TRACTATUS 98
16:12-13 ex uerbis domini nostri, ubi dicit: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo,
exortam difficilem quaestionem me recolo distulisse, ut inde otiosius tractaretur, quia illum
modus competens compellebat finire sermonem. nunc ergo quoniam tempus est promissa
reddendi, pertractetur ut dominus ipse donauerit, qui cordi nostro ut proponeretur ingessit. haec
est autem quaestio: utrum spiritales homines habeant aliquid in doctrina, quod carnalibus taceant,
et spiritalibus dicant. quia si dixerimus: non habent, respondebitur nobis: quid est ergo quod
dicebat apostolus scribens ad corinthios: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi
carnalibus. quasi paruulis in christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis;
sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales? si autem dixerimus: habent, timendum
et cauendum est, ne sub hac occasione in occultis nefaria doceantur, et spiritalium nomine, uelut
ea quae carnales capere non possunt, non solum excusatione dealbanda, uerum etiam
praedicatione laudanda uideantur.
primum ergo scire debet caritas uestra, quod ipse christus crucifixus, quo uelut lacte paruulos
aluisse se dicit apostolus; ipsa uero caro eius, in qua facta est uera mors eius et uulnera uera
confixi, sanguis que percussi, non eo modo a carnalibus quo ab spiritalibus cogitatur, et illis est
lac, istis cibus; quia et si non audiunt amplius, intellegunt amplius. non enim aequaliter mente
percipitur, etiam quod in fide pariter ab utrisque recipitur. ita fit ut praedicatus ab apostolis
christus crucifixus, et iudaeis esset scandalum, et gentibus stultitia, et ipsis uocatis iudaeis et
graecis dei uirtus et dei sapientia, sed carnalibus paruulis id tantum credendo tenentibus,
spiritalibus autem capacioribus id etiam intellegendo cernentibus; illis ergo tamquam lacteus
potus, istis tamquam solidus cibus; non quia hoc illi aliter in populis, isti aliter in cubiculis
cognouerunt, sed quod eodem modo utrique cum palam diceretur audiebant, pro suo modo
quique capiebant. cum enim christus propterea sit crucifixus, ut in remissionem peccatorum
sanguinem funderet, qua eius unigeniti passione diuina gratia commendatur, ut nemo in homine
glorietur, quomodo intellegebant christum crucifixum qui adhuc dicebant: ego sum pauli?
numquid quomodo ipse paulus qui dicebat: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri
iesu christi? de ipso itaque christo crucifixo, et ipse cibum pro sua capacitate sumebat, et illos
lacte pro eorum infirmitate nutriebat. denique illa quae scripsit ad corinthios, aliter utique ab
ipsis paruulis, aliter a capacioribus posse intellegi sciens, ait: si quis est inter uos propheta aut
spiritalis, agnoscat quae scribo uobis, quia domini est mandatum; si quis autem ignorat,
ignorabitur. solidam profecto uoluit esse scientiam spiritalium, ubi non sola fides
accommodaretur, sed certa cognitio teneretur; ac per hoc illi ea ipsa credebant, quae spiritales
insuper agnoscebant. ignorabitur autem ait, qui ignorat, quia nondum ei reuelatum est, ut quod
credit sciat. quod cum fit in hominis mente, ipse dicitur cognosci a deo, quia deus illum
cognoscentem facit, sicut alibi ait: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo. neque
enim tunc cognouerat eos deus, praecognitos et electos ante mundi constitutionem; sed tunc eos
seipsum cognoscere fecerat.
hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spiritales atque carnales, pro suo
quique modulo capiunt: illi ut paruuli, isti ut maiores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi
solidamentum, nulla uidetur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur, et
abscondantur fidelibus paruulis, seorsum dicenda maioribus, hoc est intellegentioribus; et hoc
ideo faciendum putetur, quia dixit apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi
carnalibus. hoc ipsum enim quod non iudicauit se scire in eis nisi iesum christum, et hunc
crucifixum, ipsis non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quia id sicut spiritales
capere non ualebant. quicumque autem spiritales inter eos erant, idem quod illi tamquam carnales
audiebant, spiritali ipsi intellectu capiebant; ut sic intellegatur quod ait: non potui uobis loqui
quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ac si diceret: non potuistis quasi spiritales, sed quasi
carnales capere quod loquebar. animalis enim homo, id est, qui secundum hominem sapit,
animalis dictus ab anima, carnalis a carne, quia ex anima et carne constat totus homo, non
percipit quae sunt spiritus dei, id est, quid gratiae credentibus crux conferat christi, et putat hoc
illa cruce actum esse tantummodo, ut nobis usque ad mortem pro ueritate certantibus imitandum
praeberetur exemplum. nam si scirent huiusmodi homines, qui nolunt esse nisi homines,
quemadmodum christus crucifixus factus sit nobis sapientia a deo, et iustitia, et sanctificatio, et
redemtio, ut quemadmodum scriptum est: qui gloriatur in domino glorietur; procul dubio non
gloriarentur in homine, nec carnaliter dicerent: ego quidem sum pauli; ego autem apollo; ego
uero cephae, sed spiritaliter: ego sum christi.
uerum illud adhuc quaestionem facit, quod in epistola ad hebraeos legitur: cum iam deberetis
tempore ipso esse doctores, iterum doctrina indigetis, quae sint elementa sermonum dei, et facti
estis opus habentes lacte, non solido cibo. omnis enim qui lactatur, inexpertus est uerbum
iustitiae; infans est enim. perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos
habent sensus, ad separandum bonum a malo. hic enim uidemus tamquam definitum esse quem
perfectorum dicit solidum cibum; et hoc esse illud quod ad corinthios scriptum est: sapientiam
loquimur inter perfectos. quos autem perfectos uoluerit hoc loco intellegi, subiecit atque ait: qui
per habitum exercitatos habent sensus, ad separandum bonum a malo. hoc ergo qui inualida et
inexercitata mente non possunt, profecto nisi fidei quodam lacte teneantur, ut et inuisibilia quae
non uident, et intellegibilia, quae nondum intellegunt, credant, facile ad uanas et sacrilegas
fabulas promissione scientiae ducuntur, ut et bonum et malum nonnisi corporalibus imaginibus
cogitent, et ipsum deum nonnisi aliquod esse corpus existiment, et malum nisi substantiam
putare non possint, cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam
defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia, qui est deus. quod profecto
quisquis non solum credit, uerum etiam exercitatis interioribus animi sensibus intellegit, percipit,
nouit, non est iam metuendum ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam
non fecit deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum deum, sicut manichaei, uel si quae aliae
pestes ita desipiunt. sed mente adhuc paruulis, quos dicit apostolus carnales lacte nutriendos,
omnis de hac re sermo, quo agitur ut non solum credatur, uerum etiam intellegatur sciatur que
quod dicitur, percipere talia non ualentibus onerosus est, facilius que illos premit quam pascit. ex
quo fit ut spiritales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter catholicam fidem, quae
omnibus praedicanda est, nec tamen sic disserant, ut uolentes ea perducere ad intellegentiam non
capacem, facilius fastidiri faciant in ueritate sermonem, quam in sermone percipi ueritatem.
propterea dicit scribens ad colossenses: et si corpore absens sum, spiritu uobis cum sum, gaudens
et uidens ordinationem uestram, et id quod deest fidei uestrae in christo. et ad thessalonicenses:
nocte ac die, inquit, abundantius orantes, ut uideamus faciem uestram, et suppleamus quae desunt
fidei uestrae. intellegendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur, non solido cibo;
cuius lactis ad hebraeos commemoratur ubertas eis quos uolebat cibi soliditate iam pascere.
propter quod ait: ideo que remittentes initii christi uerbum, in consummationem respiciamus; non
iterum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis, et fidei in deum, lauacri
doctrinae, et impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et iudicii aeterni. haec est
lactis ubertas, sine quo non uiuunt qui iam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum
a malo, non credendo tantum, uerum etiam intellegendo (quod pertinet ad solidum cibum)
separare non possunt. quod autem in lactis commemoratione posuit et doctrinam, ipsa est quae
per symbolum traditur et orationem dominicam.
sed huic lacti absit ut sit contrarius cibus rerum spiritalium firma intellegentia capiendus, qui
colossensibus et thessalonicensibus defuit, et supplendus, fuit. quando enim suppletur quod
defuit, non improbatur quod fuit. nam et in ipsis quae sumimus alimentis, usque adeo non est
lacti contrarius solidus cibus, ut ipse lactescat, quo possit esse aptus infantibus, ad quos per
matris uel nutricis peruenit carnem; sicut fecit etiam mater ipsa sapientia, quae cum sit in
excelsis angelorum solidus cibus, dignata est quodammodo lactescere paruulis, cum uerbum caro
factum est, et habitauit in nobis. sed ipse homo christus, qui uera carne, uera cruce, uera morte,
uera resurrectione sincerum lac dicitur paruulorum, cum bene ab spiritalibus capitur, inuenitur
dominus angelorum. proinde nec sic paruuli sunt lactandi, ut semper non intellegant deum
christum, nec sic ablactandi, ut deserant hominem christum. quod alio modo idipsum ita dici
potest: nec sic lactandi sunt, ut creatorem numquam intellegant christum; nec sic ablactandi, ut
mediatorem umquam deserant christum. in hoc quippe non conuenit huic rei similitudo materni
lactis et solidi cibi, sed potius fundamenti; quia et puer quando ablactatur, ut ab alimentis
infantiae iam recedat, inter solidos cibos non repetit ubera quae sugebat; christus autem
crucifixus, et lac sugentibus, et cibus est proficientibus. fundamenti uero ideo est aptior
similitudo, quia ut perficiatur quod struitur, additur aedificium, non subtrahitur fundamentum.
quae cum ita sint, o quicumque estis, qui sine dubio multi estis paruuli in christo, proficite ad
solidum cibum mentis, non uentris. proficite ad separandum bonum a malo, et magis magis que
inhaerete mediatori, per quem liberamini a malo, quod non est a uobis loco separandum, sed in
uobis potius est sanandum. quisquis autem uobis dixerit: nolite credere uerum hominem
christum, aut non a uero deo corpus cuiuslibet hominis uel cuiuslibet animantis creatum, aut non
a uero deo uetus testamentum datum, et si quid huiusmodi; haec enim uobis prius ideo non
dicebantur, quando lacte nutriebamini, quoniam ad uera capienda cor nondum habebatis
idoneum; non uobis iste cibum praeparat, sed uenenum. propter quod beatus apostolus eos
alloquens qui sibi iam uidebantur esse perfecti, cum se imperfectum ipse dixisset: quotquot ergo,
inquit, perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. et ne
forte incurrerent in seductores, qui eos uellent a fide auertere promittendo scientiam ueritatis, et
hoc putarent esse quod dixit apostolus: id quoque uobis deus reuelabit, continuo subiunxit:
uerumtamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. si quid ergo intellexeris quod non sit contra
regulam catholicae fidei, ad quam, uelut uiam quae te ducat ad patriam, peruenisti, et sic
intellexeris, ut inde dubitare omnino non debeas, adde aedificium; noli tamen relinquere
fundamentum. sic debent maiores docere aliquid paruulos, ut omnium dominum christum, et
seipsis longe maiores prophetas et apostolos non dicant aliquid fuisse mentitos. non autem solum
uaniloquos et mentis seductores fabulosa et falsa garrientes, et in eis uanitatibus uelut altam
scientiam promittentes contra regulam fidei, quam catholicam suscepistis, cauere debetis; uerum
etiam ipsos qui de ipsa diuinae immutabilitate naturae, uel incorporea creatura, siue creatore
ueraciter disputant, et quod dicunt, omnino documentis atque rationibus certissimis probant, et
tamen ab uno dei et hominum mediatore conantur auertere, tamquam pestem insidiosiorem
ceteris fugite. tales enim sunt de quibus dicit apostolus: quia cognoscentes deum, non sicut deum
glorificauerunt. quid enim prodest habere intellegentiam ueram de immutabili bono, ei qui non
tenet per quem liberetur a malo? prorsus admonitio beatissimi apostoli de uestris cordibus non
recedat: si quis uobis euangelizauerit praeter quod accepistis, anathema sit. non ait, plus quam
accepistis, sed: praeter quod accepistis. nam si illud diceret, sibi ipse praeiudicaret, qui cupiebat
uenire ad thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei defuerunt. sed qui supplet, quod minus
erat addit, non quod inerat tollit; qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in uia, sed
recedit de uia.
quod itaque ait dominus: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo,
adicienda illis fuerant quae nesciebant, non quae didicerant euertenda. et ille quidem, sicut in
pristino sermone iam exposui, potuit hoc ita dicere, quia illa ipsa quae docuerat, si uellet eis sic
aperire, ut in illo concipiuntur ab angelis, hoc infirmitas humana in qua adhuc erant, ferre non
posset. spiritalis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod nouit, si proficiendo
capaciorem faciat spiritus sanctus, in quo et ipse doctor aliquid amplius addiscere potuit, ut sint
ambo docibiles deo. quamquam et inter ipsos spiritales sunt utique aliis alii capaciores atque
meliores, ita ut quidam illorum ad ea peruenerit quae non licet homini loqui. qua occasione uani
quidam apocalypsim pauli, quam sana non recipit ecclesia, nescio quibus fabulis plenam,
stultissima praesumtione finxerunt, dicentes hanc esse unde dixerat raptum se fuisse in tertium
caelum, et illic audisse ineffabilia uerba quae non licet homini loqui. utcumque illorum
tolerabilis esset audacia, si se audisse dixisset quae adhuc non licet homini loqui; cum uero
dixerit: quae non licet homini loqui, isti qui sunt qui haec audeant impudenter et infeliciter loqui?
sed iam istum sermonem hoc fine concludam, per quem uos esse cupio sapientes quidem in
bono, integros autem a malo.
TRACTATUS 99
16:13 quid est quod dominus ait de spiritu sancto, cum eum uenturum esse promitteret, et docturum
discipulos eius omnem ueritatem, uel eos deducturum in omni ueritate: non enim loquetur a
semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit: non
possum a me facere quidquam: sicut audio, iudico. sed illud cum exponeremus, secundum
hominem posse accipi diximus, ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem
crucis, praenuntiasse filius uideretur, et in iudicio futuram, quo uiuos et mortuos iudicabit; quia
hoc per id facturus est quod filius hominis est. propter quod dixit: pater non iudicat quemquam,
sed omne iudicium dedit filio; quia in iudicio non forma dei qua aequalis est patri, nec ab impiis
uideri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab angelis,
quamuis iam in claritate, non in pristina sit humilitate uenturus, conspicuus tamen futurus et
bonis et malis. hinc ait et illud: et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis
est. in quibus uerbis eius manifestatur non eam formam praesentandam esse iudicio, in qua cum
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed illam quam cum semetipsum exinanisset,
accepit. semetipsum enim exinaniuit formam serui accipiens: in qua uidetur etiam ad faciendum
iudicium obedientiam suam commendasse, cum dixit: non possum facere a meipso quidquam;
sicut audio, iudico. adam namque per cuius unius hominis inobedientiam peccatores constituti
sunt multi, non sicut audiuit, iudicauit; quia quod audiuit praeuaricauit, et a semetipso fecit
malum quod fecit, quia non dei uoluntatem, sed suam fecit; iste autem per cuius unius hominis
obedientiam iusti constituuntur multi, non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua
est uiuus iudicatus a mortuis, sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque iudicio, quo
est de uiuis iudicaturus et mortuis. non possum, inquit, a meipso facere quidquam; sicut audio,
iudico. sed numquid de spiritu sancto quod dictum est: non enim loquetur a semetipso, sed
quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem uel secundum assumtionem cuiusquam
creaturae dictum esse audebimus opinari? solus quippe in trinitate filius formam serui accepit,
quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut filius dei et filius hominis unus sit
iesus christus, ne non trinitas, sed quaternitas praedicetur a nobis, quod absit a nobis. propter
quam personam unam ex duabus substantiis diuina humana que constantem, aliquando secundum
id quod deus est loquitur, ut est illud quod ait: ego et pater unum sumus; aliquando secundum id
quod homo est, sicuti est illud: quoniam pater maior me est; secundum quod accepimus esse ab
eo dictum et hoc unde nunc disputo: non possum a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico.
in persona uero spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait: non enim loquetur a semetipso, sed
quaecumque audiet, loquetur, cum in ea non sit alia diuinitatis, alia humanitatis, uel alterius
creaturae cuiuscumque substantia magna exoritur difficultas.
illud enim quod sicut columba spiritus sanctus apparuit specie corporali, uisio fuit ad horam facta
atque transacta; sicut etiam quando super discipulos uenit, uisae sunt illis linguae diuisae uelut
ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. qui ergo dicit columbam ad unitatem personae
spiritui sancto fuisse coniunctam, ut ex illa et deo (quia spiritus sanctus deus est) una spiritus
sancti persona constaret, hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intellegat nihil horum
debere se dicere. ista enim quae de substantia dei quoquo modo ut opus erat significanda,
corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam diuinitus facta sunt de
creatura seruiente, non de ipsa dominante natura, quae in se manens quod uult mouet, et quod
uult immutabilis mutat. sicut etiam uox illa de nube aures utique adtigit corporales, eum que
sensum corporis qui uocatur auditus, nec tamen ullo modo credendum est uerbum dei, quod est
unigenitus filius, quoniam uerbum dicitur, syllabis sonis que finiri, quia nec omnes simul sonare
possunt cum sermo fit, sed tamquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque
succedunt, ut totum quod loquimur nouissima syllaba compleatur. absit ut sic loquatur pater ad
filium, hoc est, deus ad uerbum suum deum. sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi
potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. cum igitur spiritus sanctus nulla susceptione
hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cuiusquam
creaturae creatura sit factus, quomodo de illo intellegendum est quod dominus ait: non enim
loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? ardua quaestio, nimis ardua. ipse adsit
spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intellegentiam
uestram pro mei moduli facultate perueniat.
prius itaque nosse debetis, et intellegere qui potestis, credere autem qui intellegere nondum
potestis, in ea substantia quae deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis
distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est uisus, alibi auditus, alibi gustus,
alibi olfactus, per totum autem tactus. absit hoc credere in illa incorporea immutabili que natura.
audire ergo ibi et uidere, idipsum est. dicitur et olfactus in deo; unde dicit apostolus: sicut et
christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem
suauitatis. et gustus intellegi potest, secundum quem deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec
calidos, sed tepidos euomit ex ore suo; et deus christus dicit: meus cibus est ut faciam
uoluntatem eius qui me misit. est etiam tactus ille diuinus, unde dicit sponsa de sponso: sinistra
eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. non sunt haec in deo per diuersa corporis
loca. cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia, et uidere, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere,
sine ulla eius mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte maior, in alia minor; etiam
in senibus puerili pectore cogitatur, quando deus sic cogitatur.
nec mireris quod ineffabilis dei scientia, qua nouit omnia, per uarios humanae locutionis modos,
omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur, cum et ipsa mens nostra, hoc est
homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque ueluti nuntios corporis diuersa nuntiantur,
quando immutabilem ueritatem intellegit, eligit, diligit, et lumen uidet de quo dicitur: erat lumen
uerum, et uerbum audit de quo dicitur: in principio erat uerbum, et odorem capit de quo dicitur:
post odorem unguentorum tuorum curremus, et fontem bibit, de quo dicitur: apud te est fons
uitae, et tactu fruitur, de quo dicitur: mihi autem adhaerere deo bonum est; nec aliud atque aliud,
sed una intellegentia tot sensuum nominibus nuncupatur. cum ergo de spiritu sancto dicitur: non
enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, multo magis ibi simplex natura, ubi
uerissime simplex est, uel intellegenda est uel credenda, quae longe alte que naturam nostrae
mentis excedit. mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et
amittit dediscendo quod sciebat, et ueri similitudine fallitur, ut pro uero approbet falsum, et
obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perueniat ad uerum. et ideo non est ista
substantia uerissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse; potest enim esse, nec nosse. at illa
diuina non potest, quia id quod habet est. ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit
scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum. nec utrumque dicendum est, quod
simpliciter unum est. sicut habet pater uitam in semetipso, nec aliud est ipse quam uita quae in
ipso est; et dedit filio habere uitam in semetipso, hoc est: genuit filium qui et ipse uita esset. sic
itaque debemus accipere quod de spiritu sancto dictum est: non enim loquetur a semetipso, sed
quaecumque audiet, loquetur, ut intellegamus non eum esse a semetipso. pater quippe solus de
alio non est. nam et filius de patre natus est, et spiritus sanctus de patre procedit; pater autem nec
natus est de alio, nec procedet. nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa trinitate cogitationi
occurrat humanae; nam et filius ei de quo natus est, et spiritus sanctus ei de quo procedit,
aequalis est. quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere,
et temerarium cum disserueris definire; quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid
forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor,
quantuslibet adsit auditor. non ergo loquetur a semetipso, quia non est a semetipso. sed
quaecumque audiet, loquetur; ab illo audiet a quo procedit. audire illi scire est; scire uero esse,
sicut superius disputatum est. quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit, a quo illi
est essentia, ab illo scientia; ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.
nec moueat quod uerbum futuri temporis positum est. non enim dictum est: quaecumque audiuit,
aut: quaecumque audit, sed: quaecumque audiet, loquetur. illa quippe audientia sempiterna est,
quia sempiterna scientia. in eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet
temporis uerbum ponatur, siue praeteriti, siue praesentis, siue futuri, non mendaciter ponitur.
quamuis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est, ipsa
enim ueraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum conuenerat dicere: ego sum qui
sum; et: dices filiis israel: qui est, misit me ad uos: tamen propter mutabilitatem temporum in
quibus uersatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et
est. fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. fuit, quia numquam defuit; erit,
quia numquam deerit; est, quia semper est. neque enim, uelut qui iam non sit, cum praeteritis
occidit; aut cum praesentibus, uelut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, uelut qui non fuerat,
orietur. proinde cum secundum uolumina temporum locutio humana uariatur, qui per nulla
deesse potuit aut potest aut poterit tempora, uera de illo dicuntur cuiuslibet temporis uerba.
semper itaque audit spiritus sanctus, quia semper scit; ergo et sciuit, et scit, et sciet; ac per hoc et
audiuit, et audit, et audiet; quia sicut iam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc
est quod esse. ab illo igitur audiuit, audit, et audiet a quo est; ab illo est a quo procedit.
hic aliquis forsitan quaerat utrum et a filio procedat spiritus sanctus. filius enim solius patris est
filius, et pater solius filii est pater; spiritus autem sanctus non est unius eorum spiritus, sed
amborum. habes ipsum dominum dicentem: non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris
uestri qui loquitur in uobis; habes et apostolum: misit deus spiritum filii sui in corda uestra.
numquid duo sunt, alius patris, alius filii? absit. unum enim corpus ait, cum significaret
ecclesiam; mox que addidit: et unus spiritus. et uide quomodo illic impleat trinitatem. sicut
uocati estis, inquit, in una spe uocationis uestrae. unus dominus; hic utique christum intellegi
uoluit; restat ut etiam patrem nominet; sequitur ergo: una fides, unum baptisma; unus deus et
pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus nobis. cum ergo sicut unus pater, et
unus dominus, id est filius, ita sit et unus spiritus, profecto amborum est; quandoquidem dicit
ipse christus iesus : spiritus patris uestri qui loquitur in uobis; et dicit apostolus: misit deus
spiritum filii sui in corda uestra. habes alio loco eumdem apostolum dicentem: si autem spiritus
eius qui suscitauit iesum ex mortuis, habitat in uobis; hic utique spiritum patris intellegi uoluit,
de quo tamen alio loco dicit: quisquis autem spiritum christi non habet, hic non est eius. et multa
alia sunt testimonia quibus hoc euidenter ostenditur, et patris et filii esse spiritum qui in trinitate
dicitur spiritus sanctus.
nec ob aliud existimo ipsum uocari proprie spiritum; cum etiamsi de singulis interrogemur, non
possimus nisi et patrem et filium spiritum dicere; quoniam spiritus est deus, id est, non corpus est
deus, sed spiritus. quod ergo communiter uocantur et singuli, hoc proprie uocari oportuit eum qui
non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. cur ergo non credamus quod
etiam de filio procedat spiritus sanctus, cum filii quoque ipse sit spiritus? si enim non ab eo
procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: accipite
spiritum sanctum. quid enim aliud significauit illa insufflatio, nisi quod procedat spiritus sanctus
et de ipso? ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait:
tetigit me aliquis; ego enim sensi de me uirtutem exiisse. nam uirtutis nomine appellari etiam
spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti mariae: quomodo fiet istud, quoniam
uirum non cognosco, respondit: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit
tibi; et ipse dominus promittens eum discipulis, ait: uos autem sedete in ciuitate quousque
induamini uirtute ex alto; et iterum: accipietis, inquit, uirtutem spiritus sancti superuenientem in
uos, et eritis mihi testes. de hac uirtute credendus est dicere euangelista: uirtus de illo exibat, et
sanabat omnes.
si ergo et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre procedit? cur
putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? unde illud
est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. si igitur intellegitur hic eius
doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus est de ipso
procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de patre procedit, ut non diceret: de me non procedit? a
quo autem habet filius ut sit deus, (est enim de deo deus), ab illo habet utique ut etiam de illo
procedat spiritus sanctus; ac per hoc spiritus sanctus ut etiam de filio procedat, sicut procedit de
patre, ab ipso habet patre.
hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus quales nos sumus, intellegi potest, cur
non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus. quoniam si et ipse filius diceretur,
amborum utique filius diceretur, quod absurdissimum est. filius quippe nullus est duorum, nisi
patris et matris. absit autem, ut inter deum patrem et deum filium tale aliquid suspicemur. quia
nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit; sed cum in matrem procedit ex patre,
non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre.
spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium, et de filio procedit ad sanctificandam
creaturam, sed simul de utroque procedit; quamuis hoc filio pater dederit, ut quemadmodum de
se, ita de illo quoque procedat. neque enim possumus dicere quod non sit uita spiritus sanctus
cum uita pater, uita sit filius. ac per hoc sicut pater cum habeat uitam in semetipso, dedit et filio
habere uitam in semetipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso.
sequuntur autem uerba domini dicentis: et quae uentura sunt, annuntiabit uobis. ille me
clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis. omnia quaecumque habet pater, mea sunt;
propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis. sed quia iste iam prolixus est, in alium
sunt differenda sermonem.
TRACTATUS 100
16:13-15 cum promitteret dominus uenturum spiritum sanctum, docebit uos, inquit, omnem ueritatem; uel,
quod in nonnullis codicibus legitur: deducet uos in omni ueritate. non enim loquetur a semetipso,
sed quaecumque audiet, loquetur. de quibus euangelicis uerbis iam quod donauit dominus
disputauimus; nunc ea quae sequuntur adtendite. et quae uentura sunt, inquit, annuntiabit uobis.
neque hic est, quoniam planum est, immorandum; nihil enim habet quaestionis, cuius a nobis
expositio flagitetur. sed quod adiungit: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit
uobis, non negligenter est transeundum. quod enim ait: ille me clarificabit, potest intellegi, quia
diffundendo in cordibus credentium caritatem spiritales que faciendo, declarauit eis quomodo
filius patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo nouerant, et hominem sicut
homines cogitabant. uel certe, quia per ipsam caritatem fiducia repleti, et timore depulso,
annuntiauerunt hominibus christum, ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. ut sic dixerit:
ille me clarificabit, tamquam diceret: ille uobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me
ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis
honorem. quod enim facturi fuerant in spiritu sancto, hoc eumdem spiritum dixit esse facturum;
quale est etiam illud: non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in
uobis. uerbum quippe graecum quod est doxasei~g, alius clarificabit, alius glorificabit, latini
interpretes in sua quisque translatione posuerunt; quoniam ipsa quae graece dicitur doxa~g, unde
dictum est uerbum doxasei~g, et claritas interpretatur et gloria. gloria namque fit quisque clarus,
et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque uerbo significatur, idipsum est. sicut autem
definierunt antiqui latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum
laude. quae cum est in hoc mundo facta de christo, non christo credenda est magnum aliquid
contulisse, sed mundo. bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest.
est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, siue in rebus, siue in hominibus,
siue in utrisque. nam in rebus falluntur, quando putant in bonum esse quod malum est; in
hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est; in utrisque uero, quando et id
quod est uitium, uirtus putatur; et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, siue sit
bonus, siue sit malus. donare quippe res suas histrionibus, uitium est immane, non uirtus; et scitis
de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est: laudatur peccator in
desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. hic laudatores non falluntur in hominibus,
sed in rebus; malum est enim quod bonum esse credent. illi autem qui hoc malo largitionis uitiosi
sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. porro si se
quisquam iustum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere
uidetur, non agat propter deum, hoc est propter ueram iustitiam, sed solam quaerat et diligat ab
hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est eius fama cum laude, non eum putent nisi
propter deum laudabiliter uiuere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. quod enim bonum
esse credent, est bonum, sed quem bonum esse credunt, non est bonus. quod si putetur, uerbi
gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino
nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud homines
impios consequatur; errant in utroque qui laudant, et in re scilicet, quia id quod malum est,
bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. quapropter falsa est in his tribus generibus
gloria. cum autem de aliquo per deum et propter deum iusto, hoc est ueraciter iusto, causa ipsius
iustitiae frequens est fama cum laude, uera quidem gloria est; non tamen ea credendum est
beatificari iustum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte iudicant, et diligunt iustum.
quanto magis ergo dominus christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte
sua?
sed non est uera eius apud haereticos gloria, apud quos tamen frequentem famam uidetur habere
cum laude. non est haec uera gloria, quia in utroque falluntur, nam et bonum putant esse quod
bonum non est, et christum putant esse quod christus non est. unigenitum enim filium aequalem
non esse gignenti, non est bonum; unigenitum dei filium hominem tantum esse, non deum, non
est bonum; ueritatis carnem non esse ueram carnem, non est bonum. horum trium quae dixi,
primum sentiunt ariani, secundum photiniani, tertium manichaei. sed quia et eorum nihil est
bonum, et christus nihil est eorum, in utroque falluntur; nec dant ueram gloriam christo, quamuis
apud eos esse uideatur cum laude frequens fama de christo. et omnes prorsus haeretici, quos
commemorare nimis longum est, qui de christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis
rebus ac malis non uerum sentiunt. pagani etiam quoniam sunt christi plurimi laudatores, et ipsi
in utroque falluntur, qui non secundum ueritatem dei, sed potius secundum suam suspicionem
dicunt eum fuisse hominem magum. christianos quippe uelut imperitos uituperant, christum
autem uelut magum laudant, ac sic produnt quod amant; christum uero non amant, quoniam quod
non erat christus, hoc amant. ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est, et
magus non fuit christus, quia bonus est. quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est,
qui christum uituperant atque blasphemant, quia de gloria eius loquimur, qua est glorificatus in
mundo; non eum glorificauit spiritus sanctus uera gloria, nisi in ecclesia sancta catholica. alibi
enim, id est, uel apud haereticos, uel apud quosdam paganos, uera eius in terris gloria non potest
esse, et ubi uidetur esse frequens de illo fama cum laude. uera ergo eius gloria in ecclesia
catholica sic a propheta cantatur: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua.
quia itaque post eius exaltationem uenturus erat spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer
psalmus, hoc ipse unigenitus promisit futurum, quod uidemus impletum.
quod autem ait: de meo accipiet, et annuntiabit uobis, catholicis audite auribus, catholicis
percipite mentibus. non enim propterea, sicut quidam haeretici putauerunt, minor est filio spiritus
sanctus, quasi filius accipiat a patre, et spiritus sanctus a filio quibusdam gradibus naturarum.
absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. denique continuo soluit
ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanauit. omnia, inquit, quaecumque habet pater, mea
sunt; propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis. quid uultis amplius? ergo de patre
accipit spiritus sanctus, unde accipit filius, quia in hac trinitate de patre natus est filius, de patre
procedit spiritus sanctus. qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, pater solus est.
quomodo autem dixerit unigenitus filius: omnia quae habet pater, mea sunt (quia utique non sic
quemadmodum dictum est illi filio non unigenito, sed ex duobus maiori: tu me cum es semper, et
omnia mea tua sunt), eo loco, si dominus uoluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit
unigenitus patri: et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, ut hic iste sermo claudatur; quoniam
quae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.
