altissimo, propterea traditus est in manu fortissimi gentium - quam intellegamus aliam detestabilem potestatem, cui traditur ad puniendum: ipse est enim inimicus et ultor; ut assur intellegatur antichristus, et fortissimus gentium, cui traditus est, satanas, iuxta illud apostoli: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare -, qui: faciens faciet ei quaecumque ei a domino fuerint imperata: ista autem cyparissus eiecta est de paradiso dei propter impietatem suam. et succident illam alieni et crudeles (siue pestilentes in gentibus) - ut impleatur illud quod scriptum est: pestilente flagellato stultus astutior fiet, et iterum: iam securis ad radices arboris posita est -, qui praecident eam super montes, ut corruat in superbia sua. in cunctis autem conuallibus corruent rami eius, ut ad tartarum deducantur omnes qui in eius fuere comitatu et recedant de umbraculo illius et relinquant eam, ut uolatilia caeli et bestiae terrae, quae prius sub illa fuerant et illius umbraculo tegebantur, postea poenae eius participes sint. cum que uiderint cetera ligna siluarum, siue paradisi, assur cyparissum sententia domini corruisse, non eleuabuntur in superbiam, nec se aliquid aestimabunt, nec irrigationem aquarum suarum proprias arbitrabuntur diuitias: eo quod omnes rami et uolatilia caeli et bestiae terrae, quae erant sub imperio assur, deducantur in mortem ad terram ultimam - de quibus scriptum est: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram, et in alio loco: ingredientur ad extrema terrae -, et erunt nequaquam cum angelis, sed cum filiis hominum: qui descendunt in lacum (siue in foueam) sempiternam. cum autem ille descenderit in extremo terrae et pars uulpium fuerit a quibus lacerandus est, tunc luctus erit uel omnium sociorum eius uel sanctarum fortitudinum, quae illum dolebunt ad inferos descendisse; unde dicit dominus: operui eum abysso, cuius aquis fuerat ante nutritus, et prohibui flumina eius, id est abyssi, et coercui aquas multas, ne eum rigarent sed magis opprimerent; contristatus est super eum libanus, in quo fuerat exaltatus, et omnia agri ligna concussa sunt, succisionem similem formidantia. a sonitu ruinae eius commoui gentes, ut nullus perditionem illius ignoraret et deductionem ad inferos cum ceteris sociis eius; acceperunt que consolationem omnia ligna uoluptatis, id est paradisi, dum uident et mala malis et bona bonis restitui - haec autem ligna libani sunt, aquis irrigata fluminum domini quibus et illa arbor fuerat irrigata quae corruit; siue omnia ligna, quae quondam fuerunt bona et irrigabantur aquis et in libani altitudine morabantur, accipient consolationem quando principem suum similia uiderint sustinere tormenta -; et ipsa enim descendent ad infernum ad interfectos gladio domini, et omnis fortitudo lignorum habitabit sub umbraculo eius, id est in poena, in medio omnium nationum quae claustris inferni tenebuntur. post haec ad ipsum pharaonem sermo conuertitur, cui dictum fuerat in principio: cui similis factus es in altitudine tua?, et dicitur ad eum: cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna uoluptatis? - nempe assyrio qui corruit -: 'et tu eras inclytus atque sublimis inter ligna eden - hoc est deliciarum et paradisi -, et ecce deductus es sicut assyrius, cum omnibus lignis quae quondam fuerant in deliciis, ad terram ultimam et ad inferos; et dormies non in requie sed in poenis, in medio incircumcisorum - hoc est immundorum - et cum his qui gladio domini conciderunt'; et ut sciamus qui sit ille cui dixerit: o inclyte atque sublimis inter ligna uoluptatis, ponit manifestius: ipse est pharao et omnis multitudo eius (siue, iuxta septuaginta: sic est pharao et omnis multitudo eius), ut, quomodo supra assyrius succisus est et corruit, sic et aegyptius subruatur.

32. et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo (siue decimo), in una die mensis, factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, assume lamentum super pharaonem regem aegypti, et dices ad eum: leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari; et uentilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas, aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina eorum (siue tua). propterea haec dicit dominus deus: expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea (siue extraham te in hamo); et proiciam (siue extraham) te in terram, super faciem agri abiciam te (siue campi replebuntur tui), et habitare (siue sedere) faciam super te omnia uolatilia caeli, et saturabo de te bestias uniuersae terrae; et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles (siue ualles) sanie tua (uel sanguine tuo). et irrigabo (siue irrigabitur terra) foetore sanguinis tui (siue stercoribus tuis) super montes, et ualles implebuntur ex te; et operiam, cum exstinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum, omnia luminaria caeli maerere faciam (siue contenebrescent) super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit dominus deus. et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem (siue captiuitatem) tuam in gentibus super terram (siue in terra) quam nescis. et stupescere faciam (siue contristabuntur) super te populi (uel gentes multae), et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum uolare coeperit gladius meus super facies eorum, et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae (siue exspectantes ruinam suam a die ruinae tuae). quia haec dicit dominus deus: gladius regis babylonis ueniet tibi, in gladiis fortium (siue gigantum) deiciam multitudinem (siue fortitudinem) tuam - inexpugnabiles gentes omnes (siue pestilentes de gentibus cunctis) -, et uastabunt (siue perdent) superbiam (uel iniuriam) aegypti, et dissipabitur multitudo eius (siue omnis fortitudo illius). et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas (siue ab aquis multis), et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit (siue calcabit) eas; tunc purissimas reddam aquas eorum (siue ut aliquando quiescant aquae eorum), et flumina eorum quasi oleum adducam (siue ut oleum fluent), ait dominus deus, cum dedero terram aegypti desolatam (siue perditam): deseretur autem terra a plenitudine sua (siue cum plenitudine sua) quando percussero (siue disseminauero) omnes habitatores eius, et scient quia ego sum dominus. planctus est, uel plangent eum; filiae gentium plangent eum, super aegyptum et super multitudinem eius (siue omni fortitudine illius) plangent eum, ait dominus deus. editionem utramque miscemus, in his dumtaxat in quibus discrepant; alioquin ubi unus sensus est hebraicum sequimur. in multis autem exemplaribus, iuxta septuaginta 'duodecimus annus' et 'mensis decimus' ponitur, iuxta ceteros autem interpretes 'decimus annus' et 'duodecimus mensis', ut uel iam capta sit hierusalem, et gaudium pharaonis, malis sibi imminentibus, auferatur, uel certe capienda, et suis magis miseriis doleat quam aliorum captiuitate laetetur; et interim breuiter quaedam historiae fundamenta iacientes, quid hebraei super hoc loco intellegant percurramus. leoni comparatur pharao - non unius gentis sed multarum gentium - siue draconi in mari, ut terram aquas que possideat; qui irrigatione fluminum erigebatur in 'superbiam' - quae 'cornu' uocat - et, multitudine exercitus sui, omnes aquas transiens poterat conturbare. idcirco expandere se dicit rete suum super multitudinem eius et extrahere eum sagena sua - uel hamo -, et proicere - siue extendere - eum super terram qui quasi coluber multis spiris fuerat inuolutus, ut a cunctis caeli uolatilibus deuoretur. cum que non solum aues sed omnes bestiae terrae eum lacerauerint, reliquae carnes eius, montes et ualles campos que complebunt, ita ut cuncta uermibus scateant - haec autem loquitur per metaphoram, ut, postquam uolatilia caeli et bestiae carnibus eius fuerint saturatae, id est exercitus eius et uniuersa multitudo, reliqua pars in uermes et saniem conuertatur -: 'tunc' inquit 'caeli tenebris obuoluentur: sol et luna et cetera luminaria non dabunt lumen suum, sed super te cuncta nigrescent, nihil que tibi laetum erit. et ad tuum interitum omnes populi et cuncti reges eorum horrore nimio formidabunt conspicientes gladium meum huc illuc que uolitare et nulli parcere, et in tua ruina ruinam similem pertimescunt. ut autem scias quis iste sit gladius, audi manifestius: gladius regis babylonis ueniet tibi, in gladiis fortium (siue gigantum) deiciam omnem multitudinem tuam - qui gigantes inexpugnabiles gentes sunt quae babylonii regis tenebantur exercitu -; isti uastabunt (siue disperdent) superbiam aegypti et omnem multitudinem eius, nihil que in aegypto remanebit, sed cum hominibus et iumenta bruta que animalia pariter auferentur. et tanta erit solitudo in aegypto, ut nec pede hominis nec ungula iumenti aquae illius conturbentur, sed quieta sint omnia; et aquae fluminum eius quasi oleum fluant purissimae ac nitentes, nullo per eas transeunte nec earum fluenta turbante' - hoc autem fiet propter aegypti solitudinem quae redigetur in desertum ab omni multitudine sua, quando habitatores eius dominus percusserit, ut intellegant qui remanserint quod ipse sit dominus -. idcirco planctus est pharaonis, et plangent eum filiae gentium in circuitu, non solum autem super illo, sed et super multitudine eius quae, domino uastante, deleta est. haec super simplici littera cursim dixisse sufficiat ut ueniamus ad intellegentiam spiritalem. nec puto magnopere laborandum nosse qui sit pharao rex aegypti, cum supra plenius dixerimus: eam uidelicet potestatem, cui aegyptus credita, uel una prouincia uel aegyptus totius mundi, quae non est leo condita sed proprio uitio assimilata leoni gentium - homo enim cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis; de hoc leone et petrus loquitur: aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens circuit, et in nono psalmo scriptum est: insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem, et hieremias sancto spiritu ait: leo de silua percussit eos -; draconem autem dici diabolum - pro quo aquila interpretatur leuiathan, nomen draconis exponens - iuxta superiorem explanationem multis testimoniis docui, qui dixerat: mea sunt flumina et ego feci ea. iste igitur draco fluminibus suis quasi cornibus uentilabat plurimas nationes; quae super marcione, ualentino, ario et eunomio, ceteris que haereseon principibus intellegere possumus, qui imitantur ecclesiasticos uiros, dicentes ad dominum saluatorem: in te inimicos nostros uentilabimus cornu, et non uentilant ad salutem ut de terra ad caelum leuent, sed ut in profundum abiciant. denique sequitur: et conturbabas aquas pedibus tuis - iuxta illud apostoli: qui autem conturbat uos, portabit iudicium -; non uult enim aquas siloe bibere: quae uadunt cum silentio, sed aquas aegypti 'turbidas' atque 'coenosas' quae, antequam pedibus conculcarentur draconis purae erant et suo fluentes ordine, postquam autem pedibus suis conturbatae sunt, cursus sui ordinem perdiderunt - neque enim utuntur haeretici testimoniis scripturarum sibi cohaerentibus, sed conturbant omnia -; et, quia ipse est inimicus et ultor, non solum aquas alienas draco aegyptius conturbat pedibus suis, sed conculcat flumina sua, ne parcat eis quos semel in suam redegerit potestatem - quod deuitare cupiens iustus precatur: non ueniat mihi pes superbiae; et in alio loco, conculcatus petit ne iterum conculcetur: miserere mei, domine, quoniam conculcauit me homo; inimicus autem homo diabolus est de quo et alter psalmus loquitur: ut non magnificetur ultra homo super terram -. propterea haec dicit dominus deus: expandam super te rete meum, in multitudine populorum multorum; rete domini, ueteris et noui testamenti ratione contextum, mittitur super draconem - qui habitat in populorum multitudine, et super turbis et multitudine delectatur -, ut extrahat eum in sagena sua, siue in hamo suo - ista est sagena quae in mare huius saeculi mittitur et extrahit pisces multos, alios eligendos et alios abiciendos, siue iste hamus de quo in iob scriptum est: adduces autem draconem in hamo et circumdabis capistrum circa nares eius, pro quo interpretatur aquila: extrahens leuiathan in hamo, et funibus colligabis linguam eius -; extrahitur autem draco - siue leuiathan - de mari hamo - uel sagena domini -, ut proiciatur - siue extendatur - super terram, et omnes spirae eius, quibus suas insidias occultabat, aperiantur et proferantur in publicum et in terram abiciantur, et iaceat qui in caelo posuerat os suum et se altissimi similem esse iactabat; unde sequitur: et habitare (siue sedere) faciam super te omnia uolatilia caeli, et saturabo de te bestias uniuersae terrae - secundum illud quod scriptum est: dedisti eum escam populis aethiopum -, qui uel uolatilia uocantur uel bestiae terrae: uolatilia quae sementem, ut diximus, iuxta uiam rapiunt, bestiae uniuersae terrae uitiis efferatae, quod ad haereticos atque gentiles referri potest; quod autem sequitur: et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua (siue implebo ualles sanguine tuo), hunc habet sensum, ut uolatilia caeli et bestias terrae deceptorum populos intellegamus crudelitatem que gentilium, montes autem ad principes referamus haereseon - qualis fuit ualentinus et marcion -, colles que successores eorum qui saturantur sanie draconis, siue ualles quae implentur draconis sanguine, inferiores quosque credentium, aut certe montes aduersarias potestates quae in aere discurrunt, et ualles quae inferna penetrant et aeternis suppliciis mancipatae sunt. porro quod dicitur: et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes (siue irrigabitur terra de stercoribus tuis super montes), et ualles implebuntur ex te, illud significat quod omnis superbia et arrogans haereticorum tumor, non tam uitali et puro quam putrido atque foetenti sanguine compleatur - iuxta illud quod scriptum est: pone eos sicut stercus terrae, de quo sanctus a domino liberatur: qui suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui -; ualles autem in ima depressas, ut supra diximus, aut inferna significat, aut humilem haereticorum sensum propter uoluptatem et terrenas opes cuncta facientium; quod autem iungitur: et operiam, cum exstinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum, omnia luminaria caeli moerere (uel tenebrescere) faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit dominus deus, si sequamur litteram, penitus intellegi non potest: quando enim, interfecto pharaone - siue dracone -, sol et luna et stellae non dederunt lumen suum, et caelum opertum est tenebris - iuxta illud poeticum:


impia que aeternam timuerunt saecula noctem -;
ergo hoc dicendum est, quod, exstincto pharaone - qui: transfigurabat se in angelum lucis, de quo in alio loco scriptum est: lux impiorum exstinguetur -, caelum, siue caeli, operientur tenebris - de quibus et paulus loquitur: et spiritalia nequitiae in caelestibus -; et nigrescere fecit dominus stellas eius, uel draconis uel caeli - super quos et iudas apostolus scribit: sidera errantia, quibus caligo tenebrarum in aeternum reseruatur -; sol quoque in nube tegitur: sol iniquitatis - qui contrarius est soli iustitiae -, nube autem: uel ipse domino saluatore - qui: descendit in aegyptum super nubem leuem, nullo peccatorum pondere praegrauatam -, uel prophetis et apostolis - de quibus legimus: mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, et in psalmis: ueritas tua usque ad nubes -; cum autem sol iniquitatis fuerit obscuratus, luna - quam haereticorum sentimus ecclesiam, et quae a sole iniquitatis lumen putabatur accipere - non dabit lumen suum nec decipiet credentes falsi nominis scientia; omnia quoque luminaria et quidquid in haereticis uidetur esse doctrinae, exstincto dracone, caecabitur, siue maerebunt principe perdito, ita ut ipse dominus terram haereticorum operiat tenebris, ignorantia scilicet ueritatis, ut caeci caecos ducant in foueam et habitatores terrae mittantur in tenebras exteriores: ubi erit fletus et stridor dentium. post haec dicitur: et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem (siue captiuitatem) tuam in gentibus super terram quam nescis, ut qui prius pharaoni seruierant, irascantur contra eum, uidentes captiuitatem eius ad aliam terram, quam draco nesciebat, esse perductam. nec debemus ambigere bonas esse terras, quas pharao nesciat, scilicet quando captiuitas pharaonis alia captiuitate mutatur - de qua dicitur ad saluatorem: ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem; accepit (siue, iuxta apostolum, dedit) dona in hominibus -. et stupescere, inquit, faciam super te populos multos, ut qui prius pharaonis admirabantur potentiam, postea eum admirentur de suo culmine concidisse; reges quoque populorum horrore nimio formidabunt super eum - quorum regna domino diabolus ostendit, et de quibus in psalmo dicit: astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum -; hoc autem fiet cum uolare coeperit gladius domini super facies eorum, subauditur regum, siue populorum - gladius autem domini intellegendus est uiuens sermo dei et efficax, et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum, qui uolat atque discurrit et praestringit cernentium oculos uultus que deterret -, ut obstupescentes super ruina pharaonis, se in illo uideant esse deiectos; et domini quidem gladius - de quo scriptum est: ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum -, iacentes eleuat et male erectos, humilitate commutat. gladius autem regis babylonis ueniet super draconem aegyptium, ut in gladiis fortium - siue gigantum - deiciat dominus multitudinem eius, quae regem aegypti sectabatur: inexpugnabiles, inquit, (siue pestilentes de gentibus) omnes isti, ut mali ad puniendum tradantur peioribus - de quibus scriptum est: immissionem per angelos pessimos, et apostolus: quos tradidi, inquit, satanae, ut discant non blasphemare, uel in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat -. cum autem per huiuscemodi ministros deiecta fuerit superbia aegypti et multitudo illius dissipata, perdentur omnia iumenta illius quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra - si enim: beatus qui seminat super aquas, ubi bos et asinus calcant, e contrario infelix qui simplices quidem suo ultra poterit terrore retinere, ita ut pes hominis non calcet in eis, quo ne signum quidem sapientiae atque rationis aquae aegyptiae in se habere uideantur -; ungula quoque iumentorum non turbabit eas, ut de limpidissimis atque nitentibus faciat 'turbidas et coenosas'. tunc reddentur, non ab alio sed ab ipso domino, aquae purissimae quae draconis fuerant dominatione turbatae, ita ut flumina earum reddantur quasi oleum et sint ueri luminis nutrimentum; haec autem fient, cum dederit dominus terram aegypti desolatam et perdiderit plenitudinem eius et percussi fuerint omnes habitatores illius, ut isto profectu scire possint quia ipse sit dominus. quod autem iungitur: planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super aegyptum et super multitudinem eius plangent eum, ait dominus deus, perspicuum est animas omnium gentium quae ab eo prius oppressae fuerant, siue earum gentium quae nequaquam in aegypto morabantur sed in regione uiuentium, interfectum draconem plangere et omnem multitudinem eius: non spe salutis, sed quod de tanta potentia suo uitio et superbia deiectus sit in aeterna supplicia.

et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, cane lugubre super multitudinem aegypti, et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum. quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis. in medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius. loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus eius descenderunt; et dormierunt incircumcisi interfecti que gladio. ibi assur et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eorum, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio; quorum data sunt sepulcra in nouissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; uniuersi interfecti cadentes que gladio, qui dederant quondam formidinem in terra uiuentium. ibi elam et omnis multitudo eius per gyrum sepulcri illius; omnes hi interfecti ruentes que gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, qui posuerunt terrorem suum in terra uiuentium, et portauerunt ignominiam suam cum his qui descenderunt in lacum. in medio interfectorum posuerunt cubile eius, in uniuersis populis eius, in circuitu eius sepulcrum illius, omnes hi incircumcisi interfecti que gladio; dederant enim terrorem in terra uiuentium, et portauerunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. ibi mosoch et thubal et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfecti que cadentes gladio, qui dederunt formidinem suam in terra uiuentium; et non dormient cum fortibus cadentibus que et incircumcisis, qui descenderunt in infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terror fortium facti sunt in terra uiuentium. et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio. ibi idumaea et reges eius omnes et duces eius, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descenderunt in lacum. ibi principes aquilonis omnes et uniuersi sidonii (siue 'uenatores'), qui deducti sunt cum interfectis pauentes, et in sua fortitudine confusi, quia dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portauerunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum. uidit eos pharao et consolatus est super uniuersa multitudine sua quae interfecta est gladio pharao, et omnis exercitus eius, ait dominus deus, quia dedi terrorem eius in terra uiuentium; et dormiuit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharao et omnis multitudo eius, ait dominus deus. (multum in hoc loco septuaginta interpretum editio et ordine et translatione discordat, et quaedam in ea de theodotione addita sunt; unde necesse habuimus et ipsam ponere, nequaquam parcentes longitudini, et studiosi lectoris diligentiae seruientes. lxx:

et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, plange super multitudinem aegypti, et deducent filias eius gentes mortuas in profundum terrae ad eos qui descendunt in foueam. - porro sub asteriscis additum est: (signum_asterisci) de aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis (signum_metobeli) rursum sequitur ordo: - in medio uulneratorum gladio cadent cum eo, et dormiet omnis fortitudo eis. et dicent tibi gigantes: in profundo foueae descende. quo melior es? descende, et dormi cum incircumcisis in medio uulneratorum gladio. ibi assur et omnis congregatio eius. - quod que iungitur: (signum_obeli) omnes uulnerati ibi dati sunt, et sepulcrum eius in profundo foueae, et facta est congregatio eius (signum_metobeli) in hebraico non habetur, sed a septuaginta additum est. rursum dicitur: - in circuitu sepulcri eius, omnes uulnerati qui ceciderant gladio. - et iterum de editione theodotionis sub asteriscis additum est: (signum_asterisci) qui dederant sepulcra eis in lateribus laci, et facta est congregatio in circuitu sepulcri eius; omnes isti uulnerati cadentes que gladio (signum_metobeli) post quae posuere septuaginta: - qui dederunt timorem suum in terra uitae. ibi elam et omnis fortitudo eius in circuitu sepulcri eius; omnes uulnerati et cadentes gladio et qui descendunt incircumcisi in terrae profundum, qui dederunt terrorem suum in terra uitae, et acceperunt tormentum suum cum his qui descendunt in foueam, in medio uulneratorum. ibi dati sunt mosoch et thubal et omnis fortitudo eorum, in circuitu sepulcri eius, omnes uulnerati eius, uniuersi incircumcisi et uulnerati gladio, qui dederunt terrorem suum super terram uitae; et non dormierunt cum gigantibus, qui ceciderant ab aeterno, qui descenderunt in infernum cum armis quibus utebantur ad bella et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et factae sunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terruerant gigantes in uita sua. et tu in medio incircumcisorum (signum_asterisci) contereris, et (signum_metobeli) dormies cum uulneratis gladio. ibi edom, (signum_asterisci) reges eius et omnes (signum_metobeli) principes assur, qui dederunt fortitudinem eius in uulnere gladii, isti cum uulneratis dormierunt, cum his qui descenderunt in foueam. ibi principes aquilonis omnes, uniuersi magistratus assur, qui descendunt uulnerati cum terrore suo, et in fortitudine sua confusi; dormierunt et incircumcisi cum uulneratis gladio, et abstulerunt tormentum suum cum descendentibus in foueam. uidebit eos pharao et consolationem accipiet super omni fortitudine eorum (signum_asterisci) uulnerati gladio pharao et omnis fortitudo eius (signum_metobeli) dicit dominus deus, quia dedi formidinem eius super terram uitae et dormiet in medio incircumcisorum cum uulneratis gladio pharao et omnis multitudo eius, dicit dominus deus). non ignoro fastidiosam fore delicato lectori tantam inter duas editiones discrepantiam; sed quid faciam calumniatoribus meis, qui, si aliquid de septuaginta interpretum translatione subtraxero, me sacrilegum et absque timore domini uociferantur, maxime qui, cum a me in fidei ueritate discordent et manichaeorum sequantur errores, in eo imperitorum animas commouent, si de ueteri quidpiam monstrare poterint mutata consuetudine, libentius errare cupientes quam aliquid ab aemulo uerum discere. interim iuxta historiam manifestus est sensus. in eodem enim anno duodecimo, et in eodem, ut putamus, mense, sed non in una, ut supra, mensis, uerum in quinta decima die, nequaquam super pharaone, sed super fortitudine - siue multitudine - aegypti planctus assumitur, quae detrahitur de superbia sua cum uniuersis filiabus suis - siue gentium robustarum - ad terram ultimam, id est in profundum inferni. dicitur que ad regem aegypti: 'quo melior es, ut mortem merearis euadere? - cum enim assur et elam - id est persae -, et mosoch - qui interpretantur cappadoces -, et thobel - quos alii iberos, alii italos intellegi uolunt -, idumaei quoque et principes aquilonis ac sidonii, cum uniuersis exercitibus suis quorum auxilio horrorem cunctis gentibus praebuerunt, mortui sint et interfecti gladio, et posuerint gladios suos sub capitibus suis - quod dictum emphatik�teron~g accipiendum est -, tu solus poteris non eadem sustinere? quin potius, cum uideris tantam te cum apud inferos multitudinem dormientium et sepulcrum tuum fortissimorum quondam principum circumdari memoriis, habebis consolationem, leuiora tormenta aestimans consortio plurimorum -'. haec interim iuxta simplicem sensum strictim dixisse sufficiat. nunc eadem breuitate quantum explanationis patitur difficultas, spiritalis intellegentiae summa quaeque carpamus. supra, una mensis die factus est sermo domini ad prophetam, hic, quinta decima - in prima autem die: hoc est in kalendis mensis exordium est; in quinta decima quando totus lunae orbis impletur; et siquidem primus mensis fuerit: azymorum est prima dies, sin autem septimus: scenopegiarum, quando figuntur tabernacula, quae solemnitates apud hebraeos uel maximae sunt -; fit autem planctus super fortitudinem aegypti, ut fortis in malo desistat esse et recipiat infirmitatem, et quando infirmior fuerit, tunc fortior sit. pro 'fortitudine' aegypti, in hebraico habet 'multitudine' - lata enim et spatiosa uia quae ducit ad mortem, et multi ingrediuntur per eam, sicut e contrario dicitur ad israel: uos autem estis pauci inter omnes gentes; semper enim uirtus rara est, et: arta et angusta uia est quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per eam -. quod autem aegyptus plangitur, et mortuae filiae 'eius' - iuxta septuaginta -, siue 'gentium robustarum', deducuntur ad terram ultimam in lacum - siue in foueam - profundissimam, significantur animae in aegypto huius saeculi commorantes - quae perdiderunt eum qui dicit: ego sum uita, et peccatis mortuae, pondere eorum ad inferos detrahuntur, dicente peccatore: quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, sicut onus graue grauatae sunt super me; istae sunt de quibus scriptum est et in alio loco: ingrediuntur in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. qui enim fodit foueam, incidit in eam; unde et legimus: lacum aperuit, et effodit eum, et incidet in foueam quam fecit -. quod que sequitur: quo pulchrior es? descende, et dormi cum incircumcisis, proprie ad pharaonem regem aegypti sermo dirigitur - siue, ut in septuaginta de theodotione additum est, ad ipsam aegyptum: de aqua pulcherrima descende, et dormi cum incircumcisis; quod specialiter ad eum pertinet qui, in baptismate christi renatus, audiens cum ecclesia: quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum?, postea, uel fornicatione uel aliis uitiis sordidatus, eicitur de ecclesia et dicitur ad eum: de aqua pulcherrima descende, et dormi 'cum incircumcisis' id est 'cum immundis', iuxta illum sensum quem ponit apostolus: nos sumus circumcisio, qui in spiritum deo seruientes, et gloriantes in domino, et non in carne confidentes -. hi omnes in medio uulneratorum - siue interfectorum - cadent cum pharaone, illo gladio, qui contrarius est ei gladio, quem uenit mittere dominus super terram: sicut enim christi gladius bonos a malis separat - dicens: non ueni pacem mittere super terram, sed gladium -, sic haereticorum gladius omnes truncat populos, et uulneratos ad inferna deducit; isti sunt gigantes potentissimi et rebelles et ponentes in excelsum os suum, et quanto per superbiam se ad excelsa sustollunt, tanto ad profundum foueae et inferni nouissima detrahuntur, qui omnes interfecti sunt gladio. et ut sciret uel pharao, uel omnis aegypti fortitudo quae ad inferna detracta est, quos haberet in poenis socios, sequens sermo demonstrat: ibi assur et omnis multitudo (uel synagoga) eius; princeps enim haereticorum diabolus - cuius uere congregatio synagoga est de qua in apocalypsi dicitur: qui sunt synagoga satanae -. sequentes autem uersiculos, qui obelo praenotantur, praetereundos puto, dicendum que quod habetur in hebraico: in circuitu illius sepulcra eorum, uidelicet deceptorum ab eo, qui omnes uulnerati (uel interfecti) sunt gladio, et ideo corruerunt; quorum sepulcra data sunt in nouissimis laci - quod autem lacus uocetur infernus, perspicue psalmus ille demonstrat, in quo paenitens loquitur: assimilatus sum cum descendentibus in lacum; quem nequaquam debemus, iuxta latini sermonis proprietatem, eum intellegere qui graece limn�~g dicitur - ut est lacus tiberiadis, et lacus larius et benacus, multi que alii -, sed quas nos solemus cisternas appellare; quos lacus, quia aquas refrigerant et omnem ab eis calorem spiritus auferunt, peccatores cuncti que haeretici fodiunt, et, quantum in mea memoria est, nullum sanctorum lacum - id est cisternam - fodisse scriptura testatur, sed omnes peccatores - quorum fuit ozias rex leprosus et qui per suam superbiam corruit, de quo scribitur quod homo fuerit terrae operibus incubans et: multas superbiae turres aedificarit in angulis et: lacus foderit -; e contrario ad iustum dicitur: bibe aquas de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus, ut rursum: fons aquae tuae sit proprius, unde loquitur et dominus: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus (id est cisternas) quae aquas continere non possunt -. sequitur: et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; hi omnes cingunt assyrium et est eorum plurima multitudo, qui uniuersi uulnerati sunt et interfecti et cadentes gladio - nemo enim eorum stare potest cum moyse, nec audire: qui statis in domo domini; sed omnes uulnerati interfecti que sunt et cadentes -: qui quondam dederant formidinem in terra uiuentium; formidinem autem his qui erant ecclesiis praepositi ne in terra uiuentium facerent populos mortuorum et simplices quosque deciperent - unde et paulus aiebat: timeo autem ne sicut serpens decepit euam in malitia sua, corrumpantur sensus uestri per simplicitatem quae est in christo; sed hic timor spe domini mitigatur, dicente ecclesiastico uiro: dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? dominus protector uitae meae, a quo trepidabo? -. post haec dicitur: ibi elam, et omnis multitudo eius per gyrum sepulcri eius, haud dubium quin assyrii. 'elam' in linguam nostram uertitur 'ascensus eorum', omnes enim qui, christi humilitate contempta, diaboli ascendere superbiam et se in falsi nominis scientia esse aliquid aestimarunt, elamitae sunt nuncupandi, qui assyriis regis sepulcrum ambiunt et interfecti sunt uulnerati que gladio, et licet in excelso posuerint os suum, tamen descenderunt immundi et incircumcisi ad terram ultimam, ut, quanto sublimius fuerant eleuati, tanto fortius caderent; isti posuerunt terrorem suum non semel sed secundo in terra uiuentium - quis enim ecclesiasticorum ab huiuscemodi elamitarum terrore securus est et non aliquem sui perdidit gregis? -; pulchre que ecclesia christi appellatur terra uiuentium, ut e contrario haereticorum conciliabula mortuorum terra esse credantur. et portauerunt, inquit, ignominiam suam (siue tormentum suum) cum his, quos se cum detraxerunt in lacum et profundum inferni, quorum cubile in medio interfectorum est; eorum uidelicet quos suo mucrone iugularunt et circumdantur huiuscemodi populis; hi populi, assyrii regis populi sunt, et licet circumcisos esse se iactant, tamen incircumcisi interfecti que sunt gladio, et tertio dederunt terrorem atque formidinem in terra uiuentium; unde portauerunt tormentum suum atque supplicium in medio eorum quos suis fraudibus deceperunt. ibi quoque est - id est: iuxta assyrium - mosoch et thubal et omnis multitudo eius, in circuitu sepulcri eius, omnes incircumcisi interfecti que et cadentes gladio, qui dederant formidinem suam in terra uiuentium. pro 'mosoch et thubal', symmachus et theodotio interpretati sunt 'cubile eorum', ut ostenderent cubilia haereticorum, immo foueas sempiternas, assyrii regis esse supplicia; 'mosoch' interpretatur 'insania', 'thubal' 'conuersio' - non in bonum a malo sed de bono in malum - siue 'uniuersa', ut ostendat omnes haereticos insanire et pari studio ad peiora conuerti; nec mirum si insanientes et coaceruati in malum habeant multitudinem, cum aegyptii regis socii sint qui gaudet multitudine; omnes hi interfecti gladio qui dederunt formidinem suam, non semel nec secundo, sed tertio, in terra uiuentium, de quibus supra plenius diximus. sequitur: et non dormient cum fortibus (siue gigantibus) cadentibus que et non circumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quia terror fortium facti sunt in terra uiuentium. 'hi' inquit 'qui haereticorum principes exstiterunt, ad tantum malitiae peruenere culmen atque cruciatum, ut nec cum fortibus atque gigantibus, qui a principio corruerunt, similia mereantur ferre supplicia; qui, nequaquam erroris sui acta paenitentia, descenderunt ad inferos cum armis suis, rebelles contra deum et ecclesiam eius, se cum animos deferentes' - de quibus scriptum est: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae -, 'et posuerunt' ait 'gladios sub capitibus suis, requiescentes in animo perduelli, et, pro summa uictoria, sententiarum suarum iacula complexantes, in tantum ut iniquitates eorum fuerint in ossibus eorum - hoc est fortissima figmenta -, et erroris sui dogmata possidentes: quia terror fortium facti sunt in uita sua (siue in terra uiuentium)' quod quarto dicitur, ut fortissimos quoque et habentes scientiam scripturarum et qui essent de regione uiuentium sua peruersitate terrerent, dum descendunt ad infernum cum armis suis et ponunt gladios sub capitibus suis et iniquitas eorum usque ad ossa peruenit. post haec scriptum est: 'et tu ergo in medio incircumcisorum contereris' - quod uel a pharaonem uel a fortitudinem, siue multitudinem, aegypti dicitur, quod et ipsa conteratur, iuxta illud quod scriptum est: deus autem conterat satanam sub pedibus uestris uelociter - 'et dormies' inquit 'cum interfectis gladio, somno perpetuo'. ibi cum assyrio et cum aegyptia erit multitudine idumaea et reges eius, omnes qui terrenis operibus seruierunt siue sanguine delectati sunt - etenim 'idumaea', et 'terrenam' et 'sanguinariam' sonat -; omnes reges et uniuersi principes - de quibus crebro et apostolus loquitur: 'terrenis operibus incubantes et effundentes cotidie sanguinem eorum quos sua fraude deceperint' -, cum incircumcisis et immundis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum, de quibus supra diximus. in ipso comitatu erunt et principes aquilonis, a quo exardescunt mala super terram - et a quo, uel in hieremia uel in hoc eodem propheta, olla illa plena carnium ossuum que succenditur -, et non solum principes aquilonis, uerum omnis magistratus 'assur' - pro quo in hebraico uerius positum est uniuersi 'sidonii', quos nos in 'uenatores' uertimus, iuxta illud quod scriptum est: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium (pro quo in hebraico positum est sidoniorum); qui sidonii - siue uenatores - deducentur ad inferos pauentes, in sua quondam confisi fortitudine; et dormient immundi, et portabunt confusionem - siue tormentum - suum, habentes malae conscientiae poenitudinem sempiternam, ita ut: ignis eorum non extinguatur et uermis eorum non moriatur. quos omnes cum uiderit pharao, consolabitur, uel habens adhuc malitiam pristinam et multos poenae suae socios habere se cernens, uel certe consolatus est uidens et illos confundi in suppliciis et terroribus suis super uniuersa multitudine sua quae interfecta est gladio: pharaonis scilicet uel omnium sociorum eius, praecipue que assyrii regis et mosoch et thubal et idumaeorum, et principum aquilonis et sidoniorum; hi enim dederant terrorem suum in terra uiuentium - quod quinto dicitur, ut omnes istiusmodi nationes cauere et effugere debeamus quae cunctis nos sensibus deceperunt, et scire esse horribiles nec facile posse uitare, nisi omni custodia seruauerimus cor nostrum -. 'dormiuit' inquit 'et ipse pharao cum sociis suis interfectis gladio', qui socii multitudo eius sunt, per latam et spatiosam uiam pergentes ad supplicia sempiterna.

33. et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae uirum unum de nouissimis suis (siue hominem unum de suis), et constituerit eum super se speculatorem, et ille uiderit gladium uenientem super terram, et cecinerit bucina et annuntiauerit populo. audiens autem quisquis ille est sonitum bucinae, non se obseruauerit, uenerit que gladius et tulerit (siue comprehenderit) eum: sanguis ipsius super caput eius erit; sonitum (uel uocem) bucinae audiuit, et non se obseruauit, sanguis eius in ipso erit. sin autem se custodierit, animam suam saluauit. quod si speculator uiderit gladium uenientem, et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; uenerit que gladius et tulerit de his animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui israel. audiens ergo ex ore meo sermonem annuntiabis eis ex me. si, me dicente ad impium: impie, morte morieris; non fueris locutus ut se custodiat impius a uia sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. sin autem annuntiante te ad impium ut a uiis suis conuertatur, non fuerit conuersus a uia sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberabis. rursum ad prophetam sermo fit domini - qui aliquando siluerat tempore, eo quod non possit propheta, nec humana fragilitas iuge ad se atque continuum sustinere uaticinium -, et loquitur eadem quae in superioribus continentur: 'fili hominis, speculatorem dedi te domui israel, et audiens ex ore meo uerbum, et comminaberis eis ex me; in eo quod dicam iniquo: morte morieris, et non annuntiasti ei, nec locutus es ut annuntiares iniquo et conuerteretur a uiis suis et uiueret, iniquus ille in iniquitate sua morietur et sanguinem eius de manu tua requiram. et tu si annuntiaueris iniquo, et non conuersus fuerit ab iniquitate sua et a uia sua, iniquus ille in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberabis'; quae, si diligenter inspicias, intelleges similia quidem esse, sed non eadem, dum in plerisque discordant - et hoc in omnibus scripturis sanctis obseruare debemus, ubi uidetur aliqua similitudo esse sententiae, non in omnibus eadem dici, sed uel subtrahi pleraque, uel addi, et singulorum inter se uerborum discrepantiam habere rationem -. et interim priusquam ad altiora ueniamus, breuis est explananda sententia: 'si speculator fuerit constitutus in populo ut annuntiet gladium domini iram que uenientem, et, annuntiante eo, populus audire noluerit, speculator liber erit, et ille qui oppressus est gladio, ipse sanguinis sui sustinebit reatum, quod si audierit, saluauit animam suam; si autem speculator non insonuerit bucina et populus ignorans uenturum gladium nequaquam se obseruauerit, populus quidem in sua iniquitate morietur; tamen sanguinem morientis de speculatoris requiram manu'; et ut sciret propheta hiezechiel generalem disputationem ad se potissimum pertinere: 'et tu' inquit fili hominis, non a terra et a populo terrae ut supra dixi, sed a me constitutus es speculator domui israel: si ergo, me dicente ad impium: impie, morte morieris, non fueris locutus ad eum ut se custodiat et de interitu liberetur, et ille quidem in sua iniquitate morietur quam prius commiserat et de qua, si annuntiasses, potuit liberari: sanguinem autem eius de manu tua requiram. quod si tu nuntiaueris impio, atque praeceperis ut conuertatur a uiis suis pessimis, et ille hoc facere noluerit, ille quidem in sua iniquitate morietur, tu autem liberasti de interitu neglegentiae animam tuam. ex quibus discimus: posse hominem, quamuis iniquum et impium, si magistri uerba audierit et egerit paenitentiam, a sua impietate saluari; nec minus magistrum subire discrimen si docere noluerit, uel timore discriminis uel desperatione peccantis, dum reus est sanguinis eius qui liberari potuit et de morte erui, nisi magistri silentio concidisset; et in utroque liberum seruari arbitrium, dum et in magistri uoluntate est uel tacere uel loqui, et in auditoris arbitrio uel audire et facere atque saluari, uel contemnere et proprio perire contemptu. nec statim sequitur ut, quia propheta praedicit, ueniat quod praedixit - non enim praedicit ut ueniat, sed ne ueniat -, nec quia deus loquitur, necesse est fieri quod minatur; sed ideo comminatur, ut conuertatur ad paenitentiam cui minatur, et non fiat quod futurum est si uerba domini contemnantur. possumus autem tripliciter locum istum disserere: ut terra quae sibi speculatorem constituit, uel iuxta litteram terra iudaea sit, uel iuxta spiritalem intellegentiam ecclesia quae saepe de nouissimis populi sui speculatorem eligit - illum uidelicet quem et apostolus scribens ad corinthios assumit iudicem -, uel certe anima credentis quae mentem atque rationem praeponit populo ac turbae cogitationum suarum - ut non omnia cogitationum incentiua suscipiat, sed iudicet atque discernat quae sectanda sibi quae ue fugienda sint -. speculator terrae iudaeae, uel rex potest intellegi, uel propheta; speculator autem ecclesiae, uel episcopus, uel presbyter, qui a populo electus est et, scripturarum lectione, cognoscens et praeuidens quae futura sint, annuntiet populo et corrigat delinquentem. unde magnopere formidandum est, ne ad hoc officium accedamus indigni, et assumpti a populo, neglegentiae nos demus atque desidiae, et, quod his peius est, deliciis uentri que et otio seruientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium: siquidem filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare, et pedes discipulorum lauit, ut ostenderet omnes sordes et uitia a magistro in discipulis debere dilui atque purgari; nec statim respondeamus: 'quid prodest dicere, si nolit auditor facere quod docueris?', unusquisque enim ex suo animo atque officio iudicatur: tu nisi locutus fueris, ille si audire noluerit; de magistris neglegentibus salomon loquitur: sapientia abscondita et thesaurus absconditus, quae utilitas in utroque?, tale quid significatur et in euangelio, quod qui scandalizauerit unum de minimis ecclesiae, expediat ut alligetur ad collum eius mola asinaria et abiciatur in profundum, quam in specula constitutus plurimis noceat.

tu ergo, fili hominis, dic ad domum israel: sic locuti estis, dicentes: iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et ipsis nos tabescimus; quomodo ergo uiuere poterimus? dic ad eos: uiuo ego, dicit dominus deus; nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua, et uiuat; et conuertimini a uiis uestris pessimis; et quare moriemini domus israel? tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccauerit, et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit uiuere in iustitia sua in quacumque die peccauerit. etiam si dixero iusto quod uita uiuat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem; omnes iustitiae eius obliuioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. sin autem dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo, fecerit que iudicium et iustitiam, pignus restituerit, rapinam que reddiderit, in mandatis uitae ambulauerit, nec fecerit quidquam iniustum, uita uiuet, et non morietur: omnia peccata quae peccauit non imputabuntur ei, iudicium et iustitiam fecit, uita uiuet. et dixerunt filii populi tui: non est aequi ponderis uia domini; et ipsorum uia iniusta est. cum enim recesserit iustus a iustitia sua, fecerit que iniquitates, morietur in eis; et cum recesserit impius ab impietate sua, fecerit que iudicium et iustitiam, uiuet in eis. et dicitis: non est recta uia domini. unumquemque iuxta uias suas iudicabo de uobis, domus israel. si neglegenter legamus, uidetur nobis eadem prophetia esse quae supra, in qua dicitur: numquid uolens cupio mortem iniqui, dicit dominus, nisi conuerti eum a uia sua mala et uiuere?, et in fine eiusdem prophetiae: conuertimini et redite ab uniuersis impietatibus uestris et non erunt uobis in tormentum iniquitatis; ibi enim ad eos sermo fit qui uolunt agere paenitentiam, et iustitia peccata delerent, ut cum fiducia conuertantur et pleno animo agant paenitentiam; hic autem ad eos loquitur qui magnitudine peccatorum, immo impietatum suarum, desperant salutem et dicunt: iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis tabescimus; quomodo ergo uiuere poterimus?, et est sensus: 'cum semel nobis mors proposita sit, et uulneribus nostris nulla medicina possit restituere sanitatem, quid necesse est laborare et frustra consumi et praesentem uitam non cum desperatione transigere, ut saltem hac fruamur, quia futuram perdidimus?', quibus respondit deus, non uelle se mortem impii, sed ut reuertatur et uiuat, et apostropham facit ad impios desperantes: conuertimini a uiis uestris pessimis, atque ut sciamus qui sint impii ad quos loquitur, sequens sermo demonstrat: quare moriemini, domus israel? - uita autem et mors in hoc loco non haec significatur, qua omnes, communi cum bestiis, lege naturae uel uiuimus uel morte dissoluimur, sed illa de qua scriptum est: placebo domino in regione uiuentium, et: anima quae peccauerit ipsa morietur -. et a speciali commonitione qua israel domui loquebatur, ad generalem transit disputationem, quod et iustum praeteritae non saluent iustitiae si nouis sceleribus fuerit occupatus, et peccatorem uel impium antiqua peccata non perdant si operibus iustitiae ueteres emendarit errores deum que non praeterita in utroque iudicare sed praesentia: 'si dixero' inquit 'iusto: uita uiues, et ei praemia iustitiae pollicitus fuero, confisus que ille peccauerit, omnes iustitiae eius pristinae obliuioni tradentur et praesenti iniquitate morietur, nec mea est mutata sententia cum non possim in eodem homine peccatore reddere quod iusto promiseram; e contrario, si peccatori et impio fuero comminatus - et dixero: adhuc tres dies et niniue subuertetur -, et ille egerit paenitentiam bonis que operibus ueterem emendarit errorem, ita ut iudicium faciat et iustitiam, pignus restituat, rapinam que reddat, in mandatis uitae ambulet, nec faciat quidquam iniustum: nonne debet uita, quae christus est, uiuere et nequaquam mori, cum comminatio peccatoris iustum punire non debeat?' - tale quid loquitur sermo diuinus ad hieremiam quando descendit in domum figuli, et audit uel promissa uel comminationem dei id agere, ut uel homines prouocent ad salutem uel deterreant a peccato - 'unde qui dicunt: non est aequa uia domini, arguuntur quod ipsorum sit iniqua sententia, habentium oculum pessimum et nequaquam noua sed uetera iudicantium'. quibus omnibus demonstratur, nec peccatorem salutem desperare debere si agat paenitentiam, nec iustum in sua confidere iustitia si perdiderit neglegenter quod magno labore quaesierat. manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur; in quibus autem praesens prophetia discrepat a praeterita et in quibus loquatur similia, collatio utriusque poterit indicare. porro quid sit iudicium facere et iustitiam, pignus restituere, rapinam reddere, in mandatis uitae ambulare, et cetera, in hoc eodem propheta supra diximus.

et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, quinta mensis transmigrationis (siue captiuitatis) nostrae, uenit ad me qui fugerat (siue qui saluatus fuerat) de hierusalem dicens: uastata (siue capta) est ciuitas. manus autem domini facta fuerat ad me uespere, antequam ueniret qui fugerat; aperuit que os meum donec ueniret ad me mane, et aperto ore meo non silui amplius. undecimo anno regni sedeciae, quinto mense, capta est ciuitas hierusalem. haec autem prophetia, duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis, captiuitatis siue transmigrationis, quando captus est cum iechonia. ex quo ostenditur, post unum annum et quattuor menses et uiginti quinque dies capta hierusalem, uenisse babylonem unum ciuium hierusalem, qui nuntiaret captam urbem atque uastatam. ante unum autem diem quam ueniret qui ista narraret, uespere facta est manus domini ad hiezechiel prophetam, quae aperuit os eius quod diu clausum fuerat, et quidquid erat ille dicturus, hic factum ante replicauit, nec siluit amplius, uidens prophetiam suam opere completam et nequaquam dubitare populum qui erat in babylone, uel eos qui captiui erant, de uaticinio prophetali; tunc enim aperitur os prophetae, quando quod prius nuntiauerat, opere monstrarit effectum; et tota libertate proclamat, qui nequaquam futura, sed uel praesentia uel transacta demonstrat. hoc secundum litteram; ceterum iuxta anag�g�n~g. si 'hiezechiel' interpretatur 'fortitudo dei' - christus autem est dei uirtus et dei sapientia! -, hoc intellegendum, quod, capta et subuersa hierusalem, quicumque perfidiam iudaeorum potuerit euadere - quales fuerunt apostoli et reliquae quae saluae factae sunt -, ipse christo nuntiat omnes caeremonias iudaeorum esse subuersas - quas quidam usque hodie obseruandas putant, non audientes illud apostoli: a gratia excidistis qui in lege iustificamini. miror que hominum pertinaciam id uelle sermone defendere, quod opere implere non audeant, nisi forte sub pelle ouium, id est christianorum, lupi celantur iudaici. quid defensor synagogae in christi ecclesiis personat? -. capta ergo hierusalem atque subuersa, aperitur os domini per apostolos et apostolicos uiros - qui possunt dicere: os meum apertum est ad uos, o corinthii, et: apertum est mihi ostium magnum et efficax, et illud: os meum aperui et attraxi spiritum -, quod numquam tacere poterit nec audire - cum israel: audi, israel, et tace -, sed in toto orbe resonabit, et christi euangelium pandet gentibus. unde iuxta hunc sensum et 'duodecimus annus' ad duodecim refertur tribus, et 'decimus mensis' ad tempus propitiationis iudaicae quae graece dicitur hilasmos~g, et 'quinta dies mensis' ad sensus carneos - quae omnia, capta hierusalem et euangelio succedente, deleta esse et transisse monstrauimus -, et 'uespere', hoc est in consummatione mundi, factam manum domini ad uerum hiezechiel, qui futuras ruinas urbis cecinerat per prophetas et mane impletas esse monstrauit.

et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum israel, loquentes aiunt: unus erat abraham, et possedit terram; nos autem multi sumus, nobis data est terra in possessionem. idcirco dices ad eos: haec dicit dominus deus: qui in sanguine comeditis, et oculos uestros leuatis ad immunditias uestras, et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis? stetistis in gladiis uestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluistis, et terram hereditate possidebitis? haec dices ad eos: sic dicit dominus deus: uiuo ego, quia qui in ruinosis habitant gladio cadent, et qui in agro est bestiis tradetur ad deuorandum, qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur. et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes israel, eo quod nullus sit qui per eos transeat; et scient quia ego sum dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter uniuersas abominationes suas quas operati sunt. et tu, fili hominis, filii populi tui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, uir ad proximum suum loquentes: uenite, et audiamus qui sit sermo egrediens a domino. et ueniunt ad te quasi si ingrediatur populus (uel quomodo populus congregari solet), et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia in canticum oris sui uertunt illos, et auaritiam suam sequitur cor eorum. (siue, ut in lxx continetur, quoniam mendacium in ore eorum ipsi faciunt, et post abominationes suas cor eorum graditur. sequitur:) et es eis quasi carmen musicum quod suaui dulci que sono canitur, et audient uerba tua et non facient ea. et cum uenerit quod praedictum est - ecce enim uenit -, tunc scient quod prophetasti in medio eorum. primum sciendum, quod octo plus minus uersus ab eo loco quem posuimus: qui in sanguine comeditis, et oculos uestros leuatis ad immunditias uestras, usque ad eum locum ubi scriptum est: haec dices ad eos: haec dicit dominus deus, in septuaginta non habentur, qui cum multis aliis et haec praetermiserunt, siue, interpretata ab eis, scriptorum paulatim sublata sunt uitio. et latini nostri, immo inuidi christiani, et, ut apertius dicam, grunnianae factionis heredes, aduersum nos latrant: cur iuxta hebraicum disseramus, quasi nolentibus ingerendi sint cibi, et non his epulae praeparentur qui eas cum gratiarum actione suscipiunt; certe, si nobis non habent fidem, legunt alias editiones: aquilae, symmachi et theodotionis; interrogent hebraeos - non unius loci, ne eos redemptos a me iactitent, sed diuersarum prouinciarum; et cum errori meo uel imperitiae cunctos uiderint consonare, tunc se intellegant nimium esse prudentes, et magis cupere dormire quam discere -, habitent que in septuaginta cellulis alexandrini phari, ne uela perdant de nauibus et funium detrimenta suspirent. haec contra inuidos; nunc quod proposuimus disseramus. capta, ut diximus, hierusalem templo que subuerso, pauperes terrae, de quibus scribit hieremias, soli relicti fuerant in hierusalem: qui uineas et agros colerent et in ruinis incensae urbis habitarent; cum que deberent agere paenitentiam super his propter quae captiuitas uenerat, seipsos cassa spe decipientes, loquebantur: 'unus fuit pater noster abraham, et tamen hanc terram hereditate possedit, non quod ipse possederit, sed quod semen eius terram repromissionis acceperit; si igitur ille unus in tantos multiplicatus est populos, nos multo plures qui relicti sumus in terra iudaea et habitamus in urbibus desertis ac ruinosis, utique multo amplius multiplicabimur, ut possideamus plures quod unus ille possedit'. quibus respondit dominus: abraham unum fide possedisse terram repromissionis - credidit enim abraham, et reputatum est ei ad iustitiam -, istos autem, incredulitate et sceleribus occupatos, etiam si plures sint, possidere non posse; simul que enumerat quid facientes offendant deum, sex uidelicet genera peccatorum: 'qui in sanguine comeditis, et oculos uestros leuatis ad immunditias, hoc est ad idola uestra, et sanguinem funditis, hoc est homicidium perpetratis; numquid ista facientes poteritis terram hereditate retinere? nec hoc estis scelerum fine contenti, sed statis in gladiis uestris cotidie, parati ad occidendum et imitantes esau, qui stetit, et uixit in gladio suo; facitis abominationes incredibiles, uidelicet libidinum turpitudines; et unusquisque uxorem proximi sui polluit, ut in eo sit sceleratior, quod amici et proximi polluerat uxorem. haec' inquit 'faciatis; arbitramini uos terram hereditate tenturos? responde igitur eis, o propheta et hanc super eos ex meo sermone prome sententiam: iuro per memetipsum, quod qui habitant in ruinosis et parietinis, gladio cadant, et qui in agris sunt - siue in campo -, a bestiis deuorentur, et qui in muratis - siue in praesidiis - ac speluncis, dei iram uitare non possint sed fame moriantur et pestilentia. et dabo' inquit 'terram iudaeam in solitudinem, et deficiet superba fortitudo eius - quae quondam fuerat fortitudo: superbis autem resistit deus et humilibus dat gratiam -, montes quoque et omnia deserentur, et in tantam uenient solitudinem ut nullus per eos transeat, et tunc nequaquam confidant in multitudine sua pauci qui remanserant, sed cognoscant, solitudinis magnitudine, quod ego sim dominus qui dedi terram in desertum propter omnes abominationes quas operati sint'. haec dicta sint aduersus eos qui, capta hierusalem omni que iudaeorum regione uastata, pauci habitabant in ruinosis et in desertis urbibus uillulis que. nunc ueniamus ad tropologiam et, iuxta consuetudinem nostram, latam disputationem stringamus potius quam disseramus. omnis haereticus in parietinis habitat et desertis, et possidere se putat terram israel: 'si abraham fide sua unus homo in tantam uenit beatitudinem, ut semen eius multiplicaretur sicut arena maris et sicut astra caeli, quanto magis nos plures terram israel hoc est cernentium deum, et iudaeam confessionis dominicae possidebimus?', quibus respondit dominus: 'ille possedit terram fidei merito; uestra autem infidelitas, immo blasphemia, terram israel, id est ecclesiam, possidere non poterit. primum enim comeditis in sanguine, effundentes eorum sanguinem quos scandalizatis; deinde oculos uestros leuatis ad immunditias uel abominationes uestras quas de uestro animo confixistis - cum debueritis imitari ecclesiasticum uirum, et dicere: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelis -; tertio sanguinem funditis, non uiuificantes eos quos seduxistis, sed interficientes; nec uobis sufficit tria ista fecisse, sed statis in gladiis uestris, hoc est perseueratis in prauitate sententiae, et parati estis ad caedem, et fecistis abominationes, ea agentes in cubiculis quae turpe est loqui, et uxorem proximi uestri polluistis, ecclesiasticam uidelicet conuersationem cotidie de complexu christi deceptos rapere festinantes. et cum haec feceritis, putatis uos terram israel hereditate tenturos?' quibus loquitur deus, quod quicumque in ruinosis haereticorum habitauerit conciliabulis, gladio cadat ecclesiastico - de quo scriptum est: et gladii ancipites in manibus eorum, et in euangelio: non ueni pacem mittere, sed gladium, et: 'seruus, qui se luxuriae tradit et otio, diuidetur, id est, mucrone ferietur, et pars eius ponetur cum infidelibus' -, et qui in agro siue in campo est, bestiis tradetur ad deuorandum - quas propheta uitare desiderans, deprecatur: ne tradas bestiis animam confitentem tibi -, qui autem in praesidiis et in muratis est - de quibus scriptum est: ciuitates firmissimas ascendit iustus et destruxit munitiones earum, in quibus confidebant impii - et uersatur in speluncis - de quibus dicitur: scriptum est: domus patris mei domus orationis uocabitur; uos autem fecistis eam speluncam latronum -, iste fame sermonis domini et peste morietur; et dabitur omnis terra haereticorum in solitudinem, ita ut frangatur eorum superbia et redigantur montes in solitudinem, qui sibi altitudinem scientiae promittebant - qui montes uocantur israel, quia sub christi nomine deceptos quosque supplantant -, nullus que per eos transibit - nec dicere poterit quod moyses: transiens uidebo uisionem hanc magnam; habitatores enim sunt peruersorum montium, non peregrini et accolae -, ut, cum haec passi fuerint, tunc cognoscant quod ipse sit dominus, qui dederit terram eorum in solitudinem propter abominationes quas operati sunt. sequitur - eadem quidem die et eodem tempore, hoc est duodecimo anno, decimo mense, in quinta mensis, quando uenit qui fugerat de hierusalem, et quando locutus est propheta ad eos qui erant in terra iudaea et aeternae possessionis spem sibi pollicebantur -, et iubet prophetae ut dicat populo qui in babylone uersatur et habitat cum eo, et arguat eos super insidiis blandientibus qui prophetae uerba audire desiderant, non ad animae salutem sed ad aurium uoluptatem; isti iuxta muros ambulant et in ostiis domorum nequaquam in sensum prophetae intrare cupientes, sed mutuo se hortantur et dicunt: uenite, et audiamus qui sit sermo egrediens a domino. 'et sic ueniunt quasi populus qui ingrediatur ecclesiam dei, et sedent coram te, populus meus, qui meum esse se dicit, et nolunt facere quod audierunt; istiusmodi mihi uidentur eorum similes, qui theatralibus luduntur carminibus et uel tragoedos audiunt uel comoedos et ibi cum uoluptate palpantur, ita ut, cum egressi fuerint a te, replicent ea, et decantent, et dulci sono se decipiant: et audient' inquit 'uerba tua et non facient ea'. tales sunt usque hodie multi in ecclesiis, qui aiunt: 'uenite audiamus illum et illum', mira eloquentia praedicationis suae uerba uoluentem, plausus que commouent et uociferantur et iactant manus, et quae operibus neglexerant, postquam aduenisse cognouerint - necesse est enim uenire quod propheta dei sermone pronuntiat -, tunc incipient approbare et nosse quod cuncta quae audierant non fuerint hominis uerba, sed domini qui per prophetam et uirum ecclesiasticum locutus est.

