Home‎ > ‎Gospel of John Commentary‎ > ‎

Alcuin on John- Latin




Alcuinus
Commentaria in sancti Iohannis Euangelium

Epistola ad sororem et filiam

Dilectissimis in Christo personis Luciae et Columbae Albinus frater et pater, in solatio sancti Spiritus, salutem. Memor petitionis vestrae et promissionis meae, quamvis tardius implerem propter occupationes plurimas, tamen nullatenus obliviscebar quod me spondere recordabar. Opus arduum et difficile, et meae parvitati praesumptiosum injunxistis, sed charitati nihil negare ratum duxi, quia nihil impossibile eo qui est charitas vera, optime sciebam. Devotus sanctorum Patrum cellaria peragrans, quidquid in eis invenire valui, vobis ad gustandum attuli; ut probetis, si saporem habeat catholicum, vel secus, quod absit. Quod legebam, plena fide, secundum memoriae integritatem, protuli; praeponens etiam huic operi epistolam petitionis vestrae, ut in posterum agnoscerent legentes vestrae devotionis studium et meae obedientiae occasionem. Adjunxi quoque epistolam, annuentem voluntati vestrae, quam etiam quasi prologum anteposui opusculo nostro; rationem que evangelistae, qua necessitate compulsus Evangelium scriberet, et caetera quae in ea epistola legere potestis et agnoscere, quam necessaria esse videatur. Fateor siquidem, propemodum ante annos triginta me voluntatem hujus habere operis; sed quievit calamus meus, quia non fuit qui excitaret eum, donec vestra bona intentio illum revocavit ad studium scribendi. Si quid dignum meo sudore elaboratum inveniatis, date gloriam Deo, qui dedit, vobis que mercedem sperate, qui impulistis torpens ingenium, ut mitteret manum in gazophylacium Christi; ut aliquid inde protulisset in solatio famularum suarum. Scio omni habenti esse dandum; item, qui habet desiderium discendi, dabitur ei gratia intelligendi: sed sunt quidam magis mordere aliorum dicta parati, quam sua in publicum proferre; quorum dentes vitandi sunt, vel etiam parvi pendendi. Facile enim columbina charitas serpentinum non curat dentem. Saepe unde charitas proficit, inde invidia labescit; et lacteam dulcedinem nigro inficit veneno: quos vestra parvipendat prudentia, magis proficere studentes, quam curare invidentes.

Obsecro ut jubeatis, si dignum ducatis, transcribere hanc partem quam modo vobis direxi, et capitula singulis periochis cum numero adnotare, librorum que initia diligenter distinguere, scriptam que citius remittere mihi; simul et eam partem, quam vobis anno transacto direxi, ut ordinetur per numeros et capitula, et librorum initia: et si quid addendum sit in fine, ut impleatur: cogitavi aliquid adhuc addere quod vix in aliis invenitur opusculis.

Litteras vero quas direxisti mihi, benigne suscepi, gratias agens Deo de exaltatione excellentissimi domini mei David; et de prosperitate apostolici viri; et de legatione honesta sanctae civitatis, in qua Salvator noster mundum suo sanguine redemere dignatus est, et gloria resurrectionis ascensionis que coronari et exaltari. Vos vero, filiae charissimae, illius semper habete charitatem in corde, laudem in ore et opus in manibus. Praeparate vobis sedem inter sponsas ejusdem Regis aeterni, ut dignetur vobis seipsum ostendere, qui suis amatoribus seipsum promisit ostendendum esse: in cujus visione beata est aeternitas, et aeterna beatitudo; mei que memores estote inter sacras orationes vestras famularum que Christi vobis cum Deo deservientium, ut benedictio Domini nostri Jesu Christi me famulum suum proficere faciat in domo sua, peccatorum que meorum indulgentiam perdonare dignetur. Florere vos faciat et vigere divina pietas, in omni studio sanctitatis, et sapientiae sensibus, multo feliciter tempore, Deus Dei Filius, Jesus Christus Dominus noster, charissimae filiae. Epistola ad Gislam et Rectrudam Nobilissimis in Christianae religionis sanctitate et in sapientiae studiis devotissimis, Deo que dicatis virginibus, Gislae sorori, et Richtrudae filiae, humilis frater et pater Albinus, perpetuae beatitudinis salutem.

Quantum in sanctissimo sapientiae studio optimam in vobis laudo devotionem, tantum meam ipsius plango imperitiam; me que ipsum longe imparem vestrae laudabili devotioni agnosco. Atque utinam tanta esset in meo pectore facultas scribendi, quantum est in vobis voluntas legendi. Proinde duabus coarctor angustiis: hinc charitati quidquam negare, cui omnia praestare debitor sum; illinc altiora petere, modulum que meae parvitatis transcendere, dicente Scriptura: Altiora te ne quaesieris. Nisi forte in vobis sit culpa, quia difficilia petistis, et in me ratio justae excusationis, qui infirmitates meas considerans, altissimum meo opere calamum abstinere decrevi. Scire debetis omnibus divinae Scripturae paginis merito evangelicam excellere auctoritatem, quia, quod lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque completum in Evangelio demonstratur. Atque inter ipsos Evangeliorum scriptores valde beatum Joannem, in divinorum profunditate mysteriorum eminentiorem esse: quem etiam tradunt, sicut legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum pene vitae suae tempus, absque ullius Scripturae indiciis, Evangelium puro sermone praedicasse. Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis, usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo, verbum Dei praedicabat.

At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, in exsilio Pathmos missus est; nacta occasione illius pii Patris absentia, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastoris ovilia lupi, Marcion, Cherinthus et Hebion, caeteri que Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed dum ipse post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de coaeterna Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet, Marci et Lucae, de humilitate ejus, ac de his quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium.

Quod ille se non aliter acturum respondit, nisi indicto jejunio omnes in commune Dominum precarentur, ut illo donante digna scribere posset. Et hoc ita patrato, instructus revelatione coelesti, ac sancti Spiritus gratia ebriatus, omnes haereticorum tenebras, patefacta subito veritatis luce, dispulit dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Atque cum trium Evangeliorum, Matthaei scilicet, Marci et Lucae, ad eum notitia pervenisset, probasse quidem dicitur fidem et veritatem dictorum; deesse tamen vidit aliqua rerum gestarum historiae, ea maxime quae primo praedicationis suae tempore Dominus gesserat. Certum est enim quod in superioribus tribus Evangeliis haec videntur sola contineri quae gesta sunt postquam Joannes Baptista traditus et inclusus est in carcere.

Denique si observes statim in initio narrationis, posteaquam refert Matthaeus de quadraginta dierum jejunio et de tentatione ejus, continuo subjecit dicens: Audiens autem quia Joannes traditus est, discessit de Judaea et venit in Galilaeam. Sed et Marcus similiter, Posteaquam, inquit, traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam. Lucas vero etiam, priusquam incipiat aliquid de actibus referre Jesu, dixit: Quia adjecit Herodes super omnia mala, quae gesserat, et conclusit Joannem in carcere. Quia, inquam, ab his haec videbantur omissa, rogatus dicitur Joannes Apostolus ut ea, quae praeterierant priores, ante traditionem Joannis Salvatoris gesta describeret. Et ideo dicit in Evangelio suo: Hoc fecit initium signorum suorum Jesus. Et iterum in alio loco indicat dicens: Nondum enim Joannes erat missus in carcerem.

Ex quibus constat quod ea quae antequam Joannes traderetur, ab Jesu fuerant gesta, describit. Sed procul dubio maxime divinitatem Domini nostri Jesu Christi, qua Patri est aequalis, intendit declarare, eam que praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus superioribus evangelistis sublimius elevatus est, ita ut eos quodammodo videas in terra cum Christo homine conversari, illum autem transcendisse nebulam qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coeli lumen, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret in principio Verbum, Deum de Deo, lumen de lumine, per quem facta sunt omnia, et ipsum agnosceret carne factum, ut habitaret in nobis: quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio, servata incommutabili divinitate, facta esset, non diceretur: Ego et Pater unum sumus. Neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de se ipso Domini testimonium, solus idem Joannes commemoravit. Et, qui me videt, videt et Patrem. Et, Ego in Patre, et Pater in me. Et, Ut sint unum; sicut et nos unum sumus. Et, Quae Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter; Et si qua alia sunt quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intelligentibus intiment, plenius solus Joannes in Evangelio suo posuit, tanquam de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in ejus convivio solitus erat, secretum divinitatis ejus uberius et quodammodo familiarius biberet. Proinde, cum duae virtutes propositae sint animae humanae, una activa, altera contemplativa: illa qua itur, ista qua pervenitur; illa qua laboratur ut cor mundetur ad videndum Deum, ista qua vocatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitae hujus temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiterna. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit: quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum: ac per hoc, in hac vita mortali, illa est in opere bonae conversationis, ista vero magis in fide, et apud per paucos per speculum in aenigmate, et ex parte in aliqua visione incommutabilis Veritatis. Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres evangelistas, temporalia facta Domini et dicta, quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius prosecutos, circa illam activam fuisse versatos; Joannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero ejus, ea praesertim quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam continuationem atque praedicationem tenuisse.

Iste est siquidem Joannes, unus ex discipulis Christi, quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate virginem vocavit. Cujus virginitatis in hoc duplex testimonium in Evangelio datur, quod et prae caeteris dilectus a Deo dicitur; et huic matrem suam de throno crucis commendavit, dicens, ut virginem virgo servaret. Qui singulari privilegio meruit castitatis, ut caeteris omnibus miraculorum Christi scriptoribus altius divinae majestatis simul caperet ac patefaceret arcanum. Neque enim frustra in coena mystica supra pectus Jesu recubuisse perhibetur; sed per hoc verissime docetur quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de sanctissimo ejusdem pectoris fonte potaverit. Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur; cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus. Ita beatus Joannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria conspexit. Iste prior laborantibus in piscatione discipulis, Christum in littore stantem, rete que in dexteram navigii mittere jubentem agnovit, dicens Petro: Dominus est. Iste est unus de illis de quibus Propheta praedixit: Coeli enarrant gloriam Dei. Unde filius tonitrui ab ipso Domino appellatur, quia hoc mirabile et omnibus saeculis inauditum, ex coelesti claritate intonuit prooemium dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quae verba semper sunt pura fide veneranda ac perpetua religione colenda, non humanae conjecturae ratiunculis nimium discutienda, quae in plerisque fallitur, dum se putat agnoscere quae humani sensus excedunt indagationem.

Tamen quidquid inde pia charitas et humilis inquisitio intelligere potuit, in sacratissimis sanctorum Patrum scriptis, licet sparsim, dicta inveniuntur: sicut etiam et in toto ejusdem Evangelii textu, plurima a catholicis doctoribus leguntur exposita, pro opportunitate loci vel temporis, vel confirmatione orthodoxae fidei, nec non contra haereticas pravitates, in defensione apostolicae traditionis. Quapropter; forsan temperamentum quoddam inter meam negationem, vestram que petitionem invenire posse video, ne omnino vel charitas vestra taciturnitate mea spernatur, vel temeritas mea in vestrae petitionis obsequio reprehendatur. Solent namque medici ex multorum speciebus pigmentorum in salutem poscentis quoddam medicamenti componere genus, nec seipsos fateri praesumunt creatores herbarum vel aliarum specierum ex quarum compositione salus efficitur aegrotantium, sed ministros esse in colligendo et in unum pigmentaria manu conficiendo corpus: sic etiam, si forsitan meae devotionis labor aliquid vestrae charitati proficere valet. Nec ex quolibet paternae possessionis prato mihi flores colligendos esse censeo, sed multorum Patrum, humili corde, prona cervice, florida rura peragranda mihi esse video, ut sine periculo nominis mei satisfaciam sanctissimae voluntati vestrae. Primo que omnium sancti Augustini suffragia quaerens, qui majori studio hujus sancti Evangelii exponere nisus est sacratissima verba. Deinde ex opusculis sancti Ambrosii sanctissimi doctoris aliqua trahens; necnon ex homiliis praecipui Patris Gregorii papae, vel ex homiliis beati Bedae presbyteri, multa assumens, aliorum que sanctorum Patrum, sicut invenire potui, interpretationes posui: magis horum omnium sensibus ac verbis utens, quam meae quidquam praesumptioni committens, veluti legentium curiositas facile probare poterit: cautissimo plane stylo praevidens, divina opitulante gratia, ne quid contrarium sanctorum Patrum sensibus ponerem. Igitur et omne opus secundum capitula ejusdem Evangelii distinxi, ac sub numero septem librorum consummavi. Optans vos, septiformis Spiritus gratia inspirante pectora vestra, variis in Ecclesia Christi florere deliciis, et ambulare quotidie cum sanctis de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion, ubi perpetua dulcedine inter choros coelestium agminum dicatis, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te. Amen.

Caput 1

1. 1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Neque enim frustra beatus Joannes, dilectus Domini discipulus, in coena supra pectus Jesu recubuisse perhibetur. Sed per hoc typice docetur, quia coelestis haustum sapientiae caeteris excelsius de sanctissimo ejusdem pectoris fonte potaverit. Unde ex merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus. Et caeteri evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino, qui, temporalem ejus generationem pariter et temporalia facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate dixerunt. Hic autem quasi ad coelum volat cum Domino, qui, perpauca de temporalibus ejus actis edisserens, aeternam divinitatis ejus potentiam, per quem omnia facta sunt, sublimius mente volando et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscendam scribendo contradidit. Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Joannes eumdem in principio jam fuisse testatur discens:

In principio erat Verbum. Quod duobus modis intelligitur. Nam Pater principium est, quasi dixisset: In Patre. In Patre est Filius, quem Verbum nominavit iste evangelista. Nec nos movere debet quod in sequentibus hujus Evangelii, Judaeis interrogantibus quis esset ipse Deus, Dei Filius respondit, Principium, qui et loquor vobis. Si enim Filius principium est, qui habet Patrem, quanto facilius Deus Pater intelligendus est esse principium, qui habet quidem Filium, cui Pater sit; Filius enim, Patris est Filius; et Pater utique Filii Pater est, et Pater Deus, sed non de Deo Deus; Filius verus Deus de Deo est. Et Pater dicitur lumen, sed non de lumine: Filius dicitur lumen, sed lumen de lumine. Sic Pater principium, sed non de principio: Filius principium, sed a principio principium. Quod enim erat in principio, non finitur tempore, non principio inchoatur. Filius principium non finitur tempore, non principio praevenitur, sive ad creaturarum principium vel temporum velis referre quod ait: In principio erat Verbum. Quidquid creaturarum, quodcunque principium habuit ut esset, erat tunc Verbum Dei, per quod facta sunt omnia. Ideo quater dicit evangelista, Erat, erat, erat, erat, ut intelligeres omni tempore praevenisse coaeternum Deo Patri Verbum.

Alii evangelistae inter homines subito apparuisse Dei Filium demonstrant; beatus Joannes apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille ipsum verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum.

Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. Si etiam superius principium ad Patrem referri placet, et hoc sequens principium ad creaturas, intelligitur aeternaliter Verbum, id est Filium, esse in Patre, et omne creaturarum principium sua essentia praeire.

Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum Deus fecerit, docet, dicens 3. : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est. Et ne quis audiens factam per Dei Filium creaturam, mutabilem credat ejus voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam, quam ab aeterno nunquam ante fecisset; manifeste docet Evangelista, factam quidem in tempore creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando et qualis crearetur, semper fuisse dispositum, et hoc est quod ait:

4. Quod factum est, in ipso vita erat. Id est, quod factum in tempore, sive vivum, sive vita carens apparuit, omne hoc in spiritali factoris ratione quasi semper vixerat, et vivit; non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando creavit; qualiter creatum gubernet, ut maneat; ad quem finem singula quae creavit perducat. Ideo ita distinguendum et subinferendum est, quasi alia voce, In ipso vita erat. Quia quidquid per ipsum factum est, etiam et in ipso vivit. Sicut ars in animo artificis vivit, licet arca vel aliud aliquid ab ipso factum, pereat. Sequitur: "Et vita erat lux hominum. Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem tantum, ut sapere possit, illuminat. Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, percipere sapientiam possunt, animalia non possunt. Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subjunxit et de his qui, ab humanae conditionis honore procul recedentes, comparati sunt jumentis insipientibus, et similes facti sunt illis, atque ideo recte veritatis luce privantur.

5. Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Lux quippe est hominum Christus, quia omnia, quae illuminari merentur, corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat. Tenebrae autem stulti sunt et iniqui quorum caeca praecordia, lux aeternae sapientiae, qualia sint, manifeste cognoscit, quamvis ipsi radios ejusdem lucis nequaquam capere per intelligentiam possint; veluti si quilibet caecus jubare solis perfundatur, nec tamen ipse solem, cujus lumine perfunditur, aspiciat; talibus divina consuluit misericordia, qualiter pervenire possint, ut illam veram lucem cernerent, et essent filii lucis, qui fuerunt filii tenebrarum. Et hujus cognitionis initium fuit, quod sequitur:

6, 7. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non ait, ut omnes crederent in illum. Maledictus enim homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Sed ut omnes, inquit, crederent per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent in lucem, quam necdum videre noverant, Dominum videlicet Jesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Sequitur:

8, 9. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine; erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in [hunc] mundum. Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi. Et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sed multum distat inter lucem quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos qui participationem verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum in se ipsa lucere, sed et sua praesentia, quoscunque attigerit, illustrare sufficit. Ad hujus comparationem verae lucis, non tantum minores quilibet electi, verum etiam ipse Joannes, quo major inter [natos] mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim, ut scriptum est: Erat lucerna ardens, et lucens. Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione. Gratiam vero lucis pectoribus infundere, solius est ejus de quo dicit: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in [hunc] mundum; omnem videlicet, qui illuminatur, sive naturali ingenio, seu sapientia divina. Sicut enim nemo a se ipso esse, ita etiam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed illo illustrante, de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est. Cujus utramque naturam, et divinam videlicet qua semper ubique totus manet, et humanam ex qua in tempore natus, loco inclusus apparuit, consequenter evangelista descripsit, dicens:

10, 11. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. In mundo [quippe] erat, et mundus per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suae praesentia majestatis, sine labore regens et sine onere continens quod fecit. Et mundus eum non cognovit. Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundum namque hoc in loco dicit homines, mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae, ab agnoscenda creatoris sui majestate reflexos. In propria venit, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit. In propria venit, quia in gente Judaea, quam sibi prae caeteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est. In mundo erat ergo, et in mundum venit. In mundo erat per divinitatem: in mundum venit per incarnationem. Venire quippe et abire, humanitatis est; manere et esse, divinitatis. Quia ergo, cum in mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit, dignatus est venire in mundum per humanitatem, ut vel sic eum mundus cognosceret. Sed videamus quid sequitur.

In propria venit, et sui eum non receperunt. Quem enim in potentia divinitatis cuncta creantem regentem que cognoverant, ipsum in carnis infirmitate, miraculis coruscantem recipere noluerunt. Et quod gravius est, sui eum non receperunt, homines scilicet, quos ipse creavit; Judaei, quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere venientem magna ex parte recusarunt. Neque enim omnes recusarunt; alioquin nullus esset salvus, et supervacua ejus esset incarnatio. Nunc autem multi eum ex utroque populo non credendo [respuerunt, multi credendo] receperunt: de quibus evangelista consequenter insinuat dicens:

12. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Consideremus, fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis ejus. Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere unus. Descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum Patris sui dare posset, acquireret. Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere; hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat; ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriae que suae faceret cohaeredes, qui, quod ipse semper habebat per naturam, inciperent habere per gratiam. Consideremus, quanta virtus est fidei, cujus merito potestas datur hominibus filios Dei fieri. Unde bene scriptum est, quia justus ex fide, vivit. Vivit justus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione profertur, sed ea quae per dilectionem operatur. Alioquin fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet, curramus omnes, curramus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi. Videamus quod dicitur: Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; Quotquot, inquit, receperunt eum. Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. Quo autem ordine credentes filii Dei possunt fieri, et quantum haec generatio a carnali distet, subsecutus evangelista designat.

13. Qui non ex sanguinibus, inquit, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Carnalis quippe nostra singulorum generatio, ex sanguinibus, id est, ex semine maris et feminae, a conjugii duxit originem complexu. At vero spiritalis Spiritus sancti gratia ministratur, quam carnaliter distinguens Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est de spiritu, spiritus est. Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei cohaeredem Christi posse fieri, dat exemplum evangelista, quia et ipse Filius Dei homo fieri, et habitare inter homines dignatus sit, ut humanae particeps existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae donaret esse participes.

14. Et Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis. Quod est dicere, et Filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus est. Solet namque Scriptura modo animae, modo carnis vocabulo, totum designare hominem; animae videlicet, ut scriptum est: Quia descendit Jacob in Aegyptum, in animabus septuaginta; carnis vero, ut rursus scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei. Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid potest; sed hic per animam, totus homo, ibi signatur per carnem. Sic ergo hoc in loco, quod dicitur: Et Verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi, quam si diceretur: Et Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam. Ut sicut quisque nostrum unus homo ex carne constat et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate, carne et anima constat: Deus ab aeterno in aeternum existens verus, ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suae personae verum, quem non habuerat. Sequitur:

Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Gloriam Christi quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem; illi maxime, qui et ejus claritatem, ante passionem transfigurati in monte sancto, contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et post passionem, resurrectionis, ascensionis que ipsius gloria conspecta, Spiritus ejus sunt dono mirifice refecti. Quibus omnibus manifeste cognoverunt, quod hujusmodi gloria non cuilibet sanctorum, sed illi soli homini, qui esset in divinitate unigenitus a Patre, conveniret. Quod autem sequitur: Plenum gratiae et veritatis. Gratiae plenus erat et est, homo Christus Jesus, cui singulari munere prae caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipi et homo fieri inciperet, verus esset et Deus. Unde et eadem gloriosa semper virgo Maria, non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix recte credenda et confitenda est. Idem veritatis plenus erat et est, ipsa videlicet Verbi divinitate, quae hominem illum singulariter electum, cum quo una Christi persona esset, assumere dignata est; non aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans; sed ipse apud Patrem manens, totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis quam non habebat, suscipiens.

15. Joannes testimonium perhibet de ipso. Redemptoris nostri praecursor testimonium de ipso perhibens, celsitudinem humanitatis ejus pariter et divinitatis aeternitatem manifesta voce pronuntiat. Clamat enim dicens: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. In eo namque quod ait, qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis, qua post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus, et mortem erat passurus insinuat. In eo vero quod subjungit, ante me factus est, sublimitatem ejusdem humanitatis, qua caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat. Quod enim ait, ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, juxta quod de Joseph filiis benedicente Jacob scriptum est: Constituit que Ephraim ante Manassen, ubi recte potuit dicere Manasses, qui post me venit, ante me factus est, id est, qui post me natus est, potentia me regni antecessit. Quemadmodum Joannes de Domino, qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est, id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit. Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit, cum subjunxit: Quia prior me erat, id est, quia aeternus ante saecula Deus erat, propterea me licet posterior natus, gloria majestatis etiam in assumpta humanitate praeibit. Exposito autem evangelista praecursoris Domini testimonio quod de illo perhibuerat, reddit statim suae quoque assertionis, quod coeperat, illi testimonium dare. Nam sequitur:

16. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Superius namque dixit: Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis. Quod cum praecursoris quoque ejus testimonio confirmasset, dicentis: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat, rursus ipse, quod coeperat exsequitur dicens: Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate, quia sicut Apostolus ait: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; de cujus plenitudine nos omnes (juxta modum nostrae capacitatis) accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi. De solo namque mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Omnes vero sancti non plenitudinem spiritus ejus, sed de plenitudine ejus, quantum ille donat, accipiunt. Quia alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum. Alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu. Alii operatio virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Quia ergo de plenitudine conditoris nostri, non quidam, sed omnes, quidquid boni accepimus, habemus, curandum summopere est ne quispiam de bona se sua actione vel cogitatione incautus extollat; ne si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit. Cum autem dixisset evangelista, nos omnes de plenitudine Christi accepisse, confestim subjunxit et ait: Gratiam pro gratia. Geminam ergo nos gratiam accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram vero in futuro. In praesenti quidem fidem, quae per dilectionem operatur; in futuro autem vitam aeternam. Fides quidem, quae per dilectionem operatur, gratia Dei est, quia quod credimus, et ut diligamus, ut operemur bona quae novimus, non ullis praecedentibus meritis nostris, sed ipso largiente percepimus, qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis. Et ut vitam, propter fidem et dilectionem, per opera bona percipiamus aeternam, gratia Dei est; quia ne a bono deviemus itinere, ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Notandum est quod quidam libri habent, Nos omnes accepimus de plenitudine ejus, et gratiam pro gratia. Aliquid primo de plenitudine ejus accepimus; et postea gratiam pro gratia, id est, de plenitudine ejus accepimus remissionem peccatorum; et gratiam, id est, vitam aeternam, pro gratia fidei, quae per dilectionem operatur. Quae omnia ex uno fonte plenitudinis Christi nobis provenire certissimum est. Quid ergo accepimus de plenitudine bonitatis illius? Scilicet remissionem peccatorum, ut justificemur in fide. Insuper quid? Et gratiam pro gratia, id est pro gratia, in qua, ex fide vivimus, recepturi sumus aliam. Quid tamen, nisi gratiam? hoc est, vitam aeternam. Sequitur:

17. Quia lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Lex quidem per Moysen data est, in qua quod agendum, quod vitandum sit, coelesti jure decernitur. Sed quod illa praecipit, non nisi gratia Christi completur. Illa siquidem monstrare peccatum, justitiam docere, et transgressores sui reos ostendere valebat. Porro gratia Christi diffusa per spiritum charitatis in cordibus fidelium facit, ut quod lex praecipit impleatur. Unde illud quod scriptum est, non concupisces, lex est per Moysen, quae jubet; sed per Christum fit gratia, quando quod jubetur, impletur. Veritas autem facta est per Christum, quia umbram habebat lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Et sicut alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant illis. Sed pro umbra lucem veritatis, pro figura legis ipsam imaginem rerum quae figurabatur, exhibuit Christus, quando data spiritus gratia, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Lex per Moysen data est, cum populus aspersione sanguinis agni mundari praeceptus est. Gratia et veritas quae in lege figurabatur, per Jesum Christum facta est, cum ipse passus in cruce, lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lex per Moysen data est, quia populum praeceptis salutaribus instituit, quae si servaret, terram repromissionis intraturum et in ea perpetuo victurum promisit; sin alias, prosternendum ab hostibus praedixit. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, quia dato spiritus sui dono, et legem spiritaliter intelligi ac servare posse donavit: et eos qui servant, in veram coelestis vitae beatitudinem, quam terra repromissionis signabat, introducit. Quae sit autem summa gratiae et veritatis, quae per Jesum Christum facta est, evangelista subdendo manifestat:

18. Deum nemo vidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Nulla etiam gratia major hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus cognosci, quam ea de qua unigenitus Filius Dei suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Dominum videbunt. Et de qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum, et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quae nimirum beatissima perceptio gratiae et veritatis, quoniam in hujus saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum nemo vidit unquam, id est, nemo corruptibili adhuc, et mortali carne circumdatus, incircumscriptam divinitatis potest lucem contueri. Unde manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum, nec videre potest. Nemo enim hominum dicitur, id est, nemo humano adhuc habitu aggravatus, humana conversatione caducus. Hinc est enim, quod Moyses, qui Deum, quem in angelo videbat, in ipsa ejus natura videre desiderans orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam tuam, audivit: non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo et vivet. Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis pervenire debeat, evangelista consequenter exposuit, dicens: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Cui simile est, quod Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me; et alibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipsius quippe ducatu ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et Filium, nec non et Spiritum sanctum [unum] Deum et Dominum nosse debemus: quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens nobis, quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad ejus contemplationem fidelibus properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit. Ipse sacramentis suae incarnationis nos imbuens, sui nos spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus, adjuvat. Ipse peracto in hominis forma judicio, novissime ad visionem nos divinae majestatis sublimiter introducet atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit. Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto Patris significat. Neque enim sinus Patris pueriliter est cogitandus, in similitudinem nostri sinus, quem habemus in vestibus; aut putandus est Deus, qui humanorum forma membrorum compaginatus non est, sic sedere quemadmodum nos. Sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi. Non tunc autem solum enarrabit unigenitus Filius Deum, id est, sanctae et individuae Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit hominibus, cum post universale judicium omnes pariter electos ad visionem claritatis ejus inducet: sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelium perfectorum mox a carnis corruptione solutis, implere coeperit, quod promisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Meipsum, inquit, manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua cognoverunt mortalem, in mea tamen natura, Patri et Spiritui sancto videre possint aequalem.

19. Hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es, etc.. Ex his verbis Joannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset, ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se.

20. Et confessus est, et non negavit, et confessus est, quia non sum ego Christus. Sed quia dixit, Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat; ut veritatem loquens, ejus membrum fieret cujus sibi nomen fallaciter non usurparet. Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi: quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. Quisnam sit, continuo exprimit, cum subjungit:

23. Ego vox clamantis in deserto. Scitis quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Joanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et ex ipsa vestra locutione cognoscitis, quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. Adventum itaque Dominicum praecurrens vox dicitur, quia per ejus ministerium, Patris verbum ab hominibus auditur; qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Judaeae, solatium redemptoris annuntiat. Quid autem clamet insinuat, cum subjungit:

Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur. Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quisquis ergo in superbia mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat. Sed adhuc qui missi sunt, percunctantur.

25. Quid ergo baptizas, si tu non es Elias, neque Christus, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, evangelista tacite innotuit, cum subjunxit [dicens]:

24. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Ac si aperte dicat: Illi Joannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. Sed sanctus quisque, etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. Unde Joannes quoque ad verba invidiae, praedicamenta respondit vitae. Nam protinus adjungit:

26. Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Joannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia peccata solvere non valens, baptizatorum corpora aqua lavat, sed tamen per veniam non lavat. Cur ergo baptizat, qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret? Et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret, imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium Redemptoris nostri annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit et nesciri; quia per carnem Dominus apparens, et visibilis stetit corpore et invisibilis majestate. De quo etiam subdidit: Qui post me venit, ante me factus est. Sic namque dicitur: Ante me factus est, ac si dicatur, ante [me] positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante autem factus est, quia mihi praelatus. Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis ejus causas aperuit cum subjunxit: Quia prior me erat. Ac si aperte dicat: inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non augustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre generatus: cui quantae reverentiae humilitatem debeat, subdendo manifestat, cum ait:

27. Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Mos apud veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret, qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est. Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendum corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiant? Incarnatus vero Dominus veniens, quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumeam extendam calceamentum meum. Per Idumeam quippe gentilitas designatur. In Idumeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari enim nullatenus potest, quomodo incorporatur verbum; quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur; quomodo is qui initium non habet, et existit et concipitur. Corrigia vero calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quid est ergo dicere, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum, si mihi ille praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis ejus mysterium non apprehendo?

28. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Bene praecursor Domini nostri in Bethania dicitur baptizasse; nam Bethania domus obedientiae interpretatur; ut demonstraret per obedientiam fidei omnes ad Christi baptisma debere pervenire. Sicut Magis mandatum est per aliam viam reverti in patriam, ita nobis praeceptum est per aliam ad paradisi gaudia pervenire: nam nostri parentes per inobedientiae culpam inde ejecti sunt; nos vero per obedientiae bonum et observationem mandatorum Dei, ad aeternae beatitudinis paradisum pervenire debemus.

29. Altera die vidit Joannes Jesum ad se venientem. Joannes interpretatur gratia Dei. Altera dies populo Christiano est sub gratia, qui pretioso sanguine Christi redemptus est. Altera dies fuit populo priori sub lege, qui mystice sanguine agni redemptus est a servitute Aegyptiaca. Ille agnus significabat istum agnum, quem praesentem beatus Baptista digito ostendebat, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ecce agnus Dei, ecce innocens et ab omni peccato immunis, ut pote qui os quidem de ossibus Adam, et carnem de carne Adam, sed nullam de carne peccatrice traxit maculam culpae. Ecce qui tollit peccata mundi; ecce qui justus inter peccatores, mitis inter impios, hoc est, quasi agnus inter lupos apparens, etiam peccatores et impios justificandi habet potestatem. Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine justificet impios, apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruptibilibus, argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati, et immaculati Jesu Christi. Sequitur:

30. Joannes testimonium perhibet de Domino. Hic est de quo dixi, post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit vir, post me natus est in mundo, post me praedicare incipiet mundo; qui ante me factus est, qui me potentia majestatis tantum, quantum praeconem judex, quantum sol Luciferum, licet post apparens, antecellit. Quia prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Post me venit vir, tempus humanae nativitatis designat, in quo Joanne posteriorem Christum intellige; Qui ante me factus est, primatum regiae potestatis, quo etiam angelis praesidet, intuere; quia prior me erat, aeternitatem divinae majestatis, qua Patri est aequalis, intellige. Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit humanitate, qui ideo me praecellit dignitate, quia prior me erat divinitate.

31. Et ego nesciebam, inquit, eum. Certum est quia sciebat Dominum Joannes, cui testimonium perhibere missus est, quem judicem omnium venturum praedicabat, dicens: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam; a quo Spiritum sanctum dari debere testabatur, ipse vos baptizabit, inquiens, Spiritu sancto; a quo se ipsum ablui desiderabat, dicens: Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me? Quomodo ergo dicit, et ego nesciebam eum, nisi quia eum quem et antea noverat, perfectius jam cum baptizaretur agnovit? Quem mundi Salvatorem et judicem noverat, hujus potentiam majestatis altius, Spiritu sancto super eum descendente, cognovit. Neque enim dubitandum est, quia beatus Joannes, cum Spiritum sanctum, licet corporali specie videre; cum vocem Patris, licet corporaliter sonantem, meruisset audire, multum ex hoc visu et auditu profecerit, multum de divinae potestatis excellentia, revelatis oculis mentis, scientiae coelestis acceperit: adeo ut ad comparationem intelligentiae qua tunc illustrari coeperat, eatenus illum quantus esset, omnimodis sibi videretur ignorasse. Qui testimonium, in quo missus est, Domino diligenter perhibens adjungit:

Sed ut manifestaretur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Quod est aperte dicere: non ideo veni in aqua baptizans, quia peccata mundi baptizando tollere possum, sed ut eum baptizando ac praedicando manifestarem populo Israel, qui in spiritu sancto baptizans, ad tollenda peccata non solum Israel, sed et totius mundi, si ei credere voluerit, idoneus est. Propterea veni ego in aqua baptizans, ut sic baptizando, illi viam pararem, qui baptizaret in remissionem peccatorum.

32. Et testimonium perhibuit Joannes dicens, quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Bene autem [in] columbae specie descendit super Dominum Spiritus, ut discant fideles non aliter se membra ejus fieri; non aliter ejus Spiritu se posse repleri, nisi simplices fuerint, nisi veram cum fratribus habuerint pacem, quam significant oscula columbarum. Habent autem oscula et corvi, sed laniant, quod columbae omnimodo non faciunt: significantes eos, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Columbae autem natura, quae laniatu innocens est, illis aptissime congruit, qui pacem sequuntur cum omnibus et sanctimoniam, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Atque ideo Spiritus in columbae specie descendendo, non suam tantummodo, vel ejus in quem descendit, innocentiam simplicitatem que designat, sed eorum aeque qui sentiunt de illo in bonitate et in simplicitate cordis quaerunt illum. Et ego, inquit, nesciebam eum. Subaudis, tam subtiliter, quam Spiritu in eum descendente, cognovi.

33. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Baptizat Dominus in Spiritu sancto, per Spiritus sancti gratiam peccata dimittendo. Sive enim ipse aqua aliquos discipulorum suorum primus baptizaverit, per quos ad caeteros fideles rivus baptismi proflueret, eosdem etiam spiritu baptizabat, peccata illis relaxando et Spiritus sancti dona ministrando; sive fideles ejus, invocato nomine ipsius, aqua baptizent electos, et chrismate sancto perungant, eosdem nihilominus ipse Spiritu sancto baptizat; quia nemo praeter ipsum peccatorum nexus solvere, et Spiritus sancti valet dona tribuere. Sed diligentius intuendum est, quia cum dixisset: Super quem videris Spiritum descendentem, adjecit: et manentem super eum. Et in sanctos enim ejus spiritus descendit: verum quandiu sunt in corpore, peccato carere nequeunt, quia coelestium contemplationi semper oculum mentis intendere non sufficiunt; sed saepius hunc ad terrenae curam conversationis inflectunt: in eorum procul dubio cordibus Spiritus aliquando venit, aliquando recedit. Unde dictum est, Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, sed non scis, unde veniat, et quo vadat. Venit quippe ad sanctos, vadit a sanctis Spiritus, ut quem semper [habere] idonei non sunt, ejus per tempora redeuntis crebra luce reficiantur. In solo autem mediatore Dei et hominum homine Jesu christo Spiritus perpetuo veraciter manet, in quo nec sordidae cogitationis maculam, quam refugeret, ullam invenit. Mansit autem totus in illo, non ex eo solum tempore quo hunc Joannes super eum vidit descendentem; sed ex quo homo [fieri] incipiens, ejus ministerio et opere conceptus est. Idcirco autem super eum, in quo semper manebat, baptizatum descendere Spiritus ostenditur, ut et Baptista ipse celsius jam quem praedicaret, agnosceret; et credentibus daretur indicium, nequaquam se nisi baptizatos aqua, Spiritus ejusdem posse baptisma mereri. Quaerendum est interea quomodo speciale filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit, et manserit Spiritus? Cum etiam discipulis ipse promittat, dicens eis: Ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobis cum in aeternum, Spiritum veritatis. Et paulo post: Quia apud vos manebit, et in vobis erit. Si enim apud servos Dei electos manet, et in illis erit Spiritus, quid est magnum Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum quoque quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus: in sanctis autem hominibus, quandiu mortale corpus gestaverint, partim maneat in aeternum, partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant mansuetudinem sequantur, pro aeternorum desiderio lugeant, esuriant, et sitiant justitiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur. Sed et pro observatione justitiae, persecutionem pati non vereantur, eleemosynis, orationibus, et jejuniis, caeteris que spiritalibus fructibus insistere desiderent. Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, leprosos mundandi, daemones ejiciendi, vel etiam prophetandi possint habere virtutem. Manet semper, ut mirabiliter ipsi vivant: venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant.

34. Ego, inquit, vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Supra dixerat: Post me venit vir, qui ante [me] factus est: nunc testimonium perhibet, quia hic est Filius Dei: utriusque naturae veritatem, et humanae videlicet et divinae, in una eadem que Christi persona, manifeste designans. Erubescat Manichaeus, audiens: Venit vir. Conticescat Photinus, audiens: Hic est Filius Dei. Audiant mansueti et laetentur, quia venit vir post Joannem, fortior Joanne, qui baptizat in Spiritu sancto, et quia hic est Filius Dei. Quia enim per superbiam recessimus omnes a Deo, Filius Dei per misericordiam factus est homo, ut idem ipse et per divinitatem Patri et per humanitatem congrueret nobis; ac per humanitatem nostri similem pro nobis cum hoste confligere, per divinitatem Patri consubstantialem, ad imaginem nos Dei et similitudinem, quam peccando amisimus, posset digne recreare; [ut] per mortem nostrae fragilitatis destrueret eum qui habebat mortis imperium, et per impassibilem suae divinitatis potentiam reconciliaret nos Deo Patri.

35. Stabat Joannes et ex discipulis ejus duo. Stabat Joannes, quia credebat in Domino, et duo ex discipulis ejus; statim enim crediderunt, et secuti sunt Jesum ambulantem.

36. Et respiciens Jesum, ambulantem. Debemus singula Scripturarum verba tractare, quare Joannes stans, et Jesus ambulans dicitur: Et aspiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. Lex dat testimonium: ecce agnus Dei, agnus immaculatus, agnus anniculus, agnus qui tollit peccata mundi, agnus qui exterminatorem Aegypti populum Israel percutere non sinit. Ecce agnus Dei.

37. Et audierunt eum discipuli. Quare voluit dicere, ecce? Quando dicitur ecce, quodammodo ille qui ostenditur, digito demonstratur. Dicit ergo ad discipulos suos: Quid me sequimini? Quid me putatis magistrum habere? Ecce agnus Dei. Illum sequimini, illum oportet crescere, me autem minui. Nemo prudentum eum qui minuitur, sequitur, et relinquit eum qui crescit. Et audierunt eum duo discipuli loquentem magistrum: Magistri imperium sunt secuti. Testimonium Joannis fides est discipulorum. Et secuti sunt Jesum. Sequentes Jesum, relinquerunt Joannem; sequentes Evangelium, Legem amiserunt. Sic tamen secuti sunt Evangelium, ut testimonio uterentur e Lege. Conversus autem Jesus, et videns eos. Discipuli Joannis cominus, et coram, et antecessu Jesum videre non poterant, sed tergum illius sequebantur ut viderent. Ergo [illi] discipuli faciem Domini videre non poterant. Convertit se et quodammodo de sua majestate descendit, ut possent discipuli contemplari faciem illius: convertit se ut ex Lege a discipulis cerneretur.

38. Conversus autem et videns eos sequentes dixit: Quid quaeritis? Non quasi ignorans interrogat; sed interrogat, ut mercedem habeant respondentes. Quid quaeritis? Nec dixit quem quaeritis, ne se videretur ostendere. Quid quaeritis? Rem interrogat, ut illi personam significent. Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi. Ipsa appellatio responsionis indicium est fidei. Quando enim dicunt Rabbi, quod intelligitur magister, et sequuntur eum, utique magistrum sequuntur et dicunt:

39. Ubi habitas? Dicit eis: Venite et videte. Volunt habitaculum nosse Jesu, volunt sibi ostendi qualem habitationem habeat Salvator, ut cum ille ostenderit in quibus Christus habitet, tales se exhibeant, in quibus Dominus possit habitare. Et dixit eis: Venite et videte. Vultis videre habitaculum meum? Sermone explicari non potest, opere demonstratur. Venite et videte. Isti quia de testimonio legis

venerant, qui statim in ipso nomine confitentur, et dicunt: Rabbi, quod interpretatur magister. Jesus autem respondit eis, et dixit: Vos autem, qui discipuli estis Joannis, qui ex ipso nomine confessionem vestram demonstratis, et dicitis: Rabbi, venite et videte. Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo. Quia credebant, non in nocte manserunt, sed in die. Nox illa tenebras non habebat, ubi erat fides veri luminis. Et apud eum manserunt die illo. Hora erat quasi decima. Ex Lege veniebant ad Evangelium; ad fidem Christi mittebat illos legis decalogus, qui per Joannem significabatur.

40. Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. In fide non est ordo: ubicunque fidelis est anima, ibi annorum multitudo non quaeritur, nec paucitas. Andreas minor erat Simone Petro, et tamen non quaeritur aetatis ordo, sed fidei: Jesum primus invenit. Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus. Nisi forte et haec dignitas est Andreae, quia Petri appellatur frater, super quem erat fundata Ecclesia. Qui audierant a Joanne, et secuti fuerant Dominum.

41. Invenit hic primum fratrem suum. O vera pietas! statim ut invenit Jesum, statim ut invenit margaritam, statim ut invenit thesaurum, fratri nuntiat. Fratrem suum Simonem vocat; fratrem, non tam sanguine quam spiritu. Quem fratrem habebat germanitate, et sanguine, voluit habere et fide germanum. Et dicit ei: Invenimus Messiam. Nemo invenit, nisi qui quaerit. Iste qui invenisse se dicit, ostendit, quia diu quaesivit. Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus. Diu quaesivimus Christum in Moyse, et in omnibus prophetis; et quem invenire cupiebamus, ipse nos invenit, et inventi invenimus.

42. Et adduxit eum ad Jesum. Non dedignatur major minorem sequi, quia non erat ordo aetatis, ubi erat meritum fidei. Intuitus autem Jesus eum dixit: Tu es Simon filius Jona: ut vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Necdum aliquid Petrus fecerat, et jam meruit nomen mutari. Nunquid plus ab Andrea crediderat? Quid majus fecit, ut a fratre plus acciperet? [Quid majus fecerat?] Minorem fratrem secutus est, et quem habebat discipulum, non dedignatus est habere magistrum. Tu es Simon filius Jona. Jona lingua nostra dicitur columba. Tu es ergo filius Jona, tu es filius Spiritus sancti. Filius ergo dicitur Spiritus sancti, quia humilitatem de Spiritu sancto acceperat.

43. In crastinum voluit exire in Galilaeam. In crastinum, inquit, voluit Jesus exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei: Sequere me. Jam patet ex superioribus, unde voluerit Jesus exire in Galilaeam, videlicet a Judaea, ubi erat Joannes baptizans, et testimonium illi perhibens, quod esset agnus Dei. Duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit, e quibus unus Andreas, ad illum etiam fratrem Petrum adduxit. Patet juxta sensum spiritalem, et crebra expositione vestrae fraternitati jam cognitum est, quid sit Dominum sequi. Sequitur namque Dominum, qui imitatur; sequitur Dominum, qui quantum fragilitas humana patitur, ea quae in homine monstrat Filius Dei, humilitatis exempla non deserit; sequitur Dominum, qui socius passionum existendo, ad consortium resurrectionis ejus, et ascensionis pertingere sedulus exoptat. Sed non sine certi ratione mysterii refertur, quod dicturus est Philippo Jesu, sequere me. Voluit exire in Galilaeam. Galilaea namque transmigratio facta, vel revelatio interpretatur. In eo quippe quod transmigratio facta dicitur, profectum fidelium designat: quod [vel] de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsis virtutibus paulatim proficere, ac de minoribus ad majora quotidie subire contendunt, quousque de hac convalle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis, Domino auxiliante, perveniant; in eo autem, quod revelationem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti sancti laborant, insinuat. Cujus utramque interpretationem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus Deorum in Sion. Haec est namque visio, de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu. Bene ergo vocaturus ad sequendum se discipulum, Jesus voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam, sive revelationem, ut videlicet [sicut] ipse teste Evangelio proficiebat sapientia et aetate, et gratia apud Deum et homines; sicut passus est et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam: sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere. Sequitur:

44. Erat autem Philippus a Betsaida, civitate Andreae et Petri. Non est putandus evangelista fortuito et absque ratione mystica nomen civitatis, de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset, voluisse monstrare: sed per nomen civitatis typice, qualis tunc jam animo Philippus, qualis officio esset futurus, quales etiam Petrus et Andreas, ostendere curasse. Betsaida quippe domus venatorum dicitur, et venatores utique erant futuri, qui audiebant a Domino: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Venator et ille, qui et antequam ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quantum capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit.

45. Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. [Videamus] quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis miraculis intextum invento fratri circumdet, quem ad aeternam cupit providus captare salutem. Illum dicit inventum, quem Moses et prophetae venturum suis scriptis signaverunt, ut cunctis sequentibus intelligatur quod ipse sit cujus adventui praeconando universa veterum scripta serviunt. Jesum nuncupat, quod nomen Christi futurum, prophetarum oracula concinebant. Filium Joseph appellat, non ut hunc ex conjunctione maris et feminae natum asseveret, quem de virgine nasciturum in prophetis didicerat, sed ut de domo ac familia David, unde Joseph ortum noverat, secundum vaticinia prophetarum, eum venisse doceret. Neque enim mirandum si Philippus eum filium Joseph vocet, cum et ipsa genitrix illius intemerata semper Virgo Maria, quae virum non noverat, consuetudinem vulgi sequens sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Addit et patriam a Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerat in prophetis, quoniam Nazareus vocabitur. Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantas undique veritatis casses praetendit. Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Neque immerito a Betsaida, id est, domo venatorum oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter, et gratiam accepisse monstratur. Nam sequitur:

46. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Nazareth, munditia sive flos ejus, aut separata interpretatur. Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Philippi Nathanael, a Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse. Ac si patenter dicat: Potest fieri, ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur, vel ipse videlicet mundi Salvator Dominus, qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, quique loquitur in Canticis canticorum: Ego flos campi, et lilium convallium. Et de quo Propheta: Exiet, inquit, virga de radice Jesse, et Nazareus, id est, flos de radice ejus ascendet. Vel certe aliquis doctor eximius, qui florem nobis virtutum munditiam que sanctitatis praedicare sit missus. Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod dicente Philippo: Quem scripsit Moses in lege et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth, Nathanael caetera quidem bene intellexerit, miratus sit autem quomodo a Nazareth Christum venisse dixerit, quem de domo David, et de Bethleem civitate, ubi erat David, venturum prophetae canebant; adeo que admirando responderit: a Nazareth? sed continuo reminiscens quantum etiam vocabulum Nazareth mysteriis Christi congrueret, caute assenserit praedicanti; Potest, inquiens, aliquid boni esse. Utrique autem sensui potest convenire quod sequitur:

Dicit ei Philippus, veni et vide. Ipsum namque venire et videre monebat, ut si quid ei verbo praedicantis ambigui in corde resedisset, totum hoc visio et allocutio praesens ejus quem praedicabat, abstergeret. Nec distulit pius auditor praedicatum sibi lumen veritatis sollicite quaerendo ac pie pulsando, ut percipere mereretur, insistere. Unde mox Dominus satiare in bonis desiderium ejus accelerans, salutaria ejus coepta provida laudatione remunerat, ut hunc paulatim ad altiora quaerenda simul et capienda provehat.

47. Vidit namque eum venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Ubi notandum quod laudans hominem qui novit corda Deus, non eum absque peccato, sed absque dolo exstitisse confirmat. Non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet: multi autem sine dolo incessisse, id est, simplici et mundo corde conversati esse leguntur: imo etiam cuncti fideles tales vivere docentur, dicente Scriptura: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Et ipse Dominus: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Talis erat exemplar patientiae Job, de quo scriptum est: Erat autem vir ille simplex et rectus. Talis Jacob patriarcha, de quo scriptum est: Jacob, vir simplex, habitabat in tabernaculis; qui quoniam puritate conscientiae simplicis videre Deum meruit, etiam Israel, id est vir videns Deum, appellatus est. Talis iste Nathanael, quem Dominus ob parilitatem innoxiae conversationis ejusdem patriarchae meritis simul et nomine dignum ducit, Ecce, inquiens, vere Israelita, in quo dolus non est. Ecce qui vere a patriarcha Deum vidente genus ducit, cui, sicut et ipsi patriarchae, doli duplicitas nulla inesse probatur. O quam pulchrum auspicium veniendi ad Dominum, et videre illum cupienti! Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et hic videre Deum desiderans, non ab alio, sed ab ipso, qui scrutatur renes et corda, Deo mundus corde laudatur, et Israelita, id est, a viro Deum videnti generatus, astruitur. O quam magnus nobis quoque, qui de gentibus ad fidem venimus, in hac sententia nostri Redemptoris spiritus aperitur salutis. Si enim vere Israelita est qui doli nescius incedit, jam perdidere Judaei nomen Israelitarum, quamvis carnaliter [nati] de Israel, quotquot doloso corde a simplicitate patriarchae sui degeneraverunt; et adsciti sumus ipsi in semen Israelitarum, qui quamlibet aliis de nationibus genus carnis habentes, fide tamen veritatis et munditia corporis ac mentis vestigia sequimur Israel, juxta illud Apostoli: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen. Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt repromissionis, aestimantur in semine. Sequitur:

48, 49. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? respondit Jesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quia cognovit Nathanael vidisse et nosse Deum quae alio in loco gererentur, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic majestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est magistrum, sed et Filium Dei ac regem Israel, id est Christum, confessus est. Et libet intueri quam prudens laudantis servi confessio respondeat Domino. Ille hunc vere Israelitam, id est virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime haberet, astruxit; iste eum non magistrum tantummodo, qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei, qui coelestia dona tribueret, et regem Israel, id est populi Deum videntis, religiosa devotione fatetur: ut hac confessione suum quoque hunc regem, et se ejus regni militem significet. Potest etiam Domini haec sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo, cum esset sub ficu, vidisse, super electione spiritalis Israel, id est populi Christiani, mystice intelligi, quem Dominus necdum se videntem, necdum per apostolos ejus ad fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum, misericorditer videre dignatus est, Paulo attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem supernae dilectionis insinuat; unde scriptum est: Qui servat ficum, comedet fructum ejus: et qui custos est Domini sui, glorificabitur. Sed quia primi parentes nostri, reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt, potest arbor fici non incongrue male dulcoratam generi humano consuetudinem peccandi signare, sub qua positos adhuc electos suos, sed necdum electionis suae gratiam cognoscentes, quasi sub ficu constitutum, nec se jam videntem, Dominus videt Nathanael; novit enim Dominus, qui sunt ejus. Quorum salvationi ipsum quoque nomen Nathanael aptissime convenit; Nathanael namque donum Dei interpretatur, et nisi dono Dei quisque vocatus fuerit, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia augescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum. Unde dicit Apostolus: Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis Dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Sequitur:

50. Respondit Jesus et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. [Quid sit majus] de quo dicit, ipse subsequenter aperit, futuram credentibus spondendo apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos a se illuminandos praevidit. Majus est enim quod nos salvatos gratia suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundo dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae majestatis ante saecula praescivit.

51. Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos dei ascendentes et descendentes supra filium hominis. Jam completum cernimus promissi hujus effectum. Videmus etenim coelum apertum, quia postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in eum credentibus, supernae patriae patefactum cognoscimus ingressum. Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra filium hominis, quia praedicatores sanctos novimus sublimitatem divinitatis Christi simul et humanitatis ejus infirma nuntiare. Ascendunt super filium hominis angeli, cum docent praedicatores, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendunt super filium hominis angeli, cum adjungunt iidem, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum conceditur; ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae praedicationis officium, boni nuntii cognominentur. Et notandum quod Dominus seipsum filium hominis nuncupat: Nathanael eumdem Filium Dei praedicat. Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interrogat: Quem dicunt homines esse filium hominis? At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, etc.. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et quidem justae dispensationis moderamine actum est ut cum utraque ejusdem mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret: ipse suam humilitatem, ille ejus fateretur altitudinem. Notandum quippe etiam quod Dominus, qui beatum Nathanael vere Israelitam nuncupat, in hoc quoque verbo quo ait: Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis, visionem Jacob patriarchae, qui per benedictionem vocatus est Israel, ad memoriam reducit. Is namque cum, volens in quodam loco requiescere, lapidem capiti suo supposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes, et descendentes super eam, et Dominum innixum scalae dicentem sibi: Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: surgens que mane debito cum pavore laudes Domino referens, tulit ipsum lapidem, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. Hujus ergo loci Dominus facit mentionem, et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur.

Caput 2

1. Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi. Nec vacat a mysterio quod die tertio, post ea quae superior sermo Evangelii descripserat, nuptiae factae referuntur. Sed tertio tempore saeculi Dominum ad aptandum sibi Ecclesiam venisse designat. Primum quippe saeculi tempus ante legem patriarcharum exemplis, secundum sub lege Prophetarum scriptis, tertium sub gratia praeconiis evangelistarum, quasi tertia diei luce mundo refulsit, in quo Dominus et Salvator noster, pro redemptione generis humani in carne natus apparuit. Sed et hoc quod in Cana Galilaeae, id est in zelo transmigrationis perpetratae, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat, eos maxime gratia Christi dignos existere, qui zelo fervoris ac piae devotionis, et aemulari charismata majora, ac de vitiis ad virtutes, bona operando, de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando transmigrare. Discumbente autem ad nuptias Domino vinum defecit, ut, vino meliore per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur gloria latentis in homine Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret. Quod si mysterium novimus, apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat, ob carnalem Pharisaeorum interpretationem, a prisca sua virtute deficere. Qui mox ea, quae carnalia videbantur, mandata ad spiritalem convertit doctrinam, cunctam que litterae legalis superficiem evangelica coelestis gratiae virtute mutavit, quod est vinum fecisse de aqua. Sed primo videamus quid sit quod, deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum:

3, 4. Vinum non habent. Respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nos jubet honorare patrem et matrem; aut eam sibi esse matrem negaret, ex cujus carne virgine carnem suscipere non despexit, Apostolo etiam testante, qui ait: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Quomodo enim ex semine David secundum carnem, si non ex corpore Mariae secundum carnem, quae ex David semine descendit? sed in eo quod, miraculum facturus, ait: Quid mihi et tibi est, mulier? significat se divinitatis, qua miraculum erat patrandum, non principium temporaliter accepisse de matre, sed aeternitatem semper habuisse de Patre. Quid mihi, inquit, et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. Quid divinitati, quam ex Patre semper habui, cum tua carne, ex qua carnem suscepi, commune est? Nondum venit hora ut fragilitatem sumptae ex te humanitatis moriendo demonstrem. Prius est ut potentiam aeternae deitatis virtutes operando patefaciam. Veniet autem hora ut quod sibi et matri commune esset, ostenderet, cum eam moriturus in cruce discipulo virgini virginem commendare curavit. Carnis namque infirma perpessus, matrem, de qua haec susceperat, pie cognitam, eidem, quem maxime diligebat, discipulo commendavit: quam, divina facturus, quasi incognitam se nosse dissimulat, quia hanc divinae nativitatis auctricem non esse cognoscit. Hujus vero horae dominus in cruce pendens commemorat, cum dixit matri: Mater, ecce filius tuus; quasi dixisset: ecce hoc quod ex te sumpsi modo ostenditur, moriendo quidem; quae tamen natura postmodum clarificanda erat in resurrectionis gloria.

5. Dixit mater ejus ministris: quodcunque dixerit vobis, facite. Sciebat quidem mater ejus humanitatem filii sui, licet quoquomodo videtur negatum quod poscebat, mater tamen sciebat pietatem filii, quod non esset negaturus quod petebatur: ideo fiducialiter mandavit ministris ut mandata implerent filii jubentis.

6. Erant autem lapideae hidriae sex positae, secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata, Graece enim aqua hud�r~g dicitur. Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex quibus aqua continebatur, corda sunt devota sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei ad exemplum recte credendi ac vivendi proposita est generi humano per sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae praedicationis. Et bene lapidea sunt vasa, quia fortia sunt praecordia justorum, ut pote illius fide et dilectione lapidis solidata quem vidit Daniel praecisum de monte sine manibus, factum que in montem magnum, et implesse omnem terram. Et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem oculi sunt, id est, in Christo universitas scientiae spiritalis inhabitat; cujus et apostolus Petrus meminit ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini. Bene secundum purificationem Judaeorum positae erant hydriae, quia Judaeorum tantum populo lex per Mosen data est; nam gratia et veritas Evangelii non minus gentibus quam Judaeis per Jesum Christum facta est. Capientes, inquit, singulae metretas binas vel ternas. Quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae, modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti, virtus enim Dei et sapientia Christus est: modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, juxta illud ejusdem Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Verbum, Dominus, et Spiritus, totus que unus Deus est intelligendus in Trinitate. Sed quantum inter aquam et vinum, tantum distat inter sensum illum quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit apostolis eorum que discipulis perpetuo sequendum reliquit. Et quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias vino, qui in exordio mundanae creationis cuncta creavit ex nihilo; sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret, non se ad solvendam improbandam que, sed ad implendam potius legem prophetas que venisse, neque alia super evangelicam gratiam facere et docere quam quae legalis et prophetica Scriptura eum facturum docturum que signaret.

Videamus ergo sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas, videamus eamdem aquam in suavissimum vini odorem gustum que conversam. In prima aetate saeculi, Abel justum frater invidens occidit, et ob hoc ipse perpetua martyrii gloria beatus, etiam in evangelicis et apostolicis litteris justitiae laudem accepit. Fratricida vero impius aeternae maledictionis poenas luit. Quicunque his auditis, metuentes cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis, omnem odiorum et invidiae fomitem abjiciunt, Deo placere per sacrificium justitiae; modestiae et innocentiae, virtute que patientiae curant, vas profecto aquae in Scriptura invenerunt, unde salubriter abluti potati que gaudeant. Sed si intellexerint in Cain homicidam Judaeorum esse perfidiam; occisionem Abel passionem esse Domini Salvatoris; terram, quae aperuit os suum et suscepit [ejus] sanguinem de manu Cain, Ecclesiam esse, quae effusum a Judaeis Christi sanguinem in mysterium suae redemptionis accepit; nimirum aquam in vinum mutatam reperiunt, quia sacrae dicta legis sacratius intelligunt.

Secunda aetate saeculi inchoante, deletus est aquis diluvii mundus, ob peccatorum magnitudinem; sed solus Noe per justitiam cum domo sua liberatus in arca. Hujus plagae audita vastatione horribili, paucorum que liberatione mirabili, quisquis emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum electis, timens exterminari cum reprobis, hydriam profecto aquae, qua mundetur vel reficiatur, accepit. At dum altius sapere coeperit, et in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua diluente peccatores aquam baptismi quae peccata diluit, in hominibus et in animalibus quae arca continebat, multifariam baptizatorum differentiam, in columba, quae post diluvium ramum olivae intulit in arcam, unctionem Spiritus sancti, quo baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum libat; quia in veteris historia facti suam ablutionem, sanctificationem, justificationem prophetari contemplatur.

Tertia saeculi aetate, Deus tentans obedientiam Abrahae, filium unicum, quem diligebat, in holocaustum sibi offerre praecepit. Non differt Abraham facere quae jubetur, sed pro filio immolatur aries; ipse tamen, pro obedientiae virtute eximia, perpetuae benedictionis haereditate donatur. Ecce habes hydriam tertiam. Audiens enim quanta virtus obedientiae [quanta] mercede remuneretur, et ipse obedientiam discere atque habere satagis: quod si in immolatione filii unici dilecti passionem ejus intelligis de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, in qua quia, divinitate impassibili permanente, sola humanitas mortem passa est et dolorem, quasi filius offertur, sed aries mactatur. Si intelligis benedictionem quae promissa est Abrahae, in te, qui de gentibus credis, munus esse completum, nimirum de aqua vinum fecit tibi, quia spiritalem sensum, cujus nova fragrantia debriaris, aperuit.

