Home‎ > ‎Galatians‎ > ‎

St. Augustine on Galatians- Latin



Augustinus Hipponensis
Expositio epistulae ad Galatas

1. causa propter quam scribit apostolus ad galatas, haec est, ut intelligant gratiam dei id se cum agere, ut sub lege iam non sint. cum enim praedicata eis esset euangelii gratia, non defuerunt quidam ex circumcisione quamuis christiani nomine nondum tamen tenentes ipsum gratiae beneficium et adhuc uolentes esse sub oneribus legis, quae dominus deus imposuerat non iustitiae seruientibus sed peccato iustam scilicet legem iniustis hominibus dando ad demonstranda peccata eorum non auferenda; non enim aufert peccata nisi gratia fidei, quae per dilectionem operatur, sub hac ergo gratia iam galatas constitutos illi uolebant constituere sub oneribus legis asseuerantes nihil eis prodesse euangelium, nisi circumciderentur et ceteras carnales iudaici ritus obseruationes subirent. et ideo paulum apostolum suspectum habere coeperant, a quo illis euangelium praedicatum erat, tamquam non tenentem disciplinam ceterorum apostolorum, qui gentes cogebant iudaizare. cesserat enim talium hominum scandalis apostolus petrus et in simulationem ductus erat, tamquam et ipse hoc sentiret nihil prodesse gentibus euangelium, nisi onera legis implerent, a qua simulatione idem apostolus paulus eum reuocat, sicut in hac ipsa epistola docet. talis quidem quaestio est et in epistola ad romanos: uerumtamen uidetur aliquid interesse, quod ibi contentionem ipsum dirimit litem que componit, quae inter eos, qui ex iudaeis et eos, qui ex gentibus crediderant, orta erat, cum illi tamquam ex meritis operum legis sibi redditum euangelii praemium arbitrarentur, quod praemium incircumcisis tamquam immeritis nolebant dari, illi contra iudaeis se praeferre gestirent tamquam interfectoribus domini. in hac uero epistola ad eos scribit, qui iam commoti erant auctoritate illorum, qui ex iudaeis erant et ad obseruationes legis cogebant; coeperant enim eis credere, tamquam paulus apostolus non uera praedicasset, quod eos circumcidi noluisset. et ideo sic coepit: miror, quod sic tam cito transferimini ab eo, qui uos uocauit in gloriam christi, in aliud euangelium. hoc ergo exordio causae quaestionem breuiter insinuauit. quamquam et ipsa salutatione, cum dicit se apostolum non ab hominibus neque per hominem, quod in nulla alia epistola dixisse inuenitur, satis ostendit et illos, qui talia persuadebant, non esse a deo sed ab hominibus et ceteris apostolis, quantum ad auctoritatem testimonii euangelici pertinet, imparem se haberi non oportere, quandoquidem non ab hominibus neque per hominem, sed per iesum christum et deum patrem se apostolum nouerit. singula igitur ab ipso epistolae uestibulo permittente domino et adiuuante studium nostrum sic consideranda et tractanda suscepimus.

2. [1:1-2] paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per iesum christum et deum patrem, qui suscitauit illum a mortuis, et qui me cum sunt omnes fratres, ecclesiis galatiae.

qui ab hominibus mittitur, mendax est, qui per hominem mittitur, potest esse uerax, quia et deus uerax potest per hominem mittere, qui ergo neque ab hominibus neque per hominem sed per deum mittitur, ab illo uerax est, qui etiam per hominem missos ueraces facit. priores ergo apostoli ueraces, qui non ab hominibus sed a deo per hominem missi sunt per iesum christum scilicet adhuc mortalem. uerax etiam nouissimus apostolus, qui per iesum christum totum iam deum post resurrectionem eius missus est. priores sunt ceteri apostoli per christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem, nouissimus est apostolus paulus per christum iam totum deum, id est omni ex parte immortalem. sit ergo testimonii eius aequalis auctoritas, in cuius honorem implet clarificatio domini, si quid habebat ordo temporis minus. ideo enim cum dixisset: et deum patrem, addidit: qui suscitauit illum a mortuis, ut etiam ex hoc modo breuiter iam a clarificato missum se esse commemoraret.

3. [1:3-5] gratia uobis et pax a deo patre et domino iesu christo.

gratia dei est, qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur deo, pax autem, qua reconciliamur deo. qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. saeculum praesens malignum propter malignos homines, qui in illo sunt, intelligendum est, sicut dicimus et malignam domum propter malignos inhabitantes in ea. secundum uoluntatem dei et patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. amen. quanto igitur magis homines non debent arroganter ad seipsos referre, si quid operantur boni, quando et ipse dei filius in euangelio non gloriam suam se quaerere dixit neque uoluntatem suam uenisse facere sed uoluntatem eius, qui eum misit? quam uoluntatem gloriam que patris nunc commemorauit apostolus, ut ipse quoque domini exemplo, a quo missus est, non se quaerere gloriam suam significaret nec facere uoluntatem suam in praedicatione euangelii, sicut paulo post dicit: si hominibus placerem, christi seruus non essem.

4. [1:6-9] miror, quod sic tam cito transferimini ab eo, qui uos uocauit in gloriam christi, in aliud euangelium, quod non est aliud. euangelium enim si aliud est, praeter id quod siue per se siue per aliquem dominus dedit, iam nec euangelium recte dici potest. uigilanter autem cum dixisset: transferimini ab eo, qui uos uocauit, adiunxit: in gloriam christi, quam uolebant illi euacuare, quasi frustra uenerit christus, si iam circumcisio carnis atque huiusmodi opera legis tantum ualebant, ut per illam homines salui fierent. nisi aliqui sunt conturbantes uos et uolentes conuertere euangelium christi. non quemadmodum istos conturbant, ita etiam conuertunt euangelium christi, quia manet firmissimum, sed tamen conuertere uolunt, qui ab spiritualibus ad carnalia reuocant intentionem credentium. illis enim ad ista conuersis manet euangelium non conuersum. et ideo cum dixisset: conturbantes uos, non dixit: et conuertentes, sed: uolentes, inquit, conuertere euangelium christi. sed licet si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. ueritas propter seipsam diligenda est, non propter hominem aut propter angelum, per quem annuntiatur. qui enim propter annuntiatores diligit eam, potest et mendacia diligere, si qua forte ipsi sua protulerint. sicut praediximus et nunc iterum dico, si quis uobis euangelizauerit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. aut praesens hoc praedixerat aut, quia iterauit, quod dixit, propterea uoluit dicere: sicut praediximus. tamen ipsa iteratio saluberrime intentionem mouet ad firmitatem retinendi eam, quae sic commendatur, fidem.

5. [1:10] modo ergo hominibus suadeo an deo? aut quia hominibus suadeo, quaero hominibus placere? si adhuc hominibus quaererem placere, christi seruus non essem.

iubet enim ille seruis suis, ut discant ab ipso mites esse et humiles corde, quod nullo modo potest, qui propter seipsum, id est propter suam quasi priuatam et propriam gloriam placere hominibus quaerit. dicit autem et alibi: hominibus suademus deo autem manifestati sumus, ut intelligas, quod hic ait: hominibus suadeo an deo? non utique deo, sed hominibus suadendum. non ergo moueat quod alibi dixit: sicut et ego omnibus per omnia placeo, addidit enim: non quaerens, quod mihi prodest, sed quod multis, ut salui fiant. nulli autem prodest, ut saluus fiat, si homo ei propter seipsum placeat, qui non placet utiliter, nisi cum propter deum placet, id est ut deus placeat et glorificetur, cum dona eius attenduntur in homine aut per ministerium hominis accipiuntur, cum autem si homo placet, non iam homo sed deus placet. utrumque ergo recte dici potest: et ego placeo et non ego placeo. si enim adsit bonus intellector pius que pulsator, patebit utrumque et nulla inter se repugnantia repellet intrantem.

6. [1:11-12] notum enim uobis facio, fratres, euangelium, quod euangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per reuelationem iesu christi.

euangelium, quod secundum hominem est, mendacium est. omnis enim homo mendax, quia quicquid ueritatis inuenitur in homine non est ab homine sed a deo per hominem. ideo iam quod secundum hominem est nec euangelium dicendum est, quale illi afferebant, qui in seruitutem ex libertate attrahebant eos, quos deus ex seruitute in libertatem uocabat.

7. [1:13-14] audistis enim conuersationem meam aliquando in iudaismo, quia supra modum persequebar ecclesiam dei et uastabam illam et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos meos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.

si persequendo et uastando ecclesiam dei proficiebat in iudaismo, apparet iudaismum contrarium esse ecclesiae dei non per illam spiritualem legem, quam acceperunt iudaei, sed per carnalem conuersationem seruitutis ipsorum. et si aemulator, id est imitator paternarum suarum traditionum persequebatur paulus ecclesiam dei, paternae ipsius traditiones contrariae sunt ecclesiae dei, non autem legis illius culpa est. lex enim spiritualis est nec carnaliter se cogit intelligi, sed illorum uitium est, qui et illa, quae acceperunt, carnaliter sentiunt et multa etiam sua tradiderunt dissoluentes, sicut dominus dicit, mandatum dei propter traditiones suas.

8. [1:15-19] cum autem placuit deo, qui me segregauit de uentre matris meae et uocauit per gratiam suam, reuelare filium suum in me, ut annuntiarem eum in gentibus, continuo non acquieui carni et sanguini.

segregatur quodammodo de uentre matris, quisquis a carnalium parentum consuetudine caeca separatur, acquiescit autem carni et sanguini, quisquis carnalibus propinquis et consanguineis suis carnaliter suadentibus assentitur. neque ueni hierosolimam ad praecessores meos apostolos, sed abii in arabiam et iterum reuersus sum damascum. deinde post annos tres ascendi hierosolimam uidere petrum et mansi apud illum diebus quindecim. si cum euangelizasset paulus in arabia, postea uidit petrum, non ideo ut per ipsum petrum disceret euangelium, nam ante eum utique uidisset, sed ut fraternam caritatem etiam corporali notitia cumularet. alium autem apostolorum non uidi nisi iacobum fratrem domini. iacobus domini frater uel ex filiis ioseph de alia uxore uel ex cognatione mariae matris eius debet intelligi.

9. [1:20-24] quae autem scribo uobis, ecce coram dei, quia non mentior. qui dicit: ecce coram deo, quia non mentior, iurat utique. et quid sanctius hac iuratione?

sed non est contra praeceptum iuratio, quae a malo est non iurantis sed incredulitatis eius, cui iurare cogitur. nam hinc intelligitur ita dominum prohibuisse a iurando, ut quantum in ipso est quisque, non iuret, quod multi faciunt in ore habentes iurationem tamquam magnum aut suaue aliquid. nam utique apostolus nouerat praeceptum domini et iurauit tamen. non enim audiendi sunt, qui has iurationes esse non putant. quid enim facient de illa: cotidie morior per uestram gloriam, fratres, quam habeo in christo iesu domino nostro? quam graeca exemplaria manifestissimam iurationem esse conuincunt. quantum ergo in ipso est, non iurat apostolus, non enim appetit iurationem cupiditate aut delectatione iurandi. amplius est enim quam: est, est, non, non et ideo: a malo est, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter mouentur ad fidem. deinde ueni in partes syriae et ciliciae. eram autem ignotus facie ecclesiis iudaeae, quae in christo sunt. animaduertendum non in sola hierosolima iudaeos in christo credidisse nec tam paucos fuisse, ut ecclesiis gentium miscerentur, sed tam multos, ut ex illis ecclesiae fierent. tantum autem audientes erant, quia qui aliquando nos persequebatur, nunc euangelizat fidem, quam aliquando uastabat; et in me magnificabant deum. hoc est, quod dicebat non se placere hominibus utique per seipsum sed ut in illo magnificaretur deus, hoc est, quod etiam dominus dicit: luceant opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est.

10. [2:1-2] deinde post annos quattuordecim iterum ascendi hierosolimam cum barnaba assumpto etiam tito,

tamquam testimoniis pluribus agit, cum etiam istos nominat. ascendi autem secundum reuelationem, ne moueret eos, quare uel tunc ascenderit, quo tam diu non ascenderat. quapropter si ex reuelatione ascendit, tunc proderat, ut ascenderet. et exposui illis euangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui uidentur. quod seorsum exposuit euangelium eis, qui eminebant in ecclesia, cum iam illud exposuisset coram omnibus, non ideo factum est, quod aliqua falsa dixerat, ut seorsum paucioribus uera diceret, sed aliqua tacuerat, quae adhuc paruuli portare non poterant, qualibus se ad corinthios lac dicit dedisse, non escam. falsum enim dicere nihil licet, aliquando autem aliquid ueri tacere utile est. perfectionem ipsius opus erat, ut scirent ceteri apostoli. non enim sequebatur, ut, si fidelis esset ueram que et rectam teneret fidem, iam etiam apostolus esse deberet. illud autem quod subiungit: ne forte in uacuum curro aut cucurri, non ad illos, cum quibus seorsum contulit euangelium, sed ad istos, quibus scribit, quasi per interrogationem dictum intelligendum est, ut ex eo appareret non eum in uacuum currere aut cucurrisse, quia iam etiam attestatione ceterorum nihil ab euangelii ueritate dissentire approbatur.

11. [2:3-5] sed neque titus, qui me cum erat, inquit, cum esset graecus, compulsus est circumcidi.

quamuis titus graecus esset et nulla eum consuetudo aut cognatio parentum circumcidi cogeret, sicut timotheum, facile tamen etiam istum circumcidi permisisset apostolus. non enim tali circumcisione salutem docebat auferri, sed si in ea constitueretur spes salutis, hoc esse contra salutem ostendebat. poterat ergo ut superfluam aequo animo tolerare secundum sententiam, quam alibi dixit: circumcisio nihil est et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei. propter: subintroductos autem falsos fratres non est compulsus titus circumcidi, id est, non ei potuit extorqueri, ut circumcideretur, quia illi, qui subintroierunt, dicit, proscultare libertatem eorum, uehementer obseruabant et cupiebant circumcidi titum, ut iam circumcisionem etiam ipsius pauli attestatione et consensione, tamquam saluti necessariam praedicarent et sic eos, ut ait, in seruitutem redigerent, id est sub onera legis seruilia reuocarent. quibus se nec ad horam, id est nec ad tempus cessisse dicit subiectioni, ut ueritas euangelii permaneret ad gentes.

