Augustinus Hipponensis
In Iohannis euangelium tractatus
TRACTATUS 1
1:1-5 intuens quod modo audiuimus ex lectione apostolica, quod animalis homo non percipit ea quae
sunt spiritus dei, et cogitans, in hac praesenti turba caritatis uestrae necesse esse ut multi sint
animales, qui adhuc secundum carnem sapiant, nondum que se possint ad spiritalem intellectum
erigere, haesito uehementer, quomodo, ut dominus dederit, possim dicere, uel pro modulo meo
explicare quod lectum est ex euangelio: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et
deus erat uerbum. hoc enim animalis homo non percipit. quid ergo, fratres? silebimus hinc?
quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non exponitur? sed et quid exponitur, si non
intellegitur? itaque quoniam rursum esse non dubito in numero uestro quosdam, a quibus possit
non solum expositum capi, sed et antequam exponatur, intellegi; non fraudabo eos qui possunt
capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere. postremo aderit
misericordia dei, fortasse ut omnibus satis fiat, et capiat quisque quod potest: quia et qui loquitur,
dicit quod potest. nam dicere ut est, quis potest? audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse
iohannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit: quia de deo homo dixit, et quidem inspiratus a deo, sed
tamen homo. quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil; quia uero homo
inspiratus, non totum quod est dixit, sed quod potuit homo, dixit.
erat enim iste iohannes, fratres carissimi, de illis montibus, de quibus scriptum est: suscipiant
montes pacem populo tuo, et colles iustitiam. montes, excelsae animae sunt: colles, paruulae
animae sunt. sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere iustitiam. quae est
iustitia, quam colles excipiunt? fides, quia iustus ex fide uiuit. non autem exciperent minores
animae fidem, nisi maiores animae, quae montes dictae sunt, ab ipsa sapientia illustrarentur, ut
possint paruulis traicere quod possint paruuli capere, et uiuere ex fide colles, quia montes pacem
suscipiunt. ab ipsis montibus dictum est ecclesiae: pax uobis cum. et ipsi montes pacem
annuntiando ecclesiae, non diuiserunt se aduersus eum, a quo susceperunt pacem, ut ueraciter,
non ficte nuntiarent pacem.
sunt enim alii montes naufragosi, quo quisque nauim cum impulerit, soluitur. facile est enim cum
uidetur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram; sed aliquando uidetur terra in monte, et
saxa latent sub monte; et cum quisque conatur ad montem, incidit in saxa; et non ibi inuenit
portum, sed planctum. sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et
fecerunt haereses et schismata, et diuiserunt ecclesiam dei. sed isti qui diuiserunt ecclesiam dei,
non erant illi montes, de quibus dictum est: suscipiant montes pacem populo tuo. quomodo enim
pacem susceperunt, qui unitatem diuiserunt?
qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam sapientiam, quantum
humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis
adscendit. si in cor hominis non adscendit, quomodo adscendit in cor iohannis? an non erat homo
iohannes? an forte nec in cor iohannis adscendit, sed cor iohannis in illam adscendit? quod enim
adscendit in cor hominis, de imo est ad hominem; quo autem adscendit cor hominis, sursum est
ab homine. etiam sic, fratres, dici potest, quia si adscendit in cor iohannis, si aliquo modo potest
dici, in tantum adscendit in cor iohannis, in quantum ipse iohannes non erat homo. quid est: non
erat homo? in quantum coeperat esse angelus: quia omnes sancti, angeli, quia annuntiatores dei.
ideo carnalibus et animalibus non ualentibus percipere quae sunt dei, quid ait apostolus? cum
enim dicitis, ego sum pauli, ego apollo, nonne homines estis? quid eos uolebat facere, quibus
exprobrabat, quia homines erant? uultis nosse quid eos facere uolebat? audite in psalmis: ego
dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. ad hoc ergo uocat nos deus, ne simus homines. sed tunc in
melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam
celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non
solum non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus.
ergo, fratres, de his montibus et iohannes erat, qui dixit: in principio erat uerbum, et uerbum erat
apud deum, et deus erat uerbum. susceperat pacem mons iste, contemplabatur diuinitatem uerbi.
qualis iste mons erat? quam excelsus? transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat
omnes campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et
legiones angelorum. nisi enim transcenderet ista omnia quae creata sunt, non perueniret ad eum
per quem facta sunt omnia. non potestis cogitare quid transcenderit, nisi uideatis quo peruenerit.
quaeris de caelo et terra? facta sunt. quaeris de his quae sunt in caelo et terra? utique multo magis
et ipsa facta sunt. quaeris de spiritalibus creaturis, de angelis, archangelis, sedibus,
dominationibus, uirtutibus, principatibus? et ipsa facta sunt. nam cum enumeraret haec omnia
psalmus, conclusit sic: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. si dixit, et facta
sunt, per uerbum facta sunt; si autem per uerbum facta sunt, non potuit iohannis cor peruenire ad
id quod ait: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, nisi
transcendisset omnia quae sunt facta per uerbum. qualis ergo iste mons, quam sanctus, quam
altus inter illos montes, qui susceperunt pacem populo dei, ut colles possent suscipere iustitiam?
uidete ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est iohannes, de quibus paulo ante cantauimus:
leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi. ergo, fratres mei, si uultis intellegere,
leuate oculos uestros in montem istum; id est, erigite uos ad euangelistam, erigite uos ad eius
sensum. sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui spem ponit in
homine; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem uestram esse
collocandam; et sic dicite: leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi, ut statim
subiungatis: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram. ergo leuemus oculos in
montes, unde ueniet auxilium nobis; et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra
ponenda est; accipiunt enim montes quod nobis ministrent; ergo unde et montes accipiunt, ibi
spes nostra ponenda est. oculos nostros cum leuamus ad scripturas, quia per homines ministratae
sunt scripturae, leuamus oculos nostros ad montes, unde auxilium ueniet nobis; sed tamen quia
ipsi homines erant, qui scripserunt scripturas, non de se lucebant; sed ille erat lumen uerum, qui
illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. mons erat et ille iohannes baptista, qui
dixit: non sum ego christus; ne quisquam spem in montem ponens, caderet ab illo qui montes
illustrat, et ipse confessus ait: quoniam de plenitudine eius omnes accepimus. ita debes dicere:
leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi, ne auxilium quod tibi uenit, montibus
imputes; sed sequaris, et dicas: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram.
ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando erexistis cor ad scripturas, cum sonaret
euangelium: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, et cetera
quae lecta sunt, intellegatis uos leuasse oculos ad montes. nisi enim montes ista dicerent, unde
omnino cogitaretis, non inueniretis. ergo ex montibus uenit uobis auxilium, ut haec uel audiretis:
sed nondum potestis intellegere quod audistis. inuocate auxilium a domino, qui fecit caelum et
terram: quia montes sic potuerunt loqui, ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati sunt
audiendo. inde qui haec dixit, accepit iohannes ille, fratres, qui discumbebat super pectus domini,
et de pectore domini bibebat quod propinaret nobis. sed propinauit uerba; intellectum autem inde
debes capere, unde et ipse biberat qui tibi propinauit: ut leues oculos ad montes, unde auxilium
ueniet tibi, ut inde tamquam calicem, id est, uerbum propinatum acciperes; et tamen quia
auxilium tuum a domino, qui fecit caelum et terram, inde impleres pectus, unde impleuit ille,
unde dixisti: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram. qui potest ergo, impleat.
fratres, hoc dixi: leuet quisque cor suum quomodo illud uidet idoneum, et capiat quod dicitur. sed
forte hoc dicetis, quia ego uobis sum praesentior quam deus. absit. multo est ille praesentior: nam
ego oculis uestris appareo, ille conscientiis uestris praesidet. ad me aures, ad illum cor, ut
utrumque impleatis. ecce oculos uestros et sensus istos corporis leuatis ad nos; nec ad nos, non
enim nos de illis montibus, sed ad ipsum euangelium, ad ipsum euangelistam; cor autem
implendum ad dominum. et unusquisque sic leuet, ut uideat quid leuet, et quo leuet. quid dixi:
quid leuet, et quo leuet? quale cor leuet, uideat; quia ad dominum leuat: ne sarcina uoluptatis
carnalis praegrauatum, ante cadat, quam fuerit subleuatum. sed uidet se quisque gestare onus
carnis? det operam per continentiam, ut purget quod leuet ad deum. beati enim mundi corde,
quoniam ipsi deum uidebunt.
nam ecce quid prodest, quia sonuerunt uerba: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum? et nos diximus uerba, cum loqueremur. numquid tale uerbum erat
apud deum? nonne ea quae diximus, sonuerunt atque transierunt? ergo et dei uerbum sonuit et
peractum est? quomodo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil? quomodo per
illud regitur, quod per illud creatum est, si sonuit et transiit? quale ergo uerbum quod et dicitur,
et non transit? intendat caritas uestra: magna res est. quotidie dicendo uerba uiluerunt nobis, quia
sonando uerba et transeundo uiluerunt, et nihil aliud uidentur quam uerba. est uerbum et in ipso
homine, quod manet intus: nam sonus procedit ex ore. est uerbum quod uere spiritaliter dicitur,
illud quod intellegis de sono, non ipse sonus. ecce uerbum dico, cum dico: deus. quam breue est
quod dixi, quatuor litteras, et duas syllabas! numquidnam hoc totum est deus, quatuor litterae, et
duae syllabae? an quantum hoc uile est, tantum carum est quod in eis intellegitur? quid factum
est in corde tuo, cum audisses: deus? quid factum est in corde meo, cum dicerem: deus? magna et
summa quaedam substantia cogitata est, quae transcendat omnem mutabilem creaturam,
carnalem et animalem. et si dicam tibi: deus commutabilis est, an incommutabilis? respondebis
statim: absit, ut ego uel credam uel sentiam commutabilem deum; incommutabilis est deus.
anima tua quamuis parua, quamuis forte adhuc carnalis, non mihi potuit respondere nisi
incommutabilem deum; omnis autem creatura mutabilis; quomodo ergo potuisti scintillare in
illud quod est super omnem creaturam, ut certus mihi responderes incommutabilem deum? quid
est ergo illud in corde tuo, quando cogitas quamdam substantiam uiuam, perpetuam,
omnipotentem, infinitam, ubique praesentem, ubique totam, nusquam inclusam? quando ista
cogitas, hoc est uerbum de deo in corde tuo. numquid autem hoc est sonus ille, qui quatuor
litteris constat, et duabus syllabis? ergo quaecumque dicuntur et transeunt, soni sunt, litterae sunt,
syllabae sunt. hoc uerbum transit, quod sonat: quod autem significauit sonus, et in cogitante est
qui dixit, et in intellegente est qui audiuit, manet hoc transeuntibus sonis.
refer animum ad illud uerbum. si tu potes habere uerbum in corde tuo, tamquam consilium natum
in mente tua, ut mens tua pariat consilium, et insit consilium quasi proles mentis tuae, quasi filius
cordis tui. prius enim cor generat consilium, ut aliquam fabricam construas, aliquid amplum in
terra moliaris; iam natum est consilium, et opus nondum completum est; uides tu, quid facturus
es, sed alius non miratur, nisi cum feceris et construxeris molem, et fabricam illam ad
exsculptionem perfectionem que perduxeris: adtendunt homines mirabilem fabricam, et mirantur
consilium fabricantis; stupent quod uident, et amant quod non uident; quis est qui potest uidere
consilium? si ergo ex magna aliqua fabrica laudatur humanum consilium, uis uidere quale
consilium dei est dominus iesus christus, id est, uerbum dei? adtende fabricam istam mundi; uide
quae sint facta per uerbum, et tunc cognosces quale sit uerbum. adtende haec duo mundi corpora,
caelum et terram: quis explicat uerbis ornatum caeli? quis explicat uerbis fecunditatem terrae?
quis digne collaudat temporum uices? quis digne collaudat seminum uim? uidetis quae taceam,
ne diu commemorando parum dicam forte, quam potestis cogitare. ex fabrica ergo ista
animaduertite quale uerbum est per quod facta est: et non sola facta est. omnia enim ista uidentur,
quia pertinent ad sensum corporis. per illud uerbum et angeli facti sunt; per illud uerbum et
archangeli facti sunt; potestates, sedes, dominationes, principatus; per illud uerbum facta sunt
omnia: hinc cogitate quale uerbum est.
respondet mihi modo forte nescio quis: et quis hoc uerbum cogitat? noli ergo tibi quasi uile
aliquid formare, cum audis uerbum, et conicere uerba quae audis quotidie: ille talia uerba dixit,
talia uerba locutus est, talia uerba mihi narras: assidue enim dicendo nomina uerborum, quasi
uiluerunt uerba. et quando audis: in principio erat uerbum, ne uile aliquid putares, quale
consueuisti cogitare, cum uerba humana soleres audire, audi quid cogites: deus erat uerbum.
exeat nunc nescio quis infidelis arianus, et dicat quia uerbum dei factum est. quomodo potest
fieri ut uerbum dei factum sit, quando deus per uerbum fecit omnia? si et uerbum dei ipsum
factum est, per quod aliud uerbum factum est? si hoc dicis, quia est uerbum uerbi, per quod
factum est illud, ipsum dico ego unicum filium dei. si autem non dicis uerbum uerbi, concede
non factum per quod facta sunt omnia. non enim per seipsum fieri potuit, per quod facta sunt
omnia: crede ergo euangelistae. poterat enim dicere: in principio fecit deus uerbum: quomodo
dixit moyses: in principio fecit deus caelum et terram, et omnia sic enumerat: dixit deus: fiat, et
factum est. si dixit, quis dixit? utique deus. et quid factum est? creatura aliqua. inter dicentem
deum et factam creaturam quid est per quod factum est, nisi uerbum? quia dixit deus: fiat, et
factum est. hoc uerbum incommutabile. quamuis mutabilia per uerbum fiant, ipsum
incommutabile est.
noli ergo credere factum, per quod facta sunt omnia: ne non reficiaris per uerbum, per quod
reficiuntur omnia. iam enim factus es per uerbum, sed oportet te refici per uerbum: si autem mala
fuerit fides tua de uerbo, non poteris refici per uerbum. et si tibi contigit fieri per uerbum, ut per
illud factus sis, per te deficis: si per te deficis, ille te reficiat qui te fecit; si per te deterior
efficeris, ille te recreet qui te creauit. quomodo te autem recreet per uerbum, si male aliquid
sentias de uerbo? euangelista dicit: in principio erat uerbum, et tu dicis: in principio factum est
uerbum. ille: omnia per ipsum facta sunt, dicit; et tu dicis quia et ipsum uerbum factum est.
poterat dicere euangelista: in principio factum est uerbum. sed quid ait? in principio erat uerbum.
si erat, non est factum, ut ista omnia per ipsum fierent, et sine ipso nihil. si ergo erat in principio
uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, si non potes cogitare quid sit, differ ut
crescas. ille cibus est, accipere lac ut nutriaris, ut sis ualidus ad capiendum cibum.
sane, fratres, quod sequitur, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, uidete ne
sic cogitetis, quia nihil aliquid est. solent enim multi male intellegentes sine ipso factum est nihil,
putare aliquid esse nihil. peccatum quidem non per ipsum factum est; et manifestum est, quia
peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. et idolum non per uerbum factum est;
habet quidem formam quamdam humanam, sed ipse homo per uerbum factus est; nam forma
hominis in idolo non per uerbum facta est; et scriptum est: scimus quia nihil est idolum. ergo ista
non sunt facta per uerbum; sed quaecumque naturaliter facta sunt, quaecumque sunt in creaturis,
omnia omnino quae fixa in caelo sunt, quae fulgent desuper, quae uolitant sub caelo, et quae
mouentur in uniuersa natura rerum, omnis omnino creatura; dicam planius, dicam, fratres, ut
intellegatis, ab angelo usque ad uermiculum. quid praeclarius angelo in creaturis? quid extremius
uermiculo in creaturis? per quem factus est angelus, per ipsum factus est et uermiculus: sed
angelus dignus caelo, uermiculus terra. qui creauit, ipse disposuit. si poneret uermiculum in
caelo, reprehenderes; si uellet angelos nasci de putrescentibus carnibus, reprehenderes; et tamen
prope hoc facit deus, et non est reprehendendus. nam omnes homines de carne nascentes, quid
sunt nisi uermes? et de uermibus angelos facit. si enim ipse dominus dicit: ego autem sum
uermis, et non homo, quis dubitat hoc dicere quod scriptum est et in iob: quanto magis homo
putredo, et filius hominis uermis? primo dixit: homo putredo, et postea: filius hominis uermis;
quia uermis de putredine nascitur, ideo homo putredo, et filius hominis uermis. ecce quid fieri
uoluit propter te illud quod in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat
uerbum. quare hoc factum est propter te? ut sugeres, qui manducare non poteras. omnino ergo,
fratres, sic accipite: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. uniuersa enim
creatura per ipsum facta est, maior, minor: per ipsum facta sunt supera, infera; spiritalis,
corporalis, per ipsum facta sunt. nulla enim forma, nulla compages, nulla concordia partium,
nulla qualiscumque substantia, quae potest habere pondus, numerum, mensuram, nisi per illud
uerbum est, et ab illo uerbo creatore, cui dictum est: omnia in mensura, et numero, et pondere
disposuisti.
nemo ergo uos fallat, quando forte taedium partimini ad muscas. etenim aliqui derisi sunt a
diabolo, et ad muscas capti sunt. solent enim aucupes ponere in muscipula muscas, ut esurientes
aues decipiant: sic et isti ad muscas a diabolo decepti sunt. nam nescio quis taedium patiebatur ad
muscas: inuenit illum manichaeus taedio affectum; et cum diceret se non posse pati muscas et
odisse uehementer illas, statim ille: quis fecit has? et quia taedio affectus erat, et oderat illas, non
ausus est dicere: deus illas fecit. erat autem catholicus. ille statim subiecit: si deus illas non fecit,
quis illas fecit? plane, ait ille, ego credo quia diabolus fecit muscas. et ille statim: si muscam
diabolus fecit, sicut te uideo confiteri, quia prudenter intellegis, apem quis fecit, quae paulo
amplior est musca? non ausus ille est dicere quia deus fecit apem, et muscam non fecit; quia res
erat proxima. ab ape duxit ad locustam, a locusta ad lacertum, a lacerto ad auem, ab aue duxit ad
pecus, inde ad bouem, inde ad elephantem, postremo ad hominem; et persuasit homini, quia non
a deo factus est homo. ita ille miser cum taedium passus est ad muscas, musca factus est, quem
diabolus possiderit. beelzebub quippe interpretari dicitur princeps muscarum: de quibus scriptum
est: muscae moriturae exterminant oleum suauitatis.
quid igitur, fratres? quare ista dixi? claudite aures cordis uestri aduersus dolos inimici; intellegite
quia deus fecit omnia, et in suis gradibus collocauit. quare autem patimur multa mala a creatura
quam fecit deus? quia offendimus deum. numquid haec angeli patiuntur? fortassis et nos in uita
ista illa non timeremus. de poena tua peccatum tuum accusa, non iudicem. nam propter
superbiam instituit deus istam creaturam minimam et abiectissimam, ut ipsa nos torqueret, ut
cum superbus fuerit homo, et se iactauerit aduersus deum, et, cum sit mortalis, mortalem
terruerit, et, cum sit homo, proximum hominem non agnouerit, cum se erexerit, pulicibus
subdatur. quid est quod te inflas humana superbia? homo tibi dixit conuicium, et tumuisti, et
iratus es; pulicibus resiste ut dormias: cognosce qui sis. nam ut noueritis, fratres, propter
superbiam nostram domandam creata ista, quae molesta nobis essent: populum pharaonis
superbum potuit deus domare de ursis, de leonibus, de serpentibus; muscas et ranas illis immisit,
ut rebus uilissimis superbia domaretur.
omnia ergo, fratres, omnia omnino per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. sed
quomodo per ipsum facta sunt omnia? quod factum est, in illo uita est. potest enim sic dici: quod
factum est in illo, uita est: ergo totum uita est, si sic pronuntiauerimus. quid enim non in illo
factum est? ipse est enim sapientia dei; et dicitur in psalmo: omnia in sapientia fecisti. si ergo
christus est sapientia dei, et psalmus dicit: omnia in sapientia fecisti; omnia sicut per illum facta,
ita in illo facta sunt. si ergo omnia in illo, fratres carissimi, et quod in illo factum est, uita est;
ergo et terra uita est, ergo et lignum uita est. dicimus quidem lignum uitam, sed secundum
intellectum lignum crucis, unde accepimus uitam. ergo et lapis uita est. inhonestum est sic
intellegere, ne rursum nobis subrepat eadem sordidissima secta manichaeorum, et dicat, quia
habet uitam lapis, et habet animam paries, et resticula habet animam, et lana et uestis. solent
enim delirantes dicere, et cum repressi fuerint et repulsi, quasi de scripturis proferunt dicentes:
utquid dictum est: quod factum est in illo, uita est? si enim omnia in ipso facta sunt, omnia uita
sunt. non te abducant: pronuntia sic: quod factum est; hic subdistingue, et deinde infer: in illo
uita est. quid est hoc? facta est terra, sed ipsa terra quae facta est, non est uita: est autem in ipsa
sapientia spiritaliter ratio quaedam qua terra facta est; haec uita est.
quomodo possum, dicam caritati uestrae. faber facit arcam. primo in arte habet arcam: si enim in
arte arcam non haberet, unde illam fabricando proferret? sed arca sic est in arte, ut non ipsa arca
sit, quae uidetur oculis. in arte inuisibiliter est, in opere uisibiliter erit. ecce facta est in opere;
numquid destitit esse in arte? et illa in opere facta est, et illa manet quae in arte est: nam potest
illa arca putrescere, et iterum ex illa quae in arte est, alia fabricari. adtendite ergo arcam in arte, et
arcam in opere. arca in opere non est uita, arca in arte uita est; quia uiuit anima artificis, ubi sunt
ista omnia antequam proferantur. sic ergo, fratres carissimi, quia sapientia dei, per quam facta
sunt omnia, secundum artem continet omnia, antequam fabricet omnia; hinc quae fiunt per ipsam
artem, non continuo uita sunt, sed quidquid factum est, uita in illo est. terram uides; est in arte
terra. caelum uides; est in arte caelum. solem et lunam uides; sunt et ista in arte; sed foris corpora
sunt, in arte uita sunt. uidete, si quo modo potestis, magna enim res dicta est; et si non a me
magno, aut non per me magnum, tamen a magno. non enim a me paruulo dicta sunt haec; sed ille
non est paruulus ad quem respicio, ut dicam. capiat quisque ut potest, in quantum potest; et qui
non potest, nutriat cor, ut possit. unde nutriat? de lacte nutriat, ut ad cibum perueniat. a christo
per carnem nato non recedat, donec perueniat ad christum ab uno patre natum, uerbum deum
apud deum, per quod facta sunt omnia: quia illa uita est, quae in illo est lux hominum.
hoc enim sequitur: et uita erat lux hominum; et ex ipsa uita homines illuminantur. pecora non
illuminantur, quia pecora non habent rationales mentes, quae possint uidere sapientiam. homo
autem factus ad imaginem dei, habet rationalem mentem per quam possit percipere sapientiam.
ergo illa uita per quam facta sunt omnia, ipsa uita lux est; et non quorumque animalium, sed lux
hominum. unde paulo post dicit: erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem
in hunc mundum. ab illo lumine illuminatus est iohannes baptista; ab ipso et ipse iohannes
euangelista. ex ipso lumine plenus erat qui dixit: non sum ego christus; sed qui post me uenit,
cuius non sum ego dignus corrigiam calceamenti soluere. ab illo lumine illuminatus erat qui
dixit: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. ergo, illa uita lux
est hominum.
sed forte stulta corda adhuc capere istam lucem non possunt, quia peccatis suis aggrauantur, ut
eam uidere non possint. non ideo cogitent quasi absentem esse lucem, quia eam uidere non
possunt: ipsi enim propter peccata tenebrae sunt. et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. ergo, fratres, quomodo homo positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed
ipse soli absens est; sic omnis stultus, omnis iniquus, omnis impius, caecus est corde. praesens
est sapientia, sed cum caeco praesens est, oculis eius absens est: non quia ipsa illi absens est, sed
quia ipse ab illa absens est. quid ergo faciat iste? mundet unde possit uideri deus. quomodo si
propterea uidere non posset, quia sordidos et saucios oculos haberet, irruente puluere uel pituita
uel fumo, diceret illi medicus: purga de oculo tuo quidquid mali est, ut possis uidere lucem
oculorum tuorum. puluis, pituita, fumus, peccata et iniquitates sunt; tolle inde ista omnia, et
uidebis sapientiam quae praesens est, quia deus est ipsa sapientia; et dictum est: beati mundo
corde, quoniam ipsi deum uidebunt.