Quartae aetatis initiis, David pro Saule regnum Israeliticae gentis sortitur, humilis innocens et mitis, exsul: porro ille, cujus injusta diu persecutione cruciabatur, abjectus est. Ecce hydria quarta fonte salutari repleta. Quisquis haec audiens humilitati atque innocentiae studere, et superbiam coeperit atque invidiam suo de corde repellere, quasi haustum aquae limpidissimae, quo reficiatur, invenit. At si in Saule Judaeos persequentes, in Davide Christum et Ecclesiam significare cognoverit, illorum que perfidia, et carnale simul imperium et spiritale destructum, Christi autem et Ecclesiae regnum semper esse mansurum, poculum utique vini de aqua factum sentiet, quia se suam que vitam et regnum, sed et ipsum regem ibi scriptum legere novit, ubi prius quasi de aliis veterem legebat historiam.

Quinta aetate saeculi, populus peccans, captivante Nabuchodonosor, Babyloniam transmigrat. Sed post septuaginta annos poenitens et correctus ad patriam per Jesum sacerdotem magnum reducitur, ubi domum Dei, quae incensa est, et civitatem sanctam, quae destructa est, reaedificat. Haec legens sive audiens quisque peccandi metum corripit, ad poenitendi remedium confugit, aqua hydriae purificantis ablutus est. Si vero intelligere didicerit Hierusalem et templum Dei Ecclesiam Christi, Babylonem confusionem peccatorum, Nabuchodonosor diabolum, Jesum sacerdotem magnum, verum aeternum que pontificem esse Jesum Christum, septuaginta annos bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur, videlicet propter decalogum et septiformem ejusdem spiritus gratiam, viderit que hoc quotidie fieri, alios nimirum a diabolo de Ecclesia peccando raptos, alios gratia Spiritus sancti per Jesum resipiscendo ac poenitendo reconciliatos, vinum de aqua factum habet, quia ad se pertinere quae scripta sunt intelligens, magno mox compunctionis quasi musto incalescens, quidquid sibi peccati captivantis inesse deprehenderit, per Christi gratiam liberari deposcit.

Sexta inchoante saeculi aetate, Dominus in carne apparens, octava die nativitatis, juxta legem circumcisus est. Tricesima et tertia post haec ad templum delatus, et legalia pro eo sunt munera oblata. Haec intuentes ad litteram, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt evangelicae fidei subeunda mysteria, quando ipse benedictionem gratiae afferens, qui legem litterae dedit, veterum primo caeremoniarum ritu consecrari, qui cuncta divinitus consecrat, et sic nova gratiae sacramenta suscipere simul et tradere curavit. Ecce hydria sexta, ad abluenda peccati contagia, ad potanda vitae gaudia, mundiorem caeteris afferens undam. Verum si in octava diei circumcisione baptisma, quod in mysterium Dominicae resurrectionis a peccatorum nos morte redemit, intelligis; in inductione in templum et oblatione, oblationem hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque de baptisterio ad altare sanctum ingredi, ac Dominici corporis et sanguinis victima singulari debere consecrari, vino quidem de aqua facto et quidem meracissimo donatus es. Porro si circumcisionis diem ad generalem humani generis resurrectionem, quando mortalis propago cessabit, mortalitas vero tota in immortalitatem mutabitur, interpretaris; et circumcisos induci in templum cum hostiis intellexeris, quando post resurrectionem, universali expleto judicio, sancti jam incorruptibiles facti, ad contemplandam perpetuo speciem divinae majestatis cum bonorum operum muneribus intrabunt; tunc profecto vinum de aqua fieri videbis, cujus conditori recte protesteris, et dicas: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Ergo Dominus vinum in aqua nuptiarum, non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua praecipiens, hanc mirabiliter convertit in vinum, quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate donavit, quam tamen ipse veniens, sublimioris sensus virtute fecundavit. Namque carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritalibus spiritaliter sentienda reseravit. Vultis scire qualiter de aqua vinum fecerit? Apparuit post resurrectionem suam duobus discipulis ambulantibus in via, ibat que cum illis, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Vultis iterum audire quomodo eodem sint vino inebriati? Postmodum cognoscentes, quis esset qui eis verbum vitae propinabat, dicebant ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?

7. Dicit ergo ministris Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Quid per ministros qui haec facere jubentur, nisi Christi signantur discipuli, qui impleverunt hydrias aqua? Non quidem ipsi praeteritas mundi aetates legalibus ac propheticis scriptis implendo, sed intelligendo ipsi prudenter et aperiendo fideliter: quia Scriptura, quae a prophetis ministrata est, et salubris esset ad haustum sapientiae coelestis et ad operum castigationem utilis. Impleverunt autem eas usque ad summum; quia recte intellexerunt nullum fuisse tempus saeculi a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam scriptis, viam vitae mortalibus panderent.

8. Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Architriclinus aliquis legisperitus illius temporis est, fortasse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc ejus Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus. Et dum talibus verbum evangelii creditur, quod in littera legis, et prophetae latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur. Et bene in domo harum nuptiarum, quae Christi et Ecclesiae sacramenta figurarent, triclinium, id est, tres ordines discumbentium, altitudine distantes inesse describuntur; quia nimirum tres sunt ordines fidelium, quibus Ecclesia constat: conjugatorum videlicet, continentium, et doctorum. Primus ordo discumbentium ad nuptias sponsi coelestis, id est, in Ecclesia fide et operatione gaudentium, gradus est conjugatorum fidelium. Secundus continentium. Supremus praedicatorum. Unde convenienter perhibetur, quod architriclinus vocato sponso dixerit: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Quia doctorum est cognoscere distantiam Legis et Evangelii, veritatis et umbrae, cunctis que veteribus institutis, cunctis regni terreni promissis, novam evangelicae fidei gratiam, et perpetua coelestis patriae dona praeferre.

11. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Manifestavit hoc signo, quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi coeli et terrae Dominus, elementa, prout voluisset, converteret. Pulchra autem rerum convenientia. Qui initio signorum quae mortalis adhuc mortalibus erat ostensurus, aquam convertit in vinum; ipse initio signorum, qui immortalis jam per resurrectionem effectus, immortalis vitae studia sola sectantibus ostenderet, carnalem prius, et quasi insipidam mentem eorum, sapore scientiae coelestis imbuit: post verae resurrectionis gloriam, majori eos spiritalis gratiae munere completurus. Sequitur namque hujus praefati signi mirabile sacramentum, quomodo ipse Jesus cum matre et fratribus ascendisset Hierosolymam, et ibi invenisset vendentes et ementes in templo, eos que qualiter inde ejecerit, dicente evangelista:

12, 13. Descendit Jesus Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, ibi que manserunt non multis diebus, et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam. Bene autem evangelista ait, descendisse Jesum in Capharnaum. Capharnaum vero villa pulcherrima interpretatur, significans hunc mundum, quo Dominus noster Jesus Christus pro salute humani generis a paterna sede nunquam recedens descendisse dicitur. Sed solet movere quosdam, quod in exordio lectionis hujus evangelicae dictum est quia descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres ejus secuti sunt eum. Nec defuere haeretici qui Joseph virum beatae semper virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos, quos fratres Domini Scriptura appellat. Alii majore perfidia hos eum ex ipsa Maria, post natum Dominum, generasse putarunt. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis, scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei genitricem, sed et beatissimum castitatis ejus testem atque custodem Joseph, ab omni prorsus actione conjugali mansisse semper immunem: nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturae usitato, fratres, sorores ve Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos, fratres enim sumus. Et Laban ad Jacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abrahae fuit, et Jacob filius Rebeccae sororis Laban. Sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula, in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Joseph, fratres Domini appellatos oportet intelligi. Quod autem propinquante Pascha, Jesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem, quae ex divinitatis auctoritate statuit, decreta custodiat. Ne enim putarent servi, absque crebris orationum bonorum que actuum victimis, vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servos ad adorandum immolandum que [Dei] Filius ascendit. Qui veniens Hierosolymam, quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit, videamus.

14, 15. Et invenit, inquit, in templo vendentes oves, et boves, et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Boves, oves, et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in templo. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditores que hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo, quae ob hoc emebantur ut in eodem templo offerrentur Domino. Sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, ne ejus quidem quae honesta putaretur, exhiberi, dispulit negotiatores injustos, et foras omnes simul cum his quae negotiabantur, ejecit. Quid ergo, fratres mei, quid putamus faceret Dominus? Si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos? Qui hostias quae sibi immolarentur ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus qui ecclesiam ingressi non solum intentionem orandi negligunt, verumetiam ea pro quibus orare debuerant, augent; insuper et arguentes se pro hujusmodi stultitia, conviciis odiis que, vel etiam detractionibus insequuntur, addentes videlicet peccata peccatis, et quasi funem sibi longissimum incauta eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti judicis examinatione damnari. Nam bis quidem in Evangelio sancto legimus quod veniens in templo Dominus hujusmodi negotiatores ejecerit; nunc videlicet, id est, tertio ante passionem suam anno, sicut ex hujus evangelistae sequentibus scriptis agnoscimus; et ipso quo passus est anno, cum ante quinque dies Paschae sedens asino, Hierosolymam venisset. Sed et hoc idem eum in templo sanctae Ecclesiae examine quotidianae visitationis agere, omnis qui recte sapit, intelligit. Unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore; sedula que praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid in nobis, unde merito flagellari, ac de Ecclesia ejici debeamus, inveniat. Et maxime in illa, quae specialiter domus orationis vocatur, observandum ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo: Nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia? aut Ecclesiam Dei contemnitis? Et a Propheta cum Judaeis: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa.

Et quidem gaudendum est, quia ipsi sumus in baptismo templum Dei facti, teste Apostolo, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Ipsi civitas regis magni, de qua canitur: Fundamenta ejus in montibus sanctis, id est, fundamenta Ecclesiae in soliditate fidei apostolorum et prophetarum. Sed non minus tremendum, quia praemisit Apostolus dicens: Si quis autem templum Dei violarit, disperdet illum Deus. Et ipse judex justus, Disperdam, inquit, de civitate Domini omnes, qui operantur iniquitatem. Gaudendum, quia in nobis Paschae solemnitas agitur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus. Pascha quippe transitus dicitur. Gaudendum quia Dominus nostra pectora, civitatem videlicet suam visitare, quia idem Pascha nostrae bonae actionis, praesentia suae pietatis illustrare dignatur. Sed timendum satis, ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit, agentes inveniat, et ipse qualem non diligimus nobis districtus redditor ostendatur; ne nos in templo nummularios, ne venditores boum, ovium, columbarum ve reperiens damnet. Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae sancti Spiritus dona designant. Quia nimirum boum juvamine solet ager exerceri; ager autem est Domini, cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbi Dei praeparatum rite seminibus. Oves innocenter sua vellera vestiendis hominibus praestant. Spiritus super Dominum in columbae specie descendit. Vendunt autem boves, qui verbum evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt; quales reprehendit Apostolus, quia Christum annuntiarent non sincere. Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: Quia receperunt mercedem suam. Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant; qui impositionem manus, qua Spiritus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt; qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos mutuo dant in templo, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt; sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Verum hujusmodi operarios fraudulentos quae merces maneat, ostendit Dominus, cum, facto de funiculis flagello, omnes ejecit de templo. Ejiciuntur enim de parte sortis sanctorum, qui inter sanctos positi, vel ficte bona, vel aperte faciunt opera mala. Oves quoque et boves ejecit, qui talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam. Funiculi, quibus flagellando impios de templo expulit, tremenda sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos districto judici datur. Hinc etenim dicit Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis! Et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Qui enim peccata peccatis, pro quibus acrius damnetur, accumulat, quasi funiculos quibus ligetur ac flagelletur, paulatim augendo prolongat. Nummulariorum quoque quos expulerat, effudit aes et mensas subvertit, quia damnatis in fine reprobis, etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, juxta hoc quod scriptum est: Et mundus transibit et concupiscentia ejus.

16. Et eis qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. Venditionem columbarum de templo auferri praecipit, quia gratia Spiritus gratis accipi, gratis debet dari. Unde Simon ille magus, quia hanc emere pecunia voluit, ut majore pretio venderet, audivit: Pecunia tua te cum sit in perditione, non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Notandum autem quia non soli venditores sunt columbarum et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largientes, pretium pecuniae, vel laudis, vel etiam honoris inquirunt: verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritalem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur quasi sermones Dei, qui ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum. Quicunque ergo tales sunt, si nolint veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam videlicet commendat et divinam. Ut enim verus Dei Filius intelligatur, audiamus quod ipse dicit: Nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum sui Patris cognominat. Et ut rursum verus hominis filius sentiatur, recolamus quod in hujus capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem comitem habuisse perhibetur. Sequitur:

17. Recordati vero sunt discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator ejecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur, insistamus. Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet, superbia tumidum, si detractionibus assuetum, si ebrietati servientem, si luxurie enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus, in quantum facultas suppetit, castigare, polluta ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequivimus, non sine acerrimo mentis sustinere dolore. Et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi Angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid, quod nostram fraternam ve orationem impediat, totis viribus agamus. Sequitur:

18, 19. Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret, evangelista post aperuit; videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum, ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia projicere debuerat e templo, respondit; ideo se rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla prorsus esset alicujus macula peccati. Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verum Dei templum ab hominibus morte solutum, divinae potentia majestatis excitare posset a mortuis.

20. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt. Sed ne nos quoque spiritalem Domini sermonem carnaliter sentiremus, evangelista subsequenter, de quo templo loqueretur, exposuit. Quod autem aiunt templum quadraginta et sex annis aedificatum, non primam, sed secundam illius aedificationem significant. Primus enim Salomon templum in maxima regni sui pace decentissimo septem annorum opere perfecit, quod destructum a Chaldaeis, post septuaginta annos ad jussionem Cyri Persae laxata captivitate, reaedificari coeptum est. Sed filii transmigrationis opus, quod sub principibus Zorobabel et Jesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum, ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt. Qui etiam numerus annorum perfectioni Dominici corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum, formam corporis humani tot dierum spatio perfici: quia videlicet primis sex a conceptione diebus, lactis habeat similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc jam reliquo tempore, usque ad tempus partus, magnitudine augeatur. Sex autem, et novem, et duodecim, et decem, et octo, quadraginta quinque faciunt; quibus si unum adjecerimus, id est, ipsum diem, quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus. Et quia templum illud manufactum, sacrosanctam Domini carnem, quam ex virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat, quia aeque corpus ejus, quod est Ecclesia, quod uniuscujusque fidelium corpus, animam que designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus. Adam vero primus post peccatum audivit: Terra es, et in terram ibis. Secundus vero Adam de se ipso ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Sparsus vero fuit primus Adam per universum mundum, qui in secundo collectus est; quod significat nomen Adam, qui quatuor litteris scribitur, id est: Alpha, Delta, iterum Alpha, et My: quae quatuor litterae, quatuor partes orbis designant, in quas sparsus est Adam in filiis suis. Ideo in principiis nominum partium mundi hae quatuor litterae leguntur; nam arktos~g, quod est Septentrio, ab Alpha incipit; et dusis~g, quod est Occidens, a Delta incipit; et anatol�~g, quod est Oriens, ab Alpha incipit; mes�mbrios~g, quod est Meridies, a My incipit. quae sunt quatuor partes orbis, ab his quatuor litteris incipientes. Quae litterae si in computo Graeco considerentur, quadraginta sex faciunt. Nam Alpha unum, Delta quatuor, et iterum Alpha unum, My quadraginta, quae simul ducta faciunt quadraginta sex. Qui numerus mystice designat quadraginta sex dies, quibus templum corporis Christi in utero virginali aedificatum est, sicut superius diximus. Caro autem Christi, quae de Adam sumpta est, destructa est a Judaeis, et a seipso iterum aedificata secundum Scripturas prophetarum; et ideo dicit evangelista: Hoc enim dicebat de templo corporis sui.

21, 22. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae. Id est, prophetarum, qui praedixerunt Christum tertia die resurgere. Et sermonem, quem dixit Jesus, id est, quod ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: hoc est, tertia die resuscitabo, quod vos solvetis in cruce. Sequitur:

23, 24. Cum autem esset Jesus Hierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in eum, ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, quia ipse sciebat quid esset in homine. Non enim sic credebant in eum ut digni essent Christum habitare in eis, quorum fides catechumenis comparari potest, qui credunt in Christum, sed Christus non credit seipsum eis, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Nemini vero se credit Christus, nisi qui dignus est introire in regnum Dei; nullus vero dignus est introire in regnum Dei, nisi qui renatus est ex aqua et Spiritu sancto. Inde et ecclesiastica consuetudo catechumenis corporis et sanguinis Christi communionem non tradit, quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto, quibus tantum creditur participatio corporis et sanguinis Christi. Ex his autem multis, qui credebant in Jesum, unus erat Nicodemus iste; et ideo nocte venit, non die, quia necdum illuminatus venit coelestis gratiae luce.

Caput 3

1, 2. Erat homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, princeps Judaeorum, hic venit ad Jesum nocte. Princeps scilicet Judaeorum venit ad Jesum nocte, cupiens secreta ejus allocutione plenius discere mysteria fidei, cujus aperta ostensione signorum aliquatenus jam rudimenta perceperat. Qui quoniam prudenter ea quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter ea quae ab illo quaerebat, investigare promeruit. Rabbi, inquit, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. A Deo igitur Jesum ad magisterium coeleste mundo adhibendum venisse confessus est, Deum cum illo fuisse miraculis prodentibus intellexit, necdum tamen ipsum Deum esse cognovit. Sed quia quem magistrum noverat veritatis studiose docendus adiit, merito ad cognitionem divinitatis ejus perfecte doctus subiit; merito utriusque nativitatis ejus, divinae scilicet et humanae, sed et passionis [ejus] atque ascensionis ipsius arcana percepit; nec non etiam modum secundae generationis, ingressum regni coelestis, alia que perplura doctrinae evangelicae sacramenta, Domino revelante, didicit.

3. Respondit enim Jesus, et dixit ei: Amen amen dico vobis: Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat quia sine hujus luce fideles esse nequeunt. Quis etenim sine lavacro regenerationis, remissionem peccatorum consequi, et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui nocte venit ad Jesum, necdum lucis mysteria capere noverat; nam et nox, in qua venit, ipsam ejus qua premebatur ignorantiam designat; necdum enim eorum numero sociatus erat, quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; sed inter eos potius remanebat, quibus loquitur Isaias: Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Respondit ergo Domino, et ait:

4. Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? Quia secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua jam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset impleri, quaerebat, ne hujus expers remanendo, vitae coelestis particeps esse nequiret. Notandum autem quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spiritali est regeneratione sentiendum; nequaquam videlicet eam, postquam semel expleta fuerit, posse repeti: sive enim haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui ita baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videatur annullari. Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus, quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur jam planius instrui, et quia secunda nativitas non carnalis est, sed spiritalis, audire; respondit namque illi Jesus:

5. Amen amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cujus nativitatis modum subsequenter exponens, prorsus que a carnali distinguens ait: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Natura spiritus invisibilis, carnis est visibilis; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur visibilibus incrementis. Qui in carne nascitur, per aetatum momenta proficit; spiritalis autem generatio tota invisibiliter agitur. Nam videtur quidem baptizatus in fontem descendere, videtur aquis intingui, videtur de aquis ascendere; qui autem in illo lavacrum regenerationis egerit, minime potest videri. Sola autem fidelium pietas novit, quia peccator in fontem descendit, sed purificatus ascendit. Filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius mortis descendit, sed filius resurrectionis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit. Sola haec Ecclesia mater, quae generat, novit. Caeterum, oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totum que ludus esse quod agitur. Unde in fine videntes gloriam sanctorum dicent gementes in tormentis: Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii, quomodo computati sunt inter filios Dei? Apostolus Joannes, charissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quod ergo natum est ex spiritu, spiritus est; quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur, invisibiliter in novum mutatur hominem, et de carnali efficitur spiritalis. Qui ideo recte non solum spiritalis, sed etiam spiritus vocatur; quia sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur, invisibiliter fit spiritalis et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et filius hominis appareat. Sequitur:

7, 8. Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem ejus audis, sed non scis, unde veniat, et quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Spiritus, ubi vult, spirat, quia ipse habet in potestate, cujus cor gratia suae visitationis illustret. Et vocem ejus audis, cum te praesente loquitur is qui Spiritu sancto repletus est; sed non scis, unde veniat, et quo vadat, quia etiamsi te praesente quempiam Spiritus ad horam impleverit, non potest videri, quomodo eum intraverit, vel quomodo redierit: quia natura est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu: et ipse enim invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infideles nesciant, unde veniat et quo vadat, id est, quia a gratia regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei; et vadit in perceptionem regni coelestis. Quaerente autem adhuc Nicodemo quomodo possint haec fieri, subjungit Dominus, dicens:

10. Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Non quasi insultare volens ei qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium; sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua janua coelestis non potest inveniri.

12. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit, ut in superiore lectione invenimus, cum de passione et de resurrectione sui corporis, quod de terra assumpserat, loqueretur dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Non tamen credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant, quia non de alio, quam de templo corporis sui diceret. Qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est, divinae generationis capienda mysteria sufficiunt? Addit autem Dominus adhuc, et de coelestibus sacramentis, et de terrenis instruere eum, quem vidit sapienter ac diligenter his quae audit, intendere. Coelestis namque est ascensio ejus ad vitam sempiternam; terrena vero exaltatio ejus ad mortem temporalem. Dicit ergo de coelestibus:

13. Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Subjungit vero de terrenis: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Merito autem quaeritur quomodo dicatur Filius hominis, vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec in terra loquebatur, jam fuisse in coelo? Nota est namque confessio fidei catholicae, quia descendens de coelo Filius Dei, Filium hominis in utero virginali suscepit, eum que completa dispensatione passionis suae resuscitavit a mortuis, et assumpsit in coelum. Non ergo caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo. Et qua ratione dicitur: Nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo, nisi quia Christi persona una est, in duabus existens naturis? atque ideo Filius hominis recte dicitur, et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo; quia quod in sua natura habere non potuit, hoc in Filio Dei, a quo assumptus est, habuit. Sicut propter eamdem unius Christi personam, quae ex duabus existit naturis, Apostolus ait: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Neque enim Deus in sua substantia, sed in homine assumpto sanguinem, qui pro Ecclesia funderetur, habuit. Hinc enim Psalmista dicit: Ascendit Deus in jubilatione. Quomodo enim Deus nisi in homine ascenderet, qui in suae natura majestatis semper ubique praesens adest? Sed et hoc quaerendum est quomodo dictum sit, et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi se veraciter confidant ascensuros in coelum, promittente sibi Domino, quia, ubi ego sum, illic et minister meus erit? Cujus tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, electorum omnium caput est. Item que omnes electi, ejusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo. Et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae. Et rursum: Vos enim estis corpus Christi et membra de membro. Nemo ergo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, qui est in coelo; quod est aperte dicere: Nemo ascendit in coelum, nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, qui in seipso quidem primum cernentibus apostolis, eminentioribus nimirum membris suis, ascendit, et exinde in membris suis quotidie ascendens se colligit in coelum. Hinc est enim quod ipsum corpus ejus, intra adversa praesentis saeculi deprehensum gloriatur et dicit: Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Ac si patenter dicat: Qui occisum a Judaeis Christum, caput videlicet meum suscitavit a mortuis, ac frustratis omnibus inimicorum insidiis, sublevavit in coelum, spero [quod] me etiam de praesentibus periculis eruens, meo capiti jungat in regno suo. Quia ergo nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, quisquis in coelum ascendere desiderat, ei qui de coelo descendit et [est] in coelo, se vera fidei et dilectionis unitate conjungat; aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum. Unde alias ipse dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Haec ideo Nicodemo et cunctis dicuntur catechumenis, ut discant ejus membris renascendo incorporari, per quem possint ascendere in regnum Dei. Et quia ascensio vel ingressus regni fieri non potest absque fide et sacramentis Dominicae passionis, recte infertur: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.

15. Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Mira magisterii coelestis arte Dominus magistrum legis Mosaicae ad spiritalem legis ejusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis atque humanae salvationis factam edisserens. Narrat quippe liber Numerorum, quia pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuravit contra Dominum et Moysen; ideo que Dominus immiserit in illum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, cum clamarent ad Moysen, et ille oraret pro eis, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum, et ponere pro signo. Qui percussus, inquit, aspexerit eum, vivet. Et ita factum est. Plaga igitur serpentium ignitorum, venena sunt, et incentiva vitiorum, quae animam quam tangunt spiritali morte perimunt. Et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur, ut ex ordine flagelli exterioris agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur. Exaltatio autem serpentis aenei, quem dum percussi aspicerent, sanabantur, passio est nostri Redemptoris in cruce, in cujus solum fide regnum mortis et peccati superatur. Recte etenim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur; non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt astuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi, ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur, qui venit in similitudinem carnis peccati: quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis; quin potius percussos a serpentibus, sua exaltatione sanabat: sic nimirum, sic Redemptor humani generis, non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo, credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret. Sicut ergo Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita [inquit] exaltari oportet Filium hominis. Quia sicut illi qui exaltatum pro signo serpentem aeneum aspiciebant, sanabantur ad tempus a temporali morte et plaga quam serpentium morsus intulerat, ita et qui mysterium Dominicae passionis credendo, confitendo, sinceriter imitando aspiciunt, salvantur in perpetuum ab omni morte, quam peccando in anima pariter et carne contraxerant. Unde recte subjungitur: Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus; quia qui credit in Christum, non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam. Et hoc inter figuram distat et veritatem, quia per illam vita protelatur temporalis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est, ut quod intellectus bene sentit, operatio condigna perficiat, quatenus confessio rectae nostrae fidei, pie et sobrie conversando, ad perfectionem promissae nobis vitae mereatur attingere. Verum quia haec de Filio hominis dicuntur, qui exaltari in cruce, et mortem potuit pati, ne putaret Nicodemus Filium tantum eum hominis esse, a quo vita esset exspectanda perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unum que et eumdem Filium Dei, et Filium hominis mundi ostendere salvatorem. Nam sequitur:

16. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Unde notandum quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de Filio hominis in cruce exaltato praemiserat, dicens: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quia profecto idem redemptor et conditor noster, Filius Dei ante saecula existens, Filius hominis factus est in fine saeculorum, ut, qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendam vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae nos restauraret ad recipiendam quam perdidimus vitam. Sequitur autem:

17. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum. Se ergo interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator in mundum: quare Salvator dictus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum? Salvari non vis ab ipso, ex te judicaberis. Et quid dicam judicaberis? vide quid ait: Qui credit in eum, non judicabitur. Qui autem non credit: quid dicturum sperabas, nisi, judicatur? Jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium; Novit enim Dominus, qui sunt ejus; novit, qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum suum, novit et paleam; novit et segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum. Omnia enim mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Hoc enim sequitur:

21. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt. Quomodo ergo quidam bonum opus fecerunt, ut venirent ad lucem, id est, ad Christum? Et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat; et serpens ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant; et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est, mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, hoc est judicium, quoniam lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum? Quid enim est hoc? Quorum enim erant opera bona? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim; multi enim dilexerunt peccata sua, [multi confessi sunt peccata sua]: quia, qui confitetur peccata sua et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accuses, conjungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium bonorum operum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis: justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem, ut manifestentur opera tua quia in Deo sunt facta, quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet lucem; sed qui etiam admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem, et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua, non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat; quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem, cui gratias agit quod illi, quid in se odisset, ostenderit. Dicit Domino: Averte faciem tuam a peccatis meis. Et qua fronte dicit, nisi iterum dicat? Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Sit ante te, quod non vis esse ante Dominum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet tibi illud Deus ante oculos tuos: et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit. Currite dum lucem habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant. Sequitur autem:

22. Post haec autem venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram. Et illic demorabatur cum eis, et illic baptizabat. Baptizatus baptizat; non in eo baptismate baptizat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini. Hoc est baptisma suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptisma servi; et baptismate servi via praeparabatur Domino: et baptizatus Dominus, viam se fecit ad se [venientibus]. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas et vita. Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipse est via, qui est veritas. Audiamus Joannem; Baptizabat Jesus. Diximus quia baptizat Jesus. Quomodo, inquit, Jesus, quomodo Dominus, quomodo Dei Filius, quomodo Verbum; sed Verbum caro factum est.

23. Erat autem Joannes baptizans in Aenon, juxta Salin. Locus quidem ex nomine intelligitur, quia aquae multae erant ibi. Aenon juxta Salim locus est, ubi baptizabat Joannes, et ostenditur nunc usque locus, in octavo lapide Scytopoleos ad meridiem, juxta Salim et Jordanem. (24). Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Quare baptizabat Joannes? Quia oportebat ut baptizaretur Dominus. Quare oportebat ut Dominus baptizaretur? Ne aliquis magna licet praeditus gratia vel potestate, contemneret baptizari. Ipse Dominus non contempsit baptismi sacramentum, quamvis in illo non esset quod mundaretur in baptismo, qui nullum habuit peccatum, quod dimitteretur in baptismi lavacro. Baptizatus est a servo Dominus, ne servus Domini baptismum contemneret. Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Ideo hoc dixit evangelista, ut intelligeretur [haec miracula], quae ante posuit, primo anno doctrinae Domini nostri Jesu Christi, quae incipiebat a baptismo suo, acta esse; cujus anni gesta, maxime alios intellexit evangelistas tacere.

25. Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. Zelantes vero discipuli Joannis magistrum, quia plures audiebant concurrere ad baptisma Christi, et praeferre Judaeos baptismo Joannis baptismum Christi, ita ut novissime ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quaestionem quam habuerunt discipuli illius cum Judaeis, de discretione inter baptismum Christi et baptismum Joannis, et dixerunt ei:

26. Rabbi, qui erat te cum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quasi indignantes quod plures venissent ad baptismum Christi, dixerunt: Omnes veniunt ad eum, et te dimittunt, dum tuo baptismo baptizatus est ille, ad cujus baptismum omnes modo concurrunt.

27. Respondit Joannes et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo. Vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus. Si meo testimonio creditis, scitote me non esse Christum, sed illum; et illius baptismum esse in quo est remissio peccatorum et Spiritus sanctus datur; non meum in quo tantummodo poenitentia dabatur, et fides in eum in quo querimoniam nunc habetis. Non potest homo aliquid accipere, nisi fuerit illi datum de coelo. Ministerium accepi quod mihi datum fuit de coelo. Praeco sum, ille judex; ego servus, ille Dominus; ille sponsus, ego amicus sponsi. Illum oportet crescere, me autem minui. Veniebam illi viam parare, non me exaltare. Ego vox clamantis, ille Verbum patris. Qui post me venit, ante me factus est, id est, dignitate praelatus est mihi. Cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti [ejus] solvere, id est, nativitatis illius qui ex virgine natus venit in mundum enarrare mysterium. Audistis testimonium meum; credite testimonio meo. Concurrite ad illum, in cujus baptismo est remissio peccatorum. Iste Joannes tantae auctoritatis habebatur, ut a populo Christus putaretur; sed ille falsum respuit honorem, ut solidam potuisset habere veritatem. Noluit de se jactare quod non fuit, ne sine eo esset qui semper fuit.

29. Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non sum sponsus. Sed quid sum? Amicus sponsi, gaudens in vocem illius. Quis est sponsus? Ille de quo dicitur: Rex omnis terrae Deus; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Ille sponsus verus; sponsa vero sancta Ecclesia, ex omnibus congregata gentibus, de qua Apostolus ait: Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Virgo est et sponsum habet, quae quotidie generat et virgo perpetua permanet. Virginitas haec integritas est mentis, charitatis perfectio, unitas catholicae fidei, pacis concordia, castitas in corde et anima; quia nihil valet corporis castitas sine catholicae fidei integritate; cujus virginis, id est, universalis Ecclesiae, amici sunt praedicatores evangelicae veritatis. Et ideo dicit iste Joannes, amicus sponsi: Qui stat et audit, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Stat enim, qui in fide recta permanet, et quod credit, praedicat. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit? Quia humilis est. Iste praecursor Domini in solida petra stabat, dum ait: Non sum ego Christus, non sum ego sponsus, sed amicus sponsi. Qui gloriam illius quaerit qui misit eum, merito non cadit, merito stat, merito audit vocem sponsi, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Vox ergo sponsi est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Confessus est ergo Joannes, sicut superius audistis, quia non sum ego Christus: quia cum discipulos multos faceret Jesus, et perferretur ad eum, veluti [ut] instigaretur, quasi invido enim narraverunt: Ecce ille facit plures discipulos quam tu, ille confessus est quid esset, et inde meruit pertinere ad eum, quia non est ausus se dicere, quod est ille. Hoc ergo dicit Joannes, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo. Ergo Christus [dat], homo accipit.

28, 29. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Ego non sum Christus; sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Non sibi gaudium facit de se. Qui vult gaudere de se, tristis erit; qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit, quia Deus sempiternus est. Vis [ergo] habere gaudium sempiternum? inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam; et stat et audit eum: si ergo cadit, non audit eum. De illo [enim] quondam qui cecidit, dictum est: Et in veritate non stetit. De diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi, et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam accepit, et audire vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes. Noverat, unde gaudebat. Non sibi arrogabat, quod ipse noverat: sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat enim lumen verum, ait evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si ergo omnem hominem, et ipsum Joannem, quia et ipse de hominibus erat. Sequitur et dicit Joannes: Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? ut gaudeat ad vocem sponsi. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes; quos arguit Apostolus in Epistola ad Romanos dicens: Aestimantes se esse sapientes, stulti facti sunt. Ergo Deus quod dat gratias agentibus, tulit non agentibus. Noluit esse hoc Joannes; gratus esse voluit. Confessus est accepisse se, et gaudere se dixit, propter vocem sponsi, et ait:

30. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? illum oportet exaltari, me autem humiliari. Magnum hoc sacramentum est: antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur illius gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille, ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis; miseratio Dei altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciet misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato et extollere se volenti: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Intelligat ergo homo, quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur. Bonum est illi enim ut Deus in illo glorificetur; ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia, hanc veritatem, etiam passionibus suis, significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minoratus est, et Christus in cruce exaltatus est, ut et ibi appareret, quid est, illum oportet crescere, me autem minui, hoc est , illum oportet exaltari, me autem humiliari. Hoc enim significat et ipsa creatura lucis. Nam Christus natus est diebus crescentibus, Joannes vero decrescentibus; ut ostenderetur quid est Christus, hoc est lumen verum; et quid est Joannes, hoc est illuminatus ab eo. Crescamus [nos] in illo, et per illum, ut ille crescat in nobis, donec perveniamus ad perfectum diem. Audiamus adhuc quid Joannes de Christo dixerit, vel quid de seipso. Dicit enim:

31. Qui de sursum venit, super omnes est, et qui de terra est, de terra loquitur. Qui de sursum venit, super omnes est, id est Christus. Qui autem est de terra, terra est, et de terra loquitur, id est Joannes. Quomodo ergo de terra loquitur? Omnis homo terrenus est, et dum terrena loquitur, de terra loquitur; qui vero illuminatus est ab eo, qui est lumen verum, de divinis loquitur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur. Dum venit gratia Dei illuminans hominem, coelestia loquitur, sicut dictum est: Qui illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas. Hoc est, illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum a Joanne audisti, illuminantis est, non recipientis.

32. Qui de coelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testificatur, et testimonium ejus nemo accepit. Qui de coelo venit, super omnes est, Dominus noster Jesus Christus, de quo superius dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Est autem super omnes, et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et matrem, et audivit a Patre. Et quod audivit a Patre, quid est? Quis hoc explicet? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum? Quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Cum ergo Verbum Dei Filius sit, Filius autem locutus est nobis; non verbum suum, sed Verbum Patris se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo, quomodo decuit et oportuit, dixit Joannes. Qui de coelo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit, illud testatur, et testimonium ejus nemo accepit. Si nemo, ut quid venit? quorumdam enim nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo, horum nemo accepit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid ergo est quod sequitur?

33. Qui accepit testimonium ejus, signavit, quia Deus verax est. Certe ergo nemo, sed tu ipse dicis: Qui accepit testimonium ejus, signavit, quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse interrogatus Joannes, et diceret nobis, quid dixerit nemo. Est quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Dominus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderint, et qui sint lapsuri, novit Deus; et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam. Testimonium ejus qui venit de coelo, nemo accepit; qui autem accepit testimonium ejus, signavit, quia Deus verax est. Signavit, dixit; hoc est, signum posuit in corde suo, quasi singulare et speciale aliquid, hunc esse Deum verum, qui missus est ob salutem humani generis. Quid est, signavit, quia Deus verax est, nisi quia omnis homo mendax, Deus autem verax est? Quia nemo hominum potest dicere, quod veritas est, nisi illuminetur ab eo, qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium ejus, et invenis. Qui enim accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit et descendit, et super omnes est, Deus verax est. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; ipse est Deus verax, ipse est Deus, et Dominus noster Jesus Christus, de quo Apostolus ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit: Missus sum ante eum: et qui me misit baptizare in aqua: et de illo dictum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam. Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur, quomodo ad distinctionem de Christo eum dixisse accepimus: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide, quid adjungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem: Secundum mensuram donationis Christi. Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus dat ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alii fides in eodem Spiritu, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum, alii dona curationum. Nunquid omnes prophetae? Nunquid omnes doctores? Nunquid omnes habent virtutes? Nunquid omnes dona habent sanitatum? Nunquid omnes linguis loquuntur? Nunquid omnes interpretantur? Aliud habet ille, aliud iste; et quod habet iste, ille non habet. Mensura, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus mensura datur; et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accepit manus ut operetur; aliud oculos ut videat; aliud aures ut audiat; aliud pedes ut ambulet: anima tamen una est, quae agit omnia; in manu, ut operetur; in pede, ut ambulet; in aure, ut audiat; in oculo, ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus, qui dat, non ad mensuram accipit. Audi enim adhuc, quod sequitur, quia de Filio dixerat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.

35. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Addidit: Et omnia dedit in manus ejus, ut nosses et hic quam distincte dictum est: Pater diligit Filium. Quare? Ergo Pater non diligit Joannem? et tamen [non] omnia dedit in manu ejus; Pater non diligit Paulum? et tamen [non] omnia dedit in manu ejus. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo Dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Sequitur:

Caput 4

1, 2, 3. Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei, quia Jesus plures discipulos facit quam Joannes, et baptizat: quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus: reliquit Judaeam terram, et abiit in Galilaeam. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse quod plures discipulos faceret et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem pertineret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Judaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur, abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; qui potuit, et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem fortem persequentium se aut quaerentium in malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus, ut doceret, non quod timeret. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit: Baptizabat Jesus plures quam Joannes, et posteaquam dictum est, baptizat, subjectum sit: Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus. Quid ergo? Falsum dictum erat, et correctum est cum additum est, quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus? An utrumque verum est, quia Jesus et baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia et ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, qui non cessat a mundando, de quo dictum est ab eodem Joanne per Joannis Baptistae personam [dicentis]: Hic est qui baptizat? Ergo Jesus adhuc baptizat; et quousque baptizantur, qui baptizandi sunt, Jesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum, habet enim superiorem magistrum. Sed forte dicat aliquis Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam suam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi. Mundans eam, unde? Lavacro aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismum. Similiter verbum si tuleris, baptismum non fit. Quaeri enim solet si in hoc baptismo discipulorum Christi, Spiritus sanctus daretur, propter verba quae in sequenti hujus Evangelii loco leguntur, ubi dicitur: Spiritus sanctus nondum fuerat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus? Profecto dabatur Spiritus sanctus in hoc discipulorum Christi baptismo, licet non ea manifestatione, qua post ascensionem Christi decima die in igneis linguis datus est. Quod quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam, visibiliter Deus operatur, pertinet ad gubernationem prudentiae, quia omnes divinae actiones, locorum, temporum que ordinis distinctione pulcherrima aguntur. Quomodo autem ipse Dominus se cum habebat utique Spiritum sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Jordanem; et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum in columbae specie idem Spiritus [sanctus] visus est: sic intelligendum est, ante manifestum et visibilem adventum Spiritus sancti quoscunque sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus ut intelligamus etiam visibili demonstratione Spiritus sancti, qui adventus ejus dicitur, ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda plenitudinem ejus infusam. Sequitur:

Reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam. Quid est, reliquit Judaeam, nisi reliquit infidelitatem illorum qui eum recipere noluerunt; et lapidem quem aedificare debuerunt, reprobaverunt? Et abiit per apostolos in Galilaeam, id est, in volubilitatem istius mundi, praecipiens apostolis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

4. Oportebat enim eum transire per Samariam. In lectione vero Evangelii, infirmitatem humani generis suscepisse Dominum Jesum Christum plenissime nobis sanctus evangelista monstravit; siquidem cum dixisset venisse Dominum in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph, in quo praedio erat fons Jacob, addidit: Jesus, inquit, fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem.

5, 6. Venit Jesus in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo. Erat enim ibi fons Jacob. Jesus, inquit, fatigatus itinere, sedebat sic super fontem. Super fontem videlicet putei, [qui erat in praedio, quod] sanctus Jacob Joseph filio suo dereliquerat: quod praedium non tam Joseph quam Christo arbitror derelictum, cujus figuram sanctus Joseph patriarcha portavit, quem vere sol adorat et luna, et omnes stellae benedicunt. Ad hoc praedium ideo venit Dominus, ut Samaritani, qui haereditatem sibi patriarchae Israel vindicare cupiebant, agnoscerent possessorem suum, et converterentur ad Christum qui legitimus patriarchae haeres est factus. Dicit evangelista: Jesus autem fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Evangelica sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factis que signata, non omnibus patent; et ea nonnulli minus diligenter minus que sobrie interpretando afferunt plerumque pro salute perniciem et pro cognitione veritatis errorem. Inter quae illud est sacramentum quod scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Jacob, fessum que ab itinere resedisse, a muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem loco Scripturarum discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primum tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodire oportet ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneo ergo intelligi mundi hujus infirmas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Jesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam senectute veteris hominis, quo jubemur exui, ut induamur novo qui secundum Deum creatus est. Nam sexta aetas senectus est, quoniam prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate, id est, senectute concluditur, quia senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster creator nobis et reparator advenit, ut moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum luto terreno in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior, dictum est ab Apostolo: Et si exterior homo noster corrumpitur, interior autem renovatur de die in diem. Rectissime omnino, quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus Christiana disciplina renuntiat. Hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde jam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam et nobis vocatis a Christo ad invisibilium amorem, homo interior recreatus, ad interiorem lucem quae nunquam occidit, revertatur; secundum apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt. Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod sedit, humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis Propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem; de humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem. Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam. Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae aquae implendae gratia venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritalis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit? Sed scilicet sitiebat Deus mulieris illius fidem, quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idololatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo Judaeorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum dedecus adduxerant. Venerat autem Jesus Dominus noster ut gentium multitudinem, quae simulacris servierat, ad munimentum fidei Christianae et incorruptae religionis adduceret. Non enim est, inquit, sanis opus medicus, sed male habentibus. Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit.

7. Dixit ergo ad eam Jesus: Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster post paululum veniunt discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem, ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego aliam habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli ejus ad alterutrum: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, et ut perficiam opus ejus. Nunquid hic intelligitur alia voluntas Patris qui eum misit, et opus ejus quod perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus ejus, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Sed illa carnaliter intelligens respondit: (9. ) Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere poscis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit:

10. Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, ut dedisset tibi aquam vivam. Ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipse intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem ejus, eidem sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait: Si scires donum Dei; et sicut idem Joannes testatur alio loco dicens: Quoniam stabat Jesus, et clamabat: Si quis sitit, veniat [ad me] et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Consequenter omnino, qui credit in me, inquit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius sitiebat. Cujus aquae vivae interpretationem ita subjicit: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus. Hoc itaque donum Spiritus sanctus est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit. Sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. Unde mihi habes dare aquam vivam? Nunquid tu major es Patre nostro Jacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? Nunc vero jam Dominus exponit quid dixerit: Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista, sitiet iterum. Qui autem de aqua, quam [ego] dedero, biberit, non sitiet in sempiternum. Sed aqua illa quam dedero, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur; namque cum mulier dixerit: Non habeo virum,

18. Dicit ei Jesus: Bene dixisti non habere te virum. Quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur: sed de illo dono Dei si aliquid jam gustavimus, spiritaliter ista tractemus. Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est: Et nunc quem habes, non est tuus vir, de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti; nunc autem hic quem habes, id est, quem audis, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est, quinque librorum copulatione tenebatur; potest movere quomodo dici potuerit, quinque viros habuisti, quasi nunc eos jam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret? Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit, quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat; cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritaliter intelligendos multo beatius amplectatur? Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus; unus, qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem, et quoslibet colores, formas que corporum cernimus; alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo dijudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus sensibus quinque prima hominis aetas imbuitur, necessitate naturae mortalis, qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam legitimi, quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem cui vita possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non jam illis sensibus rectoribus utitur; sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subjiciens corpus suum; cum anima non jam viris quinque, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est, amplexus spiritalia, sine ullo separationis timore aeterna perfruitur vita. Quis nos enim separare potuerit a charitate Christi? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subjugati, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam verbum Dei acceperat in conjugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor: Et voca virum tuum, id est, spiritu intelligentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem regit: non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: Nemo scit quid est in homine, nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus Dei est, de quo iterum dicit: Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intentus est et se pietate subjicit Deo, intelligit homo quae spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, virum tuum, id est, spiritum, qui est in te, quo potest homo intelligere spiritalia, si eum lux veritatis illustret. Ipse adsit cum loquor tibi, ut spiritalem aquam possis accipere. Et cum illa diceret: Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti. Quinque enim viros habuisti, id est, quinque sensus carnis te in prima aetate rexerunt, et nunc, quem habes, non est tuus vir, quia non in te est spiritus, qui intelligat Deum, cum quo legitimum potes habere conjugium; sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit. Et fortasse ut intelligentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum; nam prima ejus responsio est: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque in quo haurias, habes, et puteus altus est. Tertia: Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Quarta: Non habeo virum. Quinta: Video quia propheta es tu, patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam ista responsio carnalis est; carnalibus enim datus fuerat locus terrenus, ubi orarent: spiritales autem spiritu et veritate oraturos Dominus dixerat; quia posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem. Dicit enim: Scio, quia Messias venit, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat, venisse non videt; verumtamen misericordia Domini nunc error iste tanquam adulter expellitur. Dicit enim [ei] Jesus:

Ego sum, qui te cum loquor. Quo audito, illa non respondit; sed statim relicta hydria sua, abiit in civitatem festinans, ut evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc, quod relicta hydria discessit, negligenter praetereundum est; hydria enim fortasse amorem saeculi hujus significat, id est cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt voluptatem; qua percepta iterum in ejus appetitu inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria, cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad justitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit.

19. Dicit ei mulier: Domine, ut video, quia propheta es tu. Coepit venire vir, sed nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta; nam de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua. Item de illo dictum est ad Moysen: Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum similem tui; similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam majestatis. Ergo invenimus Dominum Jesum dictum prophetam. Proinde jam non multum errat mulier ista, Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit virum adulterum excludere, cum ait: Video quia propheta es; et incipit quaerere quod illam solebat movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Judaeos, quia Judaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum: Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant; et eo Judaei meliores se esse laetabantur, quia in templo adorabant Deum. Non enim coutuntur Judaei Samaritanis; quia dicebant eis: Quomodo vos jactatis, et ideo vos nobis meliores esse perhibetis, quia templum habetis, quod nos non habemus? Nunquid patres nostri, qui Deo placuerunt, in illo templo adoraverunt? Nonne in isto monte adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes, illi pro templo, isti pro monte inflammabantur adversus se invicem. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tanquam cujus vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

20, 21. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis adorare oportet. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum: Dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, sponsa mea, columba mea, immaculata mea, et veni: jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit; flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit, vox turturis audita est in terra nostra. Merito jam praesente viro audit: Mulier crede mihi, jam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi, quia nisi credideritis, non intelligetis: Ergo mulier crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. (22, 23). Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. Sed veniet hora, [quando?] et nunc est, [quae ergo hora?] quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate.

24. Spiritus est Deus. Si corporeus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu oportet adorare. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis, quia salus ex Judaeis est. Multum dedit Judaeis; sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe, cui adjunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, qui est Christus, copularentur. Unus enim paries a Judaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes distabant, donec in angulo conjunguntur. Alienigenae autem et hospites erant Gentes, et peregrini a testamento Dei. Secundum ergo hoc dictum est: Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Judaeorum dictum est, sed non omnium Judaeorum, non reproborum Judaeorum: sed de qualibus fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt. Non repulit enim Deus plebem suam quam praescivit. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Jam dudum prophetam dixerat: vidit alia dicere eum, cum quo loquebatur, qui etiam plus esset quam propheta. Et quid respondit, videte: Dicit ei mulier: Scio, quia Messias veniet, qui dicitur Christus; cum ergo venerit, ille nobis omnia demonstrabit. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Judaei, et nos de monte contendimus; cum ille venerit, montem spernet, et templum evertet. Docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate oportet adorare. Sciebat, quis eam posset docere, sed jam docentem nondum agnoscebat. Jam ergo digna erat, cui manifestaretur. Messias autem unctus est: unctus enim Graece Christus est, Hebraice Messias. Ergo dicit ei mulier: (25) Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. Cum ergo venerit, ille nobis annuntiabit omnia.

26. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor te cum. Vocavit virum suum, factus est vir caput mulieris, factus est Christus caput viri. Jam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc, Ego sum, qui loquor te cum, jam ultra quid diceret, quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat, crede mihi? (27. ) Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. (28. ) Nemo tamen dixit, quid quaeris? aut quid loqueris cum ea? Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit ad civitatem. Audito Ego sum, qui loquor te cum, et recepto in corde Christo Domino, quid faceret nisi jam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Projecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, projiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria. Hydria vas erat, unde aqua hauriebatur; Graeco nomine appellatur hydria, quoniam Graece, aqua, hud�r~g dicitur, tanquam si aquarium diceretur. Projecit ergo hydriam, quae non jam usui, sed oneri fuit, avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abjecto cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: (29) Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci. Projecit hydriam, et abiit, et nuntiavit civitati pedetentim, ne illi quasi jam irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Ait enim: Venite et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecunque feci: nunquid ipse est Christus?

30, 33. Exierunt de civitate, et veniebant ad eum, et rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos, et venerant. Ille autem dixit: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Nunquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intelligat aquam? Ecce discipuli nondum intelligunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et jam instruit, ut magister, non per circuitum, sicut illa cujus adhuc virum requirebat, sed jam aperte dicit eis Jesus: (34). Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui me misit. Ergo et potus ille erat in illa muliere, ut faceret voluntatem ejus qui eum misit. Ideo dicebat: Sitio, da mihi bibere: scilicet, ut fidem in ea operaretur, et fidem ejus biberet, et eam in corpus suum trajiceret: corpus enim ejus est Ecclesia. (35). Ergo, inquit, ipse est cibus meus, ut faciam voluntatem ejus qui me misit. Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis [venit]? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis ad messem, ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia jam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est? In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, et alius qui seminat, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.

38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis. Alii laboraverunt, et vos in eorum laborem introistis. Quid ergo? Messores misit, non seminatores. Quo messores? ubi jam alii laboraverunt. Nam ubi jam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, jam maturum factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? ubi jam prophetae praedicaverunt: ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, sed messores erant, unde ad illam mulierem pervenerat, quae ait: Scio quia Messias venit? Jam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in eorum labores introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Jacob. Legite labores illorum: in omnibus eorum laboribus est prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri patriarchae, et omnes prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo jam in Judaea messis parata erat. Merito ibi tanquam matura seges fuit, quando tot millia hominum pretia rerum suarum afferebant; et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur. Vere matura messis! Quid inde factum est? De ipsa messe ejecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ipsa messe dicitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Ad istam ergo messem non apostoli, sed angeli mittuntur. Messores, inquit, angeli sunt. Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat in fide purgari. Illa ergo messis jam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat, et qui metit? Disparis temporis labores habuerunt, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam.

39-42. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum, propter sermonem ejus, non propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecunque feci. Cum venissent autem ad illum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret; et mansit ibi duos dies, et multo plures crediderunt propter sermones ejus; et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus, ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier prima nuntiavit, et ad mulieris testimonium crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret; et mansit ibi biduo, et plures crediderunt. Et cum credidissent, dicebant mulieri: Non jam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt Christiani. Christus nuntiatur per Christianos amicos; tanquam illa muliere, hoc est, Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt. Credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta charitatis; et multo plures in eum credunt firmius, quoniam vere ipse est Salvator mundi.

43-44. Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit: quia propheta in sua patria honorem non habet. Confirmatis vero in fide et charitate Samaritanis, id est Gentibus, revertitur novissimis diebus hujus saeculi in patriam, in qua necdum honorem habuit. De qua ipse in hoc loco testatur, quia propheta in sua patria honorem non habet. In patria vero miracula fecit, et non crediderunt in eum; in Samaria non fecit, tamen crediderunt, unius feminae testimonio incitati. Mundus credidit apostolicae Ecclesiae praedicatione, quae est una columba, incitatus; patriae vero terrenae, nec ipso Christo praedicante, nisi pauci crediderunt. Et hoc est quod in alio loco ejusdem Evangelii ait: Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Majora opera fuerunt totius mundi fides per apostolicam praedicationem, quam Christi; qui in Judaea paucos admodum salvavit, in tantum paucos, ut discipuli sui pene omnes, praeter duodecim, dimiserint eum, sicut dictum est: Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam cum illo non ambulabant. (45). Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt [eum] Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo, et ipsi ascenderunt ad diem festum; forte miraculorum curiositate incitati, non voluntate praedicationis audiendae. (46). Venit ergo iterum Jesus in Cana Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Quasi diceret: Quamvis plena domus esset discumbentium, ubi miraculum in conspectu illorum fecit Christus, tamen pauci crediderunt in eum, dicente evangelista: Et crediderunt in eum discipuli ejus. Et forsitan ad verecundiam dictum est civium suorum, et ad laudem alienigenarum; nam Galilaei cives fuerunt Christi, et Samaritani alienigenae fuerunt, ut in sacra legitur historia.

46. Erat autem quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Regulus vero diminutivum nomen est a rege; et ideo forsitan regulus dicitur iste, qui salutem poposcit filio suo, quia plenam non habuit fidem. Habuit, et non habuit, ideo audivit: (18). Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Qui enim salutem quaerebat pro filio, procul dubio credebat: neque enim ab eo quaereret salutem, quem non crederet Salvatorem. Quare ergo dicitur, nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante credebat quam signum videret? Sed mementote quod petiit, et aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet et sanaret filium ejus. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illo credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus, ubi non esset Deus. Ex magna ergo parte diffusus est, quia honorem non dedit majestati, sed praesentiae corporali: et salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit Deum. Sed Dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur indicat, solo jussu salutem reddidit, qui voluntate omnia creavit. Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quoniam, sicut, alio evangelista attestante, didicimus, centurio ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Cui a Jesu protinus respondetur: Ego veniam, et curabo eum. Quid est quod regulus rogat ut ad ejus filium veniat, et tamen corporaliter ire recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cum que pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime pervidemus. Dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster, ut ostenderet quia quae alta sunt hominum, sanctis despicienda sunt; et quae despecta sunt hominum, despicienda non sunt sanctis, ad filium reguli ire noluit, et ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus, pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Hoc est quod Apostolus ait: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.

50, 51, 52. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Incipit enim jam fidem habere in sermone Jesu, et ideo sanitatem meruit filii; et qui ex parte dubius venit, fidelis recessit, et ideo sanitatem meruit filii. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, nuntiantes quod filius ejus viveret. Interrogavit ergo horam ab eis, in qua melius habuerat. Dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. Septenarius numerus sanctificatus est in donis Spiritus sancti, in quo sanitas omnibus credentibus constat, quia in sancto Spiritu, qui est donum Dei, remissio est omnium peccatorum credentibus. Septenarius quoque numerus, si dividitur in tria et quatuor, sanctam Trinitatem significat in trinario numero; et omnium creaturarum perfectionem in quaternario, propter quatuor elementa plenaria, et quatuor plagas mundi, et quatuor anni tempora. Quae omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso creata sunt, constant et gubernantur, quomodo in ipso vivimus, movemur et sumus.

53. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse, et domus ejus tota, quia nuntiatus est ei filius ejus sanus. Ad solum ergo sermonem crediderunt plures Samaritani; ad illud autem miraculum sola domus illa credidit. Quae res protendit in multitudine fidem Gentium, et in paucitate fidem Judaeorum. Gentes vero solo sermone, id est, praedicatione apostolica crediderunt; Judaei vero signa viderunt ipsum Dei filium facientem, et tamen pauci crediderunt ex eis.

Delectatio divinorum eloquiorum, et dulcedo intelligendae sanctae Scripturae, et maxime humilis evangelicae veritatis, in qua verborum honesta simplicitas patet et sensuum alta profunditas latet, adjuvante ipso Domino qui dat suavitatem ut terra nostra det fructum suum, et nos ad loquendum et vos ad audiendum exhortatur. Atque utinam tam efficax nobis esset loquendi sensus quam vobis studiosa audiendi data est diligentia; dum video sine fastidio vos audire, et gaudeo palato cordis vestri, a quo id quod salubre est non respuitur, sed cum aviditate percipitur et utiliter continetur. Loquamur ergo vobis et nunc de evangelica lectione in qua duo pariter miracula humanae sanitatis leguntur, unum invisibiliter per angelicam administrationem, alterum per Dominicam praesentiam visibiliter exhibitum. Sed utriusque nobis sunt breviter exponenda mysteria, ne prolixae lectionis prolixa quoque explanatio cuiquam forte gravior existat.

Caput 5

1, 2, 3, 4. Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum. Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacunque detinebatur infirmitate. Probatica piscina quae quinque porticibus cingebatur, populus est Judaeorum, legis undique custodia ne peccare debeat munitus. Recte etenim lex, quae quinque libris Moysi descripta est, quinario numero figuratur; recte populus, qui in quibusdam munditiam vitae servare, in quibusdam vero solebat immundorum spirituum tentamentis agitari, per aquam significatur piscinae, quae nunc placida ventis stare, nunc eis irruentibus turbari consueverat. Et bene piscina eadem probatica vocatur: probata quippe Graece oves dicuntur. Quia erant nimirum in illo populo, qui dicere Domino nossent: Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi in saecula. Vulgo autem probatica, id est, pecualis piscina fertur appellata, quod in ea sacerdotes hostias lavare consueverint. Multitudo languentium, quae in memoratis porticibus jacebat, aquae motum exspectans, significat eorum catervas, quae legis verba audientes, suis se hanc viribus implere non posse dolebant, atque ideo Dominicae auxilium gratiae totis animae affectibus implorabant. Caeci erant, qui necdum perfectum fidei lumen habebant; claudi erant, qui bona quae noverant, operandi gressibus implere nequibant; aridi, qui quamlibet oculum scientiae habentes, pinguedine tamen spei et dilectionis egebant. Tales in quinque porticibus jacebant, sed nonnisi in piscina angelo veniente sanabantur; quia per legem cognitio peccati, gratia autem remissionis nonnisi per Jesum Christum facta est. Hunc designat angelus, qui invisibiliter descendens in piscinam, ad suggerendam vim sanandi movebat aquam. Descendit enim carne indutus magni consilii angelus, id est, paternae voluntatis nuntius, in populum Judaeorum, et movit peccatores factis ac doctrina sua, ut occideretur ipse, qui sua morte corporali non solum spiritaliter languentes sanare, sed et mortuos vivificare sufficeret. Motus ergo aquae passionem Domini, qua mota turba a Judaeorum gente facta est, insinuat; et quia per eamdem passionem redempti sunt credentes a maledicto legis, quasi descendentes in aquam piscinae turbatam sanabantur, qui eatenus jacebant in porticibus aegroti. Legis siquidem littera, quae nescientes quid agendum, quid vitandum esset, docuit; nec tamen edoctos, ut sua decreta complerentur, adjuvit, quasi eductos de sedibus ignorantiae prioris, in porticibus suis continebat, nec sanabat languidos: gratia autem Evangelii, quae per fidem ac mysterium Dominicae passionis sanat omnes languores iniquitatum nostrarum, a quibus in lege Moysi non potuimus justificari, quasi electos de porticibus legis aegrotos in aquam piscinae turbidam, ut sanari possint, immittit, quia a peccatis quae lex ostenderat per aquam baptismatis abluit, testante Apostolo: Quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus; consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Bene autem dicitur quia qui primus descendisset post motum aquae, sanus fiebat, a quocunque languore tenebatur; quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Et qui in unitate catholica Christi mysteriis imbuitur, sanus fit a quocunque peccatorum languore detinebatur; quisque autem ab unitate discrepat, salutem quae ab uno est, consequi non valet. Haec de primo evangelicae lectionis miraculo quod Dominus dedit locuti, nunc de secundo quod ipse dederit, fraternitati vestrae loquamur, in quo etiam ipso unus commendatur sanatus: non quia omnipotentis pietas Salvatoris omnes quos ibi languentes invenit, sanare nequit, sed ut doceret, praeter unitatem catholicae fidei nullum cuilibet locum patere salutis.