12. [2:6-9] denotabant autem suspectum que haberi uolebant inuidi apostolum paulum, quod aliquando persecutor ecclesiarum fuerit, et ideo dicit: de his autem, qui uidentur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. quia et qui uidentur esse aliquid, carnalibus hominibus uidentur esse aliquid, nam non sunt ipsi aliquid. et si enim boni ministri dei sunt, christus in illis est aliquid, non ipsi per se. nam si ipsi per se essent aliquid, semper fuissent aliquid. quales aliquando fuerint, id est, quia et ipsi peccatores fuerunt, nihil sua dicit interesse, quia deus hominis personam non accipit, id est sine personarum acceptione omnes ad salutem uocauit non reputans illis delicta eorum. et ideo absentibus illis, qui priores facti erant apostoli, paulus a domino perfectus est, ut quando cum eis contulit nihil esset, quod perfectioni eius adderent, sed potius uiderent eundem dominum iesum christum, qui sine personarum acceptione saluos facit, hoc dedisse paulo, ut ministraret gentibus, quod etiam petro dederat, ut ministraret iudaeis. non ergo inuenti sunt in aliquo dissentire ab illo, ut, cum ille se perfectum euangelium accepisse diceret, illi negarent et aliquid uellent tamquam imperfecto addere, sed e contrario pro reprehensoribus imperfectionis approbatores perfectionis fuerunt. et dederunt dexteras societatis, id est consenserunt in societatem et paruerunt uoluntati domini consentientes, ut paulus et barnabas irent ad gentes, ipsi autem in circumcisionem, quae praeputio, id est, gentibus contraria uidetur. nam etiam sic potest intelligi, quod ait: e contrario, ut ordo iste sit: mihi enim qui uidentur, nihil apposuerunt, sed e contrario, ut nos quidem in gentes iremus, quae sunt contrariae circumcisioni, ipsi autem in circumcisionem, consenserunt mihi et barnabae, hoc est, dexteras societatis nobis dederunt.

13. neque in contumeliam praecessorum eius putet quis ab eo dictum: qui uidentur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. et illi enim tamquam spirituales uiri uolebant resisti carnalibus, qui putabant aliquid ipsos esse et non potius christum in eis, multum que gaudebant, cum persuaderetur hominibus et seipsos praecessores pauli, sicut eundem paulum ex peccatoribus iustificatos esse a domino, qui personam hominis non accipit, quia dei gloriam quaerebant non suam. sed quia carnales et superbi homines, si quid de uita ipsorum praeterita dicitur, irascuntur et in contumeliam accipiunt, ex animo suo coniciunt apostolos. petrus autem et iacobus et iohannes honoratiores in apostolis erant, quia ipsis tribus se in monte dominus ostendit in significatione regni sui, cum ante sex dies dixisset: sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno patris sui. nec ipsi erant columnae sed uidebantur. nouerat enim paulus sapientiam aedificasse sibi domum et non tres columnas constituisse sed septem, qui numerus uel ad unitatem ecclesiarum refertur - solet enim pro uniuerso poni, sicut in euangelio dictum est: accipiet in hoc saeculo septies tantum, ac si diceret: quasi nihil habentes et omnia possidentes. unde etiam iohannes ad septem scribit ecclesias, quae utique uniuersitatis ecclesiae personam gerunt - uel certe ad septenariam operationem spiritus sancti magis refertur septenarius numerus columnarum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei, quibus operationibus domus filii dei, hoc est ecclesia continetur.

14. [2:10] quod autem ait: tantum ut pauperum memores essemus, quod et studui hoc ipsum facere, communis cura erat omnibus apostolis de pauperibus sanctorum, qui erant in iudaea, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum posuerant. sic ergo ad gentes missi sunt paulus et barnabas, ut ecclesiae gentium, quae hoc non fecerant, ministrarent hortatione ipsorum eis, qui hoc fecerant, sicut ad romanos dicit: nunc autem pergam hierusalem ministrare sanctis; placuit enim macedoniae et achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in hierusalem. placuit enim illis et debitores eorum sunt. si enim spiritualibus eorum communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.

15. [2:11-16] in nulla ergo simulatione paulus lapsus erat, quia seruabat ubique, quod congruere uidebat, siue ecclesiis gentium siue iudaeorum, ut nusquam auferret consuetudinem, quae seruata non impediebat ad obtinendum regnum dei, tantum admonens, ne quis in superfluis poneret spem salutis, etiam si consuetudinem in eis propter offensionem infirmorum custodire uellet. sicut ad corinthios dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. hoc enim ad eas consuetudines uel conditiones uitae retulit, quae nihil obsunt fidei bonis que moribus. non enim si latro erat quisque, cum uocatus est, debet in latrocinio permanere. petrus autem, cum uenisset antiochiam, obiurgatus est a paulo non, quia seruabat consuetudinem iudaeorum, in qua natus atque educatus erat, quamquam apud gentes eam non seruaret, sed obiurgatus est, quia gentibus eam uolebat imponere, cum uidisset quosdam uenisse ab iacobo, id est a iudaea, nam ecclesiae hierosolimitanae iacobus praefuit. timens ergo eos, qui adhuc putabant in illis obseruationibus salutem constitutam, segregabat se a gentibus et simulate illis consentiebat ad imponenda gentibus illa onera seruitutis, quod in ipsius obiurgationis uerbis satis apparet. non enim ait: si tu, cum iudaeus sis, gentiliter et non iudaice uiuis, quemadmodum rursus ad consuetudinem iudaeorum reuerteris? sed quemadmodum, inquit, gentes cogis iudaizare? quod autem hoc ei coram omnibus dixit, necessitas coegit, ut omnes illius obiurgatione sanarentur. non enim utile erat errorem, qui palam noceret, in secreto emendare. huc accedit, quod firmitas et caritas petri, cui ter a domino dictum est: amas me? pasce oues meas, obiurgationem talem posterioris pastoris pro salute gregis libentissime sustinebat. nam erat obiurgatore suo ipse, qui obiurgabatur, mirabilior et ad imitandum difficilior. facilius est enim uidere, quid in alio corrigas, atque id uituperando uel obiurgando corrigere quam uidere, quid in te corrigendum sit, libenter que corrigi uel per teipsum nedum per alium, adde posteriorem, adde coram omnibus. ualet autem hoc ad magnum humilitatis exemplum, quae maxima est disciplina christiana, humilitate enim conseruatur caritas, nam nihil eam citius uiolat quam superbia. et ideo dominus non ait: tollite iugum meum et discite a me, quoniam quatriduana de sepulcris cadauera exsuscito atque omnia daemonia de corporibus hominum morbos que depello et cetera huiusmodi, sed tollite, inquit, iugum meum et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. illa enim signa sunt rerum spiritualium, mitem autem esse et humilem caritatis conseruatorem res ipsae spirituales sunt, ad quas per illa ducuntur, qui oculis corporis dediti fidem inuisibilium, quia iam de notis usitatis que non possunt, de nouis et repentinis uisibilibus quaerunt. si ergo et illi, qui cogebant gentes iudaizare, didicissent mites esse et humiles corde, quod a domino petrus didicerat, saltem correcto tanto uiro ad imitandum inuitarentur nec putarent euangelium christi iustitiae suae tamquam debitum redditum, sed scientes quoniam non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem iesu christi, ut impleat opera legis adiuuante infirmitatem suam non merito suo sed gratia dei, non exigerent de gentibus carnales legis obseruationes, sed per ipsam gratiam fidei spiritualia opera legis eos implere posse cognoscerent. quoniam ex operibus legis, cum suis uiribus ea quisque tribuerit, non gratiae miserantis dei, non iustificabitur omnis caro, id est omnis homo siue omnes carnaliter sentientes. et ideo illi, qui cum iam essent sub lege christo crediderunt, quia iusti erant, sed ut iustificarentur, uenerunt ad gratiam fidei.

16. [2:15-18] peccatorum autem nomen gentibus imposuerant iudaei iam uetusta quadam superbia, tamquam ipsi iusti essent uidendo stipulam in oculo alieno et non trabem in suo. secundum eorum morem locutus apostolus ait: nos natura iudaei et non ex gentibus peccatores, id est, quos appellant peccatores, cum sint et ipsi peccatores. nos ergo, inquit, natura iudaei, cum gentiles non essemus, quos ipsi peccatores appellant, tamen et nos peccatores in christo iesu credimus, ut iustificemur per fidem christi. non autem quaererent iustificari, nisi essent peccatores. an forte quia in christo uoluerunt iustificari, peccauerunt? quia si iam iusti erant, aliud quaerendo utique peccauerunt, sed si ita est, inquit, ergo christus peccati minister est. quod utique non possunt dicere, quia et ipsi, qui nolebant nisi circumcisis gentibus tradi euangelium, in christo crediderant. et ideo quod dicit: absit, non solus sed cum ipsis dicit. destruxit autem superbiam gloriantem de operibus legis, quae destrui et deberet et posset, ne gratia fidei uideretur non necessaria, si opera legis etiam sine illa iustificare crederentur. et ideo praeuaricator est, si rursus illa aedificat dicens, quod opera legis etiam sine gratia iustificant, ut christus peccati minister inueniatur. posset ergo illi obici dicenti: si enim quae destruxi, haec eadem rursus aedifico, praeuaricatorem meipsum constituo. quid ergo, quia fidem christi oppugnabas antea, quam nunc aedificas, praeuaricatorem te constituis? sed illam non destruxit, quia destrui non potest. hanc autem superbiam uere destruxerat constanter que destruebat, quia destrui poterat. et ideo non ille praeuaricator est, qui rem ueram, cum conaretur destruere et postea ueram esse ac destrui non posse cognosceret, tenuit eam, ut in ea aedificetur, sed ille praeuaricator est, qui, cum destruxerit rem falsam, quia destrui potest, eam rursus aedificat.

17. [2:19-21] mortuum autem se legi dicit, ut iam sub lege non esset, sed tamen per legem, siue quia iudaeus erat et tamquam paedagogum legem acceperat, sicut postea manifestat. hoc autem agitur per paedagogum, ut non sit necessarius paedagogus, sicut per ubera nutritur infans, ut iam uberibus non indigeat, et per nauem peruenitur ad patriam, ut iam naui opus non sit, siue per legem spiritualiter intellectam legi mortuus est, ne sub ea carnaliter uiueret. nam hoc modo per legem, legi ut morerentur, uolebat, cum eis paulo post ait: dicite mihi sub lege uolentes esse, legem non legistis? scriptum est enim, quod abraham duos filios habuit et cetera, ut per eandem legem spiritualiter intellectam morerentur carnalibus obseruationibus legis. quod autem adiungit: ut deo uiuam, deo uiuit, qui sub deo est, legi autem, qui sub lege est, sub lege autem uiuit, in quantum quisque peccator est, id est in quantum a uetere homine non est mutatus. sua enim uita uiuit et ideo lex supra illum est, quia qui eam non implet infra illam est. nam iusto lex posita non est, id est imposita, ut supra illum sit. in illa est enim potius quam sub illa, quia non sua uita uiuit, cui coercendae lex imponitur. ut enim sic dicam ipsam quodammodo legem uiuit, qui cum dilectione iustitiae iuste uiuit non proprio ac transitorio sed communi ac stabili gaudens bono. et ideo paulo non erat lex imponenda, qui dicit: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me christus. quis ergo audeat christo legem imponere, qui uiuit in paulo? non enim audet quis dicere christum non recte uiuere, ut ei coercendo lex imponenda sit. quod autem nunc uiuo, inquit, in carne, quia non posset dicere christum adhuc mortaliter uiuere, uita autem in carne mortalis est, in fide, inquit, uiuo filii dei, ut etiam sic christus uiuat in credente habitando in interiore homine per fidem, ut postea per speciem impleat eum, cum absorptum fuerit mortale a uita. ut autem ostenderet, quod uiuit in illo christus, et quod in carne uiuens in fide uiuit filii dei, non meriti sui esse sed gratiae ipsius, qui me, inquit, dilexit et tradidit seipsum pro me. pro quo utique nisi pro peccatore, ut eum iustificaret? et dicit hoc, qui iudaeus natus et educatus erat et abundantius aemulator extiterat paternarum suarum traditionum. ergo etsi pro talibus se tradidit christus, etiam ipsi peccatores erant. non ergo meritis iustitiae suae datum dicant, quod non opus erat iustis dari. non enim ueni uocare iustos, ait dominus, sed peccatores, ad hoc utique, ne sint peccatores. si ergo christus me dilexit et tradidit seipsum pro me, non irritam facio gratiam dei, ut dicam per legem esse iustitiam. nam si per legem iustitia, ergo christus gratis mortuus est, id est sine causa mortuus est, quando per legem, id est per opera legis, quibus iudaei confidebant, posset esse iustitia in hominibus. gratis autem mortuum christum nec illi dicunt, quos refellit, quoniam christianos se uolebant haberi. non ergo recte per illa legis opera christianos iustificari suadebant.

18. [3:1] quibus recte dicit: o stulti galatae, quis uos fascinauit? quod non recte diceretur de his, qui numquam profecissent, sed de his, qui ex profectu defecissent. ante quorum oculos christus iesus proscriptus est, crucifixus, hoc est, quibus uidentibus christus iesus hereditatem suam possessionem que suam amisit, his utique auferentibus eam dominum que inde expellentibus, qui ex gratia fidei, per quam christus possidet gentes, ad legis opera eos, qui crediderant christum, reuocabant auferendo illi possessionem suam, id est, eos in quibus iure gratiae fidei que inhabitabat. quod in ipsis galatis accidisse uult uideri apostolus, nam ad hoc pertinet, quod ait: ante quorum oculos. quid enim tam ante oculos eorum contigit, quam quod in ipsis contigit? cum autem dixisset: iesus christus proscriptus est, addidit, crucifixus, ut hinc eos maxime moueret, cum considerarent, quo pretio emerit possessionem, quam in eis amittebat, ut parum esset gratis eum mortuum, quod superius dixerat. illud enim ita sonat, tamquam non peruenerit ad possessionem, pro qua sanguinem dedit. proscripto autem etiam, quae tenebat, aufertur, sed haec proscriptio non obest christo, qui etiam sic per diuinitatem dominus est omnium, sed ipsi possessioni, quae huius gratiae cultura caret.