TRACTATUS 2
1:6-14 bonum est, fratres, ut textum diuinarum scripturarum, et maxime sancti euangelii, nullum locum
praetermittentes pertractemus, ut possumus; et pro nostra capacitate pascamur, et ministremus
uobis unde et nos pascimur. capitulum primum praeterito die dominico tractatum esse,
meminimus, id est: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc
erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. quod
factum est, in illo uita est; et uita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. huc usque tractatum esse credo: recordamini omnes qui adfuistis; et qui non
adfuistis, credite nobis, et his qui adesse uoluerunt. nunc ergo quia non possumus semper omnia
replicare, propter eos qui hoc uolunt audire quod sequitur, et oneri est illis si repetantur priora
cum defraudatione posteriorum, dignentur et qui non aderant non praeterita exigere, sed cum his
qui aderant et nunc audire praesentia.
sequitur: fuit homo missus a deo, cui nomen erat iohannes. etenim ea quae dicta sunt superius,
fratres carissimi, de diuinitate christi dicta sunt ineffabili, et prope ineffabiliter. quis enim capiet:
in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum? et ne uilescat tibi nomen uerbi, per
consuetudinem quotidianorum uerborum: et deus erat uerbum. hoc uerbum idipsum est, unde
hesterno die multum locuti sumus; et praestiterit dominus, ut uel tantum loquendo aliquid ad
corda uestra perduxerimus. in principio erat uerbum. idipsum est, eodem modo est; sicut est
semper sic est; mutari non potest: hoc est est. quod nomen suum dixit famulo suo moysi: ego
sum qui sum; et: misit me qui est. quis ergo hoc capiet, cum uideatis omnia mortalia mutabilia;
cum uideatis non solum corpora uariari per qualitates, nascendo, crescendo, deficiendo,
moriendo, sed etiam ipsas animas per affectum diuersarum uoluntatum distendi atque discindi:
cum uideatis homines et percipere posse sapientiam, si se illius luci et calori admouerint; et
amittere posse sapientiam, si inde malo affectu recesserint? cum uideatis ergo ista omnia esse
mutabilia, quid est quod est, nisi quod transcendit omnia, quae sic sunt, ut non sint? quis ergo
hoc capiat? aut quis, quomodocumque intenderit uires mentis suae, ut adtingat quomodo potest
id quod est, ad id quod utcumque mente adtigerit, possit peruenire? sic est enim tamquam uideat
quisque de longe patriam, et mare interiaceat; uidet quo eat, sed non habet qua eat. sic ad illam
stabilitatem nostram ubi quod est est, quia hoc solum semper sic est ut est, uolumus peruenire,
interiacet mare huius saeculi qua imus, etsi iam uidemus quo imus: nam multi nec quo eant
uident. ut ergo esset et qua iremus, uenit inde ad quem ire uolebamus. et quid fecit? instituit
lignum quo mare transeamus. nemo enim potest transire mare huius saeculi, nisi cruce christi
portatus. hanc crucem aliquando amplectitur et infirmus oculis. et qui non uidet longe quo eat,
non ab illa recedat, et ipsa illum perducet.
itaque, fratres mei, hoc insinuauerim cordibus uestris: si uultis pie et christiane uiuere, haerete
christo secundum id quod pro nobis factus est, ut perueniatis ad eum secundum id quod est, et
secundum id quod erat. accessit, ut pro nobis hoc fieret; quia hoc pro nobis factus est, ubi
portentur infirmi, et mare saeculi transeant, et perueniant ad patriam; ubi iam naui non opus erit,
quia nullum mare transitur. melius est ergo non uidere mente id quod est, et tamen a christi cruce
non recedere, quam uidere illud mente, et crucem christi contemnere. bonum est super hoc et
optimum, si fieri potes, ut et uideatur quo eundum sit, et teneatur quo portetur qui pergit. hoc
potuerunt mentes magnae montium, qui montes dicti sunt, quos maxime illustrat lumen iustitiae:
potuerunt, et uiderunt illud quod est. nam uidens iohannes dicebat: in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. uiderunt hoc, et ut peruenirent ad id quod uidebant
de longe, a cruce christi non recesserunt, et humilitatem christi non contemserunt. paruuli uero
qui hoc non possunt intellegere, non recedentes a cruce et passione et resurrectione christi, in ipsa
naui perducuntur ad id quod non uident, in qua naui perueniunt et illi qui uident.
at uero quidam philosophi huius mundi exstiterunt, et inquisierunt creatorem per creaturam: quia
potest inueniri per creaturam, euidenter dicente apostolo: inuisibilia enim eius, a constitutione
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas,
ut sint inexcusabiles. et sequitur: quia cum cognouissent deum; non dixit: quia non cognouerunt;
sed: quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt, aut gratias egerunt; sed
euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. unde obscuratum?
sequitur, et dicit apertius: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. uiderunt quo
ueniendum esset; sed ingrati ei qui illis praestitit quod uiderunt, sibi uoluerunt tribuere quod
uiderunt; et facti superbi amiserunt quod uidebant, et conuersi sunt inde ad idola et simulacra et
ad culturas daemoniorum, adorare creaturam, et contemnere creatorem. sed iam isti elisi ista
fecerunt: ut autem eliderentur, superbierunt; cum autem superbirent, sapientes se esse dixerunt.
hi ergo de quibus dixit: qui cum cognouissent deum, uiderunt hoc quod dicit iohannes, quia per
uerbum dei facta sunt omnia. nam inueniuntur et ista in libris philosophorum: et quia unigenitum
filium habet deus, per quem sunt omnia. illud potuerunt uidere quod est, sed uiderunt de longe.
noluerunt tenere humilitatem christi, in qua naui securi peruenirent ad id quod longe uidere
potuerunt; et sorduit eis crux christi. mare transeundum est, et lignum contemnis? o sapientia
superba! irrides crucifixum christum; ipse est quem longe uidisti: in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum. sed quare crucifixus est? quia lignum tibi humilitatis eius necessarium
erat. superbia enim tumueras, et longe ab illa patria proiectus eras; et fluctibus huius saeculi
interrupta est uia, et qua transeatur ad patriam non est, nisi ligno porteris. ingrate, irrides eum qui
ad te uenit ut redeas! ipse factus est uia, et hoc per mare. inde in mari ambulauit, ut ostenderet
esse in mari uiam. sed tu, qui quomodo ipse ambulare in mari non potes, naui portare, ligno
portare: crede in crucifixum, et poteris peruenire. propter te crucifixus est, ut humilitatem
doceret; et quia si sic ueniret ut deus, non agnosceretur. si enim sic ueniret ut deus, non ueniret
eis qui uidere deum non poterant. non enim secundum id quod deus est aut uenit aut discedit,
cum sit ubique praesens, et nullo loco contineatur. sed secundum quid uenit? quod apparuit
homo.
quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo deus, missus est ante illum magnus homo, per cuius
testimonium inueniretur plus quam homo. et quis est hic? fuit homo. et quomodo posset iste
uerum de deo dicere? missus a deo. quid uocabatur? cui nomen erat iohannes. quare uenit? hic
uenit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. qualis
iste qui testimonium perhiberet de lumine? magnum aliquid iste iohannes, ingens meritum,
magna gratia, magna celsitudo! mirare, plane mirare, sed tamquam montem. mons autem in
tenebris est, nisi luce uestiatur. ergo tantum mirare iohannem, ut audias quod sequitur: non erat
ille lumen: ne cum montem putas lumen esse, naufragium in monte facias, non solatium inuenias.
sed quid debes mirari? montem tamquam montem. erige autem te ad illum, qui illuminat
montem, qui ad hoc erectus est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet. ergo: non erat ille
lumen.
quare igitur uenit? sed ut testimonium perhiberet de lumine. utquid hoc? ut omnes crederent per
illum. et de quo lumine testimonium perhiberet? erat lux uera. quare additum est: uera? quia et
homo illuminatus dicitur lux; sed uera lux illa est quae illuminat. nam et oculi nostri dicuntur
lumina; et tamen nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem sol exeat, lumina ista sine
causa patent. sic ergo et iohannes erat lux, sed non uera lux: quia non illuminatus, tenebrae; sed
illuminatione factus est lux. nisi autem illuminaretur, tenebrae erat, sicut omnes impii, quibus
iam credentibus dixit apostolus: fuistis aliquando tenebrae. modo autem quia crediderant, quid?
nunc autem lux, inquit, in domino. nisi adderet: in domino, non intellegeremus. lux, inquit, in
domino; tenebrae non in domino eratis. fuistis enim aliquando tenebrae: ibi non addidit: in
domino. ergo tenebrae in uobis, lux in domino. sic et ille non erat lux, sed ut testimonium
perhiberet de lumine.
ubi autem est ipsa lux? erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc
mundum. si omnem hominem uenientem, et ipsum iohannem. ipse ergo illuminabat, a quo se
demonstrari uolebat. intellegat caritas uestra: ueniebat enim ad mentes infirmas, ad corda saucia,
ad aciem animae lippientis. ad hoc uenerat. et unde posset anima uidere quod perfecte est?
quomodo plerumque fit ut in aliquo corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem oculis
uidere non possumus. quia et qui saucios habent oculos, idonei sunt uidere parietem illuminatum
et illustratum a sole; uel montem uel arborem, aut aliquid huiusmodi idonei sunt uidere; et in alio
illustrato demonstratur illis ortus ille, cui uidendo adhuc minus idoneam aciem gerunt. sic ergo
illi omnes ad quos christus uenerat, minus idonei erant eum uidere; radiauit iohannem et per
illum confitentem se radiatum ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret, cognitus est
ille qui illuminat, cognitus est ille qui illustrat, cognitus est qui implet. et quis est? qui illuminat,
inquit, omnem hominem uenientem in mundum. nam si illinc non recederet, non esset
illuminandus; sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit, ubi homo semper poterat esse
illuminatus.
quid ergo? si uenit huc, ubi erat? in hoc mundo erat. et hic erat, et huc uenit: hic erat per
diuinitatem, huc uenit per carnem; quia cum hic esset per diuinitatem, ab stultis et caecis et
iniquis uideri non poterat. ipsi iniqui tenebrae sunt de quibus dictum est: lux lucet in tenebris, et
tenebrae eum non comprehenderunt. ecce hic est et modo, et hic erat, et semper hic est: et
numquam recedit, nusquam recedit. opus est, ut habeas unde uideas, quod tibi numquam recedit;
opus est, ut tu non recedas ab eo, qui nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non
desereris. noli cadere, et non tibi occidet. si tu feceris casum, ille tibi facit occasum: si autem tu
stas, praesens est tibi. sed non stetisti: recordare unde cecideris, unde te deiecit qui prior te
cecidit. deiecit enim te, non ui, non impulsu, sed uoluntate tua. si enim malo non consentires,
stares, illuminatus maneres. modo autem quia iam cecidisti, et factus es saucius corde, unde
uideri illa lux potest, uenit ad te talis qualem posses uidere; et talem se hominem praebuit, ut ab
homine quaereret testimonium. ab homine quaerit testimonium deus, et deus testem habet
hominem; habet deus testem hominem, sed propter hominem: tam infirmi sumus! per lucernam
quaerimus diem; quia lucerna dictus est ipse iohannes, domino dicente: ille erat lucerna ardens et
lucens, et uos uoluistis exsultare ad horam in lumine eius; ego autem habeo testimonium maius
iohanne.
ergo ostendit quia propter homines uoluit per lucernam demonstrari ad fidem credentium, ut per
ipsam lucernam inimici eius confunderentur. illi enim inimici qui illum tentabant, et dicebant:
dic nobis: in qua potestate ista facis? interrogabo uos et ego, inquit, unum sermonem: dicite mihi,
baptismus iohannis unde est? de caelo, an ab hominibus? et turbati sunt, et dixerunt apud
semetipsos: si dixerimus de caelo, dicturus est nobis: quare ergo non credidistis illi? (quia ille
christo perhibuerat testimonium, et dixerat: non sum ego christus, sed ille). si autem ex
hominibus dixerimus esse, timemus populum ne lapidet nos; quia tamquam prophetam habebant
iohannem. timentes lapidationem, sed plus timentes ueritatis confessionem, responderunt
mendacium ueritati; et mentita est iniquitas sibi. dixerunt enim: nescimus. et dominus, quia ipsi
contra se clauserant, negando se scire quod nouerant, nec ipse illis aperuit, quia non pulsauerunt.
dictum est enim: pulsate, et aperietur uobis. non solum autem illi non pulsauerunt, ut aperiretur;
sed negando ostium ipsum contra se obstruxerunt. et ait eis dominus: nec ego dico uobis in qua
potestate ista facio. et confusi sunt per iohannem; impletum que in illis est: paraui lucernam
christo meo; inimicos eius induam confusione.
in mundo erat, et mundus per eum factus est. ne putes quia sic erat in mundo, quomodo in mundo
est terra, in mundo est caelum, in mundo est sol, luna et stellae, in mundo arbores, pecora,
homines. non sic iste in mundo erat. sed quomodo erat? quomodo artifex, regens quod fecit. non
enim sic fecit, quomodo facit faber. forinsecus est arca quam facit, et illa in alio loco posita est,
cum fabricatur; et quamuis iuxta sit, ipse alio loco sedet qui fabricat, et extrinsecus est ad illud
quod fabricat; deus autem mundo infusus fabricat, ubique positus fabricat, et non recedit aliquo,
non extrinsecus quasi uersat molem quam fabricat. praesentia maiestatis facit, quod facit;
praesentia sua gubernat, quod fecit. sic ergo erat in mundo, quomodo per quem mundus factus
est. per ipsum enim mundus factus est, et mundus eum non cognouit.
quid est: mundus factus est per ipsum? caelum, terra, mare et omnia quae in eis sunt, mundus
dicitur. iterum alia significatione dilectores mundi mundus dicuntur. mundus per ipsum factus
est, et mundus eum non cognouit. num enim caeli non cognouerunt creatorem suum, aut angeli
non cognouerunt creatorem suum, aut non cognouerunt creatorem suum sidera, quem confitentur
daemonia? omnia undique testimonium perhibuerunt. sed qui non cognouerunt? qui amando
mundum dicti sunt mundus. amando enim habitamus corde; amando autem hoc appellari
meruerunt, quod ille ubi habitabant. quomodo dicimus: mala est illa domus; aut: bona est illa
domus, non in illa quam dicimus malam, parietes accusamus; aut in illa quam dicimus bonam,
parietes laudamus: sed malam domum, inhabitantes malos; et bonam domum, inhabitantes
bonos. sic et mundum, qui inhabitant amando mundum. qui sunt? qui diligunt mundum: ipsi
enim corde habitant in mundo. nam qui non diligunt mundum, carne uersantur in mundo; sed
corde inhabitant caelum, sicut apostolus dicit: nostra autem conuersatio in caelis est. ergo
mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit.
in sua propria uenit: quia omnia ista per eum facta sunt. et sui eum non receperunt. qui sunt?
homines quos fecit. iudaei quos primitus fecit super omnes gentes esse. quia aliae gentes idola
adorabant, et daemonibus seruiebant; ille autem populus natus erat de semine abrahae: et ipsi
maxime sui; quia et per carnem quam suscipere dignatus est cognati. in sua propria uenit, et sui
eum non receperunt. non receperunt omnino, nullus recepit? nullus ergo saluus factus est? nemo
enim saluus fiet, nisi qui christum receperit uenientem.
sed addidit: quotquot autem receperunt eum. quid eis praestitit? magna beneuolentia. magna
misericordia. unicus natus est, et noluit manere unus. multi homines cum filios non habuerint,
peracta aetate adoptant sibi; et uoluntate faciunt quod natura non potuerunt: hoc faciunt homines.
si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet ad illum magis; quia solus omnia possessurus est,
et non habebit qui cum eo diuidat hereditatem, ut pauperior remaneat. non sic deus: unicum
eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creauerat, misit in hunc mundum, ut non esset
unus, sed fratres haberet adoptatos. non enim nos nati sumus de deo, quomodo ille unigenitus,
sed adoptati per gratiam ipsius. ille enim uenit unigenitus soluere peccata, quibus peccatis
implicabamur, ne adoptaret nos propter impedimentum eorum: quos sibi fratres facere uolebat,
ipse soluit, et fecit coheredes. sic enim dicit apostolus: si autem filius, et heres per deum; et
iterum: heredes quidem dei, coheredes autem christi. non timuit ille habere coheredes; quia
hereditas eius non fit angusta, si multi possederint. illi ipsi certe illo possidente fiunt hereditas
ipsius, et ipse uicissim fit hereditas ipsorum. audi quomodo ipsi fiant hereditas ipsius: dominus
dixit ad me: filius meus es tu; ego hodie genui te. postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem
tuam. ille quomodo fit hereditas eorum? dicit in psalmo: dominus pars hereditatis meae et calicis
mei. et nos illum possideamus, et ipse nos possideat, ille nos possideat, sicut dominus; nos illum
possideamus sicut salutem, nos possideamus sicut lucem. quid ergo dedit his qui receperunt
illum? dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius: ut teneant lignum, et
mare transeant.
et quomodo illi nascuntur? isti quia filii dei fiunt et fratres christi, utique nascuntur. nam si non
nascuntur, filii quomodo esse possunt? sed filii hominum nascuntur ex carne et sanguine, et ex
uoluntate uiri, et ex complexu coniugii. illi autem quomodo ei nascuntur? qui non ex
sanguinibus: tamquam maris et feminae. sanguines non est latinum: sed quia graece positum est
pluraliter, maluit ille qui interpretabatur sic ponere, et quasi minus latine loqui secundum
grammaticos, et tamen explicare ueritatem secundum auditum infirmorum. si enim diceret
sanguinem singulari numero, non explicaret quod uolebat: ex sanguinibus enim homines
nascuntur maris et feminae. dicamus ergo, non timeamus ferulas grammaticorum; dum tamen ad
ueritatem solidam et certiorem perueniamus. reprehendit qui intelleget, ingratus quia intellexit.
non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri. carnem pro femina
posuit, quia de costa cum facta esset, adam dixit: hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne
mea; et apostolus ait: qui diligit uxorem suam, seipsum diligit; nemo enim umquam carnem
suam odio habet. ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito. quare?
quia ille regit, haec regitur: ille imperare debet, ista seruire. nam ubi caro imperat, et spiritus
seruit, peruersa domus est. quid peius domo, ubi femina habet imperium super uirum? recta
autem domus, ubi uir imperat, femina obtemperat. rectus ergo ipse homo, ubi spiritus imperat,
caro seruit.
hi ergo non ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. ut autem homines
nascerentur ex deo, primo ex ipsis natus est deus. christus enim deus, et christus natus ex
hominibus. non quaesiuit quidem nisi matrem in terra, quia iam patrem habebat in caelo: natus ex
deo, per quem efficeremur; et natus ex femina, per quem reficeremur. noli ergo mirari, o homo,
quia efficeris filius per gratiam, quia nasceris ex deo secundum uerbum eius. prius ipsum uerbum
uoluit nasci ex homine, ut tu securus nascereris ex deo, et diceres tibi: non sine causa deus nasci
ex homine uoluit, nisi quia alicuius momenti me existimauit, ut immortalem me faceret, et pro
me mortaliter nasceretur. ideo cum dixisset: ex deo nati sunt, quasi ne miraremur, et
exhorreremus tantam gratiam, ut nobis incredibile uideretur quia homines ex deo nati sunt, quasi
securum te faciens, ait: et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. quid ergo miraris quia
homines ex deo nascuntur? adtende ipsum deum natum ex hominibus: et uerbum caro factum est,
et habitauit in nobis.
quia uero uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, ipsa natiuitate collyrium fecit, unde
tergerentur oculi cordis nostri, et possemus uidere maiestatem eius per eius humilitatem. ideo
factum est uerbum caro, et habitauit in nobis. sanauit oculos nostros. et quod sequitur? et uidimus
gloriam eius. gloriam eius nemo posset uidere, nisi carnis humilitate sanaretur. unde non
poteramus uidere? intendat ergo caritas uestra, et uidete quod dico. irruerat homini quasi puluis
in oculum, irruerat terra, sauciauerat oculum, uidere non poterat lucem: oculus iste sauciatus
inunguitur; terra sauciatus erat, et terra illuc mittitur ut sanetur. omnia enim collyria et
medicamenta nihil sunt nisi de terra. de puluere caecatus es, de puluere sanaris; ergo caro te
caecauerat, caro te canat. carnalis enim anima facta erat consentiendo affectibus carnalibus, inde
fuerat oculus cordis caecatus. uerbum caro factum est: medicus iste tibi fecit collyrium. et
quoniam sic uenit ut de carne uitia carnis exstingueret, et de morte occideret mortem: ideo
factum est in te, ut quoniam uerbum caro factum est, tu possis dicere: et uidimus gloriam eius.
qualem gloriam? qualis factus est filius hominis? illa humilitas ipsius est, non gloria ipsius. sed
quo perducta est acies hominis, curata per carnem? uidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi
unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate. de gratia et ueritate alio loco uberius in ipso
euangelio, si dominus dignatus fuerit donare, tractabimus. haec nunc sufficiant, et aedificamini in
christo, et confortamini in fide, et uigilate in bonis operibus. et a ligno nolite recedere, per quod
possitis mare transire.
TRACTATUS 3
1:15-18 gratiam et ueritatem dei, qua plenus sanctis apparuit unigenitus filius dominus et saluator noster
iesus christus, distinguendam a ueteri testamento, quoniam res est noui testamenti, suscepimus in
nomine domini, et uestrae caritati promisimus. adestote ergo intenti, ut et quantum capio, donet
deus, et quantum capitis, audiatis. reliquum enim erit, ut si semen quod spargitur in cordibus
uestris, non abstulerint aues, nec spinae praefocauerint, nec aestus exusserit, accedente pluuia
cohortationum quotidianarum, et cogitationibus uestris bonis, quibus hoc agitur in corde, quod
agitur in agro rastris, ut gleba frangatur, et semen operiatur, et germinare possit: ut afferatis
fructum, ad quem gaudeat et laetetur agricola. si autem pro semine bono et pro pluuia bona, non
fructum, sed spinas adtulerimus, nec semen accusabitur, nec pluuia erit in crimine, sed spinis
ignis debitus praeparatur.
homines sumus, quod puto non diu esse suadendum caritati uestrae, christiani; et si christiani,
utique ipso nomine ad christum pertinentes. huius signum in fronte gestamus, de quo non
erubescimus, si et in corde gestemus. signum eius est humilitas eius. per stellam eum magi
cognouerunt; et erat hoc signum de domino datum, caeleste atque praeclarum: noluit stellam esse
in fronte fidelium signum suum, sed crucem suam. unde humiliatus, inde glorificatus; inde erexit
humiles, quo humiliatus ipse descendit. pertinemus ergo ad euangelium, pertinemus ad nouum
testamentum. lex per moysen data est, gratia autem et ueritas per iesum christum facta est.
interrogamus apostolum et dicit nobis quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia. misit ergo
filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut
adoptionem filiorum reciperemus. ecce ad hoc uenit christus, ut eos qui sub lege erant redimeret:
ut iam non simus sub lege, sed sub gratia. quis ergo dedit legem? ille dedit legem, qui dedit et
gratiam; sed legem per seruum misit, cum gratia ipse descendit. et unde facti erant homines sub
lege? non implendo legem. qui enim legem implet, non est sub lege, sed cum lege; qui autem sub
lege est, non subleuatur, sed premitur lege. omnes itaque homines sub lege constitutos reos facit
lex; et ad hoc illis super caput est, ut ostendat peccata, non tollat. lex ergo iubet, dator legis
miseretur in eo quod iubet lex. conantes homines implere uiribus suis quod a lege praeceptum
est, ipsa sua temeraria et praecipiti praesumptione ceciderunt; et non sunt cum lege, sed sub lege
facti sunt rei; et quoniam suis uiribus implere non poterant legem, facti rei sub lege,
implorauerunt liberatoris auxilium; et reatus legis fecit aegritudinem superbis. aegritudo
superborum facta est confessio humilium; iam confitentur aegroti quia aegrotant; ueniat medicus,
et sanet aegrotos.
medicus quis? dominus noster iesus christus. quis dominus noster iesus christus? ille qui uisus
est et ab eis a quibus crucifixus est. ille qui apprehensus, colaphizatus, flagellatus, sputis illitus,
spinis coronatus, in cruce suspensus, mortuus, lancea uulneratus, de cruce depositus in sepulcro
positus. ille ipse dominus noster iesus christus; ille ipse plane, et ipse est totus medicus uulnerum
nostrorum, crucifixus ille cui insultatum est, quo pendente persecutores caput agitabant et
dicebant: si filius dei est, descendat de cruce; ipse est totus medicus noster, ipse plane. quare ergo
non ostendit insultantibus, quia ipse erat filius dei? ut si se permisit in crucem leuari, saltem cum
illi dicerent: si filius dei est, descendat de cruce, tunc descenderet, et ostenderet eis uerum se esse
filium dei, quem illi ausi fuerant irridere? noluit. quare noluit? numquid quia non potuit? potuit
plane. quid est enim amplius, de cruce descendere, an de sepulcro resurgere? sed pertulit
insultantes; nam crux non ad potentiae documentum, sed ad exemplum patientiae suscepta est.
ibi uulnera tua curauit, ubi sua diu pertulit: ibi te a morte sempiterna sanauit, ubi temporaliter
mori dignatus est. et mortuus est, an in illo mors mortua est? qualis mors, quae mortem occidit?
ipse est tamen dominus noster iesus christus totus, qui uidebatur, et tenebatur, et crucifigebatur?
num totus hoc ipse est? ipse est quidem, sed non totus illud quod uiderunt iudaei; non hoc est
totus christus. et quid est? in principio erat uerbum. in quo principio? et uerbum erat apud deum.
et quale uerbum? et deus erat uerbum. numquid forte a deo factum est hoc uerbum? non. hoc
enim erat in principio apud deum. quid ergo? alia quae fecit deus non similia sunt uerbo? non:
quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. quomodo per ipsum omnia sunt
facta? quia quod factum est, in ipso uita erat, et antequam fieret, uita erat. quod factum est, non
est uita; sed in arte, hoc est, in sapientia dei, antequam fieret, uita erat. quod factum est, transiit;
quod est in sapientia, transire non potest. uita ergo in illo erat, quod factum est. et qualis uita?
quia et anima corporis uita est; corpus nostrum habet uitam suam; quam cum amiserit, mors est
corporis. talis ergo erat illa uita? non, sed uita erat lux hominum. numquid lux pecorum? nam
ista lux et hominum et pecorum est. est quaedam lux hominum; unde distant homines a pecoribus
uideamus, et tunc intellegemus quid sit lux hominum. non distas a pecore, nisi intellectu; noli
aliunde gloriari. de uiribus praesumis? a bestiis uinceris; de uelocitate praesumis? a muscis
uinceris; de pulchritudine praesumis? quanta pulchritudo est in pennis pauonis? unde ergo melior
es? ex imagine dei. ubi imago dei? in mente, in intellectu. si ergo ideo melior pecore, quia habes
mentem qua intellegas, quod non potest pecus intellegere; inde autem homo, quia melior pecore,
lux hominum est lux mentium. lux mentium supra mentes est, et excedit omnes mentes. hoc erat
uita illa, per quam facta sunt omnia.
ubi erat? hic erat. an apud patrem erat, et hic non erat? an (quod uerius est) et apud patrem erat,
et hic erat? an (quod uerius est) et apud patrem erat, et hic erat? si ergo hic erat, quare non
uidebatur? quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. o homines, nolite
esse tenebrae, nolite esse infideles, iniusti, iniqui, rapaces, auari, amatores saeculi: hae sunt enim
tenebrae. lux non est absens, sed uos absentes estis a luce. caecus in sole praesentem habet
solem, sed absens est ipse soli. nolite ergo esse tenebrae. haec est enim forte gratia, de qua
dicturus sum, ut iam non simus tenebrae, et dicat nobis apostolus: fuistis enim aliquando
tenebrae, nunc autem lux in domino. quia ergo non uidebatur lux hominum, id est lux mentium ,
opus erat ut homo diceret de luce testimonium, non quidem tenebrosus, sed iam illuminatus. nec
tamen quia illuminatus, ideo ipsa lux ; sed ut testimonium perhiberet de lumine, nam non erat ille
lux. et quae erat lux ? erat lux uera, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc
mundum. et ubi erat ista? in hoc mundo erat. et quomodo in hoc mundo erat? numquid sicut ista
lux solis, lunae, lucernarum, sic et ista lux in mundo est ? non. quia mundus per eum factus est ,
et mundus eum non cognouit, hoc est : lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt. mundus enim tenebrae; quia dilectores mundi, mundus. num enim creatura
non agnouit creatorem suum? testimonium dedit caelum de stella; testimonium dedit mare,
portauit ambulantem dominum; testimonium dederunt uenti, ad eius iussum quieuerunt;
testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit: si omnia ista testimonium dederunt, quomodo
mundus eum non cognouit, nisi quia mundus dilectores mundi, corde habitantes mundum? et
malus mundus, quia mali habitatores mundi, sicut mala domus, non parietes, sed inhabitantes.
in propria uenit, id est , in sua uenit, et sui eum non receperunt. quae ergo spes est , nisi quia
quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri? si filii fiunt, nascuntur; si
nascuntur, quomodo nascuntur? non ex carne, non ex sanguinibus, non ex uoluntate carnis, non
ex uoluntate uiri; sed ex deo nati sunt. gaudeant ergo, quia ex deo nati sunt; praesumant se
pertinere ad deum; accipiant documentum, quia ex deo nati sunt: et uerbum caro factum est , et
habitauit in nobis. si uerbum non erubuit nasci de homine, erubescunt homines nasci de deo? hoc
autem quia fecit, curauit; quia curauit, uidemus. hoc enim quod uerbum caro factum est , et
habitauit in nobis, medicamentum nobis factum est , ut quia terra caecabamur, de terra
sanaremur: et sanati quid uideremus? et uidimus, inquit, gloriam eius, gloriam tamquam unigeniti
a patre, plenum gratia et ueritate.
iohannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: hic erat quem dixi: qui post me uenit,
ante me factus est. post me uenit, et praecessit me. quid est : ante me factus est ? praecessit me;
non, factus est antequam factus essem ego; sed, antepositus est mihi; hoc est : ante me factus est.
quare ante te factus est , cum post te uenerit? quia prior me erat. prior te, o iohannes? quid
magnum, si prior te? bene, quia tu illi perhibes testimonium; audiamus ipsum dicentem: et ante
abraham ego sum. sed et abraham in medio genere humano ortus est; multi ante illum, multi post
illum; audi uocem patris ad filium: ante luciferum genui te. qui ante luciferum genitus est, omnes
ipse illuminat. dictus est enim quidam lucifer qui cecidit: erat enim angelus, et factus est
diabolus; et dixit de illo scriptura: lucifer qui mane oriebatur, cecidit. unde lucifer? quia
illuminatus lucebat. unde autem tenebrosus factus? quia in ueritate non stetit. ergo ille ante
luciferum, ante omnem illuminatum: siquidem ante omnem illuminatum sit necesse est, a quo
illuminantur omnes qui illuminari possunt.