TRACTATUS 101
16:16-23 haec domini uerba ubi ait: modicum et iam non uidebitis me, et iterum modicum et uidebitis me,
quia uado ad patrem, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut
quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. sequitur enim
euangelium: dixerunt ergo ex discipulis eius ad inuicem: quid est hoc quod dicit nobis: modicum
et non uidebitis me, et iterum modicum et uidebitis me, et quia uado ad patrem? dicebant ergo:
quid est hoc quod dicit: modicum? nescimus quid loquitur. hoc enim est quod eos mouebat, quia
dixit: modicum et non uidebitis me, et iterum modicum et uidebitis me. nam in praecedentibus
quia non dixerat: modicum, sed dixerat: ad patrem uado, et iam non uidebitis me, tamquam
aperte illis uisus est locutus, nec inter sed de hoc aliquid quaesierunt. nunc ergo quod illis tunc
obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est; post paululum enim
passus est, et non uiderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et uiderunt eum. illud autem
quod ait: iam non uidebitis me, quia isto uerbo, id est, iam, hoc intellegi uoluit quod eum ulterius
non uiderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit: de iustitia arguet mundum
spiritus sanctus, quia ad patrem uado, et iam non uidebitis me, quia scilicet mortalem christum
ulterius non uiderent.
cognouit autem iesus , sicut sequens euangelista dicit, quia uolebant eum interrogare, et dixit eis:
de hoc quaeritis inter uos, quia dixi: modicum et non uidebitis me, et iterum modicum et
uidebitis me. amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos; mundus autem gaudebit; uos
autem contristabimini, sed tristitia uestra in gaudium erit. et hoc sic accipi potest, quia contristati
sunt discipuli de morte domini, et confestim de resurrectione laetati; mundus autem, quo nomine
significati sunt inimici a quibus christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso christo,
quando sunt discipuli contristati. mundi quippe nomine, malitia potest mundi huius intellegi, id
est hominum mundi huius amicorum. unde iacobus apostolus in epistola sua dicit: quicumque
uoluerit amicus esse huius saeculi, inimicus dei constituitur; quibus inimicitiis dei factum est ut
nec eius unigenito parceretur.
deinde subiungit, et dicit: mulier cum parit, tristitiam habet, quia uenit hora eius; cum autem
pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum;
et uos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et
gaudium uestrum nemo tollet a uobis. nec ista similitudo ad intellegendum uidetur esse difficilis;
quoniam comparatio eius in promtu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. parturitio quippe
tristitiae, partus autem gaudio comparatur, quod tunc maius esse consueuit, quando non puella,
sed puer nascitur. quod uero ait: gaudium uestrum nemo tollet a uobis, quia gaudium eorum est
ipse iesus , significatum est quod ait apostolus: christus surgens a mortuis iam non moritur, et
mors ei ultra non dominabitur.
hucusque in isto euangelii capitulo, unde hodie disputamus, uelut facili intellectu omnia
cucurrerunt; acrior necessaria est in his quae sequuntur intentio. quid est enim quod ait: et in illo
die me non rogabitis quidquam? hoc uerbum quod est rogare, non solum petere, uerum etiam
interrogare significat, et graecum euangelium, unde hoc translatum est, tale habet uerbum quod
utrumque possit intellegi, ut haec ambiguitas nec inde soluatur; quamquam etsi solueretur, non
ideo nulla quaestio remaneret. dominum etenim christum, postquam resurrexit, et interrogatum
legimus et rogatum. nam interrogatus est a discipulis adscensurus in caelum, quando
praesentaretur, et quando regnum esset israel; cum uero iam esset in caelo, rogatus est a sancto
stephano, ut spiritum eius acciperet. et quis audeat uel cogitare uel dicere, in caelo sedentem
christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse
immortalem, rogari debuisse mortalem? immo, carissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis
huius ipse dissoluat, lucendo in cordibus nostris ad uidenda quae dicit.
puto enim quod ait: iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo
tollet a uobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eis que suam carnem
cernendam tangendam que monstrauit; sed potius ad illud unde iam dixerat: qui diligit me,
diligetur a patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. iam quippe resurrexerat,
iam se illis in carne monstrauerat, iam sedebat ad dexteram patris, quando dicebat idem ipse
apostolus iohannes, cuius est hoc euangelium, in epistola sua: dilectissimi, nunc filii dei sumus,
et nondum manifestatum est quid erimus: scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei
erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. ista uisio non uitae huius est, sed futurae; non
temporalis, sed aeterna. haec est autem uita aeterna, dicente ipsa uita, ut cognoscant te, inquit,
unum uerum deum, et quem misisti iesum christum. de hac uisione et cognitione dicit apostolus:
uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc
autem cognoscam sicut et cognitus sum. hunc totius laboris sui fructum ecclesia nunc parturit
desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc
parturit orando, tunc paritura laudando. et ideo masculum, quoniam ad istum fructum
contemplationis cuncta officia referuntur actionis. solus est enim liber; quia propter se appetitur,
et non refertur ad aliud. huic seruit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia
propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. ibi
ergo finis qui sufficit nobis. aeternus igitur erit; neque enim nobis sufficit finis, nisi cuius nullus
est finis. hoc inspiratum erat philippo quando dixit: ostende nobis patrem, et sufficit nobis. in qua
ostensione se promisit et filius dicens: non credis quia ego in patre, et pater in me est? de hoc
itaque quod sufficit, nobis, rectissime audimus: gaudium uestrum nemo tollet a uobis.
de hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intellegi: modicum et iam non uidebitis
me, et iterum modicum et uidebitis me. modicum est enim hoc totum spatium quo praesens
peruolat saeculum; unde dicit idem ipse euangelista in epistola sua: nouissima hora est. ideo
namque addidit: quia uado ad patrem, quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait:
modicum et iam non uidebitis me, non ad posteriorem ubi ait: et iterum modicum et uidebitis me.
eundo quippe ad patrem, facturus erat ut eum non uiderent. ac per hoc non ideo dictum est, quia
fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum adspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad
patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conuersatus adscendit
in caelum. illis ergo ait: modicum et iam non uidebitis me, qui eum corporaliter tunc uidebant,
quia iturus erat ad patrem, et eum deinceps mortalem uisuri non erant, qualem cum ista
loqueretur uidebant. quod uero addidit: et iterum modicum et uidebitis me, uniuersae promisit
ecclesiae, sicut uniuersae promisit: ecce ego uobis cum sum usque in consummationem saeculi.
non tardat dominus promissum: modicum, et uidebimus eum, ubi iam nihil rogemus, nihil
interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. hoc modicum
longum nobis uidetur, quoniam adhuc agitur; cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum
fuerit. non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est: mundus autem
gaudebit; nec tamen in huius desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait
apostolus: spe gaudentes, in tribulatione patientes; quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus,
plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. sed huius sermonis iste sit
finis, habent enim quaestionem molestissimam quae sequuntur, nec breuitate coartanda sunt, ut
possint commodius, si dominus uoluerit, explicari.
TRACTATUS 102
16:23-28 domini uerba nunc ista tractanda sunt: amen, amen dico uobis, si quid petieritis patrem in nomine
meo, dabit uobis. iam dictum est in superioribus huius dominici sermonis partibus, propter eos
qui nonnulla petunt a patre in christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine saluatoris
quidquid petitur contra rationem salutis. non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod
sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac ueraciter intellegitur, hoc accipiendus est dicere
cum dicit: in nomine meo. unde qui hoc sentit de christo quod non est de unico dei filio
sentiendum, non petit in eius nomine, etiamsi non taceat litteris aut syllabis christum; quoniam in
eius nomine petit, quem cogitat cum petit. qui uero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in
eius nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. accipit
autem quando debet accipere. quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore
differuntur. ita sane intellegendum est quod ait: dabit uobis, ut ea beneficia significata sciantur
his uerbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis,
non autem pro omnibus exaudiuntur uel amicis uel inimicis suis, uel quibuslibet aliis: quia non
utcumque dictum est: dabit, sed: dabit uobis.
usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo. petite, et accipietis, ut gaudium
uestrum sit plenum. hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spiritale gaudium
est; et quando tantum erit, ut aliquid ei iam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum.
quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine christi
petendum, si diuinam intellegimus gratiam, si uere beatam poscimus uitam. quidquid autem aliud
petitur, nihil petitur; non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid
aliud concupiscitur, nihil est. neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait apostolus: qui se
putat aliquid esse, cum nihil sit. in comparatione quippe spiritalis hominis, qui scit gratia dei se
esse quod est, quisquis uana praesumit, nihil est. etiam sic ergo recte intellegi potest: amen, amen
dico uobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit uobis, ut hoc quod ait: si quid, non
quodlibet intellegatur, sed aliquid quod non in beatae uitae comparatione sit nihil. et quod
sequitur: usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intellegi potest: uel
quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognouistis; uel non
petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est
quod petistis. ut igitur in eius nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid
aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens: petite, et accipietis, ut gaudium uestrum
sit plenum; id est: hoc in nomine meo petite, ut gaudium uestrum sit plenum, et accipietis. isto
enim bono in petendo perseuerantes sanctos suos nequaquam misericordia diuina fraudabit.
haec, inquit, in prouerbiis locutus sum uobis; uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis,
sed palam de patre meo annuntiabo uobis. possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum
oportere saeculum intellegi, ubi uidebimus palam, quod beatus paulus dicit: facie ad faciem, ut
quod ait: haec in prouerbiis locutus sum uobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est:
uidemus nunc per speculum in aenigmate; annuntiabo autem uobis, quia per filium pater
uidebitur, iuxta illud quod alibi ait: neque patrem quis cognoscit, nisi filius, et cui uoluerit filius
reuelare. sed istum sensum uidetur impedire quod sequitur: illo die in nomine meo petetis. in
futuro enim saeculo cum peruenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam uidebimus
eum sicuti est, quid petituri sumus quando satiabitur in bonis desiderium nostrum? unde et in alio
psalmo dicitur: satiabor cum manifestabitur gloria tua. petitio namque alicuius est indigentiae,
quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.
relinquitur itaque, quantum sapere ualeo, ut intellegatur iesus discipulos suos de carnalibus uel
animalibus se spiritales promisisse facturum, quamuis nondum tales quales erimus, quando
spiritale etiam corpus habebimus, sed qualis erat qui dicebat: sapientiam loquimur inter
perfectos; et: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et: non spiritum huius
mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis; quae et
loquimur, non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed doctis spiritus, spiritalibus spiritalia
comparantes. animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. non itaque percipiens
quae sunt spiritus dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de dei natura, ut aliud quam
corpus cogitare non possit quamlibet amplissimum uel immensum, quamlibet lucidum ac
speciosum, corpus tamen; ideo prouerbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea
immutabili que substantia; non quod ea tamquam prouerbia deputat, sed quia sic cogitat,
quomodo qui prouerbia solent audire neque intellegere. cum uero spiritalis coeperit omnia
diiudicare, ipse autem a nemine diiudicari, etiamsi in hac uita adhuc uelut per speculum ex parte,
perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit
qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intellegentia, deum non corpus
esse, sed spiritum; ita palam de patre annuntiante filio, ut eiusdem substantiae conspiciatur et
ipse qui annuntiat. tunc in eius nomine petunt qui petunt, quia in sono eius nominis non aliud
quam res ipsa est quae hoc nomine uocatur, intellegunt, nec animi uanitate uel infirmitate
confingunt tamquam in alio loco patrem, in alio filium ante patrem stantem, et pro nobis
rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et uerbum ad eum cuius est
uerbum facere uerba pro nobis, interuallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis, et
alia talia quae sibi animales, iidem que carnales in cordibus fabricantur. quidquid enim tale
spiritalibus de deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo,
tamquam quam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt, et sinceritati eius lucis
acquiescunt, qua teste ac iudice has ipsas imagines corporum suis internis adspectibus irruentes,
falsas omnino esse conuincunt. hi possunt utcumque cogitare dominum nostrum iesum christum
in quantum homo est, pro nobis interpellare patrem, in quantum autem deus est, nos exaudire
cum patre. quod eum significasse arbitror ubi ait: et non dico uobis quia ego rogabo patrem de
uobis. ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat patrem filius, sed simul exaudiunt rogantes
pater et filius, nonnisi spiritalis oculus mentis adscendit.
ipse enim pater, inquit, amat uos, quia uos me amastis. ideo amat ille, quia nos amamus; an
potius, quia ille amat, ideo nos amamus? ex epistola sua euangelista idem ipse respondeat: nos
diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos. hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti
sumus. prorsus donum dei est diligere deum. ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit.
displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. non enim amaremus filium, nisi
amaremus et patrem. amat nos pater, quia nos amamus filium, cum a patre et filio acceperimus ut
et patrem amemus et filium: diffundit enim caritatem in cordibus nostris amborum spiritus, per
quem spiritum et patrem amamus et filium, et quem spiritum cum patre amamus et filio. amorem
itaque nostrum pium quo colimus deum, fecit deus, et uidit quia bonum est; ideo quippe amauit
ipse quod fecit. sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret.
et credidistis, inquit, quia a deo exiui. exiui a patre et ueni in mundum; iterum relinquo mundum,
et uado ad patrem. plane credidimus. neque enim propterea debet incredibile uideri, quia sic ad
mundum ueniens exiit a patre, ut non desereret patrem, et sic uadit ad patrem relicto mundo, ut
non deserat mundum. exiit enim a patre, quia de patre est; in mundum uenit, quia mundo suum
corpus ostendit quod de uirgine assumsit. reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad
patrem hominis adscensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.
TRACTATUS 103
16:29-33 quales erant discipuli christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum paruis, sed
sicut oportebat ut magna dicerentur et paruis, quia nondum accepto spiritu sancto,
quemadmodum eum post eius resurrectionem uel ipso insufflante, uel desuper acceperunt,
humana magis quam diuina sapiebant, multis iudiciis per totum euangelium declaratur; unde et
hoc est quod in ista lectione dixerunt. ait enim euangelista: dicunt ei discipuli eius: ecce nunc
palam loqueris, et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut
quis te interroget: in hoc credimus quia a deo existi. ipse dominus paulo ante dixerat: haec in
prouerbiis locutus sum uobis; uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis. quomodo ergo
isti dicunt: ecce nunc palam loqueris, et prouerbium nullum dicis? numquid hora iam uenerat,
qua non iam in prouerbiis se promiserat locuturum? prorsus quod nondum illa hora uenisset,
continuatio uerborum eius ostendit, quae ita sese habet: haec, inquit, in prouerbiis locutus sum
uobis; uenit hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis, sed palam de patre meo annuntiabo
uobis. illo die in nomine meo petetis; et non dico uobis quia ego rogabo patrem de uobis; ipse
enim pater amat uos, quia uos me amastis, et credidistis quia ego a deo exiui. exiui a patre, et
ueni in mundum; iterum relinquo mundum, et uado ad patrem. cum per haec omnia uerba adhuc
illam promittat horam qua non iam in prouerbiis loquetur, sed palam de patre annuntiabit eis; in
qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se patrem de illis rogaturum, eo quod ipse pater
amet eos, quia et ipsi amauerunt christum, et crediderunt quod a patre exierit et uenerit in
mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad patrem; cum ergo adhuc promittatur hora illa in
qua sine prouerbiis locuturus est, cur isti dicunt: ecce nunc palam loqueris, et prouerbium nullum
dicis, nisi quia illa quae scit ipse non intellegentibus esse prouerbia, illi usque adeo non
intellegunt, ut nec saltem non se intellegere intellegant? paruuli enim erant, et nondum spiritaliter
diiudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.
denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parua et infirma eos
admonens, respondit eis iesus : modo creditis? ecce uenit hora, et iam uenit, ut dispergamini
unusquisque in propria, et me solum relinquatis. et non sum solus, quia pater me cum est. paulo
ante dixerat: relinquo mundum, et uado ad patrem; nunc dicit: pater me cum est. quis uadit ad
eum qui cum illo est? sed hoc intellegenti est uerbum, non intellegenti prouerbium; sic tamen
quod modo a paruulis non intellegitur, utcumque sugitur, et eis etiam si non praebet, quia
nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. ex hoc alimento
est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget; quod quidem cur
dixerint, quaeri potest. uidetur enim potius fuisse dicendum: non opus est tibi ut quemquam
interroges, non: ut quis te interroget. dixerunt quippe: scimus quia nosti omnia; et utique qui
nouit omnia, magis a nescientibus interrogati solet, ut interrogantes audiant quod uolunt, ab eo
qui nouit omnia, non ipse interrogare, tamquam uolens aliquid scire, qui nouit omnia. quid sibi
ergo uult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse uideantur: non opus est tibi
ut quemquam interroges, dicendum potius putauerunt: non opus est tibi ut quis te interroget?
quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet dominum, et interrogatum fuisse?
sed hoc cito soluitur, quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, uel a quibus
interrogabatur. neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut
doceret. et qui interrogabant eum, uolentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut
scirent aliqua ab illo qui nouerat omnia. nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis
interrogaret. quoniam nos quando interrogamur ab eis qui uolunt aliquid a nobis scire, ex ipsis
interrogationibus eorum cognoscimus quid uelint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari,
quos docere aliquid uolumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est nouerimus, illi
autem ne id quidem opus erat, qui omnia nouerat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire
uellet, per eius interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi nouerat
uoluntatem. sed ideo se patiebatur interrogari, ut uel eis qui tunc aderant, uel qui haec siue dicta
fuerant audituri, siue scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eo que
modo nossemus uel quibus non circumueniretur fraudibus, uel quibus apud eum proficeretur
accessibus. praeuidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis
interrogaret, magnum deo non erat, sed magnum paruulis erat qui ei dicebant: in hoc credimus
quia a deo existi. multo autem maius erat, ad quod intellegendum eos uolebat extendi et crescere,
quod cum illi dixissent, uerum que dixissent: a deo existi, ait ille: pater me cum est, ne sic a patre
filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.
\deinde sermonem istum magnum prolixum que concludens: haec, inquit, locutus sum uobis, ut
in me pacem habeatis. in mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego uici mundum. illud
initium fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet paruulos, quibus adhuc
non intellegentibus et aliud pro alio sentientibus, prouerbia quodammodo essent quaecumque
magna et diuina dixisset, ait: modo creditis? ecce uenit hora, et iam uenit, ut dispergamini
unusquisque in propria. ecce initium pressurae, sed non eo modo perseueraturae. quod enim
adiunxit: et me solum relinquatis, non uult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius
adscensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum, sed ut in illo pacem habeant
permanentes in eo. non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem,
uerum etiam mente reliquerunt fidem. ad hoc pertinet quod ait: modo creditis? ecce uenit hora, ut
dispergamini in propria, et me relinquatis, tamquam diceret: tunc ita perturbabimini, ut etiam
quod modo creditis, relinquatis. uenerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei,
ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo cleopha, qui post eius resurrectionem cum illo se
loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans: nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redemturus
israel. ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant.
in ea uero pressura quam post eius glorificationem accepto spiritu sancto pertulerunt, non eum
reliquerunt; et quamuis fugerent de ciuitate in ciuitatem, ab ipso non refugerunt, sed ut habentes
pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum potius
refugium habuerunt. dato quippe illis spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis:
confidite, ego uici mundum. confiderunt, et uicerunt. in quo, nisi in illo? non enim uicisset ille
mundum, si eius membra uinceret mundus. unde ait apostolus: gratias deo, qui dat nobis
uictoriam; continuo que subiecit: per dominum nostrum iesum christum, qui dixerat suis:
confidite, ego uici mundum.
TRACTATUS 104
17:1 ante ista quae nunc sumus adiuuante domino tractaturi, dixerat iesus : haec locutus sum uobis, ut
in me pacem habeatis; quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus
accipere, siue quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, siue certe ex quo
post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixum que sermonem. talem quippe
commemorauit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur uel omnia quae
locutus est eis, uel ea maxime quae dixit iam pro eis moriturus, tamquam uerba nouissima,
posteaquam de conuiuio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. hanc enim
commendauit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod
christiani sumus. haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis
actionis que finis ipsa erit. propter hanc sacramentis eius imbuimur, propter hanc mirabilibus eius
operibus et sermonibus erudimur, propter hanc spiritus eius pignus accepimus, propter hanc in
eum credimus et speramus, et eius amore quantum donat accendimur; hac pace in pressuris
omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur; propter hanc omnem tribulationem
fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. merito ad eam clausit
uerba, quae parum intellegentibus discipulis erant prouerbia; intellecturis ea quando eis dedisset
promissum spiritum sanctum, de quo superius ait: haec locutus sum uobis, apud uos manens.
paracletus autem spiritus sanctus, quam mittet pater in nomine meo, ille uos docebit omnia, et
suggeret uobis omnia quaecumque dixero uobis. haec nimirum futura fuerat illa hora, qua se
promiserat non iam in prouerbiis locuturum, sed palam de patre annuntiaturum. eadem quippe
ipsius uerba, reuelante spiritu sancto, intellegentibus iam non erant futura prouerbia. neque enim
loquente in eorum cordibus spiritu sancto, taciturus erat unigenitus filius, qui dixit in ea hora
palam se illis annuntiaturum esse de patre, quod eis utique iam intellegentibus non esset
prouerbium. sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritalium cordibus et
dei filius et spiritus sanctus, immo ipsa trinitas quae inseparabiliter operatur, intellegentibus est
uerbum, non intellegentibus autem prouerbium.
cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo
habentes pressuram, exhortatus que fuisset ut confiderent, quia ipse uicit mundum, eo qui erat ad
illos sermone finito, deinde ad patrem uerba direxit, et orare iam coepit. sic enim euangelista
sequitur, dicens: haec locutus est iesus , et subleuatis oculis in caelum dixit: pater, uenit hora,
clarifica filium tuum. poterat dominus unigenitus et coaeternus patri in forma serui et ex forma
serui, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se patri exhibere uoluit precatorem, ut meminisset
nostrum se esse doctorem. proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis;
quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad patrem oratio,
discipulorum est aedificatio. et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui
fueramus conscripta lecturi. quapropter hoc quod ait: pater, uenit hora, clarifica filium tuum,
ostendit omne tempus, et quid quando faceret uel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori
subditus non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in dei sapientia causas
efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. non ergo credatur haec hora fato urgente uenisse,
sed deo potius ordinante. nec siderea necessitas christi connexuit passionem; absit enim ut sidera
mori cogerent siderum conditorem. non itaque christum tempus ut moreretur impegit, sed tempus
christus quo moreretur elegit, qui etiam tempus quo de uirgine natus est, cum patre constituit, de
quo sine tempore natus est. secundum quam ueram sanam que doctrinam, etiam paulus
apostolus: cum autem uenit, inquit, plenitudo temporis, misit deus filium suum; et deus per
prophetam: tempore, ait, acceptabili exaudiui te, et in die salutis adiuui te; et rursus apostolus:
ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. dicat ergo: pater, uenit hora, qui cum patre
disposuit omnes horas, tamquam dicens: pater, quam propter homines et apud homines ad me
clarificandum simul constituimus, uenit hora, clarifica filium tuum, ut et filius tuus clarificet te.
clarificatum a patre filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum. sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? nam in passione
magis eius humilitas quam claritas commendatur, apostolo teste, qui dicit: humiliauit
semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; deinde sequitur, et de eius
clarificatione iam dicit: propter quod et deus illum exaltauit, et donauit ei nomen quod est super
omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum, et
omnis lingua confiteatur quia dominus iesus christus in gloria est dei patris. haec est clarificatio
domini nostri iesu christi, quae ab eius resurrectione sumsit exordium. humilitas ergo eius incipit
in sermone apostoli, ab eo loco ubi ait: semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, et
peruenit usque, ad mortem crucis. claritas uero eius incipit ab eo loco ubi ait: propter quod et
deus exaltauit eum, et peruenit usque, in gloria est dei patris. nam et ipsum nomen, si inspiciantur
codices graeci, ex qua lingua epistolae apostolicae translatae sunt in latinam, quod hic legitur
gloria, ibi legitur doxa~g; unde uerbum deriuatum est in graeco ut diceretur doxason~g, quod
interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam glorifica dicere, quod tantumdem ualet. et ideo
posset etiam in apostoli epistola, ubi est gloria, claritas poni; quod si fieret tantumdem ualeret. ut
autem non recedatur a uerborum sonis, quemadmodum a claritate clarificatio, sic a gloria
glorificatio deriuatur. ut ergo mediator dei et hominum homo christus iesus resurrectione
clarificaretur uel glorificaretur, prius humiliatus est passione; non enim a mortuis resurrexisset, si
mortuus non fuisset. humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est praemium. sed hoc
factum est in forma serui; in forma uero dei semper fuit, semper erit claritas; immo non fuit quasi
iam non sit, nec erit quasi nondum sit, sed sine initio, sine fine semper est claritas. quod ergo ait:
pater, uenit hora, clarifica filium tuum, sic intellegendum est, tamquam dixerit: uenit hora
seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. sed quid sibi uult quod sequitur: ut filius
tuus clarificet te? numquid etiam deus pater pertulit humilitatem carnis siue passionis, ex qua
illum clarificari oporteret? quomodo igitur eum clarificaturus erat filius, cuius claritas sempiterna
nec ex forma humana potuit uideri minor, nec in diuina posset esse amplior? sed istam
quaestionem in hunc sermonem nolo artare, aut hinc eum facere longiorem.