LIBER 11

undecimus in hiezechielem explanationum liber in extrema sui parte contra gog et magog uaticinium continebit et usque ad exordium ciuitatis in monte positae et templi in ea siti ueniet hierusalem. quem si, adiuuante domino et sua mysteria disserente, potuero ad calcem usque perducere, diu mihi erit multum que dubitandum, utrum ad spiritale templum debeam mittere manus an aperte ignorantiam confiteri, praesertim cum et apud iudaeos et apud nos super interpretatione eius grande silentium sit, aliis in futuro tempore exstruendum esse censentibus, aliis bono quidem animo, sed imperito, scientibus spiritalia esse quae dicuntur et tamen ipsa spiritalia, quomodo disseri debeant, nescientibus. et interim, ut praesentis operis cura nos teneat, et scias, o uirgo christi eustochium, orandum tibi esse pro nobis. in prophetia difficillima illud breuiter admonebo, quod uir nostrae aetatis haud ignobilis, ad imperatorem scribens, super hac natione dixerit: gog iste gothus est, cui qua ratione possint omnia quae in ea scripta sunt coaptari, non est meum sed eorum qui hoc putant disserere.

34. et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, propheta de pastoribus (siue ad pastores) israel, propheta et dices pastoribus: haec dicit dominus deus: uae pastoribus israel qui pascebant semetipsos (siue o pastores israel, numquid pascunt pastores semetipsos); nonne greges pascuntur a pastoribus (siue nonne oues pascunt pastores)? lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis; quod infirmum fuit non solidastis (siue confortastis), et quod aegrotum non sanastis, quod fractum non alligastis, et quod abiectum erat (siue errabat) non reduxistis, quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (siue et quod forte erat, afflixistis labore). et dispersae sunt oues meae, eo quod non esset pastor (siue pastores); et factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt. errauerant greges mei (siue oues) in cunctis montibus et in uniuerso colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei (siue oues); et non erat qui requireret, non erat, inquam, qui requireret (siue qui reduceret). propterea, o pastores, audite uerbum domini: uiuo ego, dicit dominus deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei (siue oues) in rapinam, et oues meae in deuorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor (siue pastores); neque enim quaesierunt pastores gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant. propterea pastores, audite uerbum domini. haec dicit dominus deus: ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum, nec pascant amplius pastores semetipsos (siue oues); et liberabo gregem meum (siue oues) de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. quia haec dicit dominus deus: ecce ego ipse requiram oues meas, et uisitabo eas. sicut uisitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ouium suarum dissipatarum (siue quando fuerit caligo et nubes in medio ouium suarum separatarum), sic uisitabo oues meas, et liberabo eas de omnibus locis in quos dispersae fuerant in die nubis et caliginis. et educam eas (siue eos) de populis (siue de gentibus), et congregabo eas (siue eos) de terris (siue regionibus), et inducam eas (siue eos) in terram suam, et pascam eas (siue eos) in montibus, israel, in riuis et in cunctis sedibus terrae. in pascuis uberrimis pascam eas (siue eos), et in montibus excelsis israel erunt pascuae earum (siue ouilia eorum); ibi requiescent in herbis uirentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes israel. ego pascam oues meas, et ego eas accubare faciam (siue requiescere), dicit dominus deus. quod perierat requiram, et quod abiectum erat (siue errauerat) reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum erat consolidabo (siue confortabo), et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in iudicio (siue cum iudicio). uos autem, greges mei (siue oues meae), haec dicit dominus deus: ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. nonne satis uobis erat pascuam bonam depasci? insuper et reliquias pascuarum uestrarum conculcabitis pedibus uestris, et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus uestris turbabatis; et oues meae his quae conculcata pedibus uestris fuerant pascebantur, et quae pedes uestri turbauerant haec bibebant. propterea haec dicit dominus deus ad eos: ecce ipse ego iudico inter pecus pingue et macilentum (siue inter pecus forte et infirmum): pro eo quod lateribus et humeris uestris impingebatis et cornibus uestris uentilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, saluabo gregem meum et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus et pecus (siue inter arietem et arietem). et suscitabo super eas (siue eos) pastorem unum qui pascat eas (siue eos), seruum meum dauid ipse pascet eas (siue eos), et ipse erit eis in pastorem. ego autem dominus ero eis in deum, et seruus meus dauid princeps in medio eorum: ego dominus locutus sum. et faciam cum eis pactum (siue testamentum) pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra, et qui habitabant in deserto securi dormient in saltibus; et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam (siue dabo) imbrem in tempore suo: pluuiae benedictionis erunt. et dabit lignum agri (siue dabunt ligna camporum) fructum suum, et terra dabit germen suum (siue fortitudinem), et erunt (siue habitabunt) in terra sua absque timore (siue in spe pacis), et scient quia ego dominus, cum contriuero catenas (siue torquem) iugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi (siue seruire eos facientium). et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae deuorabunt eos, sed habitabunt confidenter (siue in spe) absque ullo terrore. et suscitabo eis germen nominatum (siue plantationem pacis), et non erunt ultra imminuti (siue pereuntes) fame in terra, neque portabunt amplius opprobria gentium; et scient quia ego sum dominus deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus israel, dicit dominus deus. uos autem greges mei, greges pascuae meae (siue oues), homines estis, et ego dominus deus uester, dicit dominus deus. saepe commonui editionem me utramque miscere ut librorum uitem magnitudinem, in his dumtaxat quae non multum a se in translatione discordant. post captam hierusalem, postquam annuntiauit in babylone qui fugerat, locutus est de his qui habitabant in ruinosis hierusalem, et deinde ad eos qui, in captiuitate positi, nihilominus perseuerabant in nequitia, prophetae uerba audire nolentes; nunc ad pastores, id est ad principes, sermonem dirigit, quorum uitio oues, id est populi, dissipati sunt. et hoc notandum, quod a duodecimo anno, decimo mense, quinta mensis transmigrationis - siue captiuitatis iechoniae et qui cum eo capti fuerant -, usque ad uicesimum et quintum annum quando super montem urbis aedificatae templum exstruitur et incredibilia ecclesiae sacramenta panduntur, nullus in medio annus nullum que tempus est positum, sed simpliciter dicitur: 'factus est sermo domini ad me, dicens: loquere ad illas et ad illos', ut intellegere debeamus omnia quae leguntur per tredecim annos, diuersis dicta temporibus, et tamen certa inter se spatia temporum non habere. ad pastores autem israel sermo dirigitur - quos uel reges et principes, scribas et pharisaeos ac magistros iudaici populi debemus accipere, uel certe in euangelico populo episcopos, presbyteros et diaconos, aut, iuxta mysticos intellectus, angelos singularum ecclesiarum, ad quos scribit ioannes in apocalypsi sua, et quorum angeli cotidie uident faciem dei -, primum que dicitur: uae pastoribus israel qui, cum gregem domini pascere debeant et saluti illius prouidere, pro sua festinant luxuria - unde magnopere cauendum est, et obseruanda illa praecepta: ne quaeras iudex fieri ne forte non possis auferre iniquitates, et iterum: quanto maior es, tanto magis te humilia et in conspectu domini inuenies gratiam, et rursum: ducem te constituerunt? ne eleueris: esto inter eos quasi unus ex illis; unde et apostolus quasi paruulum atque lactantem inter discipulos esse se dicit -. quod que sequitur: lac comedebatis et lanis operiebamini, per metaphoran~g pastorum, ad principes loquitur - de quibus et in alio loco scriptum est: qui deuorant plebem meam sicut escam panis -; in lacte omnes opes intellege, in lanis multiplicem uestium uarietatem. quod autem dicitur: et quod crassum erat occidebatis, de diuitibus populi loquitur quos mali principes in ecclesiis iugulare narrantur, dum eos praedicant, et uitia eorum increpare non audent - de quibus et propheta dicit: populus meus, qui beatos uos dicunt seducunt uos, et semitam pedum uestrorum supplantant, de quibus et iacobus loquitur, quod, cum ingressi fuerint ad eos, pretiosis circumdati uestibus et annulo aureo, honorantur ab eis; et sanctis pauperibus dicitur: tu uero sede in scabello, siue in terra, aut sta istic - quod infirmum est non confortant siue consolidant - unde paulus loquitur: suscipite infirmos, et: infirmum in fide assumite, et: multi inter uos infirmi et aegrotantes, ad quos mittitur sermo diuinus de quo scriptum est in psalmis: misit uerbum suum et sanauit eos, et eripuit eos de corruptionibus eorum -; 'et quod fractum est' ait 'non alligant', nequaquam mortalia in populis considerantes uulnera, qualis est adulter, homicida, sacrilegus; 'et quod abiectum est, siue quod errare uiderint, non reducunt', permittentes eos ab haereticis decipi; 'et quod perierit non requirunt', non tam perditos saluare cupientes quam eos qui sunt in ecclesiis deuorare, sed cum austeritate imperantes eis et cum potentia - quod proprie ad supercilium episcoporum pertinet, eorum uidelicet qui operibus dedecorant nominis dignitatem et pro humilitate assumunt superbiam, ut honorem se putent consecutos, non onus, et quoscumque in ecclesia uiderint praeponentes et dei habere sermonem, opprimere nituntur; unde iuxta septuaginta scriptum est: et quod forte erat affligebatis labore -. et dispersus est populus dei, uel uitiis uel errore haeretico, eo quod non esset pastor bonus qui poneret animam suam pro ouibus, sed omnes mercenarii qui lucra tantum de gregibus considerant et, cum lupum uiderint, fugiunt; quorum neglegentia grex domini deuoratur a bestiis agri - de quibus scriptum est: posuisti tenebras et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae agri, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a deo escam sibi -. et disperguntur, et errant in cunctis montibus qui eleuantur contra scientiam dei, et uniuerso colle excelso qui per haereticam superbiam ecclesiasticam despiciunt simplicitatem, et super omnem faciem terrae disperguntur terrena, non caelestia requirentes: et non erat qui requireret, nec qui reduceret, quia deliciis occupati, gregis dominici damna non curant. unde ad malos pastores sermo fit domini, 'quia ista et ista fecistis' quae supra exposui et quae secundo enumerat. 'ecce ego ipse ad pastores ueniam et requiram gregem meum de manu eorum, quibus expedit ut mola asinaria alligetur ad collum, quam ut minimum scandalizent de populo meo; et haec erit eorum poena uel maxima: ut ultra non pascant gregem meum ne, sub occasione ouium, seipsos pascant et opes congregent; et liberabo populum meum de ore eorum'. 'requiram' inquit 'de manu', et 'liberabo de ore', quo auidis faucibus deuorantur; cum autem requisierit oues, uisitat eas quasi aegrotantes atque macilentas et pastorum neglegentia dissipatas; et liberabit de omnibus locis in die nubis et caliginis - de qua loquitur et ioel: adest dies domini, et prope est; dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et nebulae -. tunc educuntur de terris, ut inducantur in terram suam quae est terra uiuentium, et ipse eas pascat in montibus israel - de quibus loquitur dauid: leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi -, et non solum in montibus, sed in riuis et in cunctis sedibus terrae, in pascuis uberrimis et in monte excelso - de quo esaias et michaeas plenius uaticinantur -, siue in montibus excelsis, israel; ibi requiescent in herbis uirentibus - et dicent: dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit, super aquam refectionis educauit me -, et pascentur in pascuis pinguissimis super montes israel. et infinita promissio spes que beatitudinis, quando ipse dominus pollicetur dicens: 'ego pascam oues meas et nequaquam eas committam malis pastoribus, et ego eas accubare faciam, dicit dominus deus, ut requiescant in sinu abraham, isaac et iacob'. tunc quod perierat in gentium populis, requiretur, et quod errauerat in haereticorum persuasione, reducetur, et quod confractum fuerat, alligabitur, et quod contritum atque infirmum, consolidabitur - ut impleatur quod scriptum est: qui sanat infirmitates eorum, et alligat contritiones eorum. cor enim contritum et humiliatum deus non spernit; unde et sanctus loquitur: sana me, quoniam conturbata sunt ossa mea, et in tricesimo septimo psalmo, paenitens: non est, inquit, pax ossibus meis a facie peccatorum meorum -. et quod pingue, ait, erit et forte custodiam, ne uoretur a bestiis; et pascet oues suas in iudicio, sciens cui oui, quae pascua debeantur - diuersae enim sunt mansiones apud patrem. et non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium dedit filio -. haec autem aduersum pastores locutus est. nunc loquitur ad oues, id est ad populum, et ad utriusque pecoris gregem, id est ouium et caprarum, et non solum ad oues et capras, sed ad arietes et hircos qui sunt in gregibus principes; quibus ait: 'nonne uobis satis erat quod bonis scripturarum pascuis uescebamini? sed insuper reliquias pascuarum uestrarum conculcabitis pedibus, et, cum aquam eloquiorum dei purissimam biberetis, reliquas aquas pedibus turbabatis, ut populus meus conculcatas a uobis pascuas et turbidas aquas manducaret et biberet, et, uestro uitio, quod per se bonum erat, corruptum uiolatum que susciperet'. quod et omnes quidem haeretici faciunt, ut carpant eloquia scripturarum, et quantum in se est maculent; sed ecclesiastici uiri qui dogmatum non custodiunt ueritatem, sed de suo corde confingunt magistram que habent praesumptionem suam, simili errore retinentur; qui cum populo persuaserint uera esse quae fingunt, et in theatralem modum plausus concitauerint, et clamores immemores fiunt imperitiae suae, et, adducto supercilio libratis que sermonibus atque trutinatis, magistrorum sibi assumunt auctoritatem. uideamus igitur quid sit iudicium inter pecus et pecus et quo iudicio iudicet eos bonus pastor et uerus, qui accepit omne iudicium a patre: ecce, inquit, ipse ego iudico inter pecus pingue et macilentum (siue inter forte et infirmum): fortes enim lateribus et humeris suis impingunt atque collidunt infirma pecora et cornibus uentilant, nescientes in lege taurum cornupetam debere puniri; impingebant autem lateribus et cornibus uentilabant, donec dispergerent et eicerent oues foras: superbia enim maiorum et praepositorum iniquitate frequenter pelluntur ecclesia, ut dispergantur a domino quos ipse saluauit; sed non dimittet eos ultra dominus in rapinam, et iudicabit inter pecus et pecus: non inter nomina dignitatum quibus tument praepositi, sed inter hominem et hominem, iuxta id quod uterque seruus est domini. tunc suscitabit pastorem unum - qui dicit in euangelio: ego sum pastor bonus -, seruum suum dauid - secundum id quod formam serui est dignatus assumere; qui 'dauid' interpretatur 'fortis manu' -; ipse pascet eos. et dominus erit eis in deum - uel filius et pater, uel certe pastor iuxta assumptam carnem. 'dominus' autem et 'deus', iuxta: 'uerbum', quod erat in principio apud 'deum' -. qui dauid, proficientibus pecudibus in rationale animal, nequaquam pastor uocabitur sed princeps in medio eorum - de quo scriptum est: medium uestrum stat, quem uos ignoratis -. tunc ponet cum eis pactum pacis - nequaquam bellorum atque discordiae quia: factus est in pace locus eius, sed pacis christi: quae exsuperat omnem sensum - qui dicit: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis; et cessare faciet bestias pessimas de terra - mitius: uel perturbationes quibus animae uexantur humanae, uel aduersariae potestates a quibus impugnantur -, et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus - dominus enim: reuelabit condensa siluarum et in templo eius omnes dicent gloriam. eiectis autem bestiis et redacta terra in solitudinem, ab istiusmodi animantibus securi dormient et dicent: dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? -; et ponet eos, qui securi dormient, in circuitu montis uel collis sui, et erunt benedictio; tunc dabit imbrem in tempore suo, et pluuiae benedictionis erunt - quas in deuteronomii benedictionibus pollicetur -. et dabit, inquit, lignum uitae - de quo in genesi scriptum est -, lignum que sapientiae - de quo dicitur: lignum uitae est omnibus qui assumunt ea -: dabit autem fructum suum quando et terra dederit fructum suum, siue ligna regionum, sanctorum plurima multitudo; et terra dabit germen suum: ueritas enim de terra orta est; et erunt in terra sua absque timore, siue in spe pacis, in terra uiuentium - terra mansuetorum de qua scriptum est: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram -, ut rerum omnium felicitate cognoscant quod ipse sit dominus, quando contriuerit catenas uel circulum ferreum iugi eorum quo quasi grauissimo premebantur imperio, et eruerit eos de manu imperantium, siue seruitute affligentium eos: seruus est enim unusquisque eius a quo uincitur. et nequaquam erunt ultra in rapinam daemonicis gentibus, nec bestiae terrae deuorabunt eos de quibus diximus, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore iuxta superiorem expositionem. et suscitabo, inquit, eis germen nominatum (siue plantationem pacis) - quae loquitur in euangelio: ego sum uitis uera -, et non erunt ultra imminuti fame in terra - ergo fames in terrenis est; fames autem audiendi sermonem dei, quae, sub pastore bono, et germine nominato atque omnium sermone celebrato, et plantatione pacis, nequaquam erit in terra -, neque amplius opprobriis gentium subiacebunt - ut dicant: ubi est dominus deus eorum? -; et scient post haec omnia, quod non solum ipse sit dominus - quod et supra quoque dixerat -, sed cum additamento quod dominus omnium proprie deus eorum sit cum eis - qui dicit in euangelio ad apostolos: ecce ego uobis cum sum cunctis diebus, usque ad consummationem saeculi -; cum autem fuerit ipse dominus deus eorum, tunc et ipsi erunt populus eius: non quilibet, sed qui meruerint appellari domus israel. ac ne putaremus uniuersa quae dicta sunt, ad pastores et oues hircos que et arietes pertinere, soluit aenigma, immo metaphoran~g, et ponit manifestius: uos autem oues meae, et oues pascuae meae homines estis; omnis igitur sermo de hominibus est, ad quos dicit: ego dominus deus uester, dicit dominus deus.

35. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone (siue conuerte) faciem tuam aduersum montem seir, et prophetabis de eo (siue ad eum), et dices illi: haec dicit dominus deus: ecce ego ad te, mons seir; et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. urbes tuas demoliar (siue in urbibus tuis faciam solitudinem), et tu desertus eris, et scies quia ego sim dominus. eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios israel in manus gladii (siue et assederis domui israel fraudulenter in manu gladii) in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae; propterea, uiuo ego, dicit dominus deus, quoniam sanguini tradam te (siue quoniam in sanguine peccasti), et sanguis te persequitur, et cum sanguinem oderis, sanguis persequitur te. et dabo montem seir desolatum et desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem (siue homines et iumenta), et implebo montes eius occisorum suorum (siue uulneratorum) in collibus tuis, et in uallibus tuis atque torrentibus interfecti gladio cadent. in solitudines sempiternas tradam te, et ciuitates tuae non habitabuntur, et scietis (siue scies) quoniam ego sum dominus. eo quod dixeris: duae gentes et duae terrae (siue regiones) meae erunt, et hereditate possidebo eas, cum dominus esset ibi; propterea, uiuo ego, dicit dominus deus, quia faciam iuxta iram (siue inimicitiam) tuam, et secundum zelum tuum quem fecisti, odio habens eos, et notus efficiar tibi cum iudicauero te; et scies quia ego sum dominus. audiui uniuersa opprobria tua (siue uocem blasphemiarum tuarum) quae locutus es (siue quia locutus es) de montibus israel: deserti nobis dati sunt ad deuorandum. et insurrexistis super me ore uestro (siue magnifice locutus es super me ore tuo), et rogastis aduersum me (siue uociferati estis contra me) uerba uestra; ego audiui. haec dicit dominus deus: laetante uniuersa terra, in solitudinem te redigam; sicuti gauisus es super hereditate domus israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus (siue desertus) eris, mons seir, et omnis idumaea, et scient quia ego sum dominus. (illud autem quod in lxx additum est: et consumentur, in hebraico non habetur). si semper in prophetis esset sermo dei et iuge in pectore eorum haberet hospitium, numquam crebro hiezechiel poneret: 'et factus est sermo domini ad me dicens', sed quia ob humanam fragilitatem et uitae huius necessitates interdum recedebat ab eis, propterea ioannes baptista loquitur: qui misit me baptizare, ipse dixit mihi: super quem uideris spiritum sanctum in specie columbae descendentem et manentem in eo, ipse est - numquam enim proprium esset in christo quod additur: et manentem in eo, nisi ab aliis nonnumquam recederet -, alioquin et ad moysen loquitur deus: auferam de spiritu qui in te est - quem utique non haberet nisi ad eum a domino descendisset -. omnis autem istius capituli prophetia est contra montem seir - filiorum uidelicet esau et edom, qui graece et nostra lingua appellantur idumaei, eo quod, in tempore necessitatis et angustiae quando iudas capiebatur a babyloniis, insultauerint eis, et, eiecto populo iudaeorum, sibi putauerint terram traditam ad possidendum, et non solum non susceperint suos filios, uidelicet iacob fratris sui, sed persecuti sint et concluserint in manus gladii; unde manifestius interpretatus est symmachus: sanguinem tuum odisti et sanguis persequitur te -. prophetatur autem quod et ipse capiendus sit et redigendus ad solitudines sempiternas, et rerum fine cognoscat esse iudicem deum, eo quod dixerit: duae gentes et duae regiones meae sunt - uel idumaeorum et iudaeorum, uel certe iudae et israel, duarum uidelicet et decem tribuum -. et locutus es de montibus israel, dicens: deserti nobis dati sunt ad deuorandum, non considerans quod haec contra deum blasphemia redundaret; unde sequitur: laetante uniuersa terra, in solitudinem te redigam; et est sensus: 'cum omnis terra iudaea receperit pristinum statum, tu permanebis in solitudine sempiterna' - quod que infertur: sicuti gauisus es super hereditate domus israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi, in septuaginta non habetur, sed sub asteriscis de theodotionis editione additum est -. omnis autem ira dei illuc proficit contra montem seir, ut cum fuerit dissipatus, et ipse et uniuersa idumaea cognoscant quia ipse sit dominus. haec iuxta historiam, et sensum magis quam uerba cursim dixerim; transibo ad anag�g�n~g, et studio breuitatis pauca perstringam. pone, inquit, (siue conuerte) faciem tuam aduersum montem seir; et significanter ait 'conuerte': ab alia prophetia ad aliam prophetiam, 'faciem' autem: non corporis sed animi - de qua dicit et apostolus: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes -; mons autem 'seir', qui interpretatur 'hispidus' et 'pilosus', contraria fortitudo accipienda est, quae praesidebat genti filiorum esau et se contra populum 'iuda', id est 'confessionis' et uerae fidei, erexerat - quod si prudens lector opposuerit quomodo in isto loco 'seir', hoc est 'hispidus' et 'pilosus', intellegatur in malam partem cum helias quoque uir pilosus dictus sit, breuiter respondebo: de esau scriptum esse quod rufus fuerit et quasi pellis hispidus, de helia uero quod uir tantum pilosus: in esau, qui sanguinarius et cruentus, pelli hispidae comparatur, mortalium operum et ipsius mortis indicium est, in helia uirilitatis augmentum, quamobrem et habitatio eius in solitudine et conuersationis austeritas, non solum uirum sed et uirum fortissimum demonstrabat; porro iacob, qui supplantauerat esau et primogenita eius acceperat, quia simpliciter habitabat domum et non erat uenator, sicut gigas nembroth, idcirco leuis appellatur et nitidus -. uideamus ergo quid dici praecipiat deus ad montem, siue contra montem seir: 'ecce ego ad te, mons seir, non mittam angelos, nec aliis utar ministris, sed ipse ad te ueniam; et extendam manum meam super te, ut habitum percutientis assumam, et dabo te desolatum atque desertum, ut, qui male habitabaris et plurimos habebas impietatis tuae socios, intantum ut et urbes exstrueres imperium que tibi proprium uindicares, nunc, desolatus cum urbibus tuis - quas et hieremias destruere iubetur atque suffodere ut bonas pro eis exstruat ciuitates -, in eo proficias, ut scias quod ego sim dominus quem ante solitudinem tui nosse non poteras'. omnis autem causa peccati: quod fuerit inimicus sempiternus; unde dicit et psalmus: irascimini et nolite peccare, ut cito conciliemur inimicis et odia caritate mutemus; sed non talis mons seir, qui super inimicitias sempiternas conclusit, siue obsedit, filios israel dolo in manu gladii; ex quo intellegimus: quicumque gladium arripuerit contra filios dei et dolose aliquid egerit et obsederit eos, habere in manu gladii montem seir in tempore iniquitatis extremae: quando dies pessimi sunt, et: mundus in maligno positus est, et: multiplicata iniquitate refrigescit caritas multorum. est autem et aliud peccatum montis seir: ut, quoniam oderat sanguinem iustorum quem singulis per singulis persecutionibus cupiebat effundi, ab ipso sanguine sustineat persecutionem - unde et sub altari sanctorum animae clamitant et ultionem a domino sui sanguinis deprecantur -. et auferuntur de monte seir euntes et redeuntes, id est omnis habitator, siue homines et iumenta quae saluantur in ecclesia - de quibus scriptum est: homines et iumenta saluos facies, domine -; quod in monte seir utrumque deletur, ut et hi qui uidentur aliquid habere rationis, et illi qui simplici fide contenti sunt, deo iubente dispereant. et implentur montes eius uulneratorum et occisorum; et non solum montes, qui ad impietatis uerticem peruenerunt, sed colles quoque, hoc est inferiores discipuli montis seir, et ualles, quae in ima depressae sunt, siue torrentes, qui turbidas habent aquas et hinc inde collectas uenientes que de superbia, uel, iuxta septuaginta, campos, qui medii inter colles et ualles sunt: hi omnes interfecti cadent gladio domini et extentae manus atque percutientis, ut redigantur in solitudines sempiternas; et si quae erant ciuitates, hoc est conciliabula malae habitationis, et ipsae dispereant et desinant in malam partem habere consensum, et diuidantur linguae eorum ne turrem blasphemiae contra deum possint exstruere; et, redactae in solitudinem atque desertum, cognoscant quod ipse sit dominus. nec sufficit monti seir tanta dixisse tanta que fecisse quae praeteritus sermo narrauit, sed hoc quoque per superbiam locutus est: 'duae gentes et duae terrae (siue regiones) meae sunt: et idumaea uidelicet et iudaea, et haereticos et ecclesiasticos, pariter possidebo'. 'et hoc' inquit 'dixisti, cum dominus esset ibi, qui suo populo praesidebat'. propterea iurat dominus et dicit: 'uiuo ego, dicit dominus deus, quod, iuxta iram tuam qua saeuiebas in populum dei, et zelum tuum quo persequebaris christi familiam, odio habens eos quos possidere cupiebas, cum te percussero et iudicauero, tunc tibi notus efficiar. et scies quod opprobria tua atque blasphemias non alio referente cognouerim, sed ipse audierim quae locutus es contra montes israel, dicens: deserti nobis dati sunt ad deuorandum montes israel' - moysen, prophetas, apostolos debemus accipere, quos haeretici et haereticorum princeps diabolus sibi putant traditos ad deuorandum, quando aut rarus aut nullus in ecclesia reperitur qui possit pugnare pro montibus domini et eorum lacerationem sua uoce defendere -. 'et insurrexistis' inquit 'super me ore uestro, siue magnifice locuti estis, non, ut putatis contra montes, sed per illos aduersum me, et rogastis, siue clamastis, aduersum me; omnes enim preces uestrae, o mons seir et socii montis seir - - de quibus supra dictum est: implebo montes eius et colles et ualles et campos (siue torrentes) -, fuerunt aduersum me: nequaquam preces et orationes, ut putatis ad deum, sed clamor uociferationis atque blasphemiae'. unde et dominus comminatur et dicit: 'sicuti gauisus es super hereditate domus israel quando tuis persecutionibus dissipata est atque lacerata et in toto orbe dispersa, sic faciam tibi: laetante enim uniuersa terra uiuentium terra que sanctorum, et omnibus conuersis ad seruitutem dei, tu dissipatus eris, mons hispide, mons pilose, et omnis idumea - opera uidelicet terrena et cruori et sanguini dedita -, ut tunc cognoscas quod ipse sim dominus qui alibi sum locutus: ego sum dominus deus uester'.

36. tu autem, fili hominis, propheta super montes israel, et dices: montes israel, audite uerbum domini. haec dicit dominus deus: eo quod dixerit inimicus de uobis: euge, altitudines (siue solitudines) sempiternae in possessionem datae sunt nobis; propterea uaticinare et dic: haec dicit dominus deus: pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum (siue pro eo quod dispersi estis ab his qui in circuitu uestro sunt), et facti in hereditatem (siue in possessionem) reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populis (siue gentibus); propterea, montes israel, audite uerbum domini dei: haec dicit dominus deus montibus et collibus, torrentibus uallibus que et desertis, parietinis (siue dissipatis) et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae (siue conculcatae) a reliquis gentibus per circuitum. propterea haec dicit dominus deus: quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de idumaea uniuersa, qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo et eiecerunt eam ut uastarent (siue cum gaudio despicientes animas ut subuerterent eas in uastatione), idcirco [ait] uaticinare super terram israel, et dices montibus et collibus, iugis et uallibus: haec dicit dominus deus: ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem (siue opprobria) gentium sustinueritis; idcirco haec dicit dominus deus (siue adonai dominus): ego leuaui (siue leuabo) manum meam, ut gentes quae in circuitu uestro sunt, ipsae confusionem (siue ignominiam) suam portent; uos autem, montes israel, ramos uestros (siue uuas uestras) germinetis, et fructum uestrum afferatis populo meo israel, prope est enim ut ueniat. quoniam ecce ego ad uos, et conuertar ad uos (siue respiciam uos), et arabimini et accipietis sementem; et multiplicabo in uobis homines, omnem que domum israel, et habitabuntur ciuitates et ruinosa instaurabuntur (siue deserta aedificabitur). et replebo uos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari uos faciam sicut a principio, bonis que donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego sum dominus. et adducam (siue generabo) super uos homines, populum meum israel, et hereditate possidebunt te (siue uos), et eris (siue eritis) eis in possessionem, et non addes ultra ut absque eis sis (siue et non addetis ultra ut absque liberis uos faciant). haec dicit dominus deus: pro eo quod dixerunt de uobis (siue tibi): deuoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam; propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait dominus deus. nec auditam faciam in te (siue in uobis) amplius confusionem (uel ignominiam) gentium, et opprobria populorum nequaquam portabis (siue portabitis), et gentem tuam non amittes amplius (siue gens tua absque liberis ultra non erit), dicit dominus deus. supra ponitur prophetae facies, siue conuertitur, aduersum montem seir; hic filius hominis loquitur ad montes, siue super montes, israel qui iubentur dei audire sermonem, et, ut parumper differam tropologiam, totius ad montes israel prophetiae breuiter hic sensus est: 'quia insultauit uobis inimicus, hoc est mons seir, et putauit quod in perpetuum ipse uos possideret et altitudines quondam domini nunc desertas cessisse sibi in hereditatem, et non solum dixit sed et aliquanto tempore uos possedit intantum ut superbe loqueretur contra uos, opprobrium essetis cunctis gentibus, propterea haec dicit dominus deus, non solum monti seir, sed et montibus eius et collibus, torrentibus, uallibus et desertis atque uastatis et urbibus derelictis: quoniam in igne zeli sui et aduersum omnes quidem gentes, sed praecipue contra idumaeam locutus sit, quae cum ceteris' inquit 'gentibus tenuit terram meam in possessionem, et possedit gaudio, et toto corde possedit, ut eiceret habitatores de ea, terram que uastaret. propterea loquere' ait 'propheta super terram israel, et dices montibus et collibus et iugis - pro quibus septuaginta napas~g interpretati sunt, quae nos nemorosa intellegimus loca -, et uallibus: haec dicit dominus deus: in zelo et in furore meo opprobrii uestri ultor existam: et leuabo manum meam, ut gentes quae in circuitu uestro sunt, ignominiam et confusionem suam portent; uos autem, o montes israel, secundum pristinum statum germinetis, uirgulta ramos que mittatis - siue, iuxta septuaginta, afferatis uuas -, quibus populus meus saturetur israel; quod non putetis post longum tempus futurum, prope est, instat et ueniet tempus. ac ne uobis uideatur hoc esse difficile, ipse ego ueniam ad uos et, qui a uobis recesseram, conuertar ad uos, ut pristinam culturam recipiatis et semente omnia compleantur, ita ut multi in uobis sint homines, et habitentur ciuitates quae prius destructae fuerant. et non solum homines multiplicabo, sed et iumenta aeque multiplicabuntur et crescent; et habitari uos faciam sicut a principio, quando, moyse duce, trans iordanem duae et semis tribus acceperunt possessionem et, sub iesu filio naue, aliae nouem et semis tribus terram iudaeam possederunt; bonis que uos donabo multo maioribus quam fuistis ab initio priusquam captiuitates uarias sentiretis; et cum hoc uobis fecero, tunc cognoscetis quod ego sim dominus. et impleberis' inquit 'o terra israel, populo meo qui te hereditate tenturus est, et eris eis possessio, et non addes ultra ut absque filiis sis. cum autem multiplicatus fuerit uester habitator, o montes israel, tunc nequaquam dicent inimici uestri contra uos quod homines deuoretis et absque liberis sit uestra possessio, sed e contrario multiplicetis homines, et largissimam prolem uestra posteritas germinet. nec audies' inquit 'amplius nec sustinebis confusionem gentium, sed nec amittes gentem tuam ut aliquando sustineas captiuitatem, quoniam dominus locutus est'. haec paraphrastik�s~g more iudaico dixerimus, quae illi exspectant in mille annorum regno, quando ciuitatem hierusalem asserunt exstruendam et templum, quod in fine huius uoluminis describitur, et rerum omnium felicitatem, quorum nonnulli arbitrantur sub zorobabel haec fuisse completa - sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur: et habitari uos faciam sicut a principio bonis que donabo maioribus quam habuistis ab initio? sub zorobabel enim, ezra et neemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi, obedientes medis ac persis et deinceps macedonibus et aegyptiis atque romanis, usque ad titum et uespasianum diuersarum gentium regibus seruierunt et usque hodie seruiunt, ut stare omnino non possit hoc quod in extrema dicitur prophetia: et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius -; et quia longum est nunc aduersum dogma iudaicum et beatitudinem uentri et gutturi iudaico seruientem, qui omnia terrena desiderant et dicunt: manducemus et bibamus - de quibus et apostolus loquitur: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illa destruet -, in breui explanatione dicere, nunc ad spiritalem intellegentiam transeamus, iuxta quam et esaiae extremas partes interpretati sumus; neque enim iuxta iudaicas fabulas, quas illi deuter�seis~g appellant, gemmatam et auream de caelo exspectamus hierusalem nec rursum passuri circumcisionis iniuriam nec oblaturi taurorum et arietum uictimas nec sabbati otio dormiemus - quod et multi nostrorum, et praecipue tertulliani liber qui inscribitur 'de spe fidelium' et lactantii 'institutionum' uolumen septimum, pollicetur, et uictorini pictabionensis episcopi crebrae 'expositiones' et nuper seuerus noster in dialogo cui 'gallo' nomen imposuit, et, ut graecos nominem et primum extremum que coniungam, irenaeus et apollinaris -. nos ergo montes israel, prophetas et apostolos esse dicimus qui audiunt uerbum dei et quibus diabolus insultauit inimicus, dicens: 'euge, excelsi quondam montes - de quibus scriptum est: montes in circuitu eius, et dominus in circuitu populi sui - mihi dati sunt in possessionem, quando persecutionis angustiis desolati sunt et conculcati per circuitum, et facti in hereditatem reliquis gentibus et ab omnibus blasphemati'. propterea loquitur dominus conculcatis montibus et desolatis, et non solum montibus, sed et inferioribus ac per singulos gradus in terra iudaea, hoc est in monte ecclesiae, constitutis - de qua scriptum est: non potest ciuitas abscondi super montem posita -, et collibus atque torrentibus, quorum hieme persecutionum et tempestate pressurae augetur fides, uallibus quoque his qui in humilitate depressi sunt, et desertis ecclesiis, et parietinis, atque in toto orbe ecclesiarum conciliabulis derelictis - qualis sub diocletiano et maximiano in toto orbe persecutio fuit, per quam proscriptae sunt ecclesiae atque uastatae, quando subsannauerunt ecclesiam omnes gentilium et haereticorum gentes per circuitum -: quod igne zeli furoris sui locutus sit; et proprie aduersum idumaeam quae terrenis operibus uolebat omnes, deposita imagine caelestis, portare imaginem terreni: illi enim dederunt terram dei sibi in hereditatem, et ex toto corde atque ex animo ecclesiam domini persecuti sunt et eiecerunt eam de sedibus suis et uastauerunt. sed quid profuit nationibus, quid iuuit haereticorum gentes insultasse terrae domini, cum dominus loquatur ad eam, et montibus illius collibus que ac iugis siue nemorosis locis, quae amoenitate uirebant paradisi, et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit, et pro opprobrio gentium leuet manum suam contra aduersarios qui ecclesiam persecuti sunt, ut portent confusionem et ignominiam suam?: tunc, persecutoribus interfectis et pace ecclesiae reddita, montes israel, apostoli uidelicet et apostolici uiri, germinabunt arbores suas et extendent ramos, uuas que afferent calcandas in prelo domini, de quibus musta funduntur quae inebrient credentium populos, et exprimitur uinum quod laetificat cor hominis, ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de caelo descendens, comedatur a populo dei israel. et ne forsitan desperemus in persecutionibus, additur: prope est tempus ut ueniat - ueniens enim ueniet et non tardabit -; unde suum, ad montes et ad eos qui in tribulationibus perdurarunt, pollicetur aduentum, atque promittit quod, post persecutionis ardorem, exerceatur terra prius decerpta christi uomere, et omnem uirtutum sementem recipiat de qua nascantur et multiplicentur homines et omnis domus israel. cum que ciuitates, hoc est ecclesiae credentium, fuerint inhabitatae redeuntibus turbis, tunc nequaquam solum homines qui pollebunt scientiam scripturarum, sed et iumenta simplices quique credentium, multiplicabuntur atque succrescent; et habitabuntur ecclesiae sicut a principio, hoc est priusquam esset persecutio, bonis que florebunt maioribus quam habuerunt ab initio, martyrum uictoriis coronatae. et tunc scient quod ipse sit dominus qui restituit plebem suam pristino statui quae possideat ecclesias et ipsa sit ecclesiarum hereditas, et nequaquam ultra absque liberis sit quos in persecutione perdiderat. unde iubetur prophetae ut loquatur ad terram mansuetorum terram que uiuentium, siue ad montes israel, et dicat: 'persecutorum ultra non patieris opprobrium, nec insultabunt iugulatum populum tuum sicut oues occisionis; pace enim reddita, opprobria uniuersa cessabunt, nec sustinebis confusionem et ignominiam inter diuersas in circuitu nationes, sed gentem tuam habebis et populum, quia ueritas promissionis, domino loquente, firmata est'. et factum est uerbum domini ad me, dicens: fili hominis, domus israel habitauerunt (siue habitauit) in terra sua, et polluerunt eam in uiis suis et in studiis (siue idolis) suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est uia eorum coram me. et effudi indignationem meam (siue furorem meum) super eos, pro sanguine quem effuderunt super terram; in idolis suis polluerunt eam. et dispersi eos in gentes, et uentilati sunt (siue uentilaui eos) in terras (siue in regiones); iuxta uias eorum et adinuentiones (siue peccata) eorum iudicaui eos. et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: populus domini iste est, et de terra eius egressi sunt. et peperci nomini meo sancto (siue peperci eis propter nomen sanctum meum), quod polluerat domus israel in gentibus ad quas ingressi sunt. idcirco dices domui israel: haec dicit dominus deus: non propter uos ego faciam, domus israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis; et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant quia ego sum dominus, dicit dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in uobis coram eis. tollam quippe uos de gentibus, et congregabo de uniuersis terris, et adducam uos in terram uestram; et effundam (siue aspergam) super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris, et ab uniuersis idolis uestris mundabo uos. et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum ponam in medio uestri (siue dabo uobis), et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum; et spiritum meum ponam in medio uestri (siue dabo uobis), et faciam ut in praeceptis meis (siue in iustificationibus meis) ambuletis, et iudicia mea custodiatis et operemini (siue faciatis) ea. et habitabitis in terra quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in deum. et saluos uos faciam ex uniuersis inquinamentis (siue immunditiis) uestris, et uocabo fructum et multiplicabo illum, et non imponam (siue dabo) uobis famem. et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. et recordabimini uiarum uestrarum pessimarum, studiorum que non bonorum, et displicebunt uobis iniquitates uestrae et scelera uestra. non propter uos faciam, ait dominus deus; notum sit uobis: confundimini et erubescite super uiis uestris, domus israel. haec dicit dominus deus: in die qua mundauero uos ex omnibus iniquitatibus uestris, et habitari fecero urbes et instaurauero ruinosa, et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis uiatoris, dicent: terra illa inculta (siue deserta) facta est ut hortus uoluptatis, et ciuitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt. et scient gentes quae derelictae fuerint in circuitu uestro, quia ego dominus aedificaui dissipata et plantaui inculta; ego dominus locutus sim et fecerim. haec dicit dominus deus: adhuc in hoc inueniet me domus israel (siue quaerar domui israel) ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum (siue ut oues homines), ut gregem sanctum (siue ut oues sanctas), ut gregem (siue oues) hierusalem in solemnitatibus eius: sic erunt ciuitates desertae et plenae gregibus (siue ouibus) hominum, et scient quia ego sum dominus. perspicua sunt quae dicuntur, et omnis sensus montium israel, qui prius deserti fuerant et postea restituti, nunc manifestius ponitur, reddit que causas deus quare populum israel captiuitati tradiderit, et propter suam clementiam pollicetur reducturum se eos in terram iudaeam, et multo ampliora tributurum quam abstulerat - quod quidam iudaeorum referunt ad zorobabel tempora, quando, cyro rege persarum laxante captiuitatem eorum, de tribu iuda et beniamin plurimi reducti sunt in iudaeam; alii uero ad mille annorum regnum referunt, quando sub christo, quem putant esse uenturum, et ciuitas exstruatur hierusalem et aedificetur templum, de quo in ultima parte huius prophetiae dicturi sumus -. et interim, ut iudaicas fabulas relinquamus et interminabiles genealogias, iuxta consuetudinem nostram breuiter perikop�n~g huius capituli percurramus, et quid nobis uideatur iuxta ecclesiasticam intellegentiam disseramus. domus israel, hoc est populus iudaeorum, habitauit quondam in terra sua, hoc est in terra iudaeae, quando educta est de aegypto; sed polluerunt eam in uiis et in studiis, siue idolis, suis; et intantum exstitere polluti, ut immunditiae mulieris menstruatae comparati sint. propter quod deus effundit indignationem suam super eos pro sanguine prophetarum atque iustorum quem fuderunt super terram - dicente in euangelio saluatore: hierusalem hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, et iterum: amen, amen dico uobis: requiretur sanguis qui effusus est a generatione hac, a sanguine abel iusti, usque ad sanguinem zachariae filii barachiae quem effuderunt inter altare et templum -; non solum autem effuderunt sanguinem, sed et polluerunt terram sceleribus suis; quamobrem dispersit eos, uel sub babylonia captiuitate, uel sub romana quando uere effuderunt sanguinem christi, et uentilati sunt in terras quomodo paleae uentilantur, et iuxta uias suas et inuentiones pessimas iudicati, ita ut in gentibus quoque ad quas captiui ducti fuerant polluerunt nomen sanctum dei, eo quod per irrisionem dicerent uniuersae nationes: 'ecce populus dei iste est, qui se iactabat proprie nosse cultum dei'. 'quod cum uidissem,' ait 'non propter eos, sed propter nomen meum sanctum - creator enim omnium sum - peperci eis; et sanctificaui illos et gloriae pristinae restitui, ita ut, super credentes et ab errore conuersos, effunderem aquam mundam baptismi salutaris, et mundarem eos ab abominationibus suis et ab uniuersis erroribus quibus fuerunt occupati; et darem eis cor nouum, ut crederent in filium dei, et spiritum nouum' - de quibus loquitur dauid: cor mundum crea in me, deus; et spiritum rectum innoua in uisceribus meis -. et considerandum quod cor nouum et spiritus nouus detur post effusionem et aspersionem aquae; quando autem cor nouum datum fuerit et spiritus nouus, tunc auferetur de corde iudaico omnis duritia quae lapidi comparatur, et pro lapideo corde fit cor carneum, molle et tenerum, quod spiritum dei in se possit recipere et inscribi litteris salutaribus; tunc ambulabunt in praeceptis domini et custodient iudicia eius. et habitabunt in terra confessionis, quam dederat patribus eorum abraham, isaac et iacob et cunctis sanctis ac prophetis, et erunt in populum dei et dominus erit eis in deum, quod praesenti tempore comprobatur. cum que saluati fuerint, uocabit dominus frumentum et multiplicabit illud - nisi enim granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet -, et nequaquam patientur famem - non famem panis et sitim aquae, sed famem audiendi sermonis dei - quam passus est ille qui, a patre profectus, omnem quam acceperat substantiam dissipauit, quando, famis necessitate cogente, porcorum pastus est siliquis. tunc multiplicabitur fructus ligni - hoc est sapientiae, de quo scriptum est: lignum uitae est omnibus qui requirunt eam - et genimina agri - in similitudinem iacob, cuius odor erat: quasi odor agri pleni cui benedixit dominus -, nec ultra portabunt opprobrium famis in gentibus quod hodieque iudaeorum patitur incredulitas; sed, postquam beatitudinem fuerint consecuti, imitabuntur apostolum qui dicit: non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. et recordabuntur uiarum suarum pessimarum et studiorum non bonorum quibus offenderant deum, et displicebunt eis iniquitates suae et scelera sua quibus prius errauerant. haec autem omnia tributurus est dominus, non propter eos qui proprio errore perierunt, sed propter nomen sanctum suum, unde prouocat domum israel ut confundatur et erubescat super prioribus uitiis, et suum intellegat creatorem. postquam autem mundauerit credentium ex iudaeis populum ab iniquitatibus suis, et habitari fecerit urbes ecclesiae et instaurauerit ruinosa quae in synagogis conciderant, et terra confessionis fuerit exculta caeremoniis dei quae quondam uisa est desolata omnibus sanctis qui terrenae conuersationis opera praetereunt, tunc omnes dicent: 'quomodo terra iudaea, quae quondam fuerat inculta, nunc habet similitudinem paradisi dei, et ciuitates iudaeae, quae desertae fuerant et destitutae et sua incredulitate suffossae, nunc erectae et munitae sunt in confessione et nomine domini saluatoris?'; ita ut omnis creatura cognoscat et multitudines angelorum quae terram ambiunt israel, quod dominus dissipatas aedificauerit ciuitates, et incultas plantauerit regiones, et quod pollicitus fuerit per prophetas opere compleuerit. nec hoc erit liberalitatis suae in populum quem saluauerit contentus munere, sed multo maiora praestabit: inuenietur enim a domo israel, qui multo tempore quaesitus fuerat et non inuentus, et, postquam inuenerit eum: multiplicabit eos sicut oues, non brutorum animantium sed oues hominum - qui rationis confessionis que sunt pleni -, sicut oues sanctas, et gregem hierusalem - in qua proprie dei cultus et uisio pacis est -, in solemnitatibus eius - quando comedimus azyma sinceritatis et ueritatis, et agni carnibus uescimur et cruore potamur, et in septem hebdomadibus et in tabernaculis huius saeculi domini domini, festa celebramus -, ut ciuitates, quondam desertae, plenae fiant gregibus hominum, et hac ratione cognoscant quod ipse sit dominus qui cuncta praestiterit. haec iuxta historiae ueritatem, immo iuxta prophetiae fidem, quomodo populus israel restituatur in integrum statum, et reliquiae populi iudaeorum, apostolo paulo docente, saluae sint in apostolis et in omnibus qui ex iudaeis in principio crediderunt et usque hodie redeunt ad ecclesiam, breuiter dixisse sufficiat; nunc tropologiae eadem breuitate aperiendus est sensus. quicumque de domo est israel et cernit pacem christi: quae exsuperat omnem sensum, habitat in terra sua ecclesia uel in carnis hospitio quod ei a deo traditum est; sin autem polluerit utramque terram in uiis suis pessimis et immunditiae mulieris menstruatae fuerit comparatus, effundit deus indignationem suam super eum, pro sanguine, uel suo uel eorum quos scandalizauerit et effuderit super terram, et peruersis cogitationibus quibus polluit eam. tunc dispergetur in gentes ut incredulis nationibus coaequetur, et uentilabitur in terra instar palearum ut a frumento ecclesiae separetur, et iudicetur secundum uias suas; quod si nec sic senserit peccatum suum sed polluerit nomen sanctum eius, dicent omnes inter quos habitauerit: 'ecce populus dei, ecce qui egressus est de terra eius, immo proiectus'. 'sin autem egerint paenitentiam et sanctificatus fuero in medio eorum, tunc omnis gentium turba cognoscet quod ego eos tollam de terris in quas dispersi erant, et reducam in terram ecclesiae; et effundam super illos nequaquam aquas baptismi salutaris sed aquas doctrinae et sermonis dei, et mundabo illos ab omnibus inquinamentis suis et ab uniuersis idolis atque erroribus quae in suo corde simulauerint. et dabo' inquit 'eis cor nouum quod per peccatum perdiderant, et spiritum rectum innouabo in cordibus eorum, et auferam cor lapideum, cor uidelicet incredulum, et dabo cor carneum, molle et tenerum quod dei praecepta suscipiat, ita ut ambulent in praeceptis meis et faciant iudicia quae prius neglexerant. et habitent in terra quam dederam patribus eorum, magistris uidelicet atque doctoribus, et rursum sit populus dei et dominus eis uertatur in deum quem prius offenderant. tunc saluabuntur ab uniuersis inquinamentis suis, et multiplicabitur eis frumentum de quo efficitur caelestis panis, et non patientur ultra famem sermonis dei. et multiplicabitur in eis lignum sapientiae, et genimina in eorum pectore complebuntur, nec erunt ultra opprobrium in gentibus. sed, postquam misertus eorum fuerit deus, recordabuntur uiarum suarum pessimarum, et scient ubi fuerint, et displicebunt sibi in iniquitatibus suis'; quod dicit dominus, non propter illos, sed propter suam se facere clementiam. unde et cohortatur errantes ut confundantur et erubescant in uiis suis, et restituantur in urbes ecclesiae quae rursum habitentur ab eis, et omnia quae in eis corruerant aedificentur, et ad pristinas redeant caeremonias, et terra quondam deserta, quae accolis et peregrinis et mundi huius conuersationem transeuntibus uisa fuerat desolata, reuertatur in pristinum statum, omnes que mirentur et dicant: 'terra illa inculta, terra deserta in qua omnes quondam periere uirtutes, nunc facta est quasi hortus uoluptatis et paradisus dei', et ciuitates quondam desertae, quae deum hospitem non habebant et destitutae erant a spiritu sancto et suffossae incredulitate, munitae erunt fide christi, ut sciant omnes in circuitu, quod dominus aedificauerit animas dissipatas, et plantauerit in eis atque conseuerit cunctarum uirtutum arbores, et ipse rebus praestiterit qui sermone promisit. rursum que cohortatur sermo propheticus paenitentes, ut, etiam cum regressi fuerint in ecclesias, semper requirant dominum et inueniant eum, ut multiplicentur redeuntium turbis greges domini, non iumentorum et brutorum animantium, sed greges hominum qui fidei rationis que sint pleni, greges sancti, greges urbis hierusalem, in cunctis solemnitatibus quas dei clementia receperunt, ut, postquam ciuitates domini huiuscemodi gregum multitudo compleuerit, tunc sciant omnes quod ipse sit dominus.