ideo hoc sequitur: et de plenitudine eius nos omnes accepimus. quid accepistis? et gratiam pro
gratia. sic enim habent uerba euangelica, collata cum exemplaribus graecis. non ait: et de
plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; sed sic ait: et de plenitudine eius nos
omnes accepimus, et gratiam pro gratia, id est, accepimus, ut nescio quid nos uoluerit intellegere
de plenitudine eius accepisse, et insuper gratiam pro gratia. accepimus enim de plenitudine eius,
primo gratiam et rursum accepimus gratiam, gratiam, pro gratia. quam gratiam primo accepimus?
fidem. in fide ambulantes, in gratia ambulamus. unde enim hoc meruimus? quibus nostris
praecedentibus meritis? non se quisque compalpet, redeat in conscientiam suam, quaerat latebras
cogitationum suarum, redeat ad seriem factorum suorum; non adtendat quid sit, si iam aliquid
est, sed quid fuerit, ut esset aliquid; inueniet non se dignum fuisse nisi supplicio. si ergo
supplicio dignus fuisti, et uenit ille qui non peccata puniret, sed peccata donaret; gratia tibi data
est, non merces reddita. unde uocatur gratia? quia gratis datur. non enim praecedentibus meritis
emisti quod accepisti. hanc ergo accepit gratiam primam peccator, ut eius peccata dimitterentur.
quid meruit? interroget iustitiam: inuenit paenam; interroget misericordiam: inuenit gratiam. sed
hoc et promiserat deus per prophetas; itaque cum uenit dare quod promiserat, non solum gratiam
dedit, sed et ueritatem. quomodo exhibita est ueritas? quia factum est quod promissum est.
quid est ergo: gratiam pro gratia? fide promeremur deum; et qui digni non eramus quibus peccata
dimitterentur, ex eo quia tantum donum indigni accepimus, gratia uocatur. quid est gratia? gratis
data. quid est gratis data? donata, non reddita. si debebatur, merces reddita est, non gratia donata;
si autem uere debebatur, bonus fuisti; si autem, ut uerum est, malus fuisti, credidisti autem in
eum qui iustificat impium. (quid est: qui iustificat impium? ex impio facit pium); cogita quid per
legem tibi imminere debebat, et quid per gratiam consecutus sis. consecutus autem istam gratiam
fidei, eris iustus ex fide. iustus enim ex fide uiuit; et promereberis deum uiuendo ex fide: cum
promerueris deum uiuendo ex fide, accipies praemium immortalitatem, et uitam aeternam. et illa
gratia est. nam pro quo merito accipis uitam aeternam? pro gratia. si enim fides gratia est, et uita
aeterna quasi merces est fidei, uidetur quidem deus uitam aeternam tamquam debitam reddere
(cui debitam? fideli, quia promeruit illam per fidem); sed quia ipsa fides gratia est, et uita aeterna
gratia est pro gratia.
audi paulum apostolum confitentem gratiam, et postea debitum expetentem. confessio gratiae
quae est in paulo? qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus: sed misericordiam,
inquit, consecutus sum. indignum se dixit qui consequeretur: consecutum tamen non per merita
sua, sed per misericordiam dei. audi illum iam flagitantem debitum, qui primo indebitam
susceperat gratiam: ego enim, inquit, iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. bonum
certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; de cetero reposita est mihi corona
iustitiae. iam debitum flagitat, iam debitum exigit. nam uide uerba sequentia: quam mihi reddet
dominus in illa die, iustus iudex. ut ante susciperet gratiam, misericordem patrem opus habebat:
ut praemium gratiae, iudicem iustum. qui non damnauit impium, damnabit fidelem? et tamen si
bene cogites, ipse dedit fidem primo, qua eum promeruisti; non enim de tuo promeruisti ut tibi
aliquid deberetur. quod ergo praemium immortalitatis postea tribuit, dona sua coronat, non
merita tua. ergo, fratres, omnes de plenitudine eius accepimus: de plenitudine misericordiae eius,
de abundantia bonitatis eius accepimus. quid? remissionem peccatorum, ut iustificaremur ex fide.
et insuper quid? et gratiam pro gratia; id est, pro hac gratia in qua ex fide uiuimus, recepturi
sumus aliam. quid tamen nisi gratiam? nam si dixero quia et hoc debetur, aliquid mihi assigno,
quasi cui debeatur. coronat autem in nobis deus dona misericordiae suae, sed si in ea gratia, quam
primam accepimus, perseueranter ambulemus.
lex enim per moysen data est, quae reos tenebat. quid enim ait apostolus? lex subintrauit, ut
abundaret delictum. hoc proderat superbis, ut abundaret delictum; multum enim sibi dabant, et
quasi uiribus suis multum assignabant; et non poterant implere iustitiam, nisi adiuuaret ille qui
iusserat. superbiam illorum uolens domare deus, dedit legem, tamquam dicens: ecce implete, ne
putetis deesse iubentem. non deest qui iubeat, sed deest qui impleat.
si ergo deest qui impleat, unde non implet? quia natus cum traduce peccati et mortis. de adam
natus, traxit se cum quod ibi conceptum est. cecidit primus homo; et omnes qui de illo nati sunt,
de illo traxerunt concupiscentiam carnis. oportebat ut nasceretur alius homo qui nullam traxit
concupiscentiam. homo, et homo: homo ad mortem, et homo ad uitam. sic dicit apostolus:
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. per quem hominem
mors, et per quem hominem resurrectio mortuorum? noli festinare: sequitur, et dicit: sicut enim
in adam omnes moriuntur, sic et in christo omnes uiuificabuntur. qui pertinent ad adam? omnes
qui nati sunt de adam. qui ad christum? omnes qui nati sunt per christum. quare omnes in
peccato? quia nemo natus est praeter adam. ut autem nascerentur ex adam, necessitatis fuit ex
damnatione; nasci per christum, uoluntatis est et gratiae. non coguntur homines nasci per
christum. non quia uoluerunt. nati sunt ex adam. omnes tamen qui ex adam, cum peccato
peccatores; omnes qui per christum, iustificati et iusti, non in se, sed in illo. nam in se si
interroges, adam sunt; in illo si interroges, christi sunt. quare? quia ille caput dominus noster
iesus christus, non cum traduce peccati uenit, sed tamen uenit cum carne mortali.
mors peccatorum poena erat. in domino munus misericordiae erat, non poena peccati. non enim
aliquid habebat dominus quare iuste moreretur. ipse ait: ecce uenit princeps huius mundi, et in
me nihil inuenit. quare ergo moreris? sed ut sciant omnes quia uoluntatem patris mei facio,
surgite, eamus hinc. non habebat ille quare moreretur, et mortuus est; tu habes quare, et mori
dedignaris? dignare aequo animo pati per meritum tuum, quod ille pati dignatus est, ut te a
sempiterna morte liberaret. homo, et homo; sed ille, nonnisi homo; iste deus homo. ille homo
peccati, iste iustitiae. mortuus es in adam, resurge in christo; nam utrumque debetur tibi. iam
credidisti in christum, reddes tamen quod debes de adam. sed non te in aeternum tenebit
uinculum peccati; quia mortem tuam aeternam occidit mors temporalis domini tui. ipsa est gratia,
fratres mei, ipsa est et ueritas, quia promissa et exhibita.
non erat ista in ueteri testamento, quia lex minabatur, non opitulabatur; iubebat, non sanabat;
languorem ostendebat, non auferebat; sed illi praeparabat medico uenturo cum gratia et ueritate;
tamquam ad aliquem quem curare uult medicus, mittat primo seruum suum, ut ligatum illum
inueniat. sanus non erat, sanari nolebat, et ne sanaretur, sanum se esse iactabat. missa lex est,
ligauit eum; inuenit se reum, iam clamat de ligatura. uenit dominus, curat amaris aliquantum et
acribus medicamentis; dicit enim aegroto: ferto; dicit: tolera; dicit: noli diligere mundum, habeto
patientiam, curet te ignis continentiae, ferrum persecutionum tolerent uulnera tua. expauescebas
quamuis ligatus; liber ille et non ligatus bibit quod tibi dabat; prior passus est ut te consolaretur,
tamquam dicens: quod times pati pro te, prior patior pro te. haec est gratia, et magna gratia. quis
illam digne collaudat?
de humilitate christi loquor, fratres mei. maiestatem christi et diuinitatem christi quid loquitur? in
explicando et dicendo ut quoquomodo humilitatem christi loqueremur, non sufficimus, imo
deficimus; totum cogitantibus committimus, non audientibus adimplemus. cogitate humilitatem
christi. sed quis nobis, inquis, eam explicat, nisi tu dicas? ille intus dicat. melius illud dicit, qui
intus habitat, quam qui foris clamat. ipse uobis ostendat gratiam humilitatis suae, qui coepit
habitare in cordibus uestris. iam uero si in eius humilitate explicanda et eroganda deficimus,
maiestatem eius quis loquatur? si uerbum caro factum conturbat nos, in principio erat uerbum
quis explicabit? tenete ergo, fratres, soliditatem istam.
lex per moysen data est, gratia et ueritas per iesum christum facta est. per seruum lex data est;
reos fecit; per imperatorem indulgentia data est, reos liberauit. lex per moysen data est. non sibi
aliquid amplius seruus assignet, quam quod per illum factum est. electus ad magnum ministerium
tamquam fidelis in domo, sed tamen seruus, agere secundum legem potest, soluere a reatu legis
non potest. lex ergo per moysen data est, gratia et ueritas per iesum christum facta est.
et ne forte aliquis dicat: et gratia et ueritas non est facta per moysen, qui uidit deum? statim
subiecit, deum nemo uidit umquam. et unde innotuit moysi deus? quia reuelauit seruo suo
dominus. quis dominus? ipse christus, qui praemisit legem per seruum, ut ueniret ipse cum gratia
et ueritate. deum enim nemo uidit umquam. et unde illi seruo quantum capere posset apparuit?
sed unigenitus, inquit, filius qui est in sinu patris, ipse enarrauit. quid est, in sinu patris? in
secreto patris. non enim deus habet sinum, sicut nos habemus in uestibus, aut cogitandus est sic
sedere quomodo nos, aut forte cinctus est ut sinum haberet; sed quia sinus noster intus est,
secretum patris sinus patris uocatur. in secreto patris qui patrem nouit, ipse enarrauit. nam deum
nemo uidit umquam. ipse ergo uenit, et narrauit quidquid uidit. quid uidit moyses? moyses uidit
nubem, uidit angelum, uidit ignem: omnis illa creatura est; typum domini sui gerebat, non ipsius
domini praesentiam exhibebat. namque aperte habes in lege: et loquebatur moyses cum domino,
contra in contra, sicut amicus cum amico suo. sequeris ipsam scripturam, et inuenis moysen
dicentem: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi teipsum manifeste, ut uideam te. et
parum est quia dixit, responsum accepit: non potes uidere faciem meam. loquebatur ergo, fratres
mei, cum moyse angelus, portans typum domini; et illa omnia quae ibi per angelum facta sunt,
futuram istam gratiam et ueritatem promittebant. qui bene scrutantur legem, nouerunt; et cum
opportunum est, ut et nos aliquid inde dicamus, quantum dominus reuelat, non tacemus caritati
uestrae.
illud autem sciatis, quia omnia quae corporaliter uisa sunt, non erant illa substantia dei. illa enim
oculis carnis uidemus; dei substantia unde uidetur? euangelium interroga: beati mundo corde,
quia ipsi deum uidebunt. fuerunt homines qui dicerent uanitate sui cordis decepti: pater
inuisibilis est, filius autem uisibilis est. unde uisibilis? si propter carnem, quia suscepit carnem;
manifestum est. illi enim qui carnem christi uiderunt, aliqui crediderunt, aliqui crucifixerunt: et
qui crediderunt, illo crucifixo nutauerunt; et nisi ipsam post resurrectionem palparent, fides ad
eos non reuocaretur. si ergo propter carnem uisibilis filius, et nos concedimus, et est catholica
fides; si autem ante carnem sicut ipsi dicunt, id est, antequam incarnaretur, multum delirant, et
multum errant. facta enim sunt illa uisibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus
ostenderetur, non utique substantia ipsa demonstrabatur et manifestabatur. et hoc adtendat caritas
uestra lene documentum. sapientia dei uideri oculis non potest. fratres, si christus sapientia dei, et
uirtus dei, si christus uerbum dei: uerbum hominis oculis non uidetur, uerbum dei uideri sic
potest?
expellite ergo de cordibus uestris carnales cogitationes, ut uere sitis sub gratia, ut ad nouum
testamentum pertineatis. ideo uita aeterna promittitur in nouo testamento. legite uetus
testamentum, et uidete, quia carnali adhuc populo ea quidem praecipiebantur quae nobis. nam
unum deum colere, et nobis praecipitur. non accipies in uanum nomen domini dei tui, et nobis
praecipitur: quod est secundum praeceptum. obserua diem sabbati, magis nobis praecipitur: quia
spiritaliter obseruandum praecipitur. iudaei enim seruiliter obseruant diem sabbati, ad luxuriam,
ad ebrietatem. quanto melius feminae eorum lanam facerent, quam illo die in maenianis
saltarent? absit, fratres, ut illos dicamus obseruare sabbatum. spiritaliter obseruat sabbatum
christianus, abstinens se ab opere seruili. quid est enim ab opere seruili? a peccato. et unde
probamus? dominum interroga: omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. ergo et nobis
praecipitur spiritaliter obseruatio sabbati. iam illa omnia praecepta nobis magis praecipiuntur, et
obseruanda sunt: non occides, non moechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices,
honora patrem et matrem, non concupisces rem proximi tui, non concupisces uxorem proximi
tui. nonne ista omnia et nobis praecipiuntur? sed quaere mercedem, et inuenies ibi dici: ut
expellantur hostes a facie tua, et accipiatis terram quam promisit deus patribus uestris. quia non
poterant capere inuisibilia, per uisibilia tenebantur. quare tenebantur? ne penitus interirent, et ad
idola laberentur. nam fecerunt hoc, fratres mei, sicut legitur, obliti tanta miracula quae fecit deus
coram oculis eorum. mare discissum est; uia facta est in mediis fluctibus; sequentes hostes eorum
eisdem aquis operti sunt, per quas illi transierunt. et cum moyses homo dei recessisset ab oculis
eorum, idolum petierunt, et dixerunt: fac nobis deos qui nos praeeant, quia ille homo dimisit nos.
tota spes eorum in homine posita erat, non in deo. ecce mortuus est homo; numquid mortuus est
deus, qui eruerat eos de terra aegypti? et cum fecissent sibi imaginem uituli, adorauerunt, et
dixerunt: hi sunt dii tui, israel, qui te liberauerunt de terra aegypti. quam cito obliti tam
manifestam gratiam! quibus ergo modis teneretur populus talis, nisi promissis carnalibus?
ea ibi iubentur in decalogo legis quae et nobis; sed non ea promittuntur quae nobis. nobis quid
promittitur? uita aeterna. haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum, et
quem misisti iesum christum. cognitio dei promittitur; ipsa est gratia pro gratia. fratres, modo
credimus, non uidemus; pro ista fide praemium erit, uidere quod credimus. nouerant hoc
prophetae, sed occultum erat antequam ueniret. nam quidam suspirans amator in psalmis ait:
unam petii a domino, hanc requiram. et quaeris quid petat? forte enim terram petit fluentem lacte
et melle carnaliter, quamuis spiritaliter ista quaerenda sit et petenda; aut forte subiectionem
hostium suorum, aut mortem inimicorum, aut imperia et facultates huius saeculi. ardet enim
amore, et multum suspirat, et aestuat, et anhelat. uideamus quid petat: unam petii a domino, hanc
requiram. quid est hoc quod requirit? ut inhabitem, inquit, in domo domini, per omnes dies uitae
meae. et puta quia habitas in domo domini, unde ibi erit gaudium tuum? ut contempler, inquit,
delectationem domini.
fratres mei, unde clamatis, unde exsultatis, unde amatis, nisi quia ibi est scintilla huius caritatis?
quid desideratis, rogo uos? uideri potest oculis? tangi potest? pulchritudo aliqua est quae oculos
delectat? nonne martyres amati sunt uehementer; et quando eos commemoramus, inardescimus
amore? quid in illis amamus, fratres? membra laniata a feris? quid foedius, si oculos carnis
interroges? quid pulchrius, si oculos cordis interroges? quid tibi uidetur adolescens pulcherrimus
fur? quomodo horrent oculi tui? numquid oculi carnis horrent? si ipsos interroges, nihil illo
corpore compositius, nihil ordinatius; et parilitas membrorum, et coloris delectatio illicit oculos;
et tamen cum audis quia fur est, fugis hominem animo. uides ex alia parte senem curuum, baculo
innitentem, uix se mouentem, rugis undique exaratum: quid uides quod oculos delectet? audis
quia iustus est; amas, amplecteris. talia nobis praemia promissa sunt, fratres mei, tale aliquid
amate, tali regno suspirate, talem patriam desiderate, si uultis peruenire ad id, cum quo uenit
dominus noster, id est, ad gratiam et ueritatem. si autem corporalia praemia concupieris a deo,
adhuc sub lege es, et ideo ipsam legem non implebis. quando enim uideris abundare ista
temporalia in eis qui deum offendunt, nutant gressus tui, et dicis tibi: ecce ego colo deum,
quotidie ad ecclesiam curro, genua mihi trita sunt in orationibus, et assidue aegroto. homicidia
faciunt homines, rapinas faciunt; exsultant et abundant, bene est illis. talia ergo quaerebas a deo?
certe ad gratiam pertinebas. si gratiam ideo tibi dedit deus, quia gratis dedit, gratis ama. noli ad
praemium diligere deum; ipse sit praemium tuum. dicat anima tua: unam petii a domino, hanc
requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem
domini. noli timere ne fastidio deficias: talis erit illa delectatio pulchritudinis, ut semper tibi
praesens sit, et numquam satieris; immo semper satieris, et numquam satieris. si enim dixero,
quia non satiaberis, fames erit; si dixero quia satiaberis, fastidium timeo; ubi nec fastidium erit,
nec fames, quid dicam nescio; sed deus habet quod exhibeat non inuenientibus quomodo dicant,
et credentibus quod accipiant.
TRACTATUS 4
1:19-33 saepissime audiuit sanctitas uestra, et optime nostis, quoniam iohannes baptista quanto
praeclarior erat in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum dominum, tanto meruit
esse amicus sponsi; sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens, sed iudicis sui, quem
tamquam praeco praeibat. itaque prophetis praecedentibus praenuntiare de christo futura
concessum est; huic autem digito ostendere. sicut enim ignorabatur christus ab his qui prophetis
non crediderunt antequam ueniret, sic ab eis ignorabatur et praesens. uenerat enim humiliter
primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior; populi autem spernentes per superbiam suam
humilitatem dei, crucifixerunt saluatorem suum, et fecerunt damnatorem suum.
sed qui primo uenit occultus, quia uenit humilis, numquid deinceps non est uenturus manifestus,
quia excelsus? audistis modo psalmum: deus manifestus ueniet, deus noster et non silebit. siluit
ut iudicaretur, non silebit cum coeperit iudicare. non diceretur manifestus ueniet, nisi primo
uenisset occultus; nec diceretur non silebit, nisi quia primo siluit. quomodo siluit? interroga
isaiam: sicut ouis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui se tonderet, fuit sine
uoce, sic non aperuit os suum. ueniet autem manifestus, et non silebit. quomodo manifestus?
ignis ante eum praeibit, et in circuitu eius tempestas ualida. tempestas illa tollere habet totam
paleam de area, quae modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas abstulerit. modo autem
tacet; tacet iudicio, sed non tacet praecepto. si enim tacet christus, quid sibi uolunt haec
euangelia? quid sibi uolunt uoces apostolicae, quid cantica psalmorum, quid eloquia
prophetarum? in his enim omnibus christus non tacet. sed tacet modo, ut non uindicet; non tacet,
ut non moneat. ueniet autem praeclarus in uindictam, et apparebit omnibus, et qui in eum non
credunt. modo uero quia et praesens occultus erat, oportebat ut contemneretur. nisi enim
contemneretur, non crucifigeretur; si non crucifigeretur, non funderet sanguinem, quo pretio nos
redemit. ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut
contemneretur, humilis apparuit.
tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lucernam sibi accendit unde uideretur. ipsa
lucerna iohannes erat, de quo iam multa audiuistis: et praesens lectio euangelii uerba iohannis
continet, primo, quod praecipuum est, confitentis quia non ipse erat christus. tanta autem
excellentia erat in iohanne, ut posset credi christus; et in eo probata est humilitas eius, quia dixit
se non esse, cum posset credi esse. ergo: hoc est testimonium iohannis, quando miserunt iudaei
ab ierosolymis sacerdotes et leuitas ad eum, ut interrogarent eum: tu quis es? non autem
mitterent, nisi mouerentur excellentia auctoritatis eius, quia ausus est baptizare. et confessus est,
et non negauit. quid confessus est? et confessus est: quia non sum ego christus. et interrogauerunt
eum: quid ergo? elias es tu? nouerant enim quia praecessurus erat elias christum. non enim alicui
incognitum erat nomen christi apud iudaeos. istum non putauerunt esse christum; non omnino
christum non esse uenturum. cum sperarent uenturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt
tamquam in humilem lapidem. lapis enim ille adhuc paruus erat, iam quidem praecisus de monte
sine manibus, sicut dicit daniel propheta, uidisse se lapidem praecisum de monte sine manibus.
sed quid sequitur? et creuit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et impleuit uniuersam
faciem terrae. uideat ergo caritas uestra quod dico: christus ante iudaeos iam praecisus erat de
monte. montem regnum uult intellegi iudaeorum. sed regnum iudaeorum non impleuerat
uniuersam faciem terrae. inde praecisus est ille lapis, quia inde natus est in praesentia dominus. et
quare sine manibus? quia sine opere uirili uirgo peperit christum. iam ergo erat lapis ille
praecisus sine manibus ante oculos iudaeorum, sed humilis erat. non immerito; quia nondum
creuerat lapis ille, et impleuerat orbem terrarum: quod ostendit in regno suo, quod est ecclesia,
qua impleuit totam faciem terrae. quia ergo nondum creuerat, offenderunt in illum tamquam in
lapidem: et factum est in eis quod scriptum est: qui ceciderit super lapidem istum,
conquassabitur; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos. primo super humilem ceciderunt;
excelsus super illos uenturus est; sed ut eos uenturus excelsus conterat, primo eos humilis
quassauit. offenderunt in eum, et quassati sunt; non contriti, sed quassati; ueniet excelsus, et
conteret eos. sed ignoscendum est iudaeis, quia offenderunt in lapidem qui nondum creuerat.
quales sunt illi qui in ipsum montem offenderunt? iam de quibus dicam cognoscitis. qui negant
ecclesiam toto orbe diffusam, non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod
factus est ille lapis dum cresceret. caeci iudaei non uiderunt humilem lapidem; quanta caecitas
est non uidere montem?
ergo uiderunt humilem, et non cognouerunt. demonstrabatur illis per lucernam. nam primo ille,
quo maior nemo surrexerat in natis mulierum, dixit: non sum ego christus. dictum que illi est:
numquid tu es elias? respondit: non sum. christus enim praemittit ante se eliam; et dixit: non
sum, et fecit nobis quaestionem. timendum est enim ne minus intellegentes, contraria putent
iohannem dixisse quam christus dixit. quodam enim loco, cum dominus iesus christus in
euangelio quaedam diceret de se, responderunt illi discipuli: quomodo ergo dicunt scribae, id est
periti legis, quia eliam oportet primum uenire? et ait dominus: elias iam uenit, et fecerunt ei quae
uoluerunt; et si uultis scire, ipse est iohannes baptista. dominus iesus christus dixit: elias iam
uenit, et ipse est iohannes baptista; iohannes autem interrogatus sic se confessus est eliam non
esse, quomodo nec christum esse. et utique sicut uerum confessus est christum se non esse, sic
uerum confessus est nec eliam se esse. quomodo ergo comparabimus dicta praeconis cum dictis
iudicis? absit ut praeco mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a iudice. quare ergo ille: non sum
elias; et dominus: ipse est elias? quia in eo dominus iesus christus praefigurare uoluit futurum
aduentum suum, et hoc dicere, quia in spiritu eliae erat iohannes. et quod erat iohannes ad
primum aduentum, hoc erit elias ad secundum aduentum. quomodo duo aduentus iudicis, sic duo
praecones. iudex quidem ipse, praecones autem duo: non duo iudices. oportebat enim iudicem
primo uenire iudicandum. misit ante se primum praeconem, uocauit illum eliam, quia hoc erit in
secundo aduentu elias, quod in primo iohannes.
namque intendat caritas uestra quam uerum dicam. quando conceptus est iohannes, uel potius
quando natus est, spiritus sanctus hoc de illo homine implendum prophetauit: et erit, inquit,
praecursor altissimi, in spiritu et uirtute eliae. non ergo elias, sed in spiritu et uirtute eliae. quid
est: in spiritu et uirtute eliae? in eodem spiritu sancto uice eliae. quare uice eliae? quia quod elias
secundo, hoc iohannes primo aduentui fuit. recte ergo modo iohannes proprie respondit. nam
dominus figurate: elias ipse est iohannes; iste autem, ut dixi, proprie: non sum ego elias, si
figuram praecursionis aduertas, iohannes ipse est elias; quod enim ille ad primum aduentum, hoc
ille ad secundum erit. si proprietatem personae interroges, iohannes iohannes, elias elias;
dominus ergo ad praefigurationem recte: ipse est elias; iohannes autem recte ad proprietatem:
non sum elias. nec iohannes falsum, nec dominus falsum; nec praeco falsum, nec iudex falsum,
sed si intellegas. quis autem intelleget? qui imitatus fuerit humilitatem praeconis, et cognouerit
celsitudinem iudicis. nihil enim humilius ipso praecone. fratres mei, nullum tantum meritum
iohannes habuit quam de ista humilitate, quod cum posset fallere homines, et putari christus, et
haberi pro christo (tantae enim gratiae tantae que excellentiae fuit), confessus est tamen aperte, et
dixit: non sum ego christus. numquid tu elias es? iam si diceret: elias sum, ergo iam in secundo
aduentu adueniens christus iudicaret, non adhuc in primo iudicaretur. tamquam dicens: uenturus
est et elias; non sum, inquit, elias. sed obseruate humilem, ante quem uenit iohannes, ne sentiatis
excelsum ante quem uenturus est elias. nam et dominus ita compleuit: ipse est iohannes baptista
qui uenturus est. ipsa praefiguratione uenit iste, qua proprietate uenturus est elias. tunc elias per
proprietatem elias erit, nunc per similitudinem iohannes erat. modo iohannes per proprietatem
iohannes, per similitudinem elias est. ambo praecones sibi dederunt similitudines suas, et
tenuerunt proprietates suas: unus autem dominus iudex, siue illo praecone praecedente, siue illo.
et interrogauerunt eum: quid ergo? elias es tu? et dixit: non. et dixerunt ei: propheta es tu? et
respondit: non. dixerunt ergo ei: quis es tu, ut responsum demus his qui miserunt nos. quid dicis
de teipso? ait: ego uox clamantis in deserto. isaias illud dixit. in iohanne prophetia ista impleta
est: ego uox clamantis in deserto. quid clamantis? dirigite uiam domini, rectas facite semitas dei
nostri. non uobis uidetur praeconis esse dicere: exite, facite uiam? nisi quod praeco exite dicit,
iohannes dicit: uenite. a iudice repellit praeco, ad iudicem uocat iohannes. immo uocat iohannes
ad humilem, ne iudex sentiatur excelsus. ego uox clamantis in deserto, dirigite uiam domini,
sicut dixit isaias propheta. non dixit: ego sum iohannes, ego sum elias, ego sum propheta. sed
quid dixit? hoc uocor: uox clamantis in deserto, dirigite uiam domino: ego sum ipsa prophetia.