19. hinc iam incipit demonstrare, quemadmodum gratia fidei sufficiat ad iustificandum sine operibus legis, ne quis diceret non se quidem operibus legis tantum totam hominis iustificationem tribuere, sed neque tantum gratiae fidei, ex utroque autem perfici salutem. sed haec quaestio, ut diligenter tractetur, ne quis fallatur ambiguo, scire prius debet opera legis bipartita esse. nam partim in sacramentis, partim uero in moribus accipiuntur. ad sacramenta pertinent circumcisio carnis, sabbatum temporale, neomeniae, sacrificia atque omnes huius modi innumerabiles obseruationes, ad mores autem: non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices et cetera talia. num quidnam ergo apostolus ita potest non curare, utrum christianus homicida aut moechus sit, an castus atque innocens, quemadmodum non curat, utrum circumcisus carne an praeputiatus sit? nunc ergo de his operibus maxime tractat, quae sunt in sacramentis, quamquam et illa interdum se admiscere significet. prope finem autem epistolae de his separatim tractauit, quae sunt in moribus, et illud breuiter, hoc autem diutius. haec enim onera potius nolebat imponi gentibus, quorum utilitas in intellectu est, nam haec omnia exponuntur christianis, ut, quid ualeant, tantum intelligant, etiam facere non cogantur. in obseruationibus autem, si non intelligantur, seruitus sola est, qualis erat in populo iudaeorum et est usque adhuc. si autem et obseruentur illa et intelligantur non modo nihil obsunt, sed etiam prosunt aliquid, si tempori congruant, sicut ab ipso moyse prophetis quoque obseruata sunt, congruentibus illi populo, cui adhuc talis seruitus utilis erat, ut sub timore custodiretur. nihil enim tam pie terret animam, quam sacramentum non intellectum, intellectum autem gaudium pium parit et celebratur libere, si opus est tempori; si autem non est opus, cum suauitate spirituali tantummodo legitur et tractatur. omne autem sacramentum cum intelligitur, aut ad contemplationem ueritatis refertur aut ad bonos mores. contemplatio ueritatis in solius dei dilectione fundata est, boni mores in dilectione dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. nunc igitur, quemadmodum circumcisio carnis et cetera huiusmodi legis opera, ubi iam gratia fidei est, non sint necessaria, uideamus.

20. [3:2-9] hoc solum, inquit, uolo discere a uobis: ex operibus legis spiritum accepistis an ex auditu fidei? respondetur: utique ex auditu fidei.

ab apostolo enim praedicata est eis fides, in qua praedicatione utique aduentum et praesentiam sancti spiritus senserant, sicut illo tempore in nouitate inuitationis ad fidem etiam sensibilibus miraculis praesentia sancti spiritus apparebat, sicut in actibus apostolorum legitur. hoc autem factum erat apud galatas, antequam isti ad eos peruertendos et circumcidendos uenissent. iste ergo sensus est: si in illis operibus legis esset salus uestra, non uobis spiritus sanctus nisi circumcisis daretur. deinde intulit: sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. hoc est, quod superius in exordio dixerat: nisi aliqui sunt conturbantes uos et uolentes conuertere euangelium christi. conturbatio enim ordini contraria est, ordo est autem a carnalibus ad spiritualia surgere, non ab spiritualibus ad carnalia cadere, sicut istis acciderat. et haec est euangelii conuersio retrorsus, quod quia bonum non est non est euangelium, cum hoc annuntiatur. quod autem dicit: tanta passi estis, multa iam pro fide tolerauerant, non timore, tamquam sub lege positi, sed magis in ipsis passionibus caritate timorem uicerant, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus eorum per spiritum sanctum, quem acceperant. sine causa ergo, inquit, tanta passi estis, qui ex caritate, quae in uobis tanta sustinuit, ad timorem relabi uultis, si tamen sine causa tanta passi estis. quod enim sine causa factum dicitur, superfluum est, superfluum autem nec prodest nec nocet; hoc uero uidendum est, ne ad perniciem ualeat. non enim hoc est non surgere, quod est cadere, quamuis isti nondum cecidissent, sed iam inclinarentur, ut caderent. nam utique adhuc in eis spiritus sanctus operabatur, sicut consequenter dicit: qui ergo tribuit uobis spiritum et uirtutes operatur in uobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? respondetur: utique ex auditu fidei, sicut superius tractatum est. deinde adhibet exemplum patris abraham, de quo in epistola ad romanos uberius apertius que dissertum est. hoc enim maxime in eo uictoriosum est, quod, antequam circumcideretur, deputata est fides eius ad iustitiam et ad hoc rectissime refertur, quod ei dictum est: quia benedicentur in te omnes gentes, imitatione utique fidei eius, qua iustificatus est, etiam ante sacramentum circumcisionis, quod ad fidei signaculum accepit, et ante omnem seruitutem legis, quae multo post data est.

21. [3:10-12] quod autem ait: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis, sub timore uult intelligi non in libertate, ut scilicet corporali praesenti que uindicta uindicaretur in eos, qui non permanerent in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut facerent ea. huc quoque accederet, ut in ipsa corporum poena etiam maledicti ignominiam formidarent. ille autem iustificatur apud deum, qui eum gratis colit, non scilicet cupiditate appetendi aliquid ab ipso praeter ipsum aut timore amittendi. in ipso enim solo uera nostra beatitudo atque perfecta est et, quoniam inuisibilis est oculis carneis, fide colitur, quamdiu in hac carne uiuimus, sicut supra dixit: quod autem nunc uiuo in carne, in fide uiuo filii dei, et ipsa est iustitia. quo pertinet quod dictum est: quia iustus ex fide uiuit. hinc enim ostendere uoluit, quia in lege nemo iustificatur, quia scriptum est iustum ex fide uiuere. quare intelligendum est in lege, quod nunc ait: in operibus legis, dictum esse et hoc istis, qui in circumcisione carnis et talibus obseruationibus continentur, in quibus qui uiuit ita in lege est, ut sub lege uiuat. sed legem, ut dictum est, pro ipsis operibus legis nunc posuit, quod de posterioribus manifestatur. ait enim: lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, uiuet in illis. non ait: qui fecerit eam, uiuet in ea, ut intelligas legem in hoc loco pro ipsis operibus positam. qui autem uiuebant in his operibus, timebant utique ne, si non ea fecissent, lapidationem uel crucem uel aliquid huiusmodi paterentur. ergo qui fecerit ea, inquit, uiuet in illis, id est, habebit praemium, ne in ista morte puniatur. non ergo apud deum, cuius ex fide, si quis in hac uita uixerit, cum hinc excesserit, tunc eum magis habebit praesentissimum praemium. non itaque ex fide uiuit, quisquis praesentia, quae uidentur, uel cupit uel timet, quia fides dei ad inuisibilia pertinet, quae post dabuntur. nam est ista quaedam in operibus legis iustitia, quando sine suo praemio relicta non est, ut qui fecerit ea uiuet in eis. unde et ad romanos dicit: si enim abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad deum. aliud est ergo non iustificari, aliud non iustificari apud deum. qui omnino non iustificatur, nec illa seruat, quae temporale habent praemium, nec illa quae aeternum, qui autem in operibus legis iustificatur non apud deum iustificatur, quia temporalem inde expectat uisibilem que mercedem. sed tamen est etiam ista, ut dixi, quaedam, ut sic dicam, terrena carnalis que iustitia, nam et ipse apostolus eam iustitiam uocat, cum alibi dicit: secundum iustitiam, quae in lege est, conuersatus, qui fuerim sine querela.

22. [3:13-14] propterea dominus iesus christus iam libertatem daturus credentibus, quaedam earum obseruationum non seruauit ad litteram. unde etiam cum sabbato esurientes discipuli spicas euulsissent, respondit indignantibus dominum esse filium hominis etiam sabbati. itaque illa carnaliter non obseruando carnalium conflagrauit inuidiam et suscepit quidem poenam propositam illis, qui ea non obseruassent, sed ut credentes in se talis poenae timore liberaret, quo pertinet, quod adiungit: christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis qui pendet in ligno. quae sententia spiritualiter intelligentibus sacramentum est libertatis, carnaliter autem sentientibus, si iudaei sunt, iugum est seruitutis, si pagani aut haeretici, uelamentum est caecitatis. nam quod quidam nostri minus in scripturis eruditi sententiam istam nimis timentes et scripturas ueteres debita pietate approbantes non putant hoc de domino esse dictum sed de iuda traditore eius, aiunt enim propterea non esse dictum: maledictus omnis, qui figitur in ligno, sed: qui pendet in ligno, quia non hic dominus significatus est, sed ille, qui se laqueo suspendit, nimis errant nec attendunt se contra apostolum disputare, qui ait: christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. qui ergo pro nobis factus est maledictum, ipse utique pependit in ligno, id est, christus, qui nos liberauit a maledicto legis, ut non iam timore iustificaremur in operibus legis, sed fide apud deum, quae non per timorem sed per dilectionem operatur. spiritus enim sanctus, qui hoc per moysen dixit, utrumque prouidit, ut et timore uisibilis poenae custodirentur, qui nondum poterant ex inuisibilium fide uiuere, et ipse timorem istum solueret suscipiendo, quod timebatur, qui timore sublato donum dare poterat caritatis. nec in hoc, quod maledictus appellatus est, qui pendet in ligno, contumelia in dominum putanda est. ex parte quippe mortali pependit in ligno, mortalitas autem unde sit, notum est credentibus. ex poena quippe est et maledictione peccati primi hominis, quam dominus suscepit et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. si ergo diceretur: mors maledicta est, nemo exhorresceret, quid autem nisi mors domini pependit in ligno, ut mortem moriendo superaret? eadem igitur maledicta, quae uicta est. item si diceretur: peccatum maledictum est, nemo miraretur. quid autem pependit in ligno nisi peccatum ueteris hominis, quod dominus pro nobis in ipsa carnis mortalitate suscepit? unde nec erubuit nec timuit apostolus dicere peccatum eum fecisse pro nobis addens: ut de peccato condemnaret peccatum. non enim et uetus homo noster simul crucifigeretur, sicut idem apostolus alibi dicit, nisi in illa morte domini peccati nostri figura penderet, ut euacuaretur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. in eius peccati et mortis figura etiam moyses in heremo super lignum exaltauit serpentem. persuasione quippe serpentis homo in damnationem mortis cecidit. itaque serpens ad significationem ipsius mortis conuenienter in ligno exaltatus est, in illa enim figura mors domini pendebat in ligno. quis autem abhorreret, si diceretur: maledictus serpens, qui pendet in ligno? et tamen mortem carnis domini praefigurans serpens pendebat in ligno, cui sacramento ipse dominus attestatus est dicens: sicut exaltauit moyses serpentem in heremo, ita exaltari oportet filium hominis super terram. non enim et hoc in contumeliam domini moysen fecisse aliquis dixerit, cum tantam in ea cruce hominum esse cognosceret, ut non ob aliud ad eius indicium serpentem illum erigere iuberet, nisi ut eum intuentes, qui morsi a serpentibus morituri erant, continuo sanarentur. nec propter aliud ille serpens aeneus factus erat, nisi ut permansurae passionis domini fidem significaret. etiam uulgo quippe dicuntur aenea, quorum numerus manet. si enim obliti essent homines et obliteratum esset de memoria temporis, quod christus pro hominibus mortuus est, uere morerentur. nunc autem tamquam aenea permanet crucis fides, ut, cum alii moriantur, alii nascantur, ipsam tamen sublimem permanere inueniant, quam intuendo sanentur. non igitur mirum, si de maledicto uicit maledictum, qui uicit de morte mortem et de peccato peccatum, se serpente serpentem. maledicta autem mors, maledictum peccatum, maledictus serpens, et haec omnia in cruce triumphata sunt. maledictus igitur omnis qui pendet in ligno. quia ergo non ex operibus legis sed ex fide iustificat christus credentes in se, timor maledictionis crucis ablatus est, caritas benedictionis abrahae propter exemplum fidei permanet ad gentes. ut annuntiationem, inquit, spiritus per fidem accipiamus, id est, ut non, quod timetur in carne, sed quod spiritu diligitur, credituris annuntietur.

23. [3:15-18] unde etiam testamenti humani mentionem facit, quod utique multo est infirmius quam diuinum. tamen hominis confirmatum testamentum, inquit, nemo irritum facit aut superordinat. quia cum testator mutat testamentum, non confirmatum mutat, testatoris enim morte confirmatur. quod autem mors testatoris ualet ad confirmandum testamentum eius, quia consilium mutare iam non potest, hoc incommutabilitas promissionis dei ualet ad confirmandam hereditatem abrahae, cuius fides deputata est ad iustitiam. et ideo semen abraham, cui dictae sunt promissiones, christum dicit apostolus, hoc est omnes christianos fide imitantes abraham, quod ad singularitatem redigit commendando, quod non dictum est: et seminibus, sed semini tuo, quia et una est fides et non possunt similiter iustificari, qui uiuunt ex operibus carnaliter, cum his, qui uiuunt ex fide spiritualiter. inuincibiliter autem quod infert, lex nondum data erat nec posset post tot annos ita dari, ut antiquas abrahae promissiones irritas faceret. si enim lex iustificat, non est iustificatus abraham, qui multum ante legem fuit. quod quia dicere non possunt, coguntur fateri non legis operibus iustificari hominem, sed fide. simul etiam nos cogit intelligere omnes antiquos, qui iustificati sunt, ex ipsa fide iustificatos. quod enim nos ex parte praeteritum, id est primum aduentum domini, ex parte futurum, id est secundum aduentum domini credendo salui efficimur, hoc totum illi, id est utrumque aduentum futurum credebant reuelante sibi spiritu sancto, ut salui fierent. unde est etiam illud: abraham concupiuit diem meum uidere et uidit et gauisus est.

