TRACTATUS 47
10:14-21 qui sermonem dei nostri non solum libenter, sed etiam diligenter auditis, promissionis nostrae
procul dubio meministis. ipsa quippe lectio euangelica et hodie lecta est, quae lecta fuerat
proximo dominico die; propterea quoniam in quibusdam necessitatibus immorati, non potuimus
omnia discutere quae uestris sensibus debebamus. proinde quae iam dicta atque tractata sunt,
hodie non quaerimus, ne adhuc eadem repetendo, ad illa quae nondum dicta sunt peruenire
minime permittamur. nostis iam in nomine domini qui sit bonus pastor, et quemadmodum
pastores boni membra sint eius, et ideo pastor sit unus; nostis qui sit mercenarius ferendus; quis
lupus, et fures, et latrones cauendi; quae sint oues, quod sit ostium quo et oues ingrediuntur et
pastor; quomodo sit intellegendus ostiarius; nostis etiam quoniam quisquis non per ostium
intrauerit, fur est et latro, nec uenit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. haec omnia dicta,
sufficienter, quantum existimo, pertractata sunt. hodie debemus dicere, quantum adiuuat dominus
(quoniam ipse iesus christus saluator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem
bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret. si enim nemo pastor bonus est,
nisi qui per ostium intrat, et ipse est praecipue pastor bonus, et ipse est ostium, intellegere non
possum, nisi et ipsum per seipsum ad oues suas intrare, et uocem suam illis dare ut sequantur
eum, eas que intrantes et exeuntes pascua inuenire, quod est uita aeterna.
cito ergo dico. ego quaerens intrare ad uos, id est ad cor uestrum, christum praedico; si aliud
praedicem, per aliam partem conabor adscendere. christus itaque mihi ianua est ad uos; per
christum intro, non ad parietes uestros, sed ad corda uestra. per christum intro, christum in me
libenter audistis. quare christum in me libenter audistis? quia oues christi estis, sanguine christi
comparati estis. agnoscitis pretium uestrum, quod non a me datur, sed per me praedicatur. ille
quippe emit, qui pretiosum sanguinem fudit; pretiosus sanguis est illius sine peccato. fecit tamen
ipse etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium; nam si suorum
sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum
eius. itaque etiam quod ait: pastor bonus animam suam ponit pro ouibus, non ipse unus hoc fecit;
et tamen si illi qui fecerunt membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit. ipse enim potuit facere
sine illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit: sine me nihil potestis facere? hinc autem
ostendimus quod et alii fecerint, quia ipse apostolus iohannes, qui hoc quod audistis euangelium
praedicauit, in epistola sua dixit: sicut christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos
debemus animas pro fratribus ponere. debemus, dixit; debitores nos fecit qui primus exhibuit.
ideo quodam loco scriptum est: si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellege quae
apponuntur tibi; et mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare. mensa potentis
quae sit, nostis; ibi est corpus et sanguis christi; qui accedit ad talem mensam, praeparet talia. et
quid est, praeparet talia? quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus, ad
aedificandam plebem et asserendam fidem, animas pro fratribus ponere. ideo petro quem facere
uolebat pastorem bonum, non in ipso petro, sed in corpore suo ait: petre, amas me? pasce oues
meas. hoc semel, hoc iterum, hoc tertio usque ad eius tristitiam. et cum tantum interrogasset
dominus, quantum interrogandum esse iudicauit, ut ter confiteretur qui ter negauerat, et ei suas
oues pascendas tertio commendasset, ait illi: cum iunior esses, cingebas te, et ambulabas ubi
uolebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non uis. et
exposuit euangelista quid dominus dixerit: hoc autem inquit, dixit, significans qua morte
clarificaturus esset deum. ad hoc ergo pertinet; pasce oues meas, ut ponas animam tuam pro
ouibus meis.
iam illud quod ait: sicut nouit me pater, et ego agnosco patrem, quis nescit? ipse enim agnoscit
patrem per se, nos per illum. quia ipse per se agnoscit, nouimus; quia et nos per illum, etiam hoc
nouimus; quia et hoc per illum nouimus. ipse enim dixit: deum nemo uidit umquam, nisi
unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarrauit. ergo et nos per ipsum, quibus enarrauit.
item alibi ait: nemo nouit filium, nisi pater; neque patrem quisquam nouit, nisi filius, et cui
uoluerit filius reuelare. sicut ergo ipse per se nouit patrem, nos autem per illum nouimus patrem,
sic intrat in ouile per semetipsum, et nos per ipsum. ostium dicebamus per christum nos habere
ad uos; quare? quia christum praedicamus. nos christum praedicamus; et ideo per ostium
intramus. christus autem christum praedicat, quia seipsum praedicat, et ideo pastor per seipsum
intrat. lumen cum alia monstrat quae uidentur in lumine, numquid aliquo alio indiget ut
monstretur? lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. quaecumque intellegimus, intellectu
intellegimus; et ipsum intellectum unde, nisi intellectu, intellegimus? numquid sic oculo carnis et
alia uides et ipsum? quamuis enim uideant homines oculis suis, non tamen uident oculos suos.
oculus carnis alia uidet, se non potest; intellectus autem et alia intellegit, et seipsum. quomodo
intellectus uidet se, sic et christus praedicat se. si praedicat se, et praedicando intrat ad te, per se
intrat ad te. et ad patrem ipse est ostium; quia non est qua ueniatur ad patrem, nisi per ipsum.
unus enim deus et unus mediator dei et hominum, homo christus iesus. uerbo multa dicuntur;
haec ipsa quae dixi, utique uerbo dixi. si uelim dicere et ipsum uerbum, unde dico, nisi uerbo? ac
per hoc per uerbum et alia dicuntur, quae non sunt quod uerbum; et ipsum uerbum dici non
potest, nisi per uerbum. adiuuante domino exemplis abundauimus. tenete ergo quomodo dominus
iesus christus et ostium sit, et pastor: ostium pandendo se, pastor intrando per se. et quidem,
fratres, quod pastor est, dedit et membris suis; nam et petrus pastor, et paulus pastor, et ceteri
apostoli pastores, et boni episcopi pastores. ostium uero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse
proprium tenuit, qua intrent oues. denique paulus apostolus boni pastoris implebat officium,
quando christum praedicabat, quia per ostium intrabat. at ubi oues indisciplinatae coeperunt
facere schismata, et alia ostia sibi ponere, non qua intrarent ut congregarentur, sed qua errarent ut
diuiderentur, dicentes, alii: ego sum pauli; alii: ego sum cephae; alii: ego apollo; alii: ego christi;
expauescens ad eos qui dixerunt: ego sum pauli, tamquam clamans ad oues: miserae, qua itis?
non sum ostium. numquid paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine pauli baptizati
estis? qui uero dicebant: ego sum christi, inuenerant ostium.
de uno autem ouili et uno pastore, iam quidem assidue soletis audire; multum enim
commendauimus unum ouile, praedicantes unitatem, ut per christum omnes oues ingrederentur,
et donatum nulla sequeretur. uerumtamen unde hoc proprie dixerit dominus, satis apparet.
loquebatur enim apud iudaeos, missus autem fuerat ad ipsos iudaeos, non propter quosdam
immani odio pertinaces et perseuerantes in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit
oues suas; de quibus ait: non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus israel, nouerat etiam
eos in turba furentium, et praeuidebat in pace credentium. quid est ergo: non sum missus nisi ad
oues quae perierunt domus israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi
populo israel? ad gentes non perrexit ipse, sed misit; ad populum uero israel et misit, et uenit
ipse, ut qui contemnebant, maius iudicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibita. ipse
dominus ibi fuit, ibi matrem elegit, ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere uoluit; ibi sunt
uestigia eius, modo adorantur, ubi nouissime stetit, unde adscendit in caelum; ad gentes autem
misit. sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos uenit, sed misit ad nos, non nos
audisse uocem ipsius, sed uocem eorum quos misit. absit! pellatur ista cogitatio de cordibus
uestris; et in his quos misit ipse erat. ipsum paulum audi quem misit; ad gentes enim praecipue
paulum misit apostolum; et ait ipse paulus terrens non de se, sed de illo: an uultis accipere
experimentum eius qui in me loquitur christi? audite et ipsum dominum: et alias oues habeo, id
est, in gentibus, quae non sunt de hoc ouili, id est de populo israel; oportet me et illas adducere.
ergo et per suos non alter adducit. adhuc audi: uocem meam audient. ecce et per suos ipse
loquitur, et per eos quos mittit uox eius auditur. ut sit unum ouile et unus pastor. duobus istis
gregibus tamquam duobus parietibus, factus est lapis angularis. ergo et ostium est, et lapis
angularis; omnia per similitudinem, nihil horum proprie.
iam enim dixi, et commendaui uehementer, et qui capiunt sapiunt, immo qui sapiunt capiunt; et
qui nondum intellectu sapiunt, fide teneant quod intellegere nondum possent. per similitudinem
christus multa est quae per proprietatem non est. per similitudinem et petra est christus, et ostium
est christus, et lapis angularis est christus, et pastor est christus, et agnus est christus, et leo est
christus. quam multa per similitudines, et alia, quae commemorare longum est! si autem
proprietates discutias rerum quas uidere consuesti, nec petra est, quia durus et sine sensu non est;
nec ostium est, quia faber eum non fecit; nec lapis angularis est, quia non est ab structore
compositus; nec pastor est, quia custos ouium quadrupedum non est; nec leo est, quia fera non
est; nec agnus est, quia pecus non est. omnia ergo ista per similitudinem. quid ergo proprie? in
principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quid de homine qui
apparuit? et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis.
audi et cetera. propterea me pater diligit, inquit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam
eam. quid ait? propterea me pater diligit: quia morior ut resurgam. cum magno enim pondere
dictum est: ego. quia ego pono, inquit, pono animam meam. ego pono. quid est: ego pono? ego
illam pono: non glorientur iudaei; saeuire potuerunt, potestatem habere non potuerunt; saeuiant
quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid saeuiendo facturi sunt? una
responsione prostrati sunt; quando eis dictum est: quem quaeritis? dixerunt: iesum ; et ait eis: ego
sum; redierunt retro, et ceciderunt. qui ceciderunt ad unam uocem christi morituri, quid facient
sub uoce iudicaturi? ego, ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam. non
glorientur iudaei, quasi praeualuerint; ipse posuit animam suam. ego dormiui, dicit. nostis
psalmum: ego dormiui, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam dominus suscipiet me. modo
psalmus ipse lectus est, modo audiuimus: ego dormiui, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam
dominus suscipiet me. quid est: ego dormiui? quia uolui, dormiui. quid est: dormiui? mortuus
sum. nonne dormiuit, qui quando uoluit, de sepulcro tamquam de lecto surrexit? sed amat dare
gloriam patri, ut nos aedificet gloriam dare creatori. nam quod addidit: exsurrexi, quoniam
dominus suscipiet me, putatis hic quasi uirtutem eius defecisse, ut per potestatem suam mori
potuerit, per potestatem suam resurgere non potuerit? sic enim uidentur sonare uerba non
intentius intellecta: ego dormiui; id est, quia uolui, dormiui. et exsurrexi; quare? quia dominus
suscipiet me. quid enim, tu a teipso resurgere non ualeres? si non ualeres, non diceres: potestatem
habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. audi alio loco in
euangelio, quia non solum pater suscitauit filium, sed etiam filius seipsum. soluite, inquit,
templum hoc, et in triduo suscitabo illud. et euangelista: hoc autem, inquit, dicebat de templo
corporis sui. hoc enim suscitabatur quod moriebatur. nam uerbum non est mortuum, anima illa
non est mortua. si nec tua moritur, domini moreretur?
unde scio, inquis, si mea non moritur? a te non occidatur, et non moritur. quomodo, inquis, ego
possum occidere animam meam? ut alia peccata interim taceam: os quod mentitur, occidit
animam. quomodo, inquis, securus sum, quia non moritur? ipsum dominum audi dantem seruo
securitatem: nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. sed plane
quid ait? eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna. ecce quia
moritur, ecce quia non moritur. quid est mori ipsius? quid est mori carni tuae? mori carni tuae,
est amittere uitam suam; mori animae tuae, est amittere uitam suam. uita carnis tuae, anima tua;
uita animae tuae, deus tuus. quomodo moritur caro amissa anima, quae uita est eius, sic moritur
anima amisso deo, qui uita est eius. certe ergo immortalis est anima. plane immortalis, quia uiuit
et mortua. quod enim de uidua deliciosa dixit apostolus, etiam de anima, si deum suum amiserit,
dici potest: uiuens mortua est.
quomodo ergo ponit animam suam dominus? fratres, quaeramus hoc paulo adtentius. non nos
arctat hora quae solet die dominico; uacat nobis, hoc lucrentur qui ad uerbum dei etiam die
hodierna conueniunt. pono, inquit, animam meam. quis ponit? quam ponit? quid est christus?
uerbum et homo. nec sic homo ut sola caro; sed quia homo, constat ex carne et anima, totus
autem homo in christo. non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset;
pars quippe hominis melior est anima quam corpus. quia ergo totus homo in christo, quid est
christus? uerbum, inquam, et homo. quid est uerbum et homo? uerbum, anima et caro. tenete
hoc, quia non defuerunt heretici et in ista sententia, pulsi quidem iam olim a ueritate catholica;
sed tamen ut fures et latrones non intrantes per ostium, insidiari ouili non desinunt. apollinaristae
heretici dicti sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod christus non sit nisi uerbum et caro; animam
humanam non eum assumsisse contendunt. nam et aliqui eorum fuisse in christo animam, negare
non potuerunt. uidete absurditatem et insaniam non ferendam. animam irrationalem eum habere
uoluerunt, rationalem negauerunt; dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt hominis. sed illi
abstulerunt christo rationem, non tenendo rationem. absit hoc a nobis, in fide catholica nutritis
atque fundatis. ex hac ergo occasione admonuerim caritatem uestram, ut quomodo superioribus
lectionibus satis uos instruximus aduersus sabellianos et arianos: sabellianos qui dicunt: ipse est
pater qui filius; arianos qui dicunt: aliud est pater, aliud est filius, quasi non sint eiusdem
substantiae pater et filius; instruximus etiam, quantum meministis, et meminisse debetis, contra
hereticos photinianos, qui solum hominem christum sine deo esse dixerunt; contra manichaeos,
qui solum sine homine deum; ex hac occasione de anima instruamus uos et contra apollinaristas,
qui dicunt dominum nostrum iesum christum non habuisse animam humanam, id est animam
rationalem, animam intellegentem, animam, inquam, in qua distamus a pecore, quod homines
sumus.
quomodo ergo hic dixit dominus: potestatem habeo ponendi animam meam? quis ponit animam,
et iterum sumit eam? christus ex eo quod uerbum est, ponit animam, et sumit eam iterum? an ex
eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? an ex eo quod caro est, caro
animam ponit, et iterum sumit? tria proposui, omnia pertractemus, et hoc eligamus quod
conueniat regulae ueritatis. si enim dixerimus, quia uerbum dei posuit animam suam, et iterum
sumsit eam, metuendum est ne subintret praua cogitatio, et dicatur nobis: ergo aliquando anima
illa separata est a uerbo, et aliquando uerbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine
anima. uideo enim fuisse sine anima humana uerbum, sed cum in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. ex quo enim uerbum caro factum est, ut habitaret in
nobis, et susceptus est a uerbo homo, id est totus homo, anima et caro, quid fecit passio, quid
fecit mors, nisi corpus ab anima separauit? animam uero a uerbo non separauit. si enim mortuus
est dominus, immo quia mortuus est dominus (mortuus est enim pro nobis in cruce) sine dubio
caro ipsius exspirauit animam; ad tempus exiguum anima deseruit carnem, sed redeunte anima
resurrecturam. a uerbo autem animam separatam esse non dico. latronis animae dixit: hodie me
cum eris in paradiso. fidelem latronis animam non deserebat, et deserebat suam? absit! sed illius
ut dominus custodiuit, suam uero inseparabiliter habuit. si autem dixerimus quia ipsa se anima
posuit, et iterum ipsa se sumsit, absurdissimus sensus est; non enim quae a uerbo non erat
separata, a seipsa poterat separari.
dicamus ergo et quod uerum est, et quod facile intellegi potest. ecce homo quilibet non constans
ex uerbo et anima et carne, sed ex anima et carne; de isto homine interrogemus quomodo ponat
animam suam quicumque homo. an forte nullus homo ponit animam suam? potes mihi dicere:
nullus homo habet potestatem ponere animam suam, et iterum sumere eam. ponere animam suam
nisi posset homo, non diceret iohannes apostolus: sicut christus pro nobis animam suam posuit,
sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. ergo et nobis licet (si et nos impleamur uirtute
ipsius, quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratribus animas nostras. quando martyr
quilibet sanctus posuit pro fratribus animam suam, quis posuit, et quam posuit? hoc si
intellexerimus, ibi uidebimus quemadmodum a christo dictum sit: potestatem habeo ponendi
animam meam. o homo, paratus es pro christo mori? paratus, inquit. dicam hoc aliis uerbis.
paratus es pro christo animam tuam ponere? et ad ista uerba sic mihi respondet: paratus sum;
quomodo mihi responderat cum dicerem: paratus es mori. hoc ergo est ponere animam, quod est
mori. sed pro quo ibi est certamen? omnes enim homines quando moriuntur, ponunt animam; sed
non omnes pro christo ponunt. et nemo habet potestatem sumere quod posuerit; christus autem et
pro nobis posuit, et quando uoluit, posuit, et quando uoluit, sumsit. ponere ergo animam, mori
est. sic et apostolus petrus domino dixit: animam meam pro te ponam; id est, pro te moriar. carni
hoc tribue; caro ponit animam suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed
potestate inhabitantis carnem; caro ergo ponit animam suam exspirando. uide ipsum dominum in
cruce; sitio dixit; illi qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligauerunt arundini, et
apposuerunt ori eius; quod cum accepisset, ait: perfectum est; quid est: perfectum est? impleta
sunt omnia quae ante mortem futura de me fuerant prophetata. et quia potestatem habebat quando
uellet ponendi animam suam, posteaquam dixit: perfectum est, quid ait euangelista? et inclinato
capite tradidit spiritum. hoc est ponere animam. modo hic adtendat caritas uestra. inclinato capite
tradidit spiritum. quis tradidit? quem tradidit? spiritum tradidit, caro illum tradidit. quid est: caro
illum tradidit? caro illum emisit, caro illum exspirauit. ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum
fieri. quomodo est exsulare, extra solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri, sic exspirare, extra
spiritum fieri; qui spiritus anima est. cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima,
tunc homo ponere animam dicitur. quando christus animam posuit? quando uerbum uoluit.
principatus enim in uerbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando sumeret.
si ergo caro animam posuit, quomodo christus animam posuit? non enim caro christus? ita plane,
et caro christus, et anima christus, et uerbum christus; nec tamen tria haec tres christi, sed unus
christus. hominem interroga, et, de teipso fac gradum ad ea quae supra te sunt, et si nondum
intellegenda, saltem credenda. quomodo est enim unus homo anima et corpus, sic unus christus
uerbum et homo. uidete quid dixerim, et intellegite. anima et corpus duae res sunt, sed unus
homo; uerbum et homo duae res sunt, sed unus christus. ergo de homine quaere. ubi est paulus
apostolus modo? si quis respondeat: in requie cum christo, uerum dicit. item si quis respondeat:
romae in sepulcro, et ipse uerum dicit. illud mihi de anima, hoc de eius carne respondet. nec
tamen ideo duos dicimus apostolos paulos: unum qui requiescit in christo, alium qui positus est
in sepulcro; quamuis apostolum paulum dicamus uiuere in christo, eumdem que apostolum
paulum dicamus mortuum iacere in sepulcro. moritur aliquis, dicimus: bonus homo, fidelis
homo, in pace est cum domino; et continuo: eamus ad exsequias ipsius, et sepeliamus illum. eum
sepulturus es quem iam dixeras in pace esse cum deo, cum aliud sit anima quae immortaliter
uiget, aliud corpus quod corruptibiliter iacet. sed ex quo consortium carnis et animae hominis
nomen accepit, iam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen hominis tenuit.
nemo ergo titubet, quando audit dominum dixisse: pono animam meam, et iterum sumo eam.
ponit eam caro, sed ex potestate uerbi; sumit eam caro, sed ex potestate uerbi. et ipse dominus
christus dictus est sola caro. quomodo, inquit, probas? audeo dicere, et sola caro christi dictus est
christus. credimus certe non in solum deum patrem, sed et in iesum christum filium eius unicum
dominum nostrum; modo totum dixi, in iesum christum filium eius unicum dominum nostrum.
totum ibi intellege, et uerbum, et animam, et carnem. sed utique confiteris etiam illud quod habet
eadem fides, in eum christum te credere qui crucifixus est et sepultus. ergo etiam sepultum
christum esse non negas; et tamen sola caro sepulta est. si enim erat ibi anima, non erat mortuus;
si autem uera mors erat, ut eius uera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulcro; et tamen
sepultus est christus. ergo christus erat etiam sine anima caro, quia non est sepulta nisi caro. disce
hoc etiam in apostolicis uerbis. hoc sentite, inquit, in uobis, quod et in christo iesu; qui cum in
forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. quis, nisi christus iesus , quantum
adtinet ad id quod est uerbum, deus apud deum? uide autem quod sequitur: sed semetipsum
exinaniuit formam serui accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo.
et hoc quis, nisi idem ipse christus iesus ? sed hic iam omnia sunt, et uerbum in forma dei, quae
accepit formam serui; et anima et caro in forma serui, quae accepta est a forma dei. humiliauit
semetipsum, factus obediens usque ad mortem. iam in morte sola caro est a iudaeis occisa. si
enim discipulis dixit: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere,
numquid in ipso potuerunt plus quam corpus occidere? et tamen carne occisa christus occisus est.
ita cum caro animam posuit, christus animam posuit; et cum caro, ut resurgeret, animam sumsit,
christus animam sumsit. nec tamen potestate carnis hoc factum est; sed eius qui et animam et
carnem, ubi haec adimplerentur, assumsit.
hoc, inquit, mandatum accepi a patre meo. uerbum non uerbo accepit mandatum, sed in uerbo
unigenito patris est omne mandatum. cum autem dicitur filius a patre accipere quod
substantialiter habet, quomodo dictum est: sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit filio
habere uitam in semetipso, cum filius ipse sit uita; non potestas minuitur, sed generatio eius
ostenditur. quoniam pater non quasi ei filio qui imperfectus est natus, aliquid addidit; sed ei
quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit. ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit
inaequalem. sed haec loquente domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebrae eam non
comprehendebant. dissensio iterum facta est inter iudaeos propter sermones hos. dicebant autem
multi ex ipsis: daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? istae fuerunt densissimae
tenebrae. alii dicebant: haec uerba non sunt daemonium habentis; numquid daemonium potest
caecorum oculos aperire? iam istorum oculi coeperant aperiri.
TRACTATUS 48
10:22-42 quod iam commendaui dilectioni uestrae, stabiliter meminisse debetis, sanctum iohannem
euangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo uesci. quisquis autem ad sumendum
solidum cibum uerbi dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et uerbum quod
intellegere non potest, credere non cunctetur. fides enim meritum est, intellectus praemium. in
ipso labore intentionis desudat acies mentis nostrae, ut ponat sordiculas nebulae humanae, et
serenetur ad uerbum dei. non ergo recusetur labor, si adest amor; nostis enim quoniam qui amat
non laborat. omnis enim labor non amantibus grauis est. si tantos labores cum auaris portat
cupiditas, nobis cum non portat caritas?
euangelium intendite: facta sunt autem encaenia in ierosolymis. encaenia festiuitas erat
dedicationis templi. graece enim kainon~g dicitur nouum. quandocumque nouum aliquid fuerit
dedicatum, encaenia uocantur. iam et usus habet hoc uerbum; si quis noua tunica induatur,
encaeniare dicitur. illum enim diem quo templum dedicatum est, iudaei solemniter celebrabant;
ipse dies festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est dominus.
hiems erat. et ambulabat iesus in templo in porticu salomonis. circumdederunt ergo eum iudaei,
et dicebant ei: quousque animam nostram tollis? si tu es christus, dic nobis palam. non ueritatem
desiderabant, sed calumniam praeparabant. hiems erat, et frigidi erant; ad illum enim diuinum
ignem accedere pigri erant. sed accedere est credere; qui credit, accedit; qui negat, recedit. non
mouetur anima pedibus, sed affectibus. friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi
cupiditate. longe aberant, et ibi erant; non accedebant credendo, et premebant persequendo.
quaerebant audire a domino: ego sum christus, et fortasse de christo secundum hominem
sapiebant. praedicauerunt prophetae christum; sed diuinitatem christi et in prophetis et in ipso
euangelio nec heretici intellegunt; quanto minus iudaei, quamdiu uelamen est super cor eorum?
denique quodam loco sciens dominus iesus eos de christo secundum hominem sapere, non
secundum deum, secundum id quod homo erat, non secundum id quod deus etiam assumto
homine permanebat, ait illis: quid uobis uidetur de christo? cuius filius est? responderunt
secundum opinationem suam: dauid. sic enim legerant, et hoc solum tenebant, quia diuinitatem
eius legebant, sed non intellegebant. dominus autem ut eos suspenderet ad quaerendam eius
diuinitatem, cuius contemnebant infirmitatem, respondit eis: quomodo ergo dauid in spiritu dicit
eum dominum, dicens: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos
tuos sub pedibus tuis? si ergo dauid in spiritu dicit eum dominum, quomodo filius eius est? non
negauit, sed interrogauit. ne quis hoc cum audierit, putet quod dominus iesus negauerit se filium
esse dauid. filium dauid dominus christus si se negaret, caecos sic eum inuocantes non
illuminaret. transibat enim aliquando, et duo caeci sedentes iuxta uiam clamauerunt: miserere
nostri, fili dauid. qua uoce audita, misertus est; stetit, sanauit, lumen dedit, quia nomen agnouit.
dicit et apostolus paulus: qui factus est ei ex semine dauid secundum carnem; et ad timotheum:
memor esto iesum christum resurrexisse a mortuis ex semine dauid secundum euangelium
meum. quia de semine dauid originem maria uirgo ducebat, inde dominus de semine dauid.
hoc pro magno iudaei a christo quaerebant, ut si diceret: ego sum christus, secundum quod illi
solum sapiebant de semine dauid, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. plus est
quod eis respondit; illi de filio dauid uolebant calumniari, ille filium dei se esse respondit. et
quomodo? audite: respondit eis iesus : loquor uobis, et non creditis; opera quae ego facio in
nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me; sed uos non creditis, quia non estis ex
ouibus meis. iam supra didicistis quae sint oues; estote oues! oues credendo sunt, oues pastorem
sequendo sunt, oues redemtorem non contemnendo sunt, oues per ostium intrando sunt, oues
exeundo et pascua inueniendo sunt, oues uita aeterna perfruendo sunt. quomodo ergo istis dixit:
non estis ex ouibus meis? quia uidebat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad
uitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos.
oues meae uocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me; et ego uitam aeternam do eis.
ecce sunt pascua. si recolitis, superius dixerat: et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet.
ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic
fideles de corpore exeamus; sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua inuenire possimus.
bona pascua, uita aeterna dicitur; ibi nulla herba arescit, totum uiret, totum uiget. solet quaedam
herba dici semper uiua; ibi solum uiuere inuenitur. uitam aeternam, inquit, dabo eis, ouibus meis.
uos calumnias propterea quaeritis, quia de uita praesenti cogitatis.
et non peribunt in aeternum; subaudis, tamquam eis dixerit: uos peribitis in aeternum, quia non
estis ex ouibus meis. non rapiet eas quisquam de manu mea. intentius accipite: pater meus quod
dedit mihi, maius est omnibus. quid potest lupus? quid potest fur et latro? non perdunt nisi ad
interitum praedestinatos. de illis autem ouibus, de quibus dicit apostolus: nouit dominus qui sunt
eius, et: quos praesciuit, ipsos et praedestinauit; quos autem praedestinauit, ipsos et uocauit; quos
autem uocauit, illos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit, de ouibus istis
nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. securus est de numero earum, qui pro eius nouit
quod dedit. et hoc est quod ait: non rapiet eas quisquam de manu mea, et item ad patrem: pater
meus quod dedit mihi, maius est omnibus. quid dedit filio pater maius omnibus? ut ipse illi esset
unigenitus filius. quid est ergo: dedit? iam erat cui daret, an gignendo dedit? nam si erat cui daret
ut filius esset, aliquando erat, et filius non erat. absit ut aliquando dominus christus fuerit, et
filius non fuerit. de nobis hoc dici potest; aliquando filii hominum eramus, filii dei non eramus.
nos enim filios dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. et non est ut dicas: non erat
antequam natus erat; numquam enim non natus erat, qui patri coaeternus erat. qui sapit capiat;
qui non capit credat, nutriatur, et capiet. uerbum dei semper cum patre, et semper uerbum; et quia
uerbum, ideo filius. semper ergo filius, et semper aequalis. non enim crescendo, sed nascendo
aequalis est, qui semper natus est de patre filius, de deo deus, de aeterno coaeternus. pater autem
non de filio deus; filius de patre deus; ideo pater filio gignendo dedit ut deus esset, gignendo
dedit ut sibi coaeternus esset, gignendo dedit ut aequalis esset. hoc est quod maius est omnibus.
quomodo uita filius, et habens uitam filius? quod habet hoc est; tu aliud es, aliud habes. uerbi
gratia, habes sapientiam; numquid tu es ipsa sapientia? denique quia non es tu ipse quod habes, si
amiseris quod habes, redis ut non habeas; et aliquando resumis, aliquando amittis. quomodo
oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem, aperitur et capit, clauditur et amittit. non
sic est deus dei filius, non sic est uerbum patris; non sic est uerbum quod non sonando transit,
sed nascendo manet. sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciat que sapientes; sic habet
uitam, ut sit ipse uita, faciat que uiuentes. hoc est quod maius est omnibus. adtendit iohannes ipse
euangelista caelum et terram, uolens dicere de filio dei; adtendit, et transcendit. cogitauit supra
caelum millia exercitus angelorum, cogitauit et transcendit uniuersam, sicut aquila nubes, sic sua
mente creaturam; transcendit magna omnia, peruenit ad illud quod maius est omnibus, et dixit: in
principio erat uerbum. sed quia ille cuius est uerbum non est de uerbo, uerbum autem de illo est
cuius est uerbum, ideo ait: quod dedit mihi pater, id est, ut sim uerbum eius, ut sim unigenitus
filius eius, ut sim splendor lucis eius, maius est omnibus. ideo nemo rapit, inquit, oues meas de
manu mea. nemo potest rapere de manu patris mei.
de manu mea, et de manu patris mei: quid est hoc: nemo rapit de manu mea, et: nemo rapit de
manu patris mei? utrum una manus est patris et filii, an forte ipse filius manus est patris sui? si
manum intellegamus potestatem, una est patris et filii potestas, quia una est diuinitas; si autem
manum intellegamus, sicut dictum est per prophetam: et brachium domini cui reuelatum est,
manus patris ipse est filius. quod non ita dictum est, tamquam deus habeat humanam formam, et
quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. nam solent et homines dicere
manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod uolunt. aliquando et ipsum opus hominis,
manus hominis dicitur quod fit per manum; sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id
quod scripsit agnoscit. cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum
habet in sui corporis membris, quanto magis non uno modo intellegendum est cum legitur manus
dei, cui forma corporis nulla est? ac per hoc melius hoc loco manum patris et filii intellegimus
potestatem patris et filii, ne forte cum hic manum patris ipsum filium dictum acceperimus,
incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius filii quaerere filium, quem similiter credat christi manum.
ergo: nemo rapit de manu patris mei; hoc est: nemo rapit mihi.
sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: ego et pater unum sumus. huc usque iudaei tolerare
potuerunt; audierunt: ego et pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides
cucurrerunt. tulerunt lapides, ut lapidarent eum. dominus quia non patiebatur quod nolebat pati,
et non est passus nisi quod uoluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. sustulerunt
lapides iudaei, ut lapidarent illum. respondit eis iesus : multa bona opera ostendi uobis ex patre
meo, propter quod eorum opus me lapidatis? et illi responderunt: de bono opere non lapidamus
te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum deum. ad illud hoc responderunt
quod dixerat: ego et pater unum sumus. ecce iudaei intellexerunt quod non intellegunt ariani.
ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici: ego et pater unum sumus, nisi ubi
aequalitas est patris et filii.
dominus autem uidete quid responderit tardis. uidit eos non ferre splendorem ueritatis, et eum
temperauit in uerbis. nonne scriptum est in lege uestra, id est, uobis data, quia ego dixi: dii estis?
deus dicit per prophetam in psalmo hominibus: ego dixi: dii estis. et legem appellauit dominus
generaliter omnes illas scripturas; quamuis alibi specialiter dicat legem, a prophetis eam
distinguens; sicuti est; lex et prophetae usque ad iohannem; et, in his duobus praeceptis tota lex
pendet et prophetae. aliquando autem in tria distribuit easdem scripturas, ubi ait: oportebat
impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. nunc uero psalmos etiam
legis nomine nuncupauit, ubi scriptum est: ego dixi: dii estis. si illos dixit deos ad quos sermo dei
factus est, et non potest solui scriptura: quem pater sanctificauit et misit in mundum, uos dicitis:
quia blasphemas, quia dixi: filius dei sum? si sermo dei factus est ad homines ut dicerentur dii,
ipsum uerbum dei quod est apud deum, quomodo non est deus? si per sermonem dei fiunt
homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est deus? si lumina illuminata dii sunt,
lumen quod illuminat non est deus? si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde
calefiunt non est deus? accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios dei numeraris; si recedis a
lumine, obscuraris, et in tenebris computaris; illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non
recedit a se. si ergo uos deos facit sermo dei, quomodo non est deus uerbum dei? pater ergo
sanctificauit filium suum, et misit in mundum. forte aliquis dicat: si pater eum sanctificauit, ergo
aliquando non erat sanctus? sic sanctificauit, quomodo genuit. ut enim sanctus esset, gignendo ei
dedit, quia sanctum eum genuit. nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum, quomodo
dicimus deo patri: sanctificetur nomen tuum.
si non facio opera patris mei, nolite mihi credere; si autem facio, et si mihi non uultis credere,
operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est pater, et ego in illo. non sic dicit filius:
in me est pater, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. si enim bene cogitemus, in deo
sumus; et si bene uiuamus, deus in nobis est; fideles participantes eius gratiam, illuminati ab
ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. sed non sic unigenitus filius: ille in patre, et pater in illo,
tamquam aequalis in eo cui est aequalis. denique nos aliquando possumus dicere: in deo sumus,
et deus in nobis; ego et deus unum sumus, numquid possumus dicere? in deo es, quia deus te
continet; deus est in te, quia templum dei factus es; sed numquid quia in deo es, et deus est in te,
potes dicere: qui me uidet, deum uidet; quomodo unigenitus dixit: qui me uidit, uidit et patrem;
et: ego et pater unum sumus? agnosce proprium domini, et munus serui. proprium domini, est
aequalitas patris; munus serui, est participatio saluatoris. quaerebant ergo eum adprehendere.
utinam adprehenderent, sed credendo et intellegendo, non saeuiendo et occidendo. nam modo,
fratres mei, quando talia loquor, infirmus fortia, paruus magna, fragilis solida, et uos tamquam ex
eadem massa unde sum et ego, et ego ipse qui uobis loquor, simul omnes adprehendere uolumus
christum. quid est adprehendere? intellexisti, adprehendisti. sed non sic iudaei: tu adprehendisti
ut habeas, illi adprehendere uolebant ut non haberent. et quia sic uolebant adprehendere, quid eis
fecit? exiit de manibus eorum. non eum adprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt.
uerbum caro factum est, sed non erat uerbo magnum, eicere carnem suam de manibus carnis.
mente uerbum adprehendere, hoc est christum recte adprehendere.
et abiit iterum trans iordanem, in eum locum ubi erat iohannes baptizans primum, et mansit ibi.
et multi uenerunt ad eum, et dicebant: quia iohannes quidem signum fecit nullum. meministis
uobis dictum de iohanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat. quid ergo isti apud se
dixerunt: iohannes signum fecit nullum? nullum, inquiunt, miraculum ostendit iohannes: non
daemonia fugauit, non expulit febrem, non caecos illuminauit, non mortuos suscitauit, non tot
millia hominum de quinque uel septem panibus pauit, non supra mare ambulauit, non uentis et
fluctibus imperauit; nihil horum fecit iohannes; et totum quidquid dicebat, huic testimonium
perhibebat. per lucernam ueniamus ad diem. iohannes nullum signum fecit. omnia autem
quaecumque dixit iohannes de hoc, uera erant. ecce qui adprehenderunt, non quomodo iudaei.
iudaei uolebant adprehendere discedentem, adprehenderunt isti permanentem. denique quid
sequitur? et multi crediderunt in eum.
TRACTATUS 49
11:1-54 inter omnia miracula quae fecit dominus noster iesus christus, lazari resurrectio praecipue
praedicatur. sed si adtendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. ille suscitauit
hominem, qui fecit hominem; ipse enim est unicus patris, per quem, sicut nostis, facta sunt
omnia. si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot
quotidie nascantur per illum? plus est homines creare quam resuscitare. dignatus est tamen et
creare et resuscitare: creare omnes, resuscitare quosdam. nam cum multa fecisset dominus iesus ,
non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus iohannes euangelista testatur multa dominum
christum et dixisse et fecisse quae scripta non sunt; electa sunt autem quae scriberentur, quae
saluti credentium sufficere uidebantur. audisti enim quia dominus iesus mortuum suscitauit;
sufficit tibi ut scias quia si uellet, omnes mortuos suscitaret. et hoc quidem sibi ad finem saeculi
reseruauit. nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro,
ueniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient uocem eius et
procedent. resuscitauit putentem, sed tamen in cadauere putente adhuc erat forma membrorum;
ille in nouissimo die ad unam uocem cineres est restituturus in carnem. sed oportebat ut modo
aliqua faceret, quibus datis uelut suae uirtutis indiciis credamus in eum, et ad illam
resurrectionem praeparemur, quae erit ad uitam, non ad iudicium. ita quippe ait: ueniet hora
quando omnes qui in monumentis sunt, audient uocem eius: et procedent qui bene fecerunt, ad
resurrectionem uitae; qui male egerunt, ad resurrectionem iudicii.
tres tamen mortuos a domino resuscitatos in euangelio legimus, et forte non frustra. domini
quippe facta non sunt tantummodo facta, sed signa. si ergo signa sunt, praeter id quod mira sunt,
aliquid profecto significant; quorum factorum significationem inuenire, aliquanto est operosius,
quam ea legere uel audire. admirantes audiebamus, tamquam magni miraculi spectaculo ante
nostros oculos constituto, cum euangelium legeretur, quemadmodum reuixerit lazarus. si
adtendamus mirabiliora opera christi, omnis qui credit, resurgit; si adtendamus omnes, et
intellegamus detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. sed mortem carnis omnis homo
timet, mortem animae pauci. pro morte carnis quae sine dubio quandoque uentura est, curant
omnes ne ueniat; inde est quod laborant. laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne
peccet homo in aeternum uicturus. et cum laborat ne moriatur, sine causa laborat; id enim agit ut
multum mors differatur, non ut euadatur; si autem peccare nolit, non laborabit, et uiuet in
aeternum. o si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores
uitae permanentis, quales sunt homines amatores uitae fugientis! quid non facit homo sub mortis
periculo constitutus? gladio impendente ceruicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde
uiuerent, reseruabant. quis non continuo prodidit ne percuteretur? et post proditionem fortasse
percussus est. quis non, ut uiueret, continuo perdere uoluit unde uiueret, eligens uitam
mendicantem quam celerem mortem? cui dictum est: nauiga ne moriaris, et distulit? cui dictum
est: labora ne moriaris, et piger fuit? leuia deus iubet, ut in aeternum uiuamus, et obedire
neglegimus. non tibi deus dicit: perde quidquid habes, ut uiuas exiguo tempore in labore
sollicitus; sed: da pauperi unde habes, ut uiuas semper sine labore securus. accusant nos amatores
uitae temporalis, quam nec cum uolunt, nec quamdiu uolunt habent; et nos inuicem non
accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capessendam uitam aeternam, quam si uoluerimus
habebimus, cum habuerimus non amittemus; hanc autem mortem quam timemus, etiamsi
noluerimus, habebimus.
si ergo dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in
aeternum, bene intellegimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitauit, aliquid significare et
figurare de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitauit filiam archisynagogi
adhuc in domo iacentem; resuscitauit iuuenem filium uiduae extra portas ciuitatis elatum;
resuscitauit lazarum sepultum quatriduanum. intueatur quisque animam suam; si peccat, moritur;
peccatum, mors est animae. sed aliquando in cogitatione peccatur. delectauit quod malum est,
consensisti, peccasti; consensio illa occidit te; sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum
processit in factum. talem animam resuscitare se significans dominus, resuscitauit illam puellam
quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua iacebat, quasi peccatum latebat. si autem non
solum malae delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti, quasi mortuum extra
portam extulisti; iam foris es, et mortuus elatus es. tamen et ipsum dominus resuscitauit, et
reddidit uiduae matri suae. si peccasti, paeniteat te! et resuscitat te dominus, et reddet ecclesiae
matri tuae. tertius mortuus est lazarus. est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur.
aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. qui peccat et continuo corrigitur,
cito reuiuiscit; quia nondum est implicatus consuetudine, non est sepultus. qui autem peccare
consueuit, sepultus est, et bene de illo dicitur: fetet; incipit enim habere pessimam famam,
tamquam odorem teterrimum. tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. dicis ei: noli
facere. quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis
praegrauatur? nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit uirtus christi. nouimus, uidimus,
quotidie uidemus homines, pessima consuetudine permutata uiuere melius, quam uiuunt qui
reprehendebant. detestabaris hominem; ecce ipsa soror lazari (si tamen ipsa est quae pedes
domini unxit unguento, et tersit capillis suis quos lauerat lacrymis) melius suscitata est quam
frater eius: de magna malae consuetudinis mole est liberata. erat enim famosa peccatrix; et de illa
dictum est: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. uidemus multos, nouimus
multos; nemo desperet, nemo de se praesumat. et desperare malum est, et de se praesumere. sic
noli desperare, ut eligas de quo debeas praesumere.
ergo et lazarum dominus suscitauit. audistis qualem, id est, quid significet lazari resurrectio.
legamus itaque iam; et quoniam multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis
non quaeramus, ut necessaria pertractemus. erat autem quidam languens, lazarus a bethania, de
castello mariae et marthae sororum eius. in superiore lectione meministis quod dominus exiit de
manibus eorum qui lapidare illum uoluerant, et discessit trans iordanem ubi iohannes baptizabat.
ibi ergo domino constituto, infirmabatur in bethania lazarus, quod castellum erat proximum
ierosolymis.
maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater
lazarus infirmabatur. miserunt ergo sorores eius ad eum, dicentes. iam intellegimus quo miserunt,
ubi erat dominus, quoniam absens erat, trans iordanem scilicet, miserunt ad dominum, nuntiantes
quod aegrotaret frater earum, ut si dignaretur ueniret, et eum ab aegritudine liberaret. ille distulit
sanare, ut posset resuscitare. quid ergo renuntiauerunt sorores eius? domine, ecce quem amas
infirmatur. non dixerunt: ueni; amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. non ausae sunt dicere:
ueni, et sana; non ausae sunt dicere: ibi iube, et hic fiet. cur enim non et istae, si fides illius
centurionis inde laudatur? ait enim: non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic
uerbo, et sanabitur puer meus. nihil horum istae, sed tantummodo: domine, ecce quem amas
infirmatur. sufficit ut noueris; non enim amas, et deseris. dicit aliquis: quomodo per lazarum
peccator significabatur, et a domino sic amabatur? audiat eum dicentem: non ueni uocare iustos,
sed peccatores. si enim peccatores deum non amaret, de caelo ad terras non descenderet.
audiens autem iesus , dixit eis: infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria dei, ut
glorificetur filius dei. talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. hoc ergo ait: non
est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem, sed potius ad miraculum, quo facto
crederent homines in christum, et uitarent ueram mortem. sane uidete quemadmodum tamquam
ex obliquo dominus deum se dixit, propter quosdam qui negant filium deum esse. nam sunt
heretici qui hoc negant, quod filius dei sit deus. ecce audiant: infirmitas haec, inquit, non est ad
mortem, sed pro gloria dei. qua gloria? cuius dei? audi quod sequitur: ut glorificetur filius dei.
infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per
eam. per quam? per illam infirmitatem.
diligebat autem iesus martham, et sororem eius mariam, et lazarum. ille languens, illae tristes,
omnes dilecti; sed diligebat eos et languentium saluator, immo etiam mortuorum suscitator, et
tristium consolator. ut ergo audiuit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus
diebus. nuntiauerunt ergo illi, mansit illic ille; tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum
compleretur. non frustra, nisi quia forte, immo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod
sacramentum.