et qui missi fuerunt, erant ex pharisaeis, id est, ex principibus iudaeorum. et interrogauerunt, et
dixerunt ei: quid ergo baptizas, si tu non es christus, neque elias, neque propheta? quasi audaciae
uidebatur esse baptizare, quasi: in qua persona? quaerimus utrum tu sis christus; tu dicis te non
esse; quaerimus ne forte praecursor illius sis, quia nouimus ante christi aduentum uenturum esse
eliam; negas te esse; quaerimus ne forte aliquis multum praeueniens praeco es, id est propheta, et
accepisti hanc potestatem; nec prophetam te esse dicis. et non erat propheta iohannes: maior erat
quam propheta. dominus de illo tale testimonium dedit: quid existis in desertum uidere?
arundinem uento agitari. utique, non uento agitari, subaudis; quia non hoc erat iohannes, quasi
qui a uento moueretur; qui enim a uento mouetur, circumflatur omni spiritu seductorio. sed quid
existis uidere? hominem mollibus uestitum? uestiebatur enim iohannes asperis, id est, tunica
facta de pilis cameli. ecce qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. non ergo existis
uidere hominem mollibus uestitum. sed quid existis uidere? prophetam? et dico uobis, maior
quam propheta hic, quia prophetae longe ante praenuntiauerunt, iohannes praesentem
demonstrabat.
quid ergo tu baptizas, si tu non es christus, neque elias, neque propheta? respondit eis iohannes,
et dixit: ego baptizo in aqua; medius autem uestrum stetit quem uos nescitis. humilis enim non
uidebatur, et propterea lucerna accensa est. uidete quomodo dat locum, qui aliud posset putari.
ipse est qui post me uenit, qui ante me factus est. sicut iam diximus, id est, antepositus est mihi.
cuius ego non sum dignus ut soluam corrigiam calceamenti eius. quantum se abiecit? et ideo
multum eleuatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur. unde debet uidere sanctitas uestra,
quia si iohannes sic se humiliauit, ut diceret: non sum ego dignus corrigiam soluere, quomodo
habent humiliari, qui dicunt: nos baptizamus, nos quod damus nostrum est, et quod nostrum est,
sanctum est. ille dicit: non ego, sed ille; illi dicunt: nos. non est dignus iohannes soluere
corrigiam calceamenti eius; quod si dignum se diceret, quam humilis esset? et si dignum se
diceret, et sic diceret: ille uenit post me, qui ante me factus est, cuius tantummodo corrigiam
calceamenti dignus sum soluere, multum se humiliasset. quando autem nec ad hoc dignum se
dicit, uere plenus spiritu sancto erat, qui sic seruus dominum agnouit, et ex seruo amicus fieri
meruit.
haec in bethania facta sunt trans iordanem, ubi erat iohannes baptizans. altera die uidit iohannes
iesum uenientem ad se, et ait: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. nemo sibi arroget,
et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. iam intendite, contra quos superbos intendebat
digitum iohannes. nondum erant nati haeretici, et iam ostendebatur: contra illos clamabat tunc a
fluuio, contra quos modo clamat ex euangelio. uenit iesus; et quid dicit ille? ecce agnus dei. si
agnus innocens, et iohannes agnus. an non et ipse innocens? sed quis innocens? quantum
innocens? omnes ex illa traduce ueniunt et ex illa propagine, de qua cantat gemens dauid: ego in
iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit. solus ergo ille agnus, qui
non sic uenit. non enim in iniquitate conceptus est, quia non de mortalitate conceptus est; nec
eum in peccatis mater eius in utero aluit, quem uirgo concepit, uirgo peperit; quia fide concepit,
et fide suscepit. ergo ecce agnus dei. non habet iste traducem de adam; carnem tantum sumsit de
adam, peccatum non assumsit. qui non assumsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit
nostrum peccatum. ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
nostis quia quidam homines dicunt aliquando: nos tollimus peccata hominibus, qui sancti sumus;
si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse
plenus peccato? contra istas disputationes uerba nostra non dicamus, hunc legamus: ecce agnus
dei, ecce qui tollit peccatum mundi. non sit praesumptio hominibus in homines: non transmigret
passer in montes, in domino confidat; et si leuat oculos in montes, unde ueniet auxilium ei,
intellegat quia auxilium eius a domino, qui fecit coelum et terram. tantae excellentiae iohannes.
dicitur ei: tu es christus? dicit: non. tu es elias? dicit: non. tu es propheta? dicit: non. quare ergo
baptizas? ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi; hic est de quo dixi: post me uenit uir
qui ante me factus est, quia prior me erat. post me uenit, quia posterius natus est; ante me factus
est, quia praelatus est mihi; prior me erat, quia in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum.
et ego nesciebam eum, dixit, sed ut manifestaretur israeli, propterea ueni ego in aqua baptizans.
et testimonium perhibuit iohannes, dicens: quia uidi spiritum de caelo descendentem quasi
columbam, et mansit super eum; et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ille
mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui
baptizat in spiritu sancto; et ego uidi, et testimonium perhibui quia hic est filius dei. intendat
modicum caritas uestra: iohannes quando didicit christum? missus est enim ut baptizaret in aqua.
quaesitum est quare? ut manifestaretur israeli, dixit. quid profuit baptismus iohannis? fratres mei,
si profuit aliquid, et modo maneret, et baptizarentur homines baptismo iohannis; et sic uenirent
ad baptismum christi. sed quid ait? ut manifestaretur israeli; id est, ipsi israel, populo israel ut
manifestaretur christus, uenit baptizare in aqua. accepit ministerium baptismatis iohannes, in
aqua paenitentiae, parare uiam domino, non existens dominus; at ubi cognitus est dominus,
superfluo ei uia parabatur, quia cognoscentibus se ipse factus est uia; itaque non durauit diu
baptismus iohannis. sed quomodo demonstratus est dominus? humilis. ut ideo acciperet baptisma
iohannes, in quo baptizaretur ipse dominus.
et opus erat domino baptizari? et ego interrogans cito respondeo: opus erat domino nasci? opus
erat domino crucifigi? opus erat domino mori? opus erat domino sepeliri? si ergo tantam suscepit
pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus? et quid profuit quia suscepit baptismum
serui? ut tu non dedignareris suscipere baptismum domini. intendat caritas uestra. futuri erant
aliqui in ecclesia excelsioris gratiae catechumeni. fit enim aliquando ut uideas catechumenum
abstinentem ab omni concubitu, ualefacientem saeculo, renuntiantem omnibus quae possidebat,
distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte doctrina salutari supra
multos fideles. timendum est huic ne dicat apud semetipsum de baptismate sancto quo peccata
dimittuntur: quid plus accepturus sum? ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli, cogitans
fideles aut coniugatos, aut forte idiotas, aut habentes et possidentes res suas, quas ipse distribuit
iam pauperibus, et meliorem se esse arbitrans quam ille qui iam baptizatus est, dedignetur uenire
ad baptismum, dicens: hoc sum accepturus quod habet ille et ille; et proponat sibi illos quos
contemnit, et quasi sordeat illi hoc accipere quod acceperunt inferiores, quia iam uidetur ipse sibi
melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi uenerit ad salutarem baptismum, ubi
peccata soluuntur, cum omni excellentia sua non potest intrare in regnum caelorum. sed ut illam
excellentiam inuitaret dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur, uenit ipse ad
baptismum serui sui; et cum ipse non haberet quod ei dimitteretur, nec quod in illo lauaretur,
suscepit a seruo baptismum; et tamquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac
dedignantem forte accipere cum idiotis unde ei possit salus uenire, et quasi dicens: quantum te
extendis? quantum extollis? quanta est excellentia tua? quanta gratia tua? maior potest esse quam
mea? si ego ueni ad seruum, tu dedignaris uenire ad dominum? si ego suscepi baptismum serui,
tu dedignaris a domino baptizari?
nam ut noueritis, fratres mei, quia non ex necessitate alicuius uinculi peccati dominus ueniebat
ad ipsum iohannem; sicut dicunt alii euangelistae, cum ad illum ueniret baptizandus dominus, ait
ipse iohannes: tu ad me uenis? ego a te debeo baptizari. et quid ei ipse respondit? sine modo;
impleatur omnis iustitia. quid est: impleatur omnis iustitia? mori ueni pro hominibus, baptizari
non habeo pro hominibus? quid est: impleatur omnis iustitia? impleatur omnis humilitas. quid
ergo? non erat suscepturus baptismum a bono seruo, qui passionem suscepit a seruis malis?
intendite ergo. baptizato domino, si propterea baptizauit iohannes, ut in eius baptismo dominus
ostenderet humilitatem, nemo alius baptizaretur baptismo iohannis? multi autem baptizati sunt
baptismo iohannis; baptizatus est dominus baptismo iohannis, et cessauit baptismus iohannis.
inde iam missus est in carcerem iohannes; deinceps nemo baptizatus inuenitur illo baptismate. si
ergo propterea uenit et iohannes baptizans, ut domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille
suscepit a seruo, nos non dedignaremur suscipere a domino, dominum solum iohannes
baptizaret? sed si solum dominum iohannes baptizaret, non deessent qui putarent sanctius fuisse
baptisma iohannis quam christi: quasi baptismate iohannis solus christus meruisset baptizari,
baptismate autem christi genus humanum. intendat caritas uestra. baptismate christi baptizati
sumus, non tantum nos, sed et uniuersus orbis terrarum, et baptizatur usque in finem. quis
nostrum potest ex aliqua parte comparari christo, cuius se iohannes dixit indignum soluere
corrigiam calceamenti? si ergo ille christus tantae excellentiae homo deus, solus baptizaretur
baptismo iohannis, quid dicturi erant homines? qualem baptismum habuit iohannes? magnum
baptismum habuit, ineffabile sacramentum: uide, quia solus christus meruit baptizari iohannis
baptismo. atque ita maior uideretur baptismus serui, quam baptismus domini. baptizati sunt et alii
baptismo iohannis, ne melior baptismus uideretur iohannis quam christi; baptizatus autem et
dominus, ut domino suscipiente baptismum serui, non dedignarentur alii serui suscipere
baptismum domini: ad hoc ergo missus erat iohannes.
sed nouerat christum, an non nouerat? si non nouerat, quare dicebat quando uenit ad fluuium
christus: ego a te debeo baptizari? hoc est: scio qui sis. si ergo iam nouerat, certe tunc cognouit
quando uidit columbam descendentem. manifestum est quia columba non descendit super
dominum, nisi postea quam adscendit ab aqua baptismi. dominus baptizatus adscendit ab aqua,
aperti sunt caeli, et uidit super eum columbam. si ergo post baptismum descendit columba, et
antequam baptizaretur dominus, dixit illi iohannes: tu ad me uenis? ego a te debeo baptizari?
ante, illum nouerat, cui dixit: tu ad me uenis? ego a te debeo baptizari? quomodo ergo dixit: et
ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem uideris
spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu
sancto? non parua quaestio est, fratres mei. si uidistis quaestionem, non parum uidistis; superest
ut ipsius solutionem dominus det. tamen illud dico: si uidistis quaestionem, non est parum. ecce
positus est iohannes ante oculos uestros, stans ad fluuium iohannes baptista; ecce uenit dominus
adhuc baptizandus, nondum baptizatus: audi uocem iohannis: tu ad me uenis: ego a te debeo
baptizari; ecce iam cognoscit dominum, a quo uult baptizari. baptizatus dominus adscendit ab
aqua, aperiuntur caeli, descendit spiritus, modo illum cognoscit iohannes; si modo illum
cognoscit, quid dixit antea: ego a te debeo baptizari? si autem non eum modo cognoscit, quia iam
nouerat eum, quid est quod dixit, non noueram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi
dixit: super quem uideris spiritum descendentem, et manentem super eum sicut columbam, ipse
est qui baptizat in spiritu sancto?
fratres, ista quaestio si hodie soluatur, grauat uos, non dubito, quia iam multa dicta sunt. sciatis
autem talem istam quaestionem esse, ut haec sola perimat partem donati. ad hoc dixi caritati
uestrae, ut intentos uos facerem, similiter ut soleo; simul ut oretis pro nobis et uobis, ut et nobis
det dominus digna loqui, et uos digna capere mereamini. interim hodie dignamini differre. sed
hoc breuiter dico interim, donec soluatur; interrogate pacifice, sine rixa, sine contentione, sine
altercationibus, sine inimicitiis; et uobis cum quaerite, et alios interrogate, et dicite: hanc
quaestionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si dominus concesserit, soluturus
eam. sed siue soluatur siue non soluatur, putate me proposuisse quid me mouet: moueor enim
multum. dicit iohannes: ego a te debeo baptizari, tamquam christo cognito. si enim non nouerat
eum a quo uolebat baptizari, temere dicebat: ego a te debeo baptizari. nouerat ergo eum. si
nouerat eum, quid est ergo quod dicit: non noueram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse
mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, sicut columbam,
ipse est qui baptizat in spiritu sancto? quid dicturi sumus? quia non scimus quando uenerit
columba? ne forte ibi lateant, legantur alii euangelistae, qui planius illud dixerunt, et inuenimus
apertissime tunc descendisse columbam, cum dominus ab aqua adscendit. super baptizatum enim
aperti sunt caeli, et uidit spiritum descendentem. si iam baptizatum cognouit, uenienti ad
baptisma quomodo dicit: ego a te debeo baptizari? hanc uobis cum interim ruminate, hanc uobis
cum conferte, hanc uobis cum tractate. praestet dominus deus noster ut antequam a me audiatis,
alicui uestrum priori eam reuelet. tamen, fratres, hoc sciatis, quia per istius quaestionis
solutionem, uocem pars donati de baptismi gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia
tendunt auibus uolantibus, si frontem habeant, omnino non habebunt: omnino eorum ora
claudentur.
TRACTATUS 5
1:33 sicut dominus uoluit, ad diem promissionis nostrae peruenimus; praestabit etiam hoc, ut ad ipsius
promissionis redditionem peruenire possimus. tunc enim ea quae dicimus, et nobis et uobis si
utilia sunt, ab ipso sunt: quae autem ab homine sunt, mendacia sunt: sicut ipse dixit dominus
noster iesus christus: qui loquitur mendacium, de suo loquitur. nemo habet de suo, nisi
mendacium et peccatum. si quid autem homo habet ueritatis atque iustitiae, ab illo fonte est,
quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, et in hac
peregrinatione interim consolati, ne deficiamus in uia, uenire ad eius requiem satietatem que
possimus. si ergo qui loquitur mendacium, de suo loquitur; qui loquitur ueritatem, de dei
loquitur. uerax iohannes, ueritas christus; uerax iohannes, sed omnis uerax a ueritate uerax est; si
ergo uerax est iohannes, et uerax esse homo non potest, nisi a ueritate; a quo erat uerax, nisi ab
eo qui dixit: ego sum ueritas? non ergo, posset dicere, aut ueritas contra ueracem, aut uerax
contra ueritatem. ueracem ueritas misit; et ideo uerax erat, quoniam a ueritate missus erat. si
ueritas iohannem miserat, christus eum miserat. sed quod christus cum patre facit, pater facit; et
quod pater cum christo facit, christus facit. nec seorsum pater aliquid facit sine filio, nec seorsum
aliquid filius sine patre; inseparabilis caritas, inseparabilis unitas, inseparabilis maiestas,
inseparabilis potestas, secundum haec uerba quae ipse posuit: ego et pater unum sumus. quis ergo
misit iohannem? si dicamus: pater, uerum dicimus; si dicamus: filius, uerum dicimus;
manifestius autem ut dicamus, pater et filius. quem misit autem pater et filius, unus deus misit;
quia filius dixit: ego et pater unum sumus. quomodo ergo nesciebat eum a quo missus est? dixit
enim, ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit. interrogo
iohannem: qui te misit baptizare in aqua, quid tibi dixit? super quem uideris spiritum
descendentem, sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto.
hoc tibi, o iohannes, dixit qui te misit? manifestum quia hoc. quis ergo te misit? forte pater. uerus
deus pater, et ueritas deus filius; si pater sine filio te misit, deus sine ueritate te misit; si ideo
autem uerax es, quia ueritatem loqueris, et ex ueritate loqueris; non te misit pater sine filio, sed
simul te misit pater et filius: si ergo et filius te misit cum patre, quomodo nesciebas eum a quo
missus es? quem uideras in ueritate, ipse te misit ut agnosceretur in carne, et dixit: super quem
uideris spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in
spiritu sancto.
hoc audiuit iohannes, ut nosset eum quem non nouerat, an ut plenius nosset quam iam nouerat? si
enim omni ex parte non nosset, non uenienti ad fluuium ut baptizaretur diceret: ego a te debeo
baptizari, et tu uenis ad me? nouerat ergo. quando autem columba descendit? iam baptizato
domino, et ab aqua adscendente. at si ille qui eum misit, dixit: super quem uideris spiritum
descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizaret in spiritu sancto,
et non nouerat eum, sed columba descendente cognouit eum; columba uero tunc descendit,
quando dominus ab aqua adscendit; tunc autem cognouerat iohannes dominum, quando ad eum
dominus ad aquam ueniebat; manifestatur nobis quia iohannes secundum aliquid nouerat,
secundum aliquid nondum nouerat dominum. nisi autem hoc intellexerimus, mendax erat,
quomodo erat uerax agnoscens, qui dicit: tu ad me uenis baptizari, et ego a te debeo baptizari?
uerax est cum hoc dicit? et quomodo rursus uerax est cum dicit: ego non noueram eum; sed qui
misit me baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem sicut
columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto? innotuit per
columbam dominus, non ei qui se non nouerat, sed ei qui in eo aliquid nouerat, aliquid non
nouerat. nostrum est ergo quaerere quid in eo iohannes nondum nouerat, et per columbam didicit.
quare missus est iohannes baptizans? iam memini me quantum potui dixisse caritati uestrae. si
enim baptismus iohannis necessarius erat saluti nostrae; et modo debuit exerceri. non enim modo
non saluantur homines, aut non modo plures saluantur, aut alia tunc salus erat, et alia modo. si
mutatus est christus, mutata est et salus; si salus in christo est, et idem ipse christus est, eadem
nobis salus est. sed quare missus est iohannes baptizans? quia oportebat baptizari christum. quare
oportebat baptizari christum? quare oportuit nasci christum? quare oportuit crucifigi christum? si
enim uiam humilitatis demonstraturus aduenerat, et seipsum facturus ipsam humilitatis uiam, in
omnibus ab eo implenda erat humilitas. auctoritatem dare baptismo suo hinc dignatus est, ut
cognoscerent serui quanta alacritate deberent currere ad baptismum domini, quando ipse non
dedignatus est suscipere baptismum serui. donatum enim erat hoc iohanni, ut ipsius baptismum
diceretur.
hoc adtendat, et distinguat, et nouerit caritas uestra. baptismus quem accepit iohannes, baptismus
iohannis dictus est; solus tale donum accepit: nullus ante illum iustorum, nullus post illum, ut
acciperet baptismum, qui baptismus illius diceretur. accepit quidem; non enim a se posset
aliquid: si enim a se quis loquitur, mendacium de suo loquitur. et unde accepit, nisi a domino
iesu christo? an illo ut baptizare posset accepit, quem postea baptizauit. nolite mirari; sic enim
hoc fecit christus in iohanne, quomodo quiddam fecit in matre. de christo enim dictum est: omnia
per ipsum facta sunt: si omnia per ipsum, et maria per ipsum facta est, de qua postea natus est
christus. intendat caritas uestra: quomodo creauit mariam, et creatus est per mariam, sic dedit
baptismum iohanni, et baptizatus est a iohanne.
ad hoc ergo accepit baptismum a iohanne, ut accipiens quod inferius erat ab inferiore, ad id quod
superius erat hortaretur inferiores. sed quare non solus ipse baptizatus est a iohanne, si ad hoc
missus erat iohannes, per quem baptizaretur christus, ut pararet uiam domino, id est ipsi christo?
et hoc iam diximus; sed commemoramus, quia necessarium est praesenti quaestioni. si solus
dominus noster iesus christus baptizatus esset baptismate iohannis, tenete quod dicimus, non
tantum ualeat saeculum, ut deleat e cordibus uestris quod ibi scripsit spiritus dei; non tantum
ualeant spinae curarum, ut effocent semen quod seminatur in uobis; quare enim cogimur eadem
repetere, nisi quia de memoria cordis uestri securi non sumus? si ergo solus dominus baptizatus
esset baptismo iohannis, non deessent qui sic eum haberent, ut putarent baptismum iohannis
maiorem esse, quam est baptismus christi. dicerent enim: usque adeo illud baptisma maius est, ut
solus christus eo baptizari meruisset. ergo ut daretur nobis a domino exemplum humilitatis, ad
percipiendam salutem baptismatis, christus suscepit quod ei opus non erat, sed propter nos opus
erat. et rursus, ne hoc ipsum quod accepit a iohanne christus, praeponeretur baptismati christi,
permissi sunt et alii baptizari a iohanne. sed qui baptizati sunt a iohanne, non eis suffecit:
baptizati sunt enim baptismo christi, quia non baptismus christi erat baptismus iohannis. qui
accipiunt baptismum christi, baptismum iohannis non quaerunt: qui acceperunt baptismum
iohannis, baptismum christi quaesierunt. ergo christo suffecit baptismus iohannis. quomodo non
sufficeret, quando nec ipse erat necessarius? illi enim nullus baptismus erat necessarius, sed ad
hortandos nos ad baptismum suum, suscepit baptismum serui. et ne praeponeretur baptismus
serui baptismo domini, baptizati sunt alii baptismate conserui. sed qui baptizati sunt baptismate
conserui, oportebat ut baptizarentur baptismate domini; qui autem baptizantur baptismate
domini, non opus habent baptismate conserui.
quoniam ergo acceperat iohannes baptismum, qui proprie iohannis diceretur; dominus autem
iesus christus noluit baptismum suum alicui dare, non ut nemo baptizaretur baptismo domini, sed
ut semper ipse dominus baptizaret: id actum est, ut et per ministros dominus baptizaret, id est, ut
quos ministri domini baptizaturi erant, dominus baptizaret, non illi. aliud est enim baptizare per
ministerium, aliud baptizare per potestatem. baptisma enim tale est, qualis est ille, in cuius
potestate datur; non qualis est ille per cuius ministerium datur. talis erat baptismus iohannis,
qualis iohannes: baptismus iustus tamquam iusti, tamen hominis; sed qui acceperat a domino
istam gratiam, et tantam gratiam, ut dignus esset praeire iudicem, et eum digito ostendere, et
implere uocem prophetiae illius: uox clamantis in deserto, parate uiam domino. tale autem
baptisma domini, qualis dominus; ergo baptisma domini diuinum, quia dominus deus.
potuit autem dominus iesus christus, si uellet, dare potestatem alicui seruo suo, ut daret
baptismum suum tamquam uice sua, et transferre a se baptizandi potestatem, et constituere in
aliquo seruo suo, et tantam uim dare baptismo translato in seruum, quantam uim haberet
baptismus datus a domino. hoc noluit ideo, ut in illo spes esset baptizatorum, a quo se baptizatos
agnoscerent. noluit ergo seruum ponere spem in seruo. ideo que clamabat apostolus, cum uideret
homines uolentes ponere spem in seipso: numquid paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine
pauli baptizati estis? baptizauit ergo paulus tamquam minister, non tamquam ipsa potestas;
baptizauit autem dominus tamquam potestas. intendite. et potuit hanc potestatem seruis dare, et
noluit. si enim daret hanc potestatem seruis, id est, ut ipsorum esset quod domini erat, tot essent
baptismi quot essent serui; ut quomodo dictum est baptisma iohannis, sic diceretur baptisma
petri, sic baptisma pauli, sic baptisma iacobi, baptisma thomae, matthaei, bartholomaei: illud
enim baptisma iohannis dictum est. sed forte aliquis resistit, et dicit: proba nobis quia illud
baptisma iohannis dictum est. probabo, ipsa ueritate dicente, quando interrogauit iudaeos:
baptisma iohannis unde est? de caelo, an ex hominibus? ergo ne tot baptismata dicerentur, quot
essent serui qui baptizarent accepta potestate a domino; sibi tenuit dominus baptizandi
potestatem, seruis ministerium dedit. dicit se seruus baptizare; recte dicit, sicut apostolus dicit:
baptizaui autem et stephanae domum, sed tamquam minister. ideo si sit et malus, et contingat illi
habere ministerium, et si eum homines non norunt, et deus eum nouit: permittit deus baptizari
per eum, qui sibi tenuit potestatem.
hoc autem iohannes non nouerat in domino. quia dominus erat, nouerat, quia ab ipso debebat
baptizari, nouerat; et confessus est, quia ueritas erat ille, et ille uerax missus a ueritate; hoc
nouerat. sed quid in eo non nouerat? quia sibi retenturus erat baptismatis sui potestatem, et non
eam transmissurus et translaturus in aliquem seruum; sed siue baptizaret in ministerio seruus
bonus, siue baptizaret in ministerio seruus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari, nisi
ab illo qui sibi tenuit baptizandi potestatem. et ut noueritis, fratres, quia hoc in illo non nouerat
iohannes, et hoc didicit per columbam: dominum enim nouerat, sed eum baptizandi sibi
potestatem retenturum, et nulli seruo eam daturum, nondum nouerat; secundum hoc dixit: et ego
nesciebam eum. et ut noueritis quia ibi hoc didicit, adtendite sequentia: sed qui misit me
baptizare in aqua, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem, quasi columbam,
et manentem super eum, ipse est. quid ipse est? dominus. sed iam nouerat dominum. ergo putate
huc usque dixisse iohannem: ego non noueram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse
mihi dixit. quaerimus quid dixerit? sequitur: super quem uideris spiritum descendentem, quasi
columbam, et manentem super eum. non dico sequentia; interim adtendite: super quem uideris
spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est. sed quid ipse est?
quid me uoluit per columbam docere qui me misit? quia ipse erat dominus? iam noueram a quo
missus eram; iam noueram eum cui dixi: tu ad me uenis baptizari? ego a te debeo baptizari;
usque adeo ergo noueram dominum, ut ego ab eo uellem baptizari, non ut a me ipse baptizaretur;
et tunc mihi dixit: sine modo; impleatur omnis iustitia; pati ueni, baptizari non uenio? impleatur
omnis iustitia, ait mihi deus meus; impleatur omnis iustitia, doceam plenam humilitatem; noui
superbientes in futuro populo meo, noui aliquos in aliqua excellentiori gratia futuros homines, ut
cum uiderint idiotas aliquos baptizari, illi quia meliores sibi uidentur, siue continentia, siue
eleemosynis, siue doctrina, dedignentur isti fortasse accipere quod illi inferiores acceperunt;
oportet ut sanem eos, ut non dedignentur uenire ad baptisma domini, quia ego ueni ad baptisma
serui.
iam ergo hoc nouerat iohannes, et nouerat dominum. quid ergo docuit columba? quid uoluit per
columbam, id est, per spiritum sanctum sic uenientem docere, qui miserat eum, cui ait: super
quem uideris spiritum descendentem, tamquam columbam, et manentem super eum, ipse est?
quis ipse est? dominus. noui. sed numquid hoc iam noueras, quia dominus iste baptizandi habens
potestatem, eam potestatem nulli seruo daturus est, sed sibi eam retenturus est, ut omnis qui
baptizatur per serui ministerium, non imputet seruo, sed domino? numquid hoc iam noueras? non
hoc noueram; adeo quid mihi dixit? super quem uideris spiritum descendentem tamquam
columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. non ait: ipse est
dominus; non ait: ipse est christus; non ait: ipse est deus; non ait: ipse est iesus; non ait: ipse est
qui natus est de uirgine maria, posterior te, prior te; non ait hoc; iam enim hoc nouerat iohannes.
sed quid non nouerat? tantam potestatem baptismi ipsum dominum habiturum et sibi retenturum,
siue praesentem in terra, siue absentem corpore in caelo et praesentem maiestate, sibi retenturum
baptismi potestatem, ne paulus diceret: baptismus meus; ne petrus diceret: baptismus meus. ideo
uidete, intendite uoces apostolorum. nemo apostolorum dixit: baptismus meus. quamuis unum
omnium esset euangelium, tamen inuenis dixisse: euangelium meum; non inuenis dixisse:
baptisma meum.