TRACTATUS 105
17:1-5 glorificatum a patre filium secundum formam serui, quam pater suscitauit a mortuis, et ad suam
dexteram collocauit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. sed quoniam non tantum dixit:
pater, clarifica filium tuum, sed addidit etiam: ut filius tuus clarificet te, merito quaeritur
quomodo patrem clarificauerit filius, cum sempiterna claritas patris nec diminuta fuerit in forma
humana, nec augeri potuerit in sua perfectione diuina. sed in seipsa claritas patris nec minui nec
augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in iudaea tantummodo deus
notus erat, nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen domini. hoc autem quia
per euangelium christi factum est, ut per filium pater innotesceret gentibus, profecto patrem
clarificauit et filius. si autem tantummodo mortuus fuisset filius, nec resurrexisset, procul dubio
nec a patre clarificatus esset, nec patrem clarificasset; nunc autem resurrectione clarificatus a
patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat patrem. hoc quippe aperit ordo ipse uerborum:
clarifica, inquit, filium tuum, ut filius tuus clarificet te, tamquam diceret: resuscita me, ut
innotescas toti orbi per me.
deinde magis magis que pandens quomodo clarificet patrem filius: sicut dedisti, inquit, ei
potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam. omnem carnem dixit
omnem hominem, a parte totum significans, quemadmodum rursus a parte superiore significatus
est homo totus, ubi ait apostolus: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. quid enim
dixit: omnis anima, nisi omnis homo? et hoc autem quod potestas christo a patre data est omnis
carnis, secundum hominem intellegendum est, nam secundum deum omnia per ipsum facta sunt,
et in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra, uisibilia et inuisibilia. sicut ergo dedisti ei
potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet filius tuus, id est, notum te faciat omni carni
quam dedisti ei. sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam.
haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, et quem misisti iesum
christum. ordo uerborum est: ut te et quem misisti iesum christum cognoscant solum uerum
deum. consequenter enim et spiritus sanctus intellegitur, quia spiritus est patris et filii, tamquam
caritas substantialis et consubstantialis amborum. quoniam non duo dii pater et filius, nec tres dii
pater et filius et spiritus sanctus, sed ipsa trinitas unus solus uerus deus. nec idem tamen pater qui
filius, nec idem filius qui pater, nec idem spiritus sanctus qui pater et filius, quoniam tres sunt
pater et filius et spiritus sanctus, sed ipsa trinitas unus est deus. si ergo eo modo te glorificat
filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam
aeternam, et, haec est uita aeterna, ut cognoscant te, sic te igitur filius glorificat, ut omnibus quos
dedisti ei, te cognitum faciat. porro si cognitio dei est uita aeterna, tanto magis uiuere tendimus,
quanto magis in hac cognitione proficimus. non autem moriemur in uita aeterna, tunc ergo dei
cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. summa tunc dei clarificatio, quia summa gloria,
quae graece dicitur doxa~g. unde dictum est doxason~g, quod latini quidam interpretati sunt:
clarifica; quidam: glorifica. a ueteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est
definita: gloria est frequens de aliquo fama cum laude. at si homo laudatur cum famae creditur,
quomodo deus laudabitur quando ipse uidebitur? propter quod scriptum est: beati qui habitant in
domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. ibi erit dei sine fine laudatio, ubi erit dei plena
cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio uel glorificatio.
sed prius hic clarificatur deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium
praedicatur. propter quod dicit: ego te clarificaui super terram, opus consummaui quod dedisti
mihi ut faciam. non ait: iussisti, sed: dedisti; ubi commendatur euidens gratia. quid enim habet
quod non accepit, etiam in unigenito humana natura? an non accepit, ut nihil mali, sed bona
faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a uerbo, per quod facta sunt omnia? sed
quomodo consummauit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum,
ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus petrus:
christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius, nisi quia
consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime nouit? sicut longe ante in
prophetia praeteriti temporis usus est uerbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod
dicebat: foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; non ait: fodient
et dinumerabunt. et in hoc ipso euangelio, omnia, inquit, quae audiui a patre meo, nota feci
uobis; quibus ait postea: adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. qui
enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinauit, quidquid facturus est fecit; nam
et per prophetam dictum de illo est: qui fecit quae futura sunt.
secundum hoc etiam quod sequitur dicit: et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum, claritate
quam habui, priusquam mundus esset, apud te. nam supra dixerat: pater, uenit hora, clarifica
filium tuum, ut filius tuus clarificet te; in quo uerborum ordine ostenderat prius a patre
clarificandum filium, ut patrem clarificaret filius. modo autem dixit: ego te clarificaui super
terram, opus consummaui quod dedisti mihi ut faciam; et nunc clarifica me, tamquam prior ipse
patrem clarificauerit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. ergo intellegendum est utroque uerbo
superius usum secundum id quod futurum est, eo que ordine quo futurum erat: clarifica filium, ut
te clarificet filius; modo uero usum fuisse uerbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait: ego te
clarificaui super terram, opus consummaui quod dedisti mihi ut faciam. deinde dicendo: et nunc
clarifica me tu, pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a patre, quem prius
ipse clarificauerat; quid ostendit, nisi superius ubi ait: ego te clarificaui super terram, ita locutum
se fuisse, tamquam fecisset quod facturus esset, hic autem poposcisse ut pater faceret, per quod
illud filius facturus esset, id est, ut pater clarificaret filium, per quam filii clarificationem etiam
filius clarificaturus esset patrem? denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri
temporis uerbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit
obscuritas, ueluti si dixisset: ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi
ut faciam; et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum. nempe ita planum est, sicut illud ubi
ait: clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te; et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic
dictus est eiusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus, tamquam illud isto exponeretur eis
quos poterat permouere, quomodo pater filium, et maxime quomodo patrem clarificaret et filius.
dicendo enim clarificari a se patrem super terram, se autem a patre apud eumdem patrem, modum
profecto utriusque clarificationis ostendit. ipse quippe patrem clarificauit super terram, eum
gentibus praedicando, pater uero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. sed
ideo postea de clarificando patre ubi ait: ego te clarificaui, uerbum praeteriti temporis ponere
maluit, ut monstraret in praedestinatione iam factum, et pro iam facto habendum quod certissime
fuerat futurum, id est, ut a patre apud patrem glorificatus, patrem super terram glorificaret et
filius.
sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificauit pater,
in eo quod adiunxit: claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. ordo uerborum est:
quam habui apud te, priusquam mundus esset. ad hoc ualet quod ait: et nunc clarifica me; hoc est,
sicut tunc, ita et nunc, sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione; fac in mundo, quod
apud te iam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. hoc
quidam sic intellegendum putarunt, tamquam natura humana quae suscepta est a uerbo,
conuerteretur in uerbum, et homo mutaretur in deum; immo, si diligentius quod opinati sunt
cogitemus, homo periret in deo. non enim quisquam ex ista mutatione hominis uel duplicari dei
uerbum dicturus est, uel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit.
porro si natura humana in uerbum mutata atque conuersa, uerbum dei quantum erat et quod erat
hoc erit, ubi est homo si non perit?
sed ad hanc opinionem, quam ueritati prorsus non uideo conuenire, nihil nos urget, si filio
dicente: et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus
esset, apud te, intellegamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex
mortali immortalis apud patrem futurae, et hoc iam praedestinando factum fuisse antequam
mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret. si enim de nobis dixit apostolus: sicut
elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, cur abhorrere putatur a uero, si tunc pater caput
nostrum glorificauit, quando nos in ipso, ut membra eius essemus, elegit? sic enim nos electi,
quomodo ipse clarificatus, quia priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator dei
et hominum homo christus iesus. sed ille qui per ipsum in quantum uerbum eius est, etiam quae
futura sunt fecit, et uocat ea quae non sunt, tamquam sint, profecto secundum id quod mediator
dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis deus pater glorificauit ipsum, si
tunc elegit etiam nos in ipso. quid enim dicit apostolus? scimus autem quoniam diligentibus
deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt. quos enim
praesciuit, et praedestinauit conformes fieri imaginis filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus; quos autem praedestinauit, illos et uocauit.
nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum ut efficiamur
conformes imaginis eius, hoc dixisse uidetur apostolus. quasi uero quisquam regulam fidei
fideliter intuens, filium dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare hominem non potest.
recte quippe dicitur non praedestinatus secundum id quod est uerbum dei, deus apud deum.
utquid enim praedestinaretur, cum iam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus?
illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum
ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. quisquis igitur dei filium praedestinatum negat,
hunc eumdem filium hominis negat. sed propter contentiosos etiam hinc audiamus apostolum in
suarum exordio litterarum. nam et in prima epistolarum eius, quae est ad romanos, et ipsius
epistolae principium est, ubi legitur: paulus seruus iesu christi, uocatus apostolus, segregatus in
euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis et filio suo, qui
factus est ei ex semine dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute
secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. secundum hanc ergo
praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas eius ex
resurrectione mortuorum apud patrem, ad cuius dexteram sedet. cum ergo uideret illius
praedestinatae suae clarificationis uenisse iam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat
in praedestinatione iam factum, orauit dicens: et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum,
claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, tamquam diceret: claritatem quam habui
apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te
habeam etiam uiuens in dextera tua. sed quoniam diu nos tenuit huius discussio quaestionis, alio
quae sequuntur sermone tractanda sunt.
TRACTATUS 106
17:6-8 de his uerbis domini, sicut ipse donauerit, sermone isto disputaturi sumus, quae ita se habent:
manifestaui nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. quod si de his tantum dicit
discipulis cum quibus coenauit, et ad quos antequam orare inciperet, tam multa locutus est, non
pertinet hoc ad illam clarificationem, siue ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua
superius loquebatur, qua filius clarificat uel glorificat patrem. quanta est enim uel qualis gloria,
duodecim uel undecim potius innotuisse mortalibus? si autem quod ait: manifestaui nomen tuum
hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes intellegi uoluit, etiam qui in eum fuerant
credituri, ad eius magnam quae futura erat ex omnibus gentibus ecclesiam pertinentes, de qua in
psalmo canitur: in ecclesia magna confitebor tibi; est plane ista clarificatio qua filius clarificat
patrem, cum eius nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum.
et tale est hoc quod ait: manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale
illud quos paulo ante dixerat: ego te clarificaui super terram, pro tempore futuro et illic et hic
praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse dicens se quod
erat sine ulla dubitatione facturus.
sed de his qui iam erant discipuli eius, non de omnibus qui in illum fuerant credituri eum dixisse
quod dixit: manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur,
credibilius esse demonstrant. cum enim hoc dixisset, adiunxit: tui erant, et mihi eos dedisti, et
sermonem tuum seruauerunt; nunc cognouerunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt, quia
uerba quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt, et cognouerunt uere quia a te exiui, et
crediderunt quia tu me misisti. quamquam et haec omnia de futuris omnibus fidelibus dici
potuerunt spe iam perfecta, cum adhuc essent futura; sed ut de his solis quos tunc habebat
discipulis haec loqui intellegatur, illud magis urget quod paulo post ait: cum essem cum eis, ego
seruabam eos in nomine tuo; quos dedisti mihi custodiui, et nemo ex eis periit, nisi filius
perditionis, ut scriptura impleatur, iudam significans qui tradidit eum; ex isto quippe duodenario
numero apostolorum solus periit. deinde subiungit: nunc autem ad te uenio. unde manifestum est
eum de corporali sua dixisse praesentia: cum essem cum eis, ego seruabam eos, ueluti iam cum
eis ea praesentia non esset. eo modo enim significare uoluit adscensionem suam mox futuram, de
qua dixit: nunc autem ad te uenio, iturus utique ad dexteram patris, unde uenturus est ad uiuos et
mortuos iudicandos praesentia itidem corporali, secundum fidei regulam sanam que doctrinam;
nam praesentia spiritali cum eis erat utique futurus post adscensionem suam, et cum tota ecclesia
sua in hoc mundo usque in consummationem saeculi. non itaque recte intelleguntur de quibus
dixerit: cum essem cum eis, ego seruabam illos, nisi hi quos in se credentes seruare iam coeperat
praesentia corporali, et quos relicturus fuerat absentia corporali, ut eos cum patre seruaret
praesentia spiritali. post uero adiungit et ceteros suos, ubi dicit: non pro his autem rogo tantum,
sed et pro his qui credituri sunt per uerbum eorum in me. ubi manifestius ostendit quod non de
omnibus ad eum pertinentibus superius loqueretur, ab eo loco ubi ait: manifestaui nomen tuum
hominibus, quos dedisti mihi, sed de his tantum qui eum, cum illa diceret, audiebant.
ab ipso itaque orationis eius exordio, ubi subleuatis oculis in caelum, dixit, pater, uenit hora,
clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait: et nunc
clarifica me tu, pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te,
omnes suos uolebat intellegi, quibus notum faciendo patrem, clarificat eum. cum enim dixisset:
ut filius tuus clarificet te, mox quemadmodum id fieret, demonstrauit dicens: sicut dedisti ei
potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam; haec est autem uita
aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, et quem misisti iesum christum. non enim potest
cognitione hominum clarificari pater, nisi et ille cognoscatur per quem clarificatur, id est, per
quem populis innotescit. haec est glorificatio patris, quae non circa solos illos apostolos facta est,
sed circa omnes homines fit, quibus suis membris caput est christus. neque enim de solis
apostolis potest intellegi: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis
uitam aeternam, sed utique de omnibus quibus in eum credentibus uita aeterna datur.
iam nunc ergo uideamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur, discipulis suis dicat. manifestaui,
inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. non ergo nouerant dei nomen, cum essent
iudaei? et ubi est quod legitur: notus in iudaea deus; in israel magnum nomen eius? ergo
manifestaui nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec
dicentem; non illud nomen tuum quo uocaris deus, sed illud quo uocaris pater meus; quod nomen
manifestari sine ipsius filii manifestatione non posset. nam quod deus dicitur uniuersae creaturae,
etiam omnibus gentibus antequam in christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen
ignotum. haec est enim uis uerae diuinitatis, ut creaturae rationali iam ratione utenti, non omnino
ac penitus possit abscondi. exceptis enim paucis in quibus natura nimium deprauata est,
uniuersum genus humanum deum mundi huius fatetur auctorem. in hoc ergo quod fecit hunc
mundum caelo terra que conspicuum, et antequam imbuerentur in fide christi, notus omnibus
gentibus deus. in hoc autem quod non est iniuriis suis cum diis falsis colendus, notus in iudaea
deus. in hoc uero quod pater est huius christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius
prius occultum omnibus, nunc manifestauit eis quos dedit ei pater ipse de mundo. sed quomodo
manifestauit, si nondum uenit hora de qua superius dixerat, quod ueniret hora cum iam non in
prouerbiis, inquit, loquar uobis, sed palam de patre meo annuntiabo uobis? an uero annuntiatio
manifesta putabitur in prouerbiis? cur ergo dictum est: palam annuntiabo uobis, nisi quia in
prouerbiis non est palam? quod autem non in prouerbiis occultatur, sed uerbis manifestatur,
procul dubio palam dicitur. quomodo ergo manifestauit quod nondum palam dixit? proinde sic
intellegendum est, pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud: omnia quae
audiui a patre meo, nota feci uobis, quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod
immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret.
quid est autem: quos dedisti mihi de mundo? dictum est enim de illis quod non essent de mundo.
sed hoc illis regeneratio praestitit, non generatio. quid est etiam quod sequitur: tui erant et mihi
eos dedisti? an aliquando erant patris, quando non erant unigeniti filii eius, et habuit aliquando
pater aliquid sine filio? absit. uerumtamen habuit aliquid aliquando deus filius, quod nondum
habuit idem ipse homo filius, quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat
uniuersa cum patre. quapropter quod dixit: tui erant, non inde se separauit deus filius, sine quo
nihil umquam pater habuit, sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. a quo
enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et simul utrumque semper habuit, quia numquam fuit et
non potuit. quocirca quidquid potuit pater, semper cum illo filius potuit; quoniam ille qui
numquam fuit et non potuit, numquam sine patre fuit, numquam sine illo pater fuit. ac per hoc
sicut pater aeternus omnipotens, ita filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens, utique
omnitenens. id enim potius uerbum e uerbo interpretamur, si proprie uolumus dicere, quod a
graecis dicitur pantokratôr~g, quod nostri non sic interpretarentur, ut omnipotens dicerent, cum
sit pantokratôr~g omnitenens, nisi tantumdem ualere sentirent. quid ergo umquam habere potuit
aeternus omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? quod itaque ait: et mihi
eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper
omnipotens fuit, non semper homo fuit. quamobrem, cum patri potius tribuisse uideatur ut ab eo
illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est, etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum
patre deus christus, homini christo quod cum patre non est, homines dedit. denique qui hoc loco
dicit: tui erant, et mihi eos dedisti, iam superius eisdem discipulis dixerat: ego uos de mundo
elegi. conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat. de mundo sibi a patre dicit filius datos
homines quibus alio loco dicit: ego uos elegi de mundo. quos deus filius de mundo elegit cum
patre, idem ipse homo filius de mundo eos accepit a patre; non enim pater illos filio dedisset, nisi
elegisset. ac per hoc filius sicut non inde separauit patrem, quando dixit: ego uos de mundo elegi,
quoniam simul eos elegit et pater, sic non inde separauit et se, quando dixit: tui erant, quia et
ipsius filii pariter erant. nunc autem homo idem ipse filius accepit eos qui non erant ipsius, quia
et formam serui accepit deus idem quae non erat ipsius.
sequitur ac dicit: et sermonem tuum seruauerunt; nunc cognouerunt quia omnia quae dedisti
mihi, abs te sunt; id est, cognouerunt quia abs te sum. simul enim pater dedit omnia, cum genuit
qui haberet omnia. quia uerba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt; id est,
intellexerunt atque tenuerunt. tunc enim uerbum accipitur, quando mente percipitur. et
cognouerunt, inquit, uere quia a te exiui, et crediderunt quia tu me misisti. et hic subaudiendum
est: uere. quod enim dixit: cognouerunt uere, exponere uoluit adiungendo: et crediderunt. hoc
itaque crediderunt uere, quod cognouerunt uere; id enim est: a te exiui, quod est: tu me misisti.
cum ergo dixisset: cognouerunt uere, ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem
factam, non per fidem, exponendo addidit: et crediderunt, ut subaudiamus uere, et intellegamus
hoc dictum esse: cognouerunt uere, quod est crediderunt uere, non eo modo quem significauit
paulo ante, cum dixit: modo creditis? uenit hora, et iam uenit, ut dispergamini unusquisque in
propria, et me solum relinquatis. sed crediderunt uere, id est quomodo credendum est,
inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non iam in propria redituri, et christum relicturi. adhuc ergo
discipuli non erant tales, quales eos dicit uerbis praeteriti temporis, quasi iam essent,
praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est,
doceret omnia. quem priusquam acciperent quomodo seruauerunt eius sermonem, quod de illis
quasi fecerint, dixit; quando primus eorum ter eum negauit, cum ex ore eius audisset quid
futurum esset homini qui eum coram hominibus negauisset? dedit ergo eis uerba sicut dixit, quae
dedit ei pater; sed quando illa non foris in auribus, sed intus in cordibus spiritaliter acceperunt,
tunc uere acceperunt, quia tunc uere cognouerunt; uere autem cognouerunt, quia uere crediderunt.
ipsi autem filio quomodo pater ea uerba dederit, quibus uerbis homo poterit explicare? facilior
sane quaestio uidetur, si secundum id quod filius est hominis, accepisse a patre illa uerba
credatur. quamquam natus ex uirgine quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit; quando
etiam ipsam quae de uirgine facta est, generationem eius quis enarrabit? si uero secundum id
quod est de patre genitus patri que coaeternus, accepisse a patre ista uerba cogitatur, nihil ibi
temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet quae non habebat
acceperit: quoniam quidquid deus pater deo filio dedit, gignendo dedit. ita enim dedit filio pater,
sine quibus filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. nam quomodo aliter uerbo uerba daret
aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia? sed iam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone.
TRACTATUS 107
17:9-13 cum de his quos iam discipulos habebat, dominus loqueretur ad patrem, inter alia etiam dixit hoc:
ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. mundum uult modo
intellegi, qui uiuunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo
eligantur ex mundo. non itaque pro mundo, sed pro his quos ei pater dedit, rogare se dicit; per
hoc enim quod eos illi pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non
rogat.
deinde subiungit: quia tui sunt. neque enim quia pater eos filio dedit, amisit ipse quos dedit, cum
adhuc filius sequatur, et dicat: et mea omnia tua sunt, et tua mea. ubi satis apparet quomodo
unigeniti filii sint omnia quae sunt patris; per hoc utique quod etiam ipse deus est, et de patre
patri est natus aequalis, non quomodo dictum est uni ex duobus filiis, maiori scilicet: tu semper
me cum es, et omnia mea tua sunt. illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra
creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur ecclesiae; in qua uniuersa ecclesia et
illi duo intelleguntur filii maior et minor, cum omnibus angelis sanctis, quibus erimus aequales in
regno christi et dei; hoc autem ita dictum est: et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam
ipsa creatura rationalis, quae non nisi deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur.
haec ergo cum sit dei patris, non simul esset et filii, nisi patri esset aequalis; de ipsa quippe
agebat, cum diceret: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi; quia tui sunt, et mea
omnia tua sunt, et tua mea. nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cuiusquam sint, nisi
eius a quo creati et sanctificati sunt; ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut eius
sint cuius et ipsi sunt. ergo cum et patris et filii sunt, aequales eos esse demonstrant, quorum
aequaliter sunt. illud autem quod ait, cum de spiritu sancto loqueretur: omnia quae habet pater,
mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit uobis, de his dixit quae ad ipsam
patris pertinent diuinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. neque enim
spiritus sanctus de creatura quae patri est subdita et filio, fuerat accepturus quod ait: de meo
accipiet; sed utique de patre de quo procedit spiritus, de quo est natus et filius.
et clarificatus sum, inquit, in eis. nunc suam clarificationem tamquam facta sit dicit, cum adhuc
esset futura; superius autem a patre poscebat ut fieret. sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua
dixerat: et nunc clarifica me tu, pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus
esset, apud te, utique requirendum est. si enim apud te, quomodo in eis? an cum hoc ipsum
innotescit eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis? possumus plane sic intellegere
dixisse dominum de apostolis, quod clarificatus sit in eis; dicendo enim esse iam factum, ostendit
iam fuisse praedestinatum, et certum haberi uoluit quod esset futurum.
et iam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. si horam prorsus illam qua loquebatur
adtendas, utrique adhuc in mundo erant, et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat; non enim
secundum prouectum cordis et uitae id accipere possumus uel debemus, ut illi propterea adhuc
esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant, ille autem iam non esse in mundo,
sapiendo diuina. positum est hic enim uerbum unum, quod nos ita intellegere omnino non sinat,
quia non ait: et non sum in mundo; sed: iam non sum in mundo; per hoc ostendens fuisse se in
mundo, iam non esse. numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab
hoc errore liberatum iam illa non sapere? quis tam impio sensu se induerit? restat igitur ut
secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit iam non esse, profecto
praesentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam iam cito futuram, illorum autem tardius,
per hoc ostendens, quod se iam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi
adhuc essent. sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet
humanus. an non quotidie dicimus: iam non est hic, de aliquo quantocius abituro? et maxime hoc
de morituris solet dici. quamquam et ipse dominus tamquam praeuidens quid lecturos mouere
posset adiecit: et ego ad te uenio, sic exponens quodammodo cur dixerit: iam non sum in mundo.
commendat ergo eos patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens: pater sancte, serua eos in
nomine tuo quos dedisti mihi. nempe sicut homo deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a
deo. sed adtende quod sequitur: ut sint, inquit, unum sicut et nos. non ait: ut nobis cum sint
unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait: ut sint unum sicut et nos. ipsi
utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. quod procul dubio uerum non
diceret, nisi secundum hoc diceret, quod eiusdem naturae deus est cuius et pater, secundum quod
alibi dixit: ego et pater unum sumus, non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc:
pater maior me est, dixit. sed quoniam una eadem que persona est deus et homo, intellegimus
hominem in eo quod rogat; intellegimus autem deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem
rogat. sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est.
hic autem sequitur: cum essem cum eis, ego seruabam eos in nomine tuo. me, inquit, ueniente ad
te, serua eos in nomine tuo, in quo eos quando cum eis eram, et ipse seruabam. in nomine patris
seruabat discipulos suos filius homo, cum eis humana praesentia constitutus; sed etiam pater in
nomine filii seruabat quos in nomine filii petentes exaudiebat. his quippe idem filius dixerat:
amen, amen dico uobis, si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit uobis. neque hoc tam
carnaliter debemus accipere, uelut uicissim nos seruent pater et filius, amborum in nobis
custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius: simul enim nos
custodiunt pater et filius et spiritus sanctus, qui est unus uerus et beatus deus. sed scriptura nos
non leuat, nisi descendat ad nos, sicut uerbum caro factum descendit ut leuaret, non cecidit ut
iaceret. si descendentem cognouimus, cum leuante surgamus, et intellegamus, cum ita loquitur,
personas eum distinguere, non separare naturas. quando ergo seruabat discipulos suos filius
praesentia corporali, non exspectabat pater ad custodiendum succedere filio discedenti; sed eos
ambo seruabant potentia spiritali; et quando ab eis abstulit filius praesentiam corporalem, tenuit
cum patre custodiam spiritalem. quid et custodiendos quando filius homo accepit, custodiae
paternae non eos abstulit; et cum pater filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit, sed
dedit homini filio, non sine deo eodem ipso utique filio.
sequitur ergo filius, et dicit: quos dedisti mihi, custodiui; et nemo ex his periit, nisi filius
perditionis, ut scriptura impleatur. filius perditionis dictus est traditor christi, perditioni
praedestinatus, secundum scripturam quae de illo in psalmo centesimo octauo maxime
prophetatur.
nunc autem, inquit, ad te uenio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in
semetipsis. ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat: iam non sum in mundo, quod cur
dixerit, ibi exposuimus, immo ipsum id exposuisse docuimus. ergo et quia nondum abierat, hic
adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat. quod sit autem hoc
gaudium de quo ait: ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, iam superius expressum
est, ubi ait: ut sint unum sicut et nos. hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit
implendum, propter quod locutum se dixit in mundo. haec est pax illa et beatitudo in futuro
saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie uiuendum est in hoc saeculo.
TRACTATUS 108
17:14-19 loquens adhuc dominus ad patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: ego dedi eis sermonem
tuum, et mundus eos odio habuit. nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea
sunt secutae; sed more suo dicit ista, uerbis praeteriti temporis futura praenuntians. deinde
causam subiciens cur eos oderit mundus: quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum
de mundo. hoc eis regeneratione collatum est, nam generatione de mundo erant, propter quod iam
eis dixerat: ego uos de mundo elegi. donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo,
eos ipso liberante de mundo. ipse autem de mundo numquam fuit, quia etiam secundum formam
serui de spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. nam si propterea illi iam non de mundo,
quia renati sunt de spiritu sancto, propterea ille numquam de mundo, quia natus est de spiritu
sancto.
non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos ex malo. adhuc enim necessarium
habebant, quamuis iam non essent de mundo, esse tamen in mundo. repetit eamdem sententiam:
de mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. sanctifica eos in ueritate. sic enim
seruantur ex malo, quod superius orauit ut fieret. quaeri autem potest quomodo de mundo iam
non erant, si sanctificati in ueritate nondum erant; aut si iam erant, cur poscat ut sint. an quia et
sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiunt que sanctiores; neque hoc sine adiutorio gratiae
dei, sed illo eorum sanctificante prouectum, qui sanctificauit incoeptum? unde et apostolus dicit:
qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem christi iesu. sanctificantur itaque in
ueritate haeredes testamenti noui, cuius ueritatis umbrae fuerant sanctificationes ueteris
testamenti; et cum sanctificantur in ueritate, utique sanctificantur in christo, qui ueraciter dixit:
ego sum uia, et ueritas, et uita. item quando ait: ueritas liberabit uos, paulo post exponens quid
dixerit: si uos, inquit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, ut ostenderet hoc se prius dixisse
ueritatem, quod postmodum filium. quid ergo aliud et hoc loco dixit: sanctifica eos in ueritate,
nisi, sanctifica eos in me?
denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit: sermo, inquit, tuus ueritas est. quid aliud
dixit, quam: ego ueritas sum? graecum quippe euangelium logos~g habet, quod etiam ibi legitur,
ubi dictum est: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. et
utique uerbum ipsum nouimus unigenitum dei filium, quod caro factum est, et habitauit in nobis.
unde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est: uerbum tuum ueritas est; sicut in
quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est: in principio erat sermo. in graeco autem sine ulla
uarietate, et ibi et hic logos~g est. sanctificat itaque pater in ueritate, id est, in uerbo suo, in
unigenito suo, suos heredes eius que coheredes.
sed nunc adhuc de apostolis loquitur; nam secutus adiungit: sicut me misisti in mundum, et ego
misi eos in mundum. quos misit, nisi apostolos suos? nam et ipsum nomen apostolorum,
quoniam graecum est, nihil nisi missos significat in latino. misit ergo deus filium suum non in
carne peccati, sed in similitudine carnis peccati; et misit filius eius eos quos natos in carne
peccati sanctificauit a labe peccati.
sed quoniam per hoc quod mediator dei et hominum homo christus iesus factus est caput
ecclesiae, illi membra sunt eius; ideo ait quod sequitur: et pro eis ego sanctifico meipsum. quid
est enim: et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego?
quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt eius, et unus est christus caput et corpus,
docente apostolo atque dicente de semine abrahae: si autem uos christi, ergo semen abrahae estis;
cum dixisset superius: non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini
tuo, quod est christus. si ergo semen abrahae, hoc est christus, quid aliud dictum est quibus
dictum est: ergo semen abrahae estis, nisi, ergo christus estis? inde est quod alio loco idem ipse
apostolus ait: nunc gaudeo in passionibus pro uobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum
christi, in carne mea. non dixit: pressurarum mearum, sed: christi, quia membrum erat christi; et
in persecutionibus suis, quales christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras
eius pro sua portione adimplebat. quod ut etiam hoc loco certum sit, adtende sequentia. cum
enim dixisset: et pro eis ego sanctifico meipsum, ut intellegeremus hoc eum dixisse, quod eos
sanctificaret in se, mox addidit: ut sint et ipsi sanctificati in ueritate. quod quid est aliud quam, in
me, secundum id quod ueritas est uerbum illud in principio deus? in quo et ipse filius hominis
sanctificatus est ab initio creationis suae, quando uerbum factum est caro, quia una persona facta
est uerbum et homo. tunc ergo sanctificauit se in se, hoc est, hominem se in uerbo se, quia unus
christus uerbum et homo, sanctificans hominem in uerbo. propter sua uero membra. et pro eis,
inquit, ego, id est, quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego, sicut mihi profuit in me, quia
homo sum sine ipsis: et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tamquam meipsum
sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. ut sint et ipsi sanctificati in ueritate. quid est:
et ipsi, nisi: quemadmodum ego; in ueritate, quod ipse sum ego? deinde iam non solum de
apostolis, sed etiam de suis ceteris membris incipit dicere; quod donante ipso, alio sermone
tractandum est.
