Home‎ > ‎Genesis‎ > ‎

St. Jerome Book of Hebrew Questions on Genesis- Latin



Hieronymus
Liber quaestionum hebraicarum in Genesim

Praefatio

qui in principiis librorum debebam secuturi operis argumenta proponere, cogor prius respondere maledictis, terentii quippiam sustinens, qui comoediarum prologos in defensionem sui scenis dabat. urguebat enim eum luscius lanuinus, nostro luscio similis, et quasi publici aerarii poetam furem criminabatur. hoc idem passus est ab aemulis et mantuanus uates, ut, cum quosdam uersus homeri transtulisset ad uerbum, conpilator ueterum diceretur. quibus ille respondit magnarum esse uirium clauam herculi extorquere de manu. sed et tullius, qui in arce eloquentiae romanae stetit, rex oratorum et latinae linguae inlustrator, repetundarum accusatur a graecis. non mirum ergo, si contra me paruum homunculum inmundi sues grunniant et pedibus margaritas conculcent, cum aduersus doctissimos uiros et qui gloria inuidiam superare debuerant, liuor exarserit. uerum hoc illis merito accidit, quorum in theatris, curia, contione, pro rostris eloquentia pertonabat: semper enim in propatulo fortitudo aemulos habet, feriunt que summos fulgura montes:

me uero procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque (ut quintilianus ait) latentem inuenit inuidia. unde lectorem obsecro


...si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget...
ut in libris hebraicarum quaestionum, quos in omnem scripturam sanctam disposui scribere, non quaerat eloquentiam, non oratorum leporem, sed magis inimicis pro nobis ipse respondeat nouo operi ueniam concedendam. ut enim nos, humiles atque pauperculi, nec habemus diuitias nec oblatas dignamur accipere, ita et illi nouerint non posse se notitiam scripturarum. id est diuitias christi, cum mundi pariter habere diuitiis. studii ergo nostri erit uel eorum, qui de libris hebraicis uaria suspicantur, errores refellere uel ea, quae in latinis et graecis codicibus scatere uidentur, auctoritati suae reddere, etymologias quoque rerum, nominum atque regionum, quae in nostro sermone non resonant, uernaculae linguae explanare ratione. et quo facilius emendatio cognoscatur, ipsa primum, ut apud nos sunt, testimonia proponimus. et ex conlatione eorum, quae secuntur, quid in illis aut minus aut plus aut aliter sit, indicabimus. neque uero lxx interpretum, ut inuidi lacerant, errores arguimus, nec nostrum laborem illorum repraehensionem putamus. cum illi ptolomaeo regi alexandriae mystica quaeque in scripturis sanctis prodere noluerint et maxime ea, quae christi aduentum pollicebantur, ne uiderentur iudaei et alterum deum colere: quos ille platonis sectator magni idcirco faciebat, quia unum deum colere dicerentur. sed et euangelistae et dominus quoque noster atque saluator nec non et paulus apostolus multa quasi de ueteri testamento proferunt, quae in nostris codicibus non habentur: super quibus in suis locis plenius disseremus. ex quo perspicuum est illa magis uera esse exemplaria, quae cum noui testamenti auctoritate concordant, accedit ad hoc quod quoque iosephus, qui lxx interpretum proponit historiam, quinque tantum ab eis libros moysi translatos refert, quos nos quoque confitemur plus quam ceteros cum hebraicis consonare. sed et hi, qui postea interpretes extiterunt, aquilam loquor et symmachum et theodotionem, longe aliter habent quam nos legimus. ad extremum (quod etiam obtrectatores nostros placare potest) peregrinae merces tantum uolentibus nauigent: balsamum, piper et poma palmarum rustici non emant. de adamantio autem sileo, cuius nomen (si parua licet conponere magnis) meo nomine inuidiosius est, quod, cum in homiliis suis, quas ad uulgum loquitur, communem editionem sequatur, in tomis, id est in disputatione maiori, hebraica ueritate superatus et suorum circumdatus agminibus, interdum linguae peregrinae quaerit auxilia. hoc unum dico, quod uellem cum inuidia nominis eius habere etiam scientiam scripturarum, flocci pendens imagines umbras que laruarum, quarum natura esse dicitur terrere paruulos et in angulis garrire tenebrosis.

Incipit liber

1. in principio fecit deus caelum et terram. plerique aestimant, sicut in altercatione quoque iasonis et papisci scriptum est et tertullianus in libro contra praxeam disputat nec non hilarius in expositione cuiusdam psalmi affirmat, in hebraeo haberi in filio fecit deus caelum et terram: quod falsum esse rei ipsius ueritas comprobat. nam et lxx interpretes et symmachus et theodotion in principio transtulerunt et in hebraeo scriptum est bresith, quod aquila interpretatur in capitulo, et non baben, quod appellatur in filio. magis itaque secundum sensum quam secundum uerbi translationem de christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio iohannis euangelistae caeli et terrae conditor approbatur. unde et in psalterio de se ipso ait in capitulo libri scriptum est de me, id est in principio geneseos, et in euangelio omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. sed et hoc sciendum quod apud hebraeos liber hic bresith uocatur, hanc habentes consuetudinem, ut uoluminibus ex principiis eorum nomina inponant.

et spiritus dei ferebatur super aquas. pro eo, quod in nostris codicibus scriptum est ferebatur, in hebraeo habet marahaefeth, quod nos appellare possumus incubabat siue confouebat, in similitudinem uolucris oua calore animantis. ex quo intellegimus non de spiritu mundi dici, ut non nulli arbitrantur, sed de spiritu sancto, qui et ipse uiuificator omnium a principio dicitur. si autem uiuificator, consequenter et conditor. quod si conditor, et deus: emittes enim ait spiritum tuum et creabuntur.

et congregationes aquarum uocauit maria. notandum quod omnis congregatio aquarum, siue salsae sint siue dulces, iuxta idioma linguae hebraicae maria nuncupentur. frustra igitur porphyrius euangelistas ad faciendum ignorantibus miraculum eo, quod dominus super mare ambulauerit, pro lacu genesareth mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.

2. et consummauit deus in die sexta opera sua, quae fecit. pro die sexta in hebraeo diem septimam habet. artabimus igitur iudaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod iam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo et benedicens ipsi diei, quia in illo uniuersa compleuerit.

et plantauit dominus deus paradisum in eden contra orientem. pro paradiso hortum habet, id est gan. porro eden deliciae interpretantur, pro quo symmachus transtulit paradisum florentem. nec non, quod sequitur, contra orientem in hebraeo mimizra scribitur, quod aquila posuit apo~g arch�then~g et nos ab exordio possumus dicere, symmachus uero ek~g pr�t�s~g et theodotion en~g pr�tois~g, quod et ipsum non orientem, sed principium significat. ex quo manifestissime comprobatur quod prius quam caelum et terram deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in hebraeo plantauerat autem dominus deus paradisum in eden a principio.

nomen uni fison. hunc esse indiae fluuium gangen putant.

ubi est carbunculus et lapis prasinus. pro carbunculo et lapide prasino bdellion~g et onucha~g alii transtulerunt.

et sumpsit dominus deus hominem et posuit eum in paradiso uoluptatis. pro uoluptate in hebraeo habet eden. ipsi igitur nunc lxx eden interpretati sunt uoluptatem, symmachus uero, qui paradisum paulo ante florentem transtulerat hic posuit en~g t�i~g paradeis�i~g t�s~g akt�s~g, quod et ipsum amoenitatem et delicias sonat.

in quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. melius interpretatus est symmachus dicens mortalis eris.

et misit dominus deus ekstasin~g super adam. pro extasi, id est mentis excessu, in hebraeo habet thardema, quod aquila kataphoran~g, symmachus karon~g, id est grauem et profundum soporem, interpretati sunt. denique sequitur et dormiuit. id ipsum uerbum et in ionae stertentis somno positum est.

hoc nunc os ex ossibus meis et caro ex carne mea: haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro sumpta est. non uidetur in graeco et in latino sonare, cur mulier appelletur, quia ex uiro sumpta sit, sed etumologia~g in hebraeo sermone seruatur. uir quippe uocatur his et mulier hissa. recte igitur ab his appellata est mulier hissa. unde et symmachus pulchre etumologian~g etiam in graeco uoluit custodire dicens haec uocabitur andris~g, hoti~g apo~g andros~g el�mphth�~g, quod nos latine possumus dicere: haec uocabitur uirago, quia ex uiro sumpta est. porro theodotion aliam etymologiam suspicatus est dicens haec uocabitur assumptio, quia ex uiro sumpta est. potest quippe hissa secundum uarietatem accentus et assumptio intellegi.

3. serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. pro sapiente in hebraeo habet arom, quod aquila et theodotion panourgon~g interpretati sunt, hoc est nequam et uersipellem. magis itaque ex hoc uerbo calliditas et uersutia quam sapientia demonstratur.

et audierunt uocem domini dei ambulantis in paradiso ad uesperam. in plerisque codicibus latinorum pro eo, quod hic posuimus ad uesperam, post meridiem habet: quia to~g deilinon~g graecum sermonem ad uerbum transferre non possumus: pro quo in hebraeo scriptum est barua haium, quod aquila interpretatus est t�i~g anem�i~g t�s~g h�meras~g, id est in uento diei, symmachus uero dia~g pneumatos~g h�meras~g, id est per spiritum diei, porro theodotion manifestius en~g t�i~g pneumati~g pros~g katapsuxin~g t�s~g h�meras~g, ut meridiano calore transacto refrigerium aurae spirantis ostenderet.

super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis. uentrem lxx interpretes addiderunt: ceterum in hebraeo pectus tantum habet, ut calliditatem et uersutias cogitationum eius aperiret: quod omnes gressus ipsius nequitiae essent et fraudis. sed et id, quod sequitur, terram manducabis, pro terra afar scriptum est, quod nos fauillam possumus dicere et puluerem.

ipse seruabit caput tuum, et tu seruabis eius calcaneum. melius habet in hebraeo ipse conteret caput tuum, et tu conteres eius calcaneum. quia et nostri gressus praepediuntur a colubro et dominus conteret satanan sub pedibus nostris uelociter.

multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos. pro tristitia et gemitu in hebraeo dolores et conceptus habet.

et ad uirum conuersio tua. pro conuersione aquila societatem, symmachus appetitum uel impetum transtulerunt.

maledicta terra in operibus tuis. opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata significant, ut in hebraeo habet. et aquila non discordat dicens maledicta humus propter te, et theodotion maledicta adama in transgressione tua.

et uocauit adam nomen uxoris suae uitam quia ipsa est mater omnium uiuentium. quare eua uita sit appellata, demonstrat eo, quod sit mater omnium uiuentium. eua quippe transfertur in uitam.

et eiecit adam et habitare fecit contra paradisum uoluptatis. et statuit cherubin et flammeam romphaeam quae uertitur ad custodiendam uiam ligni uitae. alius multo sensus in hebraeo est quam hic intellegitur. ait enim et eiecit adam (haud dubium quin dominus) et habitare fecit ante paradisum uoluptatis cherubin et flammeum gladium, qui uerteretur et custodiret uiam ligni uitae. non quod ipsum adam, quem eiecerat deus, habitare fecerit contra paradisum uoluptatis. sed quod illo eiecto ante fores paradisi cherubin et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi uestibulum, ne quis posset intrare.

4. et concepit et peperit cain et dixit adquisiui (siue possedi) hominem per deum. cain adquisitio siue possessio interpretatur, id est kt�sis~g, unde etymologiam ipsius exprimens ait canithi, id est possedi, hominem per deum.

et respexit deus super abel et super munera eius, super cain autem et super sacrificia eius non respexit. et contristatus est cain ualde. unde scire poterat cain quod fratris eius munera suscepisset deus et sua repudiasset, nisi illa interpretatio uera est, quam theodotion posuit et inflammauit dominus super abel et super sacrificium eius, super cain uero et super sacrificium eius non inflammauit? ignem autem ad sacrificium deuorandum solitum uenire de caelo et in dedicatione templi sub salomone legimus et quando helias in monte carmeli construxit altare.

et dixit dominus ad cain: quare concidit uultus tuus? nonne si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti? quiesce, ad te conuersio eius: et tu dominaberis eius. necessitate conpellimur in singulis diutius inmorari, siquidem et nunc multo alius in hebraeo quam in lxx translatoribus sensus est ait enim dominus ad cain: quare irasceris et quare concidit uultus tuus? nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit, et ad te sociatas eius: sed tu magis dominare eius. quod autem dicit, hoc est. quare irasceris et inuidiae in fratrem liuore cruciatus, uultum demittis in terram? nonne si bene feceris, dimittetur tibi omne delictum tuum, siue, ut theodotion ait, acceptabile erit, id est munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? quod si male egeris, ilico peccatum ante uestibulum tuum sedebit, et tali ianitore comitaberis. uerum quia liberi arbitrii es, moneo ut non tui peccatum, sed tu peccato domineris. quod autem in lxx interpretibus fecit errorem, illud est, quia peccatum, id est hatath, in hebraeo generis masculini est, in graeco feminini, et qui interpretati sunt, masculino illud, ut erat in hebraeo, genere transtulerunt.

et dixit cain ad abel fratrem suum. subauditur: ea, quae locutus est dominus. superfluum ergo est quod in samaritanorum et nostro uolumine reperitur transeamus in campum.

omnis qui occiderit cain, septem uindictas exsoluet. pro septem uindictis aquila septempliciter interpretatus est, symmachus septimum, theodotion per hebdomadem: super quo capitulo extat epistula nostra ad episcopum damasum.

et habitauit in terra naid. quod lxx naid transtulerunt, in hebraeo nod dicitur, et interpretatur saleuomenos~g, id est instabilis et fluctuans ac sedis incertae. non est igitur terra naid, ut uulgus nostrorum putat, sed expletur sententia dei, quod huc atque illuc uagus et profugus oberrauit.

et uocauit nomen eius seth: suscitauit enim mihi deus semen aliud pro abel, quem occidit cain. seth proprie thesis~g, id est positio, dicitur. quia igitur posuerit eum deus pro abel, propterea seth, id est positio, appellatur. denique aquila et uocauit inquit nomen eius seth dicens quia posuit mihi dominus semen alterum.

et uocauit nomen eius enos: hic sperauit inuocare nomen domini dei. quo modo adam homo interpretatur, ita et enos iuxta hebraeae linguae uarietatem homo uel uir dicitur. et pulchre, quia hoc uocabulum habuit, de eo scriptum est tunc initium fuit inuocandi nomen domini: licet plerique hebraeorum aliud arbitrentur quod tunc primum in nomine domini et in similitudine eius fabricata sint idola.