5. Erat autem quidam homo ibi, inquit, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Homo iste multorum infirmitate detentus annorum significat peccatorem quemlibet, enormi scelerum magnitudine vel numerositate depressum, cujus significando reatui, etiam motus temporis, quo iste languebat, congruit; nam duodequadraginta annos habebat in infirmitate: quadragenarius autem numerus, qui denario quater ducto conficitur, pro perfectione rectae conversationis solet in Scripturis accipi; quia quisquis perfectam conversationem egerit, legis profecto decalogum per quatuor sancti Evangelii libros implet: ad quam nimirum perfectionem duo minus habet, qui a Dei et proximi dilectione, quam legis pariter et Evangelii Scriptura commendat, vacuus incedit. Quod etiam mystice Dominus sanans infirmum docuit, cum ait:

8. Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Surge enim dicitur, vitiorum torporem, [in] quibus diu languebas, excute, et ad exercitium virtutum, quibus perpetuo salveris, erigere. Tolle grabatum tuum, id est, porta. Diligis proximum tuum? Patienter ejus infirma tolerando porta, qui te adhuc tentationum fasce depressum diu patienter que sustinuit. Alter, enim, alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Et sicut alibi dicitur: Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Ambula autem; toto corde, tota anima, tota virtute Deum dilige, et ut ad ejus visionem pertingere merearis, quotidianis bonorum operum passibus de virtute in virtutem progredere, nec fratrem quem sufferendo ducis ob amorem ejus ad quem pergis, deseras; nec ob fratris amorem, ab illo quaerendo cum quo manere desideras, intentionem recti incessus avertas; sed ut perfecte possis salvari, surge, tolle grabatum tuum et ambula, id est, relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre, et in universis quae agis, vide ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndum faciem tui festines Redemptoris. Surge bona operando, porta grabatum diligendo proximum, et ambula exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Sed o mira perfidorum dementia! qui ad tam inopinatam diu languentis sanationem credere ac spiritaliter sanari debuerant, e contra scandalizantur, et salvato pariter ac Salvatori calumnias struunt. Salvato quidem, quia sabbato grabatum tulerit; Salvatori autem, quia sabbato illum salvari, et grabatum tolli praeceperit, quasi melius ipse diem sabbati quam tanta divinitatis potentia nosset. (10). Dicebant, inquit, Judaei illi qui sanus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Litteram legis stulte defendebant ignorando dispensationem ejus, qui legis quondam edicta per servum decernens, nunc ipse adveniens eamdem legem gratia mutare disposuit; ut quod juxta litteram diu carnales carnaliter observabant, deinceps spiritales spiritaliter observandum cognoscerent. Sabbato quippe carnali, quod juxta litteram custodiebatur, populus ab omni opere servili die septima vacare praeceptus est; spiritale autem sabbatum est in luce gratiae spiritalis, quae septiformis accipitur, quia non una, sed omni die nos ab inquietudine vitiorum manere feriatos oportet. Si enim juxta vocem Dominicam, omnis, qui facit peccatum, servus est peccati, patet liquido quia peccata recte opera servilia intelliguntur, a quibus quasi in die septima in praeceptione gratiae spiritalis, immunes incedere jubemur, nec solum a pravis continere, sed et bonis insistere factis. [Quod] in hac quoque lectione Dominus typice ostendit, cum eum qui duodequadraginta annos languebat, in die sabbati non solum surgere, verum etiam grabatum tollere et ambulare praecepit: videlicet insinuans eos qui longo vitiorum languore tabescunt, et Dei ac proximi dilectione inanes, quasi a perfecta virtutum summa duo minus habent, jam per donum sancti Spiritus a vitiis posse resurgere, eorum que discusso torpore, cum fraternae dilectionis onere ad visionem debere sui properare conditoris. Nam sequitur:

14. Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit ei: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quod autem is qui sanatus est Jesum non in turba adhuc positus, sed post in templo cognoscit, mystice nos instituit ut si vere conditoris nostri gratiam cognoscere, si ejus amore confirmari, si ad ejus visionem pervenire desideramus, fugiamus sollicite turbam, non solum turbantium nos cogitationum affectuum que pravorum, verum etiam hominum nequam, qui nostrae sinceritatis possunt impedire propositum, vel mala videlicet exemplo suo monstrando, vel bona nostra opera deridendo, aut etiam prohibendo. Confugiamus seduli ad domum orationis, ubi secreta libertate Dominum invocantes, et de perceptis ab eo beneficiis gratias agamus, et de perceptionis humili devotione precemur. Imo etiam ipsi templum Dei sanctum, in quo venire et mansionem facere dignetur, existere curemus, audientes ab Apostolo: Quia corpus vestrum templum est Spiritus sancti, qui in vobis est. Inter quae diligentius intuendum, fratres mei, quod inveniens in templo quem sanaverat, Dominus ait illi: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quibus verbis aperte monstratur quia propter peccata languebat, nec nisi dimissis eisdem peccatis poterat sanari; sed qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere. Unde et caute praemonuit ne amplius peccando gravioris sibi sententiam damnationis contraheret. Quod non ita sentiendum est, quasi omnis qui infirmatur, ob peccata infirmetur. Saepe infirmatur homo ne extollatur in donis Dei, sicut de Paulo apostolo legitur; saepe ut probetur, tribulatur, sicut beati Job patientia tribulata et probata est; saepe infirmitas pro castigatione datur, ut illud: Flagellat Deus omnem filium, quem recipit; quibusdam vero infirmitas pro gloria Dei datur, ut de caeco nato, vel de Lazaro legitur. Novit Dominus pro quo quemlibet jubeat infirmari, vel dimittat saepe occulto hominibus judicio, sed nunquam injusto. Sed discamus flagellis piissimi Redemptoris nostri humiliter substerni, arbitrantes nos minus pati quam meremur, semper illius sententiae memores: Quia beatus homo, qui corripitur a Domino. Et ipse in Apocalypsi: Ego, inquit, quos amo, arguo et castigo. Longaevo autem languenti, interius exterius que sanato, id est, et a flagellis apertae castigationis et a peccatis quibus haec merebatur erepto; Judaei e contra male intus languidi jam deterius aegrotare incipiunt, persequendo videlicet Jesum, qui hoc faceret in sabbato. Persequebantur autem eum quasi legis auctoritatem simul et divinae operationis exempla secuti; quia et Dominus sex diebus mundi perfecta creatione, septimo requievit ab omnibus operibus suis, et populum sex diebus operari, septimo vacare praeceperit; non intelligentes quia carnalia legis decreta paulatim erant spiritali interpretatione mutanda, apparente illo qui non tantum legislator, sed et finis legis est Christus, ad justitiam omni credenti; neque animadvertentes quia conditor in die septima non ab opere mundanae gubernationis et annuae, imo quotidiana rerum creatarum substitutione, sed a nova creaturarum institutione cessavit. Quod vero dicitur, Requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis, ita intelligendum est, cessasse Deum a novarum conditione creaturarum. Quid vero hic ipsa Veritas ait?

17. Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Operatur Pater et Filius, ut naturarum diversitas permaneat, quae in prima conditione mundi conditae sunt. Ideo dictum est in Psalmo: Qui finxit singillatim corda eorum, non incognita animarum genera, sed ejusdem substantiae animas, quae in primo homine condita est, reformat. Quapropter Psalmista cum non solum primordialem mundi creationem, sed et quotidianam creaturae gubernationem ad laudem creatoris referret, ait inter caetera: Omnia in sapientia fecisti. Si autem Christum Dei virtutem et Dei sapientiam recte confitemur, et omnia in sapientia fecit ac regit Deus, constat nimirum quia Pater usque modo operatur, operatur et Filius; ergo Pater meus, inquit, non solum sex, ut putatis, diebus primis operatus est, verum usque modo operatur, non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant propagando. Et ego operor, subauditur, usque modo, cum eo cuncta disponens, regens, accumulans; ac si aperte dicat: Quid mihi invidetis? Cur me vituperatis, caeci legis lectores, quod in forma hominis sabbato salutem unius hominis operatus sim, qui in natura divinitatis una cum Deo Patre totum genus humanum, imo totam mundi machinam, et cuncta visibilia et invisibilia quietus semper operor? Sed ipsi talis ac tanti mysterii minus capaces, propterea magis quaerebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. In eo maxime dolebant, quia is quem verum ex infirmitate carnis hominem cognoverant, verum se Dei Filium credi voluisset, id est, non gratia adoptatum, ut caeteros sanctos, quibus loquitur Propheta: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes; sed natura Patri per omnia aequalem.

Notandum sane quod dictum est, aequalem se faciens Deo, a Judaeorum persona dictum, qui putabant Dominum Jesum praedicando se facere quod non esset, et non veraciter intimare quod esset. Commoti igitur Judaei, et indignati sunt. Merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo; sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant; habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro enim illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat: non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit Christus, (catholicis loquor,) nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, non caro tantum; sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Recensete de Verbo, quod nostis. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hic aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: hac carne major est Pater. Ita Pater et aequalis et major: aequalis Verbo, major carne; aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Commotis vero et turbatis Judaeis, quia se aequalem Christus Patri fecit, qui hominem tantummodo intellexerunt, non Deum; carnem viderunt, divinitatem non crediderunt; dixit enim:

19. Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Non alia opera facit Pater quae videat Filius, et alia Filius cum viderit Patrem facientem; sed eadem opera ipse Pater et Filius facit. Secutus enim ait: Quaecunque ille fecerit, haec [et] Filius similiter facit. Non cum ille fecerit, alia Filius similiter facit: sed quaecunque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater; si per Filium facit Pater quae facit, non alia Pater, alia Filius facit, sed eadem opera sunt Patris et Filii. Et quomodo eadem facit Filius, eadem et Pater similiter. Ne forte eadem, sed dissimiliter: Eadem, inquit, et similiter. Et quomodo possit eadem non similiter, dum omnia, quae Pater facit, per Filium facit? Sicut dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ideo similiter dixit, quia eadem facit Filius, quae facit et Pater: quia una Patris et Filii in divinitate substantiae est operatio, una voluntas et potestas, una vita et essentia, et aequalia omnia sunt in Patre et Filio, nisi quod Pater pater est, et Filius filius est. Separatio est in personis, sed unitas in natura. Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Non debemus carnaliter intelligere hanc sententiam, quasi duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis, alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis; quae omnia phantasmata cordis sunt. Talis cogitatio procul a pectoribus Christianis expellenda est. Ergo de Filio et Patre praesentis docet lectionis exemplum, quia nec Pater minorem quam Filius, nec Dei Filius majorem, quam Pater habet personam, cum Patri et Filio nulla distantia divinitatis sit, sed una majestas. Quod enim ait Filium nihil facere, nisi quod viderit Patrem facientem, non corporaliter intelligendum est, quia non corporalibus modis Deus videt: sed visus ei omnis in virtute naturae est; neque enim partitio esse poterit in simplici natura divinitatis; sed [idem est] Filio videre Patris opera, cum Patre aequaliter facere, quia idem est Filio videre et esse. Ideo subjecit: Omnia enim quaecunque facit Pater, eadem et Filius facit similiter. Significationem unius naturae ostendit et unius operationis, quia communis [est] operatio Patris et Filii, quorum est una natura, una etiam et operatio. Ideo consequenter subjunxit: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam. Ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius; et ne qua ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia quae ipse faceret, monstraret, continuo ait: Et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini.

21. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit quae mirentur. Et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos, sic et Filius quos vult vivificat. Exaequata virtus est indissimilis per naturae unitatem, et demonstratio operum non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit. Demonstrare enim Patrem, est per Filium facere quae facturus est. Nam majora opera sunt resurrectio mortuorum quae erit in novissimo die, quam istius languentis sanitas, qui Christi verbo sanatus est. Ex quo nata est hujus occasio tota sermonis; dicit enim: Ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstraret aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem. Quae sunt tamen illa majora? Hoc enim facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Non alios ergo Pater, alios Filius: sed omnia per ipsum; ipsos itaque Filius quos et Pater: quia non alia, nec aliter, sed haec Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote, quia Filius quos vult vivificat. Tenete hic ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Filius quos vult vivificat, et Pater quos vult vivificat: et ipsos Filius, quos et Pater: ac per hoc eadem Patris et Filii [et] potestas est et voluntas, eadem quoque vita et vivificatio mortuorum. Et ideo dicit: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat quos vult, sic et Filius quos vult vivificat. Non enim alios Pater, alios Filius vivificat; sed una potestas unam vivificationem facit; quae etiam potestas uno honore honoranda est. Et ideo consequenter subjunxit:

22, 23. Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Patrem, non honorificat Filium. Pater non judicat quemquam, quia Patris persona hominem non suscepit, nec in judicio videbitur: sed sola Filii persona, in ea forma quae judicata est injuste, et juste judicabit vivos ac mortuos. Nec enim Filius videbitur in judicio in ea natura qua consubstantialis est Deo Patri, sed in ea qua consubstantialis est matri, et homo factus est. Ita intelligendum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ac si diceretur: Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium; quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. Quod ne conjicere potius quam aperte demonstrare videamur, proferimus ejusdem Domini certam manifestam que sententiam, qua ostendimus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, quia judex forma filii hominis apparebit. Quae forma non est Patris, sed Filii, nec [ea] Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre: ut sit in judicio conspicuus bonis et malis.

Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Patrem, non honorificat Filium. Quid est enim honorificare Patrem, nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus quia Deus est, et aliud, cum tibi commendatur Deus quia Pater est. Cum tibi Deus quia Deus est commendatur, creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur, spiritus quidem summus, aeternus, invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi Pater quia pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur, quia Pater non dici potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi: Honorifico Patrem; scio enim quod habeat Filium, et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem: corrigit te ipse Filius, et revocat [te] dicens: Ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, nec Patrem honorificat, qui misit illum. Ego, inquis, majorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim tibi aliud videtur ista sententia, nisi quia Pater aequalem sibi Filium generare aut noluit aut non potuit? Si noluit, invidit; si non potuit, defecit. Non ergo vides, quia ita est sentiendum: Ubi majorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem. Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Filium et Patrem.

24. Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiet a morte ad vitam. Non nunc transit, jam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite, qui verbum meum audit: et non dixit: credit mihi; sed, credit ei, qui misit me. Verbum ergo Filii audiat, in Patre credat. Quare Verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquendi nobis fidem accommodamus? Quid ergo voluit dicere, qui verbum meum audit, et credit ei, qui misit me, nisi quia verbum ejus est in me? Et quis est, qui audit verbum meum, nisi, qui audit me? Qui credit in me, credit etiam ei qui misit me: quia cum illi credit, verbum ejus credit; cum autem verbum ejus credit, mihi credit, quia Verbum Patris ego sum. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita. Cum ergo transierit in vitam, non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit, perierat, et inventus est. Fit proinde jam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam vitam; a morte infidelitatis ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis ad vitam justitiae. Est ergo et ista resurrectio mortuorum. Aperiat illam plenius, et lucescat nobis, ut coepit.

25. Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. Hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est, id est, sic eum propter se factum accipiunt minorem Patre in forma servi, ut credant quia aequalis est Patri in forma Dei. Et ideo sequitur, et hoc ipsum commendans dicit: (26) Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio gratiam habere in semetipso. Quod ergo ait, Dedit Filio vitam habere in semetipso, breviter dicam: Genuit Filium, vitam in se habentem. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam, sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo, Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater propter Filium est, Filius vero et quod [Filius] est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit: Vitam dedi Filio, ut haberet eam in semetipso, tanquam diceret: Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium, qui esset vita in semetipso. Pro eo enim, quod genuit, voluit intelligi dedit. Tanquam si cuidam diceremus: Dedit tibi Deus esse. Sequitur enim et dicit:

27. Et dedit ei potestatem facere judicium, quia Filius hominis est. Puto nihil esse manifestius; nam quia Filius Dei est, aequalis est Patri; non accipit hanc potestatem judicium faciendi, sed habet illam cum Patre in occulto. Accipit autem illam, ut boni vel mali eum videant judicantem, quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibetur et malis. Nam visio formae Dei non nisi mundis corde, quia ipsi Deum videbunt. Id est, solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia ostendet seipsum illis. Et ideo vide quid sequatur: (28) Nolite mirari hoc, inquit. Quid nos prohibet mirari? nisi illud quod revera miratur omnis qui non intelligit? ut ideo diceret Patrem dedisse ei potestatem judicium facere, quoniam Filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, quoniam Filius Dei est. Sed quia Filium Dei secundum id quod in forma Dei aequalis est Patri videre iniqui non possunt, oporteat autem et judicem vivorum et mortuorum, cum coram eo judicabuntur, et justi videant et iniqui; Nolite, inquit, hoc mirari. (29). Quoniam veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala gesserunt, in resurrectionem judicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, ut resurgentes omnes viderent eum in forma in qua videri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad vitam aeternam. Quae est autem vita aeterna, nisi illa visio quae non conceditur impiis? Ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quomodo et ipsum Jesum Christum, nisi quemadmodum unum verum Deum, qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis. Secundum autem illam visionem bonus est, secundum quam visionem Deus apparet mundis corde, quanquam bonus Deus Israel rectis corde. Quando autem judicem videbunt mali, non eis videbitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae: in numero itaque malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum, quaerens ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus Deus. Cum et hominem alio loco dicat bonum ipse Dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam videtur Deus, sed ad gaudium supernum: duas hic resurrectiones ipse Dominus Christus in his verbis nobis demonstrat. Primam quae in fide est resurgendo a peccatis, de qua ait: Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, in qua mortui audient vocem Filii Dei. Alteram ubi ait: Amen amen dico vobis, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Illa prior est resurrectio animarum, ista sequens resurrectio erit corporum. Qui vero in hac prima resurgit, in secunda resurget ad gloriam. Qui vero in hac prima non resurgit, in secunda tamen resurget, sed ad poenam. Utramque facit Deus per Christum. Qui hic resurgit per eum, ibi resurget ad eum. Qui hic per eum non resurgit, nec ibi ad eum resurget. Hora autem nunc est, ut resurgant mortui; hora erit in fine saeculi, ut resurgant mortui. Sed resurgunt nunc in mente, tunc in carne. Resurgant nunc in mente per Verbum Dei, Filium Dei: resurgent tunc in carne per Verbum Dei, carnem factum filium hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est; nec tamen recedit a Filio Pater: quomodo ergo non ipse venturus est? quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem compunxerunt. Forma illa erit judex, quae stetit sub judice; illa judicabit, quae judicata est: judicata est enim inique, judicabit juste. Talis apparebit judex, qualis videri possit et ab eis, quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Distinctio est inter illud verbum quod superius dixit, quod mortui audient vocem Filii Dei, et inter illud quod hic ait: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei. Ibi vero ait: audient, id est, obedient. Ideo ista resurrectio est ad vitam, illa vero quae futura est, de qua dicit, audient vocem Filii Dei, audient ut resurgant ad judicium; non addit hic ad vitam, quia omnes ad gloriam non resurgent, sed multi ad poenam. Ideo addidit de futura resurrectione: Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii, id est, damnationis, quia hic judicium pro poena posuit. Tunc erit ultima pala, quae separat bonos a malis, triticum a paleis. Tunc ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. Sequitur autem:

30. Non possum a me ipso facere quidquam, sed sicut audio, judico, et judicium meum justum est. Fortassis ideo dixit, non possum a me ipso facere quidquam, quasi dixisset: A me ipso non sum, sed a Patre. Pater enim a nullo alio est, Filius enim a Patre est. Ideo dixit: Sicut audio, judico, quia unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut audit, judicat; audit videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. Non judicat a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus est, ut diximus. Ab ipso enim audit et Filius, a quo genitus est, quia non est a se ipso, sed ab illo, a quo genitus est. A quo illi est intelligentia, ab illo utique et scientia. Ab illo igitur audientia, quae nihil est aliud quam scientia. Potest quoque hoc ipsum quod dixit, sicut audio, judico, de humanitatis natura intelligi, quam Dei Filius ex virgine sumpsit. Cum ageret de resurrectione animarum, non dicebat, audio, sed judico. Audio enim, tanquam praecipientis Patris imperium. Jam ergo sicut homo, sicut quo major est Pater; jam ex forma servi, non ex forma Dei. Sicut audio, judico, et judicium meum justum est. Unde est judicium justum hominis? Quia sequitur:

Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ista missio, incarnatio est Christi, quae ad hoc facta est ut paterna voluntas in salutem humani generis per eum efficeretur. Videtur enim in hoc loco ex his verbis Salvatoris nostri, velle eum insinuare nobis duas naturas in se esse, et veram habere animam, in qua sola voluntas est; quae etiam tanta conjunctione commista est divinitati, ut tota voluntas in ea spiritalis fuerit, non animalis, id est, carnalis. Nam consequenter subjunxit:

31. Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum. Sicut in consequentibus dixit: Si glorifico me ipsum, gloria mea nihil est; sed qui misit me Pater, ipse me glorificat: sic et hic dictum est: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum. Et paulo post: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me. Nunc in se naturam hominis demonstrat; nunc in Dei majestate aequalem se significat Patri; nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis ostendens; nunc doctrinam suam se non dicere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. Nam hic ait: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum; et paulo post: Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum. Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem carnis? Nam et illud quod dixit: Non veni facere voluntatem meam, et Filius a se nihil potest facere, et alia multa hujusmodi; quae omnia non infirmant FIlium, neque depreciant, nec a Patre disjungunt: siquidem et haec ideo sunt posita, ut vera incarnatio noscatur. Nam quod dicit: Ego de Patre exivi, ego in Patre, et Pater in me; ego et Pater unum sumus, et qui me videt, videt et Patrem; et sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat: vera ejus divinitas approbatur: quia voluntas Patris et Filii, una operatio, una denique gratia, eadem que gubernatio est, sicut magister gentium docet ita scribens: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

32. Alius est qui testimonium perhibet de me. In sequentibus ostendit quis sit ille alius, qui testimonium perhibet de se, ubi ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me. Testimonium Patris est de Filio in baptismo, ubi vox facta est de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit. Simile quoque testimonium in monte sancto perhibuit Pater, audientibus tribus discipulis de Filio suo. Et scio quia testimonium ejus verum est. Omne verum, a veritate verum est: Deus enim veritas est. Et quidquid verum est, a Deo verum est. Atque id testimonium dixit, quid sit: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adjunxit, Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Ipsa que opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater qui misit eum. Perhibuit Joannes testimonium de Christo tanquam lucerna, non ad sanandos amicos, sed ad confundendos inimicos. Jam antea praedictum erat a persona Patris: Paravi lucernam Christo meo; Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae. Sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo, quia illius hominis testimonium non erat opus. Nam ut quid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna [remaneat] homo, et lumen lucernae sibi sufficere arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen dicit in lucerna debere remanere. Dicit aliud testimonium Scriptura Dei, ubi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo; et in illa Scriptura Judaei spem posuerant, in lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei. Scrutamini, inquit, Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere. Ipsa testimonium perhibet de me, et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsum interrogate cui perhibet testimonium, et intelligite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen videbantur repudiare Christum tanquam adversarium institutis et praeceptis, quae Moyses tradidit, rursus eosdem ipse convincit tanquam de alia lucerna, dicens:

33-36. Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. Ego autem non ab homine accipio testimonium; sed haec dico, ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis exsultare ad horam in lucem ejus. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Omnes enim homines lucernae sunt, quia et incendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent. Nam et si ardebant, et exstinctae sunt, etiam putent. Permanserunt autem servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna: et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit: Non ego autem, sed gratia Dei me cum. Omnis ergo propheta ante Domini adventum lucerna est, de quo apostolus Petrus dicit: Habemus certiorem propheticum sermonem; cui benefacitis intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Lucernae itaque prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid apostoli, nonne lucernae? Etiam ipsi lucernae plane. Sol enim ille, non lucerna. Non accenditur et exstinguitur, sed est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. De Joanne dicitur: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. De Christo autem: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quid est, quod de Apostolis ipsa Veritas dicit? Vos estis lux mundi. Et Joannes evangelista: Non erat ille lumen. Nec Joannes per se erat lucerna, nec apostoli per se lumen, sed a lumine Christo ille lucerna, et illi illuminati ab eo, qui est sol verus oriens in cordibus fidelium. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim, quae dedit mihi Pater, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit. (37). Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Superius dixit: Testimonium non accipio ab homine. Hic causam reddit, quare ab homine testimonium non accepisset, quia habet testimonium Patris, et operum testimonia quae sunt majus quam hominum. Ergo haec missio incarnatio est Christi; incarnatio vero Christi, redemptio est nostra; redemptio vero nostra est ipsa Veritas, quae ait: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Subjunxit vero huic testimonio Patris de ipso Patre, quod Judaei vel magi, omnes que infideles, excaecatis mentibus veritatem divinitatis non possunt accipere, dicens:

38. Neque enim vocem ejus audistis unquam, neque speciem ejus vidistis; et verbum ejus non habetis in vobis manens. Dicit apostolus: Non enim auditores legis justificati sunt, sed factores verbi Dei. Id est Filius Dei non manet in eorum cordibus, quia non servant quae audiunt. Quod vero ait: Neque vocem ejus audistis, neque speciem ejus vidistis. In hoc ostendit substantiam divinitatis in comprehensibilem esse, et invisibilem, et vocem ejus non carnalibus audire potuisse auribus, sed spiritali intelligentia per gratiam sancti Spiritus intelligere vel amare, secundum quod unicuique datum erit. (39). Quia, quem misit ille, huic vos non creditis. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, et illae sunt quae testimonium perhibent de me, (40) et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. Non vultis venire, id est, non vultis credere, quia impossibile est sine fide Deo placere. Venire nostrum est ad Christum, id est, credere illum verum Filium Dei, et veram nos per illum habere salutem. Omnis enim Scriptura sancta testimonium perhibuit Christo, sive per figuras, sive per prophetas, sive per angelorum ministeria. Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Joannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri prophetae, et apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit testimonium operum suorum, quia per illa non nisi Deus perhibuit testimonium filio suo.

41. Claritatem ab hominibus non recipio. Id est, laudem humanam non quaero, quia non veni ministrari, sed ministrare; id est, non veni ut honorem ab hominibus acciperem carnalem, sed ut honorem hominibus darem spiritalem. (42). Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. Ideo dilectionem Dei non habuerunt, quia non crediderunt in eum, qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum. Ideo subjunxit: (43) Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me. Id est, non credidistis in me, quia ideo veni in mundum, ut glorificaretur nomen Patris. Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quis est qui venit in nomine suo, nisi ille qui gloriam propriam quaerit, et non illius qui misit illum? Quis est quem accepturi erunt Judaei, nisi Antichristum, qui venturus est gloriam propriam quaerere? Et hoc erit illis poena peccati, quia noluerunt veritati credere, ut crederent mendacio.

44. Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ad invicem accipitis; et gloriam, quae est a solo Deo, non quaeritis? Considerandum est intentius quantum sit jactantia et humanae laudis ambitio malum, pro quo ipsa Veritas ait, credere non posse quosdam, quia saecularis gloriae cupidi erant. Quae est humanae laudis cupiditas, nisi superbae mentis elatio? Vult de se homo aestimari, quod in se habere non studet. Alter est interius, alter foris videri desiderat. Humilitas vero gloriam quaerit a solo Deo, superbia ab hominibus. Inde Joannes Baptista ab ipsa Veritate tam excellenter laudatus est, ut non esset arundo vento agitata: quia non humanae laudis, nec odiosae vituperationis aura flante, flexibilis fuit. Ideo gloriam habuit a Deo Christo, quia gloriam non quaesivit humanam. (45, 46). Nolite putare, quia ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est, qui accusat vos Moyses, de quo vos maxime speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Ideo non accuso, quia non veni damnare, sed salvare; Moyses vero accusat, quia increduli estis voci illius. De me ille scripsit, dum ait: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis eum. Quid vero sequatur, attendite. Et erit omnis anima, quae non obedierit Prophetae illi, exterminabitur de populo Dei. (47). Si enim illius litteris non creditis, quomodo meis credetis verbis? Quidquid enim lex et prophetae scripserunt, omnia Christum venturum esse designabant. Si enim Judaei legi vel prophetis credidissent, [credidissent] utique et Christo. Post haec verba mystica, et profundissimae intelligentiae Domini nostri Jesu Christi, quibus partim suae divinitatis, partim et humanitatis arcana mysteria, vel tunc audientibus, vel nunc legentibus demonstrare voluit, quinque panum miraculo seipsum ostendere, quis esset, studuit. Idcirco consequenter evangelista adjunxit:

Caput 6

1, 2. Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et sequebatur illum multitudo maxima, quia videbant signa quae fiebant super his qui infirmabantur. Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Primo dicendum juxta historiam, quia mare Galilaeae, quod multis pro diversitate circumjacentium regionum vocabulis distinguitur, illis tantum in locis mare Tiberiadis vocabatur, ubi Tiberiadem civitatem aquis, ut aiunt, calidis salubrem habitationem ab occidente praemonstrat. Siquidem interfluente Jordane, duo de viginti passuum millibus in longum, et quinque extenditur in latum. Mystice autem mare, turbida ac tumentia saeculi hujus volumina significat; in quibus pravi quilibet injuste delectati, quasi profundis dediti pisces, mente ad superna gaudia non intendunt. Unde bene idem mare Galilaeae, id est, rota cognominatur, quia nimirum amor labentis saeculi quasi in vertiginem corda mittit, quae ad perennis vitae desideria non permittit erigi. De qualibus Psalmista: In circuitu, inquit, impii ambulant. Sed abeuntem trans mare Galilaeae Jesum multitudo maxima sequebatur, quae doctrinae, sanationis et refectionis ab eo coelestis munere summa perciperet. Quia priusquam Dominus in carne appareret, sola illum gens Judaea sequebatur credendo; postquam vero per incarnationis suae dispensationem fluctus vitae corruptibilis adiit, calcavit, transiit, maxima mox eum multitudo credentium secuta est nationum, spiritaliter instrui, sanari, ac satiari desiderans, et cum Psalmista deprecans: Domine ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam. Et iterum: Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum, sana me Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Et iterum de percipiendis ab eo vitae perpetuae alimoniis confisa: Dominus, inquit, pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit.

3, 4. Subiit ergo Jesus in montem, et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum. Quod autem subiens in montem Jesus, ibi sedebat cum discipulis suis; sed veniente ad eum multitudine descendit, atque hanc in superioribus reficit, quam in inferioribus paulo ante curaverat, nequaquam frustra factum credamus, sed ad significandum mystice quia doctrinam et charismata sua Dominus juxta percipientium capacitatem distribuit, infirmis quidem adhuc mentibus ac parvulis spiritu simpliciora monita committens et apertiora credens sacramenta; celsioribus autem quibusque, et perfectioribus sensu, secretiora suae majestatis arcana reserans, arctiora devotae conversationis itinera suggerens, et altiora praemiorum coelestium dona promittens. Denique cuidam sciscitanti quid faciens vitam aeternam possideret, quasi inferius adhuc posito communia suae dona largitatis impendit dicens: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem. Cui postmodum majora quaerenti, et velut ad montem virtutum ascendere cupienti, si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. Cujus discretionem moderaminis, non per se solum Dominus in carne docens exhibuit, verum nunc quoque per verbi sui ministros exhibere non cessat. Unde de eisdem sub unius boni servi persona testatur quia dare debeant conservis in tempore tritici mensuram, id est, pro captu audientium, opportune et mensurate verbi dapes suggerere. Quod vero propinquante Pascha Dominus turbas docet, et sanat, et reficit, possumus ita mystice interpretari, quia Pascha transitus dicitur; et quoscunque Dominus in terra munerum suorum suavitate recuperat, ad salubrem profecto transitum praeparat, ut carnales videlicet concupiscentias mentis sublimitate transcendant; infima mundi desideria, prospera pariter et adversa, coelesti spe et amore conculcent; et si necdum anima vel carne ad superna valent pertingere, quia hoc nimirum in futuro promittitur; quidquid tamen carnales quasi altum amplecti conspiciunt, comparatione aeternorum, quasi nihili despiciant, juxta exempla illius, qui videns impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, transiit temporalia, contemplando aeterna, et quasi jam non esse videbat, quem cito tollendum praevidebat.

5, 6, 7. Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Hoc autem dicebat, tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondens autem Philippus dixit ei: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Quod sublevasse oculos Jesus, et venientem ad se multitudinem vidisse perhibetur, divinae pietatis indicium est: quia videlicet cunctis ad se venire quaerentibus, gratia misericordiae coelestis occurrere consuevit; et ne quaerendo errare possint, lucem sui spiritus aperire currentibus. Nam quod oculi Jesu dona Spiritus ejus mystice designent, testatur in Apocalypsi Joannes, qui figurate de illo loquens: Et vidi, inquit, agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Spiritus Dei missi in omnem terram. Quod tentans Philippum Dominus, unde, inquit, ememus panes, ut manducent hi; provida utique dispensatione facit, non ut ipse, quae non noverat, discat, sed ut Philippus tarditatem suae fidei, quam magistro sciente ipse nesciebat, tentatus agnoscat, et miraculo facto castiget. Neque enim dubitare debuerat praesente rerum creatore, qui educit panem de terra, et vinum laetificat cor hominis, paucorum denariorum panes sufficere turbarum millibus, non paucis, ut unusquisque sufficienter acciperet, et jam saturatus abiret.

8-11. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces. Sed haec quid sunt inter tantos? Dicit ergo ei Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. Accepit ergo panes Jesus, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. Similiter et ex piscibus, quantum volebant. Quinque autem panes, quibus multitudinem populi saturavit, quinque sunt libri Moysi, quibus spiritali intellectu patefactis, et abundantiori jam sensu multiplicatis, auditorum fidelium quotidie corda reficit. Qui bene hordeacei fuisse referuntur, propter nimirum austeriora legis edicta, et integumenta litterae grossiora, quae interiorem intelligentiam spiritalis sensus quasi medullam celabant. Duo autem pisces quos addidit, psalmistarum non inconvenienter et prophetarum scripta significant, quorum uni canendo, alteri colloquendo, suis auditoribus futura Christi, et Ecclesiae sacramenta narrabant. Et bene per aquatilia animantia figurantur illius aevi praecones; in quo populus fidelium sine aquis baptismi vivere nullatenus posset. Sunt, qui putant, duos pisces qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem; ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat; quarum officium erat procellosis fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi; et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium, tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant; ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Puer, qui quinque panes et duos pisces habuit, nec tamen hos esurientibus turbis distribuit, sed Domino distribuendos obtulit, populus est Judaeorum, litterali sensu puerilis, qui Scripturarum dicta clausa se cum tenuit, quae tamen Dominus in carne apparens accepit, et quid intus haberent utilitatis ac dulcedinis, ostendit; quam multiplici spiritus gratia, quae pauca ac despecta videbantur, exuberarent, patefecit; et haec per apostolos suos, apostolorum que successores, cunctis nationibus ministranda porrexit. Unde bene alii evangelistae referunt, quia panes et pisces Dominus discipulis, discipuli autem ministraverunt turbis. Cum enim ministerium humanae salutis initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmatum est. Quinque siquidem panes, et duos pisces fregit, et distribuit discipulis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent omnia quae scripta essent in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de ipso. Discipuli apposuerunt turbis, quando profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Fenum, in quo discumbens turba reficitur, concupiscentia carnalis intelligitur, quam calcare ac premere debet omnis qui spiritalibus alimentis satiari desiderat. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Discumbat ergo super fenum, florem feni conterat, id est, castiget corpus suum, et servituti subjiciat; voluptates carnis edomet, luxuriae fluxa restringat, quisquis panis vivi cupit suavitate refici, quisquis supernae gratiae dapibus renovari, ne infima vetustate deficiat, amet. Quinque millia virorum qui manducaverunt, perfectionem vitae eorum qui verbo reficiuntur, insinuant. Virorum quippe nomine solent in Scripturis perfectiores quique figurari, quos feminea mollities nulla corrumpit: quales esse cupit eos, quibus dicit apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. Millenarius autem numerus, ultra quem nulla nostra computatio succrescit, plenitudinem rerum de quibus agitur indicare consuevit. Quinario vero numero quinque notissimi corporis nostri sensus exprimuntur, visus videlicet, auditus, gustus, olfactus et tactus. In quibus singulis quicunque viriliter agere, et confortari satagunt, sobrie, et juste, et pie vivendo, ut coelestis sapientiae mereantur dulcedine recreari; hi nimirum quinque millibus virorum, quos Dominus mysticis dapibus satiavit, figurantur. Nec praetereundum quod refecturus multitudinem gratias egit. Egit quippe gratias, ut et nos de perceptis coelitus muneribus gratias semper agere doceret, et ipse quantum de nostris profectibus gratuletur, de nostra spiritali refectione gaudeat, intimaret. Vultis etenim nosse, fratres, quantum Salvator noster nostrae gaudeat saluti? Narrat evangelista Lucas, dedisse eum discipulis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici, eorum que nomina scripta indicasse in coelis; et statim infert: In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Claret ergo, quia saluti ac vitae fidelium congratuletur, qui Patrem gratias agendo collaudat, quod ea quae superbientibus abscondit, humilibus spiritu secreta revelavit.

12. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. Quod autem saturata multitudine, jussit discipulos colligere quae superaverunt fragmentorum, ne perirent, hoc profecto signat quia pleraque sunt arcana divinorum eloquiorum, quae vulgi sensus non capit; nonnulla, quae per se quidem minus docti assequi nequeunt, sed a doctoribus exposita mox intelligere queunt. Haec ergo necesse est, ut qui valent, diligenter scrutando colligant, et ad eruditionem minorum suo dicto vel scripto faciant pervenire, ne alimenta verbi illorum desidia pereant, plebibus que tollantur, qui haec Domino donante interpretando colligere norunt. Sequitur:

(13) Collegerunt ergo, inquit, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. Quia duodenario numero solet perfectionis cujuslibet summa figurari, recte per duodecim cophinos fragmentorum plenos, omnis doctorum spiritalium chorus exprimitur, qui obscura Scripturarum, quae [per se] turbae nequeunt, et meditando colligere, [et meditata] et mandata litteris suo pariter ac turbarum usui conservare jubentur. Hoc ipsi fecere apostoli et evangelistae, non pauca legis et prophetarum dicta, mystica suis interpretatione addita inserendo opusculis; hoc sequaces eorum Ecclesiae toto orbe magistri, etiam integros nonnulli utriusque Testamenti libros, diligentiori explanatione discutiendo: qui quamlibet hominibus despecti, coelestis tamen gratiae sunt pane fecundi. Nam servilia cophinis solent opera fieri, unde de populo, qui in luto ac lateribus serviebat in Aegypto, dicit Psalmista: Manus ejus in cophino servierunt.

14. Illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Recte quidem dicebant Dominum prophetam magnum, magnae salutis praeconem jam mundo futurum. Nam et ipse prophetam se vocare dignatur, ubi ait: Quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. Sed necdum plena fide proficiebant, qui hunc etiam Deum dicere nesciebant. Ergo illi videntes signum quod fecerat Jesus, dixerunt: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Nos certiori agnitione veritatis et fidei, videntes mundum quem fecit Jesus, et signa quibus illum replevit, dicamus: Quia hic est vere mediator Dei et hominum, qui in mundo erat divinitate, et mundus per ipsum factus est; qui in propria venit humanitate, quaerere et salvare quod perierat, ac recreare mundum quem fecerat; qui cum suis fidelibus per praesentiam divinitatis est in mundo, omnibus [diebus] usque ad consummationem saeculi. (15). Jesus autem cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Datur ergo intelligi quod Dominus cum sederet in monte cum discipulis suis et videret turbas ad se venientes, descenderat de monte et circa inferiora loca turbas paverat. Nam quomodo fieri potest ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? Significat ergo aliquid, quod Dominus de alto descendit ad pascendas turbas. Pavit et ascendit. Quare ascendit, cum cognovisset quod vellent eum rapere et regem facere? Quid enim? Non erat rex, qui timebat fieri rex? Erat omnino; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui hominibus regnum daret. Nunquid forte et hic aliquid significat nobis Jesus, cujus facta verba sunt? Ergo in hoc quod voluerunt eum rapere et regem facere, et propter hoc fugit in montem ipse solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? An forte hoc erat rapere eum, praevenire velle tempus regni ejus? Etenim venerat modo, non jam regnare, quomodo regnaturus est in eo quod dicimus: Adveniat regnum tuum. Semper quidem ille cum Patre regnat, secundum quod est Filius Dei, Verbum Dei, Verbum per quod facta sunt omnia. Praedixerunt autem prophetae regnum ejus, etiam secundum id quod homo factus est Christus, et fecit fideles suos Christianos. Erit ergo regnum Christianorum, quod modo colligitur, quod modo commoratur, quod modo emitur sanguine Christi; erit aliquando manifestum regnum, quando erit aperta claritas sanctorum ejus, post judicium ab eo factum: quod judicium superius ipse dixit, quod Filius hominis facturus sit; de quo regno etiam Apostolus dicit: Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Unde etiam ipse dicit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Discipuli autem et turbae credentes in eum, putaverunt illum sic venisse ut jam regnaret: hoc est velle rapere et regem facere, praevenire velle tempus ejus, quod ipse apud se occultabat, ut opportune proderet et opportune in fine saeculi declararet. Quare autem dictum est, fugit? Neque enim si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si nollet, nec agnosceretur. Sed hoc significative factum est. Solus fugit, ne carnaliter regnaret, quia solus ascendit in coelum, unde spiritaliter regnaret in sanctis suis. Fugit in montem ipse solus, primogenitus a mortuis, ascendens super omnes coelos, et interpellans pro nobis. Quem sacerdos significat semel in anno sancta sanctorum ingrediens, non sine sanguine, ut interpellaret pro populo. Sic rursus posito solo in monte magno, qui intravit in interiora veli, foris populo constituto. Sed videamus quid illo intra velum coelestis altitudinis morante, quid discipuli in navicula patiebantur? Quid est navicula quae a fluctibus jactabatur, nisi Ecclesia, quae persecutionibus fatigatur et foris et intus? Foris a paganis aperta persecutione: intus a falsis fratribus occulta seditione. Ideo addidit:

16, 17. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare, et cum ascendissent naviculam, venerunt trans mare in Capharnaum. Cito dixit finitum, quod postea factum est. Venerunt trans mare in Capharnaum. Et redit, ut exponat quomodo venerunt, quia per stagnum navigantes transierunt. Et cum navigarent ad eum locum quo eos venisse jam dixit, recapitulando exponit quid acciderit: (18) Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad illos Jesus. Mare autem vento magno flante exsurgebat. Merito tenebrae, quia lux non venerat. Tenebrae jam factae erant, et non venerat ad illos Jesus; quia, quantum propius accedit finis mundi, tanto vehementius crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit infidelitas. Lux denique quae charitas apud Joannem ipsum evangelistam satis aperte que monstratur, ita ut diceret: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, creberrime exstinguitur refrigescente charitate, abundante iniquitate. Ipsi sunt fluctus navem turbantes: tempestas et venti clamores sunt maledictorum. Inde charitas refrigescit, inde fluctus augentur. Turbabatur navis, vento magno flante mare exsurgebat; tenebrae crescebant, intelligentia minuebatur, iniquitas augebatur. Tamen inter haec omnia navis ibat ad terram, properabat, portum quaerebat. Ita inter omnia tentamentorum genera, Ecclesia proficit; laborat, sed non mergitur. Christum exspectat, quando per eum ad portum perveniat tranquillitatis.

19, 20. Cum ergo remigrassent stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem super mare, et proximum navi fieri. Et timuerunt. Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. Crescunt fluctus, augentur tenebrae, saeviunt tempestates; sed tamen navis ambulat, quia qui perseveraverit in finem, hic salvus erit. Nec ipse stadiorum numerus contemnendus esse videtur. Et quare dixit evangelista: Quasi stadiis viginti quinque aut triginta? Sufficeret dicere: viginti quinque, aut triginta; nisi quod hos numeros aestimantis voce, non affirmantis protulit idem evangelista. Quaeramus ergo numerum. Viginti quinque unde constant, unde fiunt? De quinario. Quinarius ille numerus ad legem pertinet. Ipsi sunt quinque libri Moysi, ipsi sunt quinque porticus illi languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum pascentes. Ergo legem significat numerus viginti quinque, quoniam quinque per quinque, id est, quinquies quini, faciunt viginti quadrato numero, quinario superaddito. Sed huic legi, antequam Evangelium veniret, deerat perfectio. Perfectio autem in senario numero comprehenditur. Nam senarius numerus perfectus est, et partibus suis implebitur. Id est, unum, duo, tres. Nec aliae partes in eo inveniri possunt, nec illae partes conjunctae aliud quid conficere possunt, nisi senarium numerum. Propterea sex diebus Deus mundum perfecit, et quinque ipsi per sex multiplicantur, ut lex per Evangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini, triginta. Ad eos ergo, qui implent legem, venit Jesus. Et quomodo venit? Calcans fluctus, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes celsitudines saeculi premens. Et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in Jesum, et qui conantur perseverare, expavescant nec deficiant, Christo fluctus calcante saeculi. Cur timet Christianus, dum Christus loquitur? Ego sum, nolite timere. Confidite, ego vici mundum.

21. Voluerunt ergo eum accipere in navi. Agnoscentes ac gaudentes, securi facti. Et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. Factus est finis ad terram, de humido ad solidum, de turbato ad firmum, de itinere ad finem, id est, ad perfectam tranquillitatem, quae non erit nisi in portu aeternae serenitatis. Ibi tota charitas, et nulla iniquitas, tota felicitas, et nulla perturbatio, ubi sine fine regnabunt, qui hic fortiter usque in finem vitae suae laborant.

22, 23. Altera die turba quae stabat trans mare, vidit quia alia navicula non esset ibi nisi una, et quia non introiisset Jesus cum discipulis suis in navem, sed soli discipuli ejus abiissent. Aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade, juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Deo.

24. Cum ergo vidisset turba, quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt in Capharnaum quaerentes Jesum. Insinuatum est tamen illis tam magnum miraculum. Viderunt enim quod discipuli soli ascendissent in navem, et quia navis non erat ibi. Venerunt autem inde, et naves juxta locum illum ubi manducaverunt panem, in quibus eum turbae secutae sunt. Cum discipulis ergo non ascenderat: alia navis illic non erat. Unde subito trans mare factus est Jesus, nisi quia super mare ambulavit, ut miraculum monstraret? Et cum invenissent eum turbae. Ecce praesentat se turbis, a quibus rapi timuerat, et in montem fugerat; omnino confirmans et insinuans nobis in mysterio dicta esse illa omnia: et facta in magno sacramento, ut aliquid significarent. Ecce adest ille qui in montem fugerat turbas; nonne cum ipsis turbis loquitur? modo teneant, modo regem faciant.

25. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? Ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascantur, et quorum satiavit panibus ventrem, satiet sermonibus mentem, sed sic, ut capiant; et si non capiunt, sumant quod capiant, ne fragmenta pereant. Loquatur ergo Dominus, et audiamus [quod sequitur]: (26) Respondit Jesus, et dixit eis: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis, et saturati estis. Propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. Quam multi non quaerunt Jesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! Alius negotium habet, quaerit intercessionem clericorum; alius premitur a potente, refugit ad Ecclesiam; alius vult pro se interveniri apud eum contra quem parum valet: ille sic, iste vero sic; impletur quotidie talibus Ecclesia: vix quaeritur Jesus propter Jesum. Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis.

27. Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Quaeritis me propter aliud, quaerite me propter me. Seipsum enim insinuat istum cibum, qui in consequentibus illucescit, quem Filius hominis dabit vobis. Exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum discumbere, iterum saginari. Sed dixerat, cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Superius diximus navem Ecclesiam Christi significare, quae tempestatibus hujus saeculi turbatur, et laborantes in se portat, ut viriliter laborent, donec Christus comprimat fluctus persecutionum, et reddat serenitatem. Hic vero dicit: Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia alia navicula non erat ibi nisi una. Quid est altera die turbam stare super mare, nisi post ascensionem Christi turba stans in operibus bonis, non jacens in terrenis volutabris, sed exspectans unde veniat ad eos Jesus? Et hic una navis dicitur, sicut prius una fuit Ecclesia Christi, in qua ille praesentialiter corpore versabatur: nunc quoque una est, quae similiter in spe exspectat adventum illius. Sed quid est quod aliae naves venerunt a Tiberiade, nisi haereticorum conventicula, quae Jesum non sincera fide quaerunt; quae sub dolo calliditatis sua quaerunt, non quae sunt Jesu. Unde consequenter respondit eis Jesus: Amen amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. De illis vero qui saturati sunt, in alio dicit Evangelio: Vae vobis, qui saturati estis. De esurientibus vero vitae panem et justitiae cognitionem, dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; ad quem cibum hortabatur eos in sequenti mox Christus sermone dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Carnalis cibus perit, spiritalis vero permanet, quem Filius hominis vobis dabit.

Hunc ergo Pater significavit Deus. Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios hominis, quibus dictum est: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Dei est a caeteris filiis hominum. Iste filius hominis, exceptus a numero hominum, filius hominis est. Iste filius hominis et Filius Dei est, iste homo, etiam Deus est. Unde et ipsa veritas quae tunc loquebatur ad Judaeos et nunc omnibus loquitur per evangelicae praedicationis verba, et quis sit ostendit, non qualem esse plurimi Tunc aestimaverunt, vel etiam nunc aestimant. Subjunxit vero: Hunc enim Deus Pater significavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est signare, ponere aliquid, quod non confundatur cum caeteris. Signare est signum rei ponere. Cuicunque rei ponis signum, ideo ponis signum ne confusa cum aliis a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est signavit? proprium quiddam illi dedit, ne caeteris compararetur hominibus, ideo dictum est: Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis. Ergo signare quid est? exceptum habere; hoc est prae participibus tuis. Itaque nolite, inquit, me contemnere, quia filius hominis sum, et quaerite a me cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis; sic sum filius hominis, ut Deus Pater me signaret. Quid est signare? proprium aliquid mihi dare, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.

28. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Dixerat enim illis: Operamini escam, non quae perit, sed quae permanet in vitam aeternam. Quid faciemus? inquiunt, quid observando, hoc praeceptum implere poterimus? (29). Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. Ut quid paras dentem et ventrem? Crede, et manducasti. Discernitur quidem ab operibus fides, sicut Apostolus dicit, justificari hominem per fidem, sine operibus legis. Et sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt omnia bona. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Ideo noluit discernere fidem ab opere, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides, quae per dilectionem operatur. Nec dixit: Hoc est opus vestrum; sed dixit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Quia ergo invitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent. Vide si non Judaei signa petunt? (30). Dixerunt ergo ei, quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Parum ne erat quod de quinque panibus pasti sunt? Sciebant hoc quidem, sed huic cibo manna de coelo praeferebant. Dominus autem Jesus talem se dicebat, ut Moysi praeponeretur. Non enim ausus est Moyses de se dicere quod daret cibum, non qui perit, sed qui habet vitam aeternam. Aliquid plus promittebat Dominus quam Moyses. Per Moysen quippe promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus corporis, et caetera omnia temporalia quidem, in figura tamen spiritalia, qui veteri homini in veteri testamento promittebatur. Attendebant autem promissa per Moysen, et attendebant promissa per Jesum. Ille plenum ventrem promittebat in terra, sed cibum qui perit; iste promittebat cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Attendebant enim plus promittentem, et quasi nondum videbant majora facientem. Attendebant utique qualia fecisset Moyses, et adhuc aliqua majora volebant fieri ab eo, qui tam magna pollicebatur. Quid, inquiunt, facis, ut credamus tibi? Et ut noveritis, quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi majora ista judicabant, quam quae faciebat Jesus,

31. Patres nostri, inquiunt, manna manducaverunt in deserto. Sed quid est manna? forte contemnitis; sicut scriptum est: Dedit illis manna manducare. Per Moysen patres nostri panem de coelo acceperunt, et non eis datum est a Moyse: Operamini cibum, qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam, et tu non talia operaris, qualia Moyses. Panes hordeaceos ille non dedit, sed manna de coelo.

(32, 33). Dixit ergo eis Jesus: Amen amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dedit vobis panem de coelo. Verus enim panis est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. Verus ergo ille panis est, qui dat vitam mundo, et ipse cibus est, de quo paulo ante locutus sum: Operamini cibum, qui non perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Ergo et illud manna hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. Signa mea dilexistis; quod significabant, contemnitis. Non ergo Moyses dedit panem de coelo; Deus dat panem; sed quem panem? forte manna? non; sed panem, quem significavit manna, ipsum scilicet Dominum Jesum. Pater meus dat vobis panem verum. Panis verus Dei est, qui descendit de coelo, et dat vitam mundo.

34. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. Quomodo mulier [illa] Samaritana, cui dictum est, Qui biberit de hac aqua, non sitiet unquam, continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen carere indigentia volens; da, inquit, mihi, Domine, de hac aqua; sic et isti, Domine, da nobis panem hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.

35. Dixit ergo eis Jesus: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Qui venit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me: et quod dixit, non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam. Utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. Panem de coelo desideratis, ante vos habetis, et non manducatis. (36). Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Sed non ideo ego populum perdidi. Nunquid enim infidelitas vestra fidem Dei evacuavit? Videamus enim quod sequitur:

(37) Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me non ejiciam foras. Quale est illud intus, unde non exitur foras? Magnum penetrale et dulce secretum. O secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! Nonne illud secretum est quo intrabit ille cui dicturus est Deus: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui? Et: Eum, qui veniet ad me, non ejiciam foras. (38). Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me. Ideo ergo eum qui veniet ad te non ejicies foras, quia descendisti de coelo non facere voluntatem tuam, sed voluntatem ejus qui te misit. Magnum sacramentum est, quod ait: Qui venit ad me non ejiciam foras. Causam mox subjungens quare foras non ejecerit ad se venientem, id est, in se credentem dicit: Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quis est qui ejicitur foras, de illo dulci et suavissimo secreto, quo intrare praecipitur servus faciens voluntatem Domini sui, nisi superbus, nisi anima in se ipsa confidens et suae potestatis esse quaerens, nec cum propheta habens dicere: Nonne Deo anima mea subjecta est? Anima vero per humilitatem Dei subjecta gratiae, nunquam ejicietur foras, sed intrat in gaudium Domini Dei sui. Igitur ut causa omnium morborum curaretur, id est superbia, descendit humilitas, id est, humiliavit se Filius Dei. Quid superbis homo? Deus humilis propter te factus est. Puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Venit Filius Dei in homine, et humilis factus est: praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine facias pecus. Ille Deus factus est homo, tu homo, cognosce quia es homo. Tota humilitas tua est ut cognoscas te. Ergo quia humilitatem docet Deus, dixit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui me misit. Haec enim commendatio humilitatis est. Superbia quippe facit voluntatem suam, humilitas facit voluntatem Dei. Ideo qui ad me venerit, non ejiciam foras. Quare? Quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Humilis veni, humilitatem docere veni, magister humilitatis veni. Qui ad me venit, incorporetur mihi; qui ad me venit, humilis fit; qui mihi adhaeserit, humilis erit, quia non faciet voluntatem suam, sed Dei: et ideo non ejicietur foras, quia Adam, cum superbus esset, projectus est foras. Christus vero humilis factus, exaltatus est super omne nomen, quod nominatur vel in coelo, vel in terra. Qui doctor humilitatis venit, non facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum: veniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus voluntatem nostram, sed voluntatem Dei; et non nos ejiciet foras, quia membra ejus sumus, quia caput nostrum esse voluit docendo humilitatem. Ad quem venire non potest nisi humilis, a quo non mittitur foras, nisi superbus.

39. Haec est voluntas ejus qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Ipse ille datus est. Qui servat humilitatem, hoc accipit; qui non servat humilitatem, longe est a magistro humilitatis. Ut omne, quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo. Sic non est voluntas in conspectu Patris vestri ut pereat unus de pusillis istis. De tumentibus potest perire, de pusillis nihil perit; quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum coelorum. Omne, quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo, sed resuscitabo ego eum in novissimo die. Videte quemadmodum et hic geminam illam resurrectionem delineat. Qui venit ad me, modo resurgit humilis factus in membris meis; sed resuscitabo eum in novissimo die secundum carnem.

40. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Superius dixit: Qui audit verbum meum, et credit ei qui misit me; modo autem: Qui videt Filium, et credit in eum. Non dixit, videt Filium et credit in Patrem: hoc est enim credere in Filium, quod et in Patrem. Quia sicut habet vitam Pater in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam. Credendo et transeundo ad vitam, tanquam primam illam resurrectionem. Et quia non est sola, et resuscitabo, inquit, eum in novissimo die. Sequitur:

Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo panis, qui vita; et ideo vita, quia de coelo descendit, dicente ipso: Ego sum via, veritas, et vita. Ille est panis supersubstantialis, qui ut nobis detur quotidie deprecari jubemur, cum Dominus noster Jesus Christus panem se dicebat de coelo descendisse.

41, 42. Murmurarunt Judaei, et dixerunt ei: Hic est filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem. Quomodo ergo dicit hic, quia de coelo descendi? Ideo murmurabant quia hunc panem non intelligebant, hunc panem non esuriebant, hunc panem non amabant. Si amarent, utique non murmurarent. Ideo a pane coelesti longe erant, nec eum esurire noverant. Fauces cordis languidas habebant, auribus apertis surdi erant: videbant, et caeci stabant. Panis quippe iste, interioris hominis quaerit esuriem: unde alio loco dicit: Beati, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Dixerunt: Cujus [nos] novimus patrem et matrem. Matrem sciebant terrenam, patrem nesciebant coelestem: quia a Patre coelesti attracti non fuerunt; quod mox ipse Dominus sequenti verbo innotuit, dicens: (43, 44) Nolite murmurare invicem. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum. Quid est, Nemo potest venire ad me, nisi quia nemo potest credere in me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum? Ille venit, quem gratia Dei praevenit, cui cum Propheta dicamus: Misericordia ejus praeveniet me. Et iterum: misericordia ejus subsequetur me. Praeveniet velle, subsequetur perficere. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum. Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: et qui cogitat atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credit, ipsum trahit Pater ad Filium. Qui enim de Christo dicit, Non est Deus verus, non trahit eum Pater, sed sua perversa cogitatio trahit eum veritati non consentire. Ille tractus est a Patre, qui ait: Tu es Christus Filius Dei vivi. Cui Dominus inquit: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Ista revelatio ipsa est attractio. Dum enim dixit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui me misit, attraxerit eum, continuo subjunxit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Credendo quod sperat, videbit quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod esuriit, satiabitur eo quod sitit. Ubi? in resurrectione mortuorum. Quia ego resuscitabo eum in novissimo die.

45. Scriptum est enim in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dicit o Judaei? Pater vos non docuit: quomodo potestis me cognoscere? Omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audiunt; et si ab hominibus audiunt, tamen quod intelligunt intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Homines foris verbum sonare possunt, sed in vanum laborant, nisi intus Deus docens aperiat sensus. Ille est Dei docibilis, quem Deus intus veritatis instruit agnitione et amore. Omnis qui audit a Patre, et didicit, venit ad me. Quomodo trahit Pater? Docendo delectat, non necessitatem imponendo; quia nemo necessitate credit, sed voluntate. Filius dicebat, Pater docebat; homo qui videbatur, loquebatur sed ut Deus in corde audientis interius docebat. Ideo subjunxit:

46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Nolite putare Patrem esse visibilem vobis; nemo vidit Patrem, nisi is qui est a Deo; hic vidit Patrem. Ego sum a Patre, et ideo Patrem video. Quid est autem vos trahi a Patre, nisi discere a Patre? Quid est discere a Patre, nisi audire Patrem? Et quid est audire a Patre, nisi audire Verbum Patris, id est me? Ne forte ergo cum dico vobis: Omnis qui audivit a Patre et didicit, dicatis apud vos: Sed nunquam vidimus Patrem, quomodo autem discere potuimus a Patre? A meipso audite. Non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego novi Patrem, ab illo sum; sed quomodo verbum ab illo cujus est verbum: non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit audientem. Sequitur:

(47) Amen amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam. Revelare se voluit, quid esset: nam compendio dicere potuit: Qui credit in me, habet me. Ipse enim Christus verus est Deus, et vita aeterna. Qui ergo credit in me, inquit, it ad me, et qui it ad me, habet me. Quid est autem habere me? Habere vitam aeternam. Mortem assumpsit vita aeterna, et mori voluit; sed de tuo, o homo, non de suo: accepit a te, ubi moreretur pro te. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui credit, inquit, habet vitam aeternam; non quae patet, sed quae latet. Vita enim aeterna, Verbum in principio apud Deum erat, et Deus erat Verbum, et erat vita lux hominum. Mori venit, sed tertia die resurrexit.

48, 49. Ego sum, inquit, panis vitae. Et unde illi superbiant? Patres, inquit, vestri manducaverunt manna, et mortui sunt. Quare manducaverunt, et mortui sunt? Quia quod videbant, credebant: quod non videbant, non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum. Manducaverunt Moyses et Aaron, et caeteri sancti qui fuerunt in populo manna, et non sunt mortui, quia spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esuriunt; alii vero manducaverunt et permanserunt in infidelitate; sicut Judaei audierunt loquentem Christum, sed non spiritaliter verba ejus intellexerunt; ideo dixit eis: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Qua morte, nisi infidelitatis? Nam communi morte mortui sunt et sancti qui fuerunt inter eos. Ideo signavit Dominus his verbis mortem spiritalem, non carnalem. Patres ergo istorum, id est, mali patres malorum, infideles patres, infideles murmuratores, patres murmuratorum. Nam de re nulla magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo et Dominus eos volens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit, Quid murmuratis in invicem, murmuratores, filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt: non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.
50. Hic est panis, qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna, hunc panem significat altare Dei. Sacramenta illic fuerunt: in signis diversa sunt; in re qua significantur, paria sunt. Apostolum audi: Nolo enim, inquit, vos ignorare fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Spiritalem utique, non corporalem. Alteram, quia illi manna, nos aliud: spiritalem vero quam nos; sed patres nostri, non patres illorum, quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum; qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. (51). Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo vivus, quia de coelo descendit. De coelo descendit et manna, sed manna umbra erat, ista veritas est. (52). Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hoc quando caperet caro, quod dixit panem carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt, hoc assimulatum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligunt. Fiant corpus Christi, si volunt vivere de spiritu Christi. De spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi. Quisque vivere vult, credat in Christum, manducet spiritaliter spiritalem cibum. Incorporetur corpori Christi, et non sit putridum membrum, quod resecari mereatur. Sit pulchrum, sit sanum, sit aptum capiti suo. (53). Litigabant ergo Judaei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Litigabant utique ad invicem, quoniam panem concordiae non intelligebant, nec sumere volebant: nam qui manducant talem panem, non litigant ad invicem; quoniam unus panis unum corpus multi sumus, et per hunc facit Deus unius moris habitare in domo. Quod autem ad invicem litigantes quaerunt, quomodo possit Dominus carnem suam dare ad manducandum, non statim edunt, sed adhuc eis dicitur: (54) Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quomodo quidem detur et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis: verumtamen nisi manducaveritis carnem filii hominis et ejus sanguinem biberitis, non habetis vitam in vobis. Haec non itaque cadaveribus, sed viventibus loquebatur. Unde ne istam vitam intelligentes de hac re litigarent, secutus adiunxit.

55. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum sanguinem bibit; nam temporalem vitam sine illo, utcunque homines in hoc saeculo, qui non sunt per fidem in corpore ejus, habere possunt; aeternam autem, quae sanctis promittitur, nunquam. Ne autem putarent sic in isto cibo et potu, promitti vitam aeternam, ut qui eam sumerent jam nec corpore morerentur; huic etiam cogitationi est dignatus occurrere. Nam cum dixisset: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; continuo subjecit, et dixit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam in requie, quae sanctorum spiritus suscipit: quod autem ad corpus attinet, nec ejus vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum, in novissimo die caro viva resurgat. (56). Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant neque sitiant; hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur immortales et incorruptibiles facit, id est, societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. Propterea quippe, sicut etiam hoc ante nos intellexerunt homines [Dei], Dominus noster Jesus Christus corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Namque aliud in unum aliquid ex multis granis conficitur et constat, aliud in unum ex multis racemis confluit. Denique jam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus ejus et sanguinem bibere. (57). Et qui manducat, inquit, meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere: ac per hoc, qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat spiritaliter ejus carnem, licet carnaliter et visibiliter premat [dentibus] sacramentum corporis et sanguinis Christi; sed magis tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumpsit ad Christi accedere sacramenta, quae alius non digne sumit, nisi qui mundus est, de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

58. Sicut misit me, inquit, vivens Pater, et ego vivo propter Patrem. Et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Non enim Filius participatione Patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut participatio Filii per unitatem corporis ejus et sanguinis, quae illa manducatio potatio que significat, efficit nos meliores. Vivimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum, id est, ipsum accipientes aeternam vitam, quam non habemus ex nobis. Vivit autem ipse propter Patrem, missus ab eo, quia semetipsum exinanivit, factus obediens usque ad signum crucis. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivit propter me; ac si diceret: Ut ego vivam propter Patrem, id est, ut ad illum tanquam ad majorem referam vitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me misit; ut autem quisque vivat propter me, participatio facit, qua manducat me. Ego itaque humiliatus vivo propter Patrem, ille rectus vivit propter me. Non de ea natura dixit, qua semper est aequalis Patri, sed de ea, in qua minor factus est Patri. Quia etiam superius dixerat: Sicut Pater habet vitam habere in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso; id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso.

59. Hic est panis, qui de coelo descendit, ut illum manducando vivamus, quia aeternam vitam ex nobis habere non possumus. Non sicut manducaverunt, inquit, patres vestri manna, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quod ergo illi mortui sunt, ita vult intelligi, ut non vivant in aeternum; nam temporaliter profecto et hi morientur qui Christum manducant; sed vivent in aeternum, quia Christus est vita aeterna. Signum ejus quia manducavit et bibit, hoc est si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si sic haeret, ut non deseratur. Hoc ergo nos docuit, et admonuit mysticis verbis, ut simus in ejus corpore, sub ipso capite in membris ejus, edentes carnem ejus, non relinquentes unitatem ejus. Sed qui aderant plures, non intelligendo scandalizati sunt: non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. Apostolus autem dicit, et verum dicit: Sapere secundum carnem, mors est. Carnem suam dat nobis Dominus ad manducandum, et sapere tamen secundum carnem mors est; cum de carne sua dicat, quia ibi est vita aeterna. Ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his verbis: (61) Multi itaque audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo: quis potest eum audire? Si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? Et tamen sic oportebat, ut diceretur, quod non ab hominibus intelligeretur. Secretum Dei intentos debet facere, non aversos. Isti autem cito defecerunt, talia loquente Domino Jesu: non crediderunt, aliquid magnum dicente, et verbi illius aliquam gratiam cooperiente. Sed prout voluerunt, ita intellexerunt; et more hominum, quia apud eos erat Jesus, aut hoc disponebat Jesus, carnem qua indutum erat Verbum, velut inconcisam distribuere credentibus in se. Durus est, inquiunt, hic sermo, quis potest eum audire? (62). Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli ejus. Sic enim apud se ista dixerunt, ut ab illo non audirentur. Sed ille qui eos noverat in seipsis, audiens apud semetipsum, respondit et ait: Hoc vos scandalizat. Quia dixi, carnem meam do vobis manducare et sanguinem meum bibere, hoc vos nempe scandalizat.

63. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius. Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? hinc plane, si intelligerent. Illi enim putaverunt illum erogaturum corpus suum, ille autem se dixit ascensurum in coelum, utique integrum. Cum videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, certe vel tunc videbitis, quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum. Certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus. In his verbis perspicue intelligitur Christum esse unam personam, dum dixit Filium hominis esse prius in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Quo pertinet, nisi ut intelligamus unam personam esse Christum Deum et hominem, non duas, ne fides nostra non sit trinitas, sed quaternitas? Christus ergo unus est, verbum, anima et caro unus Christus; Filius Dei, et Filius hominis unus Christus; Filius Dei semper, filius hominis ex tempore; tamen unus Christus, secundum unitatem personae. In coelo erat, quando in terra loquebatur. Sic erat Filius hominis in coelo, quomodo Filius Dei erat in terra. Filius Dei in terra in suscepta carne; Filius Dei in coelo in unitate personae. Quod mox latius exponit quid intersit inter spiritum et carnem, et quid inter carnaliter Christum manducare velle, vel spiritaliter accipere; ait enim: (64) Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam. Paulo ante dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; et modo dicit: Caro non prodest quidquam, id est, si carnaliter vultis intelligere quae dico, caro non prodest quidquam, si sic carnem intelligetis manducandam sicut alium cibum, sicut carnes quae emuntur in macellis. Spiritus est ergo qui vivificat, per spiritum prodest caro, quae per seipsam non prodest, quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Nam per carnem spiritus aliquid pro salute nostra egit. Caro vas fuit, quod habebat, per quam spiritus salvabit nos, utens organo carnis ad salutem humani generis: quia diabolus utebatur serpente quasi organo, ad subversionem primi parentis nostri. Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam: sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum meam carnem.

Proinde verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Diximus enim, fratres, hoc Dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo maneamus, et ipse in nobis. Manemus autem in illo, cum sumus membra ejus; manet autem ipse in nobis, cum sumus templum ejus. Ut autem simus membra ejus, unitas nos compaginet; ut enim compaginet nos unitas, quid hoc facit nisi charitas Dei? Unde? Apostolum interroga: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo Spiritus est qui vivificat: spiritus enim facit viva membra; nec viva membra spiritus facit, nisi quae in corpore, quod vegetat ipse, Christus invenerit. Nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas, ut homo sis, nunquid vivificat membrum quod separatum invenerit a carne tua; Spiritum tuum dico animam tuam. Anima tua non vivificat, nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, jam ex anima tua non vivificatur, quia unitati corporis tui non copulatur. Haec dicuntur ut amemus unitatem et timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare Christianus, quam separari a corpore Christi. Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus, si non est membrum ejus, non vegetatur spiritu ejus. Quisquis autem, inquit Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Spiritus ergo est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Quid est, spiritus et vita sunt, nisi spiritaliter intelligenda sunt? Intellexisti spiritaliter? Spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt, o homo, qui spiritaliter ea non intelligis, nec fide ea venerari nosti.

65. Sunt enim quidam in vobis qui non credunt: et ideo non intelligunt, quia non credunt. Propheta enim dixit: Nisi credideritis, non intelligetis. Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Prius haereamus per fidem, ut sic post vivificemur per intellectum. Sciebat enim ab initio Jesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Nam ibi Judas erat inter eos qui scandalizati sunt, quem Christus nec siluit, nec aperte monstravit, ut omnes timerent, quamvis unus periret. Sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non credentibus, expressit causam quare non credebant. (66). Propterea dixi vobis, inquit, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Dabitur enim a Patre credentibus fides, ut nemo glorietur in fide sua, quae a se non est quasi propria, sed a Deo data, quasi gratia. (67) Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. Abierunt retro, non post Christum, sed post Satanam. Isti autem sic abierunt retro, quomodo praecisi a corpore Christi, nec ultra redientes ad eum, quia fortes fideliter in corpore ejus non fuerunt. Et hi non pauci, sed multi. Audiamus ergo, quid ad paucos dixerit, qui remanserunt. (68). Dixit ergo Jesus ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? Non discessit nec Judas: sed quare manebat Domino jam apparebat [nobis] postea manifestatus est. Respondit Petrus pro omnibus, unus pro multis, unitas pro unitis Respondit ergo Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Repellis nos a te, da nobis alterum [te] similem tui, ad quem eamus. Si a te recedimus, ad quem ibimus?

69. Verba vitae aeternae habes. Videte, quemadmodum Petrus, dante Domino, recreante Spiritu sancto, intellexit. Unde, nisi quia credidit verba vitae aeternae? Vitam enim aeternam habes in ministratione corporis et sanguinis tui. (70). Et nos credidimus, et cognovimus. Non cognovimus et credidimus; sed credidimus et cognovimus. Credidimus enim ut cognosceremus; nam si prius cognoscere, et deinde credere vellemus, nec cognoscere, nec credere valeremus. Quid credidimus et quid cognovimus? Quia tu es Christus Filius Dei. Id est, quia vita ipsa aeterna tu es, et non das in carne et sanguine tuo, nisi quod es.

71, 72. Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Dicebat autem de Juda Simone Scariotis. Hic enim erat eum traditurus, cum esset unus ex duodecim. Unus ex duodecim erat, non fide, sed numero; non veritate, sed simulatione. Sed quomodo intelligendum est, nonne ego vos duodecim elegi, dum ille unus filius diaboli dicitur esse: nisi quia aliter electi sunt illi undecim, aliter et ille unus? Electi sunt illi ut manerent in Christo, et ut sonus illorum exiret per orbem terrarum; electus est ille unus ut dispensatio divinae misericordiae in salutem humani generis impleretur per eum. Unde bonitas Dei bene utebatur malitia illius, sicut in venditione Joseph bene usus est Deus malitia fratrum: ut ex opere malo illorum bonitas Dei ostenderetur in salutem multorum. Sic malum Judae in bonum versum est nostrum. Quod facit malus male utendo bonis Dei, sibi nocet, non bonitatem Dei destruere poterit. Quare duodecim elegit Christus? Duodenarius numerus sacratus est. Non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus est; nam in loco pereuntis alius subrogatus est. Mansit numerus consecratus, hoc est, numerus duodenarius; quia per universum orbem, hoc est, per quatuor cardines mundi, Trinitatem fuerat annuntiaturus. Ideo ter quaterni electi sunt, ut sancta Trinitas per quatuor partes orbis praedicaretur. Nam et annus duodenario numero currit, et ordo signorum in coelis, per quae solet luna currere, noscuntur, duodenario numero distinguuntur: ideo hoc numero primos praedicatores Deus Christus direxit in mundum. Nec numerus Juda pereunte violatus est, sed alius ejus loco subrogatus. De cujus numeri sacratissima significatione ipse Christus in Evangelio ait, de excellentissima sanctorum gloria: Cum autem sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

Caput 7

1. Post haec, inquit evangelista, ambulabat Jesus in Galilaeam. Non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere. Hoc infirmitati nostrae praebebat exemplum. Non ipse perdiderat potestatem, sed nostram consolabatur fragilitatem. Futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis ejus absconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine objiceretur latibulum, praecessit in capite, quod in membris confirmaretur. Potuit enim Christus ambulare in Judaeam et non occidi, qui ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hanc potestatem ostendit dum voluit, cum ad vocem illius retro ceciderunt qui eum cum armis venerunt apprehendere.

(2). Erat autem in proximo dies festus Judaeorum Scenopegia. Scenopegia est dies festus quo Judaei mense septimo in tabernaculis sub ramis arborum habitare diebus septem jubebantur ad memoriam habitationis illorum in eremo. Iste erat dies festus quem Judaei magna solemnitate celebrabant, velut reminiscentes beneficiorum Domini, qui eos eduxit de terra Aegypti. Dies festus more Judaeorum dicitur, non unus dies, sed quotquot illius festivitatis fuerunt, quasi unum diem festum propter unius festivitatis consuetudinem nominare solebant.

(3). Dixerunt ergo ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam. Fratres Domini usitatissimo sanctae Scripturae more consanguinei sanctae Mariae semper virginis dicebantur. Nam Abraham et Lot fratres sunt dicti, cum Abraham patruus esset Lot; et Laban et Jacob fratres sunt dicti, cum esset Laban avunculus Jacob. Cum ergo audieritis fratres Domini, Mariae cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. Diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim fratres, id est consanguinei Christi, consanguineum Christum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Ideo continuo evangelista secutus est:

(4). Neque enim fratres ejus credebant in eum. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant, dicentes ad eum: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

(5). Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo. Nam his verbis ostenditur gloriam illius carnaliter quaerere eos; quasi dixissent: Facis mirabilia, sed abscondis te; transi in Judaeam, ut principatus gentis et civitas caput regni videant mirabilia tua. Innotesce, appare omnibus, ut laudari possis ab omnibus. Quid ergo ad haec Dominus Jesus dicit?

(6). Tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. Apostolus dicit, postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Tempus vero gloriae Christi necdum venit, cum haec locutus est. Quod illi videbantur quaerere, qui ei suadebant ire in Judaeam, miraculum facere, mundo innotescere, ne latens ignobilis putaretur. Sed ille voluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per humilitatis viam pervenire. Tempus autem vestrum, id est, mundi gloria, semper est paratum. Erit enim tempus gloriae, quia qui venit in humilitate, veniet in altitudine; qui venit judicandus, veniet judicaturus; qui venit occidi a mortuis, veniet judicare de vivis et mortuis.

(8). Vos ascendite ad diem festum hunc. Quid est hunc? Ubi gloriam humanam quaeritis. Quid est hunc? Ubi extendere vultis carnalia gaudia, non aeterna cogitare. Ego non ascendo ad diem festum hunc, quia meum tempus nondum impletum est. In die enim festo hoc gloriam vos humanam quaeritis, meum vero tempus, id est, gloriae meae, nondum venit. Ipse erit dies festus meus, non diebus istis percurrens et transiens, sed permanens in aeternum. Ipsa erit festivitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe, serenitas sine nube.

9. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. Ideo non ad diem festum hunc, quia non gloriam temporaliter cupiebat, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de die festo aeterno admonere, amorem eorum ab hoc saeculo avertere, et in Deum convertere. Quid est autem quod quasi latenter ascendit ad diem festum? non vacat et hoc Dei opus. Nam omnes dies festi Judaeorum in figura fuerunt. Ideo Christus latenter ascendebat in eis, quia Christus latuit in illis. Populo vero priori occultus, modo vero meliori populo manifestus; quia ille populus in umbra agebat, nos vero manifesta luce facimus. Licet quidam intelligere velint hanc Domini responsionem, qua ait: Ego non ascendo ad diem festum hunc, ad passionem illius pertinere, qua Christus non in festivitate Scenopegiae, sed in festivitate paschali, qua agnus occidi solebat, crucem ascendit.

(11). Judaei autem quaerebant eum in die festo, antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur, quod ait: Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediante die festo, id est, cum jam illius diei festi tot dies praeteriissent, quot remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus plurimis celebrabant.

12. Dicebant ergo: Ubi est ille? Et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentione. Quae fuit contentio? Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. De omnibus ejus servis hoc dicitur modo, quicunque eminent in aliqua gratia: alii dicunt, bonus est; alii, non, sed seducit turbas. Unde hoc? Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Hoc patitur Christus usque in finem saeculi a mundi amatoribus, quod tunc passus est a Judaeorum murmuratoribus. Necdum frumentum a paleis segregatum est, ut grana frumenti congregentur in horrea, et paleae comburantur igni aeterno. Quod dictum est ergo de Domino, valet ad consolationem, de quocunque hoc dictum fuerit Christiano. (13). Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum, qui dicebant: Bonus est; non, qui dicebant: seducit turbas. [Qui dicebant: seducit turbas], sonitus eorum apparebat, tanquam aridorum foliorum. Seducit turbas, clarius sonabant; bonus est, pressius susurrabant. Modo autem, fratres, quamvis nondum venerit illa gloria Christi, quae nos aeternos factura est; modo tamen ita crescit Ecclesia ejus, ita eam dignatus est per cuncta diffundere, ut etiam susurretur: Seducit turbas; sed clarius personet, bonus est. Nam nova haeresis in angulis occulte susurrat: Christus est adoptivus. Sed clarius universalis sanctae Ecclesiae vox resonat: Christus Filius est Dei proprius. Sibilant quoque serpentino ore: Christus nuncupatus est Deus; sed pressius firmius que fidelium omnium unanimitas clamat: Christus bonus est Deus, verus est Deus; teste egregio praedicatore, qui ait: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus.

15. Ascendit ergo Dominus ad diem festum mediante die festo, et docebat. Et mirabantur Judaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Ille quia latebat, docebat; et palam loquebatur, et non tenebatur. Illud enim ut lateret, [erat] exempli, hoc potestatis. Sed cum doceret, mirabantur Judaei; omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur, sed non omnes convertebantur. Unde admiratio? Quia multi noverant ubi natus et quemadmodum fuerat educatus; nunquam eum viderant litteras discentem, audiebant tamen de lege disputantem, legis testimonia proferentem, quae nemo potest proferre, nisi legisset, nemo legere, nisi litteras didicisset; et ideo mirabantur. Eorum autem admiratio, magistro facta est insinuandae altius veritatis occasio. Ex eorum quippe admiratione et verbis, dixit Dominus aliquid profundum et diligentius inspiciendum. Quid ergo respondit Dominus eis admirantibus, quomodo sciret litteras, quas non didicerat?

(16). Mea, inquit, doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Haec enim profunditas; videtur enim paucis verbis quasi contraria locutus. Non enim ait: ista doctrina non est mea; sed: mea doctrina non est mea. Quomodo mea et non mea? Quaestio est quomodo fieri possit utrumque, et mea, et non mea. Si enim diligenter intuemur quid ipse in exordio dicit sanctus evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: inde pendet hujus solutio quaestionis. Quae [est] ergo doctrina Patris, nisi Verbum Patris. Ipse [est] ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed quia verbum non potest esse nullius, sed alicujus: et suam doctrinam dixit, seipsum; et non suam, quia Verbum Patris est. Hoc dixisse videtur Dominus Christus, mea doctrina non est mea; ac si diceret: Ego non sum a meipso: quamvis enim Filium Patri dicamus et credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae vel substantiae distantiam, nec inter generantem atque generatum aliquod interfuisse intervallum: tamen hoc servato et custodito ista dicimus, quod ille Pater est, ille Filius. Pater autem non est, si non habeat Filium; Filius non est, si non habeat Patrem: sed tamen Filius Deus de Patre; Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater non Deus de Deo, Filius vero Deus de Deo, lumen de lumine. Pater lumen, Filius lumen. Non duo lumina, sed unum lumen. Pater Deus, Filius Deus. Non duo dii, sed unus Deus Pater et Filius. Spiritus sanctus de Patre et Filio procedens, et ipse Deus. Sicut Pater Deus, sicut Filius Deus, sic etiam Spiritus sanctus Deus. Non tres tii, sed unus Deus. Unum lumen, una substantia, una natura, una majestas, una aeternitas, una magnitudo, una potentia, una bonitas. "Vidit itaque ipse Dominus Christus, Dei sapientia, hoc tam profundum arcanum non omnes intellecturos: in consequenti dedit consilium. Intelligere uis? crede. Deus enim per prophetam dixit: Nisi credideritis, non intelligetis (Is 7:9). Ad hoc pertinet quod hic etiam Dominus secutus adiunxit:

17. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina mea, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar. Quid est hoc, Si quis voluntatem ejus voluerit facere? Sed ego dixeram, si quis crediderit; et hoc consilium dederam, si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas; quoniam nisi credideritis, non intelligitis. Cum ergo ad possibilitatem intelligendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim Dominum Jesus Christum hoc ipsum conjunxisse, in consequenti sententia invenimus eum dixisse: Si quis voluerit voluntamem ejus facere, hoc est, credre, cognoscet de doctrina. Quid est cognoscet? Hoc est intelliget; sed quia cognoscet, hoc est, intelliget, omnes intelligunt. Quia vero ait: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, hoc pertinet ad credere; ut diligentius intelligatur, opus est nobis ipso Domino nostro expositore, ut indicet nobis utrum revera ad credere pertineat facere voluntatem Patris ejus. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus, id est, quod illi placet? Ipse autem Dominus aperte alio loco dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Ut credatis in eum, non ut credatis ei. Non autem continuo, qui credit ei, credit in eum. Nam et daemones credebant ei, et non credebant in eum. Rursus etiam de apostolis ipsius possumus dicere: Credimus Paulo, sed non credimus in Paulum; credimus Petro, sed non credimus in Petrum. Credenti in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo ad eum ire, et ejus membris incorporari. Ipsa est ergo fides quam de nobis exigit Deus, quae per dilectionem operatur. Si intelligis verba Dei, intellige quia Christus [est] Filius Dei, qui est doctrina Patris, non ex seipso, sed Filius Patris; non ex nihilo, non ex aliis subsistentibus, sed ex Patre tantum in Patre manens aequalis Patri.

18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Hoc erit, qui vocatur Antichristus, extollens se, sicut Apostolus dicit, super omne quod dicitur Deus et quod colitur. Ipsum quippe annuntians Dominus, gloriam suam quaesiturum, non gloriam Patris, ait ad Judaeos: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me. Alius veniet in nomine suo et hunc suscipietis. Significavit eos Antichristum suscepturos, qui gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus; et ideo non stabilis, sed utique ruinosus. Dominus autem noster Jesus Christus magnum exemplum nobis praebuit humilitatis: nempe aequalis Patri; nempe, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nempe ipse dixit, et verissime dixit: Tanto tempore vobis cum sum, et non cognovistis me. Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Nempe ipse dixit, et verissime dixit: Ego et Pater unum sumus. Si ergo cum Patre unum, aequalis Patri Deus de Deo, Deus apud Deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter [sine tempore, pariter] creator, dispensator temporum, tamen quia venit in tempore, et formam servi accepit, et habitu est inventus ut homo, quaerit gloriam Patris, non suam: quid tu homo facere debes, qui quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris? Intende tibi, creatura es, agnosce Creatorem; servus es, ne contemnas Dominum; adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere gloriam ejus a quo habes hanc gratiam, o homo adoptatus, cujus gloriam quaesivit, qui est ab illo unicus natus. Qui autem quaerit gloriam ejus, qui misit illum, hic verax est, et injustitia in illo non est. In Antichristo autem injustitia est, et verax non est; quia gloriam suam quaesiturus est, non ejus a quo missus est: non enim est missus, sed venire permissus. Omnes ergo pertinentes ad corpus Christi, ne inducamur in laqueum Antichristi, non quaeramus gloriam nostram; sed si ille quaesivit gloriam ejus qui eum misit ad nos, quanto magis nos ejus qui nos fecit? Sequitur:

(19, 20). Nonne Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim me quaeritis interficere, quia nemo ex vobis facit legem: nam si legem fecissetis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. Et illi responderunt: Respondit enim turba, et dixit. Respondit quasi turba, non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem. Denique turba turbata, videte quid responderit? Daemonium habes, quis te quaerit occidere? quasi non fuit pejus dicere, daemonium habes, quam eum occidere. Ei quippe dictum est, daemonium habes, qui daemones expellebat. Quid posset aliud dicere turba turbulenta? Quid posset aliud olere coenum commotum, nisi putidum? Turbatur turba, unde? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi autem non habentes sanitatem non possunt ferre luminis claritatem. Dominus autem non plane turbatur; sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto. Quibus si diceret, daemonium habetis vos, verum utique diceret. Unde auderent dicere Veritati, daemonium habes, nisi eos diaboli falsitas irritaret? Quid ergo respondeat tranquillus, audiamus, et tranquille vivamus. (21). Unum opus feci, et omnes admiramini. Tanquam diceret: Quid si omnia opera mea videretis? Ipsius enim opera erant quae in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia, non videbant; fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem in sabbato. Non intelligentes Dominum esse sabbati filium hominis, qui sabbatum propter hominem constituit, non hominem propter sabbatum. Nec sabbatum destruxit, qui sanum fecit hominem in sabbato, quia ad salutem hominum, hominibus sabbati custodia data est.

22. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est, ut acciperetis circumcisionem a Moyse, non quia ex Moyse est, sed ex patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino. Et in sabbato circumciditis hominem. Convincit vos Moyses. In lege accepistis ut circumcidatis octavo die; accepistis in lege, ut vacetis septimo die; si octavus dies illius qui natus est occurrerit ad diem septimum sabbati, quid facietis? Vacabitis ut servetis sabbatum, an circumcidetis ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid facietis: Circumcidetis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascamini, quia salvum feci totum hominem in sabbato.

23. Si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi. (Aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est) mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini? Forte enim illa circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur. Jussa est enim adhiberi octava die: et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro fieri jussa; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per [unum] hominem resurrectio mortuorum; et per unum hominem peccatum introivit in mundum, et per peccatum mors. Ideo quisque cum praeputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus, sive a vitio, cum quo nascimur, sive a vitiis quae male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, id est, Dominum Jesum Christum. Petra enim erat Christus. Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine Christum figurabant: et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quod vero circumciditis hominem in sabbato, intelligite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum in sabbato: quia et curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in mente.

24. Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate. Quid est hoc quia cum per legem Moysi circumciditis in sabbato, non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi? Personaliter judicatis; veritatem attendite, et justum judicium judicate. Si secundum veritatem judicatis, neque Moysen, neque me condemnabitis: et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc saeculo magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum judicium retinere. Admonuit quidem Dominus Judaeos, sed monuit nos; illos convincit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis ideo non dictum, quia tunc ibi non fuimus. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum. Ne dicamus: O illi felices qui eum videre potuerunt! Multi in eis qui viderunt eum carnaliter, occiderunt: multi autem in nobis, qui non viderunt, crediderunt, de quibus dictum est: Beati qui non viderunt et crediderunt. Quis est qui non judicat personaliter, nisi qui aequaliter diligit? Qui aequaliter omnes diligit, aequaliter de omnibus judicat. Nec hoc dictum putemus de illis quos pro honore graduum diverso modo honoramus, sed de illis quorum causas dijudicare jubemur. Dominus igitur Jesus non manifeste, sed occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ut teneretur, cujus potestas erat ut non teneretur; sed ut significaret, jam in ipso die festo, qui celebrabatur a Judaeis, occultandum et suum esse mysterium. Sed mox apparuit potestas, quae putabatur timiditas: loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent, quod audivimus, cum lectio legeretur:

25, 26. Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Nunc vero cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illius potentiam, putaverunt esse principum scientiam, quod ipsi cognoverint eumdem esse Christum; ideo pepercerunt ei quem tanto tempore occidendum quaesierunt. Deinde illi ipsi qui dixerant apud semetipsos: Nunquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem, qua eis videretur non esse Christus: adjungentes enim dixerunt:

(27). Sed istum novimus, unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Quid est quod dixerunt Judaei: Christus cum venerit, nemo scit unde sit, dum Herode interrogante locum nativitatis ejus, demonstraverunt juxta prophetiam Micheae prophetae, et ex hoc certum est locum nativitatis illius eos nosse? Sed considerandum est quid se nosse putarent, et quid se non scire dixerunt. Locum vero nativitatis illius sciebant per prophetarum dicta: sed divinam ejus nativitatem, qua ex Deo Patre aeternaliter natus est, propter impietatem cordis sui nesciebant, Isaia dicente: Generationem ejus quis enarrabit? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et de humilitatis fragilitate, et de nativitate majestatis, dicens:

(28). Clamabat ergo docens in templo Jesus: et me scitis, et unde sim, scitis. Recte ergo dixit, et me nostis, et unde sim scitis. Id est, secundum carnem nativitatem meam nostis, et nobilitatem parentum meorum, et effigiem vultus mei nostis: secundum divinitatem autem non nostis, quia a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis. Sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis quod nemo vidit Deum unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, et ipse narravit: et Patrem nemo cognovit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Denique cum dixisset: sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis, ut ostenderet eis, unde possint scire quod nesciebant, subjecit: (29). Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum, quia Filius de Patre: et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus, Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Jesum, lumen de lumine; Patrem non dicimus lumen de lumine, sed tantum lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit: Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

30. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus; hoc est, quia nolebat. Qui enim voluntate natus est, voluntate passus est, sicut horam praevidit sibi nativitatis suae, ita horam praedestinavit passionis suae. Si hora mortis nostrae illius est voluntas, quanto magis hora passionis suae in arbitrio voluntatis suae venit? Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit, ut salvaret quod fecerat. Factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis; ideo nondum passus erat, quia necdum venerat hora, in qua pati voluisset. Ideo in cruce legitur eum dixisse, dum omnia perfecta fuerant secundum Scripturas prophetarum, consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Dum vero voluit, consummata fuerunt quae de eo scripta sunt: et consummatis omnibus, potestate propria emisit spiritum.

De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus: principes insaniebant, et ideo medicum non solum [non] agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba, quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Quae commota miraculis credidit, principibus in infidelitate manentibus.

(32). Et audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec. Ideo audita multitudinis fide murmurabant, quia Christus gloriabatur. Et cito miserunt ministros, ut eum comprehenderent, quem' apprehendere non potuerunt adhuc nolentem ut comprehenderetur; sed audierunt docentem, qui venerant apprehendere. (33). Dixit ergo Jesus: Adhuc modicum tempus vobis cum sum, et vado ad eum qui misit me. Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo, quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobis cum sum, et tunc vado ad eum qui misit me. Implere debeo dispensationem meam, et [sic] pervenire ad passionem meam.
(34). Quaeretis me, et non invenietis, et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit: noluerunt eum agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderent multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, [qui] et per se ipsum: ipse quippe illis dixerat: Sine me nihil potestis facere. Quare non potuerunt venire? Quia noluerunt credere, quia nullus sine fide salvari potest. (35). Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum, sed ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Nunquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? Non enim sciebant quid dixerint; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad gentes, non praesentia corporis sui, sed potestate divina in discipulis suis, de quibus dixit Propheta: Quam pulchri sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona? In his pedibus Christus iturus erat ad gentes, et per eos docturus gentes, ut fidem accepissent gentes, quam Judaei spreverunt. Qui verum nescientes, prophetaverunt, qui et ignoraverunt Christum dicentem: Et ubi ego sum, vos non potestis venire. Quare non potestis venire? quia non vultis credere. Quid est quod dixit, ubi sum ego, nisi in sinu Patris, consempiternus Patri sum? In terra loquebatur, sed in Patris sinu se esse monstrabat.

Inter caeteras dispensationes Domini nostri, et doctrinas salutis nostrae, et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo festivitatis illius die (tunc enim ista agebantur, quae appellantur Scenopegia, id est, tabernaculorum constructio), [de] qua festivitate jam antea meminit charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Christus, et hoc non utcunque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Sed aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore, qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es, ubi eras. Clamabat ergo nobis Dominus: Stabat et clamabat:

38, 39. Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Hoc tantum sciamus, quod de charitate hoc clamabat Dominus Jesus. Clamat ergo et dicit, ut veniamus et bibamus, si intus sitit animus, quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore, reviviscit purgata conscientia, et hauriens fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, vel quid est fluvius qui emanat de ventre interioris hominis? Benevolentia qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua viva de ventre ejus: si autem proximo festinat consulere, ideo non siccat, quia emanat. Videbimus quid nunc sit quod bibunt qui credunt in Deum: quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in se debet cognoscere, si bibit. Et si bibit, largiatur ex eo quod bibit; non enim nos deserit fons, si non deseramus fontem. Exposuit evangelista et dixit, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid ve ex bibentibus propinasset, dicens: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum [Spiritum?] Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, id est, animam. Anima enim cujusque ejus est spiritus. De quo dicit Paulus apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sed quid est quod ait: Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? Nunquid non spiritus fuit in sanctis Dei prophetis et patriarchis, qui multa per Spiritum sanctum futura praedixerunt? Igitur et Elisabeth legitur Spiritu sancto repleta esse, et Zacharias similiter, dicente evangelista: Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu sancto, et prophetavit. Quid est, quod dicit: Spiritus sanctus necdum fuerat datus? Multa ergo indicia praecedentis Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae; non enim alium spiritum etiam prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat donationis hujus, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam primum, quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est: Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum. Quo flatu primum hominem quem fecit, vivificavit, et de limo erexit; quo flatu animam membris ejus dedit; significans enim eumdem esse spiritum, quem insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis XL diebus, ut liber Actuum apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum. Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum, qui, sicut dixi, fuerant uno in loco congregati. Quo accepto Spiritu sancto, omnium gentium linguis locuti sunt. Quaerit aliquis forsitan, si baptizati in Christo, et in charitate praeceptorum ejus viventes, quare omnium gentium linguis non loquantur, dum certum est Spiritum sanctum eos accepisse? Quia ipsa Ecclesia, quae est corpus Christi, omnium gentium linguis loquitur. Quod tunc in primitiva Ecclesia praesignatum est, quae in Judaea una tantummodo gente initiata est, nunc vero ex omnibus gentibus congregata. Quomodo vero unus tunc homo loquebatur omnibus linguis, ita modo unitas sanctae Ecclesiae omnibus loquitur linguis.
Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Igitur quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam; amamus autem, si in ejus compage et charitate consentimus, quam Apostolus omnibus virtutibus fiducialiter praeposuit. Quicunque ipsam habet, cuncta habebit bona; quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potuerit homo. De qua beatus Jacobus apostolus ait: Qui autem offenderit in uno, factus est omnium reus. De hac etiam et ipsa Veritas ait: In hoc enim cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Cum ergo haec loquebatur Christus in die novissimo festivitatis, quae modo proposuimus, et ut potuimus, tractavimus, 40, 41. Ex illa ergo turba cum audissent quidam de turba sermones Jesu, dicebant: Hic est vere propheta. Alii dicebant, hic est Christus. Nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus, quod ipse esset Christus; aliis dicentibus, quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine et pleni admirationis. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus, cum dicerent, a quibus missi fuerant: (45). Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audivisse hominem sic locutum. (46). Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: (47, 48). Nunquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Nunquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. Qui non noverant legem, ipsi credebant in eum; et qui docebant legem, eum qui miserat legem, contemnebant: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus: Ego veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant. Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi legem nescientes, et in auctorem legis credentes. Nicodemus tamen [unus] ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse quidem non incredulus, sed timidus; nam ideo et nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat et sciri timebat. Respondit [Judaeis]: (51). Nunquid lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perversi ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat autem Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum patienter vellent audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere eum, et maluerunt credere illi quam tenere illum. Responderunt ex praejudicio cordis sui, quod et illis: (52). Nunquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes ejus. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine Patre homine. Quid ergo illi quasi legis doctores ad Nicodemum? (53). Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surget. Sed Dominus prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit evangelista, unusquisque in domum suam.

Caput 8

1, 2. Inde Jesus perrexit in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum. Mons quippe Oliveti sublimitatem Dominicae pietatis et misericordiae designat. Quia et Graece eleos~g misericordia, olivetum vocatur elai�n~g; et ipsa unctio olei fessis ac dolentibus membris solet afferre levamen. Sed et hoc quod oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc transcendere, ei que superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Tempus quoque diluculi exortum ejusdem gratiae, qua remota legis umbra, lux evangelicae veritatis erat revelanda, demonstrat. Pergit ergo Jesus in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet. Venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam, cum incipiente novi testamenti lumine fidelibus, templo videlicet suo, pandendam praebendam que significet. Et omnis, inquit, populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Sessio Domini humilitatem incarnationis ejus, per quam nobis misereri dignatus est, insinuat. Bene autem dicitur quia cum sedens doceret Jesus, omnis populus venit ad eum: quia postquam humilitate suae incarnationis proximus hominum factus est, libentius est a multis ejus sermo receptus; a multis, inquam, est [ejus] sermo receptus; namque a pluribus est superba impietate contemptus. Audierunt enim mansueti, et laetati sunt.

(3). Denique Judaei tentantes, adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam, interrogantes quid de ea fieri juberet. Quoniam Moyses talem lapidare mandaverat, ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum, quasi misericordiae quam semper docebat oblitum; si lapidari vetaret, striderent dentibus suis in eum, et quasi fautorem scelerum legis que contrarium, velut merito damnarent.

(6). Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Per inclinationem Jesu humilitas, per digitum, qui articulorum compositione flexibilis est, subtilitas discretionis exprimitur; porro per terram, cor humanum, quod vel bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus, ostenditur. Postulatus ergo Dominus judicare de peccatrice, non statim dat judicium, sed prius se inclinans deorsum, digito scribit in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur, judicat: nos videlicet typice instituens, ut cum quaelibet proximorum errata conspicimus, non haec antea reprehendendo judicemus, quam ad conscientiam nostram Humiliter reversi, digito eam discretionis solerter exculpamus; et quid in ea conditori placeat, quid ve displiceat, sedula examinatione dirimamus, juxta illud Apostoli: Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

7. Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Quia hinc et inde Domino Scribae et Pharisaei tendebant laqueos insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in judicando, vel injustum: praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, et judicium justitiae per omnia et mansuetudinem pietatis ostendens. Ecce temperantia miserandi, qui sine peccato est vestrum; ecce iterum justitia judicandi, primus in illam lapidem mittat. Ac si dixisset: Si Moyses mandavit vobis mulierem hujusmodi lapidare, videte quia non hoc peccatores, sed justos facere praecepit. Primo vos ipsi justitiam legis implete, et sic innocentes manibus et mundo corde, ad lapidandam ream concurrite. Primo spiritalia legis edicta, fidem, misericordiam et charitatem perficite, et sic ad carnalia judicanda divertite. Dato autem judicio, Dominus iterum se inclinans scribebat in terra. Et quidem juxta morem consuetudinis humanae potest intelligi, quod ideo Dominus coram tentatoribus improbis inclinari, et in terra scribere voluerit, ut alio vultum intendens, libertatem eis daret exire, quos sua responsione perculsos citius exituros, quam plura interrogaturos esse praeviderat. 9. Denique audientes unus post unum exibant, incipientes a senioribus. Sed figurate nos admonet in eo, quod et ante datam et post datam sententiam inclinans scripsit in terra; ut et prius quam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus, nos ipsos digna humilitatis investigatione perpendamus, ne forte aut eisdem, quae in ipsis reprehendimus, aut aliis quibuslibet simus facinoribus irretiti. Sicut forte fieri potest, ut ipse qui homicidam reum mortis esse judicaverit, ipse in seipso per odium fraternae mortis reus esse ante oculum conditoris inveniatur. Similiter qui fornicationis crimen in fratre accusat, in se ipso superbiae facinus non videat. Ideo jubetur judex alieni criminis digito discretionis in corde suo describere, ne forte in seipso reus inveniatur. Quid igitur nobis in hujusmodi periculis remedii, quid restat salutis, nisi ut cum peccantem conspicimus alium, mox inclinemus deorsum, id est, quam dejecti ex nostrae conditione fragilitatis simus, si non nos divina pietas sustineat, humiliter inspiciamus? Digito scribamus in terra, id est, discrimine solerti pensemus, an cum beato Job dicere possimus: Neque enim reprehendit nos cor nostrum in omni vita nostra. Bene qui inclinatus scripsit in terra, erectus misericordiae verba depromit, quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae hominibus donum pietatis impendit.

10, 11. Erigens, inquit, se Jesus dixit ei: Mulier, ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae dixit: Nemo, Domine. Nemo condemnare ausus est peccatricem, quia in se singuli cernere coeperant quod magis damnandum cognoscerent. Sed quia accusantium turbas prolato justitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. Sequitur:

Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo. Vade, et amplius noli peccare. Quoniam misericors et pius est, praeterita peccata relaxat. Quoniam justus est, et justitiam diligit, ne amplius jam peccet, interdicit. Verum quia poterant dubitare aliqui an posset Jesus, quem verum hominem noverant, dimittere peccata, dignatur ipse apertius, quid divinitus valeat, ostendere. Post repulsam namque tentatorum nequitiam, post solutam peccatricis culpam, iterum locutus est.

12. Ego sum lux mundi. Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae. Ubi manifeste docet non solum qua auctoritate mulieri peccata dimiserit; sed etiam, quod ipse sit vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: cujus perpetuum splendorem humana fragilitas videre non potuisset, nisi nube carnis tegeretur, per quam quasi per quoddam lucidissimum speculum divini luminis claritas humanis mentibus innotesceret, quae fide purganda est, ut tanti luminis aspectui digna efficiatur. Unde secutus ait: Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae. Qui meis modo jussis et exemplis obsequitur, non timebit in futuro tenebras damnationis, sed lucem potius vitae, ubi nunquam prorsus moriatur, habebit.

Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt morum, non oculorum; et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum. Cum hoc ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus, responderunt Judaei: (13). Tu de te testimonium dicis, testimonium tuum non est verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his erat etiam Joannes Baptista [cui tam magnum ipsum lumen, quod est Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum; ait enim: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista]. Hic tamen quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de Domino nostro Jesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua, qui autem venit post me, fortior me est, cui non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Videte quemadmodum se lucerna Dei submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse, Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens, et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. Responderunt ergo Judaei: Tu de te testimonium dicis, testimonium tuum non est verum. Videamus, quid audiunt: audiamus et nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes; illi Christum occidere volentes, nos Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentes que nostras, et audiamus quid Judaeis responderit Dominus:

14. Respondit Jesus, et dicit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quia scio unde veni et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Christus et se ostendit et Patrem ostendit, et de Judaeis quid esset venturum. Ergo ait Dominus, et verum ait: Et si ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado. Patrem volebat intelligi, Patri gloriam dabat Filius; aequalis glorificabat eum, a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum, a quo est creatus? Scio unde veni et quo vado. Iste, qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit; non enim veniendo inde discessit, aut rediendo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri, sed ab homine: non potest hoc fieri ab ipso sole oriente. Sol oriens pergit ad occidentem, et deserit orientem. Non eo more Dominus noster Jesus Christus: et venit enim, et ibi est; et rediit, et hic est. Audi ipsum evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede. Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Non dixit: Qui fuit in sinu Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus dixit: Ecce ego vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia: quia sine lumine non potest videri lumen; et sine lumine non potest videri quodlibet aliud quod non est lumen. Itaque et lumen et seipsum ostendit, et quae circa se sunt; ita et Christus, et seipsum ostendit, et alios illuminat qui charitate circa se sunt, et sequuntur illum non pedum gressibus, sed charitatis officiis.

Duos adventus Domini nostri Jesu Christi legimus in Scripturis sanctis a prophetis esse praedictos, unum misericordiae qui peractus est, alterum judicii qui venturus est. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis, non judicialis; nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino esse neminem immunem a morte peccati, prius ejus erat misericordia praeroganda, et post exercendum judicium: quia de illo cantaverat Psalmus: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Non enim ante judicium et post misericordiam: nam si primum esset judicium, nulla esset misericordia; sed primo misericordia, postea judicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis homo esse dignatus est, factus quod fecerat, ne periret quod fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Addidit tamen. Nam reprobatus est ab omnibus, pro quorum salute venerat in mundum, irrisiones sustinuit, flagella, sputa, opprobria inimicorum, turpissimam mortem crucis. Haec omnia sustinuit quia voluit, ut salvaret hominem quem creaverat. Nullum genus mortis intolerabilius fuit cruce, propter longos cruciatus: sed nihil nunc gloriosius quam signum crucis portare in fronte. Unde Apostolus ait, gloriam crucis praedicans: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15. Quia venit neminem judicare, consequenter Judaeis respondit: Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus est, ut perveniret ad crucem; distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit: [Ego] non judico quemquam; sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat: Vos secundum carnem judicatis, addidit: Ego non judico quemquam, ut intelligamus Christum, non secundum carnem judicare, sicut ab hominibus judicatus est. Nam ut cognoscatis jam et judicem Christum, audite quid sequitur:

(16). Et si judico ego, judicium meum verum est. Ecce habet et judicium, sed agnosce Salvatorem, ne sentias judicium. Quare autem dixit judicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego, et qui me misit Pater. Quid est missio Christi, nisi incarnatio ejus? Missus est Christus, idem est ut si dicas, incarnatus est Christus. Et a Patre missus erat, et a Patre nunquam recessit: et hic fuit per incarnationem, et hic est modo per divinitatem. Fides ergo mundet corda nostra, et intellectus impleat corda nostra, ut intelligamus mysterium salutis nostrae. Altum est, profundum est, secretum est. Una est substantia, una divinitas, una majestas Patris et Filii. Pater non passus est, sed solus Filius. Ergo intelligamus missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credamus. Unde ergo verum [est] judicium ejus, nisi quia verus est Filius Patris? Ideo dixit: Judicium meum verum est, quia solus non sum, inquit, sed ego, et qui me misit Pater. Idem ergo in alio loco dixit: Ego et Pater unum sumus; unum in substantia, duo in persona. Unum dixit, propter substantiae unitatem, sumus dixit, propter personarum distinctionem. Audi, quid dixit, Ego et qui me misit Pater. Distingue personas, et agnosce quia Pater pater est, et Filius filius est, ne in barathrum Sabelliani pervenias. Et noli dicere: alius et aliud, sed dic, alius et alius. Non aliud in substantia, sed alius in persona. Non Pater major, non Filius minor in divinitatis gloria; sed crede, unum sumus. In eo quod dixit ipsa Veritas unum, liberat te ab Ario; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, non ergo unus. De judicio dixerat, dum dixit: Ego non judico quemquam; de testimonio nunc vult dicere, ut intellectus impleat corda nostra.

17. In lege vestra, inquit, scriptum est. Vestram dixit, tanquam diceret: In lege quae vobis a Deo data est; sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum, quem a Deo nobis dari poscimus. Quid est quod in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est? Nunquid semper duo homines verum dicunt testimonium? Nonne duo falsi testes contra Susannam falsum protulerunt testimonium? Et Judaeis quaerentibus falsum testimonium contra Christum, dicit Evangelista: Novissime venerunt duo falsi testes. Nunquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? Quid de duobus dicimus vel tribus? Universus populus mentitus est contra Christum. Si ergo totus populus, qui constat ex magna hominum multitudine, falsum testimonium dicere inventus est, quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua perpetua stabilitas veritatis est? Si vis habere bonam causam, habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelis que conjux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit. Ergo quia in lege vestra scriptum est: Duorum hominum testimonium verum esse, accipite verum testimonium, ne sentiatis judicium. Ego enim, inquit, non judico quemquam, sed testimonium perhibeo de me; differo judicium, non differo testimonium. Eligamus, fratres, testimonium Dei; quia testimonium Dei verum est; et qui modo testis est omnium quae agimus, judex erit omnium quae fecimus. Et alium non quaerit testem nisi seipsum, quia omnia secreta cordis nostri considerat, et quid et ex quo fonte procedat. Ideo testis, quia non quaerit alium unde cognoscat quis sis vel qualis sit vita tua, qui reddet unicuique secundum opera sua. Responderunt ergo Judaei Domino loquenti de Patre suo, et dixerunt: (19). Ubi est Pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum; homo manifestus, Deus occultus: videbant indumentum, et contemnebant indutum. Videamus ergo quid ad haec Dominus respondit: Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere: Solus non sum, sed ego, et qui me misit Pater. Nam solum te videmus, Patrem tuum te cum non videmus: quomodo te dicis solum non esse, sed cum Patre tuo esse? [aut] ostende nobis te cum esse Patrem tuum. Et Dominus: Nunquid me videtis, et Patrem meum non videtis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forte et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo: Ubi est Pater tuus? Quasi me jam sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem judicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis, Patrem meum loquor occultum; prius est ut me noveritis, tunc et Patrem meum scietis. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est, quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente; cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Domino nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpatione dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitant: velut si indigneris servo tuo, et dicas: Contemnis me; considera, forsitan Dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Qui dicit puto, dubitare videtur; sed ille increpabat, non dubitabat. Et Dominus Jesus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas inveniet fidem super terram? Scit ergo omnia, per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpabat. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpabat infideles, admonet fideles; ut sciant unam esse cogitationem Patris et Filii, quatenus sciant cognitionem Filii cognitionem esse et Patris. Ideo discipulo electo poscenti ut ostenderet eis Patrem, respondit: Tanto tempore vobis cum sum, et non cognovistis me. Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Si dissimilis esset Filius Patri, nunquid diceret discipulis suis: Qui me videt, videt et Patrem? nunquid diceret Judaeis: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis?

20. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo. Magna fiducia sine timore. Non enim pateretur, si nollet; quia nec nasceretur, si nollet. Quid est quod haec verba [Jesus] in gazophylacio docens in templo locutus est? Gazophylacium locus est ubi thesauri conduntur. Jesus in gazophylacio loquebatur Judaeis, dum in parabolis locutus est turbis. Nam gazophylacium fuit Christus, in quo omnia latuerunt mysteria tunc aperienda, dum ipse, qui latuit in littera, loquebatur, non in proverbiis, sed palam omnia fidelibus suis enarrans. Nam et gazophylacia adhaerebant templo, quia ipse Christus templum est, de quo ipse ait: Solvite templum hoc, cui omnia mysteria veteris legis adhaerebant, et ad eum omnia respiciebant, donec veniret ad aperienda singulorum gazophylacia mysteriorum, aperiente eo sensus fidelium suorum, ut intelligerent quae latebant, sicut evangelista ait: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Denique quid sequitur? Nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. Scilicet omnia dispositionis suae, omnia voluntatis suae. Quia qui voluntate natus est, voluntate et passus est. Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis et miserationi infirmitatis ejus, de occulta potentia quam Judaei non noverant; unde illis modo dictum est: Neque me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta, quam Judaei noverant, et cujus patriam sciebant; unde illis alio loco dixit: Et me nostis, et unde sim scitis. Utrumque noverimus in Christo, et unde aequalis [est] Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo. Sed unus Christus Deus et homo. Modo de sua passione, quid loquatur Christus, audiamus.

21. Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. Ego vado, inquit, et quaeretis me: non desiderio, sed odio. Nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderant, et qui amabant: illi persequendo, illi habere cupiendo. Bonum est animam Christi quaerere, sed quomodo discipuli eam quaesierunt; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Judaei quaesierunt; illi enim ut haberent, isti, ut perderent. Denique isti, quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adjunxit? Quaeretis me; et ne putetis, quia bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini; hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori. In peccato suo moritur, qui in peccato permanet usque ad mortem. Ille Christum non quaerit qui salutem animae suae per poenitentiam non quaerit. Ad quem Propheta clamat: Quaerite Dominum, dum inveniri potest. Modo qui misericordem, dum tempus habet, non quaerit, inveniet eum iratum. Judaeis dixit: In peccato vestro moriemini, quia praesciebat eos in peccato suo permanere. Singulari [vero] numero dixit in peccato, et plurali numero moriemini, quia omnibus illis ad quos loquebatur, unam esse voluntatem, aequalem malitiam perdendi eum [sciebat], qui salvare eos venerat. Alio vero loco discipulis suis dixit: Quo ego vado, [vos] non potestis modo venire. Non abstulit eis spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant; isti autem nunquam quibus praesciens dixit: In peccato vestro moriemini. His autem auditis verbis, quomodo solent carnalia cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes et sapientes, dixerunt: (22). Nunquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba et omnino insipientiae plena. Quid enim? Non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Nunquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, nunquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis hominum non moritur? Ergo, quo ego vado dixit, non quo itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem, ut occideret mortem. Illis itaque non intelligentibus ista, respondit Dominus: Vos deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut serpens terram manducatis. Quid est, terram manducatis, nisi terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis? Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Quomodo ergo non erat de hoc mundo, per quem factus est mundus, et semper ubique est? Sed omnes de mundo: sed prius mundus, postea homo. Sed Christus ante mundum, ante Christum nihil. Quia in principio erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Sic enim erat ille de supernis; de quibus supernis Christus? Ab ipso Patre, nihil illo superius; quia Pater Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum sibi, sine tempore, per quem conderet tempora. Ideo Christus ante omnes creaturas, et ante omnia tempora, quia de Patre coaeternus Patri genitus est. Ego de supernis sum, vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo. Quomodo ergo non erat de hoc mundo, per quem factus est mundus, et semper ubique est? Sed omnes de mundo: sed prius mundus, postea homo. Sed Christus ante mundum, ante Christum nihil. Quia in principio erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt. Sic enim erat ille de supernis; de quibus supernis Christus? Ab ipso Patre, nihil illo superius; quia Pater Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum sibi, sine tempore, per quem conderet tempora. Ideo Christus ante omnes creaturas, et ante omnia tempora, quia de Patre coaeternus Patri genitus est. Ego de supernis sum, vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo.

24. Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris. Exposuit nobis, fratres, quod intelligi voluit, vos de mundo hoc estis. Ideo quippe dixit: Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nunquid apostoli et sancti Dei de hoc mundo non erant? Erant siquidem, quia de Adam nati sunt, sed ipsa Veritas de eis ait: Ego elegi vos de mundo, id est, de carnali conversatione, quae mundi nomine hoc loco significari videtur. Qui ergo erant de mundo, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse in mundo, quibus dictum est: Moriemini in peccatis vestris. Nemo dicat, de hoc mundo non sum. Quisquis es, o homo, de hoc mundo es: sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse in mundo. Si autem jam non delectat te hic mundus, jam non eris mundus, et non audies, quod Judaei audierunt: Moriemini in peccato vestro. Et qui plus peccat, plus est [in mundo et plus] immundus; et quanto quis se mundat a peccato, tanto se elevat de mundo non esse. Merito audierunt Judaei: Moriemini in peccatis vestris; quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui cum peccato nati estis; sed tamen, si in me, inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Tota ergo infelicitas ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori. Hoc est quod debet fugere omnis Christianus; propter hoc ad baptismum curritur, propter hoc qui aegritudine vel aliunde periclitatur, sibi desiderat subveniri; propter hoc etiam sugens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine baptismo exeat, et in peccato qui natus est, non moriatur. Adjunxit enim dicens: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus; cordibus evigilaverunt, inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testatur, ubi ait: Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri: erant etiam qui in ipsum qui loquebatur fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi. Tamen hoc attende, quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. Quid est, si non credideritis quia ego sum? Quid? Nihil addidit. Multum est quod commendavit. Dixit, ego sum, et non addidit quid, sive Christus, sive Filius Dei, sive ille quem prophetae praedixerunt, sive Salvator mundi, sive [aliud] aliquid, quod de eo in Scripturis legitur. Multum est, quod ait, ipse: Ego sum. Quia dixerat Deus Moysi: Ego sum, qui sum; et hic modo: Nisi credideritis quia ego sum, eodem verbo essentiae sempiternae usus est ad populum Judaeorum, quo tunc ad Moysen per angelum in rubo flammae ignis, quem missurus erat ad liberandum populum suum. Quid est quod hic dixit: Ego sum, nisi ille ipse qui tunc venit in angelum mittere Moysen servum meum ad liberandum populum meum; ego ipse modo per meipsum veni incarnatus, homo factus liberare homines quos creavi; salvare qui perditi fuerant. Quidquid enim aliquo modo mutari potest, vel in melius vel in deterius, quodammodo moritur eo quod fuit ante, dum incipit aliud esse, vel aliter esse quam fuit. Solus vero Deus semper idem est. Immutabilis [veritas], immutabilis bonitas, immutabilis sempiternitas, immutabilis natura, immutabilis substantia. Et quidquid de eo dici potest, semper idem est quod fuit et quod erit. Prorsus nihil aliud melius videtur intelligi in hoc verbo, quod ait Dominus: Ego sum, nisi ego sum Deus. Moriemini in peccato vestro. Sed illi semper terrena sapientes, et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt?

25. Tu quis es? Non enim, cum dixisti: Nisi credideritis, quia ego sum, addidisti, quis esses. Quis es, ut credamus? Et ille: Principium. Ecce quod est, esse. Principium mutari non potest; principium in se manet et innovat omnia; principium est, cui dictum est: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Principium, ait, quod et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt: Tu quis es? nihil aliud dixerunt quam quid te esse credemus? Respondit: Principium me esse credite, et addidit: quod et loquor vobis. Id est, quia humilis propter vos factus ad ista verba descendi. Nam si principium, sicuti est, ita maneret apud Patrem ut non acciperet formam servi, et homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium, quia ut credatis non solum sum, sed et loquor vobis.

Verba Domini nostri Jesu Christi quae habuit cum Judaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent et fideles oculos aperirent. Dicebant ergo Judaei: Tu quis es? quia dixerat supra Dominus: Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ad haec ergo illi: Tu quis es? veluti quaerentes nosse, in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus: Tu quis es? et ait: Principium, quod et loquor vobis. Quare se dicit Dominus Jesus principium? Quia omnia per ipsum facta sunt, sicut Psalmus dicit: Omnia in sapientia fecisti. Si igitur omnia in sapientia fecit Deus, id est, in Filio suo coaeterno sibi et consubstantiali, Filius utique omnium principium est. Nunquid et Pater potest dici principium? Utique recte dicitur [et] Pater principium, et Filius principium; non tamen duo principia. Sicut Pater Deus, et Filius Deus, non tamen duo dii, sed unus Deus dicendus est; sic Pater principium, et Filius principium, non tamen duo principia, sed unum principium fatendum est. Ergo et Spiritus sanctus principium est, non tamen tria principia, Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed unum principium; sicut Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, non tamen tres dii, sed unus Deus. Pater omnipotens Filius omnipotens, Spiritus sanctus omnipotens, non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Id enim quod Pater [ad] se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater est; quod Filius ad seipsum, Deus est; quod a Patre est, Filius est. Et Spiritus sanctus quod ad se est, Deus est; quod a Patre et Filio, Spiritus sanctus est: quia Patris et Filii Spiritus est, ex Patre et Filio procedens, unius substantiae, potestatis, majestatis cum Patre et Filio. Audiamus ergo principium, quod loquitur nobis. (25). Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare. In alio vero loco dixit: Non judico quemquam, praesentem ejus ostendens adventum, quo venit salvare, non judicare: quia venerat, ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum. Quod autem nunc dicitur: Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa habeo, inquit, loqui et judicare de vobis; sed qui me misit, verax est. Videte, quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius Patri. Exemplum enim nobis praebet gloriam dare Deo, gloriam Dei quaerere, non nostram, quasi diceret: O homo fidelis, si ego Filius Patris aequalis Patri, consubstantialis Patri, coaeternus Patri, do gloriam ei a quo sum, quomodo tu superbus es apud eum cujus es servus: Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare, sed qui me misit, verax est; tanquam diceret: Ideo verum dico, quia Filius veracis, veritas sum. Pater verax est, Filius veritas. Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum via, et veritas, et vita. Ergo si Filius veritas, Pater quid, nisi quod ait veritas: Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax. Sicut a Patre Filius, ita a veraci veritas. Pater verax est, sed non a veritate; Filius veritas, sed a Patre, quasi Filius a Patre, non a seipso. Et ideo [ait] alio loco: A me ipso non veni, id est, a me ipso non sum. Pater utique verax est, non participando veritati, sed generando veritatem; quia Pater genuit Filium, qui de se ipso ait: Ego sum via et veritas. Cum autem dixisset Dominus Jesus, verax est, qui me misit, non intellexerunt illi, quod de Patre eis dicebat, necdum habuerunt oculos cordis apertos, ut intelligere possent aequalitatem veracis et veritatis.

28. Dicebat Jesus turbis Judaeorum: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facio nihil: sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quid esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos quos ipse [noverat, quos ipse] cum caeteris sanctis suis ante mundi constitutionem praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserunt, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt; illa tria millia, et illa quinque millia Judaeorum quos ibi videbat, quando dicebat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum; tanquam dicens: Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam; ordine vestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex his qui audiebant, id est, post Domini passionem: nam paulo ante dicit: Haec eo loquente multi crediderunt in eum; et nondum exaltatus erat filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli, nam ibi exaltatus est, quando pependit in ligno; sed illa exaltatio, humiliatio fuit. Tunc enim factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod exaltavit illum Deus. Altera exaltatio fuit, quando elevatus est in crucem; altera dum ascendit in coelum. Illa humiliationis, ista glorificationis. Exaltationem crucis oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocunque scelere male [sibi] conscius, quando videbat eis donari homicidium, qui occiderant Christum? Addidit: Tunc cognoscetis quia ego sum. Quid est, ego sum, nisi unius substantiae cum Patre? Sicut et ad Moysen superius diximus, dictum esse: Ego sum, qui sum. Verbo substantiali utitur de seipso Dominus, ut intelligatur aeternam esse substantiam, et unam esse substantiam Patris et Filii. Tamen ne ipse intelligeretur Pater, continuo adjunxit: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quod vero ait: A meipso facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil? Id est, a meipso non sum. Quod autem addidit: Sicut docuit me Pater, haec loquor, sensus altissimus est. Cor enim mundandum, ut intelligatur quod ait: Sicut docuit me Pater, sic loquor; non enim ita intelligendum est, quasi homo Pater homini Filio loqueretur: sed excellentius et sacratius. Aliter vero intelligendum est quod ait evangelista: In principio erat Verbum; et aliter intelligendum, Verbum caro factum est. Aliter de divinitate Christi, in qua aequalis est Deo Patri; aliter de humanitate ejus, in qua consimilis est nobis. Cogitandum est non uno modo intelligendum esse, quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus, et illud quod dixit: Pater major me est. Ergo incorporaliter cogitetur Pater locutus Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit, quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod scientem me Pater genuit. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis, hoc est Filio esse, quod nosse. Ab illo ergo habet quod noverit, a quo habet ut sit; non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset: sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset; quia simplicis indicium est naturae veritatis est, esse et nosse: non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum. Dixit ergo ista Judaeis et addidit: (29). Et qui me misit, me cum est. Jam hoc antea dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: Misit me, et me cum est. Si ergo te cum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio, incarnatio est; ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Ergo, inquit, qui me misit, non reliquit me solum: cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, me cum est, non me dereliquit. Quare me non dereliquit? Non dereliquit me, inquit, solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio et sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.