24. [3:19-20] sequitur quaestio satis necessaria. si enim fides iustificat et priores sancti, qui apud deum iustificati sunt, per ipsam iustificati sunt, quid opus erat legem dari? quam quaestionem tractandam sic intulit interrogans et dicens: quid ergo? huc usque enim interrogatio est, deinde infertur responsio: lex transgressionis gratia proposita est, donec ueniret, inquit, semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris. mediator autem unius non est, deus uero unus est. mediatorem iesum christum secundum hominem dici ex illa eiusdem apostoli sententia fit planius, cum ait: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo christus iesus. mediator ergo inter deum et deum esse non posset, quia unus est deus, mediator autem unius non est, quia inter aliquos medius est. angeli porro, qui non lapsi sunt a conspectu dei, mediatore non opus habent, per quem reconcilientur. item angeli, qui nullo suadente spontanea praeuaricatione sic lapsi sunt, per mediatorem non reconciliantur. restat ergo, ut qui mediatore superbo diabolo superbiam persuadente deiectus est, mediatore humili christo humilitatem persuadente erigatur. nam si filius dei in naturali aequalitate patris manere uellet nec se exinaniret formam serui accipiens, non esset mediator dei et hominum, quia ipsa trinitas unus deus est, eadem in tribus, patre et filio et spiritu sancto, deitatis aeternitate et aequalitate constante. sic itaque unicus filius dei, mediator dei et hominum factus est, cum uerbum dei deus apud deum et maiestatem suam usque ad humana deposuit et humilitatem humanam usque ad diuina subuexit, ut mediator esset inter deum et homines homo per deum ultra homines. ipse est enim speciosus forma prae filiis hominum et unctus oleo exultationis prae participibus suis. sanati sunt ergo ab impietate superbiae, ut reconciliarentur deo, quicumque homines humilitatem christi et per reuelationem, antequam fieret, et per euangelium, posteaquam facta est, credendo dilexerunt, diligendo imitati sunt. sed haec iustitia fidei, quia non pro merito data est hominibus, sed pro misericordia et gratia dei, non erat popularis, antequam dominus homo inter homines nasceretur. semen autem cui promissum est, populum significat, non illos paucissimos, qui reuelationibus ea futura cernentes, quamuis per eandem fidem salui fierent, populum tamen saluum facere non poterant. qui populus sane, si per totum orbem consideretur - nam de toto orbe ecclesiam hierusalem caelestem congregat - pauci sunt, quia uia angusta paucorum est, in unum tamen congregati, quotquot existere potuerunt, ex quo euangelium praedicatur, et quotquot poterunt usque in finem saeculi per omnes gentes adiunctis sibi etiam illis quamuis paucissimis, qui ex fide domini, fide prophetica ante ambos aduentus eius salutem gratiae perceperunt, implent sanctorum beatissimum ciuitatis sempiternae statum. superbienti ergo populo lex posita est, ut, quoniam gratiam caritatis nisi humiliatus accipere non posset et sine hac gratia nullo modo praecepta legis impleret, transgressione humiliaretur, ut quaereret gratiam nec se suis meritis saluum fieri, quod superbum est, opinaretur, ut esset non in sua potestate et uiribus iustus, sed in manu mediatoris iustificantis impium. per angelos autem ministrata est omnis dispensatio ueteris testamenti agente in eis spiritu sancto et ipso uerbo ueritatis nondum incarnato, sed numquam ab aliqua ueridica administratione recedente. quia per angelos disposita est illa dispensatio legis, cum aliquando suam, aliquando dei personam, sicut prophetarum etiam mos est, agerent, per que illam legem morbos ostendentem non auferentem etiam praeuaricationis crimine contrita superbia est. dispositum est per angelos semen in manu mediatoris, ut ipse liberaret a peccatis iam per transgressionem legis coactos confiteri opus sibi esse gratiam et misericordiam domini, ut sibi peccata dimitterentur et in noua uita per eum, qui pro se sanguinem fudisset, reconciliarentur deo.

25. [3:21-22] in istis enim erat per transgressionem legis confringenda superbia, qui gloriantes de patre abraham quasi naturalem se habere iactabant iustitiam et merita sua in circumcisione ceteris gentibus tanto perniciosius quanto arrogantius praeferebant, gentes autem facillime etiam sine huiusmodi legis transgressione humiliarentur. homines enim nullam ex parentibus originem iustitiae se trahere praeuidentes simulacrorum etiam seruos inuenit euangelica gratia. non enim sicut istis dici poterat non fuisse illam iustitiam parentum eorum in colendis idolis, quam esse arbitrabantur, ita etiam iudaeis dici poterat falsam fuisse iustitiam patris abraham. itaque illis dicitur: facite ergo fructum dignum poenitentiae et ne dixeritis uobis: patrem habemus abraham. potens est enim deus de lapidibus istis suscitare filios abraham. istis autem dicitur: propter quod memores estis, quia uos aliquando gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, qui eratis illo tempore sine christo, alienati a societate israel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine deo in hoc mundo. denique illic infideles de oliua sua fracti, hic autem fideles de oleastro in oliua illorum inserti esse monstrantur. illorum ergo erat de legis transgressione atterenda superbia, sicut ad romanos, cum scripturarum uerbis peccata eorum exaggerasset: scitis autem, inquit, quoniam quaecumque lex dixit his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur et reus fiat omnis mundus deo, iudaei scilicet de transgressione legis et gentes de impietate sine lege. unde et iterum ait: conclusit enim deus omnia in incredulitatem, ut omnibus misereatur. hoc et nunc dicit refricans ipsam quaestionem: lex ergo aduersus promissa dei? absit. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide iesu christi daretur credentibus. non ergo lex data est, ut peccatum auferret sed ut sub peccato omnia concluderet. lex enim ostendebat esse peccatum, quod illi per consuetudinem caecati possent putare iustitiam, ut hoc modo humiliati cognoscerent non in sua manu esse salutem suam, sed in manu mediatoris. maxime quippe humilitas reuocat, unde nos deiecit superbia. et ipsa humilitas est accommodata percipiendae gratiae christi, qui singulare humilitatis exemplum est.

26. [3:23] nec quisquam hic tam imperite dixerit: cur ergo non profuit iudaeis, quod per angelos legem ministrantes in manu mediatoris dispositi sunt? profuit enim, quantum dici non potest. quae enim gentium ecclesiae uenditarum rerum suarum pretia ad pedes apostolorum posuerunt, quod tot milia hominum tam repente fecerunt? nec turbae infidelium considerandae sunt, omnis enim area multis partibus ampliorem habet paleam quam frumentum. unde autem etiam illa eiusdem apostoli uerba ad romanos nisi de sanctificatione iudaeorum? quid ergo? numquid reppulit deus plebem suam? absit. nam et ego israelita sum ex semine abraham de tribu beniamin. non reppulit deus plebem suam, quam praesciuit. cum autem laudaret prae ceteris ecclesiis gentium ecclesiam thessalonicensium, similes eos factos ait ecclesiis iudaeae, quia multa a contribulibus suis pro fide passi erant, quomodo et illi a iudaeis. hinc est et illud, quod paulo ante commemoraui, quod ait ad romanos: si enim spiritualibus eorum communicauerunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. de ipsis ergo iudaeis etiam consequenter dicit: prius autem quam ueniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea reuelata est. ut enim tam prope inuenirentur et tam de proximo ad deum uenditis suis rebus accederent, quod dominus eis praecepit, qui uellent esse perfecti, lege ipsa factum est, sub qua custodiebantur conclusi in eam fidem, id est in aduentum eius fidei, quae postea reuelata est, conclusio enim eorum erat timor unius dei. et quod praeuaricatores ipsius legis inuenti sunt, non ad perniciem sed ad utilitatem ualuit eis, qui crediderunt, cognitio enim maioris aegritudinis et desiderari medicum uehementius fecit et diligi ardentius. cui enim plurimum dimittitur, plurimum diligit.

27. [3:24-27] itaque lex, inquit, paedagogus noster fuit in christo, hoc est quod ait: sub lege custodiebamur conclusi in ea. posteaquam uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. eos ergo nunc reprehendit, qui faciunt irritam gratiam christi, quasi enim nondum uenerit, qui uocaret in libertatem, sic adhuc uolunt esse sub paedagogo. quod autem filios dei dicit esse omnes per fidem, quia induerunt christum quicumque in christo baptizati sunt, ad hoc ualet, ne gentes de se desperarent, quia non custodiebantur sub paedagogo, et ideo se filios non putarent, sed per fidem induendo christum omnes fiunt filii non natura, sicut unicus filius, qui etiam sapientia dei est, neque praepotentia et singularitate susceptionis ad habendam naturaliter et agendam personam sapientiae sicut ipse mediator unum cum ipsa suscipiente sapientia sine interpositione alicuius mediatoris effectus, sed filii fiunt participatione sapientiae id praeparante atque praestante mediatoris fide. quam fidei gratiam nunc indumentum uocat, ut christum induti sint, qui in eum crediderunt et ideo filii dei fratres que eius mediatoris effecti sunt.

28. [3:28-29] in qua fide non est distantia iudaei neque graeci, non serui neque liberi, non masculi et feminae, in quantum enim omnes fideles sunt, omnes unum sunt in christo iesu. et si hoc facit fides, per quam in hac uita iuste ambulatur, quanto perfectius atque cumulatius id species ipsa factura est, cum uidebimus facie ad faciem? nam nunc quamuis primitias habentes spiritus, qui uita est, propter iustitiam fidei, tamen quia adhuc mortuum est corpus propter peccatum, differentia ista uel gentium uel conditionis uel sexus iam quidem ablata est ab unitate fidei, sed manet in conuersatione mortali eius que ordinem in huius uitae itinere seruandum esse et apostoli praecipiunt, qui etiam regulas saluberrimas tradunt, quemadmodum se cum uiuant pro differentia gentis iudaei et graeci et pro differentia conditionis domini et serui et pro differentia sexus uiri et uxores, uel si qua talia cetera occurrunt, et ipse prior dominus, qui ait: reddite caesari, quae caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. alia sunt enim, quae seruamus in unitate fidei sine ulla distantia et alia in ordine uitae huius tamquam in uia, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. et hoc non solum propter iram ut effugiamus offensionem hominum, sed etiam propter conscientiam, ut non simulate quasi ad oculos hominum ista faciamus, sed pura dilectionis conscientia propter deum, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. omnes ergo, inquit, uos unum estis in christo iesu et addidit: si autem, ut hic subdistinguatur et subaudiatur, uos unum estis in christo iesu ac deinde inferatur: ergo abrahae semen estis, ut iste sit sensus: omnes ergo uos unum estis in christo iesu, si autem uos unum estis in christo iesu, uos ergo abrahae semen estis. superius enim dixerat: non dicit: et seminibus tamquam in multis sed tamquam in uno et semini tuo, quod est christus. hic ergo ostendit unum semen christum, non tantum ipsum mediatorem intelligendum esse uerum etiam ecclesiam, cuius ille corporis caput est, ut omnes in christo unum sint et capiant secundum promissionem hereditatem per fidem, in quam conclusus erat, id est in cuius aduentum tamquam sub paedagogo custodiebatur populus usque ad aetatis opportunitatem, qua in libertatem uocandi erant, qui in eodem populo secundum propositum uocati sunt, id est qui in illa area frumentum inuenti sunt.

29. [4:1-3] ad hoc enim adiungit: dico autem: quanto tempore heres paruulus est, nihil differt a seruo, cum sit dominus omnium, sed sub procuratoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: sic et nos, cum essemus paruuli, sub elementis huius mundi eramus seruientes. quaeri autem potest, quomodo secundum hanc similitudinem sub elementis huius mundi fuerint iudaei, cum illis per legem, quam acceperunt, unus deus, qui fecit caelum et terram, colendus commendaretur. sed potest esse alius exitus capituli huius, ut, cum superius legem paedagogum fecerit, sub quo erat ille populus iudaeorum, nunc procuratores et actores dicat elementa mundi, sub quibus seruiebant gentes, ut filius ille paruulus, id est populus propter unam fidem ad unum semen abrahae pertinens, quoniam et de iudaeis et de gentibus congregatus est, partim fuerit sub paedagogo legis tempore pueritiae suae, id est ex ea parte, qua de iudaeis congregatus est, partim sub elementis huius mundi, quibus tamquam procuratoribus et actoribus seruiebat ex ea parte, qua de gentibus congregatus est, ut quod miscet apostolus personam suam non dicens: cum essetis paruuli, sub elementis huius mundi eratis, sed dicens: cum essemus paruuli sub elementis huius mundi eramus seruientes, non pertineat ad significationem iudaeorum, ex quibus paulus originem ducit, sed magis ad gentium, hoc dumtaxat loco, quoniam et eorum personae decenter se potest adnectere, quibus ad euangelizandum missus est.

30. [4:4-5] deinde iam dicit ueniente plenitudine temporis deum misisse filium suum ad liberandum paruulum heredem seruientem ex parte legi tamquam paedagogo, ex parte elementis huius mundi tamquam procuratoribus et actoribus. misit deus, inquit, filium suum factum ex muliere. mulierem pro femina posuit more locutionis hebraeorum. non enim, quia de eua dictum est: formauit eam in mulierem, iam passa erat concubitus uiri, quod non scribitur passa, nisi cum dimissi essent de paradiso. factum autem dixit propter susceptionem creaturae, quia qui nascuntur ex feminis non tunc ex deo nascuntur, sed tamen deus illos facit, ut sic nasci possint ut omnem creaturam. factum autem sub lege dicit, quia et circumcisus est et hostia pro illo legitima oblata est. nec mirum, si et illa legis opera sustinuit, ex quibus liberaret, qui eis seruiliter tenebantur, qui etiam mortem sustinuit, ut ex ea liberaret eos, qui mortalitate tenebantur. ut adoptionem, inquit, filiorum recipiamus. adoptionem propterea dicit ut distincte intelligamus unicum dei filium. nos enim beneficio et dignatione misericordiae eius filii dei sumus, ille natura est filius, qui hoc est quod pater. nec dixit: accipiamus sed: recipiamus, ut significaret hoc nos amisisse in adam, ex quo mortales sumus. hoc ergo quod ait: ut eos, qui sub lege erant, redimeret, et ad liberandum eum populum pertinet, qui paruulus sub paedagogo seruiebat, et refertur ad id, quod dixit: factum sub lege. illud autem quod ait: ut adoptionem filiorum recipiamus, refertur ad id quod dixit: factum ex muliere. hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus non dedignatus est participationem naturae nostrae factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, ubi fratres non habet, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. duo enim proposuit: factum ex muliere, factum sub lege, sed mutato ordine respondit.