5. uirum et mulierem fecit eos, et benedixit eos, et uocauit nomen eorum adam, id est homo. hominis autem nomen tam uiro quam feminae conuenit.

uixit autem adam cc et xx annos, et genuit ad imaginem et similitudinem suam, et uocauit nomen eius seth. sciendum quod usque ad diluuium, ubi in nostris codicibus cc et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in hebraeo habeat c annos et reliquos, qui secuntur.

fuerunt autem dies adam, postquam genuit seth, dcc anni. quia in cc errauerat, consequenter hic posuit dcc, cum in hebraeo hic habeat dccc et supra c.

et uixit mathusalam annis clxuii et genuit lamech. et uixit mathusala, postquam genuit lamech, annos dcccii et genuit filios et filias. et fuerunt omnes dies mathusalae, quos uixit, anni dcccclxuiiii, et mortuus est. famosa quaestio et disputatione omnium ecclesiarum uentilata quod iuxta diligentem subputationem xiiii annos post diluuium mathusala uixisse referatur. etenim cum esset mathusala annorum clxuii, genuit lamech. rursum lamech, cum esset annorum clxxxuiii, genuit noe. et fiunt usque ad diem natiuitatis noe anni uitae mathusalae ccclu. sexcentesimo autem anno uitae noe diluuium factum est. ac per hoc habita subputatione per partes, dcccclu anno mathusalae diluuium fuisse conuincitur. cum autem supra dcccclxuiiii annis uixisse sit dictus, nulli dubium est xiiii eum annos uixisse post diluuium, et quo modo uerum est quod octo tantum animae in arca saluae factae sunt? restat ergo ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. siquidem et in hebraeis et samaritanorum libris ita scriptum repperi et uixit mathusala clxxxuii annis et genuit lamech. et uixit mathusala, postquam genuit lamech dcclxxxii annos. et genuit filios et filias. et fuerunt omnes dies mathusalae anni dcccclxuiiii, et mortuus est. et uixit lamech clxxxii annos et genuit noe. a die ergo natiuitatis mathusalae usque ad diem natiuitatis noe sunt anni ccclxix: his adde dc annos noe, quia in sexcentesimo uitae eius anno diluuium factum est: atque ita fit, ut dcccclxix anno uitae suae mathusala mortuus sit, eo anno quo coepit esse diluuium.

et uocauit nomen eius noe dicens iste requiescere nos faciet ab operibus nostris. noe requies interpretatur. ab eo igitur, quod sub illo omnia retro opera quieuerunt per diluuium, appellatus est requies.

6. uidentes autem filii dei filias hominum quia bonae sunt. uerbum hebraicum eloim communis est numeri: et deus quippe et di similiter appellantur: propter quod aquila plurali numero filios deorum ausus est dicere, deos intellegens sanctos siue angelos. deus enim stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. unde et symmachus istius modi sensum sequens ait uidentes filii potentium filias hominum et reliqua.

et dixit dominus deus non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt. in hebraeo scriptum est non iudicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quoniam caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine condicio, non eos ad aeternos seruabo cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. ergo non seueritatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere uisitatur.

unde et iratus deus loquitur ad quosdam non uisitabo filias eorum, cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum, cum adulterauerint. et in alio loco uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum, uerumtamen misericordiam meam non auferam ab eis. porro ne uideretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adiecit sed erunt dies eorum cxx anni, hoc est habebunt cxx annos ad agendam poenitentiam. non igitur humana uita, ut multi errant, in cxx annos contracta est, sed generationi illi cxx anni ad poenitentiam dati sunt: siquidem inuenimus quod post diluuium abraham uixerit annos clxxu et ceteri amplius cc et ccc annis. quia uero poenitentiam agere contempserunt, noluit deus tempus expectare decretum: sed xx annorum spatiis amputatis, induxit diluuium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.

gigantes autem erant super terram in diebus illis: et post haec quo modo ingrediebantur filii dei ad filias hominum, et generabant eis. illi erant gigantes a saeculo, homines nominati. in hebraeo ita habet cadentes erant in terra in diebus illis, id est nifilim.

et post haec ut ingrediebantur filii deorum ad filias hominum, et generabant eis: hi erant fortes a principio, uiri nominati. pro cadentibus siue gigantibus uiolentos interpretatus est symmachus. et angelis et sanctorum liberis conuenit nomen cadentium.

noe uir iustus atque perfectus in generatione sua, deo placuit. signanter ait in generatione sua, ut ostenderet non iuxta iustitiam consummatam, sed iuxta generationis suae eum iustum fuisse iustitiam. et hoc est, quod in hebraeo dicitur noe uir iustus, perfectus erat in generationibus suis: cum deo ambulabat noe: hoc est illius uestigia sequebatur.

fac tibi arcam de lignis quadratis. pro quadratis lignis bituminatis legimus in hebraeo.

colligens facies arcam et in cubito consummabis eam desuper. pro eo, quod est colligens facies arcam, in hebraeo habet meridianum facies arcae, quod manifestius interpretatus est symmachus dicens diaphanes~g, hoc est dilucidum, facies arcae, uolens fenestram intellegi.

8. et quieuit aqua et reuelati sunt fontes abyssi et cataractae caeli. pro reuelatis fontibus clausos et obturatos omnes interpretes transtulerunt. et pro eo, quod sequitur cessauit aqua super terram et reliqua, scriptum est et reuersae sunt aquae de terra, euntes et reuertentes. nota secundum ecclesiasten quod omnes aquae atque torrentes per occultas uenas ad matricem abyssum reuertantur.

post quadraginta dies aperuit noe ostium arcae, quod fecit, et emisit coruum, et egressus non rediit ad eum, donec siccaretur aqua de terra. pro ostio fenestra scripta est in hebraeo. et de coruo aliter dicitur emisit coruum et egressus est exiens et reuertens, donec siccarentur aquae de terra.

9. et erant filii noe, qui egressi sunt de arca, sem, cham et iafeth. frequenter lxx interpretes, non ualentes heth literam, quae duplicem aspirationem sonat, in graecum sermonem uertere, chi graecam literam addiderunt, ut nos docerent in istius modi uocabulis aspirare debere: unde et in praesenti colo cham transtulerunt pro eo quod est ham, a quo et aegyptus usque hodie aegyptiorum lingua ham dicitur.

dilatet deus iafeth, et habitet in tabernaculis sem. de sem hebraei, de iafeth populus gentium nascitur. quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae iafeth dicitur, latitudo nomen accepit. quod autem ait et habitet in tabernaculis sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia scripturarum eiecto israhele uersamur.

et facti sunt omnes dies noe dccccl anni. ecce post diluuium cccl annis uixit noe. ex quo perspicuum est cxx annos generationi illi, ut supra diximus, ad poenitentiam datos et non uitae mortalium constitutos.

10. filii iafeth gomer et magog et madai et iauan et thubal et mosoch et thiras. iafeth filio noe nati sunt septem filii, qui possederunt terram in asia ab amano et tauro syriae coeles et ciliciae montibus usque ad fluuium tanain. in europa uero usque ad gadira, nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea inmutata sunt plurima. cetera permanent ut fuerunt. sunt autem gomer galatae, magog scythae, madai medi, iauan iones, qui et graeci (unde et mare ionium), thubal iberi, qui et hispani, a quibus celtiberi, licet quidam italos suspicentur: mosoch cappadoces, unde et urbs usque hodie apud eos mazaca dicitur (porro lxx interpretes captorim cappadoces arbitrantur): thiras thraces, quorum non satis inmutatum uocabulum est. scio quendam gog et magog tam de praesenti loco quam de ezechiel ad gothorum nuper in terra nostra uagantium historiam rettulisse: quod utrum uerum sit, proelii ipsius fine monstratur. et certe gothos omnes retro eruditi magis getas quam gog et magog appellare consueuerant. hae itaque septem gentes, quas de iafeth uenire stirpe memoraui, ad aquilonis partem habitant.

filii gomer ascenez et rifath et thogorma. ascenez graeci reginos uocant, rifath paphlagonas, thogorma phrygas. filii iauan elisa et tharsis, cethim et dodanim. ab his diuisae sunt insulae nationum in terris suis, uir secundum linguam suam et cognationem suam et gentem suam. de ionibus, id est de graecis, nascuntur elisei, qui uocantur aeolides: unde et quinta lingua graeciae aeolis appellatur, quam illi uocant pempt�n~g dialekton~g. tharsis iosephus cilicas arbitratur, th~g aspirationis literam uitiose a posteris in tau dicens fuisse corruptam: unde et metropolis eorum ciuitas tarsus appellatur, paulo apostolo gloriosa. cethim citii, a quibus hodieque urbs cypri citium nominatur. dodanim rhodii: ita enim lxx interpretes transtulerunt. legamus uarronis de antiquitatibus libros et sinnii capitonis et graecum phlegonta ceteros que eruditissimos uiros, et uidebimus omnes paene insulas et totius orbis litora terras que mari uicinas graecis accolis occupatas, qui (ut supra diximus) ab amano et tauro montibus omnia maritima loca usque ad oceanum possedere britannicum.

filii cham chus et mesraim et fut et chanaan. chus usque hodie ab hebraeis aethiopia nuncupatur, mesraim aegyptus, fut libyes, a quo et mauritaniae fluuius usque in praesens fut dicitur omnis que circa eum regio futensis. multi scriptores tam graeci quam latini huius rei testes sunt. quare autem in una tantum climatis parte antiquum libyae nomen resederit et reliqua terra uocata sit africa, disserere non huius loci nec temporis est. porro chanaan optinuit terram, quam iudaei deinceps possederunt, eiectis chananaeis.

filii chus saba et euila, sabatha, rehema, sabathaca. saba, a quo sabaei: de quibus uergilius



solis est thurea uirga sabaeis.
et alibi


centum que sabaeo
thure calent arae.
euila gaetuli: in parte remotioris africae, heremo cohaerentes. sabatha, a quo sabatheni, qui nunc astabari nominantur. rehema uero et sabathaca paulatim antiqua uocabula perdidere, et quae nunc pro ueteribus habeant, ignoratur.

filii rehema saba et dadan. hic saba per sin literam scribitur, supra uero per samech, a quo diximus appellatos sabaeos. interpretatur ergo nunc saba arabia. nam in septuagesima primo psalmo, ubi nos habemus reges arabum et saba munera offerent, in hebraeo scriptum est reges saba et saba: primum nomen per sin, secundum per samech. dadan gens est aethiopiae in occidentali plaga.

et chus genuit nemrod. iste coepit esse potens in terra. et post paululum

et fuit inquit caput regni ipsius babel et arach et achad et chalanne in terra sennaar. nemrod filius chus arripuit insuetam primus in populo tyrannidem regnauit que in babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantium, babel appellata est. babel enim interpretatur confusio. regnauit autem et in arach, hoc est in edessa, et in achad, quae nunc dicitur nisibis, et in chalanne, quae postea uerso nomine a seleuco rege est dicta seleucia, uel certe, quae nunc kt�siph�n~g appellatur.

de terra illa exiuit assur et aedificauit niniuen et rooboth ciuitatem. de hac terra assyriorum pullulauit imperium, quod ex nomine nini beli filii ninum condiderunt, urbem magnam, quam hebraei appellant niniuen. ad cuius uel ruinam uel poenitentiam tota ionae pertinet prophetia. quod autem ait niniuen et rooboth ciuitatem, non putemus duas esse urbes: sed quia rooboth plateae interpretantur, ita legendum est et aedificauit niniuen et plateas ciuitatis.

et mesraim genuit ludim et anamim et labaim et nefthuim et fetrosim et chasloim, e quibus egressi sunt philisthiim et captorim. exceptis labaim, a quibus libyes postea nominati sunt, qui prius futhei uocabantur, et chasloim, qui deinceps philisthiim appellati sunt, quos nos corrupte palaestinos dicimus, ceterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello aethiopico subuersae usque ad obliuionem praeteritorum nominum peruenere. possederunt autem terram a gaza usque ad extremos fines aegypti.

et chanaan genuit sidona primogenitum suum et chettaeum et iebusaeum et amorraeum et gergesaeum et euaeum et aracaeum et sinaeum et aradium et samaraeum et amathaeum. de chanaan primus natus est sidon, a quo urbs in phoenice sidon uocatur. dein aracaeus, qui arcas condidit, oppidum contra tripolim in radicibus libani situm. a quo haud procul alia ciuitas fuit nomine sini, quae postea uario euentu subuersa bellorum, nomen tantum modo loco pristinum reseruauit. aradii sunt, qui aradum insulam possederunt, angusto freto a phoenicis litore separatam. samaraei emissa nobilis syriae coeles ciuitas. amath usque ad nostrum tempus tam a syris quam ab hebraeis ita, ut apud ueteres dicta fuerat, appellatur: hanc macedones, qui post alexandrum in oriente regnauerunt, epiphaniam nuncupauerunt. non nulli antiochiam ita appellatam putant. alii, licet non uere, tamen opinionem suam quasi ueri simili uocabulo consolantes, emas primam ab antiochia mansionem edessam pergentibus appellari putant et eandem esse, quae apud ueteres dicta sit emath.

et fuit terminus chananaeorum a sidone donec uenias in gerara usque ad gazam pergentibus sodomam et gomorram et adamam et seboim usque ad lecem. quia ceterae ciuitates, sidon uidelicet et gerara et sodoma et gomorra et adama et seboim, notae sunt omnibus, hoc tantum adnotandum uidetur quod lece ipsa sit, quae nunc callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare mortuum defluunt.

filii sem elam et assur et arfaxad et ludim et aram. hi ab euphrate fluuio partem asiae usque ad indicum oceanum tenent. est autem elam, a quo elamitae principes persidis. de assur ante iam dictum est quod ninum urbem condiderit. arfaxad, a quo chaldaei. ludim, a quo lydia. aram, a quo syri: quorum metropolis est damascus.

filii aram hus et ul et gether et mes. hus, trachonitidis et damasci conditor, inter palaestinam et coelen syriam tenuit principatum, a quo lxx interpretes in libro iob, ubi in hebraeo scribitur terra hus, regionem ausitidem quasi husitidem transtulerunt. ul, a quo armenii. gether, a quo acarnanii seu carii. porro mes, pro quo lxx interpretes mosoch dixerunt, qui nunc uocantur maeones.

arfaxad genuit sela, et sela genuit heber. ex heber nati sunt duo filii: nomen uni phaleg, quia in diebus eius diuisa est terra, et nomen fratris eius iectan. heber, a quo hebraei, uaticinio quodam filio suo phaleg nomen inposuit, qui interpretatur diuisio, ab eo, quod in diebus eius linguae in babylone diuisae sunt.

iectan genuit helmodath et salef et asermoth et iare et aduram et uzal et decla, ebal, abimahel, seba, ofir, euila, iobab. harum gentium posteriora nomina inuenire non potui, sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, uel ita uocantur ut primum, uel quae immutata sunt, ignorantur. possederunt autem a cophene fluuio omnem indiae regionem, quae uocatur ieria.