hoc ergo didicit iohannes, fratres mei. quod didicit iohannes per columbam, discamus et nos. non
enim columba iohannem docuit, et ecclesiam non docuit, cui ecclesiae dictum est: una est
columba mea. columba doceat columbam; nouerit columba, quod ioannes didicit per columbam.
spiritus sanctus in specie columbae descendit. hoc autem quod discebat iohannes in columba,
quare in columba didicit? oportebat enim ut disceret; nec hoc forte oportebat nisi ut per
columbam disceret. quid dicam de columba, fratres mei? aut quando mihi sufficit facultas uel
cordis uel linguae, dicere quomodo uolo? et forte non digne uolo quomodo dicendum est; nec si
tamen possum dicere quomodo uolo, quanto minus quomodo dicendum est? ego a meliore hoc
audire uellem, non uobis dicere.
discit iohannes eum quem nouerat; sed in eo discit in quo eum non nouerat; in quo nouerat non
discit. et quid nouerat? dominum. quid non nouerat? potestatem dominici baptismi in nullum
hominem a domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a domino in
neminem, ministerium et in bonos et in malos. non exhorreat columba ministerium malorum,
respiciat domini potestatem. quid tibi facit malus minister, ubi bonus est dominus? quid te
impedit malitiosus praeco, si est beneuolus iudex? iohannes didicit per columbam hoc. quid est
quod didicit? ipse repetat: ipse mihi dixit, inquit, super quem uideris spiritum descendentem,
tamquam columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. non ergo te
decipiant, o columba, seductores, qui dicunt: nos baptizamus. columba, agnosce quid docuit
columba. hic est qui baptizat in spiritu sancto. per columbam discitur quia hic est; et tu eius
potestate putas te baptizari, cuius ministerio baptizaris? si hoc putas, nondum es in corpore
columbae; et si non es in corpore columbae, non mirandum quia simplicitatem non habes.
simplicitas enim maxime per columbam designatur.
quare per simplicitatem columbae didicit iohannes, quia hic est qui baptizat in spiritu sancto,
fratres mei, nisi quia columbae non erant qui ecclesiam dissipauerunt? accipitres erant, milui
erant. non laniat columba. et uides illos inuidiam nobis facere, quasi de persecutionibus quas
passi sunt. corporales quidem passi quasi persecutiones, cum essent flagella domini manifeste
dantis disciplinam ad tempus, ne damnet in aeternum, si eam non cognouerint, se que correxerint.
illi uere persequuntur ecclesiam, qui dolis persequuntur; illi grauius cor feriunt, qui linguae
gladio feriunt; illi acerbius sanguinem fundunt, qui christum, quantum in ipsis est, in homine
occidunt. perterriti uidentur quasi iudicio potestatum. quid tibi facit potestas, si bonus es? si
autem malus es, time potestatem: non enim frustra gladium portat, dicit apostolus. tuum gladium
noli educere, quo percutis christum. christiane, quid tu persequeris in christiano? quid in te
persecutus est imperator? carnem persecutus est; tu in christiano spiritum persequeris. non
occidis tu carnem. et tamen nec carni parcunt: quotquot potuerunt caedendo necauerunt, nec suis
nec alienis pepercerunt. notum est hoc omnibus. inuidiosa est potestas, quia legitima est;
inuidiose facit, qui iure facit; sine inuidia facit, qui praeter leges facit. adtendat unusquisque
uestrum, fratres mei, quid habeat christianus. quod homo est, commune cum multis; quod
christianus est, secernitur a multis; et plus ad illum pertinet quod christianus, quam quod homo.
nam quod christianus, renouatur ad imaginem dei, a quo homo factus est ad imaginem dei; quod
autem homo, posset et malus, posset et paganus, posset et idololatra. hoc tu persequeris in
christiano, quod melius habet; hoc enim illi uis auferre unde uiuit. uiuit enim temporaliter
secundum spiritum uitae, quo corpus animatur; uiuit autem ad aeternitatem secundum baptisma
quod accepit a domino; hoc illi uis tollere, quod accepit a domino; hoc illi uis tollere unde uiuit.
latrones eos quos uolunt exspoliare, sic uolunt, ut ipsi plus habeant, et illi nihil habeant; tu et
tollis huic, et apud te non erit plus; non enim plus tibi fit, quia huic tollis. sed uere hoc faciunt,
quod hi qui tollunt animam; et alteri tollunt, et ipsi duas animas non habent.
quid ergo uis auferre? unde tibi displicet quem uis rebaptizare? dare non potes quod iam habet,
sed facis negare quod habet. quid acerbius faciebat paganus, persecutor ecclesiae? exserebantur
gladii aduersus martyres, emittebantur bestiae, ignes admouebantur: utquid ista? ut diceret qui
ista patiebatur: non sum christianus. quid doces tu eum quem uis rebaptizare, nisi ut primo dicat:
non sum christianus? ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis
linguam: seducendo facis quod ille occidendo non fecit. et quid est quod daturus es, et cui
daturus es? si tibi uerum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est: habeo. interrogas:
habes baptisma? habeo, dicit. quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. et noli dare; quod
enim uis dare, haerere in me non potest, quia quod accepi, auferri a me non potest. sed tamen
exspecta; uideam quid me uis docere. dic, inquit, primo: non habeo. sed hoc habeo; si dixero:
non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. non habes, inquit. doce quia non habeo. malus tibi
dedit. si malus christus, malus mihi dedit. non, inquit, malus christus; sed non tibi christus dedit.
quis ergo mihi dedit? responde: ego me a christo scio accepisse. dedit tibi, inquit, sed traditor
nescio quis, non christus. uidero quis fuerit minister, uidero quis fuerit praeco; de officiali non
disputo, iudicem adtendo; et forte quod obicis officiali, mentiris; sed nolo discutere; causam
officialis sui cognoscat dominus amborum; forte si exigam ut probes, non probas; immo
mentiris: probatum est te probare non potuisse; sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose
coepero defendere homines innocentes, putes me spem meam uel in hominibus innocentibus
posuisse; fuerint homines quales libet, ego a christo accepi, ego a christo baptizatus sum. non,
inquit, sed ille episcopus te baptizauit, et ille episcopus illis communicat. a christo sum
baptizatus, ego noui. unde nosti? docuit me columba, quam uidit iohannes. o milue male, non me
dilanias a uisceribus columbae: in columbae membris numeror; quia quod columba docuit, hoc
noui. tu mihi dicis: ille te baptizauit, aut ille te baptizauit; per columbam mihi et tibi dicitur: hic
est qui baptizat; cui credo, miluo, an columbae?
certe tu mihi dic, ut per illam lucernam confundaris, qua confusi sunt et priores inimici, pares tui
pharisaei, qui cum interrogarent dominum, in qua potestate ista faceret: interrogabo et ego uos,
inquit, istum sermonem: dicite mihi, baptisma iohannis unde est? de caelo an ex hominibus? et
illi qui praeparabant iaculari dolos, irretiti sunt quaestione, coeperunt uoluere apud semetipsos, et
dicere: si dixerimus quia de caelo est, dicturus est nobis: quare non credidistis ei? iohannes enim
dixerat de domino: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. quid ergo quaeritis, in qua
potestate facio? o lupi, in potestate agni facio quod facio. sed ut nossetis agnum, quare non
credidistis iohanni, qui dixit: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi? scientes ergo illi
quid dixisset iohannes de domino, dixerunt apud se: si dixerimus quia de caelo est baptismus
iohannis, dicet nobis: quare ergo non credidistis ei? si dixerimus quia ex hominibus est,
lapidabimur a populo; quia prophetam habent iohannem. hinc timebant homines, hinc ueritatem
fateri confundebantur. tenebrae tenebras responderunt, sed a luce superatae sunt. quid enim
responderunt? nescimus; quod sciebant, dixerunt: nescimus. et dominus: nec ego uobis dico,
inquit, in qua potestate ista facio. et confusi sunt primi inimici. unde? de lucerna. quis erat
lucerna? iohannes. probamus quia lucerna erat? probamus. dominus enim dicit: ille erat lucerna
ardens et lucens. probamus quia et de ipso confusi sunt inimici? psalmum audi: paraui, inquit,
lucernam christo meo; inimicos eius induam confusione.
adhuc in huius uitae tenebris ad lucernam fidei ambulamus; teneamus et nos lucernam iohannem,
confundamus et inde inimicos christi; immo ipse confundat inimicos suos per lucernam suam.
interrogemus et nos quod dominus iudaeos, interrogemus et dicamus: baptisma iohannis unde
est? de caelo, an ex hominibus? quid dicturi sunt, uidete, si non et ipsi tamquam inimici de
lucerna confunduntur. quid dicturi sunt? si dixerint: ex hominibus, et ipsi sui eos lapidabunt; si
autem dixerint: de caelo, dicamus eis: quare ergo non credidistis ei? dicunt fortasse: credimus ei.
quomodo ergo dicitis quia uos baptizatis, et iohannes dicit: hic est qui baptizat? sed ministros,
inquiunt, tanti iudicis iustos oportet esse, per quos baptizatur. et ego dico, et omnes dicimus, quia
iustos oportet esse tanti iudicis ministros; sint ministri iusti, si uolunt; si autem noluerint esse
iusti qui cathedram moysi sedent, securum me fecit magister meus, de quo spiritus eius dixit: hic
est qui baptizat. quomodo securum me fecit? scribae, inquit, et pharisaei cathedram moysi
sedent; quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. si fuerit
minister iustus, computo illum cum paulo, computo illum cum petro; cum istis computo iustos
ministros; quia uere iusti ministri gloriam suam non quaerunt, ministri enim sunt, pro iudicibus
haberi nolunt, spem in se poni exhorrescunt; ergo computo cum paulo iustum ministrum. quid
enim dicit paulus? ego plantaui, apollo rigauit; sed deus incrementum dedit; neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus. qui uero fuerit superbus minister, cum
zabulo computatur; sed non contaminatur donum christi, quod per illum fluit purum, quod per
illum transit liquidum uenit ad fertilem terram. puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum
ferre non potest; et per lapideum canalem transit aqua, transit aqua ad areolas; in canali lapideo
nihil generat, sed tamen hortis plurimum fructum affert. spiritalis enim uirtus sacramenti ita est
ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur. sint plane
ministri iusti, et gloriam suam non quaerant, sed illius cuius ministri sunt; non dicant: baptisma
meum est, quia non est ipsorum. adtendant ipsum iohannem. ecce iohannes plenus erat spiritu
sancto; et baptismum de caelo habebat, non ex hominibus; sed quatenus habebat? ipse dixit:
parate uiam domino. ubi autem cognitus est dominus, ipse factus est uia; non iam opus erat
baptismate iohannis, quo pararetur uia domino.
tamen quid nobis solent dicere? ecce post iohannem baptizatum est. antequam enim bene ista
quaestio tractaretur in ecclesia catholica, multi in ea errauerunt, et magni et boni; sed quia de
membris columbae erant, non se praeciderunt, et factum est in eis quod dixit apostolus: si quid
aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. unde isti qui se separauerunt, indociles facti sunt.
quid ergo solent dicere? ecce post iohannem baptizatum est; post haereticos non baptizatur? quia
quidam qui habebant baptisma iohannis, iussi sunt a paulo baptizari: non enim habebant
baptisma christi. quid ergo exaggeras meritum iohannis, et quasi abicis infelicitatem
haereticorum? et ego tibi concedo sceleratos esse haereticos; sed haeretici baptisma christi
dederunt, quod baptisma non dedit iohannes.
recurro ad iohannem, et dico: hic est qui baptizat. sic enim melior iohannes quam haereticus,
quomodo melior iohannes quam ebriosus, quomodo melior iohannes quam homicida. si post
deteriorem baptizare debemus, quia post meliorem baptizarunt apostoli; quicumque apud ipsos
baptizati fuerint ab ebrioso, non dico ab homicida, non dico a satellite alicuius scelerati, non dico
a raptore rerum alienarum, non dico ab oppressore pupillorum, non a separatore coniugum; nihil
horum dico: quod solemne est dico, quod quotidianum est dico, quo uocantur omnes dico, et in
ista ciuitate, quando eis dicitur: alogiemus, bene sit nobis, et tali die festo ianuariarum non debes
ieiunare; ea dico leuia, quotidiana; ab ebrioso homine cum baptizatur, quis est melior, iohannes
an ebriosus? responde, si potes, quod ebriosus tuus melior sit quam iohannes; numquam hoc
audebis? ergo tu quia sobrius es, baptiza post ebriosum tuum. si enim post iohannem
baptizauerunt apostoli, quanto magis debet post ebriosum sobrius baptizare? an dicis: in unitate
me cum est ebriosus? ergo iohannes amicus sponsi, non erat in unitate cum sponso?
sed tibi ipsi dico, quisquis es: tu es melior, an iohannes? non audebis dicere: ego sum melior
quam iohannes. ergo post te baptizent tui, si te fuerint meliores. si enim post iohannem
baptizatum est, erubesce quia post te non baptizatur. dicturus es: sed ego baptismum christi
habeo, et doceo. aliquando ergo agnosce iudicem, et noli praeco superbus esse. baptismum christi
das, ideo non post te baptizatur; post iohannem ideo baptizatum est, quia non christi baptismum
dabat, sed suum; quia sic acceperat ut ipsius esset. non ergo tu melior quam iohannes; sed
baptismus qui per te datur, melior quam iohannis. ipse enim christi est, iste autem iohannis. et
quod dabatur a paulo, et quod dabatur a petro, christi est; et si datum est a iuda, christi erat. dedit
iudas, et non baptizatum est post iudam; dedit iohannes, et baptizatum est post iohannem: quia si
datus est a iuda baptismus, christi erat; qui autem a iohanne datus est, iohannis erat. non iudam
iohanni, sed baptismum christi etiam per iudae manus datum, baptismo iohannis etiam per manus
iohannis dato recte praeponimus. etenim dictum est de domino antequam pateretur, quia
baptizabat plures quam iohannes: deinde adiunctum est: quamuis ipse non baptizaret, sed
discipuli eius. ipse, et non ipse: ipse potestate, illi ministerio; seruitutem ad baptizandum illi
admouebant, potestas baptizandi in christo permanebat. ergo baptizabant discipuli eius, et ibi
adhuc erat iudas inter discipulos eius: quos ergo baptizauit iudas, non sunt iterum baptizati; et
quos baptizauit iohannes, iterum baptizati sunt? plane iterum, sed non iterato baptismo. quos
enim baptizauit iohannes, iohannes baptizauit; quos autem baptizauit iudas, christus baptizauit.
sic ergo quos baptizauit ebriosus, quos baptizauit homicida, quos baptizauit adulter, si baptismus
christi erat, christus baptizauit. non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam; quia
columbam adtendo, per quam mihi dicitur: hic est qui baptizat.
ceterum, fratres mei, delirum est dicere quia melioris meriti fuit, non dico iudas, sed quilibet
hominum, quam ille de quo dictum est: in natis mulierum nemo exsurrexit maior iohanne
baptista. non ergo huic quisquam seruus, sed baptisma domini etiam per seruum malum datum,
baptismati etiam amici serui praeponitur. audi quales commemorat apostolus paulus falsos
fratres, inuidia praedicantes uerbum dei, et quid de illis dicit? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
christum enim annuntiabant, per inuidiam quidem, sed tamen christum. non per quid, sed quem
uide. per inuidiam tibi praedicatur christus? uide christum, uita inuidiam. noli imitari malum
praedicatorem, sed imitare bonum qui tibi praedicatur. christus ergo a quibusdam per inuidiam
praedicabatur. et quid est inuidere? horrendum malum. ipso malo zabulus deiectus est, ipsum
deiecit multum maligna pestis; et habebant illam quidam christi praedicatores quos tamen
praedicare permittit apostolus. quare? quia christum praedicabant. qui autem inuidet, odit; et qui
odit, quid de illo dicitur? audi apostolum iohannem: qui odit fratrem suum, homicida est. ecce
post iohannem baptizatum est, post homicidam non baptizatum est; quia iohannes dedit
baptismum suum, homicida dedit baptismum christi. quod sacramentum tam sanctum est, ut nec
homicida ministrante polluatur.
non respuo iohannem, sed potius credo iohanni. quid credo iohanni? quod didicit per columbam.
quid didicit per columbam? hic est qui baptizat in spiritu sancto. iam ergo, fratres, tenete hoc, et
cordibus uestris infigite. si enim hodie uoluero plenius dicere quare per columbam, tempus non
sufficit. quia enim res discenda insinuata est iohanni per columbam, quam non nouerat in christo
iohannes, quamuis iam nosset christum, exposui quantum arbitror sanctitati uestrae: sed quare
hanc ipsam rem per columbam oportuit demonstrari, si breuiter dici posset, dicerem; sed quia diu
dicendum est, et onerare uos nolo, quomodo adiutus sum orationibus uestris, ut illud quod
promisi, implerem; adiuuante etiam atque etiam pia intentione et uotis bonis, et illud apparebit
uobis, quare iohannes quod didicit in domino, quia ipse est qui baptizat in spiritu sancto, et nulli
seruo suo translegauit potestatem baptizandi, non debuit discere nisi per columbam.
TRACTATUS 6
1:32-33 fateor sanctitati uestrae, timueram ne frigus hoc frigidos uos ad conueniendum faceret; sed quia
ista celebritate et frequentia uestra, spiritu uos feruere demonstratis, non dubito quia etiam orastis
pro me, ut debitum uobis exsoluam. promiseram enim in nomine christi disserere hodie, cum
angustia temporis tunc impediret, ne id possemus explicare tractando, quare deus per columbae
speciem ostendere uoluerit spiritum sanctum. hoc ut explicetur, illuxit nobis dies hodiernus; et
sentio audiendi cupiditate et pia deuotione uos celebrius congregatos. exspectationem uestram
deus impleat ex ore nostro. amastis enim ut ueniretis: sed amastis, quid? si nos, et hoc bene; nam
uolumus amari a uobis, sed nolumus in nobis. quia ergo in christo uos amamus, in christo nos
redamate, et amor noster pro inuicem gemat ad deum: ipse enim gemitus columbae est.
si ergo gemitus columbae est, quod omnes nouimus, gemunt autem columbae in amore; audite
quid dicat apostolus, et nolite mirari quia in columbae specie uoluit demonstrari spiritus sanctus:
quid enim oremus, sicut oportet, inquit, nescimus; sed ipse spiritus interpellat pro nobis
gemitibus inenarrabilibus. quid ergo, fratres mei, hoc dicturi sumus, quia spiritus gemit, ubi
perfecta et aeterna beatitudo est ei cum patre et filio? spiritus enim sanctus deus, sicut dei filius
deus, et pater deus. ter dixi deus, sed non dixi tres deos; magis enim deus ter, quam dii tres; quia
pater et filius et spiritus sanctus unus deus: hoc optime nostis. non ergo spiritus sanctus in
semetipso apud semetipsum in illa trinitate, in illa beatitudine, in illa aeternitate substantiae
gemit; sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. nec parua res est, quod nos docet spiritus
sanctus gemere: insinuat enim nobis quia peregrinamur, et docet nos in patriam suspirare, et ipso
desiderio gemimus. cui bene est in hoc saeculo, immo qui putat quod ei bene sit, qui laetitia
rerum carnalium, et abundantia temporalium, et uana felicitate exsultat, habet uocem corui; uox
enim corui clamosa est, non gemebunda. qui autem nouit in pressura se esse mortalitatis huius, et
peregrinari se a domino, nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est beatitudinem,
sed habere illam in spe, habiturus in re, cum dominus uenerit in manifestatione praeclarus, qui
prius in humilitate uenit occultus: qui hoc nouit, gemit. et quamdiu propter hoc gemit, bene
gemit; spiritus illum docuit gemere, a columba didicit gemere. multi enim gemunt in infelicitate
terrena, uel quassati damnis, uel aegritudine corporis praegrauati, uel carceribus inclusi, uel
catenis colligati, uel fluctibus maris iactati, uel aliquibus inimicorum insidiis circumsepti
gemunt; sed non columbae gemitu gemunt, non amore dei gemunt, non spiritu gemunt. ideo tales
cum ab ipsis pressuris fuerint liberati, exsultant in grandibus uocibus, ubi apparet quia corui sunt,
non columbae. merito de arca missus est coruus, et non est reuersus; missa est columba, et
reuersa est: illas duas aues misit noe. habebat ibi coruum, habebat et columbam; utrumque hoc
genus arca illa continebat; et si arca figurabat ecclesiam, uidetis utique quia necesse est ut in isto
diluuio saeculi utrumque genus contineat ecclesia, et coruum, et columbam. qui sunt corui? qui
sua quaerunt. qui columbae? qui ea quae christi sunt quaerunt. propterea ergo cum mitteret
spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit uisibiliter: per columbam, et per ignem; per
columbam, super dominum baptizatum; per ignem, super discipulos congregatos. cum enim
adscendisset dominus in caelum post resurrectionem, peractis cum discipulis suis quadraginta
diebus, impleto die pentecostes, misit eis spiritum sanctum, sicut promiserat. spiritus ergo tunc
ueniens impleuit locum illum, facto que primo sonitu de caelo tamquam ferretur flatus uehemens,
sicut in actibus apostolorum legimus: uisae, inquit, illis sunt linguae diuisae uelut ignis, qui et
insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis loqui, sicut spiritus dabat eis
pronuntiare. hac uidimus columbam super dominum, hac linguas diuisas super discipulos
congregatos; ibi simplicitas, hic feruor ostenditur. sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sunt;
uocantur simplices, sunt autem segnes. non talis erat stephanus plenus spiritu sancto: simplex
erat, quia nemini nocebat; feruens erat, quia impios arguebat. non enim tacuit iudaeis: eius sunt
uerba illa flammantia: dura ceruice, et non circumcisi corde et auribus, uos semper restitistis
spiritui sancto. magnus impetus; sed columba sine felle saeuit. nam ut noueritis quia sine felle
saeuiebat, illi auditis his uerbis qui corui erant, ad lapides statim aduersus columbam cucurrerunt;
coepit stephanus lapidari; et qui paulo ante fremens et feruens spiritu, tamquam in inimicos
impetum fecerat, et tamquam uiolentus inuectus erat in uerbis igneis atque ita flammantibus, ut
audistis: dura ceruice, et non circumcisi corde et auribus, ut qui ea uerba audiret, putaret
stephanum, si ei liceret, statim illos uelle consumi; uenientibus in se lapidibus ex manibus
eorum, genu fixo ait: domine, ne statuas illis hoc delictum. inhaeserat unitati columbae. prior
enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait: pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. ergo ne spiritu sanctificati dolum habeant, in columba
demonstratum est; ne simplicitas frigida remaneat, in igne demonstratum est. nec moueat, quia
linguae diuisae sunt. distant enim linguae, ideo diuisis linguis apparuit. linguae, inquit, diuisae
uelut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. distant inter se linguae, sed linguarum
distantia non sunt schismata. in linguis diuisis noli dissipationem timere, unitatem cognosce in
columba. sic ergo, sic oportebat demonstrari spiritum sanctum uenientem super dominum, ut
intellegat unusquisque, si habet spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam:
habere cum fratribus ueram pacem, quam significant oscula columbarum. habent enim oscula et
corui, sed in coruis falsa pax, in columba uera pax. non omnis ergo qui dicit: pax uobis cum,
quasi columba audiendus est. unde ergo discernuntur oscula coruorum ab osculis columbarum?
osculantur corui, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum; ubi ergo laniatus, non est
uera in osculis pax; illi habent ueram pacem, qui ecclesiam non laniauerunt. nam corui de morte
pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terrae uiuit, innocens eius uictus est; quod uere,
fratres, mirandum est in columba. sunt passeres breuissimi, uel muscas occidunt: nihil horum
columba; non enim de morte pascitur. qui laniauerunt ecclesiam, de mortibus pascuntur. potens
est deus, rogemus ut reuiuiscant qui deuorantur ab eis et non sentiunt. multi agnoscunt, quia
reuiuiscunt; nam ad eorum aduentum quotidie gratulamur in nomine christi. uos tantum sic estote
simplices, ut sitis feruentes; et feruor uester in linguis sit. nolite tacere; ardentibus linguis
loquentes, accendite frigidos. quid enim, fratres mei? quis non uideat quod illi non uident? nec
mirum; quia qui inde reuerti nolunt, sicut coruus qui de arca emissus est. quis enim non uideat
quod illi non uident? et ipsi spiritui sancto ingrati sunt. ecce columba descendit super dominum,
et super dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et uera trinitas, quae nobis unus deus est.
adscendit enim dominus ab aqua, sicut in euangelio legimus: et ecce aperti sunt ei caeli, et uidit
spiritum descendentem uelut columbam, et mansit super eum; et statim uox consecuta est: tu es
filius meus dilectus, in quo mihi complacui. apparet manifestissima trinitas, pater in uoce, filius
in homine, spiritus in columba. in ista trinitate quo missi sunt apostoli, uideamus quod uidemus,
et quod mirum est quia illi non uident; non enim uere non uident, sed ad id quod facies eorum
ferit, oculos claudunt. quo missi sunt discipuli, in nomine patris et filii et spiritus sancti, ab illo
de quo dictum est: hic est qui baptizat. dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc
potestatem.
hoc enim in illo uidit iohannes, et cognouit quod non nouerat; non quia eum non nouerat filium
dei, aut cum non nouerat dominum, aut non nouerat christum, aut uero et hoc non nouerat quia
ipse baptizaturus esset in aqua et spiritu sancto; nam et hoc nouerat; sed quia ita ut sibi teneret
ipsam potestatem, et in neminem ministrorum eam transferret, hoc est quod didicit in columba.
per hanc enim potestatem, quam christus solus sibi tenuit, et in nullum ministrorum transfudit,
quamuis per ministros suos baptizare dignatus sit, per hanc stat unitas ecclesiae, quae significatur
in columba, de qua dictum est: una est columba mea, una est matri suae. si enim, ut iam dixi,
fratres mei, transferretur potestas a domino ad ministrum, tot baptismata essent, quot ministri
essent, et iam non staret unitas baptismi.
intendite, fratres: antequam ueniret dominus noster iesus christus ad baptismum (nam post
baptismum descendit columba in qua cognouit iohannes quiddam proprium, cum ei dictum esset:
super quem uideris spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui
baptizat in spiritu sancto), nouerat quia ipse baptizat in spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut
potestas ab eo non transiret in alterum, quamuis eo donante, hoc ibi didicit. et unde probamus
quia iam et hoc nouerat iohannes, quia baptizaturus erat dominus in spiritu sancto; ut hoc
intellegatur didicisse in columba, quod ita erat baptizaturus dominus in spiritu sancto, ut in
neminem alium hominem potestas illa transiret? unde probamus? columba iam baptizato domino
descendit: ante autem quam ueniret dominus ut baptizaretur a iohanne in iordane, diximus quia
nouerat eum, illis uocibus ubi ait: tu ad me uenis baptizari? ego a te debeo baptizari. sed ecce
dominum nouerat, nouerat filium dei; unde probamus quod iam nouerat quia ipse baptizaret in
spiritu sancto? antequam ueniret ad fluuium, cum multi ad iohannem concurrerent baptizari, ait
illis: ego quidem baptizo uos in aqua; qui autem post me uenit, maior me est, cuius non sum
dignus corrigiam calceamenti soluere; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni; iam et hoc
nouerat. quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inueniatur (quod auertat a nobis deus
opinari); nisi quamdam proprietatem in christo talem futuram, ut quamuis multi ministri
baptizaturi essent, siue iusti, siue iniusti, non tribueretur sanctitas baptismi, nisi illi super quem
descendit columba, de quo dictum est: hic est qui baptizat in spiritu sancto? petrus baptizet, hic
est qui baptizat; paulus baptizet, hic est qui baptizat; iudas baptizet, hic est qui baptizat.