deinde post haec dicit iterum discipulis suis: eamus in iudaeam, ubi pene fuerat lapidatus, qui
propterea inde discessisse uidebatur, ne lapidaretur. discessit enim ut homo; sed in redeundo
quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. eamus, inquit, in iudaeam. deinde hoc dicto,
uidete quemadmodum discipuli territi fuerint. dicunt ei discipuli: rabbi, nunc quaerebant te iudaei
lapidare, et iterum uadis illuc? respondit iesus : nonne duodecim sunt horae diei? quid sibi uult
ista responsio? illi dixerunt: modo te lapidare uolebant iudaei, et iterum illuc uadis, ut te
lapident? et dominus: nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulauerit in die, non offendit,
quia lucem huius mundi uidet; si autem ambulauerit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. de
die quidem locutus est sed in nostra intellegentia quasi adhuc nox est. inuocemus diem, ut
expellat noctem, et cor lumine illustret. quid enim dominus dicere uoluit? quantum mihi uidetur,
quantum sublucet altitudo profunditas que sententiae, redarguere uoluit illorum dubitationem et
infidelitatem. uoluerunt enim consilium dare domino ne moreretur, qui uenerat mori, ne ipsi
morerentur. sic etiam quodam alio loco petrus sanctus diligens dominum, sed adhuc non plene
intellegens cur uenisset, timuit ne moreretur, et uitae displicuit, id est, ipsi domino; nam cum
indicaret discipulis quod esset ierosolymis passurus a iudaeis, respondit petrus inter ceteros, et
ait: absit a te, domine, propitius tibi esto, non fiet istud. et continuo dominus: redi post me,
satanas, non enim sapis quae dei sunt, sed quae hominum. et paulo ante confitens filium dei
laudem meruerat; audierat enim: beatus es, simon bar iona, quia non tibi reuelauit caro et
sanguis, sed pater meus qui in caelis est. cui dixerat: beatus es, illi dicit: redi retro, satanas, quia
beatus a se non erat. sed unde? quia non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui in
caelis est. ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. non quia pater ego, sed quia omnia quae
habet pater, mea sunt. si beatus de ipsius domini, satanas de cuius? ibi dicit; rationem quippe
reddidit beatitudinis, ut diceret: non caro et sanguis tibi reuelauit hoc, sed pater meus qui in caelis
est; haec est causa beatitudinis tuae. quod uero dixi: redi post me, satanas, audi etiam huius rei
causam: non enim sapis quae dei sunt, sed quae sunt hominis. nemo ergo se palpet: de suo
satanas est, de dei beatus est. quid est enim de suo, nisi de peccato suo? tolle peccatum, quod est
tuum? iustitia, inquit, de meo est. quid enim habes quod non accepisti? cum ergo uellent dare
consilium homines deo, discipuli magistro, serui domino, aegroti medico, corripuit eos, et ait:
nonne duodecim horae sunt diei? si quis ambulauerit in die, non offendit. me sequimini, si non
uultis offendere; nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. quo ergo
pertinet: nonne duodecim horae sunt diei? quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos
elegit. si ego sum, inquit, dies, et uos horae, numquid horae diei consilium dant? horae diem
sequuntur, non dies horas. si ergo illi horae, quid ibi iudas? et ipse inter duodecim horas? si hora
erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? sed dominus in hoc uerbo non
ipsum iudam, sed successorem ipsius praeuidebat. iuda enim cadente successit matthias, et
duodenarius numerus mansit. non ergo frustra duodecim discipulos elegit dominus, nisi quia ipse
spiritalis est dies. sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die,
horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. hoc ergo ait de
compendio: me sequimini, si non uultis offendere.
et post hoc dicit eis: lazarus amicus noster dormit; sed uado, ut a somno excitem eum. uerum
dixit. sororibus mortuus erat, domino dormiebat. hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non
poterant; nam dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas
dormientem de lecto. ergo secundum potentiam suam dixit dormientem; quia et alii mortui dicti
sunt in scripturis saepe dormientes, sicut apostolus dicit: de dormientibus autem nolo uos
ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. ideo et ipse
dormientes appellauit, quia resurrecturos praenuntiauit. dormit ergo omnis mortuus, et bonus et
malus. sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque uideat in
somnis: alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia, ita ut euigilans dormire timeat, ne ad ipsa
iterum redeat, sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. et interest
quali custodia quisque recipiatur, ad iudicem postea producendus. nam et receptiones in custodia
pro meritis causarum adhibentur; alios iubentur custodire lictores, humanum et mite officium
atque ciuile; alii traduntur optionibus; alii mittuntur in carcerem; et in ipso carcere non omnes,
sed pro meritis grauiorum causarum in ima carceris contruduntur. sicut ergo diuersae custodiae
agentium in officio, sic diuersae custodiae mortuorum, et diuersa merita resurgentium. receptus
est pauper, receptus est diues; sed ille in sinum abrahae; ille ubi sitiret, et guttam non inueniret.
habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam caritatem uestram, habent omnes
animae, cum de saeculo exierint, diuersas receptiones suas. habent gaudium bonae, malae
tormenta. sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum
tormenta grauiora, quando cum corpore torquebuntur. recepti sunt in pace sancti patriarchae,
prophetae, apostoli, martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod
promisit deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumtio, uita aeterna cum
angelis. hoc omnes simul accepturi sumus; nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea
dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. priores acceperunt patriarchae; uidete ex quo
requiescunt; posteriores prophetae, recentius apostoli, multo recentiores sancti martyres, quotidie
boni fideles. et alii in ista requie iamdiu sunt, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec
recenti tempore. cum uero ab hoc somno euigilabunt, simul omnes quod promissum est accepturi
sunt.
lazarus amicus noster dormit; sed uado, ut a somno excitem eum. dixerunt ergo discipuli,
quomodo intellexerunt, sic responderunt: domine, si dormit, saluus erit. solet enim esse somnus
aegrotantium salutis indicium. dixerat autem iesus de morte eius; illi autem putauerunt quod de
dormitione somni diceret. tunc ergo dixit eis iesus manifeste. subobscure enim dixerat: dormit;
ait ergo manifeste: lazarus mortuus est; et gaudeo propter uos, ut credatis, quia non eram ibi. et
scio quia mortuus est, et non ibi eram; aeger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. sed quid lateret
eum qui creauerat, et ad cuius manus anima morientis exierat? hoc est quod ait: gaudeo propter
uos, ut credatis, quia non ibi eram, ut iam inciperent admirari, quia dominus potuit dicere
mortuum, quod nec uiderat nec audierat. ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum
discipulorum qui in eum iam crediderant, miraculis aedificabatur fides; non ut ea quae non erat,
esse inciperet, sed ut ea quae iam esse coeperat, cresceret; quamuis tali uerbo usus sit, quasi tunc
credere inciperent. non enim ait: gaudeo propter uos, ut fides uestra augeatur, siue firmetur; sed
ait: ut credatis, quod intellegendum est, ut amplius robustius que credatis.
sed eamus ad eum. dixit ergo thomas, qui dicitur didymus, ad condiscipulos: eamus et nos, et
moriamur cum illo. uenit itaque iesus , et inuenit eum quatuor dies iam in monumento habentem.
de quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura scripturarum, quae pro
diuersitate intellegentium, multos sensus pariunt. dicamus et nos quid nobis uideatur significare
mortuus quatriduanus. quomodo enim in illo caeco intellegimus quodammodo humanum genus,
sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus; diuersis enim modis una res significari
potest. homo quando nascitur, iam cum morte nascitur, quia de adam peccatum trahit. unde dicit
apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. ecce habes unum diem mortis, quod homo
trahit de mortis propagine. deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat
naturalem, quam omnes habent in corde fixam: quod tibi non uis fieri, alii ne feceris. numquid
hoc de paginis discitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? furtum uis pati? utique non
uis. ecce lex in corde tuo: quod non uis pati, facere noli. et hanc legem transgrediuntur homines:
ecce alter dies mortis. data est lex etiam diuinitus per famulum dei moysen; dictum est illic: non
occides; non moechaberis; non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem; non
concupisces rem proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui. ecce lex scripta est, et ipsa
contemnitur; ecce tertius dies mortis. quid restat? uenit et euangelium, praedicatur regnum
caelorum, diffamatur ubique christus, minatur gehennam, uitam promittit aeternam, et ipsa
contemnitur. transgrediuntur homines euangelium: ecce quartus dies mortis. merito iam putet.
numquid et talibus est neganda misericordia? absit. etiam ad tales dominus excitandos non
dedignatur accedere.
multi autem ex iudaeis uenerant ad martham et mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
martha ergo ut audiuit quia iesus uenit, occurrit illi; maria autem domi sedebat. dixit ergo martha
ad iesum : domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia
quaecumque poposceris a deo, dabit tibi deus. non dixit: sed et modo rogo te ut resuscites fratrem
meum. unde enim sciebat, si fratri eius resurgere utile fuerit? hoc tantum dixit: scio quia potes, si
uis facis; utrum enim facias, iudicii tui est, non praesumtionis meae. sed et nunc scio quia
quaecumque poposceris a deo, dabit tibi deus.
dicit illi iesus : resurget frater tuus. hoc ambiguum fuit. non enim ait: modo resuscito fratrem
tuum; sed: resurget frater tuus. dicit ei martha: scio quia resurget in resurrectione, in nouissima
die. de illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. dicit ei iesus : ego sum resurrectio.
dicis: resurget frater meus in nouissima die; uerum est! sed per quem tunc resurget, potest et
modo, quia ego sum, inquit, resurrectio et uita. audite, fratres, audite quid dicat. certe tota
exspectatio erat circumstantium ut reuiuisceret lazarus, unus mortuus quatriduanus; audiamus, et
resurgamus. quam multi sunt in hoc populo, quos premit consuetudinis moles! forte audiunt me
quidam, quibus dicitur: nolite inebriari uino in quo est luxuria; dicunt: non possumus! forte
audiunt me aliqui immundi, lasciuiis et flagitiis inquinati, quibus dicitur: nolite hoc facere, ne
pereatis; et respondent: non possumus tolli a consuetudine nostra! o domine, istos resuscita. ego
sum, inquit, resurrectio et uita. ideo resurrectio, quia uita.
qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, uiuet; et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in
aeternum. quid est hoc? qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut lazarus mortuus est, uiuet;
quia non est deus mortuorum, sed uiuorum. de olim mortuis patribus, hoc est de abraham, et
isaac, et iacob, tale responsum iudaeis dedit: ego sum deus abraham, et deus isaac, et deus iacob,
non est deus mortuorum, sed uiuorum: omnes enim illi uiuunt. crede ergo; et si mortuus fueris,
uiues; si autem non credis, et cum uiuis, mortuus es. probemus et hoc, quia si non credis, etsi
uiuis, mortuus es. cuidam dominus differenti sequi eum, et dicenti: eam prius sepelire patrem
meum. sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; tu ueni, sequere me. erat ibi mortuus
sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi; ille mortuus in carne, illi in anima. unde mors
in anima? quia non est fides. unde mors in corpore? quia non est ibi anima. ergo animae tuae
anima fides est. qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, uiuet in anima, donec
resurgat et caro numquam postea moritura. hoc est: qui credit in me, licet moriatur, uiuet. et
omnis qui uiuit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non
morietur in aeternum propter uitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. hoc est quod ait: et
omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. credis hoc? ait illi: utique, domine, ego
credidi, quia tu es christus filius dei, qui in mundum uenisti. quando hoc credidi, credidi quia tu
es resurrectio, credidi quia tu es uita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, uiuet; et qui uiuit
et credit in te, non morietur in aeternum.
et cum haec dixisset, abiit, et uocauit mariam sororem suam silentio, dicens: magister adest, et
uocat te. aduertendum est quemadmodum suppressam uocem silentium nuncupauit. nam
quomodo siluit, quae dixit: magister adest, et uocat te? aduertendum etiam quemadmodum
euangelista non dixerit ubi uel quando uel quomodo mariam dominus uocauerit, ut hoc in uerbis
marthae potius intellegeretur, narrationis breuitate seruata.
illa ut audiuit, surgit cito, et uenit ad eum. nondum enim uenerat iesus in castellum, sed erat
adhuc in illo loco ubi occurrerat ei martha. iudaei igitur qui erant cum illa in domo, et
consolabantur eam, cum uidissent mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes:
quia uadit ad monumentum, ut ploret ibi. quare pertinuit hoc ad euangelistam narrare? ut
uideamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent quando lazarus resuscitatus est. putantes enim
iudaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam, ut
tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inueniret.
maria autem cum uenisset ubi erat iesus , uidens eum, cecidit ad pedes eius, et dixit ei: domine, si
fuisses hic, frater meus non esset mortuus. iesus ergo ut uidit eam plorantem, et iudaeos qui cum
illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbauit semetipsum, et dixit: ubi posuistis eum? nescio
quid nobis insinuauit fremendo spiritu, et turbando seipsum. quis enim eum posset, nisi se ipse,
turbare? itaque, fratres mei, primo hic adtendite potestatem, et sic inquirite significationem.
turbaris tu nolens; turbatus est christus, quia uoluit. esuriuit iesus , uerum est, sed quia uoluit;
dormiuit iesus , uerum est, sed quia uoluit; contristatus est iesus , uerum est, sed quia uoluit;
mortuus est iesus , uerum est, sed quia uoluit; in illius potestate erat sic uel sic affici, uel non
affici. uerbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate
naturam. nam et anima apostoli uerbo illustrata est, anima petri uerbo illustrata est, anima pauli,
aliorum apostolorum, sanctorum prophetarum uerbo illustratae sunt animae; sed de nulla dictum
est: uerbum caro factum est; de nulla dictum est: ego et pater unum sumus. anima et caro christi
cum uerbo dei una persona est, unus christus est. ac per hoc ubi summa potestas est, secundum
uoluntatis nutum tractatur infirmitas; hoc est: turbauit semetipsum.
dixi potestatem, adtendite significationem. magnus reus est, quem mortis quatriduum et illa
significat sepultura. quid est ergo quod turbat semetipsum christus, nisi ut significet tibi
quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati grauaris et premeris? adtendisti enim te,
uidisti te reum, computasti tibi: illud feci, et pepercit mihi deus; illud commisi, et distulit me;
euangelium audiui, et contemsi; baptizatus sum, et iterum ad eadem reuolutus sum; quid facio?
quo eo? unde euado? quando ista dicis, iam fremit christus, quia fides fremit. in uoce frementis
apparet spes resurgentis. si ipsa fides intus, ibi est christus fremens; si fides in nobis, christus in
nobis. quid enim aliud ait apostolus: habitare christum per fidem in cordibus uestris? ergo fides
tua de christo, christus est in corde tuo. hinc est illud quod dormiebat in naui; et cum
periclitarentur discipuli, iam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitauerunt eum;
surrexit christus, imperauit uentis et fluctibus, et facta est tranquillitas magna. sic et tu; intrant
uenti cor tuum, utique ubi nauigas, ubi hanc uitam tamquam procellosum et periculosum pelagus
transis; intrant uenti, mouent fluctus, turbant nauim. qui sunt uenti? audisti conuicium, irasceris;
conuicium uentus est, iracundia fluctus est; periclitaris, disponis respondere, disponis
maledictum maledicto reddere, iam nauis propinquat naufragio; excita christum dormientem.
ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere praeparas, quia christus dormit in naui. in corde
enim tuo somnus christi, obliuio fidei. nam si excites christum, id est recolas fidem, quid tibi
dicit tamquam uigilans christus in corde tuo? ego audiui: daemonium habes, et pro eis oraui;
audit dominus, et patitur; audit seruus, et indignatur! sed uindicari uis. quid enim? ego iam sum
uindicatus? cum tibi haec loquitur fides tua, quasi imperatur uentis et fluctibus, et fit tranquillitas
magna. quomodo ergo hoc est excitare christum in naui, excitare fidem, sic in corde hominis
quem premit magna moles et consuetudo peccati, in corde hominis transgressoris etiam sancti
euangelii, contemtoris poenarum aeternarum, fremat christus, increpet se homo. audi adhuc:
fleuit christus, fleat se homo. quare enim fleuit christus, nisi quia flere hominem docuit? quare
fremuit et turbauit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere
quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut uiolentiae paenitendi cedat consuetudo
peccandi?
et dixit: ubi posuistis eum? scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? et ista significatio
est, quia sic perditum hominem quasi nescit deus. non ausus sum dicere: nescit; quid enim ille
nescit? sed quasi nescit. unde hoc probamus? dominum audi dicturum in iudicio: non noui uos;
discedite a me. quid est: non noui uos? non uos uideo in luce mea, non uos uideo in illa iustitia
quam noui. sic et hic tamquam nesciens talem peccatorem, dixit: ubi posuistis eum? talis est uox
dei in paradiso posteaquam homo peccauit: adam, ubi es? dicunt ei: domine, ueni, et uide. quid
est: uide? miserere. uidet enim dominus, quando miseretur. unde illi dicitur: uide humilitatem
meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea.
lacrymatus est iesus. dixerunt ergo iudaei: ecce quomodo amabat eum. quid est: amabat eum?
non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. quidam autem ex ipsis dixerunt: non
poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur? qui noluit facere ut non
moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur.
iesus ergo rursus fremens in semetipso, uenit ad monumentum. fremat et in te, si disponis
reuiuiscere. omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: uenit ad monumentum. erat
autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. mortuus sub lapide, reus sub lege. scitis enim quia
lex quae data est iudaeis, in lapide scripta est. omnes autem rei sub lege sunt; bene uiuentes cum
lege sunt. iusto lex posita non est. quid est ergo: lapidem remouete? gratiam praedicate. apostolus
enim paulus ministrum se dicit noui testamenti, non litterae, sed spiritus: nam littera, inquit,
occidit, spiritus uiuificat. littera occidens, quasi lapis est premens. remouete, inquit, lapidem.
remouete legis pondus; gratiam praedicate. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino
ex lege esset iustitia. sed conclusit omnia scriptura sub peccato, ut promissio ex fide iesu christi
daretur credentibus. ergo remouete lapidem.
dicit ei martha, soror eius qui mortuus fuerat: domine, iam fetet; quatriduanus enim est. dicit ei
iesus : nonne dixi tibi quoniam si credideris, uidebis gloriam dei? quid est: uidebis gloriam dei?
quia et putentem et quatriduanum resuscitat. omnes enim peccauerunt, et egent gloria dei; et: ubi
abundauit peccatum, superabundauit et gratia.
tulerunt ergo lapidem. iesus autem eleuatis sursum oculis, dixit: pater, gratias ago tibi, quoniam
audisti me; ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi,
ut credant quia tu me misisti. haec cum dixisset, magna uoce clamauit. fremuit, lacrymauit, uoce
magna clamauit. quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit! sed tamen surgit;
occulta gratia intus uiuificatur; surgit post uocem magnam. quid est factum? uoce magna
clamauit: lazare, ueni foras. et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis; et
facies illius sudario erat ligata. quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia
surrexit quatriduanus? in utroque potentia domini erat, non uires mortui. processit, et adhuc
ligatus est; adhuc inuolutus, tamen iam foras processit. quid significat? quando contemnis,
mortuus iaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus iaces; quando confiteris, procedis. quid
est enim procedere, nisi ab occultis uelut exeundo manifestari? sed ut confitearis, deus facit
magna uoce clamando, id est, magna gratia uocando. ideo cum processisset mortuus adhuc
ligatus, confitens et adhuc reus; ut soluerentur peccata eius, ministris hoc dixit dominus: soluite
illum, et sinite abire. quid est: soluite, et sinite abire? quae solueritis in terra, soluta erunt et in
caelo.
multi ergo ex iudaeis qui uenerant ad mariam et uiderant quae fecit iesus , crediderunt in eum;
quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit iesus. non omnes ex
iudaeis qui conuenerant ad mariam, crediderunt, sed tamen multi. quidam uero ex eis, siue ex
iudaeis qui conuenerant, siue ex eis qui crediderant, abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae
fecit iesus , siue annuntiando, ut et ipsi crederent, siue potius prodendo, ut saeuirent. sed
quomodolibet et a quibuslibet, ad pharisaeos ista perlata sunt.
collegerunt pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: quid facimus? nec tamen dicebant:
credamus. plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo
sibi consulerent ne perirent; et tamen timebant, et quasi consulebant. dicebant enim: quid
facimus? quia hic homo multa signa facit; si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et
uenient romani, et tollent nostrum locum et gentem. temporalia perdere timuerunt, et uitam
aeternam non cogitauerunt, ac sic utrumque amiserunt. nam et romani post domini passionem et
glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo; et illud eos sequitur
quod alibi dictum est: filii autem regni huius ibunt in tenebras exteriores. hoc autem timuerunt,
ne si omnes in christum crederent, nemo remaneret qui aduersus romanos ciuitatem dei templum
que defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam christi
esse sentiebant.
unus autem ex ipsis caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: uos nescitis quidquam, nec
cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. hoc
autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit. hic docemur etiam
per homines malos prophetiae spiritum futura praedicere; quod tamen euangelista diuino tribuit
sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. potest autem mouere quomodo dicatur
pontifex anni illius, cum deus unum constituerit summum sacerdotem, cui mortuo unus
succederet. sed intellegendum est, per ambitiones et contentiones inter iudaeos postea
constitutum ut plures essent, et per annos singulos uicibus ministrarent. nam et de zacharia hoc
dicitur: factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine uicis suae ante deum, secundum
consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum domini. hinc
apparet plures eos fuisse, et uices suas habuisse; nam incensum non licebat ponere nisi summo
sacerdoti. et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant,
ex quibus sorte exibat quis, ut incensum poneret. quid est ergo quod prophetauit caiphas? quia
iesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios dei qui erant dispersi,
congregaret in unum. hoc euangelista addidit; nam caiphas de sola gente iudaeorum prophetauit,
in qua erant oues de quibus ait ipse dominus: non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus
israel. sed nouerat euangelista esse alias oues, quae non erant de hoc ouili, quas oportebat adduci,
ut esset unum ouile et unus pastor. haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam
neque oues eius, nec filii dei adhuc erant, qui nondum crediderant.
ab illo ergo die cogitauerunt ut interficerent eum. iesus ergo iam non palam ambulabat apud
iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in ciuitatem quae dicitur ephrem, et ibi morabatur
cum discipulis suis. non quia potentia eius defecerat, in qua utique si uellet, et palam iudaeis
conuersaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate uiuendi exemplum discipulis
demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles eius qui sunt membra eius, oculis
persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius deuitarent, quam se
offerendo magis accenderent.
TRACTATUS 50
12:1-11 hesternam lectionem sancti euangelii, de qua locuti sumus quod dominus dedit, hodierna
sequitur, de qua locuturi sumus quod dominus dabit. quaedam in scripturis tam manifesta sunt, ut
potius auditorem quam expositorem desiderent; in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in
quibus immorandum est, tempus sufficiat.
proximum ergo erat pascha iudaeorum. illum diem festum iudaei cruentum habere domini
sanguine uoluerunt. illo die festo occisus est agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine
consecrauit. consilium erat inter iudaeos de occidendo iesu, ille qui de caelo uenerat pati,
propinquare uoluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. adscenderunt ergo multi
ierosolymam de regione ante pascha, ut sanctificarent seipsos. hoc faciebant iudaei secundum
praeceptum domini, per sanctum moysen in lege mandatum, ut die festo quod pascha erat, omnes
undique conuenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. sed illa celebratio umbra erat
futuri. quid est, umbra futuri? prophetia christi uenturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut
transiret umbra, et lux ueniret, ut transiret significatio, et ueritas teneretur. habebant ergo iudaei
pascha in umbra, nos in luce. quid enim opus erat ut eis dominus praeciperet per ipsum festum
diem ouem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est: sicut ouis ad immolandum ductus
est. sanguine occisi pecoris iudaeorum postes signati sunt; sanguine christi frontes nostrae
signantur. et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem
prohibere; signum christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat saluatorem.
quare hoc dixi? quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator; facile habent in
fronte signum christi, et corde non recipiunt uerbum christi. ideo dixi, fratres, quod repeto,
signum christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat christum habitatorem. haec
dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi uellent ista festa iudaeorum. uenit ergo dominus tamquam
ad uictimam, ut uerum pascha nos haberemus, cum eius passionem tamquam ouis immolationem
celebraremus.
quaerebant ergo iesum , sed male. beati enim qui quaerunt iesum , sed bene. illi quaerebant iesum
, ut nec ipsi haberent eum, nec nos; sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. reprehenduntur qui
quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem inuenit, aut damnationem.
habes enim et in psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam; isti sunt qui
male quaerebant. alio autem loco dicit: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. ergo quaeramus christum ut habeamus;
quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus; nam et illi ideo quaerebant ut tenerent, sed ut cito
non haberent. quaerebant ergo, et loquebantur inter se: quid putatis, quia non uenit ad diem
festum?
dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut si quis cognouerit ubi sit, indicet, ut
apprehendant eum. nos indicemus modo iudaeis, ubi sit christus. utinam uelint audire et
apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum, ut indicaretur eis ubi
esset christus. ueniant ad ecclesiam, audiant ubi sit christus, et apprehendant eum. a nobis
audiant, ex euangelio audiant. occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis
agnitus, ante oculos eorum adscendit in caelum, ibi sedet ad dexteram patris; qui iudicatus est,
uenturus est iudex; audiant, et teneant! respondent: quomodo tenebo absentem? quomodo in
caelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? fidem mitte, et tenuisti. parentes tui tenuerunt
carne, tu tene corde, quoniam christus absens etiam praesens est. nisi praesens esset, a nobis ipsis
teneri non posset. sed quoniam uerum est, quod ait: ecce ego uobis cum sum usque ad
consummationem saeculi, et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum
intulit caelo, maiestatem non abstulit mundo.
iesus ergo ante sex dies paschae uenit bethaniam, ubi fuerat lazarus mortuus, quem suscitauit
iesus. fecerunt autem ei ibi coenam, et martha ministrabat; lazarus uero unus ex discumbentibus.
ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex
recumbentibus; uiuebat, loquebatur, epulabatur; ueritas ostendebatur, infidelitas iudaeorum
confundebatur. discumbebat ergo dominus cum lazaro et ceteris, ministrabat martha una ex
sororibus lazari.
maria uero, altera soror lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes iesu, et
extersit capillis suis pedes eius, et domus impleta est ex odore unguenti. factum audiuimus,
mysterium requiramus. quaecumque anima fidelis uis esse, cum maria unge pedes domini
pretioso unguento. unguentum illud iustitia fuit, ideo libra fuit; erat autem unguentum nardi
pistici pretiosi. quod ait: pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum
pretiosum; nec tamen hoc uacat, et sacramento optime consonat. pistis~g graece, fides dicitur.
quaerebas operari iustitiam: iustus ex fide uiuit. unge pedes iesu: bene uiuendo dominica sectare
uestigia. capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et domini pedes tersisti; capilli enim
superflua corporis uidentur. habes quod agas de superfluis tuis; tibi superflua sunt, sed domini
pedibus necessaria. forte in terra domini pedes indigent. de quibus enim nisi de membris suis in
fine dicturus est: cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? superflua uestra impendistis,
sed pedibus meis obsecuti estis.
domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona; nam odor bonus, fama bona est.
qui male uiuunt et christiani uocantur, iniuriam christo faciunt; de qualibus dictum est quod per
eos nomen domini blasphematur. si per tales nomen dei blasphematur, per bonos nomen domini
laudatur. audi apostolum: christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. dicitur et in canticis
canticorum. unguentum effusum nomen tuum. ad apostolum reuoca intentionem: christi, inquit,
bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salui fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor
uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus? occasionem nobis praebet
praesens lectio sancti euangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a uobis
diligenter audiatur, apostolo ipso ita dicente: et ad haec quis idoneus? ergo ut inde nos conemur
loqui, numquid idonei sumus, aut uos audire haec idonei estis? nos quidem idonei non sumus;
sed idoneus est ille qui per nos dignetur dicere quod uobis prosit audire. ecce apostolus bonus
odor est, sicut dicit ipse; sed ipse bonus odor aliis est odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis
in mortem; tamen bonus odor. numquid enim ait: aliis sumus bonus odor ad uitam, aliis malus
odor ad mortem? bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad uitam
dixit, aliis ad mortem. felices qui bono odore uiuunt; quid autem infelicius illis qui bono odore
moriuntur?
et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occidit? hoc est quod ait apostolus: et ad haec quis
idoneus? quomodo ea facit deus miris modis, ut bono odore et boni uiuant, et mali moriantur;
quomodo sit, quantum dominus inspirare dignatur (nam fortasse ibi lateat altior intellectus, qui a
me non potest penetrari); tamen quo usque penetrare potui, uobis non debet denegari. paulum
apostolum bene agentem, bene uiuentem, iustitiam uerbo praedicantem, opere demonstrantem,
doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat, quidam
diligebant, quidam inuidebant. nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per
inuidiam christum annuntiarent, existimantes, inquit, tribulationem suscitare uinculis meis. sed
quid ait? siue occasione, siue ueritate christus annuntietur. annuntiant qui me amant, annuntiant
qui mihi inuident; illi bono odore uiuunt, et illi bono odore moriuntur; tamen utrisque
praedicantibus nomen christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. amasti bene agentem,
uixisti bono odore; inuidisti bene agenti, mortuus es bono odore. numquid quia mori uoluisti,
ideo odorem illum malum esse fecisti? noli inuidere, et non te occidet bonus odor.
denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in uitam, aliis odor bonus in
mortem. posteaquam hoc fecit religiosa maria ad domini obsequium, continuo unus ex discipulis
eius, iudas iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: quare hoc unguentum non ueniit trecentis
denariis, et datum est egenis? uae tibi, miser! bonus odor occidit te. quare enim hoc dixerit,
euangelista sanctus aperuit. putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per euangelium non
proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. non ita est. sed quid? audi testem ueracem:
dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea
quae mittebantur portabat. portabat, an exportabat? sed ministerio portabat, furto exportabat.
ecce audite quia iudas iste non tunc peruersus factus est, quando a iudaeis corruptus dominum
tradidit. plerique enim incuriosi euangelii, existimant tunc periisse iudam, quando accepit a
iudaeis pecuniam ut dominum traderet. non tunc periit; iam fur erat, et dominum perditus
sequebatur, quia non corde, sed corpore sequebatur. duodenarium numerum apostolorum
implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus; quo
decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica ueritas, et numeri permansit integritas.
quid ergo uoluit dominus noster iesus christus, fratres mei, admonere ecclesiam suam, quando
unum perditum inter duodecim habere uoluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus christi
diuidamus? ecce inter sanctos est iudas, ecce fur est iudas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus,
non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. si crimina
discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica;
et non sic iudicatur furtum rei priuatae quomodo publicae; quanto uehementius iudicandus est fur
sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de ecclesia tollere? qui aliquid de
ecclesia furatur, iudae perdito comparatur. talis erat iste iudas, et tamen cum sanctis discipulis
undecim intrabat et exibat. ad ipsam dominicam coenam pariter accessit; conuersari cum eis
potuit, eo inquinare non potuit. de uno pane et petrus et iudas accepit, et tamen quae pars fideli
cum infideli? petrus enim accepit ad uitam, iudas ad mortem. quomodo enim ille odor bonus, sic
ille cibus bonus. sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos uiuificat, malos mortificat. qui
enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit; iudicium sibi, non tibi. si iudicium
sibi, non tibi, tolera malum bonus, et uenias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam
malorum.
exemplum domini accipite conuersantis in terra. quare habuit loculos cui angeli ministrauerunt,
nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? quare furem admisit, nisi ut eius ecclesia
fures patienter toleret? sed ille qui consueuerat de loculis pecuniam tollere, non dubitauit accepta
pecunia ipsum dominum uendere. uideamus quid ad ista dominus respondeat. uidete, fratres! non
illi ait: propter furta tua dicis ista. furem nouerat, nec prodebat, sed potius tolerabat, et ad
perferendos malos in ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. dixit ergo ei iesus : sine
illam, ut in diem sepulturae meae seruet illud. moriturum se denuntiauit.
sed quid est quod sequitur? pauperes enim semper habebitis uobis cum, me autem non semper
habebitis. intellegimus quidem: pauperes semper habebitis; quod dixit, uerum est. quando
ecclesia sine pauperibus? me autem non semper habebitis, quid sibi uult? quomodo
intellegendum est: me autem non semper habebitis? nolite expauescere; iudae dictum est. quare
ergo non dixit: habebis, sed: habebitis? quia non unus est iudas. unus malus corpus malorum
significat; quomodo petrus corpus bonorum, immo corpus ecclesiae, sed in bonis. nam si in petro
non esset ecclesiae sacramentum, non ei diceret dominus: tibi dabo claues regni caelorum;
quaecumque solueris in terra, soluta erunt et in caelo; et quaecumque ligaueris in terra, ligata
erunt et in caelo. si hoc petro tantum dictum est, non facit hoc ecclesia. si autem et in ecclesia fit,
ut quae in terra ligantur, in caelo ligentur, et quae soluuntur in terra, soluantur in caelo; quia cum
excommunicat ecclesia, in caelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab ecclesia, in caelo
soluitur reconciliatus; si hoc ergo in ecclesia fit, petrus quando claues accepit, ecclesiam sanctam
significauit. si in petri persona significati sunt in ecclesia boni, in iudae persona significati sunt in
ecclesia mali; ipsis dictum est: me autem non semper habebitis. quid est enim: non semper? et
quid est, semper? si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat petrus, habes christum et in
praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per baptismatis
sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. habes christum in praesenti, sed habebis
semper; quia cum hinc exieris, ad illum uenies qui dixit latroni: hodie me cum eris in paradiso. si
autem male uersaris, uideris habere in praesenti christum, quia intras ecclesiam, signas te signo
christi, baptizaris baptismo christi, misces te membris christi, accedis ad altare christi; in
praesenti habes christum, sed male uiuendo non semper habebis.
potest et sic intellegi: pauperes semper habebitis uobis cum, me autem non semper habebitis.
accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti; loquebatur enim de praesentia corporis sui. nam
secundum maiestatem suam, secundum prouidentiam, secundum ineffabilem et inuisibilem
gratiam, impletur quod ab eo dictum est: ecce ego uobis cum sum usque in consummationem
saeculi. secundum carnem uero quam uerbum assumsit, secundum id quod de uirgine natus est,
secundum id quod a iudaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod
linteis inuolutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper
habebitis uobis cum. quare? quoniam conuersatus est secundum corporis praesentiam
quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus uidendo non sequendo, adscendit in
caelum, et non est hic. ibi est enim, sedet ad dexteram patris; et hic est, non enim recessit
praesentia maiestatis. aliter: secundum praesentiam maiestatis semper habemus christum;
secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis: me autem non semper habebitis. habuit
enim illum ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus; modo fide tenet, oculis non
uidet. ergo siue ita dictum est: me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror iam nulla
est, quae duobus modis soluta est.
cetera quae pauca remanent, audiamus: cognouit ergo turba multa ex iudaeis quia illic est; et
uenerunt, non propter iesum tantum, sed ut lazarum uiderent, quem suscitauit iesus a mortuis.
curiositas eos adduxit, non caritas; uenerunt, et uiderunt. audite mirabile consilium uanitatis. uiso
lazaro resuscitato, quia tantum miraculum domini tanta erat euidentia diffamatum, tanta
manifestatione declaratum, ut non possent uel occultare quod factum est, uel negare, quid
inuenerunt uidete. cogitauerunt autem principes sacerdotum ut et lazarum interficerent; quia
multi propter illum abibant ex iudaeis, et credebant in iesum. o stulta cogitatio, et caeca saeuitia!
dominus christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? quando lazaro inferebatis
necem, numquid auferebatis domino potestatem? si aliud uobis uidetur mortuus, aliud occisus,
ecce dominus utrumque fecit, et lazarum mortuum, et seipsum suscitauit occisum.
TRACTATUS 51
12:12-26 posteaquam dominus quatriduanum mortuum suscitauit, stupentibus iudaeis, et aliis eorum
uidendo credentibus, aliis inuidendo pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad uitam,
aliis ad mortem; posteaquam discubuit in domo cum recumbente lazaro, qui fuerat mortuus
suscitatus, post unguentum effusum super pedes eius, unde domus odore completa est;
posteaquam uanam saeuitiam, et stultissimum et dementissimum scelus iudaei etiam de
occidendo lazaro corde perdito conceperunt, de quibus omnibus ut potuimus, quod dominus
dedit, superioribus sermonibus locuti sumus, nunc intendat caritas uestra, ante domini passionem
quantus fructus apparuerit praedicationis eius, et quantus grex ouium ex his quae perierant domus
israel, uocem pastoris audierit.
sic enim loquitur euangelium, quod modo cum recitaretur, audistis: in crastinum autem turba
multa quae uenerat ad diem festum, cum audissent quia uenit iesus ierosolymam, acceperunt
ramos palmarum, et processerunt obuiam ei, et clamabant: hosanna, benedictus qui uenit in
nomine domini, rex israel. rami palmarum laudes sunt, significantes uictoriam; quia erat dominus
mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. uox
autem obsecrantis est, hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam nouerunt, magis
affectum iudicans, quam rem aliquam significans; sicut sunt in lingua latina quas interiectiones
uocant, uelut cum dolentes dicimus: heu! uel cum delectamur: uah! dicimus; uel cum miramur,
dicimus: o rem magnam! tunc enim, o, nihil significat, nisi mirantis affectum. quod ideo
credendum est ita esse, quia neque graecus, neque latinus hoc interpretari potuit, sicut illud: qui
dixerit fratri suo, racha. nam et haec interiectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens.
benedictus autem qui uenit in nomine domini, rex israel, sic potius accipiendum est, ut in nomine
domini, in nomine dei patris intelligatur, quamuis possit intellegi etiam in nomine suo, quia et
ipse dominus est. unde et alibi scriptum est: pluit dominus a domino. sed uerba eius melius
nostrum dirigunt intellectum, qui ait: ego ueni in nomine patris mei, et non suscepistis me: alius
ueniet in nomine suo, hunc suscipietis. humilitatis enim magister est christus, qui humiliauit
semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. non itaque amittit
diuinitatem, quando nos docet humilitatem: in illa est patri aequalis, in hac nobis similis; per
quod patri est aequalis, nos ut essemus creauit; per quod nobis est similis, ne periremus redemit.
has ei laudes turba dicebat: hosanna, benedictus qui uenit in nomine domini, rex israel. quam
crucem mentis inuidentia principum iudaeorum perpeti poterat, quando regem suum christum
tanta multitudo clamabat? sed quid fuit domino regem esse israel? quid magnum fuit regi
saeculorum, regem fieri hominum? non enim rex israel christus ad exigendum tributum, uel
exercitum ferro armandum, hostes que uisibiliter debellandos; sed rex israel, quod mentes regat,
quod in aeternum consulat, quod in regnum caelorum credentes, sperantes amantes que perducat.
dei ergo filius aequalis patri, uerbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse uoluit israel,
dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. qui enim
appellatus est in terra rex iudaeorum, in caelis est dominus angelorum.
et inuenit iesus asellum, et sedit super eum. hic breuiter dictum est; nam quemadmodum sit
factum, apud alios euangelistas plenissime legitur. adhibetur autem huic facto propheticum
testimonium, ut appareret quod maligni principes iudaeorum eum non intellegebant, in quo
implebantur quae legebant. inuenit ergo iesus asellum, et sedit super eum; sicut scriptum est: noli
timere, filia sion; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. in illo ergo populo erat filia
sion; ipsa est ierusalem quae sion. in illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia, sion,
cui diceretur: noli timere; ecce rex tuus uenit sedens super pullum asinae. haec filia sion cui
diuinitus ista dicuntur, in illis erat ouibus quae uocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine
quae dominum uenientem tanta deuotione laudabat, tanto agmine deducebat. et dictum est: noli
timere; illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur,
per quem tuum delictum deleatur, et uita reddatur. sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc
enim apud alios euangelistas inuenitur) intellegimus populum gentium, qui legem domini non
acceperat. asinam uero (quia utrumque iumentum domino adductum est) plebem eius quae
ueniebat ex populo israel, non indomitam plane, sed quae praesepe domini agnouit.
haec non cognouerunt discipuli eius primum; sed quando glorificatus est iesus , id est, quando
uirtutem suae resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec
fecerunt ei, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo. recolentes quippe
secundum scripturam, quae ante passionem domini, uel in passione domini completa sunt, ibi et
hoc inuenerunt quod secundum eloquia prophetarum in pullo asinae sederit.
testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando lazarum uocauit de monumento, et
suscitauit eum a mortuis. propterea et obuiam uenit et turba, quia audierunt eum fecisse hoc
signum. pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: uidetis quia nihil proficimus? ecce mundus totus
post eum abiit. turba turbauit turbam. quid autem inuides, caeca turba, quia post eum abit
mundus, per quem factus est mundus?
erant autem gentiles quidam, ex iis qui adscenderant ut adorarent in die festo. hi ergo accesserunt
ad philippum, qui erat a bethsaida galilaeae, et rogabant eum, dicentes: domine, uolumus iesum
uidere. uenit philippus, et dicit andreae: andreas rursum et philippus dicunt iesu. audiamus quid
dominus ad ista responderit. ecce uolunt eum iudaei occidere, gentiles uidere; sed etiam illi ex
iudaeis erant qui clamabant: benedictus qui uenit in nomine domini, rex israel. ecce illi ex
circumcisione, illi ex praeputio, uelut parietes duo de diuerso uenientes, et in unam fidem christi
pacis osculo concurrentes; audiamus ergo uocem lapidis angularis. iesus autem, inquit, respondit
eis dicens: uenit hora ut glorificetur filius hominis. hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse
glorificatum, quia gentiles eum uolebant uidere. non ita est. sed uidebat ipsos gentiles post
passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros; quia, sicut dicit apostolus:
caecitas ex parte in israel facta est donec plenitudo gentium intraret. ex occasione igitur istorum
gentilium qui eum uidere cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem gentium; et promittit iam
iam que adesse horam glorificationis suae, qua facta in caelis, gentes fuerant crediturae. unde
praedictum est: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua. haec est gentium
plenitudo, de qua dicit apostolus: caecitas ex parte in israel facta est, donec plenitudo gentium
intraret.
sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis; ideo secutus adiunxit:
amen, amen dico uobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum
manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. se autem dicebat. ipsum erat granum
mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate iudaeorum, multiplicandum fide
populorum.
iamuero exhortans ad passionis suae sectanda uestigia: qui amat, inquit, animam suam, perdet
eam. quod duobus modis intellegi potest: qui amat, perdet, id est: si amas, perde; si cupis uitam
tenere in christo, noli mortem timere pro christo. item alio modo: qui amat animam suam, perdet
eam. noli amare, ne perdas; noli amare in hac uita, ne perdas in aeterna uita. hoc autem quod
posterius dixi, magis habere uidetur euangelicus sensus; sequitur enim: et qui odit animam suam
in hoc mundo, in uitam aeternam custodiet eam. ergo quod supra dictum est: qui amat,
subintellegitur, in hoc mundo; ipse utique perdet; qui autem odit, utique in hoc mundo, in uitam
aeternam ipse custodiet. magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam
amor ut pereat, odium ne pereat! si male amaueris, tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti. felices
qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. sed uide ne tibi subrepat ut teipsum uelis
interimere, sic intellegendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. hinc enim quidam
maligni atque peruersi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant,
aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. hoc christus non docuit, immo etiam diabolo
praecipitium suggerenti respondit: redi retro, satanas; scriptum est: non tentabis dominum deum
tuum. petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat deum: cum esses iunior,
cingebas te, et ibas quo uolebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non uis. ubi
satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui uestigia sequitur christi. cum ergo
causae articulus uenerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra dei praeceptum,
aut ex hac uita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem
persecutore. ibi eligat deo dilecto emori, quam offenso uiuere; ibi oderit in hoc mundo animam
suam, ut in uitam aeternam custodiat eam.
si quis mihi ministrat, me sequatur. quid est: me sequatur, nisi: me imitetur? christus enim pro
nobis passus est, ait apostolus petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius.
ecce quod dictum est: si quis mihi ministrat, me sequatur. quo fructu? qua mercede? quo
praemio? et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. gratis ametur, ut operis quo
ministratur illi, pretium sit esse cum illo. ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male
poterit cum illo? audi euidentius. si quis mihi ministrauerit, honorificabit eum pater meus. quo
honore, nisi ut sit cum filio eius? quod enim superius ait: ubi ego sum, illic et minister meus erit,
hoc intellegitur exposuisse cum dicit: honorificabit eum pater meus. nam quem maiorem
honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus; non aequalis factus diuinitati, sed
consociatus aeternitati?
quid sit autem ministrare christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus
inquirere. si enim hoc putauerimus esse christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria
praeparare, aut coenanti cibum coquere uel apponere, uel poculum dare potum que miscere;
fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere praesentem, sicut martha et maria, quando
et lazarus unus erat ex recumbentibus. sed eo modo christo etiam iudas perditus ministrauit; nam
et loculos ipse habebat; et quamuis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum
tamen etiam necessaria parabantur. hinc est illud quod cum ei diceret dominus: quod facis, fac
celeriter; arbitrati sunt quidam, quod eum iusserit propter diem festum necessaria praeparare, uel
indigentibus aliquid dare. nullo modo igitur de huiuscemodi ministris diceret dominus: ubi sum
ego, ibi erit et minister meus; et, si quis mihi ministrauerit, honorificabit eum pater meus,
quoniam iudam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum uidemus. utquid ergo
alibi quaerimus quid sit ministrare christo, et non potius in istis ipsis uerbis agnoscimus? cum
enim dixit: si quis mihi ministrat, me sequatur, hoc intellegi uoluit, ac si diceret: si quis me non
sequitur, non mihi ministrat. ministrant ergo iesu christo, qui non sua quaerunt, sed quae iesu
christi. hoc est enim: me sequatur, uias ambulet meas, non suas; sicut alibi scriptum est: qui se
dicit in christo manere, debet sicut ambulauit ille, et ipse ambulare. debet etiam, si porrigit
esurienti panem, de misericordia facere, non de iactantia; non aliud ibi quaerere quam opus
bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere
caritatis. qui sic ministrat, christo ministrat; recte que illi dicetur: cum uni ex minimis meis
fecisti, mihi fecisti. nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona
opera propter christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis legis christus, ad iustitiam
omni credenti, minister est christi usque ad illud opus magnae caritatis, quod est animam suam
pro fratribus ponere; hoc est enim et pro christo ponere. quia et hoc propter sua membra dicturus
est: cum pro istis fecisti, pro me fecisti. de tali quippe opere etiam se ministrum facere et
appellare dignatus est, ubi ait: sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare, et animam
suam ponere pro multis. hinc est ergo unusquisque minister christi, unde est minister et christus.
sic ministrantem christo honorificabit pater eius, honore illo magno, ut sit cum filio eius, nec
umquam deficiat felicitas eius.
cum ergo auditis, fratres, dominum dicentem: ubi ego sum, illic et minister meus erit, nolite
tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare. etiam uos pro modo uestro ministrate christo,
bene uiuendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinam que eius quibus potueritis praedicando;
ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se
debere. pro christo et pro uita aeterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat, impendat
beneuolentiam, exerceat disciplinam; ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo episcopale
implebit officium, ministrans christo ut in aeternum sit cum ipso. nam et illam maximam
passionis ministrationem multi ex uestro numero ministrarunt; multi non episcopi neque clerici,
iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus, multi coniugati et coniugatae, multi patres matres
que familias christo ministrantes, etiam animas suas in eius martyrio posuerunt, et honorificante
patre coronas gloriosissimas receperunt.