(30). Haec illo loquente multi crediderunt in eum. Multi crediderunt, necdum in omnem terram exivit sonus eorum, necdum omnibus praedicatum est, necdum dictum est: (31). Ite, docete omnes gentes. Ergo Dominus ad eos, qui crediderunt in eum, ait Judaeos:

31. Si vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia esse ibi coepistis. Si manseritis, hoc est, in fide quae in vobis esse credentibus coepit, quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducitur. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet; cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem, et erectionem, nullam defectionem; aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide, sed majus quo pervenitur per fidem. Audi igitur quo perveniat, et vide quanta sit fides. (32). Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo in quo credidistis, vere discipuli mei eritis; subjunxit quoque: et cognoscetis veritatem. Qui cognoscit veritatem, cognoscit Deum, quia Deus veritas est, dicente ipso Domino: Ego sum via, et veritas, et vita. Credamus ergo, ut cognoscamus veritatem, quia sine fide ad cognitionem veritatis nullus pervenire poterit. Quid cognituri sumus? Illud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre. Quid est, quod videre nobis promittitur? Dicit enim Dominus in alio loco quid esset quod visuri erimus: Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Haec est promissio, haec est merces fidei quae per dilectionem operatur. Haec est satietas quam Psalmista optavit, dicens: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua. O Domine, fac nos digne amare te, et non amare saeculum, ut valeamus ad illam libertatem pervenire, ad quam per cognitionem veritatis pervenitur; de qua subjunxisti, dicens: Et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos? Liberos faciet. Denique Judaei carnales, et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis: Veritas liberabit vos: indignati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant. Et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Nihil enim aliud est dicere: Et veritas liberabit vos, nisi liberos vos faciet, sicut nihil est salvabit, nisi salvos faciet. Audivimus ergo quid libera veritas dixit: audiamus quid superba falsitas respondeat. Dixerunt ergo Judaei: (33). Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. Quomodo tu dicis, liberi eritis? Non enim dixerat Dominus, liberi eritis, sed: Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo, illi nihil aliud intellexerunt, nisi libertatem carnalem, et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam, quomodo tu dicis: Liberi eritis? O vana superbia! o falsa jactantia! quomodo verum dixistis: Nemini servivimus unquam? Joseph non est venundatus? Prophetae sancti non sunt ducti in captivitatem? Denique nonne ille ipse est populus, qui in Aegypto lateres faciebat, et operibus duris, non saltem in argento et auro, sed in luto serviebat? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod vobis assidue imputat Deus, quomodo vos de domo servitutis liberavit? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini nulli servistis unquam? Quomodo ergo solvebatis tributum Romanis? Unde et ipsi veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis: Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset, licet, teneretis eum, quasi malam optasset libertatem semini Abrahae. Si autem diceret, non licet, calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Deinde prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis est dictum: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis, quod nummus habet imaginem Caesaris: quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Nec alienum quid quaerit Deus ab homine, sed quod condidit in homine. Ideo Deus homo factus est, ut in homine reformaret, quod in homine formavit. Ergo mentientibus et de vana libertate tumentibus, quid respondisset Dominus Judaeis, audiamus.

34. Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Si omnis homo peccator, omnis homo servus peccati. Sed intentius audiamus, qualiter liberemur de hac servitute. Terrorem incutit, medicinam adhibet. Nam ait Dominus: Amen, amen dico vobis: Quid est, amen, amen, nisi verum, verum dico vobis? Quod verbum nec Graecus interpres, nec Latinus ausus est in aliam transferre linguam, ut honorem haberet velamento secreti testificatio veritatis in Christo. Veritas dicit: Verum verum dico vobis, ingeminat, replicat verbum veritatis, ut excitaret dormientes, intus faceret audientes, nec contemneretur, qui ait: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O mirabilis servitus, servire peccato, servire diabolo, qui peccati est auctor! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare. Servus peccati quid faciat, quem interpellet, apud quem interpellet, apud quem venalem se petat? Saepe homines malos dominos fugiunt ne serviant malis, et non fugiunt peccatum, cujus servus est qui peccator est. Et quanto felicius esset fugere peccatum, et servire homini libera conscientia? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Se cum trahit peccatum quocunque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum ut aliquam corporalem caperet voluntatem: voluntas transiit, peccatum remanet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala servitus. Aliquando fugiunt homines improbos dominos, volentes carere dominis, qui nolunt carere peccatis. Quanto felicius si deserat homo peccatum, fugiat ad Christum, Deum liberatorem interpellet? Liberat ergo ab hac servitute peccati solus Dominus, qui illam non habuit, qui solus sine peccato venit in mundum. Ille solus liberare potest de peccato, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Cum ergo omnis qui facit peccatum servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite: (35). Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus est peccator. Non maneat homo in peccato, nec sit servus peccati, ut possit manere in domo, id est, in Ecclesia. Maneat in corpore capitis sui, ut sit filius, non servus. Longe aliud est peccare, aliud manere in peccato. Qui manet in peccato, servus est peccati; qui fugit a peccato, servus erit justitiae. Terruit itaque, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet [in domo] in aeternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam: Filius manet in aeternum.

36. Si ergo filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis. Haec spes est nostra, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat; servi enim eramus cupiditatis, liberati efficimur servi charitatis. Prima libertas est non permanere in peccato, servire justitiae, dicente Apostolo: Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae. Nunc autem habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. Perfecta vero libertas est [Deo] Christo servire, illum diligere qui vere nos liberavit, qui verus est Filius Dei, et Dominus in forma servi. Non servus, sed in forma servi Dominus. Fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati, non erat caro peccati. Libertatem promisit credentibus in se; Judaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen Abrahae erant. Quid ergo eis ad haec respondit Dominus, audiamus: (37). Scio, inquit, quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo quaeritis me occidere, inquit; sermo enim meus non capit in vobis, id est, non habet locum in vobis. Si sermo meus caperetur a vobis, caperet utique vos. Quid est ergo, non capitur a vobis? Id est, non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Audistis Dominum certe dicentem: Scio quia filii Abrahae estis. Audite quid postea dicat: Ego quod vidi apud Patrem meum loquor; et vos, quod audistis apud patrem vestrum, facitis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit: Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dicit: Quae vidi apud Patrem meum loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur, quia ipse est veritas Patris, quam vidit apud Patrem [se vidit, se loquitur, quia ipse est veritas Patris, quam vidit apud Patrem]. Ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt? Apud Patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit, ut homines essent; sed tamen filii erant ejus, in quantum mali erant, non in quantum homines [erant], in quo imitati, non in quo creati.

39. Responderunt et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Quasi: Tu quid dicturus es contra Abraham? aut si aliquod potes audere, reprehende Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham, sed talis erat Abraham, qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur. Tamen isti videbantur eum provocare ut aliquid male diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est. Audiamus, quomodo eis respondit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham.

(40). Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati: Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, ego Deus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit de alio loco: Ante Abraham ego sum. Tunc eum illi lapidare voluerunt. Non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum. Hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait: Scio quia filii Abrahae estis. Non negavit eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat. Ergo Christiani facti sunt semen Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae facti illi cohaeredes: Deus illos exhaereditavit, istos adoptavit. Isti sunt de quibus alio loco a Joanne Baptista dictum est: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Illi erunt filii Abrahae, qui fidem Abrahae imitantur. Ideo subjunxit Dominus, dicens: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Factis probate nobilitatem, non verbis. Sed quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis quam audivi a Deo, hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera Patris vestri; et adhuc non dicit quis est iste pater eorum. Modo illi quid responderunt? Coeperunt enim utcunque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione: et quia consuetudo Scripturarum est quam legebant, fornicationem spiritaliter appellari, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subjicitur, ad hoc responderunt:

(41). Dixerunt itaque ei: Nos ex prostitutione non sumus nati, unum Patrem habemus Deum. Jam viluit Abraham: repulsi sunt enim, quomodo repelli debuerunt ore veridico; quia erat talis Abraham, cujus factum non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem, credendo dicentes apud seipsos, quotiescunque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis: Quare non imitamini eum de cujus genere gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus Patrem nostrum; videamus quid nobis dicturus est. Nunquid si falsitas invenit quod diceret, et veritas non inveniret quod responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, Patrem habemus Deum.

(42). Dixit ergo eis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis me utique: Ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum Patrem, agnoscite vel fratrem vestrum. Hic tetigit quod saepius solet dicere: Non a meipso veni, sed ille me misit, a Deo processi et veni. Christi ergo missio, incarnatio est ejus. Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est, non habens tempus per quem factum est tempus. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris; venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Adventus ejus, humanitas ejus; mansio ejus, divinitas ejus.

43. Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos ex patre diabolo estis. Quandiu patrem commemoratis? Quandiu patrem mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cujus filii estis. A patre diabolo estis. Deus itaque creator omnium creaturarum creavit hominem. Quomodo hic dicit: Vos a patre diabolo estis? Quidquid a Deo creatum est, bonum est, et omnis homo, quantum creatura Dei est, bonus est: quantum vero se subjicit per liberum arbitrium diabolo, a patre diabolo est. Bona est enim hominis natura, sed vitiata erat per malam voluntatem, et inde a patre erat diabolo. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus. Inde ergo Judaei dicti sunt filii diaboli, non nascendo, sed imitando. Consuetudo vero sanctae Scripturae est ex imitatione vel similitudine operum filios saepe nominare, ut Propheta ad Judaeos ait: Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethea. Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Judaei non ducebant; Cethei et ipsi gentem suam habebant omnino alieni a genere Judaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethei; Judaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerant filii parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique, unde et caeteri angeli. Caeteri angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus. Sed modo audite quid dicat Dominus: Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus autem cum invideret homini, serpentem indutus, locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum audiendo, quem non audissent si Deum audire voluissent: positus enim homo inter Deum qui creavit eum, qui obtemperare debuit creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio. Videte genus homicidii fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus. Ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Audi Psalmistam: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Vos ergo desideria patris vestri facere vultis, ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio; utique in primo homine. Ex illo, ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde homicida? Et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset. Sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo.

44. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea dicebat, quae de diabolo dici a Domino meruerunt. Ille homicida erat ab initio. Verum est: nam primum hominem occidit; et in veritate non stetit, quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de proprio loquitur, quia mendax est et pater ejus. Diabolus autem a semetipso mendax fuit, et mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit prius mendacium. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus genuit quasi filium mendacium. Mendacium genuit, quia in veritate non stetit. Omnis enim qui in Deo manet, in veritate manet, quia Deus veritas est. Si quis vero a Deo recesserit, mendax erit, dicente Psalmographo: Omnis homo mendax. In quantum vero homo a Deo recedit, in tantum mendax erit, dum se a veritate declinaverit, et inde peccator erit: quia omne peccatum non est veritas, sed mendacium, quia recedendo a Deo non habet veritatem. Diabolus vero bonus creatus est, sed per seipsum malus factus est, declinando se a summo bono. Ideo ex propriis locutus est mendacium, quia in seipso invenit unde esset mendax. Homo vero deceptus a diabolo, factus est a diabolo mendax. Ideo que filius diaboli, non natura, sed imitatione. Recedamus ergo a patre mendacii, curramus ad Patrem veritatis. Amplectamur veritatem ut accipiamus veram libertatem. Judaei apud patrem suum viderant quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi verbum Patris aeternum et Patri coaeternum? Ideo subjunxit: (45). Ego veritatem dico vobis, et non creditis mihi. Nam mendax mendacium loquitur, sed veritas veritatem profert. Diabolus mendax, Christus vero veritas et veritatis assertor: quia ex veritatis ore nihil aliud poterit procedere, nisi veritas. Sequitur ergo:

46. Quis ex vobis arguet me de peccato, sicut ego arguo vos, vestrum que patrem de peccato et mendacio? Ecce qualis est mansuetudo Christi. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Don dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare. Interrogat eos quare veritatem non velint credere dicentem: Si veritatem locutus sum vobis, quare non creditis mihi, nisi quia filii diaboli estis, et non veritatis; filii diaboli non natura, sed imitatione? Reddiditque causam cur veritati non crederent, cum dicit:

(47) Ideo vos non auditis quia ex Deo non estis. Iterum noli attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo, natura ex Deo, vitio non ex Deo. Natura vero bona quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est: ideo medicum quaerat, quia sana non est. Agnoscatur natura unde Creator laudetur; agnoscatur vitium propter quod medicus advocetur. Terribile est quod subdit: Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelligit unde sit. Coelestem patriam desiderare Veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non rapere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque vestrum si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscit. Dixerunt ergo Judaei:

(48) Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus est tu, et aemonium habes? Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus responedeat, audiamus:

(49) Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhoratis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam (Ps 126:1). Et cui per Isaiam: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? Respondere noluit Dominus. Samaritanus non sum; sed ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerant, unum negavit, et aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret. Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. Hic vero in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum; quia si respondere volutisset Judaeis, Vos daemonium habetis, verum utique dixisset: quia nisi impleti daemonio, tam perverse de Deo loqui non possent. Sed accepta injuria, etiam quod verum erat dicere Veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re, quid vobis innuitur, nisi ut eo tempore, quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera mala taceamus, ne ministerium justae correptionis in arma vertamus furoris? Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subjungit:

(50) Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judict. Scimus certe quod scriptum est, quia Pater omne judicum dedit Filio (Jn 5:22): et tamen ecce idem Filius injurias accipiens, gloriam suam non quaerit. Illatas contumelias Patris judicio reservat, ut nobis profecto insinuet quantum nos esse patientes debemus, dum adhuc se ulcisci non vult et ipse qui judicat. Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri. Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit dicens:

(51) Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio pejores fiunt. Nam accepta praedicatione, iterum dicunt:

(52) Nunc cognovimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant, non videbant, dum solam mortis carnem aspicerent, in veritatis sermone caligabant, dicentes: Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Unde et ipsi veritati eumdem Abraham et prophetas quasi venerantes praeferunt. Set aperta nobis ratio ostenditur, quia qui Deum nesciunt, Dei quoque famulos false venerantur. Vos, inquit, dicitis: Daemonium habes. Ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant, mortem non videbit in aeternum, qui servaverit sermonem meum, et irascebantur, quia jam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Nam illam mortem vitare non potuerunt, qua mortuus est Abraham, et prophetae, id est, carnis mortem; nam Abraham spiritu vivebat: et ideo de eo ipsa Veritas ait alio loco: Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Quid est quod dicit, mortem non videbit in aeternum? It est, mortem damnationis cum diabolo et angelis ejus. Nam ista mors corporis, migratio quaedam est sanctis ad meliorem vitam: impiis vero ad poenas perpetuas, quas hic mortis nomine Veritas designare voluti. Sed ista morte, quam Dominus voluit intelligi, nec Abraham mortuus est, net prophetae mortui sunt. Illi enim mortui sunt, et vivunt, isti vivebant, et mortui erant.

53. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, mortem non videbit in aeternum, qui servaverit sermonem meum; cum scias et Abraham mortuum et prophetas mortuos? Respondi Jesus:

(54) Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est Pater meus, qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod dixerunt: Quem teipsum facti? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Dicit Patrem suum Dominus Jesus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt; si enim ipsum cognovissent, ejus Filium recepissent.

(55) Ego autem, inquit, novit eum. Secundum carnem judicantibus, potuit et hinc arrogans videri, quia dixit: Ego novi eum. Sed vide quid sequitur: Si dixero, non novit eum, ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita vitatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur, et ips3e erat Verbum Patris quod hominibus loquebatur.

56. Et notandum quod vidit eos Dominus aperta sibi impugantione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens: Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum: et vidit et gavisus est. Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in fugura summae Trinitatis tres angelos hospitio recepit: quibus profecto susceptis, numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis est. Sed carnales mentes audientium oculos a carne non sublevant; in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes:

(57) Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahis dicens:

(58) Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporiws est, sum, praesentis. Et quia praeteritum tempus et futurum divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui: sed, ante Abraham ego sum. Unde ad Moysen dicitur: Ego sum, qui sum; et, dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ante ergo vel post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priore tempore incipitur, nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aeternitatis verba, mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant. Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecit, ostenditur cum protinus subinfertur:

(59). Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus sese abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena mortis subitae obrueret. Sed quia pati venerat, exercere judicium nolebat. Certe sub ipso passionis tempore, et quantum poterat ostendit, et tamen hoc ad quod venerat, pertulit. Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum, sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit. Qui ergo hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi, ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus?

Caput 9

1. Postquam exiisset Dominus de templo Judaeorum, quid fecisset in populo gentium, imo totius humani generis, audiamus. Sequitur enim evangelista, et dicit: Praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. Ea quippe quae fecit Dominus noster Jesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt, verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est, cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas et illuminatio fides; quem fidelem, quando venit, Christus invenit? Ideo evangelista de Christo dicit: Et praeteriens. Sic praeteriit enim Christus, et non in via peccatorum nostrorum stetit; sicut in quadam parabola ipse Dominus ait: Venit enim Samaritanus secus viam, qui venit sanare vulneratum semivivum: praeteriit caecum illuminare, qui vulneratus in parabola dicitur, hic in re gesta caecus illuminatur. Vidit ergo hominem caecum, non utcunque caecum, sed caecum a nativitate. Omnes enim homines praeter illum solum qui ex virgine natus est, originali peccato caeci, id est, cum peccato nati sunt, quod ex radice peccatrice primi parentes traxerunt. (2). Interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scis, quia Rabbi magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant. Quaestionem quippe Domino proposuerunt, tanquam magistro:

3. Quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus [ut caecus nasceretur]. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, nunquid parentes hujus caeci sine peccato erant? Nunquid ipse sine peccato originali natus erat, vel vivendo nihil addiderat? Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum, quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus, nisi ad rem respondit, de qua interrogatus est, cur caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato parentum factum est ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare sit ille caecus natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Non solum quid in hoc tantummodo caeco acturus sim, sed ut manifestetur quid in caecitate totius humani generis per me agendum sit. [Deinde secutus adiunxit]: Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Memento quomodo universam gloriam illi dat de quo est; quia ille habet Filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Quae sunt opera Domini propter quae venit Filius Dei in mundum, nisi caecitatem humani generis illuminare, vulnerata quaeque sanare, perdita requirere, deformia reformare? Sed quid est quod dixit?

(4). Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Venit enim nox, quando nemo potest operari. Constat expressum ac definitum diem commemorasse Dominum in hoc loco seipsum, id est, lumen mundi.

(5) Quandiu, inquit, sum in hoc mundo, lumen sum mundi. Ergo ipse operatur. Quandiu est autem in hoc mundo? Putamus, fratres, eum fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari. Si post ascensionem facta est nox ista, quid est, quod ait discipulis suis ascendens in coelum: Ecce ego vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi? Qui tunc corporali praesentia fuit in mundo, nunc divina potentia praesens est ubique in mundo. Audivimus diem, audiamus quae sit nox ista. Quid igitur? Quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit; nox ista eorum erit, quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sed et nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi, quia et nox est. De quodam servo dicitur: Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores. Operetur ergo homo, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem; et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem: Ecce ego vobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ibi enim erit nox ubi nemo possit operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim unicuique secundum opera sua. Audiamus sollicita mente Apostolum exhortantem nos operari, dum tempus habemus. Dicit enim: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Quid enim Christus dixerit, admonendo bonos, terrendo malos, audivimus; sed videamus quid fecerit.

(6, 7). Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade et lava in natatoria Siloe, quod interpretatur missus. Quid fecit Dominus, perspicuum est. Illuminatio facta est in caeco, sed magnum mysterium commendatur in humano genere. Exspuit in terram, de saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Et unxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum videbat. Mittit illum ad piscinam, quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad evangelistam commendare nobis nomen hujus piscinae, et ait: Quod interpretatur missus. Jam quis est missus, agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum fuisset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in se ipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit, quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi et pertractari profunditas; sed hoc sufficiat charitati vestrae. Ungitur catechumenus, id est, docetur ut credat in Christum; mittitur ad piscinam baptismi, ut illuminetur, ut lumen verum agnoscat, ut remissionem peccatorum accipiat, ut ex filio irae efficiatur filius Dei, illuminatus que veniat praedicare Christum.

8, 9. Itaque vicini, et qui videbant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant, quia hic est: alii autem nequaquam, sed similis est ejus. Aperti oculi vultum mutaverant. Ille dicebat, quia ego sum. Vox grata, ne damnaretur ingrata.

(10, 11). Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus illum confitebatur, et cor impiorum ringebatur, quia non habebant in corde quod ille jam habebat in facie.

(12). Dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat nondum videnti. Sed ponamus, fratres, tanquam illam unctionem in animo habuerit. Et praedicat, et nescit quem praedicat.

(13, 15). Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei, quomodo vidisset? Ille autem dixit: Lutum posuit super oculos meos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes nec uncti? (16). Non est iste homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat. Sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus quando commendat sabbatum: omne opus servile non facietis. Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile, et Dominum audite: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritaliter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille divisus erat inter lucem et tenebras.

17. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? Quid existimas? Quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat, expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua.

18. Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset [et vidisset], donec vocaverunt parentes ejus qui viderat. Id est, qui caecus erat et viderat.

(19, 20, 21). Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. Scimus autem quia filius noster est; sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset; olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini.

(22). Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum extra synagogam fieri. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes nec uncti? (16). Non est iste homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat qui sine peccato erat. Sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus quando commendat sabbatum: omne opus servile non facietis. Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile, et Dominum audite: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritaliter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille divisus erat inter lucem et tenebras.

17. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? Quid existimas? Quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat, expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua.

18. Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset [et vidisset], donec vocaverunt parentes ejus qui viderat. Id est, qui caecus erat et viderat.

(19, 20, 21). Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est. Quomodo autem nunc videat, nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. Scimus autem quia filius noster est; sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset; olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini.

(22). Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum extra synagogam fieri. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret? (34). Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. Quid est totus? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit in corde resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem. In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerant, ipsi ut discerent; toties interrogaverunt, et ingrati docentem projecerunt. Sed ut dixi jamdudum, fratres, illi pellunt, Dominus suscipit: magis enim, quia expulsus est, Christianus factus est. Certe projectus est iste de synagoga. Audivit Jesus, et invenit eum, et dixit ei:

(35, 36). Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat, videbat oculis tantum, sed corde adhuc non videbat. Ait illi Dominus: Et vidisti eum, quando illuminatus fuisti, hoc est oculis; Et qui loquitur te cum, ipse est. Dum ergo audivit Jesus, quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et dixit, quasi adhuc inunctus: Quis est, Domine, ut credam in eum? (37). Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur te cum, ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. Tunc lavit faciem cordis. Denique jam facie lota cordis, et mundata conscientia, agnoscens illum non Filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed jam Filium Dei, quem videbat, ait:

(38). Credo, Domine. Sed parum est dicere, credo. Vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum. Si Dominum Dei Filium non credidisset quem videbat, nullatenus adorasset eum. Incumbite ergo orationibus, peccatores, confitemini peccata vestra, orate ut deleantur, orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant. Tamen nolite desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dictum est: Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo. Sequitur:

39. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Quid est, quod dicit, In judicium ego in hunc mundum veni, dum alio loco dicit: Non enim veni, ut judicem mundum? nisi quia aliud est judicium discretionis, aliud est judicium damnationis, de quo ipse Dominus ait alibi: Qui non credit in me, jam judicatus est, id est, damnatus. Hic enim in hoc loco, sicut in sequentibus verbis patet, judicium discretionis significat, dum ait: Ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt ut videant. Et qui vident, caeci fiant. Quid est, qui vident, caeci fiant? Id est, qui se putant videre, et medicum non quaerunt, sed in sua caecitate permanent. Ergo istam discretionem vocavit judicium; quia discernit humiles a superbis, credentes a non credentibus, medicum quaerentes ab eis qui medicum quaerere contemnunt. O Domine, venisti, ut qui non vident, videant; recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas homines. Hoc omnis anima accipiat, hoc omnis anima intelligat, ut non maneat in tenebris; sed illuminetur ab eo, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

40. Commoti sunt enim verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: Nunquid et nos caeci sumus? Audiant quid est quod movebat: Et qui vident, caeci fiant.

41. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, quia videmus, vestrum peccatum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Sequitur:

Caput 10

1-6. Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro; [usque in eum locum]: Hoc proverbium dixit eis Jesus: Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Propter Pharisaeorum qui se videre jactabant cum caeci erant, venenatam, et superbam, et insanabilem arrogantiam, Dominus Jesus ista contexuit, quae in hac parabola leguntur, quam ipse illis non intelligentibus exponere dignatus est; in qua nos salubriter, si advertamus, admonuit, non gloriari in sapientia humana, non in morum dignitate, si humilitas fidei catholicae in Christum desit. Multi enim sunt pagani, qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur boni homines, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum adversus quemquam testimonium perhibentes; et caetera, quae in lege mandata sunt, velut observant, et Christiani non sunt; et plerumque se jactant, quomodo isti Pharisaei, dicentes: Nunquid et nos caeci sumus? Sed haec omnia inaniter faciunt, quia non intrant per ostium, sed aliunde, tumido fastu quasi per se ipsos ascendere quaerunt. Quapropter Dominus similitudinem proposuit de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile. Quid enim prodest vana jactantium de bene vivendo inflatio, dum ad finem perpetualiter bene vivendo vita eorum non perveniat? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper bene vivere; nam si cui non datur semper bene vivere, quid prodest ei bene vivere ad tempus? Igitur nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam quae est Christus, et per januam intret in ovile. Sunt enim quidam homines qui in suis gloriantur moribus, et alios post se trahere quaerunt, non de Christi praeceptis instruentes suos sectatores, sed suis exemplis vivere eos suadentes, de quibus alio loco ipsa Veritas ait: Docentes doctrinas hominum, et mandata Dei contemnentes. Hi per aliam partem ascendere quaerunt, rapere et occidere; non ut pastor, salvare atque conservare. De talibus hic dictum est: Sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. Non solum vero tales inveniuntur doctores inter eos qui sine nomine Christi sunt, sicut multi philosophorum qui suam sapientiam buccis crepantibus ventilabant, et vitam beatam [suis] sectatoribus promiserunt; verum etiam plurimi qui Christiano nomine censebantur, et illuminatos a Christo se esse jactabant, fingentes sibi nova quaeque nomina de Christo, et fidei catholicae contraria, sicut innumerabiles haeretici faciebant, aestimantes se falso nomine per januam, quae Christus est, intrare. Sabellius dicit: Qui Filius est, ipse est Pater: sed Filius non est Pater. Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arianus dicit: Aliud est Pater, aliud Filius. Recte diceret, si diceret alius, non aliud. Quando enim dicit aliud, ei contradicit a quo audit: Ego et Pater unum sumus. Nec ipse ergo intrat per ostium: praedicat enim Christum qualem sibi pingit, non qualem veritas habet. Photinus dicit: Christus homo tantum est, non Deus. Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Huic enim nova haeresis quae nostris temporibus orta est, consentire videtur affirmando et praedicando: Christus, sicut quilibet sanctus, nuncupativus Deus est, et non verus. Quid est opus multa percurrere? et multa vana haeresum dinumerare? Hoc tenete; in ovili Christi Ecclesiam catholicam esse, credite. Quicunque vult intrare ad ovile, per ostium intret, id est, per Christum intret, et Christum verum Deum, et verum Filium Dei praedicet. Non solum Christum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus Deus noster: qui intrat per hanc januam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Hi sunt qui vocem veri pastoris audiunt; hi sunt quos proprias oves nominatim verus pastor vocat. De his dictum est: Gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in caelis. Hinc enim eas vocat nominatim. Et quis eas alius emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint? Et quis eas praecessit, quo eum sequantur, nisi qui resurgens a mortuis jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur? Has vero educit a fide ad speciem, et ante istas vadit, quia prior omnium ascendit in coelum: et quae sunt oves suae, illum sequuntur, quia sciunt vocem doctrinae ejus; alienos vero doctores non sequuntur, sed fugiunt ab eis, quia non noverunt vocem, id est, doctrinam alienorum. Sed loquente Domino Jesu non intellexerunt qui audierunt. Incrassatum enim habuerunt cor, et graviter audierunt. Nominat ostium, nominat ovile, nominat oves: commendat haec omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba, in quibus nobis aliqua, quae dixit, dignetur exponere: ex quorum expositione dabit nobis fortasse [etiam] illa quae non exposuit intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Audiamus exponentem, qui audivimus proponentem.

7. Dicit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium: agnovimus, intremus, ut nos intrasse gaudeamus.

(8). Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine, Omnes, quotquot venerunt? Quid enim, tu non venisti? Sed intellige: Omnes, quotquot venerunt, dixit, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt prophetae: nunquid fures fuerunt et latrones? Absit. Non praeter illum venerunt, sed cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Cum illo ergo venerunt, quia cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via, veritas et vita. Ipse est veritas; cum illo venerunt, quia veraces fuerunt et veritatem praedicaverunt. Quotquot autem praeter illum venerunt, fures fuerunt et latrones. Per se venerunt, quia per eum missi non fuerunt, dicente Apostolo: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Et qui per se venerunt, et non sunt ab eo missi, fures sunt et latrones. Nam ante adventum Christi falsi fuerunt in populo Dei prophetae, falsi doctores. Sicut post adventum illius sub nomine Christiano, quamplurimi falsi fuerunt doctores, nec doctores, sed seductores; non praedicatores, sed falsi praedicatores, latrocinia exercentes, non sanae doctrinae inhaerentes. De quibus dictum est: Fures sunt et latrones, id est, ad furandum et occidendum venerunt. Sed non audierunt eos illae quae verae sunt oves, non sub pelle ovina lupinum cor abscondentes. Igitur qui ante adventum Christi praedicaverunt, eodem spiritu praedicaverunt quo apostoli et sancti doctores, qui post adventum Christi veritatis viam mundo ostenderunt. Quotquot autem illo tempore crediderunt vel Abraham, vel Isaac, vel Jacob, vel Moysi, vel aliis patriarchis, aliis que prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius Christi audierunt. Nam judex clamat in praecone, dum praeco judicem annuntiat venturum. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes, sicut pseudoprophetae, sicut Scribae et Pharisaei temporibus ipsius Domini. Hi sunt qui venerunt per se, et non sunt a judice missi. His vero cum doctrinis suis procul expulsis, videamus quo nos pastor bonus vocat. Dicit enim:

(9). Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Et hoc evidenter ostendit non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium. Sed quid est, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet? Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait ipse Joannes evangelista in epistola sua: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari, ut diceret: Et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est ille laudabilis et beatus egressus? Possim quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus: egredi autem, quando exterius aliquid operamur; et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris, ingredi per Christum, esset secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari. Unde et in Psalmo dicitur: Exiet homo ad opus suum. Et ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus. Sed plus me delectat quod ipsa Veritas tanquam pastor bonus, et ideo doctor bonus, quodammodo nos admonuit: secundum quem modum intelligere debeamus, quod ait: Ingredietur, et egredietur et pascua inveniet. Tunc secutus adjunxit:

(10). Fur non venit, nisi ut furetur et mactet, et perdat. Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Videtur enim dixisse, ut vitam habeant ingredientes: non autem potest quisque per ostium, id est, per Christum egredi ad aeternam vitam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est, per eumdem Christum, in Ecclesiam ejus, quae est ovile ejus, intraverit ad vitam temporalem quae est in fide. Ideo ait: ego veni, ut vitam habeant, hoc est, fidem quae per dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur, ut vivant, quia justus ex fide vivit; et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur; quoniam veri fideles moriuntur, et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint pascua, quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est: Et pascua inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen vere pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt justitiam. Qualem pascuam invenit, cui dictum est, hodie me cum eris in paradiso. Sequitur de boni pastoris perfectione sententia Domini, et de mali pastoris fuga quem mercenarium nominat.

11, 12. Ego sum pastor bonus, inquit. Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Loquens Dominus Jesus ovibus suis, et praesentibus et futuris, quae tunc aderant, qui erant ibi. Jam [in praesentia] oves ejus erant, quae futurae erant oves ejus. Item: praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves ejus, [suas jam] ostendit. Omnes ergo audiant vocem pastoris sui dicentis: Ego sum pastor bonus. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mali. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere et nosse debemus. Aperuit enim jam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat. Jam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, priore sententia patefactum est: nunc autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum, nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis, fures et latrones, mercenarius et lupus. Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum; ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis quaerendum reliquit. Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit. Cui aperit? Pastori. Quid aperit pastori? Ostium. Et quis est ipsum ostium? Ipse etiam pastor. Diversa sunt nomina, pastor, [ostium], ovis, unum aliquid significantia. Nam ipsius Domini verba paulo ante audivimus: Ego sum ostium; et hic modo lectum est nobis: Ego sum pastor. Qui etiam ab amico sponsi Agnus nominatur, sicut in hoc praesenti Evangelio audivimus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. De quo multo ante Propheta praedixit: Tanquam ovis ad occisionem ductus est: quamvis totum corpus suum, oves illius intelligantur. Potest et ille ostiarius intelligi, quia nemo ingreditur vel egreditur, nisi eo aperiente, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit. Non ergo pigeat nos secundum quamdam similitudinem, ipsum ostiarium accipere, quem et ostium. Quis est ostiarius, nisi qui aperit? Quis aperit, nisi qui se exponit? dicente seipso de seipso: Ego sum via, et veritas, et vita. Si forte tibi voluntas est aliam quaerere personam ostiarii, Spiritus sanctus est, de quo ipse Dominus discipulis suis ait: Ipse vos docebit omnem veritatem. Ostium quid est? Christus. Christus quid est? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem? Dum Dominus boni pastoris opus ostendere voluit, seipsum proposuit in exemplo dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod jussit: animam suam posuit pro ovibus suis. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus ejus impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro eis daturus est animam suam? Exposuimus, vel magis, Domino docente, intelleximus, quis sit pastor, quis ostium, quis ostiarius, quis etiam et ovis: nec non qui sint fures et latrones cognovimus. Sed modo de mercenario et lupo consideremus, de quibus ipse Dominus dixit: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui locum [quidem] pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit: terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Istae sunt etenim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quod in regimine laborat, hic quod quaerit, inveniat, et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. Lupus enim super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, relinquit oves et fugit; quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium; fugit qui injustitiam vidit et tacuit; fugit qui se sub silentio abscondit. Sed est alius lupus qui sine cessatione quotidie non corpora, sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians circumit, et mortes animarum quaerit. De quo lupo mox subditur: Et lupus rapit, et dispergit oves. Lupus venit et mercenarius fugit; quia malignus spiritus mentes fidelium in tentatione dilaniat, et is qui locum pastoris tenet, curam sollicitudinis non habet. Animae pereunt, et ipse de terrenis commodis laetatur. Lupus rapit et dispergit oves, cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelem populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur; quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. Unde et mox adjungitur:

(13). Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit, amittat. Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam cui debeamus imprimi, ostendit dicens:

(14). Ego sum pastor bonus: atque subjungit: Et cognosco meas, hoc est, diligo, et cognoscunt me meae. Ac si patenter dicat: Diligentes obsequuntur. Unde mox subjunxit:

(15). Sicut novit me Pater, et ego cognosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Ac si patenter dicat: In hoc constat quia et cognosco Patrem et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; id est, ea charitate qua pro ovibus morior, quantum Patrem diligam ostendo. Quia vero non solum Judaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adjungit:

(16). Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Redemptionem nostram qui ex gentili populo venimus Dominus aspexerat, cum se adducere et alias oves dicebat. Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis; hoc reconciliatis gentibus factum hodie videtis. Quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Judaicum et gentilem populum in sua fide conjungit, Paulo attestante, qui ait: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, ad ovile proprium oves deducit. De quibus profecto ovibus rursum dixit: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis; de quibus et paulo superius dicit: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingredietur quippe ad fidem; egredietur vero a fide ad speciem, a credulitate ad contemplationem; pascua autem inveniet in aeterna refectione. Oves ergo ejus pascua invenient, quia quisquis illum corde simplici sequitur, aeternae viriditatis pabulo nutritur. Quae autem sunt istarum ovium pascua, nisi aeterna gaudia sempiterne virentis paradisi? Pascua namque electorum sunt, vultus praesens Dei, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur. Sequitur:

17. Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, et iterum sumo eam. Quid ait: Propterea me Pater diligit? Quia morior, ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est: Ego. Quia ego, inquit, pono animam meam. Ego pono. Quid est: ego pono? Ego, inquit, illam pono. Non glorientur Judaei: saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt. Saeviant quantum possunt: si ego noluero ponere animam meam, quid saeviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt, quando eis dictum est: Quem quaeritis? Dixerunt, Jesum; et ait eis: Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt. Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce judicaturi? Ego, inquit, pono animam meam. Non glorientur Judaei, quasi qui praevaluerint: ipse posuit animam suam. Sicut potestatem habuit ponendi, ita potestatem resumendi. Quod aliis verbis in hoc ipso Evangelio ostendit, dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod evangelista secutus exposuit: Hoc enim dicebat de templo corporis sui. Et adjunxit discipulos suos haec verba rememorasse, cum resurrexisset Christus a mortuis. Hoc suscitabatur, quod moriebatur; nam Verbum mori non potuit, nec anima illa mortua fuit. Caro tantum mortua est, et resurrexit tertia die. Sed quaerendum est quid sit quod dixit: Ego pono animam meam? Quis posuit? Quem posuit? Quis est qui posuit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo, ut sola caro: sed quia homo constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Verbum caro factum est, id est, Deus homo factus est; dicit enim:

18. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Christus autem, et pro nobis posuit, et quando voluit [posuit, et quando voluit] sumpsit animam suam. Ponere ergo animam mori est. Sicut apostolus Petrus Domino dixit: Animam meam propter te ponam, id est, propter te moriar carne. Caro posuit animam suam, et caro iterum assumpsit animam; non tamen potestate sua caro, sed potestate inhabitantis Verbi Dei. Verbum vero Dei nunquam posuit animam ex eo quam sumpsit eam in unitatem personae sibi, sed a carne anima posita est, et iterum resumpta per potestatem divinitatis. Caro ergo ponit animam suam exspirando. Vide ipsum Dominum in cruce, quid dixit? Sitio. Qui aderant, tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori ejus: quod cum accepisset, ait: Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante mortem futura [de me] fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam, posteaquam dixit, Perfectum est, ait evangelista: Et inclinato capite tradidit spiritum. Quod ibi dicitur tradidit, et hic dictum est ponit, quia unum est tradere et ponere. Quis tradidit? Quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum fieri; quomodo est exsulare, extra solum fieri. Quod hic dicitur: Potestatem habeo ponendi animam meam, ibi dictum est: Inclinato capite tradidit spiritum, quia spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus animam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in Verbo erat: ibi potestas erat, quando poneret caro animam, quando sumeret. Sicut enim unus homo anima et corpus, sic unus Christus Verbum et homo. Anima et corpus duae res sunt, sed unus homo. Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. Nemo enim titubet in fide, quando audit Dominum dixisse: Potestatem habeo ponendi animam meam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi; sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Verbum, anima, caro, unus est Christus. Et dum caro occisa fuit, Christus occisus fuit; et dum caro animam resumpsit, Christus animam resumpsit. Quia quidquid ibi factum est in dispensatione humanae salutis, totum unus Christus egit, unus Filius Dei proprius et perfectus, unus Deus verus et omnipotens, homo propter Verbum Deus, Deus propter hominem homo, sicut dictum est: Verbum caro factum est. Sed haec omnia unde implerentur, subsequenti verbo ostendit. Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem dicitur Filius a Patre accipere, quod substantialiter habet, quomodo dictum est: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso, cum Filius ipse sit vita: non potestas minuitur, sed generatio ostenditur. Quoniam Pater non quasi ei Filio, qui imperfectus natus est, aliquid addidit, sed ei quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit. Ita dedit illi suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem. Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt.

19, 20. Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, insanit: quid eum auditis? Istae fuerant densissimae tenebrae.

(21). Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: nunquid daemonium potest oculos caecorum aperire? Jam istorum oculi coeperant aperiri; et aliquid lucis videre, et veritatis agnoscere. Audivimus patientiam Dei, et inter opprobria Judaeorum salutis praedicationem, sed illi obdurati, magis eum tentare aggressi sunt, quam verbis illius obedire.

(22). Facta sunt, inquit evangelista, encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Encaenia autem vocabatur solemnitas dedicationis templi, quam populus Dei ex antiqua Patrum traditione per annos singulos celebrare consueverat. Sed notandum est quod haec encaenia, quae hic leguntur, non ad primam templi dedicationem, sed ad ultimam pertinent; quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem ejusdem templi dedicatio a Salomone tempore autumni; secunda autem a Zorobabel et Jesu sacerdote tempore veris; tertia a Juda Machabaeo tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur officiis. Quae etiam ad tempus usque Dominicae incarnationis observata fuisse, sicut modo, cum legeretur Evangelium, audivimus. Quae etiam dedicatio salubri consuetudine in Ecclesiis Christi servari moderno tempore dignoscitur. Considerandum est quare evangelista dixerit, haec encaenia hiemis tempore facta esse? Omnino propter duritiam Judaeorum et infidelitatem, quae frigoris nomine saepe designari legitur.

23. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Si ergo Dei Filius ambulare voluit in templo, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in qua rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus ac sapientissimus ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere atque illustrare desiderat, si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum qui est initium sapientiae habere perspexerit? Neque enim putandum est quia domus solummodo in qua ad orandum vel ad mysteria celebranda convenimus templum sit Domini, et non ipsi qui in nomine Domini convenimus multo amplius templum ejus appellemur et simus, cum manifeste dicat Apostolus: Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo. Ostendit vero evangelista, cur dixisset: Hiemis tempore.

(24). Tunc, inquit, circumdederunt eum Judaei. Circumdederunt itaque eum tentationis gratia, non veritatis agnoscendae voluntate, et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Haec vero non veritatem fidei inquirendo, sed illi quem interrogabant, insidiando et calumniam instruendo dicebant, ut invenirent quomodo accusarent eum, nolentes eum credere Deum, sed hominem purum tantummodo futurum, et regem caeteris omnibus excelsiorem esse venturum. Qua etiam dementia posteriorum usque in praesens, et donec Antichristum pro Christo suscipiant, errare non cessant. Et si se Dominus Jesus Christum esse responderet, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum repugnans, illicitum sibi usurparet imperium. Sed ipse nostrae saluti consulens, propter quos haec scribenda erant, ita responsum temperavit suum, ut et calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est, fidelibus aperta voce panderet. Illi enim de homine Christo quaerebant: ipse autem divinitatis suae, qua aequalis est Patri, palam mysteria narrat. Quid ergo Judaei circumdantes Dominum dixerunt videamus. Quousque, inquiunt, animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non venit Christus in se credentibus animam tollere, sed animam vivificare. Sed ipsi sibi Judaei animam per infidelitatem tulerunt, qui tentare Christum, non in Christum credere congregati sunt.

(25). Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis. Proprie ostendit quis esset, dum dixit: Loquor vobis, id est, Verbum Dei coaeternum Patri: quia opera quae facit in nomine Patris testimonium perhibent quod est Filius Dei, qui gloriam suam non quaesivit, sed ejus qui misit illum, quia una est gloria Patris et Filii. Sed hanc fidem corda infidelium accipere nequiverunt, de quibus ait:

(26). Sed vos non creditis; causam que reddit cur non crederent: Quia non estis ex ovibus meis. Oves sunt credendo, oves sunt pastorem sequendo, oves sunt redemptorem non contemnendo; oves sunt per ostium intrando, oves sunt exeundo, et pascua inveniendo. Quomodo ergo istis dixit: Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternam futuros perditionem, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.

(27, 28). Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Dicit enim: Cognosco eas. Consuetudo sanctae Scripturae est dicere Dominum nosse, quidquid elegit, Apostolo dicente: Novit Dominus, qui sunt ejus; et illud nescire, quod non approbat dignum vitae aeternae. Unde et ad impios dicturus erit: Non novi vos. Sequitur de ovibus: Et ego vitam aeternam do eis. Haec sunt pascua quae superius promisit ovibus suis, ubi nulla herba arescit, totum viret, totum viget, totum integrum permanet; et quidquid semel accipitur, semper habetur. Et non peribunt in aeternum. Hic subaudiendum est, quomodo vos peribitis, quia non estis ex ovibus meis. Et non rapiet eas quisquam de manu mea, id est, de potestate mea.

29. Pater meus, quod dedit mihi, majus est omnibus. Quod dedit Pater Filio majus est omnibus, ut ipse illi esset unigenitus Filius, aequalis, consubstantialis. Quid est quod dedit? Utique gignendo dedit, quia non minorem sibi genuit, non tempore posteriorem, sed coaeternum, sine initio temporis semper Deum. Non est dicendum, non erat, antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit, capit; qui non capit, credat: nutriatur fide, ut possit capere Verbum Dei, quia Verbum Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus. Ideo pater Filio gignendo dedit ut Deus esset; gignendo dedit ut aequalis esset, hoc est, quod majus est omnibus. Ideo transcendit iste Joannes omnes altitudines creaturarum, et millia exercitus angelorum, et magna omnia, et pervenit ad illud quod majus est omnibus, et dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc est, quod majus omnibus est, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus. Ideo nemo rapiet oves de manu mea, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Manus Patris et manus Filii, una manus est, id est, una potestas: quia una divinitas, una majestas, una aeternitas, una aequalitas. Quam videlicet aequalitatem, ipse Dominus in divinitate habuit, priusquam mundus esset apud Patrem, ipse in humilitate ex tempore incarnationis accepit. Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Aperte dans intelligi unam atque indissimilem esse manum, hoc est, virtutem suam et Patris; atque ideo Christum se esse credendum, quia non sicut caeteri sancti factus per gratiam ex tempore, sed verus semper exstiterit Filius Dei. Quod etiam sequenti sententia luce clarius aperit, dicens:

(30). Ego et Pater unum sumus. Unum, inquit, sumus, una nobis substantia, una est divinitas, una aeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Quibus profecto verbis non praesentem solummodo Judaeorum quaestionem, qua an ipse esset Christus interrogabant, explicavit, sed etiam haereticorum perfidiam quam futuram praevidit, quantum sit execranda monstravit. Conticescat Sabellius audiens: Ego et Pater, qui unam personam Patris et Filii prava doctrina disseruit; nam ego et Pater, duae sunt personae. Item erubescat Arius audiens: Unum sumus, qui duas naturas in Patre et Filio astruit, dum unum unam naturam significat, sicut sumus, duas personas. Sequamur apostolicam fidem, quam beatus Petrus princeps apostolorum confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi. Judaei videlicet verba Domini audientes, et hucusque sustinuerunt; dum vero ait: Ego et Pater unum sumus, non pertulerunt, sed more suo duri ad lapides cucurrerunt, sicut evangelista dicit:

(31). Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus qui non patiebatur, quod nolebat pati, et non est passus, nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. Sustulerunt Judaei lapides, ut lapidarent illum.

32, 33. Respondit eis Jesus: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia tu homo cum sis, facis te ipsum Deum. Ad illud hoc responderunt, quod dixerat: Ego et Pater unum sumus. Ecce Judaei intellexerunt quod Ariani non intelligunt. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici, Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii. Dominus autem vidit quid responderet pravis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eos tentavit in verbis. Nonne scriptum est in lege vestra; id est, vobis data: Quia ego dixi, dii estis? Deus dicit per Prophetam in psalmo hominibus: Ego dixi, Dii estis; et legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat legem, a prophetis eam distinguens, sicuti est:

(34). Lex et prophetae usque ad Joannem. Et in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. Nunc vero etiam psalmos legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi, dii estis.

(35, 36). Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis blasphemare, quia dixi, Filius Dei sum? Si sermo Dei factus est ad homines, ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei, quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii; si participando fiunt dii; unde participant, [quomodo] non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat quomodo non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde calefiunt, non est Deus? Accedis ad lumen, illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris : illud tamen [lumen] nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, aliquando non sanctus? Sic sanctificavit, quomodo genuit: ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum, quomodo dicimus Deo Patri: Sanctificetur nomen tuum? 37, 38. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite. Ut agnoscatis et credatis, quia in me est Pater, et ego in illo. Quomodo possunt dicere homines. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles, participantes ejus gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tanquam aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere: In Deo sumus, et Deus in nobis; nunquid possumus dicere: Ego et Deus unum sumus? In Deo es, quia Deus te continet; Deus est in te, quia templum Dei factus es. Sed nunquid quia in Deo es et Deus est in te, potes dicere: Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit: Qui me videt, videt et Patrem. Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini est aequalitas Patris; munus servi est participatio Salvatoris.

(39). Quaerebant ergo eum apprehendere. Utinam apprehenderent, sed credendo et intelligendo, non saeviendo et occidendo. Quaerebant ergo eum apprehendere; dum eum apprehendere voluerunt, quid eis fecit? Exivit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt: et quia noluit qui potestatem habuit animam suam ponere, non apprehenderunt eum; dum autem voluit, apprehensus est ab eis manibus iniquitatis.

(40, 41). Et abiit iterum trans Jordanem ad eum locum ubi erat Joannes baptizans primum; et mansit ibi, et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Meministis vobis dictum de Joanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat. Quid ergo isti dixerunt apud se? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Joannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus satiavit, non super mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Joannes; et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Joannes nullum signum fecit.

(42). Omnia enim quaecunque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ecce quid apprehenderunt, non quomodo Judaei volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum.

Caput 11

1. Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae. Plurima vero in hoc miraculo resuscitati Lazari manifesta sunt. Expositionem in singulis non quaeramus, ut liberius necessaria pertractemus. In superiori lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare eum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes baptizabat. Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Hierosolymis.

(2, 3). Maria autem erat quae unxerat Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi erat Dominus: quoniam absens erat, trans Jordanem scilicet. Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum, ut si dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo nuntiaverunt sorores ejus? Domine, ecce quem amas infirmatur. Non dixerunt, Veni: amanti enim tantummodo nuntiatum fuit. Non ausae sunt dicere, Veni et sana; non sunt ausae dicere, ibi jube, et hic fiet. Cur enim non et istud, si fides illius centurionis inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nihil horum istae, sed tantummodo: Domine, ecce quem amas infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim amas et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem: Non veni vocare justos, sed peccatores. Si enim peccatores Dominus non amaret, de coelo ad terram non descenderet.

4. Audiens autem Jesus dixit illis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait: Non est ad mortem, quia ipsa mors non est ad mortem, sed potius ad miraculum: quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant. Nam sunt haeretici qui hoc negant quod Filius Dei sit Dominus. Ecce audiant: Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria? Cujus Dei? Audi quid sequitur:

Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam? Per illam infirmitatem.

(5). Diligebat autem Jesus Martham et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti. Sed diligebat eos, et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator.

(6). Ut ergo audivit quod infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illae, mansit illic ille. Tandiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe, et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum.

(7). Deinde post haec dicit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum ubi pene fuerat lapidatus; qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo, sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judaeam. Denique hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerunt.

(8, 9). Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te lapidare Judaei, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim horae sunt diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt: Modo te volebant lapidare Judaei, et iterum vadis illuc, ut te lapident? Et Dominus: Nonne duodecim horae sunt diei? 10. Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus est, sed ad nostram intelligentiam, quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut repellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum subjacet altitudo, profunditas que sententiae, redarguere voluit dubitationem illorum et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit, id est, ipsi Domino. Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi domino, aegroti medico, corripuit eos et ait: Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere; nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet: Nonne duodecim horae sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ergo sum, inquit, dies, et vos horae, nunquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non horas dies. Si ergo illi horae, quid ibi Judas; et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo, non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente, successit Matthias, et duodenarius numerus mansit. Non enim frustra duodecim discipulos elegit, nisi quia ipse spiritalis est dies. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio: Me sequimini, si non vultis errare.

(11). Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta facilitate suscitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem, quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit: De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent. Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos pronuntiavit. Et in alio loco: Omnes quidem dormiemus, sed non omnes resurgemus; mortem nostram dormitionis nomine significans. Nam corpus dum deseritur ab anima, dormit in sepulcro, resuscitandum in novissimo die: Animae vero, dum deserunt corpora, diversas receptiones habent: gaudium bonae, malae tormenta; sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Dum Dominus de dormitione amici dixerat discipulis, responderunt quomodo intellexerunt.

(12, 13, 14, 15). Domine, si dormit, salvus erit. Solent enim esse somni aegrotantium salutis indicium. Dixerat autem Jesus de morte ejus; illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit. Ait ergo manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis quia non eram ibi, sed scio quia mortuus est. Aeger enim, non mortuus fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum qui creaverat et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait: Gaudeo propter vos, ut credatis quia non ibi eram: ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, [quod] nec viderat, nec audierat. Ubi sane meminisse debemus, quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae jam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait: Gaudeo propter vos, ut vestra fides augeatur sive firmetur; sed ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustius que credatis.

16, 17. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos suos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur, quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ecce habes unum diem mortis, peccatum, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam homines habent in corde fixam: quod tibi fieri non vis, alii ne feceris. Nunquid hoc de paganis dicitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est etiam lex divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illis: Non occides; non moechaberis; non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem; non concupisces rem proximi tui. Ecce lex scripta est, et ipsa contemnitur: adde tertium diem mortis. Quid restat? Venit ad Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipse contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Nunquid et talibus neganda est misericordia? Absit. Etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere.

(19, 20). Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo, ut cognovit quia Jesus venit, occurrit illi. Maria autem domi sedebat.

(21, 22). Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Sed et nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit: Sed et modo rogo te, ut suscites fratrem meum. Unde enim sciebat si frater ejus resurgeret, quod utile fuerat? Hoc tantum dixit: Scio, quia potes; si vis, facis: utrum autem facies, judicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio, quia quaecunque poposceris a Deo dabit tibi Deus.

23-25. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. De illa resurrectione secura sum: de hac incerta sum. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita. Dicis: Resurget frater meus in novissimo die; verum est: sed per quem tunc resurget, potest et modo resurgere, quia ego sum resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita: [quia] qui credit in me, non morietur in aeternum. Quid est hoc? Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: sicut Lazarus mortuus est, et vivit; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est, de Abraham, de Isaac, de Jacob, tale responsum Judaeis dedit. Ego sum Deus Abraham, [et Deus Isaac] et Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt. Crede ergo, et si mortuus fueris, vives; si autem non credis, et cum vivis, mortuus es. Unde est ergo mors in anima? Quia non est fides in ea. Unde est mors in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo animae tuae vita fides est. Sicut anima corporis vita est corporis, ita fides animae vita est animae. Qui credit in me, inquit, etiam si mortuus fuerit in carne, vivet in anima, donec resurget caro, nunquam postea moritura. Hoc est, qui credit in me, licet moriatur, vivet: et omnis qui vivit in carne, et credit in me, et si morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait:

(26). Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.

27. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine. Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in hunc mundum venisti. Quando hoc credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita, credidi quia qui credit in te, et si moriatur, vivet; et qui vivit et credit [in te] non morietur in aeternum.

(28). Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Advertendum est, quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quae dixit: Magister adest, et vocat te? Advertendum est etiam quemadmodum evangelista non dixerit, ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit. Ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis veritatem servat.

(29-31). Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare hoc pertinuit [ad] evangelistam narrare? [Ut] videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent, quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judaei, propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam, ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis testes plurimos inveniret.

(32-34). Maria ergo cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si hic fuisses, frater meus non esset mortuus. Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Aliquid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset nisi ipse turbare? Itaque primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens, turbatur Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, quia voluit; dormivit Jesus, verum est, quia voluit; contristatus est Jesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit. In illius potestate erat sic vel sic affici [vel non sic affici]. Verbum enim animam suscepit, et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et animae apostolorum Pauli et Petri verbo illustratae sunt; aliorum apostolorum, sanctorum, prophetarum Verbo illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est: Verbum caro factum est; de nullo dictum est: Ego et Pater unum sumus. Anima Christi et caro Christi, cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas, ibi secundum voluntatis nutum turbatur infirmitas. Hoc est, turbavit semetipsum. Dixi potestatem, attende significationem. Magnus reatus est, quem mortis quatriduanae illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te reum; computasti tibi: illud feci, et pepercit Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi. Dic, dic lacrymando, baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit Christus, quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Ubi ipsa fides intus, ibi est Christus fremens; si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris? Ergo si fides tua in Christo, Christus est in corde tuo. Ergo fremat Christus in corde tuo. Flevit ergo Christus amicum mortuum, quem venit resuscitaturus. Quare enim flevit, nisi quia hominem flere docuit oppressum pondere peccatorum? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere admodum debet in accusationem malorum operum, ut violentiae poenitentis cedat consuetudo peccandi? Et dixit: Ubi posuistis eum? Scis quia mortuus sit, et ubi sepultus ignoras? Et ista significatio est. Non ausus sum dicere, nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in judicio: Non novi vos, discedite a me. Quid est, Non vos novi? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit: Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in paradiso, posteaquam peccavit Adam, Ubi es? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Quid est, vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur: Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea.

(35, 36). Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam.

(37). Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.

(38). Jesus rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremit et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia lex, quae data est Judaeis, in lapide scripta est. Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes enim in lege non sunt. Justo lex posita non est. Quid est ergo lapidem removere? Gratiam praedicare. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit novi testamenti, non litterae, sed spiritus. Nam littera, inquit, occidit, spiritus autem vivificat. Littera occidens, quasi lapis est premens.

(39, 40). Removete, inquit, lapidem. Removete legis pondus, gratiam praedicate. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetet, quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est, videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum suscitat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Et ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia.

(41-43). Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam, quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, voce magna clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit. Sed tamen surgit, occulta gratia intus vivificatus: surgit post vocem magnam. Quid est factum? (44). Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia resurrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen foras jam processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus jaces: quando confiteris [surgis], tunc procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit voce magna clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus, ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, erunt soluta et in coelis. Potuit enim ligamenta solvere, qui mortuum resuscitavit: sed propter unitatem sanctae Dei Ecclesiae, et individuam charitatem, dicitur ministris, id est, discipulis Christi: Solvite eum, quia sine unitate catholicae fidei et charitate ecclesiasticae sanctitatis, peccata non solvuntur.

(45, 46). Multi autem ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et viderunt quae fecit Jesus, crediderunt in eum. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt: sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Judaeis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus; sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet, et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista prolata sunt.

47. Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciemus? Nec tamen dicebant, credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consulerent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant.

(48). Dicebant enim: Quid faciemus? Quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere noluerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem tulerunt eis locum et gentem, et pugnando et transferendo; et illud eos sequitur quod alibi dictum est: Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores. Hoc autem timuerunt, ne, si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templum que defenderet: quoniam contra ipsum templum et contra suas paternas leges, doctrinam Christi esse sentiebant.

(49-51). Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Hic docuit etiam per homines malos prophetiae spiritum futura praedicere: quod tamen evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Dominus statuerit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet? Sed intelligendum per ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum, ut plures essent, et per annos singulos vicibus ministrarent. Nam de Zacharia hoc dicitur: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum constitutionem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse: nam incensum non licebat ponere, nisi summo sacerdoti. Et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant, et quibus sorte exibat qui incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Jesus moriturus erat pro gente: non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc evangelista addidit; nam Caiphas de sola Judaeorum gente prophetavit, in qua erant oves, de quibus ait ipse Dominus: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Sed noverat evangelista alias oves quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor. Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt; quia neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, qui nondum crediderant.

(53, 54). Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem, quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique, si vellet, et palam cum Judaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo apparet et non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus oculis persequentium sese subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent. Sciebat Jesus tempus appropinquasse passionis suae et redemptionis nostrae. Appropinquante tempore in quo pati disposuit, appropinquavit ille et loco in quo ejusdem passionis dispensationem perficere voluit. Dicit enim evangelista:

(55). Proximum autem erat Pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu: ille qui de coelo venerat [pati], propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi in Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in lege datum, ut die festo quo Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quid est umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret, ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra; nos in luce. Quid enim opus erat ut Dominus eis praeciperet per ipsum diem festum ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est: Sicut ovis ad immolandum ductus est? Sanguine occisi pecoris Judaeorum postes signati sunt: sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quae erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere: signum Christi expellit a nobis exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem.

(56). Quaerebant, inquit evangelista, Jesum, et colloquebantur ad invicem stantes in templo: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Quaerebant ergo Judaei Jesum, sed male: quaerebant enim, ut venientem ad diem festum interficerent. Quaeramus autem nos illum stantes in templo Dei, et perseverantes unanimiter in oratione, et colloquamur ad invicem psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia postulantes ipsum, ut veniat ad diem festum nostrum, et sua nos praesentia illustrare, sua ipse nobis dona sanctificare dignetur. Dederunt autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Mandatum ergo Judaeorum peccatum est illorum. Quaerebant Christum occidere, non in Christo vivere. Quaeramus nos in Christo vivere, quem illi quaerebant occidere. Illi male quaerebant, nos bene quaeramus; nam nunc est tempus quaerendi Dominum, sicut Propheta ait: Quaerite Dominum, dum inveniri potest. Qui misericordem eum invenire voluerit in judicio, quaerat eum modo in humilitatis et charitatis officio.