37. facta est super me manus domini, et eduxit me in spiritu domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus; et circumduxit me per ea in gyrum: erant autem multa ualde super faciem campi, sicca que uehementer. et dixit ad me: fili hominis, putas ne uiuent ossa ista? et dixi: domine deus, tu nosti. et dixit ad me: uaticinare de ossibus istis, et dices eis: ossa arida, audite uerbum domini; haec dicit dominus deus ossibus his: ecce ego intromittam in uos spiritum et uiuetis, et dabo super uos neruos et succrescere faciam super uos carnes, et superextendam in uobis cutem, et dabo uobis spiritum, et uiuetis, et scietis quia ego dominus. et prophetaui sicut praeceperat mihi. factus que est sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. et uidi, et ecce super ea nerui et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. et dixit ad me: uaticinare ad spiritum; uaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: haec dicit dominus deus: a quattuor uentis ueni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reuiuiscant. et prophetaui sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et uixerunt, steterunt que super pedes suos, exercitus grandis nimis ualde. et dixit ad me: fili hominis, ossa haec uniuersa domus israel est; ipsi dicunt: aruerunt ossa nostra et periit spes nostra, et abscisi sumus. propterea uaticinare et dices ad eos: haec dicit dominus deus: ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam uos in terram israel; et scietis quia ego dominus, cum aperuero sepulcra uestra et eduxero uos de tumulis uestris, populus meus, et dedero spiritum meum in uobis et uixeritis, et requiescere uos faciam super humum uestram, et scietis quia ego dominus: locutus sum et feci, ait dominus deus. (lxx: et facta est super me manus domini, et eduxit me in spiritu domini, et posuit me in medio campi et hic erat plenus ossuum hominum; et circumduxit me super ea per gyrum in circuitu: et ecce multa nimis super faciem campi, et arida uehementer. et dixit ad me: fili hominis, si uiuent ossa haec? et dixi: domine, domine, tu nosti haec. et dixit ad me: fili hominis, propheta super ossa ista, et dices eis: ossa arida, audite uerbum domini; haec dicit dominus deus ossibus istis: ecce ego adducam super uos spiritum uitae, et dabo super uos neruos et inducam super uos carnes, et extendam super uos pellem, et dabo uobis spiritum meum, et uiuetis, et cognoscetis quoniam ego sum dominus. et prophetaui sicut praecepit mihi. et facta est uox, cum ego prophetarem, et ecce commotio; et accedebant ossa ad ossa ad iuncturam suam. et uidi, et ecce super ea nerui et carnes oriebantur, et ascendebant super ea pelles desuper, et spiritus non erat in eis. et dixit ad me: propheta super spiritum, propheta, fili hominis, et dic spiritui: haec dicit dominus dominus: a quattuor spiritibus ueni, spiritus, et insuffla super mortuis istis, et uiuant. et prophetaui sicut praeceperat mihi, et ingressus est in eos spiritus; et uixerunt, et steterunt in pedibus suis, congregatio multa uehementer nimis. et locutus est dominus ad me, dicens: fili hominis, ossa haec omnis domus israel est; ipsi dicunt: arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, desperauimus. propterea uaticinare, et dic ad eos: haec dicit dominus dominus: ecce ego aperiam memorias uestras, et reducam uos de sepulcris uestris, populus meus, et introducam uos in terram israel; et cognoscetis quoniam ego sum dominus, cum aperuero sepulcra uestra ut educam uos de sepulcris uestris, populus meus, et dabo spiritum meum in uobis et uiuetis, et ponam uos super terram uestram, et cognoscetis quod ego sim dominus: locutus sum et faciam, dicit dominus dominus). famosa est uisio, et omnium ecclesiarum christi lectione celebrata; ob quam uel maxime causam utramque editionem ex integro posui, ne qua nobis ab hebraeis calumnia fieret si saltem in uerbis aliquid discreparent - solent enim ridere de nobis et attollere supercilium, et inflatis buccis ructare scientiam scripturarum si non dicam sensuum discrepantiam - quae si fuerit, iure reprehenditur - sed uerborum dissonantiam in nostris codicibus potuerunt demonstrare -. qui ergo putant de resurrectione - quae ab omnibus et iudaeis et christianis creditur -, dei esse sermonem, haec solent dicere: facta est super prophetam manus domini, hoc est dominus atque saluator, per quem pater cuncta operatus est - omnia enim ab eo facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est -. et eduxit me, inquit, in spiritu domini, subauditur manus domini; eduxit autem eum in spiritu: non in corpore sed extra corpus, et posuit illum, siue dimisit, in medio campi qui plenus erat humanis ossibus; nec eum est passa requiescere, sed fecit ossa omnia circuire quae non erant operta humo sed super campum iacentia: nec solum multa, sed multa nimis et, propter temporis uetustatem, arida sicca que uehementer et nihil in se umoris habentia. cum que interrogasset eum sermo diuinus utrum aestimaret haec ossa posse uiuere, respondit: 'domine deus, tu nosti, qui plenam habes scientiam futurorum'. dixit que ad eum dominus: uaticinare de ossibus (siue super ossa haec), et dices ad ea: ossa arida, audite uerbum domini. in quo mirandum quomodo ad ossa arida sit locutus, quae ante neruos, carnes et cutem et spiritum uiuificantem, dei possent audire sermonem; primum que ossa cum aliis ossibus neruorum uinculis colligantur, deinde implentur carnibus, et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis quae nudarum carnium operiat foeditatem, et tunc accipiunt spiritum qui uiuere ea faciat, ut, postquam uixerint, tunc cognoscant quod ipse sit dominus. dicente itaque propheta quod ei fuerat imperatum, statim est facta commotio; ossa que in suam sunt applicata compagem, astricta neruis, plena carnium, pelle cooperta; iacebant que humana corpora spiritum non habentia. idcirco propheta uaticinatur ad spiritum, et ait: haec dicit dominus deus: a quattuor uentis ueni, spiritus - a quattuor uidelicet mundi plagis, ut, quomodo in prima conditione hominis: insufflauit deus in faciem eius et factus est in animam uiuentem, sic et secunda conditio, id est resurrectio mortuorum, insufflante spiritu, uiuificetur -, qui ingressus est humana corpora, statim que uixerunt steterunt que super pedes suos - unde et resurrectio dicitur mortuorum 'congregatio', siue ecclesia, 'multa' et, ut in hebraeo habetur, 'grandis exercitus'; eo que completur tempore: emitte spiritum tuum et creabuntur, et renouabis faciem terrae -. quod autem sequitur: et dixit ad me: fili hominis, ossa haec uniuersa domus israel est, uidetur facere quaestionem, eo quod non de generali resurrectione sed proprie de resurrectione dicatur domus israel, quae dicat: 'aruerunt ossa nostra et periit spes nostra, et abscisi sumus a terra nostra' siue 'omnino desperauimus'; quibus ista dicentibus, tertio hiezechiel prophetare compellitur et dicere ossibus aridis: haec dicit dominus deus: ecce ego aperiam tumulos uestros, in quo quaeritur, si aperit tumulos, quomodo supra dixerit: erant autem multa ualde super faciem campi, sicca que uehementer. et educam, inquit, uos de sepulcris uestris, populus meus - secundum illud quod scriptum est in euangelio: uenit hora quando, qui in sepulcris sunt, audient uocem filii dei; et exibunt, qui bona egerunt in resurrectionem uitae, et iterum: qui audierint, uiuent -. et si, ut nonnulli arbitrantur, de generali resurrectione dicit sermo diuinus, quid necesse fuit specialiter dici: et inducam uos in terram israel, cum in omni orbe terrarum resurgere debeant mortui ex his locis in quibus sepulti sunt? cum que , ait, eduxero uos de tumulis uestris et dedero spiritum meum in uobis et uixeritis, tunc: 'requiescere uos faciam super humum uestram, ut, postquam requieueritis in terra israel, tunc cognoscatis quod ipse sim dominus qui promissa mea opere compleuerim'. qui ergo de generali resurrectione haec dicta intellegunt, illud, quod uidetur facere quaestionem: ossa haec uniuersa domus est israel, ad sanctorum resurrectionem referunt - de qua et apostolus ioannes in apocalypsi loquitur: beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima; super eum secunda mors non habet potestatem -, quod uidelicet alia sanctorum, alia peccatorum sit resurrectio - unde et in psalmo primo dicatur: non resurgent impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum -; terram autem israel, quam resurgentibus dominus pollicetur, illam esse confirmant de qua scriptum est: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, et: placebo domino in regione uiuentium. haec loquuntur qui de generali, ut diximus, resurrectione hiezechielem scripsisse autumant. qui autem aliter interpretantur, ista memorabunt: non debet nobis facere inuidiam, quod, istum locum aliter exponentes, resurrectionem negare uideamur: scimus enim multo robustiora testimonia, et in quibus nulla sit dubitatio, in scripturis sanctis reperire - ut est illud iob: suscitabis pellem meam, quae ista sustinet, et in daniel: multi qui dormiunt in terrae puluere resurgent, isti in uitam aeternam, et isti in opprobrium et in confusionem aeternam, et in euangelio: nolite timere eos qui corpus interficiunt et animam non possunt occidere; timete autem eum magis qui potest et animam et corpus perdere in gehenna, et in apostolo paulo: qui uiuificabit mortalia uestra corpora propter inhabitantem spiritum eius in uobis, et multa alia -; ex quo perspicuum est non nos resurrectionem negare, sed haec non scripta de resurrectione contendere et, per resurrectionis parabolam, de restitutione israel prophetari qui eo tempore captiuus erat in babylone. nec statim haereticis occasionem dabimus, si haec de resurrectione communi intellegi denegemus: numquam enim poneremur similitudo resurrectionis ad restitutionem israelitici populi significandam, nisi staret ipsa resurrectio et futura crederetur - quia nemo de rebus non exstantibus incerta confirmat -; tota que nostra illo tendit assertio, quod, quomodo uidetur incredulum quod ossibus aridis et multa uetustate confectis futura resurrectio promittatur et tamen futurum est quod promittitur, sic et restitutio populi israel, qui ductus est in captiuitatem et in toto orbe dispersus, uidetur quidem incredibilis his, qui dei non norunt potentiam, sed tamen futura est: 'quia ego' inquit 'dominus locutus sum et faciam sicut pollicitus sum'. denique et anterioris prophetiae in quibus montibus israel antiquus repromittitur status, et dicit ad eos dominus: et conuertar ad uos, et arabimini et accipietis sementem; et multiplicabo in uobis homines, omnem que domum israel, et rursum quod domus israel habitatura sit in terra sua quae, quondam inculta, postea futura sit quasi hortus uoluptatis, et ciuitates desertae et destitutae muniantur, et multiplicentur in eis domus israel sicut grex ouium, et cetera quae sequuntur, ad eundem sensum pertinere quae nunc sub tropologia et parabola dicitur aridorum ossuum et penitus nullum umorem uitae habentium - impleto illo quod in euangelio scriptum est: quae apud homines impossibilia uidentur, apud deum possibilia sunt -; eiecti sunt autem de sepulcris suis, de sepulcris captiuitatis et uinculis quibus seruitute babylonia tenebantur astricti. sed haec omnia iudaei uel sub zorobabel, ut prius dixi, expleta confirmant, quando magna est facta commotio et regnum chaldaeorum in medos persas que translatum, uel in praesentia christi sui, quem putant esse uenturum. nos autem spiritaliter post crucem domini saluatoris completa memoramus et cotidie fieri, in his uel maxime qui, instar lazari peccatorum suorum fasciis colligati, ad uocem domini suscitantur, et uere sunt domus israel arens quondam et nullam spem habens salutis, sed, intrante in se spiritu gratiae et porrigente domino manum, de profundo inferi liberentur; et qui prius dixerant: domine deus, tu nosti, haec postea audiant liberati: modicae fidei, quare dubitasti?

et factus est sermo domini ad me, dicens: et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: iudae et filiorum israel sociis eius. et tolle lignum alterum et scribe super illud: ioseph - lignum ephraim - et domus israel sociorum que eius. et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unione in manu tua. cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: nonne indicas nobis quid in his tibi uelis? loqueris ad eos: haec dicit dominus deus: ecce ego assumam lignum ioseph - quod est in manu ephraim - et tribus israel quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno iuda et faciam eas lignum unum, et erunt unum in manu eius. erunt autem ligna super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum, et dices ad eos: haec dicit dominus deus: ecce ego assumam filios israel de medio nationum ad quas abierunt, et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam, et faciam eos gentem unam in terram in montibus israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes, nec diuidentur amplius in duo regna. neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus et in cunctis iniquitatibus suis, et saluos eos faciam de uniuersis sedibus suis in quibus peccauerunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis deus. et seruus meus dauid rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient et facient ea. et habitabunt super terram quam dedi seruo meo iacob, in qua habitauerunt patres uestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et dauid seruus meus princeps eorum in perpetuum. et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis [et ero eis deus, et ipsi erunt mihi populus]; et scient gentes quia ego dominus sanctificator israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. (lxx: et factus est sermo domini ad me, dicens: et tu, fili hominis, assume tibi uirgam unam et scribe super eam: iudam et filios israel qui appositi sunt ei. et uirgam secundam assumes tibi et inscribes eam: ioseph - uirgam ephraim - et omnes filios israel qui appositi sunt ei. et coniunges eas inuicem tibi in uirgam unam ut copules eas; et erunt in manu tua. et erit quando dixerint tibi filii israel, loquentes: non indicas nobis quid sint ista tibi? et dices ad eos: haec dicit dominus dominus: ecce ego assumam in tribum ioseph - per manum ephraim - tribus israel quae adiunctae sunt ei, et dabo omnes eos super tribum iuda et erunt in uirgam unam, et erunt una in manu iuda. et erunt uirgae quas inscripsisti sic, in manu tua coram eis, et dices eis: haec dicit dominus dominus: ecce ego assumam omnem domum israel de medio gentium ad quas ingressi sunt, et congregabo eos ex omnibus qui in circuitu eius sunt, et inducam eos in terram israel, et dabo eos in gentem unam in terra mea in montibus israel; et princeps unus erit omnium istorum in regem, et non erunt ultra in duas gentes, nec diuidentur ultra in duo regna. et non polluantur ultra in idolis suis et in offendiculis suis et in omnibus impietatibus suis, et eruam eos ex omnibus iniquitatibus eorum in quibus peccauerunt, et mundabo eos, et erunt mihi in populum: ego ero eis in deum. et seruus meus dauid princeps in medio eorum, et pastor unus erit omnium istorum, quia in praeceptis meis ambulabunt et iudicia mea custodient et facient ea. et habitabunt in terra sua quam dedi seruo meo iacob, ubi habitauerunt patres eorum; et habitabunt in ea, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et dauid seruus meus princeps eorum erit in perpetuum. et disponam eis testamentum pacis, testamentum sempiternum erit cum eis, et dabo eos et multiplicabo illos; et ponam sancta mea in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis deus, et ipsi erunt mihi populus; et scient gentes quia ego sum dominus qui sanctifico eos, cum fuerit sancta mea in medio eorum in perpetuum). regum narrat historia sub roboam filio salomonis duodecim tribus fuisse diuisas, et duas, hoc est iudam et beniamin, cum leuitis ac sacerdotibus secutas esse roboam qui regnauit in hierusalem: et regnum eius appellatum est iuda; alias uero decem tribus - quae dixerunt: non est nobis pars in dauid, neque hereditas in filio iesse - ieroboam filio nabath de tribu ephraim, qui fuit filius ioseph, submisisse ceruices et seruisse ei: appellatas que ex magna parte populi antiquo nomine israel; et multo tempore regnum iuda et israel aduersum se habuisse certamina propriis que paruisse regibus, primas que decem tribus captas ab assyriis, et, post aliquantum temporis, eas, quae appellabantur iuda, a chaldaeis in babylonem ductas esse captiuas; et tribum iuda post annos septuaginta antiquae terrae redditam, decem autem tribus, quae uocabantur israel, usque hodie in montibus urbibus que medorum seruire captiuatas. praesens igitur prophetia haec ex ore domini pollicetur: quod utrumque sibi iungatur imperium, hoc est regnum iudae et regnum israel, tollatur que uirga ephraim, qui de ioseph stirpe generatus est, cum reliquis tribubus quae ei sociatae sunt, et iungatur uirgae iuda, ut nequaquam uocetur iuda et israel sed uno nomine appellentur iuda et, sub figura prophetae qui praecedit in typo domini saluatoris, nequaquam duabus manibus sed una christi teneantur manu. dicit enim se assumere filios israel de medio nationum ad quas captiui ducti sunt, et reducturum eos in terram et in montes israel - de quibus supra legimus -, et appellandam unam gentem; unius que regis regendam imperio, ut ultra non polluantur in idolis et abominationibus suis; sed, cum fuerint de captiuitatis sedibus liberati in quibus peccauerant, omnibus uitiis esse mundandos et futuros populum dei, ita ut dominus sit deus eorum. et seruus, inquit, meus dauid rex super eos - de quo et angelus loquitur in euangelio, quod regnaturus sit super domum iacob et regni eius non sit finis -; tantae que erit clementiae, ut non solum rex sed et pastor appelletur, quo superbum nomen imperii, pastoris uocabulum mitiget; qui, postquam fuerint in gentem unam, et in terra israel ac montibus habitauerint, ambulaturi sint in omnibus iudiciis domini et praecepta illius custodituri; habitaturi autem non in alia terra sed in ea quam dedit seruo suo iacob, in qua habitauerunt patres eorum abraham, isaac et iacob et reliqui sancti; et non solum ipsi habitaturi sint, sed et filii eorum ac nepotes - iuxta illud uergilianum:

et nati natorum et qui nascentur ab illis -;
habitent que non ad breue tempus, sed in perpetuum. 'uultis autem' ait 'scire quis sit iste rex et pastor? ipse est de quo supra dixi: seruus meus dauid: qui, cum in forma dei esset, non est rapinam arbitratus esse se aequalem deo, sed se exinaniuit, formam serui accipiens, et factus est obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. cum que sub tali rege fuerint, percutiam illis foedus pacis': nequaquam, ut in ueteri testamento, certaminum atque bellorum, sed pactum pacis: quae exsuperat omnem sensum - de qua saluator loquitur ad apostolos: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, et propheta dicit: factus est in pace locus eius -. quos cum in ecclesia fundauerit et stabilierit - ita ut possint dicere: statuit supra petram pedes meos -, tunc multiplicabuntur uel credentium numero uel multiplicatione uirtutum. et dabo, inquit, sanctificationem meam (siue sanctuarium) in medio eorum in perpetuum, quod iudaei de templo interpretantur quod sub zorobabel exstructum est - sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur 'in perpetuum', cum templum illud, quod a zorobabel exstructum est et postea a multis instauratum, romano igne succensum sit? -. quae omnia referenda sunt ad ecclesiam et ad tempora saluatoris, quando tabernaculum eius positum est in ecclesia, ubi factus est deus noster et nos populus eius. profectus que omnium est, ut sciant quod ipse sit dominus; et ipse sanctificet israel, non iuxta carnem sed iuxta spiritum, quando sanctificatio eius in medio credentium facta est in perpetuum. quod autem dominus abiecerit tribum ephraim et elegerit tribum iuda, et in psalmis legimus in quibus scriptum est: et repulit tabernaculum ioseph, et tribum ephraim non elegit; sed elegit tribum iuda, de qua scriptum est: non deficiet princeps ex iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium: uere enim in aduentu domini saluatoris 'duae uirgae' et, ut in hebraico positum est, 'duo ligna', in unum iuncta sunt sceptrum, et in baptismate christi dudum separata sociantur, ut fiant in unum nouum hominem et in unam gentem, neque polluantur ultra in idolis et abominationibus sed, mundi lauacro, sint populus dei et imperet eis christus, et habitent super terram mitium terram que uiuentium quam dederat seruo suo iacob, qui populum israel in matris utero supplantauit. sin autem uoluerimus, iuxta prophetiam osee quae pene omnis ad decem tribus dirigitur id est ad ioseph et ephraim et samariam et israel, intellegere falsi nominis scientiam et diuersas turbas haereticorum, hoc dicemus: quod in ultimo tempore, quando subintrauerit plenitudo gentium et omnis israel saluus fuerit, tunc etiam aduersarii populi, qui contra domum iudae et confessionem ecclesiae pugnauerunt, tradant se ecclesiasticae fidei, et, uniuersis erroribus derelictis et principibus mundi istius qui destruuntur et patriarchis suis qui eos in blasphemiarum barathrum deduxerunt, consurgant, et relinquant idola sua et abominationes suas quas de suo corde confinxerant, et de cunctis sedibus suis in quibus peccauerunt, transeant ad ecclesiasticam fidem, et mundentur, et sint populus christi et ipse sit deus eorum; quae plenius in osee propheta dictasse me noui. quod si iudaei et christiani iudaizantes haec ad mille annorum uoluerint referre regnum, necessitate cogentur ut suscipiant omnes qui salui fuerint habitaturos in terra israel, aedificandam hierusalem, exstruendum templum, cunctas legis caeremonias exercendas, obseruandum sabbatum, accipiendam circumcisionis iniuriam, manducandum et bibendum, et diuitiarum abundantiam pro summa beatitudine et cunctis opibus aestimandam, cum apostolus dicat: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illas destruet; quomodo autem in typo resurrectionis superior sermo propheticus restitutionem iudaici populi demonstrauit non carnalem sed spiritalem, sic et ista prophetia nequaquam ad carnis sed ad animae pertinet felicitatem et ad christi fidem qua mundamur in baptismate, cuius regnum in perpetuum est, ut non exspectemus uentura quae transacta sunt et cotidie transigi nouimus.

38. et factus est sermo domini ad me, dicens: fili hominis, pone faciem tuam contra gog et terram magog, principem capitis (siue ros) mosoch et thubal, et uaticinare de eo, et dices ad eos: haec dicit dominus deus: ecce ego ad te gog, principem capitis (siue ros) mosoch et thubal, et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis, et educam (siue congregabo) te et omnem exercitum tuum, equos et equites uestitos loricis uniuersos, multitudinem magnam hastam et clipeum arripientium et gladium (siue peltas et galeas et gladios). persae et aethiopes et libyes cum eis, omnes scutati et galeati; gomer et uniuersa agmina eius, domus thogorma latera aquilonis (siue ab extremis aquilonis) et totum robur eius, populi que (siue gentes) multae te cum. praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coaceruata est ad te, et esto eis in praeceptum (siue et eris mihi in custodiam). post dies multos uisitaberis; in nouissimis annorum uenies ad terram, quae reuersa (siue peruersa) est a gladio et congregata est de populis multis ad montem (siue terram) israel qui fuerunt deserti iugiter: hic de populis eductus est, et habitabunt confidenter uniuersi. ascendens autem quasi tempestas uenies et quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et populi (siue gentes) multae te cum. haec dicit dominus deus: in die illa ascendent sermones secundum cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam, et dices: ascendam ad terram (siue super terram) absque muro (siue abiectam), ueniam ad quiescentes habitantes que secure (siue in pace); omnes habitant sine muro, uectes et portae non sunt eis; ut diripias spolia et inuadas praedam, et inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae. saba et dedan et negotiatores tharsis (siue carthaginienses) et omnes leones (siue uillae) eius dicent tibi: numquid ad sumenda spolia tu uenis? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas. propterea uaticinare, fili hominis, et dices ad gog: haec dicit dominus deus: numquid non in die illo cum habitauerit populus [meus] israel confidenter (siue in pace) scies (siue consurges)? et uenies de loco tuo a lateribus (siue a nouissimis) aquilonis, tu et populi multi te cum, ascensores equorum uniuersi, coetus magnus et exercitus uehemens. et ascendes super populum meum israel quasi nubes ut operias terram. in nouissimis diebus eris (siue erit), et adducam te super terram meam, ut sciant omnes gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o gog. haec dicit dominus deus: tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manu seruorum meorum prophetarum israel qui prophetauerunt in diebus illis atque temporibus (siue annis), ut adducerem te super eos. et erit in die illa, in die aduentus gog super terram israel, ait dominus deus, ascendet indignatio mea in furore meo. et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram israel, et commouebuntur a facie mea pisces maris et uolucres caeli et bestiae agri (siue campi), et omne reptile quod mouetur super humum, cuncti que homines qui sunt super faciem terrae; et subuertentur (siue scindentur) montes et cadent maceriae (siue ualles), et omnis murus in terram corruet. et conuocabo aduersum eum in cunctis montibus meis gladium (siue omnem formidinem gladii), dicit dominus deus; gladius uniuscuiusque (siue hominis) in fratrem suum dirigetur. et iudicabo eum peste (siue morte) et sanguine et imbre uehementi et lapidibus immensis (siue grandinis); ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum eius (siue super omnes qui cum eo sunt), et super populos multos qui sunt cum eo, et magnificabor et sanctificabor et notus ero in conspectu gentium multarum, et scient quia ego sum dominus. primum historiae fundamenta iacienda sunt, sciendum que quod ad hiezechiel prophetam iste extremus sermo sit domini; neque enim post hunc simile quid possumus inuenire, praeter illud quod in uicesimo quinto anno scriptum est transmigrationis iechoniae: facta est super me manus domini, et adduxit me illuc, hoc est in terram israel, quando aedificatio templi describitur et caeremoniarum eius ordo narratur. dein obseruandum quod ponitur, siue offirmatur, facies prophetae contra gog terram, siue terrae magog; offirmatione enim et multa consideratione uultus opus est, ut quae dicuntur nosse possimus, secundum illud apostolicum: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes, in eandem imaginem reformamur, a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu. igitur iudaei et nostri iudaizantes putant gog gentes esse scythicas immanes et innumerabiles quae trans caucasum montem et maeotim paludem et propter caspium mare ad indiam usque tendantur - et has post mille annorum regnum esse a diabolo commouendas -, quae ueniant in terram israel ut pugnent contra sanctos, multis se cum gentibus congregatis: primum mosoch quos iosephus interpretatur cappadoces; dein thubal quos idem iberos uel hispanos, hebraei italos suspicantur, habentes se cum in exercitu persas, aethiopes et libyas; gomer quoque et thogorma quos galatas et phrygas interpretantur; sabaeos quoque et dedan et carthaginienses siue tharsis; et hoc esse, quod ioannes quoque in sua ponit apocalypsi: et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua, et egredietur ut seducat gentes in quattuor angulis terrae, gog et magog, ut congreget eos ad bellum: quorum numerus est sicut arena maris. et ascenderunt per latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam. et descendit ignis a deo de caelo, et deuorauit eos; et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi erat bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur diebus et noctibus in saecula saeculorum, non intellegentes totum uolumen ioannis, quod reuelationis titulo praenotatur, esse mysticum, et reuelatione nos indigere ut possimus cum propheta dicere: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. alii uero terrenum sensum relinquentes et iudaicas atque aniles fabulas quae noxiae sunt, et acquiescentes sibi detrahunt in profundum, nimium ad alta conscendunt et multo peiores fingunt nenias, ut in caelesti hierusalem diaboli et omnis exercitus eius bella describant ut sub etumologiais~g gentium singularum interpretentur spiritalia nequitiae in caelestibus. quae nos omnia lectoris arbitrio concedentes, non tam aliena damnare quam ecclesiasticam explanationem affirmare conabimur. 'gog' graeco sermone d�ma~g, latino 'tectum' dicitur; porro 'magog' interpretatur 'de tecto' - omnis igitur superbia et falsi nominis scientia quae eregit se contra notitiam ueritatis, his nominibus demonstratur -; ista sunt tecta de quibus et esaias loquitur in uisione contra uallem sion: quid tibi factum est nunc, quoniam ascenditis omnes in tecta uana?; 'tectum' que interpretabimur haereticorum principes, et 'de tecto' eos qui illorum suscepere doctrinas; et pulchre, post multas et mysticas in hoc uolumine prophetias, extremum uaticinium est contra gog et magog - si enim: tempus iudicii est, iuxta petrum, ut incipiat a domo dei, et iuxta hunc eundem hiezechielem qui ait: et a sanctis meis incipite, et: nouissimus inimicus destruitur mors, in esaia quoque primus sermo fit contra iudaeam in qua confessio domini est, et extremus contra quadrupedes quae in deserto sunt; recte et hic nouissimus sermo fit contra gog et magog qui oppugnant ciuitatem dei, quam: fluminis impetus laetificat, et quae in esaia dicit: ego ciuitas firma quae oppugnatur, et de qua in euangelio scriptum est: non potest ciuitas abscondi super montem posita, et plenius in psalmo: hierusalem quae aedificatur ut ciuitas cuius participatio eius in idipsum. montes in circuitu eius, et dominus in circuitu populi sui -. porro quod in exercitu gog siue magog qui, iuxta septuaginta, symmachum et theodotionem, princeps est ros, mosoch et thubal, primam gentem 'ros' aquila interpretatur 'caput', quem et nos secuti sumus - ut sit sensus: principem capitis mosoch et thubal; et reuera nec in genesi, nec in alio scripturae loco, nec in iosepho quidem qui omnium hebraicarum gentium in primo antiquitatum libro exponit nomina, hanc gentem potuimus inuenire, ex quo manifestum est 'ros' non 'gentem' significare sed 'caput'; illud quoque breuiter annotandum, quod in hiezechiel gog princeps terrae magog esse dicatur, apocalypsis uero et gog et magog nationes esse commemoret quae egrediantur de quattuor angulis terrae, et quomodo a iacob qui postea appellatus est israel omnis populus hebraeorum israel sortitus est nomen, et ab aram syria, a mesraim aegyptus, quorum in genesi scripta sunt nomina, sic et a principe gog omnes qui ei subditi sunt magog appellantur -; 'mosoch' autem interpretatur 'amentia', et 'thubal' 'tota' uel 'omnia': 'princeps' igitur et 'caput superbientis amentiae et omnium malorum' - iuxta illud quod scriptum est: mundus in maligno positus est -, 'gog' et 'magog' appellantur - quae gentes, inimicae aduersariae que sanctorum, egrediuntur ab angulis terrae, rectam lineam relinquentes et dispositionem castrorum dei quae narratur in numeris, et illud testimonium nescientes: multi de oriente et occidente et septemtrione et meridie uenient, et discumbent cum abraham, isaac et iacob in regno dei, et in alio loco: dicam aquiloni: affer; et africo: noli prohibere, adduc filios meos de terra longinqua et filias meas ab extremo terrae, omnes qui uocati sunt nomine meo; sed non tales anguli terrae de quibus egrediuntur gog et magog: iuxta quos angulos stat meretrix in prouerbiis, quae praetereuntes stultos iuuenes per plateas, per latam uidelicet et spatiosam uiam quae ducit ad mortem, decipere festinat: scribae quoque et pharisaei orant in angulis platearum ut ab hominibus uideantur, qui receperunt mercedem suam -. quae est igitur contra gog comminatio? 'circumagam te (siue conuertam), et ponam frenum in maxillis tuis: primum a sententia tua fluctuare te faciam atque conuerti, et ponam frenum in maxillis tuis - de quo scriptum est: in freno et camo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te -, ut indomitus equus atque lasciuiens et corruens per praecipitia, freno domini subiugetur' - ad quem propheta dicit: ascendes super equos tuos et equitatio tua salus, et ad iob per nubes et turbinem dicitur: tu circumdedisti equo fortitudinem? tales erant equi et equites quorum multitudinem ioannes uidit in caelo -. dicit ergo ad gog: educam (siue congregabo) te et omnem exercitum (uel fortitudinem) tuam; qui educitur et de dispersione congregatur, retrahitur ad salutem - iuxta illud quod in lege promittitur: si fuerit dispersio tua a summitate caeli usque ad summitatem eius, inde congregabo te -. equos quoque eius et equites uestitos loricis - qui imitantur armaturam apostoli et loricas iustitiae habere se iactant - multitudo nimia est, omnes que arripiunt contra ecclesiam clipeum et gladium, et sunt gentes saeuissimae et inimicae israel: persae, aethiopes et libyes - quorum aduersum populum dei in scripturis sanctis bella narrantur -; gomer quoque et domus thogorma, qui ueniunt de lateribus 'aquilonis' - qui est uentus frigidissimus et nomine 'dexter' uocatur -, totum que robur magog et omnes qui subiecti sunt ei populi, uenient cum illo ad proelium. cui dicitur per eir�neian~g: 'praepara te et instrue et omnem multitudinem tuam, quae tuis paret imperiis, coacerua ad te; sed scito quod post dies multos uisitaberis' - iuxta illud quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum -. 'in nouissimo' inquit 'annorum uenies'; unde et ioannes loquitur: filioli mei, nouissima hora est, et populus gentium undecima ad operandam conducitur uineam; ad quorum terram - id est terram mitium terram que sanctorum, quae affert centenos et sexagenos et tricenos fructus -, uenit gog expugnandam, quae reuersa est siue auersa a gladio - scit enim scriptum: dissipa, domine, gentes quae bella uolunt -, et in pace consistit, et congregata est de populis et gentibus multis ut, nationum errore contempto, ueniret ad montes israel, patriarchas uidelicet et prophetas, qui fuerunt quondam deserti iugiter, sine lege et praeceptis dei, cui postea dicitur: plures filii desertae magis quam eius quae habet uirum; ista sunt deserta et inaquosa in quibus diabolus locum inuenire non potuit, quia uocati fuerant ad salutem, et postea, assumptis aliis septem daemonibus nequioribus se, reuersus est in domum suam, ad gentem uidelicet israel. haec, inquit, de populis educta est, subauditur terra, siue: hic de gentibus eductus est, ut intellegatur credentium populus qui habitauit in pace; et confidit in domino. ascendens autem gog cum omni exercitu suo, quasi tempestas ueniet et quasi nubes, ut operiat terram credentium - quis enim haereticorum, quorum princeps diabolus est, non quasi tempestas uenit contra ecclesiam, et nube uerborum suorum simplices quosque credentium opprimere et operire festinat? -; unde dicitur ad eum: 'inquantum in te est, cuncta operies, tu et omnia agmina tua et populi multi te cum', pulchre que ascendens gog non habet pluuiam uoluntariam, non imbrem temporaneum et serotinum qui arentia arua laetificet, sed tempestatem et caliginem, ut cuncta tenebris et errore confundat. propterea haec ei loquitur dominus deus: in illo tempore, hoc est in diebus nouissimis, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam - scriptura dicente: si spiritus potestatem habentis ascendere uoluerit super te, locum tuum ne derelinqueris; e contrario autem in sancti cor ascendit deus, de quo scriptum est: ascensiones in corde suo disposuit -, dicit que gog: ascendam ad terram absque muro (siue proiectam) - hoc est quae dei auxilio destituta est nec dialecticorum argumentatione munita, ueniam ad quiescentes, habitantes secure (siue in pace) - rex enim noster pacificus est, et in pace locus eius -; omnes, inquit, habitant sine muro, uectes et portae non sunt eis. hoc diabolus princeps haereticorum loquitur, quod nulla habeat munimenta ecclesia nec sapientiam saecularem quae apud deum stultitia est, ut diripiat spolia, et inuadat praedam ecclesiae, et inferat manum suam super eos qui deserti fuerant quando dei notitiam non habebant et postea, restituti per christum, ueniant ad patrem - loquitur in euangelio: pater, reuelaui nomen tuum hominibus -; et ut sciamus populum qui desertus fuerat et postea restitutus, significare populum christianum, sequitur: et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui populus possidere coepit hereditatem christi et esse habitator umbilici terrae - de qua scriptum est: operatus est salutem in medio terrae. ueritas enim de terra orta est; quae dicit in euangelio: ego sum uia et ueritas et uita -. haec illo cogitante atque dicente et possessionem ecclesiae rapere festinante, gentes quae ab errore pristino conuersae fuerant ad salutem: saba et dedan et negotiatores tharsis - carthaginis siue maris - qui inter saeculi huius fluctus bonis operibus quaerunt mercimonia, et omnes uillae earum siue leones - aut catuli leonum ut in hebraico continetur -, loquentur ei quae sequuntur - ut autem pro 'catulis leonum' qui hebraice dicuntur 'chaphir', septuaginta et theodotio ponerent 'uillas', error perspicuus est: si enim per 'chi' litteram scribas, appellatur 'catulus leonis', sin autem 'ce' quae hebraice dicitur 'coph', 'ager' appellatur et 'uilla'; unde et capharnaum 'ager pulcherrimus' dicitur -. dicent ergo saba et dedan et negotiatores tharsis, et omnes sancti qui leonum catuli nuncupantur uel certe uillae habitationes que credentium: 'o gog, numquid idcirco uenis: ut spolia rapias ecclesiae? et ideo multitudinem congregasti: ut christi possessio tua fiat hereditas? aut putas te argentum et aurum - quod in eloquio sensu que intellegitur - ecclesiae possessurum, ut auferas supellectilem omnem que substantiam, et diripias manubias infinitas, christi uictoris congregatas?' 'propterea, o propheta hiezechiel qui in typo christi appellaris filius hominis, loquere ad gog, et dic ei: haec dicit dominus deus: quando, totius mundi errore sublato, populus meus israel, qui mente cernit deum, habitauerit in ecclesia confidenter siue in pace, tunc scies, siue consurges et uenies de loco tuo' - quid sit autem locus haereticae prauitatis, sequens sermo demonstrat: a lateribus aquilonis, qui omnem calorem credentium refrigerare conatur -. uenient que cum eo populi multi, omnes ascensores equorum - de quibus scriptum est: equum et ascensorem proiecit in mare -, coetus magnus et exercitus uehemens; cum quibus: 'ascendes' ait 'super populum meum israel quasi nubes et caligo, ut operias terram meam - de qua supra dictum est -. in nouissimis diebus eris, quando euangelica praedicatio, et adducam te super terram meam - oportet enim et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant, et dei uoluntate antag�nist�s~g diabolus et omnia peruersitatis dogmata derelicta sunt -, ut sciant omnes gentes (et intellegant) me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o gog, hoc est cum poenis tuis me intellexerint iudicem'. et facit apostropham ad ipsum gog: 'nonne tu ille es de quo locutus sum in diebus antiquis, in manibus seruorum meorum prophetarum israel?': moysi uidelicet - qui ait in numerorum libro, dumtaxat iuxta septuaginta: egredietur homo de semine eius et dominabitur gentium plurimarum, et eleuabitur gog regnum eius, et crescet regnum illius, ceterum iuxta hebraicum ita scriptum reperi: tolletur propter agag rex eius, et auferetur regnum illius, eo quod regnum israel in saule propter agag regem amalech destructum sit; et in alio loco: mundabit terram populi sui -; ioel quoque in ualle 'iosaphat', hoc est 'iudicii dei', describit populos congregandos; et esaias, omnes que prophetae, in quorum manibus et bonis operibus sermo fit domini. 'cum igitur ueneris super terram israel, ascendet indignatio mea in furore meo contra te. et in zelo meo pro populo meo, in igne irae meae locutus sum, qui omnia uitiorum tuorum ligna consumat: illo' inquit 'tempore erit magna commotio super terram israel': immittente enim diabolo, crebra contra ecclesiam persecutio fiet, quae quando sopita fuerit et dei uicta praesidio, tunc commouebuntur a facie eius pisces maris et uolucres caeli et bestiae agri, et omne reptile quod mouetur super terram, cuncti que homines qui sunt super faciem terrae; quod manifeste de habitatoribus ecclesiae demonstratur, quorum alii ut pisces maris, alii ut uolucres caeli, alii ut bestiae agri et omnia reptilia quae mouentur super terram, alii ut retinentes hominis dignitatem, habitant super faciem terrae - quod autem morum diuersitas uariis signetur nominibus et apostolus scribit ad corinthios, quia alia corpora post resurrectionem dicit esse caelestia, alia terrena, aliud corpus piscis, aliud uolucris, aliud bestiarum, aliud reptilium, et aliud hominum, qui nomen pristinum seruauerunt; in actibus quoque apostolorum linteum illud quod quattuor principiis tertio petro apostolo demonstratur, uarietatem credentium significat quae in arca quoque diluuii continetur -. tunc autem a facie domini et a conspectu maiestatis eius subuertentur montes qui se eleuabant contra scientiam dei, et cadent sepes siue ualles quae uel humilitate sensus ad ima demersae sunt uel certe munitionis aliquid pollicentur ut imitentur ecclesiam dei - de cuius sepibus dicitur: qui destruit sepem mordebit eum coluber -, et omnis murus in terram corruet: cum enim ecclesiastici sermonis apparuerit fortitudo, omnia haereticorum corruent munimenta. 'et conuocabo aduersus illum, hoc est haereticorum principem gog, in cunctis montibus meis gladium, ut principes exercitus eius gladio domini conficiantur'; tunc haeresis dimicabit aduersum haeresim, quarum inter se compugnatio nostra uictoria est. et iudicabo, inquit, eum morte (uel peste) et sanguine et imbre uehementi et lapidibus immensis (siue grandinis): iudicatur autem gog morte sua, et sanguine quem effudit, et imbre uehementi, sermonibus eruditi et perfecti uiri, et lapidibus immensis qui eum obruant testimoniis scripturarum, siue grandinis qui calorem illius faciant refrigescere - omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum -. ignem, inquit, et sulphur pluam super eum, per quae demonstratur poena iudicii sempiterni; et non solum super eum qui auctor peruersitatis fuit, sed et super omnem exercitum et multitudinem eius et super populos multos qui sunt cum eo - plures enim habent haeretici socios, immo diabolus princeps eorum infinita multitudine circumdatur -. omni que errore sublato et punitis atque destructis haereticorum principibus, magnificatur dominus, et sanctificatur in credentibus, et notus fit in oculis gentium multarum quae illius fidei crediderunt, et tam ex beatitudine sui quam ex aduersariorum poenis scient atque cognoscent quod ipse sit dominus. haec ut potuimus interpretati sumus, obedientes illi praecepto: neque ad dextram neque ad sinistram declinabis, sed: uia regia ingredieris; si quis autem nostra reprehendit, aut meliora proferat quae sequamur, aut si nihil uoluerit dicere, perfectam deo scientiam derelinquat, dum tamen sciat nequaquam in nobis uires, sed animum iudicandum.

39. tu autem, fili hominis, uaticinare aduersum gog et dices: haec dicit dominus deus: ecce ego super te, gog principem capitis (siue ros) mosoch et thubal; et circumagam (siue congregabo) te et seducam (siue deducam) te, et ascendere faciam de lateribus (siue de nouissimis) aquilonis, et adducam te super montes israel. et percutiam (siue perdam) arcum tuum in manu (siue de manu) sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua, et deiciam te super montes israel. et cades, tu et omnia agmina tua, et populi (siue gentes) quae te cum sunt; feris, auibus, omni que uolatili et bestiis terrae dedi te deuorandum: super faciem agri (siue campi) cades, quia ego locutus sum, dicit dominus deus. et emittam ignem in magog, et in his qui habitant in insulis confidenter (siue et habitabuntur insulae in pace), et scient quia ego dominus. et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei israel, et non polluam (siue non polluetur) nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quoniam ego sim dominus deus, sanctus israel. ecce uenit, et factum est (siue scies quoniam erit), dicit dominus; haec est dies de qua locutus sum. et egredientur habitatores urbium israel, et succendent et comburent arma, clipeum et hastas (siue peltas et contos), arcum et sagittas, baculos manuum et contos (siue lanceas), et succendent ea igni septem annis. et non portabunt (siue non assument) ligna de regionibus (siue de campis), neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient uastatores suos, ait dominus deus. et erit, in die illa, dabo gog locum nominatum sepulcrum in israel, uallem uiatorum ad orientem maris, quae obstupescere facit praetereuntes (siue poluandrion~g eorum qui uenerint ad mare, et aedificabunt per circuitum os uallis); et sepelient ibi gog et omnem multitudinem eius, et uocabitur uallis (siue 'ge') multitudinis gog. et sepelient eos domus israel ut mundent terram (siue ut mundetur terra) septem mensibus; sepelient autem eos omnis populus terrae, et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait dominus deus. et uiros iugiter constituent lustrantes (siue circumeuntes) terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserint super faciem terrae, ut emundent eam; post menses autem septem quaerere incipient et circumibunt peragrantes terram; cum que uiderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in ualle (siue 'ge') multitudinis gog. nomen autem ciuitatis amona (siue poluandrion~g), et mundabunt terram (siue mundabitur terra). et haec iudaicae traditionis heredes et discipuli interminabilium fabularum, post mille annorum regnum futura contendunt; interficiendum que gog principem ros, mosoch et thubal in finibus israel et ab omnibus uolatilibus et bestiis deuorandum; et habitatores urbium israel septem annis lignorum usum nequaquam habituros de succisione siluarum sed de armis gog, scutis uidelicet et hastis sagittis que et baculis siue contis; ipsum autem gog sepeliendum in ualle, quae hebraice dicitur 'ge', et nomen sepulcri illius appellandum poluandrion~g, ubi scilicet multitudo hominum sit sepulta; septem autem mensibus eum sepeliendum a domo israel ut terra mundetur, et inclytam futuram diem quando interfectus sit gog, constituendos que qui ossa diligenter inquirant et sepeliant quo scilicet nihil in terra remaneat insepultum; post menses autem, siue in mensibus, septem peragrandum terram, et, sicubi os hominis iacere perspexerint, titulo propter posito demonstrandum, ut postea sepeliant illud, qui huic operi praepositi sunt; nomen autem ciuitatis appellari 'amona' quae graece dicatur poluandrion~g, hoc est 'multitudo hominum sepultorum', et sic terram esse mundandam. hoc illi dixerunt; nos autem, coeptae explanationis sensum tenentes, singula quae proposuimus disseramus. habet gog et ipse trinitatem suam 'ros' et 'mosoch' et 'thubal', 'caput' uidelicet et 'insaniam' et 'uniuersa', ut nullum sit uitium, quod non in gog possessione consistat; iste educetur siue circumagetur et palpabitur atque lactabitur ut, sperans uictoriam, occidendus ducatur ad proelium, et ascendet de lateribus siue de nouissimis aquilonis a quo exardescunt mala super omnem terram, et ab eo ipso adducetur super montes israel, quos apostolos et apostolicos atque ecclesiasticos uiros intellegere debemus, ut, postquam adductus fuerit ad montes israel, tunc percutiatur arcus qui est in manu sinistra eius, et sagittae quae manu tenentur dextera: et ipse enim imitatur, ad interficiendos eos quos deceperit, habere arma sinistris et dextris per bonam et malam famam - istae sagittae sunt et haec iacula, de quibus et psalmista loquitur: ecce enim peccatores intenderunt arcum, parauerunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, quae ignita diaboli iacula scuto fidei restinguenda sunt -. deicitur autem, siue cadet, gog, qui ascenderat super montes israel, in ipsis montibus cum omni exercitu suo cunctis que agminibus; et erit in escam feris, auibus omni que uolatili et bestiis terrae, aduersariis uidelicet potestatibus quae iuxta uiam comedere sementem et sanguinariis bestiis - quomodo enim scriptum est de dracone: dedisti eum escam populis aethiopibus, sic decepti quique ab haereticis, daemonum cibus sunt -: cadet autem gog uel in campi latitudine uel in agri quae cultus est a dei agricolis; neque enim fieri potest ut domini uerba sint irrita. tunc mittetur ignis in magog, in eos uidelicet qui gog suscepere doctrinam, et in his qui ad similitudinem insularum saeculi fluctibus uerberantur et putant se debere esse securos - ille ignis de quo dominus loquitur: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat -: 'ut sciant omnes et intellegant quod ego sim dominus'. 'et nomen sanctum meum notum fiat in medio populi mei qui nequaquam gog auctoritate seductus est, neque ultra per occasionem falsi nominis scientiae polluatur nomen meum in haereticis, et sciant gentes quae in circuitu sunt, quod ego sim dominus'. quod autem sequitur: ecce uenit, et factum est, de iudicio christi dicitur qui: ueniens ueniet et non tardabit; et ipsa est dies poenarum atque uindictae de qua per omnes prophetas locutus est dominus. et egredientur habitatores urbium israel, credentium populi: urbes autem israel intellegimus ecclesiam rectae fidei. et succendent et comburent arma - de quibus et in alio loco scriptum est: arcum conteret, confringet arma et scuta comburet igni -, clipeos et hastas, arcum et sagittas, baculos manus - in quibus peruersum pascha celebrabant -, lanceas siue contos - quibus lata et insanabilia inferebant uulnera doctrinarum -, clipeos que, arcus et sagittas, de quibus supra dictum est. quod que sequitur: et succendent ea igni septem annis, de exodo et leuitico ponendum est, in quibus lege praecipitur ut septimo anno remissionis, quando seruis hebraeis libertas redditur et debita cuncta soluuntur et ad dominos redit antiqua possessio, et quies terrae tribuitur et omnes fruges pauperibus condonantur; quo scilicet in septem annis numero sacrato atque perfecto haereticorum armatura dispereat et ecclesiastici uiri nequaquam ligna succidant de campis et regionibus siluis que et saltibus gentium, quos magis saluare cupiunt quam perdere, sed de haereticorum, quos uicerint clipeis, hastis, sagittis, baculis contis que et lanceis: habent enim et ipsi ad impugnandam ecclesiam christi tela diuersa quae ab eruditis hominibus igne sancti spiritus succendenda sunt - sermone uidelicet ecclesiastico, quem qui habuerit poterit dicere: nonne cor nostrum erat ardens in uia, cum aperiret nobis iesus scripturas? -; nec possumus plenam habere pacem et habitationis confidentiam, nisi cunctam aduersariorum supellectilem depraedemur ut pereant omnia et in cinerem concrementur, et depraedemur eos qui nos fuerant ante praedati, et uastemus illos qui uastauerant prius ecclesiam. in die illa - in claro praedicationis lumine - dabo, inquit, gog locum nominatum sepulcrum in israel, iuxta hebraicum: uallem uiatorum ad orientem maris, quae obstupescere facit praetereuntes; cuius sermonis hic sensus est: sepulcrum gog non erit in montibus sed in depressis uallibus et in confragosis locis - quae hebraice appellantur 'ge'; quae haeretici, cum in occidente sint positi, orientis loca esse confingunt -, ut decipiant uiatores, eos uidelicet qui saeculum istud pertranseunt et non sunt habitatores sed peregrini - dicentes illud propheticum: aduena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei -. quis enim praetereuntium - de quibus scriptum est: et non dixerunt qui praeteribant: benedictio domini super uos! - non admiratur et obstupescit cum uallem uiderit uiatorum, quae uiatoribus uallis, habitatoribus mons uidetur? hoc iuxta hebraicum. ceterum septuaginta transtulerunt: poluandrion~g eorum qui uenerint ad mare, et aedificabunt in circuitu [in] introitum uallis: labor enim est eorum qui egrediuntur de urbibus israel, ut omnem introitum et exitum haereticae prauitatis, qui uenerant ad mare et amaritudine illius delectabantur undarum que molibus et crudelitate naufragii, claudant et circumaedificent et in uoraginibus terrae sepeliant, ne ultra exire ualeant et aliquos sua fraude decipere; ibi ergo sepelient gog et omnem multitudinem eius, qua semper haeretici delectantur; et uocabitur nomen uallis illius, in qua gog sepultus est, 'multitudinis ge', siue poluandrion~g hoc est 'sepulcrum plurimae multitudinis'. et quomodo supra diximus per septem annos aduersariorum arma succendi, sic per septem menses sordibus haereticorum terra mundabitur; a primo enim mense - quando domini pascha celebramus et exterminatorem aegypti, agni in postibus nostris cruore, uitamus -, usque ad exitum anni - hoc est usque ad septimum mensem, quando tabernacula figimus et inter ceteras frondes palmarum quoque ramis protegimur, ut perfecta contra hostes uictoria demonstretur -, festiuitates omnes complemus in populis, nec solum magistri sed et omnis populus hoc certatim faciet, ut sepeliat gog, et terra operiat, et nequaquam aerem liberum capere permittat. post pacem autem et interfectionem siue sepulcrum gog, eligentur uiri ecclesiastici, qui hoc habent studii: ne quid in terra israel maneat sordium pristinarum, ne quid morticinum; qui lustrent terram, et requirant mortuos, et sepeliant, ut uidelicet mundetur terra ecclesiae; sin autem post septem menses, quando debent esse cuncta purgata, hi qui terram peragrant atque circumeunt, in aliquo os hominis, hoc est duritiam haereticae prauitatis, siue morticinum quid doctrinae pristinae uiderint remansisse, ponent iuxta illud, siue aedificabunt, titulum ut, postquam notati fuerint qui huiuscemodi sunt, tunc uel emendentur uel sepeliantur cum gog et in turba sepulturae illius retrudantur. nomen autem ciuitatis, ubi seruorum domini uictoria est et iacent aduersarii et omnis inimicorum eius multitudo prostrata est, appellabitur 'amona' siue poluandrion~g, ut finis omnium restitutio puritatis sit. denique sequitur: et mundabunt terram, haud dubium quin hi de quibus supra scriptum est: quaerere incipient et circumibunt peragrantes terram.

tu ergo, fili hominis, haec dicit dominus deus: dic omni uolucri et uniuersis auibus cunctis que bestiis agri (siue campi): conuenite et properate, concurrite undique (siue per circuitum) ad uictimam meam, quam ego immolaui uobis, uictimam grandem super montes israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. carnes fortium (siue gigantum) comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, arietum, agnorum et hircorum, taurorum que altilium et pinguium omnium; et comedetis adipem in saturitate, et bibetis sanguinem in ebrietate de uictima quam ego immolaui uobis. et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti (siue gigante), et de uniuersis uiris bellatoribus, ait dominus deus. et ponam (siue dabo) gloriam meam in gentibus (siue in uobis), et uidebunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim (siue induxerim) super eos; et scient domus israel quia ego sum dominus deus eorum a die illa et deinceps, et scient omnes gentes quoniam propter iniquitates suas capta sit domus israel, eo quod reliquerint me, et absconderim (siue auerterim) faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manu hostium (siue inimicorum eorum), et ceciderint in gladio uniuersi. iuxta immunditias eorum et scelera (siue iniquitates) eorum feci eis, et abscondi (siue auerti) faciem meam ab illis. propterea haec dicit dominus deus: nunc reducam captiuitatem iacob, et miserebor omnis domus israel, et assumam zelum pro nomine sancto meo. et portabunt confusionem (siue ignominiam) suam, et omnem praeuaricationem qua praeuaricati sunt in me, cum habitauerint in terra sua confidenter (siue in pace), neminem formidantes. et reduxero eos de populis (siue gentibus), et congregauero de terris inimicorum suorum (siue de regionibus gentium), et sanctificatus fuero in eis in oculis (siue in conspectu) gentium plurimarum, et scient quia ego sum dominus deus eorum, cum transtulerim eos in nationes (siue cum apparuero eis in gentibus), et congregauero eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. et non abscondam (siue auertam) ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum (siue furorem) meum super omnem domum israel, ait dominus deus. (hoc quod transtulimus iuxta hebraeos: congregabo ea super terram suam, et non derelinquam quemquam ex eis ibi, in lxx non habetur; rursum que quod iuxta hebraeos pro benedictione in ultimo ponitur: eo quod effuderim 'spiritum' meum, lxx transtulerunt 'furorem', quod ad iram pertinet, praesertim quod in hebraeo 'ruhi' positum sit, quod proprie sonat 'spiritum meum' et nequaquam 'furorem meum'). omnia autem usque ad eum locum in quo succedit templi aedificatio, hi quos supra diximus iudaeos et nostros iudaizantes, ad ultimum tempus referunt: quod carnibus gog cuncti que eius exercitus quasi pinguissimis hostiis uolucres bestiae que saturandae sint, et restituatur israel in pristinum statum et nequaquam ultra a gentibus expugnetur, sed effundat spiritum suum super eos deus ut habitent in terra sua, non omnes gentes, sed proprie domus israel. nos autem coeptam tropologiam sequentes hoc dicimus: quod omnes uolucres et uniuersas bestias conuocet dominus, ut tradat eis haereticorum principes quasi pinguissimas hostias deuorandos - uolucres autem et bestiae uel propter celeritatem in omnia discurrendi uel propter feritatem et crudelitatem appellantur, quibus traduntur aduersarii: in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat et discant non blasphemare -; comedent autem grandem et pinguissimam uictimam: non alibi, sed super montes israel, quos prophetas et apostolos et sanctos uiros intellegere debemus - in illis enim contrariorum dogmatum magistri corruunt et ab ipsis pereunt uulnerati -, super quos aedificatur ecclesia, et, ut uerius dicam, super montium montem - de quo esaias loquitur et michaeas: uenite ascendamus in montem domini et in domum dei iacob, et annuntiabit nobis uiam suam -. istae autem aues et istae bestiae celeres atque crudeles comedent carnes et bibent sanguinem - quae: regnum dei possidere non possunt -. carnes fortium siue gigantum, qui contra dei scientiam rebellabant, et sanguinem principum, non caeli sed terrae, bibent, qui cuncta terrena sapuerunt: sanguinem arietum, agnorum et hircorum, siue, iuxta septuaginta, arietum, uitulorum et hircorum, ut tria significet animantia quae in dei uictimis immolantur: imitantur enim et haeretici ecclesiasticam mansuetudinem, sed oblatio eorum non in dei cultum sed in daemonum cibum proficit, quae est pinguissima hostia eorum, et quasi adipe saturantur, et bibunt sanguinem deceptorum usque in ebrietatem; hanc autem uictimam deus immolat per ecclesiasticos uiros, ut multitudine deceptorum saturentur conuiuae pessimi, et bibant usque ad uomitum et ebrietatem. quando uideris sanctos uiros et scripturis diuinis eruditos truncare equos haereticorum et ascensores - de quibus scriptum est: equum et ascensorem proiecit in mare -, et omnes rebelles et gigantes suo mucrone concidere et cunctorum bellatorum falsi nominis scientiae sanguinem fundere, tunc scito mensam domini praeparatam, ut ponat gloriam suam in cunctis gentibus quae illius credunt nomini. et intellegent ecclesiae sanctorum iudicium illius quod fecerit super aduersarios, et manum fortem qua eos percusserit; et sciant domus israel atque cognoscant quod ipse sit dominus deus eorum - qui locutus est: ego sum dominus deus uester - a die uictoriae domini usque in perpetuum, et recogitent idcirco captam esse quondam ab haereticis domum israel, et in toto peruersorum dogmatum orbe dispersam: quod reliquerint eum qui parumper abscondit siue auertit faciem suam ab eis et tradit eos in manu haereticorum, et ceciderunt illorum mucrone confossi propter immunditias et iniquitates suas; quae causa exstitit, ut absconderet et auerteret faciam suam ab eis. expositis autem rationibus - secundum illud quod scriptum est: oportet et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant - captiuitatis israel, uidelicet ecclesiae, in qua habitant cernentes deum, nunc pollicetur quod reducat in ecclesiam captiuitatem iacob, qui iudaicum populum supplantarat et postea haereticorum fraudibus supplantatus est; et misereatur omnis domus israel, non iuxta carnem sed iuxta spiritum. et assumam, inquit, zelum meum pro nomine sancto meo quod blasphemabatur in gentibus propter haereticos, ut, postquam eos liberauerit, erubescant et confundantur; quare, fide ecclesiastica derelicta: praeuaricati sunt in me. confundantur autem et erubescant ualde uelociter, cum habitauerint in terra sua, terra mitium terra que sanctorum, et habitauerint confidenter siue in pace, nequaquam haereticorum insidias formidantes. tunc reducentur de populis, et congregabuntur de terris inimicorum suorum in terram suam, et sanctificabitur dominus in eis in conspectu gentium plurimarum quae et ipsae crediturae sunt domino, finis que sit beatitudinis: scire atque cognoscere quod ipse sit dominus deus eorum, eo quod apparuerit eis in gentibus siue transtulerit eos de nationibus, et congregauerit super terram suam, terram iudaeam, terram confessionis, terram mitium terram que uiuentium, et ne unum quidem reliquerit haereticae prauitati. et ultra non abscondat faciem suam ab eis nec auersetur illos, eo quod effuderit spiritum gratiae suae - de quo et ioel propheta loquitur: in nouissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem -; effuderit autem super omnem domum israel. sin autem pro 'spiritu', iuxta septuaginta 'furorem' legerimus qui in hebraico non habetur, sic sentiendum est: quod ultra non abscondat faciem suam ab eis, in quos furorem suum ante effuderat. hucusque in hiezechiel propheta, deo, ut optamus et credimus, auxiliante et aperiente os nostrum, locuti sumus, non aliorum si qui scripserunt uel deinceps scripturi sunt sententiam destruentes, sed afferentes qualiacumque sunt nostra. in aedificatione autem templi, et ordine sacerdotum, terrae que sanctae diuisione, et flumine egrediente de templo, et arboribus ex utraque ripa semper uirentibus et per singulos menses afferentibus fructum, et reliquis quae usque ad finem prophetico uolumine continentur, aperte imperitiam confitemur, melius arbitrantes interim nihil quam parum dicere.

LIBER 12

trepidationem meam in explanatione templi hiezechiel, immo tacendi perseuerantiam, tuae, filia eustochium, preces, et domini promissa superant dicentis: petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; et quia nos excusatione usi sumus, ut in calce anterioris uoluminis diceremus: 'melius est nihil quam parum dicere', tu eam uertisti in contrarium, ut praeferre putes saltem parum quam nihil dicere, quia in altero uoluntas prompta, in altero totius operis desperatio est, naturam que huiuscemodi hominum esse commemoras, ut non tantum gratiam habeant pro his quae tribueris, quantum dolorem super his quae negaueris: minore enim studio uirtutes laudamus quam uitia reprehendimus, et, quamuis pulchra sint corpora, unius prauitate ac deformitate membri insigniora fiunt. obsequar igitur uoluntati tuae, et flanti spiritui sancto uela suspendam, ignorans ad quae sim littora peruenturus et cum hoc eodem propheta clamitans: a quattuor uentis caeli ueni spiritus. fastidioso que lectori, immo animo perduelli nostra lecturo, illud in explanatione templi tota libertate denuntio, ut, si ueritatem desiderat, quaerat ab aliis; nos autem ea quae in opere difficillimo possumus suspicari, simpliciter confitemur atque dictamus, gratias acturi domino, si non in omnibus - quod impossibile est - sed in plerisque nobis aperuerit fores scientiae: prima enim, ut ait sublimis orator, quaeque sectanti, honestum est etiam in secundis tertiis ue consistere.