TRACTATUS 109
17:20 dominus iesus iam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et apostolos
nominauit, cum quibus coenauerat ultimam coenam, de qua traditor eius per buccellam
manifestatus exierat, et cum quibus post eius egressum antequam pro eis oraret, multa iam fuerat
locutus, adiunxit et ceteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad patrem: non pro his autem rogo
tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant, sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per
uerbum eorum in me. ubi omnes suos intellegi uoluit, non solum qui tunc erant in carne, sed
etiam qui futuri erant. quotquot enim postea crediderunt in eum, per uerbum apostolorum sine
dubio crediderunt, et donec ueniat, credituri sunt; ipsis enim dixerat: et uos testimonium
perhibebitis, quia ab initio me cum estis; et per hos euangelium ministratum est, et antequam
scriberetur; et utique quisquis in christum credit, euangelio credit. non itaque hi tantum
intellegendi sunt, quos ait in se credituros per uerbum eorum, qui ipsos, cum in carne uiuerent,
apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per uerbum eorum
credidimus in christum. quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris
praedicauerunt; atque ita uerbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque peruenit,
ubicumque est eius ecclesia, et peruenturum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in
eum credituri sunt.
potest itaque uideri iesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur
in eadem oratione uerba eius. si enim pro eis prius orauit, sicut iam ostendimus, qui cum illo tunc
erant, postea uero etiam pro eis qui per uerbum eorum in illum fuerant credituri, potest dici non
orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per uerbum eorum
postea, sed in eum siue per ipsos, siue quomodolibet, tamen ante crediderant. numquid enim cum
illo tunc erat nathanael? numquid ioseph ille ab arimathia, qui corpus eius a pilato petiit, quem
iam discipulum eius fuisse iste ipse iohannes euangelista testatur? numquid maria mater eius, et
aliae feminae, quas eius discipulas in euangelio iam tunc fuisse didicimus? numquid cum illo
tunc erant de quibus saepe dicit idem iohannes euangelista: multi crediderunt in eum? nam unde
erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim praecedebant, partim sequebantur insidentem
iumento, dicentes: benedictus qui uenit in nomine domini, et cum eis pueri, de quibus ipse ait
fuisse praedictum: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? unde quingenti fratres,
quibus simul post resurrectionem non apparuisset, nisi in eum ante credidissent? unde illi centum
et nouem, qui cum istis undecim centum et uiginti erant, quando simul congregati post eius
adscensum exspectauerunt, et acceperunt promissum spiritum sanctum? unde erant isti omnes,
nisi ex illis de quibus dictum est: multi crediderunt in eum? non ergo pro eis tunc orauit saluator,
quoniam pro eis orauit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per uerbum eorum in eum non iam
crediderant, sed fuerant credituri. isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum iam ante
crediderant. omitto dicere de simeone sene, qui in infantulum credidit, de anna prophetissa, de
zacharia et elisabeth, qui eum prophetauerunt antequam de uirgine nasceretur, de filio eorum
iohanne praecursore eius, amico sponsi, qui eum et in sancto spiritu agnouit, et absentem
praedicauit, et aliis agnoscendum cum praesens esset ostendit; hos omitto, quoniam responderi
potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et
recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. quis enim eorum a
damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, saluus esse potuisset,
nisi in unum mediatorem dei et hominum in carne uenturum reuelante spiritu credidisset? sed
numquid ei pro apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac uita adhuc erant, nec cum illo
tunc erant, et iam ante crediderant, orandum non fuit? quis hoc dixerit? intellegendum est igitur,
quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi uolebat; quandoquidem et ipse petrus,
cui confitenti et dicenti: tu es christus filius dei uiui, tam magnum testimonium perhibuerat,
magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus
est satanas. fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti iam fuerant, et resurrecturum christum
reuelante spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redemturum israel,
uisa eius morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. nihil itaque melius credimus,
quam post eius resurrectionem impertito spiritu sancto, et doctis et confirmatis apostolis, eis que
in ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum uerbum sic alios credidisse quemadmodum
in christum credi oportebat, id est, ut fidem resurrectionis eius tenerent. ac per hoc et illos omnes
qui iam in eum credidisse uidebantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus orauit, dicens:
non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me.
sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc soluendam beatus apostolus, et latro ille crudelis in
scelere, fidelis in cruce. paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per
iesum christum se dicit factum apostolum; et de ipso suo euangelio loquens ait: neque enim ab
homine ego accepi illud, neque didici; sed per reuelationem iesu christi. quomodo igitur erat in
eis de quibus dictum est: credituri sunt per uerbum eorum in me? latro uero ille tunc credidit,
quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. nec ipse itaque per eorum
uerbum credidit in christum iesum ; et tamen sic credidit, ut quem uidebat crucifixum,
confiteretur non solum resurrecturum, uerum etiam regnaturum, dicendo: memento mei, cum
ueneris in regnum tuum.
proinde relinquitur, ut si dominus iesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac uita,
quae tentatio est super terram, uel tunc erant, uel futuri erant, orasse credendus est, sic
intellegamus quod dictum est: per uerbum eorum, ut ipsum uerbum fidei quod praedicauerunt in
mundo, hic significatum esse credamus, dictum autem esse uerbum eorum, quoniam ab ipsis est
primitus ac praecipue praedicatum. iam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per
reuelationem iesu christi ipsum uerbum eorum paulus accepit. unde et contulit cum eis
euangelium, ne forte in uacuum cucurrisset aut curreret, et dexteras ei dederunt; quia et in illo,
quamuis non per eos illi datum, tamen uerbum suum, quod iam praedicabant, et in quo fundati
fuerant, inuenerunt. de quo uerbo resurrectionis christi idem dicit apostolus: siue ego, siue illi, sic
praedicamus, et sic credidistis; et iterum: hoc est, inquit, uerbum fidei quod praedicamus, quia si
confessus fueris in ore tuo quia dominus est iesus , et credideris in corde tuo quia deus illum
suscitauit a mortuis, saluus eris. et in actibus apostolorum legitur quod in christo deus definierit
fidem omnibus, suscitans eum a mortuis. hoc uerbum fidei, quia principaliter ac primitus per
apostolos, qui ei cohaeserant, praedicatum est, ideo uerbum eorum dictum est. neque enim
propterea non est uerbum dei, quia dictum est uerbum eorum, cum dicat idem apostolus
thessalonicenses excepisse a se, non ut uerbum hominum, sed, sicut est, inquit, uere uerbum dei.
ideo ergo dei, quia deus id donauit; eorum uero uerbum dictum est, quia hoc praedicandum illis
deus primitus ac praecipue commendauit. ac per hoc etiam ille latro in sua fide uerbum eorum
habebat; quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus
ac praecipue pertinebat. denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a uiduis
graecorum, antequam paulus credidisset in christum, responderunt apostoli, qui domino ante
cohaeserant: non est bonum nos relinquere uerbum dei, et ministrare mensis. tunc ordinandos
diaconos prouiderunt, ne ipsi a praedicandi uerbi auocarentur officio. unde merito dictum est
uerbum eorum, quod est uerbum fidei, per quod omnes in christum, undecumque id audierint,
crediderunt, uel audituri et credituri sunt. ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, siue tunc
in carne uiuentes, siue postea futuros, redemtor noster orauit, cum rogans pro apostolis qui cum
illo tunc erant, adiunxit etiam illos qui per eorum uerbum in eum fuerant credituri. quid autem
adiunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.
TRACTATUS 110
17:21-23 cum dominus iesus orasset pro discipulis suis quos tunc secundum habebat, atque adiunxisset
suos alios, dicens: non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum
eorum in me, uelut quaereremus, quid uel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens: ut
omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. et superius cum
adhuc pro solis discipulis, quos se cum habebat, oraret: pater sancte, inquit, serua eos in nomine
tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogauit, quod
tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. ubi diligenter aduertendum est nos
dixisse dominum, ut omnes unum simus, sed: ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me, et ego in
te (subintellegitur, unum sumus, quod apertius dicitur postea), quia et prius dixerat de discipulis
qui cum illo erant: ut sint unum sicut et nos. quamobrem ita est pater in filio, et filius in patre, ut
unum sint, quia unius substantiae sunt; nos uero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum
eis esse non possumus, quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum filius cum patre
deus est. nam in quantum homo est, eiusdem substantiae est cuius et nos sumus. sed nunc illud
potius uoluit commendare, quod alio loco ait: ego et pater unum sumus, ubi eamdem patris et
suam significauit esse naturam. ac per hoc et cum in nobis sunt pater et filius, uel etiam spiritus
sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobis cum. sic itaque sunt in nobis, uel nos
in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. sunt quippe ipsi in nobis, tamquam
deus in templo suo; sumus autem nos in illis, tamquam creatura in creatore suo.
deinde cum dixisset: ut et ipsi in nobis unum sint, adiunxit: ut mundus credat quia tu me misisti.
quid est hoc? numquidnam tunc crediturus est mundus, quando in patre et filio unum omnes
erimus? nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? unum enim erimus,
non ut credamus, sed quia credidimus. sed etsi in hac uita propter ipsam communem fidem,
omnes qui in unum credimus, unum sumus, iuxta illud apostoli: omnes enim uos unum estis in
christo iesu; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. quid est ergo: omnes
unum sint, ut mundus credat? ipsi quippe omnes mundus est credens. neque enim alii sunt qui
unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt, cum procul dubio de
his dicat: ut omnes unum sint, de quibus dixerat: non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis
qui credituri sunt per uerbum eorum in me, continuo subiungens: ut omnes unum sint. isti autem
omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? nam ecce qui dixerat: non pro
mundo rogo, pro mundo rogat ut credat. quoniam est mundus de quo scriptum est: ne cum hoc
mundo damnemur. pro isto mundo non rogat; neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. et est
mundus de quo scriptum est: non enim uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur
mundus per ipsum; unde et apostolus: deus, inquit, erat in christo, mundum reconcilians sibi. pro
isto mundo rogat, dicens: ut mundus credat quia tu me misisti. per hanc enim fidem mundus
reconciliatur deo, cum credit in christum qui est missus a deo. quomodo ergo intellecturi sumus
quid ait: ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, nisi quia non in eo
causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tamquam ideo credat quod eos esse unum
uidet, cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt; sed orando dixit: ut mundus
credat, sicut orando dixit: ut omnes unum sint, orando dixit: ut et ipsi in nobis unum sint? hoc est
enim omnes unum sint, quod est mundus credat, quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum,
qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. denique si uerbum quod ait:
rogo, tertio subaudiamus, uel potius quo plenius fiat, ubique ponamus, erit huius expositio
sententiae manifestior: rogo ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, et ego in te; rogo ut et ipsi
in nobis unum sint; rogo ut mundus credat quia tu me misisti. ideo quippe addidit, quod dixit: in
nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae dei nouerimus tribuendum esse, non
nobis; sicut apostolus cum dixisset: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne
sibi hoc tribuerent, adiecit: in domino.
deinde saluator noster rogando patrem, se hominem demonstrabat; nunc demonstrans et seipsum,
quoniam cum patre deus est, facere quod rogat: et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi
illis. quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? nam
nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti
temporis uerbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a patre, et ipse sit
nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. simile est hoc ei quod alibi dicit: sicut pater suscitat
mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. et quos, nisi eosdem quos pater? quaecumque
enim pater facit, non alia, sed haec et filius; nec aliter, sed similiter facit. ac per hoc suscitauit et
seipsum etiam ipse. nam inde est: soluite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud.
proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse
intellegendus est, etsi non dicit. ideo quippe saepius solum patrem facere dicit quod et ipse facit
cum patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. sed et aliquando etiam tacito patre, se dicit facere
quod facit cum patre, ut intellegamus ita filium non esse a patris opere separandum, quando se
tacito patrem dicit aliquid operari, quemadmodum nec pater ab opere filii separatur, quando ipso
tacito filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. cum ergo tacet filius in opere
patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior; cum uero uicissim in
opere suo tacet operationem patris, parilitatem suam commendat, ne credatur inferior. isto igitur
modo et hoc loco nec se facit alienum a patris opere, quamuis dixerit: claritatem quam dedisti
mihi, quia et ipse dedit eam sibi; nec patrem facit alienum ab opere suo, quamuis dixerit: dedi
eis, quia et pater illam dedit eis. inseparabilia namque sunt opera non solum patris et filii, uerum
etiam spiritus sancti. sicut autem ex eo quod patrem pro suis omnibus rogauit, hoc fieri uoluit: ut
omnes unum sint, ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait: claritatem quam dedisti mihi, dedi eis,
id fieri nihilominus uoluit; nam continuo subiunxit: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
deinde addidit: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. ubi se mediatorem inter deum
et homines breuiter intimauit. neque enim hoc ita dictum est, tamquam pater non sit in nobis, aut
nos in patre non simus, cum et alio loco dixerit: ueniemus ad eum, et mansionem apud eum
faciemus; et hic paulo ante non dixerit: ego in eis et tu in me, quod dixit modo, aut: ipsi in me et
ego in te, sed: tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. quod ergo nunc ait: ego in eis et tu in me, ita
dictum est ex persona mediatoris, sicut illud quod apostolus ait: uos christi, christus uero dei.
quod uero addidit: ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per
mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui iam nihil possit adici, perfruamur. unde id quod sequitur:
ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tamquam iterum dixerit: ut
credat mundus; aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait
aliquanto superius: et cognouerunt uere quia a te exiui, et crediderunt quia tu me misisti. hoc
dixit posterius crediderunt, quod prius dixerat cognouerunt. sed hic quandoquidem de
consummatione loquitur, talis est intellegenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc
est per fidem. nam uidetur ordo esse seruatus in eo quod paulo ante dixit: ut credat mundus; hic
autem: ut cognoscat mundus. ibi enim quamuis dixerit: ut omnes unum sint, et in nobis unum
sint, non ait tamen: sint consummati in unum, atque ita subnexuit: ut credat mundus quia tu me
misisti; hic uero: ut sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit: ut credat mundus,
sed: ut cognoscat mundus quia tu me misisti. quamdiu enim credimus quod non uidemus,
nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus uidere quod credimus.
rectissime igitur ibi: ut credat mundus; hic: ut cognoscat mundus; tamen et ibi et hic: quia tu me
misisti, ut nouerimus quantum pertinet ad patris et filii inseparabilem caritatem, hoc nos modo
credere quod tendimus credendo cognoscere. si autem diceret: ut cognoscant quia tu me misisti,
tantumdem ualeret quantum hoc quod ait: ut cognoscat mundus. ipsi sunt enim mundus, non
permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; sed ex inimico amicus
effectus, propter quem deus erat in christo mundum reconcilians sibi. ideo dixit: ego in eis et tu
in me, tamquam diceret: ego in eis ad quos misisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per
me.
propterea sequitur etiam illud quod ait: et dilexisti eos sicut et me dilexisti. in filio quippe nos
pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi. qui enim diligit unigenitum,
profecto diligit et membra eius quae adoptauit in eum per eum. nec ideo pares sumus unigenito
filio per quem creati et recreati sumus; quia dictum est: dilexisti eos sicut et me. neque enim
semper aequalitatem significat, qui dicit: sicut illud, ita et illud; sed aliquando tantum: quia est
illud, est et illud; aut: quia est illud, ut sit et illud. quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum
a christo apostolos missos, quomodo est ipse missus a patre? ut enim alias taceam differentias,
quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum iam homines essent; missus est autem
ipse ut homo esset; et tamen superius ait: sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in
mundum, tamquam diceret: quia misisti me, misi eos. ita et hoc loco: dilexisti eos, inquit, sicut
me dilexisti; quod nihil aliud est quam: dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. non enim membra
filii non diligeret qui diligit filium, aut alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum.
sed diligit filium secundum diuinitatem, quia genuit illum aequalem sibi; diligit eum etiam
secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum uerbum caro factum est, et propter uerbum
est ei cara uerbi caro; nos autem diligit, quoniam sumus eius membra quem diligit; et hoc ut
essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus.
quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit deus, neque mutabilis. non enim ex quo ei
reconciliati sumus per sanguinem filii eius, nos coepit diligere; sed ante mundi constitutionem
dilexit nos, ut cum eius unigenito etiam nos filii eius essemus, priusquam omnino aliquid
essemus. quod ergo reconciliati sumus deo per mortem filii eius, non sic audiatur, non sic
accipiatur, quasi ideo nos reconciliauerit ei filius, ut iam inciperet amare quos oderat, sicut
reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et inuicem diligant qui oderant inuicem; sed
iam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. quod
utrum uerum dicam, adtestetur apostolus: commendat, inquit, dilectionem suam deus in nobis,
quoniam cum adhuc peccatores essemus, christus pro nobis mortuus est. habebat itaque ille erga
nos caritatem, etiam cum inimicitias aduersum eum exercentes operaremur iniquitatem; et tamen
ei uerissime dictum est: odisti, domine, omnes qui operantur iniquitatem. proinde miro et diuino
modo et quando nos oderat, diligebat; oderat enim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas
nostra opus eius non omni ex parte consumserat, nouerat simul in unoquoque nostrum et odisse
quod feceramus, et amare quod fecerat. et hoc quidem in omnibus intellegi potest de illo, cui
ueraciter dicitur: nihil odisti eorum quae fecisti. non enim quodcumque odisset esse uoluisset, aut
omnino esset quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret.
merito quippe odit, et uelut a regula suae artis alienum improbat uitium; amat tamen suum etiam
in uitiosis uel sanatione beneficium, uel damnatione iudicium. ita deus, et nihil odit eorum quae
fecit; naturarum enim, non uitiorum conditor, mala quae odit, ipse non fecit; et de malis eisdem
uel sanando ea per misericordiam, uel ordinando per iudicium, bona sunt ipsa quae facit. cum
igitur eorum quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra unigeniti
sui; et quanto amplius ipsum unigenitum, in quo condita sunt omnia uisibilia et inuisibilia, quae
in suis generibus ordinata ordinatissime diligit? membra quippe unigeniti ad angelorum
sanctorum aequalitatem gratiae suae largitate perducit; unigenitus autem cum sit dominus
omnium, procul dubio est dominus angelorum, natura qua deus est, non angelis, sed patri potius
aequalis; gratia uero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam cuiuslibet angeli, cum sit
una persona carnis et uerbi?
quamquam non desint qui etiam nos angelis praeferant, quia pro nobis, inquiunt, non pro angelis
mortuus est christus. id quid est aliud, quam de impietate uelle gloriari? etenim christus, sicut ait
apostolus, iuxta tempus pro impiis mortuus est. hic ergo non meritum nostrum, sed dei
misericordia commendatur. nam quale est ideo se uelle laudari, quia uitio suo tam detestabiliter
aegrotauit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? non est haec nostrorum gloria
meritorum, sed medicina morborum. an ideo nos praeferimus angelis, quia cum et angeli
peccauerint, nihil eis tale unde sanarentur impensum est? quasi aliquid eis uel paruum fuerit
impensum, et nobis amplius. quod si et hoc factum esset, adhuc quaeri posset, utrum ideo fuisset
factum, quod steteramus excellentius, an quod desperatius iacebamus. cum uero nouerimus
bonorum omnium creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius
intellegimus quod tanto damnabilior eorum iudicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? tanto
enim minus quam nos peccare debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. nunc autem in
offendendo creatorem tanto exsecrabilius beneficio eius ingrati exstiterunt, quanto beneficentius
sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri fierent deceptores. hoc itaque
nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit christum, ut propter ipsum cuius
membra nos esse uoluit, aequales angelis sanctis simus, quibus et natura inferiores conditi
sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque socii deberemus.
TRACTATUS 111
17:24-26 in magnam spem dominus iesus suos erigit, qua maior omnino esse non possit. audite, et estote in
spe gaudentes, propter quod uita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in eius
tribulatione patientes. audite, inquam, et quo spes nostra leuetur adtendite. christus iesus dicit,
filius dei unigenitus qui patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui propter nos homo factus est,
sed sicut omnis homo mendax non factus est, dicit: uia, uita, ueritas dicit; qui mundum uicit, de
his quibus uicit, dicit. audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: pater, inquit, quos dedisti
mihi, uolo ut ubi ego sum, et illi sint me cum. qui sunt isti quos ait a patre datos sibi? nonne illi
de quibus alio loco dicit: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum? iam quomodo
ea quae fieri dicit a patre, faciat et ipse cum patre, si quid in hoc euangelio profecimus, nouimus.
ipsi sunt ergo quos a patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut iam non sint de
mundo, sicut non est et ipse de mundo; ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens
quod christus a deo patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus deo
reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. sic enim ait in huius orationis exordio:
dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam
aeternam. ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos uoluerit,
damnet quos uoluerit, qui uiuos et mortuos iudicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det
uitam aeternam. sic enim ait: ut omnes quod dedisti ei, det eis uitam aeternam. proinde non ei
dati sunt, quibus uitam non dabit aeternam; quamuis et ipsorum potestas data sit, cui potestas
data est omnis carnis, id est omnis hominis. ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur
mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam; hunc autem
facit suum, cui uitam donet aeternam. quapropter omnibus prorsus ouibus suis bonus pastor,
omnibus membris suis magnum caput promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo
simus; nec poterit nisi fieri quod omnipotenti patri se uelle dixit omnipotens filius. ibi est enim et
spiritus sanctus pariter aeternus, pariter deus, spiritus unus duorum, et substantia uoluntatis
amborum. nam illud quod dixisse legitur propinquante passione: uerum non quod ego uolo, sed
quod tu uis, pater, quasi alia patris, alia filii sit uoluntas aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis,
quamuis fidelis, quam in se caput nostrum transfigurauit, quando etiam peccata nostra portauit.
unam uero esse patris et filii uoluntatem, quorum etiam spiritus unus est, quo adiuncto
cognoscimus trinitatem, etsi intellegere nondum permittit infirmitas, credat pietas.
sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis breuitate iam
diximus; hoc ipsum quantum ualemus, quid sit quod dignatus est promittere uideamus: quos
dedisti mihi, inquit, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me cum. quantum adtinet ad creaturam in
qua factus est ex semine dauid secundum carnem, nec ipse adhuc erat ubi futurus erat; sed eo
modo dicere potuit: ubi ego sum, quo intellegeremus quod cito fuerat adscensurus in caelum, ut
iam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. potuit et in illo modo, quo ante iam dixerat loquens
ad nicodemum: nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui in
caelo est. nam et ibi non dixit: erit; sed: est, propter unitatem personae, in qua et deus homo est,
et homo deus. in caelo ergo nos futuros esse promisit, illo enim forma serui leuata est, quam
sumsit ex uirgine, et ad patris dexteram collocata. propter spem tanti huius boni et apostolus ait:
deus autem qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum
essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos christo, cuius gratia sumus salui facti; et simul
excitauit, et simul sedere fecit in caelestibus in christo iesu. hoc ergo potest intellegi dixisse
dominus: ut ubi ego sum, et illi sint me cum. et ipse quidem de se dixit quod ibi iam esset; de
nobis autem uelle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod iam essemus ostendit. apostolus
autem quod dominus uelle se dixit ut fieret, tamquam factum fuerit est locutus. non enim ait:
excitaturus est, et in caelestibus sedere facturus; sed: excitauit, et sedere in caelestibus fecit; quia
non inaniter sed fideliter iam deputat factum quod futurum esse non dubitat. quod uero adtinet ad
formam dei in qua aequalis est patri, si secundum eam uelimus intellegere quod dictum est: uolo
ut ubi ego sum, et illi sint me cum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio;
quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per
quaelibet locorum spatia uel finita, uel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem
suae contemplationis uel intentionis auertat. et non inquiratur aequalis patri filius ubi sit,
quoniam nemo inuenit ubi non sit. sed qui uult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non
ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter
confitenti ait: hodie me cum eris in paradiso, secundum id quod homo erat, anima eius ipso die
futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod deus erat, utique et in paradiso
erat. et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere iam beata, quamuis
ubique sicut ille esse non poterat, tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille
qui ubique semper est, non recesserat. propterea nimirum non ei satis fuit dicere: uolo ut ubi ego
sum, et illi sint, sed addidit: me cum. esse enim cum illo, magnum bonum est. nam et miseri esse
possunt ubi est ille, quoniam quicumque ubicumque fuerint, est et ille; sed beati soli sunt cum
illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. annon deo ueraciter dictum est: si adscendero in
caelum, tu ibi es; et si descendero in infernum ades? aut uero christus non est dei sapientia, quae
adtingit ubique propter suam munditiam? sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae
comprehendunt. ac per hoc, ut de re uisibili, quamuis longe dissimili, qualecumque sumamus
exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a
praesente, ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum
lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et christus, non est tamen ipse
cum christo, dumtaxat per speciem. nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum christo
esse per fidem; propter quod dicit: qui non est me cum aduersum me est. sed cum patri deo
dicebat: quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me cum; de specie illa omnino
dicebat, in qua uidebimus eum sicuti est.
nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant
testimonium praecedentibus uerbis. nempe cum dixisset: uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me
cum, continuo secutus adiunxit: ut uideant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me
ante constitutionem mundi. ut uideant, dixit; non: ut credant. fidei merces est ista, non fides. si
enim fides in epistola ad hebraeos recte definita est: conuictio rerum quae non uidentur, cur non
merces fidei definiatur: uisio rerum quae creditae sperabantur? cum uiderimus enim claritatem
quam dedit pater filio, etiamsi eam dici hoc loco intellegamus, non quam pater aequali filio
gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio dedit ei post mortem crucis; quando ergo
uidebimus illam filii claritatem, profecto tunc fiet iudicium uiuorum atque mortuorum, tunc
tolletur impius, ne uideat claritatem domini. quam, nisi illam qua deus est? beati enim
mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt; nec mundicordes sunt impii, propterea non uidebunt.
tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum: sic enim tolletur impius ne uideat claritatem domini; iusti
autem ibunt in uitam aeternam. et quae est uita aeterna? ut cognoscant, inquit, te solum uerum
deum, et quem misisti iesum christum; non utique sicut eum cognouerunt qui licet non
mundicordes, tamen in forma serui clarificata iudicantem uidere potuerunt; sed sicut
cognoscendus est a mundis corde solus uerus deus, cum patre et spiritu sancto filius, quia ipsa
trinitas est solus uerus deus. si ergo secundum id quod filius dei deus est patri aequalis atque
coaeternus, accipiamus hoc dictum: uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me cum in patre cum christo
erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. si enim loca dicenda sunt,
et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est, locus christi aeternus ubi
semper est, ipse pater est, et locus patris filius est; quia ego, inquit, in patre, et pater in me est; et
in hac oratione: sicut tu pater, inquit, in me, et ego in te; et locus noster ipsi sunt, quia sequitur:
ut et ipsi in nobis unum sint; et nos locus dei sumus, quoniam templum eius sumus; sicut orat pro
nobis qui mortuus est pro nobis, uiuit que pro nobis, ut in ipsis unum simus, quia factus est in
pace locus eius, et habitatio eius in sion, quae nos sumus. sed quis idoneus loca ista, uel quae
sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? non parum
tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur; et
lux quaedam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur, et
quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur; quae cum
penetrare mens inualida, et minus quam illa sunt, pura, nequiuerit, non sine amoris gemitu et
desiderii lacrymis inde pellatur, et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare
ualeat, sanctis moribus praeparatur.
quomodo ergo non erimus cum christo ubi est, quando in patre cum illo erimus in quo est? neque
hinc apostolus nobis, quamuis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. ait
enim: si resurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite, ubi christus est in dextera dei
sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. mortui enim estis, inquit, et uita uestra
abscondita est cum christo in deo. ecce interim fide ac spe uita nostra ubi christus est, cum illo
est, quia cum christo in deo est. ecce uelut iam factum est quod orauit ut fieret, dicens: uolo ut
ubi ego sum, et ipsi sint me cum; sed nunc per fidem. quando autem fiet per speciem? cum
christus, inquit, apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria. tunc
apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse
antequam essemus. faciet hoc cui filius cum dixisset: ut uideant claritatem meam quam dedisti
mihi, continuo subiunxit: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. in illo enim dilexit et nos
ante constitutionem mundi, et tunc praedestinauit quod in fine facturus est mundi.
pater, inquit, iuste, mundus te non cognouit. quia iustus es, ideo te non cognouit. mundus quippe
ille damnationi praedestinatus merito non cognouit; mundus uero quem per christum
reconciliauit sibi, non merito, sed gratia cognouit. quid est enim eum cognoscere, nisi uita
aeterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. propterea itaque mundus non
cognouit, quia iustus es, et meritis eius, ut non cognosceret, tribuisti; et propterea mundus
reconciliatus cognouit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subuenisti.
denique sequitur: ego autem te cognoui. ipse fons gratiae est deus natura, homo autem de spiritu
sancto et uirgine ineffabili gratia; denique propter ipsum, quia gratia dei per iesum christum est
dominum nostrum: et hi cognouerunt, inquit, quia tu me misisti. ipse est mundus reconciliatus.
sed quia tu me misisti, ideo cognouerunt, ergo gratia cognouerunt.
et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. notum feci per fidem, notum faciam per
speciem; notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. ut dilectio,
inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. non est usitata locutio: dilectio quam
dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis; usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. de
graeco quidem ista translata est; sed sunt similes et latinae; sicut dicimus: fidelem seruitutem
seruiuit, strenuam militiam militauit; cum dici debuisse uideatur: fideli seruitute seruiuit, strenua
militia militauit. qualis autem ista locutio est: dilectio quam dilexisti me, tali et apostolus usus
est: bonum certamen certaui; non ait: bono certamine quod usitatius et tamquam rectius diceretur.
quomodo autem dilectio quam dilexit pater filium, est et in nobis, nisi quia membra eius sumus,
et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? ideo subiunxit: et ego in ipsis,
tamquam diceret: quoniam ego sum et in ipsis. aliter enim est in nobis tamquam in templo suo,
aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus
est, corpus eius sumus. finita est saluatoris oratio, incipit passio; ergo et iste sermo finiatur, ut de
passione quod ipse donauerit, aliis sermonibus disputetur.