TRACTATUS 52
12:27-36 postquam dominus iesus christus uerbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum
sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens
in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert, ubi
excitauit eos, qui eum ad regnum caelorum sequi uellent, ut animam suam odissent in hoc
mundo, si eam in uitam aeternam custodire cogitarent; ad nostram rursus infirmitatem suum
temperauit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna: nunc anima mea turbata est. unde turbata
est, domine, anima tua? nempe paulo ante dixisti: qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam
aeternam custodit eam. ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur ueniente hora qua ex
hoc mundo egrediatur? quis hoc de anima domini audeat affirmare? sed nos in se transtulit, nos
in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum; et ideo non est ab aliquo
turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum lazarum suscitaret: turbauit semetipsum. oportebat
enim ut unus mediator dei et hominum homo christus iesus , sicut nos excitauit ad summa, ita
nobis cum pateretur et infima.
audio superius dicentem: uenit hora ut glorificetur filius hominis; si mortificatum fuerit granum,
multum fructum affert. audio: qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit
eam. nec permittor tantummodo mirari, sed iubeor imitari. deinde sequentibus uerbis: si quis
mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit, mundum contemnere
accendor, et in conspectu meo nihil est uitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, uapor;
prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta uilescunt; et rursus ipsum dominum meum, qui
me illis uerbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem: nunc anima mea
turbata est. quid est hoc? quomodo sequi iubes animam meam, si turbari uideo animam tuam?
quomodo sufferam quod graue tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra
succumbit? sed uideor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi dominum, et
quodammodo dicentem: magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas; audisti ad te uocem
fortitudinis meae, audi in me uocem infirmitatis tuae; uires suggero ut curras, nec reprimo quod
acceleras, sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. o domine mediator, deus
supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae caritatis
uoluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne
desperando pereant consolaris.
denique homo qui sequi uult, audiat qua sequatur. accessit forte hora terribilis, proponitur optio
aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte
turbata est anima inuicta; praepone tuae uoluntati uoluntatem dei. adtende enim quid deinde
subiungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit;
homo enim factus est qui hominem fecit; sed deus incommutabilis mansit, et hominem in melius
commutauit. audi ergo quid inde subiungat, cum dixisset: nunc anima mea turbata est. et quid
dicam? inquit, pater, saluifica me ex hac hora. sed propterea ueni in hanc horam. pater, clarifica
nomen tuum. docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem inuoces, in quo speres, cuius
uoluntatem certam atque diuinam tuae uoluntati humanae infirmae que praeponas. non ideo tibi
uideatur ex alto deficere, quia te uult ab imo proficere. nam et tentari dignatus est a diabolo, a
quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur; et ea respondit
diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere. et ille quidem tentatus est, sed non
periclitatus, ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non
ire, sed de periculo tentationis exire. sicut autem hic dixit: nunc anima mea turbata est, ita etiam
ubi dicit: tristis est anima mea usque ad mortem; et: pater, si fieri potest, transeat a me calix iste,
hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere:
uerumtamen non quod ego uolo, sed quod tu uis, pater. sic enim homo ab humanis in diuina
dirigitur, cum uoluntati humanae uoluntas diuina praeponitur. quid est autem: clarifica tuum
nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? quid est ergo aliud, nisi ut pater clarificet filium,
qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus seruorum suorum? unde scriptum est
de petro, quod ideo de illo dixerit: alter te cinget, et feret quo tu non uis, quia significare uoluit,
qua morte glorificaturus erat deum. ergo et in illo deus clarificauit nomen suum, quia sic etiam in
membris suis clarificat christum.
uenit ergo uox de caelo: et clarificaui, et iterum clarificabo. et clarificaui, antequam facerem
mundum; et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et adscendet in caelum. et aliter intellegi
potest: et clarificaui, cum de uirgine natus est, cum uirtutes operatus est, cum caelo indice per
stellam a magis adoratus est, cum a sanctis spiritu sancto plenis agnitus est, cum descendente
spiritu in specie columbae declaratus, cum uoce de caelo sonante monstratus, cum in monte
transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanauit atque mundauit, cum de
paucissimis panibus tantam multitudinem pauit, cum uentis et fluctibus imperauit, cum mortuos
suscitauit; et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum
exaltabitur super caelos deus, et super omnem terram gloria eius.
turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: angelus ei
locutus est. respondit iesus , et dixit: non propter me haec uox uenit, sed propter uos. hic ostendit
illa uoce non sibi indicatum quod iam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. sicut autem illa
uox non propter eum, sed propter alios diuinitate facta est, sic anima eius, non propter eum, sed
propter alios uoluntate turbata est.
adtende cetera. nunc, inquit, iudicium est mundi. quid ergo exspectandum est in fine saeculi? sed
in fine quod exspectatur iudicium, erit iudicandorum uiuorum et mortuorum, iudicium erit
praemiorum poenarum que aeternarum. quale ergo nunc iudicium est? iam in superioribus
lectionibus quantum potui, commonui caritatem uestram, dici etiam iudicium non damnationis,
sed discretionis; unde scriptum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non
sancta. multa autem sunt iudicia dei; unde dicitur in psalmo: iudicia tua abyssus multa. dicit
etiam apostolus: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia
eius! ex quibus iudiciis etiam hoc est quod hic ait dominus: nunc iudicium est mundi, seruato illo
iudicio in fine, ubi nouissime uiui et mortui iudicandi sunt. possidebat ergo diabolus genus
humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus
infidelium, ad creaturam colendam, deserto creatore, deceptos captiuos que pertrahebat; per
christi autem fidem, quae morte eius et resurrectione firmata est, per eius sanguinem, qui in
remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, christi
corpori copulantur, et sub tanto capite uno eius spiritu fidelia membra uegetantur. hoc uocabat
iudicium, hanc discretionem, hanc a suis redemtis diaboli expulsionem.
denique adtende quid dicat. quasi quaereremus quid esset quod ait: nunc iudicium est mundi,
secutus exposuit; ait enim: nunc princeps huius mundi eicietur foras. audiuimus quale dixerit
esse iudicium. non ergo illud quod in fine uenturum est, ubi uiui et mortui iudicandi sunt, aliis ad
dexteram, aliis ad sinistram separatis; sed iudicium quo princeps huius mundi eicietur foras.
quomodo ergo intus erat, et quo eum eiciendum dixit foras? numquidnam in mundo erat, et extra
mundum missus est foras? si enim de illo iudicio diceret, quod in fine uenturum est, posset
aliquis opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt
ex parte eius, non natura, sed uitio; non quia creauit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit;
posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum: eicietur
foras. quia uero ait: nunc iudicium est mundi; et exponens quid dixerit: nunc, inquit, princeps
huius mundi eicietur foras, hoc intellegendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est
in nouissimo die. praedicebat ergo dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem
suam per uniuersum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat;
cui quando ex fide renuntiant, eicitur foras.
sed dicit aliquis: numquid de cordibus patriarcharum et prophetarum, ueterum que iustorum non
eiectus est foras? eiectus est plane. quomodo ergo dictum est: nunc eicietur foras? quomodo
putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnis que
populis iam mox futurum esse praedictum est? sic et illud quod dictum est: spiritus autem
nondum erat datus, quia iesus nondum fuerat glorificatus, potest similem habere quaestionem et
similem solutionem. non enim sine spiritu sancto futura praenuntiauerunt prophetae; aut non
etiam dominum infantem in spiritu sancto simeon senex et anna uidua cognouerunt, et zacharias
et elizabeth, qui de illo nondum nato, sed iam concepto, tanta per spiritum sanctum praedixerunt.
sed spiritus nondum erat datus; id est, illa abundantia gratiae spiritalis, qua congregati linguis
omnium loquerentur, ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur ecclesia, qua gratia
spiritali populi congregarentur, qua longe late que peccata dimitterentur, et millia millium deo
reconciliarentur.
quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus eicietur foras, iam fidelium
neminem tentat? immo uero tentare non cessat. sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus
oppugnare; nam et munitissimam ciuitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. et si aliqua
tela eius missa perueniunt, admonet apostolus unde non laedant, commemorat loricam et scutum
fidei. et si aliquando uulnerat, adest qui sanat. quia sicut pugnantibus dictum est: haec scribo
uobis, ut non peccetis; ita qui uulnerantur, quod sequitur audiunt: et si quis peccauerit,
aduocatum habemus apud patrem, iesum christum iustum; ipse est propitiatio peccatorum
nostrorum. quid enim oramus cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, nisi ut uulnera nostra
sanentur? et quid aliud petimus cum dicimus: ne nos inferas in tentationem, nisi ut ille qui
insidiatur, uel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit uirtute
superare? quantaslibet tamen aduersum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi
fides habitat, eiectus est foras. sed nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabit qui
custodit. nolite ergo de uobis ipsis praesumere, si non uultis foras eiectum diabolum intro iterum
reuocare.
absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum caelo et terrae
dominari posse credamus. sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum
diffusi sunt; sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus: bona
domus est, uel, mala domus est, non quando reprehendimus siue laudamus aedificium parietum
atque tectorum, sed quando mores uel bonorum hominum uel malorum. sic ergo dictum est:
princeps huius mundi, id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. appellatur etiam
mundus in bonis qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt; inde dicit apostolus: deus erat in
christo, mundum reconcilians sibi. hi sunt ex quorum cordibus princeps huius mundi eicitur
foras.
cum ergo dixisset: nunc princeps huius mundi eicietur foras, et ego, inquit, si exaltatus fuero a
terra, omnia traham post me. quae omnia, nisi ex quibus ille eicitur foras? non autem dixit:
omnes, sed: omnia, non enim omnium est fides. non itaque hoc ad uniuersitatem hominum
retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo
intellegimus, et illud quo uiuimus, et illud quo uisibiles et contrectabiles sumus. qui enim dixit:
capillus capitis uestri non peribit, omnia trahit post se. aut si omnia ipsi homines intellegendi
sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere; ex quibus omnibus ait nihil esse
periturum, cum supra de suis ouibus loqueretur. aut certe omnia hominum genera, siue in linguis
omnibus, siue in aetatibus omnibus, siue in gradibus honorum omnibus, siue in diuersitatibus
ingeniorum omnibus, siue in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid
aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata
homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum, omnia,
inquit, traham post me, ut sit caput eorum, et illi membra eius. sed si exaltatus, inquit, fuero a
terra, hoc est, cum exaltatus fuero; non enim dubitat futurum esse quod uenit implere. hoc
refertur ad illud quod superius ait: si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. nam
exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? quod et ipse euangelista non
tacuit; subiunxit enim, et ait: hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus?
respondit ei turba: nos audiuimus ex lege quia christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis:
oportet exaltari filium hominis? et quis est iste filius hominis? memoriter tenuerunt quod
dominus dicebat assidue se esse filium hominis. nam hoc loco non ait: si exaltatus fuerit a terra
filius hominis, sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando
nuntiati sunt gentiles illi, qui eum uidere cupiebant. uenit hora ut glorificetur filius hominis. hoc
itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait: cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis
intellegentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: nos audiuimus ex lege quia christus manet in
aeternum; et quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis? quis est enim iste filius hominis?
si enim christus est, inquiunt, manet in aeternum; si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a
terra, id est, quomodo crucis passione morietur? hoc enim eum dixisse intellegebant, quod facere
cogitabant. non ergo eis uerborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata
conscientia.
dixit ergo eis iesus : adhuc modicum lumen in uobis est. hinc est quod intellegitis quia christus
manet in aeternum. ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae uos comprehendant.
ambulate, accedite, totum intellegite, et moriturum christum, et uicturum in aeternum, et
sanguinem fusurum quo redimat, et adscensurum in sublimia quo perducat. tenebrae autem uos
comprehendent, si eo modo credideritis christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem.
et qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat. sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram
scandali, quod fuit dominus caecis iudaeis, sicut credentibus lapis quem reprobauerunt
aedificantes, factus est in caput anguli. hinc dedignati sunt credere in christum, quia eorum
impietas contemsit mortuum, risit occisum; et ipsa erat mors grani multiplicando, et exaltatio
trahentis post se omnia. dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. cum
aliquid ueri auditum habetis, credite in ueritatem, ut renascamini in ueritate.
haec locutus est iesus , et abiit, et abscondit se ab eis. non ab eis qui credere et diligere coeperant,
non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obuiam uenerant; sed ab eis qui uidebant et
inuidebant, quia nec uidebant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. cum autem abscondit
se iesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter obliuionem commonendi estis),
nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogauit.
TRACTATUS 53
12:37-43 praenuntiata dominus christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se
omnia tracturum esse post se, cum intellexissent iudaei quod de sua morte dixisset, et
proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex lege audierint quod
christus manet in aeternum, hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo
christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a
tenebris. et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. haec in superioribus dominicis
lectionibus uerbis que didicistis.
deinde intulit euangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: cum autem tanta signa
fecisset coram eis, non credebant in eum; ut sermo isaiae prophetae impleretur quem dixit:
domine, quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est? ubi satis ostendit
brachium domini ipsum filium dei nuncupatum; non quod deus pater figura determinetur carnis
humanae, ei que filius tamquam membrum corporis haereat; sed quia omnia per ipsum facta sunt,
ideo brachium domini dictum est. sicut enim tuum brachium, per quod operaris, sic dei brachium
dictum est eius uerbum, quia per uerbum operatus est mundum. cur enim homo ut aliquid
operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? si autem tanta potestate
praeualeret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium eius uerbum eius esset.
sed dominus iesus unigenitus dei patris filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est
cogitabile uel sonabile ac transitorium uerbum; quia cum omnia per ipsum facta sunt, dei uerbum
erat.
cum ergo audimus brachium dei patris esse dei filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis;
sed quantum illo donante possumus, uirtutem dei et sapientiam cogitemus, per quam facta sunt
omnia. tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. non est enim
ipse qui pater, sed unum sunt ipse et pater; et aequalis patri ubique totus est sicut pater; ne aliqua
pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse patrem, sed pro diuersitate
causarum ipsum dici filium, ipsum dici spiritum sanctum; et in his uerbis audeant dicere: ecce
uidetis quia solus est pater, si brachium eius est filius; non enim duae, sed una persona est homo
et brachium eius. non intellegentes neque aduertentes, quomodo uerba de rebus aliis ad res alias
transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de uisibilibus et
notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt,
omnino non possunt? nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit,
brachium suum appellat; et si ei auferatur, dolens dicit: brachium perdidi; et ei qui abstulerit,
dicit: brachium meum mihi abstulisti. intellegant ergo quomodo dictus sit filius patris brachium,
per quod pater operatus est omnia; ne hoc non intellegendo, et in sui erroris tenebris permanendo,
similes sint iudaeis ipsis, de quibus dictum est: et brachium domini cui reuelatum est?
hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes eius
latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum uirium esse arbitror,
nec angustiarum temporis, nec uestrae capacitatis. tamen quia transire ad alia uestra expectatione
non sinimur, nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus; et ubi uestrae exspectationi
non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare, quia, sicut dicit
apostolus: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quidam
ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione
contendunt, dicentes: quid fecerunt iudaei, uel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo
isaiae prophetae impleretur quem dixit: domine, quis credidit auditui nostro? et brachium domini
cui reuelatum est? quibus respondemus: dominum praescium futurorum, per prophetam
praedixisse infidelitatem iudaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. non enim propterea
quemquam deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata iam nouit. ipsorum enim
praesciuit peccata, non sua; non cuiusquam alterius, sed ipsorum. quapropter si ea quae ille
praesciuit ipsorum, non sunt ipsorum, non uere ille praesciuit; sed quia illius praescientia falli
non potest, sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos deus peccaturos esse praesciuit. fecerunt
ergo peccatum iudaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse
praedixit, quem nihil latet. et ideo si non malum, sed bonum facere uoluissent, non
prohiberentur; et hoc facturi praeuiderentur ab eo qui nouit quid sit quisque facturus, et quid ei sit
pro eius opere redditurus.
sed et quae sequuntur euangelii uerba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adiungit
enim, et dicit: propterea non poterant credere, quia iterum dixit isaias: excaecauit oculos eorum,
et indurauit cor eorum, ut non uideant oculis, et intellegant corde, et conuertantur, et sanem illos.
dicitur enim nobis: si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non
potest facere? si autem non credendo peccauerunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. si
ergo potuerunt, quomodo dicit euangelium: propterea non poterant credere, quia iterum dixit
isaias: excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum, ut, quod est grauius, ad deum referatur
causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum?
non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de deo, quod ipsa prophetica scriptura testatur. nam
si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excaecauit oculos eorum, et cor indurauit, laborandum
est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur: non
poterant credere. deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit
paulus apostolus dicens: quod quaerebat israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta
est; ceteri uero excaecati sunt, sicut scriptum est: dedit illis deus spiritum compunctionis, oculos,
ut non uideant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem.
audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda sit cernitis; sed respondemus ut
possumus. non poterant credere, quia hoc isaias propheta praedixit; hoc autem propheta
praedixit, quia deus hoc futurum esse praesciuit. quare autem non poterant, si a me quaeratur,
cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum uoluntatem praeuidit deus, et per prophetam
praenuntiauit ille cui abscondi futura non possunt. sed aliam causam, inquis, dicit propheta non
uoluntatis eorum. quam causam dicit propheta? quia dedit illis deus spiritum compunctionis
oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant, et excaecauit oculos eorum, et indurauit cor
eorum. etiam hoc eorum uoluntatem meruisse respondeo. sic enim excaecat, sic obdurat deus,
deserendo et non adiuuando; quod occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. hoc omnino
pietas religiosorum inconcussum debet inuiolatum que seruare; sicut apostolus cum eamdem
ipsam tractaret difficillimam quaestionem: quid ergo dicemus, inquit? numquid iniquitas apud
deum? absit. si ergo absit ut sit iniquitas apud deum, siue quando adiuuat, misericorditer facit;
siue quando non adiuuat, iuste facit, quia omnia non temeritate, sed iudicio facit. porro si iudicia
sanctorum iusta sunt, quanto magis sanctificantis et iustificantis dei? iusta ergo sunt, sed occulta.
ideo cum quaestiones huiusmodi in medium uenerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille
deo deserente excaecetur, ille deo adiuuante illuminetur, non nobis iudicium de iudicio tanti
iudicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum apostolo: o altitudo diuitiarum
sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! unde
dictum est in psalmo: iudicia tua, sicut multa abyssus.
non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad
inscrutabilia perscrutanda, expectatio uestrae caritatis impingat. agnosco modulum meum, sentire
mihi uideor etiam modulum uestrum. altius est hoc incrementis meis, et fortius uiribus meis; puto
quia et uestris. simul ergo audiamus admonentem scripturam atque dicentem: altiora te ne
quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. non quia ista negata sunt nobis, cum deus magister
dicat: nihil est occultum quod non reuelabitur; sed si in quod peruenimus, in eo ambulemus, sicut
dicit apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id
quoque nobis deus reuelabit. peruenimus autem in uiam fidei, hanc perseuerantissime teneamus;
ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
non enim ipse dominus iesus christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis inuidebat,
quando dicebat: multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. ambulandum est,
proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo
non possumus. quod si nos ultimus dies proficientes inuenerit, ibi discemus quod hic non
potuimus.
si quis autem istam quaestionem liquidius et melius nouit se posse et confidit exponere, absit ut
non sim paratior discere quam docere. tantum ne audeat quisquam liberum arbitrium sic
defendere, ut nobis orationem qua dicimus: ne nos inferas in tentationem, conetur auferre; rursus,
ne quisquam neget uoluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. sed audiamus dominum, et
praecipientem, et opitulantem, et iubentem quid facere debeamus, et adiuuantem ut implere
possimus. nam et quosdam nimia suae uoluntatis fiducia extulit in superbiam, et quosdam nimia
suae uoluntatis diffidentia deiecit in negligentiam. illi dicunt: utquid rogamus deum ne uincamur
tentatione, quod in nostra est potestate? isti dicunt: utquid conamur bene uiuere, quod in dei est
potestate? o domine, o pater qui es in caelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed
libera nos a malo! audiamus dominum dicentem: rogaui pro te, petre, ne deficiat fides tua; ne sic
existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut diuino non egeat adiutorio. audiamus et
euangelistam dicentem: dedit eis potestatem filios dei fieri, ne omnino existimemus in nostra
potestate non esse quod credimus; uerumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. nam et
agendae sunt gratiae, quia data est potestas, et orandum, ne succumbat infirmitas. ipsa est fides
quae per dilectionem operatur, sicut eius mensuram dominus cuique partitus est, ut qui gloriatur,
non in seipso, sed in domino glorietur.
non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum uoluntas sic superba erat, ut ignorantes
dei iustitiam, suam uellent constituere; sicut dicit de illis apostolus: iustitiae dei non sunt
subiecti. quia enim non ex fide, sed tamquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati,
offenderunt in lapidem offensionis. sic autem dictum est non poterant, ubi intellegendum est
quod nolebant, quemadmodum dictum est de domino deo nostro: si non credimus, ille fidelis
permanet, negare seipsum non potest. de omnipotente dictum est: non potest. sicut ergo quod
dominus negare seipsum non potest, laus est uoluntatis diuinae, ita quod illi non poterant credere,
culpa est uoluntatis humanae.
ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae uoluntatis uiribus tantum existiment esse
tribuendum, ut negent sibi esse necessarium diuinum adiutorium ad bene uiuendum, non possunt
credere in christum. non enim aliquid prosunt syllabae nominis christi, et sacramenta christi, ubi
resistitur fidei christi. fides autem christi est, credere in eum qui iustificat impium; credere in
mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur deo; credere in saluatorem, qui uenit quod
perierat quaerere atque saluare; credere in eum qui dixit: sine me nihil potestis facere. quia ergo
ignorans dei iustitiam qua iustificatur impius, suam uult constituere qua conuincatur superbus, in
hunc non potest credere. hinc et illi non poterant credere, non quia mutari in melius homines non
possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. hinc excaecantur, et indurantur, quia
negando diuinum adiutorium, non adiuuantur. hoc de iudaeis qui excaecati et indurati sunt, deus
praesciuit, atque in eius spiritu propheta praedixit. quod uero addidit: et conuertantur et sanem
eos, utrum subaudiendum sit: non, id est, non conuertantur, connexa desuper sententia, ubi
dictum est: ut non uideant oculis et intellegant corde; quia et hic utique dictum est, ut non
intellegant? et ipsa enim conuersio de illius gratia est, cui dicitur: deus uirtutum, conuerte nos. an
forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intellegendum est, ut quoniam superbae
et peruersae uoluntatis erant, et suam iustitiam constituere uolebant, ad hoc desererentur, ut
excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies
eorum ignominia, atque ita humiliati quaererent nomen domini, et non suam qua inflatur
superbus, sed iustitiam dei qua iustificatur impius? hoc enim multis eorum profecit in bonum,
qui de suo scelere compuncti, in christum postea crediderunt: pro quibus et ipse orauerat dicens:
pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. de qua eorum ignorantia et apostolus dicit:
testimonium illis perhibeo quia zelum dei habent, sed non secundum scientiam; tunc enim et hoc
subiunxit, atque ait: ignorantes enim dei iustitiam, et suam uolentes constituere, iustitiae dei non
sunt subiecti.
haec dixit isaias, quando uidit gloriam eius, et locutus est de eo. quid uiderit isaias, et hoc
quomodo ad dominum christum pertineat, in libro eius legendum et intellegendum est. uidit enim
non sicuti est, sed modo quodam significatiuo, sicut prophetae uisio fuerat informanda. nam uidit
et moyses, et tamen ei quem uidebat dicebat: si inueni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum,
manifeste ut uideam te, quia non uidebat sicuti est. quando autem nobis hoc futurum sit, idem
iste sanctus iohannes euangelista in epistola sua dicit: dilectissimi, filii dei sumus, et nondum
apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum
sicuti est. poterat dicere: quoniam uidebimus eum, et non addere, sicuti est; sed quia sciebat a
quibusdam patribus et prophetis uisum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset: uidebimus eum,
addidit, sicuti est. nemo enim uos fallat, fratres, eorum qui dicunt inuisibilem patrem, et
uisibilem filium. hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intellegunt secundum
quid dictum sit: ego et pater unum sumus. prorsus in forma dei in qua aequalis est patri, etiam
filius inuisibilis est; ut autem ab hominibus uideretur, formam serui accepit, et in similitudine
hominum factus, uisibilis factus est. ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis
hominum, sicut uoluit in subiecta sibi creatura, non sicuti est. mundemus corda per fidem, ut illi
ineffabili, et, ut ita dicam, inuisibili uisioni praeparemur. beati enim mundo corde, quoniam ipsi
deum uidebunt.
uerumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter pharisaeos non
confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; dilexerunt enim gloriam hominum magis quam
gloriam dei. uidete quemadmodum notauerit euangelista et improbauerit quosdam, quos tamen in
eum credidisse dixit; qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae
proficiendo superarent, quem superauerat apostolus, dicens: mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce domini nostri iesu christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. ad hoc
enim et ipse dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in
illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes uerecundiae, ut de nomine eius fides
non erubescat, et magis dei gloriam quam hominum diligat.
TRACTATUS 44
12:44-50 loquente domino nostro iesu christo apud iudaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam
crediderunt praedestinati in uitam aeternam, quos etiam uocauit oues suas; quidam uero non
crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen iniusto iudicio dei fuerant
excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. eorum
autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis uenienti
occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes; alii uero ex principibus non audebant
confiteri, ut de synagoga non eicerentur; quos notauit euangelista dicens, quod dilexerunt gloriam
hominum magis quam gloriam dei. eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri,
quos praeuidebat, ubi ait: cum exaltaueritis filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum; alii
uero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens iudaeorum, quae
postmodum debellata, ad testimonium prophetiae quae de christo scripta est, in toto pene orbe
dispersa est.
his ita se habentibus, et sua iam propinquante passione, iesus clamauit, et dixit, unde lectio coepit
hodierna: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; et qui uidet me, uidet eum
qui misit me. iam dixerat quodam loco: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. ubi
intelleximus eum doctrinam suam dixisse uerbum patris quod est ipse, et hoc significasse
dicendo: mea doctrina non est mea; sed eius qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed
haberet a quo esset. deus enim de deo, filius patris; pater autem non deus de deo, sed deus pater
filii. nunc autem quod ait: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo
intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret deus? et ne putarent hoc
eum esse tantummodo quod uidebant, talem ac tantum se uolens credi, qualis et quantus est
pater. qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod uidet, sed in eum qui misit
me, id est, in patrem. sed qui credit in patrem, necesse est eum credat esse patrem; qui autem
credit eum patrem, necesse est ut credat eum habere filium; ac per hoc qui credit in patrem,
necesse est ut credat in filium. sed ne quisquam hoc credat de unigenito filio, quod de iis qui dicti
sunt filii dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait euangelista: dedit eis potestatem filios dei
fieri; unde et illud est quod ipse dominus commemorauit in lege dictum: ego dixi: dii estis, et filii
excelsi omnes; propterea dixit: qui credit in me, non credit in me, ne totum quod de christo
creditur, secundum hominem crederetur. ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me
secundum id quod me uidet, sed in eum qui me misit; ut cum credit in patrem, credat eum habere
filium sibi aequalem, et tunc uere credat in me. nam si putauerit eum non habere nisi filios
secundum gratiam, qui sunt eius utique creatura, non uerbum, sed facta per uerbum, nec habere
filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo
dissimilem atque imparem; non credit in patrem qui eum misit, quia non est hoc pater qui eum
misit.
et ideo cum dixisset: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, ne putaretur sic
uoluisse patrem intellegi tamquam patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non
unici uerbi aequalis sibi, continuo subiecit: et qui uidet me, uidet eum qui misit me. numquid ait:
qui uidet me, non uidet me, sed eum qui misit me, sicut dixerat: qui credit in me, non credit in
me, sed in eum qui misit me? illud namque dixit, ne sicut uidebatur, crederetur tantummodo
filius hominis; hoc autem dixit, ut patri crederetur aequalis. qui credit in me, inquit, non credit in
hoc quod uidet me, sed credit in eum qui misit me. aut cum credit in patrem qui sibi aequalem
genuit me; non quomodo me uidet, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me; usque
adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me uidet uideat eum qui me misit. apostolos suos
certe ipse dominus christus misit, quod eorum etiam nomen indicat; nam sicut graece angeli,
latine nuntii uocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. numquam tamen aliquis
apostolorum dicere auderet: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; omnino
enim non diceret: qui credit in me. credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum; non
enim apostolus iustificat impium. credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides
eius ad iustitiam. posset dicere apostolus: qui recipit me, recipit eum qui me misit; uel: qui audit
me, audit eum qui me misit; hoc enim eis ipse dominus ait: qui uos recipit, me recipit, et qui
recipit me, recipit eum qui me misit. quia dominus honoratur in seruo, et pater in filio, sed pater
tamquam in filio, dominus tamquam in seruo. filius autem unigenitus recte dicere potuit: credite
in deum, et in me credite; et quod nunc ait: qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui
misit me. non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma serui remanere credentem;
quoniam cum quisque credit in patrem qui eum misit, profecto credit in filium, sine quo patrem
non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur: et qui uidet me, uidet eum
qui me misit.
adtende cetera: ego lux in mundum ueni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. dixit
quodam loco discipulis suis: uos estis lux mundi. non potest ciuitas abscondi super montem
constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut
luceat omnibus qui in domo sunt; sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant opera
uestra bona, et glorificent patrem uestrum qui in caelis est; non tamen eis dixit: uos lux uenistis
in mundum, ut omnis qui credit in uos, in tenebris non maneat. nusquam hoc legi posse
confirmo. lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis
recesserit tenebrabitur. lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest, quia
incommutabile omnino est. credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo; sed
ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud
lumen a quo illuminatur, ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. cum autem
dicit: ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat, satis manifestat omnes se in tenebris
inuenisse; sed ne in eis tenebris maneant in quibus inuenti sunt, debent credere in lucem quae
uenit in mundum, quia per illam factus est mundus.
et si quis audierit, inquit, uerba mea, et non custodierit, ego non iudico eum. mementote quae uos
audisse in superioribus lectionibus noui; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed
adestis, audite quomodo dicit filius! ego non iudico eum, cum dicat alio loco: pater non iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio; nisi quia intellegendum est: modo non iudico eum.
quare non iudicat modo? adtende quid sequitur: non enim ueni, inquit, ut iudicem mundum, sed
ut saluificem mundum, id est ut saluum faciam mundum. nunc ergo est tempus misericordiae,
post erit iudicii; quia, misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, domine.
sed de ipso etiam futuro nouissimo iudicio uidete quid dicat: qui spernit me et non accipit uerba
mea, habet qui iudicet eum; sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in nouissimo die. non
ait: qui spernit me, et non accipit uerba mea, ego non iudico eum in nouissimo die. hoc enim si
dixisset, non uideo quomodo posset non esse contrarium illi sententiae ubi ait: pater non iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio. cum uero dixit: qui spernit me, et non accipit uerba
mea, habet qui iudicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adiunxit: sermo
quem locutus sum, ille iudicabit eum in nouissimo die, satis manifestauit semetipsum
iudicaturum in nouissimo die. seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiauit, seipsum ianuam
posuit, qua ipse ad oues pastor intraret. aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui
audierunt et contemserunt. qui enim sine lege peccauerunt, ait apostolus, sine lege et peribunt; et
qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.
quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus. ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex
seipso. iam hoc saepe diximus; iam hoc tamquam notissimum non docere sed admonere
debemus. sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. non
laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora locuti sumus, et cum eis ipsis
non omnibus, sed quae audierunt memoria retinentibus; nunc uero quia fortasse aliqui adsunt qui
non audierunt, eis que sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras
nostras qui audita meminerunt. quomodo dat mandatum pater unico filio? quo uerbo loquitur
uerbo, cum sit ipse filius unigenitum uerbum? numquid per angelum, cum per ipsum creati sint
angeli? numquid per nubem, quae quando sonuit ad filium, non propter ipsum sonuit (quod alibi
dicit etiam ipse) sed propter alios quos oportebat ita audire? numquid per sonum labiis emissum,
qui non habet corpus, nec aliquo locorum interuallo filius a patre separatur, ut sit inter illos aer
medius, quo percusso uox fiat et in aurem ueniat? absit ut talia de illa incorporea et ineffabili
substantia suspicemur. filius unicus est uerbum patris, et sapientia patris; in illa sunt omnia
mandata patris. neque enim patris mandatum filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex
tempore habere quod antea non habebat. ita enim a patre quod habet accepit, ut nascendo
acceperit, dederit que illi gignendo. nam et uita est, et accepit uitam utique nascendo, non prius
sine uita existendo. quia et pater habet uitam, et quod habet est; nec accepit tamen, quia non ex
aliquo est. filius autem accepit uitam, dante patre a quo est; et ipse quod habet, est; habet enim
uitam, et uita est. ipsum audi loquentem: sicut habet, inquit, pater uitam in semetipso, sic dedit et
filio uitam habere in semetipso. numquid existenti, et non habenti dedit? sed eo dedit quo genuit,
qui uitam genuit, et uita genuit uitam. et quia parem genuit, non imparem uitam, ideo dictum est:
sicut habet ipse uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso. uitam dedit, quia
gignendo uitam, quid dedit, nisi esse uitam? et quia aeterna est ipsa natiuitas, numquam non fuit
filius qui est uita, numquam fuit filius sine uita; et sicut est natiuitas aeterna, sic est qui natus est
uita aeterna. ita et mandatum non quod filius non habebat, pater dedit; sed, sicut dixi, in sapientia
patris, quod est uerbum patris, omnia mandata sunt patris. dicitur autem mandatum datum, quia
non est a seipso cui dicitur datum; et hoc est dare filio sine quo numquam filius fuit, quod est
gignere filium qui numquam non fuit.
sequitur autem: et scio quia mandatum eius uita aeterna est. si ergo uita aeterna est ipse filius, et
uita aeterna est mandatum patris, quid aliud dictum est, quam: ego sum mandatum patris?
proinde et id quod adiungit, et dicit: quae ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor; non
accipiamus: dixit mihi, quasi pater uerba locutus sit unico uerbo, aut egeat dei uerbis dei uerbum.
dixit ergo pater filio, sicut dedit uitam filio; non quod nesciebat uel non habebat, sed quod ipse
filius erat. quid est autem: sicut dixit mihi, sic loquor, nisi: uerum loquor? ita ille dixit ut uerax,
ita ista loquitur ut ueritas. uerax autem genuit ueritatem. quid ergo iam diceret ueritati! non enim
imperfecta erat ueritas, cui uerum aliquid adderetur. dixit ergo ueritati, quia genuit ueritatem.
porro ipsa ueritas sic loquitur, ut ei dictum est; sed intellegentibus, quos docet ut nata est. ut
autem crederent homines quod intellegere nondum ualent, ex ore carnis uerba sonuerunt, et
abierunt; transuolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum suorum; sed res ipsae
quarum signa sunt soni, traiectae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos
per litteras quae uisibilia signa sunt, peruenerunt. non sic loquitur ueritas: intellegentibus
mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intellegibili luce perfundit. qui ergo potest in ea uidere
natiuitatis eius aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit pater quod loqueretur.
excitauit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae; sed crescendo capimus,
ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut peruenire possimus.
TRACTATUS 55
13:1-5 caena domini secundum iohannem, adiuuante ipso, debitis est explicanda tractatibus, et ut nobis
posse donauerit, explananda. ante diem autem festum paschae, sciens iesus quia uenit hora eius
ut transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum; opportunissime
tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. quia enim pati graece
paschein~g dicitur, ideo pascha passio putata est, uelut hoc nomen a passione sit appellatum; in
sua uero lingua, hoc est in hebraea, pascha transitus dicitur; propterea tunc primum pascha
celebrauit populus dei, quando ex aegypto fugientes, rubrum mare transierunt. nunc ergo figura
illa prophetica in ueritate completa est, cum sicut ouis ad immolandum ducitur christus, cuius
sanguine illitis postibus nostris, id est, cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione
huius saeculi tamquam a captiuitate uel interemtione aegyptia liberamur; et agimus saluberrimum
transitum, cum a diabolo transimus ad christum, et ab isto instabili saeculo ad eius
fundatissimum regnum. ideo quippe ad deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte
transeamus. de hac nobis collata gratia deum laudans apostolus dicit: qui eruit nos de potestate
tenebrarum, et transtulit in regnum filii caritatis suae. hoc itaque nomen, id est, pascha, quod
latine, ut dixi, transitus nuncupatur, uelut interpretans nobis beatus euangelista: ante diem, inquit,
festum paschae, sciens iesus quia uenit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem. ecce
pascha, ecce transitus. unde, et quo? de hoc scilicet mundo ad patrem. spes membris in capite
data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. quid ergo infideles, et ab hoc capite
atque ab eius corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? transeunt plane et ipsi!
sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad patrem, aliud ad hostem.
nam aegyptii transierunt, non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum.
sciens ergo iesus quia uenit hora eius ut transiret ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos
qui erant in mundo, in finem dilexit eos. utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput,
quod hinc transisset, eius dilectione transirent. quid est enim, in finem, nisi, in christum? finis
enim legis christus, ait apostolus, ad iustitiam omni credenti. finis perficiens, non interficiens;
finis quo usque eamus, non ubi pereamus. sic omnino intellegendum est; pascha nostrum
immolatus est christus. ipse est finis noster, in illum est transitus noster. nam uideo posse ista
uerba euangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tamquam usque ad mortem christus
dilexerit suos, ut hoc uideatur esse, in finem dilexit eos. humana est haec sententia, non diuina;
neque enim nos hucusque ille dilexit, qui semper et sine fine nos diligit. absit ut dilectionem
morte finierit, qui non est morte finitus. etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit diues ille
superbus atque impius, et usque ad mortem non dilexisse putandus est christus? absit, carissimi.
nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem ueniret, si dilectionem nostram morte finiret. nisi
forte ita sit intellegendum: in finem dilexit eos. quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos.
hoc enim testatus est dicens: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat
quis pro amicis suis. ita sane non prohibemus intellegi: in finem dilexit, id est, usque ad mortem
illum dilectio ipsa perduxit.
et caena, inquit, facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum iudas simonis iscariotes:
sciens quia omnia dedit ei pater in manus, et quia a deo exiit, et ad deum uadit, surgit a caena, et
ponit uestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. deinde mittit aquam in peluim, et
coepit lauare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. non ita debemus
intellegere caenam factam ueluti iam consummatam atque transactam; adhuc enim caenabatur,
cum dominus surrexit et pedes lauit discipulis suis. nam postea recubuit, et buccellam suo
traditori postea dedit, utique caena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa.
caena ergo facta, dictum est, iam parata, et ad conuiuantium mensam usum que perducta. quod
autem ait: cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum iudas simonis iscariotes. si quaeris
quid missum sit in cor iudae, hoc utique: ut traderet eum. missio ista, spiritalis suggestio est; non
fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritaliter. neque enim
spiritale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. nouit apostolus quaedam spiritalia
nequitiae in caelestibus, aduersus quae nobis colluctationem esse testatur; non autem essent
etiam maligna spiritalia, si non essent etiam maligni spiritus. a spiritu enim spiritalia nominantur.
sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus
misceantur, ut eas tamquam suas deputet homo, unde scit homo? nec dubitandum est etiam bonas
suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritaliter fieri; sed interest quibusnam earum mens
humana consentiat, diuino auxilio uel deserta per meritum, uel adiuta per gratiam. factum ergo
iam fuerat in corde iudae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed
quem non didicerat deum. iam talis uenerat ad conuiuium, explorator pastoris, insidiator
saluatoris, uenditor redemptoris; iam talis uenerat, et uidebatur, et tolerabatur, et se ignorari
arbitrabatur, quia in eo quem uolebat fallere, fallebatur. at ille isto in ipso corde intus inspecto,
nesciente scienter utebatur.
sciens quia omnia dedit ei pater in manus. ergo et ipsum traditorem. nam si eum in manibus non
haberet, non utique illo uteretur ut uellet. proinde iam traditor traditus erat ei quem tradere
cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat.
sciebat enim dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis, ac sic omnia
dederat pater in manus eius, et in usum mala, et in effectum bona. sciens etiam quia a deo exiit,
et ad deum uadit, nec deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret.
haec ergo sciens, surgit a caena, et ponit uestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se.
deinde mittit aquam in peluim, et coepit lauare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat
praecinctus. debemus, dilectissimi, sensum euangelistae diligenter adtendere. locuturus quippe de
tanta domini humilitate, prius celsitudinem eius uoluit commendare. ad hoc pertinet quod ait:
sciens quia omnia dedit ei pater in manus, et quia a deo exiit, et ad deum uadit. cum illi ergo
omnia pater dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lauit; et cum se sciret a
deo exiisse, et ad deum pergere, non dei domini, sed hominis serui impleuit officium. ad hoc
autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui iam talis uenerat, qui nec ab illo ignorabatur,
praeloqui uoluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non
dedignatus est pedes lauare, cuius manus iam praeuidebat in scelere.
quid autem mirum si surrexit a caena, et posuit uestimenta sua, qui cum in forma dei esset,
semetipsum exinaniuit? et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam serui accipiens habitu
inuentus est ut homo? quid mirum si misit aquam in peluim unde lauaret pedes discipulorum, qui
in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? quid mirum si linteo quo erat
praecinctus, pedes quos lauerat, tersit, qui carne qua erat indutus, euangelistarum uestigia
confirmauit? et linteo quidem ut se praecingeret, posuit uestimenta quae habebat; ut autem
formam serui acciperet quando semetipsum exinaniuit, non quod habebat deposuit, sed quod non
habebat accepit. crucifigendus sane suis exspoliatus est uestimentis, et mortuus inuolutus est
linteis; et tota illa eius passio, nostra purgatio est. passurus igitur exitia, praemisit obsequia, non
solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem.
tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam diuina
sublimitas; quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum deus humilis inueniret. uenit enim
filius hominis quaerere et saluum facere quod perierat. perierat autem superbiam deceptoris
secutus, ergo humilitatem redemptoris sequatur inuentus.
TRACTATUS 56
13:6-10 cum lauaret pedes discipulorum dominus, uenit ad simonem petrum; et dicit ei petrus: domine, tu
mihi lauas pedes? quis enim non expauesceret lauari sibi pedes a dei filio? quamuis itaque
magnae fuisset audaciae contradicere seruum domino, hominem deo, tamen hoc petrus facere
maluit, quam perpeti ut sibi pedes lauarentur a domino et deo. nec putare debemus hoc petrum
inter ceteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter uel aequanimiter sibi
fieri permisissent. facilius quippe sic accipiuntur ista uerba euangelii, quia cum dictum esset:
coepit lauare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus, deinde subiunctum est:
uenit ergo ad simonem petrum, quasi aliquibus iam lauisset, post eos uenisset ad primum. quis
enim nesciat primum apostolorum esse beatissimum petrum? sed non ita intellegendum est quod
post aliquos ad illum uenerit, sed quod ab illo coeperit. quando ergo pedes discipulorum lauare
coepit, uenit ad eum a quo coepit, id est, ad petrum; et tunc petrus, quod etiam quilibet eorum
expauisset, expauit, atque ait: domine, tu mihi lauas pedes? quid est: tu? quid est: mihi?
cogitanda sunt potius quam dicenda, ne forte quod ex his uerbis aliquatenus dignum concipit
anima, non explicet lingua.
sed respondit iesus , et dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. nec tamen
ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos
pedes humilem christum adhuc non uult uidere, non potest sustinere. non lauabis mihi, inquit,
pedes in aeternum. quid est: in aeternum? numquam hoc feram, numquam patiar, numquam
sinam; hoc quippe in aeternum non fit, quod numquam fit. tum saluator aegrum reluctantem, de
ipsius salutis periculo exterrens: si non lauero te, inquit, non habebis partem me cum. ita dictum
est: si non lauero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici adsolet: calcas me, quando sola
planta calcatur. at ille amore et timore perturbatus, et plus expauescens christum sibi negari,
quam usque ad suos pedes humiliari, domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput.
quandoquidem sic minaris, lauanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, uerum etiam
prima substerno. ne mihi neges capiendam te cum partem, nullam tibi nego abluendam mei
corporis partem.
dicit ei iesus : qui lotus est, non habet opus nisi pedes lauare, sed est mundus totus. hic moueatur
fortassis quis, et dicat: immo si mundus est totus, quid ei opus est uel pedes lauare? dominus
autem nouerat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas eius secreta non penetrat. uerumtamen
quantum nos erudire et ex lege sua docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid
etiam ego de huius quaestionis profunditate, illo adiuuante, respondeam, ac primum ipsam
locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. quis enim non ita rectissime loqui
possit: mundus est totus, praeter pedes? elegantius autem loquitur si dicit: mundus est totus, nisi
pedes, quod tantumdem ualet. hoc ergo ait dominus: non habet opus nisi pedes lauare, sed est
mundus totus. totus utique praeter pedes, uel, nisi pedes, quos habet opus lauare.
sed quid est hoc? quid sibi uult? quid hoc necessarium est ut quaeramus? dominus dicit, ueritas
loquitur, quod opus habeat pedes lauare etiam ille qui lotus est. quid, fratres mei, quid putatis?
nisi quia homo in sancto quidem baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino;
uerumtamen cum in rebus humanis postea uiuitur, utique terra calcatur. ipsi igitur humani
affectus, sine quibus in hac mortalitate non uiuitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus
afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et
ueritas in nobis non sit. quotidie igitur pedes lauat nobis, qui interpellat pro nobis; et quotidie nos
opus habere ut pedes lauemus, id est, uias spiritalium gressuum dirigamus; in ipsa oratione
dominica confitemur, cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lauit
pedes discipulorum suorum, fidelis est et iustus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab
omni iniquitate, id est, usque ad pedes quibus conuersamur in terra.
proinde ecclesia quam mundat christus lauacro aquae in uerbo, non solum in illis est sine macula
et ruga, qui post lauacrum regenerationis continuo ex huius uitae contagione tolluntur, nec
calcant terram ut opus habeant pedes lauare, uerum etiam in iis quibus istam misericordiam
praebens dominus, fecit eos de saeculo isto lotis etiam pedibus emigrare. in his autem qui hic
demorantur, etiamsi munda sit, quoniam iuste uiuunt; opus tamen habent pedes lauare, quoniam
sine peccato utique non sunt. propter hoc dicit in cantico canticorum: laui pedes meos; quomodo
inquinabo illos? dicit enim hoc cum cogitur ad christum uenire, et terram calcare cum uenit. alia
quaestio rursus exoritur. nonne christus sursum est? nonne adscendit in caelum, et sedet ad
dexteram patris? nonne apostolus clamat, et dicit: si ergo resurrexistis cum christo, quae sursum
sunt sapite, ubi christus est ad dexteram dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super
terram? quomodo ergo ut ad christum eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis
sursum cor habendum sit ad dominum, ut cum illo esse possimus? uidetis, fratres, hodierni
temporis angustias istam coartare quaestionem. quod et si uos forte minus uidetis, ego utcumque
uideo quantae disputationis indigeat. unde peto ut eam potius suspendi, quam uel negligentius uel
angustius pertractari, non fraudata, sed dilata exspectatione patiamini. aderit enim dominus qui
nos debitores facit, ut faciat etiam redditores.