40. in uicesimo et quinto anno transmigrationis (siue captiuitatis) iechoniae, in exordio anni (siue in primo mense), decima mensis, quarto decimo anno postquam percussa (siue capta) est ciuitas, in ipsa hac die (siue in illa die) facta est super me manus domini, et adduxit me illuc, in uisionibus (siue in uisione) dei, adduxit que me in terram israel, et dimisit (siue posuit) me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium ciuitatis uergentis ad austrum (siue e regione). et introduxit me illuc, et ecce uir, cuius erat species quasi species aeris (siue aeris splendentis), et funiculus lineus (siue caementariorum) in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. et locutus est ad me idem uir: fili hominis, uide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi (siue pone in cor tuum omnia quae ostendero tibi), quia ut ostendantur tibi adductus (siue ingressus) es huc; et annuntia (siue monstrabis) omnia quae tu uides domui israel. si quinto anno captiuitatis siue transmigrationis regis ioiachin, in quarto mense, in quinta mensis, aperti sunt caeli hiezechieli prophetae iuxta fluuium chobar et uidit uisiones dei, nunc autem dicitur quod in uicesimo et quinto anno transmigrationis eiusdem iechoniae, in exordio anni, decima die mensis, facta sit super eum manus domini, adductus que in terram israel et positus super montem excelsum nimis, ut uideret aedificium ciuitatis uergentis ad austrum, nulli dubium est quin, decem et nouem annis nouem que mensibus et quinque diebus anni uicesimi completis, omnis illius prophetia contexta sit. quod si iuxta theodotionem, qui in eo loco ubi nos posuimus in 'exordio anni' interpretatus est 'in nouo anno', decima die mensis, - nouus autem annus apud hebraeos uocatur mensis septimus qui apud eos habet uocabulum 'thesri', ut kalendis mensis septimi sit tubarum clangor, et decima die eiusdem mensis dies ieiunii et placationis, quinta decima uero, quando totus lunae orbis impletur, dies scenopegiarum - datur intellegi, quod decima die placationis dominicae monstratum fuerat hiezechieli aedificium ciuitatis. et quomodo restitutionem populi, immo uiuificationem, in ossibus campi sub resurrectionis imagine demonstrauit, sic nunc instaurationem urbis, quae babylonio fuerat ante annos quattuordecim igne deleta, sub descriptione eius dominus pollicetur, ut, sicut captiuitatem et euersionem ollae succensae a facie aquilonis monstrauerat typus et prophetiae ueritas opere comprobata est, ita, ex praeteritorum fide, futurae aedificationis ueritas uaticinio probaretur. nec hoc de illo tempore dicitur, quod quidam imperiti iudaeorum uolunt, quando sub zorobabel et sub iesu filio iosedec sacerdote magno templum exstructum est, prophetantibus aggaeo et zacharia: hoc enim templum quod nunc describitur, et ordo sacerdotii terrae que diuisio et fertilitas multo augustius est quam fuit quod salomon exstruxerat; illud autem quod aedificatum est sub zorobabel in tantum paruum erat et prioris comparatione nihili, ut, qui primum templum uiderant et postea hoc aspiciebant, eiularent dolorem que suum lacrimis testarentur, et multo maior esset clamor ululantium quam clangor tubarum; lege ezrae librum. porro quod additur: quarto decimo anno postquam percussa (siue capta) est ciuitas, iuxta mysticos intellectus quattuordecim significat generationes, quibus completis a dauid usque ad natiuitatem christi, urbis restitutio promittitur ab eo de quo scriptum est: ipse aedificabit ciuitatem meam et captiuitatem populi mei reducet, et iterum, uenit: ut praedicaret captiuis remissionem et caecis uisum, dicens his qui erant in uinculis: exite, et qui erant in tenebris: reuelamini. fit autem super eum manus domini ut, iuxta carnem in babylone positus, in spiritu ad terram ueniret israel, et nequaquam in uisione, sed in uisionibus dei poneretur super montem excelsum nimis - de quo esaias et michaeas uaticinantur: uenite, ascendamus ad montem domini et ad domum dei iacob -, qui mons excelsus est nimis ad comparationem montium ceterorum - de quibus propheta testatur, dicens: leuaui oculos meos in montes, unde ueniat adiutorium mihi, et in alio loco: montes in circuitu eius, et dominus in circuitu populi sui, de quo et esaiae dicitur: in montem excelsum ascende, qui euangelizas sion -; super hunc montem ostenditur aedificium ciuitatis, iuxta septuaginta et aquilam: 'e regione' et 'ex aduerso aquilonis' unde ad terram israel propheta uenerat, iuxta theodotionem uero et symmachum: 'uergentis ad austrum' ubi plenum lumen est et sol iustitiae in summo caeli uertice positus - unde et in cantico dicitur canticorum: exsurge, aquilo, et ueni, auster; perfla hortum meum et fluant aromata illius; fugatur enim ab horto domini aquilo uentus durissimus, ne refrigeretur dilectionis calor flores que marcescant -; quando autem dicitur: quasi aedificium ciuitatis, non uere ciuitas, sed ciuitatis similitudo monstratur - de qua scriptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, quae est: hierusalem, aedificata ut ciuitas cuius participatio eius in idipsum, et in qua: magnus dominus et laudabilis nimis, in ciuitate dei nostri, in monte sancto eius, et: in turribus ciuitatis iustis deus cognoscitur, quando suscipit eam, de qua et alibi: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei, et: non potest abscondi ciuitas supra montem posita, quae loquitur in esaia: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur - non dixit: quae 'expugnatur', sed 'oppugnatur' -, quae 'aedificata est super petram et nulla tempestate concutitur' -. sequitur: 'et introduxit me illuc - subauditur manus domini; illuc autem, hoc est quasi aedificium ciuitatis -, ut mihi cuncta quae erant intrinsecus demonstraret'. ecce, inquit, uir, cuius erat species (siue uisio) quasi species aeris fulgentis - ille uidelicet de quo scriptum est: ecce uir oriens nomen eius -; habebat autem speciem, nequaquam electri ut in principio huius uoluminis dicitur, neque accinctus erat zona aurea ut in ioannis apocalypsi continetur, sed habebat speciem, iuxta hebraicum, quasi aeris - haec enim materia cunctis metallis uocalior est et tinnitu longe resonat; unde et in daniel, in imagine quae erat ex auro, argento, aere ferro que compacta, regnum alexandri atque graecorum in aeris similitudine demonstratur, ut graecae linguae eloquentia signaretur; per quam manifestum est adhuc eos indigere doctrina, qui templi spiritaliter aedificandi necdum plena nouere mysteria -; funiculus quoque erat lineus siue caementariorum in manu eius - de quo et in zacharia scriptum est quod funiculum habuerit geometricum, ut latitudinem et longitudinem urbis metiretur. caementariorum autem: uel angelorum qui dei imperio ministrabant, uel moysi et omnium prophetarum atque apostolorum qui aedificant ciuitatem dei et adiutores uel ministri sunt dominicae uoluntatis; unde et paulus apostolus loquebatur: dei agricultura, dei aedificatio sumus -. quod que sequitur: et calamus mensurae in manu eius, designat gratiam prophetalem - de qua scriptum est in quadragesimo quarto psalmo: lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, et de ioanne propheta atque baptista: quid existis uidere in desertum? calamum uento agitari?, quem calamum imitari cupiunt qui: scribentes scribunt iniquitatem et quibus imprecatur propheta, dicens: increpa feras calami -. stabat autem in porta, quia per ipsum ad patrem ingredimur et sine ipso ciuitatem dei intrare non possumus, ut dignos suscipiat, indignos abiciat; in porta quoque iudicium est - unde et propheta dicit: oderunt arguentes in porta, et in alio loco: non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta -. hic uir locutus est ad prophetam, in cuius manu erat funiculus et cuius erat species quasi aeris et qui calamum tenebat manu: locutus est ad hiezechielem uerus architectus - quem imitabatur paulus apostolus, dicens: quasi sapiens architectus fundamentum posui; sapientem autem uocat architectum, ad distinctionem illius qui stultus est et in zacharia pastor insipiens appellatur -; locutus est autem quae sequuntur: fili hominis, uide oculis tuis, et auribus tuis audi, non oculis carnis sed spiritus, nec auribus corporis sed animae -. leuate, inquit, oculos uestros et uidete, quia messes iam albae sunt ad metendum, et: qui habet aures audiendi, audiat -; uidetur autem aedificatio ciuitatis et auditur ordo caeremoniarum et sacerdotum terrae que descriptio; nec sufficit praecepisse ut cerneret oculis et audiret auribus, sed adiecit: et pone cor tuum in omnia (siue et pone in corde tuo omnia) quae ego ostendam tibi; nihil enim prodest uidisse et audisse, nisi ea quae uideris et audieris, in memoriae reposueris thesauro; quando autem dicit: omnia quae ego ostendam tibi, intentum auditorem facit, facit et cordis oculis praeparatum, ut memoriter teneat quae sibi ostendenda sunt: quia ut omnia ostendantur tibi adductus es huc - quo dicto ostendit specialiter nihil theoria et scientia dulcius quam propheta desiderat, dicens: unum petiui a domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae meae, ut uideam uoluntatem domini et uisitem templum eius; unde adiungit et loquitur: domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae -. 'annuntia' inquit 'omnia quae tu uides domui israel, ut qui per se uidere non possunt, per te discant quae tibi a domino demonstrantur'; domui autem israel: his qui mente conspiciunt deum - de quibus erat et nathanahel qui christum studiosissime requirebat et meruit audire: ecce uerus israelita in quo dolus non est -.

et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu uiri calamus mensurae sex cubitorum et palmo; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. et uenit ad portam quae respiciebat uiam orientalem, et ascendit per gradus eius, et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est limen unum calamo uno in latitudine, et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos, et limen portae iuxta uestibulum portae intrinsecus calamo uno. et mensus est uestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis; uestibulum autem portae erat intrinsecus. porro thalami portae ad uiam orientalem, tres hinc et tres inde, mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum, et marginem ante thalamos cubiti unius, et cubitus unus finis utrumque; thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde. et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius, latitudinem uiginti et quinque cubitorum ostium contra ostium. (lxx: et ecce murus extra domum per gyrum, et in manu uiri calamus mensurae sex cubitorum et palaestes; mensus est murum latitudinem aequalem calamo, et altitudinem eiusdem mensurae. et ingressus est portam, quae respiciebat ad orientem, septem gradibus, et mensus est (signum_obeli) 'thee' sex hinc et sex inde (signum_metobeli) aelam portae aequalem calamo in longitudine et aequalem calamo in latitudine et 'aelam' in medio 'theelatha' cubitorum quinque, et 'thee' secundum aequalem calamo in latitudine et aequalem calamo in longitudine et 'aelam' cubitorum quinque, et 'thee' tertium aequalem calamo in latitudine et aequalem calamo longitudinem trium et 'aelam' portae qui iuxta 'aelam' portae octo cubitorum et 'aeleu' duo cubitorum et 'aelam' portae intrinsecus. et 'thee' portae e regione, tres hinc et tres inde, et mensura una trium, mensura una 'aelam' hinc et inde. et mensus est latitudinem introitus portae decem cubitorum, et latitudinem portae cubitorum tredecim, et cubitus unus redigebatur in conspectu 'theeri' cubiti unius, et cubiti unius terminus hinc et inde; et 'thee' cubitorum sex hinc et cubitorum sex inde. et mensus est portam a muro 'thee' usque ad parietem 'thee', latitudinem uiginti quinque cubitorum, haec porta contra portam). dum essem romae puer et liberalibus studiis erudirer, solebam cum ceteris eiusdem aetatis et propositi, diebus dominicis sepulcra apostolorum et martyrum circumire, crebro que cryptas ingredi quae, in terrarum profunda defossae, ex utraque parte ingredientium per parietes habent corpora sepultorum, et quia obscura sunt omnia, ut propemodum illud propheticum compleatur: descendant ad infernum uiuentes, et raro desuper lumen admissum, horrorem temperet tenebrarum, ut non tam fenestram quam foramen dimissi luminis putes, rursum que pedetemptim inceditur et caeca nocte circumdatis illud uergilianum proponitur:

horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.
hoc mihi dictum sit ut prudens lector intellegat quam habeam sententiam super explanationem templi domini in hiezechiel, de quo scriptum est: nubes et caligo sub pedibus eius, et rursum: tenebrae latibulum eius; unde et moyses in nubem ingressus est et caliginem ut possit mysteria domini contemplari, quae populus longe positus et deorsum manens uidere non poterat; denique post quadraginta dies, uultum moysi uulgus ignobile caligantibus oculis non uidebat, quia 'glorificata erat', siue, ut in hebraico continetur, 'cornuta', facies moysi; ita et mihi legenti descriptionem templi mystici - quod iudaei secundum litteram in aduentu christi sui, quem nos antichristum comprobamus, putant aedificandum, et nos referimus ad christi ecclesiam et cotidie in sanctis aedificari cerno - accidere: ubicumque enim oculus cordis aperitur, et me aliquid uidere aestimauero et tenere sponsum - et gaudens dixero: inueni quem quaesiuit anima mea; tenebo eum et non dimittam eum -, rursum me deserit sermo diuinus fugit que sponsus e manibus et clauduntur oculi caecitate - ita ut cogar dicere: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae illius! et quod alibi scriptum est: iudicia domini abyssus multa, et: de profundis clamaui ad te, domine; domine exaudi uocem meam, et illud elisaei, qui raptum a se magistrum cordis oculis sequebatur, dicens: pater, pater, currus israel et auriga -. simpliciter igitur est fatendum me templum beati hiezechielis, quod saecula cuncta tacuerunt, non temeritate uelle disserere, sed fide et timore dei coniecturam animi mei cupere legentibus demonstrare, ut, si ego in tabernaculum dei pelles caprarum pilos que obtulero unde peccatorum spinae et aculei protegantur et arceantur pluuiae tempestatum, alius, qui diues est, pro qualitate meritorum uel ferrum uel aes uel argentum aurum que et pretiosissimos lapides offerat et non nostra, quia sunt minora, contemnat sed propriis gaudeat opibus: nisi enim ima fuerint, summa esse non poterunt, et ut maiora laudentur, minorum comparatione succrescunt. uideamus igitur, quid ingressus hiezechiel aedificium ciuitatis uergentis ad austrum primum uiderit, deinde audierit: et ecce, inquit, murus forinsecus in circuitu domus undique. pro 'muro' quem aquila et theodotio interpretati sunt, symmachus et septuaginta posuere [peribolon~g; murus ergo, siue] peribolos~g: ex omni parte domum, hoc est templum domini, circumdabat; habebat que uir, cuius erat species quasi aeris, non solum funiculum geometricum et caementariorum, sed et calamum tenebat in manu, cuius supra mensura tacita est et nunc ponitur: cubitorum sex et palmo - qui rectius graece dicitur palaestes, et est sexta pars cubiti; alioquin 'palmus' spitham�n~g sonat quam nonnulli, pro distinctione 'palma', porro 'palaesten' 'palmum' appellare consuerunt -; hoc igitur calamo mensus est latitudinem et altitudinem muri, et utrumque, hoc est altitudo et latitudo, uno fuere calamo, hoc est senis cubitis et palmo uno. cum essent portae plurimae, noluit per alias intrare portas, sed per eam quae respiciebat orientalem plagam; et quia non erat aequalis locus - etenim murus per circuitum, et ipsa aedes dei in excelsioribus locis aedificata erat -, propterea per gradus ingreditur immo conscendit - quos soli septuaginta 'septem' nominant, cum et in hebraeo et ceteris translatoribus 'gradus' tantum absque numero legerimus -; ingressus que portam, statim mensus est limen portae - quod septuaginta 'thee' nominant, pro quo in hebraeo scriptum est 'seph'; et hoc diligentem [et] studiosum lectorem admonendum puto, si tamen scientia scripturarum et non uanis oratorum declamationibus ducitur: ut sciat omnia prope uerba hebraica et nomina, quae in graeca et latina translatione sunt posita, nimia uetustate corrupta scriptorum que uitio deprauata et, dum de inemendatis scribuntur inemendatiora, de uerbis hebraicis facta esse sarmatica, imo nullius gentis, dum et hebraea esse desierint et aliena esse non coeperint -. limen igitur portae - siue 'thee', immo 'seph', quod symmachus oudon~g, aquila et theodotio prothuron~g interpretati sunt -, habebat calamum unum, hoc est sex cubitos et palmum, in latitudine, porro, nescio quid uolentes, septuaginta addidere de suo 'sex hinc et sex inde'; post limen autem portae, iuxta hebraicum: mensus est thalamum - siue cubiculum, et, ut symmachus transtulit, parastadas~g, id est 'postes' - ex utraque parte calamo uno, tam in longum quam in latum - quod et ipsum septuaginta 'aelam' transtulerunt, quod in consequentibus symmachus 'anteliminare' interpretatus est -, inter thalamos autem duos - siue cubicula et parastadas~g - erant quinque cubiti, et aliud propelimen portae iuxta uestibulum intrinsecus calamo uno; tertium quoque uestibulum portae octo habebat cubitos et in fronte eiusdem siue in marginibus duos cubitos, quod uestibulum ne quis putet idem esse quod supra, addidit: uestibulum portae interioris; pro quibus septuaginta primum et secundum et tertium uestibulum transtulerunt. thalami autem, id est cubicula quae post portam orientalem erant aedificata in uestibulis, respiciebant ad uiam orientalem, et ut sciamus quot fuerint thalami, iungitur: tres hinc et tres inde, ad septemtrionem uidelicet et ad meridiem respicientes et ad orientalem uiam; una que mensura frontium erat ex utraque parte. mensus est quoque mensuram in latum liminis portae et reperit decem cubita et in longum tredecim cubita, et in unum cubitum artabantur extrema thalamorum - uel, ut symmachus transtulit, parastades~g -, et utraque frons singulos habebat cubitos; thalami autem, siue parastades~g et, ut septuaginta de suo posuere, 'theelatha' -, ex utraque parte sena habebant cubita. mensus que est portam a tecto thalami - siue parastados~g - usque ad tectum siue ad parietem eius et inuenit, inter tectum et tectum, latitudinis uiginti et quinque cubita, tantum enim erat spatium inter ostium et ostium siue inter portam et portam. haec breuiter diuinantis magis quam explanantis animo dixerimus, uolentes iuxta litteram obscuram et pene non apparentem adumbrare picturam; ceterum pauca quae possumus suspicari strictim dubitantes que ponemus. apostolus paulus uolens ephesios sacratiora cognoscere, imprecatur eis 'ut repleantur sapientia et caritate domini et radicati scire ualeant et comprehendere quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum diuitiarum eius'; et ad eosdem loquitur: ergo nequaquam estis peregrini et aduenae, sed ciues sanctorum et domestici dei, aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide iesu christo; in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum domino, in quo et uos superaedificati estis in habitaculum dei in spiritu sancto. petrus quoque hisdem pene uerbis, quia eodem spiritu, in epistola loquitur: si quidem credidistis quoniam bonus dominus. ad quem accedentes lapidem uiuum, ab hominibus quidem reprobatum, a deo autem electum et honoratum, et ipsi ut lapides uiuentes aedificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales uictimas, acceptabiles deo per iesum christum. ex quo perspicuum est dominum saluatorem, qui uerus architectus est, probare lapides: qui possunt in templi fundamentum, qui in medio, qui in superioribus locis, et, inferioris mensurae, uel non tam solidae firmitatis, in muro et extra templum in circuitu peribol�i~g conuocari - non est enim parui roboris nec minimae firmitatis, impositos desuper lapides sustinere; unde scribit apostolus ad credentes: inuicem onera uestra portantes, et in alio loco scriptum est: non debere nos pondus assumere quod [ferre] non possumus -. calamus autem mensurae qui habebat sex cubita et palmum unum, illud significat: notam esse deo conuersationem nostram, quae in sex diebus in quibus mundus factus est continetur, notam esse et rationem operum singulorum, ut aliud ad opera pertineat, aliud ad mentem; unde et latitudo aequa est altitudini, quorum latitudo ad opera, ut diximus, altitudo refertur ad animum, qui ad alta festinat. illud autem semel monuisse sufficiat: nosse me cubitum et cubita neutrali appellari genere sed, pro simplicitate [et facilitate] intellegentiae uulgi que consuetudine, ponere et genere masculino - non enim curae nobis est uitare sermonum uitia, sed scripturae sanctae obscuritatem quibuscumque uerbis edisserere -. ingreditur igitur uir, cui oriens nomen est, per portam orientalem, ut illuminet eos quos in prima uestibuli fronte repperit siue in ipso introitu portae: non per unum sed per plures gradus, quorum siletur numerus ut ascensionis appareat difficultas, et, quotcumque gradus tibi proposueris, scias minus esse ab eo quod dubium derelinquitur - istam arbitror portam, de qua et in psalmis canitur: haec porta domini, iusti intrabunt per eam -; mensus que est limen portae ut scire ualeamus omnia patere notitiae dei, quod limen in latitudine dicitur unius calami et de altitudine siletur ac longitudine: uia enim est et introitus, et per eam ad interiora pergendum est - licet hoc loco septuaginta superflue 'longitudinem' uel, ut in plerisque codicibus continetur, 'altitudinem' dixerint -; cubicula autem, id est thalami et parastades~g, tam in longum quam in latum singulos habent calamos, sed inter thalamum et thalamum sex tantum sunt cubita ut interiora cubiculorum plenam habeant mensuram calami, id est sex cubitorum et palmus, dum opera pariter ratio que conueniat, ea uero quae extrinsecus sunt, hoc est inter thalamum et thalamum, quinque cubita; necdum enim christi secreta penetrarunt, nec possunt dicere: introduxit me rex in cubiculum suum, et alibi: omnis gloria filiae regis intrinsecus, sed discipulis cum christo domi commorantibus, mysteria eius audire non possunt et foras ad se cupiunt dei exire sermonem; et propterea quinque cubitorum mensura in eis ponitur: ut ad sensus quinque omnia referre doceantur; limen quoque alterius portae, siue, ut in septuaginta continetur, secundi uestibuli et tertii, eiusdem unius calami mensurae est. post quod uestibulum eius, hoc est limen portae, introitum octo ponuntur cubita, ut interiora uestibuli nequaquam septenarium numerum et sex cubita et palmum unum, sed octonarium teneant, qui ad resurrectionis et diei dominicae pertinent sacramentum. 'et in fronte' inquit 'eiusdem uestibuli duo erant cubita', quae uel ad utrumque pertinent instrumentum, uel ad litteram et spiritum, uel ad mysterium forcipis qua in esaia de altari carbo comprehenditur et defertur ad prophetae labia purganda; et ut sciamus quod sit hoc uestibulum quod octo et duobus cubitis terminatur, ponit manifestius: uestibulum autem portae erat intrinsecus, per quod peruenimus ad templum dei. thalami quoque et cubicula quae erant ad uiam portae orientalis, pro quibus septuaginta 'aeleu' scribunt, tres erant hinc et tres inde, mensurae unius, id est calamo uno qui sex cubita et unum palmum habebat, de quibus supra dictum est, et 'aelam' uno calamo in longum et uno calamo in latum, et inter thalamos quinque cubitos; ne igitur putaremus duos tantum esse thalamos, ternos ex utraque parte posuit, ut senarium numerum demonstraret qui et in hydriis euangelii demonstratur in quibus aquae in uina mutatae sunt, et cotidie iudaici latices uertuntur in uinum, quod: laetificat cor hominis, et christi cruore sit dulcius. mensus est quoque latitudinem liminis portae decem cubitorum, qui perfectus est numerus et uel decalogo continetur, uel euangeliorum quattuor sacramento qui, ab una incipiens, ita ad i ii iii iiii peruenit ut denarium impleat numerum; cuius longitudo habebat tredecim cubitos; pro qua in septuaginta rursum ponitur latitudo - quod mihi uidetur scriptorum neglegentia deprauatum: neque enim in uno loco latitudinem et rursum latitudinem decem uel tredecim cubitorum scriptura dixisset -; potest autem porta liminis, in quo sacratus est numerus ueteris et noui instrumenti, uel ipse dominus intellegi qui dicit: ego sum ostium, uel certe omnes sancti per quos ingredimur ad notitiam dei, quorum apostolus paulus loquebatur: os meum patet ad uos, o corinthii; dilatamini et uos; tredecim cubiti post octonarium numerum, librorum moysi continent sacramentum qui et quinque monstrantur [panibus] et in samaritana euangelii quae arguitur quod quinque habuerit uiros et sextum quem se putabat habere non habebat, et tamen octonarius numerus et quinarius uno cubito, id est quarto decimo, consummatur, quia in christo recapitulantur omnia; unde dicitur: et cubitus unus finis utrumque, dum et uetus et nouum testamentum una christi mensura complectitur, et altitudinem triginta cubitorum arcae noe unus cubitus includit. thalami autem, inquit, (siue, ut septuaginta posuere, 'thau' uel 'thee' - uertentes atque mutantes per singula loca ut uoluerint hebraica nomina -) sex cubitorum erant 'ex utraque parte', quod dicitur hinc et inde, et nequaquam habebant palmum nec rationem desuper additam, quae praesentem conuersationem ad futuram beatitudinem prouocaret, sed tantum sex cubita. unde sequitur: et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum (siue parietem) eius, et inuenit latitudinis uiginti et quinque cubita; et ipse numerus, licet quadrus, tamen refertur ad sensus: si enim quinos cubitos contra se quinquies ordinaueris, uicesimum et quintum numerum efficies qui est inter tectum thalamorum et tectum, et tamen utrumque e regione sui positum, a summis partibus habet ostium contra ostium. haec non friuola uideantur lectori - licet et mihi ipsi qui dicto displiceant, sentiens me clausam pulsare ianuam -, sed legenda cum uenia sunt; alioquin potui simpliciter ignorantiam confiteri et omne studiosorum amputare desiderium: sicut enim a perfecta scientia procul sumus, ita leuioris culpae arbitramur saltem parum dicere quam omnino nihil.

et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum; et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem uestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos; et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in uestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. (lxx: et sub diuo 'aelam' portae sexaginta cubitis, et 'theim' atrii portae per circuitum; et sub diuo atrii extrinsecus 'aelam' portae interioris quinquaginta cubitis; et fenestrae absconditae super 'theim' et super 'aelam', intra portam atrii per circuitum; et similiter 'aelamoth' et fenestrae in circuitum intrinsecus, et super 'aelam' palmae hinc et inde). symmachus hunc locum ita interpretatus est: et fecit peristaseis~g, quas nos 'circumstantias' possumus dicere, pro quibus in hebraico habet et 'ulium', quae aquila interpretatus est kri�ma~g et nos in 'frontem' uertimus; rursum ubi posuerunt septuaginta '[theim] atrii', in hebraico habet 'ulim' numero singulari, quod symmachus 'propter atrium', aquila kri�ma~g [id est] 'frontem atrii' transtulerunt; 'sub diuo' quoque 'aelam portae', aquila 'ante faciem postium portae', symmachus 'ante faciem uestibuli portae' interpretati sunt; fenestras que 'absconditas', quae hebraice appellantur 'aetemoth', symmachus toxikas~g transtulit; et ubi dixere septuaginta 'super theim' et 'super aelam', idem symmachus 'postes' posuit et 'circumstantias', aquila 'thalamos' et 'frontes eorum', pro quibus in hebraico scriptum est 'tham' et 'aele'; porro 'aelamoth', quod septuaginta et theodotio similiter transtulerunt, symmachus 'circumstantias', aquila 'frontes' interpretati sunt; 'aelam' autem, pro quo in hebraeo scriptum est 'ul', uel 'ostium' uel 'porticus' appellatur; 'palmus' quoque scriptum est in hebraico 'thamarim' numero plurali, quia singularis numerus 'palmam' 'thamar' uocat. haec fastidioso lectori molesta fore non ambigo, sed uolui breuiter ostendere quantum temporis longitudine, immo scriptorum uitio et ut apertius loquar uitio et imperitia, ab hebraica ueritate discrepet antiqua translatio, praecipue que in hebraicis sermonibus quae nos de aliorum editionibus in latinum sermonem expressimus, non tam explanationem dictorum quam suspicionem nostram simpliciter indicantes. puto autem inter murum templi extrinsecus per circuitum et ipsam aedem in atrio, hoc est in medio, quaedam fuisse propter ornamentum posita, quae symmachus interpretatur 'circumstantias', id est 'stantia quaedam', et de terrae solo erecta in sublime, et haec sexaginta cubitorum obtinere spatium; rursum que egredientibus de porta interiori ad faciem uestibuli, quod respiciebat portam exteriorem, quinquaginta cubitos obtinuisse locum in quibus fenestrae erant obliquae, quas septuaginta 'absconditas', symmachus toxikas~g uocat; et hae fenestrae erant in thalamis, hoc est in cubiculis singulis, et in porticibus quae ante cubicula tendebantur, obtinentes cubita quinquaginta - quae fenestrae obliquae, siue toxikai~g, idcirco a sagittis uocabulum perceperunt, quod instar sagittarum angustum in aedes lumen immittatur; et intrinsecus dilatantur -; omnia que per circuitum plena erant huiusmodi fenestris. 'et ante frontes' inquit 'porticuum, pictura siue caelatura palmarum'; per quae ostenditur introitum portae statim que ingredientibus murum sexaginta occurrere cubita cum uariis ornamentis, quae referuntur ad conditionem mundi, ut ex creaturis creator intellegatur, et omnia ordine et ratione currentia ostendat mundi uarietatem - qui apud graecos kosmos~g ab 'ornatu' nomen accipit, et in sex diebus factus est ut per singulos dies decades singulae supputentur, quem perfectum numerum supra diximus -; post haec ingredientibus nobis atrium interius occurrunt, ante ipsum uestibulum portae interioris, thalami cum fenestris obliquis, qui quinquaginta cubitorum tenent spatium, qui et ipse sacratus est numerus: et post septem hebdomadas plenas festiuitatis et gaudii, ogdoadis prima incipit dies quae est resurrectionis, et introducit nos ad uiciniam templi - cum enim omnia fecerimus, agentes prioris erroris paenitentiam, tunc uicini et proximi efficimur deo, ut, in exteriori atrio, notitiam creatoris creaturarum ordo nos doceat atque constantia, et, in interiori, uerus iubilaeus, in quo omnia nobis debita dimittuntur, instruat theologian~g [et introducat ad sancta sanctorum]. notandum quoque quod interius atrium plures habeat fenestras, non directas et aequales sed obliquas et angustas exterius et se intrinsecus dilatantes, ut per parua quaedam foramina possimus ad interiora penetrare et ad clarissimi luminis, quod uersatur in templo, plenitudinem peruenire -; denique, post sexaginta et quinquaginta cubita, et thalamos et porticus, frontes porticuum et fenestras plurimas per circuitum, palmarum nobis caelatura uel pictura monstratur ut, de mundo uictoriam possidentes, digni efficiamur palmas uidere uirtutum.

et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pauimentum lapide stratum in atrio per circuitum, triginta gazophylacia in circuitu pauimenti; et pauimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius. et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad orientem et ad aquilonem. (lxx: et introduxit me in atrium interius, et ecce thalami et intercolumnia atrii per circuitum, triginta thalami inter columnas; et porticus post ianuas, in longitudinem ianuarum ante columnas inferius. et mensus est latitudinem atrii ab eo loco qui erat sub diuo portae exterioris usque ad interius sub diuo portae interioris quae respiciebat exteriora, cubitos centum, et uergebat ad orientem). pro 'thalamis' triginta quos uertere septuaginta siue 'gazophylaciis', atque 'cellariis' ut interpretatus est aquila, symmachus posuit 'exedras'; et pro centum cubitis exterioris partis qui tendebant usque ad portam orientalem, in hebraico idem cubitorum numerus et ad aquilonem tendere dicitur, in septuaginta uero nomen aquilonis ablatum est. uir ergo ille, qui habebat funiculum caementariorum in manu et calamum mensurae et stabat in porta, inter cetera quae monstrabat aspectu, post atrium sexaginta cubitorum et aliud uestibulum portae interioris quod tenebat quinquaginta cubitos, eduxit prophetam ad atrium exterius siue, ut in septuaginta continetur, introduxit ad atrium interius - satis que miror iuxta litteram et septuaginta, quomodo, post exteriora atria sexaginta et quinquaginta cubitos tenentia, interius sit atrium quod in latitudine centum cubitorum tendatur spatiis, nisi forte iuxta mysticos intellectus et profectus ingredientium, quae interiora in doctrinis fuerunt latiora sunt -; introductus autem in atrium interius, siue ductus ad exterius atrium ut in hebraico continetur, statim intuitus est triginta 'thalamos' uel 'gazophylacia' et, ut symmachus interpretatus est, 'exedras', quae habitationi leuitarum atque sacerdotum fuerant praeparatae, et pauimentum stratum lapidibus siue intercolumnia, ut ostendatur interius atrium uel exterius habere ante fores ordinem columnarum et pauimentum in fronte portarum siue porticus post tergum portarum, in quibus porticibus puto columnas ordine fuisse dispositas, ut ante gazophylacia essent porticus et in frontibus porticuum columnae porticus sustinentes; pauimentum autem quod stratum erat lapidibus et ante porticus atrii tendebatur, inferius erat in ascensione porticuum et eandem habebat longitudinem quam thalamorum aedificatio possidebat. mensus que est idem uir, in cuius manu erat funiculus et calamus, a facie portae inferioris siue, ut septuaginta uolunt, exterioris, usque ad frontem atrii uel portae interioris, centum cubitos ad orientem, et ut in hebraico dicitur, et ad aquilonem. ex quibus intellegimus illud euangelicum quod saluator enarrat, missae in agrum sementis in terram bonam, quae multiplicet fruges pro uarietate uirtutum in tricinarium et in sexagenarium et centenarium numerum, huius loci uaticinio conuenire: et hic tricesimus et sexagesimus et centesimus numerus ponitur, ut in his quasi gradibus ad perfectam scientiam peruenire ualeamus, ita dumtaxat ut ad interiorem aedem quinquagenarius nos perducat numerus qui, finito septem hebdomadarum sabbato, in diem resurrectionis erumpit. 'gazophylacia' autem appellantur: quae plena sunt spiritalibus diuitiis - de quibus scriptum est: redemptio animae uiri propriae diuitiae, super quibus et paulus apostolus gratulatur discipulis suis: quod pleni sunt in omni uerbo et in omni scientia; 'gaza' autem lingua persarum 'diuitiae' nuncupantur -, uel certe thalami; quae graece dicuntur pastophoria~g: ostendunt sponsi aduentui cubicula praeparata; quae fuere tricesimo numero, ut perfectam aetatem habitantium demonstrarent. et 'pauimentum' stratum erat lapide ne luto et terra et puluere peccatorum habitantium polluerentur uestigia sed ut super uiuos incederent lapides quibus aedificatur templum dei, siue 'intercolumnia' erant ante thalamorum fores quae impositum desuper aedificium sustentarent - istae sunt columnae de quibus et paulus apostolus scribit: dextras dederunt mihi et barnabae, petrus et ioannes qui uidebantur columnae esse, et in alio loco: columna et firmamentum ueritatis; et in ioannis apocalypsi legimus: qui uicerit, faciam eum columnam in templo dei mei, et foras non egredietur amplius -; 'pauimentum' ergo quod erat in fronte portarum, de quo iam diximus, siue 'porticus' post tergum portarum, quae habitatores thalamorum ab imbribus defendebat, erat inferius: semper enim quae inferiora sunt in altioribus collocantur, ut ad mystica atque secreta et plena diuitiis spiritalibus, ascensu et gradibus peruenire possimus. plenus que numerus atque perfectus in decem decadarum numero est: qui et sementem isaac centena fruge multiplicat; sed quia in terra erat et adhuc dicere poterat: aduena sum ego, et peregrinus sicut omnes patres mei, hordeum seuisse et centesimam frugem messuisse narratur: necdum enim granum tritici mortuum fuerat in terra, quod multas fruges faceret, et famem iudaici populi audiendi sermonis dei, saturaret eo pane qui de caelo descendit; quomodo autem centum cubiti non solum ad portam orientalem fuerint sed et ad portam aquilonis, sequens testimonium demonstrabit.

portam quoque quae respiciebat uiam aquilonis atrii exterioris mensus est, tam in longitudine quam in latitudine; et thalamos eius, tres hinc et tres inde, et frontem eius et uestibulum eius secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem uiginti quinque cubitorum. fenestrae autem eius et uestibulum eius et sculpturae secundum mensuras portae quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et uestibulum ante eam. et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. (lxx: et introduxit me ad aquilonem, et ecce porta respiciens atrium exterius, et mensus est in longitudine et in latitudine; et 'thee' eius, tres hinc et tres inde, et 'aeleu' et 'aelamoth' - et quod in hebraico non habetur: - et palmas eius, et factum est secundum mensuram portae quae respiciebat orientem, quinquaginta cubitorum longitudo et latitudo uiginti quinque cubitorum. et fenestrae eius et 'aelamoth' et palmae eius sicut in porta quae respiciebat orientem; et in gradibus [septem] ascendebant ad eam, et 'aelamoth' intrinsecus. et porta atrii interioris respiciens ad portam aquilonis - et quod in hebraico non habetur -: sicut porta quae respicit ad orientem; et mensus est atrium de porta usque ad portam centum cubitorum). quid significant uerba hebraica 'thee' et 'aeleu' et 'aelamoth' supra plenius diximus, sed et in praesentiarum collocatione sui docebit nostra translatio. mensus est autem uir, cuius funiculus in manu erat, portam quoque aquilonis atrii exterioris, siue introduxit prophetam per portam aquilonis ad atrium exterius - in quo considerandum est quod primum introducatur per portam aquilonis, secundo per portam austri, tertio per portam orientalem - ab aquilone enim exardescunt mala super habitatores terrae, pulchre que qui habitator terrae est et non aduena et peregrinus patet iaculis eius qui ab aquilone uenit, cuius ignita sunt iacula quae iuxta apostolum scuto fidei restinguuntur -; et ad aquilonem exterius atrium nominatur, ad meridiem uero, hoc est ad austrum, non exterius sed interius - dicit enim scriptura: et introduxit me ad atrium interius ad portam australem, quod et in orientali atrio scriptum similiter inuenitur -: primus enim ad uirtutem ingressus est aquilonem calcare pedibus et per quinquagenarium et uicesimum quintum numerum ad summitatem centenarii peruenire, deinde introduci ad australem plagam et aquilonis frigus expellere, tunc ad perfectam uenire uirtutem, id est ad portam orientalem in qua oritur sol iustitiae et per quam solus ingreditur pontifex - et hoc obseruandum quod, cum quattuor plagae sint, de occidentali porta taceatur, de qua in principio illius psalmi scriptum est: iter facite ei qui ascendit super occasum: dominus nomen est eius, ut, postquam nobis praeparantibus iter domino et illud implentibus quod ioannes baptista clamat in eremo: parate uiam domino, rectas facite semitas eius, possimus audire quod in extrema parte eiusdem psalmi dicitur: [cantate deo, psallite domino] qui ascendit super caelum caeli ad orientem -. quod autem dicuntur thalami tres hinc et tres inde, hoc docet quod tam littera quam spiritus et utraque intellegentia et historiae et tropologiae ad trinitatis sacramenta pertineat. illud que quod dicitur: et frontem eius et uestibulum secundum mensuram portae prioris, orientalem portam significat quae prior non ordine sed merito nuncupatur. 'et habebant' inquit: 'quinquaginta cubitos in longitudine et uiginti quinque in latitudine', ut in quinquaginta post septem hebdomadas aeterna requies demonstretur tendens per diem resurrectionis ad regna caelorum in quibus uera requies est, in uiginti quinque autem, de quo numero ante diximus, quinque sensus per quinque ordines quadranguli mensura seruetur, quorum alterum longitudini alterum latitudini coaptatur, ut in longitudine requies et delectatio sacratioris scientiae, in latitudine praesentium quae ad sensus pertinet ratio demonstretur. quod que infertur: et fenestrae et uestibula et sculpturae (siue, ut septuaginta tradidere, palmae) erant iuxta mensuram portae quae respiciebat ad orientem, hoc spiritaliter indicatur quod quicumque in introitu uirtutum positus tres et tres thalamos fuerit ingressus frontem que et uestibulum mensurae portae prioris agnouerit, et ad ea perueniat illa que conspiciat quae in porta orientali plenissime suscepturus est. porro quod sequitur: et septem graduum erat ascensus eius, et uestibulum ante eam (siue interius), hunc habet sensum, quod per septem gradus hebdomadis et ollae quae a facie aquilonis accenditur et caeremonias iudaeorum quibus dedit deus praecepta non bona et iustificationes in quibus non uiuant in eis, scandamus ad altiora et ad uestibulum eius, id est portae pro quo septuaginta 'aelamoth' transtulerunt, quod uestibulum ante portam est, siue interius. nec solum una porta est aquilonis quae supra porta appellatur exterior, sed altera quae habet similitudinem portae orientalis, ut manifestius dixere septuaginta: et porta atrii interior respiciens portam aquilonis, sicut erat porta quae respiciebat ad orientem; mensus que est a porta exteriori aquilonis usque ad portam eiusdem aquilonis interiorem centum cubitos, ut his quasi gradibus [atque mensuris] recedentes a porta exteriori ad interiorem peruenire ualeamus, de cuius numeri sacramento [supra] dictum est.

et duxit me ad uiam australem, et ecce porta quae respiciebat ad austrum; et mensus est frontem eius et uestibulum eius iuxta mensuras superiores, et fenestras eius, et uestibula in circuitu eius, sicut fenestras ceteras, in qua erat quinquaginta cubitorum longitudo et latitudo uiginti quinque. et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et uestibulum ante frontem eius, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in fronte eius. et porta atrii interioris in uia australi, et mensus est a porta usque ad portam in uia australi centum cubitos. et introduxit me in atrium interius ad portam australem, et mensus est portam iuxta mensuras superiores, thalamum eius et frontem eius, et uestibulum eius hisdem mensuris, et fenestras uestibulorum in circuitu: quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis uiginti quinque cubitorum, et uestibulum per gyrum longitudine uiginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum, et uestibulum eius ad atrium exterius, et palmas in fronte, et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam. (lxx in eadem uerba consentiunt, praeter 'thee' et 'aeleu' et 'aelamoth' et 'aelam', pro quo in hebraeo positum est 'ulam'; 'thee' autem interpretatur 'limen' siue 'frons', 'aeleu' 'circa eam' siue 'sustentacula', 'aelamoth' 'propyla' siue 'uestibula', 'ulam tritilon' 'in circuitu' id est 'ante fores'. illud autem quod iuxta hebraicum posuimus: et uestibulum (siue propulon~g) in circuitu per gyrum longitudinis cubitorum uiginti quinque et latitudinis per quinque cubitos, in septuaginta non habetur. sed et hoc notandum, quod in australi porta iuxta septuaginta non dicatur 'uia' sed simpliciter: et duxit me ad austrum et ecce porta quae respiciebat ad austrum). per singulos igitur introitus hiezechiel quem confortauit deus - hoc enim nomen eius sonat -, ducitur, et de porta aquilonis transit ad portam australem, cuius frontes et limina, propula~g siue uestibula, fenestrae que per circuitum similes habebant mensuras: quinquaginta cubitorum longitudinem et uiginti quinque cubitorum latitudinem. et per gradus septem ascendebatur ad eam, id est ad portam australem, et uestibulum eius, hoc est 'aelamoth', ante fores eius; duae quoque palmae caelatae, de quibus in septemtrionali plaga portae diximus. et hoc tantum admonuisse sufficiat quod quae ibi ponuntur iuxta intellegentiam uiliorem, hoc est iuxta litteram, in meridiana porta intellegimus iuxta spiritalem sensum: hisdem enim lineis et historia currit et tropologia, sed illa humilior est, ista sublimior, illa haeret terrae, ista ad caelestia subuolat. et in circuitu per fenestras cuncta plena erant luminis - singula enim probl�mata~g habent terminos suos -, et proprium per illa ad animam uidentis lumen ingreditur, praesertim si longitudo uitae eius quinquagenarii anni, hoc est iubilaei, mysterio fuerit protelata et ad diuinioris sensus latitudinem potuerit peruenire; in qua latitudine et plateis agit sapientia confidenter et cum sublimi uoce clamitat. septem gradibus ingreditur ut perueniat ad uestibulum, et per palmas propositi sui atque conatus uictoriam teneat sempiternam. et ne putaremus unum esse ad australem partem atrium, de secundo atrio dicitur: et porta atrii interioris in uia australi, et mensus est a porta usque ad portam in uia australi centum cubitos, ut post hebdomadis et instrumenti ueteris sacramenta, ad terram bonam et ad euangelii gratiam perueniret. nec solum secundum in porta australi atrium est, sed tertium de quo nunc dicitur: et introduxit me in atrium interius ad portam australem, et mensus est portam iuxta mensuras superiores, et cetera: singula enim atria habent mensuras et ordines suos, et in hisdem mensuris diuersa gratia est, dum easdem res aliter in principio, aliter in profectu, aliter in fine cognoscimus. hoc uero, quod in septuaginta non habetur: et uestibulum (siue propulon~g) per gyrum longitudine uiginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum, uidetur facere quaestionem, propter quod et in interpretatione non positum est: quomodo post profectum tertii gradus uiginti quinque cubiti et quinque ponuntur; sed tollit ambiguitatem illud quod sequitur: et uestibulum eius ad atrium exterius, et palmas in fronte eius, ut scilicet hoc atrium, quod habet in longitudine uiginti quinque cubitos et in latitudine quinque, non interioris sed exterioris atrii sit, ut prioris atrii latitudinem hoc est uiginti quinque cubitos, exterioris atrii possideat longitudo, et in latitudine quinque cubitos teneat; quas mensuras, id est uiginti quinque et quinque, ad eos sensus referimus, uisum uidelicet, auditum, gustum et odoratum et tactum, quos, si ad altiora conscendimus, quinquies duplicamus, et de carnalibus sensibus faciemus spiritales - ut est illud: leuate oculos uestros et uidete quoniam messes albae sunt ad metendum, et: qui habet aures audiendi, audiat, et: gustate et uidete quoniam suauis est dominus, et: christi bonus odor sumus in his qui credunt; et in ioannis epistola dicitur: quod audiuimus et uidimus et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae -. et ad extremum nequaquam, ut de septemtrionali plaga, septem tantum gradus efficiunt, sed post septem octonarius ponitur numerus, ut de synagoga ad ecclesiam, de ueteri testamento ad nouum, de terrenis ad caelestia transeamus.

et introduxit me in atrium interius per uiam orientalem, et mensus est portam secundum mensuras superiores; thalamum et frontem eius et uestibula sicut supra, et fenestras eius et uestibula eius in circuitu, longitudinem quinquaginta cubitos et latitudinem uiginti quinque cubitorum; et uestibulum eius, id est atrii exterioris (pro quo posuerunt lxx et symmachus interiorem), et palmae caelatae in fronte eius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus eius. de septemtrionali plaga, in cuius atrium septem tantum ascendebatur gradibus, transit ad australem portam et atrium eiusdem plagae, ad quod non solum septem, ut supra diximus, sed octo gradibus ascenditur: scilicet ut per uetera transeamus ad noua et, ut loquar manifestius, per patriarchas et prophetas ueniamus ad apostolos: ut in altero hebdomada, in altero ogdoada sit. nunc autem uenit ad ultimum, immo ad summum, et introducit prophetam per uiam portae interioris, siue per atrium ad quod itur per uiam orientalem - 'uia' iuxta septuaginta in hoc tantum habetur loco: in septemtrionali et australi plaga omnino tacita est, ut possimus intellegere in orientali tantum porta illam intellegendam uiam, quae dicit: ego sum uia et ueritas et uita; per ipsum enim uenimus ad patrem et de ipso scriptum est: beati immaculati in uia, qui nihil de christo sinistrum sapiunt, sed fides eorum pura est et nequaquam haereticorum sorde polluta -; idem que numerus thalamorum, frontium et uestibulorum et fenestrarum et luminis earum et eadem mensura longitudinis et latitudinis: quinquaginta uidelicet, et uiginti quinque cubitorum sacramenta conseruans; et uestibulum eius portae siue atrii interioris, quod iuxta hebraicum exterius ponitur ut orientali lumine omnia teneantur inclusa - secundum illud quod scriptum est: nec est qui se abscondat a calore eius -; sin autem et exterius et interius accipimus atrium, sic intellegendum, quod deus et circumfusus et infusus sit, dicens per prophetam: qui tenet caelum palmo et terram pugillo, ut omnia ab illo uideantur includi, et rursum: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, ut intra omnia esse credendus sit - iuxta illud uergilianum:

principio caelum ac terras campos que liquentes
lucentem que globum lunae titania que astra
spiritus intus alit, totam que infusa per artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet -;
cum que per arma a dextris et sinistris, per gloriam et ignominiam, per bonam et malam famam, per laudes et uituperationes, uictoriam de isto saeculo ceperimus, tunc palmae nobis dantur ex utroque latere, quos nec gaudia mutauere nec moeror, nec prospera nec aduersa superarunt; et nequaquam per septem gradus sicut in aquilonis plaga, nec per septem et octo sicut et in meridie continetur, sed per octo tantum gradus ad summa conscendimus, eo quod sufficiat nobis octonarii numeri, id est euangelicum sacramentum, et possimus iuxta apostolum dicere: et si noueramus secundum carnem christum, sed iam nunc non nouimus eum, subauditur iuxta carnem.

et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores thalamum eius, frontem eius et uestibulum eius et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, latitudine uiginti quinque cubitorum. uestibulum eius respiciebat in atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde; in octo gradibus ascensus eius. et per singula gazophylacia ostium in foribus portarum; ibi lauabant holocaustum. et in uestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto. et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quod pergit ad aquilonem, duae mensae; et ad latus alterum ante uestibulum portae, duae mensae. quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant super quas immolabant. quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius, super quas ponant uasa in quibus immolatur holocaustum et uictimae; et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum, super mensas autem carnes oblationis. multum in hoc testimonio hebraica ueritas a septuaginta interpretum editione discordat: hoc enim quod diximus: ibi lauabant holocaustum. et in uestibulo portae duae mensae hinc, et rursum: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, in septuaginta non habetur, sed in plerisque codicibus de theodotione additum est; rursum ubi nos diximus: et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum, septuaginta transtulerunt: et 'gisum' palmi habentes dolatum intrinsecus per circuitum - quod uerbum, utrum hebraeum an graecum sit scire non possumus, nisi hoc tantum quod pro 'giso', symmachus et theodotio 'labia', aquilae prima editio epistaseis~g numero plurali, secunda 'labia' transtulerunt, pro quo in hebraeo habetur 'asaphanaim' -; et ubi nos diximus: super mensas autem carnes oblationis, septuaginta posuere de suo: et in mensis desuper tecta, ut operiantur a pluuia et a siccitate; illud autem quod hebraeis nominibus ediderunt 'thee' et 'aeleu' et 'aelamoth' et 'aelam', quid significet et supra admonuimus et e regione ostendere potest nostra translatio, nec necesse est super hoc saepe admonere lectorem et prudentiae eius studio que diffidere. introducitur ergo rursum ad portam quae respiciebat aquilonem, sed nequaquam ut supra ad atrium exterius, sed interius - in eo enim quod in sequentibus dicitur: uestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, ostenditur hoc atrium fuisse intrinsecus -; per quae profectus ingredientis ostenditur, dum in singulis locis nomina mensurae que sunt propriae, et fenestrae per circuitum luminis plena scientiae uniuersa monstrantes; et per quinquaginta et uiginti quinque cubita remissionis diuinorum que sensuum sacramenta sunt posita ut, in uestibulo atrii interioris positi, exteriora uideamus, et praeteritorum et praesentium notitiam contemplantes per quam ueniamus ad duplices palmas atque uictorias et octo graduum mysteria cognoscamus, introgressi que gazophylacia in quibus templi diuitiae continentur et lauantur orationes nostrae ab omni sorde peccati. mensae que ex utraque parte binae sunt positae, ut primum immoletur holocaustum quod totum sacer ignis assumat, deinde pro peccato, et ad extremum pro ignorantia: quod uel scientes commisimus uel ignorantes. ad latus quoque exterius, iuxta septuaginta: erat riuus fabrefactus qui holocaustorum cineres et carnium purulentias efferebat exterius, siue: erant duae mensae; et ad latus alterum uestibuli eiusdem portae duae mensae, id est ex utraque parte quaternae. quattuor hinc et quattuor inde et post tergum siue ad latus earum aliae octo mensae, ut simul faciant mensas sedecim; quo numero prophetarum mysteria demonstrantur, ut quidquid per euangelicam offerimus dignationem, praedictum eorum uaticinationibus approbemus. quod que inferuntur quattuor mensae de lapidibus quadris exstructae et hae ipsae ad sacrificium holocausti: isti sunt uiui lapides qui uoluuntur super terram et habent se cum angularem lapidem quo ueteris et noui testamenti parietes continentur, quartus autem numerus euangelica sacramenta demonstrat; longitudine et latitudine habens unum cubitum et dimidium, id est per quadrum, quae simul iuncta tres cubitos faciunt, qui tres cubiti habent in altitudine cubitum unum, ut mysteria trinitatis unius cubiti, hoc est diuinae maiestatis mensura conseruet, dicente domino ad discipulos suos: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris, et filii et spiritus sancti: nomen autem dei quasi unus altitudinis cubitus est, qui tres complectitur proprietates et holocausta oblationum nostrarum semper assumit; super ipsas autem quattuor mensas holocaustorum, de uiuis lapidibus exstructas, quarum longitudo et latitudo et altitudo descripta est, ponuntur uasa in quibus immolatur holocaustum martyrum de quibus dicitur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius, et eorum uictimae qui continentia et corporis sanctitate animas suas immolant domino, mensarum que istarum nomina puto in matthaeo et luca et marco et in ioanne apostolis contineri; quarum corona desuper reflexa intrinsecus per circuitum margines ambiebat, ut holocausta contineret intrinsecus et non passim fluere permitteret; teneret que carnes oblationis, siue, ut septuaginta transtulerunt: et ipsae mensae tectae erant desuper, propter imbrium uiolentiam et aestiui solis nimiam siccitatem, ut carnes desuper positae possint dicere cum propheta: per diem sol non uret nos, neque luna per noctem, quorum alterum nimiis pluuiis et tempestatibus tribulationum dissoluit oblationes, alterum uehementi aestu persecutionum arescere facit quidquid oblatum est. ignosce, lector, difficultati locorum, aut si melius quid inuenire potes, doce: libenter discimus quod nescimus.

et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis aquilonem, et facies eorum contra uiam australem, una ex latere portae [orientalis] quae respiciebat ad uiam aquilonis. et dixit ad me: hoc est gazophylacium quod respicit uiam meridianam, sacerdotum qui excubant in custodiis templi. porro gazophylacium quod respicit ad uiam aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii sadoc, qui accedunt de filiis leui ad dominum ut ministrent ei. et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum, et altare ante faciem templi. et introduxit me in uestibulum templi; et mensus est uestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde, et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde; longitudinem autem uestibuli uiginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam, et columnae earum in frontibus, una hinc et altera inde. pro 'gazophylaciis' septuaginta 'exedras' transtulerunt; illud que quod nos diximus exedrae siue gazophylacia 'cantorum', ab eis praetermissum est; rursum que post mensuram uestibuli quinque cubitorum hinc et quinque cubitorum inde, addidere de suo: et latitudo portae cubitorum quattuordecim, cum in hebraeo tantum positum sit: et latitudo portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde. haec lectorem admonui ne translationum diuersitate turbetur, sed ut, in praesenti loco et maxime in mensuris templi, hebraica ueritate contentus sit. igitur post murum, quem peribolon~g septuaginta transtulerunt, qui totum templum per quadrum ambiebat in circuitu, introductum prophetam legimus in atrium interius et deinde ad aquilonem et ad austrum et ad portam orientalem et rursum ad aquilonem, de quibus ut potuimus diximus, et in quorum diuersitatibus, uel nominum uel mensurarum, quid nobis uideretur praeteritus sermo monstrauit - quorum sensum testimonium saluatoris breuiter ostendit, dicens: in domo patris mei multae mansiones sunt -. quibus expletis, ingreditur templum, hoc est sancta sanctorum de quibus nunc dicitur, et intra portam interiorem gazophylacia siue exedrae cantorum - ad quos illud imperium est: cantate domino canticum nouum, qui cum angelis clamitant: gloria in excelsis deo, et super terram pax in hominibus bonae uoluntatis -, quod atrium interius erat situm in latere portae quae respiciebat aquilonem, et ad austrum et ad orientem, ut semper meminerint cantores domini et qui angelorum officio detinentur per quos gradus ad summa peruenerint, et mysteria singulorum locorum diligenter agnoscant. denique uir ille, cuius funiculus et calamus erat in manu, introducit prophetam in atrium interius quod respiciebat uiam meridianam, et haec locutus est: hoc est gazophylacium (siue exedra, et, ut theodotio posuit, thalamus) qui habitationi sacerdotum separatus est obseruantium in excubiis templi. porro gazophylacium quod respicit ad uiam aquilonis, sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris. in quo notandum quod sacerdotes quibus custodiae templi delegatae sunt, habitant in gazophylacio quod respiciebat ad uiam meridianam in qua lux plenissima est, hi autem qui excubant ad ministerium altaris in quo offeruntur uictimae pro peccato, in gazophylacio sunt quod respicit uiam aquilonis, eos qui ab aquilone ueniunt et offerunt uictimas pro peccato suscipere et saluare cupientes: qui utrique, pro officiis suis domino seruientes, appellantur filii 'sadoc' qui interpretatur 'iustus' siue 'iustificans', omnipotens uidelicet deus - de quo scriptum est: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitates uidit uultus eius -; isti autem filii sadoc de filiis 'leui' qui interpretatur 'assumptus', et ipsi assumuntur a domino ut accedant ad eum - et nequaquam de solo dictum moyse: moyses accedebat ad dominum: alii uero non accedebant, sed omnes qui seruiunt ei et administrant, domino appropinquare dicantur -. iste autem uir, qui introduxit hiezechiel in atrium exterius et ut ita loquar ad sancta sanctorum, mensus est ipsum atrium in quo erant duae exedrae siue gazophylacia custodum templi siue altaris habitaculis delegata, et repperit longitudinis et latitudinis per quadrum centenos cubitos, ut sacerdotes domini ministerio seruientes, qui per artam et angustam uiam intrauerant, habeant deambulacra latissima et in perfecto consummato que uirtutum numero commorentur; et in ipso atrio erat altare ante faciem templi ut numquam sanctorum ad dominum cesset oratio. supradictus quoque uir introduxit hiezechiel in uestibulum siue propulon~g templi, quod mensus est quinque cubitis hinc et quinque inde, quoniam qui introductus est, diuinis sensibus fuerat eruditus, et nec dexteram nouerat nec sinistram, sed uia regia ingrediebatur; latitudo autem ipsius portae, per quam introitus erat ad uestibulum templi, habebat ternos cubitos 'hinc et inde' - in quo scripturae sanctae obseruanda elegantia, quod non dixerit 'a dextera et sinistra' ne uideretur in sanctis sanctorum sinistrum aliquid nominare, sed 'hinc et inde' id est ex utraque parte -, statim que prudens lector intellegit trinum numerum ad trinitatis mysterium pertinere, quae porta est ingredientium ad deum, dum et pater in filio et filius in patre et in utroque spiritus sanctus, qui ternus numerus, una porta est eorum qui post baptismum trinitatis perueniunt ad salutem. quod autem sequitur: longitudo uestibuli uiginti cubitorum et latitudo undecim cubitorum, uidetur facere quaestionem: quomodo dualis numerus qui refertur ad duas decades, et undecimus qui uno indiget ut sacrum numerum expleat duodecimum, in uestibulo templi esse dicatur; quod plerique sic soluunt: quamuis sancti sint sacerdotes et in templi ministeriis collocati et cotidie uictimas offerant christo, tamen, quia in hoc mortali fragili que corpusculo - et quod aegrotationibus uitiis que subiectum est -, commorantur, uicenarium habent numerum et undecimum - unde dicebat et apostolus: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? non quo iuxta saeuissimam haeresim abolenda corpora esse credamus, sed quo sit superuestiri, non spoliari, et mortale hoc accipere immortalitatem et corruptiuum induere incorruptionem -. illud autem quod sequitur: et octo gradibus ascendebatur ad eam, id est ad portam interiorem, scientibus hebraeam linguam magna difficultas est: denique symmachus, quem in hoc loco secuti sumus, 'octo gradibus' posuit, septuaginta 'decem', theodotio et aquilae secunda editio 'undecim', prima autem nullum numerum posuit sed absolute ait: et gradibus in quibus ascendebatur ad eam, ut uel, iuxta consuetudinem priorum portarum, 'octo' intellegamus 'gradibus' sicut intellexit et symmachus, uel certe quos habebat porta interior, quorum numerum scriptura non dixit: propter quod in hebraeo positum est 'urob' - id est et 'latitudo' - 'ast-hesre' - quod, si ita legatur, 'undecim' significat, sin autem pro 'hesre', hoc est 'decem', legamus 'heser', non significat 'decem', sed pronomen -; quae hebraei sermonis expertibus deliramenta uideantur. sed nunc non controuersias scribimus aut orationes in quibus ludi solet compositione uerborum, sed explanationes et commentarios hebraeorum uoluminum; uerum redeamus ad conceptum. octo siue decem gradibus, qui perfectus est numerus, aut undecim, de quo iam diximus, ascendebatur ad portam sanctorum, in cuius frontibus erant columnae, una hinc et altera inde: non dixit 'duae', ne in dualem incurreret numerum, sed 'una et una', qui perfectus est numerus et unione sumitur dei - illae autem erant columnae suae de quibus et in apocalypsi dicitur: qui uicerit, faciam eum columnam in templo dei mei, et foras non egredietur; et petrus ac ioannes columnae appellantur ecclesiae, per quos ingredimur ad sancta sanctorum, et quorum doctrina ad christum noster introitus est -.