Caput 12

1. Ante sex dies Paschae venit Jesus Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit. Sciens autem Dominus conspirasse de se occidendo Judaeos, non fugit insidiantium manus; sed certus de gloria resurrectionis primo venit Bethaniam, proximam Hierosolymis civitatem, ubi Lazarum suscitaverat a mortuis; deinde etiam Hierosolymam, ubi ipse pateretur et resurgeret a mortuis: Hierosolymam quidem, ut ipse ibi moreretur; Bethaniam vero, ut resuscitatio Lazari cunctorum memoriae arctius imprimeretur, et magis magis que confunderentur, atque inexcusabiles convincerentur impii principes, qui occidere non timerent eum, qui suscitare posset a mortuis; et nec beneficiis suscitationis provocati, nec divina suscitantis virtute perterriti, animos ab injusta caede retraherent. Nec transitorie legendum est quare ante sex dies Paschae venisset Jesus Bethaniam: magna vero dignitas senarii numeri est in sanctis Scripturis, et multa opera Domini Dei nostri in senario numero perfecta esse demonstrantur; quia senarius numerus in seipso per suas proprias partes divisus vel conjunctus, perfectissimus esse constat; habet enim partes tres in seipso denominatas, id est, unum, duo, et tres. Nam sexta ejus pars unum est; tertia vero, duo; dimidia itaque, tres. Unum vero et duo, et tres, sex esse dignoscitur; nec aliud ex his tribus partibus conjunctis confici potest, nisi sex tantum; nec in alias partes senarius numerus dividi potest, nisi in has tres, id est, unum, duo, tres. Nam ipse Dominus creator omnium, hujus mundi creaturas sex diebus perfecisse notissimum est, et sexta die hominem fecisse constat; quem serpentina fraude perditum, ante sex dies Paschae venit ipse Filius Dei, per quem creatus est, Bethaniam ad liberandum; ut qui sexta die creatus est, sexta feria liberaretur; nam sexta feria Christum esse passum, nemini ignotum esse reor. Igitur et mense sexto annuntiante archangelo virgo sacra inspiratione Spiritus sancti eumdem Redemptorem nostrum concepisse legitur; qui etiam sexta hora, perfecta aetate, super puteum sedens mulieri Samaritanae divini fontis fluenta aperire dignatus est: sexta quoque aetate mundi, ipse creator ad redemptionem mundi juxta fidem sacrae historiae venisse jam legitur. Habent quoque hae tres partes, id est, unum, et duo, et tres, ex quibus, ut diximus, senarius constat, aliquid mysterii in dispensatione salutis humanae. Primo itaque tempore sub lege naturae, veluti in quadam unitate sancti Patres Deo serviebant; secundo vero tempore lex addita est ad naturam, ut quod mala consuetudo vitiavit in natura, lex reformaret in littera; et fuerunt duo, natura et lex; tertio itaque tempore venit gratia coelestis per Jesum Christum; et sunt tria, natura, lex, et gratia. Sicut nec lex naturae bonum destruit, nec gratia legem solvit, sed adimplevit, naturam que pristinae reddidit nobilitati: natura tamen et lex sine gratia impleri non potuit, nec sic homini liberum arbitrium datum est, ut legis praecepto, ut gratiae non indigeret, sicut Pelagiana haeresis affirmat. Et ne dicerent machinatores calumniarum phantastice suscitatum fuisse Lazarum, facta ibi Domino coena, et ipse unus erat ex discumbentibus cum eo: ut dum viventem, loquentem, epulantem, cum suis familiariter conversantem viderent, sive audirent, vel sic suscitantis potentiam agnoscerent, et acciperent gratiam. Mystice autem coena haec Dominica, ubi Martha ministrabat, et Lazarus inter alios discumbebat, fides est Ecclesiae, quae per dilectionem operatur. In qua coena Martha ministrat, cum anima quaeque fidelis operam Domino suae devotionis impendit. Lazarus vero unus fit ex discumbentibus cum Domino, cum etiam hi qui post [primam] peccatorum mortem resuscitati ad justitiam sunt, una cum eis qui in sua permansere justitia, de praesentia veritatis exsultant; poenitentes simul cum innocentibus coelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene eadem coena in Bethania celebratur, quae est civitas in latere montis Oliveti, et interpretatur domus obedientiae. Domus namque obedientiae Ecclesia est, quae fideliter Domini jussis obtemperat: et ipsa est civitas quae super montem misericordiae constituta nunquam potest abscondi, ipsa que de sui latere constructa Redemptoris, id est aqua ablutionis, et sanguine sanctificationis, quae de ipsius latere pro se morientis exiere, imbuta est; ubi etiam altera soror Lazari Maria in magnae indicium dilectionis, sicut sequentia monstrant evangelicae lectionis, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus. Quo facto non solum suae dat indicium devotionis, sed et aliarum fidelium Deo animarum signat pietatis obsequium.

3. Maria autem accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi. Quid namque per libram unguenti nisi perfectio justitiae exprimitur? Quod unguentum ex nardo pistico dicitur esse confectum: quid enim per unguentum, nisi bonus odor opinionis insinuatur? Et hoc unguentum ex nardo pistico conficitur, id est, nardo fideli. Nam pistis Graece, fides Latine dicitur; sine fide enim Deo placere impossibile est, nec bona fama sine fide catholica fieri poterit. O homo, unge pedes Jesu bene vivendo, Dominica sectare vestigia, et capillis exterge, ac si habeas superflua, pauperibus eroga. Hoc est capillis pedes Jesu tergere. Quae tibi superflua sunt, pedibus Domini necessaria sunt, id est, minimis quibusque in Ecclesia; de quibus in fine dicturus erit Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis his, mihi fecistis. Domus autem repleta est odore id est, Ecclesia vitae religiosae fama [bona]. Nam odor bonus est vita bona. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco; et in Cantico canticorum: Unguentum effusum nomen tuum. Item: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Ubi aperte quid Maria semel fecerat, typice autem quid omnis Ecclesia; quid anima quaeque perfecta semper faciat, ostenditur.

4, 5. Dicit ergo unus ex discipulis ejus Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae impio traditori! Vae complicibus ejus nequitiae, etiam nunc membra Christi persequentibus, qui famam virtutis, quam ipsi habere non merentur, proximis qui habent, invidere non cessant! Et quidem putare possemus, Judam cura pauperum haec fuisse locutum, sed prodit mentem illius testis verax, qui ait:

(6). Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. Non ergo tunc Judas periit, quando pecunia corruptus Dominum perdidit; sed jam perditus Dominum sequebatur, qui loculos habens dominicos, ea quae mittebantur, portabat in ministerium pauperum, quae etiam infideli mente furari solebat. Videns ergo Dominus cor illius cupiditatis jam sorde pollutum, praevidens pejori proditionis sorde polluendum, commisit ejus fidei, quidquid habebant in sacculis, eum que de his quae vellet facere permisit, ut vel collati honoris, vel habitae memoria pecuniae, mentem ab ipsius venditione revocaret. Verum quia semper avarus eget, neque unquam beneficiorum perfidus meminit, impius a furto pecuniae quam portabat, pervenit ad traditionem Domini, qui pecuniam sibi servandam commendabat.

7. Dixit ergo Jesus: Sine illam ut in diem sepulturae meae servet illud. Quasi innocenter interroganti Judae, Dominus simpliciter et mansuete, quo ministerium Mariae pertineret, exposuit: quia ipse videlicet moriturus, et ad sepeliendum aromatibus esset ungendus. Ideo que Mariae, cui ad unctionem mortui corporis ejus quamvis multum desideranti pervenire non liceret, donatum est ut viventi adhuc impenderet obsequium, quod post mortem, celeri resurrectione praeventa, requireret. Unde bene Marcus Dominum de illa dixisse testatur: Quod habuit, haec fecit, praevenit ungere corpus meum in sepulturam. Quod est aperte dicere: quia corpus meum jam defuncti tangere non poterit, solum quod potuit fecit. Praevenit vivum adhuc, funerandi officio donare.

(8). Pauperes enim semper habebitis vobis cum, me autem non semper habebitis. Et hic magnae moderamine patientiae Dominus non Judam arguit avaritiae, et non pauperum gratia de pecunia loqui, sed ex ratione demonstrat non esse culpandos eos qui ei inter homines conversanti de facultatibus suis ministrarent, cum tam parvo tempore ipse apud Ecclesiam corporaliter mansurus; pauperes autem, quibus eleemosyna fieri posset, in ea semper essent habendi.

(9). Cognovit ergo turba multa ex Judaeis, quia illic est, et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas hos, non charitas adduxit ad Jesum: sed nos versa vice, fratres charissimi, si cognoscimus ubi Jesus est, ubi mansionem facit, ubi Bethaniam, id est, domum animae obedientis, in qua habitet, invenit; veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum, quem a morte animae suscitatum spiritaliter vivere donavit, sed ut bonam hominis vitam imitando, per hoc ad visionem Jesu pertingere mereamur: quia pro certo cognovimus ubi Jesus est; resurrexit enim post mortem, et ascendit in coelum, ubi habet mansionem perpetuam: ipsa est vera Bethania, civitas scilicet coelestis, quam nullus valet nisi obediens intrare.

(10, 11). Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. O caeca caecorum versutia, occidere velle suscitatum! quasi non posset suscitare occisum, qui poterat defunctum. Et quidem se utrumque posse docuit, qui et Lazarum defunctum, et seipsum suscitavit occisum. Postquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, discubuit in domo Jesus recumbente quoque Lazaro, qui fuerat a morte suscitatus: post unguentum diffusum super pedes ejus, unde domus odore completa est, de quibus in superioribus, quantum potuimus, tractavimus; nunc videndum est, quid ante Domini passionem gestum est. Dicit enim Evangelista:

12, 13. In crastinum autem turba multa, quae convenerat ad diem festum, cum audissent, quia venit Jesus Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam, qua erat Dominus mortem moriendo superaturus, et trophaeo crucis diabolum mortis principem triumphaturus. Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini. Notandum sane quod Osanna verbum Hebraicum, compositum est ex duobus, corrupto et integro. Salva namque sive salvifica apud eos dicitur interjectio est deprecantis, quomodo apud Latinos interjectio est dolentis, heu! et interjectio admirantis, papae! Denique in Psalmo, ubi LXX interpretes transtulerunt, o Domine, salvum me fac, in Hebraeo scriptum est, Anna, Adonai, Osanna, quod interpres noster Hieronymus diligentius elucidans transtulit: Obsecro, Domine, salva, obsecro. Idem namque significat, o Domine, per interjectionem obsecrantis, quod, obsecro, Domine, per ipsum verbum obsecrationis. Osanna itaque, salva, obsecro, significat, consumpta littera i vocali, quae verbum prius terminat, cum perfecte dicitur osi, per virtutem litterae vocalis Aleph, a qua verbum sequens incipit anna, quod metrici in versibus scandendis synalepham vocant: quamvis [illi] scriptam litteram scandentes transiliant. In hoc autem verbo Osanna, iota littera, nec saltem scribatur, sed sensu loquentium salvo funditus intermittatur. Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Sic accipiendum est ut in nomine Domini in nomine Dei Patris intelligatur, quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse est Dominus. Unde alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino. Verba ejus melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me. Alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis. Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem. In illa Patri est aequalis, in hac nobis similis; per quod Patri est aequalis, nos ut essemus, creavit; per quod nobis est similis, ne periremus, redemit. Has ei laudes turba dicebat: Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Quam vocem mentis invidentia principes Judaeorum perpeti non poterant, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat. Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum; vel ferro exercitum armandum hostes que debellandos: sed rex Israel, quod mentem regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantes que perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum; qui enim appellatus est rex Judaeorum, in coelis est Dominus angelorum.

(14). Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est; nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Judaeorum eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant: Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum.

15. Sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion, cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est: Noli timere; illum agnosce, qui ecce laudatur; et noli trepidare cum patitur, quia ille sanguis fundetur per quem tuum delictum deleatur et vita redimatur. Sed pullum asinae, in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus populum gentium, qui legem Domini non acceperat; asinam vero (quia utrumque jumentum Domino adductum est), plebem ejus, quae veniebat ex populo Israel, non indomita tamen, sed quae praesepe Domini agnovit.

(16). Haec non cognoverunt discipuli ejus primum, sed quando glorificatus est Jesus. Id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit. Tunc recordati sunt, quia haec erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem vel in Domini passione completa sunt, ibi et hoc invenerunt, ut secundum eloquia prophetarum in pullo asinae sederet.

17-19. Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, qui audierunt, eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis, quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit. Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum vadit mundus, per quem factus est mundus? 20-22. Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erant a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: Domine, volumus Jesum videre. Venit autem Philippus, et dicit Andraeae. Andreas rursus et Philippus dixerunt Jesu. Videamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce voluerunt eum Judaei occidere, gentiles videre: sed etiam illi ex Judaeis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes. Audiamus ergo vocem lapidis angularis.

(23). Jesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia gentiles eum volebant videre. Non ita est: sed videbat ipsos gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros; quia, sicut dicit Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret. Ex occasione igitur istorum gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium, et promittit jam jam que adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloriam tuam. Haec est gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis. Ideo secutus adjunxit:

(24, 25). Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat ipsum esse granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide omnium populorum. Jam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia, Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, perdet, id est, si amas, perdes: si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus; sequitur enim: Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo quod supra dictum est: Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo; ipse itaque perdet: Qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Hic animae nomine vita praesens designatur; vel etiam hujus vitae delectatio, quae perdenda est ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei, quam fortiter vicisti in hoc saeculo. Nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam pro Christi nomine, dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere, quam Christum negare, implentes quod sequitur:

26. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur, nisi me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait Apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Ecce quod dictum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu, qua mercede, quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Merces est amoris, et operis pretium, quo ministratur Christo, esse cum illo cui ministrat. Ubi enim bene erit sine illo? Aut quomodo [male] esse poterit cum illo? Audi evidentius: Et si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit: hoc intelligitur exposuisse, cum dicit: Honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati? Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta promittitur, considerandum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur, hoc intelligi voluit, ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi. Hoc enim est, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Etiam si porrigit esurienti panem, de misericordia facere debet, non de jactantia, non aliud ibi quaeret quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Illi dicitur: Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti. Nec ea tantum quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia opera propter Christum faciens, (tunc erunt bona, quoniam finis legis Christus ad justitiam omni credenti) credens minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere; hoc est enim, et pro Christo ponere: quia et hoc propter sua membra dicturus est. Cum pro istis fecistis, pro me fecistis. De tali quippe opere etiam se ministrum facere, et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis. Hinc ergo est unusquisque minister Christi, unde est et minister Christus. Sic ministrantem Christo honorificat Pater ejus, honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat fides ejus. Communiter vero de omnibus ait: Si quis mihi ministrat; omnis enim quicunque bene agit, Christo ministrat. Unde unusquisque pro modulo suo ministret Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinam que ejus, quibus potuerit praedicando. Qui vero bene viventes exhortatur ut permaneant in bene vivendo, ministrat Christo; qui vero humiliter admonenti se obedit, ministrat Christo; et qui fideliter in hoc saeculo ministrat Christo, feliciter in futuro saeculo regnabit cum Christo. Cum Dominus Jesus praedixisset in grano frumenti passionem suam, et suos hortaretur ministros ut sequerentur eum, ad nostram rursum infirmitatem suum temperavit affectum, et ait:

27. Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine Jesu, anima tua? Nunquid non ideo animam accepisti, et hominem perfectum, ut patereris in eo? Video te, Domine, nostram infirmitatem in te transferre et in te causam suscipere nostram. Ideo turbatus es, quia voluisti; sicut natus fuisti, quia voluisti. Nam paulo ante de te dictum est, ubi Lazarum suscitasti: Turbavit semetipsum. Nam his verbis ab infirmitate nostra rapuit nos ad infirmitatem suam. Vox est enim fortitudinis Domini, ubi ait: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis: vox est enim infirmitatis nostrae, dum ait: Nunc anima mea turbata est. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam. Nam quod tu tantus, tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo, qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant, consolaris. Audi ergo, o miles Christi, quid deinde subjungat, cum dixisset: Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: Pater, clarifica tuum nomen. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae, infirmae que proponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo prospicere? Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique, si nollet, non tentaretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere. Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus: ut doceret te in tentatione periclitantem, tentatori respondentem, et post tentationem non ire, sed a periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit: Nunc anima mea turbata est, ita etiam ibi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum, quod sequitur dicere. Verumtamen, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem, clarifica tuum nomen, nisi in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat nomen suum, etiam in similibus passionibus servorum suorum? (28). Venit ergo vox de coelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum; et iterum clarificabo, surgentem a mortuis et ascendentem in coelum. Et aliter intelligi potest: Et clarificavi, cum de virgine natus est, cum de coelo indice stella a magis adoratus est, cum a sanctis sancto Spiritu plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit. Et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus.

(29). Turba ergo quae stabat et audiebat, dicebat tonitruum esse factum: alii dicebant, angelus ei locutus est. Respondit Jesus et dixit: Non propter me vox haec venit, sed propter vos. Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter illos a divinitate facta est: sic anima ejus non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.

31. Nunc judicium est mundi. Non enim de futuro judicio hoc dictum esse putemus quod in fine mundi futurum est, ubi boni et mali separabuntur aeterna divisione, sed de judicio quod quotidie in sancta Dei Ecclesia solet esse. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam deserto creatore, deceptos captivos que trahebat: per Christi autem fidem quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu diaboli liberantur, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno ejus spiritu debilia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem. Denique attende, quid dicat, quasi quaereremus quid esset quod ait: Nunc judicium est mundi, secutus exposuit, ait enim: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi sunt, aliis ad sinistram, aliis ad dexteram separatis: sed judicium quo princeps hujus mundi ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat? Quo eum dixit ejiciendum foras? Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras; hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tantum post futurum est in novissimo die. Praevidebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, ejicietur foras. Sed dicit aliquis: Nunquid de cordibus patriarcharum et prophetarum, veterum que justorum non est ejectus [foras? Ejectus] est plane. Quomodo ergo dictum est, nunc ejicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnis que populis jam futurum esse praedictum est? Sicut illud quod dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, potest similem habere quaestionem et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt; et Zacharias et Elisabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto tanta per Spiritum sanctum praedixerunt. Sed Spiritus nondum erat datus, id est, illa abundantia gratiae spiritalis, qua congregati linguis omnium loquerentur, ac si in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia, qua gratia spiritali populi congregarentur, qua longe late que peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur. Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus ejicitur foras, jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud est forinsecus oppugnare; aliud est vulnerare, aliud occidere. Sed si vulnerat, adest qui sanat. Quia sicut pugnantibus dictum est. Haec scribo vobis, ut non peccetis; ita qui vulnerantur, quod sequitur, audiunt: Et si peccaveritis, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, ipse est propitiatio peccatorum nostrorum. Quid enim oramus, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus, cum dicimus: Et ne nos inferas in tentationem, nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude decipiat, nullis nos subvertat machinis? Quando non tenet locum cordis, ubi fides habitat, ejectus est foras. Sed, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat, qui custodit eam. Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto terrarum orbe diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus: Bona domus est, vel mala domus est; non quando reprehendimus, sive laudamus aedificium parietum atque tectorum; sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, princeps hujus mundi, id est, princeps malorum hominum, qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Hi sunt ex quorum cordibus princeps mundi ejicitur foras. Cum ergo dixisset: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras:

32. Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia, nisi ex quibus ille ejicitur foras? Non autem dixit omnes, sed omnia; non enim omnium est fides. Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, id est, spiritum et animam et corpus; et illud quod intelligimus, et illud quod videmus, et illud quod visibiles et contractabiles sumus. Qui enim dixit: Capillus capitis vestri non peribit, omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus, ait, nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur. Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnium, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest, secundum innumerabiles differentias quibus inter se, praeter sola peccata, homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum: Omnia, inquit, traham post me, ut sit caput eorum, et illa membra ejus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra, hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud, quo superius ait: Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit, quam in cruce passionem? Quod et ipse evangelista non tacuit; subjunxit enim, et ait:

(33, 34). Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus. Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue Filium hominis se esse. Nam hoc loco non ait: si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed sicut superius dixerat, quando nuntiati sunt gentiles illi, qui eum videre cupiebant: Venit hora, ut glorificetur Filius hominis. Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait: Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra? Id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

(35). Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est, quod intelligitis, quod Christus manet in aeternum. Ergo ambulate, dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum et victurum in aeternum; et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Judaeis; sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Hinc indignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum; et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia.

36. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate. Haec locutus est Jesus, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant; non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant; sed ab eis qui videbant et invidebant, quia nec videbant, sed in lapidem illum caecati offendebant. Cum autem se abscondisset Jesus ab eis qui illum occidere cupiebant, (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit. Praenuntiata Dominus Christus passione sua in exaltatione crucis (quod Judaei intelligentes, quaestionem proposuerunt quomodo diceret se esse moriturum, cum ex lege audierint, quod Christus manet in aeternum), deinde intulit evangelista, et ait:

(37, 38). Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum. Ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? Quis, pro raritate posuit, quia quod sancti prophetae a Deo audierunt et populo praedicaverunt, paucissimi crediderunt. In eo quod ait, Brachium Domini cui revelatum est? ubi satis ostendit brachium Domini, ipsum Dei Filium nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, ei que Filius tanquam membrum corporis haereat, sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictus est. Sicut enim tuum brachium per quod operaris, sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est Deus mundum. Cur enim homo brachium, ut aliquid operetur, extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo corporis motu sui quod diceret, fieret, brachium ejus esset verbum ejus. Sed Dominus Jesus Dei Patris unigenitus Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile, vel sonabile ac transitorium verbum: quia cum omnia per ipsum facta sunt, Deus erat Verbum. Quem evangelista Verbum nominavit esse apud Deum, hunc propheta brachium Domini nominavit. Dum brachium Domini audiamus, Dei virtutem, et Dei sapientiam Christum agnoscamus, per quem facta sunt omnia. Omnia enim in sapientia fecisti, dicit Psalmista. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater, et aequalis Patri, ubique totus. Hic quaestio difficilis oritur quid fecissent Judaei mali; vel quae culpa illorum esset, ut non crederent, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Cui quaestioni respondemus, Dominum praescium futurorum per prophetam praedixisse infidelitatem Judaeorum: praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea, quae ille praescivit, ipsorum non sunt, ipsorum non vera praescivit. Sed quia illius praescientia falli non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccatores esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos facere non compulit, cui peccatum non placet: sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Sed ea quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem quaestionem faciunt. Dicitur enim hic, quasi causa sit Deus incredulitatis illorum, qui illorum oculos excaecavit et cor induravit. Hoc omnino de Deo dicitur, non de diabolo. Sed causa quaerenda est cur propheta dixisset hoc Deum fecisse: quam eo donante quantum poterimus, exponemus. Non poterant credere, quia hoc propheta praedixit: [hoc autem propheta praedixit], quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo; Quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per prophetam praenuntiavit ille, cui abscondi futura non possunt: et hanc excaecationem vel indurationem malam eorum meruisse voluntatem. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando, quod occulto nobis judicio facit, sed nunquam injusto. Cum ergo Apostolus hanc ipsam difficillimam quaestionem tractaret, ait: Nunquid iniquitas est apud Deum? Absit. Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum, sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat, juste facit; quia omnia non temeritate, sed justo judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, et alius sic judicetur; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adjuvante illuminetur: non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! De talibus vero quaestionibus vel judiciis Dei, admonentem audiamus Scripturam atque dicentem: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne perscrutatus fueris. Perveniamus ergo in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducit ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. Non enim Dominus ipse Jesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum, quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus, quod hic non potuimus. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, sicut de illis dicit Apostolus, justitiae Dei non essent subjecti. Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt: ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est, non poterant credere, ubi intelligendum est, quod nolebant: quemadmodum dictum est de Domino Deo: Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Sicut laus est voluntatis divinae [quod illos salvos fieri voluit], ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. Hoc de Judaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus spiritu propheta praedixit. Quod vero addidit: Et convertantur, et sanem eos, utrum subaudiendum sit, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, Ut non videant oculis, et intelligant corde: quia et hic utique dictum est, ut non intelligant; et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur: Deus virtutum converte nos. An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, quoniam perversae et superbae voluntatis erant, et justitiam suam constituere volebant, ob hoc desererentur, ut caecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et implerentur facies eorum ignominia: ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam justitiam qua inflatur superbus: sed justitiam Dei qua justificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt, pro quibus et ipse oraverat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Sequitur:

42, 43. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit evangelista et improbaverit [quosdam] quos tamen in eum dixit credidisse: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus dicens: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent, frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam, quam hominum diligant. Loquente Domino Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt, praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas; quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto nec tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati; alii vero palam credentes, et cum ramis palmarum occurrentes; alii vero occulte credentes, sed propter Pharisaeos non confitentes, quos evangelista notavit, cum dixit: Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Gloria Dei est publice confiteri Christum, sicut martyres sancti fecerunt, de quibus alio in loco ipse Dominus ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Qui confitetur Christum in confessione laudis, confitebitur, id est laudabitur a Christo coram Deo Patre. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione.

44, 45. Jesus clamavit et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; et qui videt me, videt eum qui me misit. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris, quod est ipse; et hoc significasse dicendo: Doctrina mea non est mea, sed ejus qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset. Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem, quod ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, qui credit in me, inquit, non credit in me, id est quod videt, sed in eum qui misit me, id est in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est ut eum credat Filium habere; et dum eum Patrem credit aeternum, credat et Filium habere coaeternum sibi, et consubstantialem sibi. Propterea dixit: Qui credit in me, non credit in me: nolens ut totum quod de Christo creditur secundum hominem crederetur. Ille bene credit in me qui secundum id quod videt me non tantum credit in me; sed secundum id quod videt me aequalem esse Patri; ac ne putaretur sic voluisse intelligi Patrem, tanquam patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subjecit: Et qui videt me, videt eum qui misit me. Usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt, videat eum qui misit me. Haec visio, intellectualis, non carnalis debet intelligi, quae modo in laude est sanctorum, post resurrectionis ultimae diem in specie aeternae beatitudinis erit, de qua alibi ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Attendamus caetera.

46. Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lumen mundi: non potest abscondi civitas super montem constituta. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Non tamen dixit: Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti: sed credendo illuminantur ab eo, a quo si quis recesserit, tenebrabitur. Lumen autem illud quod illuminat, a se recedere non potest, quia incommutabile omnino est. Cum autem dicit: Omnis qui credit in me, in tenebris non manet, satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris remaneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in hunc mundum, quia per illam factus est mundus.

47. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit ea, ego non judico eum. Audite, quomodo dicit Filius, ego non judico eum; cum dicat alio loco: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, nisi quia intelligendum est, quod sequitur:

Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum? Nunc ergo tempus est misericordiae, postea erit judicii. Quia misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine. Sed de ipso etiam futuro novissimo que judicio videte quid dicat:

(48). Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait: Qui spernit me et non accipit verba mea, ego eum non judico in novissimo die. Venit enim Filius Dei ad salvandum, non ad judicandum. Ideo dixit, non judico eum, id est modo, in praesenti, sed judico eum in novissimo die. Cum enim dixisset: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adjunxit: Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die, satis manifestavit seipsum judicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, et aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine lege peccaverunt, ait Apostolus, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

(49). Quia ego, inquit, ex me non sum locutus. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Jam hoc saepe diximus quod Filius a se non est, sed a Patre; ideo adjunxit: Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Non enim locorum spatio, non syllabarum expressione, non vocali sono Pater Filio loquitur, ut Filius mandatum Patris audiat: sicut filius hominis ab homine audire solet, quid Pater mandet illi. Sed unicus Filius est Verbum Patris et sapientia Patris: in illo sunt omnia mandata Patris. Neque enim mandatum Patris aliquando Filius nescivit, ut eum necesse esset ex tempore habere quod accepit, ut nascendo acciperet, dederit que illi Pater gignendo, quod non haberet: sed eum genuit vitam habentem. Sicut superius ait: Sicut Pater habet vitam, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, id est genuit Filium, vitam habentem in semetipso: sic dicit hic, sicut mandatum dedit mihi Pater. Et quia aeterna ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius, qui est vita: et sicut est vita aeterna, sic est qui natus est, vita aeterna. Ita et mandatum, non quod Filius non habeat, Pater dedit; sed sicut dixi, in sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Sequitur enim:

50. Et scio, quia mandatum ejus vita aeterna est. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est quam ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adjungit et dicit: Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor: non accipiamus, dixit mihi, quasi per verba locutus sit unico verbo, aut egebat Dei verbis Dei verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat, vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem: Sicut dixit mihi, sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita iste loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo jam diceret veritati? Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo veritati, quia genuit veritatem. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est: sed intelligentibus, quos docet ut nacta est. Ut autem crederent homines, quod intelligere nondum valerent, ex ore carnis verba sonuerunt et abierunt transvolantibus sonis; strepuerunt peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae, quarum signa sunt soni, tractae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras, quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intelligentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili voce perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis ejus aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater, quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capiamus, ambulando crescamus, proficiendo ambulemus, ut pervenire possimus per seipsum ad seipsum, seipso docente nos et promittente nobis: Ego sum via, et veritas, et vita. Via quaerentibus, veritas invenientibus, vita permanentibus. Charissimae in Christo sorori Gislae, et filiae Deo votae Columbae, humilis levita Alcuinus salutem. Ad solatium sanctitatis vestrae hunc libellum direxi, comatico sermone dictatum, ut eum habeatis his diebus, ad exercendam in eo vestram sanctam devotionem: quia optimum est in tali studio hos sanctissimos peragere dies, et maxime in beati Joannis evangelistae Evangelio, in quo sunt altiora mysteria Divinitatis; illius quoque Evangelii sanctissima verba Domini nostri Jesu Christi, quae locutus est ea nocte qua tradi voluit pro mundi salute. Totius forsitan Evangelii expositionem direxi vobis, si me non occupasset domini regis praeceptum in emendatione Veteris Novi que Testamenti. Tamen, Deo auxiliante, et vita comite, coeptum opus secundum opportunitatem temporis explevero, vestro que nomini consummatum dedicavero. Nunc vero in praesenti deprecor ut nostri nominis habeatis memoriam in sanctisacris orationibus vestris; et hoc tempus sanctissimum in servitio sanctitatis, et religione castissimae vitae, et in lectionis studio prospere peragatis, quatenus ad sanctum Pascha pervenientes, condignis laudibus resurrectionem Domini nostri celebrare valeatis. Opto vos semper valere, et in omni pietatis exercitio florere, charissimae dominae.

Caput 13

1. Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Pascha, fratres, non sicut quidam existimant Graecum nomen est, sed Hebraeum. Pascha transitus dicitur in sua lingua, propterea quia tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes Rubrum mare transierunt. Quae figura in Christo secundum veritatem impleta est, dum per passionem crucis transiret ex hoc mundo ad Patrem. Ita nobis transeundum est ab hoc mundo ad Patrem, a temporalibus ad aeterna, ab iniquitate ad justitiam, a deceptore diabolo ad salvatorem Christum. Cum dilexisset suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo, ubi erant, ad suum caput, quod hinc transiisset, ejus dilectione transirent: In finem, id est in aeternum, dilexit eos. Vel in finem, in Christum, quia finis legis Christus est.

(2). Et coena jam facta. Non ita debemus intelligere coenam factam, veluti jam consumptam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori dedit. Coena ergo facta, dictum est, jam parata, convivantibus discipulis cum magistro. Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simon Scariothis. Si quaeris quid missum sit in cor Judae? Hoc utique, ut traderet eum. Missio ista spiritalis suggestio est: non in aures corporalibus sonis, sed in cor consentientis iniqua; sicut enim bonas cogitationes benignus Spiritus immittit, sic etiam malas cogitationes malignus spiritus suggerit. Sed interest, quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adjuta per gratiam. Sine fide proditor iste venit ad convivium, non credens Deum esse, quem tradere cogitabat. Videbatur et tolerabatur: in eo quem falli putabat, fallebatur; cujus malitia bonitas Dei utebatur ad salutem aliorum;

3. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem. Nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis. Sciens etiam quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret.

(4) Surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Locuturus evangelista de tanta Domini humilitate, prius ejus celsitudinem voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait: Sciens quia omnia dedit ei Pater in maus. Cum ergo ei omnia dedisset Pater in maus, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas. Surgit a coena, descendit de coelestibus; posuit vestimenta sua, id est semetipsum exinavit.

(5) Cum accepisset linteum, praecinxit se, formam servi induens. Mittit aquam in pelvem, it is fudit sanguinem suum in terram, ut mundaret in se credentium vestitia, quae terrenis peccatis sordida fuerant; et extergeret linteo quo erat praecinctus, id es corporis sui linteo quo erat praecincuts, purgaret: quia tota illa ejus passio, nostra est purgatio. Dum formam servi accepit, non quod habebat dimisit, sed quod non habebant assumpsit.

6. Venit ergo ad Simonem Petrum. Non ita intelligendum est, quasi aliorum pedibus lavatis, venisset a primum apostolorum, sed quia inde primum coepit. Ideo expavescit Petrus, ut Dei Filius pedes ei lavaret, Dominus servo, Deus homini. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, id est ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit atque ait: Domine, tu mihi lavas pedes? Tu Deus, ego homo; tu Dominus, ego servus; to Redemptor, ego peccator.

(7) Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. Hujus facti mysterium necdum intelligis, sed postea intellecturus eris, quia si te non lavero, non habebis partem mecum.

(8) Dixit autem Petrus: Non lavabis mihi pedis in aeternum. Aeternum, pro nunquam posuit: sed territus responsione Domini subjunxit:

(9) Domine non tantum pedes, sed et caput, et manus. Quando quidem sic minaris, lavanda tibi mea membra, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Non mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem. Respondit Jesus:

(10) Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Quomodo utrumque et mundus totus, tamen et pedes ei lavandi sunt, nisi quia mundus totus est in lavacro sancti baptismatis, iterum pulvere terrenae habitationis sordidatur? Unde et necesse habet iterum lavari per gratiam divinae pietatis, licet prius eadem gratia esset totus mundatus, apostolo Joanne attestant: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis: et quotidie nos opus habere, ut pedes lavemus, in ipsa oratione Dominica confitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et vos mundi estis, sed non omnes. Quod evangelista equentibus verbis exposuit. Ideo transeamus ad caetera.

12. Postquam ergo lavit pedes eorum, id est, impleta redemptionis nostrae purgatione per sanguinis sui effusionem, accepit vestimenta sua, tertio die de sepulcro resurgens, et eodem corpore quo moriebatur in cruce, im mortalis factus est et vestitus. Et cum recubuisset iterum, ascendit in coelum, in dextera Dei sedens, et in majestate paternae divinitatis recumbens, unde iterum venturus est, judicare vivos et mortuos. Sequitur enim: Dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Hoc enim ait quod ante praemiserat, dum Petro apostolo respondit: Quod ego facio, nescis modo, scies autem postea. Nunc est illud post, quod ante promisit.

13. Vos vocatis me Domine et magister, et bene dicitis. Utique, quia verum dicitis, sum etenim. Non arrogantiae typo, sed veritatis obsequio dixit, ego sum:

(14). Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Si ego Deus et Dominus dimisi vobis peccata vestra, quanto magis et vos debetis alter alterius peccata dimittere? Et hoc est quod Apostolus ait: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet culpam, sicut et Dominus donavit nobis, ita et nos. Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus; atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavamus. Licet et hoc corporaliter charitatis officio, et humilitatis exemplo aliquibus utiliter facere placeat, tamen spiritaliter in corde omnibus agendum est, ut debita nostra in invicem dimittamus nobis, sicut a Deo nostro nobis debita dimitti deprecamur. Sequitur enim:

16, 17. Amen, amen dico vobis: Non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum. Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. Hoc ideo dixit, quia laverat pedes discipulorum, magister humilitatis et verbo et exemplo: ut verbo et exemplo eos instrueret in charitatis officio.

(18). Non de vobis omnibus dico, id est, non vos omnes beatos dico. Ego scio quos elegerim, ad hanc beatitudinem, ut meorum sint sequaces praeceptorum. Sed ut impleatur scriptura: Qui manducat panem me cum, levabit contra me calcaneum suum. Id est, calcabit me. Manducat panem, non ad salutem sibi, sed ad poenam: quia manducavit, ut lateret proditor, non ut proficeret amator. Quid est quod alio loco dicit: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? et hic dicit: Ego scio quos elegerim? Electus est ille Judas, non ad beatitudinem, sed ad proditionis perfidiam ob salutem mundi, non suam, quia dictum est de eo: Melius esset homini illi, si non fuisset natus. Isti vero de quibus modo dicitur: Ego scio quos elegerim, ad beatitudinem aeternae gloriae electi sunt.

(19). Amodo, inquit, dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. Id est, [ego] sum, de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est: Qui manducat me cum panem, levabit super me calcaneum.

(20). Qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit. Cum haec dicebat, non unitatem naturae divisit, sed mittentis auctoritatem ostendit. Sic utique unusquisque eum qui est missus, accipiat, ut in illo eum qui misit, attendat: si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem. Si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est sine ullo accipis errore mittentem.

(21). Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Turbavit eum imminens passio et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animus. Turbatus est itaque spiritu, tanto scelere traditoris. Turbata est in eo nostra infirmitas, non sua potestas. Sicut pro nobis passus est, ita pro nobis turbatus est. Qui ergo potestate mortuus est, [potestate turbatus est] ne nostra perturbatio in desperationem cadat: sed [in] miserationem proximorum, vel in [veram] poenitentiam peccatorum nostrorum vertatur; quia illius perturbatio nostra est consolatio Amen, amen. dico vobis, quia unus ex vobis hodie tradet me. Unus numero, non merito; specie, non virtute; commistione corporali, non vinculo spiritali; carnis adjunctione, non cordis socius unitate. Quid est ex vobis, nisi, ex vobis exiturus est, qui tradet me?

(22). Aspiciebant ergo discipuli ad invicem, haesitantes de quo diceret. Sic quippe in eis erat erga magistrum suum pia charitas, ut tamen eos humana alterutrum de altero simularet infirmitas. Nota fuit unicuique sua conscientia, sed alterius incognita.

23. Erat autem recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. Quod dixerat, in sinu, paulo post dicit, super pectus Jesu. Ipse est Joannes, cujus est hoc Evangelium, sicut postea manifestatur. Erat enim haec eorum consuetudo, qui sacras nobis litteras ministrarunt, ut quando ab aliquo eorum divina narrabatur historia, cum ad seipsum veniret, tanquam de alio loqueretur; et sic se insereret ordinationi narrationis suae, tanquam rerum gestarum scriptor, non tanquam sui ipsius praedicator. Hoc fecit et beatus Moyses; ita de se ipso tanquam de alio cuncta narravit. Diligebat, non prae omnibus unum, sed familiarius in omnibus unum. Quiddam in eo dilexit, quod in aliis non dilexit, id est, ut per pacem transiret [ex hac vita, non per passionem finiret] hanc vitam. In sinu Jesu, id est, in secreto, de quo illud mirabile et omnibus saeculis inauditum eructavit sacramentum: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

24. Innuit autem huic Simon Petrus, et dicit ei. Innuendo dicit, non loquendo; significando, non sonando. Quid dicit innuendo? Quod sequitur:

Quis est, de quo dicit? Haec verba Petrus innuit: non sono vocis, sed motu corporis dixit.

(25). Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu. Hic est utique pectoris sinus, sapientiae secretum. Dicit ei: Domine, quis est [qui tradet te?]

(26). Respondit ei Jesus: Ille est, cui intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simoni Scariothis. Post panem, tunc introivit in illum Satanas. Expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum: bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. Hinc enim docetur quam diligenter nobis cavendum sit, sic male accipere bonum. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat: nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Intravit ergo post hunc panem Satanas in Domini traditorem, ut sibi jam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat, ut deciperet. Auxit enim peccatum traditionis praesumptio sacramenti, cum hominis ingrati intrasset panis in ventrem, hostis in mentem: fortassis per panis intinctionem, illius significans fictionem, qui fictus ad coenam venit amicus, et falsus ad magistrum [vadit] discipulus. Quod facis, fac citius. Non praecepit facinus, sed praedixit Judae malum, nobis bonum. Quid enim Judae pejus, et quid nobis melius, quam traditus Christus ab illo? Citius: hoc [verbum hoc] est plus parati ad passionem, quam irati ad vindictam. Non enim tam ad perniciem perfidi saeviendo dixit, quam ad salutem fidelium festinando, quod facis, fac citius: non quia in tua potestate est, quem tradas, sed quia hoc vult qui omnia potest.

(28, 29). Hoc autem nemo scivit discumbentium, ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant quia loculos habebat Judas, quia dixisset ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret. Habebat ergo et Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus, quod praecepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servaretur a sanctis; sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur.

30. Cum autem accepisset ille buccellam, exiit continuo, erat autem nox. Erat autem ipse nox, qui exiit, et filius tenebrarum, et opera faciens tenebrarum. Exivit ergo ad suae perditionis ministerium, et ad nostrae salutis [dispensationem; non nostrae salutis] consideratione, sed suae negationis intentione. Hinc impletur quod Psalmista ait: Dies diei eructat verbum, id est, Christus discipulis promebat verbum salutis: Et nox nocti indicat scientiam, id est, Judas Judaeis proditoris malitiam ostendit. Nunc majore intentione verba Domini consideranda sunt, quae ipsa nocte ante traditionem coram discipulis singulariter loquebatur. Profundissima sunt in mysteriis; ideo ubi multum laboraturus est disputator, non remissus esse debet auditor. Altius consideranda sunt Altissimi dicta, qui occultat ut quaeramus, et manifestat ut inveniamus. Ipse est qui claudit, et aperit: claudit ut quaeramus: aperit ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui; et largitor laudem et gratias bonitatis suae habeat.

31. Dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Hic aliquid magnum significat in hac clarificatione. Exivit Judas, et clarificatus est Jesus; exiit filius perditionis, et clarificatus est Filius hominis. Exeunte itaque immundo omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt. Tale aliquid erit, cum victus a Christo transiet hic mundus, et nemo in populo Christi remanebit immundus: cum, zizaniis a tritico separatis, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. De hac clarificatione futura sanctorum locuturus, verbo praeteriti temporis est usus; quia quod futurum in sanctis est, hoc in praedestinatione Dei factum esse dicitur. Nunc clarificatus est Filius hominis; tanquam diceret: Ecce in illa mea clarificatione quid erit, ubi malorum nullus erit. Hic autem non est dictum: Nunc significata est clarificatio filii hominis; sed dictum est, Nunc clarificatus est Filius hominis: quemadmodum non est dictum: Petra significabat Christum, sed, Petra erat Christus. Cum autem dixisset, Nunc clarificatus est Filius hominis, adjunxit: Et Deus clarificatus est in eo. Ipsa enim est clarificatio Filii hominis, ut Deus clarificetur in eo. Non enim ipse in seipso, sed Deus in illo clarificatur, tunc illum Deus in se clarificat. Denique tanquam ista exponens, adjungit et dicit: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso. Hoc est, si Deus clarificatus est in eo, qui non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum:

(32). Et Deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana, in qua est Filius hominis, quae a Verbo aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur. Et continuo, inquit, clarificabit eum: resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram, hac attestatione praedicens.

(33). Filioli, adhuc modicum vobis cum sum. Cum autem praedixit de clarificatione futuri regni sui, et de clarificatione resurrectionis suae, quae mox futura erat; ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset Deus, ut non eis conjungeretur ulterius ea conversatione, qua in terra erat cum eis; adhuc, inquit, modicum vobis cum sum; tanquam diceret: Continuo quidem resurrectione clarificabor, non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobis cum sum: significans quadraginta dies, quibus erat cum discipulis, temporibus opportunis apparens illis. Potest tamen intelligi, quod parvum tempus illius tantummodo noctis, usque ad passionis horam cum discipulis se esse. Est et alia divina praesentia, sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce ego vobis cum sum, usque ad consummationem saeculi. Hoc certe non est, adhuc modicum vobis cum sum; sed est modicum vobis cum, vel ante passionis horam, vel post resurrectionem usque ad ascensionis gloriam. Quid est quod post resurrectionem alio loco dixit discipulis suis: Haec sunt verba quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobis cum, nisi cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos? Tunc enim, cum haec diceret, in eadem carne suscitata erat, sed cum illis in eadem mortalitate jam non erat. Quaeritis me, et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire: et dico vobis modo. Hoc est, modo non potestis. Judaeis autem cum haec diceret, non addidit, modo. Isti itaque non poterant venire tunc, quo ille ibat, sed poterant postea. Ideo que docens eos, quomodo idonei esse possent pergere, quo ille antecedebat:

(34). Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem. Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus; hoc mandatum charitatis. Innovat quippe audientem, vel potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio, quam Dominus, ut a carnali dilectione distingueret, addidit: Sicut dilexi vos. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, sed haeredes Testamenti Novi. Haec dilectio populum novum colligit Christo. Haec et antiquos Patres innovabat, ut essent in Christum credentes, qui venturus erat redimere eos. Audiant enim atque custodiant: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis omnes qui volunt fratres esse unici Filii Dei, qui seipsum in hac dilectione tradidit pro nobis. Nam et in hoc mandato illud mandatum est, quod prius ponitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, [et ex tota anima] et tota mente tua: sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non eum potest cohibere praecipientem, ut non diligat proximum; et qui sancte atque spiritaliter diligit proximum, quid in eo diligit, nisi Dominum? Ipsa est dilectio, ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo addidit Dominus: Sicut dilexi vos. Cum Dominus Jesus sanctam dilectionem, qua se invicem diligerent, discipulis commendaret, dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui ejus animum vidit, quare hoc interrogaverit, sic ei respondit:

(36). Quo ego vado, non potes me modo sequi; tanquam diceret: Propter quod interrogas, non potes modo. Non ait, non potes; sed non potes modo; dilationem intulit, non spem tulit, et eamdem spem, quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque dicendo: Sequeris autem postea.

(37). Respondit Petrus: Quare te non possum sequi modo? animam meam pro te ponam. Quid in animo ejus esset cupiditatis, videbat; quid vero [virium] non videbat. Voluntatem suam jactabat infirmus, sed intendebat valetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat; qui nesciebat, audebat; et qui praesciebat, docebat.

(38). Respondit Jesus: Animam tuam pro me pones? Quod promittis, modo non potes. Prius est anima pro te ponenda, ut possis postea animam tuam pro me ponere. Quid tantum praesumis? Quid de te sentis? Quid esse te credis? Audi quid sis: Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges. Ecce quomodo [tibi] cito apparebis, qui magna loqueris, et te parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. Quanta enim est vita confiteri Christum, tanta mors est negare Christum. Hinc admonere oportet, ne quis de suis viribus confidat, dum ad unius ancillae vocem tanta titubat columna; nec de suis desperare peccatis. Nam Petrus mortuus est negando, revixit plorando; mortuus, quia superbe ipse praesumpsit, revixit autem humiliter plorando, quia benigne respexit eum pietas salvatoris. Sequitur enim:

Caput 14

1. Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam Deum se esse contestans. Consequens est enim, ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus.

2. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Quia merita eorum diversa sunt, ideo in domo Patris mansiones multae sunt. Nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Ideo non turbetur cor vestrum. Nam unus denarius omnibus in vinea laborantibus datur, id est, omnibus in Ecclesia per fidem laborantibus vita datur aeterna. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates, erit que [Deus] omnia in omnibus, quia Deus charitas est. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet, quia regnat in omnibus unitas charitatis. Sequitur:

Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Si alicubi, [nisi] in domo Patris mansiones multae essent, dixissem utique vobis. Sed modo vado parare vobis locum. [Quomodo ad illas mansiones membra pervenissent, si caput non praecessisset? Paravit nobis locum], dum pro nobis mortuus est et resurrexit, imo et ascendit in coelos: haec omnia pro nobis fecit, ut nobis pararet locum in regno Patris sui.

(3). Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum veniam ad vos. Si abiero per carnis absentiam, veniam per divinitatis praesentiam, in qua vobis cum ero usque in finem. Vel etiam: Si abiero ascendendo ad coelos, veniam iterum judicare vivos et mortuos, quod angeli attestati sunt dicentes: Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Sequitur:

Et accipiam vos ad meipsum: ut, ubi sum ego, et vos sitis. Hoc est, quod in sequentibus dixit: Volo Pater, ut, ubi ego sum, et isti sint me cum.

(4). Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. Quo vado, id est, ad Patrem, scitis; et viam, qua venitur ad Patrem, scitis.

(5). Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Videbatur ei nescire, quod Christus convicit eum scire, dum ait:

6. Ego sum via, et veritas, et vita. Quasi dixisset: Si me scitis, et viam scitis; et ego sum, ad quem itur, id est, veritas; et ego sum vita, in qua statis. Si me scitis et viam scitis, et quo ibo scitis, et ubi mansuri eritis, scitis. Qui ad Patrem vadunt, per me vadunt; et qui ad Patrem veniunt, ad me veniunt, quia ego et Pater unum sumus; et in me manent, quia haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Unde secutus est dicens: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Exponens quid sit, quod ait: Ego sum via, statim subjungens:

(7). Si cognovissetis me, utique et Patrem meum cognovissetis: quia ego sum veritas, in vero Patre. Et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. Si me spiritaliter cognoscitis, et vidistis, [illum cognoscitis et videtis] quia ego et Pater unum sumus, unum natura, non unum persona.

(8). Dicit ei Philippus, hoc non intelligens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Quasi aliquid melius esset Pater quam Filius, in cujus est visione sufficiens beatitudo. Quam vocem discipuli redarguit magister dicens:

9. Tanto tempore vobis cum sum, et non cognovistis me. [Non cognovistis me] esse in Patre, et Patrem in me. Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Qui me intelligit, utique et Patrem meum intelligit. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tanquam enim melior Pater esset quam Filius, ita Philippus Patrem nosse cupiebat: et ideo nec Filium sciebat, quo melius aliquid esse credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est: Qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem? Video quomodo a te dictum: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem.

10. Non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Cur inseparabiles separatim desideras nosse? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur:

Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens ipse facit opera. Quid est, a meipso non loquor, nisi a meipso non sum, qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo: Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo; ideo ille Deus, sed non de Deo, et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine. Denique adjungit, et ait:

(11, 12). Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solum Philippum arguebat, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus, ostenditur. Propter opera ipsa, inquit, credite, quia ego in Patre et Pater in me est. Neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus. Sed quid est, quod sequitur? Amen, amen dico vobis: qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Non se extollat servus super Dominum, nec discipulus super magistrum: majora quam ipse facit, dixit eos esse facturos; sed sine illo, ut in sequentibus dixit, quid potuerunt facere? Sed quae sunt tandem ista majora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra sanabat? Majus est enim ut sanet umbra, quam fimbria: illud per se, hoc per ipsos, sed utrumque ipse. Vel majora sunt apostolorum opera in omnium gentium salute, quam Christi tantummodo in salute Judaeorum, et hoc in paucissimis? Tamen utrumque et ille fecit, et salutem aliquorum in Judaea [per se]; et salutem gentium per apostolos, sed et [per] alios quoque praedicatores. Unde subjunxit, et ait: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, [et majora horum faciet]. Non quo major sit magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus unigenito, vel homo Deo: sed quod per illos [ipse] dignaretur eadem majora facere. Unde majora facere potuissent, mox ostendit; dicens: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, continuo secutus adjunxit: Quia ego ad Patrem vado.

(13). Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Qui dixit faciet, post ait faciam, tanquam diceret: Non vobis hoc impossibile videatur, non enim poterit esse major me, qui credit in me. Ideo majora non per se faciet, sed per me, quia in me credit: nec est defectio potestatis, sed miseratio pietatis. Dives ergo, qui ab eo recessit tristis non recipiens verba salutis. Apostolis igitur praedicantibus, multi divites pauperiem voluntate secuti sunt. Ita quod ab illo audiens unus non fecit, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus: sed hoc per praedicatores. Nunquid omnes, qui credunt in eum, praedicatores sunt? Tamen dicit, qui credunt in eum, opera facere majora. In hoc opere fidei facimus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum opus est Christi; Christus hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Prius ego facio praeveniens gratiam; deinde et ipse faciet subsequens gratiam, quia ego facio, ut fiat. Quae opera, nisi ut ex impio justus fiat? Fortassis majus est opera salutis nostrae nos per ipsum facere, quam verba salutis praedicare, quod ipse fecit sine nobis. Dum haec dixit, sequitur:

Quia ego ad Patrem vado, et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. In his verbis magnam spem promisit orantibus. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes: tamen non omnia petentes, sed quae ad salutem pertinent petentium: ideo dixit:

(14). Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Quid est, in nomine meo, nisi in nomine Salvatoris? Si petieritis quae ad salutem pertinent vobis, in nomine meo petieritis. Quando enim nos delectant mala, et non delectant bona, rogare potius debemus Deum, ut nos delectent bona, quam ut concedantur mala, ut delectent mala. Qui ergo credit in eum, quodcunque petierit in nomine [ejus], quod prodest illis qui credunt in eum, hoc facit: quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem, qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra salutem suam petit, non in nomine Salvatoris petit: quia Salvator ei non erit, si quod ejus salutem impedit fecerit. Novit enim Salvator melius quid nobis prodest quam nosmetipsi. Ideo petendum est ut fiat voluntas ejus in nobis. Continuo subjecit: Ut glorificetur Pater in Filio. Nullo modo igitur sine Patre Filius facit, nec Filius sine Patre. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre: et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio, quoniam unum sunt Pater et Filius. Sequitur:

15, 16. Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. Quid est quod dicit, quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus Spiritus paraclitus daretur, dum Deus diligi et mandata ejus servari non possunt, nisi per Spiritum sanctum? Quid est aliud, nisi ut qui per Spiritum sanctum diligit Deum, meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat? Paraclitus quippe consolator interpretatur, et Spiritus sanctus recte Paraclitus vocatur, quia corda fidelium, ne inter hujus saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. Habebant itaque discipuli Spiritum sanctum, sed occulta quadam inspiratione, per quem Dominum diligebant, sed nondum habebant, sicut Dominus promittebat. Habebant siquidem occulte, quem postea quadam manifestatione habituri erant: id est, dum in igneis linguis venit, et sedit super eos, et linguis loquebantur magnificantes Deum. Rogabo Patrem meum, et alium Paraclitum dabit vobis, ostendens seipsum esse Paraclitum. Habebant autem et prius Paraclitum, ipsum videlicet Dominum se cum in carne commorantem, cum et miraculorum dulcedine et ope praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Rogabo, dixit, propter humanitatem, qui dat cum Patre per divinitatem. Ut maneat vobis cum in aeternum. In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrabat, et in futuro ad contemplandam perpetuo speciem suae majestatis introducit.

17. Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Mundum autem appellat homines, mundi hujus amori deditos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, quia non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest et sciri, et sciendo intelligi. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Erit, ut maneat in aeternum. Dominum namque Salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt; sed quia Filius Dei esset, quia Paraclitus a Deo missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt: Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret; hoc est enim, quod ait: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cognitionis exhibet.

(18). Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Videbatur infidelibus quia moriens in cruce Dominus, discipulos relinqueret orphanos; sed non reliquit eos orphanos, quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta; et post dies decem assumptionis suae Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit; ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus fidelium ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam virtute et operatione esse cognovit.

19. Adhuc modicum, et me jam mundus non videt, vos autem videtis me. Modicum erat usque ad tempus explendae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant. Soli etenim justi, qui morte illius erant contristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Quid est, quia ego vivo, et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis, utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura fuerat resurrectio, praesentis posuit temporis verbum, propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam in saeculi differtur finem, non ait, vivitis, sed vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in saeculi fine secuturam, duobus verbis, praesentis temporis et futuri, eleganter breviter que promisit.

(20). In illo die, inquit, vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait: Et vos vivetis? Noverant tunc apostoli esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis; noverant se esse in Christo, per susceptionem fidei et sacramentorum ejus; noverant veraciter vere tunc esse Christum in Patre, et in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus; novit et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius in illa die de qua dixit: Et vos vivetis: in qua veraciter vivere incipiunt, hoc est, in die resurrectionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt, sciunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. Ut autem omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret, non solummodo apostolis, mox subjunxit:

(21). Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui me diligit. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ubi omni intentione considerandum est, quia Christum vere diligere est ejus mandata servare: non ipsam dilectionem [solum] labiis profiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare: Qui habet, inquit, mandata mea, et servat ea, ille est qui me diligit, qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: Qui autem diligit me, adjecit de futuro: Diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc, ut recte vivant ex fide, quae per dilectionem operatur: tunc ad hoc diliget, ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gustaverant. Non autem frustra addidit: Et manifestabo ei meipsum. Se vero secundum humanitatem cunctis in judicio manifestabit: solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis est Patri et Spiritui sancto, ad beatitudinem aeternam percipiendam manifestaturus erit.

22. Dicit ei Judas, non ille Scariothis: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non huic mundo? Interrogavit discendo causam veritatis. Iste est Judas cujus Epistola legitur in ecclesiis Christi, non ille traditor. Ideo aliter interrogavit iste, aliter ille proditor, dum ait: Nunquid ego sum? Ille simulator accessit ad mensam magistri, iste veritatis inquisitor interrogavit Dominum. Cui respondit Jesus:

(23). Si quis diligit me, sermones meos servabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Vere enim diligimus Deum, si mandata ejus observamus, et a nostris nos ad mandata illius voluntatibus coarctamus. Et Pater meus diliget eum. Quia opera quae Pater facit, haec et similiter Filius facit; et qui diligit Filium, diligit et Patrem; et qui diligitur a Filio, diligitur a Patre. Et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui enim vere diligit Deum, nec tentationis tempore recedit ab amore Dei, ad hunc veniunt Pater et Filius spiritali accessione, et mansionem apud eum habent. Ille enim vere amat, cujus videlicet mentem delectatio prava ex consensu suo non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo. In qua domo facit Pater et Filius mansionem: qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam suam manifestationem. De qua manifestatione discipulus interrogavit, et audivit ad hanc manifestationem per dilectionem veniendum esse.

(24). Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem, non ut beatificentur, sed ut judicentur, ad modicum vident: nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis: sed in forma hominis, ubi esse mundo valuit patiendo contemptibilis, judicando terribilis. Et sermo quem audistis, non est meus; sed ejus qui misit me, Patris; Quid est quod prius plurali numero sermones dixit, nunc autem singulari sermonem? Fortassis ut praedicationis ibi sermones monstraret; hic vero seipsum, qui est Verbum Patris. Et ideo dixit non suum, quia a seipso non est, sed a Patre: sicut nec sua est imago, sed Patris; nec suus Filius, sed Patris. Recte igitur auctori tribuit quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi est indifferenter aequalis.

25. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa mansio, de qua superius dixit, spiritalis est, quae solis sanctis datur: haec vero de qua nunc dicit, corporalis est. De sua praesentia corporali tantummodo dixit, quam utrique, et justi et impii videre potuerunt. Illa in aeternum beatificat liberatos, haec in tempore visitat liberandos. Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens. Utique praesentia corporali, qua cum illis visibiliter loquebatur.

(26). Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Multa dixit audientibus infidelibus, quae in eorum cordibus locum non invenerunt, quia Spiritus sanctus intus eos non docebat. Multa dicit quotidie per sanctos praedicatores, quae audientes interius non recipiunt, quia Spiritus sanctus non suggerit eis interius, quae audierunt exterius. De quo recte promittitur: Ipse vos docebit omnia, quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo enim docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Aliter itaque praedicantem Christum audierunt Judaei, aliter apostoli. Illi ad judicium, isti ad salutem: quia hos spiritus in animo docuit, quod foris audierunt in aure.

27. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. In pace relinquo vos, in pace veniam ad vos. Hic relinquo, illic do. Sequentibus relinquo, pervenientibus do. Pacem relinquit nobis in hoc saeculo, pacem suam dabit nobis in futuro saeculo. Pacem relinquit nobis, ut nos invicem diligamus: pacem suam dabit nobis, ubi nunquam invicem dissentire possimus. Quid est quod dicit: Pacem meam do vobis, et non dixit: Pacem meam relinquo vobis? Fortassis quia aliter nunc, aliter tunc pax erit; hic vero bella cum vitiis habemus, ideo non addidit meam: illic vero in aeterna pace, aeterna erit tranquillitas et concordia, et talis pax, qualem ille habuit cum seipso qui nullum habuit in seipso peccatum. Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Id est, non quomodo in mundo homines saepe sibi in sua malitia concordant, sed quomodo qui sibi in sanctitate concordant, et in Christi se charitate conjungunt.

28. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis, quia dixi vobis: Vado et venio ad vos. Hinc turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus esset ad eos: ne forsan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastore absente. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat: et idem ipse Christus, et homo et Deus. Ergo ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat; ibat per id quod in uno loco erat, et manebat per id quod ubique Deus erat. Igitur Deus, qui nullo continetur loco, discedit ab eorum cordibus qui eum relinquunt moribus, non pedibus: et veniet ad illos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum non carne, sed charitate. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego ad Patrem vado, quia Pater major me est. Tanquam si diceret: Gaudere debetis, quia porto me cum consecrandam fragilitatem vestram. Per quod igitur Filius non est aequalis Patri, per hoc erat iturus ad Patrem, a quo venturus est vivos judicaturus et mortuos: per illud vero quod est aequalis Patri, nunquam recessit a Patre, sed cum illo est, ubique totus, pari divinitate, quam nullus continet locus. Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam qua major est Pater: utrumque autem simul, non duo, sed unus Christus, ne sit quaternitas, sed Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo, anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro: Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus; verum haec omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quoniam naturae humanae gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet in dextera Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem: non profecto ad illum ibat qui cum illo erat; sed hoc erat ire ad eum, recedere a nobis; mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et ad dexteram constituere Patris, et levare in coelum, per quod fuit in terra pro nobis. Deinde ipse Dominus Jesus subjunxit:

29. Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. Illud utique dicit, cum factum fuerit, quod eum post mortem visuri erant viventem, et ad Patrem ascendentem: quo viso, illud fuerant credituri quod ipse esset Christus Filius Dei, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicaret, antequam faceret. Poterant enim dubitare si Filius Dei esset, cum eum viderunt moriturum: sed cum viderunt eum surrexisse, credebant in quo antea dubitabant, et confirmata est fides in cordibus eorum quam illis praedixerat, qui et ore promisit quod facturus erat, et opere complevit quod ante praedixit. Deinde quid dicit:

(30). Jam non multa loquar vobis cum, venit enim princeps mundi hujus: Quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam; nullum scilicet omnino peccatum. Hic enim ostendit, diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei. Et quotienscunque mundi figura in mala significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores, et non Dei. Absit enim ut credamus principem esse coeli et terrae, et creaturarum omnium quae generaliter mundi appellantur. Totus itaque mundus servit suo creatori, non deceptori; redemptori, non interemptori: et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur, praeter homines partis illius qui propria voluntate, non necessitate aliqua se subjiciunt diabolo. Unde et Apostolus ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines, sed adversus potestates, et rectores tenebrarum harum, id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis. Quos rectores, angelos esse desertores designat. Sed sunt qui per gratiam Dei non propriis meritis inde eruuntur, de quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate. Sed gratias Deo qui eruit nos, sicut idem dicit Apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum claritatis Filii sui. In quo princeps hujus mundi, hoc est, tenebrarum harum, non habebat quidquam: quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine virgo pepererat. Et tanquam ei diceretur: Cur ergo morieris, si non habes peccatum, cui debebatur mortis supplicium? continuo subjecit:

(31). Sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit; quo? nisi ad illum locum, unde fuerat tradendus. Est igitur morti traditus, qui nullum habebat meritum mortis: [sed] habebat ut moreretur mandatum Patris. Sequitur enim:

Caput 15

1. Ego sum vitis vera, et vos palmites. Hanc similitudinem dicit per hoc, quod est caput Ecclesiae, nos que membra ejus. Cum esset in forma Dei aequalis Patri, factus est in forma servi mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Unius quippe naturae sunt vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cujus naturae non sumus, factus est homo ut in illo esset vitis humana natura, unde nos homines palmites illius esse possemus. Sicut enim ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis per similitudinem dicitur Christus, ita et vitis per similitudinem dictus est. Sed quid est hoc, quod dixit, vera, nisi quia est et vitis falsa, de qua in Propheta legitur: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? quae dum facere uvas exspectata est, fecit labruscas. [Vel ita: Ego sum vitis vera, id est sapientia, innocentia, justitia vera]. Ego sum vitis vera; Pater meus agricola est. Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Pater major me est: secundum id vero, quod ait, ego et Pater unum sumus, et ipse agricola est; nec talis quales sunt qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Et utique Deus est Christus; quia Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est. Factum est quod non erat, mansit quod erat.