TRACTATUS 57
13:10 non immemor mei debiti, iam reddendi tempus agnosco. donet unde reddam, qui donauit ut
debeam. donauit enim dilectionem, de qua dictum est: nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem
diligatis; donet etiam sermonem, quem uideo me debere dilectis. exspectationem uestram ad hoc
nempe distuleram, ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram ueniatur ad
christum; cum potius iubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae super terram. sursum enim
christus est sedens ad dexteram patris; sed profecto et hic est; propter quod et saulo in terra
saeuienti dicit: quid me persequeris? ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod
pedes dominus discipulis lauit, cum iam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes
lauare. ubi uisum est intellegendum quod baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto
postea uiuit in saeculo, humanis affectibus terram uelut pedibus calcans, ipsa scilicet
conuersatione uitae huius, contrahit unde dicat: dimitte nobis debita nostra. ac sic etiam inde
mundatur ab eo qui pedes lauit discipulis suis, nec desinit interpellare pro nobis. hinc occurrerunt
ex cantico canticorum ecclesiae uerba dicentis: laui pedes meos; quomodo inquinabo eos? cum
uellet ire, et aperire ei qui uenerat ad eam, et pulsauerat, sibi que aperiri poposcerat, ille
speciosus forma prae filiis hominum. hinc quaestio nata est quam coartare noluimus angustiis
temporis, ideo que distulimus, quonam modo ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad
christum, quos baptismate lauerat christi.
sic enim ait: ego dormio, et cor meum uigilat; uox fratruelis mei pulsat ad ianuam. deinde dicit
etiam ipse: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum
repletum est rore, et crines mei noctis guttis. et respondet illa: exui me tunica mea; quomodo
induam eam? laui pedes meos; quomodo inquinabo illos? o admirabile sacramentum! o grande
mysterium! ergo ne timet inquinare pedes, ueniendo ad eum qui lauit suorum discipulorum
pedes? timet certe, quia per terram uenit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic constitutos
non deserit. an non ipse ait: ecce ego uobis cum sum usque ad consummationem saeculi? an non
ipse ait: uidebitis caelos apertos, et angelos dei adscendentes et descendentes ad filium hominis?
si adscendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic
est? dicit ergo ecclesia: laui pedes meos; quomodo inquinabo eos? in eis hoc dicit qui possunt
omni faece mundati dicere: cupio dissolui et esse cum christo, permanere autem in carne magis
necessarium propter uos? in eis hoc dicit qui praedicant christum et aperiunt illi ostium, ut
habitet per fidem in cordibus hominum. in his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale
suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes,
ipsi reprobi fiant. tutius enim ueritas auditur quam praedicatur: quoniam cum auditur, humilitas
custoditur; cum autem praedicatur, uix non subrepit cuius hominum quantulacumque iactantia, in
qua utique inquinantur pedes.
ergo, ut apostolus iacobus dicit: sit omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad
loquendum. dicit et alius homo dei: auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa
humiliata. hoc est quod dixi: cum ueritas auditur, humilitas custoditur. dicit et alius: amicus
autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter uocem sponsi. fruamur auditu, sine
strepitu nobis loquente intrinsecus ueritate. quamquam etiam cum forinsecus insonat per
legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per
consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt,
inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis
affectant. ceterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum iactandi se in laboribus alienis;
et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter uocem dominicae ueritatis. proinde
in eis qui libenter et humiliter audire nouerunt, et uitam quietam in studiis dulcibus et salubribus
agunt, sancta delicietur ecclesia, et dicat: ego dormio, et cor meum uigilat. quid est: ego dormio,
et cor meum uigilat, nisi, ita quiesco ut audiam? otium meum non impenditur nutriendae
desidiae, sed percipiendae sapientiae. ego dormio, et cor meum uigilat, uaco, et uideo quoniam tu
es dominus; quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam. ego
dormio, et cor meum uigilat, ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus diuinis se
intendit affectibus.
sed in iis qui isto modo suauiter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur ecclesia, ecce
pulsat ille qui ait: quae dico uobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate
super tecta. uox ergo eius pulsat ad ianuam, et dicit: aperi mihi, soror mea, proxima mea,
columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. uelut
si diceret: tu uacas, et contra me ostium clausum est; tu studes otio paucorum, et abundante
iniquitate refrigescit caritas multorum. nox quippe, iniquitas est; ros uero eius et guttae, hi sunt
qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput christi, hoc est, ut non ametur deus. caput
enim christi deus. sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis uisibilibus tolerantur;
nequaquam interiora sensus attingunt. pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat:
aperi mihi, de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba
mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. ad
eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? quomodo enim audient
sine praedicante?
hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias
actionum, eo quod minus idoneos ad haec ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt,
mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores ueritatis antiquos excitari aduersus
abundantiam iniquitatis, qua feruor friguit caritatis. sed in eis qui iam de corpore exierunt, et
carnis indumento exspoliati sunt, (neque enim ab ea separati sunt), respondet ecclesia: exui me
tunica mea; quomodo induam eam? recipietur quidem illa tunica, et in eis qui iam exuti sunt,
rursus uestietur carne ecclesia; non tamen nunc quando feruefaciendi sunt frigidi, sed tunc
quando resurrecturi sunt mortui. passa ergo difficultatem propter inopiam praedicatorum, et
recolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed iam exuta corporibus, ingemit et
dicit ecclesia: exui me tunica mea; quomodo induam eam? membra illa mea quae christo aperire
euangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus exuta sunt, redire nunc
possunt?
deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos adquirere ac regere, ac sic christo aperire
utcumque possunt, sed in his difficultatibus actionum peccare metuunt; laui, inquit, pedes meos;
quomodo inquinabo illos? quisquis enim in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. et quis est
perfectus? quis est qui non offendit in tanta abundantia iniquitatis, tanto frigore caritatis? laui
pedes meos; quomodo inquinabo eos? quandoquidem lego, et audio: nolite multi magistri fieri,
fratres, quoniam maius iudicium sumitis; in multis enim offendimus omnes. laui pedes meos;
quomodo inquinabo eos? sed ecce surgo, et aperio. christe, laua eos; dimitte nobis debita nostra,
quoniam non est exstincta caritas nostra, quia et nos dimittimus debitoribus nostris. quando te
audimus, exsultant te cum in caelestibus ossa humiliata. sed quando te praedicamus, terram
calcamus ut tibi aperiamus; et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. laua
pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos. haec
uobis hodie satis sint, dilectissimi. si quid secus quam oportuit dicentes fortassis offendimus, uel
laudibus uestris immoderatius quam oportuit eleuati sumus, impetrate mundationem pedibus
nostris, deo placentibus orationibus uestris.
TRACTATUS 58
13:10-15 iam illa uerba euangelii, ubi dominus lauans pedes discipulis suis, ait: qui lotus est semel, non
habet necessitatem nisi pedes lauare, sed est mundus totus, dilectioni uestrae, ut dominus donare
dignatus est, exposuimus; nunc quod sequitur uideamus. et uos, inquit, mundi estis, sed non
omnes. hoc quid sit ne quaereremus, ipse euangelista patefecit, adiungens: sciebat enim quisnam
esset qui traderet eum; propterea dixi: non estis mundi omnes. quid hoc apertius? proinde ad
sequentia transeamus.
postquam ergo lauit pedes eorum, et accepit uestimenta sua; cum recubuisset iterum, dixit eis:
scitis quid fecerim uobis? nunc est ut beato petro reddatur illa promissio; dilatus enim fuerat
quando expauescenti, et dicenti: non lauabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei: quod ego
facio, tu nescis modo, scies autem postea. ecce est ipsum postea; iam tempus est ut dicatur quod
paulo ante dilatum est. memor itaque dominus se promisisse iam dudum scientiam facti sui tam
inopinati, tam mirabilis, tam expauescendi, et nisi ipse uehementer terruisset, nullo modo
sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed angelorum, et dominus non tantum ipsorum, sed
rerum omnium, lauaret pedes discipulorum et seruorum suorum. huius ergo tanti facti quoniam
promiserat scientiam dicens: scies autem postea, quid sit quod fecit, docere nunc incipit.
uos, inquit, uocatis me, magister, et domine; et bene dicitis, sum etenim. bene dicitis, quia uerum
dicitis; sum quippe quod dicitis. homini praeceptum est: non te laudet os tuum, sed laudet te os
proximi tui. periculosum est enim sibi placere, cui cauendum est superbire. ille autem qui super
omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus; nec potest recte dici arrogans
deus. nobis namque expedit eum nosse, non illi; nec eum quisque cognoscit, si non se indicet
ipse qui nouit. si ergo non se laudando quasi arrogantiam uitare uoluerit, nobis sapientiam
denegabit. et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse
aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus
usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores uocentur. quod uero dominum et ipse se
dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine?
sed deus loquitur. nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium ueritatis; nobis
subiacere illi utile est celsitudini, nobis seruire utile est ueritati. quod se dominum dicit, non illi
uitium est, sed nobis beneficium. cuiusdam saecularis auctoris uerba laudantur, quia dixit: cum
omnis arrogantia odiosa est, tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima; et tamen idem
ipse cum de sua eloquentia loqueretur: dicerem, inquit, perfectam, si ita iudicarem; nec in
ueritate crimen arrogantiae pertimescerem. si igitur ille homo eloquentissimus in ueritate
arrogantiam non timeret, quomodo arrogantiam ipsa ueritas timet? dicat se dominum qui
dominus est, dicat uerum qui ueritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod
est. beatissimus paulus, non utique unigenitus dei filius, sed unigeniti dei filii seruus et apostolus,
non ueritas, sed particeps ueritatis, ait libere et constanter: et si uoluero gloriari, non ero
insipiens, ueritatem enim dico. neque enim in seipso, sed in ipsa ueritate quae superior est ipso,
et humiliter et ueraciter gloriaretur, quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in domino
glorietur. ita ne non timeret insipientiam, si gloriari uellet amator sapientiae, et in gloria sua
timeret insipientiam ipsa sapientia? non timuit arrogantiam qui dixit: in domino laudabitur anima
mea; et in laude sua timeret arrogantiam potestas domini, in qua laudatur anima serui? uos,
inquit, uocatis me, magister, et domine; et bene dicitis; sum etenim. ideo bene dicitis, quia sum;
nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. quomodo ergo negaret
ueritas, quod dicunt discipuli ueritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa unde
didicerunt? quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo lux occultat quod uidens
indicat?
si ergo, inquit, ego laui pedes uestros dominus et magister, debetis et uos alter alterius lauare
pedes. exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, et uos ita faciatis. hoc est,
beate petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. hoc tibi postea sciendum promisit, quando
ut sineres terruit te magister tuus et dominus tuus, lauans pedes tuos. didicimus, fratres,
humilitatem ab excelso; faciamus inuicem humiles, quod humiliter fecit excelsus. magna est haec
commendatio humilitatis; et faciunt sibi hoc inuicem fratres, etiam opere ipso uisibili, cum se
inuicem hospitio recipiunt; est enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, usque ad
factum quo cernatur expressa. unde apostolus cum uiduam bene meritam commendaret: si
hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lauit. et apud sanctos ubicumque haec consuetudo
non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno
beatorum trium uirorum: benedicite, sancti et humiles corde, domino. multo autem est melius, et
sine controuersia uerius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit christus, facere
christianus. cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso uel excitatur, uel si
iam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus.
sed excepto isto morali intellectu, ita nos huius dominici facti altitudinem commendasse
meminimus quod lauando pedes iam lotorum atque mundorum discipulorum, significauerit
dominus propter humanos quibus in terra uersamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in
apprehensione iustitiae, sciamus nos sine peccato non esse; quod subinde abluit interpellando pro
nobis, cum oramus patrem qui in caelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse
postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens: si ergo ego laui uestros pedes dominus et
magister, debetis et uos alter alterius lauare pedes. exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum
ego uobis feci, ita et uos faciatis! numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti
poterit contagione mundare? immo uero id etiam nos esse admonitos in huius dominici operis
altitudine nouerimus, ut confessi inuicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et christus
interpellat pro nobis. audiamus apostolum iacobum hoc ipsum euidentissime praecipientem et
dicentem: confitemini inuicem delicta uestra, et orate pro uobis. quia et ad hoc dominus nobis
dedit exemplum. si enim ille qui ullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro
peccatis nostris, quanto magis nos inuicem pro nostris orare debemus? et si dimittit nobis ille cui
non habemus quod dimittamus, quanto magis dimittere nobis debemus inuicem, qui sine peccato
hic uiuere non ualemus? quid enim uidetur in hac altitudine sacramenti dominus significare, cum
dicit: exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis, nisi quod
apertissime dicit apostolus: donantes uobismetipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam,
sicut et dominus donauit uobis, ita et uos! inuicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris
delictis inuicem oremus, atque ita quodammodo inuicem pedes nostros lauemus. nostrum est,
donante ipso, ministerium caritatis et humilitatis adhibere; illius est exaudire, ac nos ab omni
peccatorum contaminatione mundare per christum, et in christo, ut quod aliis etiam dimittimus,
hoc est in terra soluimus, soluatur in caelo.
TRACTATUS 59
13:16-20 audiuimus in sancto euangelio loquentem dominum atque dicentem: amen, amen dico uobis, non
est seruus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum; si haec scitis, beati eritis
si feceritis ea. hoc ideo dixit, quia lauerat discipulorum pedes, magister humilitatis et uerbo et
exemplo; sed poterimus ea quae sunt operosius disserenda ipso adiuuante disserere, si non in eis
quae manifesta sunt immoremur. cum ergo haec dominus praemisisset, adiunxit: non de omnibus
uobis dico; ego scio quos elegerim; sed ut impleatur scriptura: qui manducat panem me cum,
leuabit super me calcaneum suum. hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? notum est de quo
loquatur; iudas ille traditor eius adtingitur. ergo ipsum non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto
sermone secernit. quod ergo dico, inquit: beati eritis si feceritis ea, non de omnibus uobis dico;
est inter uos qui non erit beatus, neque faciet ea. ego scio quos elegerim. quos, nisi eos qui beati
erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstrauit, qui efficere beatos potest? non est, inquit,
traditor iudas electus. quid est ergo quod alio loco dicit: nonne ego uos duodecim elegi, et unus
ex uobis diabolus est? an et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius, non
autem ad beatitudinem, de qua modo ait: beati eritis si feceritis ea? hoc non de omnibus dicit; scit
enim quos ad societatem beatitudinis huius elegerit. non est ex eis iste qui panem illius sic
edebat, ut super eum leuaret calcaneum. illi manducabant panem dominum, ille panem domini
contra dominum: illi uitam, ille poenam. qui enim manducat indigne, ait apostolus, iudicium sibi
manducat. amodo, inquit, dico uobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego
sum; id est, ego sum de quo illa scriptura praecessit, ubi dictum est: qui manducat me cum
panem, leuabit super me calcaneum.
deinde sequitur, et dicit: amen, amen dico uobis, qui accipit si quem misero, me accipit; qui
autem me accipit, accipit eum qui me misit. tantum ne distare intellegi uoluit inter eum quem
mittit et seipsum, quantum inter seipsum et patrem deum? hoc si isto modo acceperimus, nescio
quos gradus, quod absit, arianorum more faciemus. illi quippe cum audiunt haec euangelica
uerba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non adscendunt ad uitam,
sed praecipitantur in mortem. continuo quippe dicunt: quantum apostolus filii distat a filio,
quamuis dixerit: qui accipit si quem misero, me accipit, tantum et filius distat a patre, quamuis
dixerit: qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. sed si hoc dicis, oblitus es, heretice,
gradus tuos. si enim tanto interuallo propter haec domini uerba filium a patre, quantum
apostolum distinguis a filio, ubi positurus es spiritum sanctum? excidit ne tibi, eum uos ponere
solere post filium? erit ergo ipse inter apostolum et filium; et multo amplius distabit filius ab
apostolo quam pater a filio. an forte, ut inter filium et apostolum, atque inter patrem et filium
maneat paribus interuallis ista distinctio, aequalis erit spiritus sanctus filio? sed nec hoc uultis.
ubi ergo eum posituri estis, si quanta filium patri, tanta apostolum filio discretione supponitis?
cohibete itaque uestrae praesumtionis audaciam; et in his uerbis nolite quaerere quantam filii et
apostoli, tantam patris filii que distantiam. ipsum filium audite potius dicentem: ego et pater
unum sumus. ubi ueritas uobis inter genitorem et unigenitum nullam distantiae suspicionem
reliquit, ubi gradus uestros christus elisit, ubi scalas uestras petra confregit.
sed hereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica uerba; qui
accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? si enim
uoluerimus intellegere ideo dictum: qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae
sint pater et filius, consequens uidebitur ex eorumdem uerborum regula, qua dictum est: qui
accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit filius et apostolus. posset quidem non
inconuenienter et hoc intellegi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultauit ad
currendam uiam: uerbum enim caro factum est, hoc est, deus homo factus est. proinde ita dixisse
posset uideri: qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem; qui autem me
secundum deum accipit, accipit eum qui me misit. sed cum ista dicebat, non ab illo naturae
unitas, sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. sic itaque eum qui missus est
unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit adtendat. si ergo adtendas christum in petro,
inuenies discipuli praeceptorem; si autem adtendas patrem in filio, inuenies unigeniti genitorem,
ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. ea quae sequuntur in euangelio,
non sunt temporis breuitate coartanda. et ideo sermo iste, carissimi, uelut ouium sanctarum cibus,
si sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter ruminetur.
TRACTATUS 60
13:21 non parua, fratres, ex euangelio beati iohannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: cum haec
dixisset iesus , turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus
ex uobis tradet me. hinc ne turbatus est iesus , non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat: unus
ex uobis tradet me? numquidnam illi hoc tunc primum uenit in mentem, uel tunc primum ei
subito reuelatum est, eum que repentina tanti mali nouitas turbauit? nonne hinc paulo ante
loquebatur dicens: qui manducat me cum panem, leuabit super me calcaneum? nonne etiam iam
superius dixerat: et uos mundi estis, sed non omnes? ubi euangelista subiunxit: sciebat enim
quisnam esset qui traderet eum; quem iam et ante significauerat dicens: nonne ego uos duodecim
elegi, et unus ex uobis diabolus est? quid est ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus
est, et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me? an quia eum iam fuerat
expressurus, ut non lateret in ceteris, sed discerneretur a ceteris, ideo turbatus est spiritu? an quia
ipse traditor iam fuerat exiturus, ut iudaeos, quibus dominus ab eo traderetur, adduceret, turbauit
eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cuius fuerat
praecognitus animus? tale quippe hoc est quod iesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod
ait: nunc anima mea turbata est; et quid dicam? pater, salua me ex hora hac; sed propterea ueni in
horam hanc. sicut ergo tunc eius anima turbata est hora propinquante passionis, ita etiam nunc
exituro iuda atque uenturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu.
turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi
eam. turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas; an potius in eo nostra turbatur
infirmitas? ita uero! nihil indignum credant serui de domino suo, sed agnoscant se membra in
capite suo. qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. qui ergo potestate mortuus
est, potestate turbatus est; qui transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae
suae, transfigurauit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae
suae. proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, inuictus, non ei timeamus quasi deficiat;
non perit, sed nos quaerit. nos, inquam, nos omnino sic quaerit; nos ipsos in illius perturbatione
uideamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. quando turbatur qui non turbaretur
nisi uolens, eum consolatur qui turbatur et nolens.
pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum.
stultam fecit deus sapientiam huius mundi; et dominus nouit cogitationes hominum, quoniam
uanae sunt. turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia; timeat ne pereant
homines christo, contristetur cum perit aliquis christo; concupiscat adquiri homines christo,
laetetur cum adquiruntur homines christo; timeat et sibi ne pereat christo, contristetur peregrinari
se a christo; concupiscat regnare cum christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum
christo. istae sunt certe quatuor quas perturbationes uocant, timor et tristitia, amor et laetitia.
habeant eas iustis de causis animi christiani, nec philosophorum stoicorum, uel quorumcumque
similium consentiatur errori; qui profecto quemadmodum uanitatem existimant ueritatem, sic
stuporem deputant sanitatem, ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis
membrum, desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum.
sed dicit aliquis: numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari? ubi est enim
quod ait apostolus, concupiscentiam se habere dissolui et esse cum christo; si illud quod
concupiscit, potest eum turbare cum uenerit? facile est quidem istis ad haec respondere, qui et
ipsam laetitiam perturbationem uocant. quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia
morte imminente laetatur? sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. quid est hoc,
nisi easdem res sentire, et rerum nomina uelle mutare? uerum nos sacris litteris accomodemus
auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem domino adiuuante soluamus; nec quoniam
scriptum est: cum haec dixisset iesus , turbatus est spiritu, dicamus eum laetitia fuisse turbatum,
ne uerbis suis nos ipse conuincat ubi dicit: tristis est anima mea usque ad mortem. tale aliquid
etiam hic intellegendum est, quando suo traditore iam tunc solo exituro, et cum suis sociis
continuo redituro: iesus turbatus est spiritu.
firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur; sed
numquid christo firmiores? quis hoc insanissimus dixerit? quid est ergo quod ille turbatus est,
nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua ecclesia, suae infirmitatis uoluntaria similitudine
consolatus est, ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne
hoc ipso se putantes reprobos, peiore desperationis morte sorbeantur? quantum itaque bonum de
participatione diuinitatis eius exspectare et sperare debemus, cuius nos et perturbatio tranquillat,
et infirmitas firmat? siue ergo isto loco ipsum iudam pereuntem miserando turbatus est, siue sua
morte propinquante turbatus est, non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi
infirmitate, sed potestate turbatum, ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed
infirmitate turbamur. carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione
consumta est. sed qui non solum homo, uerum etiam deus erat, ineffabili distantia uniuersum
genus humanum animi fortitudine superabat. non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbauit
semetipsum; quod de illo euidenter expressum est, quando lazarum suscitauit; nam ibi scriptum
est quod turbauerit semetipsum, ut hoc intellegatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum
legitur fuisse turbatum. affectum quippe humanum, quando oportuisse iudicauit, in seipso
potestate commouit, qui hominem totum potestate suscepit.
TRACTATUS 61
13:21-26 hoc euangelii capitulum, fratres, ita nobis exponendum hac lectione propositum est, ut iam etiam
de traditore domini per panem tinctum ei que porrectum satis euidenter expresso aliquid dicere
debeamus. et de illo quidem, quod eum iam demonstraturus iesus turbatus est spiritu, praeterito
sermone disserui; sed fortassis quod ibi non dixi, etiam hoc nobis dominus significare sua
perturbatione dignatus est, quod scilicet falsos fratres, et dominici agri illa zizania ita necesse est
usque ad messis tempus inter frumenta tolerari, ut quando ex eis aliqua separari etiam ante
messem urgens causa compellit, fieri sine ecclesiae perturbatione non possit. hanc
perturbationem sanctorum suorum per schismaticos et hereticos futuram, quodammodo
praenuntians dominus, praefigurauit in seipso, cum exituro iuda homine malo, et commixtionem
frumenti, in qua diu fuerat toleratus, separatione apertissima relicturo, turbatus est non carne, sed
spiritu. spiritales enim eius in huiusmodi scandalis non peruersitate, sed caritate turbantur; ne
forte in separatione aliquorum zizaniorum, simul aliquod eradicetur et triticum.
turbatus itaque est iesus spiritu, et protestatus est, et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex
uobis tradet me. unus ex uobis, numero, non merito; specie, non uirtute; commixtione corporali,
non uinculo spiritali; carnis adiunctione, non cordis socius unitate; proinde non qui ex uobis est,
sed qui ex uobis exiturus est. nam quomodo erit uerum quod protestatus est dominus, et dixit:
unus ex uobis, si uerum est quod ait idem ipse in epistola sua, cuius est hoc euangelium: ex nobis
exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobis cum? non erat
igitur ex illis iudas: mansisset enim cum illis, si esset ex illis. quid est ergo: unus ex uobis tradet
me, nisi, unus ex uobis exiturus est, qui me tradet? quia et ille qui ait: si fuissent ex nobis,
mansissent utique nobis cum iam dixerat: ex nobis exierunt. ac per hoc utrumque uerum est, et ex
nobis, et non ex nobis: secundum aliud ex nobis, secundum aliud non ex nobis; secundum
communionem sacramentorum ex nobis, secundum suorum proprietatem criminum, non ex
nobis.
adspiciebant ergo ad inuicem discipuli, haesitantes de quo diceret. sic quippe in eis erat erga
magistrum suum pia caritas, ut tamen eos humana alterum de altero stimularet infirmitas. nota
quidem sibi erat cuiusque conscientia; uerumtamen quia proximi erat ignota, ita sibi unusquisque
erat certus, ut incerti essent et in ceteris singuli, et in singulis ceteri.
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu iesu, quem diligebat iesus. quid dixerit: in
sinu, paulo post ait, ubi dicit: supra pectus iesu. ipse est iohannes cuius est hoc euangelium, sicut
postea manifestat. erat enim eorum haec consuetudo qui sacras litteras nobis ministrarunt, ut
quando ab aliquo eorum diuina narrabatur historia, cum ad seipsum ueniret, tamquam de alio
loqueretur, et sic se insereret ordini narrationis suae, tamquam rerum gestarum scriptor, non
tamquam sui ipsius praedicator. nam et hoc sanctus matthaeus fecit, qui cum in textu narrationis
suae uenisset ad seipsum: uidit, inquit, in telonio sedentem quemdam publicanum, nomine
matthaeum, et ait illi: sequere me; non ait: uidit me, et dixit mihi. hoc fecit et beatus moyses, ita
de seipso tamquam de alio cuncta narrauit, et ait: dixit dominus ad moysen. inusitatius apostolus
paulus, non in historia, ubi rerum gestarum suscipitur explicanda narratio, sed in epistola hoc
fecit. nam utique de seipso ait: scio hominem in christo ante annos quatuordecim (siue in
corpore, siue extra corpus, nescio; deus scit), raptum huiusmodi usque in tertium caelum.
quocirca quod etiam hic beatus euangelista non ait: eram recumbens in sinu iesu, sed ait: erat
recumbens unus ex discipulis, nostrorum auctorum consuetudinem agnoscamus potius quam
miremur. quid enim deperit ueritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi iactantia
deuitatur? hoc quippe narrabat quod ad eius laudem maximam pertinebat.
quid est autem: quem diligebat iesus ? quasi alios non diligeret, de quibus idem ipse iohannes
superius ait: in finem dilexit eos. et ipse dominus: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut
animam suam ponat pro amicis suis. et quis enumeret omnia diuinarum testimonia paginarum,
quibus dominus iesus , non illius neque eorum quae tunc erant tantum, sed etiam post futurorum
membrorum suorum, et totius ecclesiae suae dilector ostenditur? sed profecto latet hic aliquid, et
pertinet ad sinum in quo recumbebat qui ista dicebat. per sinum quippe quid significatur aliud
quam secretum? sed alius est opportunior locus, ubi nobis dominus aliquid donet de hoc secreto,
quantum sufficiat, dicere.innuit ergo simon petrus, et dicit ei. notanda locutio est, dici aliquid non
sonando, sed tantummodo innuendo: innuit, inquit, et dicit; utique innuendo dicit. si enim
cogitando aliquid dicitur, sicut scriptura loquitur: dixerunt apud semetipsos, quanto magis
innuendo, ubi iam foras qualibuscumque signis promitur quod fuerat corde conceptum? quid
ergo dixit innuendo? quid, nisi quod sequitur? quis est de quo dicit? haec uerba petrus innuit,
quia non sono uocis, sed motu corporis dicit. itaque cum recubuisset ille supra pectus iesu. hic est
utique pectoris sinus, sapientiae secretum. dicit ei: domine, quis est? respondit iesus : ille est cui
ego tinctum panem porrexero. et cum tinxisset panem, dedit iudae simonis iscariotae. et post
panem tunc introiuit in illum satanas. expressus est traditor, nudatae sunt latebrae tenebrarum.
bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. uerum de isto
pane tincto qui porrectus est ficto, et de his quae sequuntur, multa dicenda sunt, quibus
necessarium est plus temporis, quam nunc habemus iam in istius fine sermonis.
TRACTATUS 62
13:26-31 scio, carissimi, moueri posse nonnullos, siue pios ut requirant, siue impios ut reprehendant, quod
posteaquam panem tinctum traditori suo dominus dedit, intrauerit in illum satanas. sic enim
scriptum est: et cum tinxisset panem, dedit iudae simonis iscariotae; et post panem tunc introiuit
in illum satanas. dicunt enim: ita ne hoc meruit panis christi porrectus de mensa christi, ut post
illum intraret in eius discipulum satanas? quibus respondemus, hinc nos potius doceri quam sit
cauendum male accipere bonum. multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat,
nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. nam et bona obsunt, et mala prosunt, sicut
fuerint quibus dantur. peccatum, inquit apostolus, ut appareat peccatum, per bonum mihi
operatum est mortem. ecce per bonum factum est malum, dum male accipitur bonum. item que
ipse ait: in magnitudine reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae,
angelus satanae qui me colaphizet. propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me, et
dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce per malum factum est
bonum, dum bene accipitur malum. quid ergo miraris si datus est iudae panis christi, per quem
manciparetur diabolo; cum uideas e contrario datum paulo angelum diaboli, per quem
perficeretur in christo? ita et malo bonum obfuit, et malum bono profuit. recordamini unde sit
scriptum: quicumque manducauerit panem, aut biberit calicem domini indigne, reus erit corporis
et sanguinis domini. et de his erat sermo, cum hoc apostolus diceret, qui domini corpus uelut
alium cibum quemlibet indiscrete negligenter que sumebant. hic ergo si corripitur qui non
diiudicat, hoc est, non discernit a ceteris cibis dominicum corpus, quo modo damnatur qui ad
eius mensam fingens amicum, accedit inimicus? si reprehensione tangitur neglegentia
conuiuantis, qua poena percutitur uenditor inuitantis? quid erat autem panis traditori datus, nisi
demonstratio cui gratiae fuisset ingratus?
intrauit ergo post hunc panem satanas in domini traditorem, ut sibi iam traditum plenius
possideret, in quem prius intrauerat ut deciperet. neque enim non in illo erat quando perrexit ad
iudaeos, et de pretio tradendi domini pactus est, cum haec apertissime lucas euangelista testetur
et dicat: intrauit autem satanas in iudam, qui cognominabatur iscariotes, unum de duodecim; et
abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum. ecce ubi ostenditur quod iam intrauerat satanas
in iudam. prius ergo intrauerat, immittendo in cor eius cogitationem qua traderet christum; talis
enim iam uenerat ad coenandum. nunc autem post panem intrauit in eum, non ut adhuc alienum
tentaret, sed ut proprium possideret.
non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc iudas christi corpus accepit.
intellegendum est enim quod iam omnibus eis distribuerat dominus sacramentum corporis et
sanguinis sui, ubi et ipse iudas erat, sicut sanctus lucas euidentissime narrat; ac deinde ad hoc
uentum est, ubi secundum narrationem iohannis apertissime dominus per buccellam tinctam
atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans
fictionem. non enim omnia quae tinguuntur, abluuntur; sed ut inficiantur, nonnulla tinguuntur. si
autem bonum aliquid hic significat tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta
damnatio.
adhuc tamen iudae possesso, non a domino, sed a diabolo, cum homini ingrato intrasset panis in
uentrem, hostis in mentem; adhuc, inquam, tanti mali iam corde concepti plenus restabat
effectus, cuius iam praecesserat damnandus affectus. itaque cum dominus panis uiuus panem
mortuo tradidisset, et panem tradendo panis traditorem ostendisset: quod facis, inquit, fac citius.
non praecepit facinus, sed praedixit iudae malum, nobis bonum. quid enim iudae peius, et quid
nobis melius quam traditus christus, ab illo aduersus illum, pro nobis praeter illum? quod facis,
fac citius. o uerbum libentius parati, quam irati! o uerbum non tam poenam exprimens proditoris,
quam mercedem significans redemptoris! dixit enim: quod facis, fac citius, non tam in perniciem
perfidi saeuiendo, quam ad salutem fidelium festinando; quia traditus est propter delicta nostra,
et dilexit ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea. unde et de seipso dicit apostolus: qui dilexit
me, et tradidit seipsum pro me. nisi ergo se traderet christus, nemo traderet christum. quid habet
iudas, nisi peccatum? neque enim in tradendo christo salutem nostram cogitauit, propter quam
traditus est christus, sed cogitauit pecuniae lucrum, et inuenit animae detrimentum. accepit
mercedem quam uoluit, sed nolenti est data quam meruit. tradidit iudas christum, tradidit christus
seipsum; ille agebat negotium suae uenditionis, iste nostrae redemtionis. quod facis, fac citius,
non quia tu potes, sed quia hoc uult qui totum potest.
hoc autem nemo sciuit discumbentium ad quid dixerit ei. quidam enim putabant, quia loculos
habebat iudas, quia dicit ei iesus : eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut
aliquid daret. habebat ergo et dominus loculos, et a fidelibus oblata conseruans, et suorum
necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est
instituta, ubi intellegeremus quod praecepit non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse
praeceptum, ut nihil pecuniae seruetur a sanctis; sed ne deo pro ista seruiatur, et propter inopiae
timorem iustitia deseratur. nam et apostolus in posterum prouidens, ait: si quis fidelis habet
uiduas, sufficienter tribuat eis, ut non grauetur ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit.
cum ergo accepisset ille bucellam, exiit continuo. erat autem nox. et ipse qui exiuit, erat nox.
cum ergo exisset nox, ait iesus : nunc clarificatus est filius hominis. dies ergo diei eructauit
uerbum, id est, christus discipulis fidelibus, ut audirent eum, et amarent sequendo; et nox nocti
annuntiauit scientiam, id est, iudas iudaeis infidelibus, ut uenirent ad eum, et apprehenderent
persequendo. sed iam hinc in sermonem domini, qui factus est ad pios, antequam teneretur ab
impiis, intentior flagitatur auditor; et ideo eum praecipitare non debet, sed differre potius
disputator.
TRACTATUS 63
13:31-32 intendamus mentis obtutum, et adiuuante domino, deum requiramus. diuini cantici uox est:
quaerite deum, et uiuet anima uestra. quaeramus inueniendum, quaeramus inuentum. ut
inueniendus quaeratur, occultus est; ut inuentus quaeratur, immensus est. unde alibi dicitur:
quaerite faciem eius semper. satiat enim quaerentem in quantum capit; et inuenientem
capaciorem facit ut rursus quaerat impleri, ubi plus capere coeperit. non ergo ita dictum est:
quaerite faciem eius semper, quemadmodum de quibusdam: semper discentes, et ad scientiam
ueritatis numquam peruenientes, sed potius sicut ille ait: cum consummauerit homo, tunc incipit,
donec ad illam uitam ueniamus, ubi sic impleamur, ut capaciores non efficiamur, quia ita perfecti
erimus, ut iam non proficiamus. tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. hic autem
semper quaeramus, et fructus inuentionis non sit finis inquisitionis. neque enim propterea non
semper, quia hic tantum; sed ideo hic semper dicimus esse quaerendum, ne aliquando hic
putemus ab inquisitione cessandum. nam et de quibus dictum est: semper discentes, et ad
ueritatis scientiam numquam peruenientes; hic sunt utique semper discentes; cum uero de hac
uita exierint, iam non erunt discentes, sed, erroris sui mercedem recipientes. sic enim dictum est:
semper discentes, et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes; tamquam diceretur: semper
ambulantes, et ad uiam numquam peruenientes. nos autem semper ambulemus in uia, donec eo
ueniamus quo ducit uia; nusquam in ea remaneamus, donec perducat ubi maneamus; atque ita, et
quaerendo tendimus, et inueniendo ad aliquid peruenimus, et ad id quod restat quaerendo et
inueniendo transimus, quo usque ibi fiat finis quaerendi, ubi perfectioni non superest intentio
proficiendi. haec praelocutio, dilectissimi, intentam fecerit caritatem uestram ad istum domini
sermonem, quem ad discipulos habuit ante passionem; profundus est enim, et utique ubi multum
laboraturus est disputator, non remissus debet esse auditor.
quid ergo ait dominus posteaquam iudas exiit, ut citius faceret quod erat facturus, hoc est,
dominum traditurus? quid ait dies, cum exisset nox? quid ait redemtor, cum exisset uenditor?
nunc, inquit, clarificatus est filius hominis. quare nunc? numquid quia exiit qui tradat, quia
imminent qui teneant et occident? ita ne nunc clarificatus est, quia prope est ut humilietur
amplius; cui iam impendet ut alligetur, ut iudicetur, ut condemnetur, ut irrideatur, ut crucifigatur,
ut interimatur? haeccine est clarificatio, an potius humiliatio? nonne quando miracula faciebat,
ait tamen de illo iste iohannes: spiritus non erat datus, quia iesus nondum erat glorificatus? tunc
ergo nondum erat glorificatus, cum mortuos suscitaret; et nunc est glorificatus, cum mortuis
propinquaret? nondum erat glorificatus faciens diuina, et glorificatus est passurus humana?
mirum, si hoc deus ille magister significabat et docebat his uerbis. altius est perscrutandum
altissimi dictum, qui se aliquantum manifestat ut inueniamus, et iterum occultat ut inquiramus, et
de inuentis ad inuenienda tamquam passibus innitamur. uideo hic aliquid quod praefiguret
magnum aliquid. exiit iudas, et clarificatus est iesus ; exiit filius perditionis, et clarificatus est
filius hominis. ille quippe exierat, propter quem dictum erat eis: et uos mundi estis, sed non
omnes. exeunte itaque immundo, omnes mundi remanserunt, et cum suo mundatore manserunt.
tale aliquid erit cum uictus a christo transierit hic mundus, et nemo in populo christi remanebit
immundus; cum zizaniis a tritico separatis, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. hoc
futurum praeuidens dominus, et nunc significatum esse contestans, discedente iuda tamquam
zizaniis separatis, remanentibus tamquam tritico apostolis sanctis: nunc, inquit, clarificatus est
filius hominis, tamquam diceret: ecce in illa mea clarificatione quod erit, ubi malorum nullus erit,
ubi bonorum nullus perit. sic autem non est dictum: non significata est clarificatio filii hominis;
sed dictum est: nunc clarificatus est filius hominis, quemadmodum non est dictum: petra
significabat christum; sed: petra erat christus. nec dictum est: bonum semen significabat filios
regni, aut, zizania significabant filios maligni; sed dictum est: bonum semen hi sunt filii regni;
zizania autem, filii maligni. sicut ergo solet loqui scriptura, res significantes tamquam illas quae
significantur appellans, ita locutus est dominus dicens: nunc clarificatus est filius hominis,
posteaquam separato inde nequissimo, et se cum remanentibus sanctis, significata est glorificatio
eius, quando separatis iniquis manebit in aeternitate cum sanctis.
cum autem dixisset: nunc clarificatus est filius hominis, adiunxit: et deus clarificatus est in eo.
ipsa est enim clarificatio filii hominis, ut deus clarificetur in eo. si enim non ipse in seipso, sed
deus in illo clarificatur, tunc illum deus in se clarificat. denique tamquam ista exponens, adiungit,
et dicit: si deus clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semetipso. hoc est: si deus
clarificatus est in eo, quia non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit illum;
et deus clarificabit eum in semetipso, ut natura humana in qua est filius hominis, quae a uerbo
aeterno suscepta est, etiam immortali aeternitate donetur. et continuo, inquit, clarificabit eum.
resurrectionem scilicet suam, non sicut nostram in fine saeculi, sed continuo futuram hac
adtestatione praedicens. ipsa est enim clarificatio, de qua euangelista iam dixerat, quod paulo
ante commemoraui, quia propterea nondum spiritus datus erat illo nouo modo in eis, quibus
fuerat eo modo post resurrectionem credentibus dandus, quia iesus nondum fuerat clarificatus; id
est, nondum fuerat mortalitas immortalitate uestita, et in aeternam uirtutem temporalis infirmitas
commutata. potest et de ista clarificatione dictum uideri: nunc clarificatus est filius hominis; ut
quod ait nunc, non ad imminentem passionem, sed ad uicinam resurrectionem pertinere credatur,
tamquam fuerit factum quod erat tam proxime iam futurum. hodie dilectioni uestrae ista
suffecerint; cum donauerit dominus, de consequentibus disseremus.
TRACTATUS 64
13:33 aduertenda est, carissimi, dominicorum uerborum ordinata connexio. cum enim superius dixisset,
posteaquam iudas egressus est, et ab illa sanctorum etiam corporali conuersatione seiunctus est:
nunc clarificatus est filius hominis, et deus clarificatus est in eo, quod siue futurum regnum
significans dixit, quando mali separabuntur a bonis, siue quod eius resurrectio tunc futura esset,
id est, differenda non esset, sicut in finem saeculi nostra differtur, ac deinde addidisset: si deus
clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum, quod sine
ulla ambiguitate de sua resurrectione continuo futura testatus est, adiecit, atque ait: filioli, adhuc
modicum uobis cum sum. ne putarent ergo quod sic eum clarificaturus esset deus, ut non eis
coniungeretur ulterius ea conuersatione qua in terra est. adhuc modicum, inquit, uobis cum sum,
tamquam diceret: continuo quidem resurrectione clarificabor; non tamen continuo adscensurus in
caelum, sed adhuc modicum uobis cum sum. sicut enim scriptum est in actibus apostolorum,
fecit cum eis post resurrectionem quadraginta dies intrans et exiens, manducans et bibens, non
quidem habens esuriendi ac sitiendi egestatem, sed usque ad ista carnis insinuans ueritatem, quae
cibandi ac potandi iam non habebat necessitatem, sed potestatem. hos ergo quadraginta dies
significauit dicendo: adhuc modicum uobis cum sum, an aliquid aliud? potest enim et sic
intellegi: adhuc modicum uobis cum sum; adhuc, sicut uos, in hac infirmitate carnis etiam ipse
sum, donec scilicet moreretur atque resurgeret; quia posteaquam resurrexit, cum illis quidem fuit
diebus, ut dictum est, quadraginta exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit
consortio infirmitatis humanae.
est et alia diuina praesentia sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: ecce ego uobis cum
sum, usque ad consummationem saeculi. hoc certe non est: adhuc modicum uobis cum sum; non
enim modicum est usque ad consummationem saeculi. aut si et hoc modicum est (uolat enim
aetas, et in oculis dei mille anni sicut dies unus, aut sicut uigilia in nocte, non tamen hoc
significare uoluisse credendus est nunc, quandoquidem secutus adiunxit: quaeritis me, et sicut
dixi iudaeis, quo ego uado, uos non potestis uenire. utique post hoc modicum quo uobis cum
sum: quaeritis me, et quo ego uado, uos non potestis uenire. numquid post consummationem
saeculi, quod ipse uadit, uenire non poterunt? et ubi est quod aliquanto post in hoc ipso sermone
dicturus est: pater, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me cum? non ergo de illa sua cum suis
praesentia, qua cum illis est usque ad consummationem saeculi, nunc locutus est, ubi ait: adhuc
modicum uobis cum sum; sed uel de infirmitate mortali, qua cum illis erat usque ad passionem
suam; aut de praesentia corporali, qua cum illis futurus erat usque ad adscensionem suam.
quodlibet horum quis eligat, cum fide non litigat.
ne cui autem uideatur abhorrere iste sensus a uero, quo dicimus dominum mortalis carnis
communionem, in qua cum discipulis usque ad passionem fuit, significare potuisse dicendo:
adhuc modicum uobis cum sum; apud alium quoque euangelistam post resurrectionem uerba eius
adtendat, ubi ait: haec locutus sum uobis, cum adhuc essem uobis cum. quasi tunc non erat cum
ipsis simul adsistentibus, uidentibus, tangentibus, colloquentibus. quid est ergo: cum adhuc
essem uobis cum, nisi, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et uos? tunc enim quidem
in eadem carne resuscitatus erat; sed cum illis in eadem mortalitate iam non erat. quapropter sicut
ibi iam immortalitate carnis indutus ueraciter ait: cum adhuc essem uobis cum, ubi nihil aliud
intellegere possumus, nisi, cum adhuc essem in carnis mortalitate uobis cum; ita et hic non
absurde dixisse intellegitur: adhuc modicum uobis cum sum, tamquam diceret: adhuc modicum
sicut uos estis, mortalis sum ego. ergo sequentia uideamus.
quaeritis me, et sicut dixi iudaeis, quo ego uado, uos non potestis uenire, et uobis dico modo. hoc
est, modo non potestis. iudaeis autem cum hoc diceret, non addidit modo. isti itaque uenire non
poterant tunc quo ille ibat, sed poterant postea; nam hoc apostolo petro apertissime paulo post ait.
cum enim dixisset ille: domine, quo uadis? respondit ei: quo ego uado, non potes me modo
sequi; sequeris autem postea. sed hoc quid sit, non negligenter est praetereundum. quo enim
sequi tunc non poterant discipuli dominum, sed postea poterant? si dixerimus ad mortem: homini
nato quod inuenitur tempus, quo ad moriendum non sit idoneus; quandoquidem talis est in
corpore corruptibili hominum sors, ut non sit in ea facilior uita quam mors? non igitur adhuc
minus idonei erant sequi dominum ad mortem, sed minus idonei erant sequi dominum ad uitam
quae non habet mortem. illo quippe ibat dominus, ut surgens a mortuis iam non moreretur, et
mors ei ultra non dominaretur. moriturum quippe dominum pro iustitia quomodo iam fuerant
secuturi, adhuc martyrio non maturi? aut iturum dominum ad immortalitatem carnis, quomodo
iam fuerant secuturi, quandolibet morituri, sed in saeculi fine resurrecturi? aut iturum dominum
ad sinum patris, nec relicturum eos, unde nec recessit cum uenisset ad eos, quomodo iam fuerant
secuturi, cum esse nemo possit in illa felicitate nisi perfectus in caritate? ideo que docens
quomodo idonei esse possint pergere quo ille antecedebat: mandatum, inquit, nouum do uobis, ut
diligatis inuicem. hi sunt gressus quibus sequendus est christus; sed de his sermo uberior in aliud
tempus est differendus.