TRACTATUS 112
18:1-2 terminato magno prolixo que sermone quem post caenam dominus, fundendo pro nobis proximus
sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adiuncta oratione quam direxit ad patrem,
deinceps eius passionem iohannes euangelista sic orsus est: haec cum dixisset iesus , egressus est
cum discipulis suis trans torrentem cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli
eius.
sciebat autem et iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter iesus conuenerat illuc cum
discipulis suis. hoc quod narrat ingressum dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo
factum est, cum eius illa finita esset oratio, de cuius uerbis ait: haec cum dixisset iesus ; sed alia
quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios euangelistas leguntur; sicut apud
hunc inueniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. quomodo autem inter se
omnes conueniant, nec ueritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse
desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat; nec stando et audiendo,
sed potius sedendo et legendo, uel legenti aurem mentem que intentissimam praebendo, illa
condiscat. credat tamen antequam sciat, (siue id etiam scire in hac uita possit, siue per aliqua
impedimenta non possit,) nihil ab aliquo euangelista esse conscriptum, quantum ad hos adtinet
quos in auctoritatem canonicam recepit ecclesia, quod uel ipsius uel alterius non minus ueraci
narrationi possit esse contrarium. nunc itaque huius beati iohannis narrationem, ut suscepimus
tractandam, sine aliorum comparatione uideamus, in eis quae manifesta sunt non immorantes; ut
hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. non ergo sic accipiamus quod ait: haec cum dixisset
iesus , egressus est cum discipulis suis trans torrentem cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit
ipse et discipuli eius, tamquam continuo post illa uerba in illum hortum fuerit ingressus; sed ad
hoc ualeat quod dictum est: haec cum dixisset iesus , ut non eum ante opinemur ingressum, quam
illa uerba finiret. sciebat, inquit, et iudas, qui tradebat eum, locum. ordo uerborum est: sciebat
locum qui tradebat eum. quia frequenter, inquit, iesus conuenerat illuc cum discipulis suis. ibi
ergo lupus ouina pelle contectus, et inter oues alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad
tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. iudas ergo, inquit, cum
accepisset cohortem, et a principibus et pharisaeis ministros, uenit illuc cum laternis et facibus et
armis. cohors non iudaeorum, sed militum fuit. a praeside itaque intellegatur accepta, tamquam
ad tenendum reum, seruato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere,
quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata ueniebat, ut uel terreret uel etiam
repugnaret si quisquam christum defendere auderet. ita quippe eius abscondebatur potestas, et
obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria uiderentur aduersus eum, in quem nihil
ualuisset nisi quod ipse uoluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos
bonos ex malis et discernendos bonos a malis.
iesus itaque, sicut euangelista secutus adiungit, sciens omnia quae uentura erant super eum,
processit, et dixit eis: quem quaeritis? responderunt ei: iesum nazarenum. dicit eis iesus : ego
sum. stabat autem et iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. ut ergo dixit eis: ego sum, abierunt
retrorsum, et ceciderunt in terram. ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac
pharisaeorum? ubi terror et munimen armorum? nempe una uox dicentis: ego sum, tantam
turbam odiis ferocem armis que terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, strauit. deus enim
latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus
quaereretur occidendus a tenebris. ego sum, dicit, et impios deicit. quid iudicaturus faciet, qui
iudicandus hoc fecit? quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? et nunc ubique per
euangelium: ego sum, dicit christus; et a iudaeis exspectatur antichristus, ut retro redeant, et in
terram cadant, quoniam deserentes caelestia, terrena desiderant. certe ad comprehendendum
iesum persecutores cum traditore uenerunt, quem quaerebant inuenerunt, audierunt: ego sum;
quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc uoluit, qui potuit
quidquid uoluit? uerum si numquam se ab eis permitteret apprehendi, non quidem illi facerent
propter quod uenerant, sed nec ipse faceret propter quod uenerat. eum quippe illi occidendum
quaerebant saeuiendo; sed quaerebat nos et ipse moriendo. proinde quia tenere uolentibus, nec
ualentibus, ostendit potestatem suam; iam teneant eum, ut faciat de nescientibus uoluntatem
suam.
iterum ergo eos interrogauit: quem quaeritis? illi autem dixerunt: iesum nazarenum. respondit
iesus : dixi uobis quia ego sum. si ergo me quaeritis, sinite hos abire. ut impleretur sermo quem
dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. si me, inquit, quaeritis, sinite hos
abire. inimicos uidet, et hoc faciunt quod iubet; sinunt eos abire, quos non uult perire. numquid
autem non erant postea morituri? cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic
in eum credebant, quomodo credunt quicumque non pereunt?
simon ergo petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit seruum principis sacerdotum, et
abscidit eius auriculam dexteram. erat autem nomen seruo malchus. solus hic euangelista etiam
nomen huius serui expressit, sicut lucas solus, quod eius auriculam dominus tetigerit, et sanauerit
eum. malchus autem interpretatur regnaturus. quid ergo auris pro domino amputata et a domino
sanata significat, nisi auditum amputata uetustate renouatum, ut sit in nouitate spiritus, et non in
uetustate litterae? quod cui praestitum fuerit a christo, quis dubitet regnaturum esse cum christo?
quod autem seruus inuentus est, et hoc ad illam pertinet uetustatem quae in seruitutem generat,
quod est agar. sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. factum tamen petri dominus
improbauit, et progredi ultra prohibuit dicens: mitte gladium in uaginam. calicem quem dedit
mihi pater, non bibam illum? in suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere uoluit, non
quod significandum est cogitauit. et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad
intellegentiam conscribendum. quod autem a patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto
illud est quod ait apostolus: si deus pro nobis, quis contra nos? qui filio proprio non pepercit, sed
pro nobis omnibus tradidit eum. uerum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. unde idem
apostolus item dicit: christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam
deo in odorem suauitatis.
cohors autem et tribunus et ministri iudaeorum comprehenderunt iesum , et ligauerunt eum.
comprehenderunt ad quem non accesserunt; quoniam dies ille; illi uero tenebrae permanserunt,
nec audierunt: accedite ad eum et illuminamini. si enim sic accederent, non eum manibus
occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. nunc autem quando eum illo modo
comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt; et ligauerunt eum a quo solui potius uelle
debuerunt. et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt christo uincula sua, atque ab eo postea
liberati dixerunt: disrupisti uincula mea. haec hodie satis sint; tractabuntur, deo uolente, sermone
alio quae sequuntur.
TRACTATUS 113
18:13-27 posteaquam persecutores tradente iuda comprehensum dominum ligauerunt, qui dilexit nos et
tradidit semetipsum pro nobis, et cui pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut
intellegatur iudas, non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris uoluntate damnabilis.
adduxerunt eum, sicut iohannes euangelista narrat, ad annam primum. nec tacet causam cur ita
factum sit: erat enim, inquit, socer caiphae, qui erat pontifex anni illius. erat autem, inquit,
caiphas qui consilium dedit iudaeis: quia expedit unum hominem mori pro populo. merito et
matthaeus cum id breuius narrare uoluisset, eum ad caipham ductum fuisse commemorat; quia et
ad annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit; ubi intellegendum est hoc eumdem
caipham fieri uoluisse.
sequebatur autem, inquit, iesum simon petrus, et alius discipulus. quisnam iste sit discipulus, non
temere affirmandum est, quia tacetur. solet autem se idem iohannes ita significare, et addere:
quem diligebat iesus. fortassis ergo et hic ipse est; quisquis tamen sit, sequentia uideamus:
discipulus autem ille, inquit, erat notus pontifici, et introiuit cum iesu in atrium pontificis; petrus
autem stabat ad ostium foris. exiit ergo alius discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae
et introduxit petrum. dicit ergo petro ancilla ostiaria: numquid et tu ex discipulis es hominis
istius? dicit ille: non sum. ecce columna firmissima ad unius aurae impulsum tota contremuit. ubi
est illa promittentis audacia, et de se plurimum praefidentis? ubi sunt uerba illa, quando ait: quare
non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam? hoccine est sequi magistrum, se
negare discipulum? siccine pro domino anima ponitur, ut hoc ne fiat, uox ancillae formidetur?
sed quid mirum si deus uera praedixit, homo autem falsa praesumsit? sane in ista quae iam
coepta est negatione apostoli petri, debemus aduertere non solum ab eo negari christum, qui dicit
eum non esse christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse christianum. dominus enim
non ait petro: discipulum meum te negabis, sed: me negabis. negauit ergo ipsum, cum se negauit
eius esse discipulum. quid autem aliud isto modo quam se negauit esse christianum? quamuis
enim discipuli christi nondum appellarentur hoc nomine; post adscensionem quippe eius in
antiochia primum coeperunt appellari discipuli christiani; iam tamen erat res ipsa illo postea
uocabulo nuncupanda, iam erant discipuli qui postea appellati sunt christiani; et hoc commune
nomen, sicut communem fidem, etiam ad posteros transmiserunt. qui ergo se christi negauit esse,
discipulum, ipsam rem negauit, cuius nomen est uocari christianum. quam multi postea, non dico
senes et anus, in quibus huius uitae satietas facilius potuit mortem pro christi confessione
contemnere; nec solum iuuentus utriusque sexus, de qua aetate conuenienter uidetur exigi
fortitudo; sed etiam pueri puellae que potuerunt, et innumerabilis societas sanctorum martyrum
in regnum caelorum fortiter et uiolenter intrauit, quod tunc iste non potuit, qui claues regni eius
accepit? ecce unde dictum est: sinite hos abire, quando se pro nobis tradidit, qui suo sanguine nos
redemit, ut impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
utique enim petrus si negato christo hinc iret, quid aliud quam periret?
stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. non hiems erat, sed
tamen frigus erat, quod solet etiam aequinoctio uerno aliquando contingere. erat autem cum eis et
petrus stans, et calefaciens se. pontifex ergo interrogauit iesum de discipulis eius, et de doctrina
eius. respondit ei iesus : ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in
templo, quo omnes iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil: quid me interrogas?
interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. non
praetereunda nascitur quaestio, quomodo dixerit dominus iesus : ego palam locutus sum mundo,
et maxime illud quod ait: in occulto locutus sum nihil. nonne in hoc ipso recentiore sermone,
quem post coenam discipulis est locutus, ait illis: haec in prouerbiis locutus sum uobis; uenit
hora cum iam non in prouerbiis loquar uobis, sed palam de patre meo annuntiabo uobis? si ergo
ipsis coniunctioribus discipulis suis non loquebatur palam, sed horam promittebat quando palam
erat locuturus, quomodo palam locutus est mundo? deinde illis ipsis suis, sicut aliorum quoque
euangelistarum testatur auctoritas, in eorum comparatione qui discipuli eius non erant, multo
utique manifestius loquebatur, quando cum solis erat, remotus a turbis; tunc enim eis et parabolas
aperiebat, quas clausas proferebat ad alios. quid est ergo: in occulto locutus sum nihil? sed
intellegendum est ita eum dixisse: palam locutus sum mundo, ac si dixisset: multi me audierunt.
ipsum autem palam modo quodam erat palam, modo autem quodam non erat palam. palam
quippe erat, quia multi audiebant; et rursum non erat palam, quia non intellegebant. et quod
seorsum discipulis loquebatur, non in occulto utique loquebatur. quis namque in occulto loquitur,
qui coram tot hominibus loquitur, cum scriptum sit: in ore duorum uel trium testium stabit omne
uerbum; praesertim si hoc loquitur paucis, quod per eos uelit innotescere multis; sicut ipse
dominus ait illis, quos adhuc paucos habebat: quod dico uobis in tenebris, dicite in lumine; et
quod in aure auditis, praedicate super tecta? ergo et hoc ipsum quod ab ipso dici uidebatur
occulte, quodammodo non dicebatur in occulto; quia non ita dicebatur, ut ab eis quibus dictum
fuerat, taceretur; sed ita potius, ut usquequaque praedicaretur. sic ergo dici potest aliquid et
palam simul et non palam, uel in occulto simul et non in occulto, quomodo dictum est: ut
uidentes uideant, et non uideant. quomodo enim uideant, nisi quia palam, non in occulto; et
quomodo idem ipsi rursus non uideant, nisi quia non palam, sed in occulto? ea tamen ipsa quae
audierant et non intellexerant, talia erant, ut non possent iuste ac ueraciter criminari; et
quotiescumque interrogando tentarunt, ut inuenirent unde accusarent eum, sic eis respondit, ut
omnes eorum retunderentur doli, et calumniae frustrarentur. ideo dicebat: quid me interrogas?
interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt quae dixerim ego.
haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam iesu, dicens: sic respondes
pontifici? respondit ei iesus : si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene,
quid me caedis? quid ista responsione uerius, mansuetius, iustius? eius est enim de quo
prophetica uox praecesserat: intende, et prospere procede, et regna; propter ueritatem, et
mansuetudinem, et iustitiam. si cogitemus quis acceperit alapam, nonne uellemus eum qui
percussit, aut caelesti igne consumi, aut terra dehiscente sorberi, aut correptum daemonio
uolutari, aut aliqua huiusmodi qualibet poena, uel etiam grauiore puniri? quid enim horum per
potentiam iubere non potuisset per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset
qua uincitur mundus? hic dicet aliquis: cur non fecit quod ipse praecepit? percutienti enim non
sic respondere, sed maxillam debuit alteram praebere. quid quod et ueraciter, mansuete iuste que
respondit, et non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum
praeparauit in ligno? et hinc potius demonstrauit, quod demonstrandum fuit, sua scilicet magna
illa praecepta patientiae non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda. fieri enim
potest ut alteram maxillam uisibiliter praebeat homo et iratus. quanto ergo melius et respondet
uera placatus, et ad perferenda grauiora tranquillo animo fit paratus? beatus est enim qui in
omnibus quae iniuste pro iustitia patitur, potest ueraciter dicere: paratum cor meum, deus,
paratum cor meum; hinc fit quippe quod sequitur: cantabo et psallam; quod paulus et barnabas
etiam in uinculis durissimis facere potuerunt.
sed ad narrationis euangelicae sequentia redeamus. et misit eum annas ligatum ad caipham
pontificem. ad illum, sicut matthaeus dicit, ab initio ducebatur, quoniam ipse erat illius anni
princeps sacerdotum. alternos quippe intellegendi sunt agere solere annos ambo pontifices, id est
principes sacerdotum, qui erant illo tempore annas et caiphas, quos lucas euangelista
commemorat, narrans quo tempore coeperit domini praecursor iohannes praedicare regnum
caelorum, et congregare discipulos. sic enim dicit: sub principibus sacerdotum anna et caipha,
factum est uerbum domini super iohannem zachariae filium in deserto, et cetera. proinde isti
ambo pontifices uicissim suos annos agebant; et erat annus caiphae quando passus est christus.
ideo secundum matthaeum cum comprehensus esset, ad eum ductus est; sed prius ad annam
secundum iohannem uenerunt cum illo, non quia collega, sed quia socer eius erat. et credendum
est secundum uoluntatem caiphae id esse factum, uel etiam domos eorum ita fuisse positas, ut
non deberet annas a transeuntibus praeteriri.
sed cum dixisset euangelista quod eum ligatum miserit annas ad caipham, reuersus est ad locum
narrationis, ubi reliquerat petrum, ut explicaret quod in domo annae de trina eius negatione
contigerat. erat autem, inquit, simon petrus stans et calefaciens se. hoc recapitulat quod ante iam
dixerat; deinde quae secuta sunt iungit. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es?
negauit ille, et dixit: non sum. iam semel negauerat; ecce iterum. deinde ut tertia negatio
compleatur: dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit petrus auriculam: nonne
ego te uidi in horto cum illo? iterum ergo negauit petrus, et statim gallus cantauit. ecce medici
completa est praedictio, aegroti conuicta praesumtio. non enim factum est quod iste dixerat:
animam meam pro te ponam; sed factum est quod ille praedixerat: ter me negabis. sed trina petri
negatione completa, iam et iste sermo compleatur, ut deinceps quae de domino apud pontium
pilatum praesidem gesta sunt, ab alio consideremus exordio.
TRACTATUS 114
18:28-32 quae cum domino uel de domino nostro iesu christo apud pontium pilatum praesidem gesta sint,
quantum iohannes euangelista indicat, deinde uideamus. redit enim ad locum narrationis suae ubi
eam reliquerat, ut explicaret petri negationem. iam quippe dixerat: et misit eum annas ligatum ad
caipham pontificem, atque inde regressus ubi dimiserat petrum calefacientem se ad ignem in
atrio, posteaquam totam eius negationem, quae ter facta est, terminauit: adducunt ergo iesum ,
inquit, ad caipham in praetorium. ad caipham quippe ab anna collega et socero eius dixerat
missum. sed si ad caipham, cur in praetorium? quod nihil aliud uult intellegi, quam ubi praeses
pilatus habitabat. aut igitur aliqua urgente causa de domo annae, quo ad audiendum iesum ambo
conuenerant, caiphas perrexerat praetorium praesidis, et socero suo iesum reliquerat audiendum;
aut in domo caiphae praetorium pilatus acceperat, et tanta domus erat ut seorsum habitantem
dominum suum, seorsum iudicem ferret.
erat autem mane, et ipsi, id est qui ducebant iesum , non introierunt in praetorium, hoc est in eam
partem domus quam pilatus tenebat, si ipsa erat domus caiphae. cur autem non introierunt in
praetorium, exponens causam: ut non contaminarentur, inquit, sed ut manducarent pascha. dies
enim agere coeperant azymorum, quibus diebus contaminatio illis erat in alienigenae
habitaculum intrare. o impia caecitas! habitaculo uidelicet contaminarentur alieno, et non
contaminarentur scelere proprio? alienigenae iudicis praetorio contaminari timebant, et fratris
innocentis sanguine non timebant; ut hoc solum interim dicam, ubi rea malorum conscientia
tenebatur. nam quod etiam dominus erat, qui eorum impietate ducebatur ad mortem, et uitae
dator occidebatur, non eorum conscientiae, sed ignorantiae deputetur.
exiuit ergo pilatus ad eos foras, et dixit: quam accusationem affertis aduersus hominem hunc?
responderunt, et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
interrogentur atque respondeant ab immundis spiritibus liberati, languidi sanati, leprosi mundati,
surdi audientes, muti loquentes, caeci uidentes, mortui resurgentes, et quod omnia superat, stulti
sapientes, utrum sit malefactor iesus. sed ista dicebant, de quibus per prophetam iam ipse
praedixerat: retribuebant mihi mala pro bonis.
dixit ergo eis pilatus: accipite eum uos, et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo
ei iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quid est quod loquitur insana crudelitas? an non
interficiebant, quem interficiendum offerebant? an forte crux non interficit? sic desipiunt, qui
non sectantur, sed insectantur sapientiam. quid est autem: nobis non licet interficere quemquam?
si malefactor est, cur non licet? nonne lex eis praecepit, ne malefactoribus, praesertim (qualem
istum putabant) a suo deo seductoribus parcant? sed intellegendum est eos dixisse non sibi licere
interficere quemquam, propter diei festi sanctitatem, quem celebrare iam coeperant; propter
quem de ingressu etiam praetorii contaminari metuebant. ita ne obduruistis, falsi israelitae? ita ne
omnem sensum nimia malitia perdidistis, ut ideo uos a sanguine innocentis impollutos esse
credatis, quia eum fundendum alteri tradidistis? numquid et pilatus illum, qui potestati eius a
uobis ingeritur occidendus, suis est manibus occisurus? si non eum uoluistis occidi, si non
insidiati estis, si non uobis tradendum pecunia comparastis, si non comprehendistis, uinxistis,
adduxistis, si non occidendum manibus obtulistis, uocibus poposcistis, non eum a uobis
interfectum esse iactate. si autem illis omnibus uestris praecedentibus factis, etiam: crucifige,
crucifige, clamastis, audite quod contra uos etiam propheta clamat: filii hominum, dentes eorum
arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. ecce quibus armis, quibus sagittis, qua
machaera iustum interfecistis, quando uobis interficere quemquam non licere dixistis. hinc est
quod ad comprehendendum iesum , cum sacerdotum non uenissent principes, sed misissent;
lucas tamen euangelista in eodem narrationis suae loco ait: dixit autem, inquit, iesus ad eos qui
uenerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: quasi ad latronem
existis, et cetera. sicut ergo principes sacerdotum non per seipsos, sed per eos quos miserant ad
comprehendendum iesum , quid aliud quam ipsi in suae iussionis potestate uenerunt? sic omnes
qui crucifigendum christum impiis uocibus clamauerunt, non quidem per seipsos eum, sed tamen
ipsi per illum qui eorum clamore ad hoc nefas impulsus est, occiderunt.
quod uero iohannes euangelista subiungit: ut sermo iesu impleretur quem dixit, significans qua
morte esset moriturus, si mortem crucis hic uelimus accipere, tamquam ideo dixerint iudaei:
nobis non licet interficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud crucifigi, non uideo quomodo
id possit consequenter intellegi, cum hoc ad pilati uerba responderint, quibus eis dixerat: accipite
eum uos, et secundum legem uestram iudicate eum. numquid ergo eum non poterant accipere, et
ipsi eum crucifigere, si per tale genus supplicii interfectionem cuiusquam uitare cupiebant? quis
autem non uideat quam sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet
quemquam interficere? quid quod ipse dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis,
etiam interfectionem uocat, sicut legimus apud marcum, ubi ait: ecce adscendimus ierosolymam,
et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte, et tradent
eum gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia
die resurget? nimirum ergo ista dicendo significauit dominus qua esset morte moriturus; non
quod hic mortem crucis uellet intellegi, sed quod eum iudaei fuissent gentibus tradituri, hoc est
romanis. nam pilatus romanus erat, eum que in iudaeam romani praesidem miserant. ut ergo iste
sermo iesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum gentes interficerent, quod iesus futurum esse
praedixerat, ideo pilatus qui iudex romanus erat, cum uellet eum reddere iudaeis, ut secundum
legem suam iudicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes: nobis non licet interficere
quemquam. ac sic impletus est sermo iesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a iudaeis
traditum interficerent gentes; minore scelere quam iudaei, qui se isto modo ab eius interfectione
uelut alienos facere uoluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.
TRACTATUS 115
18:33-40 quid pilatus dixerit christo, quid ue pilato ille responderit, isto sermone considerandum atque
tractandum est. cum enim dictum esset iudaeis: accipite eum uos, et secundum legem uestram
iudicate eum atque illi respondissent: nobis non licet occidere quemquam, introiuit iterum in
praetorium pilatus, et uocauit iesum , et dixit ei: tu es rex iudaeorum? et respondit iesus : a
temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? sciebat utique dominus et quod ipse interrogauit,
et quod ille responsurus fuit; sed tamen dici uoluit, non ut ipse sciret, sed ut scriberetur quod nos
uoluit ut sciremus. respondit pilatus: numquid ego iudaeus sum? gens tua et pontifices
tradiderunt te mihi: quid fecisti? respondit iesus : regnum meum non est de hoc mundo. si ex hoc
mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer iudaeis; nunc autem
regnum meum non est hinc. hoc est quod bonus magister scire nos uoluit; sed prius nobis
demonstranda fuerat uana hominum de regno eius opinio, siue gentium, siue iudaeorum, a quibus
id pilatus audierat, quasi propterea morte fuisset plectendus, quod illicitum affectauerit regnum;
uel quoniam solent regnaturis inuidere regnantes, et uidelicet cauendum erat ne eius regnum siue
romanis, siue iudaeis esset aduersum. poterat autem dominus quod ait: regnum meum non est de
hoc mundo, etc.. ad primam interrogationem praesidis respondere, ubi ei dixit: tu es rex
iudaeorum?, sed cum uicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret, an audisset ab aliis, illo
respondente ostendere uoluit hoc sibi apud illum fuisse a iudaeis uelut crimen obiectum,
patefaciens nobis cogitationes hominum, quas ipse nouerat, quoniam uanae sunt, eis que post
responsionem pilati, iam iudaeis et gentibus opportunius aptius que respondens: regnum meum
non est de hoc mundo. quod si interroganti pilato continuo respondisset, non etiam iudaeis, sed
solis gentibus hoc de se opinantibus respondisse uideretur. nunc uero quoniam respondit pilatus:
numquid ego iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi, abstulit a se suspicionem,
qua posset putari a semetipso dixisse quod iesum regem dixerat esse iudaeorum, id se a iudaeis
audisse demonstrans. deinde dicendo: quid fecisti, satis ostendit illud ei pro crimine obiectum;
tamquam diceret: si regem te negas, quid fecisti ut tradideris mihi? quasi mirum non esset si
puniendus iudici traderetur, qui se diceret regem; si autem hoc non diceret, quaerendum ab illo
esset quid aliud forte fecisset, unde tradi iudici dignus esset.
audite ergo, iudaei et gentes; audi, circumcisio; audi, praeputium; audite, omnia regna terrena:
non impedio dominationem uestram in hoc mundo; regnum meum non est de hoc mundo. nolite
metuere metu uanissimo quo herodes ille maior, cum christus natus nuntiaretur, expauit, et tot
infantes ut ad eum mors peruenerit, occidit, timendo magis quam irascendo crudelior: regnum,
inquit, meum non est de hoc mundo. quid uultis amplius? uenite ad regnum quod non est de hoc
mundo; uenite credendo, et nolite saeuire metuendo. dicit quidem in prophetia de deo patre: ego
autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius; sed sion illa et mons ille non
est de hoc mundo. quod est enim eius regnum nisi credentes in eum, quibus dicit: de mundo non
estis, sicut et ego non sum de mundo? quamuis eos esse uellet in mundo; propter quod de illis
dixit ad patrem: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos ex malo. unde et hic non ait:
regnum meum non est in hoc mundo, sed: non est de hoc mundo. et cum hoc probaret dicens: si
ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer iudaeis; non
ait: nunc autem regnum meum non est hic; sed: non est hinc. hic est enim regnum eius usque in
finem saeculi, habens inter se commixta zizania usque ad messem; messis enim finis est saeculi,
quando messores uenient, id est angeli, et colligent de regno eius omnia scandala; quod utique
non fieret, si regnum eius non esset hic. sed tamen non est hinc, quia peregrinatur in mundo;
regno suo quippe dicit: de mundo non estis, sed ego uos elegi de mundo. erant ergo de mundo,
quando regnum eius non erant, sed ad mundi principem pertinebant. de mundo est ergo quidquid
hominum a uero quidem deo creatum, sed ex adam uitiata atque damnata stirpe generatum est;
factum est autem regnum non iam de mundo, quidquid inde in christo regeneratum est. sic enim
nos deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii caritatis suae; de quo regno
dicit: regnum meum non est de hoc mundo; uel: regnum meum non est hinc.
dixit itaque ei pilatus: ergo rex es tu? respondit iesus : tu dicis quia rex sum ego. non quia regem
se timuit confiteri; sed tu dicis ita libratum est, ut neque se regem neget (rex est enim cuius
regnum non est de hoc mundo), neque regem talem se esse fateatur, cuius regnum putetur esse de
hoc mundo. talem quippe ille sentiebat qui dixerat: ergo rex es tu, cui responsum est: tu dicis
quia rex sum ego. dictum est enim: tu dicis, ac si dictum esset, carnalis carnaliter dicis.
deinde subiungit: ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam
ueritati. non est producenda huius pronominis syllaba, quod ait: in hoc natus sum, tamquam
dixerit: in hac re natus sum; sed corripienda, tamquam dixerit: ad hanc rem natus sum, uel ad hoc
natus sum; sicut ait: ad hoc ueni in mundum. in graeco namque euangelio nihil est huius
locutionis ambiguum. unde manifestum est eum temporalem natiuitatem suam hic
commemorasse, qua incarnatus uenit in mundum; non illam sine initio qua deus erat, per quem
pater condidit mundum. in hoc ergo se dixit natum, id est propter hoc natum, et ad hoc uenisse in
mundum, utique nascendo de uirgine, ut testimonium perhibeat ueritati. sed quia non omnium est
fides, adiunxit, atque ait: omnis qui est ex ueritate, audit meam uocem. audit utique interioribus
auribus, id est, obaudit meae uoci; quod tantumdem ualeret si diceret: credit mihi. cum itaque
christus testimonium perhibet ueritati, profecto testimonium perhibet sibi; eius quippe uox est:
ego sum ueritas; et dixit alio quoque loco: ego testimonium perhibeo de me. quod uero ait: omnis
qui est ex ueritate, audit uocem meam, gratiam commendauit qua secundum propositum uocat.
de quo proposito dicit apostolus: scimus quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, his
qui secundum propositum dei uocati sunt; propositum scilicet uocantis, non uocatorum; quod
alibi apertius ita positum est: collabora euangelio secundum uirtutem dei, saluos nos facientis et
uocantis uocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et
gratiam. nam si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes ueritas creauerit, quis non
est ex ueritate? sed non omnes sunt quibus ut audiant ueritatem, hoc est ut obaudiant ueritati, et
credant in ueritatem, ex ipsa ueritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne
gratia non sit gratia. si enim dixisset: omnis qui audit meam uocem, ex ueritate est; ideo dictus ex
ueritate putaretur, quia obtemperat ueritati; non autem hoc ait, sed ait: omnis qui est ex ueritate,
audit meam uocem. ac per hoc non ideo est ex ueritate, quia eius audit uocem; sed ideo audit,
quia ex ueritate est, id est, quia hoc illi donum ex ueritate collatum est. quod quid est aliud, quam
donante christo credit in christum?
dixit ei pilatus: quid est ueritas? nec exspectauit audire responsum; sed cum hoc dixisset, iterum
exiuit ad iudaeos, et dixit eis: ego nullam inuenio in eo causam. est autem consuetudo uobis ut
unum dimittam uobis in pascha? uultis ergo dimittam uobis regem iudaeorum? credo cum
dixisset pilatus: quid est ueritas? in mentem illi uenisse continuo consuetudinem iudaeorum, qua
solebat eis dimitti unus in pascha; et ideo non exspectauit ut responderet ei iesus quid est ueritas,
ne mora fieret, cum recoluisset morem quo posset eis per pascha dimitti; quod eum ualde
uoluisse manifestum est. auelli tamen ex eius corde non potuit iesum regem esse iudaeorum,
tamquam hoc ibi, sicut in titulo, ipsa ueritas fixerit, de qua quid esset interrogauit. sed hoc
audito: clamauerunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed barabbam. erat autem barabbas latro.
non reprehendimus, o iudaei, quod per pascha liberatis nocentem, sed quod occiditis innocentem;
quod tamen nisi fieret, uerum pascha non fieret. sed umbra ueritatis a iudaeis errantibus
tenebatur, et mirabili dispensatione diuinae sapientiae per homines fallaces eiusdem umbrae
ueritas implebatur, quia ut uerum pascha fieret, christus uelut ouis immolabatur. hinc ea
sequuntur quae iniuriosa christo pilatus et cohors eius ingessit; sed alia disputatione tractanda
sunt.