11. et mortuus est aran ante patrem suum in terra, qua natus est, in regione chaldaeorum. pro eo, quod legimus in regione chaldaeorum, in hebraeo habet in ur chesdim, id est in igne chaldaeorum. tradunt autem hebraei ex hac occasione istius modi fabulam quod abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem chaldaei colunt, et dei auxilio liberatus de idololatriae igne profugerit - quod in sequentibus scribitur egressum esse tharam cum sobole sua de regione chaldaeorum pro eo, quod in hebraeo habetur de incendio chaldaeorum - et hoc esse, quod nunc dicitur mortuus est aran ante conspectum tharae patris sui in terra natiuitatis suae in igne chaldaeorum: quod uidelicet ignem nolens adorare igne consumptus sit. loquitur autem postea dominus ad abraham ego sum, qui eduxi te de igne chaldaeorum.

et sumpserunt abram et nachor sibi uxores: nomen uxoris abram sarai et nomen uxoris nachor melcha filia aran. pater autem melchae ipse est pater iescae. aran filius tharae, frater abraham et nachor, duas filias genuit, melcham et sarai cognomento iescam du�numon~g. e quibus melcham accepit uxorem nachor et sarai abraham: nec dum quippe inter patruos et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus etiam inter fratres et sorores initae sunt.

12. erat autem abram lxxu annorum, quando egressus est ex carra. indissolubilis nascitur quaestio. si enim thara pater abrahae, cum adhuc esset in regione chaldaea, lxx annorum genuit abraham et postea in carra ccu aetatis suae anno mortuus est, quo modo nunc post mortem tharae abraham exiens de carra, lxxu annorum fuisse memoratur, cum a natiuitate abrahae usque ad mortem patris eius cxxxu anni fuisse doceantur? uera est igitur illa hebraeorum traditio, quam supra diximus, quod egressus sit thare cum filiis suis de igne chaldaeorum et quod abraham babylonio uallatus incendio, quia illud adorare nolebat, dei sit auxilio liberatus et ex illo tempore ei dies uitae et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est dominum, spernens idola chaldaeorum. potest autem fieri ut, quia scriptura reliquit incertum, ante paucos annos thara de chaldaea profectus uenerit in charran, quam mortem obiret, uel certe statim post persecutionem in charran uenerit et ibi diutius sit moratus. si quis ergo huic expositioni contrarius est, quaerat aliam solutionem: et tunc recte ea, quae a nobis dicta sunt, inprobabit.

et proficiscens abram abiit in desertum: et fames facta est super terram. et in praesenti et in plurimis aliis locis pro deserto ad austrum scriptum est in hebraeo. hoc igitur notare debemus.

et uiderunt eam principes pharaonis et laudauerunt eam ad pharaonem et introduxerunt eam in domum pharaonis, et abram benefecit propter eam: et fuerunt ei oues et armenta et asini et serui et ancillae, muli et cameli. licet corpus sanctarum mulierum non uis maculet, sed uoluntas, et excusari possit sarai, quod famis tempore sola regi in peregrinis locis, marito coniuente, resistere nequiuerit, tamen potest et aliter foeda necessitas excusari: quod iuxta librum esther, quaecumque mulierum placuisset regi apud ueteres, sex mensibus unguebatur oleo myrteo et sex mensibus in pigmentis uariis erat et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem. atque ita potest fieri ut sarai postquam placuerat regi, dum per annum eius ad regem praeparatur introitus, et abrahae pharao multa donauerit, et pharao postea sit percussus a domino, illa adhuc intacta ab eius concubitu permanente.

13. et ascendit abram ex aegypto ipse et uxor eius, et omnia, quae illius erant, et lot cum eo in desertum. erat autem abram diues ualde pecore et argento et auro et abiit, unde uenit, in desertum usque bethel. pulchre de aegypto liberatus ascendisse dicitur. sed occurrit huic sensui illud, quod sequitur: quo modo potuerit exiens de aegypto fuisse diues ualde? quod soluitur illa hebraica ueritate, in qua scribitur abram grauis uehementer, hoc est barus~g sphodra~g: aegypti enim pondere grauabatur. et licet uideantur esse diuitiae pecoris, auri, et argenti, tamen, si aegyptiae sunt, uiro sancto graues sunt. denique non (ut in lxx legimus) abiit, unde uenerat, in desertum usque bethel, sed sicut in hebraeo scriptum est abiit in itinere suo per austrum usque bethel. idcirco enim de aegypto profectus est, ut non desertum ingrederetur, quod cum aegypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, ueniret ad domum dei, ubi fuerat tabernaculum eius in medio bethel et ai.

et uiri sodomorum mali et peccatores in conspectu dei uehementer. superflue hic in lxx interpretibus additum est in conspectu dei: siquidem sodomorum coloni apud homines mali et peccatores erant, ille autem dicitur in conspectu dei peccator, qui potest apud homines iustus uideri, quo modo de zacharia et elisabeth in praeconio ponitur quod fuerint iusti ambo in conspectu dei, et in psalterio dicitur non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.

leua oculos tuos et uide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad austrum et ad orientem et ad mare: quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo. quatuor climata mundi posuit, orientem et occidentem, septentrionem et meridianum. quod autem in omnibus scripturis legitur, hic semel dixisse sufficiat mare semper pro occidente poni ab eo, quod palaestinae regio ita sita sit, ut mare in occidentis plaga habeat.

14. et rex bale, haec est segor. omnes hi consenserunt apud uallem salsam, hoc est mare salis. bale lingua hebraea kataposis~g, id est deuoratio dicitur. tradunt igitur hebraei hanc eandem in alio scripturarum loco salissam nominari, dici que rursum moschada~g trisseuousan~g, id est uitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit et ex eo tempore, quo sodoma et gomorra, adama et seboim diuino igne subuersae sunt, illa paruula nuncupetur: siquidem segor transfertur in paruam, quae lingua syra zoara dicitur. uallis autem salinarum (sicut in hoc eodem libro scribitur), in qua fuerunt ante putei bituminis, post dei iram et sulphuris pluuiam in mare mortuum uersa est, quod a graecis limn�~g, asphaltitis~g (id est stagnum bituminis) appellatur.

et conciderunt gigantes in astaroth carnaim et gentes fortes simul cum eis et ommaeos in sauhe ciuitate, antequam sodomam peruenirent. quatuor reges profecti de babylone interfecerunt gigantes, hoc est rafaim, robustos quosque arabiae, et zozim in hom et emim in ciuitate sauhe, quae usque hodie sic uocatur. zozim autem et emim terribiles et horrendi interpretantur: pro quo lxx, sensum magis quam uerbum ex uerbo transferentes, gentes fortissimas posuerunt. porro bahem, pro quo dixerunt met~g' autois~g (hoc est cum eis) putauerunt scribi per he, ducti elementi similitudine, cum per heth scriptum sit. bahem enim cum per tres literas scribitur. si mediam he habet, interpretatur in eis, si autem heth (ut in praesenti), locum significat, id est in hom.

et reuertentes uenerunt ad fontem iudicii, haec est cades. per anticipationem dicitur, quod postea sic uocatum est. significat autem locum apud petram, qui fons iudicii nominatur, quia ibi deus populum iudicauit. et percusserunt omnem regionem amalecitarum et amorraeum sedentem in asason thamar. hoc oppidum est, quod nunc uocatur engaddi, balsami et palmarum fertile. porro asason thamar in lingua nostra resonat urbs palmarum. thamar quippe palma dicitur. sciendum autem pro eo, quod post paululum, sequitur

et direxerunt contra eos aciem ad bellum in ualle salinarum in hebraeo haberi in ualle sedim: quod aquila interpretatur t�n~g prine�n�n~g, theodotion t�n~g akt�n~g, amoena nemora significantes.

et tulerunt omnem equitatum sodomorum et gomorrae. pro equitatu in hebraeo habet rachus, id est substantiam.

et qui fugerat, nuntiauit abram transitori: ipse uero sedebat ad quercum mambre amorraei fratris eschol et fratris aunan, qui erant coniurati abrae. pro eo, quod nos posuimus, transitori, in hebraeo scriptum est hebraeo: hoc enim transitor exprimitur. quod autem ait apud quercum mambre amorraei, melius in hebraeo legimus apud quercum mamre amorraei fratris eschol et fratris (non aunan, ut lxx transtulerunt, sed) aner: ut ostenderet mambre et eschol et aner amorraeos atque germanos socios fuisse abrahae.

et persecutus est eos usque dan. ad phoenicis oppidum, quod nunc paneas dicitur. dan autem unus e fontibus est iordanis. nam et alter uocatur ior, quod interpretatur rheithron~g, id est riuus. duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum riuulum foederatis, iordan is deinceps appellatur.

et melchisedec rex salem protulit panem et uinum, et ipse sacerdos dei excelsi, et benedixit ei. quia semel opusculum nostrum uel quaestionum hebraicarum uel traditionum congregatio est, propterea quid hebraei de hoc sentiant inferamus. aiunt huc esse sem filium noe, et supputantes annos uitae ipsius ostendunt eum ad isaac usque uixisse, omnes que primogenitos noe, donec sacerdotio fungeretur aaron, fuisse pontifices. porro salem rex hierusalem dicitur, quae prius salem appellabatur. melchisedec autem beatus apostolus ad hebraeos, sine patre et matre commemorans, ad christum refert et per christum ad gentium ecclesiam (omnis enim capitis gloria refertur ad membra) eo, quod praeputium habens abrahae benedixerit circumciso et in abraham leui et per leui aaroni, de quo postea sacerdotium: ex quo colligi uult sacerdotium ecclesiae habentis praeputium benedixisse circumciso sacerdotio synagogae. quod autem ait tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedec, mysterium nostrum in uerbo ordinis significatur, nequaquam per aaron inrationabilibus uictimis immolandis, sed oblato pane et uino, id est corpore et sanguine domini iesu.

15. domine deus, quid dabis mihi? et ego uado sine liberis: et filius masec uernaculae meae hic damascus eliezer. et dixit abram ecce mihi non dedisti semen: et filius uernaculae meae haeres meus erit. ubi nos habemus et filius masec uernaculae meae haeres meus erit, in hebraeo scriptum est mesech bethi, quod aquila transtulit huios~g tou~g potizontos~g oikou~g mou~g, id est filius potum dantis domui meae, theodotion uero ho~g huios~g tou~g epi~g t�s~g oikias~g mou~g, id est et filius eius, qui super domum meam est. quod autem dicit, hoc est: ego sine liberis moriar, et filius procuratoris mei uel uillici, qui uniuersa dispensat et distribuit cibaria familiae, uocatur que damascus eliezer, hic meus heres erit. porro eliezer interpretatur deus meus adiutor. ab hoc aiunt damascum et conditam et nuncupatam.

ego deus, qui eduxi te de regione chaldaeorum. hoc est, quod paulo ante iam diximus in hebraeo haberi qui eduxi te de ur chesdim, id est de incendio chaldaeorum.

et posuit ea contra faciem inuicem: aues uero non diuisit. descenderunt autem uolucres super cadauera, et super diuisiones eorum: et sedit cum eis abram. non pertinet ad praesens opusculum huius expositio sacramenti: hoc tantum dicimus quia pro his, quae posuimus, in hebraeo habet et descenderunt uolucres super cadauera: et abigebat eas abram. illius enim merito saepe de angustiis liberatus est israhel.

ad occasum autem solis ekstasis~g cecidit super abram. pro extasi in hebraeo tardema, id est kataphora~g, legitur, quam supra uertimus in soporem.

generatione autem quarta reuertentur huc. haud dubium quin hi, qui de semine fuerint abrahae. quaeritur quo modo in exodo scriptum sit quinta autem generatione egressi sunt filii israhel de terra aegypti. super quo capitulo paruum uolumen edidimus.

16. ecce conclusit me dominus, ut non pariam: ingredere ergo ad ancillam meam, ut habeam filios ex ea. diligenter nota quod procreatio filiorum in hebraeo aedificatio scripta est: legitur enim ibi ingredere ad ancillam meam, si quo modo aedificer ex ea. et ne forte hoc sit, quod in exodo dicitur benedixit deus obstetricibus, et aedificauerunt sibi domos.

et inuenit eam angelus domini super fontem aquae in deserto ad fontem in uia sur. consequenter aegyptia in uia sur, quae per heremum ducit ad aegyptum, ire festinabat.

et uocauit nomen eius ismahel, quia exaudiuit deus humilitatem meam. ismahel interpretatur exauditio dei.

hic erit rusticus homo: manus eius super omnes, et manus omnium super eum: et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. pro rustico scriptum habet in hebraeo fara, quod interpretatur onager. significat autem semen eius habitaturum in heremo, id est sarracenos uagos incertis que sedibus, qui uniuersas gentes, quibus desertum ex latere iungitur, incursant, et inpugnantur ab omnibus

17. et locutus est ei dicens ecce testamentum meum te cum, et eris pater multitudinis gentium, et non uocabitur adhuc nomen tuum abram, sed erit nomen tuum abraham, quia patrem multarum gentium posui te. notandum quod ubicumque in graeco testamentum legimus, ibi in hebraeo sermone sit foedus siue pactum, id est berith. dicunt autem hebraei quod ex nomine suo deus, quod apud illos tetragrammum est, he literam abrahae et sarae addiderit: dicebatur enim primum abram, quod interpretatur pater excelsus, et postea uocatus est abraham, quod transfertur pater multarum: nam quod sequitur, gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. nec mirandum quare, cum apud graecos et nos a litera uideatur addita, nos he literam hebraeam additam dixerimus: idioma enim linguae illius est, per e quidem scribere, sed per a legere: sicut e contrario a literam saepe per e pronuntiant. et dixit deus ad abraham: sarai uxorem tuam non uocabis eam sarai, sed sara erit nomen eius. errant qui putant primum saram per unum r scriptam fuisse et postea ei alterum r additum et, quia r apud graecos centenarius numerus est, multas super nomine eius ineptias suspicantur: cum utique, utcumque uolunt ei uocabulum commutatum, non graecam, sed hebraeam debeat habere rationem, cum ipsum nomen hebraicum sit. nemo autem in altera lingua quempiam uocans, etumologian~g uocabuli sumit ex altera. sarai igitur primum uocata est per sin res ioth: sublato ergo ioth, id est i elemento, addita est he litera, quae per a legitur, et uocata est saraa. causa autem ita nominis immutati haec est, quod antea dicebatur princeps mea, unius tantum modo domus mater familiae, postea uero dicitur absolute princeps, id est archousa~g. sequitur enim dabo tibi ex ea filium et benedicam ei: et erit in gentes, et reges populorum erunt ex eo. signanter que non, ut in graeco legimus dixit deus ad abraham: sarai uxor tua non uocabitur nomen eius sarai, in hebraeo habetur non uocabis nomen eius sarai, id est non dices ei "princeps mea es": omnium quippe gentium futura iam princeps est. quidam pessime suspicantur ante eam lepram fuisse uocitatam et postea principem: cum lepra sarath dicatur, quae in nostra quidem lingua uidetur aliquam habere similitudinem, in hebraeo autem penitus est diuersa. scribitur enim per sade et ain et res et thau: quod multum a superioribus tribus literis, id est sin res et he, quibus saraa scribitur, discrepare manifestum est.

et cecidit abraham super faciem suam et risit et dixit in corde suo si centenario nascetur filius, et saraa nonagenaria pariet? et post paululum et uocabis nomen eius isaac diuersa opinio, sed una etymologia, quare appellatus sit isaac. interpretatur enim isaac risus. alii dicunt, quia saraa riserit, ideo eum risum uocatum esse, quod falsum est. alii uero quod riserit abraham, quod et nos probamus. postquam enim ad risum abrahae uocatus est filius eius isaac, tunc legimus risisse et saram. sciendum tamen quod iiii in ueteri testamento absque ullo uelamine nominibus suis ante quam nascerentur, uocati sunt: ismahel isaac, salomon et iosias. lege scripturas.