(2). Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum Pater. Hoc est quod alio loco ait: Jam securis ad radicem arborum posita est, omnis enim arbor non ferens fructum, excidetur et in ignem mittetur. Eum vero palmitem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundatus est; et ut plus ferat, purgabitur: et hoc non a se, sed a Deo, qui mundat corda nostra ut fructum ferre possint, et purgat spiritu charitatis ut plus fructificare valeant.

3. Jam vos mundi estis, propter verbum, quod locutus sum vobis. Hic se ostendit agricolam esse, dum dixit, mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Quare non ait, Mundi estis propter baptismum quo abluti estis; sed ait: Propter verbum, quod locutus sum vobis; nisi quia et aquam verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde ista tanta virtus aquae, ut corpus tingat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia solum dicitur, sed quia creditur? Nam tria in baptismo visibilia sunt, id est, corpus, aqua et sacerdos: tria invisibilia, anima, fides et Spiritus Dei, qui haec omnia operatur; ut fiat spiritualiter Filius Dei renatus ex aqua et Spiritu, qui fuit carnaliter filius peccati natus ex traduce primorum parentum carne. Ego sum vitis vera, et vos palmites.

4. Manete in me, et ego in vobis. Non eo modo illis in ipso manendum est, sicut ipse in illis. Utrumque enim prodest non ipsi, sed illis. Ita sunt quippe in vite palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant et fructificare possint: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc utrumque prodest credentibus in Christum, manere in Christo, et Christum in illis. Unde secutus est, et ait: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est. Omnis enim fructus boni operis ab illa radice procedit, qui nos sua gratia liberavit, et suo auxilio provehit, ut fructum plus afferre valeamus.

(5). Ego sum vitis vera, et vos palmites. Qui manserit in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Non dixit: Parvum aliquid boni potestis sine me facere, sed omnino nihil. Sive enim parvum bonum, sive multum, sine illo fieri non potest [sine quo nihil boni fieri potest]. Quamvis enim Christus vitis non esset, nisi homo esset, tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam Deus esset.

6. Si quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Ligna itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint. Unum e duobus palmiti congruit, aut vitis, aut ignis: si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, maneat in vite.

(7). Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod alienum non est a salute? Nec enim petere volunt, nisi quod expedit ad salutem. Manentes autem in eo, cum verba ejus in nobis manent, quodcunque voluerimus, petamus, et fiet nobis. Quia si petimus, et non fit, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba ejus quae manent in nobis: sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba ejus. Tunc enim dicenda sunt verba ejus in nobis manere quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit. Magis magis que Salvator gratiam qua salvamur, discipulis loquendo commendans,

(8). In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Si enim haec gloria est Patris, ut fructum plurimum afferamus, et simus discipuli Christi, non hoc nostrae gloriae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus. Ejus est enim haec gratia, et ideo [in] hoc non nostra, sed ejus est gloria. A quo efficimur ut simus discipuli Christi, nisi ab illo cujus misericordia praevenit nos, ut velle subsequatur et posse, quae ad id pertinent, ut perpetualiter maneamus in vite?

9. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis opera bona. Nam unde [nobis] essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? Unde autem diligimus, nisi prius diligeremur? Et unde illa dilectio Dei in nobis esset, nisi prius nos sua praeveniret gratia in qua nos dilexit, cum essemus in peccatis, et convivificavit nos Christo? Quod autem ait: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius; sed gratiam, qua est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Mediatorem se ostendit, cum dixit: Me Pater diligit, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso: qua in hoc clarificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est, in Filio, et efficiamur ejus discipuli. Manete, inquit, in dilectione mea. Quomodo manebimus? audi, quid sequatur.

(10). Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. In hoc enim apparebit, quod in dilectione mea manebitis, si praecepta [mea] servabitis. Nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servat. Nam in tantum eum diligimus, in quantum ejus praecepta servamus: in quantum autem minus servamus, tantum minus diligimus. Quid est quod dixit: Manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? Et quid est: Si praecepta mea servabitis, manebitis in dilectione mea, nisi ex hoc scietis quod in dilectione mea qua vos diligo manebitis, si mea praecepta servabitis? Sed quid est illud quod adjungit: Sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in ejus dilectione. Quae sunt praecepta Patris, nisi quae ante dixit: Et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio? Quod Apostolus exponens ait: Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Sequitur:

Et maneo in ejus dilectione. De hac dilectione dixit, qua diligit eum Pater. Sed nunquid et hic gratia intelligenda est qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius, cum simus filii gratia, non natura: unigenitus autem natura, non gratia? Manet ergo Filius in dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta ejus. Nam dicendo, sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, gratiam mediatoris ostendit. Mediator autem Dei et hominum, non in quantum Deus est, sed in quantum homo est Christus Jesus. Deus enim erat Verbum, unigenitus gignenti coaeternus: sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

11. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. [In vobis sit verbum meum, impleatur gaudium vestrum]. Quid est, gaudium meum in vobis sit, nisi verbum meum in vobis impleatur? Quid est gaudium Christi in nobis, nisi salus nostra, propter quam factus est homo? Et quid est gaudium nostrum, quod dicit implendum, nisi ejus habere consortium, sicut in consequentibus dicit: Volo Pater, ut ubi ego sum, et isti sint me cum? Gaudium igitur ejus de salute nostra, quod in illo semper fuit, cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis, quando vocavit nos: et hoc gaudium, merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus. Illius vero gaudium semper perfectum est, nec minui potest, nec habet quo crescat. Hoc vero gaudium nostrum inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium.

(12). Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Nam in superioribus dixit, dum de dilectione praecepit: Mandatum novum do vobis, modo dixit: Praeceptum meum. Novum dixit, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est, meum, ne contemnendum putemus. Repetitio vero hujus mandati [commendatio] est, quia sine charitate nullum praeceptum Deo est acceptabile, de qua et Apostolus ait: Plenitudo legis est charitas. Ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse? Nemo diligit qui non credit, nemo desperat qui diligit. Et haec tria sunt, spes, fides et charitas, in quibus Christiana religio consistit: sed majus his charitas, quia non praeterit, sed permanet. Hic incipit, sed illic perficietur, ubi permanet. Hoc ergo praeceptum Domini teneamus, ut nos invicem diligamus, et sic quidquid aliud praecepit, faciemus; quoniam quidquid est aliud, habemus. Hujus dilectionis in seipso exemplum ostendit, et ideo subjunxit: Ut diligatis invicem, sicut ego dilexi vos. Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc nos diligere debemus, ut habeamus Deum, et maneamus in Deo; et sic, qui se diligunt, Deum diligunt. Et haec est dilectio, qua fit Deus omnia in omnibus. Sequitur:

13. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quid est quod Dominus noster Jesus Christus toties charitatis praecepta iteravit, nisi quia omne praeceptum et omne opus bonum in sola charitate solidatur? Praecepta ergo Dominica, et multa sunt et unum: multa sunt per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Hanc itaque charitatem veraciter habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Ideo subjunxit: Sicut ego dilexi vos, id est, ad hoc amate, ad quod amavi vos. Unde et in cruce positus oravit pro inimicis suis dicens: Pater, ignosce illis. Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. In hoc Christi dilectio supereminet in nos, quia venit ut animam suam poneret pro inimicis suis; ad hoc tamen ut ex inimicis faceret amicos. Sed non omnium est martyrium, tamen omnium beneficium est in fratres. Qui vero substantiam suam fratri in necessitate posito non tribuit, quomodo animam suam in persecutione daturus est pro fratre suo? Virtus vero hujus charitatis est, in pace sua distribuere pro Christi amore, ut possit in perturbatione seipsum tradere pro nomine ejus.

(14). Vos amici mei estis, si feceritis ea quae ego praecipio vobis. Magna est dignitas amicum esse Dei. Sed videndum est quibus gradibus ad hanc celsitudinem perveniatur. Subjungit: Si feceritis ea quae ego praecipio vobis. Ac si aperte dicat: Gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus venitur ad culmen. Magna est misericordia largitoris nostri: servi non fuimus digni, et amici vocamur. Ideo subjungit:

(15). Jam non dico vos servos, quia servus nescit quia faciat dominus ejus. Aliud est servitium timoris, aliud amoris; quae [duo] genera ipsa Veritas in hoc eodem Evangelio exprimit, dicens: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet. Filius vero servit patri propter amorem, servus autem propter timorem. De quo servitio modo Dominus dixit: Jam non dico vos servos, sed amicos, quia filii, non servi, ideo et amici. Quia servus nescit quid faciat dominus [ejus]: Nescit enim voluntatem domini sui, qui per timoris amaritudinem servit domino suo, et non per charitatis dulcedinem, quasi patri serviat. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri voluit servis suis, ut eos perficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Sed haec cognitio, quae nunc ex parte proficit, in illa plenitudine scientiae perficietur, de qua Apostolus ait: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Hoc enim Dominus discipulis se fecisse dixit, quod eum facturum esse sciebat.

16. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Haec est ineffabilis gratia quae praevenit nos, ut simus amici ex servis. Ideo que nobis non subrepat superbia, quasi pro nostris meritis aliquid acceperimus, dum filii irae fuimus. Nunc autem Filii Dei per gratiam effecti sumus, sine qua nihil possumus facere, ut paulo ante ipsa Veritas ait: Sine me nihil potestis facere. Et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis. Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructus afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere, jam mente ire est. Qualem vero fructum afferre debeant, subdendo manifestat: Et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Nomen filii, Jesus est; Jesus autem Salvator vel etiam salutaris dicitur. Ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet; nam si id quod non expediat petimus, non in nomine Jesu petimus.

17. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Merito itaque magister bonus dilectionem discipulis sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis quibus homo efficitur bonus. In hac autem dilectione, patienter debemus pro Domino mundi odia sustinere. Necesse est enim ut nos oderit, quos cernit nolle amare quod diligit. Sed non parum nos de seipso Dominus consolatur, qui cum dixisset:

(18). Haec mando vobis ut diligatis invicem, adjecit atque ait: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Non est discipulus super magistrum, adhaereant capiti membra; ut quod caput patiebatur prius, membra pati non recusent.

(19). Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. Aliter enim mundus intelligitur in sanctis, aliter in peccatoribus; aliter qui diligunt Deum, atque aliter qui diligunt hoc saeculum. Nam mundi hujus nomine, saepe Ecclesia designatur, sicuti est illud: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi Item que illud: non enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Totus mundus Ecclesia est, et totus mundus odit Ecclesiam. Mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. Sed iste mundus quem Deus in Christo reconciliat sibi, et qui per Christum salvatur, et cui per Christum peccatum omne per corpus donatur, de mundo electus est. Denique cum dixisset, Si de mundo essetis, mundus quod suum erat, diligeret, continuo subjecit: Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Erant itaque de mundo, sed per gratiam electi sunt de mundo, ut non essent in mundo, in quo nati sunt de peccati radice: sed in quo renati sunt per gratiam, ut non essent in mundo, sed electi de mundo. Elegi vos de mundo, dixit, ne quis in suis glorietur meritis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur.

20. Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis: Non est servus major Domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Perfectus magister revocat discipulos ad exemplum quod in se ostendebat, ut in prioribus legimus. Nunc autem exhortatur eos quatenus habeant in memoria sermonem magistri: Non est servus major Domino suo. Hic servum significat, qui sanctum habet timorem, et permanet in saeculum saeculi, et in quo est initium sapientiae, et intellectus bonus omnibus facientibus eum: ibi in superioribus illum demonstrat servum, de quo et dudum ait: Servus non manet in domo in aeternum. Ille est servus qui pertinet ad timorem, quem foras mittit charitas, et non permanet in domo in aeternum.

(21). Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. Quae omnia facient, nisi quae praedixit, odio habebunt vos scilicet, et persequentur, sermonem que contemnent vestrum? Adjunxit, propter nomen meum. Quid est aliud dicere quam me in vobis odio habebunt, me in vobis persequentur, et sermonem vestrum, quia meus est, ideo non servabunt? Sed haec omnia facient propter nomen meum, non vestrum, sed meum. Tanto igitur miseriores sunt qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista patiuntur: sicut ipse alio loco dicit: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, hoc est, propter nomen meum. Sequitur:

(22). Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Judaeos ostendit expressius [quibus missus est], et quibus promissus est antea per prophetas. Judaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Judaeis [ergo] locutus est [Christus], non aliis gentibus: in eis ergo voluit intelligi mundum, qui odit Christum et discipulos ejus. Quid est ergo, Si non venissem, peccatum non haberent? Nunquid sine peccato erant Judaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intelligi. Hoc est enim peccatum, quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe ejus quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. De quo peccato, nisi quod non crediderunt in Christum Filium Dei, qui eis ante promissus est, et multis in lege figurationibus demonstratus; et quasi haec omnia inania essent, ita contempserunt, et non crediderunt in Christum, quia venit in plenitudine temporis factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.

(23). Qui me odit, et Patrem meum odit. Sicut qui diligit Filium, diligit et Patrem, quia una dilectio est Patris et Filii, sicut una natura; ita et qui Filium odit, odit et Patrem.

24. Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Supra dixerat: Qui me odit, et Patrem meum odit. Utique enim, qui odit veritatem, necesse est oderit a quo et veritas nata est. Nunc dicit: Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent, hoc est, peccatum, quod in eum loquentem et operantem non crediderunt. Quod dixit: Nemo alius fecit in eis, tanquam si aliqui miracula sanctorum non fecissent ante in populo Dei: aut sic ut Elias vel Elisaeus mortuos non suscitarent. Nemo tamen tanta fecit miracula, vel tanta salutis insignia humanae fecit, sicut Christus fecit in conspectu illorum: quae cuncta facile intelligit qui Evangelium legit. Ideo opus non est illa enumerare, quae Evangelium narrat, et totus mundus clamat: Nimirum illa sunt opera, quae in eorum valetudine tanta salutis auctor ostendit, quanta illis antea nemo donavit. Haec enim illi viderunt, et hoc eis exprobrans adjungit, et dixit: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. Quo sensu hoc intelligendum sit, paulo ante exposuimus.

(25). Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Eorum legem dicit non ab ipsis inventam, sed ipsis datam. Gratis videlicet odit, qui nullum ex odio concessum quaerit, vel ad commodum tendit. Hi vero de quibus hoc dixit, pro beneficiis reddiderunt mala; et propter nimiam cordis malitiam oderunt diligentem eos, et benefacientem illis.

(26). Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit. Ex multis sancti Evangelii locis invenimus, quia discipuli ante adventum sancti Spiritus minus capaces erant ad indulgendum arcana divinae sublimitatis, minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis; sed eis adveniente Spiritu, cum augmento divinae agnitionis, data est etiam constantia vincendi humanae persecutionis tentamenta. Unde eos Spiritus sancti adventu promisit roborandos esse, vel ad fiduciam praedicationis, vel ad constantiam passionis: sicut in ipso principe apostolorum factum esse cognovimus, qui prius ad unius ancillae vocem Christum timuit confiteri, quem postea palam et in omnibus caeteris constantius, sancto Spiritu roboratus, multis Judaeorum millibus praedicavit; ita ut ad ejus praedicationem tria millia virorum legamus credidisse et baptizatos esse; et non post multum temporis etiam quinque millia credidisse. Unde et ipse Christus, ut audivimus, promisit eis, dicens: Cum autem venerit Spiritus Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis. Utrumque dixit, et Spiritum Paraclitum, hoc est spiritum consolationis, et Spiritum veritatis, ut et fiduciam habuissent praedicationis in Spiritu veritatis, et consolationem gratiae in eodem Spiritu. Quod vero ait: Qui a Patre procedit, statim subjunxit, quem ego mittam. Significat enim quod aequaliter idem Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit, et aequaliter a Patre et Filio mittitur; sed propter distinctionem personarum, hic dicitur a Patre procedere, et a Filio mitti; et in eadem distinctione personarum unam esse operationem ac voluntatem suam cum Patris voluntate denuntiat. Venit etiam et sua sponte, quia coaequalis est Patri et Filio, ut cognoscatur unam esse voluntatem atque operationem sanctae Trinitatis.

27. Ille, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Quia quae Spiritu intus docente perceperunt, haec abjecto timore pristino, foris loquendo et aliis ministrando protulerunt. Ipse namque Spiritus corda eorum et ad scientiam veritatis illustravit, et ad docenda quae nossent, culmine veritatis erexit. Cum autem venerit Paraclitus, ille testimonium perhibebit de me. Tanquam diceret: odio me habuerunt et occiderunt videntes; sed tale de me Paraclitus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes. Et vos, inquit, testimonium perhibetis, quia ab initio me cum estis, perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos, quia ab initio me cum estis. Potestis praedicare, quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis.

Caput 16

1, 2. Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Curavit namque pius magister, futura discipulis pravorum bella praedicare, quo minus eos venientia possint turbare. Solent enim levius ferri adversa, quae praesciuntur, quam quae subito ex insperato superveniunt, sicut in saeculari litteratura legitur, saepe repentini casus perturbationis fortissimos quosque in bello milites fatigare. Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Arbitrabantur autem obsequium se Deo praestare Judaei in eo quod ministros Novi Testamenti odiis insequebantur et morte. Sed sicut illis testimonium perhibet Apostolus: Aemulationem Dei habent; sed non secundum scientiam. Arbitrantur ergo legis aemulatione obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferunt; sed frustra legem quae per famulum data est defendunt, qui gratiam quam ipse Filius offert accipere renuunt; incassum se Deo Patri placere aestimant, qui Dei Filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant. Duo dixit illis esse ventura a Judaeis, id est, ut extra synagogam eos facerent, et ut eos interficerent. Quae etiam ad cumulum damnationis illius populi pertinebant, et ad salutem gentium profutura fuissent, sicut Paulus in Actibus apostolorum illis Judaeis dixit: Quia indignos vos verbo Dei fecistis, ecce convertimur ad gentes: Sic enim praecepit nobis Dominus: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Sequitur:

(3). Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me. Quia enim Filius in Patre est et Pater est in Filio, et qui videt Filium videt et Patrem: patet profecto quia quicunque Filii credulitatem obstinata mente rejiciunt, nec Patrem nosse probantur.

(4). Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Magna consolatio est discipulorum, reminisci ante praedicta esse a magistro quae passuri essent, et eumdem se scire habere adjutorem et remuneratorem, pro cujus nomine talia passuros se esse praedictum est illis.

5. Haec ab initio vobis non dixi, quia vobis cum eram. Quae sunt quae ab initio illis non dixit? Etiam de Spiritu sancto, quem missurus erat illis a Patre, et de consolatione et confortatione ejusdem Spiritus, quo consolandi et roborandi fuissent, ut omnia mundi adversa vel Judaeorum scandala et persecutiones, libero animo formidare non debuissent. Haec ab initio non dixi, quia vobis cum eram, quia mea praesentia consolabatur vos; et nunc vadens ad Patrem, necessarium habetis Spiritum sanctum, qui vos consoletur et confirmet in omni tribulatione et passione, quam passuri eritis. Et nunc vado ad eum qui me misit, et nemo, inquit, ex vobis interrogat me, quo vadis? Significat sic se iturum ad eum qui misit illum, ut nullus interrogaret quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, dum ad passionem properavit; et respondit eo se iturum quo ipsi tunc venire non poterant. Nunc vero ita se promisit iturum, ut nullus, quo vadis, interroget; nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis viderunt.

(6). Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent, spiritalem quippe nondum habentes interius consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant.

(7). Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus, quatenus amor divinitatis aptius vestris infigatur mentibus. Expedit ut notam vobis formam coelo inferam, quatenus per hoc majore desiderio illuc suspiretis. Si autem non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. Non quia non poterat ipse in terra positus dare Spiritum discipulis, haec loquitur; cum aperte legatur, quia post resurrectionem apparens eis, insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: sed quia ipso in terra posito, et corporaliter conversante cum eis, non valebant ad illum erigere mentem, ad sitienda munera gratiae coelestis. Ascendente autem illo ad coelos, et illi pariter omne desiderium suum illo transferebant. Ideo capaces Spiritus sancti jam facti erant, non ultra de morte ejus contristati, sed de promissionis ejus munere [erant] laetati. Patet autem, nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem Spiritum Paraclitum, id est, consolatorem cognominaverit: quia nimirum corda discipulorum, quae recessus ipsius moesta reddidisset, hujus consolaretur et recrearet adventus. Non quod antea Spiritus sanctus non esset in cordibus discipulorum, vel etiam in antiquorum sanctorum, sed manifesta plenitudine ante sic non fuit datus, quomodo post ascensionem die decima in centum viginti nomina transmissus legitur. Sed in nullo opere cujuslibet personae, Patris, vel Filii, vel sancti Spiritus totius sanctae Trinitatis operatio defuit; sed oportebat ita insinuari Trinitatem, ut, quamvis nulla esset diversitas substantiae, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum.

8. Cum autem venerit ille, arguet mundum. Quid est, quod dixit, cum venerit ille, arguet mundum? Nunquidnam Christus, dum esset in mundo, non arguit mundum de his omnibus quae sequuntur? Sed Christus solam Judaeorum gentem arguit; Spiritus vero sanctus, in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. In quo arguit? In eo quia per Spiritum sanctum charitas diffusa est in cordibus eorum, quae foras mittit timorem, ut non metuerent mundum, id est, amatores mundi arguere. De peccato, et de justitia, et de judicio. Quam sententiam ipse Christus exposuit dicens:

(9). De peccato quidem, quia non credunt in me. Peccatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante, qui ait: Qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei: judicatus dixit, id est, damnatus.

(10). De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Justitia discipulorum Christi erat quod Dominum quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt; et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo semper amore colebant. Justitia caeterorum fidelium, id est, eorum qui Dominum in carne non viderunt, haec est: quod eum, quem corporali intuitu nunquam viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt. De qua profecto justitia fidei arguuntur infideles, cur ipsi videlicet, cum similiter verbum vitae audirent, noluerunt ei credere ad justitiam. Neque enim nequitia malorum ex sua solum pravitate, verumetiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda, denuntiat. Arguit ergo mundum, id est, infideles, Spiritus sanctus de peccato, quia non crediderunt in Christum; arguit de justitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerunt, qui hunc ad Patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse, sciebant; nec tamen ab ejus dilectione poterant ulla ratione separari; hoc est enim quod ait: Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non videbitis me, postquam ascendero, qualem nunc videre soletis, carne mortali et comprehensibili circumdatum: sed in majestate ad judicium venientem, et peracto judicio, in majore gloria cum sanctis apparentem; Sequitur:

(11). De judicio autem, quia princeps hujus mundi judicatus est. Principem mundi diabolum dicit, quia primatum in cordibus infidelium tenuit, quos hic mundi nomine voluit intelligi; qui ordine perverso, mundum potius quam mundi creatorem diligunt; qui judicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo. Judicatus est ab eo, cum et ipse daemonia ejiceret, et discipulis daret potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici. Arguitur itaque mundus de judicio, quo diabolus est judicatus, quando homines, ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrentur archangeli. Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia tenentur; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum, quos justificatos non imitantur; caveant futurum judicium, ne cum mundi principe judicentur, quem judicatum imitantur; etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum. Sequitur:

12, 13. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Certum est autem quod veniente desuper Spiritu, apostoli majorem multo scientiam veritatis quam carnales eatenus potuere, consecuti sunt, majore desiderio certandi pro veritate succensi sunt. Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere. Unde et ipse beatus Paulus apostolus, qui ad tertium coelum raptus est, et ibi audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, ait: Ex parte, inquit, cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Intelligendum est ergo, quod ait de Spiritu, docebit vos omnem veritatem, quasi diceret: Diffundet in vestris cordibus charitatem, quae vos omnem veritatem faciet amare: cujus magisterio intus edocti, proficiatis de virtute in virtutem, digni que efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri conditoris appareat. Sequitur:

Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur. Non enim loquitur Spiritus a semetipso, fortassis quia non est a semetipso, sed a Patre. Nam Filius natus est a Patre, et Spiritus sanctus procedit a Patre: non enim loquitur a semetipso, id est, sine Patris et Filii communione. Non enim divisus est Spiritus sanctus a Patre et Filio, sed unum opus est Patris et Filii et Spiritus sancti. Sed quaecunque audiet, loquetur: audiet videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. Non loquitur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus, et Spiritus sanctus a Patre procedit. Ab ipso enim audiet Spiritus sanctus a quo procedit, quia non est a seipso, sed ab illo a quo procedit. [A quo est illi intelligentia, ab illo utique et scientia]. Ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. Quod vero adjunxit: Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Constat enim nonnullos sanctorum in Spiritu sancto futura praedixisse; sed tamen altius sunt haec verba Domini consideranda, quae omnibus sanctis communia esse possunt. Igitur Spiritus adveniens, quae ventura sunt annuntiat, cum gaudia nobis patriae coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotuit. Ventura nobis annuntiat, cum nos a dilectione praesentium abstrahens promissum in coelis regnum nostris cordibus desideriis inflammat.

14. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Spiritus clarificavit Christum, quia per eum tanta charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut abjecto timore carnali effectum resurrectionis ejus constanter praedicarent, qui paulo ante tempore passionis pavidi fugerant. Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spiritali doctores sancti, tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, tot ac tanta pro Christi nomine passionum certamina pertulerunt. Clarificat, dum charitatem in cordibus nostris diffundit, et aeternae patriae amorem inspirat. Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, id est, de meo Patre. De Patre accepit Spiritus sanctus, quia de Patre procedit, de quo et Filius natus est: qui vero de nullo natus sit, de nullo procedit, Pater est solus.

(15). Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt, propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus ille est aequalis Patri; in quibus est et Spiritus sanctus aequalis Patri et Filio, quia una substantia, una natura, una majestas, una gloria, una aeternitas [est] Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et est unus Deus omnipotens, invisibilis, incomprehensibilis omni creaturae, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Sequitur:

16-19. Modicum, et non videbitis me, iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Notandum autem, quia tota lectionis hujus evangelicae series illis convenit, qui eam praesentes audierunt a Domino: prius autem illis etiam et nobis, qui post passionem et resurrectionem Dominicam ad fidem venimus, aptissime congruit. Quod autem ait: Modicum, et non videbitis me, iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem, ad illos specialiter pertinet, qui ejus discipulatui praedicantis in carne adhaerere, et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione ejus laetificari meruerunt. Modicum etiam fuit ab illa hora illius noctis qua traditus est, in horam passionis suae, quod eum discipuli carnaliter videbant; et iterum modicum fuit quod clausus in sepulcro, tertia die resurrecturus jacuit, et illorum aspectibus videri non potuit. Hoc est quod ait: Modicum, et non videbitis me; quod vero ait: Iterum modicum, et videbitis me, significat tempus post resurrectionem, quo cum discipulis conversatus est, et illis multimoda ostensione apparuit, usque dum ascendit in coelum illis videntibus, ut in Evangelio Lucae et Actibus apostolorum legitur: et hoc est quod ait: quia vado ad Patrem. Ac si patenter dicat: Quia post modicum a vestris aspectibus in monumenti claustra abscondor, et iterum post modicum destructo mortis imperio vobis intuendus apparebo. Quia tempus est, ut expleta dispensatione assumptae mortalitatis, cum resurrectionis triumpho jam revertar ad Patrem. Haec vero verba Domini, ut dixi, illis speciatim qui ejus resurrectionem videre potuerunt, conveniunt; quae apostoli tunc temporis non potuerunt intelligere. Et hanc illorum ignorantiam pius magister intelligens, subsequenter secundum animi illorum dubitationem respondit, quasi expositurus, quid esset, quod dixit: Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me.

20. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Et ipsorum, et totius Ecclesiae statui congruit. Plorabant quippe et flebant amatores Christi, cum illum comprehendi, ab hostibus ligari, ad concilium duci, damnari, crucifigi, mori et sepeliri viderent. Gaudebant multi amatores, quos propter infimas cogitationes mundum vocat Dominus, cum morte turpissima condemnarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. Contristabantur discipuli posito in morte Domino; sed agnita ejus resurrectione, tristitia illorum versa [est] in gaudium; visa ascensionis potentia, jam majore gaudio sublevati, laudabant et benedicebant Dominum, ut Lucas evangelista testatur. Sed et cunctis fidelibus hic Domini sermo convenit, qui per lacrymas pressuras que praesentes, ad gaudia aeterna pervenire contendunt: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent, euntes ibant et flebant, quatenus in aeterna beatitudine laboris sui mercedem recipiant. Mundus autem, id est, mundi amatores gaudebant, qui ad aeterna gaudia se praeparare per lacrymas et afflictiones despiciunt: vos autem contristabimini per labores et pressuras; sed tristitia vestra vertetur in aeternae beatitudinis laetitiam. Sequitur:

21. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, propter fecunditatem bonorum operum; et quia spiritales Deo filios gignere nunquam desinit. Haec mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Quia nimirum sancta Ecclesia quandiu in mundo spiritalium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit: at cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, jam non meminit pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis. Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier, nato in hunc mundum homine, laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo, digna exsultatione repletur; pro qua ejus nativitate multum laborans et gemens in praesenti, quasi parturiens dolet. Nec novum debet cuiquam videri, si natus dicitur qui ex hac vita migraverit: quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis de utero matris procedens hanc in lucem ingreditur; ita etiam rectissime potest natus appellari, qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. Unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorum que solemnia non funebria, sed natalia dicantur. Sequitur Dominus exponens ipse paradigma, quod de muliere proposuit:

(22). Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur, quia tristitiam habuerunt passo ac sepulto Domino; sed peracta resurrectionis gloria, gavisi sunt viso Domino, et gaudium eorum nemo tollet ab eis. Licet pressuras ac persecutiones passi essent in hoc mundo, semper in spe gaudebant futurae retributionis, pro eo quod digni essent pro nomine Jesu contumelias pati. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Videt itaque electos post tristitiam Dominus, cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat. Videbo vos, id est, cum assumpsero vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis, et in illa visione perpetuae gloriae gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis: quia ibi nullus adversarius, nullus persecutor, nemo qui tristitiam ingerat animis vestris, dum videtur Deus deorum in Sion; et cum apparuerit Christus, tunc et vos apparebitis, ut Apostolus ait, cum illo in gloria. Sequitur:

(23). Et illa die me non rogabitis quidquam. Hoc enim verbum, quod est rogare, non solum petere, sed etiam interrogare significat, sicut et in Graeco habet, unde hoc Evangelium translatum est. Significat vero, quod ait Dominus, illud tempus quo gaudium nostrum nemo tollet a nobis; ubi jam nihil rogemus, nihil interrogemus: quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit.

24. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Duobus modis intelligi potest; vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non, sicut cognoscendum est, cognovistis: vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis, quia qui petit, quod ad sempiternam salutem et gaudium aeternum non pertinet, nihil petere videtur ad comparationem illius petitionis, quam petere debuit. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Vel ita intelligendum est: Non petierunt eatenus in nomine Salvatoris, quia dum ipsius Salvatoris visibilem praesentiam contemplarentur, minus ad invisibilia salutis dona mentis intuitum erexerant. Qui vero contra rationem salutis suae petit, non petit in nomine Jesu. Hinc et Dominus sequenter ait: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum, significans, quid sit nobis petendum, id est, ut plenum sit gaudium nostrum: unde ait, et accipietis. Si illa petimus quae ad plenitudinem laborum pertineant et gaudiorum, accipiemus. Plenum ergo gaudium, beatitudinem perpetuae pacis appellat. Ait itaque: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum; ac si patenter dicat: Non fluxa saeculi gaudia, quae et moerore semper mixta et dolore finienda sunt; sed illud singulare gaudium a Patre petite, cujus plenitudo nullo [unquam] cujuslibet inquietudinis attactu minuatur, aeternitas nullo unquam termino dissolvatur. Si ergo talia petendo perstiteritis, talia petendo procul dubio quae petitis accipietis, si mores menti concordant petentis; parum enim utilitatis affert bene orando superna quaerere, qui non desistit perverse vivendo infimis implicari.

(25). Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Nam adhuc parvuli fuerant, necdum intelligere potuerant, quomodo Pater esset in Filio, et Filius in Patre; et caetera quae ad profunda mysteriorum divinitatis pertinebant, necdum scire potuerunt. Ideo in proverbiis, quasi in aenigmate, loqui illis videbatur Dominus; sed promittit ille horam, in qua palam illis de Patre loqueretur. Illam nimirum horam significabat, qua eis, peracta sua passione ac resurrectione, Spiritus sancti erat gratiam daturus. Tunc etenim spiritaliter intus instructi, spiritali delectatione succensi, quo perfectius omnia quae de agnitione divinitatis mortalibus erant capienda, ceperunt; eo ardentius sola quae ad ejus visionem promerendam juvarent, appetere ac desiderare curaverunt.

26. Illa die in nomine meo petetis, id est, quae ad salutem tantummodo animarum vestrarum, et quae ad gaudia aeterna pertinere videantur, petere incipietis. Et maxime ut intelligatis, quid sit quod dixi: Ego et Pater unum sumus, vel quomodo Pater sit in me, et ego in Patre. Tunc in ejus nomine petunt, qui petunt, quia in solo ejus nomine non aliud quam res ipsa est, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum, in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum Deus est, nos exaudire cum Patre, quod eum significasse arbitror, ubi ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis. Potest enim non inconvenienter accipi quod ait: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis: quia non de praesenti, rogo; sed de futuro [tempore] posuit rogabo, quod sanctis ad internam pacem receptis, non opus sit jam aliquid rogare [de] illis, quia nimirum tanta beatitudine donandi sint, quae amplior esse non possit.

(27). Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amatis, et credidistis, quia a Deo exivi. Non ita intelligendum est, quod dixit: Quia vos me amatis, quasi priores illi amarent Christum: sed ita potius quia Pater illos gratuito amore praevenerit, atque ad amandum credendum que Filium, a mundo sustulerit; et quia ipsi agnitam Filii dilectionem ac fidem pio et sollicito corde servaverint, majoribus eos donis paternae dilectionis esse remuneratos, una cum Filio et Spiritu sancto amare, quos amore dignos judicat. Quod vero adjunxit, quia vos me amatis, eadem ratione sentiendum est. Quapropter quicunque Filium recte amat, hunc cum Patre et Spiritu sancto amet: quia quorum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eadem que sunt dona virtutis: hoc est, quod amatis et creditis quia a Deo exivi.

28. Exivi a Patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Exivit a Patre, et venit in mundum, quia visibilis mundo apparuit in humanitate, qui erat invisibilis apud Patrem in divinitate; exivit a Patre, quia non in ea forma qua aequalis est Patri, sed in assumpta creatura minor apparuit. Et venit in mundum, quia in ea forma servi quam accepit, etiam mundi hujus amatoribus se videndum praebuit. Iterum reliquit mundum, et rediit ad Patrem, quia ab aspectu amatorum mundi, quod viderant, abstulit, et se amatoribus suis aequalem Patri esse credendum docuit. Reliquit mundum, et rediit ad Patrem, quia humanitatem quam induit, per ascensionem ad invisibilia paternae majestatis adduxit. Haec quidem verba Domini mystica, et sicut ipse testatur, in proverbiis sunt dicta. Sed discipuli quibus dicebantur adeo carnales adhuc erant, ut eorum profunditatem minime caperent; et non solum arcana dictorum, sed nec ipsam ignorantiam suam intelligerent, putantes simpliciter et dilucide prolata, quae non intelligentibus proverbia erant: et continuo responderunt:

(29). Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam igitur eum loqui aestimabant, cujus mysteria dictorum necdum comprehendere valebant. Quod autem adjungunt:

(30). Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. In hoc credimus, quia a Deo exiisti: aperte ostendunt quia loquens ad eos Dominus, de his maxime disputabat, quae illos delectabat audire et quae illi interrogare volebant. Haec ipse praeveniens eos, ultro proferebat, unde merito illum scire omnia quasi Deum, et quasi Dei Filium a Deo venisse credunt et confitentur. Apertum namque divinitatis indicium est cogitationum nosse secreta.

32. Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Venit itaque hora passionis meae, qua solus torcular calcare habeo, et nemo [nec] saltem ex vobis me cum remanebit, sed dispergemini in propria, id est, vestrae infidelitatis timore. Quasi diceret: ita perturbabimini, ut etiam quomodo vos modo credere putatis, omnino relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem et suae fidei oblivionem, ut nec quid ante crederent recordati sint. Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum crediderant. In ea vero pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ad ipsum refugeretur. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis: Confidite, ego vici mundum. Confiderunt et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset [ille] mundum, si membra ejus vinceret mundus. Unde ait Apostolus: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuo que subjecit: Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui dixerat suis: Confidite, quia ego vici mundum. Sermonem ita concludit:

(33). Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. Non tantum ad haec verba respicit quae hic in sancto convivio locutus est eis, sed ad omnia quae ab initio discipulatus eorum vel loquebatur, vel in praesentia illorum agebat: haec omnia ad hoc pertinent, ut pacem habeamus in illo, licet pressuras et persecutiones patiamur in mundo. [Et] in magna spe consolationis concludit haec verba: Sed confidite, ego vici mundum. Non enim caput in se solummodo, sed etiam in membris suis vicit mundum. Ideo non timendae sunt persecutiones hujus mundi. Et haec omnia sunt agenda, ut pacem habeamus in illo. Hanc enim causam commendavit sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quam Christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit; et omnis piae nostrae intentionis actionis que finis, ipsa erit. Propter hanc sacramentis ejus imbuimur, propter hanc mirabilibus ejus operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritum ejus pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, ut ejus amore, quantum ipse donat, efficiamur digni; per hanc pacem in pressuris omnibus consolamur; per hanc et a pressuris omnibus liberamur; propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac sine ulla tribulatione regnemus. Sequitur.

Caput 17

1. Sublevatis Jesus oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere; sed oratio Filii doctrina est discipulorum, nec non et eorum qui illorum exempla sequi voluissent, vel eorum scripta legere. Dixit: Venit hora. Hora itaque passionis appropinquat. Clarifica Filium tuum, id est, resurrectionis gloriam praecedat humilitas passionis, et subsequatur cito resurrectionis clarificatio. Sequitur:

Ut Filius tuus clarificet te. Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest. Sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria in Filio peracta, innotesceret Deus Pater in toto orbe, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, quasi dixisset: Resuscita me, ut innotescas in toto orbe per me. Sequitur:

(2). Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Id est, omnis hominis, a parte totum, caro pro homine. Haec ait ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te clarificet Filius; id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti.

(3). Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ordo verborum est, ut te et quem misisti Christum Jesum cognoscant solum Deum verum. Plena cognitio Dei Patris et Filii et Spiritus sancti plena est et perfecta vita aeterna; perfecta vita aeterna, summa beatitudo est; summa beatitudo non est, nisi in vita aeterna. Ideo dixit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum solum et verum Deum.

4. Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Quid est quod praeterito tempore posuit, clarificavi et consummavi, et statim subjunxit futuri temporis verbum faciam, nisi quod omnia Deo sunt praesentia, et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc quasi transactum fuit. Ego te clarificavi, quasi dixisset: Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis suis toto mundo efficit; dum opus consummabo passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam.

(5). Sed nunc vero clarifica me, tu Pater. Dicendo enim, te clarificavi super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem postulat clarificandum, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando: Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Subjunxit: Claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te. Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait: Et nunc clarifica me, hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione; fac in mundo quod apud te fuerat ante mundum; fac in suo tempore quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et hoc jam praedestinando factum fuisse, antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret. Si enim de nobis dixit hic videns praedestinationem Filii Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Nec formidare debemus praedestinatum dicere Filium Dei secundum humanitatem, qui in tempore suo venit in mundum, ante tamen omnia tempora praedestinatum esse. Illud autem praedestinatum fuit, quod nondum erat, ut fieret, quod Deus voluit ut esset. De qua praedestinatione ait Apostolus in principio Epistolae ad Romanos: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Secundum hanc praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut et claritas ejus esset ex resurrectione mortuorum apud Patrem ad cujus dexteram sedet.

6. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona, quae in discipulos delata sunt, hoc quasi factum esse dixit. Tale est hoc, quale et illud quod Paulo ante dixit: Ego te clarificavi super terram: pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur:

7, 8. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt, quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerint re imperfecta, cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt ad quos tunc praesentialiter loquebatur, quia illud quod sequitur:

Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo; quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis (Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim) magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit: Nunc autem ad te venio, cum manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia: Cum essem cum eis, ego servabam eos; veluti jam cum eis ea praesentia non esset. Eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: Nunc autem ad te venio: iturus utique ad dexteram Patris; unde venturus est ad vivos et mortuos judicandos, praesentia itidem corporali secundum fidei regulam sanam que doctrinam. Nam praesentia spiritali cum eis erat semper, et cum tota Ecclesia sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi. Quod vero ait, ut ad superiora redeamus, Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi, non illud nomen quod Deus es, sed illud nomen quod Pater meus es: quod nomen manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vero illud nomen quod Deus est, nulli naturae rationabili incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim verae vis divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi, exceptis paucis in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus verum Deum agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur: Notus in Judaea tantum Deus, quia legitimo cultu tantummodo Deum verum cognoverunt et coluerunt: in hoc vero quod Pater est Christi per quem tollit peccata, ignotum fuit antequam venisset Christus in mundum; nisi tantum quibus Deus per spiritum prophetiae revelavit hoc mysterium magnum et absconditum, quod post adventum ejus in mundum, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Quod vero addidit: Quos dedisti mihi, hoc est, quod paulo ante dixit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum. Quos dedisti mihi de mundo, hoc est, quibus per regenerationem hoc praestitit, non quibus natura per nativitatem contulit. Quid est quod sequitur:

Tui erant, et mihi eos dedisti? In humanitate hanc potestatem se accepisse a Patre dicit, ut eos haberet quos Pater elegit et praedestinavit ante constitutionem mundi; non solum Pater, sed et Filius et Spiritus sanctus, ut sit unum opus sanctae Trinitatis inseparabilis et omnimodo aequalis. Pereat hic carnalis cogitatio. De mundo sibi a Patre dicit Filius datos esse homines, quibus alio loco dicit: Ego vos de mundo elegi. Quos de mundo Dei Filius elegit cum Patre, idem ipse homo Filius de mundo eos accepit a Patre. Sequitur:

Et sermonem tuum servaverunt: nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. Id est, cognoverunt, quae abs te sunt. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit [eum] qui haberet omnia; sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus dicit: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. Quia verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt, id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur, quando mente percipitur et tenetur, ne oblivione pereat. Et cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est, vere. Quod enim dixit, cognoverunt vere, exponere voluit adjungendo; et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere: id enim est, a te exivi, quod est, tu me misisti. Sed tamen adhuc non erant discipuli tales, quales eos dicit futuros esse, verbis praeteriti temporis usus: quasi jam essent, pronuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia et induceret eos in omnem veritatem. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater: sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritaliter acceperunt, tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec verba, quae dicit Filius sibi dedisse, si ad divinitatis unitatem intelligitur pertinere, eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi. Si vero ad humanitatem respicit, quis intelligit quomodo dedisset, vel quomodo accepisset Deus homo factus ex virgine, quando etiam ipsam, quae de virgine facta est, generationem quis enarrabit? Sequitur:

9. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi. Haec enim dixit inter alia, dum oraret pro eis, quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit, rogare se dicit: per hoc enim quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum, pro quo non rogat. Deinde subjungit: Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit, cum adhuc Filius sequatur ac dicat:

(10). Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri natus aequalis. Hoc enim dictum est de sancta et rationabili creatura, quam elegit Deus, et quae subdita est Patri et Filio, et aequaliter est Patris et Filii. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri Filius esset aequalis. Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cujusquam sint, nisi ejus a quo creati et sanctificati sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem tanquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura. Clarificatus sum in eis, id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat. Ideo praeteriti temporis verbo usus est.

11. Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Significat horam in qua transiturus erat ex hoc mundo, et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia cito erat futurum, quasi factum esset dixit. Quod autem ait: Et hi sunt in mundo, significat enim eos ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo, dum illo abeunte ex hoc mundo necesse esset, ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidens que quid eos movere posset, qui audirent haec quae legerent, adjecit: Nunc autem ad te venio. Ascensionis gloriam designat, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum, et omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur: commendat que eos Patri, quos corporali absentia relicturus est dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis quos accepit a Deo. Attende quid sequitur:

Ut sint, inquit, unum, sicut et nos. Non ait, ut nobis cum sint unum; aut ut simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait, ut sint unum sicut et nos; ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod Filius aequalis est Patri, sicut in alio loco dicit: Ego et Pater unum sumus; non secundum id quod homo est: nam secundum hoc dixit: Pater major me est; sed quoniam una eadem que persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat: intelligimus autem Deum in eo quod unum sunt, et ipse et ille quem rogat. Sequitur:

(12). Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Me, inquit, veniente ad te serva eos in nomine tuo, in quo eos, quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos Filius hominis in humana praesentia constitutus: sed etiam Pater in nomine Filii servabat, quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Simul enim nos custodiunt pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui est unus, verus, beatus Deus. Intelligamus cum ita loquitur, sicut hic locutus est, personas eum distinguere, non separare naturam; licet ablata ab eis corporali praesentia Filii. Sed nunquam spiritalis custodia deerat, de qua dicit: Ecce ego vobis cum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Filius perditionis dictus traditor Christi, de quo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.

(13). Nunc autem ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo loqui se dicit, qui paulo ante dixerat: Jam non sum in mundo. Ergo et quia non natura ibat, hic adhuc erat; et quia fuerat abiturus, hic quodammodo jam non erat. Quid sit autem hoc gaudium, de quo ait: Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius expressum est, [ubi ait] ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est a se in eos collatum, in eis dicit implendum, propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter, et juste, et pie vivendum est in hoc saeculo.

14. Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis: Ego dedi eis sermonem tuum; in prioribus expositum est. Et mundus eos odio habuit. Significat passiones quas in mundo habituri erant a persecutoribus, quos hic mundi nomine demonstrat. Deinde causam subjiciens, cur eos oderit mundus, qui non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Sed aliter illi, aliter ego. Illi regeneratione, ego generatione. Illi eguerunt secunda nativitate, quia in peccatis nati sunt: ego quia sine peccato natus sum, non egui regeneratione. Donatum est ergo eis ut de mundo non essent; ego vero nunquam fui de mundo, quia nunquam in peccato. Ipse autem de mundo nunquam fuit, quia etiam secundum formam servi, de Spiritu sancto natus est, de quo illi renati. Si ergo illi ideo non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto, propterea ille nunquam de mundo, qui natus est de Spiritu sancto.

(15, 16). Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium fuit, quamvis jam non essent de mundo, esse tamen in mundo; ut impleretur, quod dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

17. Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret de malo perfidiae in quo cecidit Judas proditor. Sanctificantur itaque in veritate haeredes testamenti novi, cujus veritatis umbrae fuerunt sanctificationes Veteris Testamenti; et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit: Ego sum via, et veritas, et vita. Veritas liberabit vos. Paulo ante exponens Jesus quid dixerit, Si vos Filius, inquit, liberabit, vere liberi eritis: ut ostenderet hoc se prius dixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc [loco] dixit: Sanctifica eos in veritate, nisi sanctifica eos in me? Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit, Sermo etiam tuus, inquit, veritas est. Quid aliud dixit, quam ego veritas sum? Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in unigenito suo, suos haeredes, ejus que cohaeredes. Sed nunc adhuc de apostolis loquitur, nam secutus adjungit:

(18). Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi apostolos suos? Nam et ipsum nomen apostolorum, quod Graecum est, nihil nisi missos significat in Latino. Misit ergo Dominus Filium suum absque peccato conceptum et natum; misit ergo Filius discipulos suos quos ipse sanctificavit, vel per baptismi sacramentum; vel per sanguinis sui redemptionem, ut praedicarent mundo sanctificationem et ablutionem remissionem que peccatorum suorum. Unde et subjecit:

(19). Et pro eis ego sanctifico meipsum. Id est, in eo quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me Patris. Sanctificatio fidelium est obedientia Filii, qui obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum. Quod vero ait: Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Hoc est, in meipso; sicut et ego sanctificatus sum in Verbo Dei. Ut et ipsi sint in veritate, quae est Verbum Dei, sanctificati. Nam susceptio humanitatis sanctificata est in unitate personae Verbi Dei; et quia ille caput est omnium sanctorum, et illi membra, et membra quoque per capitis sanctificationem sint sancta in ea veritate, qua caput est sanctificatum: ideo et in sequentibus non pro his tantum se rogare dixit qui tunc corporali praesentia cum eo erant, sed etiam pro omnibus fidelibus qui per eorum verbum credituri erant per eos. Igitur subjecit, et ait:

20. Non pro his rogo tantum. Id est, pro discipulis, qui cum illo tunc erant. Sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum eos qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat: Et vos testimonium perhibetis, quia ab initio me cum estis, et per vos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur; et utique quisquis in Christum credit, per Evangelium credit. Non itaque hi tantum intelligendi sunt quos ait in se credituros per verbum eorum, [qui ipsos cum in carne viverent apostolos audierunt, sed et post obitum eorum] et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum: quoniam ipsi qui cum ipso tunc fuerunt, quod ab illo acceperunt caeteris praedicaverunt. Itaque per verbum eorum factum est ut etiam nos crederemus, imo et omnes usque in finem mundi, ubicunque Ecclesia Christi erit, per verba apostolicae praedicationis credituri erunt. Sequitur:

(21). Ut omnes unum sint. Unum in charitate, unum in fide, unum in pace; quia in unum regnum futuri sunt. Licet in eo regno mansiones diversae sint, propter merita sanctorum diversa: tamen quicunque in eo regno erit, beatus erit, et sufficiet sibi quod habuerit, et in eo gaudet quod possidet. Sicut et tu Pater in me, et ego in te. Hoc est, quod paulo ante dixit: Ego in Patre, et Pater in me. Nam totus Pater in Filio est, et totus Filius in Patre: et qui Filium habet, habet et Patrem; et qui Patrem habet, habet et Filium. Unde subjecit: Ut et ipsi in nobis unum sint. Id est, una charitate nos diligant, et una fide nos credant, et in una spe in nobis confidant; ut sit unitas corporis in capite, et sit unus Deus omnia in omnibus. Qui enim orat pro nobis, mortuus est pro nobis, et vivit pro nobis, ut nos vivamus in illo. Potest et ita intelligi, ut in nobis unum sint, id est, in charitate unum sint nobis templum. Unde dicitur: Quia factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion, quae nos sumus. Et mundus credat, quia tu me misisti. Duobus modis, ut diximus, mundus intelligitur: aliter in peccatoribus, aliter in sanctis. Hic nominat mundum, eos qui credituri erant, vel qui tunc credebant Christum Filium Dei esse, ad salutem humani generis missum esse a Patre in mundum.

22. Sed et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Quae est ista clarificatio, nisi illa de qua paulo ante dixit, clarificavi nomen tuum? Ista clarificatio, cognitio est nominis omnipotentis Patris in Filio. Hanc claritatem dedit Filius fidelibus suis, id est, hanc praedicationem, ut praedicarent eum Patri esse aequalem in divinitate, et Patre esse minorem in forma servi, in qua factus est Filius hominis, ut nos essemus Filii Dei: in qua nativitate unum debemus esse, de qua et subdidit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Illi in sua natura unum in charitate; nos in nostra unum sumus in unitate substantiae et gloriae.

(23). Ego in eis, et tu in me. Ego in eis, sicut caput in membris; et tu in me, sicut Pater in Filio. Ut sint consummati in unum. Id est, perfecti, quod perficiet qui nos voluit unum esse in se et per se. Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos sicut et me dilexisti. Dilexisti eos, ut essent quod non erant; dilexisti me, ut essem quod semper fui; dilexisti me sicut unicum; illos itaque sicut adoptivos. Dilexisti eos, ut per me in te essent: dilexisti me, ut per te in te essem. Sequitur:

(24). Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint me cum. Nunc per fidem, tunc ergo fiet per speciem. Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria. Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit, antequam essemus, quod tunc erimus. Ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi. Fortassis ergo de illa claritate dicit, in qua sedet ad dexteram Dei Patris. Continuo subjungit: Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi.

(25). Pater juste, mundus te non cognovit. Quia justus es, ideo te non cognovit. Mundus vero, qui damnandus est per justitiam, te non cognovit; ille vero, qui salvandus erat per misericordiam, te cognovit: mundus vero, quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim eum cognoscere, nisi vita aeterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliatio dedit; et ut cognosceret, non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur:

Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura; homo autem de Spiritu sancto et virgine, ineffabili gratia, in unitatem personae Filii Dei assumptus est. Per illum cognoverunt hi, et omnes per eos credituri. Quia tu me misisti. Quia tu me misisti, ideo cognoverunt: igitur per gratiam cognoverunt.

(26). Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem. Notum feci in [hoc] saeculo peregrinantibus, notum faciam in coelo regnantibus. Ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Quomodo autem dilectio, qua dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra ejus sumus, et in illo diligimur, cum ille diligitur totus, id est, caput et corpus? Ideo subjunxit: Et ego in ipsis, tanquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Terminato magno prolixo que sermone, quem post coenam Dominus de fundendo pro nobis sanguine proximus passioni ad discipulos habuit, qui cum illo tunc erant, adjuncta oratione, quam direxit ad Patrem pro suis; deinceps ejus passionem Joannes evangelista sic orsus est:

Caput 18

1. Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron [Cedron]. Genitivus pluralis in Graeco, quod potest Latine Cedrorum dici. Tunc appropinquavit tempus, de quo in Psalmo legitur: De torrente in via bibit. In via hujus vitae de torrente passionis bibit: propterea exaltavit caput: quod Apostolus ita exposuit: Christus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum. Ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli ejus. Bene in horto miseriae nostrae comprehensus est, ut nos in hortum beatitudinis suae induceret. Igitur in horto deliciarum, id est, in paradiso, primus [Pater] humani generis peccavit, et inde ejectus est in hanc vallem lacrymarum. Ideo Christus secundus Adam se in horto comprehendi voluit, ut peccatum, quod in horto paradisi (nam paradisus hortus deliciarum interpretatur) primus homo commisit, deleretur.

(2). Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis. Hoc quod narrat, ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum ejus illa finita esset oratio, de cujus verbis ait: Haec cum dixisset Jesus; sed alia quaedam sunt interposita, quae ab isto praetermissa, apud alios evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Ad hoc vero valet, quod dictum est: Haec cum dixisset Jesus, ut non eum ante opinemur venire in hortum, quam illa verba finiret, et illam orationem, quae leguntur in prioribus post coenam sanctam eum dixisse, vel orasse. Sciebat autem, inquit, et Judas, qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est: sciebat locum, qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit, Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus, ovina pelle contectus, inter oves alto Patris familias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem.

3. Judas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis. Cohors non Judaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intelligatur accepta, tanquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere. Ideo tanta manus inimicorum congregata est, ut nullus apprehendentibus vel contradicere, vel defendere Jesum auderet. Ita quippe ejus abscondebatur potestas, [et] ostendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem non valuissent, nisi quia ipse voluisset: bene utens bonus malis, et faciens bona de malis. Jesus autem, sicut evangelista secutus adjungit:

(4). Sciens omnia, quae ventura erant super eum. Sciebat et voluit ut comprehenderetur; quia ad hoc venit in mundum, ut hoc fieret quod voluit, et tunc impleretur quando voluit. Processit et dixit eis, quem quaeritis? Processit, paratus ad passionem, et interrogans quem quaererent; non quasi ignarus eorum voluntatis, sed ut scirent ipsum esse quem quaererent.

(5). Responderunt: Jesum Nazarenum. Jesus Nazarenus dicebatur, quia in Nazareth nutritus est, ut impleretur prophetia: Quoniam Nazareus vocabitur. Dicit eis: Ego sum. Non abscondit se, sed ostendit; quia qui voluntate sua venit in mundum, voluntate sua posuit animam suam pro mundo.

(6). Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisaeorum? Ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis: Ego sum, tantam turbam odiis ferocem, armis que terribilem, sine ullo telo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne, et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit, et impios dejecit. Quid judicaturus faciet, qui judicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium, Ego sum, dicit Christus: et a Judaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant. Quare qui venerunt ad comprehendendum, non tenuerunt quem, si noluisset ille qui ait Ego sum, non tenerent. Illi quaerebant eum apprehendere [et occidere], ille quaerebat eos [redimere] et vivificare, propter quod venit ad nos. Ostendit quaerentibus potestatem, quia habuit in potestate animam suam ponere, quam posuit hora passionis; ostendit quod nostrae redemptionis impleretur mysterium.

(7). Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Si quaeritis, quare non apprehenditis, nisi quia in vestra non est potestate apprehendere, sed in ejus qui venit ut apprehendatur.

8, 9. Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut adimpleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Si me quaeritis, inquit, sinite hos abire. Inimicos videt, et hoc faciunt quod jubet: sinunt hos abire quos non vult perire. Nunquid autem non erant postea morituri? Cur ergo, si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum in eum sic credebant, quomodo credunt quicunque non pereunt? (10). Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum, et percussit principis servum et abscidit ejus auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Solus hic evangelista etiam nomen servi hujus expressit: sicut Lucas solus, quod ejus auriculam Dominus tetigerit et sanaverit eum. Malchus autem interpretatur regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata, et a Domino sanata significat, nisi auditum, amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Servus dictus est propter servitutem legalem, sanus autem dicitur propter evangelicam libertatem. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens:

(11). Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Non bibam illum, interrogative vel increpative legendum est, quasi dixisset: Non bibam illum calicem quem Pater mihi dedit bibere? Quare resistere vis voluntati omnipotentis Patris; imo et salutis tuae calici? In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, nescius adhuc dispensationem paternae voluntatis, quid ex hoc fieri venturum voluisset. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Verum auctor calicis hujus est, etiam ipse qui bibit. Unde idem Apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

(12). Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt, ad quem non accesserunt [quoniam dies ille, illi vero tenebrae permanserunt]; nec audierunt: Accedite ad eum, et illuminamini. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab eo longius recesserunt: et ligaverunt eum, a quo solvi potius velle debuerunt. Posteaquam persecutores tradente Juda comprehensum Dominum ligaverunt, qui nos dilexit, et tradidit semetipsum pro nobis omnibus, et cui Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, (13). Adduxerunt eum ad Annam primum. Nec enim Joannes istam tacet causam, quare hoc ita factum sit, dicens: Erat enim, inquit, socer caiphae, qui erat pontifex anni illius.

14. Erat autem Caiphas, qui consilium dedit Judaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo. Ductus est ad Annam primum, et postea ad Caipham, ut cognatio sanguinis et sceleris eos faceret consortes. Moyses Deo jubente praeceperat ut pontifices patribus succederent, ut generationis in sacerdotibus series conservaretur. Refert Josephus istum Caipham unius tantum anni ab Herode pretio redemisse sacerdotium. Non ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicaverit. Saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per injustitiam versatur in eo, et sceleratum initium funesto fine consumitur.

15. Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus et alius discipulus. Quisnam sit iste discipulus, non temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem se idem Joannes ita significare, et addere: quem diligebat Jesus. Fortassis ergo et hic ipse est, qui juxta crucem Jesu stabat, cui ille matris commendavit custodiam. Dicit et Matthaeus de Petro: Petrus sequebatur eum a longe. A longe sequebatur [Dominum], qui erat eum negaturus, ut videret finem, vel amore magistri, vel humana curiositate scire cupiens, quid pontifex judicaret [de Jesu, utrum eum neci addiceret], an flagellis caesum dimitteret.

(16). Discipulus autem ille, inquit, erat notus pontifici, et introiit cum Jesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Foris autem stabat, quia negaturus erat Dominum: nec erat in Christo, qui Christum confiteri non fuit ausus.

(17). Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Nunquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. Hic agnoscitur quam verum sit quod ipsa Veritas paulo ante dixit: Quia sine me nihil potestis facere. Ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. Ubi est illa promittentis audacia, et de se plurimum praesumentis? Ubi sunt verba illa, quando ait: Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam; hoc non est sequi magistrum, sed se negare discipulum esse. Sic ne pro Domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, vox ancillae formidetur? Sane in hoc [loco] considerandum est, quam periculosum sit Christiano se Christianum esse negare. Non enim Petrus in hoc loco dixit se Christum negare, sed discipulum Christi: tamen ipse Christus ante praedixit: Ter me negaturus es. Qui enim discipulum se Christi negavit esse Christianum [se] negavit: similiter qui se Christianum negat esse propter aliquem timorem, etiam Christum negat.

(18). Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Frigus erat infidelitatis in cordibus illorum, in tantum etiam ut ille princeps apostolorum in eo frigore torpesceret, quia necdum calore sancti Spiritus inflammatus fuit: in quo non solum ipse iterum post acceptum sancti Spiritus donum non timuit Christum coram imperatore et populo Romano confiteri; sed etiam pueri imberbes et puellae, sancti Spiritus calore inflammatae, Christum publice usque ad mortem confitebantur, et pro eo mori non metuebant, quem claviger coeli confiteri ad unius ancillae vocem formidavit.

19. Pontifex autem interrogavit Jesum de discipulis ejus, et de doctrina ejus. Non cognoscendae veritatis amore interrogavit, sed ut causam inveniret qua etiam eum accusare potuisset, et tradere Romano praesidi ad damnandum.

(20). Respondit Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid est quod palam se dicit loqui, et in occulto nihil loqui, dum in alio loco apostolis dicit, dum per parabolas turbis loquitur:

Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis? Intelligendum est ita eum dixisse, palam locutus sum mundo, ac si dixisset: Multi me loquentem audierunt. Ipsum autem palam, quodammodo erat palam, quodammodo autem non erat palam. Palam quippe erat, quia multi eum audiebant: et rursus non erat palam, quia non intelligebant. Et quod seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. Quis namque in occulto loquitur, qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium stabit omne Verbum: praesertim si [sic] hoc loquitur paucis, quod per eos vellet innotescere et multis? Ergo et hoc ipsum, quod ab eo dici videbatur occulte, quomodo non dicebatur in occulto? Quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum fuerat taceretur, sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur.