TRACTATUS 116
19:1-16 cum iudaei clamassent, non iesum sibi a pilato dimitti uelle per pascha, sed barabbam latronem;
non saluatorem, sed interfectorem; non datorem uitae, sed ademtorem: tunc apprehendit pilatus
iesum , et flagellauit. hoc pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut eius iniuriis iudaei
satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad eius mortem saeuire desisterent. ad hoc pertinet
quod idem praeses cohortem suam etiam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et iussit,
quamuis hoc euangelista tacuerit. dixit enim quid deinde fecerint milites; pilatum tamen id
iussisse non dixit. et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius, et
ueste purpurea circumdederunt eum. et ueniebant ad eum et dicebant: aue, rex iudaeorum. et
dabant ei alapas. sic implebantur quae de se praedixerat christus; sic martyres informabantur ad
omnia quae persecutores libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia,
commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum
mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate uincebat; sic illud granum
multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.
exiit iterum pilatus foras, et dicit eis: ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam
causam inuenio. exiit ergo iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit
eis: ecce homo. hinc apparet non ignorante pilato haec a militibus facta, siue iusserit ea, siue
permiserit; illa scilicet causa, quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici libentissime
biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. egreditur ad eos iesus portans spineam coronam et
purpureum uestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis: ecce homo; si
regi inuidetis, iam parcite, quia deiectum uidetis; flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa
ueste amictus est, amaris conuiciis illusus est, alapis caesus est; feruet ignominia, frigescat
inuidia. sed non frigescit, inardescit potius et increscit.
cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige eum. dicit
eis pilatus: accipite eum uos, et crucifigite; ego enim non inuenio in eo causam. responderunt ei
iudaei: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. ecce altera
maior inuidia. parua quippe illa uidebatur, uelut affectatae illicito ausu, regiae potestatis; et
tamen neutrum sibi iesus mendaciter usurpauit, sed utrumque uerum est, et unigenitus est dei
filius, et rex ab eo constitutus super sion montem sanctum eius; et utrumque nunc
demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.
cum ergo audisset pilatus hoc uerbum, magis timuit; et ingressus est praetorium iterum, et dicit
ad iesum : unde es tu? iesus autem responsum non dedit ei. hoc silentium domini nostri iesu
christi non semel factum, collatis omnium euangelistarum narrationibus reperitur, et apud
principes sacerdotum, et apud herodem, quo eum, sicut lucas indicat, miserat pilatus audiendum,
et apud ipsum pilatum; ut non frustra de illo prophetia praecesserit: sicut agnus coram tondente
se fuit sine uoce, sic non aperuit os suum, tunc utique quando interrogantibus non respondit.
quamuis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit, tamen propter illa in quibus noluit
respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens
haberetur. cum ergo iudicaretur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est,
non sicut male sibi conscius qui de peccatis conuincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro
peccatis immolabatur alienis.
dicit ergo ei pilatus: mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem
habeo dimittere te? respondit iesus : non haberes aduersum me potestatem ullam, nisi tibi datum
esset desuper; propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. ecce respondit, et tamen
ubicumque non respondit, non sicut reus siue dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex
atque innocens non aperuit os suum. proinde ubi non respondebat, sicut ouis silebat; ubi
respondebat, sicut pastor docebat. discamus ergo quod dixit, quod et per apostolum docuit, quia
non est potestas nisi a deo; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum liuore tradit,
quam potestas ipsa si eum timore alterius maioris potestatis occidit. talem quippe pilato deus
dederat potestatem, ut etiam esset sub caesaris potestate. quapropter non haberes, inquit,
aduersum me potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi
esset datum desuper. sed quoniam scio quantum sit, non enim tantum est, ut tibi omni modo
liberum sit; propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. ille quippe me tuae potestati
tradidit inuidendo, tu uero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. nec timendo
quidem, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere; sed tamen id zelando facere
multo magis malum est, quam timendo. et ideo non ait uerax magister: qui me tradidit tibi, ipse
habet peccatum, tamquam ille non haberet; sed ait: maius habet peccatum, ut etiam se habere
intellegeret. neque enim propterea illud nullum est, quia hoc maius est.
exinde quaerebat pilatus dimittere eum. quid est hoc quod dictum est: exinde, quasi antea non
quaerebat? lege superiora, et inuenies iamdudum eum quaerere dimittere iesum. exinde itaque
intellegendum est: propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem
sibi traditum, quamuis minus peccans quam iudaei, qui eum illi tradiderant occidendum. exinde
ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebat eum
dimittere.
iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus caesaris. omnis enim qui se
regem facit, contradicit caesari, maiorem timorem se ingerere putauerunt pilato, terrendo de
caesare, ut occideret christum, quam superius ubi dixerunt: nos legem habemus, et secundum
legem debet mori, quia filium dei se fecit. eorum legem quippe ille non timuit, ut occideret, sed
magis filium dei timuit, ne occideret. nunc uero non sic potuit contemnere caesarem auctorem
potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae.
adhuc tamen euangelista sequitur, et dicit: pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit
foras iesum , et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur lithostrotos, hebraice autem gabbatha. erat
autem parasceue paschae, hora quasi sexta. qua hora sit dominus crucifixus, propter euangelistae
alterius testimonium qui dixit: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum, quoniam magna
disceptatio solet oboriri, cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur uentum fuerit, ut
potuerimus, si dominus uoluerit, disseremus. cum ergo pro tribunali sedisset pilatus, dicit
iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, tolle crucifige eum. dixit eis pilatus: regem
uestrum crucifigam? adhuc terrorem quem de caesare ingesserant, superare conatur, de ignominia
eorum uolens eos frangere dicendo: regem uestrum crucifigam, quos de ignominia christi
mitigare non potuit; sed timore mox uincitur.
derunt enim pontifices: non habemus regem nisi caesarem. tunc ergo tradidit eis illum ut
crucifigeretur. apertissime quippe contra caesarem uenire uideretur, si regem se non habere nisi
caesarem profitentibus alium regem uellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos
ausus ei tradiderant occidendum. tradidit ergo eis illum ut crucifigeretur. sed numquid aliud et
ante cupiebat quando dicebat: accipite eum uos, et crucifigite; uel etiam superius: accipite eum
uos, et secundum legem uestram iudicate eum? cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes: nobis
non licet interficere quemquam, et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur,
et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? aut si hoc non
fit, cur dictum est: tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? an aliquid interest? plane
interest. non est enim dictum: tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed: ut
crucifigeretur, id est, ut iudicio ac potestate praesidis crucifigeretur. sed ideo illis traditum dixit
euangelista, ut eos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet; non enim faceret
hoc pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. quod autem sequitur: susceperunt
autem iesum , et eduxerunt, potest ad milites iam referri apparitores praesidis. nam postea
euidentius dicitur: milites ergo cum crucifixissent eum; quamuis euangelista etiamsi totum
iudaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod auidissime flagitauerunt, et ipsi fecerunt
quidquid ut fieret extorserunt. sed haec sequentia alio sermone tractanda sunt.
TRACTATUS 117
19:17-22 iudicante atque damnante pilato pro tribunali, dominum iesum christum hora quasi sexta
susceperunt, et eduxerunt. et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur caluariae locum,
hebraice golgotha, ubi crucifixerunt eum. quid est ergo quod marcus euangelista dicit: erat autem
hora tertia, et crucifixerunt eum, nisi quia hora tertia crucifixus est dominus linguis iudaeorum,
hora sexta manibus militum? ut intellegamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de
sexta coeptum quando sedit pro tribunali pilatus, quae dicta est a iohanne hora quasi sexta; et
cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et iuxta eius crucem gererentur quae
gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato,
tenebras factas trium euangelistarum, matthaei, marci et lucae contestatur auctoritas. sed
quoniam iudaei facinus interfecti christi a se in romanos, id est, in pilatum et eius milites
transferre conati sunt, propterea marcus suppressa ea hora qua christus a militibus crucifixus est,
quae agi sexta iam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelleguntur
apud pilatum clamare potuisse; crucifige, crucifige; ut non illi tantum reperiantur crucifixisse
iesum , id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt, uerum etiam iudaei, qui ut
crucifigeretur, hora tertia clamauerunt.
est et alia huius solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec iohannes ait:
erat autem hora diei quasi sexta, aut hora quasi sexta; sed ait: erat autem parasceue paschae, hora
quasi sexta. parasceue autem latine praeparatio est; sed isto uerbo graeco libentius utuntur iudaei
in huiusmodi obseruationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. erat ergo
praeparatio paschae. pascha uero nostrum, sicut dicit apostolus, immolatus est christus; cuius
paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus (tunc enim uidentur principes
sacerdotum pronuntiasse immolationem domini, dicentes: reus est mortis; cum adhuc in domo
pontificis audiretur, unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem ueri paschae, cuius
umbra erat pascha iudaeorum, id est, immolationis christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est
immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conicitur, usque ad horam diei
tertiam qua crucifixum esse christum marcus euangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae
et tres diurnae. unde in hoc parasceue paschae, id est praeparatione immolationis christi, quae ab
hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta iam sexta currere
coeperat, quando pilatus tribunal adscendit; adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis
nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur christi immolatio, quae facta est hora tertia
secundum marcum, non praeparationis, sed diei; eadem que sexta non diei, sed praeparationis,
sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. harum duarum solutionum istius
difficilis quaestionis, eligat quisque quam uolet. medius autem quid eligat iudicabit, qui de
consensu euangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit. quod si et aliae solutiones
eius potuerint inueniri, cumulatius euangelicae ueritatis constantia defendetur aduersus calumnias
infidelis atque impiae uanitatis. nunc ad narrationem iohannis euangelistae post ista breuiter
tractata redeamus.
susceperunt autem, inquit, iesum , et eduxerunt; et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur
caluariae locum, hebraice golgotha, ubi crucifixerunt eum. ibat ergo ad locum ubi fuerat
crucifigendus, portans crucem suam iesus. grande spectaculum! sed si spectet impietas, grande
ludibrium; si pietas, grande mysterium; si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si
pietas, grande fidei munimentum; si spectet impietas, ridet regem pro uirga regni lignum sui
portare supplicii; si pietas, uidet regem baiulantem lignum ad semetipsum figendum, quod
fixurus fuerat etiam in frontibus regum; in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant
gloriatura corda sanctorum. dicturo enim paulo: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini
nostri iesu christi, ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat, et lucernae arsurae
quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat. baiulans ergo sibi crucem, exiit in eum
qui dicitur caluariae locum, hebraice golgotha, ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc
et hinc, medium autem iesum. isti duo latrones erant, sicut aliorum euangelistarum narratione
didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est christus; de quo praemissa dixerat
prophetia: et inter iniquos deputatus est.
scripsit autem et titulum pilatus, et posuit super crucem; erat autem scriptum: iesus nazarenus rex
iudaeorum. hunc ergo titulum multi legerunt iudaeorum, quia prope ciuitatem erat locus ubi
crucifixus est iesus. et erat scriptum hebraice, graece et latine: rex iudaeorum. hae quippe tres
linguae ibi prae ceteris eminebant: hebraea, propter iudaeos in dei lege gloriantes; graeca, propter
gentium sapientes; latina, propter romanos multis ac pene omnibus iam tunc gentibus imperantes.
dicebant ergo pilato pontifices iudaeorum: noli scribere: rex iudaeorum; sed quia ipse dixit: rex
sum iudaeorum. respondit pilatus: quod scripsi, scripsi. o ineffabilem uim diuinae operationis,
etiam in cordibus ignorantium! nonne occulta uox quaedam pilato intus quodam, si dici potest,
clamoso silentio personabat, quod tanto ante in psalmorum litteris prophetatum est: ne corrumpas
tituli inscriptionem? ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. sed etiam
pontifices qui hoc corrumpi uolebant, quid dicebant? noli scribere, inquiunt, rex iudaeorum; sed
quia ipse dixit: rex sum iudaeorum. quid loquimini, insani? quid fieri contradicitis, quod mutare
nullo pacto potestis? numquid enim propterea non erit uerum, quia iesus ait: rex sum iudaeorum?
si corrumpi non potest quod pilatus scripsit, corrumpi potest quod ueritas dixit? sed iudaeorum
tantum rex est christus, an et gentium? immo et gentium. cum enim dixisset in prophetia: ego
autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum
domini, ne propter montem sion solis iudaeis cum regem quisquam diceret constitutum, continuo
subiecit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi
gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. unde et ipse iam per os proprium
loquens apud iudaeos: habeo, inquit, alias oues quae non sunt de hoc ouili; oportet me et ipsas
adducere, et uocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor. cur ergo magnum uolumus
intellegi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat: rex iudaeorum, si rex est christus et
gentium? quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est
amaritudinis oleastri. nam in eo quod de christo ueraciter scriptus est titulus: rex iudaeorum, qui
sunt intellegendi iudaei, nisi semen abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii dei? quoniam
non qui filii carnis, ait apostolus, hi filii dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine. et
gentes erant quibus dicebat: si autem uos christi, ergo abrahae semen estis, secundum
promissionem heredes. rex ergo iudaeorum christus, sed iudaeorum circumcisione cordis, spiritu,
non littera, quorum laus non ex hominibus, sed ex deo est, pertinentium ad ierusalem liberam
matrem nostram aeternam in caelis, saram spiritalem, ancillam et filios eius de domo libertatis
eicientem. ideo enim pilatus quod scripsit, scripsit, quia dominus quod dixit, dixit.
TRACTATUS 118
19:23-24 ea quae gesta sunt iuxta crucem domini, cum iam crucifixus esset, isto, quantum adiuuat,
sermone tractemus. milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius, et fecerunt
quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. erat autem tunica inconsutilis, desuper
contexta per totum; dixerunt ergo ad inuicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit.
ut scriptura impleretur dicens: partiti sunt uestimenta mea sibi, et in uestem meam miserunt
sortem. factum est quod uoluerunt iudaei: non ipsi, sed milites qui parebant pilato, iudicante ipso,
crucifixerunt iesum ; et tamen si uoluntates, si insidias, si operam, si traditionem, postremo si
extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique iudaei crucifixerunt iesum.
sed de partitione et sortitione uestimentorum eius non est praetereunter loquendum. quamuis
enim omnes euangelistae quatuor huius rei meminerint, ceteri tamen breuius quam iohannes; et
clause illi, iste uero apertissime. nam matthaeus ait: postquam autem crucifixerunt eum,
diuiserunt uestimenta eius, sortem mittentes. marcus: et crucifigentes eum, diuiserunt uestimenta
eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. lucas: diuidentes uero uestimenta eius,
miserunt sortes. iohannes autem et quot partes de uestimentis eius fecerint, dixit, id est, quatuor,
ut singulas tollerent. unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi
paruerunt. manifeste quippe ait: milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius,
et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum est: acceperunt; ut
iste sit sensus: acceperunt uestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem;
acceperunt et tunicam. et sic locutus est, ut de ceteris uestimentis nullam sortem missam esse
uideamus; sed de tunica quam simul cum ceteris acceperunt, sed non similiter diuiserunt. de hac
enim sequitur exponens: erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. cur autem de
illa sortem miserunt narrans: dixerunt ergo, inquit, ad inuicem: non scindamus eam, sed
sortiamur de illa cuius sit. apparet itaque in aliis uestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri
necesse non fuerit; in illa uero una non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut
pannos eius inutiliter tollerent; quod ne facerent, ad unum eam peruenire sortitione maluerunt.
huius euangelistae narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo
subiungens: ut scriptura, inquit, impleretur dicens: partiti sunt uestimenta mea sibi, et super
uestem meam miserunt sortem. non enim, ait, sortiti, sed partiti; nec ait: sortientes partiti sunt;
sed in ceteris uestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit: et in uestem meam
miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. de qua re dicam quod ipse donauerit, cum prius
eam quae oboriri potest, tamquam euangelistae inter se discrepent, calumniam propulsauero,
demonstrans nullius ceterorum uerba narrationi iohannis esse contraria.
matthaeus enim dicendo: diuiserunt uestimenta eius, sortem mittentes, ad totam diuisionem
uestimentorum uoluit intellegi etiam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique
omnes uestes diuidendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. tale est etiam quod ait lucas:
diuidentes uestimenta eius, miserunt sortes; diuidentes enim uenerunt ad tunicam, de qua facta
est sortitio, ut inter eos uniuersa uestimentorum eius diuisio compleretur. quid autem interest
utrum dicatur: diuidentes miserunt sortes, quod ait lucas: an: diuiserunt, sortem mittentes, quod
ait matthaeus, nisi quod lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numero posuit; quae locutio
scripturis sanctis insolita non est, quamuis nonnulli codices sortem reperiantur habere, non
sortes? marcus itaque solus uidetur aliquam intulisse quaestionem; dicendo enim: mittentes
sortem super eius, quis quid tolleret, tamquam super omnibus uestimentis, non super sola tunica
sors missa sit, locutus uidetur. sed etiam hic breuitas obscuritatem facit; sic enim dictum est:
mittentes sortem super eis, ac si diceretur: mittentes sortem cum diuiderentur; quod et factum est.
omnium quippe uestimentorum eius diuisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam
illam tunicam tolleret, ut sic contentio diuidentium finiretur, uel nulla potius oriretur. quod ergo
ait: quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quae diuisa sunt
uestimenta referendum est; sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret, de qua quoniam
narrare praetermisit qualis fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit,
quae ne conscinderetur, ueniret in sortem; propterea positum est quod ait: quis quid tolleret, id
est, quis eam tolleret; tamquam si totum ita diceretur: diuiserunt uestimenta eius, mittentes
sortem super eis, quis tunicam quae partibus aequalis superfuerat, tolleret.
quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes uestimentorum facta diuisio, et de tunica illa
sortitio. quadripartita uestis domini iesu christi, quadripartitam figurauit eius ecclesiam, toto
scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus
aequaliter, id est concorditer distributam. propter quod alibi dicit missurum se angelos suos, ut
colligant electos eius a quatuor uentis; quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, oriente,
occidente, aquilone et meridie? tunica uero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae
caritatis uinculo continetur. de caritate autem locuturus apostolus: supereminentem, inquit, uiam
uobis demonstro; et alio loco ait: cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem christi;
item que alibi: super omnia autem haec caritatem, quae est uinculum perfectionis. si ergo caritas
et supereminentiorem habet uiam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est, merito
uestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur; et
ad unum peruenit, quia in unum omnes colligit. sicut in apostolis cum esset etiam ipse numerus
duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus petrus respondit: tu
es christus filius dei uiui; et ei dicitur: tibi dabo claues regni caelorum, tamquam ligandi et
soluendi solus acceperit potestatem; cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus
tamquam personam gerens ipsius unitatis acceperit; ideo unus pro omnibus, quia unitas est in
omnibus. unde et hic cum dixisset: desuper contexta, addidit: per totum. quod si referamus ad id
quod significat, nemo eius est expers qui pertinere inuenitur ad totum; a quo toto, sicut graeca
indicat lingua, catholica uocatur ecclesia. in sorte autem quid, nisi dei gratia commendata est? sic
quippe in uno ad omnes peruenit, cum sors omnibus placuit, quia et dei gratia in unitate ad
omnes peruenit; et cum sors mittitur, non personae cuiusque uel meritis, sed occulto iudicio dei
ceditur.
nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per
eos qui christum secuti, sed qui sunt persecuti. quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe
similiter ab inimicis atque impiis christo facta et impacta est? et tamen ea significari recte
intellegitur quod ait apostolus: quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum. lata est
quippe in transuerso ligno, quo extenduntur pendentis manus, et significat opera bona, in
latitudine caritatis: longa est a transuerso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedes que figuntur;
et significat perseuerantiam in longitudine temporis usque in finem; alta est in cacumine, quo
transuersum lignum sursum uersus exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera
referuntur; quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseueranter fiunt, propter
altitudinem diuinorum facienda sunt praemiorum; profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi
quippe et occulta est, nec uideri potest, sed cuncta eius apparentia et eminentia inde consurgunt,
sicut bona nostra de profunditate gratiae dei, quae comprehendi ac diiudicari non potest, uniuersa
procedunt. sed etsi crux christi hoc solum significet quod ait apostolus: qui autem iesu christi
sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, quam magnum bonum est?
nec tamen facit hoc, nisi concupiscens aduersus carnem spiritus bonus, cum illam crucem christi
fecerit inimicus, id est spiritus malus. postremo quid est, quod omnes nouerunt, signum christi,
nisi crux christi? quod signum nisi adhibeatur siue frontibus credentium, siue ipsi aquae ex qua
regenerantur, siue oleo quo chrismate unguuntur, siue sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite
perficitur. quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur, quando per crucem
christi, quam fecerunt mali, in celebratione sacramentorum eius bonum nobis omne signatur? sed
haec hactenus; quae autem sequuntur, alias, ut deus opitulabitur, disserendo uidebimus.
TRACTATUS 119
19:24-30 crucifixo domino, posteaquam diuisio uestimentorum eius etiam sorte missa completa est, qua
deinde narret iohannes euangelista uideamus. et milites quidem, inquit, haec fecerunt. stabant
autem iuxta crucem iesu, mater eius, et soror matris eius maria cleophae, et maria magdalene.
cum uidisset ergo iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: mulier,
ecce filius tuus; deinde dicit discipulo: ecce mater tua. et ex illa hora accepit eam discipulus in
sua. haec nimirum est illa hora de qua iesus aquam conuersurus in uinum, dixerat matri: quid
mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea. hanc itaque horam praedixerat quae tunc
nondum uenerat, in qua deberet agnoscere moriturus, de qua fuerat mortaliter natus. tunc ergo
diuina facturus, non diuinitatis, sed infirmitatis matrem uelut incognitam repellebat; nunc autem
humana iam patiens, ex qua fuerat factus homo, affectu commendabat humano. tunc enim qui
mariam creauerat, innotescebat uirtute; nunc uero quod maria pepererat, pendebat in cruce.
moralis igitur insinuatur locus. facit quod faciendum admonet, et exemplo suo suos instruxit
praeceptor bonus, ut a filiis piis impendatur cura parentibus; tamquam lignum illud ubi erant fixa
membra morientis, etiam cathedra fuerit magistri docentis. ex hac sana doctrina didicerat paulus
apostolus quod docebat, quando dicebat: si quis autem suis, et maxime domesticis non prouidet,
fidem negauit, et est infideli deterior. quid autem tam cuique domesticum quam parentes filiis,
aut parentibus filii? huius itaque saluberrimi praecepti ipse magister sanctorum de seipso
constituebat exemplum, quando non ut famulae deus quam creauerat et regebat, sed ut matri
homo de qua creatus fuerat et quam relinquebat, alterum pro se quodammodo filium prouidebat.
nam cur hoc fecerit, quod sequitur indicat; ait enim euangelista: et ex illa hora accepit eam
discipulus in sua, de seipso dicens. sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat iesus ;
qui utique omnes, sed ipsum prae ceteris et familiarius diligebat, ita ut in conuiuio super pectus
suum discumbere faceret; credo ut istius euangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, diuinam
excellentiam hoc modo altius commendaret.
sed in quae sua iohannes matrem domini accepit? neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei:
ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. sed ibi quoque audierat: quicumque ista dimiserit
propter me, accipiet in hoc saeculo centies tantum. habebat ergo ille discipulus centupliciter plura
quam dimiserat, in quae susciperet eius matrem qui illa donauerat. sed in ea societate beatus
iohannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia;
sicut in apostolorum actibus scriptum est. sic enim apostoli erant, quasi nihil habentes, et omnia
possidentes. quomodo ergo matrem magistri et domini sui discipulus et famulus accepit in sua,
ubi aliquid suum nemo dicebat? an quia paulo post in eodem libro legitur: quotquot enim
possessores praediorum uel domorum erant, uendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad
pedes apostolorum; distribuebatur autem unicuique prout opus erat, intellegendum est sic
distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae mariae tamquam matris
eius portio poneretur; magis que sic debemus accipere quod dictum est: ex illa hora suscepit eam
discipulus in sua, ut ad eius curam quidquid ei esset necessarium pertineret? suscepit ergo eam in
sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione
exsequenda curabat.
deinde subiungit: postea sciens iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura,
dicit: sitio. uas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo
circumponentes, obtulerunt ori eius. cum ergo accepisset iesus acetum, dixit: consummatum est.
et inclinato capite, tradidit spiritum. quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit
homo iste quae passus est? sed homo mediator dei et hominum; homo de quo praedictum legitur:
et homo est, et quis agnoscet eum, quoniam homines per quos haec fiebant, non agnoscebant
hominem deum. homo namque apparebat qui deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat,
et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. uidit ergo quia consummata sunt omnia quae
oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam
consummaretur quod scriptura praedixerat: et in siti mea potauerunt me aceto, sitio, inquit;
tamquam diceret: hoc minus fecistis, date quod estis. iudaei quippe ipsi erant acetum,
degenerantes a uino patriarcharum et prophetarum; et tamquam de pleno uase, de iniquitate
mundi huius impleti, cor habentes uelut spongiam, cauernosis quodammodo atque tortuosis
latibulis fraudulentum. hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam
herba est humilis, et pectus purgat, ipsius christi humilitatem congruenter accipimus, quam
circumdederunt, et se circumuenisse putauerunt. unde est illud in psalmo: asperges me hyssopo,
et mundabor. christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset semetipsum, factus
obediens usque ad mortem crucis, non utique sanguis eius in peccatorum remissionem, hoc est,
in nostram mundationem fuisset effusus.
nec moueat quomodo spongia ori eius potuerit admoueri, qui in cruce fuerat exaltatus a terra.
sicut enim apud alios euangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine est factum, ut in
spongia talis potus ad crucis sublimia leuaretur. per arundinem uero scriptura significabatur, quae
implebatur hoc facto. sicut enim lingua dicitur uel graeca uel latina, uel alia quaelibet sonum
significans, qui lingua promitur, sic arundo dici potest littera, quae arundine scribitur. sed sonos
significantes uocis humanae usitatissime dicimus linguas; scripturam uero arundinem dici, quo
minus est usitatum, eo magis est mystice figuratum. faciebat ista populus impius, patiebatur ista
misericors christus. qui faciebat, quid faceret nesciebat, qui patiebatur autem, non solum quid
fieret et cur fieret sciebat, uerum etiam de male facientibus bene ipse faciebat.
cum ergo accepisset iesus acetum, dixit: consummatum est. quid, nisi quod prophetia tanto ante
praedixerat? deinde quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret,
tamquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, peractis
omnibus quae ut peragerentur exspectabat: inclinato capite tradidit spiritum. quis ita dormit
quando uoluerit, sicut iesus mortuus est quando uoluit? quis ita uestem ponit quando uoluerit,
sicut se carne exuit quando uoluit? quis ita cum uoluerit abit, quomodo cum uoluit obiit? quanta
speranda uel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis?
TRACTATUS 120
19:31-42, 20:1-9 posteaquam dominus iesus , peractis omnibus quae ante suam mortem peragi oportere
praesciebat, quando uoluit tradidit spiritum, quae deinde secuta sunt, euangelista narrante
uideamus. iudaei ergo, inquit, quoniam parasceue erat, ut non remanerent in cruce corpora
sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogauerunt pilatum ut frangerentur eorum crura, et
tollerentur. non crura tollerentur, sed hi quibus ideo frangebantur ut morerentur, et auferrentur ex
ligno; ne pendentes in crucibus magnum diem festum sui diurni cruciatus horrore foedarent.
uenerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. ad
iesum autem cum uenissent, ut uiderent eum iam mortuum, non fregerunt eius crura; sed unus
militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. uigilanti uerbo euangelista
usus est, ut non diceret: latus eius percussit, aut uulnerauit, aut quid aliud; sed: aperuit; ut illic
quodammodo uitae ostium panderetur, unde sacramenta ecclesiae manauerunt, sine quibus ad
uitam quae uera uita est, non intratur. ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum; aqua illa
salutare temperat poculum; haec et lauacrum praestat, et potum. hoc praenuntiabat quod noe in
latere arcae ostium facere iussus est, qua intrarent animalia quae non erant diluuio peritura,
quibus praefigurabatur ecclesia. propter hoc prima mulier facta est de latere uiri dormientis, et
appellata est uita mater que uiuorum. magnum quippe significauit bonum, ante magnum
praeuaricationis malum. hic secundus adam inclinato capite in cruce dormiuit, ut inde formaretur
ei coniux, quod de latere dormientis effluxit. o mors unde mortui reuiuiscunt! quid isto sanguine
mundius? quid uulnere isto salubrius?
et qui uidit, inquit, testimonium perhibuit, et uerum est testimonium eius; et ille scit quia uera
dicit, ut et uos credatis. non dixit: ut et uos sciatis; sed ut credatis; scit enim qui uidit, cuius
credat testimonio qui non uidit. magis autem ad fidem credere pertinet quam uidere, nam quid est
aliud credere, quam fidem accommodare? facta sunt enim haec, inquit, ut scriptura impleretur. os
non comminuetis ex eo. et iterum alia scriptura dicit: uidebunt in quem confixerunt. duo
testimonia de scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narrauit. nam quia dixerat: ad
iesum autem cum uenissent, ut uiderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, ad hoc
pertinet testimonium: os non comminuetis ex eo; quod praeceptum est eis qui celebrare pascha
iussi sunt ouis immolatione in ueteri lege, quae dominicae passionis umbra praecesserat. unde
pascha nostrum immolatus est christus; de quo et isaias propheta praedixerat: sicut ouis ad
immolandum ductus est. item quia subiunxerat dicens: sed unus militum lancea latus eius
aperuit, ad hoc pertinet alterum testimonium: uidebunt in quem confixerunt, ubi promissus est
christus, in ea qua crucifixus est carne uenturus.
post haec autem rogauit pilatum ioseph ab arimathea (eo quod esset discipulus iesu, occultus
autem propter metum iudaeorum), ut tolleret corpus iesu; et permisit pilatus. uenit ergo, et tulit
corpus iesu. uenit autem nicodemus, qui uenerat ad iesum nocte primum, ferens mixturam
myrrhae et aloes quasi libras centum. non ita distinguendum est, ut dicamus: primum ferens
mixturam myrrhae; sed ut quod dictum est: primum, ad superiorem sensum pertineat. uenerat
enim nicodemus ad iesum nocte primum, quod idem iohannes narrauit in prioribus euangelii sui
partibus. hic ergo intellegendum est ad iesum , non tunc solum, sed tunc primum uenisse
nicodemum; uentitasse autem postea ut fieret audiendo discipulus; quod certe modo in
reuelatione corporis beatissimi stephani fere omnibus gentibus declaratur. acceperunt ergo corpus
iesu, et ligauerunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est iudaeis sepelire. non mihi uidetur
euangelista frustra dicere uoluisse: sicut mos est iudaeis sepelire; ita quippe, nisi fallor, admonuit
in huiusmodi officiis quae mortuis exhibentur, morem cuiusque gentis esse seruandum.
erat autem in loco ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum nouum, in quo nondum
quisquam positus erat. sicut in mariae uirginis utero nemo ante illum, nemo post illum conceptus
est, ita in hoc monumento nemo ante illum, nemo post illum sepultus est. ibi ergo propter
parasceuen iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt iesum. acceleratam uult intellegi
sepulturam, ne aduesperasceret; quando iam propter parasceuen quam coenam puram iudaei
latine usitatius apud nos uocant, facere tale aliquid non licebat.
una autem sabbati maria magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum; et
uidit lapidem sublatum a monumento. una sabbati est, quem iam diem dominicum propter
domini resurrectionem mos christianus appellat, quem matthaeus solus in euangelistis primam
sabbati nominauit. cucurrit ergo, et uenit ad simonem petrum, et ad alium discipulum quem
amabat iesus ; et dicit eis: tulerunt dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
nonnulli codices etiam graeci habent: tulerunt dominum meum, quod uideri dictum potest
propensiore caritatis uel famulatus affectu, sed hoc in pluribus codicibus quos in promtu
habuimus, non inuenimus.
exiit ergo petrus et ille alius discipulus, et uenerunt ad monumentum. currebant autem duo simul,
et ille alius discipulus praecucurrit citius petro, et uenit primus ad monumentum. aduertenda hic
et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum; et
tamen, quasi hoc sequeretur adiunctum est. cum enim iam dixisset: uenerunt ad monumentum,
regressus est ut narraret quomodo uenerunt; atque ait: currebant autem duo simul, etc.. ubi
ostendit quod praecurrens ad monumentum prior uenerit alius ille discipulus, quem seipsum
significat, sed tamquam de alio cuncta narrat.
et cum se inclinasset, inquit, uidit posita linteamina, non tamen introiuit. uenit ergo simon petrus
sequens eum, et introiuit in monumentum; et uidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat
super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum.
putamus ne nihil ista significant? nequaquam hoc putauerim. sed ad alia festinamus, in quibus
immorari quaestionis uel obscuritatis alicuius necessitate compellimur. nam ista quae per seipsa
manifesta sunt, quid singula etiam significent, quaerere sanctae quidem deliciae sunt, sed
otiosorum, quod non sumus nos.
tunc ergo introiit et ille discipulus qui uenerat primus ad monumentum. prior uenit, et posterior
intrauit. neque hoc utique uacat, sed mihi ad ista non uacat. et uidit, inquit, et credidit. hic
nonnulli parum adtendentes, putant hoc iohannem credidisse, quod iesus resurrexit; sed quod
sequitur, hoc non indicat. quid sibi enim uult quod statim adiunxit: nondum enim sciebant
scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere? non ergo eum credidit resurrexisse, quem
nesciebat oportere resurgere. quid ergo uidit? quid credidit? uidit scilicet inane monumentum, et
credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. nondum enim sciebant
scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. et ideo quando id ab ipso domino audiebant,
quamuis apertissime diceretur, consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intellegebant, et
aliquid aliud eum significare credebant. sed ea quae sequuntur in sermonem alium differamus.