41. et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi. et latitudo portae decem cubitorum erat, et latera (siue humeri) portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem quadraginta cubitorum et latitudinem uiginti cubitorum. post multa mysteria uarios que introitus et in locis singulis proprietates, tandem aliquando uir, cuius funiculus caementariorum et mensurae calamus in manu erat, hiezechielem prophetam introducit in templum, et mensus est frontem templi - pro quo 'aelam' septuaginta et 'aelim' theodotio et 'in circuitu' symmachus transtulerunt -, et utraque latitudo tabernaculi senum cubitorum erat, sacramentum creaturarum omnium continens - in sex enim diebus mundus est conditus -, per quorum notitiam causas que conditionis atque rationem intramus ad templum dei, et ex creaturarum ordine atque constantia cognoscimus creatorem. latitudo autem portae templi erat decem cubitorum - qui sacratus et perfectus numerus et in quo mense septimo, die decima mensis, ieiunium et propitiatio est; decima autem die mensis primi, qui appellatur nisan, ad immolationem et praeparationem paschae, agnus assumitur. septimo igitur mense, decimae offeruntur in dei horrea siue, ut scriptura appellare consueuit, torcularia; unde dicit et apostolus: dilatamini et uos -, ut, postquam per decem portae cubitos templum quis fuerit ingressus, ex utraque parte ipsius latera, siue, ut proprie in hebraico dicitur, humeri, mensurentur, qui semper referuntur ad opera - unde et: issachar desiderauit bonum, requiescens inter medios cleros; uidit que requiem quia bona est et terram quia pinguis est: supposuit humerum ad laborandum et factus est agricola; et in ueste pontificis humerale cum rationali stringitur, ut ratione opera compleantur, et possit dicere ecclesiasticus: a mandatis tuis intellexi -, qui humeri portae ex utraque parte quinos habebant cubitos, ut per terrenos sensus atque diuinos, super quorum differentia saepe scribimus, ingrediamur adyta templi; cuius mensus est uir ille, qui ductor prophetae erat, longitudinem quadraginta cubitorum et latitudinem uiginti cubitorum siue, ut melius est, portae longitudinem ac latitudinem, quia supra tantum de latitudine et humeris eius dixerat. quod autem uicies quadraginta octingentesimum numerum faciat qui uicinus est octonario, nulli dubium est - unde et in ecclesiaste praecipitur: date partem septem, date et octo -, de cuius numeri sacramento crebro disputasse me noui; siue, quia per tribulationes et angustias huius saeculi intramus ad sanctuarium domini, idcirco longitudo portae habebat cubitos quadraginta, qui numerus semper in labore positus est - unde et moyses et helias quadraginta diebus non comedunt panem et aquam non bibunt, et annis quadraginta populus israel uexatur et probatur in solitudine et post multos labores terram repromissionis ingreditur, et dominus ac saluator secundum assumpti corporis fragilitatem quadraginta diebus tentatur in solitudine ut post uictoriam accedant angeli et ministrarent ei -. cum autem, post tribulationes et angustias, potuerimus dicere illud apostolicum: in omnibus tribulati, sed non coangustati, atque propheticum: in tribulatione dilatasti mihi, tunc nobis latissimus aperitur introitus, qui uiginti cubitorum habet latitudinem, ut, superatis mundi certaminibus atque terrenis qui et ipse dualis est numerus, ingrediamur templi penetrabilia, et audiamus imperantem discipulis dominum: confidite, ego uici mundum.

et ingressus intrinsecus (siue in atrium interius) mensus est in fronte (siue 'aelam') portae duos cubitos, et portam sex cubitorum, et latitudinem portae septem cubitorum (siue et humeros portae septem cubitis hinc et septem cubitis inde).

et mensus est longitudinem eius (siue ostiorum) uiginti cubitorum et latitudinem uiginti cubitorum ante faciem templi, et dixit ad me: hoc est sanctum sanctorum. quantumuis proficiamus, semper nobis maior profectus aperitur. unde post introitum templi rursum ingredimur intrinsecus siue, ut septuaginta transtulerunt, interius atrium, in cuius 'fronte' siue 'ael' - pro quo symmachus 'circa portam', theodotio 'aelam', hebraicum 'ul', aquila 'cis ostium', nos 'frontem' interpretati sumus -, duo erant cubiti, ut iuxta superiorem sensum per dualem numerum ingrediamur ad eum locum, ubi sint sancta sanctorum; unde et ipsa porta sex cubitorum erat per quos introgressi aeternam requiem possidemus: quae in septenario numero demonstratur: pro quo septuaginta transtulerunt: et latitudinem portae septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde, cum in hebraeo et ceteris editionibus semel tantum cubiti in latitudine portae positi sint. quod autem sequitur: et mensus est longitudinem eius uiginti cubitorum (siue ut in septuaginta quadraginta continetur), latitudinem quoque uiginti cubitorum ante faciem templi, illud significat quod ante templi faciem et in introitu eius praeteriti laboris atque certaminis nobis mensura semper occurrat: quam enim rationem in singulis numeris duplex numerus possidet, eandem duae habent decades. et hoc considerandum quod, ingressus intrinsecus per portam duorum in fronte cubitorum et sex habentem cubitos septem que in latitudine ex utraque parte et uiginti cubitos in longitudine totidem que in ipsis templi foribus, doceatur propheta qui sit ille locus uel quo appellatur uocabulo: dixit enim, inquit, mihi: hoc est sanctum sanctorum. sin autem ante templum siue, ut scriptura cognominat, ante faciem templi sanctum sanctorum est, quantam beatitudinem in templi adytis et in interioribus eius aestimare debemus - de qua propheta loquitur: hoc labor est in conspectu meo, donec ingrediar in sanctuarium dei, intellegam in nouissimis eorum -! sed et hoc notandum, quod in descriptione tabernaculi dicuntur sancta sanctorum plurali numero, hic autem sanctum sanctorum numero singulari, ut post sancta ueniamus ad sanctum - quomodo post multa cantica peruenimus ad canticum canticorum, quod omnium carminum carmen est et quod canentes sponsi copulamur amplexibus -. et mensus est parietem domus sex cubitorum, et latitudinem lateris quattuor cubitorum per circuitum undique domus; latera autem, latus ad latus, bis triginta tria. et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum, ut continerent et non attingerent parietem templi. et platea erat in rotundum ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum. idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium. (quod autem in lxx ponitur et de mediis ad tristega - id est 'ad tertia coenacula' et 'thrael', in hebraico non habetur; et pro 'thrael' quoque, quod nescio quid significet, neque enim habetur in hebraeo, legitur apud illos 'uraithi', quod et nos et ceteri transtulerunt 'et uidi', ut sequatur ordo testimonii:)

et uidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio; et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum, et interior [domus] in lateribus domus, et inter gazophylacia latitudinem uiginti cubitorum in circuitu domus undique. et ostium lateris ad orationem (quod in lxx non habetur), ostium unum ad uiam aquilonis, et ostium unum ad uiam australem; et latitudinem loci ad orationem (quod et ipsum lxx non transtulerunt) quinque cubitorum in circuitu. et aedificium quod erat separatum uersum que ad uiam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum, paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum, et longitudo eius nonaginta cubitis. postquam peruenit ad sanctum sanctorum, de quo supra diximus, uir ille uenerabilis mensus est sancti sanctorum parietem qui, propter fabricam mundi et omnem uisibilem creaturam quae in sex diebus condita est, sex habebat cubita, et latitudinem unius lateris quattuor cubitorum: non ex uno latere, sed per circuitum domus latitudo; quattuor autem cubita tenebat per circuitum domus latitudo, ut quattuor elementa monstraret ex quibus uniuersa compacta sunt, et maxime humana corpora, contra quae sancti dimicantes et subicientes ea animae potestati, interiora merentur intrare et domini arcana cognoscere. ipsa autem latera, quae in circuitu domus erant et quattuor cubitorum spatio a templi pariete separabantur, iuncta sibi erant, ita ut unum latus aliud latus contingeret et haberet in longitudine non triginta et tres cubitos sed bis triginta tres, hoc est sexaginta sex. uetus in leuitico loquitur testamentum, in ortu maris, post unam hebdomadem, et illam quae genuit et illum qui genitus est triginta et tres implere dies ut ueniant ad purificationem, porro si genuerit feminam, duplicem obseruare numerum est id, sexaginta sex; et quia, ut ueniamus ad sancta sanctorum, non solum prima indigemus natiuitate, sed et secunda ut, nati in carne, renascamur in spiritu, idcirco non sexaginta sex, sed bis triginta et trium ponitur numerus, ut utraque natiuitas deo auctori debeatur illius que clementiae et duplici muro circumeant latera domus quae templi fulciunt aedificium. quod que sequitur iuxta hebraicum: et erant quaedam eminentia quae ingrederentur per parietes domus per latera in circuitu, [ut continerent] et non attingerent parietem templi, illud significat quod sancti uiri in multitudine credentium erumpant per parietem templi, per omnia uidelicet latera in circuitu, et contineant ecclesiae fundamenta, et tamen non tangant parietem templi, tantum uidisse contenti et de longe inenarrabilia adorasse mysteria: nunc enim uidemus per speculum in aenigmate, et plenissimam tangere atque comprehendere non possumus ueritatem. quod autem: platea erat in rotundum ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum, et: idcirco latius erat templum in superioribus, et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora et medium, puto perspicuum esse lectori, semper angustiora esse quae deorsum sint in ieiuniis, chameuniis, uictus continentia, paulatim que, dum ad summa conscendimus, latiorem nobis aperiri uiam et impleri quod scriptum est: in tribulatione dilatasti mihi; per rotundum autem et cochleam conscendimus templi coenaculum, quae figura inter omnia sch�mata~g a philosophis quoque huius saeculi pulchrior approbatur, dum et caelum et sol et luna et astra cetera et punctum terrae, in corporibus quoque humanis oculi quasi altera sidera, et figura capitis quod omnium sensuum receptaculum est, teretes que digiti et femina et brachia hanc praeferunt rotunditatem; porro coenaculum templi ad quod de angustioribus ad altiora conscenditur illud puto esse quod in regum uolumine helias habuit et elisaeus, et in apostolorum actibus tabitha - id est dorkas~g et dammula - nostra possedit quae bonis operibus ad summa conscenderat; apostolus autem petrus, super quem dominus ecclesiae fundamenta solidauit, transcendit coenaculum et uenit ad tectum - quod significantius graece d�ma~g dicitur - id est tecti solarium -, et incognita prius saeculo ecclesiae sacramenta cognouit; saluator quoque generis humani pascha fecit in coenaculo, et magno lato que coenaculo atque omni sorde purgato strato que et ad spiritale conuiuium praeparato, ubi mysterium corporis et sanguinis sui tradidit discipulis suis et aeternam nobis agni immaculati reliquit festiuitatem. quod que addit: et de mediis ad tristega (id est tertia coenacula) et 'thrael', uidetur mihi obelo praenotandum: quid enim necesse est dubia et non scripta disserere, cum in ea quae hebraeorum tenentur libris debeamus incumbere? sequitur: et uidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio; et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum; et inter gazophylacia (quae symmachus exedras~g uocat) latitudinem cubitorum uiginti per circuitum domus, quibus numeris ostenditur quod de mundo hoc et de terrenis sensibus et de duali duarum decadarum numero qui refertur ad uiginti, non solum in sancta sanctorum sed et in coenacula eorum mereamur ascendere, et semper habere in memoria quod per sex dies conditionis nostrae et per quinque sensus et per uiginti cubita latitudinis ascenderimus coenaculum templi et, terrenam humilitatem sensum que litterae relinquentes, transierimus ad summitatem ecclesiae, spiritus que sancti consortio gaudeamus. et ostium, inquit, lateris ad orationem contra uiam aquilonis: a quo exardescunt mala super omnem terram, et quem dominus abacturum se a nobis pollicetur, dicens: et eum qui ab aquilone est, abigam a uobis; pulchre que in ostio contra aquilonem locus orationis est, ut secundum apostolum oremus sine cessatione, et dicamus cum hieremia: non sileat pupilla oculi mei, uel praesentia mala uitare cupientes uel agentes gratias pro praeteritis - quamdiu enim in tabernaculo corporis huius sumus, ingemiscimus dicimus que: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? -, sed et ad uiam australem erat ostium et ipsum, iuxta hebraicum, habens locum orationis et quinque tendens cubitis per circuitum - post frigus enim aquilonis ad australem transeamus calorem -, et tamen rursum orationis locum quaerimus: in aquilonis ostio ut euadamus pericula, in australi ut agamus gratias pro praeteritis et sit nobis uictoriae secura possessio; quinque autem cubiti et in hoc loco diuinos indicant sensus per quos de terrenis ad altiora conscendimus. et aedificium, inquit, quod erat separatum uersum que ad uiam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum, ut, post labores et pericula et saeculi istius fluctus atque naufragia et annos septuaginta de quibus hieremias scribit et daniel et zacharias, uerum et legitimum septem decadarum sabbatum consequamur, et sit nobis aeterna requies; et per quinque cubitorum latitudinem ueniamus ad longitudinem nonaginta cubitorum, in qua aetate de repromissione filium sara generauit quae nonaginta annorum, id est nouem decadarum, peperit isaac, iuncta abraham centenario, id est decem decadarum habenti mysterium, qui numerus quid significet sequens scriptura monstrabit.

et mensus est domus longitudinem centum cubitorum, et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum; latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum. et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum, ekthetas~g (id est 'eminentia') ex utraque parte centum cubitorum; et templum interius et uestibula atrii, limina et fenestras obliquas, et ekthetas~g in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen, stratum que ligno per gyrum in circuitu; terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia. et usque ad domum interiorem et forinsecus, per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram. et fabrefacta cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duas que facies habebat cherub: faciem hominis iuxta palmam ex hac parte, et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu. de terra usque ad superiora portae cherubim et palmae coelatae erant in pariete templi. limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum. altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei. (lxx: et mensus est (signum_obeli) contra (signum_metobeli) domum longitudinem cubitorum centum, et reliqua et separantia et parietes eius in longitudine cubitorum centum; et latitudinem contra faciem templi et reliqua e contra cubitorum centum. et mensus est longitudinem separantis contra faciem reliquorum quae erant post tergum domus illius et reliqua hinc et inde cubitorum centum longitudinem; et templum et anguli et 'aelam' exterius strata ligno, et fenestrae in modum retis factae tres ad lucendum ut perspiceretur per eas; et domus et ea quae proxima erant strata ligno per circuitum et pauimentum et de pauimento usque ad fenestras, et fenestrae aperiebantur tripliciter ut prospiceretur per eas. et usque ad domum interiorem et exteriorem et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et extrinsecus, mensura; et coelata cherubim et palmae inter cherub et cherub: facies hominis ad palmam hinc, et facies leonis ad palmam inde, coelatus omnis paries per circuitum: a pauimento usque ad laquearia cherubim et palmae coelatae. et sanctuarium et templum aperiebatur per quattuor angulos. contra faciem sanctorum uisio quasi species altaris lignei, trium cubitorum altitudo eius et longitudo cubitorum duorum et latitudo cubitorum duorum, et cornua habebat, basis quoque et parietes eius lignei). uerbum 'contra', quod septuaginta transtulerunt in principio testimonii ubi scriptum est: et mensus est 'contra' domum, in hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est, ut sit rectius et uerius: et mensus est domum longitudinem cubitorum centum, et reliqua. describuntur autem sancta sanctorum et templum interius, quod post nonaginta cubitos ex tribus partibus centenos cubitos habere dicatur: perfectum uidelicet numerum decadarum decem, ut et mente et sermone et operibus deo seruiamus, recordantes illius apostolici exempli, in quo ait: ut scire possimus quae sit latitudo, et longitudo et altitudo et profundum. quod autem hebraicum dicit 'aedificium separatum et parietes eius', septuaginta 'reliqua' interpretantur 'et separantia' quae non haereant parietibus templi sed propinquos et suos habeant parietes. ipsum quoque templum et anguli eius et 'aelam' (id est propulon~g siue 'uestibulum') exterius erant strata ligno, sapientia uidelicet, quod lignum uitae situm in paradiso scriptura commemorat. fenestrae quoque erant factae in modum retis instar cancellorum, ut non speculari lapide nec uitro, sed lignis interrasilibus et uermiculatis clauderentur - pro quibus in hebraico 'obliquas fenestras' habet -, quae in tribus tantum erant partibus templi, ad dexteram uidelicet et sinistram et post tergum, id est ad meridiem et aquilonem et ad occidentem; orientalis autem pars non habebat fenestras, quia ipse introitus clarum immittebat lumen intrinsecus, et cuncta interiora templi ianuarum lumine complebantur, ita ut per singulas fenestras et cancellorum foramina intro quis possit aspicere. et non solum exteriora erant strata ligno, sed tanta erat lignorum copia per circuitum, ut et pauimentum et de pauimento usque ad fenestras lignis omnia iungerentur; quae fenestrae iuxta septuaginta aperiebantur tripliciter, ut apertis eis triplex in templo dei intellegentia monstraretur - iuxta illud quod alibi dicitur: tu autem scribe ea tripliciter -; prospiceretur autem per eas non solum interius sed exterius, ut quae interiora sunt, inuisibilia, quae exteriora, uisibilia cognoscamus; ut aliud mentem, aliud carnem, aliud spiritalem intellegentiam, aliud simplicem monstret historiam. et per omnes parietes in circuitu tam intrinsecus quam extrinsecus erant mensurae suae: nihil enim absque ratione et mensura in templo dei, et maxime in sanctis sanctorum, a deo factum est. coelata quoque erant cherubim, haud dubium quin in lignis de pauimento usque ad fenestras pertingentibus, et tam fabrefactae erant coelaturae, ut non sculptae sed appositae uiderentur. 'cherubim' interpretatur 'scientiae multitudo'; igitur intrinsecus in interioribus templi, post scientiae multitudinem, coelantur et palmae - in quibus signum uictoriae est, dicente apostolo: persequor autem statutum ad brauium supernae uocationis dei in christo iesu -, quae: palmae erant inter cherub et cherub, ut unum cherub duarum palmarum lateribus uallaretur; quod cherub nequaquam, ut in principio huius prophetae legimus, quattuor habebat facies, hominis scilicet et leonis et uituli et aquilae, sed tantum duas, hoc est hominis et leonis, quorum primum ad rationem pertinet, sequens ad furorem - qui significantius graece thumos~g appellatur -: furorem autem dicimus non eum qui perturbationi et uitio proximus est, sed qui mentis consolidat mollitiem et fortiorem facit animum dimicantis: in principio enim subiacemus et concupiscentiae quae refertur ad uitulum propter terrae opera, et alia sunt carnalia et alia spiritalia quorum extremum aquilae deputatur; cum autem intrauerimus sancta sanctorum et interiora templi possederimus, nequaquam alia re indigemus nisi ratione atque fortitudine, quorum alterum ad sensum atque prudentiam, alterum refertur ad animi perseuerantiam. omnis igitur paries per circuitum templi a pauimento usque ad laquearia cherubim habebat et palmas mira arte coelatas; post quae aperiebatur sanctuarium per quattuor angulos contra faciem sanctorum: prius enim habemus scientiae multitudinem, per quam uictoriam de hoste consequimur, et postea nobis sanctuarium aperitur et templum quod habet quattuor angulos, stationem firmissimam, et quae in nullam partem decliuior sit: hanc enim habet naturam mensura quadranguli, ut stabili consistat basi et, in mystico numero qui prudenti lectori perspicuus est, elementa quattuor, ex quibus constant omnia, solida perpetua que possideat. et cuncta contra faciem sanctuarii aspiciebant; ante quod sanctuarium siue in quo sanctuario erat: species altaris lignei trium cubitorum altitudine et longitudine cubitorum duorum et latitudine cubitorum duorum, qui iuncti septem faciunt cubitos. quod altare habebat cornua, et tam basis quam parietes eius, hoc est latera, erant lignea: in quo scripturae sanctae mysteria humanus sermo non potest explicare: quomodo altare in quo ignis succendendus erat, mensa uidelicet thymiamatis, nihil ab igne patiatur sed, ut ita dicam, igne purius fiat: sicut enim sanctorum opera - de quibus scribit apostolus: uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit -, non pereunt sed per ignem puriora monstrantur, ita et altaris ligna, quae de lignis paradisi sunt, non cremantur igne uicino sed puriora redduntur - nec mirum hoc de sanctuario et interioribus templi et altari thymiamatis credere, cum etiam amianton~g - ligni genus est uel lini habens similitudinem - quanto plus arserit tanto mundius inueniatur -. ignosce, lector, difficultati et ueniam tribue pauperi intellegentiae: per fenestras enim obliquas et in modum retis factas et quae semper clausae sunt, uix usque ad interiorem domum cordis nostri oculum possumus intromittere, ut omnia quae cernimus, in umbra uidemus et imagine - et cum apostolo proclamemus: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae illius! et quis cognouit sensum domini? nisi ille qui est magni consilii angelus et sua potest dignis aperire mysteria -. ekthetas~g autem romae appellant 'solaria' de coenaculorum parietibus eminentia, siue 'maeniana' ab eo qui primus inuenit, quae nonnulli graecorum ex�stras~g uocant.

et locutus est ad me: haec est mensa coram domino. et duo ostia erant in templo et in sanctuario; et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se inuicem plicabantur; bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum. et coelata erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant; quamobrem et grossiora erant ligna in uestibuli fronte forinsecus. super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis uestibuli, secundum latera domus latitudinem que parietum. (multum in hoc loco lxx editio ab hebraica ueritate discordat. unde hoc solum admonebo, quod pro 'grossioribus lignis', spoudaia~g hoc est 'necessaria' siue 'cura digna' transtulerint, et pro 'obliquis' fenestris, 'absconditis', et quod in fine testimonii positum est: et mensus est hinc et inde laquearia superliminaris - siue uestibuli - per latera domus compacta - siue coniuncta, quae illi dixerunt ezug�mena~g pro quibus possumus 'aequi ponderis' uertere -). uir ergo ille qui prophetam in adyta templi introduxerat, et inter cetera ostenderat ei altare ligneum quod et angulos, et cornua iuxta septuaginta, et parietes habebat ligneos, dixit ei: 'hoc altare quod respicis: ipsa est mensa coram domino' quae in similitudine rubi ardet et non comburitur - de qua sanctus loquitur ad dominum: parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me -. duo quoque ostia erant in templo et in ipso sanctuario, per quae utriusque instrumenti sacramenta monstrantur. et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola, quae in se inuicem plicabantur, ut et in historia spiritalem habeamus intellegentiam et in tropologia historiae ueritatem, quorum utrumque altero indiget et si unum defuerit perfecta caret scientia. quod autem sequitur: bina ostia erant ex utraque parte ostiorum, iuxta litteram perspicuum est: solent enim in maioribus tricliniis bina sibi haerere ostia atque coniungi, ut maior introitus nequaquam a duobus et ingentibus sed quattuor minoribus claudatur uel aperiatur foribus. in quibus ostiis templi (siue sancti sanctorum) coelata erant cherubim - de quibus supra diximus - et sculpturae palmarum, ut post scientiae multitudinem uictoria intrantibus praeberetur; quae sculptura palmarum in omnibus quoque parietibus templi erat. reddit que causas quare coelata fuerint in ipsis ostiis cherubim et palmarum expressae similitudines: unde et grossiora erant ligna in uestibulo portae forinsecus, ut et firmitatem haberent et coelaturam possent recipere; pulchre que, iuxta intellegentiam spiritalem, firmiora et coelata sunt ostia, ut et firmitatem habeant et pulchritudinem, ne quis ad sancta sanctorum similis oziae possit irrumpere et sibi sacerdotium uindicare. super quae ostia erant fenestrae obliquae (siue absconditae), ut ipsum quoque lumen quod praebebatur intrinsecus non haberet perfectam scientiam nec clarum lumen et cunctis patens, sed plerisque ex parte esset absconditum - nunc enim uidemus in aenigmate, et necdum nouimus sicut oportet nos scire; cum autem uenerit quod perfectum est, tunc quod ex parte fuerat destruetur -. et erat similitudo palmarum hinc atque inde: eleganter in interioribus templi et in sanctis sanctorum non posuit 'dexteram et sinistram', ne quid sinistrum in his quae magna sunt et arcana dicere uideretur, sed 'hinc atque inde' - iuxta illud quod in euangelio scriptum est: qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram. numquid dicere non potuit 'et sinistram'? sed quando percutitur dextera praebetur altera dextera, quia in sancto uiro utrumque dextrum, utrumque perfectum est -. et: in humerulis uestibuli, secundum latera domus latitudinem que parietum (pro quo septuaginta transtulerunt: in laquearibus 'aelam' - hoc est propulou~g - et latera domus aequalis ponderis - siue mensurae -), per quae latenter ostenditur, et postes superliminaris siue uestibuli - hoc enim humeruli uidentur significare -, et latera domus, et latitudinem parietum, cuncta rationis plena esse atque mensurae, et nihil in templo domini reperiri quod absque mensura et sapientia constitutum sit.

LIBER 13

tertius decimus liber explanationum in hiezechielem, liber secundus est explanationis templi, quem et quartum decimum, opitulante saluatore nostro, ad finem usque dictare cupio, illud eiusdem numeri cum dauid in quarto decimo psalmo canens: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? quod et pro difficili et pro impossibili debemus accipere; inde et in alio loco quasi uir desideriorum enixius deprecatur ac dicit: unum petiui a domino, hoc requiram: ut habitem in domo domini omnibus diebus uitae meae, ut uideam iucunditatem domini et uisitem templum sanctum eius, et rursum: quam dilecta, inquit, tabernacula tua, domine uirtutum concupiscit et deficit anima mea in atria domini. aemulorum maledicta praeuenio, qui non quid ipsi possint sed quid ego non possim considerant et, cum nostra diiudicent, sua diiudicanda non praebent, numquam in agone pugnantes sed de pugnantibus otioso immo superbo animo iudicantes: facile est dare dictata de populo, et singulos ictus calumniari, ac de alieno ridere sanguine, et, ubi uulnus infigi debuerit, imperiti lanistae more disserere. ego, in explanatione templi hiezechielis et ceterorum quae ad finem ipsius uoluminis pertinent, fateor me pro rei magnitudine nihil dignum scribere, et in paucis, si qua tamen accipere meruero, gratias agere saluatori: scriptum est enim: nisi credideritis, non intellegetis, et in alio loco: si habueritis fidem ut granum sinapis, et dixeritis monti huic: transmigra et transplantare in mare, fiet; et quomodo apostolus granum sinapis non modicam fidei portionem sed totam fidem commemorat esse dicens: et si totam fidem habuero, ita ut montes transferam, igitur granum hoc sinapis, etiam si modicum fuerit: in magnam succrescit arborem, et uolatilia caeli habitant in ramis eius. quamobrem tibi, filia mi eustochium, quae nostra qualiacumque fuerint libenter accipis, contestatum uolo; et illud rhetoris uictorini breuiter admoneo, ut obscuritatem uoluminum ex tribus rebus fieri scias: uel rei magnitudine, uel doctoris imperitia, uel audientis duritia: quorum primum et secundum liquido in hoc opere confitebor, tertium acumen ingenii tui et desiderium scripturarum facile renuit, quae priuilegio uirginali et uictus continentia, non dicam frequentem sed iugem hospitem possides deum. igitur tertium decimum in hiezechiel arripiamus librum, cuius hoc principium est:

42. et eduxit me in atrium exterius ad uiam ducentem ad aquilonem; et eduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem uergentem ad aquilonem. in faciem longitudinis centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos, contra uiginti cubitos atrii interioris, et contra pauimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici. et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis et ad interiora respiciens uiae cubiti unius; et ostia earum ad aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii sedibus. tristega enim erant, et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum; propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra cubitis quinquaginta. et peribolus exterior secundum gazophylacia quae erant in uia atrii exterioris ante gazophylacia; longitudo eius quinquaginta cubitorum, quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi centum cubitorum. et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. in latitudine periboli atrii quod erat contra uiam orientalem in facie aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia. et uia ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in uia aquilonis; secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum secundum ostia gazophylaciorum quae erant in uia respiciente ad austrum; ostium in capite uiae quae erat ante uestibulum separatum per uiam orientalem ingredientibus. (lxx: et eduxit me in atrium exterius (signum_obeli) ad orientem (signum_metobeli) contra portam aquilonis; et introduxit me, et ecce exedrae quinque iuxta parietem aedificii et propter aedificium separatum ad aquilonem, et contra cubitis centum longitudinis ad aquilonem et latitudinis quinquaginta cubitis, descriptae sicut portae atrii interioris et sicut columnae atrii exterioris, per ordinem contra faciem porticus ternae. et contra exedras deambulatio cubitorum decem latitudinis, per cubitos centum longitudinis - in interiorem uiam cubiti unius -; et ostia eorum ad aquilonem. et deambulationes coenaculorum similiter, quoniam eminebant columnae a columnis inferioribus et spatium simile erat. et porticus triplices erant et columnas non habebant sicut columnae in exterioribus; propterea eminebant ab his quae erant inferius et in medio de terra - quinquaginta cubitorum -. et lumen exterius sicut exedrarum atrii exterioris quae respiciebant contra exedras aquilonis, longitudine cubitorum quinquaginta; longitudo enim exedrarum respicientium atrium exterius erat cubitorum quinquaginta, et hae sunt contra faciem suam: omnes cubitorum centum. et ostia exedrarum istarum ad introitum orientalem, ut ingrediatur per ea de atrio exteriori secundum lumen quod erat in principio deambulationis - ad austrum contra meridiem et faciem reliqui aedificii et separati. et exedrae et deambulatio contra faciem suam iuxta mensuras exedrarum et uiam ad aquilonem et longitudinem earum et latitudinem earum et omnes exitus earum et introitus et luminaria et ostia exedrarum contra meridiem et introitus ab initio deambulacri ad luminare spatio calami et ut ad orientem iretur per ea -). hoc quod septuaginta transtulerunt 'ad orientem', in hebraico non habetur et superfluum esse manifestum est - quomodo enim educitur ad portam exteriorem 'ad orientem', cum sequatur 'contra portam aquilonis'? -; illud que quod et supra et in hoc loco posuimus: et eduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem uergentem ad aquilonem, pro quo habetur in septuaginta: et eduxit me, et ecce exedrae quinque iunctae reliquo aedificio et iuxta separatum ad aquilonem: pro 'separato' quod aquila et symmachus transtulerunt, secunda editio aquilae et theodotio ipsum uerbum posuere 'gazera', in omnibus locis similiter exprimentes; multa que alia quae in praesenti loco proposita sunt, inter hebraicum et septuaginta non solum ordine sed et numero et uerborum interpretatione discordant, ut, si uoluerimus haerere in singulis et diuersitatis eorum quaerere et explanare rationem, multum aberremus a proposito, uolueram que, desperatione et magnitudine rei, praesens testimonium silentio praeterire, sed melius arbitratus sum quodcumque dicere, quam omnino nihil dicere, socraticum illud assumens: 'scio quid nesciam', pars enim scientiae est, scire quid nescias. postquam igitur ea quae erant intus propheta diligentius contemplatus est, eduxit eum uir, cuius funiculus et calamus erat in manu, atrium exterius per uiam ducentem ad aquilonem, quod et supra iam uiderat antequam interiora penetraret - sed aliter uidemus perfectam habentes scientiam, aliter in principio disciplinae; et necesse est ut qui interiora conspexerit secundum eandem formam atque mensuras et recondita sacramenta, etiam quae exteriora sunt uideat -; eductus autem est in gazophylacium - siue ut symmachus dicit et septuaginta transtulerunt 'exedram', et theodotio pastophorion~g, quod in 'thalamum' uertitur quod erat contra separatum aedificium; quod autem septuaginta addidere pro gazophylacio 'exedras quinque', in hebraico non habetur -, quod gazophylacium erat contra separatum aedificium - de quo supra diximus 'gazera' -: separatum autem erat, eos suscipiens qui ab aquilone ueniebant, et erat contra aedem uergentem ad aquilonem, id est respicientem quidem aquilonis partes sed non in aquilone positum, ut facilior esset transitus his qui aquilonis frigora relinquebant a quo exardescunt mala super terram - legimus in numerorum libro tribus dan et neptalim et aser filiorum ballae et zelphae ancillarum rachel et liae ad aquilonis plagam castra tenuisse -. nunc quoque in facie longitudinis ostii aquilonis centum fuisse cubitos et latitudinis quinquaginta, ut, ex decem decadis quadrangulus numerus atque perfectus et ex septem hebdomadibus qui remissionis est numerus et in principium unionis id est ogdoadis erumpit, sacerdotalia in templo dei spatia monstrarentur; illud que quod iuxta hebraicum iungitur: contra uiginti cubitos atrii interioris, pro quo septuaginta transtulerunt: descripta erant sicut portae atrii interioris, hunc habet sensum, quod exterioris atrii centenarius numerus et quinquagenarius, eandem uim habeat quam uicenarius atrii interioris: si enim quattuor quinquies supputes in numero uicenario, utrumque reperies testamentum, ut et lex teneatur in euangelio et euangelium de legis radice nascatur; pro quo numero septuaginta 'similitudinem atrii interioris' interpretati sunt, forsitan formidantes uicenarium numerum - in quo offeruntur esau munera - in atrio interiori ponere. sequitur: et contra pauimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici, pro quo septuaginta transtulerunt: et sicut columnae atrii exterioris, per ordinem positae contra faciem porticuum triplicium: significat autem quod pauimentum atrii exterioris uiuo fuerit stratum lapide, ut nec aestatis puluere nec luto hiemis sacerdotum uestigia polluantur - unde et dominus, ascensurus ad patrem, apostolorum lauat pedes ut mundis purgatis que uestigiis scandant regna caelorum, et imperat apostolis ut, in quamcumque ingressi fuerint ciuitatem et non susceperint eos, excutiant pedum suorum puluerem, quo scilicet nihil munerum terrenorum ab eis apud se manere patiantur -; non solum autem pauimentum stratum erat lapide, sed et porticus erat iuncta porticui triplici: una porticus ab imbre et aestu protegens sacerdotes et iuncta porticui triplici, demonstrat que mysterium trinitatis, quod, cum in patris et filii et spiritus sancti diuidatur nomina, tamen una sibi diuinitate coniungitur. erat quoque ante gazophylacia - siue exedras, uel thalamos - deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens uiae cubiti unius - quod que a septuaginta additum est: per cubitos longitudinis centum, superfluum est quia in hebraico non habetur; quod ponentes, tulerunt id quod habetur in hebraeo: ad interiora respiciens uiae cubiti unius, quod nos de hebraica ueritate transtulimus -: significat autem quod ante fores gazophylaciorum omnium, siue exedrarum et thalamorum, fuerit deambulatio latitudinem habens cubitorum decem qui et ipse perfectus est numerus uel propter legis decalogum uel propter euangelii sacramenta: si enim ab uno per duos et tres ad quartum numerum uenias, denarius et euangeliorum numerus efficitur -, in cuius latitudine deambulant sacerdotes, ante singula gazophylacia gradientes, ita dumtaxat ut semper ad interiora respiciant uiae eius quae ducit ad cubitum unum, ad cultum uidelicet unius diuinitatis - dicente filio ad patrem: reuelaui nomen tuum hominibus. ipsa est enim uia interiora respiciens quae erit in euangelio: ego sum uia et uita et ueritas, quia nemo uenit ad notitiam patris, nisi per filium -. sequitur: et ostia earum ad aquilonem, ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii. tristega enim erant, et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum; propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. quod iungitur 'ostia earum' subauditur 'exedrarum' siue 'gazophylaciorum' de quibus supra sermo fuit, quae gazophylacia erant in superioribus, id est in coenaculis, humiliora - quae coenacula ascendit helias et elisaeus, et dominus cum discipulis pascha facturus, et tabitha quae et fide apostoli et uirtutum suarum merito suscitata est; ista sunt coenacula de quibus et in psalmo scriptum est: qui rigat montes de coenaculis suis: nisi enim quis mons fuerit effectus et ad altiora surrexerit, pluuiis domini non irrigabitur, qui pro diuersitate meritorum de primo secundo que et tertio irrigatur coenaculo; ipsa quoque gazophylacia, hoc est thesauri gazarum domini, in superioribus humiliora sunt: quanto enim quis excelsus fuerit, tanto cum apostolo humilitate deicitur, dicens: qui non sum dignus uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei -; erant autem ipsa gazophylacia in coenaculis humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii: reddit causas cur gazophylacia in coenaculis posita humiliora fuerint: 'quia supportabant' inquit 'porticus quae libertate aeris fruebantur, et eminebant de inferioribus et de mediis aedificii', ut secundum coenaculum pauimento interioris domus esset eminentius et tertium coenaculum secundo esset excelsius, et quanto quis ad superiora conscenderet tanto altiori uteretur coenaculo quod humilitate crescebat - dicente domino: qui uult inter uos maior esse, fiat omnium minimus -. neque enim columnis aliis portabantur, sicut in atriorum columnis legimus, sed eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta, numero remissionis omnium debitorum - haec sunt autem tristega de quibus praecipitur: describe eam tripliciter consilio et scientia, ut respondeas sermones ueritatis his qui proponuntur tibi -. inferiora igitur et exteriora columnis indigent, quae autem altiora sunt et interiora columnarum, id est alieni, auxilii usum non habent. post haec dicitur: et peribolus exterior secundum gazophylacia quae erant in uia atrii exterioris ante gazophylacia; longitudo eius quinquaginta cubitorum, quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi centum cubitorum. 'peribolus' 'murum' significat qui erat exterior et cingebat gazophylacia in uia atrii exterioris, habens in longitudine quinquaginta cubitos, de cuius numeri sacramento crebro diximus; porro longitudo ante faciem templi nequaquam quinquaginta cubitorum erat ut ante gazophylacia, sed centum cubitorum, ut post remissionem omnium peccatorum perfecta praemia in centenario numero praestolemur; pro 'peribolo' siue 'muro' quod hebraice dicitur 'gader', septuaginta 'lumen' interpretati sunt quod uenit extrinsecus et illuminet cordis nostri oculos, non sufficiente natura nostra luminis quod uersatur in sensu perfectum scientiae habere fulgorem, nisi extrinsecus per dei gratiam introeat: quod primum oculos cordis nostri illuminat et omne atrium exterius quod quinquaginta cubitorum latitudine tenditur facit clarescere, postea uero, cum uenerimus ante faciem templi, perfecta in centenario numero recipiamus praemia. erat autem subter gazophylacia introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. oportet enim dei nos possidere diuitias, et de atrio exteriori subter gazophylacia orientis introitum reperire, et per altitudinem periboli quae respicit uiam orientis uenire ad aedificium quod sanctis est separatum; ante quod sunt gazophylacia. et in ipsa uia similitudo gazophylaciorum quae erant in uia aquilonis: licet enim ad orientis perueniamus introitum, tamen similitudo maiorum est in minoribus, et non possumus ad orientis peruenire lumen nisi per uiam aquilonis, id est per minora et humiliora ad maiora et altiora tendamus. in ipso autem introitu longitudo erat similis latitudini, id est eadem mensura per quadrum, omnis que ingressus et similitudines et ostia eandem habebant mensuram et similitudinem quam gazophylacia quae erant in uia respiciente ad austrum: per orientem quippe aquilonis frigora relinquentes peruenimus ad austrum, in quo sponsus recubat in meridie et in pleno uersatur lumine; in capite autem eiusdem uiae, hoc est orientalis, quae patet ingredientibus, ostium est - quod non aperitur nisi apertum fuerit ab eo qui dicit: ego sum ostium, et qui habet clauem dauid -, ad uestibulum sanctorum uirtutibus separatum; et quod ab aquilone uenientes suscipit, non possumus peruenire. superfluum est iuxta septuaginta singula loci huius uerba disserere, cum et haec quae dicta sunt obscuritate non careant, et illa quae reticemus similia prope sint his quae diximus.

et dixit ad me: gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta in quibus uescuntur sacerdotes qui appropinquant ad dominum in sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, et ibi reponent uestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt; uestientur que uestimentis aliis, et sic procedent ad populum. uir ille qui ductor prophetae fuit, postquam duxit eum in atrium exterius et monstrauit omnia quae praeteritus sermo narrauit, gazophylacia quoque siue exedras in quibus diutissime commoratus est, dixit ad eum: 'haec sunt gazophylacia, uel exedrae thalami que, ad aquilonem et ad austrum quae sunt ante aedificium separatum, et appellantur sancta gazophylacia in quibus uescuntur sacerdotes qui appropinquant ad dominum in sancta sanctorum' - ex quibus discimus multas ciborum esse diuersitates quibus uesci sacerdotibus licet uel non licet, et de his ipsis quos licet in cibo sumere, non in omnibus sumuntur locis nec ab omnibus neque in omni tempore -; gazophylacia aquilonis et austri puto esse quae uel historiae contineant simplicitatem uel spiritalis intellegentiae sacramenta, ut per aquilonem ueniamus ad meridiem: neque enim sic legenda est littera et historiae fundamenta iacienda ut non ueniamus ad culmina, nec ita pulcherrimo aedificio desuper tecta ponenda ut nequaquam fundamenta sint solida; sacerdotes autem, qui uescuntur in cellariis in quibus multae diuitiae continentur, ipsi sunt qui appropinquant ad dominum - de quibus scriptura testatur quod moyses appropinquauerit ad dominum et ceteri accedere non potuerint -: in aedificatione templi mystici et in ecclesiae sacramento multi sunt sacerdotes et apostolici uiri qui accedunt ad dominum, et non in quolibet loco sed in sancta sanctorum - quod que iuxta septuaginta dicitur: filii 'sadoc', qui interpretatur 'iustus', in hebraico non habetur -. 'ibi' inquit 'sacerdotes ponent sancta sanctorum et oblationem, hoc est uictimam holocausti, et pro peccato et pro ignorantia', ut non solum iuge offerant sacrificium, sed, pro diuersitate temporum et qualitate peccati atque ignorantiae, sciant placare dominum: 'quia ipse locus sanctus est', et sacerdotalis in eo dignitas commoratur, quae possit rogare pro ceteris: 'quando autem procedendum est ad eos qui non possunt templi adyta penetrare nec diuinae scientiae arcana cognoscere, egrediantur' inquit 'foras ad eos sacerdotes in atrium exterius, nequaquam cum his uestimentis quibus intrinsecus induti erant' - uiscera uidelicet misericordiae et dominum saluatorem, de quibus scriptum est: induimini christum iesum; nec his utuntur sermonibus, de quibus loquitur deus: mysterium meum mihi et meis; nec incurrant illud quod saluator prohibet dicens: nolite dare sanctum canibus, nec proiciatis margaritas uestras ante porcos -, 'sed deponent uestimenta sua intrinsecus, quibus induuntur quando ministrant in templi adytis: sancta enim sunt, et ad eos qui perfectam non habent sanctitatem non debent proferri; accipient que alia uestimenta et sic procedunt ad populum': 'sic' inquit 'loquentur ad populum, quomodo potest audire populus' - unde et apostolus ad corinthios loquebatur - in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter gentes quidem -: lac uobis potum dedi, non escam - id est solidum cibum -: necdum capere poteratis; ad quos rursum dicit: filioli mei, quos iterum parturio donec christus formetur in uobis: paruulis enim atque lactantibus non solum non prodest solidus cibus sed interficit eos, qui perfectae aetatis hominibus congruit -. illud autem quod a septuaginta additum est: propterea non egredientur in atrium exterius sacerdotes, ut semper sancti sint qui offerunt, obelo praenotemus quia in hebraico non habetur. cum que complesset mensuras domus interioris, eduxit me per uiam portae quae respiciebat ad uiam orientalem, et mensus est eam undique per circuitum (siue similitudinem domus per circuitum in ordine). mensus est autem contra uentum orientalem (siue et stetit post tergum portae respicientis ad orientem) calamo mensurae per circuitum quingentos calamos, in calamo mensurae per gyrum. et mensus est contra uentum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. et ad uentum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. et ad uentum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. per quattuor uentos mensus est murum eius undique per circuitum longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, diuidentem inter sanctuarium et uulgi locum. sciendum quod, post uentum orientalem et aquilonem, in uento australi et occidentali apud septuaginta ordo praeposterus sit: illi enim primum posuerunt occidentalem - id est mare - et postea australem, cum apud hebraeos primum ponatur uentus australis et postea occidentalis. quod que scriptura nunc dicit: cum que complesset mensuras domus interioris, eduxit me per uiam portae quae respicit ad uiam orientalem, ostendit cuncta quae supra dicta sunt, et forinsecus et intrinsecus et in interioribus templi - hoc est sanctum sanctorum -, proprie ad templi aedificium pertinere et templi interioris. unde nunc sequitur: eduxit me per uiam portae quae respiciebat ad uiam orientalem, et mensus est eam undique per circuitum (siue similitudinem domus), per quod demonstratur, non ipsam domum, sed similitudinem domus esse quae cernitur - quia: nunc per speculum uidemus in aenigmate; cum autem uenerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur; unde et moyses in tabernaculo, et salomon in aedificio, non ueritatem tentorii et templi sed similitudinem figuram que fecerunt -, ut per haec quae minora sunt et terrena, ea quae in caelestibus et in spiritali aedificio sunt intellegere possemus. uir autem qui prophetam eduxerat, nequaquam in atrium exterius sed per uiam portae quae respiciebat ad uiam orientalem, primum mensus est contra uentum orientalem - id est ad orientalem plagam - quingentos calamos per gyrum, secundo ad aquilonem, tertio, ad austrum, quarto ad mare - id est ad occidentem -: per quattuor uidelicet uentos, murum in circuitum, tam in longitudinem quam in latitudinem, hoc est per quadrum: qui murus habebat simul duo milia calamos: sin autem calamus sex cubitorum erat et palaist�i~g uno - qui palaist�s~g sexta pars cubiti est -, perspicuum est murum exteriorem habuisse per circuitum calamos duo milia: qui faciunt cubitos duodecim milia trecentos triginta tres et trientem de duobus milibus - prudens lector et diligens legat librum iesu filii naue, et inueniet quomodo in suburbanis haec mensura seruetur; unde et legio daemonum hunc numerum elegit in suffocatione porcorum, ut qui seruientibus deo praecepto domini separatus est, in contrariam partem referretur ad perditionem eorum qui uitam coeno dignam et sordibus consectantur. omnis autem murus qui est exterior et habet spatiosissimam longitudinem et latitudinem per quadrum, apostolorum continet numerum, id est duodecim milium - ut singulis apostolis millenus numerus deputetur -, et tamen ad mensuram plenitudinis christi et perfecti uiri non ueniat, nisi iungatur ei et palaist�s~g: qui trecentos triginta et tres facit cubitos et cubiti tertiam partem: per quae sanctae et uenerabilis trinitatis mysterium demonstratur, quae cingit et uallat omnia et habitatores templi sui praestat tutissimos; unde et trecentorum cubitorum arca noe habet longitudinem et triginta cubitorum altitudinem, quae consummatur in uno cubito - quod autem ibi adduntur quinquaginta cubiti in latitudinem, remissionis, ut saepe diximus, significat sacramentum -; unde et dominus triginta annorum uenit ad baptismum; et hic ipse propheta in principio uoluminis sui annum ponit tricesimum; qui tricesimus et trecentesimus numerus, tribus additis et tertia parte completur -. illud autem quod per simplicitatem interpretationis, dum parum attendimus celeritate dictandi, et septuaginta habent et nostra translatio: murum eius undique per circuitum longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, hebraeus sermo non continet, sed simpliciter 'longitudinem quingentorum et latitudinem quingentorum' ut subaudiatur 'calamorum' - sicuti quarto supra dictum est: ad orientalem uentum et ad aquilonem et ad austrum et ad mare quingentenis 'calamis' -, murum partium singularum ab eo qui tenebat calamum fuisse dimensum - quingentesimus autem numerus, quia uicinus est quinquagenario, quod ad remissionem pertineat omnium peccatorum, non solum uetus scriptura, sed et saluatoris in euangelio uerba demonstrant, dicentis: duo debitores erant feneratori cuidam; unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta -; et murus diuidit inter sanctuarium et uulgi locum, ex quo intellegimus omnem supra templi descriptionem sacerdotum - qui sunt filii sadoc - fuisse ministeriis delegatam, hunc autem murum - qui tanto spatio dilatetur et uniuersa circumeat - separare sanctuarium et uulgi locum.

43. et duxit me ad portam quae respiciebat ad uiam orientalem, et ecce gloria dei israel ingrediebatur per uiam orientalem, et uox erat ei quasi uox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. et uidi uisionem secundum speciem quam uideram quando uenit ut disperderet ciuitatem et species secundum aspectum quem uideram iuxta fluuium chobar, et cecidi super faciem meam. et maiestas domini ingressa est templum per uiam portae quae respiciebat ad orientem. et leuauit me spiritus, et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria domini domus. et audiui loquentem ad me de domo, et uir qui stabat iuxta me dixit ad me: fili hominis, locus solii mei et locus uestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum israel in aeternum; et non polluent ultra domus israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis: qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum, et postes suos iuxta postes meos, et murus erat inter me et eos, et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira mea. nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. (lxx: et adduxit me ad portam quae respiciebat contra orientem (signum_obeli) et eduxit me (signum_metobeli) et ecce gloria dei israel ueniebat per uiam orientis, et uox castrorum quasi uox geminantium multorum, et terra resplendebat quasi fulgur a gloria per circuitum. et uisio, quam uidi, secundum uisionem quam uideram quando ingrediebar ut ungerem ciuitatem, (signum_obeli) et uisio currus quam uidi (signum_metobeli) secundum uisionem quam uideram super fluuium chobar; cecidi que in faciem meam. et gloria domini ingressa est domum per uiam portae quae respiciebat orientem. et assumpsit me spiritus et introduxit me in atrium interius, et ecce plena gloria domini domus. et steti, et ecce uox de domo loquentis ad me, et uir stabat iuxta me et dixit ad me: fili hominis, uidisti locum solii mei et locum uestigii pedum meorum, in quibus habitabit nomen meum in medio domus israel in sempiternum; et non contaminabunt ultra domus israel nomen sanctum meum, ipsi et duces eorum, in fornicatione sua et in homicidiis ducum in medio sui, cum ponerent limen meum in liminibus suis, et postes meos iuxta postes suos, et dederunt parietem meum quasi connexum inter me et se, et contaminauerunt nomen sanctum meum in iniquitatibus suis quas faciebant; et contriui eos in furore meo et in occisione. et nunc abiciant fornicationem suam et homicidia ducum suorum a me, et habitabo in medio eorum in sempiternum). primum de translationis uarietate dicendum est. hoc quod ponunt septuaginta: et eduxit me, in hebraico non habetur - si enim adductus fuerat ad portam quae respiciebat orientem, quid necesse ut educeretur, cum ideo inductus sit, ut uideret quid in porta fieret orientali? -; deinde ubi dicitur: uox erat (haud dubium quin dei) quasi uox aquarum multarum - quod et ioannes in sua confirmat apocalypsi -, septuaginta posuerunt: et uox castrorum quasi geminantium multorum; tertio in hebraico habetur: uisionem secundum speciem quam uideram quando uenit ut 'disperderet' ciuitatem: uenit autem ille, qui in principio huius prophetae uestitus erat lineis et atramentarium habebat ad lumbos, cum aliis sex, ut 'disperderet' ciuitatem, non ut 'ungeret' quod septuaginta transtulerunt; qui quarto dixere: et uisio currus quam uideram, quod in hebraico non habetur. dicamus strictim de singulis quantum explanationis patitur difficultas, ne, dum studemus breuitati, uelamentum non solum moysi sed etiam prophetae hiezechielis remaneat in nobis qui cupimus reuelata facie ueritatem [domini] contemplari. gloria [ergo] dei israel ingreditur per uiam orientalem per quam et egressa fuerat quando ciuitas domini furore percussa est, ingreditur autem immo regreditur ad eam quia templum domini aedificatum in monte monstrauerat. et tamen multo plus est quod in consequentibus dicitur: leuauit me spiritus, et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria domini domus: hic enim gloria tantum dei israel ingreditur, ibi autem dicitur quod plenitudo gloriae domini fuerit in templo - de qua et esaias scribit: uidi dominum super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus gloria eius - qua, quando reuelata facie gloriam domini contemplamur, reformamur in imaginem creatoris. uox quoque erat dei quasi uox aquarum 'multarum': omnium scilicet in toto orbe populorum ut ioannes euangelista interpretatur; siue: quasi uox 'castrorum' et sicut uox geminantium multorum: ut exercitus dei sacramenta cognosceret - quod intellegens et iacob: uocauit nomen illius loci castra; de quibus et alibi scriptum est: currus dei decem milium multiplex, milia laetantium -; una autem 'uox' dicitur castrorum et multitudinis: propter unum in dei laude consensum; 'geminatur que' uox canentium patri et filio et spiritui sancto: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth; plena est terra gloria eius. sequitur: et terra splendebat a maiestate eius, quod proprie in aduentu christi factum est, quando in omnem terram exiit apostolorum sonus et in fines orbis terrarum uerba eorum; cotidie que impletur in credentibus et ad perfectum complebitur, quando corruptiuum hoc induerit incorruptionem et mortale istud fuerit immortalitate uestitum. quod autem infertur: et uidi uisionem secundum speciem quam uideram quando uenit ut disperderet ciuitatem, pro quo septuaginta transtulerunt: quando ingressus sum ut ungerem ciuitatem, cum iuxta hebraicum perspicuum sit, iuxta septuaginta plurimam obscuritatem habet: quomodo hiezechiel ingressus sit ut 'ungeret ciuitatem' ad eius prophetiam, nisi forte illud dicamus, quod correptio prophetae sit unctio ciuitatis, et unctio olei exsultationis sacerdotalis et regis, quod qui libenter receperint et audire uoluerint, efficiuntur uncti domini - de quibus scriptum est: nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari -; ille autem potest iuxta anag�g�n~g ungere ciuitatem - de qua scriptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei -, qui uidit uisionem currus et mysteriorum dei, quam intuitus est hiezechiel super fluuium chobar - qui 'onus pondus que' significat: quid enim 'grauius' fluminibus babyloniis super quae dauid sedit et fleuit cum recordaretur sion - de quibus scriptum est: praeterit enim figura huius mundi -? nihil que puto in saeculi huius confusione esse perpetuum, sed omnia praeterire et fluere -; quae qui considerauerit, cadet super faciem suam intellegens quam procul sit a maiestate dei, et flectet genua ad patrem in nomine iesu christi. 'cum que' ait 'ego corruissem: maiestas domini ingressa est templum per uiam portae quae respiciebat ad orientem; statim que me eleuauit spiritus - ipse enim iacens pergere non ualebam - et introduxit me in atrium interius - foris enim cecideram -; et ecce, qui prius conspexeram gloriam dei israel uenientem per uiam orientalem, uidi repletam gloria domini domum eius, et uocem ad me de domo interiori loquentis audiui' - quae quid sit locuta scriptura non narrat, nisi forte illud apostoli: et audiui uerba ineffabilia quae non licet hominibus loqui -. uir autem, inquit, ille, qui stabat iuxta prophetam, dixit ad eum; quem perspicue dominum intellegimus: cui enim poterit conuenire quod sequitur: fili hominis, locus solii mei et locus uestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum israel in aeternum, nisi illi, qui habitat in ecclesia in medio filiorum israel cernentium deum? - et 'habitat in perpetuum', non secundum templum salomonis: ad tempus; et 'locus eius' est ille de quo scriptum est: et factus est in pace locus eius: quae exsuperat omnem sensum; et 'locus uestigiorum pedum illius', apostolis dicentibus: adoremus in loco ubi steterunt pedes eius, et pulchre dixit 'steterunt': in ecclesia enim stant pedes domini, in synagoga ambulant et praetereunt -; ut autem sciamus hoc dici de ecclesia, iungitur: et non polluent ultra domus israel nomen sanctum meum, quod proprie ad eos pertinet, qui sanctae conuersationis in ecclesia commorantur; qui sint autem qui polluerint prius nomen sanctum dei, ponit manifestius: ipsi et reges eorum, tam populus quam sacerdotes, in fornicationibus suis quibus a deo fornicati sunt, et in ruinis regum suorum, qui frustra sibi per superbiam regium nomen assumunt; denique sequitur: et in excelsis - arrogans enim mens offendit deum, humilis ad misericordiam prouocat -: qui, post superbiam, immo per superbiam, fabricati sunt limen suum iuxta limen dei, et postes suos iuxta postes illius; audiant haec iuxta litteram mulierculae oneratae peccatis, quae circumferuntur omni uento doctrinae: semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes: mentem iunctam deo, non uicinitatem ecclesiarum et habitationem proximam dei, in se prouocare clementiam, quin potius indignationem domini commoueri quando in consecratis locis indignus habitator est. fabricati sunt, inquit, limen suum iuxta limen meum, ut nihil interesset inter sacrum et profanum, et postes suos iuxta postes meos, ut unus laicorum et sacerdotum esset introitus - unde et apostolus dicit: probet se autem homo et sic accedat ad corpus et sanguinem domini -; et ut grauius faceret quod dicebat, sequenti iungit uersiculo: et murus erat inter me et eos, ut sacerdotalia sacrificia et loca sacramentorum corporis et sanguinis christi, breuissimus murus diuideret. et polluerunt, inquit, nomen sanctum meum, in abominationibus quas fecerunt. quid prodest habitationis uicinia et medius inter cellulam nostram et altare domini paries, cum in his, quae secreto facimus et quae turpe est etiam dicere, contaminetur et polluatur nomen domini? ego hoc arbitror: quod non polluat nomen domini, nisi ille qui uisus est nomini eius credere et ex illius censeri uocabulo; et quomodo tollit membra christi et facit membra meretricis qui prius christo credidit, sic ille polluit nomen domini qui prius nominis eius fidem susceperit - alioquin ethnicus et iudaeus, cum sint polluti et contaminati immo contaminatio ipsa atque pollutio, nomen domini polluere et contaminare non possunt; quod polluunt sed illi ad quos dicitur: per uos nomen meum blasphematur in gentibus -; propter has igitur causas: consumpsi eos in ira mea, quia haec fecere quae diximus. et tamen clemens dominus rursum prophetae praecipit ut iubeat eis procul a se amouere fornicationes pristinas, et ruinas regum suorum ac principum derelinquere et repellere non tam a se quam a deo; et boni operis statim praemia pollicetur dicens: et habitabo in medio eorum - de quo in euangelio dicitur: medius inter uos stat quem nescitis -; et habitabit non paruo tempore ut in synagoga, sed in perpetuum, quod in christi ecclesia comprobatur.

tu autem, fili hominis, ostende domui israel templum, et confundantur ab iniquitatibus, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt. figuram domus et fabricae eius, exitus et introitus, et omnem descriptionem eius, et uniuersa praecepta eius, cunctum que ordinem eius et omnes leges eius ostende eis; et scribes in oculis eorum ut custodiant omnes distributiones eius et praecepta illius et faciant ea. ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est; haec est ergo lex domus. (lxx: et tu, fili hominis, ostende domui israel domum, et cessabunt a peccatis suis, et uisionem et dispositionem illius, et ipsi sustinebunt tormentum suum pro omnibus quae fecerunt. et describes domum et praeparationem eius, et exitus atque introitus eius, et substantiam eius, et omnia praecepta illius, et omnia legitima eius et omnes leges eius ostendes illis; et describes coram eis, et custodient omnes iustificationes meas et omnia praecepta mea [et facient ea]. et descriptionem domus in uertice montis: omnes termini eius in circuitu sancta sanctorum; ista est lex domus). non parui operis est, quod oculis carnis uel mente conspexeris audientibus demonstrare, ut et ipsi te cum uidisse uideantur - quamobrem scribit iosephus: eos, qui ad describendam terram missi sunt ab iesu filio naue, fuisse ge�metras~g, et artem quae philosophorum est proprie habuisse geometriae -. domui igitur israel - eorum qui animo conspiciunt deum - ostenditur domus, hoc est templum quod hiezechiel situm in monte conspexit, et non solum in monte sed, sicut nunc dicitur, in summitate montis; quam nequaquam illam putemus quae a salomone constructa narratur in regum et paralipomenon libris: illa enim alterius ordinis atque mensurae est et in singulis magnam habens diuersitatem, tantum que inferior templo quod nunc ostenditur hiezechieli, ut non solum cultores eius et aeditui, sed et ipse fabricator eius salomon peccauerit et offenderit dominum - licet postea egerit paenitentiam scribens prouerbia, in quibus ait: nouissime ego egi paenitentiam, et respexi ut eligerem disciplinam -; ista autem quae [hiezechieli et] per hiezechielem domui israel ostenditur talis est, ut qui eam mente conspexerit cesset ab iniquitatibus suis non quibusdam sed omnibus - siue, ut in hebraico continetur: confundatur -, et sustineat tormentum suum pro omnibus quae fecerit - sustinet autem tormentum iniquitatum suarum, qui cessauit praeterita facere peccata -. multum que prodest ei qui ante peccauerit, uidere domum dei et omnis fabricae eius nosse rationes - et peccare desistat et, habens illius desiderium, dicat ad dominum: 'domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae', et iterum: 'unum petiui a domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae meae, cum coepero uiuere et esse cum christo, qui est uita credentium' -. sequitur: exitus eius et introitus, subauditur 'domus' - exitus autem eorum qui egrediuntur ad eos qui foris sunt, et introitus eorum qui per magistrorum disciplinam ad interiora penetrant -. 'et omnem' inquit 'descriptionem eius (siue substantiam ut septuaginta transtulerunt: quae non tam ad naturam domus quam ad supellectilem pertinet atque diuitias), et uniuersa praecepta, cunctum que ordinem et omnes leges templi ostendes eis qui portauerunt tormentum iniquitatum suarum et cessauerunt siue confusi sunt super his quae ante gesserant; idcirco autem ostendes eis, ut custodiant omnia quae praecepta sunt: nihil enim prodest scire descriptionem domus et omnes distributiones eius - de quibus scriptum est: multae mansiones apud patrem, et iterum: statuit terminos gentium iuxta numerum filiorum israel (siue angelorum dei) -, nisi feceritis quae praecepta sunt'. domus autem, et lex omnium praeceptorum dei, et urbs quae in summitate montis est constituta, est illa credenda de qua scriptum est: non potest ciuitas abscondi supra montem posita, et: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei: quae perspicue refertur ad dei ecclesiam, et sita est in eo monte qui in uertice omnium montium est et a quo uulneratus est princeps tyri; omnes que fines et termini huius domus sancta sanctorum sunt - in illa domo - hoc est in tabernaculo quod fabricatum est a moyse et in templo quod a salomone constructum est - interiora tantum, ubi erant cherubim et propitiatorium et arca testamenti et mensa thymiamatis, appellabantur sancta sanctorum: in hac autem domo - quae monstratur hiezechieli et quae in summitate montis est constituta - omnes termini eius reputantur in sancta sanctorum -; quod que infertur: haec est lex domus, uel ad praeterita pertinet de quibus iam dictum est, uel ad ea quae dicenda sunt postea.