31. [4:6] iam illum populum adiungens, qui paruulus sub procuratoribus et actoribus seruiebat, id est elementis huius mundi, ne putarent se non esse filios, quia non erant sub paedagogo, quoniam autem filii estis, inquit, misit deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: abba, pater. duo sunt uerba, quae posuit, ut posteriore interpretaretur primum, nam hoc est abba quod pater. eleganter autem intelligitur non frustra duarum linguarum uerba posuisse idem significantia propter uniuersum populum, qui de iudaeis et de gentibus in unitatem fidei uocatus est, ut hebraeum uerbum ad iudaeos, graecum ad gentes, utriusque tamen uerbi eadem significatio ad eiusdem fidei spiritus que unitatem pertineat. nam et ad romanos, ubi similis quaestio de pace in christo iudaeorum gentium que tractatur, hoc dicit: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba, pater. recte autem de praesentia et de dono spiritus sancti probare uoluit gentibus, quod pertineant ad promissionem hereditatis. non enim euangelizatum est gentibus nisi post ascensum domini et aduentum spiritus sancti. coeperant enim iam iudaei credere, cum in terris adhuc filius dei mortalem hominem gereret sicut in euangelio scriptum est: ubi quamquam et chananaeae mulieris fidem ipse laudauerit et illius centurionis, de quo ait non se inuenisse talem fidem in israel, tamen proprie tunc iudaeis esse euangelizatum uerbis ipsius domini satis clarum est, cum et ipsius chananaeae deprecatione dixit non se esse missum nisi ad oues, quae perierunt domus israel, et discipulos cum mitteret ait: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne introieritis, sed ite primum ad oues, quae perierunt domus israel. gentium autem aliud ouile appellauit, cum diceret: habeo alias oues quae non sunt de hoc ouili, quas tamen se adducturum ait, ut esset unus grex et unus pastor, quando autem nisi post clarificationem suam? post resurrectionem autem etiam ad gentes discipulos misit, cum eos interim hierosolimae manere iussisset, donec eis secundum promissionem suam spiritum sanctum mitteret. cum ergo dixisset apostolus: misit deus filium suum factum ex muliere factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus, restabat, ut etiam gentes, quae non erant sub lege, ad eandem tamen adoptionem filiorum pertinere ostenderet, quod de sancti spiritus dono, qui omnibus datus est, docet. unde se etiam petrus de baptizato incircumciso centurione cornelio defendit apud iudaeos, qui crediderant, dicens non se potuisse aquam negare illis, quos iam spiritum sanctum accepisse claruerat. nam ipso grauissimo documento etiam superius usus est paulus, cum diceret: hoc solum uolo discere a uobis: ex operibus legis spiritum accepistis an ex auditu fidei? et paulo post: qui ergo tribuit uobis spiritum et uirtutes operatur in uobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? sic et hic quoniam, inquit, filii dei estis, misit deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: abba, pater.

32. [4:7–8] deinde manifestissime ostendit de his etiam se dicere, qui ex gentibus ad fidem uenerant, ad quos etiam epistolam scribit. itaque iam, inquit, non est seruus sed filius, propter id, quod dixerat: quamdiu heres paruulus est, nihil differt a seruo. si autem filius, inquit et heres per deum, id est per misericordiam dei non per promissiones patrum, de quibus carnaliter sicut iudaei natus non est, sed tamen filius abrahae secundum imitationem fidei, cuius fidei gratiam per misericordiam domini meruit. sed tunc quidem, inquit, ignorantes deum, his qui naturaliter non sunt dii, seruistis. nunc certe quia non iudaeis scribit sed gentibus, nec ait: seruiuimus sed seruistis, satis probabile est etiam superius de gentibus dictum, quod sub elementis huius mundi erant seruientes tamquam sub procuratoribus et actoribus. nam ipsa elementa utique non sunt naturaliter dii siue in caelo siue in terra, quemadmodum multi dii et domini multi, sed nobis unus deus pater, per quem omnia et nos in ipso, et unus dominus iesus christus, per quem omnia et nos per ipsum. cum autem dicit: his, qui naturaliter non sunt dii, seruistis, satis demonstrat unum uerum deum natura esse deum, quo nomine trinitas fidelissimo et catholico gremio cordis accipitur. eos autem, qui natura non sunt dii, propterea superius procuratores actores que appellat, quia nulla creatura est, siue quae in ueritate manet dans gloriam deo, siue quae in ueritate non stetit quaerens gloriam suam. nulla inquam creatura est, quae non uelit, nolit, diuinae prouidentiae seruiat, sed uolens facit cum ea quod bonum est de illa uero, quae hoc non uult, fit, quod iustum est. nam si etiam ipsi praeuaricatores angeli cum principe suo diabolo non recte dicerentur procuratores uel actores diuinae prouidentiae, non dominus magistratum huius mundi diabolum diceret nec uteretur illo ad correptionem hominum ipsa potestas apostolica eodem paulo alibi dicente: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare, et alio loco ad salutem. ait enim: ego quidem sicut absens corpore praesens autem spiritu iam iudicaui quasi praesens eum, qui sic operatus est, in nomine domini nostri iesu christi congregatis uobis et meo spiritu cum potentia domini nostri iesu christi tradere eiusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini iesu. sed et magistratus sub statuto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur, et procuratores actores que huius mundi nihil faciunt, nisi quantum dominus sinit. non enim latet eum aliquid sicut hominem aut in aliquo est minus potens, ut procuratores atque actores, qui sunt in eius potestate aliquid ipso siue non permittente siue nesciente in subiectis sibi pro suo gradu rebus efficiant. non eis tamen rependitur, quod de ipsis iuste fit, sed quo animo ipsi faciunt, quia neque liberam uoluntatem rationali creaturae suae deus negauit et tamen potestatem, qua etiam iniustos iuste ordinat, sibi retinuit, quem locum latius et uberius in aliis libris saepe tractauimus. siue ergo solem et lunam et sidera et caelum et terram cetera que huiusmodi gentes colebant siue daemonia, recte sub procuratoribus et actoribus fuisse intelliguntur.

33. [4:9] uerumtamen ea, quae sequuntur, iam quasi explicatam quaestionem rursus implicant. cum enim per totam epistolam non ab aliis ostendat sollicitatam fuisse galatarum fidem, nisi ab eis, qui ex circumcisione erant et ad carnales obseruationes legis, tamquam in eis salus esset, adducere cupiebant, hoc tantum loco ad eos loqui uidetur, qui ad gentilium superstitiones redire temptarent. ait enim: nunc autem cognoscentes deum immo cogniti a deo quomodo reuertimini ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea seruire uultis? in eo enim, quod dicit: reuertimini, quando non circumcisis sed gentibus loquitur, sicut in tota epistola apparet, non utique ad circumcisionem dicit eos reuerti, in qua numquam erant, sed ad infirma, inquit, et egena elementa, quibus rursus ut antea seruire uultis. quod de gentibus intelligere cogimur, his enim supra dixerat: sed tunc quidem ignorantes deum his, qui natura non sunt dii, seruistis, ad quam seruitutem reuerti eos uelle significat cum ait: quomodo reuertimini ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea seruire uultis?

34. [4:10-11] quod autem adiungit: dies obseruatis et menses et annos et tempora, timeo uos ne forte sine causa laborauerim in uobis, magis hanc sententiam confirmare uideri potest. uulgatissimus enim est error iste gentilium, ut uel in agendis rebus uel in expectandis euentibus uitae ac negotiorum suorum ab astrologis et chaldaeis notatos dies et menses et annos et tempora obseruent. fortasse tamen non opus est, ut hoc de gentilium errore intelligamus, ne intentionem causae, quam ab exordio susceptam ad finem usque perducit, subito in aliud temere detorquere uelle uideamur, sed de his potius, de quibus cauendis eum agere per totam epistolam apparet. nam et iudaei seruiliter obseruant dies et menses et annos et tempora in carnali obseruatione sabbati et neomeniae et mense nouorum et septimo quoque anno, quem uocant sabbatum sabbatorum. quae quoniam erant umbrae futurorum, iam adueniente christo in superstitione remanserunt, cum tamquam salutaria obseruarentur a nescientibus, quo referenda sint, ut tamquam hoc dixerit apostolus gentibus: quid prodest uos euasisse seruitutem, qua tenebamini, cum seruiretis elementis mundi, quando rursus ad talia reditis seducti ab eis, qui nondum agnoscentes libertatis suae tempus inter cetera opera legis, quae carnaliter sapiunt, etiam temporibus seruiunt, quibus et uos rursus ut antea seruire uultis et obseruare cum eis dies et menses et annos et tempora, quibus seruiebatis et antequam christo crederetis? manifestum est enim uolumina temporum per elementa huius mundi, hoc est caelum et terram et motus atque ordinem siderum administrari. quae infirma appellat ex eo, quod infirma et instabili specie uariantur, egena uero ex eo, quod egent summa et stabili specie creatoris, ut quomodo sunt esse possint.

35. ergo eligat lector utram uolet sententiam, dummodo intelligat ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum obseruationes, ut huic loco subiecerit apostolus: timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis. quod cum tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiis legatur, plena sunt conuenticula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt. iam uero ne aliquid inchoetur aut aedificiorum aut huiusmodi quorumlibet operum, diebus quos aegyptiacos uocant saepe etiam nos monere non dubitant nescientes, ut dicitur, ubi ambulant. quod si locus iste de iudaeorum superstitiosa obseruatione intelligendus est, quam spem habent, cum christianos se dici uelint, ex ephemeridis uitam naufragam gubernantes, quando de diuinis libris, quos deus adhuc carnali populo dedit, si more iudaeorum tempora obseruarent, diceret eis apostolus: timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis. et tamen si deprehendatur quisquam uel catechumenus iudaico ritu sabbatum obseruans tumultuatur ecclesia. nunc autem innumerabiles de numero fidelium cum magna confidentia in faciem nobis dicunt: die post kalendas non proficiscor. et uix lente ista prohibemus arridentes, ne irascantur, et timentes, ne quasi nouum aliquid mirentur. uae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus, usitata uero, pro quibus abluendis filii dei sanguis effusus est, quamlibet magna sint et omnino claudi contra se faciant regnum dei saepe uidendo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur. atque utinam, o domine, non omnia, quae non potuerimus prohibere, faciamus.

36. [4:9] sed iam uideamus, quae sequuntur. sane praeterieramus, quod dictum est: nunc autem cognoscentes deum immo cogniti a deo. uidetur enim certe hoc loco etiam apostolica locutio congruere uelle infirmitati hominum, ne tantummodo in ueteris testamenti libris usque ad terrenas hominum cogitationes modus diuini eloquii descendisse uideatur. nam quoniam correxit, quod dixerat: cognoscentes deum, nihil nos mouere debet. manifestum est enim, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem, nondum nos cognouisse deum sed ea fide purgari, ut oportuno tempore cognoscere ualeamus. sed quod in ipsa correctione ait: immo cogniti a deo, si proprie accipitur, putabitur deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante non nouerat. translate ergo dictum est, ut oculos dei accipiamus ipsam dilectionem eius, quam commendauit mittendo pro impiis occidendum unicum filium, sic enim de his qui diliguntur, dicere solemus, quod ante oculos habeantur. hoc est ergo: cognoscentes deum immo cogniti a deo, quod et iohannes dixit: non quod nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse dilexit nos.

37. [4:12-18] dicit autem: estote sicut et ego, qui utique, cum iudaeus natus sim, iam ista carnalia spirituali diiudicatione contemno. quoniam et ego sicut uos, id est homo sum. deinde oportune ac decenter facit eos recolere caritatem suam, ne tamquam inimicum illum deputent. dicit enim: fratres, precor uos, nihil me laesistis, tamquam si diceret: ne ergo putetis, quod ego laedere uos cupiam. scitis quia per infirmitatem carnis iam pridem euangelizaui uobis, id est cum persecutionem paterer. et temptationem uestram in carne mea non spreuistis neque respuistis. temptati sunt enim, cum persecutionem pateretur apostolus, utrum timore desererent eum in caritate amplecterentur. et neque spreuistis inquit, tamquam utilem istam temptationem, neque respuistis, ut non susciperetis communionem periculi mei. sed sicut angelum dei excepistis me sicut christum iesum. deinde admirans opus eorum spirituale commendat, ut hoc intuentes in carnalem timorem non decidant. quae ergo fuit, inquit, beatitudo uestra? testimonium enim uobis perhibeo, quoniam, si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. ergo inimicus factus sum uobis uerum praedicans? respondetur utique: non. sed quid uerum praedicans, nisi ut non circumcidantur? et ideo uide, quid adiungit: aemulantur uos non bene, id est, inuident uobis, qui uos carnales de spiritualibus uolunt facere, hoc est: aemulantur non bene. sed excludere, inquit, uos uolunt, ut illos aemulemini, hoc est imitemini, quomodo, nisi ut seruitutis iugo attineamini, sicut ipsi attinentur? bonum est autem, ait, aemulari in bono semper. uult enim, ut seipsum imitentur. propter hoc addidit: et non solum cum praesens sum apud uos. cum enim praesenti oculos suos dare uellent, utique ipsum conabantur imitari, quem ita diligebant.

38. [4:19] ad hoc dicit etiam: filioli mei, ut tamquam parentem utique imitentur. quos iterum, inquit, parturio, donec christus formetur in uobis. magis hoc ex persona matris ecclesiae locutus est, nam et alibi dicit: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. formatur autem christus in credente per fidem in interiore homine uocato in libertatem gratiae miti et humili corde, non se iactante de operum meritis, quae nulla sunt, sed ab ipsa gratia meritum aliquod inchoante, quem possit dicere minimum suum, id est seipsum, ille qui ait: cum enim fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis. formatur enim christus in eo, qui formam accipit christi, formam autem accipit christi, qui adhaeret christo dilectione spirituali. ex hoc enim fit, ut huius imitatione sit, quod ille, quantum gradu suo sinitur: qui enim dicit se in christo manere, ait iohannes, debet, quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare. sed cum homines a matribus concipiantur, ut formentur, iam formati autem parturiantur, ut nascantur, potest mouere, quod dictum est: quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. nisi parturitionem hanc pro curarum angoribus positam intelligamur, quibus eos parturiuit, ut nascerentur in christo, et iterum parturit propter pericula seductionis, quibus eos conturbari uidet. sollicitudo autem talium de illis curarum, qua se quodammodo parturire dicit, tamdiu esse poterit, donec perueniant in mensuram aetatis plenitudinis christi, ut iam non moueantur omni uento doctrinae. non ergo propter initium fidei, quo iam nati erant, sed propter robur et perfectionem dictum est: quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. hanc parturitionem aliis uerbis etiam alibi commendat, ubi dicit: incursus in me cotidianus, sollicitudo omnium ecclesiarum. quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? quod uero subiecit: uellem autem nunc adesse apud uos et mutare uocem meam, quia confundor in uobis, quid aliud intelligatur, nisi quia filios suos esse dixerat parcens eis fortasse per litteras, ne seueriore obiurgatione commoti facile in eius odium traducerentur a deceptoribus illis, quibus absens non posset resistere. uellem ergo, inquit, nunc adesse apud uos et mutare uocem meam, id est negare uos filios, quia confundor in uobis. malos enim filios ne de his erubescant, etiam parentes abdicare solent.