18. et dixit ei festina, tres mensuras farinae similae commisce. quia tres mensurae absolute hic dictae uidentur, et est incerta mensura, propterea addidi quod in hebraeo tria sata habeat, id est tres amphoras, ut idem mysterium et hic et in euangelio, ubi mulier tria sata fermentare dicitur, agnoscamus. dixit autem reuertens ueniam ad te in tempore hoc et in hora, et habebit filium sara. pro hora uitam legimus in hebraeo, ut sit ordo uel sensus reuertar ad te in tempore uitae: quasi dixerit si uixero, si fuerit uita comitata: haec autem anthr�popath�s~g, quo modo et cetera.

risit autem sara in semet ipsa dicens necdum mihi factum est usque nunc, et dominus meus senex est. aliter multo legitur in hebraeo et risit sara in semet ipsa dicens postquam attrita sum, facta est mihi uoluptas? simul nota quod, ubi nos posuimus uoluptatem, eden scriptum est in hebraeo. symmachus hunc locum ita transtulit postquam uetustate consenui, facta est mihi adolescentia?

et dixit numquid est, domine, si loquor? quod graece scriptum est m�ti~g, kurie~g, ean~g lal�s�~g. secundo abraham sic est locutus ad dominum: quod non uidetur manifeste sonare quid dicat. in hebraeo igitur plenius scribitur ne quaeso irascaris, domine, si locutus fuero. quia enim uidebatur interrogans dominum artare responsione, temperat praefatione quod quaerit.

19. et locutus est ad generos suos, qui acceperant filias eius. quia postea duae filiae lot uirgines fuisse dicuntur, de quibus et ipse dudum ad sodomaeos dixerat ecce duae filiae meae, quae non cognouerunt uirum, et nunc scriptura commemorat eum habuisse generos, non nulli arbitrantur illas, quae uiros habuerant, in sodomis remansisse, et eas exisse cum patre, quae uirgines fuerunt. quod cum scriptura non dicat, hebraea ueritas exponenda est, in qua scribitur egressus est lot et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias eius. necdum ergo uirgines filiae matrimonio fuerant copulatae.

et dixit ei ecce admiratus sum faciem tuam. in hebraeo habet ecce suscepi faciem tuam; id est: adquiesco precibus tuis. quod symmachus secundum sensum interpretans ait horasei~g edus�p�th�n~g to~g pros�pon~g sou~g.

et ecce ascendebat flamma de terra quasi uapor fornacis. pro quo legimus in hebraeo ecce ascendebat citor quasi anathumiasis~g fornacis: quod nos uaporem uel fumum siue fauillam possumus dicere.

et ascendit lot de segor et sedit in monte et duae filiae eius cum eo: timuit enim sedere in segor. quaeritur, quare, cum primum fugae montis segor praetulerit et eam in habitaculum suum uoluerit liberari, nunc de segor rursum ad montem migret? respondebimus ueram esse illam hebraeorum coniecturam de segor quod frequenter terrae motu subruta, bale primum et postea salissa appellata sit, timuerit que lot dicens si cum ceterae adhuc urbes starent, ista saepe subuersa est, quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? et hanc occasionem infidelitatis etiam in filias coitus dedisse principium. qui enim ceteras uiderat subrui ciuitates et hanc stare se que dei auxilio erutum, utique de eo, quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. illud igitur, quod pro excusatione dicitur filiarum, eo quod putauerint defecisse humanum genus et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. denique hebraei quod sequitur

et nesciuit cum dormisset cum ea et cum surrexisset ab eo adpungunt desuper quasi incredibile et quod rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.

et conceperunt duae filiae lot de patre suo, et genuit primogenita filium: et uocauit nomen eius moab. iste est pater moabitarum usque in hanc diem. et minor et ipsa peperit filium et uocauit nomen eius ammon, id est filius populi mei. ipse est pater filiorum ammon. moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet, ammon uero, cuius quasi causa nominis redditur filius generis mei siue (ut melius est in hebraeo) filius populi mei, sic deriuatur, ut ex parte sensus nominis et ex parte ipse sit sermo. ammi enim, a quo dicti sunt ammanitae, uocatur populus meus.

20. etenim uere soror mea est de patre, sed non ex matre. id est fratris eius est aran filia, non sororis. sed quia in hebraeo habet uere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae et magis sonat quod soror abrahae fuerit, in excusationem eius dicimus necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas.

21. et uidit sara filium agar aegyptiae, quem peperit abrahae, ludentem. quod sequitur cum isaac filio suo, non habet in hebraeo. dupliciter itaque hoc ab hebraeis exponitur - siue quod idola ludo fecerit, iuxta illud, quod alibi scriptum est sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere - siue quod aduersum isaac, quasi maioris aetatis, ioco sibi et ludo primogenita uendicaret. quod quidem sara audiens non tulit: et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis eice ancillam hanc cum filio suo. non enim heres erit filius ancillae cum filio meo isaac. et sumpsit panes et utrem aquae et dedit agar, ponens super umerum eius et paruulum, et dimisit eam. quando isaac natus est, xiii annorum erat ismahel. et post ablactationem eius iste cum matre expellitur domo. inter hebraeos autem uaria opinio est, asserentibus aliis quinto anno ablactationis tempus statutum et aliis xii annum uendicantibus. nos igitur, ut breuiorem eligamus aetatem, post xuiii annos ismahel supputauimus eiectum esse cum matre, et non conuenire iam adolescenti matris sedisse ceruicibus. uerum est igitur illud hebraeorum linguae idioma quod omnis filius ad comparationem parentum infans uocetur et paruulus. nec miremur habere barbaram linguam proprietates suas, cum hodieque romae omnes filii uocentur infantes. posuit ergo abraham panes et utrem super umerum agar: et hoc facto dedit puerum matri, hoc est in manu eius tradidit, commendauit, et ita emisit e domo. quod autem sequitur

et proiecit puerum subter abietem et abiens sedit de contra longe quasi iactu sagittae. dixit enim "non uidebo mortem paruuli mei" et sedit contra eum et statim iungitur exclamauit puer et fleuit: et audiuit deus uocem pueri de loco, ubi erat: et dixit angelus dei ad agar de caelo et reliqua, nullum moueat: in hebraeo enim post hoc, quod scriptum est non uidebo mortem paruuli mei, ita legitur quod ipsa agar sederit contra puerum et leuauerit uocem suam et fleuerit et exaudierit deus uocem paruuli. flente enim matre et mortem filii miserabiliter praestolante, deus exaudiuit puerum, de quo pollicitus fuerat abrahae dicens sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam. alioquin et ipsa mater non suam mortem, sed filii deplorabat. pepercit igitur ei deus, pro quo fuerat et fletus. denique in consequentibus dicitur surge et tolle puerum et tene manum eius. ex quo manifestum est eum, qui tenetur, non oneri matri fuisse, sed comitem. quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.

et dixit abimelech et ochozath pronubus eius et phicol princeps exercitus eius. excepto abimelech et phicol, tertium nomen, quod hic legitur, in hebraeo uolumine non habetur.

et dixit septem oues has accipies a me, ut sint in testimonium mihi quia ego fodi puteum istum. ideo cognominauit nomen loci illius puteus iuramenti, quia ibi iurauerunt ambo. ubi hic legitur puteus iuramenti, in hebraeo habet per sabee. duplex autem causa, cur ita appellatus sit. siue, quia septem agnas abimelech de manu abrahae acceperit: septem enim dicuntur sabee - siue, quod ibi iurauerint: quia et iuramentum sabee similiter appellatur. quod si ante hanc causam supra nomen hoc legimus, sciamus per prolempsim dictum esse, sicut et bethel et galgala, quae utique usque ad tempus, quo ita appellatae sunt, aliter uocabantur. notandum autem et ex prioribus et ex praesenti loco quod isaac non sit natus ad quercum mambre siue in aulone mamre, ut in hebraeo habetur, sed in geraris: ubi et bersabee usque hodie oppidum est. quae prouincia ante non grande tempus ex diuisione praesidum palaestinae salutaris est dicta. huius rei scriptura testis est, quae ait et habitauit abraham in terra philistinorum.

22. et dixit ei deus tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, isaac, et uade in terram excelsam et offer illum ibi in holocaustum super unum de montibus, quem ego tibi dicam. difficile est idioma linguae hebraeae in latinum sermonem uertere. ubi nunc dicitur uade in terram excelsam, in hebraeo habet moria, quod aquila transtulit t�n~g kataphan�~g, hoc est lucidam, symmachus t�s~g optasias~g, hoc est uisionis. aiunt ergo hebraei hunc montem esse, in quo postea templum conditum est in area ornae iebusaei, sicut et in paralipomenis scriptum est et coeperunt aedificare templum in mense secundo in secunda die mensis in monte moria. qui idcirco inluminans interpretatur et lucens, quia ibi est dabir (hoc est oraculum dei) et lex et spiritus sanctus, qui docet homines ueritatem et inspirat prophetas.

et abiit ad locum, quem dixit ei deus in die tertia. notandum quod de geraris usque ad montem moria, id est sedem templi, iter dierum trium sit et consequenter illuc die tertio peruenisse dicatur. male igitur quidam abraham putant illo tempore ad quercum habitasse mambre, cum inde usque ad montem moria uix unius diei iter plenum sit.

et eleuauit abraham oculos suos, et ecce aries post tergum eius tenebatur in uirgulto sabech cornibus suis. ridiculam rem in hoc loco emisenus eusebius est locutus, sabech inquiens dicitur hircus, qui rectis cornibus et ad carpendas arboris frondes sublimis attollitur. rursus aquila suchne�na~g interpretatus est, quem nos ueprem possumus dicere uel spinetum et (ut uerbi uim interpretemur) condensa et inter se implexa uirgulta. unde et symmachus in eandem ductus opinionem et apparuit ait aries post hoc retentus in rete cornibus suis. uerum quibusdam in hoc dumtaxat loco melius uidentur interpretati esse lxx et theodotion, qui ipsum nomen sabech posuerunt, dicentes in uirgulto sabech cornibus suis: etenim suchne�n~g siue rete, quod aquila posuit et symmachus, per sin literam scribi, hic uero samech literam positam: ex quo manifestum esse non interpretationem stirpium condensarum et in modum retis inter se uirgulta contexta uerbum sabech, sed nomen sonare uirgulti, quod ita hebraice dicitur. ergo uero diligenter inquirens suchne�na~g per samech literam scribi crebro repperi.

et uocauit abraham nomen loci illius "dominus uidet", ut dicant hodie "in monte dominus uidet". pro eo quod hic habet uidet, in hebraeo uidebitur scriptum est. hoc autem apud hebraeos exiuit in prouerbium, ut, si quando in angustia constituti sunt et domini optant auxilio subleuari, dicant "in monte dominus uidebitur", hoc est: sicut abrahae misertus est, miserebitur et nostri. unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.

et nuntiauerunt abraham dicentes ecce peperit melcha et ipsa filios nachor fratri tuo, hus primogenitum eius et buz fratrem illius et camuhel patrem syrorum et caseth. primogenitus nachor fratris abraham de melcha uxore eius filia aran natus est hus: de cuius stirpe iob descendit, sicut scriptum est in exordio uoluminis eius uir fuit in terra hus iob nomine. male igitur quidam aestimant iob de genere esse esau: siquidem illud, quod in fine libri ipsius habetur, eo, quod de syro sermone translatus est et quartus sit ab esau et reliqua, quae ibi continentur, in hebraeis uoluminibus non habentur. secundus natus est de melcha buz, quem lxx bauz transferre uoluerunt. et ex huius genere est balaam ille diuinus, ut hebraei tradunt, qui in libro iob dicitur heliu, primum uir sanctus et prophetes dei, postea per inoboedientiam et desiderium munerum, dum israhel maledicere cupit, diuini uocabulo nuncupatur: dicitur que in eodem libro et iratus heliu filius barachiel buzites, de huius uidelicet buzi radice descendens. camuhel uero pater est damasci: ipsa enim uocatur aram, quae hic pro syria scripta est, et ipso nomine legitur in isaia. caseth quoque quartus est, a quo casdim, id est chaldaei postea uocati sunt.

23. et mortua est sara in ciuitate arboc, quae est in ualle, haec est chebron in terra chanaan. hoc, quod hic positum est quae est in ualle, in authenticis codicibus non habetur. nomen quoque ciuitatis arboc paulatim a scribentibus legentibus que corruptum est. neque enim putandum lxx interpretes nomen ciuitatis hebraeae barbare atque corrupte et aliter, quam in suo dicitur, transtulisse. arboc enim nihil omnino significat. sed dicitur arbee, hoc est quatuor, quia ibi abraham et isaac et iacob conditus est et ipse princeps humani generis adam: ut in hiesu libro apertius demonstrabitur.

audi nos, domine, rex a deo tu es nobis, in electo sepulchro nostro sepeli mortuum tuum. pro rege principem habet in hebraeo siue ducem: nasin quippe non rex, sed dux dicitur.

et audiuit abraham efron, et appendit abraham efran argentum, quod locutus est in auribus filiorum heth. in hebraeo, sicut hic posuimus, primum nomen eius scribitur efron, secundum efran. postquam enim pretio uictus est, ut sepulchrum uenderet et acciperet argentum, licet cogente abraham, uau litera, quae apud illos pro o legitur, ablata de eius nomine est, et pro efron appellatus est efran: significante scriptura non eum fuisse consummatae perfectae que uirtutis, qui potuerit memorias uendere mortuorum. sciant igitur, qui sepulchra uenditant et non coguntur ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, inmutari nomen suum et perire quid de merito eorum, cum etiam ille repraehendatur occulte, qui inuitus acceperit.

24. et posuit seruus manum suam sub femore abrahae domini sui et iurauit ei super uerbo hoc. tradunt hebraei quod in sanctificatione eius, hoc est in circumcisione iurauerit, nos autem dicimus, iurasse eum in semine abrahae, hoc est in christo, qui ex illo nasciturus erat iuxta euangelistam matthaeum loquentem liber generationis iesu christi filii dauid filii abraham.

et tulit uir inaurem auream, didragmum pondus eius. bace, quod in hoc loco pro didragmo scribitur, semuncia est, secel uero, qui latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet.

ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum ciuitatis egredientur ad hauriendam aquam: et erit uirgo, cui ego dixero da mihi bibere paululum aquae de hydria tua et cetera. in hebraeo scriptum est ecce ego stans iuxta fontem aquae, et erit adolescentula, quae egredietur ad hauriendum, et dixero ei da mihi bibere paululum aquae de hydria tua et cetera. pro adolescentula quoque, quae graeco sermone neanis~g dicitur, ibi legimus alma, quod quidem et in isaia habetur. nam in eo loco, ubi in nostris codicibus scriptum est ecce uirgo concipiet et pariet, aquila transtulit ecce adolescentula concipiet et pariet, in hebraeo legitur ecce alma concipiet et pariet. notandum ergo quod uerbum alma numquam nisi in uirgine scribitur et habet etymologiam apokruphos~g, id est abscondita. scriptum siquidem est in iob et sapientia unde inuenietur? et quis locus intellectus? et absconditur ab oculis omnis uiuentis. ubi nunc diximus absconditur, in hebraeo propter declinationem uerbi aliter figuratum naalma dicitur. huic quid simile, licet masculino genere declinetur et in regnorum libris scriptum est, ex persona helisaei loquentis ad giezi et dominus abscondit a me. ergo alma quod interpretatur abscondita, id est uirgo nimia diligentia custodita, maioris mihi uidetur laudis esse quam uirgo. uirgo quippe iuxta apostolum potest esse corpore et non spiritu, abscondita uero, quae uirgo est, epitasin~g uirginitatis habet, ut et uirgo sit et abscondita, et quae abscondita est, iuxta idioma linguae hebraeae consequenter et uirgo est, quae autem uirgo, non statim sequitur ut abscondita sit. hoc idem uerbum et in exodo de maria sorore moysi uirgine legimus. ostendant igitur iudaei in scripturis alicubi positum alma, ubi adolescentulam tantum et non uirginem sonet: et concedimus eis illud, quod in isaia apud nos dicitur ecce uirgo concipiet et pariet, non absconditam uirginem, sed adolescentulam signare iam nuptam.

et dimiserunt rebeccam sororem suam et substantiam eius et seruum abraham et uiros, qui cum eo erant. in hebraeo habet et dimiserunt rebeccam sororem suam et nutricem eius et seruum abrahae et uiros illius. decens quippe erat ut ad nuptias absque parentibus uirgo proficiscens nutricis solacio foueretur.

et ipse habitabat in terra austri: et egressus est isaac exerceri in campo ad uesperam. terra austri geraram significat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat abductus. quod autem ait et egressus est, ut exerceretur in campo, quod graece dicitur adolesch�sai~g, in hebraeo legitur et egressus est isaac, ut loqueretur in agro declinante iam uespera. significat autem secundum illud, quod dominus solus orabat in monte, etiam isaac, qui in typo domini fuit, ad orationem quasi uirum iustum domo egressum et uel nona hora uel ante solis occasum spirituales deo uictimas optulisse.

et tulit theristrum et operuit se. theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc arabici uestimenti, quo mulieres prouinciae illius uelantur.

25. et adiecit abraham et accepit uxorem, et nomen eius cetura: et peperit ei zamram et iecsan et madan et madian et iesboc et sue. et iecsan genuit saba et dadan. et filii dadan fuerunt asurim et latusim et laomim. et filii madian gefar et afer et saba et enoch et abida et aledea. omnes hi filii ceturae. et dedit abraham uniuersa, quae habuit, isaac, filiis autem concubinarum, quas habuit, dedit munera et dimisit eos ab isaac filio suo, cum adhuc uiueret in oriente, ad terram orientalem. cetura hebraeo sermone copulata interpretatur aut uincta. quam ob causam suspicantur hebraei mutato nomine eandem esse agar, quae saraa mortua de concubina transierit in uxorem. et uidetur depositi iam abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris suae uetulae nouis arguatur nuptiis lasciuisse. nos quod incertum est relinquentes hoc dicimus quod de cetura nati filii abraham iuxta historicos hebraeorum occupauerint tr�glodutin~g et arabiam, quae nunc uocatur eudaim�n~g, usque ad maris rubri terminos. dicitur autem unus ex posteris abrahae, qui appellabatur afer, duxisse aduersus libyam exercitum et ibi uictis hostibus consedisse eius que posteros ex nomine ataui africam nuncupasse. huius rei testis est alexander, qui dicitur polyhistor, et cleodemus cognomento malchus, graeco sermone barbaram historiam retexentes. quod autem ait et filii dadan fuerunt asurim et latusim et laomim. asurim in negotiatores transferri putant, latusim aeris ferri que metalla cudentes. laomim uero phularchous~g, id est principes multarum tribuum atque populorum. alii ab hoc asurim uocatos syros esse contendunt et a plerisque filiis abrahae ex cetura occupatas indiae regiones.

et mortuus est abraham in senectute bona, senex et plenus, et collectus est ad populum suum. male in lxx interpretibus additum est et deficiens mortuus est abraham, quia non conuenit abrahae deficere et imminui. illud quoque, quod nos posuimus in senectute bona senex et plenus, in graecis codicibus ponitur plenus dierum. quod cum sensum uideatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, tamen magis ad anag�g�n~g facit, si simpliciter ponatur plenus.

et haec nomina filiorum ismahel in nominibus suis et in generationibus suis. primogenitus ismahelis nabaioth et cedar et reliqui usque ad eum locum ubi ait et habitauerunt ab euila usque sur, quae est contra faciem aegypti uenientibus in assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit. duodecim filii nascuntur ismahelo, e quibus primogenitus fuit nabaioth, a quo omnis regio ab euphrate usque ad mare rubrum nabathena usque hodie dicitur, quae pars arabiae est. nam et familiae eorum oppida que et pagi ac minuta castella et tribus eorum appellatione celebrantur ab uno quoque: ex his cedar in deserto et duma alia regio et theman ad austrum et cedema ad orientem plaga dicitur. quod autem in extremo huius capituli iuxta lxx legimus contra faciem omnium fratrum suorum habitauit, uerius est illud, quod nos posuimus coram omnibus fratribus suis occubuit. id est in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis et nullo prius morte praerepto. fratres autem pro filiis appellari, iacob quoque ad laban demonstrat dicens quod est peccatum meum, quia persecutus es post me et quia scrutatus es omnia uasa mea? quid inuenisti de uniuersis uasis domus tuae? ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis, et diiudicent inter nos. nec enim possumus credere, ut scriptura commemorat, quod iacob exceptis liberis se cum fratres aliquos habuerit.

et concepit rebecca uxor eius, et mouebantur filii eius in ea. pro motione lxx interpretes posuerunt eskirt�n~g, id est ludebant siue calcitrabant: quod aquila transtulit confringebantur filii in utero eius, symmachus uero diepleon~g, id est in similitudine nauis in superficie ferebantur.

et egressus est primus rubeus totus sicut pellis pilosus. ubi nos pilosum posuimus, in hebraeo habet seir. unde esau, sicut et alibi legimus, seir, id est pilosus, est dictus.

et dixit esau iacob da mihi gustum de coctione rubea ista, quia deficio. propterea uocatum est nomen eius edom. rubrum siue fuluum lingua hebraea edom dicitur. ab eo igitur, quod rubeo cibo uendiderit primitiua sua, fului, id est edom, sortitus est nomen.

26. seminauit autem isaac in terra illa, et inuenit in anno illo centuplum hordei. licet in aliena terra seminauerit isaac, tamen non puto quod tanta ei fertilitas hordei fuerit. unde melius puto illud esse, quod habetur in hebraeo et aquila quoque transtulit et inuenit in anno illo centuplum aestimatum, id est hekaton~g eikasmous~g. licet enim eisdem literis et aestimatio scribatur et hordeum, tamen aestimationes saarim leguntur, hordea uero sorim. tacens autem scriptura genus frugum, quod centuplicauerit, uidetur mihi cunctarum in illo uirtutum ostendisse multiplicationem. denique sequitur

et benedixit ei dominus, et magnus factus est uir et ambulabat uadens et magnificatus, donec magnus fieret uehementer. felicitas autem multiplicati hordei ignoro si quem possit facere gloriosum.

et abiit inde isaac et uenit in uallem gerarorum et habitauit ibi. pro ualle torrentem habet in hebraeo. neque enim isaac, postquam magnificatus est, habitare poterat in ualle. habitauit autem in torrente, de quo scriptum est de torrente in uia bibit: de quo etiam helias tempore famis bibit. sed quia helias non erat perfectus ut christus, ideo ei torrens ille aruit. dominus uero noster etiam in torrente traditus est, dedicans regenerationem nostram et baptismi sacramentum.

et foderunt pueri isaac in ualle geraron, et inuenerunt ibi puteum aquae uiuae. et hic pro ualle torrens scriptus est. numquam enim in ualle inuenitur puteus aquae uiuae.

et foderunt puteum alterum et altercati sunt etiam super eo: et uocauit nomen eius inimicitiae. pro inimicitiis, quod aquila et symmachus t�n~g antikeimen�n~g et enanti�sin~g transtulerunt, id est aduersum atque contrarium, in hebraeo habet satanan. ex quo intellegimus satanan contrarium interpretari.

et foderunt puteum alium: et non litigauerunt cum eis, et uocauit nomen eius latitudo. pro latitudine in hebraeo habet rooboth ad probandum illud, quod supra diximus ipse aedificauit niniuen ciuitatem et rooboth, hoc est plateas eius.

et abimelech iuit ad eum de geraris et ochozath pronubus eius et fichol princeps militiae eius. pro ochozath pronubo in hebraeo habet collegium amicorum eius, ut non tam hominem significet quam amicorum turbam, quae cum rege uenerat, in quibus fuit et fichol princeps exercitus eius.

et uenerunt pueri isaac et nuntiauerunt ei de puteo, quem foderunt, et dixerunt ei inuenimus aquam, et uocauit nomen eius saturitas. nescio quo modo in lxx interpretibus habeatur et uenerunt pueri isaac et nuntiauerunt ei de puteo, quem foderunt, et dixerunt ei non inuenimus aquam: et uocauit nomen eius iuramentum. quae enim etumologia~g est propterea uocari iuramentum, quod aquam non inuenissent? e contrario in hebraeo, cui interpretationi aquila quoque consentit et symmachus, hoc significat quod inuenerint aquam et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas et uocata ciuitas bersabee, hoc est puteus saturitatis: licet enim supra ex uerbo iuramenti siue ex septenario ouium numero, quod sabee dicitur, asseruerimus bersabee appellatam, tamen nunc ex eo, quod aqua inuenta est, isaac ad nomen ciuitatis, quae ita uocabatur alludens, declinauit paululum literam, et pro stridulo hebraeorum sin, a quo sabee incipitur, graecum simma, id est hebraeum samech posuit. alioquin et iuxta allegoriae legem post tantos puteos in fine uirtutum nequaquam congruit ut isaac aquam minime reppererit.

27. ecce esau frater meus uir pilosus, et ego sum uir leuis. ubi nos pilosum legimus, in hebraeo scriptum est seir. unde postea montis seir regio, in qua uersabatur, est dicta: diximus de hoc et supra.

et sumpsit rebecca uestimenta esau filii sui maioris, quae erant desiderabilia apud se domi. et in hoc loco tradunt hebraei primogenitos functos officio sacerdotum et habuisse uestimentum sacerdotale, quo induti deo uictimas offerebant, antequam aaron in sacerdotium eligeretur.

et dixit esau iuste uocatum est nomen eius iacob, supplantauit enim me ecce secundo. iacob supplantator interpretatur. ab eo igitur, quod fratres arte deceperit, allusit ad nomen, qui ideo iacob ante uocatus est, quod in ortu plantam fratris appraehenderat.

et fratri tuo seruies: et erit quando depones et solues iugum illius de collo tuo. significat quod idumaei seruituri sint iudaeis, et tempus esse uenturum, quando de collo iugum seruitutis abiciant eorum que imperio contradicant. secundum lxx autem interpretes, qui dixerunt erit autem cum deposueris et solueris iugum de collo tuo, uidetur pendere sententia nec esse completa.

28. et uocauit iacob nomen loci illius bethel, et ulammaus erat nomen ciuitatis prius. ab eo, quod supra dixerat quam terribilis est locus iste: non est hic nisi domus dei et haec porta caeli nunc loco nomen inponit et uocauit illum bethel, id est domum dei: qui locus uocabatur ante luza, quod interpretatur nux siue amugdalon~g. unde ridicule quidam uerbum hebraicum ulam nomen esse urbis putant, cum ulam interpretetur prius. ordo itaque iste est lectionis et uocauit nomen loci illius bethel, et prius luza uocabulum ciuitatis. antiquae omnes scripturae uerbo ulam siue elem plenae sunt, quod nihil aliud significat nisi ante aut prius uel uestibulum siue superliminare uel postes.

29. comple ergo hebdomadem istius et dabo etiam hanc tibi. postquam liam iacob fraude deceptus pro rachel uxorem acceperat, dicitur ei a socero laban ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat et sic accipiat rachel, pro qua iterum septem annis aliis seruiturus sit. non igitur, ut quidam male aestimant, post septem annos alios rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. nam sequitur et ingressus est ad rachel: et dilexit rachel magis quam liam, et seruiuit ei septem annis aliis.

et concepit et peperit filium et uocauit nomen eius ruben. omnium patriarcharum propter compendium lectionis etymologias nominum uolo pariter dicere. et uocauit inquit ruben nomen eius dicens quia uidit dominus humilitatem meam. ruben interpretatur uisionis filius.

et concepit inquit alterum filium et dixit quoniam exaudiuit me dominus eo, quod odio me haberet uir meus, et dedit mihi etiam hunc: et uocauit nomen eius symeon. ab eo, quod sit exaudita, symeoni nomen inposuit. symeon quippe interpretatur auditio. de tertio uero sequitur

et concepit adhuc et peperit filium et dixit nunc me cum erit uir meus, quia peperi ei tres filios: ideo uocauit nomen eius leui. ubi nos legimus apud me erit uir meus, aquila interpretatus est applicabitur mihi uir meus, quod hebraice dicitur illaue et a doctoribus hebraeorum aliter transfertur, ut dicant "prosequetur me uir meus". id est non ambigo de amore in me uiri mei, erit mihi in hac uita comes, et eius dilectio me ad mortem usque deducet et prosequetur, tres enim filios genui ei.

concepit et peperit et genuit filium et dixit "nunc super hoc confitebor domino", et ob id uocauit nomen eius iuda. iuda confessio dicitur. a confessione itaque confessoris nomen est dictum. uerum tamen hic confessio pro gratiarum actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in psalmis, et in euangelio confiteor tibi, domine pater caeli et terrae, id est gratias ago tibi siue glorifico te.