istae autem mensurae altaris in cubito uerissimo, qui habebat cubitum et palmum (siue palaesten): in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine, et definitio usque ad labium eius, et in circuitu palmus unus: haec quoque erat fossa altaris. et de sinu terrae usque ad crepidinem nouissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius; et a crepidine minori usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti. ipse autem 'ariel' quattuor cubitorum, et ab 'ariel' usque sursum cornua quattuor. et 'ariel' duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus. et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius; et corona in circuitu eius dimidii cubiti, et sinus eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eius uersi ad orientem. (lxx: et haec mensura altaris in cubito perfecto - cubitus et palaist�s~g -: sinus illius altitudo per cubitum, et cubitus latitudinis, et 'gisus' per labium eius in circuitu palmi unius. et haec est altitudo altaris: a profundo exordii in sinu eius usque ad propitiatorium [magnum] quod subter, cubitorum duo, et latitudo cubiti; et a propitiatorio minori usque ad propitiatorium maius cubiti quattuor, et latitudo cubiti. 'ariel' cubitorum quattuor, et ab 'ariel' usque ad superiora cornuum cubitus unus. ipsum autem 'ariel' duodecim cubitos habebat in longitudine, et duodecim cubitos in latitudine, quattuor angulorum per singulas partes eius. et propitiatorium quattuordecim cubitorum in longitudine [per quattuordecim cubitorum in latitudine] per quattuor partes eius; et 'gisus' eius per circuitum gyrans illud dimidio cubito, et circuitus eius cubito per gyrum; et gradus eius respicientes ad orientem). scriptum est: abyssum et sapientiam quis inuestigabit? et: o profundum sapientiae et scientiae dei!: cuius alta profunditas, et quis inueniet eam? multum est si uoluerimus templum salomonis huic templo, et omnes partes eius et tabernaculi, comparare; quod quia difficillimum est, in praesentiarum altare, quod hiezechieli ostensum est, altari quod in exodo legimus, ex parte modica conferamus: ibi altare quinque cubitorum in longitudine et quinque cubitorum in latitudine id est quadrangulum et trium cubitorum in altitudine describitur, hic, recedens a sensibus quinque, tendit ad unionem, in qua cubitus perfectus siue uerissimus ponitur: cui iungitur palmus, id est palaist�s~g, sextam ut supra diximus habens partem cubiti; in sinu autem eius, hoc est altaris, erat cubitus, qui scilicet ea quae igne consumebantur suscipiebat, et in latitudine eius alius cubitus, ut et interiora, hoc est secreta et spatia altaris quae in latitudine demonstrantur, in uno cubito finirentur; quod autem sequitur: et 'definitio' usque ad labium eius - pro quo aquila, symmachus et theodotio posuerunt 'terminum' -, septuaginta rursum 'gisum' interpretati sunt - cuius uerbi, ut ante iam dixi, non possum scire rationem nec cuius linguae sit confidenter dicere, nisi hoc admonere lectorem, quod, ubi nunc 'definitionem' interpretatus sum, supra 'coronam' transtulerim; illud que breuiter demonstratur, quod in circuitu ipsius altaris, id est in margine et circulo, repandum fuerit labium et quasi corona in modum lilii, habens in aspectu plurimam uenustatem -, quae 'definitio', siue 'gisus', per circuitum palmi unius, siue palaistou~g, latitudine tendebatur. 'fouea' autem altaris, siue 'profundum' et 'altitudo' pro qua in hebraico ponitur 'gab', de sinu terrae usque ad crepidinem nouissimam, uel usque ad propitiatorium maximum, duobus cubitis erat, et latitudo eius cubiti unius: inferiora enim et profunda et terrae cohaerentia duali numero - qui et immundis animalibus positus est - continentur, superiora autem et ad crepidinem siue propitiatorium peruenientia - quod theodotio ipso hebraico nomine appellauit 'azara' - unius cubiti habent latitudinem, ut dualis numerus transeat ad solitarium, et bonum nuptiarum, quod inferius est, ad unionis perueniat beatitudinem. quod que sequitur: et a crepidine minori usque ad crepidinem maiorem quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti - pro quo in septuaginta positum est: et a propitiatorio minori usque ad propitiatorium maius, et theodotio in utroque 'azara' transtulit -, illud est intellegendum, quod propitiatorium minus lapis sit excisus de monte sine manibus, et propitiatorium magnum ipse lapis qui creuit in montem magnum et impleuit uniuersum orbem; siue, iuxta alterum sensum, propitiatorium minus est quando exinaniuit se formam serui accipiens, et propitiatorium magnum quando recepit gloriam quam habuit apud patrem antequam mundus fieret: prius enim christi humiliora cognoscimus et sic ad diuinitatis eius altitudinem peruenimus; et tamen utriusque naturae propitiatorium, hoc est minoris atque maioris, ad unius altaris pertinet sacramentum; inter duo autem propitiatoria, minus atque maius, quattuor erant cubita, quattuor mundi elementa signantia, quae et ipsa perueniunt ad unius cubiti latitudinem - et hoc animaduertendum, quod, in mensura altaris, primus cubitus in latitudine nulli copulatur sed sua unione perfectus est, secundus autem latitudinis cubitus post duos cubitos crescit ad summum, et tertius cubitus post propitiatorium minus et maius per quattuor elementa ad unius cubiti mysterium tendit: ut unus et alter et tertius cubitus in altari domini nequaquam primus, secundus et tertius, sed unus et unus et unus esse dicantur -. ipse autem 'ariel' quattuor cubitorum erat, et ab 'ariel' usque sursum cornua quattuor (siue, ut in septuaginta dicitur, et ab 'ariel' usque ad superiora cornuum cubitus unus): 'ariel', ut plerique aestimant, interpretatur 'lux mea deus' - de quo et in esaia propheta, ubi scriptum est: uae tibi, ciuitas 'ariel', quam expugnauit (siue circumdedit) dauid, plenius diximus -, ut autem ego arbitror, 'leo' uel 'fortis dei' - quod nomen refertur proprie ad altare, in quo uel illuminatio dei est, uel leo et fortitudo eius, dicente iacob ad iudam: catulus leonis, fili mi, iuda; ad praedam, fili, ascendisti. requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum? -; cubitorum autem quattuor est et cornua habet quattuor, siue superiora quattuor cornuum uno cubito finiuntur: ut euangeliorum mensura et in totum orbem fortitudo discurrens, sub illuminatione dei et leonis fortitudine demonstretur, ad unum que cubitum pertineant diuinae confessionis. et ut paulatim obscuritas praesentis loci manifestior fiat, sequitur: et 'ariel' duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulum aequis lateribus, quod nemo dubitat ad duodecim tribus pertinere quae in ioannis apocalypsi scriptae sunt, et ad apostolorum numerum de cuius sacramento supra dixisse me memini; per quattuor latera - latera mundi -, duodeni cubiti simul efficiunt quadraginta octo cubitos - sacerdotalium ciuitatum -, ut istis quasi fundamentis in toto orbe diuisis ecclesiae fortitudo solidetur. porro: crepido (pro qua septuaginta propitiatorium, theodotio ut supra 'azara', symmachus peribolon~g, hoc est 'circuitum', interpretati sunt) quattuordecim cubitorum erat longitudinis per quattuordecim latitudinis, in quattuor angulis eius; et 'corona' in circuitu eius dimidii cubiti (pro qua rursum septuaginta 'gison' interpretati sunt), et sinus (siue iuxta symmachum 'consummatio') eius (atque 'perfectio') cubiti unius per circuitum, illud latenter ostendit quod dominus noster, qui uere propitiatorium dicitur, non solum pro peccatis nostris sed pro omni mundo, per quattuordecim generationes uenerit ab abraham usque ad dauid, et rursum per alias quattuordecim usque ad captiuitatem iechoniae, et eiusdem numeri sacramento ad terrena descenderit, ut in tertia tesseriscedecade et diuini numeri sacramento saluaret quattuor angulos mundi - de quibus scriptum est: multi ab oriente et ab occidente et ab aquilone et meridie uenient, et accubabunt cum abraham, isaac et iacob in regno caelorum -. quod que sequitur: et corona (siue gisus) per circuitum eius - subauditur propitiatorii - habebat dimidium cubitum, et 'sinus' ipsius propitiatorii (siue consummatio atque perfectio, quam symmachus interpretatus est perigraph�n~g) habebat unum cubitum, illud significat: quod et peccatores et iusti domini propitiatione saluentur - dicente apostolo paulo: reconciliati sumus deo in sanguine filii eius -; et de peccatoribus dicitur quod dimidii cubiti mensuram habeant per circuitum: qui tamen saluentur misericordia creatoris - iuxta illud quod in psalmo scriptum est: pro nihilo saluos facies eos -, de iustis: quod in uno saluentur numero solitario atque perfecto et imitante unam diuinitatem - dicente apostolo: deus erat in christo mundum reconcilians sibi -. quod autem in fine huius testimonii ponitur: et gradus eius uersi ad orientem, gradus huius propitiatorii uel uiginti quattuor libros ueteris instrumenti debemus accipere qui habebant citharas in apocalypsi ioannis et coronas in capitibus suis, uel sacramentum patris et filii et spiritus sancti, in quo uera nobis datur propitiatio; et ut dicam apertius: propterea graduum numerus relinquitur incertus, ut, quantocumque studio ad altiora scandere potuerimus, in interioribus nos putemus collocandos, et cogitemus illud psalmi: ibunt de uirtute in uirtutem.

et dixit ad me: fili hominis, haec dicit dominus deus: hi sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis. et dabis sacerdotibus et leuitis qui sunt de semine sadoc, qui accedunt ad me, ait dominus deus, ut offerant mihi uitulum de armento pro peccato. et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua, et super quattuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu, et mundabis illud et expiabis. et tolles uitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures illum in separato loco domus extra sanctuarium. et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare sicut expiauerunt in uitulo. (lxx: et dixit ad me: fili hominis, haec dicit dominus deus: haec sunt praecepta altaris in die qua factum fuerit, ut offerantur super eo holocaustomata et effundatur super eo sanguis. et dabis sacerdotibus et leuitis qui sunt ex semine saddoch, et appropinquant ad me, dicit dominus deus, ut ministrent mihi uitulum de bubus pro peccato. et tollent de sanguine eius, et ponent super quattuor cornua altaris, et super basem eius in circuitu, et mundabunt et expiabunt illud. et tollent uitulum pro peccato, et comburetur in loco separato domus extra sancta. et die secunda tollent haedos duos de capris immaculatis pro peccato, et expiabunt altare sicut expiauerunt in uitulo). postquam prophetae monstrauit altare et cubitum eius cubitos que duos, et rursum cubitum et quattuor cubitos et tertio cubitum, duodecim quoque cubitos per alios duodecim, et quattuor altaris cornua, 'ariel' quoque duodecim cubitorum per duodecim cubitos, et crepidinem, hoc est propitiatorium, quattuordecim cubitorum per quattuordecim cubitos, coronam quoque illius et sinum dimidio cubito et uno cubito per circuitum, gradus que ad orientem quorum incertus est numerus, locutus est uir cuius calamus et funiculus erat in manu, et docet eum quomodo altaris opere perfecto altare debeat expiari et consecrari. primum que offertur uictima et datur sacerdotibus de genere leui, qui sunt de semine 'sadoc' - quem cur septuaginta 'saddoch' nominent scire non ualeo. 'sadoc' autem interpretatur 'iustus' -. offertur que, iuxta septuaginta et theodotionem 'uitulus', iuxta symmachum 'taurus', qui hebraice dicitur 'phar' - 'uitulum' autem, qui pro nobis immolatus est, et multa scripturarum loca et praecipue barnabae epistola, quae habetur inter scripturas apocryphas, nominat -; et hircus caprarum secundo offertur die: unde et pascha facturi assumunt de grege agnum et haedum, et qui primum pascha facere non potuerunt, in secundo mense faciunt: quorum alterum ad iustos pertinet, alterum ad paenitentes; sin autem septuaginta nobis interpretatio placet - qui dixerunt: die autem secundo tollent haedos duos immaculatos pro peccato -, audax quidem est quod dicturi sumus, sed tamen aliorum simpliciter ponenda sententia est, qui aiunt duos haedos immaculatos post passionem domini oblatos esse ad altare domini: iacobum et stephanum, quorum alter de apostolorum numero, alter de septem electis in ministerium domini princeps fuit - iste est iacobus qui transformatum uidit saluatorem in monte, qui resurgentem filiam archisynagogi cum domino petro que et ioanne intuitus est, qui in katalog�i~g apostolorum - in quo bina iunguntur nomina - prior fratre ponitur: hunc interfecit herodes, et quasi haedum immaculatum post passionem saluatoris in die immolauit secunda; stephanum quoque, cuius sapientiae atque doctrinae nullus poterat resistere, et qui stantem uidit filium hominis ad dexteram patris, et dixit: domine iesu, suscipe spiritum meum, lapidibus obruere iudaei; et quomodo quosdam credentium primitias achaiae et asiae apostolus nominat, sic et isti primitiae fuere martyrum, quos christi postea confessio coronauit -; et hoc notandum, quod uitulus totus offertur holocaustum, et crassitudo corporis eius diuino igne consumitur - etsi enim noueramus christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus eum secundum carnem -, iacobus autem et stephanus, qui secunda die oblati sunt, siue hircus, qui iuxta hebraicum narratur oblatus, offertur quidem in uictima, sed holocaustum domini praestantiae reseruatur. quod autem tollitur sanguis - de quo loquitur petrus: redempti sumus ex uana nostra conuersatione paternae traditionis pretioso sanguine christi; et paulus apostolus docet: pretio redempti estis, et in alio loco: pacem faciens per sanguinem crucis suae, siue in terra, siue super caelos -, illud significat: quod sanguine saluatoris quattuor cornua purificentur altaris - id est quattuor mundi plagae -, aspergitur que corona propitiatorii siue bases per circuitum, ut uniuersa purgentur et firma sit propitiatio. propterea autem, in secunda die, uel duo haedi - de quibus supra diximus - uel hircus assumitur, quia animal est semper ad excelsa festinans et nihil periculi sustinens in praecipitiis, et ibi inuenit uiam ubi ceteris animantibus interitus est - unde et graeco sermone 'caprarum et hircorum grex' 'sublimium conuersatio' dicitur, hoc est 'aipolion~g' quasi 'aipu-polion~g': siquidem aipu~g quasi 'excelsum', polein~g 'conuersationem' significat -. porro altare christi expiatur sanguine, ut orationes sanctorum mundae perueniant ad deum. hoc quoque notandum quod, iuxta, hebraicum ipse hiezechiel, quasi sacerdos, uitulum iubetur assumere et holocaustum facere et sanguinem eius in circuitu aspergere, tam altaris quam angulorum et coronae, siue basis; septuaginta autem interpretes, alios sacerdotes hoc facere demonstrant, de quibus dictum est: et dabis sacerdotibus et leuitis qui sunt de semine sadoc, qui accedunt ad me.

cum que compleueris expians illud, offeres uitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum; et offeres eos in conspectu domini, et mittent super eos sacerdotes sal, et offerent eos holocaustum domino. septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et uitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatis offerent. septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum eius; expletis autem diebus in die octaua et ultra facient sacerdotes super altare holocausta uestra, et quae pro pace offerunt; et placatus ero uobis, ait dominus deus. (lxx: et cum compleueris expiationem, offerent uitulum de bubus immaculatum, et arietem de ouibus immaculatum; et offeretis coram domino, et aspergent sacerdotes super ea sal, et offerent ea holocausta domino. septem diebus facies haedum pro peccato cotidie, et uitulum ex bubus et arietem de ouibus, immaculatum facient septem diebus; et expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manus eorum; et consummabunt dies; et erunt a die octauo et ultra facient sacerdotes super altare holocausta uestra, et pro salute uestra; et suscipiam uos, dicit dominus deus). postquam altare et mensurae eius in montis uertice demonstratae sunt, rursus que expiatio et consecratio illius prophetae ostensa est per unum uitulum immaculatum et hircum siue duos haedos, quorum primum ad dominum saluatorem, duo sequentia ad apostolos ministros que retulimus ne, in consecratione spiritalis altaris et proprie ad ecclesiam pertinentis, lex et prophetae uiderentur exclusi: propterea consecrato altari uitulus immaculatus assumitur et aries; et offeruntur in conspectu domini, et filii sadoc, hoc est iustorum sacerdotes, aspergunt super capita eorum sal: ut et lex et prophetae sapore euangelii condiantur, nec ullum est sacrificium - iuxta legis imperium et interpretationem apostoli, qui ait: sermo uester sit sale conditus - quod sale careat; utrumque autem offertur holocaustum domino, ut corpus pinguius - littera quod significatur in lege - et prophetiae nubilum, igne domini - hoc est spiritu sancto, de quo dicit paulus: spiritu feruentes - in spiritalem et tenuem substantiam conuertantur. uolumus scire apertius qui sit uitulus de armento immaculatus et aries de ouibus purissimo uellere, intellegamus moysen et heliam - quorum primus: mansuetissimus fuit inter omnes homines qui uersabantur in terra, alter ardore fidei similis moysi, unde et audebat dicere: ego relictus sum solus -. quod autem in hebraico scriptum est: 'offeres' uitulum, in septuaginta: 'offerent' sacerdotes, nulla fit quaestio - et ipse enim hiezechiel, cui haec dicuntur, de numero sacerdotum est, plenae aetatis atque perfectae: et sacerdotalem gradum prophetiae auxit gratia; et moyses et helias uidentur in monte cum domino, id est lex et prophetae, qui annuntiabant ei quae in hierosolymis passurus esset -. expiato autem altari, septem diebus offertur hircus siue haedus pro peccato cotidie, et uitulus de armento et aries de pecoribus immaculatis, ut per haec sacrificia septem diebus ad perfectum expietur altare: in septem diebus sabbatismus ostenditur qui, iuxta apostolum, populo domini reseruatur, in quibus aeternam ueram que speramus requiem et nequaquam seruile opus faciamus peccatorum; in hirco autem et uitulo et ariete tria generalia delicta monstrantur quibus omne mortalium subiacet genus: aut enim cogitationibus aut sermone aut opere peccamus - cogitatio refertur ad arietem, quae prima est omnium peccatorum et ex qua alia duo peccata nascuntur; haedus autem, siue hircus, ad eloquium atque sermonem, qui semper de excelsioribus disputat; opera uero proprie uitulo deputantur, qui uomeri et labori et terrenis operibus mancipatus est -. haec igitur immaculata per septem dies ueri sabbati atque perfecti deo offerre debemus, et expiare altare, ut oratio nostra munda perueniat ad deum. quod autem infertur: et mundabunt illud, et implebunt manum eius, quod et hebraicum et ceteri interpretes transtulerunt, illud significat quod ipsius quoque altaris, pro cuius expiatione offertur sacrificium, dona complenda sint, sicut offertur pro sacerdotibus et populo atque pontifice, ne quid uacuum stetisse uideatur in conspectu domini; pro quo posuere septuaginta: et mundabunt illud, et implebunt manus suas, ut subaudiatur 'sacerdotes', qui, cum pleni fuerint bonis operibus - hoc enim plenae significant manus -, transacto sabbato, ueniant ad diem resurrectionis octauam - et dicant cum apostolo: resurreximus cum christo -, et ultra octauam tendant ad caelestia, et offerant pro nobis holocausta siue quae pro pace peccatorum nostrorum et salute sunt nostra, ut, per ignem spiritus sancti, omnia quae cogitamus, loquimur et facimus, in spiritalem substantiam conuertantur, et huiuscemodi dominus delectatus sacrificiis nobis placabilis fiat.

44. et conuertit me ad uiam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem, et erat clausa; et dixit dominus ad me: porta haec clausa erit, et non aperietur, et uir non transibit per eam, quoniam dominus deus israel ingressus est (siue ingredietur) per eam, erit que clausa principi: princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram domino, per uiam uestibuli (id est 'aelam') portae ingredietur et per uiam eius egredietur. (pro eo quod in hebraico scriptum est: erit clausa principi, lxx transtulerunt: et erit clausa, quia dux ipse sedebit in ea). multae sunt portae quas in descriptione templi hiezechielis scriptura commemorat, tam intus quam foris; altaris quoque figuram et consecrationem et sacrificia sermo praeteritus percurrit. quo finito, uenit ad portam sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem, et erat clausa; statim que uir ille, qui erat ductor prophetae et ei omnia demonstrabat, locutus est ad eum: 'porta haec, quam respicis clausam, semper clausa erit, et non aperietur, nullus que uirorum transibit per eam'; et reddit causas cur clausa sit semper: quoniam dominus israel ingressus est (uel ingredietur) per eam, erit que clausa - iuxta hebraicum - principi (quem 'ducem' septuaginta transtulerunt): qui princeps (et dux, id est 'nasi') sedebit in ea ut comedat panem coram domino, et: per uiam uestibuli portae ingredietur, per ipsam egredietur. quaenam ista porta est quae semper clausa est et solus dominus deus israel ingredietur per eam? nempe illa de qua saluator loquitur in euangelio: uae uobis, scribae et pharisaei hypocritae, et: uae uobis, legis doctoribus, uae, qui tollitis clauem scientiae: ipsi non ingredimini, et intrantes prohibetis - de hac, sub nomine libri, scribit esaias: erunt uerba libri istius sicut uerba signata; quem cum dederis homini nescienti litteras, et dixeris ei: lege; respondebit tibi: nescio litteras. et dabunt illum homini scienti litteras, dicentes: lege; et dicet: non possum legere quia signatus est: iste autem liber est cuius nemo potest soluere et aperire signacula neque in caelo neque in terra neque sub terra, nisi ille de quo in apocalypsi ioannis dicitur: ecce uicit leo de tribu iuda, radix et genus dauid, ut aperiat librum et soluat signacula eius: prius enim quam saluator humanum corpus assumeret et humiliaret se formam serui accipiens, clausa erat lex et prophetae et omnis scientia scripturarum, clausus erat paradisus; postquam autem ille pependit in cruce et locutus est ad latronem: hodie me cum eris in paradiso, statim uelum templi scissum est et aperta sunt omnia; ablato que uelamine dicimus: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes, in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam. si autem reuelata sunt omnia - in christo enim, iuxta sermonem pauli, omnia reuelantur -, quomodo: porta clausa erit, et non aperietur, et uir non transibit per eam? ex quibus discimus - quamuis ad summam scientiam uenerimus comparatione diuinae scientiae -, nunc ex parte nos scire et ex parte cognoscere: quando autem uenerit quod perfectum est, tunc quod ex parte est destruetur. unde et in alio loco ipse apostolus imperfectum se esse loquitur rursum que perfectum, quod, si interpretatione careat, uidetur esse contrarium: dicit enim: non quia iam accepi, aut quia iam perfectus sim. fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: posteriora obliuiscens, ad priora me extendens, statutum persequor, ad brauium supernae uocationis dei, cum que putaremus eum secundum professionem suam non esse perfectum et magis quaerere quam inuenisse quod uerum est, non solum se sed et alios se cum dicit esse perfectos: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; est autem sensus huius loci: 'ad comparationem hominum ceterorum, qui curam non habent notitiae scripturarum nec mysteriorum dei, perfectum esse me fateor; quantum autem ad scientiam diuinae maiestatis, nunc in aenigmate uideo et per nebulam et caliginem, et dico cum propheta: mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam' -. haec igitur porta, quae omnibus clausa est - uir enim non transibit per eam -: erit clausa principi (siue duci), et illius aduentu reseruabitur: qui sedebit in ea ut comedat panem coram domino - de quo ipse in euangelio profitetur, dicens: meus est cibus ut faciam uoluntatem eius qui me misit, et compleam opus eius -; ipse est princeps et pontifex secundum ordinem melchisedech et hostia et sacerdos, qui in conspectu patris nobis cum caelestem comedit panem et uinum bibit - de quo loquitur in euangelio: non bibam de genimine uitis huius, nisi cum bibero illud nouum in regno patris mei: in illo uidelicet regno, de quo scribit et apostolus: regnum dei intra uos est -; clausa que erit porta: nemo enim potest passionis domini corporis que eius et sanguinis pro maiestate rei sacramenta cognoscere; tantae que bonitatis est et clementiae princeps noster, ut, cum solus sedeat in porta quae clausa est et panem coram domino comedat, uelit mensae suae atque conuiuii plures habere consortes - et dicat: ecce ego sto et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad eum, et coenabo cum ipso, et ipse me cum -; solus autem comedit panem coram domino, quia substantia eius diuina que natura a cunctis creaturarum substantiis separata est. ipse per eandem uestibuli portam ingreditur et egreditur, quia et intus et foris est - hoc est infusus et circumfusus omnibus -: ingrediens que per portam ut se cum introducat eos qui absque doctrina eius et auxilio intrare non possunt, et egrediens ut rursum alios introducat, et loquatur eis qui difficiliora non capiunt. - quod autem porta orientalis extra terminos mundi semper clausa sit et humano nequaquam pateat aspectui, ioannis probat euangelium - dicentis: deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit, quasi aliis uerbis dixerit: erit que clausa principi: princeps solus sedebit in ea ut comedat panem 'perfectae et consummatae scientiae': nemo enim nouit filium nisi pater, et nemo nouit patrem nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare -. pulchre quidam portam clausam per quam solus dominus deus israel ingreditur et dux cui porta clausa est, mariam uirginem intellegunt, quae et ante partum et post partum uirgo permansit et eo enim tempore quo angelus loquebatur: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit te; quod autem nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei, et quando natus est, uirgo permansit aeterna -, ad confundendos eos qui arbitrantur eam post natiuitatem saluatoris habuisse de ioseph filios, ex occasione 'fratrum' eius qui uocantur in euangelio: super qua quaestiuncula, romae aduersum heluidium illius temporis haereticum, in adolescentia non grandem librum scripsisse me noui -.

et adduxit me per uiam portae aquilonis in conspectu domus; et uidi, et ecce impleuerat gloria domini domum domini, et cecidi in faciem meam. et dixit ad me dominus: fili hominis, pone cor tuum et uide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de uniuersis caeremoniis domus domini, et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in uiis templi per omnes exitus sanctuarii. uir, qui ductor prophetae est et quo cuncta in templo monstrante cognoscit, postquam clausam ei ostenderat portam numquam reserandam et tamen apertam ei qui clausis ingressus est ostiis, ducit prophetam ad uiam portae aquilonis, quae tamen et ipsa esset in conspectu domus: haud dubium quin templum significet; cum que propheta e regione uidisset plenam domum domini gloria domini - eandem uidelicet quam in aquilonis plaga positus contra cernebat -, statim cecidit in faciem suam, maiestatem gloriae domini ferre non sustinens. unde, quia fuerat humilitate deiectus, dicit ad eum nequaquam uir sed dominus: fili hominis, pone cor tuum, et reliqua: in consummatione tabernaculi et in aedificatione templi quod a salomone constructum est apparuit gloria domini, quae postea euangelicae gloriae comparatione destructa est - dicente apostolo: etenim non est glorificatum quod glorificatum est in hac parte propter excellentem gloriam. si enim quod destruitur, per gloriam, multo magis quod manet, in gloria -, cauendum que ne destructionem prioris gloriae abolitionem putemus, sed sic sentiendum, quod: postquam uenerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat destruetur - uelut si solis radiis lampadem compares, aut lampadis lumen lucernulae, quamobrem et de ioanne baptista dicitur: ille erat lucerna lucens in domo; postquam autem uenit sol iustitiae, lucernae lumen absconditum est, dicente ipso propheta atque baptista: illum oportet crescere, me autem minui -; cecidit autem in faciem suam propheta, ne, dum plus cernere cupit quam potest humana fragilitas intueri, etiam ipsum oculorum lumen amitteret; unde familiarius uocat eum dominus filium hominis, praecepit que ut ponat cor suum, et uideat oculis, et auribus audiat - primum enim ad intellegendum quod dicitur aperiendus est animus, secundo cordis intendendi oculi de quibus dicitur ad abraham: leua oculos tuos et uide stellas caeli, tertio his auribus audiendum de quibus saluator ait: qui habet aures audiendi, audiat -, ut possit cunctas templi caeremonias et legitima eius intellegere, et ad extremum ponere cor suum in 'uiis' templi - quia diuersi ad eum introitus sunt -, siue 'uia' templi - caeremoniarum ordinem significat -, et exitus sanctuarii. prooemium igitur est, et praeparatio prophetae, ad intellegenda quae postea super templi ordine cogniturus est. et hoc notandum, quod in mundi huius plaga qui in maligno positus est et in aquilonis frigore constitutus, caelestium nobis caeremoniarum ordo monstratur.

et dices ad exasperantem me domum israel: haec dicit dominus deus: sufficiant uobis omnia scelera uestra, domus israel, eo quod inducitis filios alienos (siue alienigenas) incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam; et offertis panes meos adipem et sanguinem, et dissoluitis pactum (siue praeteritis praeceptum) meum in omnibus sceleribus uestris. et non seruastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes obseruationum mearum in sanctuario meo uobismetipsis. quando dicit: sufficiant uobis omnia scelera (siue iniquitates uestrae), ad priorum peccatorum hortatur paenitentiam, ne augeamus peccata peccatis et materiam futuro paremus incendio - sed audiamus illud quod esaias loquitur: uae his qui attrahunt peccata sicut funiculo longo et sicut iugo corrigiae uituli iniquitates -. primum que peccatum est, quod inducunt filios alienos - siue alienigenas - incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario dei et polluant domum domini - modicum enim fermentum totam massam corrumpit, et in quibusdam exemplaribus fertur prouerbiorum: ne introducas impium in tabernacula iustorum -. urgent nos in hoc loco iudaei et ebionitae - qui circumcisionem carnis accipiunt -, quomodo possumus praesentem locum exponere: incircumcisos corde et incircumcisos carne, quo uidelicet post spiritalem intellegentiam etiam carnis circumcisionem suscipere debeamus; sed - qui legimus paulum dicentem: contestor autem omnem hominem qui circumciditur, quoniam, si circumcidamini, christus uobis nihil proderit, et illud hieremiae: ecce incircumcisae aures uestrae et noluistis audire, et in exodo: locutus est moyses in conspectu domini dicens: ecce filii israel non audierunt, et quomodo audiet me pharao? ego autem sum tardi sermonis (pro quo septuaginta dixere: eg�~g de~g alogos~g eimi~g, quod melius habetur in hebraeo: ego autem incircumcisus labiis) -, interrogemus eos - immo cogamus circumcidere aures et labia desecare, ut scripturam implere uideantur -: sin autem coeperint circumcisionem 'aurium' interpretari quando nihil turpe et inhonestum audire nos patimur, et circumcisionem 'labiorum' quando nihil indecens loquimur, dicamus eis: eandem expositionem etiam in 'corde' et in 'carne' seruare debetis: 'cor' circumcidimus cultello dei et aufertur de corde nostro praeputium, quando turpes cogitationes nequaquam exeunt de corde nostro - nec de nobis dicitur: impinguatum est cor populi huius, et auribus suis grauiter audierunt -, ergo et 'caro' similiter circumciditur ut nequaquam faciamus terrena opera quae pro necessitate corporis facere compellimur - cibum capere et potum et somnum et uti uestibus -, quae tunc circumcidimus, si non ad delicias et ad luxuriam et ad inertiam sed ad necessitatem naturae et corporis istius sustentaculum cuncta faciamus - qui bibit uinum modicum propter stomachum et frequentes infirmitates et odit ebrietatem, circumcidit carnem suam; qui dormit quantum natura patitur, audiet a salomone: si sederis, absque timore eris, si dormieris, suauiter dormies: et non timebis pauorem superuenientem tibi, neque impetus impiorum superuenientes; et qui fugit fornicationem et uxori debitum reddit, reuertens in idipsum ne tentet eum satanas, audiet cum populo israel: in hac die abstuli opprobrium aegypti a uobis; uestibus quoque utetur quae frigus repellant, non quae tenuitate sui corpora nuda demonstrent -: attenuata ieiuniis caro et circumcisa continentia fugit opprobrium aegyptiorum: qui sunt magnis carnibus - et illud potest dicere quod in plerisque iuxta editionem septuaginta legitur: quomodo contabuit caro mea, in terra deserta et inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi -. siquando ergo alienigenas introducere uoluerimus in templum dei, circumcidamus aures eorum et labia et cor et omnem carnem oculos que, gustum et odoratum: ut omnia cum dei timore et ratione faciamus; audiant hoc episcopi atque presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, ut non inducant filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne, ne sint in sanctuario eius et polluant domum eius; si enim hoc fecerint, aptabitur illis quod sequitur: et offertis panes meos - panes uidelicet propositionis in cunctis ecclesiis et in orbe terrarum, de uno pane pullulantes -, et non solum panes, sed adipem quoque - de quo scriptum est: ex adipe frumenti saturauit eos -, et sanguinem - qui in christi passione effusus est -. legendum que ita, et sic lectionis ordo reddendus: 'cum filios alienigenas incircumcisos corde et corpore inducatis in sanctuarium meum et polluatis domum meam, audetis offerre panes et adipem et sanguinem - mystica sacramenta - et non intellegitis quid solueritis et praetergressi sitis pactum meum in omnibus sceleribus et impietatibus uestris; et non seruaueritis praecepta sanctuarii mei neque posueritis custodes caeremoniarum mearum in sanctuario meo' - omnis autem aduersus eos est comminatio, qui non audierunt apostolum praemonentem: manus cito nemini imposueritis, neque communicaueritis peccatis alienis -; uel certe sic intellegendum: 'dissoluistis pactum meum in omnibus sceleribus uestris et non seruastis praecepta sanctuarii mei, et audetis indignos alienos que custodes ponere in obseruatione sanctuarii mei - uobismetipsis ut subaudiatur, non mihi, et est sensus: - qui uobis in carnalibus seruiant ac ministrent et ob uestra refrigeria meum polluant sanctuarium'.

haec dicit dominus deus: omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis filius alienus qui est in medio filiorum israel. sed et leuitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum israel et errauerunt a me post idola sua portabunt iniquitatem suam, qui erant in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi que mactabant holocausta et uictimas populi, et ipsi stabant ante eos ut ministrent illis. pro eo ergo quod ministrauerunt eis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui israel in offendiculum iniquitatis, idcirco leuaui manum meam super eos, dicit dominus deus, et portauerunt iniquitatem suam. et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum, sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt. et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et uniuersis quae fiunt in ea. sacerdotes autem leuitae filii sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei cum errarent filii israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait dominus deus. ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi et custodiant caeremonias meas. (lxx: propterea haec dicit dominus: omnis filius alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sancta mea, in omnibus filiis alienigenarum qui sunt in medio domus israel. sed et leuitae qui recesserunt a me cum erraret israel a me post cogitationes suas, et accipient iniquitates suas, et erunt in sanctis meis ministrantes, ostiarii in portis domus et ministri domus: isti immolabunt holocausta et uictimas populo, et isti stabunt ante populum ut ministrent eis, pro eo quod ministrauerunt eis ante faciem idolorum suorum, et factum est domui israel in tormentum iniquitatis. propterea leuaui manum meam super eos, dicit dominus deus, et accipient iniquitatem suam: ut non accedant ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque ut offerant ad omnia sancta filiorum israel nec ad sancta sanctorum meorum, et suscipient ignominiam suam in errore quo errauerunt. et ponent eos ut seruent custodias domus in omnia opera eius et in uniuersa quae fecerunt in eo. sacerdotes leuitae filii saddoch, qui custodierunt custodias sanctorum meorum cum erraret domus israel a me, isti accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt ante faciem meam ut offerant mihi hostiam, adipem et sanguinem, dicit dominus deus. ipsi ingredientur in sancta mea, et isti accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi et obseruent custodias meas). iuxta utramque editionem posui testimonium, ut, ex comparatione earum, quid septuaginta senserint, quid hebraicum contineat, scire ualeamus. septuaginta hoc significant: quod alienigenae incircumcisi corde et carne, qui habitant in medio filiorum israel, ingredi non debeant sanctuarium dei; leuitae autem, hoc est sacerdotalis gradus, qui longe recesserunt a domino in errore filiorum israel et errauerunt post idola sua, postquam receperunt iniquitatem suam, stent in sanctuario domini aeditui et ianitores ministri que domus et mactent holocausta et uictimas populi, et isti sint in conspectu eorum ut ministrent eis, eo quod ministrauerunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui israel in tormentum iniquitatis; et idcirco manum leuasse se dicit super eos dominus deus, ut non accedant ad eum et sacerdotio fungantur illi neque offerant illi in sancta sanctorum, portent que ignominiam suam in errore quo errauerunt: ut scilicet ponantur in obseruatione custodiarum domus in omnia opera eius et in uniuersa quae fiunt in domo - quod si ita est: quomodo stare poterit, ut leuitae - qui longe recesserunt a deo in errore filiorum israel et errauerunt ab eo post idola sua - ipsi ministrent in domo et mactent holocausta et uictimas populi, et ipsi stent in conspectu eorum ut ministrent eis - quid enim amplius facturi sunt sacerdotes filii saddoch qui custodierunt caeremonias sanctuarii dei, de quibus dicit: ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem, et reliqua? -. hebraicum autem hunc habet sensum: 'omnis alienigena incircumcisus corde et carne non ingredietur sanctuarium meum, licet cum populo israel esse uideatur. leuitae autem, hoc est sacerdotalis gradus, qui longe recesserunt a me in errore filiorum israel et secuti sunt idola, portabunt iniquitatem suam, eo quod fuerint in sanctuario meo ministrantes in officio portarum domus et ministri eius: ipsi enim offerebant holocaustum et uictimas populi, et ipsi stabant in conspectu eorum ut ministrarent pro eis. quia ergo ministrauerunt pro illis in conspectu idolorum suorum et fuerunt domui israel offendiculum iniquitatis, propterea leuaui manum meam super eos, dicit dominus deus, et portauerunt iniquitatem suam. et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum, sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt - pro sacerdotali enim officio, qui holocaustum et uictimas omne que sacrificium offerre consueuerant, redigentur in ultimum gradum -. et erunt ianitores domus in ignominiam sempiternam - ut ab uniuerso populo uideantur, intrante et exeunte, de qua sublimi dignitate ad quem ultimum gradum peruenerunt -. sacerdotes autem' inquit, 'id est leuitae qui sunt filii sadoc - hoc est iustorum siue iusti dei - et qui in tempore erroris uniuersi israel custodierunt caeremonias sanctuarii mei, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi, et stent in conspectu meo et offerant mihi adipem - hoc est pinguissimam hostiam -, et sanguinem - uiuam scilicet et placentem deo hostiam -. et ipsi ingredientur sanctuarium meum et accedent ad mensam meam, ut accendant thymiama mihi et omnem ritum sacrificii custodiant' - sin autem hoc ita est, ut, qui in tempore erroris uel persecutionis idola sunt secuti quae de suo corde confixerant, et non solum uoce sed et subscriptione manus asseruerunt filium dei creaturam: et seruierunt creaturae magis quam creatori, qui est benedictus in saecula: quomodo sibi sacerdotale et pontificale assumunt fastigium et audent offerre uictimas deo, cultores quondam idolorum? - sed, ut ardentissimus poeta testatur:

quidquid multis peccatur, inultum est,
multitudo peccantium impetrabiliorem fecit impiis ueniam: ut, qui, redacti in laicos, pristina sacrilegii sui debuerant scelera deplorare, nunc resupini in pontificali solio sedeant, et ructent nobis simulatae fidei nauseas, immo abortae perfidiae aperta compendia -; audiant igitur saltem sero et obseruent praecepta omnipotentis dei: omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, licet ille sit filius, licet cognatione sociatus, licet antiqua nobis haereat necessitudine: si incircumcisus corde uel carne est non introducatur sanctuarium dei, ne ministros christi nostros faciamus ministros et pro carnalibus refrigeriis altaria domini polluamus -. pro eo quod nos posuimus: et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et in uniuersis quae fiunt in ea, eos uidelicet leuitarum qui longe recesserunt a deo in errore filiorum israel et secuti sunt idola quibus uictimas immolarunt, symmachus, ordinem lectionis sensum que considerans, rectius interpretatus est dicens: posueram enim eos custodes ianuarum domus uniuersi ministerii eius et cunctorum quae fiunt in ea, ut non ad eos pertineat qui futuri sunt in templo, sed ad eos qui fuerunt.

cum que ingredientur portas atrii interioris, uestibus (siue stolis) lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum (siue et non induentur lanificiis) quando ministrant in portis (siue a portis) atrii interioris in intrinsecus. uittae lineae erunt in capitibus eorum (siue cidares lineas habebunt super capita sua), et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore (siue uiolenter). cum que egredientur atrium exterius ad populum, exuent se uestimentis (siue stolis) suis in quibus ministrauerant, et reponent ea (siue eas) in gazophylaciis (siue exedris) sanctuarii (uel sanctorum), et uestient se uestimentis (siue stolis) aliis, et non sanctificabunt populum in uestimentis (siue stolis) suis. caput autem suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua (siue: capita sua non radent, et comas non ad pressum tondebunt, operientes operient capita sua). et uinum non bibet omnis sacerdos quando ingressus fuerit in atrium interius. primum historiae uerba pandenda sunt. inter cetera quae sacerdotibus praecepit sermo dominicus, hoc quoque obseruandum iubet: ut, in ipsis portis interioris atrii uestibus - id est stolis - lineis induantur, nec utantur laneis indumentis tam in portis atrii interioris quam intrinsecus - hoc est in adytis sanctis que sanctorum -; uittae quoque - siue cidares - lineae sint in capitibus eorum, feminalia linea in lumbis; quod que sequitur iuxta septuaginta: et non accingentur uiolenter (pro quo aquila et symmachus transtulerunt in sudore, theodotio ipsum uerbum hebraicum exprimens 'in ieze', aquilae secunda editio 'buza'), per quod significat: non eos uiolenter, arte atque constricte instar uinctorum esse cingendos, ne in ministeriis sacerdotalibus atque leuiticis inhabiles fiant et tenere et caedere uictimas, attrahere quoque nequeant atque discurrere. et quia semel praeceperat quibus uestibus uti deberent sacerdotes quando intrinsecus in ministeriis sunt, rursum iubet: ut, egredientes in gazophylaciis - siue exedris - sanctorum, exuantur pristinis uestibus et induantur aliis, ne, si sanctas uestes habuerint, sanctificent populum foris positum, qui necdum fuerit sanctificatus nec se praeparauerit in sanctificationem templi, ut sit domini nazaraeus; per quae discimus, non cotidianis et quibuslibet pro usu uitae communis pollutis uestibus nos ingredi debere sancta sanctorum, sed munda conscientia et mundis uestibus tenere domini sacramenta. quod autem sequitur: caput autem suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondebunt capita sua, perspicue demonstratur, nec rasis capitibus sicut sacerdotes cultores que isidis atque serapidis nos esse debere, nec rursum comam demittere, quod proprie luxuriosorum est barbarorum que et militantium, sed ut honestus habitus sacerdotum prima facie demonstretur; quod dixere septuaginta: capite sua non radent, et comas suas non ad pressum tondebunt, sed [operientes] operient capita sua, iuxta quos discimus, nec caluitiem nouacula esse faciendam, nec ita ad pressum tondendum caput ut rasorum simile esse uideatur, sed in tantum capillos dimittendos ut operta sit cutis - uel certe semper sacerdotes operire capita sua, iuxta illud uergilianum:

purpureo uelare comas adopertus amictu;
sed haec uiolenta interpretatio est -. uinum autem non solum in ministerium sacerdotes non bibent atque leuitae, sed ingressuri quidem sancta sanctorum, ne opprimatur mens et sensus crassior fiat - unde et apostolus: bonum est, inquit, uinum non bibere et carnem non manducare, et in alio loco: et uinum, in quo est luxuria - manducauit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere -; quod que concedit timotheo: ut uini paululum bibat, perspicue demonstrat cur hoc concesserit: propter stomachum, inquit, et frequentes tuas infirmitates -. uestibus lineis utuntur aegypti sacerdotes non solum intrinsecus sed extrinsecus - porro religio diuina alterum habitum habet in ministerium, alterum in usum -; uittae que et feminalia recte assumuntur, ut honestas decor que seruetur - ne scilicet ascendentes altaris gradus et in ministeria discurrentes reuelent turpitudinem -; rasa capita habet superstitio gentilis; uino autem, quantum ad meam scientiam pertinet, non reor aliquem se abstinere gentilium. quae uniuersa quid iuxta sensum indicent spiritalem, sequentia monstrabunt. esse indumenta sancta et spiritalia, docet apostolus, dicens: induimini domino iesu christo, et in alio loco: induite uos uiscera misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis et patientiae, et iterum: exspoliate uos ueterem hominem cum operibus eius, et induite nouum qui renouatur in scientia iuxta imaginem creatoris, quod et illud significare puto: oportet enim corruptiuum hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem. cum autem corruptiuum indutum fuerit incorruptione - et mortale hoc immortalitate -, tunc fiet sermo qui scriptus est, et reliqua - de sacerdotalibus uestimentis in exodo plenius scriptum est, et nos olim edidimus librum ad cuius interpretationem diligens mittendus est lector: neque enim possumus latam materiam breui sermone comprehendere -; haec uestimenta proprio nobis labore conficimus, quae texta sunt desuper - qualem et dominus habebat tunicam quae scindi non potest -, quibus induimur quando secreta domini et arcana cognoscimus et habemus spiritum qui scrutatur etiam alta et profunda quae non sunt monstranda uulgo nec proferenda ad populum qui non est sanctificatus nec domini sanctitudini praeparatus - ne, si maiora se audierint, maiestatem scientiae ferre non possint et quasi solido suffocentur cibo, qui adhuc lacte infantiae nutriendi sunt -; esse autem e contrario pessima uestimenta docet scriptura diuina, ut est illud quod in psalmis de iuda proditore cantatum est: et induit maledictionem sicut uestimentum, et post paululum: fiat ei sicut uestimentum quod circumdatur, et sicut zona quae semper accingitur: unde et dominus, qui pro nobis doluit et nostra peccata portauit, in zacharia sordida habere dicitur uestimenta - de quibus scriptum est: et iesus erat indutus uestibus sordidis -, quae postea deponit - scriptura dicente: auferte ab eo uestimenta sordida et induite eum podere, et reliqua -. quod autem sequitur: uittae (siue cidares) lineae erunt in capitibus eorum, puto coronam ostendere gratiae de qua scriptum est: coronam enim gratiarum suscipiet tuus uertex, nec illud nobis de aperto et nudato capite faciat quaestionem quod apostolus loquitur: mulier debet potestatem habere super caput propter angelos. si enim non uelatur mulier, attondeatur; sin autem turpe est mulieri tonderi aut radi, operiatur. uir enim non debet operire caput, cum sit imago et gloria dei; mulier autem gloria uiri est: si enim uirorum est non operire caput, uidetur esse contrarium quomodo nunc sacerdotes capita uittis lineis uel cidare operire iubeantur, sed legamus diligentius: ex prioribus soluentur praesentia: supra enim dicitur: quando omnes ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus - si enim ingrediamur ad sancta et stemus in conspectu domini, capita nostra operire debemus quia: non iustificabitur in conspectu domini omnis uiuens, et ab infantia cor hominis appositum est ad malitiam -; denique et feminalibus intrinsecus utimur, ne ulla in conspectu domini pollutae conscientiae et operis nuptialis appareat turpitudo: quibus feminalibus accingit et saluator apostolos suos dicens: sint lumbi uestri accincti, et lucernae ardentes in manibus, et apostolus credentibus loquitur: state ergo accincti lumbos uestros in ueritate, et imitatores christi audiant illud quod de eo scriptum est: erit iustitia accinctus lumbos et ueritate circumdatus; et hac ipsa leuitica zona pia qui sanctus est et ad uirtutum culmen ascenderit nequaquam uiolenter astringitur, ne inuitus bonum continentiae obseruare uideatur et in sudore uultus sui comedere panem sed praeceptum domini facere uoluntate. denique, quando foras egreditur et miscet se populo, sacerdotalia uestimenta deponit in gazophylacio in quo domini diuitiae conseruantur, et aliis utuntur uestibus sacerdotes alia que doctrina ad uulgus ignobile, ne sanctificetur populus in stolis eorum: graue est enim multitudinis onus ultra uires suscipere, dicente salomone: laqueus est uiri cito quid de suis sanctificare: cum enim uotum fecerit surripit paenitentia. - denique et nazaraei sponte se offerunt; et quicumque aliquid uouerit et non impleuerit, uoti reus est; unde et de uiduis dicitur: cum luxuriatae fuerint in christo, nubere uolunt, habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt - melius est enim non promittere, quam promittere et non perficere -: anna obtulit samuelem, qui in aeterna sanctitate permansit; et manue obtulit samson filium, sed sanctificationem capillorum eius dalilae libido turpauit: denique dominus recessit ab eo et caecitate damnatus est, nisi quod postea, crescentibus capillis, pristinum robur accepit, et in typo christi, multo: plures alienigenarum mortuus quam uiuus occidit -. uult autem dominus sacerdotes suos capillos sanctificationis habere perpetuos et operire capita eorum, non aliquo extrinsecus uelamento sed sua naturali caesarie, non ad ornatum atque luxuriam sed ad honestatem - unde et capilli capitis apostolorum numerati sunt, dicente saluatore: uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt: illius capitis, de quo et in ecclesiaste scriptum est: sapientis oculi in capite eius. caput autem uiri christus est, quod peccator conculcat et despicit et, ut ita loquar, radit nouacula et aufert eius pulchritudinem: quod et filii ammon fecerunt his quos dauid legatos miserat -; sin autem legis praeuaricatio inhonorat deum, consequenter qui legis praecepta conseruat honorat eum - ut impleatur quod scriptum est: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem -. porro quod sequitur, ut: omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius uinum non bibat, perspicuum est ebrietate et sicera statum mentis euerti, et non plene nos sapere quando uino et satietate animus occupatur; ebrietas autem non solum in potione uini sed in omnibus rebus ostenditur, quibus et in contractibus et in negotiis saeculi et damnis ac lucris, amore et odio mens inebriatur et fluctuat et statum suum tenere non potest; et quia fragili carne circumdamur et cogimur - pro uictu et uestitu et necessariis quae ad corpus pertinent - aliqua facere quae facere non debemus, saltim hoc a nobis exigitur, ut - quando in nosmetipsos reuertimur et scimus cur nati sumus et interiora atque adyta templi ingredimur - recedamus a uitiis saeculi et ne minima quidem peccata faciamus; per quae ostenditur: et peccare nos - cum pro necessitatibus carnis - peccata leuia, et rursum esse tempus quando - atrium ingredientes interius - ab omni ebrietate mundi atque alieni esse debemus.

uiduam et repudiatam (siue eiectam) non accipient uxores, sed uirginem de semine domus israel; sed et uiduam quae fuerit uidua a sacerdote accipient. et populum meum docebunt; quid sit inter sanctum et pollutum, inter mundum et immundum ostendent eis. et cum fuerit controuersia (ut in lxx additum est, sanguinis), stabunt in iudiciis meis, et iudicabunt; leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt. et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, filium et filiam, fratrem et sororem quae alterum uirum non habuit: in quibus contaminabuntur. et postquam fuerit emundatus, septem dies enumerabuntur ei, et in die introitus sui in sanctuarium in atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait dominus deus. non erit autem eis hereditas; ego hereditas eorum, et possessionem non dabitis eis in israel, ego enim possessio eorum. uictimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne uotum israel ipsorum erit; et primitiua omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt; et primitiua ciborum uestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui suae. omne morticinum et captum a bestia de auibus et pecoribus non comedent sacerdotes. omnis hic locus praecepta continet sacerdotum qui, post multa quae supra exposuimus, iubentur uiduam et repudiatam, siue eiectam, non accipere uxores - uidua et repudiata est synagoga, id est congregatio iudaeorum quae dominum non recepit; unde et recte 'eiecta' dicitur siue 'uidua' synagoga: eiecta uero haereticorum frequentia, qui exierunt a nobis quia non erant ex nobis -, sed: uirginem, inquit, de semine domus israel, quae nutrita est in domo dei, in lege et prophetis, de qua et apostolus loquitur: uolo omnes uos uirginem sanctam exhibere christo; ista est uirgo de qua et alibi dicit sermo diuinus: ama illam et seruabit te, circumda illam et exaltabit te, honora eam ut te amplexetur; quae sit autem uirgo, quae amanda sit et suum custodiat amatorem, sciet qui illud legerit: hanc dilexi et quaesiui ab adolescentia, et quaesiui sponsam ducere mihi, et amator fui decoris eius; et omnium dominus dilexit eam. non solum autem uirginem, sed et uiduam debet sacerdos ducere, quae tamen alterius sacerdotis uxor fuerit: scientiam uidelicet quam alius dei cultor inuenerit; neque enim noua tantum contenti debemus esse doctrina, sed et ueterem excolere et nostro iungere comitatui, si tamen sacro cultu fuerit erudita. sacerdotis quoque officium est docere populum: quid sit inter sanctum et pollutum, inter mundum et immundum, ut prius referamus ad dogmata, secundum ad opera quae per carnem efficiuntur - delicta enim quis intellegit? -. et cum fuerit controuersia 'de omni re' siue, ut septuaginta transtulerunt, 'sanguinis', hoc est quod ad mortale pertinet crimen: stabunt sacerdotes in iudiciis meis, ut non iudicent secundum honorem nec accipiant personam pauperis siue diuitis in iudicio, sed stent in iudiciis dei - et recordentur illius psalmi: deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat, 'deos' appellans: qui habent iudicandi de hominibus potestatem -: qui, in quo iudicio iudicauerint, iudicabitur de eis. leges, inquit, meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, ut sciant quomodo nobis christus pascha sit immolatus, quomodo septem hebdomadas implere debeamus gaudii atque laetitiae et humiliare animas nostras in ieiunio clangore que tubarum, intellegere et scenopegias spiritales - in quibus dicimus: aduena sum ego et peregrinus sicut omnes patres mei -; hae sunt uerae solemnitates dei, quas consequentius quis pentateuchum disserens interpretabitur: prima uirtus est sacerdotis non tantum docere quae nouerit, sed omnes dei festiuitates custodire, ut possit aliis custodienda praecipere quae ipse obseruauerit - sacerdotum esse officium, legis habere notitiam, et in malachi discimus, qui ait: labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus domini exercituum est -.

et sabbata mea sanctificabunt. et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur (pro quo septuaginta transtulerunt: et super animam hominis non ingredientur ne polluantur), nisi ad patrem, inquit, et matrem, filium et filiam, fratrem et sororem quae uirum non habuit: contaminabuntur. et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei, et in die introitus sui in sanctuarium et ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo domino deo (siue offeret placationem). erit autem eis hereditas eorum, et possessionem non dabitis eis in israel, ego possessio eorum, adhuc sacerdotibus praecipitur; in quibus obseruandum, quod non dixerit absolute: et 'sabbata' sanctificabunt - uel iuxta esaiam: neomenias et sabbata uestra odit anima mea -, sed cum distinctione: sabbata 'mea' - unde et in euangelio scriptum est: sacerdotes in templo sabbatum uiolant et absque culpa sunt: non sabbatum dei, sed sabbatum litterae, sabbatum iudaeorum, quod recte uiolant qui sunt: genus electum, regale sacerdotium -; porro sabbatum quod sanctificatum est, illud intellegamus quod et apostolus docet relictum esse populo dei - de quo scribitur: si intrabunt in 'requiem' meam, quod hebraice 'sabbatum' nominatur -; sanctificat autem sabbatum dei, qui non portat onus peccati in sabbato nec dicit: sicut onus graue grauatae sunt super me: qui talis est non colligit ligna in sabbato, nec superaedificat fundamento iesu christi ligna, fenum, stipulam, nec accendit ignem qui inutilem consumat materiam, et die sabbato in uno permanet loco nec foras egreditur, sed quasi columna in templo dei positus permanet - super quo ioannes scribit in apocalypsi: qui uicerit, faciam illum columnam in templo dei mei, et foras non egredietur amplius -. quod sequitur: et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur: proprie sacerdotalis officii est, morticina non tangere, ut qui pro aliorum uitiis deprecatur, ipse ad altare mundus accedat - de quibus mortuis et saluator loquitur in euangelio: dimitte mortuos ut sepeliant mortuos suos -; isti contaminantur in patre mortuo, quando relinquunt creatorem suum, et in matre mortua, de ecclesia recedentes, in filio quoque et filia, quod aliud ad cogitationes aliud ad opera pertinet - quod significantius graece dicitur no�ta~g kai~g aisth�ta~g -; fratrem quoque et sororem, qui, eodem renatus spiritu, si putauerit mortuum, contaminatur in eo, ita dumtaxat, si soror uirgo permanserit nec ullius uiri maculata complexu - ex quibus intellegimus priuilegium uirginale, quod cuiuslibet uiri contactus perfectam auferat puritatem, quae utrum recte perperam nec dicta sint, lectoris arbitrio relinquamus -; naturae quoque super hoc probatur affectus, ut ordine caritatis - iuxta quod scriptum est: ordinate in me caritatem -, post rerum parentem deum, carnis quoque pater diligatur et mater, filius et filia, frater et soror, ita dumtaxat, si de domo non exierit nec in alterius transierit potestatem. postquam autem sacerdos fuerit emundatus purificationis ordine quae in moysaica lege conscripta est: septem dies numerabuntur ei - uel perfectus numerus paenitudinis uel post consummationem mundi, quando ad ueram transierimus ogdoadem -, ut introeat sancta sanctorum - hoc est enim interius atrium - et possit ministrare in sanctuario et semper offerre pro peccato conscientiae uictimam; nec ullum tempus sit quo non recordetur maculatum se fuisse super patre et matre, filio et filia, fratre et sorore: multa quippe facere compellimur, in saeculi huius angustiis constituti, uel conditione carnis uel fragilitate naturae. qui autem talis exstiterit, ut ministret in sanctuario et atrium ingrediatur interius et offerat semper sacrificium domino - ita ut uerus sacerdos, uerus sit immo imitator eius, de quo scriptum est: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech -, iste nullam habebit hereditatem nisi deum qui est hereditas eius, nec accipiet possessionem in israel - id est inter uulgus ignobile -, sed sacerdotalem, ut dicat de eo dominus: ego sum hereditas et: ego possessio eorum - quem cum inuenerint, loquentur ac dicent: tenebo eum et non dimittam illum, et psallent cum propheta: pars mea dominus -.

uictimam et pro peccato et pro delicto (siue pro ignorantia) ipsi comedent, et omne uotum (siue separatio) in israel ipsorum erit; et primitiua omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt; et primitiua ciborum uestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui suae (siue ut ponat benedictiones super domos uestras). pro 'uictima' et sacrificio quod hebraice dicitur 'manaa', aquila et symmachus interpretati sunt 'donum'; rursum pro 'uoto' quod septuaginta aphorisma~g hoc est 'separationem' transtulerunt, aquila et symmachus et theodotio anath�ma~g interpretati sunt quod hebraice dicitur 'herem'; et considerandum quod omnia quae nunc per prophetam dominus loquitur, per moysen ante iam dixerit; et quaerendum cur eadem quae dicta sunt repetat: ut uidelicet quae in mentibus hominum sunt, uel legendi neglegentia uel audiendi contemptu et obliuione deleta, uiua uoce innouentur: quae non sunt scripta calamo et atramento sed spiritu et uerbo dei - unde et saluator nullum uolumen doctrinae suae proprium dereliquit, quod in plerisque apocryphorum deliramenta confingunt, sed patris et suo spiritu cotidie loquitur in corde credentium -; et haec erit responsio aduersum eos qui calumniantur prophetas: cur, quae in pentateucho continentur, ea in suis uoluminibus replicent. uictimam igitur et pro peccato et pro delicto (siue ignorantia) comedant sacerdotes - de quibus scriptum est: peccata populi mei comedent -, nec tantum gaudendum est ad oblationem munerum, quantum timendum ad honoris condemnationem si eo abutamur indigne. primitiua iuxta litteram sunt animantium et inanimantium quae prima nascuntur et quae primum terra gignit, primitiae quoque ciborum nostrorum sacerdotibus offeruntur ut nihil gustemus nouarum frugum nisi quod sacerdos ante gustauerit; hoc autem facimus, ut reponat sacerdos benedictionem et oblationem nostram in domo sua, siue ut imprecatione eius dominus benedicat domibus nostris: grandis dignitas sacerdotum, sed grandis ruina si peccent; laetamur ad ascensum sed timeamus ad lapsum: non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse - neque enim solum pro nostris delictis reddemus rationem, sed pro omnium quorum abutimur donis; et nequaquam sumus de eorum salute solliciti -. omne morticinum et captum a bestia de auibus et pecoribus non comedent sacerdotes, et iuxta litteram, omni generi electo, regali et sacerdotali - quod proprie ad christianos refertur, qui uncti sunt oleo spiritali de quo scriptum est: unxit te deus, deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis - haec praecepta conueniunt: ut 'morticinum' non comedat tam de auibus quam de pecoribus cuius nequaquam sanguis effusus est - quod in actibus apostolorum dicitur 'suffocatum', et quae necessario obseruanda, apostolorum de hierusalem epistola monet - et captum a bestia, quia et ipsum similiter suffocatum est: et condemnat sacerdotes qui in turdis, ficedulis, gliribus et ceteris huiuscemodi haec auiditate gulae non custodiunt. possumus autem iuxta anag�g�n~g morticinum dicere: in quo animae sanguis immortuus est, et imitatur 'nabal' carmelium, qui interpretatur 'stultus' et, audita ira dauid, pauore contremuit: et emortuum est cor eius in eo; captus autem a bestiis, quarum ne morsibus lanietur propheta suspirat, dicens: ne tradas bestiis animam confitentem tibi: ille dicendus est qui aduersarii leonis morsibus deuoratur, et pardi qui non mutat uarietatem suam, et ursae quae raptis saeuit catulis, et luporum rabie, et reliquarum bestiarum, quas in uarietate daemonum accipimus; aues autem: illas esse dicimus quae ponunt in caelo os suum; et illa pecora: quae, prona in terra que uergentia, uentri tantum et his quae sub uentre sunt seruiunt.