(21). Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. Quasi dixisset: Quid me interrogas, a quo veritatem audire non desideras, sed quem damnare cupis? Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperavit Dominus responsionem suam, ut nec veritatem taceret, nec se defendere videretur.

(22). Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu dicens: Sic respondes pontifici? Hic impletur, quod prophetatum est de eo: Dedi maxillam meam percutientibus. Percussit eum quasi reum responsionis, sed ille injuste percussus, mansuete respondit:

(23). Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Omnis itaque qui contra veritatem loquitur, male loquitur:

si autem veritatem non dixi, da testimonium contra me, in quo mendacium dixissem; si autem bene, id est, vere, quid me caedis? Quid ista responsione verius, mansuetius, justius? Si cogitemus quis acceperit alapam, nonne vellemus eum qui percussit, aut coelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio volutari? Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset, per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, a quo vincitur mundus? Forte aliquis hic dicit, quare alteram maxillam percutienti non daret secundum praeceptum suum? Non solum itaque alteram dedit maxillam percutienti, sed etiam totum corpus suum ad crucifigendum tradidit, et magis vult praecepta sua Dominus in cordis tranquillitate servare, quam in corporis ostentatione demonstrare.

24. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Hi duo Annas et Caiphas principes fuerunt sacerdotum, et per vices annuas sacerdotium ministrabant; et erat tunc annus Caiphae, cum passus est Christus. Et credendum est secundum voluntatem Caiphae factum esse ut prius duceretur ad Annam, ut minoris culpae videretur, si alterius quoque consacerdotis sui damnaretur sententia. Sed cum dixisset evangelista quod eum ligatum misit Annas ad Caipham, reversus est ad locum narrationis, ubi reliquerat Petrum, ut explicaret, quod in domo Annae de trina ejus negatione contigerat.

(25). Erat autem, inquit, Simon Petrus stans et calefaciens se. Hoc recapitulat quod ante etiam dixerat. Deinde quae secuta sunt, jungit: Dixerunt ergo ei: Nunquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille et dixit: Non sum. Jam semel negaverat ad ancillae vocem: ecce iterum eodem timore perterritus negavit. Deinde, ut tertia quoque negatio perficeretur, et Verbum Domini praedicentis impleretur, (26, 27). Dicit unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? Iterum sicut antea negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Ecce medici est completa praedictio, aegroti convicta praesumptio. Non enim factum est, quod iste dixerat: Animam meam pro te ponam, sed factum est, quod ille praedixerat: Ter me negabis. Sed haec trina negatio timoris trina confessione amoris diluitur. Necdum fuit amor in eo, qui foras mitteret timorem: sed adhuc timor servilis valuit in corde ejus, sed necdum respexit eum qui haec praedixit ei. Sed et hoc magna Dei dispensatione gestum esse credere debemus, quatenus ille, cui oves suas ad Patrem rediens Christus commendaturus erat, per suam disceret fragilitatem aliis misereri, et fratrum culpas ignoscere, dum suum recordaretur peccatum, et aliorum compati posset fragilitati, qui sui casus ignarus non esset. Peracta itaque trina hac negatione Petri, reversus est evangelista ad ordinem narrationis suae, ubi eam reliquerat.

28. Adducunt ergo, inquit, Jesum ad Caipham in praetorium. Ad Caipham quippe ab Anna collega et socero ejus dixerat missum. Sed si ad Caipham, cur in praetorium? Quod nihil aliud vult intelligi, quam ubi praeses Pilatus habitabat: aut damnationis causa Christi Caiphas perrexit in praetorium ad Pilatum: aut Pilatus in domo Caiphae praetorium habebat, et tanta fuit amplitudo, ut utrosque capere potuisset, et seorsum habitantem Dominum suum, seorsum judicem ferret. Ecce quanta est sollicitudo sacerdotum in malum! Tota nocte vigilarunt, ut homicidium facerent. Erat autem mane, et ipsi, id est, qui ducebant Jesum, non introierunt in praetorium. Hoc est in eam partem domus quam Pilatus tenebat, si ipsa erat domus Caiphae. Cur autem non introierunt in praetorium? Exponens causam, ut non contaminarentur, inquit, sed manducarent Pascha. Dies enim agi coeperant azymorum: quibus diebus contaminatio illis erat in alienum habitaculum intrare. O impia et stulta caecitas! ut habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et non contaminarentur proprio scelere. Alienigenae judicis domo contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine non timebant? Sciendum est quid sit inter Pascha et dies azymorum. Pascha dicebatur proprie dies illa qua agnus ad vesperam quarta decima luna occidebatur; septem vero dies sequentes, dies azymorum dicebantur. Dies azymorum fuerunt, in quibus nihil fermentati in domibus illorum debuit inveniri; sed tamen dies Paschalis invenitur inter dies azymorum nominari, ut in alio Evangelio legitur: Prima autem die azymorum accesserunt ad Jesum discipuli dicentes: Ubi vis, paremus tibi Pascha manducare?

29, 30. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Et responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Hunc enim habebant morem Judaei, ut quem morte dignum dijudicarent, vinctum eum praesidi traderent. Interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati, surdi audientes, muti loquentes, caeci videntes, mortui resurgentes, utrum sit malefactor Jesus. Sed ista dicebant, de quibus per Prophetam ipse praedixerat: Retribuebant mihi mala pro bonis.

(31). Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Justior fuit illis judex gentilis, quasi diceret: Legem habetis, et secundum legem vestram judicate eum: vos melius nostis quid de talibus vestra lex judicet; secundum quod justum sciatis, judicate. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. Quid est quod loquitur insana crudelitas? An non interficiebant, quem interficiendum offerebant? An non forte interficiebant, dum clamabant: Crucifige, crucifige? Quid est quod dixerunt, Nobis non licet interficere quemquam, dum lex mandat homicidas, adulteros, et talium reos scelerum occidere vel lapidare? nisi forte hoc ideo dixissent, propter sanctitatem diei festi [et venerationem], ut non liceret eis secundum legem in die festo occidere hominem, ob cujus diei festi venerationem, etiam praetorium judicis intrare noluerunt. Quomodo, o Judaei, o falsi Israelitae, non occidistis eum, quem apprehendistis, quem duxistis, quem praesidi tradidistis, quem crucifigi poposcistis? Audite, quod contra vos etiam Propheta clamat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. Ecce quibus armis, quibus sagittis, qua machaera justum interfecistis. Deinde sequitur:

(32). Hoc autem dixerunt, ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. Itaque intelligendum est Dominum hic significare non mortem crucis, sed illam mortem qua Judaei eum gentibus tradebant ad occidendum, hoc est, Romanis; nam Pilatus Romanus civis fuit, licet genere Pontius, eum que in Judaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Jesus futurum esse praedixerat, hoc impletum est, dum Judaei eum Gentibus tradiderunt occidendum; minore tamen scelere, quam Judaei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.

33. Introivit iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? In his verbis ostendit Pilatus hoc Judaeos objecisse ei criminis, ut diceret se regem esse Judaeorum.

(34). Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Sciebat utique Dominus, et quod ipse interrogabat, et quod ille responsurus fuit: et tamen dici voluit, non propter se qui omnia sciebat, sed propter nos, ut scriberetur quod nos scire voluit. Respondit Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Abstulit a se suspicionem qua posset putari a semetipso dixisse quod Jesum regem dixerat esse Judaeorum; id se a Judaeis accepisse demonstrans. Dicendo:

(35). Quid fecisti? satis ostendit illud ei pro crimine objectum, tanquam diceret: Si regem te negas, quid fecisti ut tradereris mihi? Quasi mirum non esset, si puniendus judici traderetur, quid se diceret regem esse: si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo esset quid aliud forte fecisset, unde tradi judici dignus esset.

36. Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judaeis. Nunc autem meum regnum non est hinc. Hoc est quod bonus magister scire nos voluit; sed prius nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno ejus opinio, sive Gentium, sive Judaeorum, a quibus id Pilatus audierat: quasi propterea fuisset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum; vel quoniam solent regnaturis invidere regnantes. Poterat autem Dominus, quod ait: Regnum meum non est de mundo hoc, ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi dixit: Tu es rex Judaeorum? Sed eum vicissim interrogat, utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis; illo respondente, ostendere voluit, hoc sibi apud illum fuisse a Judaeis velut crimen objectum: patefaciens nobis cogitationes hominum quas ipse noverat quoniam vanae sunt. Quod vero ait: Regnum meum non est de hoc mundo, id est, in hoc mundo. Audite omnes reges terrae; non venit Christus regnum tollere, sed dare; non minuere, sed augere; regem se non contradixit, sed carnaliter in hoc mundo se regnare non dixit. Quod est ejus regnum, nisi credentes in eum, quos tradet regnum Deo patri in fine saeculi, id est, adducet ad Deum Patrem, ut sine fine regnent cum illo? Sed ut hoc probaret, ut regnum ejus de hoc mundo non esset, adjecit: Si de hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent ut non traderer Judaeis. Non ait: Nunc autem regnum meum non est hic, sed non est hinc; hic est enim regnum ejus, usque in finem saeculi, sed in sanctis suis, de quibus dixit in alio Evangelio: Regnum Dei intra vos est. Nam regnum ejus sancta Ecclesia est. Unde et ad Mariam virginem angelus ait: Et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis, spiritale regnum quo in sanctis regnat demonstrare volens, non carnale quod saepe impii habent in hoc mundo. De regno quippe suo dicit paulo ante: De mundo non estis, sed ego vos de mundo elegi.

37. Dixit ei itaque Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Non quia se regem timuit confiteri, sed, tu dicis, ait. Sic respondit, ut verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Dictum est, tu dicis, carnalis carnaliter dicis. Deinde subjungit: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Non est producenda hujus pronominis syllaba, quod ait: In hoc natus sum, tanquam dixerit [in hac re natus sum; sed corripienda, tanquam dixerit] in hanc rem natus sum, vel ad hoc natus sum, sicut ait: Ad hoc veni in mundum. In Graeco namque Evangelio nihil est hujus locutionis ambiguum. Unde manifestum est eum temporalem nativitatem suam hic commemorasse, qua incarnatus venit in mundum: non illam sine initio, qua Deus erat, per quem pater condidit mundum. In hoc ergo se dixit natum, id est, propter hoc natum, et ad hoc venisse in mundum, utique nascendo de virgine, ut testimonium perhibeat veritati. Sed quia non omnium est fides, adjunxit atque ait: Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Audit utique interioribus auribus, id est, obaudit meae voci; quod tantumdem valeret quasi diceret, Credit mihi. Cum itaque Christus testimonium perhibet veritati, profecto testimonium perhibet sibi: ejus quippe vox est, Ego sum veritas. Hic commendat gratiam, per quam vocati sumus. Ait itaque: Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam: non ideo est ex veritate, quia ejus audit vocem, sed ideo audit, quia ex veritate est, [id est] quia hoc illi donum ex veritate collatum est; quod quid est aliud, quam donante Christo credere [in Christum]?

38. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Nec exspectavit audire quid responderet ei Jesus, quia forte dignus non fuit audire.

(39). Sed cum hoc dixisset, iterum exiit ad Judaeos, et dixit eis: Nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Credo, cum dixisset Pilatus, quid est veritas, in mentem illi venisse continuo consuetudinem Judaeorum, qua solebat eis dimitti unus in Pascha: et ideo non exspectavit, ut responderet ei Jesus quid esset veritas, ne mora fieret, cum recoluisset morem quo possit eis per Pascha dimitti. Haec vero consuetudo dimittendi, fortassis propter Pascha apud Judaeos remansit, ob memoriam liberationis illorum ex Aegypto, qua in Pascha liberati sunt a servitute. Sed hoc audientes:

(40). Clamaverunt rursum omnes dicentes: Non hunc, sed Barrabam. Erat autem Barrabas latro. Barrabas iste filius magistri eorum interpretatur, id est, diaboli, qui magister fuit vel huic latroni in scelere suo, vel Judaeis in impietate perfidiae suae. Non reprehendimus, o Judaei, quod per Pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem: quod tamen nisi fieret, verum Pascha non fieret. Sed umbra veritatis a Judaeis errantibus tenebatur, ut mirabili dispensatione divinae sapientiae, per homines fallaces, ejusdem umbrae veritas impleretur, quia ut verum Pascha fieret, Christus velut ovis immolabatur.

Caput 19

1. Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judaei satiati, sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet, quod idem praeses cohortem suam permisit facere quae sequuntur.

(2, 3). Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum, et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Judaeorum; et dabant ei palmas. Sic implebantur, quae de se praedixerat Christus; sic martyres informabantur ad omnia, quae persecutoribus libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum, quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sed illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.

4, 5. [Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio]. Exiit ergo Jesus foras portans spineam coronam, et purpureum vestimentum, et dicit eis: Ecce homo. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive jusserit ea, sive permiserit; illa scilicet causa quam supra diximus, ut haec ejus ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis: Ecce homo. Si regi invidetis, jam parcite, quia dejectum videtis: flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris convitiis illusus est, alapis caesus est: fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius, et increscit.

(6, 7). Cum enim vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Ecce altera major invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu regiae potestatis; et tamen neutrum sibi Jesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo constitutus super Sion montem sanctum ejus: et utrumque nunc demonstraret, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.

8. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit: et ingressus praetorium iterum, dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini nostri Jesu Christi non semel factum, collatis omnium evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem. Tamen propter illa, quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut suo silentio non reus, sed innocens haberetur.

(11). Respondit Jesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea, qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ecce respondit, et tamen non ubique respondit; non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens, non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo: et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa, si eum cum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Deus Pilato dederat potestatem, ut esset etiam sub Caesaris potestate. Quapropter, non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcunque habes, nisi hoc ipsum, quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit, (non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit), propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exerciturus es metuendo. Nec timendo quidem praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere, multo magis malum est quam timendo. Et ideo non ait verax magister: Qui me tibi tradidit, ipse habet peccatum, tanquam ille non haberet: sed ait, majus habet peccatum, ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus est.

12. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et invenies jam dudum eum quaerere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum est, propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Judaei qui illum ei tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo, ne hoc peccatum faceret, non nunc primo, sed ab initio quaerebat eum dimittere. Judaei autem clamabant, dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari. Majorem timorem se ingerere putaverunt Pilato, terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius, ubi dixerant: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Eorum quippe legem ille non timuit ut occideret, sed magis Filium Dei timuit ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem, auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae.

(13, 14). Adhuc Pilatus, cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in loco, qui dicitur lithostrotos, Hebraice autem gabatha. Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium, [qui dixit]: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum; quoniam magna disceptatio solet oboriri, cum ad ipsum locum, ubi crucifixus narratur, ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus. Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, dicit Judaeis: Ecce rex vester.

(15). Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo: Regem vestrum crucifigam? Quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur.

16. Responderunt autem pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet intelligere, dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo illum eis, ut crucifigeretur. Sed nunquid aliud et ante cupiebat, cum dicebat: Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum? Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam, et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest, non est enim dictum: Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigerent eum; sed ut crucifigeretur, id est, ut judicio et potestate praesidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut, eos crimine implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enim Pilatus hos faceret, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Quod ergo sequitur:

Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur: Milites ergo cum crucifixissent eum: quamvis evangelista, etiamsi totum Judaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt.

17. Judicante atque damnante Pilato pro tribunali Dominum Jesum Christum, hora quasi sexta susceperunt eum et eduxerunt. Et bajulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, Hebraice Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Quid est ergo, quod Marcus evangelista ait, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum, nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Judaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam jam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum, quando sedit pro tribunali Pilatus; quae dicta est a Joanne hora quasi sexta; et cum duceretur ut in ligno cum duobus latronibus configeretur, et juxta crucem ejus gererentur, quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur: ex qua hora usque ad nonam sole obscurato tenebras factas, trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas. Sed quoniam Judaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, Pilatum et ejus milites transferre conati sunt, propterea Marcus subpressa ea hora, qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta jam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige: ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Jesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt, verum etiam Judaei, qui, ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt. Bajulans ergo sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, Hebraice autem Golgotha, ubi eum crucifixerunt. Et cum eo duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus est Christus; et inter quos fixus est Christus, de quo praemissa dixerat prophetia: Et inter iniquos deputatus est.

19, 20. Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Judaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi est crucifixus Jesus. Et erat scriptum Hebraice, Graece, et Latine. Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: Hebraea, propter Judaeos in lege gloriantes; Graeca, propter gentium sapientes; Latina, propter Romanos, multis ac pene omnibus jam tunc gentibus imperantes.

(21, 22). Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum: Noli scribere, rex Judaeorum; sed quia dixit ipse: Rex sum Judaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamore silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est, Ne corrumpas tituli inscriptionem. Nunquid enim propterea non erit verum, quia Jesus ait: Rex sum Judaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod Veritas dixit? Sed Judaeorum tantum rex est Christus, an et gentium? imo et gentium. Cum enim dixisset in Prophetia: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini: ne propter Sion montem, solis Judaeis eum regem [quisquam] diceret constitutum, continuo subjecit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes, et caetera. Cur ergo magnum volumus intelligi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat, rex Judaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis olivae, non olea particeps facta amaritudinis oleastri? Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus, rex Judaeorum, qui sunt intelligendi Judaei, nisi semen Abrahae, filii repromissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei: sed qui filii promissionis, deputantur in semine. Et gentes erant, quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Rex ergo Judaeorum Christus, sed Judaeorum circumcisione cordis; spiritu, non littera: quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est; pertinentium ad Jerusalem liberam matrem nostram, aeternam in coelis, Saram spiritalem, ancillam et filios ejus de domo libertatis ejicientem. Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit, quia Dominus Jesus, quod dixit, dixit.

23. Milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Unde apparet quatuor fuisse milites, qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait: Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam: subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus: acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, acceperunt et tunicam. Et sic locutus est ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus: sed de tunica quam simul cum caeteris acceperunt, sed non simul diviserunt. De hac enim sequitur exponens: Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserint narrans:

(24). Dixerunt ergo ad invicem, inquit, Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cujus sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes. Quaerat forte aliquis quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio? Quadripartita vestis Domini nostri Jesu Christi quadripartitam ejus figuravit Ecclesiam, toto scilicet qui quatuor partibus constat terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est, concorditer distributam. Propter quod alibi dicitur, missurum se Angelos suos, ut colligant electos suos a quatuor ventis: quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, oriente, occidente, aquilone, et meridie? Tunica vero illa sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. De charitate autem locuturus Apostolus: Supereminentiorem, inquit, viam vobis demonstro. Et alio loco ait: Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi: Item que alibi: Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis. Si ergo charitas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito vestis, qua significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur; et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit; sicut in apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est, quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi, et ei dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum; tanquam ligandi et solvendi solus acciperet potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tanquam personam gerens ipsius unitatis acceperit; ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset, desuper contexta, addidit, per totum. Quod si referamus ad id quod significat, nemo est ejus expers, qui pertinere inveniatur ad totum: a quo toto, sicut Graeca indicat lingua, Catholica vocatur Ecclesia. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit; et cum sors mittitur, non personae cujusque vel meritis, sed occulto Dei judicio ceditur. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt; non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intelligitur, quod ait Apostolus: Quae est latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum. Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus, et significat opera bona in latitudine charitatis; longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum et pedes figuntur, et significat perseverantiam in longitudine temporis, usque ad finem; alta est in cacumine, quod a transverso ligno sursum rursus extenditur, et significat supernum finem quo cuncta opera referuntur, quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum; profunda est in ea parte, qua in terra figitur: ibi quippe occulta est, nec videri potest, sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac dijudicari non potest, universa procedunt. Sed et si crux Christi hoc solum significet, quod ait Apostolus: Qui autem sunt Jesu Christi, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, quam magnum bonum est? Nec tamen hoc facit, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est, spiritus malus. Postremo quid est quod omnes noverunt signum crucis Christi, nisi crux Christi? Quod signum, nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo charismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur, quando per crucem Christi quam fecerunt mali, in celebratione sacramentorum eius bonum nobis omne signatur? Crucifixo Domino, postquam divisio vestimentorum ejus etiam missa sorte completa est, quae deinde narret Joannes evangelista, videamus.

(25-27). Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, en filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Haec nimirum est illa hora, de qua Jesus aquam conversurus in vinum dixerat matri: Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea. Hanc itaque horam praedixerat, quae tunc nondum venerat, in qua deberet agnosci a matre moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. Tunc ergo divina facturus, non divinitatis, sed infirmitatis matrem, velut incognitam refellebat: nunc autem humana jam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. Tunc enim qui Mariam creaverat, innotescebat virtute; nunc vero quem Maria pepererat, pendebat in cruce. Mortalis igitur insinuatur locutus. Facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus: tanquam lignum illud ubi erant fixa membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. Ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de semetipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat Jesus: qui utique omnes, sed ipsum prae caeteris et familiarius diligebat, ita ut in convivio super pectus suum discumbere faceret: credo, ut istius Evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, divinam excellentiam hoc modo altius commendaret.

28-30. Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Quis potest quae facit ita disponere, quomodo disposuit homo iste qui passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo, de quo praedictum legitur, et homo est, et quis agnoscit eum? Quoniam omnes per quos haec fiebant, videbant hominem, sed non cognoscebant Deum. Homo namque apparebat, qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. Vidit ergo quoniam consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent, antequam acciperet acetum et traderet spiritum, atque ut hoc etiam consummaretur, quod ait Scriptura: Et in siti mea potaverunt me aceto. Sitio, inquit; tanquam diceret: hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba humilis est et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde illud in Psalmo: Asperges me hyssopo, et mundabor. Christi namque humilitate mundamur: quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis, utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem non fuisset effusus. Nec moveat quomodo spongiam ori ejus potuerint admovere, qui in cruce fuerat exaltatus a terra. Sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum, ut spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Per arundinem vero Scriptura significabatur, quae implebatur hoc facto. Sicut enim lingua dicitur vel Graeca, vel Latina, vel alia quaelibet sonum significans qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur; sed significantius sonos vocis humanae usitatissime dicimus linguam: Scripturam vero arundinem dici quo minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Quid nisi quod propheta tanto ante tempore praedixerat? Deinde quia nihil remanserat, quod antequam moreretur fieri adhuc oportebat, tanquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum sumendi eam, peractis omnibus quae ut peragerentur exspectabat, inclinato capite tradidit spiritum. Quis ita dormit quando voluerit, sicut Jesus mortuus est quando voluit? Quis ita vestem deponit quando voluerit, sicut se carne exuit quando voluit? Quis ita cum voluerit abit, quomodo cum voluit obiit? Quanta speranda vel timenda potestas est judicantis, si apparuit tanta morientis? Posteaquam Dominus Jesus, peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere praesciebat, quando voluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sint evangelista narrante videamus.

(31). Judaei ergo, inquit, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex ligno: ne pendentes in crucibus, magnum diem festum sui diuturni cruciatus horrore foedarent.

32-34. Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus erat cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Eleganti vigilanti que verbo evangelista usus est, ut non diceret: Latus ejus percussit, aut vulneravit, aut quid aliud; sed aperuit: ut illic quodammodo vitae ostium panderetur, unde sacramenta Ecclesiae manaverunt, sine quibus ad vitam quae vera vita est, non intratur. Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum; aqua illa salutare temperavit poculum: haec et lavacrum praestat et potum. Hoc praenuntiabat quod Noe in latere arcae ostium facere jussus est, qua intrarent animalia quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur Ecclesia. Propter hoc prima mulier facta est de viri latere dormientis, et appellata est vita mater que vivorum. Magnum quippe significavit bonum, ante magnum praevaricationis malum, in habitu jacentis ac dormientis. Et hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei conjux quae de latere dormientis effluxit. O mors, unde mortui reviviscunt! (36, 37). Facta enim sunt haec, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus, quas factas narravit. Nam quia dixerat: Ad Jesum autem cum venissent, non fregerunt ejus crura, ad hoc pertinet testimonium: Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha jussi sunt ovis immolatione in veteri lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Christus: de qua et Isaias propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est. Item [quia] subjunxerat dicens: Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium: Videbunt, in quem compunxerunt: ubi promissus est Christus in ea qua crucifixus est carne venturus.

38, 39. Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathia, eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum, ut tolleret corpus Jesu: et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Jesu: Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. Non ita distinguendum est, ut dicamus, primum ferens mixturam myrrhae; sed hoc, quod dictum est primum, ad superiorem sensum pertinet, venerat enim Nicodemus ad Jesum nocte primum: quod idem Joannes narravit in prioribus Evangelii sui partibus. Hic ergo intelligendum est, ad Jesum non tunc solum, sed tunc primum venisse Nicodemum; ventitasse autem postea, ut fieret audiendo discipulus: quod modo certe in revelatione corporis beatissimi Stephani fere omnibus gentibus declaratur.

(41). Erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus fuerat. Sicut in Mariae virginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est.

(42). Ibi ergo propter parascevem Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. Acceleratam vult intelligi sepulturam, ne advesperasceret: quando jam propter parascevem, quam coenam puram Judaei Latine, usitatius praeparationem apud nos vocant, facere tale aliquid non licebat.

Caput 20

1. Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et vidit lapidem sublatum a monumento. Una sabbati, quam jam diem Dominicam propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat: quem Matthaeus solus in evangelistis primam sabbati nominavit.

(2). Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Amore nimio turbata, dum quem quaesivit non invenit, cucurrit discipulis nuntiare, ut aut se cum quaererent, aut se cum dolerent ablatum Dominum: quem Dominum nominare non metuit, dum corpus illius tantummodo quaereret in sepulcro.

(3, 4). Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum. Advertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum: et tanquam, si hoc sequeretur, adjunctum est. Cum enim jam dixisset: Venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt, atque ait: Currebant autem duo simul, etc.. Ubi ostendit, quod praecurrens ad monumentum prior venerit ille alius discipulus, quem seipsum significat; sed tanquam de alio more sanctae Scripturae cuncta narrat.

5. Et cum se inclinasset, inquit, vidit posita linteamina, non tamen introiit. Quod vero Maria Magdalene venit ad monumentum, cum adhuc tenebrae essent, juxta historiam notatur hora; juxta intellectum vero mysticum, requirentis signatur intelligentia. Maria enim auctorem omnium quem carne viderat mortuum quaerebat in monumento; et quia nunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae, cum venit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulis nuntiavit: sed illi prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Joannes. Currebant autem duo simul, sed Joannes praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum, et ingredi non praesumpsit, venit vero posterior [Petrus], et intravit. Iste vero cursus duorum discipulorum magnum habet mysterium. Quid enim per Joannem, qui prior venit ad monumentum, et non intravit, nisi Synagoga significatur? Quid per Petrum, nisi Ecclesia ex gentibus congregata demonstratur, quae posterius vocata, et prior intravit? Cucurrerunt enim pariter Gentilitas et Synagoga per hujus saeculi successiones, sed non pari intelligentia veniebant. Venit Synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit: quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit, sed credere in mortuum noluit. Vidit enim Joannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis Dominicae credendo intrare distulit; quem diu longe late que prophetavit, praesentem vidit et renuit; hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum vacua stetit?

(6). Venit autem Simon Petrus subsequens eum, et introivit in monumentum. Quia secuta posterior Ecclesia Gentium, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum.

(7). Vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in uno loco. Quid est quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quia attestante Paulo: Caput Christi Deus est, et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejus que potentia creaturae transcendit naturam? Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum inveniri dicitur. Linteum quippe quod involvitur, ejus nec initium, nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis involutum inventum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit. Bene autem additur, in uno loco, quia in scissura mentium Deus non est. Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Potest quippe per sudarium passio Christi Domini nostri designari, cujus passionis sacramenta infidelibus sunt involuta: quia quem videbant carne mortalem, Deum esse immortalem non credebant. Sudarium ergo quod super caput ejus fuerat seorsum invenitur, quia ipsa passio Redemptoris nostri longe a nostra passione disjuncta est; quoniam ipse sine culpa pertulit, quod nos cum culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. Sequitur:

(8). Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat prior ad monumentum. Postquam introivit Petrus, ingressus est et Joannes. Posterior intravit, qui prior venerat. Notum est quod in fine mundi, ad Redemptoris fidem etiam Judaea colligetur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et vidit et credidit. Quid ergo vidit, et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. Adhuc enim tenebrae erant in monumento, id est, in mentibus illorum: ideo sequitur et dixit:

(9, 10). Nondum enim sciebant Scripturam quia oportuit eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos; id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant.

(11). Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Haec Maria postquam venit ad monumentum, ibi que corpus Dominicum non invenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiavit: qui venientes viderunt, atque ita esse, ut mulier dixerat, crediderunt, et de his protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. Ac deinde subjungitur: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Qua in re pensandum est hujus mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus non recedebat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa ejus, quem ablatum credidit, ardebat desiderio: et oculi qui Dominum quaesierant et non invenerant, lacrymis jam exundabant; amplius dolentes quod fuerat ablatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno: quoniam magistri tanti, cujus ei vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Unde contigit ut eum sola tunc videret, quae remansit ut quaereret: quia nimirum virtus boni operis perseverantia est: ut voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, his salvus erit. Ista itaque quae sic amabat, quae se ad monumentum quod perspexerat, iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur:

12. Vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod in loco Dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens, nisi quod Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum? Quasi ad caput sedet angelus, cum per Apostolum dicatur, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Possumus autem per duos angelos duo testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens. Qui videlicet angeli per locum Dominici corporis sibimetipsis sunt conjuncti, quia nimirum utraque testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum, ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi testamentum prius ad caput, et testamentum posterius ad pedes sedet. Requirunt Mariam angeli dicentes:

(13). Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum a monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Ipsa namque sacra eloquia, quae in nobis lacrymas amoris excitant, propter bonitatem Salvatoris nostri et memoriam mortis illius quam passus est pro nostro amore, easdem lacrymas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt. Angeli interrogaverunt, Quid ploras? Quasi dixissent: Non est opus mortuum plorare, quem viventem credere debes. At illa ait: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Dominum suum vocans Domini sui corpus exanime, a parte totum significans; sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum, et anima, et caro: crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris, quod nesciebat quo iret ad consolandum dolorem; sed prope erat hora qua tristitia ejus verteretur in gaudium. Unde sequitur:

(14). Haec cum dixisset, reversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus esset. Notandum quod Maria quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Jesum: quia videlicet per eamdem dubitationem suam, quasi terga in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat, et non cognoscebat, eum que illi et amor ostenderat et dubietas abscondebat. Cujus adhuc ignorantia exprimitur, cum infertur:

(15). Et nesciebat quia Jesus esset. Qui dicit ei: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in amore ejus ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Jesum hortulanum credidit. An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in ejus pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat sata? Sed quid est, quod viso eo, quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, etc.. Nemo calumnietur mulierem, quod hortulanum dixerit Dominum, et Jesum magistrum. Ibi enim rogabat, hic noscebat; ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat, hic recolebat doctorem a quo discernere humana et divina discebat. Appellabat Dominum cujus ancilla non erat, ut perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit: Sustulerunt Dominum meum: aliter autem: Domine, si tu sustulisti illum, ibi ex veritate, hic ex honore. Quaerebat itaque, et non dicebat, quae eum dixit: Domine, si tu sustulisti eum. Hoc habet vis amoris, hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Recte et haec mulier, quem quaerit non dicit, et tamen dicit, si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continuo plangit desiderio.

16. Dicit ei Jesus: Maria. Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. Ac si aperte ei dicat: Recognosce eum a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine; quia homo, commune omnium nostrum vocabulum est, Moyses vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur: ac si aperte Dominus dicat, non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. Maria ergo, quae vocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus Rabboni, id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse eam interius ut quaereret, docebat. Jam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecerit, sed ex eo innuitur quod audivit, cui dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis ostenditur, quod Maria amplecti voluit ejus vestigia, quem recognovit. Sed ei magister dicit: Noli me tangere; non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum ejus [venientibus] scriptum sit: Accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Sed cur tangi non debeat, ratio quoque additur, cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Jesus ascendit ad Patrem, cum aequalis creditur Patri. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in ejus pectore ad Patrem Dominus non ascendit. Ille ergo Jesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et Deum vestrum. Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Deum similiter habet ipse, quem nos. Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam; et Patrem vestrum per gratiam; ad Deum meum, quia descendi, ad Deum vestrum, quia ascendetis. Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati estis, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est; quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum me creavit.

(18). Venit Maria Magdalene annuntians discipulis; Quia vidi Dominum. Et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi abscinditur, unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam, et dicta sui vivificatoris narrat, quae mortiferi serpentis verba narraverat. Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae. Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus: nunc opitulante eodem de quo loquimur Domino, et resurrectionis [ejus] gloriam, et pietatis viscera consideremus. Citius enim a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret.

19. Cum sero factum esset una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum. Quid mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero virginis exivit? Sed quia ad illud corpus, quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus ac latus: palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Clavus enim manus fixerat, lancea latus aperuerat; ubi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia. Qua in re duo mira et juxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile, et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, praebendo palpabile formaret ad fidem. Et incorruptibilem, se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et ejusdem naturae et alterius gloriae. Dicit eis: Pax vobis. Pacem offerebat, qui propter pacem venit; et quibus ante dixit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis, modo dicit: Pax vobis. Quam pacem nascente Christo angeli praedicaverunt in mundo. Et iterum secundo ait: Pax vobis, ut monstraret pacificata esse quae in coelis sunt et quae in terris sunt, per sanguinem suum.

(21). Dicit eis: Pax vobis. Iteratio, confirmatio est. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit; quem videlicet in mundo venire ad passionem voluit; sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: id est, ea charitate vos diligo cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.

(22). Hoc cum dixisset, insufflavit et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est, quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens? Neque enim alio in loco datus Spiritus sanctus aperte monstratur, nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum de coelo veniens in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et proximi? In terra datur Spiritus ut diligatur proximus: e coelo datur Spiritus ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas et duo praecepta, ita unus Spiritus et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo; quia in proximi amore dicitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Hoc cum dixisset, insufflavit et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum, insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum.

(23). Quorum remiseritis, inquit, peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Ecce charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit, eorum autem qui non sunt ejus participes, tenet. Ideo posteaquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subjecit. Sciendum vero est quod hi qui primo Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent.

24. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Iste unus discipulus defuit, reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et ostensa suorum vulnerum cicatrice, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertitis? Nunquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset; post haec venit ut audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia, ut discipulus dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum profuit: quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur. Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans, testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis. Palpavit autem, et exclamavit:

(28, 29). Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium: Profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae etenim apparent jam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: Deus meus et Dominus meus. Videndo ergo credidit qui considerando hominem, verum hunc Deum quem videre non poterat, exclamavit. Laetificat valde quod sequitur:

Beati qui non viderunt, et crediderunt. In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim vere credit qui exercet operando quod credit. [Quia autem] ait: Beati qui me non viderunt, et crediderunt, praeteriti temporis usus est verbo; tanquam ille qui id quod erat futurum, in sua noverat praedestinatione jam factum, sed his verbis proprie gentium, ut diximus, fides signatur.

30. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum. Significat evangelista plurima fecisse Jesum signa et miracula salutis et praedicationis, quae non scripta essent propter multitudinem illarum rerum quae gestae fuerunt ab eo. Sequitur autem:

(31). Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. Quid dicunt qui asserunt Jesum Christum Filium Dei non esse, dum iste evangelista Deo dilectus et a Deo electus dixit hanc sibi esse occasionem scribendi hoc Evangelium, ut crederetur quia Jesus est Christus Filius Dei? Ille qui ab angelo nuntiatus est, et nomen illi impositum est Jesus, dum venit ad virginem dixit: Paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic autem Jesus, qui natus est ex virgine Maria, Filius est Dei, sicut iste evangelista testatur, et ut omnes in hac fide vitam possint habere sempiternam in nomine ejus. Quid de illis aestimandum est qui eum non credunt Filium Dei esse verum, sed adoptivum, nisi forte ut nunquam habeant vitam aeternam? Dicunt itaque assumptionem et adoptionem unum esse; et Jesum Christum secundum quod homo est, propter assumptionem humanitatis necessarie adoptivum esse, non intelligentes quanta est haec absurditas quae sequitur eos. Nam si adoptivus est propter assumptionem, igitur Filii persona adoptivus est, quia Filius assumpsit hominem, et est tunc nepos Deo Patri: quod quam impium sit, nullum aestimo fidelium ignorare. Tantummodo credamus Jesum esse [Christum] Filium Dei verum in utraque natura. Et sicut Filius Dei vere est Filius hominis, ita Filius hominis vere est Filius Dei. Sed haec alias plenius; nunc vero quae sequuntur videamus. Sed hoc capitulum velut libri hujus indicat finem: tamen narratur hic deinde quemadmodum se manifestaverit Dominus ad mare Tiberiadis, et in captura piscium commendaverit Ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectio mortuorum. Ideo quasi ab alio incipit principio, quia vita fidelium ab alio tunc incipit principio, ubi nihil hujus perturbationis futurum erit, quas hic patimur in hac vita. Unde et ita incipit qualiter haec manifestatio esset acta. Dicit enim:

Caput 21

1-3. Manifestavit se iterum ad mare Tiberiadis, manifestavit autem sic. Erant simul Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos te cum. Exierunt et ascenderunt in navem, et illa nocte nihil ceperunt. Quaeri enim potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit? Et cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei; cur repetiit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis intenditur, citius videtur, quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonearium scimus; et post conversionem suam, ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non rediit; quia et aliud est victum per piscationem quaerere, aliud telonei lucris exercitia augere. Sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat. Quaeri potest cur discipulis in mari laborantibus post resurrectionem suam Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis suis in fluctibus maris ambulavit? Cujus rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare, nisi praesens saeculum significat, quod se causarum tumultu et undis vitae corruptibilis illidit? Quid per soliditatem littoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur dicens: [Hic] jam vobis in mari non appareo, quia vobis cum in perturbationum fluctibus non sum. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas, qui protinus dixit:

6. Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur quia Dominus jussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum jubet, sed utrum in dextram, an in sinistram mitti debuisset, non jubet: post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti rete in dexteram navigii jubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur: in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos in dextera, et malos in sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non jubetur, praesentem Ecclesiam designavit quae bonos simul ac malos colligit; nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat: haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis ejus gloriam sola electorum Ecclesia pertinget quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei, etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant: in ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissensionibus dilaniatur. Captis autem tam magnis piscibus,

(11). ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Jam credo quod vestra Charitas advertat quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas. Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc [nunc] signatur in opere. Quia igitur praedicator Ecclesiae nos a mundi [vitae] hujus fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties [a terrenarum] rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Sed cum rete piscibus magnis plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaginta tribus. A magno mysterio iste numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque etenim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque quod in testamento veteri omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur: in novo autem eisdem operationis virtus, per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur: quem Propheta denuntians dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Sed ille in hoc spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem, et Filium, et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia igitur septem, quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem plene potest comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, et veniunt quinquaginta et unum. Qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus, quod annus quinquagesimus jubilaeus vocari jussus est, in quo videlicet cunctus populus ab omni opere requiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest: ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, et fiunt centum quinquaginta tria. Quia igitur et omnis operatio nostra et virtus in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, septem et decem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in Unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria, quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem vero Domini missum rete dignum fuit, ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent. Est quoque alia supputatio hujus septenarii [et denarii] numeri. Nam si ab uno omnes numeros computes usque ad decem et septem hoc modo: unum, duo, tres fiunt; adde tres, fiunt sex; his adjunge quatuor, fiunt decem; his quinque, et habebis quindecim; et sic crescentibus numeris et multiplicatis usque ad decem et septem, fit omnium numerorum summa istorum, qui multiplicantur ab uno usque ad decem et septem, centum quinquaginta tria. Quae computatio superiori significationi, id est, legis in denario [et gratiae in septenario], satis congruenter convenit. Sed plura possunt inde considerari admiratione digna, quae hujus temporis angustia prohibet nos omnia dicere.

Sed quid est quod Redemptor noster piscem assum post resurrectionem manducavit; et in alio Evangelio dicitur, cum pisce asso favum mellis, in isto vero panem cum pisce? Quid enim piscis assus significat, nisi Christum passum? Quid favus mellis, nisi Divinitatis dulcedinem? Piscis est, quia ipse latere dignatus in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est: mel vero in cera est divinitas in humanitate. Quod ab hac quoque lectione non discrepat: nam comedit piscem et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Assum ergo piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et refectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur. Petrus namque et Thomas, Nathanael et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo in eo fuisse memorantur; cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quia eos tantummodo, qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt, futuros se cum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur: et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non alligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo finito praesentis vitae tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia in amore Spiritus anhelant.

In eo quod tertio Dominus post resurrectionem manifestavit se discipulis suis, beati Joannis evangelistae Evangelium terminatur.

(12). Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes quia Dominus est. Sensus ergo hic est: Tanta erat evidentia veritatis, quia Jesus illis discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed ne dubitare quidem ullus auderet: quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est: Nemo audebat interrogare: Tu quis es, ac si diceretur: Nemo audebat dubitare, quod ipse esset.

(13). Et venit Jesus, et accepit panem, et dedit eis; et piscem similiter. Ecce dictum est etiam quid pranderent, de cujus significatione in superioribus diximus. Superius quoque narratum est quod discipuli, quando descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum, et panem. Ubi non est intelligendum etiam panem fuisse superpositum prunis, sed tantum subaudiendum, viderunt. Quod verbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum [viderunt], viderunt et panem. Vel ita potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum, viderunt et panem. Jubente etiam Domino attulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant: quod eos fecisse quamvis a narrante non sit expressum, tamen Dominum jussisse non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quas apprehendistis nunc. Et utique jubente illo, eos non fecisse quis credat? Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem discipulis suis: de pisce scilicet, quam prunis superpositum viderant, huic adjungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos vidisse narratum est. Piscis assus, ut diximus, Christus est passus, ipse est et panis, qui de coelo descendit. Hoc corroboravit Ecclesiam, ad participandum beatitudinem sempiternam; quae etiam in his septem discipulis significata est, quae cum Christo in aeterna beatitudine post labores hujus saeculi regnatura erit. Hinc enim Ecclesia, qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta trium piscium: et in eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc prandium demonstratur.

14. Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus discipulis suis, cum surrexisset a mortuis. Quod non ad ipsas demonstrationes, sed [ad] dies referre debemus: id est, primo die, cum resurrexit; et post dies octo, quando discipulus Thomas vidit et credidit; et hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem dies id fecerit, hic dictum non est: nam ipso primo die non semel visus est, sicut evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant, sed sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes ejus, ut ista sit tertia; prima quippe habenda est eadem una propter unum diem, quotiescunque se et quibuscunque in illo quo resurrexit, ostendit; secunda post dies octo, et haec tertia; et deinde quoties voluit, usque ad diem quadragesimum, quo ascendit in coelum, quamvis non scripta sint omnia: sicut iste idem Joannes testatur, multa eum fecisse quae non sunt scripta.

[Invenimus] collatis Evangeliorum testimoniis decies Dominum visum esse ab hominibus, a die prima resurrectionis suae usque ad diem quadragesimum ascensionis suae. Primo quidem Mariae Magdalenae flenti ad monumentum; deinde eidem Mariae, et alteri ejusdem nominis feminae, regredientibus a monumento nuntiare discipulis quae ibi viderant, occurrens apparuit; tertio Simoni Petro, licet hoc non legatur, ubi esset factum, tamen factum esse ex Evangelio Lucae invenimus, ubi ait discipulos dixisse: Quia vere surrexit Dominus, et apparuit Simoni. Quarto, Cleophae et socio ejus, cum quibus ipse gradiens in Emmaus, inibi in panis fractione cognitus est, qui mox reversi Hierosolymam, invenerunt discipulos loquentes, Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni; nam plene alibi, quando Simoni apparuerit, non legitur. Quinto, apparuit eis in eodem loco januis clausis, ubi non erat Thomas; sexto, post dies octo, quando erat cum eis et Thomas, cui manus et latus Dominus palpandum ostendit; septimo, piscantibus ad mare Tiberiadis, et convivantibus cum eis, ubi et Petrum, an se diligeret, tertio interrogavit; octavo, in monte Galilaeae illis undecim apparuit, sicut constituit eis ante passionem suam; et mulieribus praecepit eis dicere ut irent in Galilaeam, ubi eum visuri essent. Nono, regredientibus illis undecim apparuit [in monte], de quo ascendit in coelum, sicut Marcus refert. Decimo, viderunt eum ipsa die, non jam in terra positum, sed elevatum in aera, coelos que penetrantem dicentibus sibi angelis: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Quid vero actum sit vel dictum in illo convivio Domini nostri Jesu Christi novissimo cum discipulis suis, consequenter exposuit Evangelista, dicens:

15. Dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Virtutem nobis perfectae dilectionis praesens Domini nostri interrogatio ostendit. Perfecta enim dilectio est, qua Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nosipsos diligere jubemur: et neutra harum dilectio sine altera valet esse perfecta; quia nec Deus vere sine proximo, nec sine Deo vere potest proximus amari. Unde Dominus toties interrogato Petro an se diligeret, et illo respondente quod eum ipso teste diligeret, adjungebat per singula ita concludens: Pasce oves meas, sive pasce agnos meos. Ac si aperte diceret: Haec sola et vera est probatio integri in Dominum amoris, si erga fratres studueris curam solliciti exercere laboris; nam quicunque fratri opus pietatis quod valet impendere negligit, minus justo se conditorem diligere ostendit, cujus mandata in sustentanda proximi necessitate contemnit. Quae profecto charitas, quoniam sine divinae gratiae inspiratione minime possit haberi, tacite quodammodo Dominus insinuat, qui Petrum de illa interrogans, Simonem eum Joannis, quem nunquam alias, cognominat: Simon, inquit, Joannis, diligis me plus his? Ubi quamvis et simpliciter mentio facta terreni parentis ejus possit intelligi, non tamen ab re est, si quis nomine Joannis donum supernae generationis mystice indicatum velit accipere; de quo Joannes apostolus admonendo testatur: Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est: et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Simon namque obediens, Joannes dicitur Dei gratia: et propterea recte primus apostolorum, cum de amore suo requiritur, Simon Joannis, id est, obediens Dei gratia vocatur: ut liquido cunctis ostendatur, hoc quod majore prae caeteris obedientia Domini jussis obsequitur, quod ardentiori illum charitate amplectitur, non humani meriti, sed muneris esse divini. Unde et apostolus Paulus eadem gratia confortatus aiebat: Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Qui ergo caeteris flagrantius Dominum amare probatur, filius Joannis cognominatur; quia nimirum virtus ejusdem amoris non nisi per gratiam Spiritus percipitur. Qui tamen ipse notandum quam caute et circumspecte testimonium suo reddit amori, cum Domino sciscitanti an se plus aliis diligeret, non ausus est respondere: Tu scis quia amo te plus his, sed temperata ac simplici voce, Etiam, inquit, Domine, tu scis quia amo te. Quod est aperte dicere: Scio quidem, quia ipse te, ut tu melius nosti, integro corde diligo; quam vere te alii diligant mihi quidem ignotum, sed tibi sunt omnia nota. Cujus cautela responsionis nostrae profecto est institutio locutionis, simul et cognitionis; ut videlicet ejus exemplo discamus minus de nostrae conscientiae puritate praesumere; minus temere de fraternae conscientiae occultis judicare, in dubiis maxime rebus, quod qua intentione vel necessitate gerantur inspicere nequimus quae ab illis agi conspicimus. Siquidem et ipse Petrus idcirco se in hac Dominica interrogatione cautius respondendo cohibebat, quia meminit se pridem, imminente ejus passione, plus sibi constantiae tribuisse quam haberet, spondendo videlicet se esse paratum et in carcerem et in mortem ire cum illo, qui necdum erat idoneus instante periculo saltem confiteri, quia nosset illum, vel quia fuisset aliquando cum illo. Instructus ergo periculo priore cautius loqui cum Domino, quem bene didicerat humanae conscientiae [statum] melius nosse quam ipsa se conscientia ullatenus nosse sufficeret; de fraterni quidem cordis occultis nihil prorsus audet definire: de sui autem amoris integritate non suimet solius, sed et ipsius qui interrogabat Domini testimonium pandit, Etiam, inquiens, Domine, tu scis quia amo te. O quam felix et pura conscientia, quae conditori suo, cujus nuda oculis et aperta novit omnia, dicere non metuit: Domine, tu scis quia amo te! Quam casta ac sancta anima, quae et suam cognitionem Domino patere non dubitat, et se nil aliud quam ea quae Dominus approbat, cogitare non ignorat! Provida autem pietate Dominus tertio Petrum an se diligat interrogat, ut ipsa trina confessione vincula, quae illum ter negando ligaverant, absolvat; et quoties territus ejus passione, qua illum nosse negaverat, toties ejus resurrectione recreatus, quod illum toto amet corde testetur. Provida dispensatione tertio confitenti amorem, tertio aeque pascendas suas oves commendat; quia decebat ut quoties in pastoris fide titubaverat, toties cum renovata fide pastoris membra quoque ejus pastoris jubeatur curare. Quod enim hic dicit ei: Pasce oves meas, hoc est utique, quod ei ante passionem apertius dixerat: Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Pascere ergo oves Christi est credentes in Christum ne a fide deficiant confirmare; et ut in fide magis magis que proficiant, instanter operam dare: saecularibus quoque subsidiis eos quantum valeat adjuvare, cogitantes superflue de caducis corrigere, moerentes consolari, omnes magna pietatis cura ad perpetuae vitae perducere pascua. Sed hoc pastori est fixo corde tenendum, ut eos quibus praeest non quasi suos proprios, sed ut Domini sui gregem tractare meminerit, juxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce oves meas. Meas, inquit, non tuas; meas tibi oves commendatas scito, et has quasi meas regere, si me perfecte amas, recole: ut meam videlicet in eis gloriam, meum dominium, mea lucra, non tua propria quaeras. Veri autem pastoris, et cui sincera est cura de ovibus, evidens ac speciale indicium est, cum quisque non solum commodis omnibus vitae temporalis carere; sed ipsam quoque vitam pro grege Christi ponere, in promptu habet. Unde nunc ipse, postquam pascendas suas oves Petro, hoc est, plebes docendas gubernandas que commisit, subsequenter addit, dicens:

18. Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis. In extensione etenim manuum, positionem membrorum ejus, qua cruci erat aptandus, insinuat; in cinctione alterius, impositionem vinculorum, quibus a persecutore erat arcendus, exprimit; in ductu quo nollet, ipsam mortis ac passionis acerbitatem indicat, quam corporalis ejus infirmitas horrebat, cujus animi firmitas spiritalis etiam adversa pro Domino laetabatur cuncta sufferre. Non enim voluntatem suam, sed voluntatem quaerebat ejus qui misit eum, Christi. Praemissa igitur Dominus ovium suarum pastione, subjungit mox, eidem primo pastori insinuans etiam passionis suae triumphum, Extendes, inquiens, manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis; ac si patenter dicat: Quanta me charitate diligas, hinc liquido probabis, cum pro parvulorum meorum vita usque ad mortem certando perveneris; et ut illi in corpore possint pariter et mente salvari, ipse tormenta corporis omnia quae adversarium infligere libet, forti mentis constantia tolerabis. Quod ipse quoque evangelista subsequenter insinuans ait: Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Clarificavit quippe Petrus morte sua Deum, quando hoc indicio cunctis quantum Deus esset colendus amandus que demonstravit, dum ipse data optione mallet crucis subire tormentum, quam a coelestis verbi praedicatione cessare.

20. Dixit Jesus Petro: Sequere me. Conversus autem Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus. Commendat enim nobis beatissimus evangelista et apostolus Joannes privilegium amoris praecipui, quo caeteris amplius meruit honorari a Domino; commendat testimonium evangelicae descriptionis, quod veritate divina subnixum nullus fidelium dubitare permittitur; commendat placidam suae carnis absolutionem, quam Domino specialiter se visitante percepit. Postquam enim Dominus Jesus significavit Petro qua morte clarificaturus esset Deum, protinus adjungit: Sequere me. Ac si aperte dicat: Quia ipse prius pro tua redemptione crucis supplicium subire non timui, quid tu pro mei confessione nominis crucem pati formides, qui eo gloriosiore martyrii palma glorificaberis, quo in hac promerenda magistri iter sequeris? Jam vero ab evangelista non subditur quid post haec dicta Dominus et discipuli fecerint; sed ex eo tamen innuitur, quod subjungit: Conversus Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem. Patet namque quia [cum] dixisset Petro: Sequere me, id est, crucem patiendo me imitare, surrexit de loco convivii et abire jam coepit. Secutus est autem Petrus etiam incessu pedum, cupiens implere quod audivit: Sequere me; secutus et ille discipulus, quem diligebat Jesus: neque enim arcendum se a consectatu Christi putabat, qui non minore se gratia dilectionis a Christo complexum noverat. Neque incredibile est ideo utrumque discipulum corporali gressu vestigia Domini secutum, quia necdum intellexerunt quid significaverit in eo quod Petrum se sequi praecepit. Notum autem novi vestrae fraternitati quis sit ille discipulus quem diligebat Jesus; Joannes videlicet ipse, qui hoc scripsit Evangelium, atque ideo suam personam maluit indiciis rerum accidentium, quam proprio designare vocabulo. Diligebat autem eum Jesus, non exceptis caeteris singulariter solum, sed prae caeteris quos diligebat familiarius unum, quem specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe se diligere probat, quibus ante passionem loquitur:

Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, manete in dilectione mea. Sed hunc prae omnibus diligit, qui virgo electus ab ipso, virgo in aevum permansit. Tradunt namque historiae quod eum de nuptiis volentem nubere vocaverit; et propterea quem a carnali voluptate retraxerat, potiore sui amoris dulcedine donavit. Denique huic moriturus in cruce matrem commendavit suam, ut virginem virgo servaret: et ipso post mortem et resurrectionem coelos ascendente, non deesset ejus genitrici filius, cujus casta vita ejus castis tueretur obsequiis. Ponit et aliud suae personae beatus Joannes indicium subjungens: Qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? Hoc quomodo gestum sit, superiora hujus Evangelii loca plenius ostendunt: quia videlicet in coena, quam ultimam ante passionem cum discipulis Salvator habuit, in qua eorum pedes lavit, eis que corporis et sanguinis sui tradidit mysteria celebranda; discipulus ille, quem diligebat, super pectus ejus recubuerit; et cum dixisset eis: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, responderit ille discipulus, innuente Petro ut interrogaret, et dixerit ei: Domine, quis est? Ait Dominus: Ille est, inquit, cui ego intinctum panem porrexero. Quod autem discipulus ille super pectus magistri recubuit, non praesentis solummodo dilectionis, sed et futuri erat signum mysterii; figurabatur etenim jam tunc Evangelium, quod idem discipulus erat scripturus, uberius atque altius caeteris sacrae Scripturae paginis arcana divinae majestatis esse comprehensurum. Quia enim in pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito super pectus ejus recubat, quem majore caeteris sapientiae [et scientiae] singularis munere donat. Caeteros quippe evangelistas novimus plura de miraculis nostri Salvatoris, pauciora de divinitate locutos: Joannes autem perpauca de humanis scribens actibus, potius se exponendis divinae naturae indidit arcanis; patenter insinuans quanta de pectore Jesu fluenta doctrinae coelestis, quae nobis ructaret, hauserit. Sequitur:

(21). Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Jesu: Domine, hic autem quid? Quia se beatus Petrus audierat per passionem crucis clarificaturum esse Deum, voluit etiam de fratre et condiscipulo cognoscere, qua esset ipse morte perpetuam transiturus ad vitam.

22. Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere donec venio, quid ad te? Tu me sequere. Non, inquit, eum per passionem martyrii volo consummari, sed absque violentia persecutoris diem exspectare novissimum, quando ipse veniens eum in aeterna beatitudinis mansione recipiam: et quid hoc ad te? Tu tantum crucis patibulum subeundo mea te vestigia sequi debere memento. Et quidem hanc Domini responsionem fratres tunc temporis ita tractabant, quasi Joannes nunquam esset moriturus; quod non ita esse intelligendum, ipse Joannes admonere curavit, qui cum praemisisset exiisse sermonem istum inter fratres quia discipulus ille non moritur, solerter adjecit atque ait:

(23). Et non dixit ei Jesus, non moritur, sed sic eum volo manere, donec venio, quid ad te? Non ergo putandum, quia discipulus ille non sit mortuus in carne, quia nec Dominus hoc de illo futurum praedixit. Et Psalmista ait: Quis est homo, qui vivit, et non videbit mortem? Sed ita potius intelligendum quod caeteris Christi discipulis per passionem consummatis, ipse in pace Ecclesiae adventum supernae vocationis exspectaverit, et hoc esse quod ait Jesus: Sic eum volo manere, donec venio, non quia non et ipse multos antea labores pro Domino pressuras que malorum toleraverit, sed quia ultimum in pace senium finierit; ut pote ecclesiis Christi per Asiam quam regebat, jam longe late que fundatis. Nam et in Actibus apostolorum, cum caeteris apostolis flagellatus invenitur, qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati; et a Domitiano Caesare in ferventis olei dolium missus in ecclesiastica narratur historia; ex quo tamen divina se protegente gratia, tam intactus exierit, quam fuerat a corruptione concupiscentiae carnalis extraneus. Nec multo post ab eodem principe, propter insuperabilem evangelizandi constantiam, in Pathmos insulam exsilio relegatur, ubi humano licet destitutus solatio, divinae tamen visionis et allocutionis meruit crebra consolatione relevari. Denique ibidem Apocalypsin, quam ei Dominus de statu Ecclesiae praesenti, vel futuro revelavit, manu sua conscripsit. Unde constat promissionem sic manendi, donec veniret Dominus, non eo pertinere quod sine labore certaminis victurus in mundo, sed illo potius, quod sine dolore passionis transiturus esset de mundo. Sicut enim in Patrum litteris invenimus, cum longo confectus senio, sciret imminere diem recessus sui, convocatis discipulis suis per monita exhortationum ac missarum celebrationem, ultimum eis vale fecit: deinde descendens in defossum sepulturae suae locum, facta oratione, appositus est ad patres suos tam liber a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. Atque ita completa est veridica illa Salvatoris sententia, quia sic eum voluerit manere, donec ipse veniret. Possumus autem mystice in his quae Petro et Joanni a Domino praedicta atque in eis sunt gesta, duas Ecclesiae vitas, quibus in praesenti exercetur, activam scilicet et contemplativam, designatas accipere, quarum activa communis populo Dei via vivendi est: ad contemplativam vero, perpauci, et hoc sublimiores quique post perfectionem piae actionis ascendunt. In eo etenim quod ait Petro Dominus: Extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis, perfectionem exprimit activae conversationis, quae tentationum solet igne probari. Unde alibi de ea dicit apertius: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Cui recte subjungit dicens: Sequere me. Quia nimirum juxta ejusdem Petri vocem: Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Quod autem dicit de Joanne, Sic eum volo manere, donec venio, statum contemplativae virtutis insinuat, quae non per mortem finienda ut activa; sed post mortem est perfectius Domino veniente complenda. Activus namque labor cum morte deficit, mercedem post mortem accepturus aeternam: speculativa autem felicitas, quae hic inchoatur, illic sine fine perficitur, quando et supernorum civium, et ipsius Domini praesentia, non per speculum et in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem videbitur. Sequitur:

24. Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec: et scimus quia verum est testimonium ejus. Jam manifeste beatus Joannes suam personam designat ex officio, quam designare vitat ex vocabulo. Non autem praetereunter intuendum, quod dicitur: Qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Perhibuit quippe testimonium verba Dei praedicando; perhibuit scribendo; perhibuit denuo, eadem quae scripserat docendo; perhibet etiam nunc, Evangelium quod descripsit in Ecclesiis legendum pandendo. [Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis in coelum, usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, in exsilium missus est, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta a pastore ovilia lupi, Marcion, Cerinthus, Ebion, caeteri que Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed dum ipse post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis et multarum Ecclesiarum legationibus, de coaeterna Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet, Marci, et Lucae, de humanitate ejus, ac de his, quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium. Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto jejunio omnes in commune Dominum precarentur, ut illo digna scribere posset. Et hoc ita patrato, instructus revelatione, ac sancti Spiritus gratia ebriatus, omnes haereticorum tenebras, patefacta subito veritatis luce dispulit: In principio, inquiens, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum]. Similem que initiis totum sui sermonis cursum faciens, Dominum nostrum Jesum Christum sicut verum hominem, vere ex homine temporaliter factum, ita etiam verum Deum, vere ex Deo Patre aeternaliter natum, vere cum Patre et cum Spiritu sancto semper existentem, clarissima assertione perdocuit: imo omnia divinae veritatis et verae divinitatis, quantum alteri mortalium nulli licuit, arcana reseravit. Et hoc virgini privilegium recte reservabatur, et ad scrutanda Verbi incorruptibilis sacramenta, incorrupto ipse non solum corde, sed et corpore procederet. De cujus dictorum veritate, quam sit nemini ambigendum, ipse quoque curavit ostendere: qui cum dixisset: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, continuo subjecit et ait: Et scimus, quia verum est testimonium ejus. Quia ergo et nos cum caeteris fidelibus scimus quia verum est testimonium ejus, curemus per omnia ut recta fide intelligendo, recta operatione exercendo quae docuit, ad dona perveniamus sempiterna quae promisit.

25. Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum, arbitror, mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est, mundum capere non posse, quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret, sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent, quamvis, salva rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita, exponitur, sed quando id quod apertum est, vel augetur, vel extenuatur; nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quoniam sic verba rem quae indicatur excedunt, ut voluntas loquentis, nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est, vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum Graeco nomine non solum Graecarum, vel etiam Latinarum litterarum magistri Yperbolen vocant, qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis litteris invenitur: ut est: Posuerunt in coelo os suum; et: Verticem capilli perambulantium in delictis suis: et multa hujusmodi, quae Scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est, locutionum modi. De quibus operosius disputarem, nisi evangelista terminante Evangelium suum, etiam ipse compellerer meum terminare sermonem.


Comments