30. et concepit bala et peperit iacob filium: et dixit rachel "iudicauit me dominus et exaudiuit uocem meam et dedit mihi filium"; propterea uocauit nomen eius dan. causam nominis expressit ut ab eo, quod iudicasset se dominus, filio ancillae iudicii nomen inponeret: dan quippe interpretatur iudicium.

et concepit adhuc et peperit bala ancilla rachel filium secundum iacob: et dixit rachel: "habitare me fecit deus habitatione cum sorore mea, et inualui": et uocauit nomen eius neptalim. causa nominis neptali alia hic multo exponitur quam in libro hebraeorum nominum scripta est. unde et aquila ait sunanestrepsen~g me~g ho~g theos~g sunanastroph�n~g, pro quo in hebraeo scriptum est neptule eloim neptalti. unde a conuersione siue a comparatione, quia utrumque sonat, comparationem siue conuersionem, hoc est neptali, filio nomen inposuit. quod autem sequitur

et peperit zelfa ancilla liae iacob filium: et dixit lia: "in fortuna", et uocauit nomen eius gad. ubi nos posuimus in fortuna et graece dicitur en~g tuch�i~g, quae potest euentus dici, in hebraeo habet bagad, quod aquila interpretatur uenit accinctio, nos autem dicere possumus in procinctu. ba enim potest et praepositionem sonare in et uenit. ab euentu ergo siue procinctu, qui gad dicitur, zelfae filius gad uocatus est. sequitur

et peperit zelfa ancilla liae filium secundum iacob: et dixit lia beata ego, quia beatificant me mulieres, et uocauit nomen eius aser, diuitiae. male additae sunt diuitiae, id est ploutos~g, cum etymologia nominis aser scripturae auctoritate pandatur dicentis beata sum ego, et beatificant me mulieres et ab eo, quod beata dicatur ab hominibus, filium suum beatum uocauerit. aser ergo non diuitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco. nam in aliis secundum ambiguitatem uerbi possunt et diuitiae sic uocari.

et audiuit deus liam, et concepit et peperit iacob filium quintum, et dixit lia "dedit deus mercedem meam, quia dedi ancillam meam uiro meo": et uocauit nomen eius issachar. etymologiam huius nominis lxx interpretes ediderunt est merces. non utique, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse quod is est merces, sed totum nomen interpretatur est merces. is quippe dicitur est et sachar merces. hoc autem ideo, quia mandragoris filii ruben introitum, qui racheli debebatur, ad se uiri emerat. sequitur

et concepit adhuc lia et peperit filium sextum iacob, et dixit lia: "dotauit me deus dote bona: en hoc tempore habitabit me cum uir meus, quia peperi ei sex filios", et uocauit nomen eius zabulon. ubi nos posuimus habitabit me cum et lxx interpretati sunt diliget me, in hebraeo habet iezbuleni. et est sensus: quia sex filios genui iacob, propter ea iam secura sum: habitabit enim me cum uir meus. unde et filius meus uocatur habitaculum. male igitur et uiolenter in libro nominum zabulon fluxus noctis interpretatur.

et post hoc peperit filiam et uocauit nomen eius dina. haec transfertur in causam, quam significantius graeci dik�n~g uocant. iurgii enim in sicimis causa extitit. post filios et parentum ponenda sunt nomina. lia interpretatur laborans, rachel ouis, cuius filius ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optauerat, uocatur augmentum.

transibo in uniuerso pecore tuo hodie, separa inde omne pecus uarium et discolorum et omne pecus unius coloris in agnis et uarium et discolorum in capris et erit merces mea: et respondebit mihi iustitia mea in die crastino, cum uenerit merces mea coram te: omne, in quo non fuerit uarium et discolor in capris et in agnis, furtum erit apud me et cetera. multum apud lxx interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui inuenire nostrorum, qui ad liquidum, quid in hoc loco diceretur, exponeret. uis, inquit iacob, me seruire tibi etiam alios septem annos: fac quod postulo. separa omnes discolores et uarias tam oues quam capras et trade in manus filiorum tuorum, rursum que ex utroque grege alba et nigra pecora, id est unius coloris, da mihi. si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris sunt, uarium natum fuerit, meum erit: siquid uero unius coloris, tuum. rem non difficilem postulo. te cum facit natura pecorum, ut alba ex albis et nigra nascantur ex nigris: me cum iustitia mea, dum deus humilitatem meam respicit et laborem. optionem laban datam libenter arripuit et ita, ut iacob postulabat, faciens trium dierum iter inter iacob et filios suos separauit, ne quis ex uicinitate pecoris nasceretur dolus. itaque iacob nouam stropham commentus est et contra naturam albi et nigri pecoris naturali arte pugnauit. tres enim uirgas, populeas et amygdalinas et mali granati, quamquam lxx styracinas et nucineas et plataninas habeant, ex parte decorticans uarium uirgarum fecit colorem, ut, ubicumque in uirga corticem reliquisset, antiquus permaneret color, ubi uero tulisset corticem, color candidus panderetur. obseruabat ergo iacob, et tempore, quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum auida pergebant, discolores uirgas ponebat in canalibus et admissis arietibus et hircis in ipsa potandi auiditate oues et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum auide bibunt et ascenduntur a maribus, tales foetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. ex uirgis enim in canalibus positis uarius erat etiam imaginum color. nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint siue mente conceperint in extremo uoluptatis aestu quae concipiunt, talem sobolem procreent, cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud hispanos dicatur fieri, et quintilianus in ea controuersia, in qua accusabatur matrona, quod aethiopem pepererit, pro defensione illius argumentetur hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus. postquam autem nati fuerant haedi et agni uarii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos iacob et procul esse faciebat a pristino grege, si qui autem nascebantur unius coloris, id est albi siue nigri, tradebat in manibus filiorum laban: et ponebat uirgas, quas decoriauerat in canalibus, ubi effundebantur aquae, et ueniebant ad potandum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum uenirent ad potandum.

et concipiebant pecora contra uirgas iacob, uirgas, quas posuerat coram pecoribus in canalibus ad concipiendum in eis: et in serotinis ouibus non ponebat. et fiebant serotina laban et temporanea iacob. hoc in lxx interpretibus non habetur, sed pro serotinis et temporaneis aliud nescio quid, quod ad sensum non pertinet, transtulerunt. quod autem dicit scriptura, hoc est: iacob prudens et callidus, iustitiam et aequitatem etiam in noua arte seruabat. si enim omnes agnos et haedos uarios pecora procreassent, erat aliqua suscipio doli, et aperte huic rei laban inuidus contraisset. ergo ita omnia temperauit, ut et ipse fructum sui laboris acciperet et laban non penitus spoliaretur. si quando oues et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior uernus est foetus, ante ipsas ponebat uirgas, ut uaria soboles nasceretur. quaecumque autem oues et caprae sero quaerebant marem, ante harum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. et quicquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et uarium erat, quicquid postea, laban. unius enim tam in nigro quam in albo coloris pecus oriebatur. in eo autem loco, ubi scriptum est ut conciperent in uirgis, et in hebraeo habet iaeahamena, uim uerbi hebraici nisi circuitu exprimere non possum. iaeahamena enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur et patranti uoluptatem uicinus est finis.

31. et pater uester mentitus est mihi et mutauit mercedem meam decem uicibus, et non dedit ei deus ut noceret mihi. si dixerit "hoc uarium pecus erit merces tua", nascetur omne pecus uarium. et si dixerit "unius coloris erit merces tua", nascetur omne pecus unius coloris. pro eo, quod nos posuimus mutauit mercedem meam decem uicibus, lxx interpretes posuerunt decem agnis, nescio qua opinione ducti, cum uerbum hebraicum moni numerum magis quam agnos sonet. denique et ex consequentibus hic magis sensus probatur quod per singulos foetus semper laban condicionem mutauerit. si uidebat uarium nasci pecus, post foetum dicebat uolo ut in futurum mihi uaria nascantur. rursum cum uidisset unius coloris nasci pecora (iacob quippe hoc audito uirgas in canalibus non ponebat) dicebat ut futuros foetus unius coloris sibi pecora procrearent. et quid plura? usque ad uices decem semper a laban pecoris sui siue iacob mutata condicio est. et quodcumque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium uertebatur. ne cui autem in sex annis decem pariendi uices incredibiles uideantur, lege uergilium, in quo dicitur

bis grauidae pecudes.
natura autem italicarum ouium et mesopotamiae una esse traditur.

et furata est rachel idola patris sui ubi nunc idola legimus, in hebraeo therafim scriptum est, quae aquila morph�mata~g, id est figuras uel imagines interpretatur. hoc autem ideo, ut sciamus quid in iudicum libro therafim sonet.

et transiuit fluuium et uenit in montem galaad. non quod eo tempore galaad mons diceretur, sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo uocatur nomine, quo postea nuncupatus est.

et mutasti mercedem meam decem agnis. idem error qui supra: numerus enim pro agnis legendus est.

et dixit iacob fratribus suis colligamus lapides. et congregatis lapidibus fecerunt aceruum et comederunt super eum, et uocauit illum laban aceruus testimonii, et iacob uocauit illum aceruus testis. aceruus lingua hebraea gal dicitur, aad uero testimonium. rursum lingua syra aceruus igar appellatur, sedutha testimonium. iacob igitur aceruum testimonii, hoc est galaad lingua appellauit hebraea, laban uero id ipsum, id est aceruum testimonii, igar sedutha gentis suae sermone uocauit. erat enim syrus, et antiquam linguam parentum prouinciae, in qua habitabat, sermone mutauerat.

32. et occurrerunt ei angeli dei. et dixit iacob, ut uidit eos: "castra dei haec sunt", et uocauit nomen loci eius castra. ubi hic castra posita sunt, in hebraeo habet manaim, ut sciamus, si quando ininterpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. et pulchre ad fratrem iturus inimicum angelorum se comitantium excipitur choris.

et dixit iacob deus patris mei isaac, domine, qui dixisti ad me: "reuertere in terram tuam et benedicam tibi": minor sum omni misericordia tua et omni ueritate tua, quam fecisti pro seruo tuo. pro eo, quod nos posuimus minor sum, aliud nescio quid, quod sensum turbet, in graecis et latinis codicibus continetur.

et dixit ei quod nomen tibi? qui ait: iacob. dixit autem ei iam non uocabitur iacob nomen tuum, sed uocabitur nomen tuum israhel, quia inualuisti cum deo et cum hominibus ualebis. iosephus in primo antiquitatum libro israhel ideo appellatum putat, quod aduersum angelum steterit: quod ego diligenter excutiens in hebraeo penitus inuenire non potui. et quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse, qui posuit: non uocabitur inquit nomen tuum iacob, sed israhel erit nomen tuum. quare interpretatur aquila hoti~g �rxas~g meta~g theou~g, symmachus hoti~g erx�~g pros~g theon~g, lxx et theodotion hoti~g enischusas~g meta~g theou~g. sarith enim, quod ab israhel uocabulo deriuatur, principem sonat. sensus itaque hic est: non uocabitur nomen tuum subplantator, hoc est iacob, sed uocabitur nomen tuum princeps cum deo, hoc est israhel. quomodo enim ego princeps sum, sic et tu, qui me cum luctari potuisti, princeps uocaberis. si autem me cum, qui deus sum siue angelus (quoniam plerique uarie interpretantur) pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est cum esau, quem formidare non debes. illud autem, quod in libro nominum interpretatur israhel uir uidens deum siue mens uidens deum, omnium paene sermone detritum, non tam uere quam uiolenter mihi interpretatum uidetur. hic enim israhel per has literas scribitur, iod sin res aleph lamed, quod interpretatur princeps dei siue directus dei, hoc est euthutatos~g theou~g. uir uero uidens deum his literis scribitur, ut uir ex tribus literis scribatur, aleph iod sin, ut dicatur eis, uidens ex tribus, res aleph he, et dicatur raha. porro el ex duabus, aleph et lamed, et interpretetur deus siue fortis. quamuis igitur grandis auctoritatis sint et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui israhel uirum siue mentem uidentem deum transtulerunt, nos magis scripturae et angeli uel dei, qui israhel ipsum uocauit, auctoritate ducimur, quam cuiuslibet eloquentiae saecularis. illud quoque quod postea sequitur

et benedixit eum ibi, et uocauit iacob nomen loci illius facies dei: uidi enim deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea in hebraeo dicitur fanuhel, ut sciamus ipsum esse locum qui in ceteris scripturae sanctae uoluminibus ita, ut in hebraeo scriptum est, fanuhel legitur in graeco.

33. et diuisit pueros super liam et super rachel et super duas ancillas et posuit ancillas et filios earum primos, liam uero et pueros nouissimos, et rachel et ioseph nouissimos, et ipse transiuit ante eos. non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. denique, ubi nos habemus diuisit, aquila posuit h�miseusen~g, id est dimidiauit, ut unum cuneum faceret ancillarum cum paruulis suis et alium liae et rachel, quae liberae erant cum filiis earum, primas que ire faceret ancillas, secundas liberas, ipse autem ante utrumque gregem fratrem adoraturus occurreret.

et aedificauit ibi iacob domum, et pecoribus suis aedificauit tabernacula. ideo uocauit nomen loci illius tabernacula. ubi nos tabernacula habemus, in hebraeo legitur socoth. est autem usque hodie ciuitas trans iordanen hoc uocabulo inter partes scythopoleos, de qua in libro locorum scripsimus.

et uenit iacob salem ciuitatem sychem in terra chanaan, cum uenisset de mesopotamia syriae. error oboritur, quo modo salem sychem ciuitas appelletur, cum hierusalem, in qua regnauit melchisedec, salem ante sit dicta. aut igitur unius utraque urbs nominis est (quod etiam de pluribus iudaeae locis possumus inuenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit) aut certe istam salem, quae nunc pro sychem nominatur, dicimus hic interpretari consummatam atque perfectam et illam, quae postea hierusalem dicta est, pacificam nostro sermone transferri. utrumque enim accentu paululum declinato hoc uocabulum sonat. tradunt hebraei quod claudicantis femur iacob ibi conualuerit et sanatum sit, propterea eandem ciuitatem curati atque perfecti uocabulum consecutam.

34. et uenit emmor et sychem filius eius ad portam ciuitatis suae et locuti sunt ad uiros ciuitatis dicentes uiri isti pacifici nobis sunt. ubi nunc lxx interpretes pacificos transtulerunt, aquila interpretatus est ap�rtismenous~g, id est consummatos atque perfectos, pro quo in hebraeo legitur salamin. ex quo perspicuum est uerum esse illud, quod supra de salem diximus. et introgressi sunt ciuitatem diligenter et interfecerunt omnem masculum. pro eo, quod in graecis legitur asphal�s~g, id est diligenter, in hebraeo scriptum est bete, id est audacter et confidenter.