40. [4:21-31] deinde subiungit: dicite mihi sub lege uolentes esse legem non audistis? et de duobus quidem filiis abrahae quod dicit, facile intelligitur, nam ipse interpretatur hanc allegoriam. hos enim duos filios habebat abraham, cum duo testamenta significata sunt. post mortem autem sarae, quos de alia uxore genuit, non pertinent ad hanc significationem. et ideo multi legentes apostolum, librum autem geneseos ignorantes, putant solos duos filios habuisse abraham. hos ergo solos commemorat apostolus, quia solos adhuc habebat, cum haec significarentur, quae consequenter exponit, quod ille de ancilla, quae agar uocabatur, uetus testamentum significat, id est populum ueteris testamenti propter iugum seruile carnalium obseruationum et promissa terrena, quibus irretiti et quae tantummodo sperantes de deo non admittuntur ad hereditatem spiritualem caelestis patrimonii. non autem sufficit, quod de libera uxore natus est isaac ad significandum populum heredem noui testamenti, sed plus hic ualet, quod secundum promissionem natus est. ille autem et de ancilla secundum carnem et de libera nasci potuit secundum carnem, sicut de cethura, quam postea duxit abraham, non secundum promissionem sed secundum carnem suscepit filios. isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum ambo parentes senuissent. quod si data per apostolum fiducia, qua duos illos allegorice accipiendos apertissime ostendit, uoluerit aliquis etiam cethurae filios in aliqua rerum figura futurarum inspicere - non enim frustra de talibus personis administratione spiritus sancti haec gesta conscripta sunt - inueniet fortasse haereses et scismata significari. qui filii de libera quidem sicut isti de ecclesia, sed tamen secundum carnem nati sunt non spiritualiter per repromissionem. quod si ita est, nec ipsi ad hereditatem inueniuntur pertinere, id est ad caelestem hierusalem, quam sterilem uocat scriptura, quia diu filios in terra non genuit. quae deserta etiam dicta est caelestem iustitiam deserentibus hominibus terrena sectantibus tamquam uirum habente illa terrena hierusalem, quia legem acceperat. et ideo caelestem hierusalem sara significat, quae diu deserta est a concubitu uiri propter cognitam sterilitatem. non enim tales homines, qualis erat abraham, ad explendam libidinem utebantur feminis, sed ad successionem prolis. accesserat autem sterilitati etiam senectus, ut ex omni desperatione diuina promissio magnum meritum credentibus daret. certus ergo de promissione dei officio gignendi accessit ad aetatem iam grauem, quam in annis uigentioribus corporali copulatione deseruerat. non enim ob aliud apostolus adiuncta earum mulierum figura interpretatur, quod per prophetam dictum est: quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum, cum et marito prior sara sit mortua neque inter eos ullum extitisset diuortium. unde ergo illa deserta aut illa habens uirum, nisi quod abraham propagandae prolis operam ad agar ancillae fecunditatem ab uxoris sarae sterilitate transtulerat? ipsa tamen permittente et ultro offerente, ut maritus eius de ancilla susciperet filios. antiqua enim iustitiae regula est, quam commendat ad corinthios idem apostolus: mulier sui corporis potestatem non habet sed uir, similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. et huiusmodi enim debita sicut cetera in eorum, quibus debentur, potestate consistunt. cui potestati qui fraudem non facit, ille castitatis coniugalis iura custodit. senectus autem parentum isaac ad eam significationem ualet, quoniam noui testamenti populus, quamuis sit nouus, praedestinatio tamen eius apud deum et ipsa hierusalem caelestis antiqua est. unde et iohannes ad parthos dicit: scribo uobis, patres, quoniam cognouistis, quod erat ab initio. carnales autem qui sunt in ecclesia, ex quibus haereses et scismata fiunt, ex euangelio quidem occasionem nascendi acceperunt, sed carnalis error, quo concepti sunt et quem se cum trahunt, non refertur ad antiquitatem ueritatis et ideo de matre adolescentula et de patre sene sine repromissione nati sunt. quia et dominus non nisi ob antiquitatem ueritatis in apocalypsi albo capite apparuit. nati sunt ergo tales ex occasione antiquae ueritatis in nouicio temporali que mendacio. dicit ergo nos apostolus secundum isaac promissionis filios esse et sic persecutionem passum isaac ab ismaele, quemadmodum hi, qui spiritualiter uiuere coeperant, a carnalibus iudaeis persecutionem patiebantur, frustra tamen, cum secundum scripturam eiciatur ancilla et filius eius nec heres esse possit cum filio liberae. nos autem, inquit, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. ea enim libertas nunc maxime opponenda est seruitutis iugo, quo in operibus legis tenebantur, qui ad circumcisionem istos trahebant.

41. [5:1-3] cum autem dicit: state ergo, significat eos nondum cecidisse, accommodatius enim diceret: surgite. sed quod addidit: et ne iterum seruitutis iugo attineamini, quandoquidem hic nullum aliud iugum potest intelligi, quo eos attineri nolit nisi circumcisionis talium que obseruationum iudaicarum, ita enim et sequitur: ecce ego paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, christus uobis nihil proderit, quomodo accepturi sumus, quod ait: ne iterum seruitutis iugo attineamini, cum ad eos scribat, qui iudaei numquam fuerant? nam hoc agit utique, ne circumcidantur. sed nimirum hic declaratur et confirmatur illa sententia, de qua superius disputauimus. quid enim aliud hoc loco gentibus dicat, non inuenio nisi ut prosit illis, quod a seruitute superstitionis suae per fidem christi liberati sunt, ne iterum serui esse uelint sub iugo obseruationum carnalium quamuis sub lege dei tamen carnalem populum seruiliter alligantium. christum autem nihil eis profuturum esse dicit, si circumcidantur, sed illo modo, quo eos isti uolebant circumcidi, id est ut in carnis circumcisione ponerent spem salutis. non enim timotheo non profuit christus, quia paulus ipse illum iam christianum iuuenem circumcidit, fecit autem hoc propter scandalum suorum nihil simulans omnino, sed ex illa indifferentia, qua dicit: circumcisio nihil est et praeputium nihil est. nihil enim obest ista circumcisio ei, qui salutem in illa esse non credit. secundum hanc sententiam etiam illud addidit: testificor autem omni homini circumcidenti se, id est, tamquam salutarem istam circumcisionem appetenti, quia debitor est uniuersae legis faciendae. quod ideo ait, ut uel terrore tam innumerabilium obseruationum, quae in legis operibus scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi iudaei nec parentes eorum implere potuerunt, sicut petrus in actibus apostolorum dicit, abstinerent se ab his, quibus eos isti subiugare cupiebant.

42. [5:4-12] euacuati, inquit, estis a christo, qui in lege iustificamini. haec est illa proscriptio, qua christum proscriptum superius dixerat, ut cum isti euacuarentur a christo, id est, christus ab eis tamquam a possessione, quam tenebat, abscedit, opera legis in eam possessionem tamquam in uacuam inducantur. quod quia non christo sed illis obest, addidit: a gratia excidistis. cum enim hoc agat gratia christi, ut illi, qui debitores erant operum legis, liberentur hoc debito, isti ingrati tantae gratiae debitores esse uolunt uniuersae legis faciendae. nondum autem erat factum, sed, quia uoluntas moueri coeperat, ita plerisque locis loquitur, quasi factum sit. nos enim, inquit, spiritu ex fide spem iustitiae expectamus. in quo demonstrat ea pertinere ad fidem christi, quae spiritualiter expectantur, non quae carnaliter desiderantur, qualibus promissionibus seruitus illa tenebatur, sicut alio loco dicit: non respicientibus nobis, quae uidentur, sed quae non uidentur. quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. deinde subiunxit: in christo enim iesu neque circumcisio quicquam ualet neque praeputium, ut illam indifferentiam declararet nihil que perniciosum esse in hac circumcisione ostenderet nisi ex illa salutem sperare. nihil ergo ualere dicit in christo circumcisionem aut praeputium sed fidem, quae per dilectionem operatur. et hic illud tetigit, quia sub lege seruitus per timorem operatur. currebatis bene, inquit, quis uos impediuit ueritati non oboedire? hoc est, quod superius ait: quis uos fascinauit? suasio uestra, inquit, non ex eo est, qui uocauit uos. haec enim suasio carnalis est, ille autem in libertatem uocauit. suasionem autem eorum dixit, quod eis suadebatur. eos autem paucos, qui ad illos ueniebant, ut ista suaderent, quia in comparatione multitudinis credentium galatarum exigui numero erant, fermentum appellat. recipient autem isti fermentum et tota massa, id est, tota eorum ecclesia in corruptione carnalis seruitutis quodammodo fermentabitur, si tales suasores tamquam iustos et fideles recipientes honorauerint. ego, inquit, confido in uobis in domino, quod nihil aliud sapietis. hinc utique manifestum est nondum illos fuisse possessos a talibus. qui autem conturbat uos, inquit, portabit iudicium, quicumque ille fuerit. haec est illa conturbatio contraria ordini, ut de spiritualibus carnales fiant. et quoniam intelligendum est fuisse quosdam, qui cum uellent eis istam seruitutem persuadere et uiderent eos pauli apostoli auctoritate reuocari, dicerent etiam ipsum paulum id sentire sed non eis facile aperire uoluisse sententiam suam, oportunissime subiecit: ego autem fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? etiam ab ipsis enim patiebatur persecutionem qui talia persuadere moliebantur, cum iam euangelium suscepisse uiderentur. quos tangit alio loco ubi ait: periculis in falsis fratribus, et hic in capite epistolae ubi dicit: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram, quam habemus in christo iesu, ut nos in seruitutem redigerent. ergo si circumcisionem praedicabat, desinerent eum persequi. qui tamen ne timerentur ab eis, quibus christiana libertas annuntiabatur aut ne ab ipso apostolo timeri putarentur, propterea superius libera plenus fiducia nomen suum etiam professus est dicens: ecce ego paulus dico uobis, quia si circumcidamini, christus uobis nihil proderit, tamquam si diceret: ecce me imitamini, ut non timeatis, aut in me causam refundite, si timetis. quod autem dicit: ergo euacuatum est scandalum crucis, sententiam illam repetit: si ex lege iustitia ergo christus gratis mortuus est. sed hic quoniam scandalum nominat, in memoriam reuocat propterea maxime in christo passos esse scandalum iudaeos, quia istas carnales obseruationes quas pro ipsa salute se habere arbitrabantur, eum saepe animaduertebant praeterire atque contemnere. hoc ergo ita dixit, ac si diceret: sine causa ergo christum, cum ista contemneret, scandalizati iudaei crucifixerunt, si adhuc eis, pro quibus crucifixus est, talia persuadentur. et adiecit elegantissima ambiguitate quasi sub specie maledictionis benedictionem dicens: utinam et abscidantur, qui uos conturbant. non tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscidantur. sic enim fient spadones propter regnum caelorum et carnalia seminare cessabunt.

43. [5:13] uos enim, inquit, in libertatem uocati estis, fratres, quia illa conturbatio a spiritualibus ad carnalia reuocans in seruitutem trahebat. sed iam hinc opera illa legis tractare incipit, de quibus eum supra dixeram in fine epistolae tractaturum, quae ad nouum quoque testamentum pertinere nemo ambigit, sed alio fine, quo liberos ea facere decet, id est caritatis aeterna sperantis hinc praemia et ex fide expectantis. non sicut iudaei, qui timore ista implere cogebantur non illo casto permanente in saeculum saeculi, sed quo timebant praesenti uitae suae, et ideo quaedam opera legis implebant, quae in sacramentis sunt, illa uero, quae ad bonos mores pertinent, omnino non poterant. non enim implet ea nisi caritas. quia et hominem si propterea non occidit aliquis, ne et ipse occidatur, non implet praeceptum iustitiae, sed si ideo non occidit, quia iniustum est, etiam si id possit facere impune, non solum apud homines, sed etiam apud deum. sicut dauid cum diuinitus accepisset in potestatem regem saul, impune utique occideret nec hominibus in se uindicaturis, quia multum ab eis diligebatur idem dauid, nec deo, qui hanc ipsam potestatem dedisse se dixerat, ut omnino ei faceret, quod uellet. pepercit ergo diligens proximum tamquam seipsum non solum persecutum sed etiam persecuturum, qui eum corrigi quam interfici malebat, homo in ueteri testamento sed non homo de ueteri testamento, quem fides futurae hereditatis christi reuelata et reddita saluum faciebat et ad imitandum uocabat. ideo nunc dicit apostolus: in libertatem uocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, id est, ne audito nomine libertatis impune uobis peccandum esse arbitremini. sed per caritatem, inquit, seruite inuicem. qui enim per caritatem seruit, libere seruit et sine miseria obtemperans deo cum amore faciendo, quod docetur, non cum timore, quod cogitur.

44. [5:14] omnis enim lex, inquit, in uno sermone impleta est in eo, quod diliges proximum tuum tamquam teipsum. omnem ergo legem nunc dicit ex his operibus, quae ad bonos mores pertinent, quia et illa, quae sunt in sacramentis, cum bene a liberis intelliguntur nec carnaliter obseruantur a seruis, ad illa duo praecepta referantur necesse est, dilectionis dei et proximi. recte itaque accipitur ad hoc pertinere, quod etiam dominus ait: non ueni legem soluere sed implere, quia erat ablaturus timorem carnalem, spiritualem autem caritatem daturus, qua sola lex impleri potest. plenitudo enim legis caritas, et, quoniam fides impetrat spiritum sanctum, per quem caritas dei diffusa est in cordibus operantium iustitiam, nullo modo quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur. quapropter istos iactantes se de operibus legis ita refellit apostolus, dum ostendit opera uetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse, quas iam aduentu domini libero heredi necessarias non esse monstrauit, opera uero ad bonos mores pertinentia non impleri nisi dilectione, per quam fides operatur. unde si opera legis quaedam post fidem superflua quaedam ante fidem nulla sunt, uiuat iustus ex fide, ut et onus graue seruitutis abiciat leui sarcina christi uegetatus et iustitiae metas non transgrediatur leni iugo caritatis obtemperans.