TRACTATUS 121
20:10-29 sublatum esse dominum de monumento, discipulis eius petro et iohanni nuntiauerat maria
magdalene; quo illi uenientes, inuenerunt sola linteamina, quibus corpus fuerat inuolutum; et
quid aliud credere potuerunt, nisi quod dixerat, quod etiam ipsa crediderat? abierunt ergo iterum
ad semetipsos discipuli; id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. maria autem
stabat ad monumentum foris plorans. uiris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco
fortior figebat affectus. et oculi qui dominum quaesierant et non inuenerant, lacrymis iam
uacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno
occisus; quoniam magistri tanti, cuius eis uita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. tenebat
itaque ad monumentum iam dolor iste mulierem. cum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in
monumentum. cur hoc fecerit nescio. non enim nesciebat non ibi esse iam quem quaerebat,
quandoquidem inde sublatum et discipulis ipsa nuntiauerat; et illi ad monumentum uenerant, et
non solum intuendo, sed etiam intrando corpus domini quaesierant, nec inuenerant. quid sibi ergo
uult quod ista cum fleret, rursum in monumentum inclinata prospexit? utrum quod nimium
dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum? an potius diuino instinctu in
animo eius effectum est ut prospiceret? prospexit enim, et uidit duos angelos in albis, sedentes,
unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus iesu. quid est quod unus ad caput, et
ad pedes alter sedebat? an, quoniam qui graece angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo
christi euangelium uelut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem significabant esse
nuntiandum? dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum, et nescio
ubi posuerunt eum. angeli lacrymas prohibebant; ubi quid aliud quam futurum quodammodo
gaudium nuntiabant? ita enim dixerunt: quid ploras? ac si dicerent: noli plorare. at illa eos putans
interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. quia tulerunt, inquit, dominum meum;
dominum suum uocans corpus exanime domini sui, a toto partem significans; sicut omnes
confitemur iesum christum filium dei unicum dominum nostrum, quod utique simul est et
uerbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. et nescio,
inquit, ubi posuerunt eum. haec erat causa maior doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum
dolorem. sed hora iam uenerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere
prohibentibus, gaudium succederet fletibus.
denique haec cum dixisset, conuersa est retrorsum, et uidit iesum stantem, et non sciebat quia
iesus est. dicit ei iesus : mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans quia hortulanus esset,
dicit ei: domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei
iesus : maria. conuersa illa dicit ei: rabboni; quod dicitur magister. nemo calumnietur mulieri
quod hortulanum dixerit dominum, et iesum magistrum. ibi enim rogabat, hic agnoscebat; ibi
honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere
humana et diuina discebat. appellabat dominum cuius ancilla non erat, ut per eum perueniret ad
dominum cuius erat. aliter ergo dominum dixit: sustulerunt dominum meum; aliter autem:
domine, si tu sustulisti eum. nam et prophetae appellauerunt dominos eos qui homines erant; sed
aliter illum de quo scriptum est: dominus nomen ei. sed ista mulier quae iam fuerat conuersa
retrorsum ut uideret iesum , quando eum putauit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur,
quomodo rursus conuersa dicitur, ut ei diceret: rabboni, nisi quia tunc conuersa corpore, quod
non erat, putauit, nunc corde conuersa, quod erat agnouit?
dicit ei iesus : noli me tangere, nondum enim adscendi ad patrem meum; uade autem ad fratres
meos, et dic eis: adscendo ad patrem meum et patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. est
in his uerbis quod breuiter quidem, sed tamen adtentius pertractare debemus. iesus quippe
mulierem quae illum magistrum agnouit et appellauit, cum haec ei responderet, fidem docebat; et
hortulanus ille in eius corde, tamquam in horto suo granum sinapis seminabat. quid est ergo: noli
me tangere? et tamquam huius prohibitionis causa quaereretur, adiunxit: nondum enim adscendi
ad patrem meum. quid est hoc? si stans in terra non tangitur, sedens in caelo quomodo ab
hominibus tangeretur? qui certe antequam adscenderet, discipulis se tangendum obtulit dicens,
sicut lucas euangelista testatur: palpate, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
uidetis habere; uel quando dixit discipulo thomae: infer digitum tuum huc, et uide manus meas,
et affer manum tuam, et mitte in latus meum. quis autem tam sit absurdus, ut dicat eum a
discipulis quidem antequam ad patrem adscendisset, uoluisse se tangi, a mulieribus autem
noluisse, nisi cum adscendisset ad patrem? sed nec sic, qui uellet, desipere sineretur. leguntur
enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad patrem adscenderet, tetigisse iesum , in
quibus erat etiam ipsa maria magdalene, narrante matthaeo quod occurrerit illis iesus dicens:
auete. illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. hoc a iohanne
praetermissum est, sed a matthaeo uerum dictum. restat ergo ut aliquod in his uerbis lateat
sacramentum; quod siue inueniamus, siue inuenire minime ualeamus, inesse tamen nullo modo
dubitare debemus. aut ergo sic dictum est: noli me tangere, nondum enim adscendi ad patrem
meum, ut in illa femina figuraretur ecclesia de gentibus, quae in christum non credidit, nisi cum
adscendisset ad patrem; aut sic in se credi uoluit iesus , hoc est, sic se spiritaliter tangi, quod ipse
et pater unum sint. eius quippe intimis sensibus quodammodo adscendit ad patrem, qui sic in eo
profecerit ut patri agnoscat aequalem; aliter non recte tangitur, id est, aliter non recte in eum
creditur. poterat autem sic credere maria, ut eum putaret imparem patri, quod utique prohibetur
cum ei dicitur: noli me tangere; id est: noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli
tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta
est. quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat? nondum
enim adscendi, inquit, ad patrem meum; ibi me tanges, quando me credideris patri non imparem
deum. uade autem ad fratres meos, et dic eis: adscendo ad patrem meum et patrem uestrum. non
ait: patrem nostrum; aliter ergo meum, aliter uestrum; natura meum, gratia uestrum. et deum
meum, et deum uestrum. neque hic dixit: deum nostrum; ergo et hic aliter meum, aliter uestrum;
deum meum sub quo et ego homo sum, deum uestrum inter quos et ipsum mediator sum.
uenit maria magdalene annuntians discipulis: quia uidi dominum, et haec dixit mihi. cum esset
ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter
metum iudaeorum, uenit iesus , et stetit in medio, et dicit eis: pax uobis. et cum hoc dixisset,
ostendit eis manus et latus. claui enim manus fixerant, lancea latus eius aperuerat; ubi ad
dubitantium corda sananda, uulnerum sunt seruata uestigia. moli autem corporis ubi diuinitas
erat, ostia clausa non obstiterunt. ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente uirginitas
matris inuiolata permansit. gauisi sunt ergo discipuli, uiso domino. dixit ergo eis iterum: pax
uobis. iteratio confirmatio est; ipse quippe dat per prophetam promissum pacem super pacem.
sicut misit me pater, inquit, et ego mitto uos. aequalem patri filium nouimus, sed hic uerba
mediatoris agnoscimus. medium quippe se ostendit dicendo: ille me, et ego uos. hoc cum
dixisset, insufflauit, et dixit eis: accipite spiritum sanctum. insufflando significauit spiritum
sanctum non patris solius esse spiritum, sed et suum. quorum remiseritis, inquit, peccata,
remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. ecclesiae caritas quae per spiritum sanctum
diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt
eius participes, tenet. ideo posteaquam dixit: accipite spiritum sanctum, hoc continuo de
peccatorum remissione ac detentione subiecit.
thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur didymus, non erat cum eis quando uenit iesus.
dixerunt ergo ei alii discipuli: uidimus dominum. ille autem dixit eis: nisi uidero in manibus eius
fixuram clauorum, et mittam digitum meum in locum clauorum, et mittam manum meam in latus
eius, non credam. et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et thomas cum eis. uenit
iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: pax uobis. deinde dicit thomae: infer digitum tuum
huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus,
sed fidelis. respondit thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus. uidebat tangebat que
hominem, et confitebatur deum, quem non uidebat neque tangebat; sed per hoc quod uidebat
atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat. dicit ei iesus : quia uidisti me, credidisti.
non ait: tetigisti me; sed: uidisti me; quoniam generalis quodammodo sensus est uisus. nam et per
alios quatuor sensus nominari solet, uelut cum dicimus: audi et uide quam bene sonet, olfac et
uide quam bene oleat, gusta et uide quam bene sapiat, tange et uide quam bene caleat. ubique
sonuit: uide, cum uisus proprie non negetur ad oculos pertinere. unde et hic ipse dominus: infer,
inquit, digitum tuum huc, et uide manus meas; quid aliud ait quam: tange et uide? nec tamen
oculos ille habebat in digito. ergo siue intuendo, siue etiam tangendo: quia uidisti me, inquit,
credidisti. quamuis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille
tangendum; non enim scriptum est: et tetigit thomas. sed siue adspiciendo tantum, siue etiam
tangendo uiderit et crediderit, illud quod sequitur, magis gentium fidem praedicat atque
commendat: beati qui non uiderunt, et crediderunt. praeteriti temporis usus est uerbis, tamquam
ille qui quod erat futurum, in sua nouerat praedestinatione iam factum. sed iam sermo iste a
prolixitate cohibendus est; donabit dominus ut de his quae restant, alias disputemus.
TRACTATUS 122
21:1-11 post narrationem rei gestae, in qua thomas discipulus oblatis sibi tangendis in christi carne
uulnerum locis, uidit quod credere nolebat et credidit, interponit haec euangelista iohannes, et
dicit: multa quidem et alia signa fecit iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt
scripta in libro hoc. haec autem scripta sunt, ut credatis quia iesus est christus filius dei; et ut
credentes, uitam habeatis in nomine eius. hoc capitulum uelut libri huius indicat finem; sed
narratur hic deinde quemadmodum se manifestauerit dominus ad mare tiberiadis, et in captura
piscium commendauerit ecclesiae sacramentum, qualis futura est ultima resurrectione
mortuorum. ad hoc itaque commendandum ualere arbitror, quod tamquam finis interpositus est
libri, quod esset etiam secuturae narrationis quasi proaemium, quod ei quodammodo faceret
eminentiorem locum, quae narratio incipit ita: postea manifestauit se iterum iesus ad mare
tiberiadis; manifestauit autem sic. erant simul simon petrus et thomas qui dicitur didymus, et
nathanael qui erat a cana galilaeae, et filii zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. dicit eis simon
petrus: uado piscari. dicunt ei: uenimus et nos te cum.
quaeri solet de hac piscatione discipulorum, cur redierint petrus et filii zebedaei ad id quod
fuerunt priusquam a domino uocarentur; erant enim piscatores quando eis dixit: uenite post me,
et faciam uos piscatores hominum. tunc eum quippe illi secuti sunt, ut magisterio eius relictis
omnibus adhaererent; in tantum ut cum ab eo diues ille tristis abscederet, cui dixerat: uade, uende
quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et ueni, sequere me, diceret ei
petrus: ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. quid est ergo quod nunc quasi apostolatu
relicto fiunt quod fuerunt, et quod dimiserant repetunt, tamquam obliti quod audierant: nemo
ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno caelorum? quod si fecissent
defuncto iesu, priusquam resurrexisset a mortuis (quod quidem non poterant, quoniam dies quo
crucifixus est, totos eos tenebat adtentos, usque ad eius sepulturam, quae ante uesperam facta est;
sequens autem dies erat sabbati, quando eis morem patrium seruantibus, operari utique non
licebat; tertio uero die dominus resurrexit, eos que reuocauit ad spem quam de illo non habere
iam coeperant, tamen si tunc fecissent, putaremus eos illa quae animos eorum occupauerat,
desperatione fecisse. nunc uero post eum sibi de sepulcro redditum uiuum, post oblatum suis
oculis et manibus, non solum uidendam, uerum etiam tangendam atque palpandam rediuiuae
carnis euidentissimam ueritatem; post inspecta uulnerum loca, usque ad apostoli thomae
confessionem, qui se aliter crediturum non esse praedixerat; post acceptum eius insufflatione
spiritum sanctum, post uerba in suas aures eius ore prolata: sicut misit me pater, et ego mitto uos;
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt, subito fiunt sicut
fuerant, non hominum, sed piscium piscatores.
his ergo quos hoc mouet respondendum est, non eos fuisse prohibitos arte sua, licita scilicet
atque concessa, uictum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate seruata, si quando unde
uiuerent aliud non haberent. nisi forte quispiam putare audebit aut dicere, apostolum paulum non
pertinuisse ad eorum perfectionem qui relictis omnibus christum secuti sunt, quoniam ne
quemquam eorum grauaret quibus euangelium praedicabat, suum uictum suis manibus
transigebat; ubi magis impletum est quod ait: plus omnibus illis laboraui; et adiunxit: non autem
ego, sed gratia dei me cum ut hoc quoque appareat dei gratiae deputandum, quod et animo et
corpore poterat usque adeo plus illis omnibus laborare, ut neque cessaret ab euangelio
praedicando, neque tamen ex euangelio, sicut illi, sustentaret hanc uitam, cum id per tot gentes in
quibus christi nomen non fuerat prophetatum, multo latius atque fertilius seminaret. ubi ostendit
ex euangelio uiuendi, hoc est uictum habendi, non necessitatem apostolis impositam, sed
potestatem datam. quam potestatem commemorat idem apostolus dicens: si nos uobis spiritalia
seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participant, non
magis nos? sed non sumus, inquit, usi hac potestate. et paulo post: qui altari seruiunt, inquit,
altari compartiuntur; sic et dominus ordinauit his qui euangelium annuntiant, de euangelio
uiuere; ego autem nullo horum usus sum. satis igitur apertum est, non imperatum, sed in
potestate apostolis positum, ut aliunde non uiuerent nisi ex euangelio, et ab eis quibus
euangelium praedicando spiritalia seminabant, carnalia meterent; hoc est, carnis huius
sustentaculum sumerent, et tamquam milites christi stipendium debitum acciperent, sicut a
prouincialibus christi. unde idem ipse miles egregius paulo superius de hac re dixerat: quis
militat suis stipendiis umquam? quod tamen ipse faciebat, quia plus illis omnibus laborabat. si
ergo beatus paulus ut ea potestate, quam profecto cum ceteris euangelii praedicatoribus habebat,
non cum ceteris uteretur, sed suo stipendio militaret, ne gentes a nomine christi penitus alienas
doctrina eius quasi uenalis offenderet, aliter educatus, artem quam non nouerat didicit, ut dum
suis manibus transigitur doctor, nullus grauaretur auditor; quanto magis beatus petrus, qui iam
piscator fuerat, quod nouerat fecit, si ad praesens illud tempus, aliud unde uiueret, non inuenit?
sed respondebit quispiam: et cur non inuenit, cum dominus promiserit dicens: quaerite primum
regnum et iustitiam dei, et haec omnia apponentur uobis? prorsus etiam sic dominus quod
promisit impleuit. nam quis alius pisces qui caperentur apposuit? qui non ob aliud credendus est
eis ingessisse penuriam qua compellerentur ire piscatum, nisi dispositum uolens exhibere
miraculum; ut simul et praedicatores euangelii sui pasceret, et ipsum euangelium tanto
sacramento quod erat de numero piscium commendaturus augeret. de qua re etiam nos quod ipse
apposuerit, dicere iam debemus.
dicit ergo simon petrus: uado piscari. dicunt ei qui cum illo erant: uenimus et nos te cum. et
exierunt et adscenderunt in nauem; et illa nocte nihil apprehenderunt. mane autem iam facto stetit
iesus in littore; non tamen cognouerunt discipuli quia iesus est. dicit ergo eis iesus : pueri,
numquid pulmentarium habetis? responderunt ei: non. dicit eis: mittite in dexteram nauigii rete,
et inuenietis. miserunt ergo, et iam non ualebant illud trahere a multitudine piscium. dicit ergo
discipulus ille quem diligebat iesus , petro: dominus est. simon petrus cum audisset quia dominus
est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare. alii autem discipuli nauigio uenerunt
(non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. ut ergo
descenderunt in terram, uiderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. dicit eis iesus
: afferte de piscibus quos apprehendistis nunc. adscendit simon petrus, et traxit rete in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. et cum tanti essent, non est scissum rete.
hoc est magnum sacramentum in magno iohannis euangelio; et ut uehementius commendaretur,
loco ultimo scriptum. quod ergo septem discipuli fuerunt in ista piscatione, petrus, et thomas, et
nathanael, et duo filii zebedaei, et alii duo quorum nomina tacentur, isti suo septenario numero
finem significant temporis. uniuersum quippe septem diebus uoluitur tempus. ad hoc pertinet
quod mane facto iesus stetit in littore; quia etiam littus finis est maris, et ideo finem significat
saeculi. eumdem finem saeculi ostendit et quod petrus rete extraxit in terram, hoc est in littus.
quod ipse dominus aperuit, ubi alio quodam loco de sagena in mare missa similitudinem dedit: et
eam trahunt, inquit, ad littus. quod littus quid esset exponens, ait: sic erit in consummatione
saeculi.
sed illa uerbi est, non rei gestae parabola; re autem gesta, sicut hoc loco qualiter in saeculi fine
futura sit, ita dominus alia piscatione significauit ecclesiam qualiter nunc sit. quod autem illud
fecit in initio praedicationis suae, hoc uero post resurrectionem suam, hinc ostendit illam
capturam piscium, bonos et malos significare, quos nunc habet ecclesia; istam uero tantummodo
bonos, quos habebit in aeternum, completa in fine huius saeculi resurrectione mortuorum.
denique ibi iesus non sicut hic in littore stabat, quando iussit pisces capi; sed adscendens in unam
nauim quae erat simonis, rogauit eum ut a terra reduceret pusillum; et in ea sedens docebat
turbas. ut cessauit autem loqui, dixit ad simonem: duc in altum et laxate retia uestra in capturam.
et illic quod captum est piscium in nauiculis fuit, non sicut hic rete extraxerunt in terram. his
signis et si qua alia potuerint reperiri, ibi ecclesia in hoc saeculo, hic uero in fine saeculi figurata
est; ideo illud ante, hoc autem post resurrectionem domini factum est; quia ibi nos christus
significauit uocatos, hic resuscitatos. ibi retia non mittuntur in dexteram, ne solos significent
bonos, nec in sinistram, ne solos malos; sed indifferenter, laxate, inquit, retia uestra in capturam,
ut permixtos intellegamus bonos et malos; hic autem, inquit: mittite in dexteram nauigii rete, ut
significaret eos qui stabant ad dexteram, solos bonos. ibi rete propter significanda schismata
rumpebatur; hic uero quoniam tunc iam in illa summa pace sanctorum nulla erunt schismata,
pertinuit ad euangelistam dicere: et cum tanti essent, id est, tam magni, non est scissum rete,
tamquam illud respiceret ubi scissum est, et in illius mali comparatione commendaret hoc
bonum. ibi capta est multitudo piscium tanta, ut impleta duo nauigia mergerentur, id est, in
submersionem premerentur; non enim mersa sunt, sed tamen periclitata. unde enim existunt in
ecclesia, tanta quae gemimus; nisi cum tantae multitudini obsisti non potest, quae ad
submergendam propemodum disciplinam intrat cum moribus suis a sanctorum itinere penitus
alienis? hic autem miserunt rete in dexteram partem, et iam non ualebant illud trahere a
multitudine piscium. quid est: iam non ualebant illud trahere, nisi quia illi qui pertinent ad
resurrectionem uitae, id est ad dexteram, et intra christiani nominis retia defunguntur, nonnisi in
littore, id est in fine saeculi cum resurrexerint, apparebunt? ideo non ualuerunt sic trahere retia, ut
in nauem refunderent quos ceperant pisces, sicut de illis omnibus factum est, quibus rete
disruptum, et nauiculae pressae sunt. habet autem istos dextros ecclesia post finem uitae huius in
somno pacis, uelut in profundo latentes, donec ad littus rete perueniat quo trahebatur, quasi a
cubitis ducentis. quod autem illic duabus nauiculis, propter circumcisionem et praeputium, hoc
isto loco ducentis cubitis existimo figuratum, propter utriusque generis electos, et circumcisionis
et praeputii, tamquam centum et centum, quia in summa centenarii numerus ad dexteram transit.
postremo in illa piscatione numerus piscium non exprimitur, tamquam illud ibi fiat quod
praedictum est per prophetam: annuntiaui et locutus sum; multiplicati sunt super numerum; hic
uero non sunt aliqui super numerum, sed certus est numerus centum quinquaginta tres; cuius
numeri ratio domino adiuuante reddenda est.
si enim numerum constituamus qui legem significet, quid erunt nisi decem? decalogum quippe
legis, id est, decem notissima illa praecepta digito dei duabus lapideis tabulis primum fuisse
conscripta certissimum nobis est. sed lex quando non adiuuat gratia, praeuaricatores facit, et
tantummodo in littera est; propter hoc enim maxime ait apostolus: littera occidit, spiritus autem
uiuificat. accedat ergo ad litteram spiritus, ne occidat littera quem non uiuificat spiritus; sed ut
operemur praecepta legis, non uiribus nostris, sed munere saluatoris. cum autem accedit ad legem
gratia, id est, ad litteram spiritus, quodammodo denario numero additur septenarius. isto quippe
numero, id est septenario, significari spiritum sanctum, aduertenda litterarum sacrarum
documenta testantur. nempe enim sanctitas uel sanctificatio ad sanctum proprie pertinet spiritum;
unde cum et pater spiritus sit, et filius spiritus sit, quoniam deus spiritus est, et pater sanctus, et
filius sanctus sit, proprio tamen nomine amborum spiritus uocatur spiritus sanctus. ubi ergo
primum in lege sonuit sanctificatio, nisi in die septimo? non enim sanctificauit deus diem
primum, in quo fecit lucem; aut secundum, in quo firmamentum; aut tertium, in quo discreuit
mare a terra, et terra herbam lignum que produxit; aut quartum, in quo sidera sunt creata; aut
quintum, in quo animalia quae in aquis uiuunt et in aere uolitant; aut sextum, in quo terrestris
anima uiua et ipse homo; sed sanctificauit diem septimum, in quo requieuit ab operibus suis.
conuenienter igitur septenario numero significatur spiritus sanctus. isaias etiam propheta:
requiescet, inquit, in eo spiritus dei; eum que deinceps commendans opere uel munere
septenario: spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus
scientiae et pietatis, et implebit illum spiritus timoris dei. quid in apocalypsi? nonne septem
spiritus dei dicuntur, cum sit unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult? sed
operatio septenaria unius spiritus sic appellata est ab eodem spiritu, qui scribenti adfuit, ut
septem spiritus dicerentur. cum itaque legis denario spiritus sanctus per septenarium numerum
accedit, fiunt decem et septem; qui numerus ab uno usque ad seipsum computatis omnibus
crescens, ad centum quinquaginta tres peruenit. ad unum enim si adicias duo, fiunt utique tres;
his si adicias tres et quatuor, fiunt omnes decem; deinde si adicias omnes numeros qui sequuntur
usque ad decem et septem, ad supradictum numerum summa perducitur; id est, si ad decem, quo
ab uno usque ad quatuor perueneras, addas quinque, fiunt quindecim; his addas sex, et fiunt
uiginti unum; his addas septem, et fiunt uiginti octo; his addas octo et nouem et decem, et fiunt
quinquaginta quinque; his addas undecim et duodecim et tredecim, et fiunt nonaginta unum; his
rursum quatuordecim et quindecim et sexdecim, et fiunt centum triginta sex; huic numero adde
illum qui restat de quo agitur, id est decem et septem, et piscium numerus ille complebitur. non
ergo tantummodo centum quinquaginta tres sancti ad uitam resurrecturi significantur aeternam,
sed millia sanctorum ad gratiam spiritus pertinentium; qua gratia cum lege dei tamquam cum
aduersario concordatur, ut uiuificante spiritu littera non occidat, sed quod per litteram iubetur,
spiritu adiuuante compleatur, et si quid minus fit, remittatur. omnes ergo ad istam gratiam
pertinentes, hoc numero figurantur, hoc est figurate significantur. qui numerus ter habet etiam
quinquagenarium numerum, et insuper ipsa tria propter mysterium trinitatis; quinquagenarius
autem multiplicatis septem per septem, et unius adiectione completur; nam septies septem fiunt
quadraginta nouem. unus autem additur, ut eo significetur unum esse qui per septem propter
operationem septenariam demonstratur; et nouimus spiritum sanctum post adscensionem domini
quinquagesimo die missum, quem discipuli iussi sunt exspectare promissum.
non igitur frustra dicti sunt hi pisces et tot et tanti, id est et centum quinquaginta tres et magni. sic
enim scriptum est: et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus.
cum enim dixisset dominus: non ueni soluere legem, sed implere, daturus utique spiritum per
quem lex posset impleri, tamquam septem additurus ad decem, paucissimis uerbis interpositis ait:
qui ergo soluerit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus uocabitur in
regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. iste ergo
poterit pertinere ad numerum piscium magnorum. minimus autem ille qui soluit factis quod docet
uerbis, in tali ecclesia potest esse, qualem significat piscium prima illa captura, habentem bonos
et malos, quia et ipsa dicitur regnum caelorum; propter quod ait: simile est regnum caelorum
sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti. ubi uult intellegi etiam bonos, et malos,
quos dicit in littore, id est, in fine saeculi separandos. denique ut ostenderet istos minimos
reprobos esse, qui docent bona loquendo, quae soluunt male uiuendo, nec quasi minimos in uita
aeterna futuros, sed omnino ibi non futuros, cum dixisset: minimus uocabitur in regno caelorum,
continuo subiecit: dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et
pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. illi sunt certe, scribae et pharisaei, qui
cathedram moysi sedent, et de quibus ait: quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite;
dicunt enim et non faciunt; docent sermonibus, quod soluunt moribus. consequens est ergo, ut
qui minimus est in regno caelorum, qualis nunc est ecclesia, non intret in regnum caelorum,
qualis tunc erit ecclesia; quoniam docendo quod soluit, ad eorum societatem qui faciunt quod
docent, non pertinebit; et ideo non erit in numero piscium magnorum; quoniam qui fecerit et
docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. et quia hic magnus erit, ideo ibi erit, ubi minimus
ille non erit. usque adeo quippe ibi magni erunt, ut qui minor ibi est, maior sit eo quo hic nemo
maior est. sed tamen qui hic magni sunt, id est, qui in regno caelorum, ubi sagena congregat
bonos et malos, faciunt bona quae docent, ipsi erunt in illa regni caelorum aeternitate maiores,
quos isti ad dexteram et resurrectionem uitae pertinentes indicant pisces. sequitur de prandio
domini cum istis septem discipulis, et de his quae post prandium locutus est, ac de ipsius
euangelii termino, ut deus quod donauerit disseramus; sed hoc non est isto sermone coartandum.