nam si pro diuersitate meritorum baptisma sanctum est, quia diuersa sunt merita, diuersa erunt
baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore uidetur accepisse.
ipsi sancti, intellegite fratres, boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad sortem ciuitatis illius
ierusalem, ipsi boni in ecclesia, de quibus dicit apostolus: nouit dominus qui sunt eius;
diuersarum gratiarum sunt, non omnes paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis
meliores. quare ergo si unus ab illo, uerbi gratia, iusto sancto baptizetur, alius ab alio inferioris
meriti apud deum, inferioris gradus, inferioris continentiae, inferioris uitae, unum tamen et par et
aequale est quod acceperunt, nisi quia hic est qui baptizat? quomodo ergo cum baptizat bonus et
melior, non ideo iste bonum accepit, et ille melius; sed quamuis bonus et melior fuerint ministri,
unum et aequale est quod acceperunt, non est melius in illo, et inferius in isto; sic et cum baptizat
malus ex aliqua uel ignorantia ecclesiae, uel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur,
toleratur palea, quousque in ultimo uentiletur area), illud quod datum est, unum est, nec impar
propter impares ministros; sed par et aequale, propter: hic est qui baptizat.
ergo, dilectissimi, uideamus quod uidere illi nolunt; non quod non uideant, sed quod se uidere
doleant: quasi clausum sit contra illos. quo missi sunt discipuli, in nomine patris et filii et spiritus
sancti, ut baptizarent tamquam ministri? quo missi sunt? ite, dixit, baptizate gentes. audistis,
fratres, quomodo uenit illa hereditas: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae. audistis quomodo a sion prodiit lex, et uerbum domini ab
ierusalem; ibi enim audierunt discipuli: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus
sancti. intenti facti sumus, cum audiremus: ite, baptizate gentes. in cuius nomine? in nomine
patris et filii et spiritus sancti. iste unus deus, quia non in nominibus patris et filii et spiritus
sancti, sed: in nomine patris et filii et spiritus sancti. ubi unum nomen audis, unus est deus; sicut
de semine abrahae dictum est, et exponit paulus apostolus: in semine tuo benedicentur omnes
gentes; non dixit: in seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: et semine tuo, quod est
christus. sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te uoluit apostolus, quia unus est
christus, sic et hic cum dictum est: in nomine, non in nominibus, quomodo ibi: in semine, non in
seminibus, probatur unus deus pater et filius et spiritus sanctus.
sed, ecce, inquiunt discipuli ad dominum, audiuimus in quo nomine baptizemus, ministros nos
fecisti. et dixisti nobis: ite, baptizate in nomine patris et filii et spiritus sancti; quo ibimus? quo?
non audistis? ad hereditatem meam. interrogatis: quo ibimus? ad id quod emi sanguine meo. quo
ergo? ad gentes, inquit. putaui quia dixit: ite, baptizate afros in nomine patris et filii et spiritus
sancti. deo gratias. soluit dominus quaestionem, docuit columba. deo gratias. ad gentes apostoli
missi sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. hoc significauit spiritus sanctus diuisus in linguis,
unitus in columba. hac linguae diuiduntur, hac columba copulat. linguae gentium concordarunt,
et una lingua africae discordauit? quid euidentius, fratres mei? in columba unitas, in linguis
gentium societas. aliquando enim et linguae per superbiam discordauerunt, et tunc sunt factae
linguae ex una multae. post diluuium enim superbi quidam homines, uelut aduersus deum se
munire conantes, quasi aliquid esset excelsum deo, aut aliquid tutum superbiae, erexerunt turrim;
quasi ne diluuio, si postea fieret, delerentur. audierant enim et recensuerant, quia omnis iniquitas
erat deleta diluuio; ab iniquitate temperare nolebant; altitudinem turris contra diluuium
requirebant; aedificauerunt turrim excelsam. uidit deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis
immitti fecit, ut non se cognoscerent loquentes; et factae sunt diuersae linguae per superbiam. si
superbia fecit diuersitates linguarum, humilitas christi congregauit diuersitates linguarum. iam
quod illa turris dissociauerat, ecclesia colligit. de una lingua factae sunt multae; noli mirari,
superbia hoc fecit. de multis linguis fit una; noli mirari, caritas hoc fecit. quia etsi soni diuersi
linguarum sunt, in corde unus deus inuocatur, una pax custoditur. unde debuit ergo, carissimi,
demonstrari spiritus sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae
ecclesiae diceretur: una est columba mea? unde debuit humilitas, nisi per auem simplicem et
gementem, non per auem superbam et exaltantem se sicut coruus?
et forte dicent: quia ergo columba, et una columba, praeter unam columbam baptismus esse non
potest; ergo si apud te est columba, uel tu es columba, quando ad te uenio, tu da mihi quod non
habeo. scitis hoc ipsorum esse; modo uobis apparebit non esse de uoce columbae, sed de clamore
corui. nam paululum adtendat caritas uestra, et timete insidias; immo cauete, et excipite uerba
contradicentium respuenda, non transglutienda et uisceribus danda. facite inde quod fecit
dominus, quando illi obtulerunt amarum potum: gustauit, et respuit; sic et uos, audite, et abicite.
quid enim dicunt? uideamus. ecce, inquit, tu es columba, o catholica, tibi dictum est: una est
columba mea, una est matri suae; tibi certe dictum est. exspecta, noli me interrogare; si mihi
dictum est, proba primum; si mihi dictum est, cito uolo audire. inquit: tibi dictum est. respondeo
uoce catholicae: mihi. hoc autem, fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de
cordibus uestris, et omnes pariter diximus, ecclesiae catholicae dictum est: una est columba mea,
una est matri suae. praeter ipsam columbam, inquit, baptismus non est; ergo praeter ipsam
columbam sum baptizatus; ergo non habeo baptismum; si baptismum non habeo, quare mihi non
das quando ad te uenio?
et ego interrogo; interim sequestremus, cui dictum sit: una est columba mea, una est matri suae;
adhuc quaerimus: aut mihi dictum est, aut tibi dictum est; sequestremus cui dictum sit. hoc ergo
quaero, si columba est simplex, innocens, sine felle, pacata in osculis, non saeua in unguibus;
quaero utrum ad huius columbae membra pertineant auari, raptores, subdoli, ebriosi, flagitiosi;
membra sunt columbae huius? absit, inquit. et reuera, fratres, quis hoc dixerit? ut nihil aliud
dicam, raptores solos si dicam, membra accipitris possunt esse, non membra columbae; milui
rapiunt, accipitres rapiunt, corui rapiunt; columbae non rapiunt, non dilaniant; ergo raptores non
sunt membra columbae. non apud uos fuit uel unus raptor? quare manet baptismus quem dedit
accipiter, non columba? quare non baptizatis apud uos ipsos post raptores et adulteros et
ebriosos, post auaros apud uos ipsos? an isti omnes membra columbae sunt? sic dehonestatis
columbam uestram, ut ei membra uulturina faciatis. quid ergo, fratres, quid dicimus? mali et boni
sunt in ecclesia catholica, ibi autem soli mali sunt. sed forte inimico animo hoc dico, et hoc
postea requiratur. et ibi certe dicunt quia sunt boni et mali, nam si dixerint solos bonos se habere,
credant illis sui, et subscribo. non sunt apud nos, dicant, nisi sancti, iusti, casti, sobrii; non
adulteri, non foeneratores, non fraudatores, non periuri, non uinolenti. dicant non enim adtendo
linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. cum autem noti sint nobis et uobis et suis, sicut et uos
et uobis in catholica et illis noti estis, nec nos eos reprehendamus, nec illi se palpent. nos fatemur
in ecclesia et bonos et malos esse, sed tamquam grana et paleam. aliquando qui baptizatur a
grano, palea est; et qui baptizatur a palea, granum est. alioquin si qui baptizatur a grano, ualet, et
qui baptizatur a palea, non ualet, falsum est: hic est qui baptizat. si autem uerum est. hic est qui
baptizat, et quod ab illo datur, ualet, et quomodo columba, baptizat. non enim malus ille columba
est, aut ad membra columbae pertinet; nec hic potest dici in catholica, nec apud illos, si illi
dicunt, columbam esse ecclesiam suam. quid ergo intellegimus, fratres? quoniam manifestum est,
et omnibus notum, et si nolint conuincuntur; quia et ibi quando dant mali, non post illos
baptizatur; et hic quando dant mali, non post illos baptizatur. columba non baptizat post coruum:
coruus quare uult baptizare post columbam?
intendat caritas uestra; et quare designatum est nescio quid per columbam, ut baptizato domino
ueniret columba, id est, spiritus sanctus in specie columbae, et maneret super eum, cum in
aduentu columbae hoc cognosceret iohannes, propriam quamdam potestatem in domino ad
baptizandum? quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax ecclesiae firmata est. et potest
fieri ut habeat aliquis baptismum praeter columbam; ut prosit ei baptismus praeter columbam,
non potest. intendat caritas uestra, et intellegat quod dico; nam et ista circumuentione saepe
seducunt fratres nostros, qui pigri et frigidi sunt. simus simpliciores et feruentiores. ecce,
inquiunt, ego accepi, an non accepi? respondeo: accepisti. si ergo accepi, non est quod mihi des;
securus sum, etiam testimonio tuo; et ego enim me dico accepisse, et tu me fateris accepisse;
utriusque lingua securum me facit; quid ergo mihi promittis? quare me uis catholicum facere,
quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me iam accepisse fateris quod te habere dicis?
ego autem quando dico: ueni ad me, dico quia non habes tu, qui fateris quia habeo; quare dicis:
ueni ad me?
docet nos columba. respondet enim de capite domini, et dicit: baptismum habes, caritatem autem
qua gemo, non habes. quid est hoc, inquit: baptismum habeo, caritatem non habeo? sacramenta
habeo, et caritatem non? noli clamare; ostende mihi quomodo habeat caritatem, qui diuidit
unitatem. ego, inquit, habeo baptismum. habes, sed baptismus ille sine caritate nihil tibi prodest;
quia sine caritate tu nihil es. nam baptismus ille, etiam in illo qui nihil est, non est nihil; baptisma
quippe illud aliquid est, et magnum aliquid est; propter illum de quo dictum est: hic est qui
baptizat. sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in
unitate, super baptizatum columba descendit, tamquam dicens: si baptismum habes, esto in
columba, ne non tibi prosit quod habes. ueni ergo ad columbam, dicimus; non ut incipias habere
quod non habebas, sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas. foris enim habebas baptismum ad
perniciem; intus si habueris, incipit prodesse ad salutem.
non enim tantum tibi non proderat baptisma, et non etiam oberat. et sancta possunt obesse; in
bonis enim sancta ad salutem insunt, in malis ad iudicium. certe enim, fratres, nouimus quid
accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum; et quid ait
apostolus? qui autem manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. non ait quia illa
res mala est; sed quia ille malus, male accipiendo, ad iudicium accipit bonum quod accipit. num
enim mala erat buccella quae tradita est iudae a domino? absit. medicus non daret uenenum:
salutem medicus dedit; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit, qui non pacatus accepit. sic
ergo et qui baptizatur. habeo, inquit, mihi. fateor, habes; obserua quod habes; eo ipso quod habes
damnaberis. quare? quia rem columbae praeter columbam habes. si rem columbae in columba
habeas, securus habes. puta te esse militarem: si characterem imperatoris tui intus habeas,
securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character ille, sed etiam
pro desertore punieris. ueni ergo, ueni, et noli dicere: iam habeo, iam sufficit mihi. ueni, columba
te uocat, gemendo te uocat. fratres mei, uobis dico, gemendo uocate, non rixando: uocate orando,
uocate inuitando, uocate ieiunando, de caritate intellegant quia doletis illos. non dubito, fratres
mei, quia si uideant dolorem uestrum, confundentur, et reuiuiscent. ueni ergo, ueni, noli timere;
time si non uenis, immo non time, sed plange. ueni, gaudebis si ueneris; gemes quidem in
tribulationibus peregrinationis, sed gaudebis in spe. ueni ubi est columba, cui dictum est: una est
columba mea, una est matri suae. columbam unam uides super caput christi, linguas non uides in
toto orbe terrarum? idem spiritus per columbam, idem et per linguas; si per columbam idem
spiritus, et per linguas idem spiritus, spiritus sanctus orbi terrarum datus est, a quo te praecidisti,
ut clames cum coruo, non ut gemas cum columba. ueni ergo.
sed sollicitus es forte, et dicis: foris baptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. iam
coepisti cognoscere quid gemendum sit; uerum dicis, quia reus es, non quia accepisti, sed quia
foris accepisti. tene ergo quod accepisti, emenda quod foris accepisti: accepisti rem columbae,
praeter columbam; duo sunt quae audis: accepisti, et praeter columbam accepisti; quod accepisti,
approbo; quia foris accepisti, improbo. tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur:
character est regis mei, non ero sacrilegus; corrigo desertorem, non immuto characterem.
noli de baptismate gloriari, quia dico, ipsum est; ecce dico ipsum est; tota catholica dicit, ipsum
est; aduertit columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; uidet ibi quod agnoscat, uidet
et quod corrigat. ipsum est, ueni: gloriaris quia ipsum est, et non uis uenire? quid ergo mali, qui
non pertinent ad columbam? ait tibi columba: et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad
membra mea, et necesse est ut inter illos gemam, nonne habent quod te habere gloriaris? nonne
multi ebriosi habent baptismum? nonne multi auari? nonne multi idolatrae, et quod est peius,
furtim? nonne pagani ad idola eunt, uel ibant publice? nunc occulte christiani sortilegos quaerunt,
mathematicos consulunt. et isti habent baptismum, sed columba gemit inter coruos. quid ergo
gaudes, quia habes? hoc habes quod habet et malus. habeto humilitatem, caritatem, pacem;
habeto bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.
nam quod habes, habuit et simon magus: actus apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni
anno in ecclesia recitandus. anniuersaria solemnitate post passionem domini nostis illum librum
recitari, ubi scriptum est, quomodo conuersus sit apostolus, et ex persecutore praedicator factus:
ubi etiam die pentecostes missus est spiritus sanctus, in linguis diuisis uelut ignis. ibi legimus
multos credidisse in samaria per praedicationem philippi; intellegitur autem siue unus ex
apostolis, siue ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus ordinatos, inter quos est etiam
nomen philippi. per philippi ergo praedicationem crediderunt samaritae; samaria coepit abundare
fidelibus; ibi erat iste simon magus; per magicas factiones suas dementauerat populum, ut eum
uirtutem dei putarent; commotus tamen signis quae a philippo fiebant, etiam ipse credidit; sed
quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia demonstrauerunt; baptizatus est autem et simon.
audierunt hoc apostoli, qui erant ierusalem; missi sunt ad illos petrus et iohannes, inuenerunt
multos baptizatos; et quia nullus ipsorum adhuc acceperat spiritum sanctum, sicut tunc
descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in
quos descendebat spiritus sanctus; imposuerunt illis manus orantes pro eis, et acceperunt spiritum
sanctum. simon ille, qui non erat in ecclesia columba, sed coruus, quia ea quae sua sunt
quaerebat, non quae iesu christi; unde in christianis potentiam magis amauerat quam iustitiam,
uidit per impositionem manuum apostolorum dari spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed
quia ipsis orantibus datus est), et ait apostolis: quid uultis a me accipere pecuniae, ut et per
impositionem manuum mearum detur spiritus sanctus? et ait illi petrus: pecunia tua te cum sit in
perditionem; quoniam donum dei putasti pecunia comparandum. cui dicit: pecunia tua te cum sit
in perditionem? utique baptizato. iam baptisma habebat: sed columbae uisceribus non haerebat.
audi quia non haerebat; uerba ipsa petri apostoli aduerte; sequitur enim: non est tibi pars neque
sors in hac fide; in felle enim amaritudinis uideo te esse. columba fel non habet, simon habebat;
ideo separatus erat a columbae uisceribus. baptisma illi quid proderat? noli ergo de baptismate
gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufficiat; noli irasci, depone fel, ueni ad columbam; hic tibi
proderit, quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat.
neque dicas: non uenio, quia foris sum baptizatus. ecce incipe habere caritatem, incipe habere
fructum, inueniatur in te fructus, mittet te columba intro. inuenimus hoc in scriptura:
imputribilibus lignis arca fuerat fabricata. imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad
christum. quomodo enim in templo lapides uiui de quibus aedificatur templum, homines fideles
dicti sunt; sic ligna imputribilia homines perseuerantes in fide. in ipsa ergo arca ligna imputribilia
erant; arca enim ecclesia est; ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua ferebatur; ligna
imputribilia intus baptizata sunt. inuenimus quaedam ligna foris baptizata, omnes arbores quae
erant in mundo. ipsa tamen aqua erat, non erat altera; omnis de caelo uenerat, et de abyssis
fontium; ipsa erat aqua, in qua baptizata sunt ligna imputribilia, quae erant in arca, in qua
baptizata sunt ligna foris. missa est columba, et primo non inuenit requiem pedibus suis; rediit ad
arcam; plena enim erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. coruus autem ille
emissus est antequam siccaret aqua, rebaptizatus redire noluit; mortuus est in his aquis. auertat
deus corui illius mortem. nam quare non est reuersus, nisi quia aquis interceptus est? at uero
columba non inueniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua: ueni, ueni, hic
tinguere, quomodo clamant isti haeretici: ueni, ueni, hic habes; non inueniens illa requiem
pedibus suis, reuersa est ad arcam. et misit illam noe iterum, sicut uos mittit arca, ut loquamini
illis; et quid fecit postea columba? quia erant ligna foris baptizata, reportauit ad arcam ramum de
oliua. ramus ille et folia et fructum habebat; non sint in te sola uerba, non sint in te sola folia; sit
fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, columba te reuocat. gemite foris, ut illos intro
reuocetis.
etenim fructus iste oliuae, si discutiatur, inuenies quid erat. oliuae fructus, caritatem significat.
unde hoc probamus? quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus
exsilit et supereminet: sic et caritas non potest premi in ima; necesse est ut ad superna emineat.
propterea de illa dicit apostolus: adhuc supereminentiorem uiam uobis demonstro. quia diximus
de oleo, quia supereminet, ne forte non de caritate dixerit apostolus: supereminentiorem uiam
uobis demonstro, audiamus quid sequitur: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem
autem non habeam, factus sum tamquam aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. i nunc,
donate, et clama: disertus sum; i nunc, et clama: doctus sum. quantum disertus? quantum doctus?
numquid linguis angelorum locutus es? et tamen si linguis angelorum loquereris, caritatem non
habens, audirem aera sonantia et cymbala tinnientia. soliditatem aliquam quaero, fructum in foliis
inueniam: non sint sola uerba, habeat oliuam, redeant ad arcam.
sed, inquies, habeo sacramentum. uerum dicis: sacramentum diuinum est; habes baptisma, et ego
confiteor. sed quid dicit idem apostolus? si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et
omnem fidem, ita ut montes transferam; ne forte et hoc diceres: credidi, sufficit mihi. sed quid
dicit iacobus? et daemones credunt, et contremiscunt. magna est fides, sed nihil prodest si non
habeat caritatem. confitebantur et daemones christum. ergo credendo, sed non diligendo
dicebant: quid nobis et tibi? fidem habebant, caritatem non habebant: ideo daemones erant. noli
de fide gloriari; adhuc daemonibus comparandus es. noli dicere christo: mihi et tibi quid est?
unitas enim christi tibi loquitur. ueni, cognosce pacem, redi ad uiscera columbae. foris baptizatus
es; habeto fructum, et redis ad arcam.
et tu: quid nos quaeritis, si mali sumus? ut boni sitis. ideo uos quaerimus, quia mali estis; nam si
mali non essetis, inuenissemus uos, non uos quaereremus. qui bonus est, iam inuentus est; qui
malus est, adhuc quaeritur. ideo uos quaerimus; redite ad arcam. sed iam habeo baptismum. si
omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam,
caritatem autem non habeam, nihil sum. fructum ibi uideam, oliuam ibi uideam, et reuocaris ad
arcam.
sed quid ais? ecce nos multa mala patimur. haec si pro christo pateremini, non pro honoribus
uestris. audite quod sequitur: iactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt, dant
pauperibus; quia patiuntur molestias; sed pro donato, non pro christo. uide quomodo patiaris:
nam si pro donato pateris, pro superbo pateris; non es in columba, si pro donato pateris. non erat
ille amicus sponsi; nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quaereret, non suam. uide amicum
sponsi dicentem: hic est qui baptizat. ille non erat amicus sponsi, pro quo pateris. non habes
uestem nuptialem; et si ad conuiuium uenisti, foras habes mitti; immo quia foras missus es, ideo
miser es: redi aliquando, et noli gloriari. audi quid dicat apostolus: si distribuero omnia mea
pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam. ecce quod non
habes. si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et utique pro nomine christi; sed quia sunt
multi qui iactanter illud faciunt, non cum caritate, ideo: si tradidero corpus meum ut ardeam,
caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. caritate fecerunt martyres illi, qui in tempore
persecutionis passi sunt; caritate fecerunt; isti autem de tumore et de superbia faciunt; nam cum
persecutor desit, seipsos praecipitant. ueni ergo, ut habeas caritatem. sed nos habemus martyres.
quos martyres? non sunt columbae, ideo uolare conati sunt, et de petra ceciderunt.
omnia ergo, fratres mei, uidetis, quia clamant aduersus illos, omnes paginae diuinae, omnis
prophetia, totum euangelium, omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae: et nondum
euigilant, nondum expergiscuntur. sed si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus; aderit
misericordia dei, ut efferueat ignis spiritus sancti in simplicitate uestra; et uenient. non est
desperandum, orate, praedicate, diligite, prorsus potens est dominus. iam coeperunt cognoscere
frontem suam: multi cognouerunt, multi erubuerunt; aderit christus, ut cognoscant et ceteri. et
certe, fratres mei, uel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur; quidquid ibi fructificauit,
redeat ad arcam per columbam.
modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non inuenientes quid dicant? uillas nostras
tulerunt, fundos nostros tulerunt. proferunt testamenta hominum. ecce ubi gaiuseius donauit
fundum ecclesiae, cui praeerat faustinus. cuius episcopus erat faustinus ecclesiae? quid est
ecclesia? ecclesia, dixit, cui praeerat faustinus; sed non ecclesiae praeerat faustinus, sed parti
praeerat. columba autem ecclesia est. quid clamas? non deuorauimus uillas, columba illas habeat;
quaeratur quae sit columba, et ipsa habeat. nam nostis, fratres mei, quia uillae istae non sunt
augustini; et si non nostis, et putatis me gaudere in possessione uillarum, deus nouit, ipse scit
quid ego de illis uillis sentiam, uel quid ibi sufferam; nouit gemitus meos, si mihi aliquid de
columba impertire dignatus est. ecce sunt uillae: quo iure defendis uillas? diuino an humano?
respondeant: diuinum ius in scripturis habemus, humanum ius in legibus regum. unde quisque
possidet quod possidet? nonne iure humano? nam iure diuino, domini est terra et plenitudo eius;
pauperes et diuites deus de uno limo fecit, et pauperes et diuites una terra supportat. iure tamen
humano dicit: haec uilla mea est, haec domus mea, hic seruus meus est. iure ergo humano, iure
imperatorum. quare? quia ipsa iura humana per imperatores et reges saeculi deus distribuit generi
humano. uultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de uillis? si iure humano
uultis possidere, recitemus leges imperatorum; uideamus si uoluerunt aliquid ab haereticis
possideri.
sed quid mihi est imperator? secundum ius ipsius possides terram. aut tolle iura imperatorum, et
quis audet dicere: mea est illa uilla, aut meus est ille seruus, aut domus haec mea est? si autem ut
teneantur ista ab hominibus, iura acceperunt regum, uultis recitemus leges, ut gaudeatis quia uel
unum hortum habetis, et non imputetis nisi mansuetudini columbae, quia uel ibi uobis permittitur
permanere? leguntur enim leges manifestae, ubi praeceperunt imperatores, eos qui praeter
ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen christianum, nec uolunt in pace colere
pacis auctorem, nihil nomine ecclesiae audeant possidere. sed quid nobis et imperatori? sed iam
dixi, de iure humano agitur. et tamen apostolus uoluit seruiri regibus, uoluit honorari reges, et
dixit: regem reueremini. noli dicere: quid mihi et regi? quid tibi ergo et possessioni? per iura
regum possidentur possessiones. dixisti: quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas; quia ad
ipsa iura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. sed de diuino iure ago, ait. ergo
euangelium recitemus; uideamus quo usque ecclesia catholica christi est, super quem uenit
columba, quae docuit: hic est qui baptizat. quomodo ergo iure diuino possideat, qui dicit: ego
baptizo; cum dicat columba: hic est qui baptizat, cum dicat scriptura: una est columba mea, una
est matri suae? quare laniastis columbam? immo laniastis uiscera uestra; nam uobis laniatis,
columba integra perseuerat. ergo, fratres mei, si ubique non habent quod dicant, ego dico quod
faciant: ueniant ad catholicam, et nobis cum habebunt non solum terram, sed etiam illum qui
fecit caelum et terram.