45. [5:15-16] quaeri autem potest, cur apostolus et hic solam commemorauit proximi dilectionem, qua legem dixit impleri, et ad romanos, cum in eadem quaestione uersaretur, qui enim diligit alterum, inquit, legem impleuit, nam: non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam teipsum, dilectio proximi malum non operatur. plenitudo autem legis caritas. cum ergo nonnisi in duobus praeceptis dilectionis dei et proximi perfecta sit caritas, cur apostolus et in hac et in illa epistola solam proximi dilectionem commemorat, nisi quia de dilectione dei possunt mentiri homines, quia rariores temptationes eam probant, in dilectione autem proximi facilius conuincuntur eam non habere, dum inique cum hominibus agunt? consequens est autem, ut, qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente deum diligit, diligat et proximum tamquam seipsum, quia hoc iubet ille, quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligit. item diligere proximum, id est omnem hominem tamquam seipsum, quis potest, nisi deum diligat, cuius praecepto et dono dilectionem proximi possit implere? cum ergo utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, etiam unum horum commemorare plerumque sufficit, cum agitur de operibus iustitiae, sed oportunius illud, de quo quisque facilius conuincitur. unde et iohannes dicit: qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? mentiebantur enim quidam dilectionem se dei habere et de odio fraterno eam non habere conuincebantur, de quo iudicare in cotidiana uita et moribus facile est. si autem mordetis, inquit, et comeditis inuicem, uidete, ne ab inuicem consumamini, hoc enim maxime uitio contentionis et inuidentiae perniciosae disputationes inter eos nutriebantur male de inuicem loquendo et quaerendo quisque gloriam suam uanam que uictoriam, quibus studiis consumitur societas populi dum in partes discinditur. quomodo autem ista uitare possunt, nisi spiritu ambulent et concupiscentias carnis non perficiant? primum enim et magnum munus est spiritus humilitas et mansuetudo. unde illud, quod iam commemoraui, dominus clamat: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et illud prophetae: super quem requiescit spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea?

46. [5:17] quod autem ait: caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem, haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis, putant hic homines liberum uoluntatis arbitrium negare apostolum nos habere nec intelligunt hoc eis dictum, si gratiam fidei susceptam tenere nolunt, per quam solam possunt spiritu ambulare et concupiscentias carnis non perficere, si ergo nolunt eam tenere, non poterunt ea, quae uolunt, facere. uolunt enim operari opera iustitiae, quae sunt in lege, sed uincuntur concupiscentia carnis, quam sequendo deserunt gratiam fidei. unde et ad romanos dicit: prudentia carnis inimica in deum, legi enim dei non est subiecta neque enim potest. cum enim caritas legem impleat, prudentia uero carnis commoda temporalia consectando spirituali caritati aduersetur, quomodo potest legi dei esse subiecta, id est libenter atque obsequenter implere iustitiam ei que non aduersari, quando etiam dum conatur, uincatur necesse est, ubi inuenerit maius commodum temporale de iniquitate se posse assequi quam si custodiat aequitatem? sicut enim prima hominis uita est ante legem, cum nulla nequitia et malitia prohibetur neque ulla ex parte prauis cupiditatibus resistit, quia non est, qui prohibeat, sic secunda est sub lege ante gratiam, quando prohibetur quidem et conatur a peccato abstinere se sed uincitur, quia nondum iustitiam propter deum et propter ipsam iustitiam diligit, sed eam sibi uult ad conquirendum terrena seruire. itaque ubi uiderit ex alia parte ipsam, ex alia commodum temporale, trahitur pondere temporalis cupiditatis sic que relinquit iustitiam, quam propterea tenere conabatur, ut haberet illud, quod se nunc uidet amittere, si illam tenuerit. tertia est uita sub gratia, quando nihil temporalis commodi iustitiae praeponitur, quod nisi caritate spirituali, quam dominus exemplo suo docuit et gratia donauit, fieri non potest. in hac enim uita etiamsi existant desideria carnis de mortalitate corporis, tamen mentem ad consensionem peccati non subiugant. ita iam non regnat peccatum in nostro mortali corpore, quamuis non possit nisi inhabitare in eo, quamdiu mortale corpus est. primo enim non regnat, cum mente seruimus legi dei quamuis carne legi peccati, id est poenali consuetudini, cum ex illa existunt desideria, quibus tamen non oboedimus. postea uero ex omni parte extinguitur. quoniam si spiritus iesu habitat in nobis, qui suscitauit iesum christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis. nunc ergo implendus est gradus sub gratia, ut faciamus quod uolumus spiritu, etiamsi carne non possumus, id est non oboediamus desideriis peccati ad praebenda illi membra nostra arma iniquitatis, etiamsi non ualemus efficere, ut eadem desideria non existant, ut quamuis nondum simus in pace illa aeterna ex omni hominis parte perfecta, iam tamen desinamus esse sub lege, ubi praeuaricationis rea mens tenetur, dum eam concupiscentia carnis in consensionem peccati captiuam ducit, simus autem sub gratia, ubi nulla est condemnatio in his, qui sunt in christo iesu, quia non certantem sed uictum poena consequitur.

47. [5:18] ordinatissime itaque subiungit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, ut intelligamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit aduersus carnem, ut non ea, quae uolunt, faciant, id est non se teneant inuictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente aduersum se carne uincantur, non solum ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam captiuante illos sub lege peccati, quae est in membris mortalibus. qui enim non ducuntur spiritu, sequitur, ut carne ducantur. non autem pati aduersitatem carnis, sed duci a carne damnatio est. et ideo quod si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. nam et superius non ait: spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non habueritis, sed: ne perfeceritis. quippe non eas omnino habere non iam certamen sed certaminis praemium est, si obtinuerimus uictoriam perseuerando sub gratia. commutatio enim corporis in immortalem statum sola carnis concupiscentias non habebit.

48. [5:19-21] deinde incipit opera carnis enumerare, ut intelligant se, si ad operandum ista desideriis carnalibus consenserint, tunc duci carne non spiritu. manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, animositates, aemulationes, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, commessationes et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. agunt autem haec, qui cupiditatibus carnalibus consentientes facienda esse decernunt, etiam si ad implendum facultas non datur, ceterum qui tanguntur huiusmodi motibus et immobiles in maiore caritate consistunt, non solum non eis exhibentes membra corporis ad male operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum consentientes, non haec agunt et ideo regnum dei possidebunt. non enim iam regnat peccatum in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, quamuis habitet in eodem mortali corpore peccatum nondum extincto impetu consuetudinis naturalis, quia mortaliter nati sumus, et propriae uitae nostrae, cum et nos ipsi peccando auximus, quod ab origine peccati humani damnationis que trahebamus. aliud est enim non peccare, aliud non habere peccatum. nam in quo peccatum non regnat, non peccat, id est qui non oboedit desideriis eius, in quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum non peccat, sed etiam non habet peccatum. quod etiam si ex multis partibus in ista uita possit effici, ex omni tamen parte nonnisi in resurrectione carnis atque commutatione sperandum est. potest autem mouere, quod ait: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt, si quaeratur, ubi ista praedixerit, nam in hac epistola non inuenitur. ergo aut praesens cum esset, hoc praedixerat aut cognouerat peruenisse ad illos epistolam, quae missa est ad corinthios. ibi enim sic ait: nolite errare, neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt.

49. [5:22-23] hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est regnum dei, subiecit etiam opera spiritus, quos spiritus fructus uocat. fructus autem spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia et addidit: aduersus huiusmodi non est lex, ut intelligamus illos sub lege positos, in quibus ista non regnant. nam in quibus haec regnant, ipsi lege legitime utuntur, quia non est illis lex ad coercendum posita, maior enim et praepollentior delectatio eorum iustitia est. sic etiam ad timotheum dicit: scimus enim, quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc, quia lex iusto posita non est, iniustis autem et non subditis et impiis et peccatoribus scelestis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae aduersatur, subauditur: his lex posita est. regnant ergo spirituales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. regnant autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant animum in temptationibus, ne in peccati consensionem ruat. quod enim amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est, ut uerbi gratia occurrit forma speciosae feminae et mouet ad delectationem fornicationis, sed si plus delectat pulchritudo illa intima et sincera species castitatis per gratiam, quae est in fide christi, secundum hanc uiuimus et secundum hanc operamur, ut non regnante in nobis peccato ad oboediendum desideriis eius, sed regnante iustitia per caritatem cum magna delectatione faciamus, quicquid in ea deo placere cognoscimus. quod autem de castitate et de fornicatione dixi, hoc de ceteris intelligi uolui.

50. neque moueat uel quod non omnino ad eundem numerum et ordinem opera carnis in hac epistola enumerauit atque in illa ad corinthios uel quod spiritualia bona pauciora pluribus carnalibus uitiis opposuit, neque ita e contrario, ut fornicationibus castitas, immunditiis munditia atque ita ceteris cetera occurrerent. non enim hoc suscepit, ut doceret, quot sint, sed in quo genere illa uitanda illa uero expetenda sint, cum carnis et spiritus nominibus a poena peccati atque peccato ad gratiam domini atque iustitiam nos conuerti oportere praediceret, ne deserendo gratiam temporalem, qua pro nobis dominus mortuus est, non perueniamus ad aeternam quietem, in qua pro nobis dominus uiuit, neque intelligendo poenam temporalem, in qua nos dominus mortalitate carnis edomare dignatus est, in poenam sempiternam incidamus, quae perseueranti aduersus dominum superbiae praeparata est. cum enim commemoratis multis operibus carnis addidit: et his similia, satis ostendit non se ista examinatiore numero collocasse sed liberiore sermone posuisse. hoc etiam de spiritualibus fructibus fecit. non enim ait: aduersus haec non est lex, sed: aduersus huiusmodi, hoc est siue ista siue etiam cetera huiusmodi.

51. sed tamen diligenter considerantibus non hic omni modo carnalium spiritualium que operum oppositio inordinata atque confusa est. ob hoc autem latet, quia pauciora uel singula quibusdam pluribus opponuntur. nam ex eo, quod carnalium uitiorum in capite posuit fornicationes, in capite autem uirtutum spiritualium caritatem, quem non diuinarum litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda cetera? si enim fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et uagus explendae libidinis consectando licentiam, quid tam legitime ad spiritualem fecunditatem coniungitur quam anima deo? cui quanto fixius inhaeserit, tanto est incorruptior. inhaeret autem caritate. recte igitur fornicationi opponitur caritas, in qua sola est custodia castitatis. immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. idolorum autem seruitus ultima fornicatio est animae, propter quam etiam bellum aduersus euangelium cum reconciliatis deo furiosissimum gestum est, cuius reliquiae quamuis tepidae diu adhuc tamen recalent. huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur deo, eadem que pace etiam cum hominibus custodita ueneficiorum, inimicitiarum, contentionum, aemulationum, animositatum dissensionum que uitia sanantur in nobis, ut autem in aliis, inter quos uiuimus, iusta moderatione tractentur et ad sustinendum longanimitas et ad curandum benignitas et ad ignoscendum bonitas militat. iam uero haeresibus fides inuidiae, mansuetudo ebrietatibus et comessationibus continentia reluctatur.

52. ne quis sane arbitretur hoc esse inuidiam, quod est aemulatio, uicina enim sunt et propter ipsam uicinitatem plerumque utrumlibet horum pro altero uel aemulatio pro inuidia uel inuidia pro aemulatione ponitur. sed quia utrumque hic locis suis dictum est, utique distinctionem de nobis flagitant. nam aemulatio est dolor animi, cum alius peruenit ad rem, quam duo plures ue appetebant, et nisi ab uno haberi non potest. istam sanat pax, qua id appetimus, quod omnes, qui appetunt, si assequantur, unum in eo fiunt. inuidia uero dolor animi est, cum indignus uidetur aliquid assequi etiam, quod tu non appetebas. hanc sanat mansuetudo, cum quisque ad iudicium dei reuocans non resistit uoluntati eius et magis ei credit recte factum esse quam sibi quod putabat indignum.

53. [5:24] crucifixerunt autem carnem suam cum passionibus et concupiscentiis, sicut consequenter dicit: qui sunt in christo iesu. unde autem crucifixerunt nisi timore illo casto permanente in saeculum saeculi, quo cauemus offendere illum, quem toto corde, tota anima, tota mente diligimus. non enim hoc timore timet adultera, ne custodiatur a uiro, quo timet casta, ne deseratur; illi enim tristis est praesentia uiri, huic absentia. et ideo timor ille corruptus est et transire non uult hoc saeculum, iste autem castus permanet in saeculum saeculi. de quo timore crucifigi optat propheta, cum dicit: confige clauis a timore tuo carnes meas. ista crux est, de qua dominus dicit: tolle crucem tuam et sequere me.

54. [5:25] si spiritu, inquit, uiuimus, spiritu et sectemur. manifestum est certe secundum id nos uiuere, quod sectati fuerimus, sectabimur autem, quod dilexerimus. itaque si ex aduerso existant duo, praeceptum iustitiae et consuetudo carnalis, et utrumque diligitur, id sectabimur, quod amplius dilexerimus, si tantundem utrumque diligitur, nihil eorum sectabimur, sed aut timore aut inuiti trahemur in alterutram partem aut, si utrumque aequaliter etiam timemus in periculo, sine dubio remanebimus fluctu delectationis et timoris alternante quassati. sed pax christi uincat in cordibus nostris. tunc enim orationes et gemitus et in auxilium inuocata dextera misericordiae dei sacrificium contribulati cordis non despicit caritatem que sui ampliorem commendatione periculi, de quo liberauit, exsuscitat. in eo autem illi fallebantur, quod negare quidem non poterant sectandum sibi esse spiritum sanctum assertorem ac ducem libertatis suae sed ad opera seruilia carnaliter conuersi retrorsum se conari non intelligebant. propterea non ait: si spiritu uiuimus, spiritum sectemur, sed: spiritu sectemur, inquit. fatebantur enim spiritui sancto seruire oportere et eum non spiritu suo sed carne uolebant sectari non spiritualiter obtinentes gratiam dei sed in circumcisione carnali et ceteris huiusmodi spem constituentes salutis.