45. cum que coeperitis terram diuidere in possessionem, separate primitias domino sanctificatum de terra, longitudinis uiginti quinque milia et latitudine decem milia; sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum. et erit ex hoc sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum. et a mensura ista mensurabis longitudinem uiginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum (siue sanctificatio) sanctum que sanctorum. sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium domini; et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis: uiginti quinque milia longitudinis et decem milia latitudinis. leuitae autem qui ministrant domui, ipsi possidebunt uiginti gazophylacia (pro quibus lxx transtulerunt: ipsi tenebunt ciuitatem ut habitent). et possessionem ciuitatis dabitis quinque milibus latitudinis, et longitudinis uiginti quinque milibus, secundum separationem sanctuarii omni domui israel. principi quoque hinc et inde separatione (uel primitiis) sanctuarii in possessione ciuitatis, contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem, longitudinis autem iuxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem, terrae: erit ei possessio in israel, et non populabuntur (siue uastabunt) ultra principes populum meum; et terram dabunt domui israel secundum tribus eorum. post caeremonias sacerdotum cultum que eorum et cibum - quae debeant sumere, quae uitare -, nunc terrae sanctae facit descriptionem; et antequam omnem terram in tribus diuidat, de cunctis tribubus iubet eligi locum qui in longitudine habeat uiginti quinque milia et in latitudine decem milia - et quia non est positum 'cubitorum' siue 'pedum' aut 'ulnarum', subintellegi datur significare 'calamum', qui erat in manu uiri et habebat mensurae sex cubitos et sextam partem unius cubiti, id est palaist�n~g: diligens supputet lector quot calami mille passus faciant et quam multa milia fuerint in longitudine et latitudine -; post quam descriptionem, rursum praecepit ut, de sanctificata terra quae electa est ex omnibus tribubus israel, id est uiginti quinque milium calamorum in longitudine et decem milium in latitudine, eligatur ad aedificandum sanctuarium, id est templum domini, alia intrinsecus terra quingentorum calamorum per circuitum, hoc est duo milium. et ne forsitan aedificio templi aedes aliae iungerentur, praecepit ut quinquaginta cubitis per circuitum terra sit uacua in 'suburbana' uel, ut symmachus, theodotio et septuaginta transtulerunt, 'in terminum' et 'separationem' et 'spatium'. hac descriptione finita, alia ex integro separandae sanctificationis mensura praecipitur, ut, uiginti quinque milium calamorum in longitudine et latitudine decem milium post superiorem mensuram, terra alia metiatur, in qua nequaquam sit templum, id est sanctum, sed sanctum sanctorum. et habitent in ea sacerdotes qui accedunt ad ministerium domini; habitent autem eo tempore, quando sacerdotali funguntur officio: et sit ipsa, ut diximus, possessio uiginti quinque milium calamorum in longitudine et decem milium in latitudine. porro leuitae, qui sacerdotibus seruiunt et habent propria ministeria, accipient locum ad aedificanda uiginti 'gazophylacia' - iuxta aquilam; 'exedras' iuxta symmachum; 'thalamos' iuxta theodotionem; siue, ut septuaginta transtulerunt, 'ciuitatem', per quod intellegimus, separatum quendam locum ad habitationem leuitarum urbis uocabulo nuncupari -, qui locus quinque milia habeat calamorum in latitudine et uiginti quinque milia in longitudine. haec autem omnia, id est sanctuarium et alterum sanctuarium, sanctum que sanctorum et habitacula sacerdotum et domus leuitarum qui ministrant sacerdotibus, appellantur loca separata et consecrata in ministerium et in sanctificationem domui israel. post quadruplicem terrae sanctae descriptionem, ponitur quinta diuisio: ut princeps siue dux populi accipiat hinc et inde, hoc est ex utraque parte sanctuarii in possessionem suam et in urbe uersetur respiciat que eius possessio separatum templo locum et faciem urbis, sit que a latere maris, hoc est ab occidente, usque ad alterum latus maris, latitudinem habens quam inferius in descriptionem tribuum singularum propheta describit. denique sequitur: in longitudine autem iuxta unamquamque partem - quam singulae tribus accipiunt - a termino occidentali - id est maris - usque ad terminum orientalem - qui ubi finiatur, in tribuum descriptione noscimus -; et haec erit possessio ducis siue principis in terra israel. haec interim dicta sunt ut simplex historiae sermo noscatur. ceterum, si uoluerimus comparare spiritalibus spiritalia et, iuxta quosdam interpretes, ad altiora conscendere - qui asserunt figuram futurorum esse praesentia et omnia quae dicuntur pertinere ad caelestem hierusalem, quae est mater omnium nostrum et ecclesiam primitiuorum -, non quidem difficile erit dicere quae dicta sunt ab aliis, sed ueremur ne huiuscemodi expositionem prudens lector nequaquam recipiat; unde et ad praesens tempus et ad ecclesiam, quae nunc laborat in mundo et ad caelestia ire festinat, referenda sunt omnia, ut de uniuerso mundo eligantur alii in possessionem dei qui sanctum possideant, alii qui ad maiora profecerint teneant sancta sanctorum; in ministeriis quoque ordo diuersus est sacerdotum et leuitarum, quorum alii orationibus suis atque uirtutibus cotidie sacrificium offerunt deo, alii in secundo et minori gradu sunt ut his ministrent et per eos qui ad uirtutum culmina conscenderunt, et ad extremum sit dux siue princeps qui tantum possit ut contra unam tribum possessionem accipiat unius que merito compenset merita plurimorum, et primum, dum uersatur in saeculo, de mari usque ad mare latitudinem possideat, deinde ab occidente siue a mari usque ad orientem, ut, praesentia derelinquens, ad futura festinet, et habeat certam possessionem suam, et nequaquam princeps aliena desideret, et unaquaeque tribus suam partem teneat: quod proprie ad episcopos et presbyteros referri potest, quibus dicitur ut non uastent atque populentur ultra populum dei nec terram israel hereditate possideant, sed unusquisque habeat possessionem suam quae gradui illius constituta est. uiginti quinque autem milia referunt ad sensus, quae quater posita sunt; porro decem milia ad perfectam scientiam, ut in altero simplex tantum teneatur historia, in altero etiam de theologiai~g et supernis uirtutibus disputetur, quia decenarius perfectus est numerus. illud quoque considerandum est, quod sacerdotes, qui in maiori gradu sunt constituti, uiginti quinque milia possideant in longitudine et decem milia in latitudine; leuitae autem, id est inferioris, gradus, eundem quidem habeat numerum in longitudine, hoc est uiginti quinque milia, sed latitudo ipsius quinario numero finiatur: unde et uiginti tantum tenent gazophylacia - in quo numero offeruntur munera esau -; princeps uero, qui uere princeps in populo est et meretur nomen ducis accipere, hinc inde accipit possessionem sanctuarii, ex omnibus uidelicet qui ei uoluntate subiecti sunt, et urbis habitator est, multorum que salutem suam mercedem facit. in priori templo quod dicitur sanctuarium quingenti per singula latera calami describuntur et rursum quinquaginta cubiti quibus omnis sacerdotum possessio separatur, in secundo autem sanctuario ubi sunt sancta sanctorum latitudo templi et spatium non describitur sed incertus numerus est: quod quidem et in possessionem principis inuenimus, qui absque ullo numero habet possessionem in populo israel, dum profectus uniuersorum redundat ad principem: et discipulorum salus praemium magistrorum est.

haec dicit dominus deus: sufficiat uobis, principes in israel; iniquitatem et rapinas intermittite, et iudicium et iustitiam facite: separate confinia uestra a populo meo, ait dominus deus. pro 'rapinis' 'miseriam' septuaginta transtulerunt; pro 'confiniis' 'oppressionem'. est autem sensus: 'quia accepistis partem uestram, o principes - scriptura dicente: principi quoque hinc inde in separationem sanctuarii in possessionem ciuitatis (subauditur: dabitis) -, et tanta est uestra potentia, ut unius tribus partem acceperit uestra possessio: idcirco praecipio uobis atque commoneo, ut sufficiat huc usque iniquitatem fecisse et rapinas, dum aliena inuaditis atque deripitis; et - quia scriptum est: demitte malum et fac bonum, e contrario: iudicium facite atque iustitiam, iudicantes pupillo et iustificantes uiduam -: separate uestra confinia a populo meo, ne uidelicet terminos transferatis, et quia ipsa uicinia laedit humiliorem, qui supercilium maioris et potentioris non potest sustinere'. hoc interim dictum sit ad illius temporis populum; ceterum et nostris principibus praeceptum poterit coaptari - qui in morem pharaonis et aegyptiorum opprimunt filios israel per potentiam, nec meminerunt scriptum: ducem te constituerunt? ne eleueris, sed esto inter eos quasi unus ex ipsis -, et illud quod in euangelio kata~g lucam dominus loquitur: si autem dixerit seruus ille in corde suo: moratur dominus meus uenire; et ceperit percutere seruos suos et ancillas, et comedere et bibere et inebriari: ueniet dominus serui illius in die quo non putat et in hora quae nescit, et diuidet eum, partem que eius ponet cum infidelibus; discipulos quoque suos in euangelio secundum matthaeum his praeceptis erudit: scitis quoniam principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos; non sic erit inter uos, sed qui uoluerit in uobis magnus esse fiet uester minister, et qui uoluerit esse primus, sit omnium seruus. sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis: multa sunt, si uoluero de sacris scripturis reuoluere, ubi maiorum superbia coercetur et ad humilitatem omnes domini prouocantur dicentis: discite a me quia mitis sum et humilis corde.

LIBER 14

quod in principio templi hiezechielis debui dicere, nunc praepostero ordine in fine dicturus sum, illius uersiculi memor: hic labor ille domus et inextricabilis error, de quo et in alio loco idem poeta decantat: ut quondam creta fertur labyrinthus in alta parietibus textum caecis iter ancipitem que mille uiis habuisse dolum, qua signa sequendi frangeret indeprensus et irremeabilis error. ita et ego, sanctarum scripturarum ingressus oceanum et mysteriorum dei ut sic loquar labyrinthum - de quo scriptum est: posuit tenebras latibulum suum et: nubes in circuitu eius -, perfectam quidem scientiam ueritatis mihi uindicare non audeo, sed nosse cupientibus aliqua doctrinae indicia praebuisse: non meis uiribus sed christi misericordia, qui, errantibus nobis, ... ipse dolos tecti ambages que resoluit, caeca regens spiritu sancto uestigia. quem sequentes, ad portum explanationum prophetae hiezechielis peruenire poterimus, in quem extremus, id est quartus decimus, hic liber est; quem si, orante te, uirgo christi eustochium, ad finem usque perduxero, et dominus uitae huius concesserit spatium, transibo ad hieremiam qui unus nobis remanet prophetarum; cuius interpretatio, mei quidem laboris et tuarum orationum, sed proprie christi erit clementiae.

45. statera iusta et 'oephi' iustum et batus iustus erit uobis; 'oephi' et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem batus, et decimam partem 'oephi': iuxta mensuram 'cori' erit aequilibratio eorum. siclus autem uiginti obolos habet; porro uiginti sicli et uiginti quinque sicli et quindecim sicli minam faciunt. (lxx: statera iusta et mensura iusta et choenix iustus erit uobis ad mensuram, et choenix similiter unus erit ad accipiendum: decima pars gomer choenix, et decima pars gomer 'oephi', ad gomer erit aequum et ad pondus uiginti oboli: uiginti sicli, quinque et uiginti sicli et quindecim sicli mina erit uobis). hic locus iuxta septuaginta non cohaeret et penitus intellegi non potest, dum non solum numeros mensurarum sed etiam nomina commutarunt: pro 'oephi' enim interpretati sunt 'mensuram' generale nomen pro speciali, et pro 'bato' 'choenica'; pro 'omer' quoque hebraico, qui graece dicitur 'corus', transtulerunt 'gomor', rursum que pro 'bato' 'choenica'. dicamus ergo iuxta hebraicum et litteram, et quid nobis uideatur in singulis apertius explicemus. 'statera', quae hebraice dicitur 'mozene', in his intellegitur quae appenduntur; 'epha' autem, quae in graeco sermone corrupte dicitur 'oephi', ad mensuram pertinet uariarum frugum, uerbi gratia tritici, hordei, leguminum; porro 'batus', qui hebraice appellatur 'bath', eadem mensura est quae et 'oephi' et in speciebus tantum liquidi, uini et olei et ceteris istiusmodi; 'corus' triginta habet modios, et in utraque mensura, hoc est tam aridarum quam liquentium, tenet principium; decima pars 'cori' in his quae modio mensurantur appellatur 'epha' - id est tres modii -, et decima pars 'cori' in speciebus liquidis uocatur 'batus' siue 'badus': ut eiusdem mensurae sit 'epha' et 'batus'; porro 'siclus', qui graece dicitur 'stater', uiginti habet obolos; 'mina' uero, quae graece appellatur 'mna', habet sexaginta siclos, qui faciunt obolos mille ducentos; quod autem dicit: uiginti sicli et uiginti quinque sicli et quindecim sicli minam faciunt, lectorem turbare non debet: idcirco enim difficultas in numeris ponitur, ut intentum animum faciat auditoris - unde et multa dicuntur in parabolis et aenigmatibus, ut: qui habet aures audiendi, audiat; omnis que prophetia obscuritate continet ueritatem, ut discipuli intrinsecus audiant, uulgus ignobile et foris positum nesciat quid dicatur -. praecepit ergo scriptura diuina ut iusta sint pondera - dicens: non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor. statera uera et iusta erit uobis, et mensura uera et iusta erit tibi; et in prouerbiis dicitur: statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu dei -, quod quidem non solum in commerciis et usu cotidianae uitae nobis est obseruandum, sed in omnibus custodienda iustitia - dicente scriptura: sermonibus tuis facies stateram et appendiculum -, ut, et in uerbis et in opere et in cogitationibus, omnia pondere et ratione faciamus. obolum autem, hoc est uicesimam partem 'sicli' siue stateris, esse minimam portiunculam, in alio loco legimus: eius qui fidelis est, totus mundus diuitiarum; illius autem qui infidelis est, neque obolus - quasi aliis uerbis dixerit: 'infidelis nihil in mundo possidet, sed etiam minima indiget portione', de qua alio uerbo in euangelio dicitur: non egredietur inde, nisi reddat nouissimum quadrantem, hoc est etiam extremum nummum et minutum -; legimus decem minas singulis seruis ad negotiandum traditas, et in alia parabola inter seruos talenta diuisa, et debitorem quingentorum denariorum, et quinquaginta et operarios uineae qui singulos accipiant denarios, et mulierem uiduam quae drachmam perdiderit et uix eam lucernae accensione repperit: quae omnia quem sensum habeant, non huius temporis est disserere.

et hae sunt primitiae quas tolletis: sextam partem 'oephi' de 'coro' frumenti, et sextam partem 'oephi' de 'coro' hordei. mensura quoque olei, batus olei, decima pars 'cori' est; et decem bati 'corum' faciunt, quia decem bati implent 'corum'. (lxx: et haec sunt primitiae quas separabitis: sextam partem mensurae de gomor tritici et sextam partem 'oephi' de 'coro' hordei. et praeceptum olei: cotylen - id est cyathum - olei de decem cotylis, quia decem cotylae sunt gomor). et hic, mutatis nominibus mensurarum, in septuaginta editione confusa sunt omnia, ut quid dicatur non possit intellegi: qui enim supra pro 'oephi' 'mensuram', et pro 'bato' 'choenica' dixerant, et pro 'coro' 'gomor', pro 'siclo' 'appendiculum', et hic pro 'oephi' 'mensuram', pro 'coro' nunc 'gomer' nunc ipsum 'corum', et in mensura olei pro 'bato' 'cotylen' id est 'cyathum'. dicamus igitur primum iuxta litteram. dekatas~g - hoc est decimam partem - omnium frugum leuiticae tribui populus ex lege debebat, rursum ex ipsis decimis leuitae - hoc est inferiorum ministrorum - gradus decimas dabat sacerdotibus, et haec est quae appellatur deuteron~g dekat�~g - erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo israel in suis horreis separabat, ut comederet eas cum iret ad templum in urbe hierusalem et in uestibulo templi et sacerdotes ac leuitas inuitarent ad conuiuia: erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant, quae graeco sermone appellantur pt�chodekatai~g -; at uero primitiua quae de frugibus offerebant, non erant speciali numero definita sed offerentium arbitrio derelicta, traditionem que accepimus hebraeorum, non lege praeceptam sed magistrorum arbitrio inolitam: qui plurimum quadragesimam partem dabat sacerdotibus, qui minimum sexagesimam, inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerri quodcumque uoluissent; quod igitur in pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter sacerdotum auaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis deferendis, id est: ut sexagesimam partem offerant eorum quae gignuntur e terra - si enim 'corus', qui hebraice appellatur 'omer' et a septuaginta dicitur 'gomer', triginta habet modios tam in aridis speciebus quam in liquentibus, 'epha' quoque et 'batus', iuxta quod supra diximus, decima pars est 'cori', praecipitur que ut sexta pars tam 'oephi' quam 'bati' detur sacerdotibus in primitiis offerendis, quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere debere -. haec interim iuxta litteram et iuxta hebraicam ueritatem et sensisse et audisse sufficiat. nunc reuertamur ad intellegentiam spiritalem, in qua primum quaerendum quomodo dicatur: 'honora dominum de iustis tuis laboribus, et da ei primitias de fructibus iustitiae tuae, ut impleantur cellaria tua frumento, et uino torcularia tua redundent, ut, postquam obtuleris primitias laborum tuorum atque uirtutum et dixeris: ecce nunc ego attuli tibi primitias fructuum terrae, quod dedisti mihi, domine, merearis audire: benedictus tu in ciuitate et benedictus in agro; benedicti filii uteri tui et genimina terrae tuae, et fructus iumentorum tuorum et cetera, et possideas - iuxta apostolum - omnem benedictionem spiritalium in caelestibus in christo, dum quidquid habes non tuae putas esse uirtutis sed eius misericordiae qui fruges dedit'. et siquidem tantum habuerimus scientiam scripturarum ut mystica quaeque pandamus et doceamus homines, id est rationale animal, damus primitias frumenti nostri; sin autem post anag�g�n~g puram tantum sequamur historiam quae simplices nutrire potest - iuxta illud quod scriptum est: homines et iumenta saluos facies, domine -, damus primitias hordei nostri - quod hordeum: seruit et isaac in terra alienigenarum, et ortum est ei centuplum -. qui hordei dat primitias potest dicere: dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit, super aquas refectionis educauit me, qui autem frumento rationalia pascit animantia uertit sententiam et dicit: praeparasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me, et postquam olei et uini obtulerit primitias iungit et loquitur: impinguasti in oleo caput meum, et calix tuus inebrians quam praeclarus est: illo oleo quod absque faece mundissimum ad lucernam domini praeparatur - quod qui praeparauerit: exhilaratur facies eius in oleo, oleo exsultationis quo christus unctus est prae participibus suis, et effectus oliua cum propheta cantabit: ego autem, sicut oliua fructifera in domo dei -, et illo uino quod de uera uite redundat in torcularibus saluatoris - dicente domino: ego sum uitis, uos propagines, pater meus agricola -; de his torcularibus tres psalmos legimus, octauum et octogesimum et octogesimum tertium, qui omnes ad ecclesiae sacramenta referuntur. et in ueteri quidem lege absque mensura erant et numero primitiae: non enim ad mensuram deus dabat spiritum; in secunda autem aedificatione templi quod hiezechielis prophetia continet, certa mensura est, id est sexagenarius numerus: quo mundus expletur, et dicitur nobis: in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis.

et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt in israel, in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait dominus deus. omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi israel; et super principe erunt holocausta et sacrificium et libamina, in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis: in uniuersis sollemnitatibus domus israel: ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo israel. supra dixit quota pars eorum quae appenduntur, mensurae quoque tam aridarum specierum quam liquentium debeat offerri principi; nunc eundem primitiarum in animantibus ordinem tenet, et unum de grege ducentorum arietum iubeat offerre israel: quos nutrit israel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum populo israel, ait dominus deus. quod nos interpretati sumus: de his quae nutrit israel, in hebraico scriptum est 'memmasce', quod aquila et symmachus interpretantur apo~g t�n~g hudat�n~g, septuaginta et theodotio: apo~g t�n~g potist�ri�n~g: quorum alterum de irriguis, alterum de canalibus siue piscinis sonat, ut uidelicet primitiae principis non alibi nisi irriguis nutriantur. et quomodo in superioribus legimus sexagesimam partem debere offerri principi de his quae appenduntur et quae mensurae subiacent, sic nunc ducentesima pars animantium iubetur offerri, et huius legis huius que praecepto omnem populum esse subiectum: ut offerat duci siue principi, quod uidelicet per illum holocausta et sacrificia et libamina in singulis sollemnitatibus offerantur populo, et expietur domus dei; ex quo animaduertendum quod, quomodo populus debitor est primitiarum offerendarum principi, sic princeps debitor est populi offerre pro eo uictimas; quem iuxta tropologiam non alium intellegere possumus, nisi deum saluatorem. iste de ducentis animantibus suscipit arietem - siue, ut significantius hebraicus sermo demonstrat, bosk�ma~g, quod ad cuncta animantia et non proprie ad arietem referri potest -, et suscipit animal uel arietem qui nutritus est in locis irriguis, sanctarum uidelicet scripturarum, et potest dicere: dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in locum pascuae ibi me collocauit, super aquas refectionis educauit me; haec erant irrigua, immo hi canales, ad quos et iacob ducebat pecora sua, ut in ipsis biberent atque conciperent et iuxta uirgarum colorem fetus ederent domino. pro 'sacrificio', hoc est thusiai~g, aquila et symmachus 'donum' interpretantur, quod in hebraico dicitur 'manaa', et proprie non pertinet ad hostiam sed ad ea quae ex simila et polenta et oleo offeruntur in sacrificio; 'holocaustum' uero est quod totum offertur deo et sacro igne consumitur; 'pacifica', quando reconciliamur deo: et pro nobis apostolus loquitur: precamur pro christo: reconciliamini deo, et in alio loco: deus erat in christo mundum reconcilians sibi. iste autem princeps, cui primitiae de animantibus offeruntur, ipse est rex, ut in crucis quoque titulo demonstratur hebraicis et graecis litteris ac latinis - nitentibus que iudaeis, ut deponeretur titulus triumphalis, gentium in pilato turba, respondit: quod scripsi, scripsi -. super principe, inquit, erunt: pulchre sacerdotalis dignitas commonetur cui subiecta sit officio, ut sciat se sacrificium et libamina quae offeruntur ex uino, pro populo offerre debere in cunctis sollemnitatibus: tam uidelicet in kalendis, id est neomeniis, quam in sabbatis, quando tenebris cuncta operientibus lunaris exordium luminis est, in requie sabbatorum: ut faciat uidelicet pro peccato ad expiandum pro domo israel, quae est ecclesia dei uiuentis, columna et firmamentum ueritatis: ista est enim domus uiuentis dei et domus israel, quae expiatione suorum indiget peccatorum.

haec dicit dominus deus: in primo mense, una mensis, sumes uitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris. et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignorauit et errore deceptus est, et expiabitis pro domo. in primo mense, quartadecima die mensis, erit uobis pascha sollemnitas; septem diebus azyma comedentur. et faciet princeps in die illa pro se et pro uniuerso populo terrae uitulum pro peccato; et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum domino septem uitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus, et pro peccato hircum caprarum cotidie; et sacrificium 'oephi' per uitulum et 'oephi' per arietem faciet, et olei 'hin' per singula 'oephi'. septimo mense, quintadecima die mensis, in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo. (totum capitulum posui ne diuisum per singula legentis animum conturbaret, et primum de interpretationis uarietate dicendum est; ubi nos interpretati sumus: in quattuor angulis crepidinis altaris, lxx transtulerunt: et super quattuor angulos templi et super altare; et ubi nos diximus: pro unoquoque qui ignorauit et errore deceptus est, illi posuerunt: pro ignorante et paruulo; in eo quoque ubi nos diximus: et sacrificium 'oephi' per uitulum 'oephi' et 'oephi' per arietem faciet, et olei 'hin' per singula 'oephi', illorum editio tenet: et sacrificium et coctionem uitulo et coctionem arieti dabis, et olei 'hin' coctionis; in extremo quoque uersiculo ubi nos diximus: in sacrificio et in oleo, illi dixerunt: sicut in manaa, sicut in oleo). in primo, inquit, mense et prima die mensis - haud dubium quin nisan significet -, et: sumes uitulum de armento, non qui domi nutritus sit sed qui in armento, hoc est de grege et numero plurimorum; in septima quoque eiusdem mensis die: quae duae sollemnitates, hoc est primi mensis prima dies et eiusdem septima, in lege moysaica non habentur; quartumdecimum autem diem mensis quo pascha celebratur, et moyses praecepit obseruandum: quando septem diebus azyma comedimus; quartam uero sollemnitatem, de qua dicit: septimo mense, quintadecima die mensis, in sollemnitate et cetera: uidetur mihi significare scenopegiam, quam hic sine nomine posuit. recurramus ergo ad singula, et quid nobis uideatur breuiter disseramus. esse sollemnitates et spiritales apostolus docet: ne ergo quis uos iudicet in cibo aut in potu aut in sollemnitates aut neomeniae aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum; et, si per esaiam loquitur deus: neomenias uestras et sabbata uestra et diem magnum non suscipio: ieiunium et ferias et neomenias et sollemnitates uestras odit anima mea, manifestum est ut, qui sollemnitates oderit iudaeorum, suas diligat, sabbatum uidelicet quod relictum est populo dei: ut uideamus quae a deo donata sunt nobis: et loquamur non in doctis humanae sapientiae uerbis, sed in doctrina spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes: in praesenti enim saeculo quod in maligno positum est dies bonas uidere non possumus sed in nouo, de quibus diebus in carmine moysaico spiritus sanctus canit: memento dierum antiquitatis, intellegite annos generationis generationum, de quibus et sanctus loquebatur in psalmo: nocte in corde meo meditabar, et iterum: et annos aeternos in mente habui et meditatus sum; qui istum non suscepit intellectum, respondeat quomodo illud possit exponere quod esaias de futuro et nouo saeculo uaticinatur: erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, et ueniet omnis caro adorare dominum, quando ueri adoratores nequaquam adorabunt in monte garizin nec in hierusalem, sed in spiritu et ueritate, quando erit caelum nouum et terra noua et: liberabitur omnis creatura a seruitute corruptionis in libertatem filiorum dei et sol septies tanto lumen accipiet et luna soli comparabitur: accessimus enim ad montem 'sion', quod interpretatur 'specula', et ad ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem, et ad milia angelorum sollemnitates, de qua sollemnitate loquitur et alius propheta: quid facietis in diebus congregationis et in diebus sollemnitatis domini? hoc est illud quod et alibi dicitur: celebra, iuda, festiuitates tuas, redde uota tua si ergo didicimus sollemnitates spiritales, consequenter docebimur et uictimas spiritales: assumitur uitulus de armento - siue taurus, ut interpretatus est symmachus -, liber et nullo pressus iugo, hoc est onere peccatorum, et immaculatus: qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, uitulus nouellus cornua efferens et ungulas: ut in ipso mundetur et expietur sanctuarium. et tollet, inquit, sacerdos de sanguine eius quod erit pro peccato omnium, qui aliis uerbis agnus appellatur in exodo, et in euangelio, baptista ioanne dicente: ecce agnus dei qui tollit peccata mundi; sanguis autem ipse est pretiosus, in quo redimimur in passione domini saluatoris, cuius carnibus alimur et cruore potamur, quo tanguntur quattuor anguli crepidinis 'altaris' - quod theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit 'azara', siue 'templi' ut septuaginta transtulerunt -, ut sanctificetur domus et altare - uniuersa enim mundi elementa hoc sanguine sanctificantur - ut, cum quis expiatus fuerit atque mundatus, ingrediatur portam atrii interioris et possit domini arcana cognoscere, et consequenter uenire ad septimam diem mensis primi et consequi requiem et domino offerre sacrificium: tam pro ignorantia - de qua dauid loquitur: delicta iuuentutis meae et ignorantiae meae ne memineris -, quam pro paruulo - qui, cum ad perfecti uiri mensuram peruenerit, destruit ea quae paruuli sunt et loquitur confidenter: dum essem paruulus, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus sapiebam -, siue pro eo qui errore deceptus est et non tam uoluntate quam boni opinione peccauit. completis autem duabus sollemnitatibus primi mensis, hoc est primae diei et septimae eius, uenit ad quartumdecimum diem mensis, in quo paschae sollemnitas est, de qua scriptum est: etenim pascha nostrum immolatus est, christus; tunc comedimus septem diebus azyma in requie et securitate rerum omnium, quando, fermentum malitiae et nequitiae destruentes, manducamus azyma sinceritatis et ueritatis, principe nostro cuncta haec pro nobis offerente: et primum 'pro seipso' - suscepit enim corpus humanum et pro peccato destruxit peccatum, qui pro nobis dolet et portat infirmitates nostras -, deinde 'pro domo sua' - quod in septuaginta scriptum est sed in hebraico non habetur - id est pro ecclesia et pro omni populo terrae, uniuerso uidelicet humano genere: saluator est enim omnium hominum et maxime fidelium; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non solum pro nobis, sed pro omni mundo. oblato autem uitulo pro uniuerso populo terrae, in septem diebus reliquis dominicae passionis septem uituli et septem arietes immaculati offeruntur cotidie ut holocausto et igne dominico concrementur: septem autem uituli et septem arietes sunt qui configurantur dominicae passioni, ut imitentur uerum uitulum et uerum arietem, et sanguine martyrum per septem dies totius mundi peccata mundentur; hircus quoque caprarum offertur pro peccato cotidie, septem uidelicet diebus. attendendum que diligentius quod in sacrificio 'oephi' per uitulum et 'oephi' per arietem et olei 'hin' offeruntur quae lege praecepta sunt, in oblatione autem hirci nec 'oephi' nec, ut septuaginta transtulerunt, 'coctio' ponitur - qui pro 'oephi' [pemma]~g hoc est 'coctionem' interpretati sunt -; 'hin' uero, qui olei certa mensura est de qua ante iam diximus, assumitur in sacrificio uituli et arietis, ut fomentum luminis sempiterni et requiem laboris et lassitudinis sanitatem post placationem peccatorum accipere possimus. in septimo quoque mense, quintadecima mensis die, hoc est scenopegiarum, idem oblationis et sacrificiorum ordo seruandus est: tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo, ut festiuitatem domini, fugatis tenebris et orto lumine olei, consequamur, clariores que habeamus sollemnitates in quibus nobis omnia peccata donantur.

46. haec dicit dominus deus: porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit; die autem sabbati aperietur, sed et in die kalendarum aperietur, et intrabit princeps per uiam uestibuli portae deforis, et stabit in limine portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae, et egredietur; porta autem non cludetur usque ad uesperam. et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis ac kalendis coram domino. holocaustum autem hoc offeret princeps domino in die sabbati: sex agnos immaculatos et arietem immaculatum, et sacrificium 'oephi' per arietem, agnis uero sacrificium quod dederit manus eius, et olei 'hin' per singula 'oephi'; in die autem kalendarum: uitulum de armento immaculatum et sex agni et aries immaculati erunt, et 'oephi' per uitulum, 'oephi' quoque per arietem faciet sacrificium, agnis autem sicut inuenerit manus eius, et olei 'hin' per singula 'oephi'. ubi nos interpretati sumus 'oephi' quae est decima pars 'cori', septuaginta transtulerunt pemma~g quod in nostra lingua 'coctionem' sonat; et ubi nos diximus 'sacrificium', illi ipsum hebraicum posuere uerbum 'manaa', quod aquila 'donum' uel 'sacrificium', theodotio 'sacrificium' transtulit. et interim, priusquam quod ista significent disseramus, ipsa scripturae paraphrastik�s~g uerba pandenda sunt. porta, inquit, atrii interioris sex diebus - de quibus scriptum est: sex diebus operaberis et facies omnia opera tua - erit clausa, nec quaelibet porta, sed quae respicit ad orientem unde oritur sol iustitiae; porro die sabbati, id est septimo in quo requies est, aperietur per singulas hebdomadas, et rursum completis diebus triginta, quando alterius mensis finis est et alterius exordium est, neomenia die uidelicet kalendarum aperietur, ut quod priuilegium habet septimus dies in hebdomada, hoc habeat priuilegium mensis exordium. cur autem aperiatur die septimo et die kalendarum porta interioris atrii quae respicit ad orientem, sequens sermo monstrabit: et intrabit, inquit, princeps per uiam portae deforis - atrii uidelicet exterioris -, et stabit in limine portae - atrii interioris quae respicit orientem -, nec ingredietur atrium interius sed, illo stante, alii sacerdotes faciant pro ipso 'holocaustum' - quam 'oblationem' interpretatus est symmachus -, et pacifica siue quae ad salutem pertinent -, ut, postquam hostia principis sacro igne fuerit concremata et dux reconciliatus deo, tunc adorare possit super limen portae interioris atrii in quo steterit, et egrediatur. quid igitur? post egressionem principis statim porta claudetur? nequaquam, sed aperta erit usque ad uesperam, ut post principem: omnis populus terrae adoret contra ostium portae illius: adoret autem in sabbatis et in kalendis quando aperitur porta. et quia supra dixerat: facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, nec significauerat holocaustorum numerum, nunc infert: holocaustum autem hoc offeret princeps domino in die sabbati - offeret autem non per se, sed per sacerdotes de quibus scriptum est: et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius -: sex, inquit, agnos immaculatos et arietem immaculatum, ita ut sacrificium arietis mensura 'oephi' sit - quae hebraice appellatur 'epha' -, sex autem agnis sit sacrificium quod offerre potuerit manus eius qui offert, et per singula 'oephi', erit olei mensura quae appellatur 'hin'; kalendarum autem, hoc est neomeniarum dies, hoc habuit priuilegium amplius a die sabbati, ut: uitulus immoletur de armento (siue taurus) immaculatus, cetera autem, hoc est sex agni immaculati et aries immaculatus et sacrificia eorum, ritum sabbati possidebunt, ita dumtaxat ut, sicut in ariete 'oephi' offertur sacrificii, id est similae et 'hin' olei, ita offertur et in uitulo. haec perspicuitatis causa sint posita, nunc spiritalem sensum domino donante reseremus. sex diebus, quibus operamur in mundo, porta orientalis atrii interioris nobis clausa est; postquam autem uenerimus ad diem septimum, id est ad diem sabbati in quo aeterna requies est, siue ad diem kalendarum, quando post caecam noctem et horribiles tenebras lucis exordium est, aperitur nobis porta orientalis; et si quis nostrum per merita uirtutum ducis nomen et dignitatem fuerit consecutus, per uiam uestibuli portae deforis, hoc est per mundi huius labores, et portam ecclesiae, quae adhuc in terrenis finibus posita est, ingredietur, non interius atrium - hoc enim in praesenti loco scribitur - sed ad limen portae interioris: stabit autem in ea; sin autem princeps in praesenti scriptura non ingreditur atrium interius, sed stat in limine eius, nulli dubium est nunc ex parte nos uidere et ex parte cognoscere, et necdum reuelata facie gloriam domini contemplari. denique, stante principe in limine portae atrii interioris, ceteri sacerdotes, quibus hoc officium delegatum est - quos possumus intellegere uirtutes angelicas -, facient pro ipso holocaustum et pacifica - indigemus enim misericordia dei et omnis creatura ad comparationem creatoris immunda est diuino igne purganda, quo et esaiae prophetae purgata sunt labia -, ut, postquam per sacrificium pacem receperit, tunc in limine constitutus adoret omnipotentiam dei et se atrii interioris ingressu fateatur indignum et statim egrediatur; postquam autem qui primus est fuerit egressus, non claudetur usque ad uesperam huius saeculi ipsa porta interioris atrii, sed aperta erit ut populus quoque terrae sit ad ostium et adoret ad eum: nequaquam omni tempore, sed quando requieuerit a peccatis et, fugatis tenebris fidei, scientiae lumen acceperit. hoc autem ipsum holocaustum quod offert princeps per sacerdotes in die sabbati, sex agnorum immaculatorum numero terminatur - post sex uidelicet diebus in quibus operamur in mundo - et arietem immaculatum qui princeps gregis est, ita ut per singulos arietes offeratur in sacrificio 'oephi', id est decima pars 'cori'; in agnorum autem sex sacrificio certa mensura non ponitur, sed quantumcumque dederit manus eius qui offert, hoc est pro operum qualitate atque mensura; olei autem 'hin' offeret per singula 'oephi' - hoc est oleum quod sibi quinque uirgines praepararunt -, ut ungat similam siue commisceat, et omnis oblatio dei plena sit lumine ueritatis, et exhilaretur facies offerentis in oleo; die autem kalendarum, hoc est die tricesimo, quando primogenita et leuitae numerantur in legem praeter omnem israel de quibus supra diximus, offertur uitulus de armento immaculatus - super quo plenius in priori capitulo disseruimus - et agni sex et aries immaculati et cetera quae offeruntur in sabbatis, ut aeternam requiem consequamur, et mereamur audire: euge, serue bone, quia in paucis fidelis fuisti, super multa te constituam: intra in requiem domini tui, et non solum ad portam interioris atrii peruenire sed etiam penetralia eius intrare possimus et illud opere possidere: plantati in domo domini, in atriis dei nostri florebunt.

cum que ingreditur princeps, per uiam uestibuli portae ingrediatur, et per eandem uiam exeat. et cum intrabit populus terrae in conspectu domini in sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per uiam portae meridianae; et qui ingreditur per uiam portae meridianae egrediatur per uiam portae aquilonis: non reuertetur per uiam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur. et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium 'oephi' per uitulum et 'oephi' per arietem, agnis autem erit sacrificium sicut inuenerit manus eius, et olei 'hin' per singula 'oephi'. princeps ille, de quo supra dictum est: et intrabit princeps per uiam uestibuli portae deforis, et per eandem ingrediatur et per eandem egrediatur: liberi enim arbitrii est et potestatem habet ponendi animam et rursum resumendi eam, tam que ad nos ueniens quam ad caelestia conscendens eadem maiestatis suae utitur libertate. denique non quaerit nundinas nec sollemnitates, nec differentiam ullam obseruat dierum, quia omne tempus et festiuitas est; populus autem in nundinis tantum et in sollemnitatibus ingreditur et egreditur, et non per eandem uiam sed per alteram atque alteram: scriptum est enim: et cum intrabit populus terrae in conspectu domini in sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per uiam portae meridianae; et qui ingreditur per uiam portae meridianae egrediatur per uiam portae aquilonis: non reuertetur per uiam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur - quod non solum his praecipitur qui egrediuntur de sodomis et dicitur eis: nec respicias retrorsum, neque illis qui manum mittunt ad aratrum ut non respiciant ea quae post tergum sunt, sed in domo quoque domini constitutis iubetur ne post terga respiciant et reuertantur ad egena et infirma elementa et incipientes spiritu carne consumentur, sed ut de spiritalibus quoque ad maiora procedant et dicant cum apostolo: praeteritorum obliuiscens, et in priora me extendens, ut nequaquam ex parte cognoscant et ex parte prophetent sed ueniant ad perfectum: iuxta eam tamen perfectionem quam potest capere humana natura, ut intellegamus illud euangelicum: et uos, cum omnia feceritis, dicite: serui inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus; unde et apostolus in eadem epistola de duabus loquitur perfectionibus: quasi perfectus enim scribit: non quia iam accepi, et quia iam perfectus sum; persequor autem, si apprehendam in quo et comprehensus sum a christo, statim que quasi perfectus loquitur: unum autem: posteriorum obliuiscens, ad ea quae in priora sunt me extendens, iuxta propositum persequor ad brauium supernae uocationis. quotquot ergo perfecti, hoc sapimus - quomodo enim potest stare sententia, ut, qui dixerat: non quia iam accepi aut quia iam perfectus sum, audeat dicere: quotquot ergo perfecti, hoc sapimus? -, ex quo perspicuum est omnem hominem et uniuersam creaturam, quamuis ad perfectionem uenerit, tamen indigere misericordia dei et plenam perfectionem ex gratia, non ex merito possidere -. praecipitur itaque populo terrae, ut, si ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per uiam portae meridianae. quis est iste populus cui hoc praecipitur? nempe gentilium: ut, qui, derelinquens portam aquilonis - a quo: exardescunt mala super terram -, ingressus fuerit templum, non egrediatur nisi per uiam portae meridianae, ad portam luminis, ad portam caloris, ad portam in qua sponsus cubat in meridie; denique dicitur in eodem cantico canticorum: surge, aquilo, et ueni, auster. qui uero ingreditur per uiam portae meridianae, et egreditur per uiam portae aquilonis. quisnam ille est populus? scilicet iudaeorum, qui, derelinquens uiam portae luminis, uadit ad portam aquilonis - de quo dicitur: aquilo uentus durissimus; nam et olla hieremiae a facie aquilonis accenditur -. dicamus et aliter: per portam aquilonis ingreditur qui peccata dimittit, et egreditur per portam meridianam qui uirtutes sequitur; e contrario, si iustus lapsus fuerit in peccatis, ingreditur quidem per portam meridianam, sed egreditur per uiam portae aquilonis. princeps autem, inquit, in medio eorum erit, ingredientium scilicet et egredientium, iuxta illud quod scriptum est: medius inter uos stat, quem uos ignoratis, et apostolus: an ignoratis, quoniam christus in uobis est? - sin autem ignorantibus dicitur quod medius inter eos stet christus, quanto magis scientibus; sed cum inter scientes christus steterit, tunc corpus mortuum fiet propter peccatum et spiritus uiuens propter iustitiam! -; ingreditur autem princeps cum ingredientibus, et egreditur cum egredientibus, utrorumque uirtutis atque peccati testis assistens. in nundinis ergo et in sollemnitatibus - sabbatorum uidelicet et kalendarum et uniuersae festiuitatis de qua in anterioribus locuti sumus - tam in uitulo quam in ariete singula 'oephi' offerentur in sacrificio; in agnis uero non erit certus numerus, nec uoluntati dimissum arbitrium sed uiribus quis utetur et bono conscientiae, ut quantum potest non quantum uult offerat; et super omnia olei 'hin' per 'oephi' singula, ut ungatur simila et lucerna accendatur in conspectu domini, et qui eo utuntur possint dicere: ego autem, sicut oliua fructifera in domo domini.

cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica uoluntaria domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicuti fieri solet in die sabbati, et egredietur, claudetur que porta postquam exierit. et agnum anniculum immaculatum faciet holocaustum cotidie domino; mane et mane faciet illum. et sacrificium (siue manaa) faciet super eo mane mane sextam partem 'oephi' (siue mensurae), et de oleo tertiam partem 'hin', ut misceatur (siue iuxta symmachum aspergatur) similae; sacrificium (siue manaa) domino legitimum, iuge atque perpetuum. facietis agnum et sacrificium et oleum mane mane, holocaustum sempiternum. ubi nos legimus 'immaculatum' et in hebraico scriptum est 'thamim', aquila 'perfectum' interpretatur; et ubi septuaginta 'manaa', theodotio 'sacrificium', aquila et symmachus 'donum' transferunt; pro eo autem quod nos diximus 'spontaneum', septuaginta homologian~g id est 'confessionem' uerterunt; et pro 'principe' 'ducem', hoc enim 'basi' significat. adhuc autem sermo de principe est - de quo esaias loquitur: ecce testimonium in gentibus dedi eum, principem et praeceptorem in gentibus, et hiezechiel: et ego dominus ero eorum in deum, et dauid princeps in medio eorum -. cum igitur iste princeps fecerit spontaneum - et dixerit: uoluntaria (siue spontanea) oris mei beneplacita fac, domine -: 'spontaneum' autem holocaustum, ut totum offerat deo, et pacifica 'uoluntaria' - quod in prioribus non inuenitur, scriptum est enim: et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et de spontaneis ac uoluntariis, quibus nunc dicitur, omnino reticetur -, ut non necessitate faciat sed uoluntate; post holocaustum offerat pacifica, et reconcilietur deo - unde et uirginitas maior est nuptiis, quia non exigitur nec redditur sed offertur -; pro 'pacificis' quae hebraice dicuntur 'selamim', septuaginta 'salutaria' interpretantur: ut ipsa reconciliatio pacificorum salus sit offerentis. cum ergo hoc fecerit princeps: aperietur ei porta (uel, iuxta septuaginta, aperiet sibi portam) quae respicit ad orientem - illam uidelicet portam, de qua scriptum est: haec porta domini, iusti intrabunt per eam, et unde oritur sol iustitiae -. et faciet, inquit, holocaustum suum et pacifica sua - de quibus nunc diximus -; 'faciet' autem: quasi spontaneum sacrificium est, et non alii pro eo 'facient' sacerdotes: uidelicet sicut fieri solet in die sabbati; ergo omni tempore holocaustum et pacificum, quod offertur uoluntarie, reseratam habet portam domini, nec obseruat sabbatum sed omnes dies ei reputantur in requiem. denique, postquam obtulerit holocaustum et pacifica, statim: egreditur, et cluditur post eum ianua (siue cludit ianuam), ut seruetur principi priuilegium suum nec sacrificia eius populo misceantur. et quia generaliter dixerat: spontaneum holocaustum aut pacifica uoluntaria domino, nec apposuerat taurum siue uitulum, arietem uel ouem, hircum que pro peccato, docet quid sit ipsum holocaustum: agnum, inquiens, anniculum immaculatum faciet holocaustum; et non certis diebus, sed: cotidie; nec qualibet alia hora, sed: mane mane faciet illum: per singula uidelicet 'mane', quando, orto sole, lucis exordium est - de quo 'mane' dauid loquitur in psalmo: mane exaudies uocem meam. mane assistam tibi, et uidebo, et in alio loco: ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia, et iterum: deus, deus meus, ad te de mane uigilo. qui sit autem iste agnus immaculatus siue perfectus, et anniculus, esaias plenius docet, dicens: sicut ouis ad uictimam ductus est, et sicut agnus in conspectu tondentis se, sine uoce et non aperiens os suum, et hieremias: ego autem sicut agnus innocens ductus ad uictimam non cognoui, et ioannes euangelista: ecce agnus dei qui tollit peccatum mundi; iste agnus qui immolatur in aegypto et de cuius sanguine armantur postes fidei, et exterminator excluditur; anniculus autem, quia: praedicauit annum domini acceptabilem, diem retributionis. nec miretur lector si idem et princeps est et sacerdos et uitulus et aries et agnus, cum in scripturis sanctis pro uarietate causarum legamus eum dominum et deum et hominem et prophetam et uirgam et florem et radicem et principem et iudicem et regem iustum et iustitiam, apostolum et episcopum, brachium, seruum, unguentum, pastorem, filium et puerum, unigenitum et primogenitum, ostium, uiam, angelum, sagittam et sapientiam, et multa alia, quorum omnium si uoluero testimonia dicere, proprio libro indigent -. in holocausto itaque istius agni immaculati et anniculi qui mane semper offertur: faciet ipse princeps sacrificium (siue 'manaa', et similam siue donum) mane mane sextam partem 'oephi', subauditur similae - sexta autem pars 'oephi' dimidius modius est; si enim 'oephi' decima pars 'cori' est, id est tres modii, nulli dubium quin sexta pars 'oephi' dimidium faciat modium -. de oleo quoque mensurae 'hin' tertia pars offertur, ut misceatur (siue aspergatur) similae; sacrificium domini legitimum, iuge atque perpetuum, quod nulla intermittitur die sed omni tempore, orto sole, semper offertur, ut impleatur quod in fine capituli huius ponitur: faciet agnum in sacrificium et oleum mane mane, holocaustum sempiternum.

haec dicit dominus deus: si dederit princeps (siue dux) donum alicui de filiis suis, hereditas eius filiorum suorum erit, possidebunt eam hereditarie. sin autem dederit legatum de hereditate sua uni seruorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis (pro quo theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit deror), sed reuertetur ad principem; hereditas autem eius filiis eius erit. et non accipiet princeps de hereditate populi per uiolentiam et de possessione eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. huc usque sermo de principe; nunc de heredibus eius praecepta tribuuntur, immo de donis, hereditate atque legatis, quibus dare debeat et quorum sit uel ad tempus uel aeterna possessio. 'si' inquit 'filiis suis dederit uel donum uel hereditatem, ipsi possidebunt eam, quia eis successionis iure debetur et de alio ad alium non potest transire possessio; sin autem dederit uni seruorum suorum legati nomine, tamdiu habebit possessionem quamdiu uel septimus annus remissionis, qui dicitur deror, uel iubilaeus, id est quinquagesimus, adueniat, quando omnis emptio atque donatio reuertetur ad priores dominos: ita ut seruus usum habeat pro tempore, et proprietatem possessionis filii principis'. quod autem sequitur: et non accipiet princeps de hereditate populi per uiolentiam (siue, ut septuaginta transtulerunt, ut opprimat eos uel, ut aquila et symmachus, affligat eos atque contristet), sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, suggillat non solum illius temporis sacerdotes et principes, sed nostri quoque, qui ditiores fiunt sacerdotii dignitate et, praeter ea quae sibi domini dispositione debentur, tollunt a pauperibus per uiolentiam, uel sub honoris nomine diuites spoliant, ut ipsis quoque filiis suis, quibus paterna debetur hereditas, nihil debeant derelinquere, nisi quod sibi a parentibus derelictum est; ergo qui ditior est sacerdos cum uenit ad sacerdotium, quidquid plus habuerit non filiis debet dare sed pauperibus et sanctis fratribus et domesticis fidei qui uincunt merita liberorum, ut reddat ea quae domini sunt domino suo - qui loquitur in euangelio: quidquid uni istorum feceritis, mihi fecistis; ipse enim in pauperibus suscipitur hospitio, uisitatur in carcere, nudus tegitur, sitiens bibit, saturatur esuriens -: ut non dispergatur populus meus a possessione sua: si enim licentiam habuerit princeps uel accipere uel rapere uel sub figura honoris tenere quae non sunt sua et liberis derelinquere, populus qui in nomine dei fuerat congregatus dispergetur in partes atque lacerabitur, siue, iuxta legem, paulatim alterius hereditas transeat ad alium et pereat funiculus diuisionis per quem forte ad unumquemque uenit hereditas; dispergit ergo populum dei et aufert ab eo possessionem fidei sempiternam, qui aliena bona, uel rapina uel adulatione uel blanditiis uel praetexto religionis, filiis fratribus que et consanguineis derelinquit.

et introduxit me per ingressum qui erat ex latere (uel post tergum) portae in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes (siue exedras, et thalamos) qui respiciebant ad aquilonem, et ecce ibi erat locus uergens ad occidentem (siue ad mare, et ut lxx transtulerunt separatus); et dixit ad me: iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato (siue pro ignorantia et pro peccato), ubi coquent sacrificium (siue manaa, et donum), ut non efferant in atrium exterius et sanctificetur populus. et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii. in quattuor angulis atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum: mensurae unius quattuor erant. et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum (siue propter accubita, quae aquila stibadas~g interpretatus est, symmachus periphragmata~g, theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit turoth). et dixit, inquit, ad me: haec est domus culinarum, in qua coquunt ministri domus uictimas populi (siue uictimam, hoc enim hebraice significat zeba). uir qui calamum tenebat manu et funiculum caementarii quo aedificium metiretur: 'introduxit' inquit 'me per ingressum qui erat ex latere portae (uel post tergum portae) - nec posuit cuius portae, orientalis, australis aut alterius plagae, sed reliquit incertum -, ut irem ad locum sanctuarii et in gazophylacia siue cubicula sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem et ad mare': ad septentrionem uidelicet et ad occidentem, hanc habente scriptura sancta consuetudinem, ut prositum terrae iudae semper mare occidentem uocet - et considerandum quod locus sacerdotum: ubi pro delicto (siue pro ignorantia) et pro peccato coquuntur sacrificia ne cruda efferantur in atrium exterius, ad aquilonem et occidentem positus sit, unde uentus frigidissimus oritur et ubi solis lumen occumbit; ex quo ostenditur, quidquid ad edulium pertinet, uel pro errore esse uel pro peccato: sin autem et pro ignorantia offertur sacrificium, quanto magis pro delicti conscientia!: unde et iob offerebat mane cotidie hostiam pro filiis suis, timens ne per ignorantiam deliquissent -. quod autem sequitur: 'ut non efferant in atrium exterius et sanctificetur populus qui sanctificationi non fuerat praeparatus', illud significat, ne facile non sanctificatis sancta tribuamus: ne mittamus, iuxta euangelium, margaritas ante porcos nec demus sanctum canibus - denique moyses tribus diebus ab omni immunditia et ab uxorum complexu uult populum sanctificari, ut accedat ad montem sina et sanctificatus sancta suscipiat. sin autem, accessuri ad audienda et suscipienda uerba dei, sanctificari iubentur ab uxoribus, manifestum est et in lege illud apostolicum contineri: nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et ex consensu abstinendum ab uxoribus, ut uacemus orationi -. post haec scriptum est: et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii, et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii, in quattuor atriolis anguli atriola disposita; ille uir, quem saepe commemorat, eduxit eum de loco sacerdotum qui uergebat ad aquilonem siue qui erat separatus, ubi coquunt sacerdotes pro delicto et pro peccato uel ignorantia; eduxit autem in atrium exterius: ex quo intellegimus illud atrium, de quo egressus est, fuisse interius, et multa esse atria in scripturis sanctis - de quibus legimus: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri, et in ioanne: et alias oues habeo, quae non sunt 'ex hoc atrio'; et illas oportet me adducere: et uocem meam audient, et fient unum 'atrium' et unus pastor - hoc enim graece aul�~g significat, quod latina simplicitas in 'ouile' transtulit -: quando enim dicit 'ex hoc atrio', ostendit esse et aliud, quod uel in gentium turba ad distinctionem israel, uel in caelis ad separationem terreni atrii, demonstratur, et pro qualitate meritorum unicuique officio atrium delegatum, super quo in anterioribus plenius disputatum est -; hoc autem atrium, de quo nunc sermo est, per singulos angulos quattuor habebat atriola - quae septuaginta 'minora' uocant et nos pro facilitate sensus hupokoristik�s~g 'atriola' diximus -: quadraginta cubitorum erant per longum et triginta per latum, de quibus numeris in hoc eodem propheta disputasse me memini: quod aliud ad tribulationes et angustias, aliud ad perfectam referatur aetatem - unde quadraginta diebus moyses et helias et dominus atque saluator in eremo ieiunarunt; et ad sacerdotale officium non - ut septuaginta - post uicesimum quintum aetatis annum, sed post tricesimum accedunt, quamobrem et dominus triginta annorum erat cum uenit ad baptismum, et in hoc eodem propheta tricesimus annus ponitur in exordio. ubi igitur cibi, ibi et angustia atque tentatio per quae parantur cibi; et ubi in perfecti uiri uenerimus aetatem, ibi calcanda sunt omnia, et dicendum: habentes uictum et uestitum, his contenti sumus, et: si dederit mihi dominus cibum ad uescendum et uestem ad operiendum, uel certe illud: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illas destruet; neque enim in futuro manducabimus et bibemus, sed illo uescemus pane: qui de caelo descendit, de quo in psalterio canitur: panem angelorum manducabit homo, et: meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui me misit -. quod autem mensura una atriolorum erat quattuor quae atrii maioris angulos possidebant, quattuor mundi significat plagas: quod in sudore uultus nostri comedamus panem et omnis labor noster uentri stercori que proficiat. quae quattuor atriola uel unus paries ambiebat: et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum, uel propinqua habebant accubita, ut, ubi cibi, et mensarum praeparatio. et ne forsitan ignoraret propheta quae cerneret, dixit ad eum: haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domini uictimas populi: populi quidem uictimas quae offeruntur pro delicto siue pro peccato et ignorantia, sed alimenta et refrigeria sacerdotum ut meminerint nihil se aliud debere appetere cum etiam in templo carnis eorum refrigeria praeparata sint.