TRACTATUS 7
1:34-51 congaudemus frequentiae uestrae, quia ultra quam sperare potuimus, alacriter conuenistis. hoc est
quod nos laetificat, et consolatur in omnibus laboribus, et periculis uitae huius, amor uester in
deum, et pium studium, et certa spes, et feruor spiritus. audistis cum psalmus legeretur, quia
inops et pauper clamat ad deum in hoc saeculo. uox enim est, ut saepius audistis, et meminisse
debetis, non unius hominis, et tamen unius hominis; non unius, quia fideles multi; multa grana
inter paleas gementia, diffusa toto orbe terrarum; unius autem, quia membra christi omnes; ac per
hoc unum corpus. iste ergo populus inops et pauper, non nouit gaudere de saeculo; et dolor eius
intus est, et gaudium eius intus est, ubi non uidet nisi ille qui exaudit gementem, et coronat
sperantem. laetitia saeculi, uanitas. cum magna exspectatione speratur ut ueniat, et non potest
teneri cum uenerit. iste enim dies qui laetus est perditis hodie in ista ciuitate, cras utique non erit;
nec iidem ipsi cras hoc erunt quod hodie sunt. et transeunt omnia, et euolant omnia, et sicut
fumus uanescunt; et uae qui amant talia! omnis enim anima sequitur quod amat. omnis caro
foenum, et omnis honor carnis quasi flos foeni; foenum aruit, flos decidit: uerbum autem domini
manet in aeternum. ecce quod ames, si uis manere in aeternum. sed dicere habebas: unde possum
apprehendere uerbum dei? uerbum caro factum est, et habitauit in nobis.
quapropter, carissimi, ad inopiam nostram et paupertatem nostram pertineat, et quod illos
dolemus qui sibi abundare uidentur. gaudium enim ipsorum quasi phreneticorum est. quomodo
autem phreneticus gaudet in insania plerumque, et ridet; et plangit illum qui sanus est; sic et nos,
carissimi, si recepimus medicinam de caelo uenientem, quia et nos omnes phrenetici eramus,
tamquam salui facti, quia ea quae diligebamus non diligimus, gemamus ad deum de iis qui adhuc
insaniunt. potens est enim ut et ipsos saluos faciat. et opus est ut respiciant se, et displiceant sibi.
spectare uolunt, et spectare se non nouerunt. nam si aliquantum oculos ad se conuertant, uident
confusionem suam. quod donec fiat, alia sint studia nostra, alia sint auocamenta animae nostrae.
plus ualet dolor noster, quam gaudium illorum. quantum pertinet ad numerum fratrum, difficile
est ut quisquam illa celebritate raptus fuerit ex uiris; quantum autem ad sororum numerum,
contristat nos, et hoc magis dolendum est, quia non ipsae potius ad ecclesiam currunt, quas
debuit si non timor, certe uerecundia de publico reuocare. uiderit hoc qui uidet, et aderit
misericordia eius, ut sanet omnes. nos autem qui conuenimus, pascamur epulis dei, et sit
gaudium nostrum sermo ipsius. inuitauit enim nos ad euangelium suum, et ipse cibus noster est,
quo nihil dulcius; sed si quis habet palatum sanum in corde.
bene autem arbitror meminisse caritatem uestram hoc euangelium lectionibus congruis ex ordine
recitari; et puto uobis non excidisse quae iam tractata sunt, maxime recentiora de iohanne et
columba. de iohanne scilicet, quid nouum didicerit in domino per columbam, qui iam nouerat
dominum. et hoc inuentum est inspirante spiritu dei, quod iam quidem iohannes nouerat
dominum; sed quod ipse dominus ita esset baptizaturus, ut baptizandi potestatem a se in
neminem transfunderet, hoc didicit per columbam, quia dictum ei erat: super quem uideris
spiritum descendentem uelut columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu
sancto. quid est: hic est? non alius, etsi per alium. quare autem per columbam? multa dicta sunt,
nec possum, nec opus est omnia retexere: praecipue tamen propter pacem; quia et ligna quae
baptizata sunt foris, quia fructum in eis inuenit columba, ad arcam adtulit; sicut meministis
columbam emissam a noe de arca, quae diluuio natabat, et baptismo abluebatur, non mergebatur.
cum ergo esset emissa, adtulit ramum oliuae; sed non sola folia habebat, habebat et fructum.
itaque hoc optandum est fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum: non illos sinet
columba foris, nisi ad arcam reduxerit. fructus autem est totus caritas, sine qua nihil est homo,
quidquid aliud habuerit. et hoc uberrime ab apostolo dictum commemorauimus et recensuimus.
ait enim: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum uelut
aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens; et si habuero omnem scientiam, et sciam omnia
sacramenta, et habeam omnem prophetiam, et habuero omnem fidem, (fidem autem quomodo
dixit omnem?) ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si distribuero
omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam,
nihil mihi prodest. nullo modo autem possunt dicere se habere caritatem, qui diuidunt unitatem.
haec dicta sunt, sequentia uideamus.
perhibuit iohannes testimonium, quia uidit. quale testimonium perhibuit? quia ipse est filius dei.
oportebat ergo ut ille baptizaret qui est filius dei unicus, non adoptatus. adoptati filii, ministri
sunt unici: unicus habet potestatem, adoptati ministerium. licet baptizet minister non pertinens ad
numerum filiorum, quia male uiuit et male agit, quid nos consolatur? hic est qui baptizat.
altera die iterum stabat iohannes, et ex discipulis eius duo, et respiciens iesum ambulantem dicit:
ecce agnus dei. utique singulariter iste agnus, nam et discipuli dicti sunt agni: ecce ego mitto uos
sicut agnos in medio luporum. dicti sunt et ipsi lumen: uos estis lumen mundi; sed aliter ille de
quo dictum est: erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
sic et agnus singulariter, solus sine macula, sine peccato; non cuius maculae abstersae sint, sed
cuius macula nulla fuerit. quid enim quia dicebat iohannes de domino: ecce agnus dei? ipse
iohannes non erat agnus? non erat uir sanctus? non erat amicus sponsi? ergo singulariter ille: hic
est agnus dei; quia singulariter huius agni sanguine solo homines redimi potuerunt.
fratres mei, si agnoscimus pretium nostrum quia sanguis est agni, qui sunt illi qui hodie celebrant
festiuitatem sanguinis, nescio cuius mulieris? et quam ingrati sunt? raptum est aurum, dicunt, et
aure mulieris, et cucurrit sanguis, et positum est aurum in trutina uel statera, et praeponderauit
multum de sanguine. si pondus ad inclinandum aurum habuit sanguis mulieris, quale pondus
habet ad inclinandum mundum sanguis agni, per quem factus est mundus? et quidem ille spiritus
nescio quis, ut premeret pondus, placatus est sanguine. immundi spiritus nouerant uenturum
iesum christum, audierant ab angelis, audierant ex prophetis, et sperabant eum uenturum. nam si
non sperabant, unde clamauerunt: quid nobis et tibi est? uenisti ante tempus perdere nos? scimus
qui sis, sanctus dei. uenturum sciebant, sed tempus ignorabant. sed quid audistis in psalmo de
hierusalem? quoniam beneplacitum habuerunt serui tui lapides eius, et pulueris eius
miserebuntur; tu exsurgens, inquit, misereberis sion, quoniam uenit tempus ut miserearis eius.
quando uenit tempus ut misereretur deus, uenit agnus. qualis agnus, quem lupi timent? qualis
agnus est, qui leonem occisus occidit? dictus est enim diabolus leo circumiens et rugiens,
quaerens quem deuoret; sanguine agni uictus est leo. ecce spectacula christianorum. et quod est
amplius, illi oculis carnis uident uanitatem, nos cordis oculis ueritatem. ne putetis, fratres, quod
sine spectaculis nos dimisit dominus deus noster; nam si nulla sunt spectacula, cur hodie
conuenistis? ecce quod diximus, uidistis, et exclamastis; non exclamaretis, nisi uidissetis. et
magnum est hoc spectare per totum orbem terrarum, uictum leonem sanguine agni, educta de
dentibus leonum membra christi, et adiuncta corpori christi. ergo nescio quid simile imitatus est
quidam spiritus, ut sanguine simulacrum suum emi uellet, quia nouerat pretioso sanguine
quandocumque redimendum esse genus humanum. fingunt enim spiritus mali umbras quasdam
honoris sibimetipsis, ut sic decipiant eos qui sequuntur christum. usque adeo, fratres mei, ut illi
ipsi qui seducunt per ligaturas, per praecantationes, per machinamenta inimici, misceant
praecantationibus suis nomen christi, quia iam non possunt seducere christianos, ut dent
uenenum, addunt mellis aliquid, ut per id quod dulce est, lateat quod amarum est, et bibatur ad
perniciem. usque adeo ut ego nouerim aliquo tempore illius pilleati sacerdotem solere dicere: et
ipse pilleatus christianus est. ut quid hoc, fratres, nisi quia aliter non possunt seduci christiani?
ne quaeratis ergo alibi christum, quam ubi se uobis uoluit praedicari christus; et quomodo uobis
uoluit praedicari, sic illum tenete, sic in corde uestro scribite. murus est aduersus omnes impetus
et aduersus omnes insidias inimici. nolite timere, nec tentat ille, nisi permissus fuerit; constat
illum nihil facere, nisi permissus fuerit aut missus. mittitur tamquam angelus malus a potestate
dominante; permittitur, quando aliquid petit; et hoc, fratres, non fit, nisi ut probentur iusti,
puniantur iniusti. quid ergo times? ambula in domino deo tuo, certus esto; quod te non uult pati,
non pateris; quod te permiserit pati, flagellum corrigentis est, non poena damnantis. ad
hereditatem sempiternam erudimur, et flagellari dedignamur! fratres mei, si recusaret quisquam
puer colaphis aut flagellis caedi a patre suo, quomodo diceretur superbus, desperatus, ingratus
paternae disciplinae? et ut quid erudit pater homo filium hominem? ut possit non perdere
temporalia quae illi adquisiuit, quae illi collegit, quae non uult eum perdere, quae ipse qui
relinquit, non potuit in sempiternum tenere. non docet filium cum quo possideat, sed qui post
eum possideat. fratres mei, si filium docet pater successorem, et quem docet et ipsum similiter
per illa omnia transiturum, qua et ille qui monebat transiturus est; quomodo uultis erudiat nos
pater noster, cui non successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo in aeternum mansuri
in hereditate, quae non marcescit, nec moritur, nec grandinem nouit? et ipse hereditas et ipse
pater est. hunc possidebimus, et erudiri non debemus? sufferamus ergo eruditionem patris. non
quando nobis dolet caput, curramus ad praecantatores, ad sortilegos et remedia uanitatis. fratres
mei, non uos plangam? quotidie inuenio ista; et quid faciam? nondum persuadeo christianis in
christo spem esse ponendam? ecce, si cui factum est remedium, moriatur, (quam multi enim cum
remediis mortui sunt, et quam multi sine remediis uixerunt) qua fronte exiit anima ad deum?
perdidit signum christi, accepit signum diaboli. an forte dicat: non perdidi signum christi? ergo
signum christi cum signo diaboli habuisti. non uult christus communionem, sed solus uult
possidere quod emit. tanti emit ut solus possideat; tu facis ei consortem diabolum, cui te per
peccatum uendideras. uae duplici corde, qui in corde suo partem faciunt deo, partem faciunt
diabolo. iratus deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et totum diabolus possidebit. non frustra
itaque apostolus dicit: neque detis locum diabolo. cognoscamus ergo agnum, fratres,
cognoscamus pretium nostrum.
stabat iohannes, et ex discipulis eius duo. ecce duo de discipulis iohannis: quia talis erat iohannes
amicus sponsi, non quaerebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat ueritati; numquid uoluit
apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur dominum? magis ipse ostendit discipulis
suis quem sequerentur. habebant enim illum tamquam agnum; et ille: quid me adtenditis! ego
non sum agnus; ecce agnus dei; de quo etiam superius dixerat: ecce agnus dei. et quid nobis
prodest agnus dei? ecce, ait, qui tollit peccatum mundi. secuti sunt illum hoc audito duo qui erant
cum iohanne.
uideamus sequentia. ecce agnus dei: hoc iohannes. et audierunt eum duo discipuli loquentem, et
secuti sunt iesum. conuersus autem iesus, et uidens eos sequentes se, dicit eis: quid quaeritis? qui
dixerunt: rabbi (quod dicitur interpretatum magister), ubi habitas? non sic illum sequebantur
quasi iam ut inhaererent illi; nam manifestum est quando illi inhaeserunt, quia de naui eos
uocauit. in his enim duobus erat andreas, sicut modo audistis; andreas autem frater petri erat, et
nouimus in euangelio quod petrum et andream dominus de naui uocauit, dicens: uenite post me,
et faciam uos piscatores hominum. et ex illo iam inhaeserunt illi, ut non recederent. modo ergo
quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed uidere uoluerunt ubi
habitaret, et facere quod scriptum est: limen ostiorum eius exterat pes tuus; surge ad illum uenire
assidue et erudire praeceptis eius. ostendit eis ille ubi maneret; uenerunt et fuerunt cum illo.
quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! quis est qui nobis dicat quae audierint illi a
domino? aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo ueniat ille, et doceat
nos; colloquatur nobis.
quid quaeritis? qui dixerunt ei: rabbi, (quod interpretatum dicitur magister), ubi habitas? dicit eis:
uenite, et uidete. et uenerunt, et uiderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem
erat quasi decima. nihil ne arbitramur pertinuisse ad euangelistam, dicere nobis quota hora erat?
potest fieri ut nihil ibi nos animaduertere, nihil quaerere uoluerit? decima erat hora, numerus iste
legem significat, quia in decem praeceptis data est lex. uenerat autem tempus ut impleretur lex
per dilectionem; quia a iudaeis non poterat impleri per timorem. unde dominus dicit: non ueni
soluere legem, sed implere. merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici
sponsi duo isti, et decima hora audiuit; rabbi, quod interpretatur magister. si decima hora rabbi
dominus audiuit, et decimus numerus ad legem pertinet; magister legis non est nisi dator legis.
nemo dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem; ipse illam docet qui illam dedit; ipse est
magister legis suae, et docet illam. et misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet
legem, sicut dictum est de sapientia: legem autem et misericordiam in lingua portat. noli timere,
ne implere legem non possis, fuge ad misericordiam. si multum est ad te legem implere, utere
pacto illo, utere chirographo, utere precibus quas tibi constituit et composuit iurisperitus
caelestis.
qui enim habent causam, et uolunt supplicare imperatori, quaerunt aliquem scholasticum
iurisperitum, a quo sibi preces componantur; ne forte si aliter petierint quam oportet, non solum
non impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur. cum ergo quaererent
supplicare apostoli, et non inuenirent quomodo adirent imperatorem deum, dixerunt christo:
domine, doce nos orare; hoc est, iurisperite noster, assessor, immo consessor dei, compone nobis
preces. et docuit dominus de libro iuris caelestis, docuit quomodo orarent; et in ipso quod docuit,
posuit quamdam conditionem: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. si non secundum legem petieris, reus eris contremiscis imperatorem factus reus? offer
sacrificium humilitatis, offer sacrificium misericordiae, dic in precibus: dimitte mihi, quoniam et
ego dimitto. sed si dicis, fac. quid enim facturus es, quo iturus es, si mentitus fueris in precibus?
non quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti; sed nec rescriptum impetrabis. iuris
enim forensis est ut qui in precibus mentitus fuerit, non illi prosit quod impetrauit. sed hoc inter
homines, quia potest falli homo; potuit falli imperator, quando preces misisti; dixisti enim quod
uoluisti, et cui dixisti, nescit an uerum sit; dimisit te aduersario tuo conuincendum, ut si ante
iudicem conuictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi praestare, nesciens an fueris
mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo perduxisti rescriptum. deus autem qui nouit
utrum mentiaris, an uerum dicas, non facit ut in iudicio tibi non prosit; sed nec impetrare te
permittit, quia ausus es mentiri ueritati.
quid ergo facturus es? dic mihi. implere legem ex omni parte, ita ut in nullo offendas, difficile
est; reatus ergo certus est; remedio uti non uis? ecce, fratres mei, quale remedium posuit dominus
contra aegritudines animae. quod ergo? cum caput tibi dolet, laudamus si euangelium ad caput
tibi posueris, et non ad ligaturam cucurreris. ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et ita
plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus quando uidemus hominem in
lecto suo constitutum, iactari febribus et doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi ut sibi
euangelium ad caput poneret; non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est euangelium
ligaturis. si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor capitis, ad cor non ponitur ut sanetur a
peccatis? fiat ergo. quid fiat? ponatur ad cor, sanetur cor. bonum est, bonum, ut de salute corporis
non satagas, nisi ut a deo illam petas. si scit tibi prodesse, dabit illam; si non tibi dederit, non
proderat habere illam. quam multi aegrotant in lecto innocentes; et si sani fuerint, procedunt ad
scelera committenda? quam multis obest sanitas? latro qui procedit ad faucem occidere
hominem, quanto illi melius erat ut aegrotaret? qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum,
quanto illi melius si febribus iactaretur? innocentius aegrotaret, scelerate sanus est. nouit ergo
deus quid nobis expediat; id agamus tantum, ut cor nostrum sanum sit a peccatis; et quando forte
flagellamur in corpore, ipsum deprecemur. rogauit eum paulus apostolus, ut auferret stimulum
carnis, et noluit auferre. numquid perturbatus est? numquid contristatus dixit se desertum? magis
se dixit non desertum, quia non ablatum est quod uolebat auferri, ut illa infirmitas sanaretur. hoc
enim inuenit in uoce medici: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. unde
ergo scis quod non uult te sanare deus: adhuc tibi expedit flagellari. unde scis quam putre est
quod secat medicus, agens ferrum per putria? nonne nouit modum, quid faciat, quo usque faciat?
numquid ululatus eius qui secatur retrahit manus medici artificiose secantis? ille clamat; ille
secat. crudelis qui non audit clamantem, an potius misericors, qui uulnus persequitur ut sanet
aegrotum? haec, fratres mei, ideo dixi, ne quis quaerat aliquid praeter auxilium dei, quando forte
in aliqua correptione domini sumus. uidete ne pereatis, uidete ne ab agno recedatis, et a leone
deuoremini.
diximus ergo quare hora decima; sequentia uideamus. erat andreas frater simonis petri unus ex
duobus qui audierant ab iohanne, et secuti fuerant eum. inuenit hic simonem fratrem suum, et
dicit ei: inuenimus messiam, quod est interpretatum christus. messias hebraice, christus graece
est, latine unctus, ab unctione enim dicitur christus. chrisma~g unctio est graece; ergo christus,
unctus. ille singulariter unctus, praecipue unctus; unde omnes christiani unguntur, ille praecipue.
quomodo in psalmo dicit, audi: propterea unxit te, deus, deus tuus oleo exsultationis, prae
participibus tuis. participes enim eius omnes sancti; sed ille singulariter sanctus sanctorum,
singulariter unctus, singulariter christus.
et duxit eum ad iesum. intuitus autem eum, iesus dixit: tu es simon filius iohannis, tu uocaberis
cephas, quod interpretatur petrus. non magnum quia dominus dixit cuius filius esset iste. quid
magnum domino? omnia nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi
praedestinauit; et miraris quia dixit uni homini: tu es filius illius, et tu uocaberis illud? magnum
quia mutauit ei nomen; et fecit de simone petrum? petrus autem a petra, petra uero ecclesia; ergo
in petri nomine figurata est ecclesia. et quis securus, nisi qui aedificat super petram? et quid ait
ipse dominus? qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro prudenti, aedificanti super
petram (non cedit tentationibus); descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti, et
impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. qui audit uerba mea
et non facit ea (iam unusquisque nostrum timeat et caueat), similabo eum uiro stulto qui
aedificauit domum suam super arenam; descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti, et
impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina eius magna. quid prodest quia intrat
ecclesiam, qui uult super arenam aedificare? audiendo enim et non faciendo, aedificat quidem,
sed super arenam. si enim nihil audit, nihil aedificat; si autem audit, aedificat. sed quaerimus,
ubi. si enim audit et facit, super petram; si audit et non facit, super arenam. duo sunt genera
aedificantium; aut super petram, aut super arenam. quid ergo illi qui non audiunt? securi sunt?
securos eos dicit, quia nihil aedificant? nudi sunt sub pluuia, ante uentos, ante flumina; cum
uenerint ista, ante illos tollunt, quam domos deiiciant. ergo una est securitas, et aedificare, et
super petram aedificare. si audire uis et non facere, aedificas; sed ruinam aedificas; cum autem
uenerit tentatio, deiicit domum, et cum ipsa ruina tua te tollit. si autem non audis, nudus es, illis
tentationibus tu ipse traheris. audi ergo, et fac; unum est remedium. quanti forte hodie audiendo
et non faciendo rapti sunt fluuio celebritatis huius? audiendo enim et non faciendo, uenit fluuius
ipsa celebritas anniuersaria, impletus est torrens, transiturus est et siccaturus; sed uae illi quem
tulerit! illud ergo nouerit caritas uestra, quia nisi quis et audiat et faciat, non aedificat super
petram, et non pertinet ad nomen tam magnum, quod sic commendauit dominus. intentum enim
te fecit. nam si hoc ante petrus uocaretur, non ita uideres mysterium petrae; et putares casu eum
sic uocari, non prouidentia dei; ideo uoluit eum aliud prius uocari, ut ex ipsa commutatione
nominis, sacramenti uiuacitas commendaretur.
et in crastinum uoluit exire in galilaeam, et inuenit philippum. dicit ei: sequere me. erat autem de
ciuitate andreae et petri. et inuenit philippus nathanaelem. (iam uocatus a domino philippus). et
dixit ei: quem scripsit moyses in lege, et prophetae, inuenimus iesum filium ioseph. eius filius
dicebatur, cui desponsata erat mater eius. nam quod ea intacta conceptus et natus sit, bene
nouerunt omnes christiani ex euangelio. hoc philippus dixit nathanaeli; addidit et locum: a
nazareth. et dixit ei nathanael: a nazareth potest aliquid boni esse. quid intellegitur, fratres? non
quomodo aliqui pronuntiant, nam et sic solet pronuntiari: a nazareth potest aliquid boni esse?
sequitur enim uox philippi, et dicit: ueni, et uide. ambas autem pronuntiationes potest ista uox
sequi, siue sic pronunties tamquam confirmans: a nazareth potest aliquid boni esse; et ille: ueni,
et uide; siue sic dubitans, et totum interrogans: a nazareth potest aliquid boni esse? ueni, et uide.
cum ergo siue illo modo, siue isto pronuntietur, non repugnent uerba sequentia; nostrum est
quaerere quid potius intellegamus in his uerbis.
qualis fuerit nathanael iste, in sequentibus probamus. audite qualis fuerit; dominus ipse perhibet
testimonium. magnus dominus cognitus testimonio iohannis; beatus nathanael cognitus
testimonio ueritatis. quia dominus etsi testimonio iohannis non commendaretur, ipse sibi
perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad testimonium suum ueritas. sed quia ueritatem non
poterant capere homines, per lucernam quaerebant ueritatem; et ideo iohannes per quem dominus
ostenderetur, missus est. audi dominum nathanaeli testimonium perhibentem: et dixit ei
nathanael: a nazareth potest aliquid boni esse. dicit ei philippus: ueni, et uide. et uidit iesus
nathanaelem uenientem ad se, et dicit de eo: ecce uere israelita, in quo dolus non est. magnum
testimonium! hoc nec andreae dictum, nec petro dictum, nec philippo, quod dictum est de
nathanaele: ecce uere israelita, in quo dolus non est.
quid ergo facimus fratres? deberet iste primus esse in apostolis? non solum primus non inuenitur
in apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter duodecim nathanael est, cui tantum testimonium
perhibuit filius dei, dicens: ecce uere israelita, in quo dolus non est. quaeritur causa? quantum
dominus intimat, probabiliter inuenimus. intellegere enim debemus ipsum nathanaelem eruditum
et peritum legis fuisse; propterea noluit illum dominus inter discipulos ponere; quia idiotas elegit,
unde confunderet mundum. audi apostolum dicentem ista: uidete enim, inquit, uocationem
uestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi elegit deus, ut
confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit deus, et ea quae non sunt, tamquam
quae sunt, ut ea quae sunt euacuentur. si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret electum, quia
doctrina eius meruit eligi. dominus noster iesus christus uolens superborum frangere ceruices,
non quaesiuit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem. magnus
cyprianus orator, sed prior petrus piscator, per quem postea crederet non tantum orator, sed et
imperator. nullus nobilis primo electus est, nullus doctus; quia infirma mundi elegit deus, ut
confunderet fortia. erat ergo iste magnus et sine dolo; hoc solo non electus, ne cuiquam uideretur
dominus doctos elegisse. et ex ipsa doctrina legis ueniebat, quod cum audisset a nazareth
(scrutatus enim erat scripturas, et sciebat quia inde erat exspectandus saluator, quod non facile
alii scribae et pharisaei nouerant); iste ergo doctissimus legis, cum audisset philippum dicentem:
inuenimus iesum, quem scripsit moyses in lege, et prophetae, a nazareth, filium ioseph; ille qui
optime scripturas nouerat, audito nomine nazareth, erectus est in spem, et dixit: a nazareth potest
aliquid boni esse.
iam cetera de ipso uideamus: ecce uere israelita, in quo dolus non est. quid est, in quo dolus non
est? forte non habebat peccatum? forte non erat aeger? forte illi medicus non erat necessarius?
absit. nemo hic sic natus est, ut illo medico non egeret. quid sibi ergo uult, in quo dolus non est?
aliquanto intentius quaeramus; apparebit modo in nomine domini. dolum dicit dominus; et omnis
qui uerba latina intellegit, scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud fingitur. intendat caritas
uestra. non dolus dolor est; propterea dico, quia multi fratres imperitiores latinitatis loquuntur sic,
ut dicant: dolus illum torquet, pro eo quod est dolor. dolus fraus est, simulatio est. quando aliquis
aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus est, et tamquam duo corda habet: unum quasi sinum
cordis habet, ubi uidet ueritatem, et alterum sinum, ubi concipit mendacium. et ut noueritis hunc
esse dolum, dictum est in psalmis: labia dolosa. quid est: labia dolosa? sequitur, in corde et corde
locuti sunt mala. quid est: in corde et corde, nisi duplici corde? si ergo dolus in isto non erat,
sanabilem illum medicus iudicauit, non sanum. aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud
insanabilis; qui aegrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui aegrotat cum desperatione, insanabilis;
qui autem iam sanus est, non eget medico. medicus ergo qui uenerat sanare, uidit istum
sanabilem, quia dolus in illo non erat. quomodo dolus in illo non erat? si peccator est, fatetur se
peccatorem. si enim peccator est, et iustum se dicit, dolus est in ore ipsius. ergo in nathanaele
confessionem peccati laudauit, non iudicauit non esse peccatorem.
propterea cum pharisaei qui sibi uidebantur iusti, reprehenderent dominum quia miscebatur
aegrotis medicus, et dicerent: ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus;
respondit medicus phreneticis: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non ueni uocare
iustos, sed peccatores. hoc est dicere: quia uos iustos dicitis, cum sitis peccatores, sanos uos
praedicatis, cum langueatis, medicinam repellitis, non sanitatem tenetis. unde ille pharisaeus qui
uocauerat dominum ad prandium, sanus sibi uidebatur; aegrota autem illa mulier irrupit in
domum, quo non erat inuitata, et desiderio salutis facta impudens, accessit, non ad caput domini,
non ad manus, sed ad pedes; lauit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos, unxit unguento,
pacem fecit cum uestigiis domini peccatrix. reprehendit ille tamquam sanus medicum, ille
pharisaeus qui illic discumbebat, et ait apud se: hic si esset propheta, sciret quae mulier illi pedes
tetigisset. ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia non illam repulit, quasi ne immundis
manibus tangeretur; nouerat autem ille, permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. dominus uidens
cor pharisaei, proposuit similitudinem: duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat
quinquaginta denarios, alter quingentos; cum non haberent unde redderent, donauit ambobus;
quis eum plus dilexit? et ille: credo, domine, cui plus donauit. et conuersus ad mulierem, dixit
simoni: uides istam mulierem? intraui in domum tuam, aquam mihi ad pedes non dedisti; illa
autem lacrymis lauit pedes meos, et capillis suis tersit; osculum mihi non dedisti; illa non destitit
pedes meos osculari; oleum mihi non dedisti; illa pedes meos unxit unguento. propterea dico tibi:
dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum; cui autem modicum dimittitur, modicum
diligit. hoc est dicere: plus aegrotas, sed sanum te putas; modicum putas tibi dimitti, cum plus
debitor sis. bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit medicinam. quid est, dolus in illa non
erat? confitebatur peccata. hoc et laudat in nathanaele, quod dolus in illo non erat; quia multi
pharisaei qui abundabant peccatis, iustos se dicebant, et dolum afferebant, per quem sanari non
poterant.
uidit ergo iam istum in quo dolus non erat, et ait: ecce uere israelita, in quo dolus non est. dicit ei
nathanael: unde me nosti? respondit iesus, et dixit: priusquam te philippus uocaret, cum esses sub
ficu, uidi te; id est, sub arbore fici. respondit ei nathanael, et ait: rabbi, tu es filius dei, tu es rex
israel. aliquid magnum potuit nathanael iste intellegere, in eo quod dictum est: cum esses sub fici
arbore, uidi te, priusquam te philippus uocaret. nam talem uocem protulit, tu es filius dei, tu es
rex israel, qualem tanto post petrus, quando ei dominus ait: beatus es simon bar iona, quia non
tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui est in caelo. et ibi nominauit petram, et laudauit
firmamentum ecclesiae in ista fide. hic iam dicit: tu es filius dei, tu es rex israel. unde? quia
dictum est ei: antequam te philippus uocaret, cum esses sub arbore fici, uidi te.