TRACTATUS 65
13:34-35 dominus iesus mandatum nouum se discipulis suis dare testatur, ut diligant inuicem: mandatum,
inquit, nouum do uobis, ut diligatis inuicem. nonne iam erat hoc mandatum in antiqua dei lege,
ubi scriptum est: diliges proximum tuum tamquam teipsum? cur ergo nouum appellatur a
domino, quod tam uetus esse conuincitur? an ideo est mandatum nouum, quia exuto uetere induit
nos hominem nouum? innouat quippe audientem, uel potius obedientem, non omnis, sed ista
dilectio quam dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit: sicut dilexi uos. nam diligunt
inuicem mariti et uxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter se homines necessitudo
humana deuinxerit (ut taceamus de dilectione culpabili atque damnabili, qua diligunt inuicem
adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed
humanae uitae noxia turpitudo coniungit). mandatum ergo nouum dedit nobis christus, ut
diligamus inuicem, sicut et ipse dilexit nos. dilectio ista nos innouat, ut simus homines noui,
heredes testamenti noui, cantatores cantici noui. haec dilectio, fratres carissimi, antiquos etiam
tunc iustos, tunc patriarchas et prophetas, sicut postea beatos apostolos innouauit, ipsa et nunc
innouat gentes, et ex uniuerso genere humano quod diffunditur toto orbe terrarum, facit et colligit
populum nouum, corpus nouae nuptae filii dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in cantico
canticorum: quae est ista quae adscendit dealbata? utique dealbata, quia innouata; unde nisi
mandato nouo? propter quod pro inuicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur unum
membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia
membra. audiunt enim, atque custodiunt: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis,
non sicut se diligunt qui corrumpunt, nec sicut se diligunt homines, quoniam homines sunt; sed
sicut se diligunt, quoniam dii sunt et filii altissimi omnes, ut sint filio eius unico fratres, ea
dilectione inuicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus eos ad illum finem qui sufficiat
eis, ubi satietur in bonis desiderium eorum. tunc enim aliquid desiderio non deerit, quando omnia
in omnibus deus erit. talis finis non habet finem. nemo ibi moritur, quo nemo peruenit, nisi huic
saeculo moriatur, non morte omnium, qua corpus ab anima deseritur, sed morte electorum, qua
etiam cum in carne mortali adhuc manetur, cor sursum ponitur. de quali morte dicebat apostolus:
mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum christo in deo. hinc fortasse dictum est:
ualida est sicut mors dilectio. hac enim dilectione fit ut in isto adhuc corruptibili corpore
constituti moriamur huic saeculo, et uita nostra abscondatur cum christo in deo, immo ipsa
dilectio est mors nostra saeculo, et uita cum deo. si enim mors est quando de corpore anima exit,
quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? ualida est ergo sicut mors dilectio.
quid ea ualidius, qua uincitur mundus?
nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait dominus: mandatum nouum do uobis, ut uos
inuicem diligatis, illud maius praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus
dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, tamquam enim hoc
praetermisso uidetur dictum: ut diligatis inuicem, uelut hoc ad illud alterum non pertineat. quo
dictum est: diliges proximum tuum tamquam teipsum. in his enim duobus praeceptis, inquit, tota
lex pendet, et prophetae. sed bene intellegentibus utrumque inuenitur in singulis. nam et qui
diligit deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui sancte ac
spiritaliter diligit proximum, quid in eo diligit nisi deum? ipsa est dilectio ab omni mundana
dilectione discreta, quam distinguendo addidit dominus: sicut dilexi uos. quid enim nisi deum
dilexit in nobis? non quod habebamus, sed ut haberemus: ut perducat nos, sicut paulo ante dixi,
ubi sit deus omnia in omnibus. sic etiam medicus recte dicitur aegros diligere; et quid in eis nisi
salutem diligit, quam cupit utique reuocare, non morbum, quem uenit expellere? sic ergo et nos
inuicem diligamus, ut quantum possumus, inuicem ad habendum in nobis deum cura dilectionis
adtrahamus. hanc dilectionem nobis donat ipse qui ait: sicut dilexi uos, ut et uos diligatis
inuicem. ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus inuicem; hoc nobis conferens diligendo nos,
ut mutua dilectione constringamur inter nos, et tam dulci uinculo connexis membris corpus tanti
capitis simus.
in hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem,
tamquam diceret: alia munera mea habent uobis cum etiam non mei, non solum naturam, uita,
sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribus que communis est; uerum etiam
linguas, sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum suarum pauperibus, et
traditionem corporis sui ut ardeant: sed quoniam caritatem non habent, ut cymbala concrepant,
nihil sunt, nihil illis prodest. non ergo in illis quamuis bonis muneribus meis, quae habere
possunt etiam non discipuli mei; sed in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si
dilectionem habueritis in inuicem. o sponsa christi pulcra inter mulieres! o dealbata adscendens,
et incumbens super fratruelem tuum! quoniam cuius lumine illustraris ut candeas, eius adiutorio
fulciris ne cadas! o quam bene cantatur tibi in illo cantico canticorum uelut epithalamio tuo: quia
caritas in deliciis tuis! ipsa non comperdit cum impiis animam tuam; ipsa discernit causam tuam,
et sicut mors ualida est, et in deliciis tuis est. quam mirandi generis mors est, cui parum fuit non
esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis! sed hic iam iste sermo claudatur; ab alio exordio
tractanda sunt quae sequuntur.
TRACTATUS 66
13:36-38 cum dominus iesus sanctam dilectionem qua se inuicem diligerent, discipulis commendaret, dicit
ei simon petrus: domine, quo uadis? sic utique hoc dixit magistro discipulus, et domino seruus,
tamquam sequi paratus. propterea quippe dominus, qui eius animum uidit quare hoc
interrogauerit, sic ei respondit: quo ego uado, non potes me modo sequi, tamquam diceret:
propter quod interrogas, non potes modo. non ait, non potes; sed non potes modo; dilationem
intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti uoce firmauit,
addendo atque dicendo: sequeris autem postea. quid festinas, petre? nondum te suo spiritu
solidauit petra. noli extolli praesumendo, non potes modo; noli deici desperando, sequeris postea.
sed adhuc illi quid dicit? quare te non possum sequi modo? animam meam pro te ponam. quid in
animo eius esset cupiditatis, uidebat; quid uirium, non uidebat. uoluntatem suam iactabat
infirmus, sed inspiciebat ualetudinem medicus; iste promittebat, ille praenoscebat; qui nesciebat,
audebat; qui praesciebat, docebat. quantum sibi assumserat petrus intuendo quid uellet,
ignorando quid posset? quantum sibi assumserat, ut cum uenisset dominus animam suam ponere
pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc domino offerre confideret; et nondum pro se
posita anima christi, animam suam polliceretur se positurum esse pro christo? respondit ergo
iesus : animam tuam pro me pones? ita ne facies pro me, quod nondum ego pro te? animam tuam
pro me pones? praeire potes, qui sequi non potes? quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid
esse te credis? audi quid sis: amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges. ecce
quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqueris, et te paruulum nescis. qui mihi promittis
mortem tuam, ter negabis uitam tuam. qui te iam putas mori posse pro me, prius uiue pro te, nam
timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animae tuae. quanta enim uita est confiteri christum,
tanta mors est negare christum.
an apostolus petrus, sicut eum quidam fauore peruerso excusare nituntur, christum non negauit,
quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, sicut alii euangelistae contestantur
expressius? quasi uero qui hominem christum negat, non christum negat; et hoc in eo negat quod
factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. ergo qui ita confitetur christum deum, ut
hominem neget, non pro illo mortuus est christus, quia secundum hominem mortuus est christus.
qui negat hominem christum, non reconciliatur per mediatorem deo. unus enim deus, et unus
mediator dei et hominum homo christus iesus. qui negat hominem christum, non iustificatur;
quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi, ita et per
obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi. qui negat hominem christum, non resurget
in resurrectionem uitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum; sicut
enim in adam omnes moriuntur, ita et in christo omnes uiuificabuntur. per quid autem caput est
ecclesiae, nisi per hominem, quod uerbum caro factum est? id est, dei patris unigenitus deus
homo factus est. quomodo est igitur in corpore christi, qui negat hominem christum? qui enim
caput negat, quomodo est membrum? sed quid multis immorer, cum ipse dominus abstulerit
omnes humanae argumentationis ambages? non enim ait: non cantabit gallus donec hominem
neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consueuit: non cantabit gallus
donec filium hominis ter neges; sed ait: donec me ter neges. quid est: me, nisi quod erat? et quid
nisi christus erat? quidquid ergo eius negauit, ipsum negauit, christum negauit, dominum deum
suum negauit. quia et ille condiscipulus eius thomas, quando exclamauit: dominus meus et deus
meus, non uerbum, sed carnem tetigit; non incorpoream dei naturam, sed hominis corpus curiosis
manibus contrectauit. hominem itaque tetigit, et tamen deum cognouit. si ergo quod iste tetigit,
hoc petrus negauit; quod iste exclamauit, hoc petrus offendit. non cantabit gallus, donec ter me
neges. dicas licet: nescio hominem; dicas licet: homo, nescio quid dicis; dicas licet: non sum ex
discipulis eius: me negabis. si, quod dubitare nefas est, christus hoc dixit, uerum que praedixit,
procul dubio petrus christum negauit. non accusemus christum cum defendimus petrum.
peccatum agnoscat infirmitas; nam mendacium non habet ueritas. agnouit quippe peccatum suum
infirmitas petris, prorsus agnouit; et quantum mali christum negando commiserit, plorando
monstrauit. ipse suos redarguit defensores, et unde eos conuincat, producit lacrymas testes. neque
nos cum ista dicimus, primum apostolorum accusare delectat; sed hunc intuendo admoneri nos
oportet, ne homo quisquam de humanis uiribus fidat. nam quid aliud pertinuit ad doctorem
saluatorem que nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam praesumere debere, in ipso
primo apostolorum demonstraret exemplo? in anima itaque petri contigit quod offerebat in
corpore. non tamen pro domino, ut temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam putabat.
namque ante mortem et resurrectionem domini, et mortuus est negando, et reuixit plorando; sed
mortuus est, quia superbe ipse praesumsit; reuixit autem, quia benigne ille respexit.
TRACTATUS 67
14:1-3 erigenda est nobis, fratres, ad deum maior intentio, ut uerba sancti euangelii, quae modo in
nostris auribus sonuerunt, etiam mente capere utcumque possimus. ait enim dominus iesus : non
turbetur cor uestrum. credite in deum, et in me credite. ne mortem tamquam homines timerent, et
ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se deum esse contestans. credite, inquit, in deum, et in me
credite. consequens est enim ut si in deum creditis, et in me credere debeatis; quod non esset
consequens, si christus non esset deus. credite in deum, et in eum credite cui natura est, non
rapina, esse aequalem deo; semetipsum enim exinaniuit; non tamen formam dei amittens, sed
formam serui accipiens. mortem metuitis huic formae serui; non turbetur cor uestrum, suscitabit
illam forma dei.
sed quid est quod sequitur: in domo patris mei mansiones multae sunt, nisi quia et sibi
metuebant? unde audire debuerunt: non turbetur cor uestrum. quis enim eorum non metueret,
cum petro dictum esset fidentiori atque promtiori: non cantabit gallus donec ter me neges?
tamquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur; sed cum audiunt: in domo patris mei
mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis quia uado parare uobis locum; a
perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud deum cum
christo esse mansuros. quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio iustior, alius
alio sanctior, in domo patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi
mansionem pro suo quisque accepturus est merito. denarius quidem ille aequalis est omnibus,
quem paterfamilias eis qui operati sunt in uinea iubet dari omnibus, non in eo discernens qui
minus et qui amplius laborarunt; quo utique denario uita significatur aeterna, ubi amplius alio
nemo uiuit, quoniam uiuendi non est diuersa in aeternitate mensura. sed multae mansiones,
diuersas meritorum in una uita aeterna significant dignitates. alia est enim gloria solis, alia gloria
lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum.
tamquam stellae sancti diuersas mansiones diuersae claritatis, tamquam in caelo; sortiuntur in
regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno; atque ita deus erit omnia in omnibus,
ut quoniam deus caritas est, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. sic
enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. non erit itaque aliqua
inuidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.
proinde respuendi sunt a corde christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia
extra regnum caelorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine baptismo ex hac uita
emigrarunt, quia sine illo in regnum caelorum intrare non poterunt. haec fides non est fides,
quoniam non est uera et catholica fides. ita ne tandem stulti homines, et carnalibus cogitationibus
excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico petri et pauli uel cuiuslibet
apostolorum, sed cuiuscumque paruuli baptizati a regno caelorum separaretis; non uos putatis
esse reprobandos, qui domum dei patris inde separatis? non enim ait dominus: in uniuerso
mundo, aut, in uniuersa creatura, aut, in uita uel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt;
sed: in domo, inquit, patris mei mansiones multae sunt. nonne ista est domus ubi aedificationem
habemus ex deo, domum non manufactam, aeternam in caelis? nonne ista est domus de qua
cantamus domino: beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te? ergo ne
uos non domum cuiusque baptizati fratris, sed domum ipsius dei patris, cui omnes fratres
dicimus: pater noster, qui es in caelis, a regno separare caelorum, aut eam sic diuidere audebitis,
ut aliquae mansiones eius sint in regno caelorum, aliquae autem extra regnum caelorum? absit,
absit ut qui uolunt habitare in regno caelorum, in hac stultitia uelint habitare uobis cum; absit,
inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus
pars aliqua non sit in regno.
et si abiero, inquit, et praeparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam uos ad meipsum, ut
ubi sum ego et uos sitis. et quo ego uado scitis, et uiam scitis. o domine iesu, quomodo uadis
parare locum, si iam multae mansiones sunt in domo patris tui, ubi te cum habitabunt tui! aut si
accipis eos ad teipsum, quomodo iterum uenis qui non recedis? ista, carissimi, si breuiter
explicare conemur, quantum uidetur hodierno satis esse sermoni, coartata utique non clarebunt,
et erit ipsa breuitas altera obscuritas; proinde hoc debitum differamus, quod opportunius uobis
patrefamilias nostro largiente reddamus.
TRACTATUS 68
14:2-3 deberi uobis, fratres carissimi, iam que esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus,
quomodo intellegi possint non esse inter se ista duo contraria, quod cum dixisset dominus: in
domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis quia uado parare uobis
locum, ubi satis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia iam ibi sunt mansiones multae, et non est
opus aliquam praeparare; rursus dicit: et si abiero, et praeparauero uobis locum; iterum uenio, et
accipiam uos ad me ipsum, ut ubi ego sum et uos sitis. quomodo uadit, et parat locum, si iam
multae mansiones sunt? si quo minus, dixisset: uado parare. aut si adhuc parandus est, cur non
merito dixisset: uado parare? an istae mansiones et sunt, et parandae sunt? si quo minus enim
essent, dixisset: uado parare. et tamen quia ita sunt ut parandae sint, non eas uadit parare sicut
sunt; sed si abierit et parauerit sicut futurae sunt, iterum ueniens accipiet suos ad seipsum, ut ubi
est ipse, sint etiam ipsi. quomodo ergo mansiones in domo patris non aliae, sed ipsae, et sine
dubio iam sunt sicut parandae non sunt, et nondum sunt sicut parandae sunt? quomodo putamus,
nisi quomodo etiam propheta praedicat deum, quia fecit quae futura sunt? non enim ait: qui
facturus est quae futura sunt, sed: qui fecit quae futura sunt. ergo et fecit ea, et facturus est ea.
nam neque facta sunt, si ipse non fecit; neque futura sunt, si ipse non fecerit. fecit ergo ea
praedestinando, facturus est operando. sicut discipulos quando elegerit, satis indicat euangelium,
tunc utique quando eos uocauit; et tamen ait apostolus: elegit nos ante mundi constitutionem:
praedestinando utique, non uocando. quos autem praedestinauit, illos et uocauit: elegit
praedestinando ante mundi constitutionem, elegit uocando ante mundi consummationem. sic et
mansiones praeparauit et praeparat; nec alias, sed quas praeparauit, has praeparat, qui fecit quae
futura sunt; quas praeparauit praedestinando, praeparat operando. iam ergo sunt in
praedestinatione; si quo minus, dixisset: ibo et parabo, id est, praedestinabo. sed quia nondum
sunt in operatione: et si abiero, inquit, et praeparauero uobis locum; iterum uenio, et accipiam
uos ad meipsum.
parat autem quodammodo mansiones, mansionibus parando mansores. quippe cum dixerit: in
domo patris mei mansiones multae sunt, quid putamus esse domum dei, nisi templum dei? quod
autem sit, interrogetur apostolus, et respondeat: templum enim dei sanctum est, quod estis uos.
hoc est etiam regnum dei, quod filius traditurus est patri; unde dicit idem apostolus: initium
christus, deinde qui sunt christi in praesentia eius; deinde finis, cum tradiderit regnum deo et
patri; id est, quos redemit sanguine suo, tradiderit contemplando etiam patri suo. hoc est regnum
caelorum, de quo dicitur: simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro
suo. bonum autem semen, hi sunt filii regni; qui etsi nunc habent permixta zizania, mittet in fine
rex ipse angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. tunc iusti fulgebunt sicut sol in
regno patris suis. regnum fulgebit in regno, cum regno uenerit regnum, quod nunc oramus, et
dicimus: ueniat regnum tuum. nunc ergo iam regnum uocatur, sed adhuc conuocatur; si enim
regnum non uocaretur: colligent de regno eius omnia scandala, non diceretur. sed nondum regnat
hoc regnum. proinde sic iam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scandala, tunc
perueniat ad regnum, ut non solum regni nomen, sed etiam regnandi habeat potestatem. huic
quippe regno ad dexteram stanti, in fine dicetur: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum; id
est, qui regnum eratis et non regnabatis, uenite, regnate; ut quod in spe fueratis, etiam in re esse
possitis. haec ergo domus dei, hoc templum dei, hoc regnum dei, regnum que caelorum
aedificatur, adhuc fabricatur, adhuc paratur, adhuc congregatur. in illo erunt mansiones, sicut eas
adhuc parat dominus; in illo iam sunt, sicut praedestinauit iam dominus.
sed quid est quod ut praepararet abiit, cum profecto nos ipsos praepararet, quod non faciet si
reliquerit? agnosco, domine, ut possum: nimirum illud significas, quia ut parentur istae
mansiones, uiuere debet iustus ex fide. qui enim a domino peregrinatur, opus habet ex fide
uiuere, quia per hanc ad speciem contemplandam paratur. beati, enim, mundo corde, quia ipsi
deum uidebunt; et, fide mundat corda eorum. illud in euangelio, hoc in apostolorum actibus
legitur. fides autem, qua eorum qui deum uisuri sunt, quamdiu peregrinantur, corda mundantur,
quod non uidet credit; nam si uides, non est fides. credenti colligitur meritum, uidenti redditur
praemium. eat ergo dominus et paret locum; eat ne uideatur, lateat ut credatur. tunc enim locus
paratur, si ex fide uiuatur. creditus desideretur, ut desideratus habeatur; desiderium dilectionis,
praeparatio est mansionis. ita, domine, para quod paras; nos enim tibi paras, et te nobis paras,
quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. tu enim dixisti: manete in me, et ego in
uobis. quantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, haec erit diuersitas
praemiorum pro diuersitate meritorum; haec erit multitudo mansionum pro disparilitate
mansorum, sed tamen omnium in aeternitate uiuorum, et sine fine beatorum. quid est quod
uadis? quid est quod uenis? si bene te intellego, nec unde uadis nec unde uenis, recedis: uadis
latendo, uenis apparendo. sed nisi maneas regendo, ut proficiamus bene uiuendo, quomodo
parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? haec de uerbis quae recitata sunt euangelicis,
satis dicta sint, quo usque ait dominus: iterum uenio, et accipiam uos ad meipsum. quid autem sit
quod sequitur: ut ubi ego sum, et uos sitis. et quo ego uado scitis, et uiam scitis, post
interrogationem quae sequitur a discipulo factam, tamquam per eum et nos interrogemus, melius
audiemus opportunius que tractabimus.
TRACTATUS 69
14:4-6 nunc est dilectissimi, ut quantum ualemus, intellegamus de uerbis domini posterioribus priora, et
consequentibus praecedentia, in eo quod audistis apostolo thomae interroganti esse responsum.
dixerat enim superius dominus, cum de mansionibus loqueretur, quas et esse dixit in domo patris
sui, et ire se ut praeparet eas, ubi intelleximus et esse iam mansiones ipsas in praedestinatione, et
praeparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa dei
domus ipsi sunt; et quid est aliud manere in domo dei, quam esse in populo dei, cum idem
populus est in deo, et deus in eo? hoc ut praepararet, dominus abiit; ut credendo in eum qui non
uidetur, ea quae in specie semper futura est, nunc per fidem mansio praeparetur; propter hoc ergo
dixerat: et si abiero, et praeparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam uos ad meipsum, ut
ubi ego sum et uos sitis. et quo ego uado scitis, et uiam scitis. ad haec dicit ei thomas: domine,
nescimus quo uadis; et quomodo possumus uiam scire? utrumque illos dominus dixerat scire,
utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et uiam qua itur. sed nescit ille mentiri; ergo isti
sciebant, et scire se nesciebant. conuincat eos iam scire, quod se putant adhuc usque nescire. dicit
ei iesus : ego sum uia, et ueritas, et uita. quid est, fratres? ecce audiuimus discipulum
interrogantem, audiuimus et magistrum docentem; et nondum capimus, etiam post uocem
sonantem, sententiam latitantem. sed quid non possumus capere? numquid poterant ei dicere
apostoli eius cum quibus loquebatur: nescimus te? proinde si eum sciebant, et uia ipse est, uiam
sciebant; si eum sciebant, et ueritas ipse est, ueritatem sciebant; si eum sciebant, et uita ipse est,
uitam sciebant, ecce scire conuicti sunt quod se scire nesciebant.
quid igitur et nos in isto sermone non cepimus? quid putatis, fratres mei, nisi quia dixit: et quo
uado scitis, et uiam scitis? et ecce cognouimus quod sciebant uiam, quia sciebant ipsum qui est
uia; sed uia est qua itur; numquid uia est et quo itur? utrumque autem illos dixerat scire, et quo
uadit, et uiam. opus ergo erat ut diceret: ego sum uia, ut ostenderet eos qui eum scirent, uiam
scire quam putauerant se nescire; quid autem opus erat ut diceret: ego sum uia, et ueritas, et uita,
cum uia cognita qua iret, restaret nosse quo iret, nisi quia ibat ad ueritatem, ibat ad uitam? ibat
ergo ad seipsum, per seipsum. et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? ipse
igitur ad seipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum; immo uero et ad patrem et ipse et nos.
nam et de seipso alibi dicit: ad patrem uado; et hoc loco propter nos: nemo, inquit, uenit ad
patrem, nisi per me. ac per hoc et ipse per seipsum et ad seipsum et ad patrem, et nos per ipsum
et ad ipsum et ad patrem. quis haec capit, nisi qui spiritaliter sapit? et quantum est quod hic capit,
etiamsi spiritaliter sapit? fratres, quid a me ista uobis uultis exponi? cogitate quam excelsa sint.
uidetis quid sim, uideo quid sitis; in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggrauat animam, et
deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. putamus ne possumus dicere: ad te leuaui
animam meam, qui habitas in caelo? sed sub tanto pondere ubi ingemiscimus grauati, quomodo
leuabo animam meam, nisi me cum leuet qui posuit pro me suam? dicam ergo quod possum,
capiat uestrum qui potest. quo donante dico, eo donante capit qui capit, et eo donante credit qui
nondum capit. nisi enim credideritis, inquit propheta, non intellegetis.
dic mihi, domine meus, quid dicam seruis tuis conseruis meis? thomas apostolus ut te
interrogaret, habuit te ante se, nec tamen intellegeret te, nisi haberet in se; ego interrogo te, quia
te scio esse super me; interrogo autem inquantum possum super me effundere animam meam, ubi
non sonantem et tamen docentem audiam te. dic mihi, obsecro, quomodo uadis ad te?
numquidnam ut uenires ad nos, reliqueras te; maxime quia non a teipso uenisti, sed pater te
misit? scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam serui accepisti, non quia formam dei uel
ad quam redires demisisti, uel quam reciperes amisisti; et tamen uenisti, et non solum usque ad
carnales oculos, uerum etiam usque ad manus hominum peruenisti. quomodo, nisi in carne? per
hanc uenisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo ueneras. si ergo per hanc
uenisti et redisti, per hanc procul dubio non solum nobis es qua ueniremus ad te, uerum etiam tibi
qua uenires et redires, uia fuisti. cum uero ad uitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem
tuam de morte ad uitam duxisti. aliud quippe deus uerbum est, aliud homo; sed uerbum caro
factum est, id est homo. non itaque alia uerbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est
christus una persona; ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, christus est mortuus, et
cum caro sepulta est, christus est sepultus (sic enim corde credimus ad iustitiam, sic ore
confessionem facimus ad salutem, ita cum caro a morte uenit ad uitam, christus uenit ad uitam. et
quia uerbum dei christus est, christus est uita. ita miro quodam et ineffabili modo, qui numquam
demisit uel amisit seipsum, uenit ad seipsum. uenerat autem, ut dictum est, per carnem deus ad
homines, ueritas ad mendaces: deus enim uerax, omnis autem homo mendax. cum itaque ab
hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam leuauit, idem ipse, quia uerbum
caro factum est, per seipsum, id est per carnem, ad ueritatem, quod est ipse, remeauit. quam
quidem ueritatem, quamuis inter mendaces, et in morte seruauit; aliquando enim christus fuit
mortuus, sed numquam fuit falsus.
accipite quamuis diuersum et longe impar exemplum, tamen utcumque ad intellegendum deum,
ex his quae propius subiecta sunt deo. ecce ego ipse, quantum adtinet ad animum meum, cum
hoc sim quod estis et uos, si taceo, apud meipsum sum; si autem loquor uobis quod intellegatis,
quodammodo ad uos procedo, nec me relinquo, sed et ad uos accedo, et non recedo unde
procedo. cum autem tacuero, quodammodo ad me redeo; et quodammodo uobis cum maneo, si
tenueritis quod audistis in sermone quem dico. si hoc potest imago quam fecit deus, quid potest
non a deo facta, sed ex deo nata imago dei deus; cuius illud, quo ad nos egressus est, et in quo a
nobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi iam non moritur,
et mors ei ultra non dominabitur? multa de his euangelicis uerbis adhuc dici fortasse poterant et
debebant; sed non sunt corda uestra spiritalibus cibis quamlibet suauibus oneranda; maxime quia
spiritus promptus est, caro autem infirma.
TRACTATUS 70
14:7-10 uerba sancti euangelii, fratres, ita recte intelleguntur, si cum superioribus reperiuntur habere
concordiam; conuenire enim debent praecedentia consequentibus, quando ueritas loquitur.
superius dixerat dominus: et si abiero, et praeparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam
uos ad meipsum, ut ubi ego sum, et uos sitis; deinde addiderat: et quo ego uado scitis, et uiam
scitis; nihil que aliud ostendit esse quod dixit, nisi quia ipsum sciebant. quid ergo esset ire ad
seipsum per seipsum, quod etiam discipulis praestat ut eant ad ipsum per ipsum, ut potuimus
pristino sermone iam diximus. quod itaque ait: ut ubi ego sum, et uos sitis, ubi erant futuri nisi in
ipso? ac per hoc est etiam ipse in seipso, et ideo ibi illi ubi et ipse, id est, in ipso. ipse est igitur
uita aeterna in qua futuri sumus, cum acceperit nos ad se; et ipsa uita aeterna quod ipse est in ipso
est, ut ubi est ipse, et nos simus, hoc est, in ipso. sicut enim habet pater uitam in semetipso, et
utique non aliud est uita quam habet, nisi quod est ipse qui hanc habet, sic dedit filio habere
uitam in semetipso, cum ipse sit eadem uita quam habet in semetipso. numquid autem nos uita
quod est ipse, hoc erimus, cum in illa uita, hoc est in ipso esse coeperimus? non utique, quia ipse
exsistendo uita habet uitam, et ipse est quod habet, et quod uita est in ipso, ipse est in seipso; nos
autem non ipsa uita, sed ipsius uitae participes sumus, atque ita ibi erimus, ut in nobis ipsis non
quod ipse est esse possimus, sed nos ipsi non uita, ipsum habeamus uitam, qui seipsum habet
uitam, eo quod ipse sit uita. denique ipse et in seipso est inmutabiliter, et in patre inseparabiliter;
nos uero cum in nobis ipsis esse uoluissemus, ad nos ipsos turbati sumus; inde illa uox est: ad
meipsum turbata est anima mea; atque in deterius commutati, neque id quod fuimus, manere
potuimus. cum autem per ipsum uenimus ad patrem, sicut ait: nemo uenit ad patrem, nisi per me;
manentes in illo, nec a patre nos quisquam poterit separare, nec ab illo.
connectens itaque consequentia praecedentibus: si cognouistis me, inquit, et patrem meum utique
cognouistis. hoc est quod ait: nemo uenit ad patrem, nisi per me. deinde subiungit: et amodo
cognoscitis eum, et uidistis eum. sed philippus unus ex apostolis, quid audierit non intellegens:
domine, inquit, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. cui dominus: tanto, inquit, tempore uobis
cum sum, et non cognouistis me, philippe? qui uidet me, uidet et patrem. ecce increpat quod
tanto tempore cum ipsis erat, et non cognoscebatur. nonne ipse dixerat: et quo ego uado scitis, et
uiam scitis; et se nescire dicentes, eos haec scire conuicerat, addendo atque dicendo: ego sum uia,
ueritas et uita? quomodo nunc dicit: tanto tempore uobis cum sum, et non cognouistis me, cum
profecto, et quo iret, et uiam scirent, non ob aliud nisi quod ipsum utique scirent? sed facile ista
soluitur quaestio, si dicamus quod eum aliqui eorum sciebant, aliqui nesciebant, atque in his qui
nesciebant et philippus erat, ut quod ait: et quo ego uado scitis, et uiam scitis, illis dixisse
intellegatur qui sciebant, non philippo cui dictum est: tanto tempore uobis cum sum, et non
cognouistis me, philippe? his ergo qui filium iam nouerant, etiam illud de patre dictum est: et
amodo cognoscetis eum, et uidistis eum; dictum est enim propter omnimodam similitudinem
quae illi cum patre est, ut ideo amodo dicerentur nosse patrem, quia nouerant similem filium.
ergo iam sciebant filium, etsi non omnes, certe quidam eorum quibus dicitur: et quo uado scitis,
et uiam scitis; ipse est enim uia. sed patrem nesciebant, ideo audiunt: si cognouistis me, et patrem
meum cognouistis; per me utique et illum. alius enim ego sum, alius ille. sed ne putarent
dissimilem: et amodo, inquit, cognoscetis eum, et uidistis eum. uiderunt enim eius simillimum
filium, sed admonendi fuerant talem esse etiam patrem quem nondum uidebant, qualis est filius
quem uidebant. et ad hoc ualet quod postea philippo dicitur: qui uidet me, uidet et patrem. non
quod ipse esset pater et filius, quod in sabellianis, qui uocantur etiam patripassiani, catholica
fides damnat, sed quod tam similes sint pater et filius, ut qui unum nouerit, ambos nouerit.
solemus enim de simillimis duobus ita loqui eis qui unum illorum uident, et qualis est alius
uolunt nosse, ut dicamus: uidistis istum, illum uidistis. sic ergo dictum est: qui me uidet, uidet et
patrem; non utique ut ipse sit pater qui filius, sed quod a patris similitudine in nullo prorsus
discrepet filius. nam nisi duo essent pater et filius, non dictum esset: si cognouistis me, et patrem
meum cognouistis. utique enim, quia nemo, inquit, uenit ad patrem, nisi per me; si cognouistis
me, et patrem meum cognouistis, quoniam ego per quem uenitur ad patrem, perducam uos ad
eum, ut ipsum etiam cognoscatis. sed quoniam illi sum omnino simillimus, amodo cognoscetis
eum, cum cognoscitis me; et uidistis eum, si oculis cordis uidistis me.
quid ergo est quod dicis, philippe: ostende nobis patrem, et sufficit nobis? tanto, inquit, tempore
uobis cum sum, et non cognouistis me, philippe? qui uidet me, uidet et patrem. quod si ad te
multum est hoc uidere, saltem quod non uides hoc crede. quomodo enim dicis, inquit: ostende
nobis patrem? si me uidisti qui omnimodo similis sum, uidisti illum cui similis sum. quod si
uidere non potes, non saltem credis quia ego in patre, et pater in me est? poterat hic dicere
philippus: uideo quidem te, et credo simillimum esse patri; sed numquid arguendus et
obiurgandus est qui cum similem uidet, etiam illum cui similis est uult uidere? similem quidem
noui, sed adhuc alterum sine altero noui; non mihi sufficit, nisi et illum cuius est iste similis
nouerim. ostende itaque nobis patrem, et sufficit nobis. sed ideo magister discipulum arguebat,
quoniam cor postulantis uidebat. tamquam enim melior esset pater quam filius, ita philippus
patrem nosse cupiebat. et ideo nec filium sciebat, quo melius esse aliquid credebat. ad hunc
sensum corrigendum dictum est: qui uidet me, uidet et patrem. quomodo tu dicis: ostende nobis
patrem? uideo quomodo tu dicas! non alterum quaeris uidere similem, sed illum putas esse
meliorem. non credis quia ego in patre, et pater in me est? cur in similibus distantiam cupis
cernere? cur inseparabiles separatim desideras nosse? deinde non ad solum philippum, sed ad eos
pluraliter loquitur, quae non sunt in angustias coartanda, ut adiuuante ipso diligentius
exponantur.
TRACTATUS 71
14:10-14 audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui
non recedit a nobis. dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis: uerba quae ego loquor
uobis, a meipso non loquor; pater autem in me manens ipse facit opera. ergo et uerba opera sunt?
plane ita est. nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. sed quid est,
a meipso non loquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? ei quippe tribuit quod facit, de quo est
ipse qui facit. pater enim deus non est de aliquo. filius autem deus est quidem patri aequalis, sed
de patre deo. ideo ille deus, sed non de deo; et lumen, sed non de lumine; iste uero deus de deo,
lumen de lumine.
nam in his duabus sententiis, una qua dictum est: non a meipso loquor, alia qua dictum est: pater
autem in me manens, ipse facit opera, singulas tenentes, diuersi nobis aduersantur heretici, qui
non ex una parte, sed in contraria conantes, a uia ueritatis exorbitant. ariani quippe dicunt: ecce
inaequalis est patri filius, a seipso non loquitur. dicunt sabelliani contra, id est patripassiani: ecce
qui pater est ipse et filius; quid enim est: pater in me manens, ipse facit opera, nisi: in me maneo
ego qui facio? contraria dicitis; sed non eo modo sicut est falsum contrarium uero, sed sicut sunt
inter se duo falsa contraria. errando in diuersa istis, in medio est uia quam reliquistis. inter uos
ipsos longiore interuallo separati estis, quam ab ipsa uia cuius desertores estis. uos hinc, uos
autem illinc, huc uenite, alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos ueniendo,
inuicem uos inuenite. sabelliani, agnoscite quem praetermittitis; ariani, aequate quem subditis, et
in uia uera nobis cum ambulabitis. est enim quod inuicem ex uobis alteri ex alteris admoneri
utrique debeatis. audi, sabelliane: usque adeo non ipse pater, sed alter est filius, ut eum arianus
inaequalem asserat patri. audi, ariane: usque adeo filius aequalis est patri, ut sabellianus eumdem
esse dicat et patrem. tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobis cum ambo consistitis;
quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui et alter est a patre, ut conuincas sabellianum, et aequalis
patri, ut conuincas arianum. utrisque enim clamat: ego et pater unum sumus. quod ait, unum,
audiant ariani; quod ait, sumus, audiant sabelliani; et nec illi aequalem, nec illi alterum negando
sint uani. si ergo quoniam dixit: uerba quae ego loquor uobis, a meipso non loquor, propterea
putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse uult faciat; audiatur quod dixit: sicut
pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. item si quoniam dixit: pater in
me manens, ipse facit opera, propterea putatur non alius esse pater, alius ipse; audiatur quod
dixit: quaecumque pater facit, haec et filius similiter facit; et intellegatur non bis unus, sed duo
unum. uerum quia sic aequalis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso,
quia non est a seipso; et ideo pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo
facit, non est nisi ab ipso. denique adiungit, et dicit: non creditis quia ego in patre, et pater in me
est? alioquin propter opera ipsa credite. antea solus philippus arguebatur, nunc autem non ibi
eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in
patre, et pater in me est; neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione
possemus.
sed quid est quod sequitur: amen, amen dico uobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse
faciet, et maiora horum faciet; quia ego ad patrem uado; et quaecumque petieritis in nomine meo,
haec faciam. ut glorificetur pater in filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. ergo et illa
maiora opera seipsum facturum esse promisit. non se extollat seruus supra dominum, et
discipulus supra magistrum; maiora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis uel per eos
se faciente, non ipsis tamquam ex seipsis. ei quippe cantatur: diligam te, domine, uirtus mea. sed
quae sunt tandem ista maiora? an forte quod aegros ipsis transeuntibus, etiam eorum umbra
sanabat? maius est enim ut sanet umbra quam fimbria. illud per se, hoc per ipsos, sed tamen
utrumque ipse. uerumtamen quando ista dicebat, uerborum suorum opera commendabat; sic enim
dixerat: uerba quae ego loquor uobis, a meipso non loquor; pater autem in me manens, ipse facit
opera. quae opera tunc dicebat, nisi uerba quae loquebatur? audiebant et credebant illi, et
eorumdem uerborum fructus erat fides illorum; uerumtamen euangelizantibus discipulis, non tam
pauci quam illi erant, sed gentes etiam crediderunt; haec sunt sine dubitatione maiora. nec tamen
ait: maiora horum facietis, ut solos apostolos ea putaremus esse facturos, sed: qui credit in me,
inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. ita ne quicumque credit in
christum, facit quae christus, uel maiora quam christus? non praetereunter ista tractanda sint, nec
debent festinatione praecipitari; sed ea cogit concludendus iam sermo iste differri.
TRACTATUS 72
14:10-14 quid sibi uelit, et quomodo accipiendum sit quod dominus ait: qui credit in me, opera quae ego
facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere; et cum hoc ad intellegendum difficillimum sit,
adiecit aliud difficilius: et maiora horum faciet. quid est hoc? qui faceret opera quae christus
fecit, non inueniebamus; qui etiam maiora faciet, inuenturi sumus? sed dixeramus sermone
pristino quia maius fuit umbrae suae transitu, quod discipuli fecerunt, quam fimbriae suae tactu,
quod ipse dominus fecit, sanare languentes, et quia plures apostolis, quam ipso per os proprium
praedicante domino crediderunt, ut haec uiderentur opera intellegenda esse maiora, non quo
maior esset magistro discipulus, uel domino seruus, uel adoptatus unigenito, uel homo deo, sed
quod per illos ipse dignaretur eadem maiora facere, qui dicit illis alio loco: sine me nihil potestis
facere. ipse quippe, ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit
hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. quid autem
illi sine ipso, nisi peccatum? denique et hic id quod de hac re poterat nos mouere, mox abstulit;
cum enim dixisset: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet,
continuo secutus adiunxit: quia ego ad patrem uado, et quaecumque petieritis, in nomine meo,
haec faciam. qui dixerat faciet, post ait faciam, tamquam diceret: non uobis impossibile hoc
uideatur; non enim poterit esse maior me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc maiora
quam nunc; maiora per eum qui credit in me, quam praeter eum per me; ego tamen ipse praeter
eum, ego ipse per eum; sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per eum, quamuis
non per semetipsum, faciet et ipse. porro autem maiora facere per eum quam praeter eum, non est
defectio, sed dignatio. quid enim retribuant serui domino, pro omnibus quae retribuit eis?
quandoquidem inter cetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut maiora faceret per illos
quam praeter illos. nonne ab ore illius diues ille tristis abscessit, quando uitae aeternae consilium
quaesiuit? audiuit, abiecit, et tamen postea quod ab illo auditum non fecit unus, fecerunt multi,
cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemtibilis ei quem diuitem per seipsum
monuit, amabilis eis quos ex diuitibus pauperes per pauperes fecit. ecce maiora fecit praedicatus
a credentibus, quam locutus audientibus.
uerum hoc adhuc mouet, quod haec maiora per apostolos fecit; non autem ipsos tantum
significans ait: opera quae ego facio et uos facietis, et maiora horum facietis; sed omnes ad suam
familiam pertinentes intellegi uolens: qui credit in me, inquit, opera quae ego facio, et ipse faciet,
et maiora horum faciet. si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet; sicuti est: qui
diligit me, mandata mea custodit; unde profecto qui non custodit, non diligit. item alio loco: qui
audit, inquit, uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro prudenti qui aedificat domum suam
supra petram; qui ergo non est similis huic uiro prudenti, procul dubio aut uerba haec audit et non
facit, aut omnino nec audit. qui credit, inquit, in me, licet moriatur, uiuet; qui ergo non uiuet, non
utique credit. tale etiam hoc est: qui credit in me, faciet; non utique credit qui non faciet. quid est
hoc, fratres? numquid inter credentes in christum non est computandus, qui non fecerit opera
maiora quam christus? durum est, absurdum est, ferri non potest; non toleratur nisi intellegatur.
apostolum igitur audiamus: credenti, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad
iustitiam. in hoc opere faciamus opera christi, quia et ipsum credere in christum, opus est christi.
hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. audi ergo iam, et intellege: qui credit in me, opera
quae ego facio, et ipse faciet; prius ego facio, deinde et ipse faciet, quia facio ut faciat. quae
opera, nisi ut ex impio iustus fiat?
et maiora horum faciet. quorum, obsecro? numquidnam omnium operum christi maiora facit, qui
cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur? quod utique in illo, sed non sine illo
christus operatur. prorsus maius hoc esse dixerim, quam est caelum et terra, et quaecumque
cernuntur in caelo et in terra. et caelum enim et terra transibit; praedestinatorum autem, id est
eorum quos praescit, salus et iustificatio permanebit. in illis tantum opera dei, in his autem etiam
est imago dei. sed et in caelis, sedes, dominationes, principatus, potestates, archangeli, angeli
opera sunt christi; numquid etiam his operibus maiora facit, qui operante in se christo, cooperatur
aeternam salutem ac iustificationem suam? non hic audeo praecipitare sententiam; intellegat qui
potest, iudicet qui potest, utrum maius sit iustos creare quam impios iustificare. certe enim si
aequalis est utrumque potentiae, hoc maioris est misericordiae. hoc est enim magnum pietatis
sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis,
praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumtum est in gloria. sed omnia opera
christi intellegere ubi ait: maiora horum faciet, nulla nos necessitas cogit. horum enim forsitan
dixit, quae in illa hora faciebat; tunc autem uerba fidei faciebat, et de his operibus fuerat
praelocutus dicens: uerba quae ego loquor uobis, a meipso non loquor; pater autem in me
manens, ipse facit opera. tunc igitur uerba eius erant opera eius. et utique minus est uerba
iustitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios iustificare, quod ita facit in nobis, ut
faciamus et nos. restat inquirere quomodo accipiendum sit: quodcumque petieritis in nomine
meo, hoc faciam. propter multa enim quae petunt fideles eius, nec accipiunt, non parua hinc
exoritur quaestio; sed quoniam sermo iste iam claudendus est, ei considerandae atque tractandae
tribuatur saltem parua dilatio.