47. et conuertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris. et eduxit me per uiam portae aquilonis, et conuertit me ad uiam foras portam exteriorem, uiam quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae redundantes a latere dextro. cum egrederetur uir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos (siue transiuit in aqua, aquam remissionis). rursum que mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua (siue et transiuit in aqua, aquam usque ad femina). et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes (siue et transiuit aquam usque ad lumbos). et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non poterat transuadari (pro quo lxx transtulerunt: et mensus est mille, et non poterat pertransire, quoniam ferebatur aqua instar praecipitis torrentis qui transiri non potest). aquae istae quae egrediebantur subter limen domus, id est templi, non ferebantur ad aquilonem et ad occidentem sed ad orientem et in latere templi dextro, id est ad meridiem, ipsam que meridiem non cuiuslibet loci, sed altaris - ex quo perspicuum fit sacras esse aquas et saluatoris nostri significare doctrinam, iuxta illud quod scriptum est: de sion egredietur lex et uerbum domini de hierusalem, et in alio loco: repleta sunt omnia scientia domini sicut aqua multa operiens mare; de his aquis et zacharias propheta uaticinatus est dicens: in die illo egredietur aqua uiua de hierusalem, et medium eius in mare primum, medium autem illius in mare nouissimum; de his aquis et ad samaritanam dominus loquebatur: si scires quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses eum et dedisset tibi aquam uiuentem, et iterum: omnis qui biberit de aqua ista, sitiet denuo; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, et in templo clamabat atque dicebat: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum; istae sunt aquae de quibus propheta loquebatur in psalmo: super aquam refectionis educauit me, et in hiezechiel: assumam uos de gentibus et de terris, et aspergam super uos aquam mundam, et mundabimini ex omnibus immunditiis uestris. apparuerunt enim fontes aquarum, et in nonagesimo secundo psalmo canitur: eleuauerunt flumina, domine, eleuauerunt flumina uoces suas. a uocibus aquarum multarum, mirabiles elationes maris; istae sunt: aquae siloe quae uadunt cum silentio, de quibus loquitur esaias: haurietis aquas de fontibus saluatoris, et psalmista: benedicite dominum de fontibus israel, et idem esaias de domino saluatore: iste, ait, habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae; panis ei dabitur, et aqua illius fidelis. erupit enim in deserto aqua et uallis in terra sitienti, dicitur que credentibus: noli timere, quoniam redemi te; meus es tu. et si transieris per aquam, te cum ego sum, et rursum: qui sititis, ite ad aquam; et per hieremiam loquitur deus: quod mala fecit populus meus: me dereliquit, fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus, qui aquam continere non possunt. sicut igitur legimus in bonam partem aquas quae egrediuntur de limine templi et referuntur ad doctrinam ecclesiae, sic sunt aquae amarae et aquae pessimae ad quas hieremias propheta nos prohibet accedere dicens: quid uobis et uiae aegypti, ut bibatis de aquis 'geon'? - quae hebraice dicitur 'sior', id est 'turbidae' atque 'coenosae' -, de quibus iratus super haereticis loquitur deus: ecce ego cibabo eos angustiis, et dabo eis potum aquam fellis, in qua draco regnat aegyptius qui dicit: mea sunt flumina, et ego feci ea, qui: omne excelsum uidet et ipse est rex eorum qui in aquis sunt; unde uir ecclesiasticus dominum deprecatur, et dicit: saluum me fac, domine, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi, et non est substantia; ueni in profundum maris, et tempestas demersit me, et iterum: liberer ab his qui oderunt me et de profundo aquarum. non me praecipitet tempestas aquae, neque absorbeat me profundum; neque urgeat super me puteus os suum, et in alio psalmo: nisi quia dominus erat in nobis, dicat nunc israel, nisi quia dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos, forsitan uiuos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum super nos, forsitan aqua absorbuisset nos, et sponsa in cantico canticorum: aqua multa non poterit restinguere caritatem, et flumina non demergent eam; ista est aqua de qua dicit osee: contempsit me galaad ciuitas, quae operatur uanitates, conturbans aquam, et fortitudo eius uiri piratae; quae aqua alio nomine uocatur 'merra' hoc est 'amaritudo' - in qua lignum crucis mittitur, et amara uertuntur in dulcia -; considera legem moysi, si intellegatur iuxta sensum carneum iudaeorum, quomodo amara sit - effodiens: oculum pro oculo, dentem pro dente -: iudae in thamar fornicationem, et osee iunctum fornicariae, hieremiae periz�ma~g, moysi uxorem aethiopissam, interfectionem aegyptii, et mille alia quae, si intellegamus iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, amara sunt et lectorem suum non tam aedificant quam destruunt -. istae igitur aquae, quae egrediuntur de templo domini, pergunt ad orientem et descendunt in latus templi dextrum, ad altaris meridiem, ubi sponsus conuiuas suas pascit et accubat. quod autem sequitur: et eduxit me per uiam portae aquilonis, et conuertit ad uiam foras portam exteriorem, uiam quae respiciebat ad orientem, illud latenter ostendit quod statim ad portam orientalem peruenire non possumus, nisi per uiam portae aquilonis longo circuitu perueniamus ad eam: nisi enim uentum frigidissimum uicerimus calore fidei et calcauerimus regiones eius - ut impleatur illud in nobis apostolicum: deus autem conteret satanam sub pedibus uestris uelociter -, portam, per quam ingrediuntur aquae et sunt a latere dextro, ingredi non ualemus; et nota quod aquae istae, quae egrediuntur per portam orientis, in tantum laeuas partes fugiunt, ut a dextris altaris ad meridiem pergere describantur. 'uir autem ille, qui habebat funiculum in manu, cum me duxisset per portam aquilonis forinsecus ad uiam quae respiciebat orientem et ipse quoque esset in eodem loco, mensus est eiusdem aquae mille cubitos'. et transduxit me per aquam usque ad 'talos' - quos aquila et symmachus et theodotio astragalous~g interpretati sunt - (pro quibus septuaginta transtulerunt: sed transiuit in aqua, aquam remissionis), quod intellegere possumus prima hominum significare peccata, quae ingredientibus nobis aquas domini dimittuntur, et baptismi ostendunt gratiam salutarem, et initia sunt profectuum; denique ad talos usque pertingunt qui plantae calcaneo que uicini sunt - qui patet morsibus colubri, dicente domino: tu ei obseruabis caput et ipse obseruabit tuum calcaneum; et in psalterio de iuda dicitur proditore: qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem (siue calcaneum: hoc enim graecum pterna~g significat). post mille autem cubitos qui perueniunt usque ad talum: mensus est alios mille cubitos in aqua et transduxit me usque ad genua: post remissionem siquidem peccatorum et initia profectuum, quando paululum de terrenis ad altiora conamur ascendere, flectimus domino genua - dicente apostolo: ut omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quoniam dominus iesus christus in gloria dei patris -. tertio: mensus est mille cubitos, et transduxit, inquit, me per aquam usque ad renes: his enim gradibus ad sublimia peruenimus, quae tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perueniunt, ut omnis in nobis libido truncetur, et possideamus sanctificationem corporis sine qua nemo uidebit deum - unde et in hoc eodem propheta a pedibus usque ad lumbos deus igneus cernitur: indigent enim igne et purgatione opera lumborum, dicente iusto: quoniam lumbi mei repleti sunt illusionibus, per quos nobis et in die et in noctium phantasmate illudit inimicus; a lumbis uero usque ad caput et uerticem pretiosissimo metallo electri fulgore resplendet, ut nihil in se sordium, nihil habeat uilitatis -. unde nunc quarto dicitur: et mensus est mille, subauditur 'cubitos', torrentem - quod septuaginta non transtulerunt -, quem non potui pertransire (multo melius quam septuaginta qui dixerunt quem non potuit pertransire): propheta enim et omnis humana natura post lumbos torrentem cogitationum et incentiua uitiorum non potest pertransire; uir autem ille: qui indutus erat 'baddi', et ductor prophetae, liquido pertransit: qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. causas que reddit cur propheta mille quartos cubitos non potuerit pertransire: quoniam, inquit, intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transuadari - et quomodo scriptum est, gloriante propheta: torrentem pertransiit anima nostra? sed facile soluitur si sciamus pro hoc scriptum in hebraeo: torrens pertransiit animam meam -. de hoc torrente et esaias loquitur: ecce ego inclino super eos sicuti fluuium pacis, et sicut torrentem inundantem gloriam, et in tricesimo quinto psalmo de sanctis dicitur: in protectione alarum tuarum sperabunt, inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos; quoniam apud te fons uitae, et in centesimo uicesimo quarto: conuerte, domine, captiuitatem nostram, sicut torrens in austro, et super saluatore: de torrente bibet in uia - quis enim hominum gloriari potest castum se habere cor?, uel: ad cuius mentem per oculorum fenestras mors concupiscentiae non introiuit et, ut parum dicam, animi titillatio? mundus enim in maligno positus est, et: a pueritia positum est cor hominis ad malum ut ne unius quidem diei [a] natiuitatis exordio sine peccato sit humana conditio; unde et dauid confitetur in psalmo: 'ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, non iniquitatibus matris meae uel certe meis, sed in iniquitatibus humanae conditionis'; unde et apostolus dicit: regnauit mors ab adam usque ad moysen, etiam super eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis adam -. quod 'cubitos' genere masculino et non neutrali 'cubita' dicimus iuxta regulam grammaticorum, et in superioribus docui non nos ignorantia hoc facere, sed consuetudine, propter simplices quoque et indoctos quorum in congregatione ecclesiae maior est numerus.

et dixit ad me: certe uidisti, fili hominis; et eduxit me, et conuertit ad ripam torrentis (siue fluminis). cum que me conuertissem (siue conuertisset), ecce in ripa torrentis (siue fluminis) ligna multa nimis (siue arbores multae nimis) ex utraque parte; et ait ad me: aquae istae, quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientis et descendunt ad plana deserti (siue aqua ista quae egreditur in galilaeam, quae uergit ad orientem, et descendit ad arabiam), intrabunt mare; et exibunt et sanabuntur aquae: et omnis anima uiuens (uel animalium) quae serpit (siue serpentium), quocumque uenerit torrens (siue fluuius), uiuent, et erunt pisces multi satis postquam uenerint illuc aquae istae, et sanabuntur et uiuent omnia ad quae uenerit torrens (siue fluuius). et stabunt super illas piscatores ab engaddi usque ad engallim, siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae. in his autem quae egrediuntur ripas et sunt palustria non sanabuntur, sed in salinas dabuntur. et super torrentem (siue fluuium) orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum (siue fructiferum); non defluet folium ex eo (siue non ueterescet ex eo), et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiua (siue innouabuntur omnia), quia aquae eiusdem de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam (siue et ascensio eius ad sanitatem). totum capitulum quamquam prolixum sit simul ponere uolui, ne sensum legentis irrumperem et lectionis ordo diuisus in partes audientis intellegentiam conturbaret. primum que dicendum quod pro 'torrente', qui in hebraico dicitur 'nehel' et graeco sermone cheimarros~g appellatur, septuaginta 'flumen' transtulerunt; dein pro 'galilaea', quae hebraice dicitur 'galila', aquila thinas~g interpretatus sit quod 'tumulos' significat 'arenarum', symmachus methorion~g quod possumus transferre 'confinium'; pro 'arabia' quoque symmachus 'inhabitabilem', aquila 'humilia' uel 'plana', theodotio 'arabas' transtulerit. dicamus ergo qui nobis uideatur in singulis. uir ille, qui erat ductor hiezechielis, commonet prophetam ut diligentius intueatur et uideat et occulta mysteria oculis mentis attendat; uocat autem 'filium hominis' uel in figura domini saluatoris - etenim 'hiezechiel' interpretatur 'fortitudo' uel 'imperium dei' -, uel certe ad commonitionem fragilitatis humanae - ne obliuiscatur conditionis suae dum ei magna monstrantur -; et commonitum ducit atque conuertit ad ripam torrentis ut, quoniam mediam profunditatem transire non poterat, saltem ea quae in ripis sunt recognoscat. cum que, ait, me conuertissem (siue ille me conuertisset qui ductor erat et monitor), ecce in ripa torrentis (siue fluuii) ligna multa (uel arbores plurimae) nimis ex utraque parte: 'torrens' iste qui pro aquarum abundantia fertur more torrentis et suscipit de caelo pluuias, de quo in praeterita diximus lectione, ipse a septuaginta appellatur 'fluuius' eo quod perpetuas aquas habeat nec de pluuiis hinc inde collectas sed de uiuo et perpetuo fonte manentes - de quo fluuio multa in scripturis sanctis legimus, sed in praesentiarum pauca dicenda sunt, ac primum illud: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei, et alio loco: flumen dei repletum est aquis; praeparasti cibum eorum, quia sic est praeparatio tua, rursum que pluraliter: eleuauerunt flumina, domine, eleuauerunt flumina uoces suas. a uocibus aquarum multarum, mirabiles elationes maris, et in esaia: faciam in deserto uiam, et in inuio flumina, et in alio eiusdem loco manifestius apparebit in sion fluuius decurrens gloriosus in terra sitienti -; super hunc fluuium erant arbores plurimae ex utraque parte ripae, ut inter duo scilicet instrumenta, uetus et nouum, clausus curreret fluuius; ligna autem multa uel arbores plurimas et multas nimis, illas arbitror quas in paradiso scriptura commemorat pomis uariis abundare. docet que prophetam ductor praeuius et magister et dicit: aquae istae, quae egrediuntur (uel in galilaeam gentium iuxta septuaginta, uel, ut uerius [in hebraeo] continetur:) ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti (uel ad arabiam), intrabunt mare (uel ad exitus maris), et sanabuntur aquae; aquas uel baptismi gratiam uel euangelicam significare doctrinam dudum diximus, quae, si egrediantur de limine templi domini et apostolicam teneant disciplinam, tumulos sabuli, steriles prius et infertiles, faciunt esse frugiferos, et omnia plana atque deserta ita irrigant, ut exprimant et inter se fontis hierichontini sacramentum - quem elisaeus euangelico et apostolico curauit sale, intantum ut, ubi prius sterilitas fuerat et mors, ibi ubertas esset et uita -; nec solum deserta sanarunt, sed intrant mare orientale - mare uidelicet 'mortuum' in quo nihil poterat esse uitale, et mare 'amarissimum' quod graece limn�n~g asphaltitin~g id est 'stagnum bituminis' uocant -; mirum que in modum aquis euangelicis aquae sanantur mortuae - quae ab eo quod nihil in se uitale habeant, nomen mortis sortitae sunt: non enim nouerant eum qui dicit: ego sum uita; et reuera iuxta litteram huc usque nihil quod spiret et possit incedere, prae amaritudine nimia in hoc mari reperiri potest: ne cochleolae quidem parui que uermiculi et anguillae et cetera animantium siue serpentium genera, quorum magis corpuscula possumus nosse quam nomina; denique si iordanis auctus imbribus pisces illuc fluens rapuerit, statim moriuntur et pinguibus aquis supernatant -. cum haec igitur nihil utilitatis habeant ut simplex sermo testatur, etiam si facta fuerint, quod stulta iudaeorum credit superstitio, iuxta intellegentiam spiritalem domini torrente curatae, habebunt pisces plurimos et uiuent omnia ad quae torrens iste peruenerit, ita ut piscatores stent super ripas, ab 'engaddi' usque ad 'engallim' - quorum prius 'fontem' siue 'oculum' 'haedi', sequens 'fontem, oculum' ue 'uitulorum' sonat: engallim in principio est maris mortui ubi iordanis ingreditur, engaddi uero ubi finitur atque consumitur; mare autem mortuum illud puto esse, de quo zacharias loquitur: in die illa egredietur aqua uiuens de hierusalem et medium eius in mare primum, daniel quoque in haec uerba consentit: uidebam, et ecce quattuor uenti caeli immittebant in mare magnum, et dauid: mirabiles, ait, eleuationes maris, et ex persona saluatoris in psalmo: ueni in profundum maris, et tempestas demersit me; rex quoque aegypti iuxta hunc eundem hiezechiel: draco appellatur qui habitat in mari et uentilat fluminibus quasi cornibus suis, et iterum: hoc mare magnum et spatiosum; quod, quamdiu non susceperit in se aquam fluminis siue torrentis, omne quod in se habet mortificat: sed dominus - de quo dictum est: percutiet: et curabit post duos dies, et in die tertio surgemus et uiuemus in conspectu eius - ipse loquitur in eodem propheta osee: ego colligaui ephraim, suscepi eum in brachio meo, et non cognouerunt quia sanaui eos in corruptione hominum - qui: uulneratus est propter peccata nostra et infirmatus pro iniquitatibus nostris; disciplina pacis eius super eum, et liuore eius sanati sumus -; ipse istud mare, quod est salsissimum et nimia amaritudine mortuum, sua morte sanauit, qui dicit per esaiam: spiritus domini super me, propter quod unxit me; euangelizare pauperibus misit me, sanare eos qui contriti sunt corde, unde et per hieremiam clamitat: conuertimini, filii conuertentes, et sanabo contritiones uestras - dixerat enim populus impatiens et dolorem uulnerum suorum diutius ferre non sustinens: transiit aestas, pertransiit messis, et nos saluati non sumus, unde et respondit ei dominus: numquid resina non est in galaad, aut medici non sunt ibi? quare non ascendit sanatio populi mei? -, et ipse hieremias uociferatur et dicit: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac et saluus ero, denique angeli - qui praesides erant iudaeorum eo tempore, quando clamauit multitudo insipiens et ait: sanguis eius super nos et super filios nostros, et uelum templi scissum est et omnia hebraeorum sacramenta reserata - responderunt praecipienti domino, atque dixerunt: curauimus babylonem et non est sanata; relinquamus eam, urbem uidelicet confusionis atque uitiorum - unde et iosephus in sua narrat historia, quod, postquam dominus crucifixus est et uelum templi scissum, siue liminare templi fractum corruit, audita sit uox in adytis templi uirtutum caelestium: transeamus ex his sedibus -. hoc totum non superfluo sed necessario dictum sit, quia mare mortuum influente in se flumine domini dicitur esse curatum -. super hoc mare - ab 'engaddi', 'oculo et fonte haedi' qui pro peccatis semper offertur, usque ad 'engallim', 'fontem uitulorum' qui mactantur domino et imitantur uitulum cornua efferentem et ungulas, qui in typo saluatoris ad altare mactantur - erunt piscatores, quibus loquitur iesus: uenite ad me et faciam uos piscatores, de quibus et hieremias: ecce ego, inquit, mittam piscatores; et plurimae species immo genera piscium erunt in mari quondam mortuo, quos pisces ad dexteram partem iubente domino extraxit petrus et erant centum quinquaginta tres ita ut prae multitudine eorum retia rumperentur - aiunt autem qui de animantium scripsere naturis et proprie qui halieutika~g tam latino quam graeco edidere sermone - de quibus opianicus cilex est poeta doctissimus -, centum quinquaginta tria esse genera piscium; quae omnia capta sunt ab apostolis, et nihil remansit incaptum, dum et nobiles et ignobiles et diuites et pauperes et omne genus hominum de mari huius saeculi extrahitur ad salutem -. quod autem sequitur: in littoribus eius et in palustribus (siue his quae ex littora egrediuntur) aquae non sanabuntur, illud latenter ostendit quod qui in noe arca non fuerit pereat regnante diluuio, et quos iste fluuius non attigerit non suscipiant sanitatem: sed in salinas, inquit, dabuntur, iuxta illud quod scriptum est: pestilente flagellato, stultus sapientior erit - erudiunt enim bonos exempla peiorum -, siue: in salinas dabuntur, iuxta illud quod in euangelio scriptum est: bonum est sal; si autem sal infatuatum fuerit in nihil est utile, ut in perpetuum frugibus careant et uirore - quod et urbs post ruinam sale conspersa demonstrat -. super torrentem uero (siue fluuium) orietur in ripis eius ex utraque parte lignum omne pomiferum (siue, ut omnes uoce consona transtulerunt, br�simon~g 'quod cibum et escam tribuit' et 'quod mandi potest', appellatur que lingua hebraea 'machal'). et: (nihil, iuxta septuaginta, ueterescet in eo, sed cotidie innouabuntur fruges eius, siue:) non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius, iuxta illud quod in primo psalmo scriptum est: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet. per singulos, inquit, menses afferet primitiua (siue, ut in septuaginta scriptum est: fructus eius in renouatione sui primitiua dabit), ut omnes credentium fructus primitiae sint et singuli menses singulis apostolis deputentur; hoc autem eueniet: quoniam aquae eius de sanctuario egredientur: ne putemus riparum esse uel arborum aut mensium, tantarum frugum abundantiam, reddit causas ubertatis et infert: quia aquae eius de sanctuario egredientur - non ergo uolentis neque currentis, sed miserentis est dei -. horum omnium lignorum principatum tenet lignum uitae quod intellegitur sapientia, de qua scriptum est: lignum uitae est omnibus credentibus in ea. illud quod dicitur: et erunt fructus eius in cibum, et folium eius ad medicinam, diuinorum librorum sacramenta demonstrat, quorum alterum pertinet ad litteram, alterum ad spiritum, ut uerba simplicia intellegamus in foliis, in fructibus uero sensum latentem: sicut enim scientia scripturarum ducit ad regna caelorum et praebet nobis panem qui dicit: ego sum panis, qui de caelo descendi, sic folia eius, quae moralem doctrinam continent, tribuunt sanitatem, ut peccantium curent uulnera. pro 'foliis', quae hebraice dicuntur 'ale', propter uerbi et uocis similitudinem septuaginta 'ascensionem' transtulerunt, quod et ipsum sic edisseri potest, ut, post cibos fructuum, uerborum monitis ad caelestia conscendamus.

haec dicit dominus deus. hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus israel, quia ioseph duplicem funiculum habet; possidebitis autem eam - singuli aeque ut frater suus - quam leuaui manum meam ut darem patribus uestris; et cadet terra haec uobis in possessionem. pro eo quod nos diximus: quia ioseph duplicem funiculum habet, lxx transtulerunt: augmentum funiculi - etenim 'ioseph' interpretatur 'augmentum' -, rem intellegentes pro nomine et lectoris animum confundentes: subtracta enim leuitica tribu et templi sacrificiis delegata, remanebant undecim tribus quarum ioseph diuisa est in duas, ephraim et manasse, qui dixerunt ad iosue filium nun: quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi dominus?, quibus respondit iosue: si populus multus es, ascende in siluam et succide tibi spatia in terra pherezaei et raphaim, quia angusta est tibi possessio montis ephraim, et iterum: dixit que iosue ad domum ephraim et manasse: populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam, sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subuerteris chananaeum, quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum; hoc propterea dixerim, quia nunc scriptura commemorat ioseph, hoc est ephraim et manasse, duplicem habere funiculum. singulae autem tribus iuxta multitudinem suam aequalia accipiunt terrae spatia, nequaquam arbitrio diuidentis sed sorte quae in domini potestate consistit. denique et ipse iosue, qui diuisor terrae fuit, non propriam sibi separauit terram ne optimam elegisse uideretur, sed accepit a principibus omnium tribuum: tamnath-seraath in monte ephraim.

hic est autem terminus terrae: ad plagam septemtrionalem a mari magno uia ethalon uenientibus sadada, emath, berotha, sabarim, quae est inter medium damasci et confinium emath, atrium thicon quae est iuxta auran (siue auranitidis); et erit terminus a mari usque ad 'atrium enom' (siue 'aser-enan') terminus damasci; et ab aquilone ad aquilonem terminus emath, plaga septemtrionalis. inter descriptionem terrae sanctae duodecim tribuum iosue filii nun, quae nunc per hiezechiel fieri imperatur, hoc interest, quod ibi in tribus sorte terra diuiditur, hic domini iubentis arbitrio delegatur. in numerorum igitur libro, in quo omnis terra repromissionis per quattuor plagas breui sermone diuiditur, ab aquilone, id est a plaga septemtrionali, ista descriptio est: porro ad septemtrionalem partem a mari magno termini incipient, peruenientes usque ad montem altissimum, a quo uenies in emath usque ad terminos sedada. ibunt que confinia usque zephrona et 'uillam enan' (siue 'aser-enan'). dicunt que hebraei septemtrionalem plagam incipere a mari magno, quod palaestinae, phoenicis, et syriae quae appellatur coele, ciliciae que praetenditur littoribus, et per aegyptum tendit ad libyam. quod autem dicit: peruenientes terminos usque ad montem altissimum, idem hebraei autumant uel amanum montem significare uel taurum - quod nobis uidetur uerius -. a quo, inquit, uenies in 'emath', quae nunc 'epiphania' nominatur ab antiocho crudelissimo tyrannorum nomine commutato, nam cognomentum habuit epiphan�s~g. usque ad terminos, inquit, sedada, qui locus et in praesenti hiezechiel ponitur lectione. ibunt que confinia usque zephrona, quam urbem hodie zephyrium oppidum ciliciae uocant. hoc autem quod sequitur: et 'uilla enan' (pro quo in hebraico scriptum est 'aser-enon' siue '-enan'), et praesens continet locus. et interim secundum historiam breuiter strinxisse sufficiat et tam numerorum quam hiezechielis descriptionem sibi ex latere copulasse, ut prudens lector intellegat in quibus uel eadem uel uicina uel diuersa memorarint; nunc, interpretatis nominibus singulorum, sequamur anag�g�n~g, et quid nobis uideatur in singulis, praebente domino disseramus. 'ethalon' interpretatur 'incunabula moeroris'; 'sedada', 'latus eius', a latere non a latitudine intellege; 'emath', 'furor' qui graece dicitur cholos~g; 'berotha', 'putei'; 'sabarim', 'circuitus montium'; 'damascus', 'sanguis sacci' et 'osculi' siue 'poculi'; 'domum' autem siue 'atrium thicon', symmachus interpretatur 'atrium medium' quod pergit ad terminos 'auran', igitur 'thicon' 'medium' sonat; 'auran' - quam lxx in graecum uertere sermonem 'auranitidis' -, 'iracundiam'; 'asar' autem '-enon' - qui est terminus damasci -, in lingua nostra dicitur 'atrium fontis'. septemtrionalis igitur plaga incipit a mari magno et per uiam 'ethalon' quod interpretatur 'incunabula moeroris'; per paenitentiam uenit ad 'sadada' ubi est 'ex latere' declinatio: intellegimus enim impendentem nobis 'emath' hoc est 'indignationem' dei, siue 'emath' 'ueritate' comperta, aperiuntur nobis 'putei' 'berotha' quos foderunt principes abraham, isaac et iacob, longo que 'circuitu' peruenimus ad 'montes' 'sabarim' qui positi sunt inter 'damascum' hoc est 'sanguinem cilicii', et confinium 'emath' ut supra diximus 'ueritatis' - sicut enim per moerorem declinamus mala impendentia et ex latere deuitamus, sic post sanguinem et cilicium uitae sanguinariae, antequam ueniamus ad confinia emath, circuimus et peruenimus ad montes de quibus scriptum est: montes in circuitu eius, et dominus in circuitu populi sui -, qui locus appellatur 'atrium thicon', hoc est 'atrium medium' ut interpretatus est symmachus, iuxta terminos 'auran' quod 'iracundiam' sonat - ut cum propheta dicamus: iram domini sustinebo quoniam peccaui ei -, et a mari usque terminos damasci: in quo et apostolus paulus, a furore iudaico et effusione ecclesiastici sanguinis, lumen caecitate conspexit et, assumpto cilicio persecutionis ueteris, euangelium praedicauit, ut perueniret ad 'atrium fontis' aeterni et, in aquilone quondam positus, apprehenderet terminum ueritatis.

porro plaga orientalis de medio auran et de medio damasci et de medio galaad et de medio terrae israel, iordanis disterminans ad mare orientale; metiemini plagam orientalem. pro quo in numerorum libro ita scriptum reperi: inde metientur fines contra orientalem plagam de 'uilla enan' (hoc est 'aser-enon') usque sephama, et de sephama descendent termini rebla contra fontem; inde peruenient contra orientem ad mare chenereth, et tendent usque iordanem, et ad ultimum claudentur mari. supra dixerat: et erit terminus a mari usque ad eser-enon terminus damasci: a fine igitur septemtrionalis plagae, hoc est atrio enan, tendunt fines iuxta numerorum librum usque sephama, quam hebraei apamiam nominant, et de apamia descendent termini in rebla, quae nunc syriae uocatur antiochia; et ut scias reblam hanc significare urbem quae nunc in syria-coele nobilissima est, sequitur: contra fontem, quem perspicuum est significari daphnen, de quo fonte supradicta urbs aquis abundantissimis fruitur - hic autem locus a cnaeo pompeio, qui primus iudaeam romano subegit imperio, militari manu consitus est, et ab eo - iuxta fabulam poetarum - daphnes nomen accepit ob lauros et cyparissos, quae arbores et in ipso loco frequentissimae sunt -. inde, inquit, peruenient termini contra orientalem plagam ad mare chenereth: usque ad stagnum tyberiadis; mare autem dicitur cum habeat dulces aquas, iuxta idioma scripturarum quae congregationes aquarum appellant maria. et tendent, inquit, termini usque iordanem, et ad ultimum claudentur mari: uel mari mortuo uel, ut alii putant, lingua maris rubri, in cuius littore ahila posita est ubi nunc moratur legio et praesidium romanorum. hoc iuxta numerorum librum dictum sit. iuxta hiezechiel uero: de medio auran, quod est oppidum damasci in solitudine, et de medio galaad, qui mons libani collibus copulatur, cecidit in sortem ruben et gad et dimidiae tribus manasse, et est a tergo phoenicis et arabiae - ad quem montem usque peruenit de carris profectus iacob et comprehensus est a laban; de quo et hieremias loquitur: galaad tu mihi, initium libani, quam cepit de amorrhaeorum regione galaad filius machir, filii manasse -; finis que huius plagae: iordanis fluuius determinans et mare orientale, quod in hoc loco mare mortuum non linguam maris rubri intellegunt. dicamus iuxta tropologiam. post terminos aquilonis longo circuitu per ethalon et sedada et berotha, sabarim quoque et thicon et auran et damascum et atrium enom, ad emath usque peruenit orientalis plaga: de medio 'iracundiae' 'auran', et medio 'damasci' 'sanguine' uidelicet 'paenitentiae', et de medio 'galaad' quod interpretatur 'reuelatio' uel 'tumulus testimonii': ut, post iram et paenitentiam, spem salutis ostendat, et de medio terrae 'israel' quae 'uisionem' continet 'pacis', usque ad dulcissima iordanis fluenta pertingat, quae longe separato mari lumen orientis consequitur, ita ut 'fluuio' 'iordanis', qui interpretatur 'riuus iudicii', et 'torrentis' termino finiatur; quod autem in septuaginta ponitur 'phoeniconos' id est 'palmeti', in hebraeo non habetur, pro quo nos 'metiemini' interpretati sumus: error que manifestus, quod pro 'thamoddu', litterae decepti similitudine 'daleth' et 'res', legerunt 'thamorru'.

plaga autem australis meridiana a thamar usque ad aquas contradictionis (siue ad aquas 'mariboth' - hoc enim 'contradictio' siue diadikasmoi~g, hoc est 'iurgia', sonant -) cades quoque, et torrens usque ad mare magnum; haec est plaga ad meridiem australis. pro quo in numerorum libro ita scriptum est: incipiet a solitudine sin, quae est iuxta edom, et habebit terminos contra orientem mare. qui circuibunt australem plagam per ascensum scorpionis, ita ut transeant senna et perueniant in meridiem usque cadesbarne, unde egredientur confinia ad uillam nomine addar, et tendent usque ad asemona. ibit que per gyrum terminus ab asemona usque ad torrentem aegypti, et maris magni littore finietur. quod breuiter hoc significat - ne per occasionem hiezechielis ad expositionem uideamur numerorum transire latissimam -: a solitudine sin quae est iuxta edom, et mari rubro terminum circuire, et, per ascensum scorpionis et per senna et cadesbarne et atrium addar et asemona, peruenire usque ad torrentem aegypti qui iuxta urbem rinocoruram mari influit; hic uero terminus plagae australis, hoc est meridianae, incipit a thamar - quae urbs in solitudine est, quam et salomon miris operibus exstruxit, et hodie palmyra nuncupatur, hebraeo que sermone 'thamar' dicitur quae in lingua nostra 'palmam' sonat - usque ad aquas contradictionis cades, quam in deserto esse non dubium est, et torrens ingrediens mare magnum hoc quod aegypti palestinae que praetendit littoribus, est haec est plaga australis ad meridiem. post plagam ergo aquilonis et orientis quando ortus nobis fuerit sol iustitiae, accipimus meridianam plagam quando totum nobis desuper lumen infunditur et cum abraham inimus conuiuium et inebriamur uino - quod: laetificat cor hominis - cum ioseph et fratribus; incipit autem ista possessio et hi termini a 'thamar', a 'palma' uidelicet uictoria que uitiorum, usque ad aquas contradictionis: semper enim uirtutibus contradicitur - unde et praedicationi euangelicae, iudaei contra paulum disserentes, in toto orbe asserunt contradici; et in euangelio legimus, simeone dicente: hic erit in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur -, omnis autem contradictio est 'sanctitatis', quod interpretatur 'cades' - dicente psalmista: concutiet dominus desertum cades: quod uidelicet primum non habebat domini sanctitatem, sed concussum est atque commotum, ut reciperet hospitem deum qui dicit: super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? -; post desertum cades, usque ad mare magnum in meridie plagae australis, torrens est, de quo supra diximus, qui non de terra sed de caelo pluuias habet diuersarum uirtutum uarietate collectas. et plaga maris, mare magnum a confinio per directum donec uenias emath; hoc est plaga maris. de qua manifestius et breuius scribit numerorum liber: plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine cludetur, hoc est de mari usque ad mare: a torrente uidelicet rinocorure qui in mare influit, usque ad eum locum qui est contra emath urbem syriae, de qua supra diximus. occidens autem iuxta leges tropologiae semper in mari est, semper in salo et fluctibus ubi cotidie naufragia suscitantur et miserorum neces et diuitiarum et mercium amissio; et tamen, cum haec omnia patientia fregerimus, uenimus per directum ad 'emath', hoc est ad domini 'ueritatem', qui uictis persecutionibus aeterna nobis praemia repromisit.

et diuidetis terram istam uobis per tribus israel; et mittetis eam in hereditatem, uobis et aduenis qui accesserunt ad uos, qui genuerint filios in medio uestro, et erunt uobis sicut indigenae inter filios israel: uobis cum diuident possessionem in medio tribuum israel; in tribu autem quacumque fuerit aduena, ibi dabitis possessionem illi, ait dominus deus. per hoc capitulum discimus - et decutitur supercilium iudaeorum - nihil inter israel et gentium populum esse diuisum: si enim aduenis et alienigenis cum his qui sunt de populo israel, hoc est indigenis, terra diuiditur, nulli dubium eandem esse hereditatem populo gentium et populo iudaeorum, si tamen conuersi fuerint ad cultum dei israel - quod proprie nomen possidet christianum -, habentibus iudaeis legis litteram et nobis spiritum, illis tenentibus membranas et nobis eum qui scriptus est in membranis; et apud moysen sorte terra diuiditur, hic autem ut diximus, domini iudicio delegatur, una que possessio est aduenae et israeli, et in singulis tribubus datur hereditas, iubente domino deo.

et haec nomina tribuum: a finibus aquilonis iuxta uiam ethalon pergentibus emath atrium enon, terminus damasci ad aquilonem iuxta emath, et erit ei plaga orientalis mare, dan una. et a termino dan a plaga orientali usque ad plagam [maris], aser una. et super terminum aser a plaga orientali usque ad plagam maris, neptalim una. et super terminum neptalim a plaga orientali usque ad plagam maris, manasse una. et super terminum manasse a plaga orientali usque ad plagam maris, ephraim una. et super terminum ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris, ruben una. et super terminum ruben a plaga orientali usque ad plagam maris, iuda una descripta terrae sanctae possessione tam iuxta praesentem hiezechielis prophetiam quam iuxta numerorum librum, nunc singularum tribuum a plaga orientali usque ad plagam occidentis id est maris possessio describitur. et primum fines accipiunt ab aquilone iuxta uiam ethalon pergentibus emath, 'atrium' - siue 'aser' - enon, terminum damasci ad aquilonem iuxta emath, de quibus ante iam diximus; incipit autem primum tribus dan, secundum aser, tertia neptalim, quarta manasse, quinta ephraim, sexta ruben, septima iudae: hoc est a sinistra parte, et completur numerus septenarius. - deinde primitiae sacerdotum et leuitarum, et sanctuarium domini in medio, sanctum que sanctorum; urbs quoque ipsa describitur per singula latera in quadrum, quattuor milia et quingentos habens calamos; suburbana quoque sacerdotum et leuitarum per ordinem describuntur, et possessio principis; rursum que a parte dextera succedunt quinque tribus, a plaga similiter orientis usque ad plagam occidentis, quarum prima est beniamin, secunda simeon suam specialiter habens possessionem et nequaquam ut prius mixtam cum iuda, tertia isachar, quarta zabulon, quinta gad; portae que ciuitatis ternae per singulas plagas, et nomen ipsius ciuitatis quod in fronte pontificis auri lamina continetur - de quibus uniuersis in suis disseremus locis -. hoc quoque notandum, quod quadraginta octo ciuitatum, quae in numerorum uolumine tribui leuiticae dantur ad habitandum cum suburbanis suis, hic silentur nomina et ciuitates fugitiuorum, quarum tres trans iordanem, bosor uidelicet et ramoth et gaulon, in duabus et dimidia tribu datae sunt, et tres infra iordanem, cedes uidelicet et sichem et chariatharbe: neque enim opus erat, in descriptione mystica et habitatione sanctorum et conuersatione perfecta, fugitiuorum describi auxilia quibus israel indiguit adhuc in terra positus et per multos labores atque discrimina ad hanc ciuitatem uenire festinans et in singulis sanctis loquens: aduena sum atque peregrinus sicut omnes patres mei, et in alio loco: habitaui cum habitantibus cedar, multum peregrinata est anima mea.

et super terminum iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis, uiginti quinque milia latitudinis, et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius. primitiae quas separabitis domino, longitudo uiginti quinque milia, et latitudo decem milibus. superfluum est disserta disserere et in quibus supra laborauimus, quasi non sint dicta, iterum laborare. post septem tribuum terminos, ab oriente usque ad occidentem describuntur primitiae, quarum latitudo teneat uiginti quinque milia calamorum, longitudo uero sicuti tenent singulae tribus ab oriente usque ad mare, cuius longitudinis incertus est numerus: neque enim in singularum descriptione tribuum mensura descripta est, sin autem latitudo habet uiginti quinque milium calamorum, conici datur multo maiorem esse numerum longitudinis quae semper maior est latitudine. in medio autem sanctuarium ponitur iuxta primitias quae sunt domino separatae, longitudinis uiginti quinque milium calamorum et latitudinis decem milium - quae legens nihil aliud possumus dicere, nisi illud apostoli: o profundum diuitiarum et sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius!, et alio loco: ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei -. uiginti quinque autem numerum referri ad sensus - de quibus dictum est: sensum diuinum possidebis -, et decem milium ad perfectam consummatam que uirtutem - quae decalogo ueteris instrumenti ad euangelicum perueniat sacramentum, et prius breui sermone perstrinximus, et hic ex parte commonebimus: si enim ab uno addens numero ad quattuor peruenias, denarium implebis numerum, atque ita fiet, ut et uetus testamentum constringatur in nouo et nouum in ueteri dilatetur -.

haec autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis uiginti quinque milium, et ad mare latitudinis decem milia, sed et ad orientem latitudinis decem milia, et ad meridiem longitudinis uiginti quinque milia; et erit sanctuarium domini in medio eius: sacerdotibus sanctuarium, de filiis sadoc qui custodierunt caeremonias meas, et non errauerunt cum errarent filii israel, sicut errauerunt leuitae. et erunt primitiae de primitiuis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum leuitarum. quattuor primitiarum sanctuarii describuntur plagae, quae non ad populum uel ad uulgus ignobile, neque ad leuitas inferiorem gradum, sed proprie ad cultum pertinet sacerdotum: aquilonis uidelicet et occidentis et orientis et austri, et per partes profectuum ordo narratur: ut, aquilonis frigora relinquentes, ueniamus ad occidentem quo scilicet occidant nobis uitia atque intereant, et inde transeamus ad orientem, orto que nobis sole iustitiae ueniamus ad meridiem in qua clarissimum lumen atque perfectum est; et tam ab aquilone usque ad mare, quam ab oriente usque ad meridiem, uiginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia sint, ut ubique eadem longitudinis et latitudinis mensura seruetur. sanctuarium autem (id est templum) domini, in medio erit primitiarum sacerdotalium, et aequo latere ex omni parte uallabitur; et quia dixerat: hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ne communi uocabulo omnes sacerdotes uindicarent sibi huius loci possessionem et caeremonias obseruandas, ponit specialiter inferens: sacerdotibus sanctuarium erit de filiis 'sadoc' - qui interpretatur 'iustus' de quo dicitur: iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius; pro 'sadoc' septuaginta scribunt 'saduc'. iste sadoc loquitur in euangelio: non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, et de hoc, sub nomine salomonis, mystice propheta decantat: deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis -. illi autem sacerdotes domini sanctuarium possidebunt et custodient caeremonias eius: qui non errauerunt cum errarent filii israel atque leuitae, de quibus in superioribus disputatum est: qui non offerunt uictimas sed, priuilegio nominis et erroris sui humilitate contenti, semper loquuntur in corde: iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper - audiat hoc sacerdotalis gradus et arianae persecutionis ardore superatus ac uerae postea fidei, ne opibus careat et potentia colla submittens, sufficere sibi si non expellatur e templo, si pristini nominis umbram quandam et imaginem teneat, et non resupinus ructans que delicias quasi immaculatus et purus de excelsissimo throno nobis imperitiae suae et barbarae garrulitatis ructet nauseam -. erunt enim, inquit, 'eis' primitiae de primitiis terrae - hoc est sacerdotibus et: qui non errauerunt cum errarent filii israel et leuitae; primitiae autem de primitiis, sicut decimarum decimae -, sanctum que sanctorum iuxta terminum leuitarum, ut habeant quidem leuitae confinia sacerdotum, sed umbilicum, id est medium eius et ipsam possessionem tenere non ualeant.

sed et leuitis similiter iuxta fines sacerdotum, uiginti et quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia, omnis longitudo uiginti et quinque milium et latitudo decem milium; et non uenundabunt ex eo, neque mutabunt (siue metientur) nec transferentur primitiae terrae (siue auferentur), quia sanctificatae sunt domino. quinque milia autem quae supersunt in latitudine per uiginti quinque milia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana, et erit ciuitas in medio eius. quod nos uertimus in 'profanum' pro quo aquila beb�lon~g, symmachus et theodotio laikon~g transtulerunt, septuaginta dixere proteichisma~g, quod 'antemurale' possumus dicere: 'profanum' autem est et 'laicum' id est 'uulgare' quod omni populo habitare passim licet; illud autem quod dixerunt: nec mensurabitur nec auferetur pro eo quod nos diximus: non mutabitur neque transferetur, sensum non habere perspicuum est. describitur quoque leuitarum possessio, quae uicina quidem est finibus sacerdotum, et eadem habet spatia in longitudine et in latitudine pro multitudine leuitarum, quae habet paucitas sacerdotum, sed tamen propriis utitur terminis et intellegit se a sacerdotali gradu esse deiunctam ad decutiendam superbiam ministrorum qui, ignorantes humilitatem status sui, ultra sacerdotes, hoc est presbyteros, intumescunt: se dignitate non merito sed diuitiis aestimant; certe qui primus fuerit ministrorum quia per singula contionatur in populo sed a pontificis latere non recedit, iniuriam putat si presbyter ordinetur, et non meminit mensarum et uiduarum minister in obsequium se non solum sacerdotum sed et uiduarum et pauperum delegatum. et non uenundabunt, inquit, ex eo neque mutabunt, ut permaneat leuiticae distributionis aeterna possessio nec uincatur pretio meritum dignitatis nec ab alio transferatur ad alium: quia quae sanctificatae sunt domino non sunt eorum quibus data sunt sed eius cuius nomine possidentur. quinque milia autem quae supersunt in latitudine per uiginti quinque milia - subauditur 'longitudinis' -, profana erunt urbis, ut cunctis habitare liceat israelitis omni que de plebe, non quo immunda sint aut aliquid in habitatione terrae sanctae contaminatum putetur et sordidum, sed quo praeter sacerdotes omnibus in eis habitare permissum sit; per quae intellegimus cuncta quae referimus ad sensus, hoc est ad corporis uoluntates: quae uisu et auditu, tactu, odore et sapore capimus, esse profana et templi sanctimoniam non habere, nec sacerdotalis esse priuilegii sed laicae uilitatis. ciuitas autem erit in medio - de qua scriptum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei, et: non potest ciuitas abscondi super montem posita -, de qua dicemus in consequentibus. proteichisma~g hoc est 'antemurale', et diast�ma~g id est 'spatium' quod septuaginta pro 'suburbanis' interpretati sunt, quem sensum in hoc loco habeat ignoramus.

et haec mensurae eiusdem: ad plagam septemtrionalem quingenti et quattuor milia, et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia, et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia, et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia. quod dicit: et hae mensurae eius, subaudiendum est ciuitatis; in fine enim praeteriti capituli positum est: et erit ciuitas in medio eius, id est terrae. primum que a plaga septemtrionali incipit et e regione ponit plagam meridianam, rursum que par reddit pari ut orientali plagae e contrario ponat occidentalem id est mare, singula que latera ciuitatis habent quattuor milia et quingentos calamos qui faciunt supputati undecim milia passuum et octoginta quinque, ut simul omnis urbs, sicut in fine huius uoluminis scribitur, per circuitum habeat decem et octo milia calamorum, qui faciunt quadraginta quattuor milia passuum et trecentos quadraginta - unde et quadragesimus quartus psalmus, qui inscribitur: in finem, pro his qui commutabuntur, et pertinet 'ad ididia' id est 'ad amabilem domini' siue, ut interpretatus est aquila, 'pro liliis', symmachus que 'pro floribus', ecclesiae, quae urbs domini est, et continet sacramenta, de qua scribitur in eodem psalmo: astetit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate, et iterum: omnis gloria filiae regis intrinsecus, ut non sit similis sepulcris forinsecus dealbatis sed et intus et foris omnia lauet paropsidis -. cum que recesserimus ab aquilone uento frigidissimo, transimus ad meridiem et, post ortum in nobis lumen scientiae, occasum fortitudinum formidamus, nequaquam praeterita sed futura considerantes, nec habentes certam uirtutis possessionem, sed cotidie in oratione dicentes: ne inducas nos in tentationem, quam ferre non possumus.

erunt autem suburbana ciuitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta, et ad meridiem ducenti quinquaginta, et ad orientem ducenti quinquaginta, et ad mare ducenti quinquaginta. pro 'suburbana' quae hebraice dicuntur 'magras', rursum septuaginta diast�ma~g id est 'spatium' transtulerunt. quod autem dicitur 'ducenti quinquaginta' per singulas plagas, subauditur 'calami' qui sena cubita habent et unum palmum, et per singula latera faciunt passus sescentos decem et septem paulo minus, et in commune mille calamos, habentes passus duo milia quadringentos sexaginta octo: quae spatia muros per circuitum ambiunt ciuitatis, ut inter urbem et ea quae reliqua sunt diuidant. ex quo ostenditur, nullum de his spatiis et exercentium opera ciuitatis capiendorum que fructuum habere licentiam, sed uacare ab usu et opere hominum, ut circummuralia urbis, sponte nascentium uirgultorum atque herbarum et ceterorum quae terra gignit, habeant amoenitatem.

quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem milia in orientem et decem milia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii, et erunt fruges eius in cibum (uel in panes) his qui seruiunt (uel operantur) [in operibus] ciuitatis. seruientes autem (uel operantes) [in operibus] ciuitatis, ciuitati seruient (siue operabuntur) ex omnibus tribubus israel. omnes primitiae uiginti quinque milium, per uiginti quinque milia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem ciuitatis. post urbis sanctae descriptionem et suburbana eius, reliquam partem primitiarum sanctuarii, decem milia calamorum in orientem, et alia decem milia ad occidentem tendentium, delegari [uult] his qui opera ciuitatis exercent ad uarios usus et quibuscumque urbs indiget, ut scilicet serantur et ex frugibus quae in hoc terrae nascuntur spatio uescantur operarii, qui uel moenia urbis exstruunt uel interrupta et ruinosa restituunt, ut habeat ciuitas cultum suum et sarta tecta, cum poposcerit necessitas, instaurentur - et hoc non solum in israel uel in possessionem terrae sanctae, quae spiritaliter ecclesiae mysteria continent, sed in romano quoque fieri probamus imperio, ut quaedam uillae sint pertinentes ad iura urbium uel regia munificentia uel hereditatibus et donatione multorum, ne scilicet paulatim aedificia collabantur et aedes publicae, quae ornamento sunt ciuitati, longa uexentur incuria -. operarii autem, inquit, (siue qui seruiunt in operibus ciuitatis) erunt ex omnibus tribubus israel, ut nullus se ab operibus ciuitatis immunem putet, sed omnes certatim exstruant ecclesiam - quod in tabernaculo quoque factum legimus, ut, pro uarietate uirium, alius aurum et argentum, coccum, byssum et purpuram uaria que et diuersa subtegmina, alii pelles et caprarum offerent pilos, et, cum essent dona diuersa pro qualitate substantiae, unum donantium esse praemium, immo maius eorum qui parua quidem obtulerint sed maiora pro uiribus, in exemplum uiduae pauperis quae duo minuta in gazophylacii dona mittebat et domini iudicio est laudata dicentis: uere dico uobis quia uidua haec paupercula plus quam omnes misit; nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera dei, haec autem ex eo quod deest illi, omnem uictum suum quem habuit, misit -. sicut ergo diximus de operibus ciuitatis, sic illud breuiter perstringendum est, quod omnes primitiae sanctuarii et possessio ciuitatis, pariter supputata per quadrum, contineat milia ducenta quadraginta sex et partem tertiam - si enim uiginti quinque milia calamorum - qui senos cubitos habent et palmum unum - faciunt nostra, hoc est romana, sexaginta et unum milia et sescentos sexaginta septem passus, nulli dubium est haec, in quadruplum supputata, superiorem efficere numerum -, ex quo perspicimus omnia intellegenda spiritaliter, et ecclesiae possessionem multo latiorem esse quam quondam fuit in iudaea, qui nec accepere quidem partes terrae sanctae, sed ex singulis tribubus quadraginta et octo ciuitatum, non ex pleno possessionem sed habitationem et hospitia susceperunt, ut ipsi quoque qui uidentur laici nec peruenisse ad sacerdotalem et leuiticum gradum, tamen, si operentur in domini ciuitatem, uescantur de terra sancta, mitium, terra que credentium, quorum unus loquebatur: credo uidere bona domini in terra uiuentium.

quod autem reliquum fuerit principis erit, ex omni parte (siue hinc inde) primitiarum sanctuarii et possessionis ciuitatis, e regione (siue contra faciem) uiginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem, sed et a mari e regione (siue contra faciem) uiginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit; et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius. de possessione quoque leuitarum et de possessione ciuitatis in medio partium principis, erit in terminum iuda et in terminum beniamin, et ad principem pertinebit. de hoc principe supra plenius disputatum est et quod tantum solus acciperet quantum una tribus; nunc autem aliud discimus: quod ex cunctis tribubus quidquid reliquum fuerit, hic solus accipiat, ut nulla tribus sit quae principi dona non offerat, non aliunde sed ex primitiis quae templo et sanctuario et delegatis urbis partibus seruiunt - hoc est enim quod dicit: e regione (siue contra faciem) uiginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem (siue usque ad terminum orientalem maris), ut sint primitiae inter septem et quinque, et in ipsis primitiis ciuitas et suburbana eius, et in medio ciuitatis sanctuarium templi -. sed et de possessione leuitarum et de possessione ciuitatis quidquid reliquum est, principi deputabitur, erit que pars extrema septem tribuum uicina primitiis et ciuitati et templo in tribu iuda, et pars extrema quinque tribuum, eodem iure quo supra, in tribu beniamin, ipsa que extrema pars ad principem pertinebit. ex quo scripturae sanctae sacramenta miranda sunt, et cogitanda magis quam eloquio proferenda. in priori enim diuisione terrarum trans iordanem per moysen, duabus tribubus ruben et gad et dimidiae tribui manasse terra diuisa est; intra iordanem autem, per iosue filium nun et eleazarum filium aaron, iudas possedit ab austro, et ephraim et manasse tribus dimidia ab aquilone: postea uero de silo missis exploratoribus per singulas tribus et descriptione terrae allata ad iosue et eleazar, beniamin iuxta iudam ab austro et iuxta ephraim et dimidiam tribum manasse accepit possessionem; secunda tribus simeon hereditatem accepit in tribu iuda - ut impleretur quod scriptum est de leui et simeon: diuidam eos in iacob, et dispergam eos in israel -; tertia zabulon galilaeam accepit, in qua est mons thabor; quarta isachar, ubi est iezrael, usque ad iordanem; quinta aser, usque ad montem carmelum qui imminet mari magno, tyrum que et sidonem; sexta neptalim, in galilaea usque ad iordanem, ubi tiberias quae olim appellabatur chenereth; septima dan, usque ioppen ubi sunt urbes aialon et selebi et emmaus quae nunc appellatur nicopolis, licet postea legerimus quod ceperint sibi, transcensis aliis tribubus, urbem lesem in tribu dan, quae hodie appellatur paneas. cum haec se ita habeant et inter priorem tribuum descriptionem et quae nunc habetur tanta diuersitas sit, hoc consideremus: quomodo et in praesenti descriptione et in praeterita inter tribum iuda et beniamin urbs et templum collocatum sit: et in priori quidem descriptione iudas erat ab austro et beniamin ab aquilone, hic uero e contrario fit ut iudas sit ab aquilone et beniamin ab austro; post quem secundus est simeon, tertius isachar, quartus zabulon, quintus gad: quinque uidelicet tribus, sicut in consequentibus dicitur; scriptum est enim:

et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, beniamin una. et contra terminum beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, simeon una. et super terminum simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis, isachar una. et super terminum isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, zabulon una. et super terminum zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris, gad una. et super terminum gad ad plagam austri in meridiem, et erit finis de thamar usque ad aquas contradictionis cades et hereditas contra mare magnum. hoc est terra quam mittetis filiis israel, et hae partitiones earum, ait dominus deus. quod in quinque et septem tribubus semper in fine ponitur 'una', subintellegitur uel 'pars' uel 'possessio' uel 'hereditas', licet aquila et symmachus interpretentur genere neutrali to~g horion~g quod significat 'terminum'. illud que breuiter attendendum: in extrema quinque tribuum tribum gad - quae in priori descriptione trans iordanem fuit - poni eam partem quam iudas prius tenuit, ad plagam uidelicet austri in meridiem, et esse terminum de thamar usque ad aquas contradictionis cades, hereditatem contra mare magnum; thamar ipsa est de qua iam diximus, quam nunc 'palmyram' uocant et olim a salomone constructam: 'palma' enim hebraeo sermone 'thamar' appellatur, et ab eo quod ibi palmeta sint plurima quidam putant hoc sortitam uocabulum. quod que sequitur: usque ad aquas contradictionis cades hereditas contra mare magnum (pro quo septuaginta transtulerunt de theman et aqua mariboth cades hereditas usque ad mare magnum), illud est obseruandum, in hebraico eundem sermonem 'nehela', quia ambiguus sit, et 'hereditatem' sonare et 'torrentem', et hic magis torrentem accipi debere quam 'hereditatem': iste est enim torrens qui ingreditur mare magnum rinocorurae, ut ante iam diximus; cades autem, quae in libro iosue appellatur cadesbarne, in deserto est quod extenditur usque ad urbem petram; 'mariboth' uero, quod interpretatur 'contradictionis', non uocabulum loci est ut plerique aestimant, sed aquarum in quibus populus domino contradixit et moyses offendit deum, dicente psalmo: tentauerunt eum ad aquam contradictionis, et afflictus est moyses propter eos. omnis que terrae sanctae hereditas ab australi plaga iuxta terminos aegypti, rinocorurae torrente finitur. et quia 'gad' interpretatur 'tentatio', in possessione eius de palmetis transimus ad aquas contradictionis usque ad 'cades' quae interpretatur 'sancta', ut intellegamus nos etiam post uictoriam mundi debere esse sollicitos et semper in metu, et recordari illius uersiculi: tentatio est uita hominum super terram, et ad sanctitatem aduersariis repugnantibus peruenire, sic que obtinere uictoriam; et e uicino torrentem plenum imbrium contemplemur.

et hi egressus ciuitatis: a plaga septemtrionali quingentos et quattuor milia mensurabis. et portae ciuitatis ex nominibus tribuum israel: portae tres a septemtrione, porta ruben una, porta iudae una, porta leui una. et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia; et portae tres: porta ioseph una, porta beniamin una, porta dan una. et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris: portam simeonis unam, portam isachar unam, portam zabulon unam. et ad plagam occidentalem quingentos et quattuor milia; portae eorum tres: porta gad una, porta aser una, porta neptalim una. per circuitum decem et octo milia, et nomen ciuitatis ex illa die: dominus ibidem. de ambitu ciuitatis, quod per latera singula in quadrum quattuor milia quingentos calamos habuerit, praeteritus sermo narrauit; qui faciunt decem et octo milia calamorum, ut in praesenti quoque capitulo positum est, id est quadraginta quattuor milia passuum et trecentos quadraginta passus. nunc scribitur per singula latera, hoc est per undecim milia passuum et octoginta quinque passus, ternas fuisse portas, quas aquila, symmachus et theodotio diexodous~g, septuaginta diekbolas~g uocant, nos interpretati sumus 'egressus' et 'exitus' ciuitatis. illud que primum breuiter admonendum, easdem tribus in circuitu tabernaculi ita castrametatas, ut ad orientem fuerit iudas, isachar et zabulon, filii liae, et ad meridiem ruben, simeon, gad, duo filii liae et tertius filius zelphae ancillae liae, ad occidentem uero ephraim, manasses et beniamin, duo uidelicet filii rachelis - quia ioseph pro tribu leui, quae sacrificiis deputata est, in duas tribus ephraim et manassem diuisa est -, ad aquilonem autem dan et aser et neptalim, quorum primus et tertius filii sunt ballae ancillae rachelis, secundus filius zelphae ancillae liae, ignobiles et ad aquilonem positi quippe qui ex ancillarum inter se dissidentium stirpe generati sunt. hoc iuxta numerorum librum et descriptionem tabernaculi quae iubente deo moysi ore dictata est. nostra uero urbs - quae est: ciuitas magni regis: cuius artifex et conditor deus est, de qua et psalmista canit: numquid sion dicet: homo et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus? - aliam habet tribuum in terra sancta descriptionem et mensuram ciuitatis et possessionis ordinem et plagas tribuum singularum. primum enim plagae aquilonis opponuntur tres portae siue exitus ciuitatis, quorum est primogenitus ruben, et iudas regiae stirpis auctor, et leui super cuius nomine in tabernaculi et castrorum descriptione nil dictum est: ut primogenita possidentes, quasi genus regale et sacerdotale, aquilonis frigora contemnamus; secundo uero ad orientem est ioseph, beniamin et dan, ambo filii rachel et unus ballae ancillae eius; ad meridiem uero simeon, isachar et zabulon, quorum tres liae filii sunt; porro ad occidentem gad, aser et neptalim, quorum priores duo filii zelphae sunt ancillae liae, tertius filius ballae ancillae rachelis - quis sapiens et intelleget haec? intellegens cognoscet ea? quia rectae uiae domini et iusti ambulabunt in eis; praeuaricatores uero corruent in illis -. has duodecim portas siue exitus pro qualitate meritorum atque uirtutum singulis tribubus sub apostolicis et patriarcharum nominibus arbitror iniugatas, de quibus et in apocalypsi ioannis apertius scribitur et mira diuinarum scripturarum sacramenta testantur. et necesse est ut talis ciuitas decem et octo milia per circuitum teneat calamorum, sub quo numero et in duodeuigesimo psalmo lex naturalis descripta, gratia que euangelii describitur, quibus ecclesia, id est urbs saluatoris, exstructa est. nomen quoque ipsius ciuitatis nequaquam erit ut prius 'hierosolyma' quae interpretatur 'uisio pacis', sed 'adonai sam' quod in latinum sermonem uertitur 'dominus ibidem': qui numquam recedat ab ea ut a priori populo ante discessit dicens ad discipulos: surgite, abeamus hinc, et ad iudaeos: relinquetur uobis domus uestra deserta, sed aeternam habeat possessionem et sit ei ipse possessio, isdem discipulis repromittens: ecce ego uobis cum sum usque ad consummationem saeculi.









Comments