55. [5:26] non efficiamur, inquit, inanis gloriae cupidi inuicem inuidentes et inuicem prouocantes. prorsus magnifice et omnino diuino ordine, posteaquam eos instruxit aduersus illos, a quibus in seruitutem legis seducebantur, hoc in eis cauet, ne instructiores facti et uolentes iam calumniis carnalium respondere contentionibus studeant et appetitu inanis gloriae legis oneribus non seruientes uanis cupiditatibus seruiant. nihil autem sic probat spiritualem uirum quam peccati alieni tractatio, cum liberationem eius potius quam insultationem potius que auxilia quam conuicia meditatur et, quantum facultas tribuitur, suscipit. et ideo dicit: fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi. deinde ne sibi quisque uideatur instruere, etiam cum proterue exagitat irridet que peccantem aut superbe tamquam insanabilem detestatur, in spiritu, inquit, mansuetudinis intendens teipsum, ne et tu tempteris. nihil enim ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio. ita eos nec deesse uoluit fratrum correptioni nec studere certamini. multi enim homines, cum a somno excitantur, litigare uolunt aut rursus dormire, cum litigare prohibentur. pax igitur et dilectio communis periculi cogitatione in corde seruentur, modus autem sermonis siue acrius siue blandius proferatur sicut salus eius, quem corrigis, uidetur postulare, moderandus est. nam et alio loco dicit: seruum autem domini litigare non oportet sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem. et ne quisquam ex eo putet cessandum sibi esse a correptione erroris alterius, uide, quid adiungat: in modestia, inquit, corripientem diuersa sentientes. quomodo in modestia, quomodo corripientem, nisi cum lenitatem corde retinemus et aliquam medicamenti acrimoniam uerbo correptionis aspergimus? nec aliter accipiendum uideo, quod in eadem epistola positum est: praedica uerbum, insta oportune, importune, argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina. importunitas enim oportunitati utique contraria est neque omnino ullum medicamentum sanat, nisi quod oportune adhibueris. quamquam ergo et sic possit distingui: insta oportune, ut alius sit sensus: importune argue, deinde cetera contexantur: hortare, increpa cum omni longanimitate et doctrina, ut tunc oportunus sentiaris, cum instas aedificando, cum autem destruis arguendo non cures, etiam si importunus uidearis, si hoc est talibus importunum: ita duo quae sequuntur ad duo superiora possunt singillatim referri: hortare, cum oportune instas, increpa, cum importune arguis, deinde cetera duo similiter sed conuerso ordine referuntur: cum omni longanimitate ad sustinendas indignationes eorum, quos destruis, et: doctrina ad instruenda eorum studia, quos aedificas, tamen etiamsi illo usitatiore modo distinguatur: insta oportune, quod si hoc modo non proficis: importune, ita intelligendum est, ut tu oportunitatem omnino non deseras et sic accipias, quod dictum est: importune, ut illi uidearis importunus, qui non libenter audit, quae dicuntur in eum, tu tamen scias hoc illi esse oportunum et dilectionem curam que sanitatis eius animo teneas mansueto et modesto et fraterno. multi enim postea cogitantes, quae audierint et quam iuste audierint, ipsi se grauius et seuerius arguerunt et, quamuis perturbatiores a medico uiderentur abscedere, paulatim uerbi uigore in medullas penetrante sanati sunt. quod non fieret, si semper expectaremus periclitantem putrescentibus membris, quando eum liberet aut uri aut secari. quod nec ipsi corporis medici attendunt, qui terrenae mercedis intuitu curant. quotus enim quisque repperitur, qui ferrum eorum aut ignem non ligatus expertus sit, cum et illi rariores sint, qui uolentes ligati fuerint. plures enim resistentes et mori se malle clamantes quam illo curari modo uix lingua ipsa eorum relicta libera omnibus membris constrinxerunt neque ad suum neque ad reluctantis sed ad ipsius artis arbitrium, quorum tamen uocibus conuiciis que dolentium nec commouetur curantis animus nec quiescit manus. medicinae autem caelestis ministri aut per odiorum trabem cernere stipulam in oculo fratris uolunt aut tolerabilius mortem uidere peccantis quam uerbum indignantis audire, quod non ita accidisset, si tam sanum animum curando alterius animo adhiberemus, quam sanis manibus illi medici aliena membra pertractant.

57. numquam itaque alieni peccati obiurgandi suscipiendum est negotium, nisi cum internis interrogationibus examinantes nostram conscientiam liquido nobis coram deo responderimus dilectione nos facere. quod si conuicium uel minae uel etiam persecutiones eius, quem argueris, lacerauerint animum, si adhuc ille per te sanari posse uidebitur, nihil respondeas, donec saneris prior, ne forte carnalibus motibus tuis ad nocendum consentias et exhibeas linguam tuam arma iniquitatis peccato ad reddendum malum pro malo aut maledictum pro maledicto. quicquid enim lacerato animo dixeris, punientis est impetus, non caritas corrigentis. dilige et dic, quod uoles, nullo modo maledictum erit, quod specie maledicti sonuerit, si memineris senseris que te in gladio uerbi dei liberatorem hominis esse uelle ab obsidione uitiorum. quod si forte, ut plerumque accidit, dilectione quidem talem suscipis actionem et ad eam corde dilectionis accedis, sed inter agendum subrepserit aliquid, dum tibi resistitur, quod te auferat ab hominis uitio percutiendo et ipsi homini faciat infestum, postea te lacrimis lauantem huius modi puluerem multo salubrius meminisse oportebit, quam non debeamus super aliorum superbire peccata, quando in ipsa eorum obiurgatione peccamus, cum facilius nos ira peccantis iratos quam miseria misericordes facit.

58. [6:2] alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem christi, legem utique caritatis. si autem implet legem, qui diligit proximum, dilectio que proximi etiam in ueteribus scripturis maxime commendatur, in qua dilectione dicit alio loco idem apostolus recapitulari omnia mandata legis: manifestum est etiam illam scripturam, quae priori populo data est, legem christi esse, quam uenit implere caritate, quae non implebatur timore. eadem igitur scriptura et idem mandatum, cum bonis terrenis inhiantes premit seruos, testamentum uetus, cum in bona aeterna flagrantes erigit liberos, testamentum nouum uocatur.

59. [6:3-5] si enim aliquis, inquit, uidetur esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. non enim eum seducunt laudatores eius, sed ipse potius, quia, cum sibi sit ipse praesentior quam illi, mauult se in illis quaerere quam in seipso. sed quid dicit apostolus? opus autem suum probet unusquisque et tunc in seipso tantum gloriam habebit et non in altero, id est intus in conscientia sua et non in altero, id est cum eum alter laudat. unusquisque enim, inquit, proprium onus portabit. non ergo laudatores nostri minuunt onera conscientiae nostrae; atque utinam non etiam accumulent, cum plerumque ne illis offensis laus nostra minuatur, aut obiurgatione illos curare negligimus aut iactanter eis aliquid nostrum ostentamus potius quam constanter ostendimus. omitto ea, quae fingunt et mentiuntur de se homines propter hominum laudes. quid enim ista caecitate tenebrosius ad obtinendam inanissimam gloriam errorem hominis aucupari et deum testem in corde contemnere? quasi uero ullo modo comparandus sit error illius, qui te bonum putat, errori tuo, qui homini de falso bono placere studes, de uero malo displices deo.

60. [6:6] iam cetera planissima esse existimo. nam et illud usitatum praeceptum est, ut praedicatori uerbi dei praebeat necessaria, cui praedicatur. ad bona enim opera hortandi erant, ut etiam egenti christo ministrarent staturi ad dexteram cum agnis, ut plus in eis operaretur dilectio fidei, quam legis posset timor. neque hoc quisquam maiore fiducia debet praecipere quam hic apostolus, qui manibus suis uictum transigens haec in se nolebat fieri, ut maiore pondere propter eorum magis utilitatem, qui haec exhiberent, quam propter eorum, quibus exhiberent ea, se monere omnibus demonstraret.

61. [6:7-10] quod autem deinde subiungit: nolite errare, deus non subsannatur, quod enim seminauerit homo, hoc et metet, nouit, inter quae uerba perditorum hominum laborent, qui constituuntur in fide rerum earum, quas non uident. uident enim seminationem operum suorum, sed messem non uident. nec talis eis messis promittitur, qualis hic reddi solet, quia iustus ex fide uiuit. quia qui seminauerit, inquit, in carne sua ex carne metet corruptionem. hoc dicit de amatoribus uoluptatum magis quam dei. in carne enim sua seminat, qui omnia, quae facit, etiamsi bona uideantur, propterea tamen facit, ut carnaliter ei bene sit. qui autem seminauerit in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam. seminatio in spiritu est ex fide cum caritate seruire iustitiae et non obaudire desideriis peccati, quamuis de mortali carne existentibus. messis autem uitae aeternae, cum inimica nouissima destruetur mors et absorbebitur mortale a uita et corruptibile hoc induet incorruptionem. in hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia sumus, seminamus in lacrimis, cum existunt desideria de animali corpore, quibus non consentiendo renitimur, ut in gaudio metamus, cum etiam reformatio corporis ex nulla parte hominis ulla nos sollicitabit molestia ullum ue temptationis periculum. nam etiam ipsum animale corpus deputatur in semine. seminatur enim corpus animale, ait alio loco ut ad messem pertineat, quod adiunxit: surget corpus spirituale. huic ergo sententiae propheta concinit dicens: qui seminat in lacrimis, in gaudio metet. bene autem seminare, id est bene operari, facilius est quam in eo perseuerare. fructus enim solet laborem consolari, messis autem nostra in fine promittitur et ideo perseuerantia opus est. qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. et propheta clamat: sustine dominum, uiriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum. quod nunc apostolus ait: bonum autem facientes, inquit, non infirmemur: proprio enim tempore metemus infatigabiles. itaque dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. quos eum credendum est nisi christianos significare? omnibus enim pari dilectione uita aeterna optanda est, sed non omnibus eadem possunt exhiberi dilectionis officia.

62. [6:11-14] deinde cum docuisset opera ipsa legis, quae sunt salubria et ad bonos mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri non timore seruili, redit ad illud, unde tota causa agitur. uidistis, inquit qualibus litteris uobis scripsi mea manu. cauet ne quisquam sub nomine epistolae eius fallat incautos. qui uolunt, inquit, placere in carne, hi cogunt uos circumcidi, tantum ut in cruce christi persecutionem non patiantur. multum enim persequebantur iudaei eos, qui uidebantur deserere traditas huiusmodi obseruationes, quos ipse quam non timeat, satis ostendit, cum tales litteras etiam sua manu scribere uoluit. docet ergo timorem adhuc in istis operari tamquam sub lege constitutis, qui ad circumcisionem gentes cogerent. neque enim qui circumcisi sunt, hi legem custodiunt. illam enim dicit custoditionem legis non occidere, non moechari, non falsum testimonium dicere et si qua huiusmodi ad bonos mores pertinere manifestum est, quae nisi caritate et spe bonorum aeternorum, quae per fidem accipiuntur, impleri non posse iam dictum est. sed uolunt uos circumcidi, inquit, ut in uestra glorientur carne, id est ut non solum non patiantur persecutionem a iudaeis, qui nullo modo ferebant incircumcisis legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos proselitos faciunt. ut enim unum proselitum facerent iudaei, mare et terram eos circuire solere dominus dixit. mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri iesu christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. mundus mihi crucifixus est, ait, ut me non teneat et: ego mundo, ut eum non teneam, id est ut neque mundus mihi nocere possit neque ego de mundo aliquid cupiam. qui autem in cruce christi gloriatur, non uult placere in carne, quia persecutiones carnalium non timet, quas prior, ut crucifigeretur, ille sustinuit, ut uestigia sua sectantibus praeberet exemplum.

63. [6:15-16] neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium. seruat usque in finem illam indifferentiam ne quis eum putaret uel in timothei circumcisione simulate aliquid egisse uel in cuiusquam agere, si forte aliqua talis causa extitisset. ostendit enim non ipsam circumcisionem obesse aliquid credentibus sed spem salutis in talibus obseruationibus constitutam. nam et in actibus apostolorum hoc modo inueniuntur illi circumcisionem persuadere, ut aliter eos, qui ex gentibus crediderant, saluos fieri negent posse. non ergo ipsius operis sed huius erroris perniciem refellit apostolus. neque circumcisio ergo aliquid est neque praeputium, sed noua, inquit, creatura. nouam creaturam dicit uitam nouam per fidem iesu christi et notandum uerbum est. difficile enim inueneris creaturam uocari etiam eos, qui iam credendo in adoptionem filiorum uenerunt. dicit tamen et alio loco: si qua igitur in christo noua creatura, uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua, omnia autem ex deo. ubi autem dicit: et ipsa creatura liberabitur a seruitute interitus et postea dicit: non solum autem sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, discernit eos, qui crediderunt ab appellatione creaturae, quomodo eosdem aliquando homines aliquando non homines dicit. nam exprobrans obiecit corinthiis quodam loco, quod adhuc homines essent, ubi ait: nonne homines estis et secundum hominem ambulatis? quomodo eundem dominum etiam post resurrectionem alicubi non hominem appellat sicut in principio huius epistolae, cum ait: non ab hominibus neque per hominem, sed per iesum christum, alicubi autem hominem, sicut illo loco ubi ait: unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo christus iesus. et quicumque, inquit, hanc regulam sectantur, pax super illos et misericordia et super israel dei, id est eos, qui uere ad uisionem dei praeparantur non qui uocantur hoc nomine et carnali caecitate uidere dominum nolunt, quando gratiam eius respuentes serui esse temporum cupiunt.

64. [6:17] de cetero, inquit, laborem nemo mihi praestet. non uult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re, quantum satis erat, exposita et in epistola, quam ad romanos scripsit et hac ipsa. ego enim stigmata domini iesu christi in corpore meo porto, id est: habeo alios conflictus et certamina cum carne mea, quae in persecutionibus quas patior me cum dimicant. stigmata enim dicuntur notae quaedam poenarum seruilium, ut si quis uerbi gratia seruus in compedibus fuerit propter noxam, id est propter culpam, uel huiusmodi aliquid passus fuerit, stigmata habere dicatur, et ideo in iure manumissionis inferioris est ordinis. nunc ergo apostolus stigmata uoluit appellare quasi notas poenarum de persecutionibus, quas patiebatur. propter culpam enim persecutionis, qua persecutus erat ecclesias christi, haec sibi retribui cognouerat, sicut ab ipso domino dictum est ananiae, cum idem illum ananias tamquam persecutorem christianorum formidaret. ego illi ostendam, inquit, quae oporteat eum pati pro nomine meo. uerumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus erat, omnes illae tribulationes non ei ualebant ad perniciem sed ad coronam uictoriae proficiebant.

65. [6:18] conclusio epistolae tamquam subscriptio manifesta est, nam et in nonnullis aliis epistolis ea utitur: gratia domini nostri iesu christi cum spiritu uestro, fratres, amen.










Comments