TRACTATUS 73
14:10-14 magnam spem dominus suis promisit sperantibus, dicens: quia ego ad patrem uado, et
quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. sic ergo perrexit ad patrem, ut non relinqueret
indigentes, sed exaudiret petentes. sed quid est: quodcumque petieritis, cum uideamus plerumque
fideles eius petere, et non accipere? an forte propterea quia male petunt? nam hoc exprobrauit
apostolus iacobus dicens: petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis
uestris insumatis. male ergo usurus eo quod uult accipere, deo potius miserante non accipit.
proinde si hoc ab illo petitur unde homo laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset
non dare propitius, det iratus. an non uidemus israelitas malo suo impetrasse quod culpabili
concupiscentia petierunt? concupierant enim carnibus uesci, quibus pluebatur manna de caelo.
fastidiebant quippe quod habebant, et quod non habebant, impudenter petebant; quasi non melius
peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato
fastidio sumeretur. quando enim nos delectant mala, et non delectant bona rogare debemus potius
deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. non quia malum est carne uesci, cum de hac
re loquens apostolus dicat: omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum
actione accipitur; sed quia sicut item ipse ait: malum est homini qui per offensionem manducat;
et si hominis offensionem, quanto magis dei? cuius in israelitis non parua erat offensio, repudiare
quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia, quamuis illi nec peterent, sed
quia deerat murmurarent. sed ut sciremus non dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam
contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem
primus homo inuenit, et esau primatus suos non propter gallinam, sed propter lenticulam
perdidit.
quomodo ergo intellegendum est: quodcumque petieritis, hoc faciam, si deus aliqua petentibus
fidelibus etiam consulendo non facit? an forte solis apostolis dictum debemus accipere? absit.
unde enim ad hoc uenit ut diceret, superius dixerat: qui credit in me, opera quae ego facio, faciet,
et maiora horum faciet; de qua re pristino sermone tractauimus. et ne quisquam hoc sibi tribueret,
ut etiam illa opera maiora seipsum facere ostenderet, adiecit, atque ait: quia ego ad patrem uado;
et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. numquid in eum soli apostoli crediderunt?
ad eos itaque loquebatur dicendo: qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui
utique non quodcumque petierimus accipimus. ipsos quoque beatissimos si cogitemus apostolos,
inuenimus eum qui plus omnibus laborauit, non autem ipse, sed gratia dei cum ipso, ter dominum
rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogauerat accepisse. quid dicemus,
carissimi? putabimus ne hoc promissum ubi ait: quodcumque petieritis, hoc faciam, nec apostolis
fuisse ab illo completum? et cui tandem quod promittit implebit, si apostolos suos in sua
promissione fraudauit?
euigila igitur, homo fidelis, et uigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo; ipsum enim
quodcumque, non ait, petieritis utcumque, sed, in nomine meo. qui promisit ergo tam magnum
beneficium, quid uocatur? utique christus iesus : christus significat regem, iesus significat
saluatorem; non utique nos saluos faciet, quicumque rex, sed rex saluator; ac per hoc
quodcumque petimus aduersus utilitatem salutis, non petimus in nomine saluatoris. et tamen ipse
saluator est, non solum quando facit quod petimus, uerum etiam quando non facit; quoniam quod
uidet peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet saluatorem. nouit enim medicus quid
pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus, et ideo contraria poscentis non facit
uoluntatem, ut faciat sanitatem. quapropter quando uolumus ut faciat quodcumque petimus, non
utcumque, sed in nomine eius petamus, hoc est in nomine saluatoris petamus. non ergo contra
nostram salutem petamus; quod si fecerit, non ut saluator facit, quod est nomen eius fidelibus
eius. est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse saluator. qui ergo credit in eum,
quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut
saluator facit. si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non
in nomine saluatoris petit; quia saluator eius non erit, si quod eius salutem impedit, fecerit. unde
tunc expedit potius ut non faciendo propter quod inuocatur, faciat quod uocatur. propterea non
solum saluator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione
quam nobis dedit, docuit quid petamus, ut etiam sic intellegamus non petere nos in nomine
magistri, quod petimus praeter regulam ipsius magisterii.
sane quaedam quamuis in nomine eius petamus, id est secundum saluatorem et secundum
magistrum petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. neque enim quia et illud
petimus ut ueniat regnum dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in
aeternitate regnamus; differtur enim quod petimus, non negatur. uerumtamen orantes tamquam
seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus. et simul petamus quando bene
petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione
dominica dicimus: ne nos inferas in tentationem. neque enim parua est tentatio, si contra tuam sit
causam tua postulatio. non autem negligenter audiendum est, quod dominus, ne quisquam eum
putaret quod se promisit facere petentibus, sine patre esse facturum, cum dixisset: quodcumque
petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subiecit: ut glorificetur pater in filio, si quid
petieritis in nomine meo, hoc faciam. nullo modo igitur sine patre hoc filius facit, quandoquidem
ut in illo pater glorificetur, propterea facit. facit ergo pater in filio, ut filius glorificetur in patre; et
facit filius in patre, ut pater glorificetur in filio; quoniam unum sunt pater et filius.
TRACTATUS 74
14:15-17 audiuimus, fratres, cum euangelium legeretur, dominum dicentem: si diligitis me, mandata mea
seruate; et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit uobis, ut maneat uobis cum in aeternum,
spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet eum, nec scit eum. uos
autem cognoscetis eum, quia apud uos manebit, et in uobis erit. multa sunt, quae in istis paucis
uerbis domini requirantur; sed multum est ad nos uel omnia quae hic quaerenda sunt quaerere,
uel omnia quae hic quaerimus inuenire. uerumtamen quantum nobis dominus donare dignatur,
pro nostra et uestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis, adtendentes, per
nos, carissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod non possumus poscite. spiritum paracletum
christus promisit apostolis; quo autem modo promiserit, aduertamus. si diligitis me, inquit,
mandata mea seruate; et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit uobis, ut maneat uobis
cum in aeternum, spiritum ueritatis. hic est utique in trinitate spiritus sanctus, quem patri et filio
consubstantialem et coaeternum fides catholica confitetur; ipse est de quo dicit apostolus: caritas
dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quomodo ergo
dominus dicit: si diligitis me, mandata mea seruate; et ego rogabo patrem, et alium paracletum
dabit uobis, cum hoc dicat de spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere deum possumus,
nec eius mandata seruare? quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere
non ualemus? aut quomodo mandata seruabimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus,
mandata seruare non possumus? an forte praecedit in nobis caritas, qua diligimus christum, ut
diligendo christum eius que mandata faciendo, mereamur accipere spiritum sanctum, ut caritas
non christi, quae iam praecesserat, sed dei patris diffundatur in cordibus nostris per spiritum
sanctum qui datus est nobis? peruersa est ista sententia. qui enim se filium diligere credit, et
patrem non diligit, profecto nec filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit. deinde apostolica uox
est: nemo dicit: dominus iesus , nisi in spiritu sancto; et quis dominum iesum , nisi qui eum
diligit, dicit, si eo modo dicit quo apostolus intellegi uoluit? multi enim uoce dicunt, corde autem
et factis negant; sicut de talibus ait: confitentur enim se nosse deum, factis autem negant. si
negatur factis, procul dubio etiam dicitur factis. nemo itaque dicit, dominus iesus , animo, uerbo,
facto, corde, ore, opere, nemo dicit: dominus iesus , nisi in spiritu sancto; et nemo sic dicit, nisi
qui diligit. iam itaque apostoli dicebant: dominus iesus ; et si eo modo dicebant, ut non ficte
dicerent, ore confitentes, corde et factis negantes; prorsus si ueraciter hoc dicebant, procul dubio
diligebant. quomodo igitur diligebant, nisi in spiritu sancto? et tamen eis prius imperatur ut
diligant eum, et eius mandata conseruent, ut accipiant spiritum sanctum, quem nisi haberent,
profecto diligere et mandata seruare non possent.
restat ergo ut intellegamus spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat,
et plus habendo plus diligat. iam itaque habebant spiritum discipuli, quem dominus promittebat,
sine quo eum dominum non dicebant; nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum dominus
promittebat. et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant.
habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. habebant occulte, accepturi fuerant manifeste;
quia et hoc ad maius donum sancti spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. de quo
munere loquens apostolus ait: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui
ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. nam et ipsam manifestam impertitionem
spiritus sancti non semel, sed bis numero dominus egit. mox enim ut resurrexit a mortuis,
insufflans ait: accipite spiritum sanctum. numquid igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam
postea quem promisit? aut non idem ipse est spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ab ipso,
et postea ab ipso missus e caelo? quapropter cur ipsa quae facta est euidenter donatio eius, bis
facta fuerit, alia quaestio est; fortassis enim propter duo praecepta dilectionis, hoc est proximi et
dei, ut commendaretur ad spiritum sanctum pertinere dilectio, haec eius gemina est in
manifestatione facta donatio. et si alia causa quaerenda est, non nunc eius inquisitione in
longiorem quam oportet modum sermo iste mittendus est; dum tamen constet, sine spiritu sancto
christum nos diligere et mandata eius seruare non posse; et id nos posse atque agere tanto minus,
quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus amplius. proinde
non solum non habenti, uerum etiam habenti, non incassum promittitur: non habenti quidem, ut
habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur,
sanctus elisaeus sancto eliae non diceret: spiritus qui est in te, duplo sit in me.
quando autem ait iohannes baptista: non enim ad mensuram dat deus spiritum, de ipso dei filio
loquebatur, cui non est datus spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo
diuinitatis. neque enim sine gratia spiritus sancti est mediator dei et hominum homo christus
iesus ; nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum: spiritus domini super me;
propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me. quod enim est unigenitus aequalis
patri, non est gratiae, sed naturae; quod autem in unitatem personae unigeniti assumtus est homo,
gratiae est, non naturae, confitente euangelio atque dicente: puer autem crescebat et confortabatur
plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. ceteris autem ad mensuram datur, et datus additur,
donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. unde et monet
apostolus: non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut
deus partitus est mensuram fidei. neque enim ipse diuiditur spiritus, sed dona per spiritum; nam
diuisiones donationum sunt, idem autem spiritus.
quod uero ait: rogabo patrem, et alium paracletum dabit uobis, ostendit et seipsum esse
paracletum. paracletus enim latine dicitur aduocatus; et dictum est de christo: aduocatum
habemus ad patrem, iesum christum iustum. sic autem mundum dixit non posse accipere spiritum
sanctum, sicut etiam dictum est: prudentia carnis inimica est in deum: legi enim dei non est
subiecta; nec enim potest, uelut si dicamus: iniustitia iusta esse non potest. mundum quippe ait
hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est a patre. et ideo dilectioni huius
mundi, de qua satis agimus ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio dei, quae
diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. mundus ergo eum
accipere non potest, quia non uidet eum, neque scit eum. non enim habet inuisibiles oculos
mundana dilectio, per quos uideri spiritus sanctus, nisi inuisibiliter non potest.
uos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud uos manebit, et in uobis erit. erit in eis ut maneat,
non manebit ut sit; prius est enim esse alicubi, quam manere. sed ne putarent quod dictum est:
apud uos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem hospes uisibiliter manere consueuit;
exposuit quid dixerit: apud uos manebit, cum adiunxit et dixit: in uobis erit. ergo inuisibiliter
uidetur; nec si non sit in nobis, potest esse in nobis eius scientia. sic enim a nobis uidetur in nobis
et nostra conscientia; nam faciem uidemus alterius, nostram uidere non possumus; conscientiam
uero nostram uidemus, alterius non uidemus. sed conscientia numquam est, nisi in nobis; spiritus
autem sanctus potest esse etiam sine nobis; datur quippe ut sit et in nobis. sed uideri et sciri
quemadmodum uidendus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.
TRACTATUS 75
14:18-21 post promissionem spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum dominus daturus fuerat
uelut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adiecit atque ait: non relinquam uos
orphanos; ueniam ad uos. orphani, pupilli sunt. illud enim graecum eiusdem rei nomen est, hoc
latinum; nam et in psalmo ubi legimus: pupillo tu eris adiutor, graecus habet orphano. quamuis
ergo nos filius dei suo patri adoptauerit filios, et eumdem patrem nos uoluerit habere per gratiam,
qui eius pater est per naturam, tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo
demonstrat, cum dicit: non relinquam uos orphanos; ueniam ad uos. hinc est quod etiam sponsi
filios nos appellat, ubi dicit: ueniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii
sponsi. quis autem sponsus, nisi dominus christus?
deinde sequitur, et dicit: adhuc modicum, et mundus me iam non uidet. quid enim? tunc eum
uidebat mundus? quandoquidem mundi nomine uult intellegi eos de quibus superius est locutus,
dicens de spiritu sancto: quem mundus accipere non potest, quia non uidet eum, neque cognoscit
eum? uidebat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem uidebat quod in
carne uerbum latebat; uidebat hominem, non uidebat deum; uidebat indumentum, non uidebat
indutum. sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum
uidendam, uerum etiam contrectandam demonstrauit suis, noluit demonstrare non suis, hinc
fortasse intellegendum est esse dictum: adhuc modicum, et mundus me iam non uidet; uos autem
uidebitis me; quia ego uiuo, et uos uiuetis.
quid est: quia ego uiuo, et uos uiuetis? cur de praesenti se dixit uiuere, illos autem de futuro esse
uicturos, nisi quia uitam etiam carnis utique resurgentis, qualis in ipso praecedebat, et illis est
pollicitus secuturam? et quia ipsius mox futura erat resurrectio, praesentis posuit temporis
uerbum propter significandam celeritatem; illorum autem quoniam saeculi differtur in finem, non
ait: uiuitis, sed: uiuetis. duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram et nostram in saeculi
fine uenturam, duobus uerbis praesentis temporis et futuri, eleganter breuiter que promisit. quia
ego, inquit, uiuo, et uos uiuetis; quia ille uiuit, ideo et nos uiuemus. per hominem quippe mors, et
per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in adam omnes moriuntur, sic in christo omnes
uiuificabuntur. quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad uitam nisi per christum. quia
nos uiximus, mortui sumus; quia uiuit ipse, uiuemus nos. mortui sumus illi, quando uiximus
nobis; quia uero mortuus ille pro nobis, et sibi uiuit et nobis. quia enim uiuit ille, et nos uiuemus.
nam sicut per nos mortem habere potuimus, non sic et uitam per nos habere possumus.
in illo die, inquit, uos cognoscetis quia ego sum in patre meo, et uos in me, et ego in uobis. in
quo die, nisi de quo ait: et uos uiuetis? tunc enim erit ut possimus uidere quod credimus. nam et
nunc est in nobis, et nos in illo; sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus, quamuis et
nunc credendo nouerimus, sed tunc contemplando noscemus. quamdiu enim sumus in corpore
quale nunc est, id est corruptibile quod aggrauat animam, peregrinamur a domino; per fidem
enim ambulamus, non per speciem. tunc ergo per speciem, quoniam uidebimus eum sicuti est.
nam si etiam nunc christus in nobis non esset, non diceret apostolus: si autem christus in nobis,
corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. quia uero
et nos etiam nunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: ego sum uitis, uos palmites. in illo ergo
die, quando uiuemus ea uita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in patre, et nos in
ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est iam per ipsum,
ut sit in nobis et nos in ipso.
qui habet, inquit, mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me. qui habet in memoria, et seruat
in uita; qui habet in sermonibus, et seruat in moribus; qui habet audiendo, et seruat faciendo; aut
qui habet faciendo, et seruat perseuerando, ipse est, inquit, qui diligit me. opere est demonstranda
dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. et qui diligit me, inquit, diligetur a patre meo; et
ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. quid est: diligam, tamquam tunc dilecturus sit, et
nunc non diligat? absit. quomodo enim nos pater sine filio, aut filius sine patre diligeret?
quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? sed ad hoc dixit: diligam eum, ad
quod sequitur: et manifestabo ei meipsum. diligam, et manifestabo, id est, ad hoc diligam, ut
manifestem. nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus; tunc ad hoc
diliget, ut uideamus, et ipsam uisionem mercedem fidei capiamus. quia et nos nunc diligimus,
credendo quod uidebimus; tunc autem diligemus, uidendo quod credimus.
TRACTATUS 76
14:22-24 interrogantibus discipulis et eis magistro respondente iesu, etiam nos tamquam cum illis
discimus, quando sanctum euangelium uel legimus uel audimus. quia ergo dixerat dominus:
adhuc modicum, et mundus me iam non uidet, uos autem uidebitis me, interrogauit eum de hoc
ipso iudas, non ille traditor eius qui iscariotes cognominatus est, sed cuius epistola inter
scripturas canonicas legitur: domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et
non mundo? simus cum ipsis tamquam interrogantes discipuli, communem que magistrum
audiamus et nos. iudas enim sanctus, non immundus, nec insectator domini, sed sectator, causam
quaesiuit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset iesus ; quare adhuc modicum et
mundus non uideret eum, ipsi autem uiderent eum.
respondit iesus , et dixit ei: si quis diligit me, sermonem meum seruabit; et pater meus diliget
eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus. qui non diligit me, sermones meos
non seruat. ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi
nomine appellat; et ipse est causa quod hi diligant, illi non diligant. ipsa causa est de qua sacer
insonat psalmus: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. qui enim
diligunt, quia diligunt, eliguntur; qui uero non diligunt, si linguis hominum loquantur et
angelorum, fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuerint prophetiam, et
scierint omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem fidem ut montes transferant,
nihil sunt; et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant,
nihil eis prodest. dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo. in qua
domo facit pater et filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine
etiam ipsam suam manifestationem, de qua discipulus magistrum interrogauit, ut non solum illi
qui tunc audiebant per os eius, sed etiam nos per euangelium eius hoc nosse possemus. quaesierat
enim de christi manifestatione, et audiuit de dilectione atque mansione. est ergo quaedam dei
manifestatio interior, quam prorsus impii non nouerunt, quibus dei patris et spiritus sancti
manifestatio nulla est; filii uero potuit esse, sed in carne; quae nec talis est qualis illa, nec semper
illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus; et hoc ad iudicium, non ad
gaudium; ad supplicium, non ad praemium.
nunc est ergo ut intellegamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit: adhuc
modicum, et mundus me iam non uidet, uos autem uidebitis me. uerum est quidem quod post
paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii uidere, oculis eorum fuerat
subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum uidit eum. sed quoniam dictum
est testantibus angelis: sic ueniet quemadmodum uidistis eum euntem in caelum, nec aliud
credimus quam eum in eodem corpore ad iudicium uiuorum et mortuorum esse uenturum; procul
dubio tunc eum uidebit mundus, quo nomine significati sunt a regno eius alieni. ac per hoc longe
melius intellegitur iam illud tempus significare uoluisse, in eo quod ait: adhuc modicum, et
mundus me iam non uidet, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de
cetero uideant, apud quos diligentes eum facit pater atque ipse mansionem. modicum autem
dixit, quia et id quod prolixum uidetur hominibus, breuissimum est ante oculos dei; de hoc
quippe modico iste ipse iohannes euangelista: filioli, inquit, nouissima hora est.
ne quis porro existimet patrem tantummodo et filium sine spiritu sancto apud dilectores suos
facere mansionem, recolat quod superius de spiritu sancto dictum est: quem mundus non potest
accipere, quia non uidet eum, nec scit eum; uos autem cognoscetis eum, quia apud uos manebit,
et in uobis erit. ecce facit in sanctis cum patre et filio sanctus etiam spiritus mansionem; intus
utique, tamquam deus in templo suo. deus trinitas, pater et filius et spiritus sanctus, ueniunt ad
nos, dum uenimus ad eos: ueniunt subueniendo, uenimus obediendo; ueniunt illuminando,
uenimus intuendo; ueniunt implendo, uenimus capiendo, ut sit nobis eorum non extraria uisio,
sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed aeterna. sic mundo non se filius
manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subiunxit: qui non diligit me,
sermones meos non seruat. hi sunt qui patrem et spiritum sanctum numquam uident; filium
autem non ut beatificentur, sed ut iudicentur, ad modicum uident; nec ipsum in forma dei, ubi est
cum patre et spiritu sancto pariter inuisibilis, sed in forma hominis, ubi esse uoluit mundo
patiendo contemtibilis, iudicando terribilis.
quod uero adiunxit: et sermo quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, patris, non
miremur, non paueamus: non est minor patre, sed non est nisi a patre. non est impar ipso, sed non
est a seipso. neque enim mentitus est dicendo: qui non diligit me, sermones meos non seruat.
ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit: et sermo quem
audistis non est meus? et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter,
hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est uerbum, non suum dixit esse, sed patris, seipsum
intellegi uoluit. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum.
non utique suum, sed patris est uerbum, quomodo nec sua imago, sed patris; nec suus filius idem
ipse, sed patris. recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod illi
est indifferenter aequalis.
TRACTATUS 77
14:25-27 in praecedenti lectione sancti euangelii, quam sequitur ista quae modo recitata est, dominus iesus
dixerat se et patrem ad dilectores suos esse uenturos, et apud eos mansionem esse facturos.
iamuero et superius dixerat de spiritu sancto: uos autem cognoscetis eum, quia apud uos manebit,
et in uobis erit; unde intelleximus in sanctis tamquam in templo suo simul manere trinitatem
deum. nunc autem dicit: haec locutus sum uobis apud uos manens. illa itaque mansio alia est,
quam promisit futuram; haec uero alia, quam praesentem esse testatur. illa spiritalis est, atque
intrinsecus mentibus redditur, haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. illa in
aeternum beatificat liberatos, haec in tempore uisitat liberandos. secundum illam dominus a suis
dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit. haec, inquit, locutus sum uobis, apud uos
manens, utique praesentia corporali, qua cum illis uisibilis loquebatur.
paracletus autem, inquit, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille uos docebit
omnia, et commemorabit uos omnia quaecumque dixero uobis. numquidnam dicit filius, et docet
spiritus sanctus, ut dicente filio uerba capiamus, docente autem spiritu sancto eadem uerba
intellegamus? quasi dicat filius sine spiritu sancto, aut spiritus sanctus doceat sine filio; aut uero
non et filius doceat et spiritus sanctus dicat, et cum deus aliquid dicit et docet, trinitas ipsa dicat
et doceat? sed quoniam trinitas est, oportebat eius singulas insinuare personas, eam que nos
distincte audire, inseparabiliter intellegere. audi patrem dicentem ubi legis: dominus dixit ad me:
filius meus es tu; audi et docentem ubi legis: omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me.
filium uero dicentem modo audisti; de se quippe ait: quaecumque dixero uobis; quem si et
docentem uis nosse, magistrum recole: unus est, inquit, magister uester christus. spiritum porro
sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est: ipse uos docebit omnia, audi etiam
dicentem, ubi legis in actibus apostolorum, beato petro dixisse spiritum sanctum: uade cum illis,
quia ego misi eos. omnis igitur et dicit et docet trinitas; sed nisi etiam singillatim
commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. cum ergo omnino sit
inseparabilis, numquam trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur; nam et cum
dicimus patrem et filium et spiritum sanctum, non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint
esse non simul. quod uero addidit: commemorabit uos, intellegere debemus etiam, quod iubemur
non obliuisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat spiritus.
pacem, inquit, relinquo uobis, pacem meam do uobis. hoc est quod legimus apud prophetam:
pacem super pacem; pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine uenturus.
pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. pacem suam
nobis relinquit, in qua manentes hostem uincimus; pacem suam nobis dabit, quando sine hoste
regnabimus. pacem relinquit nobis, ut etiam hic inuicem diligamus; pacem suam nobis dabit, ubi
numquam dissentire possimus. pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris inuicem iudicemus,
cum in hoc sumus mundo; pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc
laus erit unicuique a deo. in illo tamen atque ab illo nobis est pax, siue quam nobis relinquit
iturus ad patrem, siue quam nobis dabit nos perducturus ad patrem. quid autem nobis relinquit
adscendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? ipse est enim pax nostra, qui fecit
utraque unum. pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum uidebimus eum sicuti
est. si enim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggrauat animam, cum per fidem
ambulamus, non per speciem, non deserit peregrinantes a se, quanto magis cum ad ipsam
speciem uenerimus, nos implebit ex se?
sed quid est quod ubi ait: pacem relinquo uobis, non addidit meam; ubi uero ait: do uobis, ibi
dixit meam? utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad
utrumque etiam quod semel dictum est? an forte et hic aliquid latet quod petendum est et
quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? quid si enim pacem suam eam uoluit intellegi
qualem habet ipse? pax uero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda
quam ipsius. illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum; nos autem
talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus: dimitte nobis debita nostra. est ergo nobis
pax aliqua, quoniam condelectamur legi dei secundum interiorem hominem; sed non est plena,
quia uidemus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae. item que inter
nos ipsos est nobis pax, quia inuicem nobis credimus quod inuicem diligamus; sed nec ipsa plena
est, quia cogitationes cordis nostri inuicem non uidemus, et quaedam de nobis quae non sunt in
nobis, uel in melius inuicem uel in deterius opinamur. itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est,
pax nostra est; nisi enim ab illo, non haberemus et talem, sed ipse non habet talem. si tenuerimus
usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et
nihil nos inuicem lateat in cordibus nostris. nec ignoro ista domini uerba etiam sic accipi posse,
ut eiusdem sententiae repetitio uideatur: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; ut quod
dixerat: pacem, hoc repetierit dicens: pacem meam; et quod dixerat: relinquo uobis, hoc repetierit
dicens: do uobis. ut uolet quisque accipiat; me tamen delectat, credo et uos, fratres mei dilecti, sic
tenere istam pacem, ubi aduersarium concorditer uincimus, ut desideremus pacem, ubi
aduersarium non habebimus.
quod uero dominus adiunxit, atque ait: non quomodo mundus dat, ego do uobis, quid est aliud,
nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do uobis? qui propterea dant sibi
pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non deo, sed amico suo mundo perfruantur; et
quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse uera, ubi non est uera
concordia, quia disiuncta sunt corda. quomodo enim consors dicitur, qui sortem iungit, ita ille
concors dicendus est, qui corda iungit. nos ergo, carissimi, quibus christus pacem relinquit, et
pacem suam nobis dat, non sicut mundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes
simus, iungamus inuicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra.
TRACTATUS 78
14:27-28 accepimus, fratres, uerba domini dicentis ad discipulos suos: non turbetur cor uestrum, neque
formidet. audistis quia ego dixi uobis: uado, et uenio ad uos; si diligeretis me, gauderetis utique,
quia ego uado ad patrem, quia pater maior me est. hinc ergo turbari et formidare poterat cor
illorum, quod ibat ab eis, quamuis uenturus ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc interuallo
inuaderet, pastoris absentia. sed a quibus homo abscedebat, deus non derelinquebat, et idem ipse
christus homo et deus. ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod deus erat, ibat
per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. cur itaque turbaretur et formidaret
cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? quamuis deus etiam qui nullo continetur
loco, discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus, et ueniat ad eos qui
conuertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. ut autem
intellegerent secundum id quod homo erat eum dixisse, uado et uenio ad uos, adiecit, atque ait: si
diligeretis me, gauderetis utique, quia ego uado ad patrem, quia pater maior me est. per quod ergo
filius non est aequalis patri, per hoc iturus erat ad patrem, a quo uenturus est uiuos iudicaturus et
mortuos; per illud autem in quo aequalis est gignenti unigenitus, numquam recedit a patre, sed
cum illo est ubique totus pari diuinitate, quam nullus continet locus. cum enim in forma dei esset,
sicut apostolus loquitur, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. quomodo enim rapina
posset esse natura quae non erat usurpata, sed nata? semetipsum autem exinaniuit, formam serui
accipiens; non ergo amittens illam, sed accipiens istam. eo modo se exinaniens, quo hic minor
apparebat quam apud patrem manebat. forma quippe serui accessit, non forma dei recessit; haec
est assumta, non illa consumta. propter hanc dicit: pater maior me est; propter illam uero: ego et
pater unum sumus.
hoc adtendat arianus, et adtentione sit sanus, ne contentione sit uanus, aut, quod est peius,
insanus. haec est enim forma serui, in qua dei filius minor est, non patre solo, sed etiam spiritu
sancto; neque id tantum, sed etiam seipso, quia idem ipse in forma dei maior est seipso. neque
enim homo christus non dicitur filius dei, quod etiam sola caro eius in sepulcro meruit appellari.
nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum dei filium, qui sub pontio
pilato crucifixus est et sepultus? et quid eius nisi caro sepulta est sine anima? ac per hoc cum
credimus in dei filium qui sepultus est, profecto filium dei dicimus et carnem quae sola sepulta
est. ipse ergo christus filius dei, aequalis patri in forma dei, quia semetipsum exinaniuit, non
formam dei amittens, sed formam serui accipiens, maior est et seipso; quia maior est forma dei
quae amissa non est, quam serui quae accepta est. quid itaque mirum, uel quid indignum, si
secundum hanc formam serui loquens, ait dei filius: pater maior me est, et secundum dei formam
loquens, ait idem ipse dei filius: ego et pater unum sumus? unum sunt enim, secundum id quod
deus erat uerbum; maior est pater, secundum id quod uerbum caro factum est. dicam etiam quod
ariani et eunomiani negare non possunt: secundum hanc formam serui puer christus etiam
parentibus suis minor erat, quando paruus maioribus, sicut scriptum est, subditus erat. quid igitur,
haeretice, cum christus deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris deo? ille in se naturam
commendat humanam; tu in illo audes deformare diuinam? infidelis, ingrate, ideo ne tu minuis
eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te? aequalis enim patri, filius per quem
factus est homo, ut minor esset patre, factus est homo; quod nisi fieret, quid homo?
dicat plane dominus et magister noster: si diligeretis me, gauderetis utique, quia uado ad patrem,
quia pater maior me est. cum discipulis audiamus uerba doctoris, non cum alienis sequamur
astutiam deceptoris. agnoscamus geminam substantiam christi, diuinam scilicet qua aequalis est
patri, humanam qua maior est pater. utrumque autem simul non duo, sed unus est christus, ne sit
quaternitas, non trinitas deus. sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est
christus deus et homo; ac per hoc christus, est deus anima rationalis et caro. christum in his
omnibus, christum in singulis confitemur. quis est ergo per quem factus est mundus? christus
iesus , sed in forma dei. quis est sub pontio pilato crucifixus? christus iesus , sed in forma serui.
item de singulis quibus homo constat. quis non est derelictus in inferno? christus iesus , sed in
anima sola. quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? christus iesus , sed in carne sola. dicitur
ergo et in his singulis christus. uerum haec omnia non duo, uel tres, sed unus est christus. ideo
ergo dixit: si diligeretis me, gauderetis utique, quia uado ad patrem, quia naturae humanae
gratulandum est, eo quod sic assumpta est a uerbo unigenito, ut immortalis constitueretur in
caelo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis puluis sederet ad dexteram patris. hoc enim
modo se iturum dixit ad patrem. nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. sed hoc erat ire ad
eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et leuare
in caelum per quod fuit in terra pro nobis. quis non hinc gaudeat, qui sic diligit christum, ut et
suam naturam iam immortalem gratuletur in christo, atque id se speret futurum esse per
christum?
TRACTATUS 79
14:29-31 dominus et saluator noster iesus christus dixerat discipulis suis: si diligeretis me, gauderetis
utique, quia uado ad patrem, quia pater maior me est. quod ex forma serui eum dixisse, non ex
forma dei in qua aequalis est patri, nouit fides quae religiosis est mentibus fixa, non calumniosis
et dementibus ficta. deinde subiunxit: et nunc dixi uobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit,
credatis. quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat id quod credendum est?
haec est enim laus fidei, si quod creditur non uidetur. nam quid magnum est si creditur quod
uidetur, secundum illam eiusdem domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: quia
uidisti, credidisti; beati qui non uident et credunt? et nescio utrum credere dicendus est quisque
quod uidet; nam ipsa fides in epistola quae scribitur ad hebraeos, ita est definita: est autem fides
sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur. quapropter si fides est rerum quae
creduntur, eadem que fides earum est quae non uidentur, quid sibi uult quod dominus ait: et nunc
dixi uobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis? nonne potius dicendum fuit: et nunc
dixi uobis priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, uideatis? nam et ille cui dictum
est: quia uidisti, credidisti, non hoc credidit quod uidit, sed aliud uidit, aliud credidit; uidit enim
hominem, credidit deum. cernebat quippe atque tangebat carnem uiuentem, quam uiderat
morientem, et credebat deum in carne ipsa latentem. credebat ergo mente quod non uidebat, per
hoc quod sensibus corporis apparebat. sed etsi dicuntur credi quae uidentur, sicut dicit
unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex
rebus quae uidentur, agitur in nobis ut ea credantur quae non uidentur. quocirca, dilectissimi,
unde nunc mihi sermo est, quod dominus ait: et nunc dixi uobis priusquam fiat, ut cum factum
fuerit, credatis, illud utique dicit: cum factum fuerit, quod eum uisuri erant post mortem
uiuentem, et ad patrem adscendentem; quo uiso illud fuerant credituri, quod ipse esset christus
filius dei uiui, qui potuit hoc facere cum praedixisset, et praedicere ante quam faceret; credituri
autem hoc non fide noua, sed aucta, aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset
refecta. neque enim eum dei filium non et ante credebant; sed cum in illo factum esset quod ante
praedixit, fides illa quae tunc quando illis loquebatur fuit parua, et cum moreretur pene iam nulla,
et reuixit et creuit.
deinde quid dicit? iam non multa loquar uobis cum; uenit enim princeps mundi huius; quis, nisi
diabolus? et in me non habet quidquam; nullum scilicet omnino peccatum. sic enim ostendit non
creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine mundi huius appellat. et
quotiescumque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius
amatores, de quibus alibi scriptum est: quicumque uoluerit amicus esse saeculi huius, inimicus
dei constituetur. absit ergo ut sic intellegatur diabolus princeps mundi, tamquam gerat uniuersi
mundi, id est, caeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt principatum; de quali mundo dictum
est, cum de christo uerbo sermo esset: et mundus per eum factus est. uniuersus itaque mundus a
summis caelis usque ad infimam terram creatori est subditus, non desertori; redemtori, non
interemtori; liberatori, non captiuatori; doctori, non deceptori. quemadmodum autem sit
intellegendus princeps mundi diabolus, euidentius aperuit paulus apostolus, qui cum dixisset:
non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, id est, aduersus homines, subiecit, atque
ait: sed aduersus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum. sequenti enim
uerbo exposuit quid dixisset: mundi, cum subiecit: tenebrarum harum, ne quisquam mundi
nomine intellegeret uniuersam creaturam, cuius nullo modo sunt rectores angeli desertores.
tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum, ex quibus tamen electi sunt, non per
suum meritum, sed per dei gratiam, quibus dicit: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux
in domino. omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum,
tamquam tenebrae sub tenebris; sed gratias deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de
potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii caritatis suae. in quo princeps huius mundi, hoc
est tenebrarum harum, non habebat quidquam, quia neque cum peccato deus uenerat, nec eius
carnem de peccati propagine uirgo pepererat. et tamquam ei diceretur: cur ergo moreris, si non
habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subiecit: sed ut cognoscat mundus
quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio; surgite, eamus hinc.
discumbens enim discumbentibus loquebatur. eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde
fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? sed habebat ut moreretur
mandatum patris, tamquam ille de quo praedictum erat: quae non rapui, tunc exsoluebam;
mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redemturus. rapuerat autem adam peccatum,
quando manum in arborem praesumtione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen
inconcessae diuinitatis inuaderet, quam filio dei natura contulerat, non rapina.
TRACTATUS 80
15:1-3 iste locus euangelicus, fratres, ubi se dicit dominus uitem, et discipulos suos palmites, secundum
hoc dicit quod est caput ecclesiae, nos que membra eius, mediator dei et hominum homo christus
iesus. unius quippe naturae sunt uitis et palmites; propter quod cum esset deus, cuius naturae nos
sumus, factus est homo, ut in illo esset uitis humana natura, cuius et nos homines palmites esse
possemus. quid ergo est: ego sum uitis uera? numquid ut adderet uera, hoc ad eam uitem retulit,
unde ista similitudo translata est? sic enim dicitur uitis, per similitudinem, non per proprietatem,
quemadmodum dicitur ouis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et cetera huiusmodi, quae magis
ipsa sunt uera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. sed cum dicit: ego sum
uitis uera, ab illa se utique discernit cui dicitur: quomodo conuersa es in amaritudinem, uitis
aliena? nam quo pacto est uitis uera, quae exspectata est ut faceret uuam, fecit autem spinas?
ego sum, inquit, uitis uera. et pater meus agricola est. omnem palmitem in me non ferentem
fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. numquid
unum sunt agricola et uitis? secundum hoc ergo uitis christus, secundum quod ait: pater maior
me est; secundum autem id quod ait: ego et pater unum sumus, et ipse agricola est. nec talis
quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus
incrementum. nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus.
sed utique deus est christus, quia deus erat uerbum; unde ipse et pater unum sunt; et si uerbum
caro factum est quod non erat, manet quod erat. denique cum de patre tamquam de agricola
dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum,
continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens: iam uos, inquit, mundi estis propter
sermonem quem locutus sum uobis. ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non
uitis officium, qui etiam palmites operarios suos fecit. nam etsi non dant incrementum,
impendunt tamen aliquod adiumentum; sed non de suo, quia sine me, inquit, nihil potestis facere.
audi etiam ipsos confitentes: quid autem est apollo? quid autem paulus? ministri per quos
credidistis, et unicuique sicut dominus dedit. ego plantaui, apollo rigauit. et hoc ergo sicut
unicuique dominus dedit, non itaque de suo. iamuero quod sequitur: sed deus incrementum dedit,
non per illos, sed per seipsum facit; excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam
sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam trinitatem.
iam uos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. neque enim nisi mundi essent, fructum ferre
potuissent, et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. fert
fructum, quia mundus est, atque ut plus afferat, purgatur adhuc. quis enim est, in hac uita sic
mundus, ut non sit magis magis que mundandus? ubi si dixerimus quia peccatum non habemus,
nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis
est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate; mundet utique
mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores. iam uos mundi
estis propter uerbum quod locutus sum uobis. quare non ait, mundi estis propter baptismum quo
loti estis, sed ait: propter uerbum quod locutus sum uobis, nisi quia et in aqua uerbum mundat?
detrahe uerbum, et quid est aqua nisi aqua? accedit uerbum ad elementum, et fit sacramentum,
etiam ipsum tamquam uisibile uerbum. nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lauit:
qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. unde ista tanta uirtus aquae, ut
corpus tangat et cor abluat, nisi faciente uerbo, non quia dicitur, sed quia creditur? nam et in ipso
uerbo, aliud est sonus transiens, aliud uirtus manens. hoc est uerbum fidei quod praedicamus, ait
apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia dominus est iesus , et credideris in corde tuo
quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. corde enim creditur ad iustitiam, ore autem
confessio fit ad salutem. unde in actibus apostolorum legitur: fide mundans corda eorum; et in
epistola sua beatus petrus: sic et uos, inquit, baptisma saluos facit; non carnis depositio sordium,
sed conscientiae bonae interrogatio. hoc est uerbum fidei quod praedicamus, quo sine dubio ut
mundare possit, consecratur et baptismus. christus quippe nobis cum uitis, cum patre agricola,
dilexit ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. lege apostolum, et uide quid adiungat: ut eam
sanctificaret, inquit, mundans eam lauacro aquae in uerbo. mundatio igitur nequaquam fluxo et
labili tribueretur elemento, nisi adderetur: in uerbo. hoc uerbum fidei tantum ualet in ecclesia dei,
ut per ipsum credentem, offerentem, benedicentem, tinguentem, etiam tantillum mundet
infantem, quamuis nondum ualentem corde credere ad iustitiam, et ore confiteri ad salutem.
totum hoc fit per uerbum, de quo dominus ait: iam uos mundi estis propter uerbum quod locutus
sum uobis.
TRACTATUS 81
15:4-7 uitem se dixit esse iesus , et discipulos suos palmites, et agricolam patrem, unde iampridem sicut
potuimus disputatum est. in hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est uitis, et de suis
palmitibus, hoc est discipulis loqueretur, manete, inquit, in me, et ego in uobis. non eo modo illi
in ipso, sicut ipse in illis. utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. ita quippe in uite sunt
palmites, ut uiti non conferant, sed inde accipiant unde uiuant; ita uero uitis est in palmitibus, ut
uitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. ac per hoc et manentem in se habere
christum, et manere in christo, discipulis prodest utrumque, non christo. nam praeciso palmite,
potest de uiua radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest uiuere.
denique adiungit et dicit: sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in uite,
sic nec uos, nisi in me manseritis. magna gratiae commendatio, fratres mei: corda instruit
humilium, ora obstruit superborum. ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes dei iustitiam,
et suam uolentes constituere, iustitiae dei non sunt subiecti. ecce cui respondeant sibi placentes,
et ad bona opera facienda deum sibi necessarium non putantes. nonne huic resistunt ueritati,
homines mente corrupti, reprobi circa fidem, qui respondent et loquuntur iniquitatem, dicentes: a
deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod iusti sumus? quid dicitis, qui uos
ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania
praesumtionis, in profunda submersionis? nempe uox uestra est, quod homo ex semetipso facit
iustitiam. hoc est altum elationis uestrae. sed ueritas contradicit, et dicit: palmes non potest ferre
fructum a semetipso, nisi manserit in uite. ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini,
uentosa loquacitate iactamini. haec sunt inania praesumtionis uestrae. sed quid uos sequatur
uidete, et si est in uobis ullus sensus, horrete. qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in
uite non est; qui in uite non est, in christo non est; qui in christo non est, christianus non est. haec
sunt profunda submersionis uestrae.
etiam atque etiam considerate quid adhuc ueritas adiungat et dicat: ego sum, inquit, uitis, uos
palmites. qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis
facere. ne quisquam putaret saltem paruum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre,
cum dixisset: hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere; sed: nihil
potestis facere. siue ergo parum, siue multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest.
quia etsi parum adtulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat; tamen nisi in uite manserit
et uixerit de radice, quantumlibet fructum a semetipso non potest ferre. quamuis autem christus
uitis non esset, nisi homo esset, tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi etiam deus
esset. uerum quia ita sine ista gratia non potest uiui, ut et mors in potestate sit liberi arbitrii, si
quis in me, inquit, non manserit, mittetur foras sicut palmes; et arescet; et colligent eum, et in
ignem mittent, et ardet. ligna itaque uitis tanto sunt contemtibiliora si in uite non manserint,
quanto gloriosiora si manserint; denique, sicut de his etiam per ezechielem prophetam dominus
dicit, praecisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur. unum de
duobus palmiti congruit, aut uitis, aut ignis: si in uite non est, in igne erit; ut ergo in igne non sit,
in uite sit.
si manseritis in me, inquit, et uerba mea in uobis manserint, quodcumque uolueritis petetis, et fiet
uobis. manendo quippe in christo, quid uelle possunt nisi quod conuenit christo? quid uelle
possunt manendo in saluatore, nisi quod non est alienum a salute? aliud quippe uolumus quia
sumus in christo, et aliud uolumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. de mansione namque huius
saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. sed absit ut
fiat nobis, si manemus in christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis.
manentes ergo in eo, cum uerba eius in nobis manent. quodcumque uoluerimus petemus, et fiet
nobis. quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent
uerba eius quae manent in nobis, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo,
et in qua non manent uerba eius. nam utique ad uerba eius pertinet oratio illa quam docuit, ubi
dicimus: pater noster, qui es in caelis. ab huius orationis uerbis et sensibus non recedamus
petitionibus nostris, et quidquid petierimus, fiet nobis. tunc enim dicenda sunt uerba eius in nobis
manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit; quando autem uerba eius
manent in memoria, nec inueniuntur in uita, non computatur palmes in uite, quia uitam non
adtrahit ex radice. ad hanc differentiam ualet quod scriptum est: et memoria retinentibus mandata
eius, ut faciant ea. multi enim memoria retinent, ut contemnant, uel etiam derideant et oppugnent
ea. in his uerba christi non manent, qui adtingunt quodammodo, non cohaerent; et ideo illis non
erunt in beneficium, sed in testimonium. et quia sic insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc
tenentur ab eis, ut iudicentur ex eis.