TRACTATUS 123
21:12-19 in eo quod tertio dominus post resurrectionem manifestauit se discipulis suis, beati iohannis
apostoli euangelium terminatur; in quo iam pertractauimus, ut ualuimus, partem priorem, usque
ad eum locum ubi narratum est captos fuisse pisces centum quinquaginta tres a discipulis quibus
se demonstrauit, et cum magni essent, retia non esse disrupta. deinde quae sequuntur
consideranda sunt, et quantum adiuuat dominus, sicut res postulare uidebitur, disserenda. peracta
quippe illa piscatione: dicit eis iesus : uenite, prandete. et nemo audebat discumbentium
interrogare eum: tu quis es? scientes quia dominus est. si ergo sciebant, quid opus erat ut
interrogarent? si autem non opus erat, quare dictum est: non audebant, quasi opus esset, sed
timore aliquo non auderent? sensus ergo hic est: tanta erat euidentia ueritatis, qua iesus illis
discipulis apparebat, ut eorum non solum negare, sed nec dubitare quidem ullus auderet;
quoniam si quisquam dubitaret, utique interrogare deberet. sic ergo dictum est: nemo audebat
eum interrogare: tu quis es? ac si diceretur: nemo audebat dubitare quod ipse esset.
et uenit iesus , et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. ecce dictum est etiam quid
pranderent; de quo prandio aliquid suaue ac salubre dicemus et nos, si pascat et nos. superius
narratum est quod isti discipuli, quando descenderunt in terram, uiderunt prunas positas, et
piscem superpositum, et panem. ubi non est intellegendum etiam superpositum panem fuisse
prunis, sed tantum subaudiendum: uiderunt. quod uerbum si repetamus eo loco ubi
subaudiendum est, ita totum dici potest: uiderunt prunas positas, et piscem superpositum, et
panem uiderunt. uel ita potius: uiderunt prunas positas, et piscem superpositum, uiderunt et
panem. iubente etiam domino adtulerunt et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos fecisse
quamuis a narrante non esset expressum, tamen dominum iussisse non tacitum est. ait enim:
afferte de piscibus quos adprehendistis nunc. et utique iubente illo eos non fecisse quis credat?
hinc ergo fecit prandium dominus illis septem discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis
superpositum uiderant, huic adiungens ex illis quos ceperant, et de pane quem nihilominus eos
uidisse narratum est. piscis assus, christus est passus. ipse est et panis qui de caelo descendit.
huic incorporatur ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam. propter quod dictum est:
afferte de piscibus quos adprehendistis nunc, ut omnes qui hanc spem gerimus, per illum
septenarium numerum discipulorum, per quem potest hoc loco nostra uniuersitas intellegi
figurata, tanto sacramento nos communicare nossemus, et eidem beatitudini sociari. hoc domini
prandium est cum discipulis suis, ad quod iohannes euangelium suum, cum haberet de christo
alia multa quae diceret, magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione concludit. hic
enim ecclesia qualis in solis bonis futura est, significatur per capturam centum quinquaginta
trium piscium; et eis qui haec credunt, sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per hoc
prandium demonstratur.
hoc iam tertio, inquit, manifestatus est iesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. quod
non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus (id est primo die, cum surrexit; et post
dies octo, quando discipulus thomas uidit et credidit, et hodie quando hoc de piscibus fecit; post
quot autem dies id fecerit, dictum non est); nam ipso primo die non semel uisus est, sicut
euangelistarum omnium testimonia collata demonstrant; sed, sicut dictum est, secundum dies
numerandae sunt manifestationes eius, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit, eadem que una
propter unum diem, quotiescumque se et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit; secunda
post dies octo, et haec, tertia, et deinde quoties uoluit usque ad diem quadragesimum, quo
adscendit in caelum, quamuis non scripta sint omnia.
cum ergo prandissent, dicit simoni petro: simon iohannis, diligis me plus his? dicit ei: etiam
domine, tu scis quia amo te. dicit ei: pasce agnos meos. dicit ei iterum: simon iohannis, diligis
me? ait illi: etiam, domine, tu scis quia amo te. dicit ei: pasce agnos meos. dicit ei tertio: simon
iohannis, amas me? contristatus est petrus, quia dixit ei tertio: amas me; et dicit ei: domine, tu
omnia scis, tu scis quia amo te. dicit ei: pasce oues meas. amen, amen dico tibi: cum esses iunior,
cingebas te, et ambulabas ubi uolebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te
cinget, et ducet quo tu non uis. hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset deum.
hunc inuenit exitum ille negator, et amator, praesumendo elatus, negando prostratus, flendo
purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus; hunc inuenit exitum, ut pro eius nomine
perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum peruersa festinatione promiserat. faciat eius
resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. hoc enim oportebat, ut prius
christus pro petri salute, deinde petrus pro christi praedicatione moreretur. praeposterum fuit
quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem ueritas. animam suam
se positurum pro christo petrus putabat, pro liberatore liberandus; cum christus uenisset animam
suam positurus pro suis omnibus, in quibus erat et petrus; quod ecce iam factum est. nunc iam
firmitas cordis ad suscipiendam mortem pro nomine domini uera ipso donante sumatur, non falsa
nobis errantibus praesumatur. nunc est ut uitae huius non metuamus interitum, quia resurgente
domino uitae alterius praecessit exemplum. nunc est, petre, ut mortem non timeas, quia uiuit
quem mortuum dolebas, et quem pro nobis mori carnali amore prohibebas. ausus es praeuenire
ductorem, formidasti eius persecutorem; iam pretio pro te fuso, nunc est ut sequaris emtorem, et
sequaris omnino usque ad mortem crucis. uerba eius audisti, quem iam ueracem probasti;
passurum te ipse praedixit, qui te praedixerat negaturum.
sed prius dominus quod sciebat interrogat, nec semel, sed iterum ac tertio, utrum petrus eum
diligat; nec aliud toties audit a petro, quam se diligi, nec aliud toties commendat petro, quam suas
oues pasci. redditur negationi trinae trina confessio, ne minus amori lingua seruiat quam timori,
et plus uocis elicuisse uideatur mors imminens, quam uita praesens. sit amoris officium, pascere
dominicum gregem, si fuit timoris indicium, negare pastorem. qui hoc animo pascunt oues
christi, ut suas uelint esse non christi, se conuincuntur amare, non christum; uel gloriandi, uel
dominandi, uel adquirendi cupiditate, non obediendi et subueniendi et deo placendi caritate.
contra hos ergo uigilat totiens inculcata ista uox christi, quos apostolus gemit sua quaerere, non
quae iesu christi. nam quid est aliud: diligis me? pasce oues meas, quam si diceretur: si me
diligis, non te pascere cogita; sed oues meas, sicut meas pasce, non sicut tuas; gloriam meam in
eis quaere, non tuam; dominium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eorum societate
qui pertinent ad tempora periculosa, seipsos amantes, et cetera quae huic malorum initio
connectuntur? cum enim dixisset apostolus: erunt enim homines seipsos amantes, secutus
adiunxit: amatores pecuniae, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati,
scelesti, irreligiosi, sine affectione, detractores, incontinentes, immites, sine benignitate,
proditores, procaces, caecati, uoluptatum amatores magis quam dei, habentes speciem pietatis,
uirtutem autem eius abnegantes. haec omnia mala ab eo uelut fonte manant, quod primum posuit:
seipsos amantes. merito dicitur petro: diligis me? et respondet: amo te; ei que refertur: pasce
agnos meos; et hoc iterum, hoc tertio. ubi etiam demonstratur unum atque idem esse amorem et
dilectionem; nam etiam dominus nouissime non ait: diligis me, sed: amas me? non ergo nos, sed
ipsum amemus; et in pascendis ouibus eius ea quae sunt eius, non ea quae sunt nostra quaeramus.
nescio quo enim inexplicabili modo, quisquis seipsum, non deum amat, non se amat; et quisquis
deum, non seipsum amat, ipse se amat. qui enim non potest uiuere de se, moritur utique amando
se; non ergo se amat, qui ne uiuat se amat. cum uero ille diligitur de quo uiuitur, non se diligendo
magis diligit, qui propterea non se diligit, ut eum diligat de quo uiuit. non sint ergo seipsos
amantes qui pascunt oues christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsius eas pascant; et uelint ex
illis sua lucra conquirere, sicut amatores pecuniae, uel eis dominari, sicut elati; uel gloriari de
honoribus quos ab eis sumunt, sicut superbi; uel in tantum progredi ut etiam haereses faciant,
sicut blasphemi; nec cedant sanctis patribus, sicut parentibus non obedientes; et eis qui illos
corrigere uolunt quia perire nolunt, mala pro bonis reddant, sicut ingrati; interficiant animas et
suas et alienas, sicut scelesti; materna ecclesiae uiscera dissipent, sicut irreligiosi; non
compatiantur infirmis, sicut sine affectione; famam sanctorum maculare conentur, sicut
detractores; cupiditates pessimas non refrenent, sicut incontinentes; exerceant lites, sicut
immites; nesciant subuenire, sicut sine benignitate; indicent inimicis piorum quae occultanda
cognouerint, sicut proditores; humanam uerecundiam inuerecunda exagitatione perturbent, sicut
procaces; non intellegant neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant, sicut caecati; laetitias
carnales spiritalibus gaudiis anteponant, sicut uoluptatum amatores magis quam dei. haec enim
atque huiusmodi uitia, siue uni homini accidant omnia, siue his alia, illis alia dominentur, ex illa
radice quodammodo pullulant, cum sunt homines seipsos amantes. quod uitium maxime
cauendum est eis qui pascunt oues christi, ne sua quaerant, non quae iesu christi, et in usus
cupiditatum suarum conferant, pro quibus sanguis fusus est christi. cuius amor in eo qui pascit
oues eius, in tam magnum debet spiritalem crescere ardorem, ut uincat etiam mortis naturalem
timorem, quo mori nolumus, et quando cum christo uiuere uolumus. nam et apostolus paulus
dicit se habere concupiscentiam dissolui et esse cum christo; ingemiscit tamen grauatus, et non
uult exspoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita. et huic dominus dilectori suo: cum
senueris, inquit, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non uis. hoc enim ei dixit,
significans qua morte clarificaturus erat deum. extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris.
ad hoc autem ut uenias, alius te cinget, et ducet, non quo uis, sed quo non uis. prius dixit quod
fieret, et deinde quomodo fieret. non enim crucifixus, sed utique crucifigendus quo nollet est
ductus; nam crucifixus non quo nolebat abiit, sed potius quo uolebat. solutus quippe a corpore
uolebat esse cum christo, sed si fieri posset, praeter mortis molestiam uitam concupiscebat
aeternam; ad quam molestiam nolens ductus est, sed ab ea uolens eductus est; nolens ad eam
uenit, sed uolens eam uicit; et reliquit hunc infirmitatis affectum quo nemo uult mori, usque adeo
naturalem, ut eum beato petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est: cum senueris, duceris
quo non uis. propter nos consolandos hunc etiam in se transfigurauit ipse saluator, dicens: pater,
si fieri potest, transeat a me calix iste; qui utique mori uenerat, nec habebat mortis necessitatem,
sed uoluntatem, potestate positurus animam suam, et rursus eam potestate sumturus. sed molestia
quantacumque sit mortis, debet eam uincere uis amoris, quo amatur ille qui cum sit uita nostra,
etiam mortem uoluit perferre pro nobis. nam si nulla esset mortis uel parua molestia, non esset
tam magna martyrum gloria. sed si pastor bonus qui posuit animam suam pro ouibus suis, ex
ipsis ouibus tam multos sibi martyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro ueritate
certare, et usque ad sanguinem aduersus peccatum, quibus oues ipsas pascendas, hoc est,
docendas regendas que committit? ac per hoc praecedente passionis eius exemplo, quis non
uideat magis debere imitando pastori haerere pastores, si eum multae etiam imitatae sunt oues,
sub quo pastore uno in grege uno, et pastores ipsi sunt oues? omnes quippe fecit suas oues, pro
quibus est omnibus passus; quia et ipse ut pro omnibus pateretur, ouis est factus.
TRACTATUS 124
21:19-25 non parua quaestio est, cur apostolo petro, quando se tertio manifestauit discipulis, dixerit
dominus: sequere me; de apostolo autem iohanne: sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad
te? huic quaestioni, quantum dominus ipse donauerit, siue pertractandae, siue soluendae
sermonem nouissimum huius operis impendimus. cum ergo praenuntiasset dominus petro, qua
morte clarificaturus esset deum, dicit ei: sequere me. conuersus petrus uidit illum discipulum
quem diligebat iesus , sequentem, qui et recubuit in caena super pectus eius, et dixit: domine,
quis est qui tradet te? hunc ergo cum uidisset petrus, dicit iesu: domine, hic autem quid? dicit ei
iesus : sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad te? tu me sequere. exiit ergo sermo iste inter
fratres, quia discipulus ille non moritur. et non dixit ei iesus : non moritur; sed: sic eum uolo
manere donec ueniam; quid ad te? ecce quousque in hoc euangelio extenditur quaestio, quae sua
profunditate non mediocriter mentem scrutantis exercet. cur enim dicitur petro: sequere me, nec
dicitur ceteris qui simul aderant? et profecto eum sicut magistrum discipuli sequebantur. sed si ad
passionem intellegendum est, numquid solus pro christiana ueritate passus est petrus? nonne ibi
erat in illis septem alius filius zebedaei frater iohannis, qui post eius adscensionem, ab herode
manifestatur occisus? uerum aliquis dixerit, quoniam iacobus non est crucifixus, merito dictum
esse petro: sequere me, qui non solum mortem, sed etiam mortem crucis, sicut christus, expertus
est. sit hoc, si nihil aliud quod sit conuenientius potuerit inueniri. cur ergo de iohanne dictum est:
sic eum uolo manere donec ueniam; quid ad te? et repetitum est: tu me sequere, tamquam ille
ideo non sequeretur, quoniam eum manere uoluit donec ueniat? quis facile aliud dictum esse
credat, quam quod fratres crediderant qui tunc erant, eo quod scilicet non esset discipulus ille
moriturus, sed donec iesus ueniret, ista maneret in uita? sed hanc opinionem iohannes ipse
abstulit, non hoc dixisse dominum aperta contradictione declarans. cur enim subiungeret: non
dixit iesus : non moritur, nisi ne hominum cordibus quod falsum fuerat inhaereret?
sed cui placet, adhuc resistat, et dicat uerum esse quod ait iohannes, non dixisse dominum quod
discipulus ille non moritur, sed hoc tamen significatum esse talibus uerbis, qualia eum dixisse
narrauit, et asserat apostolum iohannem uiuere, atque in illo sepulcro eius quod est apud
ephesum, dormire eum potius quam mortuum iacere contendat. assumat in argumentum, quod
illic terra sensim scatere, et quasi ebullire perhibetur, atque hoc eius anhelitu fieri, siue constanter
siue pertinaciter asseueret. non enim possunt deesse qui credant, si non desunt qui etiam moysen
asserant uiuere; quia scriptum est eius sepulcrum non inueniri, et apparuit cum domino in monte,
ubi et elias fuit, quem mortuum legimus non esse, sed raptum. quasi moysi corpus non potuerit
alicubi sic abscondi, ut prorsus homines lateret ubi esset, atque inde ad horam diuinitus excitari,
quando cum christo elias et ipse sunt uisi; sicut ad horam multa sanctorum corpora surrexerunt,
quando passus est christus, et post eius resurrectionem apparuerunt multis in sancta, sicut
scriptum est, ciuitate. sed tamen, ut dicere coeperam, si quidam moysen mortuum negant, quem
scriptura ipsa, ubi sepulcrum eius nusquam inueniri legimus, mortuum tamen esse sine ulla
ambiguitate testatur, quanto magis iohannes ex istorum occasione uerborum ubi dominus ait: sic
eum uolo manere donec uenio, creditur uiuus dormire sub terra? quem tradunt etiam (quod in
quibusdam scripturis quamuis apocryphis reperitur), quando sibi fieri iussit sepulcrum,
incolumem fuisse praesentem, eo que effosso et diligentissime praeparato, ibi se tamquam in
lectulo collocasse, statim que eum esse defunctum; ut autem isti putant, qui haec uerba domini
sic intellegunt, non defunctum, sed defuncto similem cubuisse, et cum mortuus putaretur,
sepultum fuisse dormientem, et donec christus ueniat sic manere suam que uitam scaturigine
pulueris indicare; qui puluis creditur, ut ab imo ad superficiem tumuli adscendat, flatu
quiescentis impelli. huic opinioni superuacaneum existimo reluctari. uiderint enim qui locum
sciunt, utrum hoc ibi faciat uel patiatur terra quod dicitur; quia et reuera non a leuibus hominibus
id audiuimus.
interim cedamus opinioni, quam certis documentis refellere non ualemus, ne rursus aliud quod a
nobis quaeratur exsurgat: cur super humatum mortuum ipsa humus quodammodo uiuere ac
spirare uideatur. sed numquid hinc tanta ista soluitur quaestio, si magno miraculo, qualia potest
facere omnipotens, tamdiu uiuum corpus in sopore sub terra est, donec ueniat terminus saeculi?
quin immo fit amplior et difficilior, cur discipulo iesus , quem diligebat prae ceteris, in tantum ut
super pectus eius discumbere mereretur, pro magno munere longum in corpore donauerit
somnum, cum beatum petrum per ingentem martyrii gloriam, ab onere ipsius corporis soluerit, ei
que concesserit quod apostolus paulus se concupisse dixit, et scripsit: dissolui et esse cum
christo. si autem quod magis creditur, ideo sanctus iohannes ait, non dixisse dominum: non
moritur, ne illis uerbis quae dixit, hoc uoluisse intellegi putaretur, corpus que eius in sepulcro
eius examine sicut aliorum mortuorum iacet; restat ut si uere ibi fit quod sparsit fama de terra,
quae subinde ablata succrescit, aut ideo fiat ut eo modo commendetur pretiosa mors eius,
quoniam non eam commendat martyrium (non enim eum pro fide christi persecutor occidit), aut
propter aliquid aliud quod nos latet. manet tamen quaestio cur dixerit dominus de homine
morituro: sic eum uolo manere donec ueniam.
illud etiam in his duobus apostolis petro et iohanne quem non moueat ad quaerendum, cur
iohannem plus dilexerit dominus, cum ipsum dominum plus dilexerit petrus? ubicumque enim se
commemorat iohannes, ut nomine suo tacito ipse possit intellegi, hoc addit quod eum diligebat
iesus , quasi solum diligeret, ut hoc signo discerneretur a ceteris, quos utique omnes diligebat;
quid ergo, nisi amplius se dilectum, cum hoc diceret, uolebat intellegi? quod absit ut mendaciter
diceret. quod autem maius dare potuit iesus maioris erga eum suae dilectionis indicium, quam ut
homo cum ceteris condiscipulis suis socius tantae salutis solus tamen discubuerit super pectus
ipsius saluatoris? porro quod apostolus petrus plus aliis dilexit christum, possunt quidem
documenta multa proferri; sed ut longe in alia non eamus, ipsius tertiae manifestationis domini
paulo superiore lectione, quae istam praecedit, satis euidenter apparet, ubi interrogans eum, dixit:
diligis me plus his? quod utique sciebat, et tamen interrogabat, ut etiam nos qui legimus
euangelium, amorem petri erga dominum, et illo interrogante et isto respondente nossemus. quod
autem in eo quod respondit petrus: amo te, non addidit, plus his, hoc respondit quod de seipso
sciebat. non enim quantum ab alio quolibet diligeretur scire poterat, qui cor alterius uidere non
poterat. sed tamen superioribus uerbis dicendo: etiam, domine, tu scis, satis et ipse declarauit,
scientem dominum interrogasse quod interrogauit. sciebat igitur dominus non solum quod
diligeret, uerum etiam quod plus illis eum diligeret petrus. et tamen si proponamus quaerentes,
quis duorum sit melior, utrum qui plus, an qui minus diligit christum, quis dubitabit respondere,
eum qui plus diligit esse meliorem? item si proponamus quis duorum sit melior, utrum quem
minus, an quem plus diligit christus, eum qui plus diligitur a christo, meliorem procul dubio
respondebimus. in illa ergo comparatione quam prius posui, petrus iohanni; in hac uero altera,
iohannes anteponitur petro. proinde tertiam sic proponimus: quis est duorum discipulorum
melior, qui minus quam condiscipulus eius diligit christum, et plus quam condiscipulus eius
diligitur a christo? an ille quem minus quam condiscipulum eius diligit christus, cum plus ipse
quam suus condiscipulus diligat christum? hic plane cunctatur responsio, et augetur quaestio.
quantum autem ipse sapio, meliorem qui plus diligit christum, feliciorem uero quem plus diligit
christus, facile responderem; si iustitiam liberatoris nostri minus eum diligentis a quo plus
diligitur, et eum plus a quo minus diligitur, quemadmodum defenderem, peruiderem.
aggrediar igitur in eius manifesta misericordia, cuius est occulta iustitia, de soluenda quaestione
tam ingenti, pro uiribus quas ipse donauerit, disputare; hucusque enim proposita est, non
exposita. exponendae uero eius hoc sit exordium; ut meminerimus in hoc corruptibili corpore
quod aggrauat animam, uitam nos miseram uiuere. sed qui iam redemti per mediatorem sumus, et
spiritum sanctum pignus accepimus beatam uita in spe habemus, etsi re ipsa nondum tenemus.
spes autem quae uidetur, non est spes, quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non
uidemus speramus, per patientiam exspectamus. in malis autem quae quisque patitur, non in
bonis quibus fruitur, opus est patientia. hanc itaque uitam de qua scriptum est: numquid non
tentatio est uita humana super terram, in qua quotidie clamamus ad dominum: libera nos a malo,
cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis; quamuis ut in eam ueniret miseriam, primum
fuerit causa peccatum. productior est enim poena quam culpa, ne parua putaretur culpa, si cum
illa finiretur et poena. ac per hoc uel ad demonstrationem debitae miseriae, uel ad emendationem
labilis uitae, uel ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et
quem iam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa. haec est istorum dierum, quos
in hac mortalitate agimus malos, quamuis in ea diligamus uidere dies bonos, flenda quidem, sed
non reprehendenda conditio. uenit enim de ira dei iusta, de qua scriptura loquens: homo, inquit,
natus ex muliere, breuis uitae, et plenus irae; cum ira dei non sit ut hominis, id est perturbatio
concitati animi, sed tranquilla iusti supplicii constitutio. in hac ira sua deus non continens, sicut
scriptum est, miserationes suas, praeter alia solatia miserorum quae generi humano praebere non
cessat, in plenitudine temporis, quo ipse sciebat hoc esse faciendum, misit filium suum
unigenitum, per quem creauit uniuersa, ut manens deus fieret homo, et esset mediator dei et
hominum homo christus iesus ; in quem credentes, per lauacrum regenerationis soluto reatu
omnium peccatorum, et originalis uidelicet quod generatio trahit, contra quam maxime
regeneratio est instituta, et ceterorum quae male agendo contracta sunt, liberarentur a damnatione
perpetua, et uiuerent in fide et spe et caritate, peregrinantes in hoc saeculo, atque in eius
tentationibus laboriosis et periculosis, consolationibus autem dei et corporalibus et spiritalibus
ambularent ad conspectum eius, uiam tenentes, quod eis factus est christus. et quia in ipso
quoque ambulantes non sunt sine peccatis, quae de huius uitae infirmitate subrepunt, dedit
eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adiuuaretur oratio, ubi eos dicere docuit: dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. hoc agit ecclesia spe beata in hac
uita aerumnosa; cuius ecclesiae petrus apostolus, propter apostolatus sui primatum, gerebat
figurata generalitate personam. quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat,
gratia unus christianus, abundantiore gratia unus idem que primus apostolus; sed quando ei
dictum est: tibi dabo claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et
in caelis; et quodcumque solueris super terram, erit solutum et in caelis, uniuersam significabat
ecclesiam, quae in hoc saeculo diuersis tentationibus uelut imbribus, fluminibus, tempestatibus
quatitur, et non cadit, quoniam fundata est super petram, unde petrus nomen accepit. non enim a
petro petra, sed petrus a petra; sicut non christus a christiano, sed christianus a christo uocatur.
ideo quippe ait dominus: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, quia dixerat petrus: tu
es christus filius dei uiui. super hanc ergo, inquit, petram quam confessus es, aedificabo
ecclesiam meam. petra enim erat christus; super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est
petrus. fundamentum quippe aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est
christus iesus. ecclesia ergo quae fundatur in christo, claues ab eo regni caelorum accepit in
petro, id est potestatem ligandi soluendi que peccata. quod est enim per proprietatem in christo
ecclesia, hoc est per significationem petrus in petra; qua significatione intellegitur christus petra,
petrus ecclesia. haec igitur ecclesia quam significabat petrus, quamdiu degit in malis, amando et
sequendo christum liberatur a malis. magis autem sequitur in eis qui certant pro ueritate usque ad
mortem. sed uniuersitati dicitur: sequere me, pro qua uniuersitate passus est christus; de quo dicit
idem petrus: christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius.
ecce propter quod ei dictum est: sequere me. est autem alia uita immortalis, quae non est in
malis; ibi facie ad faciem uidebimus, quod hic per speculum et in aenigmate uidetur, quando
multum in conspicienda ueritate proficitur. duas itaque uitas sibi diuinitus praedicatas et
commendatas nouit ecclesia, quarum est una in fide, altera in specie; una in tempore
peregrinationis, altera in aeternitate mansionis; una in labore, altera in requie; una in uia, altera in
patria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis; una declinat a malo et facit
bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum; una cum
hoste pugnat, altera sine hoste regnat; una fortis est in aduersis, altera nihil sentit aduersi; una
carnales libidines frenat, altera spiritalibus delectationibus uacat; una est uincendi cura sollicita,
altera uictoriae pace secura; una in tentationibus adiuuatur, altera sine ulla tentatione in ipso
adiutore laetatur; una subuenit indigenti, altera ibi est ubi nullum inuenit indigentem; una aliena
peccata ut sua sibi ignoscantur ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi
poscat ignosci; una flagellatur malis, ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiae caret
omni malo, ut sine ulla tentatione superbiae cohaereat summo bono; una bona et mala discernit,
altera quae sola bona sunt cernit; ergo una bona est, sed adhuc misera; altera melior et beata. ista
significata est per apostolum petrum, illa per iohannem. tota hic agitur ista usque in huius saeculi
finem, et illic inuenit finem; differtur illa complenda post huius saeculi finem, sed in futuro
saeculo non habet finem. ideo dicitur huic: sequere me: de illo autem: sic eum uolo manere
donec ueniam; quid ad te? tu me sequere. quid enim est hoc? quantum sapio, quantum capio.
quid est hoc, nisi: tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala; ille maneat donec
sempiterna uenio redditurus bona? quod apertius ita dici potest: perfecta me sequatur actio,
informata meae passionis exemplo; inchoata uero contemplatio maneat donec uenio, perficienda
cum uenero. sequitur enim christum, perueniens usque ad mortem pia plenitudo patientiae; manet
autem donec ueniat christus, tunc manifestanda plenitudo scientiae. hic quippe tolerantur mala
huius mundi in terra morientium, ibi uidebuntur bona domini in terra uiuentium. quod enim ait:
uolo eum manere donec ueniam, non sic intellegendum est quasi dixerit, remanere uel
permanere; sed, exspectare; quoniam quod per eum significatur, non utique nunc, sed cum
uenerit christus, implebitur. quod autem per hunc significatur, cui dictum est: tu me sequere, nisi
nunc agatur, non peruenietur ad illud quod exspectatur. in hac autem actiua uita quanto magis
christum diligimus, tanto facilius liberamur a malo. at ipse nos minus diligit quales nunc sumus;
et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. ibi uero amplius nos diligit, quoniam quod ei
displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus; nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et
transferat ab his quae non diligit. hic ergo minus, ubi non uult remaneamus; ibi amplius, quo uult
transeamus, et unde non uult pereamus. amet ergo eum petrus, ut ab ista mortalitate liberemur;
ametur ab eo iohannes, ut in illa immortalitate seruemur.
sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius iohannem quam petrum amauerit christus, non cur
amplius petrus quam iohannes amauerit christum. neque enim, si plus nos diligit christus in
futuro saeculo, ubi cum illo sine fine uiuemus, quam in isto unde eruimur, ut illic semper simus,
propterea nos tunc eum minus dilecturi sumus quando meliores erimus, cum meliores utique nisi
amplius eum diligendo, nullo modo esse possimus. cur ergo iohannes minus eum diligebat quam
petrus, si eam uitam significabat, in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum
est: uolo eum manere, id est exspectare, donec ueniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc
multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse uenerit, habeamus?
nam sicut in epistola sua idem dicit apostolus: nondum apparuit quod erimus; scimus quoniam
cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. tunc ergo amplius quod
uidebimus, diligemus. ipse autem dominus illam quae futura est uitam nostram, qualis in nobis
futura sit sciens, praedestinatione plus amat, ut ad eam nos amando perducat. quocirca quoniam
uniuersae uiae domini misericordia et ueritas, miseriam nostram praesentem nouimus, quia
sentimus; et ideo misericordiam domini, quam nobis de miseria liberandis exhiberi uolumus, plus
amamus, eam que quotidie maxime pro peccatorum remissione poscimus et habemus; hoc per
petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum, quia minus nos amat christus miseros
quam beatos. ueritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia
nondum nouimus nec habemus; haec per iohannem significata est minus amantem, atque ideo et
ad ipsam, et ad eius in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec ueniat dominus
exspectantem, sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum.
nemo tamen istos insignes apostolos separet. et in eo quod significabat petrus, ambo erant; et in
eo quod significabat iohannes, ambo futuri erant. significando sequebatur iste, manebat ille;
credendo autem ambo mala praesentia huius miseriae tolerabant, ambo futura bona illius
beatitudinis exspectabant. nec ipsi soli, sed uniuersa hoc facit sancta ecclesia sponsa christi, ab
istis tentationibus eruenda, in illa felicitate seruanda. quas duas uitas petrus et iohannes
figurauerunt, singuli singulas; uerum et in hac temporaliter ambulauerunt ambo per fidem, et illa
in aeternum fruentur ambo per speciem. omnibus igitur sanctis ad christi corpus inseparabiliter
pertinentibus, propter huius uitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et soluenda peccata
claues regni caelorum primus apostolorum petrus accepit; eisdem que omnibus sanctis propter
uitae illius secretissimae quietissimum sinum, super pectus christi iohannes euangelista
discubuit. quoniam nec iste solus, sed uniuersa ecclesia ligat soluit que peccata; nec ille in
principio uerbum deum apud deum, et cetera de christi diuinitate, et de totius diuinitatis trinitate
atque unitate sublimia, quae in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec ueniat
dominus, in speculo atque in aenigmate contuenda sunt, quae praedicando ructaret, de fonte
dominici pectoris solus bibit; sed ipse dominus ipsum euangelium pro sua cuiusque capacitate
omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. sunt qui senserint, et hi quidem non
contemtibiles sacri eloquii tractatores, a christo iohannem apostolum propterea plus amatum,
quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus uixerit. hoc quidem in scripturis
canonicis non euidenter apparet; uerumtamen id quoque multum adiuuat congruentiam huiusce
sententiae, quod illa uita per eum significata est, ubi non erunt nuptiae.
hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia uerum est
testimonium eius. sunt autem, inquit, et alia multa quae fecit iesus , quae si scribantur per
singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. non spatio locorum
credendum est mundum capere non posse, quae in eo scribi quomodo possent, si scripta non
ferret? sed capacitate legentium comprehendi fortasse non possent; quamuis salua rerum fide,
plerumque uerba excedere uideantur fidem. quod non fit quando aliquid quod erat obscurum uel
dubium, causa et ratione reddita exponitur, sed quando id quod apertum est uel augetur, uel
extenuatur, nec tamen a tramite significandae ueritatis erratur; quoniam sic uerba rem quae
indicatur excedunt, ut uoluntas loquentis nec fallentis appareat, qui nouit quousque credatur, a
quo ultra quam credendum est uel minuitur loquendo aliquid, uel augetur. hunc loquendi modum
graeco nomine, non solum graecarum, uerum etiam latinarum litterarum magistri hyperbolen
uocant. qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis diuinis litteris inuenitur: ut est: posuerunt
in caelum os suum; et: uerticem capilli perambulantium in delictis suis, et multa huiusmodi, quae
scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. de quibus operosius
disputarem, nisi euangelista terminante euangelium suum, etiam ipse compellerer meum
terminare sermonem.