35. et uenit iacob in luzam in terra chanaan, quae est bethel. ecce manifestissime comprobatur bethel non ulammaus, ut supra dictum est, sed luzam, id est amugdalon~g ante uocitatam.

et mortua est debbora nutrix rebeccae et sepulta est iuxta bethel. si mortua est nutrix rebeccae nomine debbora, ut lxx quoque hic interpretes transtulerunt et ipsum uerbum est hebraicum menecha, scire non possumus quare ibi substantiam posuerint, hic nutricem.

et dixit ei deus iam non uocabitur nomen tuum iacob, sed israhel erit nomen tuum et uocauit nomen eius israhel. dudum nequaquam ei ab angelo nomen inponitur, sed quod inponendum a deo sit praedicatur. quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum.

et factum est, dum appropinquaret chabratha in terra chanaan, ut ueniret efratha, peperit rachel. uerbum hebraicum chabratha in consequentibus, ubi iacob loquitur ad ioseph ego autem cum uenirem de mesopotamia syriae, mortua est mater tua rachel in terra chanaan, in uia hippodromi, ut uenirem ephratham, nescio quid uolentes hippodromum lxx interpretes transtulerunt: et statim ibi, ubi in hebraeo dicitur et sepelierunt eam in uia ephratha, haec est bethleem, rursum lxx interpretes pro ephratha posuerunt hippodromum: cum utique si chabratha hippodromus est, ephratha hippodromus esse non possit. aquila autem hoc ita transtulit et factum est kath~g' hodon~g t�s~g g�s~g, id est in itinere terrae, introiens in ephratham. sed melius est, si transferatur, "in electo terrae tempore cum introiret ephratham". porro uernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur et anni tempus electum est, uel cum transeuntes per uiam carpunt et eligunt e uicinis agris quodcumque ad manum uenerit, diuersis floribus inuitati. ephratha uero et bethleem unius urbis uocabulum est sub interpretatione consimili. si quidem in frugiferam et in domum panis uertitur propter eum panem, qui de caelo descendisse se dicit.

et factum est, cum dimitteret eam anima (siquidem moriebatur), uocauit nomen eius filius doloris mei, pater uero eius uocauit nomen eius beniamin. in hebraeo similitudo nominis resonat: filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater inposuit, dicitur benoni, filius uero dexterae, hoc est uirtutis, quod iacob mutauit, appellatur beniamin. unde erant, qui putant beniamin filium dierum interpretari. cum enim dextera appelletur iamin et finiatur in n literam, dies quidem appellantur et ipsi iamim, sed in m literam terminantur.

et profectus est israhel: et extendit tabernaculum suum trans turrim ader. hunc locum esse hebraei uolunt, ubi postea templum aedificatum est, et turrim ader turrim gregis significari, hoc est congregationis et coetus: quod et michaeas propheta testatur dicens et tu turris gregis nebulosa, filia sion et cetera: illo que tempore iacob trans locum, ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. sed si sequamur ordinem uiae, pastorum iuxta bethleem locus est, ubi uel angelorum grex in ortu domini cecinit uel iacob pecora sua pauit, loco nomen inponens, uel (quod uerius est) quodam uaticinio futurum iam tunc mysterium monstrabatur. et uenit iacob ad isaac patrem suum in mambre ciuitatem arbee, haec est chebron. pro arbee in lxx campum habet, cum chebron in monte sita sit. eadem autem ciuitas dicitur et mambre, ab amico abrahae ita antiquitus appellata.

36. et peperit ada esau elifaz. iste est elifaz, cuius scriptura in iob uolumine recordatur.

isti filii esau, et isti principes eorum: ipse est edom: et hi filii seir. esau et edom et seir unius nomen est hominis, et quare uarie nuncupetur, supra dictum est. quod autem sequitur

et chorraei habitantes terram et reliqua, postquam enumerauit filios esau, alitus repetit et exponit, qui ante esau in edom terra principes fuerint ex genere chorraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. legamus diligenter deuteronomium, ubi manifestius scribitur quo modo uenerint filii esau et interfecerint chorraeos ac terram eorum hereditate possederint.

et fuerint filii lotan borri et omman, et soror lotan themna. haec est themna, de qua supra dictum est et themna erat concubina elifaz filii primogeniti esau, et ex ipsa natus est amalec. idcirco autem chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. quod autem dicitur theman et cenez et amalec et reliqua, sciamus postea regionibus idumaeorum ex his uocabula inposita.

ipse est ana, qui inuenit iamin in deserto, cum pasceret asinos sebeon patris sui. multa et uaria apud hebraeos de hoc capitulo disputantur, apud graecos quippe et nostros super hoc silentium est. alii putant iamim maria appellata: isdem enim literis scribuntur maria, quibus et nunc hic sermo descriptus est. et uolunt illum dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes repperisse, quae iuxta idioma linguae hebraicae maria nuncupantur: quod scilicet stagnum reppererit, cuius rei inuentio in heremo difficilis est. non nulli putant aquas calidas iuxta punicae linguae uiciniam, quae hebraeae contermina est, hoc uocabulo significari. sunt qui arbitrentur onagros ab hoc admissos esse ad asinas et ipsum per istius modi repperisse concubitum, ut uelocissimi ex his asini nascerentur, qui uocantur iamim. plerique putant quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde noua contra naturam animalia nascerentur. aquila hunc locum ita transtulit ipse est ana, qui inuenit sun~g tous~g �min~g. et symmachus similiter tous~g �min~g, quae interpretatio pluralem numerum significat. lxx uero et theodotion aequaliter transtulerunt dicentes ton~g iamin~g, quod indicat numerum singularem.

et regnauit pro eo iobab filius zare de bosra. hunc quidam suspicantur esse iob, ut in fine uoluminis ipsius additum est. contra hebraei asserunt de nachor eum stirpe generatum, ut iam supra dictum est.

37. et israhel dilexit ioseph super omnes filios suos, quia erat filius senectutis, et fecit ei tunicam uariam. pro uaria tunica aquila interpretatus est tunicam astragalon~g, id est tunicam talarem, symmachus tunicam manicatam, siue quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset uarietate distincta siue quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis utebantur.

et uendiderunt ioseph ismahelitis xx aureis. pro aureis in hebraeo argenteos habet, neque uiliore metallo dominus uenum dari debuit quam ioseph.

madianaei autem uendiderunt ioseph in aegypto phutiphar eunucho pharaonis archimagiro. in plerisque locis archimagiros (id est cocorum principes) pro magistris exercitus scriptura commemorat: mageireuein~g quippe graece interpretatur occidere. uenditus est igitur ioseph principi exercitus et bellatorum, non petefre, ut in latino scriptum est, sed phutiphar eunucho. ubi quaeritur quo modo postea uxorem habere dicatur. tradunt hebraei emptum ab hoc ioseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium et a domino uirilibus eius arefactis postea electum esse iuxta morem hierophantarum in pontificatum heliopoleos: et huius filiam esse aseneth, quam postea ioseph uxorem acceperit.

38. et adiecit et peperit filium, et uocauit nomen eius selom: haec autem erat in chazbi, quando peperit eos. uerbum hebraeum hic pro loci uocabulo positum est, quod aquila pro re transtulit dicens et uocauit nomen eius selom. et factum est ut mentiretur in partu, postquam genuit eum. postquam enim genuit selom, stetit partus eius. chazbi ergo non nomen loci, sed mendacium dicitur. unde et in alio loco scriptum est mentietur opus oliuae, id est fructum oliua non faciet.

et consolatus iudas ascendit ad eos, qui tondebant oues eius, ipse et hiras pastor eius odollamites. pro pastore amicus legitur. sed uerbum ambiguum est, quia isdem literis utrumque nomen scribitur: uerum amicus re, pastor ro legitur.

et sedit ad portam enan, quae est in transitu thamna. sermo hebraicus enaim transfertur in oculos. non est igitur nomen loci, sed est sensus: sedit in biuio, siue in compito, ubi diligentius debet uiator aspicere, quod iter gradiendi capiat.

cognouit autem iudas et dixit iustior est illa quam ego, eo quod non dedi eam selom filio meo. in hebraeo habet iustificata est ex me, non quod iusta fuerit, sed quod conparatione illius minus mali fecerit, nequaquam uagam turpitudinem, sed liberos requirendo.

et ecce egressus est frater eius, et dixit ut quid diuisa est propter te maceria? et uocauit nomen eius phares. pro maceria diuisionem aquila et symmachus transtulerunt, quod hebraice dicitur phares. ab eo igitur quod diuiserit membranulam secundarum, diuisionis nomen accepit. unde et pharisaei, qui se quasi iustos a populo separauerant, diuisi appellabantur.

post hoc exiit frater eius, in cuius manu erat coccinum: et uocauit nomen eius zara. hoc nomen interpretatur oriens. siue igitur, quia primus apparuit, siue quod plurimi iusti ex eo nati sunt, ut in libro paralipomenon continetur, zara, id est oriens, appellatus est.

40. post uerba haec peccauit princeps uinariorum regis aegypti. ubi nos posuimus principem uinariorum, in hebraeo scriptum habet masech, illud uerbum, quod in nomine serui abraham dudum legimus, quem nos possumus more uulgi uocare pincernam. nec uile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit regi poculum porrexisse, poetae quoque de catamito et ioue scriptitent, quod amasium suum huic officio manciparit.

et ecce uitis in conspectu meo, et in uite tres fundi, et ipsa germinans. tres fundos tria flagella et tres ramos siue propagines hebraeo sermone significat, quae ab illis uocantur sariagim.

et uidebar mihi tria canistra chondritorum portare in capite meo. pro tribus canistris chondritorum tres cophinos farinae in hebraeo habet.

41. et ecce de fluuio ascendebant septem boues speciosae ad uidendum et electae carnibus, et pascebantur in achi. bis in genesi scriptum est achi et nec graecus sermo est nec latinus. sed et hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in ahu, hoc est in palude. sed quia u litera apud hebraeos et i similes sunt et tantum magnitudine differunt, pro ahu ahi lxx interpretes transtulerunt et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem heth hebraeae literae chi graecam literam copulauerunt.

et respondit ioseph pharaoni dicens sine deo non respondebitur salutare pharaoni. in hebraeo aliter habet sine me deus respondebit pacem pharaoni. denique symmachus more suo apertius transtulit non ego, sed deus respondebit pacem pharaoni.

ecce septem anni uenient abundantiae magnae in omni terra aegypti. miror quo modo uerbum hebraicum sabee, quod nos supra abundantiam siue satietatem in puteo, quem foderunt extremum serui isaac, interpretati sumus, nunc. lxx rectissime transferentes, ibi iuramentum interpretati sunt: cum et iuramentum et septem et satietas et abundantia, prout locus et ordo flagitauerit, possit intellegi. sed et in consequentibus, ubicumque abundantia legitur, in hebraeo idem uerbum scriptum habet. et clamauit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram aegypti. pro quo aquila transtulit et clamauit in conspectu eius adgeniculationem. symmachus ipsum hebraicum sermonem interpretans ait et clamauit ante eum abrech. unde mihi uidetur non tam praeco siue adgeniculatio, quae in saluando uel adorando ioseph accipi potest, intellegenda, quam illud, quod hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum ex hoc sermone transferri. ab quippe dicitur pater, rech delicatus siue tenerrimus, significante scriptura quod iuxta prudentiam quidem pater omnium fuerit, sed iuxta aetatem tenerrimus adolescens et puer.

et uocauit pharao nomen ioseph zapfanethfane et dedit ei aseneth filiam phutiphare sacerdotis heliopoleos in uxorem. licet hebraice hoc nomen absconditorum reppertorem sonet, tamen quia ab aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. interpretatur ergo sermone aegyptio zapfanethfane siue (ut lxx transferre uoluerunt) psontonphanech saluator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberarit. notandum autem quod domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, qui ad id locorum pontifex heliopoleos erat. neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut uera illa hebraeorum super eo, quod ante iam diximus, suspicio comprobetur.

et ioseph nati sunt duo filii, antequam uenirent anni famis, quos peperit ei aseneth filia phutiphare sacerdotis heliopoleos. uocauit autem ioseph nomen primogeniti manasse, quia: obliuisci me fecit deus omnium laborum meorum et omnis domus patris mei. nomen autem secundi uocauit ephraim, quia: crescere me fecit deus in terra humilitatis meae. obserua propter quaestionem, quae post paululum de ioseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo iacob intrauit in aegyptum, duos tantum ioseph filios habuerit, manassen et ephraim, manassen uocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum (ita enim hebraice uocatur obliuio), ephraim, eo quod auxerit eum deus: et ex hoc enim uocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.

43. et deferte uiro munera, aliquid resinae et mellis, thymiama et stacten et terebinthum et nuces, siue, ut aquila et symmachus transtulerunt, amygdala. idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus, ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in hebraeo esse nechota, quod aquila storacem transtulit, ex quo domus nechota, quae in isaia legitur, manifestissime cella thymiamatis siue storacis intellegitur, quod in illa aromata diuersa sint condita.

et biberunt et inebriati sunt cum eo. idioma est linguae hebraicae, ut ebrietatem pro satietate ponat, sicut ibi in stillicidiis eius inebriabitur germinans, haud dubium quin terra pluuiis irrigata.

44. et pone argentum uniuscuiusque in ore saeculi, et condy meum argenteum mitte in sacculum iunioris. pro sacculo peronem uel follem in hebraeo habet. pro condy, id est poculo, quod etiam in isaia legimus, aquila scyphum, symmachus phialam transtulerunt.

45. descende ergo ad me: ne steteris: et habitabis in terra gesen arabiae. hic arabiae additum est: in hebraeis enim uoluminibus non habetur, unde et error increbruit, quod terra gesen in arabia sit. porro si (ut in nostris codicibus est) per extremum m scribitur gesem (quod mihi nequaquam placet), terram significat conplutam. gesem enim in imbrem uertitur.

dixit autem pharao ad ioseph dic fratribus tuis hoc facite: onerate uehicula uestra, et ite in terram chanaan. pro uehiculis, quae lxx et theodotion ta~g poreia~g interpretati sunt, iumenta reliqui transtulerunt.

et dedit eis cibaria in uia. uerbum seda, quod hic omnes ore consono episitismon~g, id est cibaria uel sitarcia interpretati sunt, in psalterio quoque habetur. ubi enim nostri legunt uiduam eius benedicens benedicam, licet in plerisque codicibus pro uidua (hoc est ch�ra~g) nonnulli legant th�ran~g, in hebraeo habet seda, id est cibaria eius benedicens benedicam. porro th�ra~g uenationem magis potest sonare quam fruges, tam etsi moris sit aegyptiorum th�ran~g etiam far uocare, quod nunc corrupte atheran nuncupant.

46. omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum iacob aegyptum et quae exierunt de femoribus eius, absque mulieribus filiorum iacob, animae sexaginta sex: filii autem ioseph, qui nati sunt ei in aegypto, animae nouem. omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum iacob aegyptum, septuaginta et quinque. quod excepto ioseph et filiis eius sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus iacob, introierint aegyptum, nulla dubitatio est. ita enim et paulatim per singulos supputatus numerus approbat, et in hebraeis uoluminibus inuenitur. hoc autem, quod in lxx legimus filii autem ioseph, qui nati sunt ei in aegypto, animae nouem, sciamus in hebraeo pro nouem esse duas. ephraim quippe et manasse antequam iacob intraret aegyptum et famis tempus ingrueret, nati sunt de aseneth filia phutiphare in aegypto. sed et illud, quod supra legimus facti sunt autem filii manasse, quos genuit ei concubina syra machir: et machir genuit galaad: filii autem ephraim fratris manasse sutalaam et taam: filii uero sutalaam edem additum est, si quidem id, quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. neque enim tempore illo, quo ingressus est iacob aegyptum, eius aetatis erant ephraim et manasse, ut filios generare potuerint. ex quo manifestum est, omnes animas, quae ingressae sunt aegyptum de femoribus iacob, fuisse lxx, dum lxui postea ingressae sunt et reppererunt in aegypto tres animas, ioseph scilicet cum duobus filiis eius, septuagesimus autem ipse fuerit iacob. hanc rem, ne uideamur aduersum scripturae auctoritatem loqui, etiam lxx interpretes transtulerunt in deuteronomio quod in lxx animabus ingressus est israhel in aegyptum. si quis igitur nostrae sententiae refragatur, scripturam inter se contrariam faciet. ipsi enim lxx interpretes, qui hic lxxu animas per prol�mpsin~g cum ioseph et posteris suis aegyptum ingressas esse dixerunt, in deuteronomio lxx tantum introisse memorant. quod si e contrario nobis illud opponitur, quo modo in actibus apostolorum in contione stephani dicatur ad populum lxxu animas ingressas esse aegyptum, facilis excusatio est. non enim debuit sanctus lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes actuum apostolorum uolumen emittens contrarium aliquid scribere aduersus eam scripturam, quae iam fuerat gentilibus diuulgata. et utique maior opinionis illo dumtaxat tempore lxx interpretum habebatur auctoritas quam lucas, qui ignotus et uilis et non magnae fidei in nationibus ducebatur. hoc autem generaliter obseruandum quod ubicumque sancti apostoli aut apostolici uiri locuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae iam fuerant in gentibus diuulgata, licet plerique tradant lucam euangelistam ut proselytum hebraeas literas ignorasse.

iudam uero misit ante se ad ioseph, ut occurreret ei ad urbem heroum in terra ramesse. in hebraeo nec urbem habet heroum nec terram ramesse, sed tantum modo gosen. non nulli iudaeorum asserunt gosen nunc thebaidem uocari. et id, quod postea sequitur dedit eis ut possiderent aegypti terram optimam in ramesse, pagum arsenoiten sic olim uocatum autumant.

47. et dixit ei iura ergo mihi. et iurauit ei, et adorauit israhel contra summitatem uirgae eius. et in hoc loco quidam frustra simulant adorasse iacob summitatem sceptri ioseph, quod uidelicet honorans filium potestatem eius adorauerit, cum in hebraeo multo aliter legatur et adorauit inquit israhel ad caput lectuli: quod scilicet, postquam iurauerit ei filius, securus de petitione, quam rogauerat, adorarit deum contra caput lectuli sui. sanctus quippe et deo deditus uir oppressus senectute sic habebat lectulum positum, ut ipse iacentis habitus absque difficultate ulla ad orationem esset paratus.

48. et nuntiatum est ioseph ecce pater tuus aegrotat: et tulit duos filios suos se cum, manassen et ephraim. ex hoc loco illud, quod supra diximus, demonstratur quia ioseph ad id locorum duos tantum filios habuerit, ephraim et manassen. si enim post multos annos moriente iacob patre suo duos tantum modo filios duxit ad benedictionem, utique illo tempore, cum filii eius generare non quiuerant, paruuli atque lactantes, in ingressu patris et fratrum nepotes ex eis habere non potuit.

et confortatus israhel sedit super lectulum. causam cur lxx interpretes idem uerbum aliter atque aliter ediderint, nescio: hoc unum audacter dico quod ipsum uerbum metta, quod hic in lectulum transtulerunt, supra, ubi diximus adorasse iacob, uirgam potius quam lectulum nominauerunt.

et nunc ecce duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra aegypti, antequam uenirem ad te in aegypto, mei sunt: ephraim et manasse quasi ruben et quasi symeon erunt mihi. quos autem generaueris post haec, tui erunt, in nomine fratrum suorum uocabuntur. si quis ambigebat quod lxx animae introissent aegyptum filiorum israhel et quod ioseph eo tempore, quo ingressus est iacob, non nouem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo confirmatur, siquidem ipse iacob loquitur duos eum filios habuisse, non nouem. quod autem dicit ephraim et manasse sicut ruben et symeon erunt mihi, illud significat: sicut ruben et symeon duae tribus erunt et ex suis uocabulis appellabuntur, sic ephraim et manasse duae tribus erunt, duos que populos procreabunt et sic hereditabunt repromissionis terram, sicut et filii mei. reliquos autem, ait, filios, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt,

in nomine fratrum suorum uocabuntur in hereditate sua. non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliquae tribus, sed in tribubus ephraim et manasse, quasi adpendices populi commiscebuntur.

et ego dedi tibi sicimam praecipuam super fratres tuos, (plus quam fratribus tuis) quam accepi de manibus amorraeorum in gladio meo et sagitta. sicima iuxta graecam et latinam consuetudinem declinata est, alioquin hebraice sychem dicitur, ut iohannes quoque euangelista testatur, licet uitiose ut sychar legatur, error inoleuit: et est nunc neapolis urbs samaritanorum. quia igitur sychem lingua hebraea transfertur in umerum, pulchre allusit ad nomen, dicens et ego dabo tibi umerum unum. pro praecipuo enim id est exairet�i~g, aad, id est unum scribitur in hebraeo. quod autem dicit se eam in arcu et gladio possedisse, arcum hic et gladium iustitiam uocat, per quam meruit peregrinus et aduena interfecto sychem et emmor de periculo liberari. timuit enim (ut supra legimus) ne uicina oppida atque castella ob euersionem foederatae urbis aduersus se consurgerent: et dominus non dedit eis ut nocerent illi. uel certe sic intellegendum: dabo tibi sicimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est in pecunia quam multo labore et sudore quaesiui. quod autem ait super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui ioseph. siquidem eodem loco sepultus est ioseph: et mausoleum eius ibi hodieque cernitur.

49. ruben primogenitus meus: tu fortitudo mea et principium filiorum meorum: durus ad ferendum, et durus procacitate et iniuria, sicut aqua non ebullias. ascendisti enim super lectulum patris tui, tunc uiolasti stratum meum, cum ascendisti. in hebraeo ita scriptum est ruben primogenitus meus, fortitudo mea, et capitulum in liberis meis: maior ad portandum et maior robore: effusus es sicut aqua, ne adicias. ascendisti enim cubile patris tui et contaminasti stratum in ascensu. est autem sensus hic: tu es primogenitus meus, maior in liberis, et sedebas iuxta ordinem natiuitatis tuae et hereditatem, quae primogenitis iure debebatur, sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praeualido robore demonstratur. uerum quia peccasti et quasi aqua, quae uasculo non tenetur, uoluptatis effusus es impetu, idcirco tibi praecipio ne ultra pecces sis que in fratrum numero, poenam ex peccato luens, quod primogeniti ordinem perdidisti.

symeon et leui fratres consummauerunt iniquitatem adinuentionis suae: in consilium eorum non ueniat anima mea, et in congregatione eorum non aemuletur iecur meum: quia in furore suo interfecerunt homines et in desiderio suo subneruauerunt taurum. necessitate compellimur iuxta propositum operis longius ea repetere, quae ab hebraea ueritate discordant. legitur enim ibi symeon et leui fratres, uasa iniquitatis arma eorum. in arcanum eorum ne intret anima mea et in conuentu eorum ne dissoluatur gloria mea: quia in furore suo interfecerunt uirum et in libidine sua suffoderunt murum. significat autem non sui fuisse consilii quod sychem et emmor foederatos uiros interfecerint contra que ius pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati, muros hospitae urbis euerterint. unde sequitur et dicit

maledictus furor eorum, quia procax, et ira eorum, quia dura: diuidam eos in iacob et dispergam eos in israhel. leui enim hereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris paucas urbes ad habitandum habuit: de symeon uero in libro hiesu scriptum est quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu iuda quiddam acceperit, in paralipomenis autem manifestius scribitur quod, cum multiplicatus fuisset et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. quidam prophetice interfectos homines apostolos et subneruatum taurum a pharisaeis christum interpretantur.

iuda, te laudabunt fratres tui. quia iuda confessio siue laus interpretatur, consequenter scribitur iuda tibi confitebuntur fratres tui uel te laudabunt fratres tui.

adorabunt te filii patris tui. catulus leonis iuda, ex germine fili mi ascendisti. procumbens ut leo et quasi catulus leonis: quis suscitabit eum? licet de christo grande mysterium sit, tamen iuxta literam prophetatur, quod reges ex iuda per dauid stirpem generentur et quod adorent eum omnes tribus. non enim ait filii matris tuae, sed filii patris tui. et quod ait ex germine, fili mi, in hebraeo habet de captiuitate, fili mi, ascendisti, ut ostenderet eum captiuos populos esse ducturum et (iuxta intellegentiam sacratiorem) ascendisse in altum, captiuam duxisse captiuitatem. siue (quod melius puto) captiuitas passionem, ascensus resurrectionem significat.

alligans ad uitem pullum suum et funiculo pullum asinae. in hebraeo ita habet alligans ad uitem pullum suum et in sorec, fili mi, asinam suam: quod uidelicet pullum asinae, cui supersedit iesus, hoc est gentilium populum, uineae apostolorum, qui ex iudaeis sunt, copulauerit et ad sorec, id est electam uitem, alligauerit asinam, cui supersedit, ecclesiam ex nationibus congregatam. quod autem dicit fili mi, apostroph�n~g ad ipsum iudam facit quod christus sit haec uniuersa facturus. sed et hoc sciendum quod, ubi nos legimus alligans ad uitem pullum suum, pro pullo in hebraeo possit legi urbem suam, iuxta eundem sensum aliis uerbis ecclesia demonstrata, de qua alibi scriptum est non potest ciuitas abscondi super montem posita et fluminis impetus laetificat ciuitatem dei.

issachar bonum desiderauit, requiescens inter medios cleros: et uidens requiem quia bona et terram quia pinguis, supposuit umerum suum ad laborandum et factus est uir agricola. in hebraeo ita scriptum est issachar asinus osseus recumbens inter terminos: et uidens requiem quia bona est et terram quia pulchra, inclinauit umerum suum ad portandum: et factus est in tributum seruiens. quia supra de zabulon dixerat quod maris magni esset litora possessurus, sidonem quoque et reliquas phoenicis urbes contingeret, nunc ad mediterraneam prouinciam redit et issachar, quia iuxta neptalim pulcherrimam in galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. asinum autem osseum uocat et umerum ad portandum deditum, quia in labore terrae et uehendis ad mare oneribus, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. aiunt hebraei per metaphoram significari quod scripturas sanctas die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum, et ideo ei omnes tribus seruiant, quasi magistro dona portantes.

dan iudicabit populum suum, sicut unum ex sceptris israhel. fiat dan coluber in uia, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadet ascensor eius retrorsum. salutare tuum exspectabo, domine. samson iudex israhel de tribu dan fuit. hoc ergo dicit: nunc uidens in spiritu comam nutrire samson nazareum tuum, caesis hostibus triumphare, quod in similitudinem colubri reguli que obsidentis uias nullum per terram israhel transire permittat, sed etiam si quis temerarius uirtute sua quasi equi uelocitate confisus eam uoluerit praedonis more populari, effugere non ualebit. totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. uidens ergo tam fortem nazareum tuum quod et ipse propter meretricem mortuus est et moriens nostros occidit inimicos, putaui, o deus, ipsum esse christum filium tuum, uerum quia mortuus est et non resurrexit et rursus captiuus ductus est iarahel, alius mihi saluator mundi et mei generis praestolandus est, ut ueniat cui repositum est et ipse erit expectatio gentium.

gad latrunculus latrocinabitur eum: et ipse latrocinabitur plantam. iuxta hebraeum interpretati sumus. sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est gedud, ut ad gad nomen alluderet, qui significantius euz�nos~g, id est accinctus siue expeditus exprimi potest. totum autem illud est, quod ante ruben et dimidiam tribum manasse ad filios, quos trans iordanen in possessionem dimiserat, post xiu annos reuertens praelium aduersus eos gentium uicinarum grande reppererit et uictis hostibus fortiter dimicarit. lege librum hiesu naue et paralipomena. non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinet.

nepthalim uirgultum resolutum, dans in generatione pulchritudinem. in hebraeo ita scriptum est nepthali ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis, significans quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu siue quod super lacum genesareth fluento iordanis irrigua sit. hebraei autem uolunt propter tiberiadem, quae legis uidebatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. porro, ubi nos agrum irriguum et lxx stelechos~g, id est uirgultum resolutum, posuerunt, in hebraeo legitur aiala selua, quod potest et ceruus emissus transferri, propter temporaneas fruges uelocitatem terrae uberioris ostendens. sed melius, si ad doctrinam saluatoris cuncta referamus, quod ibi uel maxime docuerit: ut in euangelio quoque scriptum est. filius auctus ioseph, filius acutus super fontem, filiae gradu composito incedentes super murum. et exacerbauerunt eum et contenderunt: et irascebantur aduersus eum habentes sagittas. sedit in forti arcus eius, et dirupta sunt uincula manuum eius, a manibus fortis iacob: inde pascetur lapis israhel a deo patris tui et reliqua. quia lxx interpretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione eorum, ut in hebraeo habetur, expressimus. et est sensus capituli: o ioseph, qui ideo sic uocaris, quia adauxit te mihi dominus, siue quia inter fratres tuos maior futurus es (fortissima siquidem fuit tribus ephraim, ut in regnorum et paralipomenon libris legimus), o inquam fili mi ioseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum aegypti turba prospectet, inuiderunt tibi et te ad iracundiam prouocauerunt fratres tui, habentes liuoris sagittas et zeli iaculis uulnerati. uerum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in deo, qui fortis est propugnator, et uincula tua, quibus te ligauerunt fratres, ab ipso soluta sunt et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur ephraim. fortis et stabilis et instar lapidis durioris inuicta, imperans quoque decem tribubus israhel.

beniamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad uesperam dabit escam.

quamquam de paulo apostolo manifestissima prophetia sit, quod in adolescentia persecutus ecclesiam, in senectute praedicator euangelii fuerit, tamen in hebraeo sic legitur beniamin lupus rapax (siue capiens), in matutino praedam comedet et ad uesperam diuidet spolia. quod ita hebraei edisserunt: altare, in quo immolabantur hostiae et uictimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte beniamin fuit. hoc, inquiunt, ergo significat quod sacerdotes mane immolent hostias et ad uesperam diuidant ea, quae sibi a populo ex lege conlata sunt, lupum sanguinarium, lupum uoracem super altaris interpretatione ponentes et spoliorum diuisionem super sacerdotibus, qui seruientes altari, uiuant de altari.




Comments