TRACTATUS 82
15:8-10 magis magis que saluator gratiam qua saluamur discipulis loquendo commendans: in hoc, inquit,
clarificatus est pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. siue
glorificatus siue clarificatus dicatur, ex uno graeco uerbo utrumque translatum est, quod est
doxazein~g, doxa~g enim quae graece dicitur, latine gloria est. quod ideo commemorandum
existimaui, quia dicit apostolus: si abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non
ad deum. haec est ad deum gloria qua glorificatur non homo, sed deus, si non ex operibus, sed ex
fide iustificatur, ut ex deo illi sit quod etiam bene operatur; quoniam palmes, sicut iam superius
dixi, non potest ferre fructum a semetipso. si enim in hoc clarificatus est deus pater ut fructum
plurimum afferamus, et efficiamur christi discipuli, non hoc gloriae nostrae tribuamus, tamquam
hoc ex nobis ipsis habeamus. eius est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra, sed eius est
gloria. unde et alibi cum dixisset: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant opera
uestra bona, ne a semetipsis putarent esse bona opera sua, mox addidit: et glorificent patrem
uestrum qui in caelis est. in hoc enim glorificatur pater ut fructum plurimum afferamus, et
efficiamur christi discipuli. a quo efficimur, nisi ab illo cuius misericordia praeuenit nos? ipsius
enim figmentum sumus, creati in christo iesu in operibus bonis.
sicut dilexit me pater, inquit, et ego dilexi uos; manete in dilectione mea. ecce unde sunt nobis
opera bona. nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur? unde autem
diligeremus, nisi prius diligeremur? apertissime hoc in epistola sua idem iste euangelista dixit:
nos diligamus deum, quoniam ipse prior dilexit nos. quod autem ait: sicut dilexit me pater, et ego
dilexi uos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est patris et ipsius, sed gratiam
qua mediator dei et hominum est homo christus iesus. mediator quippe monstratur, cum dicit: me
pater, et ego uos. nam pater utique diligit et nos, sed in ipso; quia in hoc glorificatur pater, ut
fructum afferamus in uite, hoc est in filio, et efficiamur eius discipuli.
manete, inquit, in dilectione mea. quomodo manebimus? audi quid sequitur: si praecepta mea,
inquit, seruaueritis, manebitis in dilectione mea. dilectio facit praecepta seruari, an praecepta
seruata faciunt dilectionem? sed quis ambigat quod dilectio praecedit? unde enim praecepta
seruet non habet, qui non diligit. quod ergo ait: si praecepta mea seruaueritis, manebitis in
dilectione mea, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur. tamquam diceret:
nolite uos putare manere in dilectione mea, si non seruatis praecepta mea; si enim seruaueritis,
manebitis. hoc est, hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis, si praecepta mea seruabitis.
ut nemo se fallat, dicendo quod eum diligat, si eius praecepta non seruat. nam in tantum eum
diligimus, in quantum eius praecepta seruamus; in quantum autem minus seruamus, minus
diligimus. quamuis quod ait: manete in dilectione mea, non apparet quam dixerit dilectionem,
utrum qua eum diligimus, an qua ipse diligit nos; sed ex uerbo superiore dignoscitur. dixerat
quippe: et ego dilexi uos; cui uerbo continuo subiunxit: manete in dilectione mea; illa ergo qua
dilexit nos. quid est ergo: manete in dilectione mea, nisi: manete in gratia mea? et quid est: si
praecepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea, nisi: ex hoc scietis quod in dilectione
mea qua uos diligo, manebitis, si praecepta mea seruabitis? non ergo ut nos diligat, prius eius
praecepta seruamus; sed nisi nos diligat, praecepta eius seruare non possumus. haec est gratia
quae humilibus patet, superbos latet.
sed quid illud est quod adiungit: sicut et ego patris mei praecepta seruaui, et maneo in eius
dilectione? utique etiam hic hanc dilectionem patris intellegi uoluit, qua eum diligit pater. ita
quippe dixerat: sicut dilexit me pater, et ego dilexi uos; atque his uerbis illa subiunxit: manete in
dilectione mea, illa procul dubio qua dilexi uos. ergo quod ait etiam de patre: maneo in eius
dilectione, illa scilicet accipienda est qua dilexit eum pater. sed numquid et hic gratia
intellegenda est, qua pater diligit filium, sicut gratia est qua nos diligit filius, cum simus nos filii
gratia, non natura; unigenitus autem natura, non gratia? an hoc etiam in ipso filio ad hominem
referendum est? ita sane. nam dicendo: sicut dilexit me pater, et ego dilexi uos, gratiam
mediatoris ostendit. mediator autem dei et hominum, non in quantum deus, sed in quantum homo
est christus iesus. et profecto secundum id quod homo est, de illo legitur: et iesus proficiebat
sapientia et aetate, et gratia apud deum et homines. secundum hoc igitur recte possumus dicere,
quod cum ad naturam dei non pertineat humana natura, ad personam tamen unigeniti filii dei per
gratiam pertinet humana natura; et tantam gratiam, ut nulla sit maior, nulla prorsus aequalis.
neque enim illam susceptionem hominis ulla merita praecesserunt, sed ab illa susceptione merita
eius cuncta coeperunt. manet ergo filius in dilectione qua eum dilexit pater, et ideo seruauit
praecepta eius. quid est enim et ille homo, nisi quod deus susceptor est eius. deus enim erat
uerbum, unigenitus gignenti coaeternus; sed ut mediator daretur nobis, per ineffabilem gratiam
uerbum caro factum est, et habitauit in nobis.
TRACTATUS 83
15:11-12 audistis, carissimi, dominum dicentem discipulis suis: haec locutus sum uobis, ut gaudium meum
in uobis sit, et gaudium uestrum impleatur. quid est gaudium christi in nobis, nisi quod dignatur
gaudere de nobis? et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi eius habere
consortium? propter quod beato petro dixerat: si non lauero te, non habebis partem me cum.
gaudium ergo eius in nobis, gratia est quam praestitit nobis; ipsa est et gaudium nostrum. sed de
hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi. nec recte
possumus dicere quod gaudium eius plenum non erat; non enim deus imperfecte aliquando
gaudebat. sed illud eius gaudium in nobis non erat, quia nec nos in quibus esse posset iam
eramus, nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. in ipso autem semper erat, qui nos
suos futuros certissima suae praescientiae ueritate gaudebat. proinde gaudium iam ipse perfectum
de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat; neque enim ullus in illo
eius gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum esse praesciebat. sed neque
cum id facere coepit, quod se facturum esse praesciuit, gaudium eius, quo beatus est, creuit;
alioqui beatior factus est, quia nos fecit. absit hoc, fratres: dei beatitudo quia nec minor fuerat
sine nobis, non fit maior ex nobis. gaudium igitur eius de salute nostra, quod in illo semper fuit
cum praesciuit et praedestinauit nos, coepit esse in nobis quando uocauit nos; et hoc gaudium
merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus; sed hoc gaudium nostrum crescit et
proficit, et ad suam perfectionem perseuerando pertendit. ergo inchoatur in fide renascentium,
implebitur in praemio resurgentium. ecce unde dictum existimo: haec locutus sum uobis, ut
gaudium meum in uobis sit, et gaudium uestrum impleatur; in uobis sit meum; impleatur
uestrum. semper enim erat meum plenum, et antequam uocaremini, cum uocandi a me
praesciremini; sed fit et in uobis, cum hoc efficimini quod praesciui de uobis. impleatur autem
uestrum, quia beati eritis, quod nondum estis, sicut creati estis qui non fuistis.
hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. siue dicatur praeceptum,
siue mandatum, ex uno uerbo graeco utrumque interpretatur, quod est entolê~g. iamuero istam
sententiam et antea dixerat, de qua me uobis, ut potui, disputasse meminisse debetis. ibi enim sic
ait: mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, ut et uos diligatis inuicem.
huius itaque mandati repetitio, commendatio est; nisi quod ibi, mandatum, inquit, nouum do
uobis, hic autem, hoc est, inquit, mandatum meum; ibi, tamquam non fuerit ante tale mandatum;
hic, tamquam non sit aliud eius mandatum. sed ibi dictum est nouum, ne in uetustate nostra
perseueremus; hic dictum est meum, ne contemnendum putemus.
quod autem hic ita dixit: hoc est mandatum meum, uelut non sit aliud, quid putamus, fratres mei,
numquidnam solum eius de ista dilectione mandatum est, qua diligimus inuicem? nonne est et
aliud maius, ut diligamus deum? aut uero de sola deus nobis dilectione mandauit, ut alia non
requiramus? tria certe commendat apostolus dicens: manent autem fides, spes, caritas, tria haec;
maior autem horum caritas. et si in caritate, hoc est in dilectione concluduntur duo illa praecepta,
maior tamen dicta est esse, non sola. de fide igitur nobis quam multa mandata sunt, quam multa
de spe, quis potest cuncta colligere, quis enumerando sufficere? sed intueamur quod ait idem
apostolus: plenitudo legis caritas. ubi ergo caritas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non
est, quid est quod possit prodesse? daemon credit, nec diligit; nemo diligit, qui non credit. frustra
quidem, sed tamen potest sperare ueniam qui non diligit; nemo autem potest desperare qui diligit.
itaque ubi dilectio est, ibi necessario fides et spes; et ubi dilectio proximi, ibi necessario etiam
dilectio dei. qui enim non diligit deum, quomodo diligit proximum tamquam seipsum,
quandoquidem non diligit et seipsum? est quippe impius et iniquus; qui autem diligit iniquitatem,
non plane diligit, sed odit animam suam. hoc ergo praeceptum domini teneamus, ut nos inuicem
diligamus; et quidquid aliud praecepit, faciemus; quoniam quidquid est aliud hic habemus.
discernitur quippe ista dilectio ab illa dilectione qua se inuicem diligunt homines sicut homines;
nam ut discerneretur, adiunctum est: sicut dilexi uos. utquid enim diligit nos christus, nisi ut
regnare possimus cum christo? ad hoc ergo et nos inuicem diligamus, ut dilectionem nostram
discernamus a ceteris, qui non ad hoc se inuicem diligunt, quia nec diligunt. qui autem se propter
habendum deum diligunt, ipsi se diligunt; ergo ut se diligant, deum diligunt. non est haec dilectio
in omnibus hominibus: pauci se propterea diligunt, ut sit deus omnia in omnibus.
TRACTATUS 84
15:13 plenitudinem dilectionis qua nos inuicem diligere debemus, fratres carissimi, definiuit dominus
dicens: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. quia
ergo superius dixerat: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, quibus
uerbis addidit quod nunc audistis: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat
quis pro amicis suis, fit ex hoc consequens, quod idem iste euangelista iohannes in epistola sua
dicit: ut quemadmodum christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debeamus pro
fratribus animas ponere; diligentes utique inuicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam
suam posuit. nimirum hoc est quod legitur in prouerbiis salomonis: si sederis coenare ad mensam
potentis, considerans intellege quae apponuntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te
oportet praeparare. nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis eius qui
animam suam posuit pro nobis? et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? et quid est
considerare et intellegere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? et quid est sic
mittere manum, ut scias quia talia te oportet praeparare, nisi quod iam dixi, quia sicut pro nobis
christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere? sicut enim ait
etiam apostolus petrus: christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur
uestigia eius. hoc est talia praeparare. hoc beati martyres ardenti dilectione fecerunt; quorum si
non inaniter memorias celebramus, atque in conuiuio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam domini
accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. ideo quippe ad ipsam
mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro
eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut eorum uestigiis adhaereamus; qui impleuerunt ipsi
caritatem qua dominus dixit non posse esse maiorem. talia enim suis fratribus exhibuerunt,
qualia de domini mensa pariter acceperunt.
neque hoc ita dictum sit, quasi propterea domino christo pares esse possimus, si pro illo usque ad
sanguinem martyrium duxerimus. ille potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum
sumendi eam; nos autem nec quantum uolumus uiuimus, et morimur etiamsi nolumus; ille
moriens mox in se occidit mortem, nos in eius morte liberamur a morte; illius caro non uidit
corruptionem, nostra post corruptionem, in fine saeculi per illum induetur incorruptionem; ille
nobis non indiguit ut nos saluos faceret, nos sine illo nihil possumus facere; ille se nobis
palmitibus praebuit uitem, nos habere praeter illum non possumus uitam. postremo etsi fratres
pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis martyris
funditur, quod fecit ille pro nobis; neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit
nobis. quatenus ergo martyres pro fratribus sanguinem suum fuderunt, hactenus talia
exhibuerunt, qualia de mensa dominica perceperunt. in ceteris enim quae dixi, quamuis nec
omnia dicere potui, martyr christi longe impar est christo. quod si quisquam se, non dico
potentiae christi, sed innocentiae comparabit, non dicam et alienum se putando sanare, sed suum
saltem nullum habere peccatum; etiam sic auidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad
illum, non capit tantum. et bene quod ista prouerbiorum sententia commonetur, quae continuo
subiungit atque dicit: quod si auidior es, noli concupiscere cibos eius; satius est enim ut nihil
inde sumas, quam ut tibi plus quam oportet assumas. haec enim, inquit, uitam habent fallacem,
hoc est hypocrisim. dicendo enim se sine peccato esse, iustum non potest exhibere, sed fingere.
ideo dictum est: haec enim habent uitam fallacem. unus est solus qui et carnem hominis habere,
et peccatum potuit non habere. merito quod sequitur, nobis praecipitur, ac tali uerbo atque
prouerbio humana infirmitas conuenitur, ei que dicitur: noli extendere te, cum sis pauper, contra
diuitem. diues est enim qui nec hereditario nec proprio umquam debito obnoxius, et ipse iustus
est, et alios iustificat christus. noli contra eum te extendere, in tantum pauper, ut remissionis
peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. tuo autem consilio, inquit, abstine te.
unde, nisi a praesumtione fallaci? ille quippe quia non tantum est homo, sed etiam deus, ideo
numquam reus. si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit. oculum tuum, oculum
uidelicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum, nusquam parebit, quia uideri non
potest, quemadmodum uidere tu potes. parabit enim sibi pennas sicut aquilae, et uadet in domum
praepositi sui; unde ad nos utique uenit, nec tales qualis uenit inuenit. diligamus ergo inuicem,
sicut et christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. maiorem quippe hac dilectionem
nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. eum que sic imitemur pia obedientia, ut
ei nos comparare nulla praesumamus audacia.
TRACTATUS 85
15:14-15 cum dominus iesus commendasset caritatem quam exhibuit nobis moriendo pro nobis, atque
dixisset: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. uos,
inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis. magna dignatio! cum seruus bonus
esse non possit, nisi praecepta domini sui fecerit, hinc amicos suos uoluit intellegi, unde serui
boni possunt probari. sed, ut dixi, ista dignatio est, ut dominus quos nouit seruos suos, dignetur
dicere amicos suos. nam ut sciatis ad seruorum officium pertinere praecepta domini sui facere,
alio loco seruos utique obiurgat dicens: quid autem uocatis me: domine, domine, et non facitis
quae dico? cum ergo dicitis, inquit: domine, iussa faciendo, quid dicatis ostendite. nonne seruo
obedienti ipse dicturus est: euge, serue bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te
constituam, intra in gaudium domini tui? potest igitur esse seruus et amicus, qui seruus est bonus.
sed quod sequitur adtendamus. iam non dico uos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus
eius. quomodo ergo intellecturi sumus, et seruum et amicum esse seruum bonum, cum dicat: iam
non dico uos seruos, quia seruus nescit quid faciat dominus eius? ita nomen constituit amici, ut
auferat serui; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum altero decedente succedat. quid est
hoc? ita ne cum praecepta domini fecerimus, serui non erimus? ita ne tunc serui non erimus,
quando boni serui fuerimus? et quis contradicere potest ueritati quae ait: iam non dico uos
seruos? et cur hoc dixerit, docet: quia seruus, inquit, nescit quid faciat dominus eius.
numquidnam seruo bono et probato dominus eius non etiam secreta sua committit? quid est ergo
quod ait: seruus nescit quid faciat dominus eius? uerum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit
etiam quid praecipiat? nam et si hoc nescit, quomodo seruit? aut quomodo seruus est, qui non
seruit? et tamen dominus loquitur: uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis. iam
non dico uos seruos. o rem mirabilem! cum seruire non possimus, nisi praecepta domini
fecerimus, quomodo praecepta faciendo serui non erimus? si seruus non ero praecepta faciendo,
et nisi praecepta fecero, seruire non potero; ergo seruiendo seruus non ero.
intellegamus, fratres, intellegamus, et hoc in nobis dominus faciat ut intellegamus, faciat etiam ut
intellecta faciamus. hoc autem si scimus, profecto scimus quod facit dominus, quia nos ipsos
tales non facit nisi dominus, et per hoc ad eius amicitiam pertinemus. sicut enim duo sunt
timores, qui faciunt duo genera timentium, sic duae sunt seruitutes, quae faciunt duo genera
seruorum. est timor quem perfecta caritas foras mittit, et est alius timor castus permanens in
saeculum saeculi. illum timorem qui non est in caritate, adtendebat apostolus, cum dicebat: non
enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. illum autem timorem castum adtendebat,
cum dicebat: noli altum sapere, sed time. in illo timore quem foras caritas mittit, est etiam
seruitus simul foras cum ipso timore mittenda; utrumque enim iunxit apostolus, hoc est
seruitutem et timorem, dicendo: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. ad hanc
seruitutem seruum pertinentem intuebatur et dominus dicens: iam non dico uos seruos, quia
seruus nescit quid faciat dominus eius. non utique ille seruus pertinens ad timorem castum, cui
dicitur: euge, serue bone, intra in gaudium domini tui, sed ille seruus pertinens ad timorem foras
a caritate mittendum, de quo alibi dicit: seruus non manet in domo in aeternum; filius autem
manet in aeternum. quoniam itaque dedit nobis potestatem filios dei fieri, non serui, sed filii
simus; ut miro quodam et ineffabili, sed tamen uero modo, serui non serui esse possimus: serui
scilicet timore casto, ad quem pertinet seruus intrans in gaudium domini sui; non serui autem
timore foras mittendo, ad quem pertinet seruus non manens in domo in aeternum. ut autem tales
serui non serui simus, dominum facere sciamus. hoc autem seruus ille nescit, qui nescit quid
faciat dominus eius; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non dominus
eius, et in se, non in domino gloriatur, cum se ipse deceperit, quia sic gloriatur, quasi non
acceperit. nos autem, carissimi, ut amici domini esse possimus, quid noster dominus faciat
sciamus. non solum enim homines, uerum etiam iustos ipse facit nos, et non ipsi nos. et ut hoc
sciamus, quis nisi ipse facit? non enim spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo
est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. ab ipso quidquid boni est, donatur. ergo quia et hoc
bonum est, ab ipso utique donatur ut sciatur a quo bonum omne donetur; ut omnino de omnibus
bonis, qui gloriatur, in domino glorietur. quod uero sequitur: uos autem dixi amicos; quia omnia
quaecumque audiui a patre meo, nota feci uobis, ita est profundum, ut nullo modo sit isto
sermone coartandum, sed in alium differendum.
TRACTATUS 86
15:15-16 merito quaeritur quomodo accipiendum sit quod ait dominus: uos autem dixi amicos; quia omnia
quaecumque audiui a patre meo, nota feci uobis. quis enim audeat affirmare uel credere ullum
hominum scire omnia quaecumque a patre audiuit unigenitus filius, quando ne hoc quidem
quisquam capit, quomodo a patre audiat ullum uerbum, cum ipse sit patris unicum uerbum? quid,
quod aliquanto post, in hoc ipso tamen sermone, quem post coenam ante passionem ad discipulos
habuit. multa, inquit, habeo uobis dicere; sed non potestis illa portare modo? quo igitur pacto
intellecturi sumus omnia eum nota fecisse discipulis, quaecumque audiuit a patre, cum propterea
quaedam multa non dicat, quia scit eos modo portare non posse? sed nimirum quod facturus est,
fecisse se dicit, qui ea quae futura sunt fecit. sicut enim dicit per prophetam: foderunt manus
meas et pedes meos; nec ait: fossuri sunt, uelut praeterita dicens, et ea tamen futura praedicens,
ita et hoc loco ait omnia se nota fecisse discipulis, quae se nouit nota esse facturum in illa
plenitudine scientiae, de qua dicit apostolus: cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex
parte est euacuabitur. ibi quippe dicit: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus
sum; et nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. nam et ipse apostolus
saluos nos dicit esse factos per lauacrum regenerationis; qui tamen alio loco, spe, inquit, salui
facti sumus. spes autem quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem
quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. unde etiam eius coapostolus petrus: in
quem modo, inquit, non uidentes creditis; quem cum uideritis, exsultabitis gaudio inenarrabili et
honorato, percipientes mercedem fidei, salutem animarum uestrarum. si ergo nunc tempus est
fidei, salus autem animarum merces est fidei, quis dubitet in fide, quae per dilectionem operatur,
peragendum diem, atque in fine diei recipiendam esse mercedem, non solum redemtionem
corporis nostri, de qua dicit apostolus paulus uerum etiam salutem animarum nostrarum, de qua
dicit apostolus petrus? utriusque enim rei felicitas isto tempore atque in hac mortalitate in spe
potius habetur, quam in re tenetur. uerum hoc interest, quod exterior noster homo, id est corpus,
adhuc corrumpitur; interior autem, id est anima, iam renouatur de die in diem. itaque sicut
immortalitatem carnis et salutem animarum futuram exspectamus, quamuis iam pignore accepto
salui facti esse dicamur, ita omnium notitiam quaecumque unigenitus audiuit a patre, futuram
sperare debemus, quamuis hoc iam se fecisse dixerit christus.
non uos me elegistis, inquit, sed ego uos elegi. haec est illa ineffabilis gratia. quid enim eramus
quando christum nondum elegeramus, et ideo non diligebamus? nam qui eum non elegit,
quomodo diligit? numquid iam in nobis erat quod in psalmo canitur: elegi abiectus esse in domo
domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum? non utique. quid ergo eramus, nisi
iniqui et perditi? neque enim iam credideramus in eum, ut eligeret nos; nam si iam credentes
elegit, electus elegit. cur ergo diceret: non uos me elegistis, nisi quia misericordia eius praeuenit
nos? hic certe uacat uana illorum ratiocinatio, qui praescientiam dei defendunt contra gratiam
dei, et ideo dicunt nos electos ante mundi constitutionem, quia praesciuit nos deus futuros bonos,
non seipsum nos facturum bonos. non hoc dicit, qui dicit: non uos me elegistis. quoniam si
propterea nos elegisset, quia bonos futuros esse nos praesciuerat, simul etiam praescisset quod
eum nos fuissemus prius electuri. non enim aliter esse possemus boni, nisi forte dicendus est
bonus qui non elegit bonum. quid ergo elegit in non bonis? non enim electi sunt quia boni
fuerunt, qui boni non essent nisi electi essent. alioquin gratia iam non est gratia, si praecessisse
contendimus merita. haec quippe electio gratiae est, de qua dicit apostolus: sic ergo et in hoc
tempore reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. unde subiungit: si autem gratia, iam
non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. audi, ingrate, audi: non uos me elegistis, sed
ego elegi uos. non est ut dicas: ideo electus sum, quia iam credebam. si enim credebas in eum,
iam elegeras eum. sed audi: non uos me elegistis. non est ut dicas: antequam crederem, iam bona
operabar, ideo electus sum. quid enim est boni operis ante fidem, cum dicat apostolus: omne
quod non est ex fide, peccatum est? quid ergo dicturi sumus audiendo: non uos me elegistis, nisi
quia mali eramus et electi sumus, ut boni per gratiam nos eligentis essemus? non est enim gratia,
si praecesserant merita; est autem gratia! haec igitur non inuenit, sed effecit merita.
et uidete, carissimi, quemadmodum non eligat bonos, sed quos elegit, faciat bonos. ego, inquit,
elegi uos, et posui uos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus uester maneat. nonne iste est
fructus de quo iam dixerat: sine me nihil potestis facere? elegit ergo, et posuit ut eamus, et
fructum afferamus; nullum itaque fructum unde nos eligeret habebamus. ut eatis, inquit, et
fructum afferatis. imus ut afferamus, et ipse est uia qua imus, in qua nos posuit ut eamus. proinde
in omnibus misericordia eius praeuenit nos. et fructus, inquit, uester maneat; ut quodcumque
petieritis patrem in nomine meo, det uobis. maneat ergo dilectio; ipse est enim fructus noster.
quae dilectio nunc est in desiderio, nondum in saturitate; et ipso desiderio quodcumque
petierimus in nomine unigeniti filii, dat nobis pater. quod autem accipere saluandis non expedit
nobis, non existimemus nos petere in nomine saluatoris; sed hoc petimus in nomine saluatoris,
quod pertinet ad rationem salutis.
TRACTATUS 87
15:17-19 in lectione euangelica quae hanc antecedit, dixerat dominus: non uos me elegistis; sed ego elegi
uos, et posui uos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus uester maneat; ut quodcumque petieritis
patrem in nomine meo, det uobis. de quibus uerbis iam nos quod dominus dedit, disseruisse
meministis. hic autem dicit, sequenti scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: haec
mando uobis, ut diligatis inuicem. ac per hoc intellegere debemus hunc esse fructum nostrum de
quo ait: ego uos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus uester maneat. et quod adiunxit: ut
quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det uobis, tunc utique dabit nobis, si diligamus
inuicem; cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum
nos elegeramus, et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, inuicem diligamus; quem fructum
sine illo habere non possumus, sicut palmites facere sine uite nihil possunt. caritas ergo est
fructus noster, quem definit apostolus: de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. hac
diligimus inuicem, hac diligimus deum. neque enim uera dilectione diligeremus inuicem, nisi
diligentes deum. diligit enim unusquisque proximum tamquam seipsum, si diligit deum; nam si
non diligit deum, non diligit seipsum. in his enim duobus praeceptis caritatis tota lex pendet et
prophetae: hic est fructus noster. de fructu itaque nobis mandans: haec mando, inquit, uobis, ut
diligatis inuicem. unde et apostolus paulus, cum contra opera carnis commendare fructum
spiritus uellet, a capite hoc posuit: fructus, inquit, spiritus caritas est; ac deinde cetera tamquam
ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas,
bonitas, fides, mansuetudo, continentia. quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde
gaudet? quis pacem ueram, nisi cum illo potest habere quem ueraciter diligit? quis est longanimis
in bono perseueranter manendo, nisi ferueat diligendo? quis est benignus, nisi diligat cui
opitulatur? quis bonus, nisi diligendo efficiatur? quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per
dilectionem operatur? quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? quis ab eo continet
unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe
commendat, tamquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae
non potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus.
pro hac autem dilectione patienter debemus etiam mundi odia sustinere. necesse est enim ut nos
oderit, quos cernit nolle quod diligit. sed plurimum nos de seipso dominus consolatur, qui cum
dixisset: haec mando uobis, ut diligatis inuicem, adiecit, atque ait: si mundus uos odit, scitote
quoniam me priorem uobis odio habuit. cur ergo se membrum supra uerticem extollit? recusas
esse in corpore, si non uis odium mundi sustinere cum capite. si de mundo, inquit, essetis,
mundus quod suum erat diligeret. uniuersae utique hoc dicit ecclesiae, quam plerumque etiam
ipsam mundi nomine appellat, sicut est illud: deus erat in christo, mundum reconcilians sibi. item
que illud: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. et in
epistola sua iohannes ait: aduocatum habemus ad patrem, iesum christum iustum, et ipse
propitiator est peccatorum nostrorum; non tantum nostrorum, sed etiam totius mundi. totus ergo
mundus ecclesia est, et totus mundus odit ecclesiam. mundus igitur odit mundum, inimicus
reconciliatum, damnatus saluatum, inquinatus mundatum.
sed iste mundus quem deus in christo reconciliat sibi, et qui per christum saluatur, et cui per
christum peccatum omne donatur, de mundo electus est inimico, damnato, contaminato. ex ea
quippe massa quae tota in adam periit, fiunt uasa misericordiae, in quibus est mundus pertinens
ad reconciliationem; quem mundus odit, ex eadem massa pertinens ad uasa irae, quae perfecta
sunt ad perditionem. denique cum dixisset: si de mundo essetis, mundus quod suum erat
diligeret, continuo subiecit: quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea
odit uos mundus. ergo et ipsi inde erant, unde ut non essent, electi sunt inde, non meritis suis,
quorum nulla bona praecesserant opera; non natura, quae tota fuerat per liberum arbitrium in ipsa
radice uitiata, sed gratuita, hoc est uera gratia. qui enim de mundo mundum elegit, fecit quod
eligeret, non inuenit, quia reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt.
si autem gratia, inquit, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. si autem quaeratur
quomodo se diligat mundus perditionis, qui odit mundum redemtionis; diligit se utique falsa
dilectione, non uera. proinde falso se diligit, et uere odit. qui enim diligit iniquitatem, odit
animam suam. sed diligere se dicitur, quoniam iniquitatem qua iniquus est diligit; et rursus
odisse se dicitur, quoniam quod ei nocet, hoc diligit. odit ergo in se naturam, diligit uitium; odit
quod factus est per dei bonitatem, diligit quod in eo factum est per liberam uoluntatem. unde nos
quoque illum diligere et prohibemur, si recte intellegimus, et iubemur, prohibemur scilicet, ubi
nobis dicitur: nolite diligere mundum; iubemur autem, ubi nobis dicitur: diligite inimicos uestros.
ipsi sunt mundus qui nos odit. ergo et prohibemur diligere in illo quod ipse diligit in seipso, et
iubemur diligere in illo quod ipse odit in seipso, dei scilicet opificium, et diuersas bonitatis suae
consolationes. uitium quippe in illo diligere prohibemur, iubemur que diligere naturam, cum ipse
in se diligat uitium, oderit que naturam, ut nos eum et diligamus et oderimus recte, cum se ipse
diligat oderit que peruerse.
TRACTATUS 88
15:20-21 exhortans dominus seruos suos ad mundi odia perferenda patienter, nullum maius eis et melius
quam de seipso proponit exemplum; quoniam, sicut dicit apostolus petrus: christus pro nobis
passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius. quod utique si facimus, ipso
adiuuante facimus, qui dixit: sine me nihil potestis facere. denique quibus iam dixerat: si odit uos
mundus, scitote quia me priorem uobis odio habuit; et nunc in eo quod audistis, cum legeretur
euangelium: mementote, inquit, sermonis mei quem ego dixi uobis: non est seruus maior domino
suo; si me persecuti sunt, et uos persequentur; si sermonem meum seruauerunt, et uestrum
seruabunt. dicendo autem: non est seruus maior domino suo, nonne euidenter ostendit
quemadmodum intellegere debeamus quod superius dixerat: iam non dico uos seruos? ecce enim
eos seruos dicit. nam quid est aliud: non est seruus maior domino suo; si me persecuti sunt, et
uos persequentur? manifestum est igitur illum seruum, qui non manet in domo in aeternum, illum
pertinentem, ad timorem quem foras caritas mittit, esse intellegendum, ubi dictum est: iam non
dico uos seruos; hic autem ubi dicitur: non est seruus maior domino suo; si me persecuti sunt, et
uos persequentur, illum significari seruum pertinentem ad timorem castum, qui permanet in
saeculum saeculi. hic enim seruus est auditurus: euge, serue bone, intra in gaudium domini tui.
sed haec, inquit, omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. quae
omnia facient, nisi quae dixit; odio habebunt scilicet, et persequentur, sermonem que
contemnent? quoniam si sermonem non seruarent eorum, nec tamen odissent eos, neque
persequerentur, uel etiamsi odissent, nec tamen persequerentur, non omnia facerent. haec autem
omnia facient uobis propter nomen meum, quid est aliud dicere, quam: me in uobis odio
habebunt, me in uobis persequentur, et sermonem uestrum, quia meus est, ideo non seruabunt?
haec enim omnia facient uobis propter nomen meum, non uestrum, sed meum. tanto igitur
miseriores qui propter hoc nomen ista faciunt, quanto beatiores qui propter hoc nomen ista
patiuntur; sicut ipse alio loco dicit: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. hoc est
enim propter me, uel propter nomen meum, quia, sicut apostolus docet: factus est nobis sapientia
a deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemtio; ut quemadmodum scriptum est: qui gloriatur, in
domino glorietur. faciunt quippe ista mali malis, sed non propter iustitiam; et ideo miseri utrique,
et qui faciunt, et qui patiuntur. faciunt et boni malis; ubi etsi faciunt isti propter iustitiam, non
tamen illi propter iustitiam patiuntur.
sed dicit aliquis: si mali quando persequuntur bonos propter nomen christi, propter iustitiam boni
patiuntur, profecto propter iustitiam haec eis mali faciunt; quod si ita est, ergo et quando boni
malos propter iustitiam persequuntur, propter iustitiam etiam mali patiuntur. si enim possunt mali
persecutionem facere bonis propter nomen christi, cur non possunt mali persecutionem pati a
bonis propter nomen christi; et quid est, nisi propter iustitiam? nam si non propter quod boni
faciunt, propter hoc mali patiuntur, quia faciunt boni propter iustitiam, patiuntur mali propter
iniustitiam; nec mali ergo propter hoc possunt facere propter quod boni patiuntur, quia faciunt
mali propter iniustitiam, patiuntur boni propter iustitiam. quomodo ergo erit uerum: haec omnia
facient uobis propter nomen meum, cum illi non propter nomen christi faciant, id est, non propter
iustitiam, sed propter iniquitatem suam? haec quaestio ita soluitur, si eo modo intellegamus
dictum: haec omnia facient uobis propter nomen meum, ut totum referatur ad iustos, tamquam
dictum sit: haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum; ut hoc sit, facient uobis, quod est,
patiemini ab eis. si autem propter nomen meum sic accipitur, tamquam diceret: propter nomen
meum quod in uobis oderunt; ita potest accipi, et propter iustitiam quam in uobis oderunt; ac per
hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter iustitiam facere, quam
diligendo persequuntur malos, et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis; ita ergo et ipsi
mali possunt dici pati, et propter iniquitatem quae in illis punitur, et propter iustitiam quae in
eorum poena exercetur.
item quaeri potest, si etiam mali faciunt persecutionem malis, sicut impii reges et iudices, cum
essent persecutores piorum, utique et homicidas, et adulteros, et quoscumque maleficos, quos
contra leges publicas fecisse cognoscerent, puniebant, quomodo intellegendum est quod ait
dominus: si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret. neque enim quos punit diligit
mundus, a quo uidemus supradicta scelerum genera plerumque puniri, nisi quia mundus est in eis
a quibus talia scelera puniuntur, et mundus est in eis a quibus talia scelera diliguntur. mundus
itaque ille qui intellegitur in malis atque impiis, et odit quod suum est, ex ea parte hominum qua
sceleratis nocet, et diligit quod suum est, ex ea parte hominum qua eisdem ipsis consceleratis
fauet. ergo: haec omnia facient uobis propter nomen meum, uel ita dictum est: propter quod uos
patimini, uel ita: propter quod et ipsi faciunt; quia et hoc in uobis dum persequuntur, oderunt. et
addidit: quia nesciunt eum qui misit me. hoc secundum eam scientiam dictum intellegendum est,
de qua et alibi scriptum est: scire autem te, sensus est consummatus. hac quippe scientia qui
sciunt patrem a quo missus est christus, nullo modo persequuntur eos quos colligit christus; quia
et ipsi cum eis colliguntur a christo.
TRACTATUS 89
15:22-23 superius dixerat dominus ad discipulos suos: si me persecuti sunt, et uos persequentur; si
sermonem meum seruauerunt, et uestrum seruabunt; sed haec omnia facient uobis propter nomen
meum, quia nesciunt eum qui misit me. de quibus autem hoc dixerit si quaeramus, inuenimus
eum ad haec uerba uenisse ab eo quod dixerat: si mundus uos odit, scitote quia me priorem uobis
odio habuit; nunc uero quod addidit: si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non
haberent, iudaeos ostendit expressius. de his ergo et illa dicebat, nam hoc indicat uerborum ipsa
contextio. de his enim dicit: si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de
quibus dicebat: si me persecuti sunt, et uos persequentur; si sermonem meum seruauerunt, et
uestrum seruabunt; sed haec omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui
misit me; his enim uerbis et ista subiungit: si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non
haberent. iudaei ergo persecuti sunt christum, quod euidentissime indicat euangelium; iudaeis
locutus est christus, non aliis gentibus; in eis ergo uoluit intellegi mundum, qui odit christum et
discipulos eius; immo uero non in eis solis, sed hos quoque ad eumdem mundum pertinere
monstrauit. quid est ergo: si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent?
numquid sine peccato erant iudaei, antequam christus ad eos in carne uenisset? quis hoc uel
stultissimus dixerit? sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali
nomine uult intellegi. hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si
non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem, quia non crediderunt in christum, qui
propterea uenit ut credatur in eum. hoc peccatum, si non uenisset, non utique haberent. aduentus
quippe eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est;
tamquam et ipse caput et princeps apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam
quidem odor uitae in uitam, quibusdam uero odor mortis in mortem.
sed quod adiunxit, atque ait: nunc autem excusationem non habent de peccato suo, potest mouere
quaerentes, utrum hi ad quos non uenit christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de
peccato suo. si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia uenit et
locutus est eis? si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius
puniantur? ad haec inquisita pro meo captu, domino donante, respondeo, habere illos
excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in christum non crediderunt, ad
quos non uenit, et quibus non est locutus. sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis
uenit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit; nam per ecclesiam suam uenit ad
gentes, et per ecclesiam loquitur gentibus. ad hoc enim pertinet quod ait: qui uos recipit, me
recipit; et: qui uos spernit, me spernit. an uultis, inquit apostolus paulus, experimentum accipere
eius qui in me loquitur christus?
restat inquirere utrum hi qui priusquam christus in ecclesia ueniret ad gentes, et priusquam
euangelium eius audirent, uitae huius fine praeuenti sunt, seu praeueniuntur, possint habere hanc
excusationem? possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. quicumque enim sine
lege peccauerunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccauerunt, per legem
iudicabuntur. quae quidem apostoli uerba, quoniam id quod ait, peribunt, terribilius sonat quam
quod ait: iudicabuntur, non solum nihil adiuuare hanc excusationem uidentur ostendere, uerum
etiam plus grauare. qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine lege peribunt.
sed utrum hi qui cum audirent, contemserunt, uel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo,
sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid leuius
uidetur sonuisse quod dictum est: per legem iudicabuntur, merito quaeritur. sed si aliud est perire
sine lege, aliud iudicari per legem, et illud est grauius, hoc autem leuius; procul dubio non sunt
isti in hac poena leuiore ponendi, quia neque in lege peccauerunt, sed omnino legem christi
accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos adtinet, omnino nullam esse uoluerunt. illi autem
peccant in lege, qui sunt in lege, id est, qui eam suscipiunt, eam que sanctam, et mandatum
sanctum et iustum et bonum fatentur, sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi
dubitare non possunt. hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine lege sunt,
perditione discerni; si tamen quod apostolus ait: per legem iudicabuntur, sic accipiendum est
tamquam dixerit: non peribunt; quod mirum si ita est. neque enim de infidelibus et fidelibus erat
sermo ut hoc diceret, sed de gentibus et iudaeis: qui certe utrique nisi in eo saluatore saluentur,
qui uenit quaerere quod perierat, ad perditionem sine dubio pertinebunt. quamuis dici possit,
alios grauius, alios leuius perituros, id est, alios grauiores, alios leuiores poenas in sua perditione
passuros. ille enim perire deo dicitur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per
supplicium separatur; tanta est autem suppliciorum, quanta est diuersitas peccatorum, quae
quomodo se habeat, altius iudicat sapientia diuina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana.
isti certe ad quos uenit, et quibus locutus est christus, non habent de magno infidelitatis peccato
illam excusationem, qua possint dicere: non uidimus, non audiuimus; siue non acceptaretur ista
excusatio ab illo cuius inscrutabilia sunt iudicia, siue acceptaretur, et si non ut ab omni
damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.
qui me odit, inquit, et patrem meum odit. hic nobis fortasse dicatur: quis potest odisse quem
nescit? et utique antequam diceret: si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non
haberent, dixerat discipulis suis: haec facient uobis, quia nesciunt eum qui misit me. quomodo
ergo nesciunt et oderunt? si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non
utique ipsum, sed illud inueniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. et tamen
nisi possent homines odisse quod nesciunt, non ueritas utrumque dixisset, quia eius patrem et
nesciunt et oderunt. sed quomodo id fieri possit, si adiuuante domino per nos demonstrari potest,
quia haec disputatio est iam claudenda, nunc non potest.
TRACTATUS 90
15:23 audistis dominum dicentem: qui me odit, et patrem meum odit, qui superius dixerat: haec facient
uobis, quia nesciunt eum qui misit me. non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo
possint odisse quem nesciunt. si enim deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum
suspicantur aut credunt, et hoc oderunt, utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci
suspicione uel uana credulitate concipiunt; si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum
nescire dicuntur? et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos numquam uidimus,
diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos numquam uidimus,
oderimus. fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus
uel oderimus ignotum. sed si fama sit uerax, quomodo est de quo uera didicimus, dicendus
ignotus? an quia eius faciem non uidimus? quam cum et ipse non uideat, nulli tamen potest
notior esse quam sibi. non igitur in eius facie corporali nobis intimatur cuiusque notitia. sed tunc
nobis ad cognitionem patet, quando eius mores et uita non latet. alioquin nec seipsum nosse
quisquam potest, qui uidere faciem suam non potest. sed utique tanto certius quam notus est aliis
ipse se nouit, quanto certius interiore conspectu potest uidere quod sapit, uidere quod cupit,
uidere quod uiuit; quae cum aperiuntur et nobis, tunc uere fit cognitus nobis. haec itaque
quoniam plerumque ad nos de absentibus uel etiam mortuis, siue fama, siue litteris perferuntur,
hinc fit ut saepe quos numquam facie corporis uidimus (non tamen quos omnino nescimus), uel
oderimus homines, uel amemus.
sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnumquam et historia, et multo magis fama
mentitur. pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum
indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus ueram certam que sententiam. hoc est, ut si ille
uel ille homo utrum sit impudicus pudicus ue nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et
pudicitiam diligamus; et si illum uel illum iniustum esse iustum ue nescimus, amemus tamen
iustitiam, et iniustitiam detestemur, non quas nobis ipsi errando confingimus, sed quas fideliter,
hanc appetendam, illam que uitandam in dei ueritate conspicimus; ut cum de ipsis rebus quod
appetendum est appetimus, quod deuitandum est deuitamus, ignoscatur nobis quod de occultis
hominum aliquando, immo assidue non uera sentimus. hoc enim ad humanam tentationem
pertinere arbitror, sine qua duci ista non potest uita, ita ut apostolus diceret: tentatio uos non
apprehendat nisi humana. quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum, et
ideo non eius latebras perscrutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari?
quamquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones
intellegere non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen, id est, definitas firmas que
sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam iudicare, donec ueniat dominus, et
illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a
deo. quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio uitiorum uirtutum que probatio,
profecto si erratur in hominibus, uenialis est humana tentatio.
per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit,
ut eum nonnumquam quem iniustum putamus, et tamen iustus est et iustitiam in eo nescientes
diligimus, deuitemus, auersemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo uitam
uictum que habere nolimus; eum que etiam, si disciplinae imponendae necessitas cogit, siue ne
aliis noceat, siue ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur, et hominem bonum
tamquam malum affligamus, quem nescientes amamus. hoc fit, si quis, uerbi gratia, cum sit
pudicus, a nobis creditur impudicus. sine dubio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo;
ergo etiam ipsum diligo, et nescio. et si impudicum odi, non ergo ipsum odi, quia non est quod
odi; et tamen dilecto meo, cum quo semper in caritate pudicitiae habitat anima mea, facio ignarus
iniuriam, non errans in discretione uirtutum atque uitiorum, sed in cordium tenebris humanorum.
proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, uel potius diligat
nesciunt (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit), oderit
autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum, ita fieri potest ut etiam homo iniustus
hominem oderit iustum, et dum aestimat se sui similem iniustum diligere, nesciens diligat
iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum.
quemadmodum autem hominem, sic et deum. denique si interrogarentur iudaei, utrum diligerent
deum, quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius
opinantes? quomodo enim diligerent patrem ueritatis, qui haberent odio ueritatem? nolunt enim
sua facta damnari, et hoc habet ueritas ut talia facta damnentur; tantum igitur oderunt ueritatem,
quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat ueritas. nesciunt autem illam esse ueritatem,
quae tales quales ipsi sunt damnat; oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et
eum de quo nata est nisi odisse non possunt. ac per hoc quia ueritatem qua iudicante damnantur,
de patre deo natam nesciunt, utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. o miseros homines, qui
cum esse uolunt mali, nolunt esse ueritatem qua damnantur mali! nolunt enim eam esse quod est,
cum seipsos debeant nolle esse quod sunt, ut ipsa manente mutentur, ne ipsa iudicante
damnentur.
TRACTATUS 91
15:24-25 dixerat dominus: qui me odit, et patrem meum odit. utique enim qui odit ueritatem, necesse est
oderit et a quo ueritas nata est; unde iam quantum datum est, locuti sumus. deinde addidit unde
nobis nunc loquendum est: si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non
haberent. peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait: si non uenissem, et locutus eis
fuissem, peccatum non haberent. hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non
crediderunt. neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in eis;
sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato
tenentur et cetera. hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et cetera.
sed quid est hoc quod cum dixisset: si opera non fecissem in eis, mox addidit: quae nemo alius
fecit? nulla quippe in operibus christi uidentur esse maiora quam suscitatio mortuorum; quod
scimus etiam antiquos fecisse prophetas. fecit enim elias, fecit elisaeus et cum in hac carne
uiueret, et cum in suo monumento sepultus iaceret. nam quidam portantes mortuum, cum
irruentibus hostibus eo refugissent, eum que ibi posuissent, continuo resurrexit. fecit tamen
aliqua christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor
millia de septem panibus pauit; quod super aquas ambulauit, et petro ut hoc faceret praestitit;
quod aquam mutauit in uinum; quod aperuit oculos caeci nati, et alia multa quae commemorare
longum est. sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit.
quis enim nisi moyses aegyptios plagis tot tantis que percussit, diuiso mari populum duxit,
manna de caelo esurientibus impetrauit, aquam de petra sitientibus fudit? quis nisi iesus naue
populo transituro iordanis fluenta diuisit, et currentem solem emissa ad deum oratione frenauit et
fixit? quis praeter samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est? quis
praeter eliam curru igneo in alta subuectus est? quis praeter elisaeum, quod paulo ante
commemoraui, sepulto suo cadauere, cadauer alterius reddidit uitae? quis praeter danielem inter
ora inclusorum se cum leonum esurientium uixit innocuus? quis praeter tres uiros, ananiam,
azariam, misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulauit illaesus?
praetereo cetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et aliquos sanctos
quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. sed qui tam multa uitia et malas
ualetudines uexationes que mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum.
ut enim taceantur quos iubendo, sicut occurrebant, saluos singulos fecit. marcus euangelista
quodam loco ait: uespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male
habentes, et daemonia habentes; et erat omnis ciuitas ad ianuam congregata; et curauit multos qui
uexabantur uariis languoribus, et daemonia multa eiciebat. id autem cum commemorasset
matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: ut adimpleretur quod dictum est per
isaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portauit. item alio
loco dicit marcus: et quocumque introibat in uicos, uel in uillas, aut in ciuitates, in plateis
ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent; et quotquot
tangebant eum, salui fiebant. haec nemo alius fecit in eis. sic enim intellegendum est quod ait: in
eis, non inter eos uel coram eis; sed prorsus in eis, quia sanauit eos. haec quippe intellegi uoluit
quae non solum facerent admirationem, uerum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus
beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. omnia quidem ceterorum miracula
superat, quod est natus ex uirgine, matris que integritatem solus potuit nec conceptus uiolare nec
natus; sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. ad cognoscendam quippe huius miraculi
ueritatem, non communi cum eis adspectu, sed discreto ab eis discipulatu apostoli peruenerunt.
iamuero illud quod die tertia in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit uiuum, et
numquam deinde moriturus cum illa adscendit in caelum, superat etiam cuncta quae fecit; sed
neque hoc factum est in iudaeis, neque coram eis, et nondum hoc fecerat, quando dicebat: si
opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit.
nimirum ergo sunt illa quae in eorum ualetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis
antea nemo donauit; haec enim uiderunt, et hoc eis exprobrans adiungit, et dicit: nunc autem et
uiderunt, et oderunt et me et patrem meum; sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus
est: quia odio habuerunt me gratis. eorum legem dixit, non ab ipsis inuentam, sed ipsis datam;
sicut dicimus: panem nostrum quotidianum, quem tamen a deo petimus, addendo: da nobis.
gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, uel incommodum fugit; sic oderunt
dominum impii, sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona,
quoniam ipse erit in omnibus omnia. quisquis uero altius adtenderit christum dicentem: si opera
non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si pater aut spiritus sanctus fecit, nemo
alius fecit, quia totius trinitatis una substantia est), inueniet ipsum fecisse, si quando quispiam dei
homo tale aliquid fecit. potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid
sine ipso. christus namque cum patre et spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus deus, de quo
scriptum est: benedictus dominus deus israel, qui facit mirabilia solus. nemo ergo alius fecit
quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente
fecit. haec autem ipse, non illis facientibus, fecit.
TRACTATUS 92
15:26-27 dominus iesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni,
tamquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in
consummationem saeculi futurus praesentia spiritali, exhortatus est eos ad perferendas
persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupauit; ex quo tamen mundo etiam ipsos
discipulos se elegisse dixit, ut scirent se dei gratia esse quod sunt, suis autem uitiis fuisse quod
fuerunt. deinde persecutores et suos et ipsorum iudaeos euidenter expressit, ut omnino appareret
etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos. cum que de illis
diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent et filium et patrem, hoc est, et
eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus iam
disseruimus; ad hoc peruenit ubi ait: ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia
odio habuerunt me gratis. deinde tamquam consequenter adiunxit, unde modo disputare
suscepimus: cum autem uenerit paracletus quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis qui a
patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et uos testimonium perhibebitis, quia ab initio
me cum estis. quid hoc pertinet ad illud quod dixerat: nunc autem et uiderunt, et oderunt et me et
patrem meum; sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me
gratis? an quia paracletus quando uenit, spiritus ueritatis, eos qui uiderunt et oderunt, testimonio
manifestiore conuicit? immo uero etiam aliquos ex illis qui uiderunt, et adhuc oderant, ad fidem
quae per dilectionem operatur, sui manifestatione conuertit. hoc ut ita intellegamus, ita factum
esse recolimus. uenit enim die pentecostes spiritus sanctus in centum uiginti homines
congregatos, in quibus et apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium
loquerentur, plures ex his qui oderant, tanto miraculo stupefacti (quandoquidem uiderunt
loquente petro tam magnum atque diuinum testimonium perhiberi de christo, ut ille qui occisus
ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et uiuere probaretur), compuncti corde conuersi
sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redemti
sanguine quem fuderunt. christi enim sanguis sic in remissionem peccatorum omnium fusus est,
ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. hoc ergo intuens dominus dicebat: odio
habuerunt me gratis; cum autem uenerit paracletus, ille testimonium perhibebit de me, tamquam
diceret: odio me habuerunt, et occiderunt uidentes; sed tale de me paracletus testimonium
perhibebit, ut eos faciat in me credere non uidentes.
et uos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio me cum estis. perhibebit spiritus sanctus,
perhibebitis et uos. quia enim ab initio me cum estis, potestis praedicare quod nostis, quod ut
modo non faciatis, illius spiritus plenitudo nondum adest uobis. ille ergo testimonium perhibebit
de me, et uos perhibebitis; dabit enim uobis fiduciam testimonium perhibendi caritas dei diffusa
in cordibus uestris per spiritum sanctum qui dabitur uobis. quae utique petro adhuc defuit,
quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit uerum testimonium perhibere, sed
contra suam pollicitationem timore magno compulsus est ter negare. timor autem iste non est in
caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem. denique ante passionem domini, seruilis timor
eius interrogatus est a femina seruitutis, post resurrectionem uero domini liberalis eius amor ab
ipso principe libertatis; et ideo ibi turbabatur, hic tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic
quem negauerat diligebat. sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum
roboraret et dilataret spiritus sanctus. qui posteaquam illi est abundantia gratiae largioris infusus,
sic ad perhibendum de christo testimonium quondam eius frigidum pectus accendit, atque illa
prius trepida quae ueritatem suppresserant, ora reserauit, ut cum omnes in quos uenerat spiritus
sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, iudaeorum circumstantibus turbis, solus ad
testimonium de christo perhibendum prae ceteris promtius emicaret, eius que interfectores de
illius resurrectione confunderet. si quem delectat tam suauiter sanctum tale spectaculum intueri,
actus apostolorum legat; ibi beatum petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi
linguam illam uideat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a seruitute translatam, tot linguas
inimicorum conuertere ad christi confessionem, quarum non ualendo unam ferre, uersa fuerat in
negationem. quid plura? tantus in illo fulgor gratiae, tanta spiritus sancti plenitudo apparebat,
tanta de ore praedicantis pretiosissimae ueritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis
aduersarios interfectores christi iudaeos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo
formidabat occidi. hoc fecit spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. ista dominus magna
atque miranda sua beneficia praeuidebat, quando dicebat: et uiderunt, et oderunt et me et patrem
meum; ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis. cum
autem uenerit paracletus quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis qui a patre procedit,
ille testimonium perhibebit de me; et uos testimonium perhibebitis. ille quippe testimonium
perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit christi amicis timorem, et inimicorum odium
conuertit in amorem.
TRACTATUS 93
16:1-4 in his quae praecedunt hoc euangelii capitulum, dominus discipulos suos ad inimicorum odia
perferenda confirmans, suo quoque praeparauit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores,
addens et promittens eis quod uenturus esset spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet,
et adiciens quod et ipsi fierent testes eius, hoc utique in eis operante spiritu sancto. sic enim ait:
ille testimonium perhibebit de me, et uos testimonium perhibebitis. utique quia ille perhibebit,
etiam uos perhibebitis: ille in cordibus uestris, uos in uocibus uestris; ille inspirando, uos
sonando, ut possit impleri: in omnem terram exiuit sonus eorum. parum quippe fuerat eos
adhortari exemplo suo, nisi impleret spiritu suo. denique apostolus petrus cum iam uerba eius
audisset, ubi dixerat: non est seruus maior domino suo; si me persecuti sunt, et uos persequentur;
et hoc in illo iam uideret impleri, in quo patientiam domini sui, si exemplum sufficeret, debuit
imitari; succubuit et negauit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. cum uere accepit
donum spiritus sancti, quem negauerat praedicauit, et quem confiteri timuerat, non timuit
profiteri. prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri conuenerat nosset; sed
nondum fuerat uirtute fultus, ut quod nouerat faceret; instructus erat ut staret, sed non erat
firmatus ne caderet. quod posteaquam per spiritum sanctum factum est, annuntiauit usque ad
mortem, quem negauerat timens mortem. ideo dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc
uobis loquendum est, haec, inquit, locutus sum uobis, ut non scandalizemini. canitur quippe in
psalmo: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. merito itaque promisso
spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit: haec locutus sum uobis, ut non
scandalizemini. cum enim caritas dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum qui
datus est nobis, fit pax multa diligentibus legem dei, ut non sit illis scandalum. deinde quid
passuri essent, iam exprimens ait: extra synagogas facient uos. quid autem mali erat apostolis
expelli de synagogis iudaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret?
sed nimirum hoc uoluit denuntiare, quia iudaei christum non fuerant recepturi, a quo isti non
fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo,
hi qui esse non possent sine illo. nam profecto, quia non erat ullus alius populus dei quam illud
semen abrahae, si agnoscerent et reciperent christum, tamquam rami naturales in olea
permanerent, nec aliae fierent ecclesiae christi, aliae synagogae iudaeorum: eaedem quippe
essent, si in eodem esse uoluissent. quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra
christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent christum? accepto quippe spiritu
sancto testes eius effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: multi principes iudaeorum
crediderunt in eum; sed propter metum iudaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant
confiteri eum; dilexerunt enim gloriam hominum magis quam dei. crediderunt ergo in eum, sed
non sic quomodo eos uolebat credere, qui dicebat: quomodo potestis credere, gloriam ab inuicem
exspectantes, et gloriam quae a solo deo est non quaerentes? discipulis ergo sic in eum
credentibus, ut impleti spiritu sancto, hoc est dono gratiae dei, non sint de numero eorum qui
ignorantes dei iustitiam, et suam uolentes constituere, iustitiae dei non sunt subiecti, nec de
illorum de quibus dictum est: dilexerunt gloriam hominum magis quam dei, illa congruit
prophetia, quae de ipsis inuenitur impleta: domine, in lumine uultus tui ambulabunt, et in nomine
tuo exsultabunt tota die, et in tua iustitia exaltabuntur; quoniam gloria uirtutis eorum tu es.
merito eis dicitur: extra synagogas facient uos: illi scilicet qui zelum dei habent, sed non
secundum scientiam; propter quod ignorantes dei iustitiam, et suam uolentes constituere, eos
expellunt qui non in sua, sed in dei iustitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt,
quoniam gloria uirtutis eorum ipse est.
denique cum hoc eis dixisset, adiecit: sed uenit hora ut omnis qui interficit uos, arbitretur
obsequium se praestare deo; et haec facient uobis, quia non cognouerunt patrem neque me. hoc
est: non cognouerunt deum nec eius filium, cui se in uobis occidendis praestare arbitrantur
obsequium. quae uerba dominus ita subiecit, tamquam ex hoc consolaretur suos, qui de
synagogis iudaicis pellerentur. praenuntians enim quae mala essent pro eius testimonio
perpessuri, extra synagogas, inquit, facient uos. nec ait: et uenit hora ut omnis quis interficit uos,
arbitretur obsequium se praestare deo. quid ergo ait? sed uenit hora; quemadmodum diceret, si
aliquid boni post mala ista praediceret. quid sibi ergo uult: extra synagogas facient uos; sed uenit
hora? tamquam hoc dicturus fuisset: separabunt illi quidem uos, sed ego uos colligam; aut:
separabunt quidem illi uos, sed uenit hora laetitiae uestrae. quid ergo ibi facit hoc uerbum quod
ait: sed uenit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem, cum magis dicere
debuisse uideatur indicatiuo modo: et uenit hora? sed non ait: et uenit, cum tribulationem super
tribulationem, non consolationem post tribulationem uenturam illis esse praediceret. an forte sic
eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac uita sine iudaeorum
congregationibus immorari? absit ut sic turbarentur, qui dei, non hominum gloriam requirebant.
quid ergo est: extra synagogas facient uos; sed uenit hora; cum potius dicere debuisse uideatur: et
uenit hora, ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium se praestare deo? neque enim saltem
dictum est: sed uenit hora ut interficiant uos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis
accideret; sed: uenit, inquit, hora ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium se praestare
deo. prorsus non mihi uidetur aliud significare uoluisse, nisi ut intellegerent atque gauderent tam
multos se christo adquisituros, cum de iudaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non
sufficeret pellere: sed non sinerent uiuere, ne omnes ad nomen christi sua praedicatione
conuerterent, et ab obseruatione iudaismi, tamquam diuinae ueritatis, auerterent. hoc enim de
iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat: extra synagogas facient uos. nam testes, id
est martyres christi, etiamsi occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt deo, sed diis suis
falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. iudaeorum autem omnis qui occidit
praedicatores christi, deo se praestare putauit obsequium, credens quod desererent deum israel,
quicumque conuerterentur ad christum. ut enim et ipsum christum occiderent, ista ratione
commoti sunt; nam eorum de hac re etiam uerba conscripta sunt: uidetis quia totus mundus post
eum abiit; si dimiserimus eum uiuere, uenient romani, et tollent nobis et locum et gentem. et
quod caiphas dixit: expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat. et in hoc
ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat: si me persecuti sunt, et uos
persequentur; ut quemadmodum illum occidendo, deo se praestitisse obsequium putauerunt, sic
etiam illos.
iste itaque sensus est in his uerbis: extra synagogas facient uos; sed nolite solitudinem formidare,
separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi
metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia legis ueteris sacramenta deserantur,
interficiant uos; sic fundentes sanguinem uestrum, ut deo se praestare arbitrentur obsequium.
ecce est illud quod de his dixit apostolus: zelum dei habent, sed habent, sed non secundum
scientiam: obsequium se putant praestare deo, interficiendo famulos deo. o error horrendus! ita
ne ut placeas deo, percutis placentem deo; et templum dei uiuum te feriente prosternitur, ne dei
templum lapideum deseratur? o exsecrabilis caecitas! sed ex parte in israel facta est, ut plenitudo
gentium intraret; ex parte, inquam, facta est, non ex toto. non enim omnes, sed aliqui ex ramis
fracti sunt, ut insereretur oleaster. nam spiritu sancto implente discipulos christi, cum linguis
omnium gentium loquerentur, cum per eos diuina miracula frequentarentur, et diuina eloquia
spargerentur, etiam occisus ita dilectus est christus, ut eius discipuli expulsi a congregationibus
iudaeorum, ex ipsis quoque iudaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem
formidarent. hinc ergo accensi ceteri reprobi et caeci, zelum dei habentes, sed non secundum
scientiam, et obsequium se praestare deo credentes, occidebant eos. sed pro illis occisus
colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque
imparatos animos mala inopinata et improuisa, quamuis cito transitura, turbarent, sed praecognita
et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. hanc enim fuisse causam ut haec eis
praenuntiaret, etiam ipse demonstrauit adiungens: sed haec locutus sum uobis, ut cum uenerit
hora eorum, reminiscamini quia ego dixi uobis. hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. sed in
die mandauit dominus misericordiam suam, et in nocte declarauit; quando nox iudaeorum
separatum a se diem christianorum nulla confusione fuscauit; et quando carnem occidere potuit,
fidem tenebrare non potuit.
TRACTATUS 94
16:5-7 cum dominus iesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post eius
abscessum, subiunxit, atque ait: haec autem uobis ab initio non dixi, quia uobis cum eram; nunc
autem uado ad eum qui me misit. ubi primum uidendum est, utrum eis futuras non praedixerit
ante passiones. sed alii tres euangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam
uentum esset ad coenam; qua peracta secundum iohannem ista locutus est, ubi ait: haec autem
uobis ab initio non dixi, quia uobis cum eram. an forte hinc ista soluitur quaestio, quia et illi eum
narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? non ergo ab initio quando cum illis erat,
quia iam discessurus, iam que ad patrem perrecturus haec dixit; et ideo etiam secundum illos
euangelistas uerum est quod hic dictum est: haec autem uobis ab initio non dixi. sed quid agimus
de fide euangelii secundum matthaeum, qui haec eis a domino non solum cum iam esset pascha
cum discipulis coenaturus imminente passione, uerum et ab initio denuntiata esse commemorat,
ubi primum nominatim duodecim exprimuntur apostoli, et ad opera diuina mittuntur? quid sibi
ergo uult quod hic ait: haec autem uobis ab initio non dixi, quia uobis cum eram, nisi quia ea
quae hic dicit de spiritu sancto, quod sit uenturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando
mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat?
consolator ergo ille uel aduocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus),
christo abscedente fuerat necessarius, et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat,
quia eius praesentia consolabantur; abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse uenturum,
per quem futurum erat ut caritate diffusa in cordibus suis uerbum dei cum fiducia praedicarent, et
illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de christo, ipsi quoque testimonium
perhiberent, neque scandalizarentur cum inimici iudaei absque synagogis facerent eos, et
interficerent arbitrantes obsequium se praestare deo; quoniam caritas omnia tolerat, quae
diffundenda erat in cordibus eorum per spiritus sancti donum. hinc ergo iste totus ducitur sensus,
quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per spiritum sanctum; ut illo in eis
operante, persecutionem quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a caritate praedicandi,
illo diuino igne succensi. haec ergo, inquit, locutus sum uobis, ut cum uenerit hora eorum,
reminiscamini quia ego dixi uobis. haec scilicet locutus sum uobis, non tantum quia passuri estis
ista, sed quia cum uenerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis,
unde fiet ut etiam uos testimonium perhibeatis. haec autem uobis ab initio non dixi, quia uobis
cum eram, et ego uos consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus uestris,
quam paruuli capere poteratis.
nunc autem uado ad eum qui me misit; et nemo, inquit, ex uobis interrogat me: quo uadis?
significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri uisu corporis cernerent; nam
superius interrogauerant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc uenire
non possent. nunc uero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo uadit interroget. nubes enim
suscepit eum quando adscendit ab eis; et euntem in caelum non uerbis quaesierunt, sed oculis
deduxerunt.
sed quia haec locutus sum uobis, inquit, tristitia impleuit cor uestrum. uidebat utique quid illa sua
uerba in eorum cordibus agerent: spiritalem quippe nondum interius habentes consolationem,
quam per spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in christo uidebant, amittere
metuebant; et quia se amissuros esse illum uera denuntiantem dubitare non poterant,
contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur adspectus. nouerat autem ille quid eis
potius expediret, quia uisus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat spiritus
sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium
pectoribus infusurus. denique adiungit: sed ego ueritatem dico uobis: expedit uobis ut ego
uadam. si enim non abiero, paracletus non ueniet ad uos; si autem abiero, mittam eum ad uos,
tamquam diceret: expedit uobis ut haec forma serui auferatur a uobis; caro quidem factum
uerbum habito in uobis, sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper
infantes esse cupiatis. expedit uobis ut ego uadam. si enim non abiero, paracletus non ueniet ad
uos. si alimenta tenera quibus uos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni
carnaliter haeseritis, capaces spiritus non eritis. nam quid est: si non abiero, paracletus non ueniet
ad uos; si autem abiero, mittam eum ad uos? numquid hic positus, eum non poterat mittere? quis
hoc dixerit? neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat, et sic uenerat a patre, ut non maneret in
patre. postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum
baptizatum uenisse atque mansisse; immo uero a quo scimus eum numquam separabilem fuisse?
quid est ergo: si non abiero, paracletus non ueniet ad uos, nisi: non potestis capere spiritum,
quamdiu secundum carnem persistitis nosse christum? unde ille qui iam acceperat spiritum: etsi
noueramus, inquit, secundum carnem christum, sed nunc iam non nouimus. etiam ipsam quippe
carnem christi non secundum carnem nouit, qui uerbum carnem factum spiritaliter nouit. hoc
nimirum significare uoluit magister bonus dicendo: si enim non abiero, paracletus non ueniet ad
uos; si autem abiero, mittam eum ad uos.
christo autem discedente corporaliter, non solum spiritus sanctus, sed et pater et filius illis adfuit
spiritaliter. nam si ab eis sic abscessit christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset spiritus
sanctus, ubi est eius promissio dicentis: ecce ego uobis cum sum usque in consummationem
saeculi; et: ueniemus ad eum ego et pater, et mansionem apud eum faciemus, cum et spiritum
sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? ac per hoc cum ex
carnalibus uel animalibus essent spiritales futuri, profecto et patrem et filium et spiritum sanctum
capacius fuerant habituri. in nullo autem credendus est esse pater sine filio et spiritu sancto, aut
pater et filius sine spiritu sancto, aut filius sine patre et spiritu sancto, aut sine patre et filio
spiritus sanctus, aut pater et spiritus sanctus sine filio; sed ubi eorum quilibet unus, ibi trinitas
deus unus. oportebat autem ita insinuari trinitatem, ut quamuis nulla esset diuersitas
substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte
intellegunt, numquam uideri potest separatio naturarum.
quod autem sequitur: et cum uenerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio:
de peccato quidem, quia non credunt in me; de iustitia uero, quia ad patrem uado, et iam non
uidebitis me; de iudicio autem, quia princeps huius mundi iudicatus est, tamquam solum sit
peccatum non credere in christum, et tamquam ipsa sit iustitia non uidere christum, et tamquam
ipsum sit iudicium quod princeps huius mundi, hoc est diabolus iudicatus est, ualde latebrosum
est, nec isto sermone coartandum, ne fiat obscurius breuitate, sed alio potius quantum dominus
adiuuerit explicandum.
TRACTATUS 95
16:8-11 promittens dominus missurum se spiritum sanctum, cum uenerit, inquit, ille arguet mundum de
peccato, et de iustitia et de iudicio. quid est hoc? numquidnam dominus christus non arguit
mundum de peccato, cum ait: si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent;
nunc autem excusationem non habent de peccato suo? sed ne quis forte dicat hoc ad iudaeos
proprie pertinere, non ad mundum, nonne ait alio loco: si de mundo essetis, mundus quod suum
esset diligeret? numquid non arguit de iustitia, ubi ait: pater iuste, mundus te non cognouit?
numquid non arguit de iudicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: ite in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis eius? et multa alia reperiuntur in sancto euangelio, ubi de his
christus arguit mundum. quid est ergo quod tamquam proprie tribuit hoc spiritui sancto? an forte,
quia christus in iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non uidetur arguisse, ut ille
intellegatur argui qui audit arguentem? spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis,
non unam gentem intellegitur arguisse, sed mundum. nam hoc illis ait adscensurus in caelum:
non est uestrum scire tempora uel momenta, quae pater posuit in sua potestate; sed accipietis
uirtutem spiritus sancti superuenientis in uos, et eritis mihi testes in ierusalem, et in tota iudaea,
et in samaria, et usque in fines terrae. hoc est arguere mundum. sed quis audeat dicere quod per
discipulos christi arguit mundum spiritus sanctus, et non arguat ipse christus, cum clamet
apostolus: an uultis experimentum accipere eius qui in me loquitur christus? quos itaque arguit
spiritus sanctus, arguit itaque et christus. sed quantum mihi uidetur, quia per spiritum sanctum
diffundenda erat caritas in cordibus eorum, quae foras mittit timorem, quo impediri possent ne
arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent, propterea dixit: ille arguet mundum,
tamquam diceret: ille diffundet in cordibus uestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi
habebitis libertatem. saepe autem diximus inseparabilia opera esse trinitatis, sed singillatim
commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, uerum etiam sine confusione et
unitas intellegatur et trinitas.
exponit deinde quid dixerit de peccato, et de iustitia et de iudicio. de peccato quidem, inquit, quia
non crediderunt in me. hoc enim peccatum quasi solum sit, prae ceteris posuit, quia hoc manente
cetera detinentur, et hoc discedente cetera remittuntur. de iustitia uero, inquit, quia ad patrem
uado, et iam non uidebitis me. hic primo uidendum est, si recte quisque arguitur de peccato,
quomodo recte arguatur et de iustitia. numquid enim si arguendus est peccator propterea quia
peccator est, arguendum putabit quisquam et iustum propterea quia iustus est? absit! nam et si
aliquando iustus arguitur, ideo recte arguitur, quia, sicut scriptum est: non est iustus in terra qui
faciet bonum, et non peccabit. quocirca etiam cum iustus arguitur, de peccato arguitur, non de
iustitia. quoniam et in illo quod legimus diuinitus dictum: noli effici iustus multum, non est
notata iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. qui ergo fit multum iustus, ipso nimio fit
iniustus. multum enim se facit iustum, qui dicit se non habere peccatum, aut qui se putat non
gratia dei, sed sua uoluntate sufficiente effici iustum; nec recte uiuendo iustus est, sed potius
inflatus, putando se esse quod non est. quo pacto igitur mundus arguendus est de iustitia, nisi de
iustitia credentium? arguitur itaque de peccato, quia in christum non credit; et arguitur de iustitia
eorum qui credunt. ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est uituperatio. hoc et ipsa
expositio satis indicat. uolens enim aperire quid dixerit: de iustitia uero, inquit, quia ad patrem
uado, et iam non uidebitis me. non ait: et iam non uidebunt me, de quibus dixerat: quia non
crediderunt in me. sed peccatum quid uocaret exponens, de illis locutus est dicens: quia non
crediderunt in me; exponens autem quam diceret iustitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos
quibus loquebatur, se conuertit, atque ait: quia ad patrem uado, et iam non uidebitis me.
quapropter mundus de peccato quidem suo, de iustitia uero arguitur aliena, sicut arguuntur de
lumine tenebrae: omnia enim quae arguuntur, ait apostolus, a lumine manifestantur. quantum
enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, uerum etiam ex bono potest
eorum apparere qui credunt. et quoniam ista uox infidelium esse consueuit: quomodo credimus
quod non uidemus? ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri: quia ad patrem uado, et iam
non uidebitis me. beati enim qui non uident, et credunt. nam et qui uiderunt christum, non in eo
laudata est fides eorum, quia credebant quod uidebant, id est filium hominis, sed quia credebant,
quod non uidebant, id est filium dei. cum uero et ipsa forma serui subtracta eorum esset
adspectibus, tum uero ex omni parte impletum est: iustus ex fide uiuit. est enim fides, sicut in
epistola quae ad hebraeos est definitur, sperantium substantia, conuictio rerum quae non
uidentur.
sed quid est: iam non uidebitis me? non enim ait: ad patrem uado, et non uidebitis me; ut
temporis interuallum quo non uidebitur, significasse intellegeretur, siue breue, siue longum,
tamen utique terminatum; sed dicendo: iam non uidebitis me, uelut numquam eos de cetero
uisuros christum, ueritas praenuntiauit. haeccine iustitia est numquam christum uidere, et in eum
tamen credere; cum propterea laudetur fides ex qua iustus uiuit, quoniam credit, quem modo non
uidet christum, se aliquando esse uisurum? postremo secundum hanc iustitiam, numquid dicturi
sumus paulum apostolum non fuisse iustum, confitentem se christum uidisse post adscensionem
eius in caelum, de quo utique iam tempore dixerat: iam non uidebitis me? numquid secundum
hanc iustitiam iustus non erat gloriosissimus stephanus, qui cum lapidaretur, ait: ecce uideo
caelum apertum, et filium hominis stantem ad dexteram dei? quid ergo est: ad patrem uado, et
iam non uidebitis me, nisi, quomodo sum, cum uobis cum sum? tunc enim adhuc erat mortalis in
similitudine carnis peccati, qui esurire poterat ac sitire, fatigari atque dormire: hunc ergo
christum, id est talem christum, cum transisset de hoc mundo ad patrem, non erant iam uisuri; et
ipsa est iustitia fidei, de qua dicit apostolus: etsi noueramus christum secundum carnem, sed
nunc iam non nouimus. erit itaque, inquit, uestra iustitia, qua mundus arguetur; quia uado ad
patrem, et iam non uidebitis me, quoniam in eum quem non uidebitis credetis in me; et quando
me uidebitis, quod tunc ero, non uidebitis me quod sum uobis cum modo; non uidebitis humilem,
sed excelsum; non uidebitis mortalem, sed sempiternum; non uidebitis iudicandum, sed
iudicaturum; et de hac fide uestra, id est iustitia uestra, arguet spiritus sanctus incredulum
mundum.
arguet etiam de iudicio, quia princeps huius mundi iudicatus est. quis est iste, nisi de quo ait alio
loco: ecce uenit princeps mundi, et in me nihil inueniet; id est, nihil iuris sui, nihil quod ad eum
pertineat, nullum scilicet omnino peccatum? per hoc enim est diabolus princeps mundi. non enim
caeli et terrae de omnium quae in eis sunt, est diabolus princeps, qua significatione intellegitur
mundus, ubi dictum est: et mundus per eum factus est; sed mundi est diabolus princeps, de quo
mundo ibi continuo subiungit atque ait: et mundus eum non cognouit, hoc est homines infideles,
quibus toto orbe terrarum mundus est plenus; inter quos gemit fidelis mundus, quem de mundo
elegit, per quem factus est mundus; de quo ipse dicit: non uenit filius hominis ut iudicet
mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. mundus eo iudicante damnatur, mundus eo
subueniente saluatur; quoniam sicut arbor foliis et pomis, sicut area paleis et frumentis, ita
infidelibus et fidelibus plenus est mundus. princeps ergo mundi huius, hoc est princeps
tenebrarum harum, id est infidelium, de quibus eruitur mundus, quibus dicitur: fuistis aliquando
tenebrae; nunc autem lux in domino; princeps mundi huius de quo alibi dicit: nunc princeps
mundi huius missus est foras, utique iudicatus est; quoniam iudicio ignis aeterni irreuocabiliter
destinatus est. et de hoc itaque iudicio quo princeps iudicatus est mundi, arguitur a spiritu sancto
mundus; quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbus atque impius imitatur. si enim
deus, sicut dicit apostolus petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi
retrudens tradidit in iudicio puniendos seruari, quomodo non a spiritu sancto de hoc iudicio
mundus arguitur, quando in spiritu sancto haec loquitur apostolus? credant itaque homines in
christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur; transeant in
numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum, quos iustificatos non imitantur; caueant
futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur. etenim ne sibi
existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.
TRACTATUS 96
16:12-13 in isto sancti euangelii capitulo, ubi dominus ait discipulis suis: adhuc multa habeo uobis dicere,
sed non potestis portare modo, prius quaerendum illud occurrit, quomodo superius dixit: omnia
quae audiui a patre meo, nota feci uobis, et hic dicat: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non
potestis portare modo. uerum illud quomodo dixerit, quod nondum fecerat tamquam fecerit, sunt
ea quae futura sunt, deum fecisse propheta testatur dicens: qui fecit quae futura sunt, iam cum
ipsa uerba tractaremus, ut potuimus, exposuimus. nunc ergo quae ista sint quae apostoli tunc
portare non poterant, uultis forsitan scire. sed quis nostrum audeat eorum se dicere iam capacem,
quae illi capere non ualebant? ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non
caperem, si mihi ab alio dicerentur, nec uos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me
ista quae uobis altiora sunt audiretis. et fieri quidem potest ut sint in uobis aliqui ad ea capienda
iam idonei, quae alii capere nondum ualent; et si non omnia de quibus magister deus ille dicebat:
adhuc multa habeo uobis dicere, tamen eorum fortasse nonnulla; sed quaenam sint ista quae ipse
non dixit, temerarium est uelle praesumere ac dicere. nam et mori pro christo nondum erant
idonei tunc apostoli, quibus dicebat: non potestis me sequi modo; unde primus eorum petrus, qui
hoc iam se posse praesumserat, aliud expertus est quam putabat; et tamen postea et uiri et
mulieres, pueri et puellae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus innumerabiles martyrio
coronati sunt; et posse inuentae sunt oues, quod tunc quando ista dominus loquebatur, nondum
poterant portare pastores. numquid ergo debuit illis ouibus dici in illo tentationis articulo, quo
certare usque ad mortem pro ueritate oportebat, et pro christi nomine uel doctrina sanguinem
fundere; numquid, inquam, debuit eis dici: quis uestrum audeat idoneum martyrio se putare, cui
petrus idoneus nondum fuerat, quando eum os ad os ipse dominus instruebat? sic itaque dixerit
aliquis non debere dici populis christianis, audire cupientibus quae sint de quibus dominus tunc
dicebat: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo. si apostoli nondum
poterant, multo minus uos potestis; quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat
petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat petrus; praesertim iam
misso spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subiunxit, atque ait: cum
autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; sic utique demonstrans illos
ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos uenerat spiritus sanctus.
ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse iam misso spiritu sancto, quae tunc eo
nondum misso non poterant portare discipuli; numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit,
quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus uel audiremus? aliud est enim scire utrum a nobis
uel a uobis portari possint; aliud autem scire quae sint, siue portari possint, siue non possint. quae
cum ipse tacuerit, quis nostrum dicat: ista uel illa sunt? aut si dicere audeat, unde probat? quis
enim est tam uanus aut temerarius, qui cum dixerit etiam uera quibus uoluerit, quae uoluerit, sine
ullo testimonio diuino affirmet ea esse quae tunc dominus dicere noluit? quis hoc nostrum facit,
et non maximam culpam temeritatis incurrat, in quo nec prophetica nec apostolica excellit
auctoritas? nam profecto si eorum aliquid legissemus in libris canonica auctoritate firmatis, qui
post adscensionem domini scripti sunt, parum fuerat hoc legisse, nisi illic id etiam legeretur, hoc
ex eis esse quae tunc dominus noluit discipulis dicere, quia non poterant illa portare. tamquam si,
uerbi gratia, ego dicerem, illud quod legimus in huius euangelii capite: in principio erat uerbum,
et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, hoc erat in principio apud deum, et alia quae
sequuntur, quoniam postea scripta sunt, nec ea dominum iesum dixisse narratum est, cum hic
esset in carne, sed haec unus ex apostolis eius, ac spiritu eius sibi reuelante conscripsit, ex his
esse quae noluit tunc dominus dicere, quia ea discipuli portare non poterant, quis me audiat tam
temere ista dicentem? si autem ubi hoc legimus, ibi hoc etiam legeremus, quis non tanto apostolo
crederet?
sed id quoque mihi uidetur absurdissime dici, ea tunc non potuisse portare discipulos, quae de
inuisibilibus et altissimis rebus inuenimus in apostolicis litteris, quae postmodum scriptae sunt,
nec ea dominum quando cum illis uisibiliter erat, dixisse narratur. cur enim ea tunc ferre non
poterant, quae nunc in eorum libris quis non legat, quis non ferat, etiamsi non intellegat?
nonnulla quidem homines infideles in scripturis sanctis et non intellegunt cum legunt uel audiunt,
et lecta uel audita ferre non possunt: sicut pagani, quod per eum qui crucifixus est, factus est
mundus; sicut iudaei, quod filius dei sit, qui eo modo quo ipsi celebrant sabbatum soluit; sicut
sabelliani, quia trinitas est pater et filius et spiritus sanctus; sicut ariani, quia aequalis est patri
filius, et patri ac filio spiritus sanctus; sicut photiniani, quia non homo tantum similis nobis, sed
etiam deus deo patri aequalis est christus; sicut manichaei, quod christus iesus per quem liberandi
sumus, nasci in carne et de carne dignatus est; et ceteri omnes peruersarum ac diuersarum
sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in scripturis sanctis et in fide catholica
reperitur, quod contra eorum proferatur errores, sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum
uanitates et insanias mendaces. quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? sed
omnia quae post adscensionem domini canonica ueritate atque auctoritate conscripta sunt, quis
fidelis uel etiam catechumenus, antequam spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo
legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intellegit? quomodo ergo aliquid eorum quae post
adscensionem domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso spiritu
sancto, cum omnia nunc ferant catechumeni nondum accepto spiritu sancto? quia etsi non eis
fidelium sacramenta produntur, non ideo fit quod ea ferre non possunt; sed ut ab eis tanto
ardentius concupiscantur, quanto eis honorabilius occultantur.
quapropter, carissimi, non a nobis exspectetis audire quae tunc noluit dominus discipulis dicere,
quia nondum poterant illa portare; sed potius in caritate proficite, quae diffunditur in cordibus
uestris per spiritum sanctum qui datus est uobis, ut spiritu feruentes et spiritalia diligentes,
spiritalem lucem spiritalem que uocem, quam carnales homines ferre non possunt, non aliquo
signo corporalibus oculis apparente, nec aliquo sono corporalibus auribus instrepente, sed
interiore conspectu et auditu nosse possitis. non enim diligitur quod penitus ignoratur. sed cum
diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa efficitur dilectione ut melius et plenius
cognoscatur. si ergo in caritate proficiatis, quam diffundit in cordibus spiritus sanctus, docebit
uos omnem ueritatem, uel, sicut alii codices habent, deducet uos in omni ueritate; unde dictum
est: deduc me, domine, in uia tua, et ambulabo in ueritate tua. sic fiet ut non a doctoribus
exterioribus illa discatis, quae noluit dominus tunc dicere, sed sitis omnes docibiles deo; ut ea
ipsa quae per lectiones atque sermones extrinsecus adhibitos didicistis et credidistis de natura dei
non corporea, nec loco aliquo inclusa, nec per infinita spatia locorum quasi mole distenta, sed
ubique tota et perfecta et infinita, sine nitoribus colorum, sine figuris lineamentorum, sine notis
litterarum, sine serie syllabarum, ipsa mente conspicere ualeatis. ecce dixi aliquid quod forte inde
sit, et tamen accepistis, et non solum ferre potuistis, uerum etiam libenter audistis. sed ille
magister interior, qui cum adhuc discipulis exterius loqueretur, ait: adhuc multa habeo uobis
dicere, sed non potestis portare modo, si uellet nobis id quod de incorporea dei natura dixi,
intrinsecus ita dicere, sicut sanctis angelis dicit, qui semper uident faciem patris, nondum ea
portare possemus. proinde quod ait: docebit uos omnem ueritatem, uel: deducet uos in omni
ueritate, non arbitror in hac uita in cuiusquam mente posse compleri; (quis enim uiuens in hoc
corpore quod corrumpitur et aggrauat animam, possit omnem cognoscere ueritatem; cum dicat
apostolus: ex parte scimus) sed quia per spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus, ut ad
ipsam quoque plenitudinem ueniamus, de qua idem dicit apostolus: tunc autem facie ad faciem;
et: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; non quod in hac uita scit
totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis dominus promisit per caritatem spiritus,
dicens: docebit uos omnem ueritatem, uel: deducet uos in omni ueritate.
quae cum ita sint, dilectissimi, moneo uos in caritate christi, ut seductores caueatis impuros et
obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait apostolus: quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est
et dicere; ne cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque
sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae dominus ait: adhuc multa habeo uobis dicere, sed
non potestis portare modo; et per spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et
nefanda portari. alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt
bona quae portare non potest paruus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa
remota sunt a corporibus uniuersis; hoc impura carne committitur, illud pura mente uix cernitur.
renouamini ergo spiritu mentis uestrae, et intellegite quae sit uoluntas dei, quod bonum est et
beneplacitum et perfectum, ut in caritate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus
sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem
scientiae caritatem christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. isto enim modo uos
docebit spiritus sanctus omnem ueritatem, cum magis magis que diffundet in cordibus uestris
caritatem.
TRACTATUS 96
16:12-13 spiritus sanctus quem promisit dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem
ueritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant (de quo spiritu sancto,
sicut dicit apostolus, nunc pignus accepimus, quo uerbo intellegeremus eius plenitudinem nobis
in uita alia reseruari), ipse ergo spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest
capere spiritalia, et eorum pectora desiderio maiore succendit, si quisque in ea caritate proficiat,
qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret, ita ut ea quoque ipsa quae nunc
quomodocumque cognoscit, nondum se scire sciat, sicut scienda sunt in ea uita quam nec oculus
uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis adscendit. quo sciendi modo, si nunc ea uellet interior
magister dicere, id est, nostrae menti aperire atque monstrare, humana infirmitas portare non
posset. unde me uestra dilectio meminit iam locutum, cum sancti euangelii uerba tractaremus, ubi
dominus ait: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo. non ut in his domini
uerbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a
discente non possint; sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia
legimus et scribimus, audimus et dicimus, si uellet eo modo nobis christus dicere, sicut ea dicit
angelis sanctis in seipso unigenito patris uerbo, patri que coaeterno, quinam portare homines
possent, etiam si iam essent spiritales, quales adhuc apostoli non fuerunt, quando ista eis
dominus loquebatur, quales que postea ueniente sancto spiritu facti sunt? nam utique quidquid de
creatura sciri potest, minus est ipso creatore, qui summus et uerus et immutabilis est deus. et quis
eum tacet? ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus,
cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur?
et cum eum nemo taceat, quis est qui eum sicut intellegendus est capiat, cum de oribus et auribus
hominum non recedat? quis est cuius acies ad eum mentis accedat? quis est qui eum trinitatem
esse scisset, nisi ipse sic innotescere uoluisset? et quis hominum iam istam sileat trinitatem? et
tamen quis hominum sicut angeli sapiat trinitatem? ea ipsa ergo quae de dei aeternitate, ueritate,
sanctitate, in promtu et palam sine cessatione dicuntur, ab aliis bene, ab aliis male intelleguntur;
immo ab aliis intelleguntur, ab aliis non intelleguntur. qui enim male intellegit, non intellegit. ab
eis ipsis autem a quibus bene intelleguntur, ab aliis minus, ab aliis amplius mentis uiuacitate
cernuntur, et a nullo hominum sicut ab angelis capiuntur. in ipsa ergo mente, hoc est in interiore
homine, quodammodo crescitur, non solum ut ad cibum a lacte transeatur, uerum etiam ut
amplius atque amplius cibus ipse sumatur. non autem crescitur spatiosa mole, sed intellegentia
luminosa, quia et ipse cibus intellegibilis lux est. ut ergo crescatis, eum que capiatis, et quanto
magis crescitis, tanto magis magis que capiatis, non ab eo doctore qui uestris auribus sonat, hoc,
est forinsecus operando plantat et rigat, sed ab eo qui dat incrementum, petere ac sperare debetis.
proinde, sicut praeterito sermone commonui, cauete, maxime qui paruuli estis et adhuc alimentis
lacteis indigetis, ne hominibus sub hac occasione deceptis ac deceptoribus, quia dominus ait:
adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo, aurem curiosam praebeatis ad
incognita scienda, cum mentes inualidas habeatis ad uera et falsa diiudicanda; maxime propter
obscoenissimas turpitudines, quas docuit satanas animas instabiles atque carnales, ad hoc deo
sinente, ut eius ubique sint tremenda iudicia, et in comparatione impurae nequitiae dulcescat
purissima disciplina; atque ut illi det honorem, timorem autem uel pudorem sibi, qui in illa mala
uel illo regente non cecidit, uel illo inde leuante surrexit. cauete timendo et orando, ne irruatis in
illud aenigma salomonis, ubi mulier insipiens et audax, inops panis effecta, conuocat
praetereuntes dicens: panes occultos libenter adtingite, et aquae furtiuae dulcedinem. haec enim
mulier uanitas est impiorum, cum sint insipientissimi, aliquid se scire opinantium, sicut de ista
muliere dictum est: inops panis effecta. quae cum sit inops panis, promittit panes; id est, cum sit
ignara ueritatis, promittit scientiam ueritatis. occultos tamen panes promittit, quos dicit libenter
adtingi, et aquae furtiuae dulcedinem, ut ea scilicet libentius et dulcius audiantur et agantur, quae
palam in ecclesia dici credi que prohibentur. ipsa quippe occultatione condiunt quodammodo
nefarii doctores sua uenena curiosis; ut ideo se existiment aliquid discere magnum, quia meruit
habere secretum, et suauius hauriant insipientiam, quam putant scientiam, cuius prohibitam
quodammodo furantur audientiam.
hinc et nefarios ritus suos hominibus sacrilega curiositate deceptis uel decipiendis magicarum
artium doctrina commendat. hinc illae illicitae diuinationes inspectis pecudum uisceribus
occisorum, aut uocibus et uolatibus auium, aut signis multiformibus daemonum, insusurrantur
auribus hominum periturorum per colloquia perditorum. propter haec illicita atque punienda
secreta, mulier illa non solum insipiens, uerum audax etiam nuncupatur. sed haec non solum a re
ipsa, uerum et a nomine nostrae religionis aliena sunt. quid quod mulier haec insipiens et audax,
sub christiano uocabulo tot scelestas haereses condidit, tot nefandas fabulas finxit? utinam tales
quales in theatris siue cantantur, siue saltantur, siue mimica scurrilitate ridentur, et non quasdam
tales, quales aduersus deum fingere potuisse sic illam doleamus insipientiam, ut miremur
audaciam. omnes autem insipientissimi haeretici, qui se christianos uocari uolunt, audacias
figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione euangelicae sententiae
colorare conantur, ubi dominus ait: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare
modo, quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit spiritus
sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus erubescit
immundus.
hos apostolus in spiritu sancto praeuidens ait: erit enim tempus quo sanam doctrinam non
sustinebunt, sed secundum desideria sua magistros sibi coaceruabunt prurientes auditu; et a
ueritate quidem auditum suum auertent, ad fabulas autem conuertentur. illa enim secreti furti que
commemoratio qua dicitur: panes occultos libenter adtingite, et aquae furtiuae dulcedinem,
pruritum facit audientibus in auribus spiritaliter fornicantibus, sicut pruritu quodam libidinis
etiam in carne corrumpitur integritas castitatis. audite itaque apostolum talia praeuidentem, et ea
uitanda salubriter admonentem: profanas, inquit, uerborum nouitates euita: multum enim
proficiunt ad impietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. et non ait: uerborum nouitates, sed
addidit: profanas. sunt enim et doctrinae religionis congruentes uerborum nouitates, sicut ipsum
nomen christianorum quando dici coeperit, scriptum est. in antiochia enim primum post
adscensionem domini appellati sunt discipuli christiani, sicut legitur in actibus apostolorum; et
xenodochia et monasteria postea sunt appellata nouis nominibus, res tamen ipsae et ante nomina
sua erant, et religionis ueritate firmantur, qua etiam contra improbos defenduntur. aduersus
impietatem quoque arianorum haereticorum nouum nomen patris homousion condiderunt, sed
non rem nouam tali nomine signauerunt; hoc enim uocatur homousion, quod est: ego et pater
unum sumus, unius uidelicet eiusdem que substantiae. nam si omnis nouitas profana esset, nec a
domino diceretur: mandatum nouum do uobis; nec testamentum appellaretur nouum, nec
cantaretur in uniuersa terra canticum nouum. sed profanae sunt uerborum nouitates, ubi dicit
mulier insipiens et audax: panes occultos libenter adtingite, et aquae furtiuae dulcedinem. ab hac
pollicitatione falsae scientiae prohibet etiam illo loco apostolus ubi dicit: o timothee, depositum
custodi, deuitans profanas uocum nouitates, et contradictiones falsi nominis scientiae, quam
quidam promittentes, circa fidem exciderunt. nihil enim sic amant isti quam scientiam
promittere, et fidem rerum uerarum quas credere paruuli praecipiuntur, uelut imperitiam deridere.
dicet aliquis: nihil ne spiritales uiri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritalibus
eloquantur? si respondero: non habent, continuo mihi dicetur ex epistola ad corinthios apostoli
pauli: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. quasi paruulis in christo lac
uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis; adhuc
enim estis carnales; et illud: sapientiam loquimur inter perfectos; et illud: spiritalibus spiritalia
comparantes; animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim est illi. hoc
totum quale sit, ne rursus propter haec uerba apostoli profanis uocum nouitatibus secreta
quaerantur, et ea quae debet castorum spiritus corpus que uitare, dicatur carnales sustinere non
posse, sermone alio si dominus donauerit, disputandum est, ut iam istum aliquando claudamus.