quaerendum est, an aliquid significet ista arbor fici. audite eum, fratres mei: inuenimus arborem
fici maledictam quia sola folia habuit, et fructum non habuit. in origine humani generis adam et
eua cum peccassent, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecerunt; folia ergo ficulnea intelleguntur
peccata. erat autem nathanael sub arbore fici, tamquam sub umbra mortis. uidit eum dominus, de
quo dictum est: qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eis. quid ergo dictum est
nathanaeli? dicis mihi, o nathanael, unde me nosti? modo iam loqueris me cum quia uocauit te
philippus. iam quem uocauit per apostolum, ad ecclesiam suam uidit pertinere. o tu ecclesia, o tu
israel, in quo dolus non est; si es populus israel in quo dolus non est, modo iam cognouisti
christum per apostolos, quomodo nathanael cognouit christum per philippum. sed misericordia
sua ante te uidit, quam tu eum cognosceres, cum sub peccato iaceres. numquid enim nos prius
quaesiuimus christum, et non ille nos quaesiuit? numquid nos uenimus aegroti ad medicum, et
non medicus ad aegrotos? nonne ouis illa perierat, et relictis nonaginta nouem pastor quaesiuit
illam et inuenit, quam laetus in humeris reportauit? nonne perierat drachma illa, et accendit
mulier lucernam, et quaesiuit in tota domo sua donec inuenit? et cum inuenisset, collaetamini
mihi, ait uicinis suis, quia inueni drachmam quam perdideram. sic et nos sicut ouis perieramus, et
sicut drachma perieramus; et pastor noster inuenit ouem, sed quaesiuit ouem; mulier inuenit
drachmam, sed quaesiuit drachmam. quae est mulier? caro christi. quae est lucerna? paraui
lucernam christo meo. ergo quaesiti sumus, ut inueniremur; inuenti loquimur. non superbiamus,
quia antequam inueniremur, perieramus, si non quaereremur. non ergo nobis dicant quos
amamus, et uolumus lucrari paci ecclesiae catholicae. quid nos uultis? quid nos quaeritis, si
peccatores sumus? ideo uos quaerimus, ne pereatis; quaerimus, quia quaesiti sumus; inuenire uos
uolumus, quia inuenti sumus.
itaque nathanael cum dixisset: unde me nosti? ait illi dominus: priusquam te uocaret philippus,
cum esses sub arbore fici, uidi te. o tu israel sine dolo, quisquis es, o popule uiuens ex fide,
antequam te per apostolos meos uocarem, cum esses sub umbra mortis, et tu me non uideres, ego
te uidi. dominus deinde dicit ei: quia dixi tibi: uidi te sub arbore fici, credis: maius his uidebis.
quid est hoc, maius his uidebis? et dicit ei: amen, amen dico uobis, uidebitis caelum apertum, et
angelos adscendentes et descendentes super filium hominis. fratres, nescio quid maius dixi, quam
est: sub arbore fici uidi te. plus enim est quod nos dominus uocatos iustificauit, quam quod uidit
iacentes sub umbra mortis. quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos uidit?
numquid non iaceremus? quid est hoc maius? quando uidimus angelos adscendentes et
descendentes super filium hominis?
iam aliquando de his adscendentibus et descendentibus angelis dixeram; sed ne obliti fueritis,
breuiter dico tamquam commemorans; pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo
insinuarem. scalas uidit iacob per somnium, et in ipsis scalis uidit angelos adscendentes et
descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput, unxit. audistis quia messias christus est,
audistis quia unctus christus est. non enim sic posuit lapidem unctum, ut ueniret et adoraret;
alioquin idololatria esset, non significatio christi. facta est ergo significatio, quo usque oportuit
fieri significationem, et significatus est christus. lapis unctus, sed non in idolum. lapis unctus:
lapis quare? ecce pono in sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non
confundetur. quare unctus? quia christus a chrismate. quid autem uidit tunc in scalis?
adscendentes et descendentes angelos. sic est et ecclesia, fratres; angeli dei, boni praedicatores,
praedicantes christum; hoc est, super filium hominis adscendunt et descendunt. quomodo
adscendunt, et quomodo descendunt? ex uno habemus exemplum: audi apostolum paulum; quod
in ipso inuenerimus, hoc de ceteris ueritatis praedicatoribus credamus. uide paulum
adscendentem: scio hominem in christo ante annos quatuordecim raptum fuisse usque in tertium
caelum, siue in corpore, siue extra corpus nescio, deus scit, et audisse ineffabilia uerba quae non
licet homini loqui. adscendentem audistis, descendentem audite. non potui loqui uobis quasi
spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi paruulis in christo lac uobis potum dedi, non escam. ecce
descendit qui adscenderat. quaere quo adscenderat. usque in tertium caelum. quaere quo
descenderit. usque ad lac paruulis dandum. audi quia descendit: factus sum paruulus, inquit, in
medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. uidemus enim et nutrices et matres
descendere ad paruulos; et si norunt latina uerba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo
linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimenta puerilia; quia si sic dicant, non audit
infans, sed nec proficit infans. et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ut lingua illius fora
concrepent, et tribunalia concutiantur, si habeat paruulum filium, cum ad domum redierit, seponit
forensem eloquentiam quo adscenderat, et lingua puerili descendit ad paruulum. audi uno loco
ipsum apostolum adscendentem et descendentem, in una sententia: siue enim, inquit, mente
excessimus, deo; siue temperantes sumus, uobis. quid est: mente excessimus, deo? ut illa
uideamus quae non licet homini loqui. quid est: temperantes sumus uobis? numquid iudicaui me
aliquid scire inter uos, nisi iesum christum, et hunc crucifixum? si ipse dominus adscendit et
descendit, manifestum est quia et praedicatores ipsius adscendunt imitatione, descendunt
praedicatione.
et si aliquanto uos diutius tenuimus, consilii fuit ut importunae horae transirent; arbitramur iam
illos peregisse uanitatem suam. nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus, quae
restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis spiritalibus, et comparemus
gaudia ueritatis cum gaudiis uanitatis; et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus; si oramus,
exaudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.
TRACTATUS 8
2:1-4 miraculum quidem domini nostri iesu christi, quo de aqua uinum fecit, non est mirum eis qui
nouerunt quia deus fecit. ipse enim fecit uinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri
aqua praecepit, qui omni anno facit hoc in uitibus. sicut enim quod miserunt ministri in hydrias,
in uinum conuersum est opere domini, sic et quod nubes fundunt, in uinum conuertitur eiusdem
opere domini. illud autem non miramur, quia omni anno fit; assiduitate amisit admirationem.
nam et considerationem maiorem inuenit, quam id quod factum est in hydriis aquae. quis est
enim qui considerat opera dei, quibus regitur et administratur totus his mundus, et non
obstupescit obruitur que miraculis? si consideret uim unius grani, cuiuslibet seminis, magna
quaedam res est, horror est consideranti. sed quia homines in aliud intenti perdiderunt
considerationem operum dei, in qua darent laudem quotidie creatori, tamquam seruauit sibi deus
inusitata quaedam quae faceret, ut tamquam dormientes homines, ad se colendum mirabilibus
excitaret. mortuus resurrexit, mirati sunt homines; tot quotidie nascuntur, et nemo miratur. si
consideremus prudentius, maioris miraculi est esse qui non erat, quam reuiuiscere qui erat. idem
tamen deus pater domini nostri iesu christi per uerbum suum facit omnia haec, et regit qui
creauit. priora miracula fecit per uerbum suum deum apud se, posteriora miracula fecit per ipsum
uerbum suum incarnatum, et propter nos hominem factum. sicut miramur quae facta sunt per
hominem iesum, miremur quae facta sunt per deum iesum. per deum iesum facta sunt caelum et
terra, mare, et omnis ornatus caeli, opulentia terrae, fecunditas maris; omnia haec quae oculis
adiacent, per iesum deum facta sunt. et uidemus haec, et si est in nobis spiritus ipsius, sic nobis
placent ut artifex laudetur, non ut ad opera conuersi ab artifice auertamur, et faciem
quodammodo ponentes ad ea quae fecit, dorsum ponamus ad eum qui fecit.
et haec quidem uidemus, et adiacent oculis, quid illa quae non uidemus, sicut sunt angeli,
uirtutes, potestates, dominationes, omnis que habitator fabricae huius supercaelestis, non
adiacens oculis nostris? quamquam saepe et angeli, quando oportuit, demonstrauerunt se
hominibus. nonne deus et per uerbum suum, id est, unicum filium suum dominum nostrum iesum
christum fecit haec omnia? quid ipsa anima humana, quae non uidetur, et per opera quae exhibet
in carne, magnam praebet admirationem bene considerantibus, a quo facta est nisi a deo? et per
quem facta est, nisi per filium dei? nondum dico de anima hominis. cuiusuis pecoris anima
quomodo regit molem suam! sensus omnes exserit, oculos ad uidendum, aures ad audiendum,
nares ad percipiendum odorem, oris iudicium ad sapores discernendos, membra denique ipsa ad
peragenda officia sua. numquid haec corpus, et non anima, id est, habitatrix corporis agit? nec
tamen uidetur oculis, et ex his quae agit admirationem mouet. accedat iam consideratio tua etiam
ad animam humanam, cui tribuit deus intellectum cognoscendi creatorem suum, dignoscendi et
distinguendi inter bonum et malum, hoc est inter iustum et iniustum; quanta agit per corpus!
adtendite uniuersum orbem terrarum ordinatum in ipsa humana republica; quibus
administrationibus, quibus ordinibus potestatum, condicionibus ciuitatum, legibus, moribus,
artibus? hoc totum per animam geritur, et haec uis animae non uidetur. cum subtrahitur corpori,
cadauer iacet; cum autem adest corpori, primo condit quodammodo putores. corruptibilis est
enim omnis caro, in putredines defluit, nisi quodam condimento animae teneatur. sed hoc
commune illi est cum pecoris anima; illa magis miranda quae dixi, quae ad mentem et
intellectum pertinent; ubi etiam ad imaginem creatoris sui renouatur, ad cuius imaginem factus
est homo. quid erit haec uis animae, cum et corpus hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem. si tanta potest per carnem corruptibilem, quid poterit per corpus spiritale
post resurrectionem mortuorum? haec tamen anima, ut dixi, admirabilis naturae atque
substantiae, inuisibilis res est et intellegibilis, et haec tamen per iesum deum facta est, quia ipse
est uerbum dei. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
cum ergo tanta uideamus facta per deum iesum, quid miramur aquam in uinum conuersam per
hominem iesum? neque enim sic factus est homo, ut perderet quod deus erat; accessit illi homo,
non amissus est deus. ipse ergo fecit hoc, qui illa omnia. non itaque miremur quia deus fecit; sed
amemus quia inter nos fecit, et propter nostram reparationem fecit. aliquid enim et in ipsis factis
innuit nobis. puto quia non sine causa uenit ad nuptias. excepto miraculo, aliquid in ipso facto
mysterii et sacramenti latet. pulsemus ut aperiat, et de uino inuisibili inebriet nos, quia et nos
aqua eramus, et uinum nos fecit, sapientes nos fecit; sapimus enim fidem ipsius, qui prius
insipientes eramus. et forte ad ipsam sapientiam pertinet, cum honore dei, et cum laude
maiestatis eius, et cum caritate potentissimae misericordiae eius, intellegere quid sit gestum in
hoc miraculo.
dominus inuitatus ad nuptias uenit. quid mirum si in illam domum ad nuptias uenit, qui in hunc
mundum ad nuptias uenit? si enim non uenit ad nuptias, non hic habet sponsam. et quid est quod
ait apostolus: aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere christo? quid est quod timet ne
uirginitas sponsae christi per astutiam diaboli corrumpatur? timeo, inquit, ne sicut serpens euam
seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in
christo. habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit spiritum
sanctum. eruit eam de mancipatu diaboli, mortuus est propter delicta eius, resurrexit propter
iustificationem eius. quis offeret tanta sponsae suae? offerant homines quaelibet ornamenta
terrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, praedia; numquid aliquis
offeret sanguinem suum? si enim sanguinem suum sponsae dederit, non erit qui ducat uxorem.
dominus autem securus moriens, dedit sanguinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam
sibi iam coniunxerat in utero uirginis. uerbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque
unus filius dei, et idem filius hominis; ubi factus est caput ecclesiae, ille uterus uirginis mariae
thalamus eius, inde processit tamquam sponsus de thalamo suo, sicut scriptura praedixit: et ipse
tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultauit ut gigas ad currendam uiam; de thalamo
processit uelut sponsus, et inuitatus uenit ad nuptias.
certi sacramenti gratia, uidetur matrem de qua sponsus processit, non agnoscere, et dicere illi:
quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea. quid est hoc? ideo ne uenit ad nuptias, ut
doceret matres contemni? utique ad cuius nuptias uenerat, ideo ducebat uxorem, ut filios
procrearet; et ab eis quos ut procrearet optabat, utique honorari cupiebat; ille ergo uenerat ad
nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter filios habendos, quibus reddere honorem parentibus
imperat deus, ipsae nuptiae celebrentur, et ducantur uxores? procul dubio, fratres, latet ibi
aliquid. nam tanta res est, ut quidam, quos cauendos praemonuit apostolus, sicut supra
commemorauimus, dicens: timeo ne sicut serpens euam seduxit astutia sua, sic et uestrae mentes
corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in christo, derogantes euangelio, et dicentes quod
iesus non sit natus de maria uirgine; hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent:
quomodo erat mater eius, cui dixit: quid mihi et tibi est, mulier? respondendum ergo est eis, et
disserendum quare hoc dixerit dominus, ne sibi aliquid aduersus sanam fidem insanientes
inuenisse uideantur, unde sponsae uirginis castitas corrumpatur, id est, unde fides ecclesiae
uioletur, reuera enim, fratres, corrumpitur fides eorum qui praeponunt mendacium ueritati, nam
isti qui uidentur sic honorare christum, ut negent eum carnem habuisse, nihil aliud eum quam
mendacem praedicant. qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt, nisi
ueritatem? immittunt diabolum, excludunt christum; immittunt adulterum, excludunt sponsum!
paranymphi scilicet, uel potius lenones serpentis. ad hoc enim loquuntur ut serpens possideat,
christus excludatur. quomodo possidet serpens? quando possidet mendacium. quando possidet
falsitas, serpens possidet; quando possidet ueritas, christus possidet. ipse enim dixit: ego sum
ueritas; de illo autem dixit: et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo. sic est autem
ueritas christus, ut totum uerum accipias in christo: uerum uerbum, deus aequalis patri, uera
anima, uera caro, uerus homo, uerus deus, uera natiuitas, uera passio, uera mors, uera resurrectio.
si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de ueneno serpentis nascuntur uermes
mendaciorum, et nihil integrum remanebit.
quid est ergo, inquit, quod ait dominus: quid mihi et tibi est, mulier? forte in eo quod sequitur
ostendit nobis dominus quare hoc dixerit: nondum, inquit, uenit hora mea. sic enim ait: quid mihi
et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea. et hoc cur dictum sit, requirendum est. prius ergo
hinc resistamus haereticis. quid dicit serpens ueternosus, uenenorum insibilator et inspirator
antiquus? quid dicit? non habuit matrem feminam iesus. unde probas? quia dixit, inquit: quid
mihi et tibi est, mulier? quis hoc narrauit, ut credamus quia hoc dixit? quis hoc narrauit? nempe
iohannes euangelista. at ipse iohannes euangelista dixit: et erat ibi mater iesu. nam ita narrauit:
altera die nuptiae factae sunt in cana galilaeae, et erat ibi mater iesu. uenerat autem illuc inuitatus
ad nuptias cum discipulis suis. tenemus duas sententias ab euangelista prolatas. erat ibi mater
iesu, euangelista dixit; quid dixerit matri suae iesus, ipse euangelista dixit. et quomodo dixit
respondisse matri suae iesum, ut primo diceret: ait illi mater eius, uidete, fratres, ut aduersus
linguam serpentis munitam uirginitatem cordis habeatis. illic in ipso euangelio eo ipso
euangelista narrante dicitur: erat ibi mater iesu, et: dixit illi mater eius. quis hoc narrauit?
iohannes euangelista. et quid respondit matri iesus? quid mihi et tibi est, mulier? quis hoc narrat?
idem ipse iohannes euangelista. o euangelista fidelissime et ueracissime, tu mihi narras dixisse
iesum: quid mihi et tibi est, mulier? cur ei apposuisti matrem quam non agnoscit? nam tu dixisti
quia ibi erat mater iesu, et quia dixit ei mater eius; cur non potius dixisti: erat ibi maria; et: dixit
ei maria? utrumque tu narras, et: dixit ei mater eius; et: respondit ei iesus: quid mihi et tibi est,
mulier? quare hoc, nisi quia utrumque uerum est? illi autem in eo uolunt credere euangelistae,
quod narrat iesum dixisse matri: quid mihi et tibi est, mulier? et in eo nolunt credere euangelistae
quod ait: erat ibi mater iesu; et: dixit ei mater eius. quis est autem qui resistit serpenti et tenet
ueritatem, cuius uirginitas cordis non corrumpitur astutia diaboli? qui utrumque uerum credit, et
quia erat ibi mater iesu, et quia illud respondit matri iesus. sed si nondum intellegit
quemadmodum dixerit iesus: quid mihi et tibi est, mulier? interim credat quod dixerit, et quod
matri dixerit. sit primo pietas in credente, et erit fructus in intellegente.
interrogo uos, o fideles christiani: erat ibi mater iesu? respondete: erat. unde scitis? respondete:
hoc loquitur euangelium. quid respondit matri iesus? respondete: quid mihi et tibi est, mulier?
nondum uenit hora mea. et hoc unde scitis? respondete: hoc loquitur euangelium. nullus uobis
corrumpat hanc fidem, si uultis sponso seruare castam uirginitatem. si autem quaeritur a uobis,
cur hoc matri responderit, dicat qui intellegit; qui autem nondum intellegit, firmissime tamen
credat hoc respondisse, et tamen matri respondisse iesum. hac pietate merebitur etiam intellegere
cur ita responderit, si orando pulset, et non rixando accedat ad ostium ueritatis. tantum caueat, ne
dum se putat scire, aut erubescit nescire cur ita responderit, cogatur credere aut euangelistam
fuisse mentitum qui ait: erat ibi mater iesu, aut ipsum christum falsa morte passum propter
delicta nostra, et falsas cicatrices ostendisse propter iustificationem nostram, falsum que dixisse:
si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis; et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit
uos. si enim falsa mater, falsa caro, falsa mors, falsa uulnera passionis, falsae cicatrices
resurrectionis; non ueritas credentes in eum, sed potius falsitas liberabit. immo uero falsitas cedat
ueritati, et confundantur omnes qui propterea se uolunt uideri ueraces, quia christum conantur
demonstrare fallacem; et nolunt sibi dici: non uobis credimus quia mentimini; cum ipsam
ueritatem dicant esse mentitam. quibus tamen si dicamus: unde nostis dixisse christum: quid
mihi et tibi est, mulier? euangelio se credidisse respondent. cur non credunt euangelio dicenti:
erat ibi mater iesu; et, dixit ei mater eius? aut si hoc mentitur euangelium, quomodo ei creditur
quod dixerit iesus: quid mihi et tibi est, mulier? cur non potius miseri, et quod ita non extraneae,
sed matri dominus responderit, fideliter credunt; et cur ita responderit, pie quaerunt? multum
enim interest inter eum qui dicit: uolo scire quare christus hoc matri responderit, et eum qui dicit:
scio quod hoc christus non matri responderit. aliud est intellegere uelle quod clausum est, aliud
nolle credere quod apertum est. qui dicit: scire uolo cur ita christus matri responderit, aperiri sibi
uult euangelium cui credit; qui autem dicit: scio quod hoc christus non matri responderit, ipsum
euangelium arguit de mendacio, ubi credidit quod christus ita responderit.
iam ergo si placet, fratres, illis repulsis, et in sua caecitate errantibus semper, nisi humiliter
sanentur, nos quaeramus, quare dominus noster sic matri responderit. ille singulariter natus de
patre sine matre, de matre sine patre; sine matre deus, sine patre homo; sine matre ante tempora,
sine patre in fine temporum. quod respondit, matri respondit: quia erat ibi mater iesu, et: dixit ei
mater eius. hoc totum euangelium loquitur. illic nouimus quia erat ibi mater iesu, ubi nouimus
quod dixerit ei: quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea. totum credamus, et quod
nondum intellegimus requiramus. et primum hoc uidete, ne forte quomodo inuenerunt manichaei
occasionem perfidiae suae, quia dixit dominus: quid mihi et tibi est, mulier? sic inueniant
mathematici occasionem fallaciae suae, quia dixit: nondum uenit hora mea. et si hoc secundum
mathematicos dixit, sacrilegium fecimus incendendo codices eorum. si autem recte fecimus,
sicut apostolorum temporibus factum est; non secundum eos dixit dominus: nondum uenit hora
mea. dicunt enim uaniloqui et seducti seductores: uides quia sub fato erat christus, qui dicit:
nondum uenit hora mea. quibus ergo prius respondendum est, haereticis, an mathematicis?
utrique enim a serpente illo ueniunt, uolentes corrumpere uirginitatem cordis ecclesiae, quam
habet in integra fide. primo si placet, eis quos proposueramus, quibus quidem iam ex magna
parte respondimus. sed ne arbitrentur nos non habere quid dicamus de his uerbis quae dominus
matri respondit, uos magis aduersus illos instruimus; nam illis refellendis, puto quod sufficiant
quae iam dicta sunt.
cur ergo ait matri filius: quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea? dominus noster
iesus christus, et deus erat et homo; secundum quod deus erat, matrem non habebat; secundum
quod homo erat, habebat. mater ergo erat carnis, mater humanitatis, mater infirmitatis quam
suscepit propter nos. miraculum autem quod facturus erat, secundum diuinitatem facturus erat,
non secundum infirmitatem; secundum quod deus erat, non secundum quod infirmus natus erat.
sed infirmum dei fortius est hominibus. miraculum ergo exigebat mater; at ille tamquam non
agnoscit uiscera humana, operaturus facta diuina, tamquam dicens: quod de me facit miraculum,
non tu genuisti, diuinitatem meam non tu genuisti; sed quia genuisti infirmitatem meam, tunc te
cognoscam, cum ipsa infirmitas pendebit in cruce. hoc est enim: nondum uenit hora mea. tunc
enim cognouit, qui utique semper nouerat. et antequam de illa natus esset, in praedestinatione
nouerat matrem; et antequam ipse deus crearet, de qua ipse homo crearetur, nouerat matrem; sed
ad quamdam horam in mysterio non agnoscit, et ad quamdam horam quae nondum uenerat, in
mysterio rursus agnoscit. tunc enim agnouit, quando illud quod peperit moriebatur. non enim
moriebatur per quod facta erat maria, sed moriebatur quod factum erat ex maria; non moriebatur
aeternitas diuinitatis, sed moriebatur infirmitas carnis. illud ergo respondit, discernens in fide
credentium, quis, qua uenerit. uenit enim per matrem feminam, deus et dominus caeli et terrae.
secundum quod dominus mundi, quod dominus caeli et terrae, dominus utique et mariae;
secundum quod creator caeli et terrae, creator et mariae; secundum autem quod dictum est:
factum ex muliere, factum sub lege, filius mariae. ipse dominus mariae, ipse filius mariae, ipse
creator mariae, ipse creatus ex maria. noli mirari quia et filius et dominus; sicut enim mariae, ita
et dauid dictus est filius; et ideo dauid filius, quia mariae filius. audi apostolum aperte dicentem:
qui factus est ei ex semine dauid secundum carnem. audi eum et dominum dauid; dicat hoc ipse
dauid: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam. et ipse iesus hoc proposuit iudaeis,
et eos inde conuicit. quomodo ergo dauid et filius et dominus; filius dauid secundum carnem,
dominus dauid secundum diuinitatem: sic mariae filius secundum carnem, et mariae dominus
secundum maiestatem. quia ergo non erat illa mater diuinitatis, et per diuinitatem futurum erat
miraculum quod petebat, respondit ei: quid mihi et tibi est, mulier?, sed ne putes quod te negem
matrem: nondum uenit hora mea: ibi enim te agnoscam, cum pendere in cruce coeperit infirmitas
cuius mater es. probemus si uerum est. quando passus est dominus, sicut idem euangelista dicit,
qui nouerat matrem domini, et qui nobis insinuauit etiam in his nuptiis matrem domini, ipse
narrat: erat, inquit, illic circa crucem mater iesu, et ait iesus matri suae: mulier, ecce filius tuus, et
ad discipulum: ecce mater tua. commendat matrem discipulo; commendat matrem prior matre
moriturus, et ante matris mortem resurrecturus; commendat homo homini hominem. hoc
pepererat maria. illa hora iam uenerat, de qua tunc dixerat: nondum uenit hora mea.
quantum arbitror, fratres, responsum est haereticis; mathematicis respondeamus. et ipsis unde
conantur conuincere quia sub fato erat iesus? quia ipse ait, inquiunt: nondum uenit hora mea.
ergo illi credimus; et si dixisset: horam non habeo, exclusisset mathematicos; sed ecce, inquiunt,
ipse dixit: nondum uenit hora mea. si ergo dixisset: horam non habeo, exclusisset mathematicos,
non esset unde calumniarentur; nunc uero quia dixit: nondum uenit hora mea, contra ipsius uerba
quid possumus dicere? mirum est quod mathematici credendo uerbis christi, conantur conuincere
christianos quod sub hora fatali uixerit christus. credant ergo christo dicenti: potestatem habeo
ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a
meipso, et iterum sumo eam. ergo ne ista potestas sub fato est? ostendant hominem qui
potestatem habeat quando moriatur, quamdiu uiuat; omnino non ostendent. credant ergo deo
dicenti: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et quaerant quare sit
dictum: nondum uenit hora mea; nec ideo iam sub fato ponant conditorem caeli, creatorem atque
ordinatorem siderum. quia si esset factum de sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum
conditor siderum. adde quia non solum christus non habuit quod appellas fatum; sed nec tu, aut
ego, aut ille, aut quisquam hominum.
uerumtamen seducti seducunt, et proponunt fallacias hominibus; tendunt ad capiendos homines,
et hoc in plateis. nam qui tendunt ad capiendas feras, uel in siluis atque in solitudine id agunt;
quam infeliciter uani sunt homines, quibus capiendis in foro tenditur! nummos accipiunt, cum se
homines hominibus uendunt; dant isti nummos, ut se uanitatibus uendant. intrant enim ad
mathematicum, ut emant sibi dominos, quales mathematico dare placuerit; uel saturnum, uel
iouem, uel mercurium, uel si quid aliud sacrilegi nominis. intrauit liber, ut nummis datis seruus
exiret. immo uero non intraret, si liber esset; sed intrauit quo eum dominus error, et domina
cupiditas traxit. unde et ueritas dicit: omnis qui facit peccatum, seruus est peccati.
quare ergo dixit: nondum uenit hora mea? magis quia in potestate habebat quando moreretur,
nondum uidebat esse opportunum ut illa potestate uteretur. quomodo nos, fratres, uerbi gratia, sic
loquimur: iam certa hora est, qua exeamus ut celebremus sacramenta? si ante exeamus quam
opus est, nonne peruersi et praeposteri sumus? quia ergo non facimus, nisi quando opportunum
est, propterea in his agendis, cum ita loquimur, fatum consideramus? quid est ergo: nondum uenit
hora mea? quando ego scio opportunum me pati, quando passio mea utilis erit, nondum uenit
ipsa hora; tunc uoluntate patiar; ut utrumque serues, et: nondum uenit hora mea, et: potestatem
habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. uenerat ergo habens in potestate quando
moreretur. at si ante moreretur quam discipulos elegisset, certe praeposterum esset; si esset homo
qui non haberet in potestate horam suam, posset ante mori quam discipulos elegisset; et si forte
moreretur iam electis eruditis que discipulis, praestaretur ei, non ipse hoc faceret. at uero qui
uenerat in manu habens quando iret, quando rediret, quo usque excurreret, cui paterent inferi, non
tantum morienti, sed et resurgenti, ut nobis ostenderet spem immortalitatis ecclesiae suae, in
capite ostendit quod membra exspectare deberent. resurget etiam in ceteris membris, qui
resurrexit in capite. hora ergo nondum uenerat, opportunitas nondum erat. uocandi erant
discipuli, annuntiandum erat regnum caelorum, faciendae erant uirtutes, commendanda erat
diuinitas domini in miraculis, commendanda erat humanitas domini in ipsa compassione
mortalitatis. ille enim qui esuriebat, quia homo erat, pauit quinque panibus tot millia, quia deus
erat; qui dormiebat, quia homo erat, uentis et fluctibus imperabat, quia deus erat. haec omnia
commendanda erant prius, ut esset quod scriberent euangelistae, quod praedicaretur ecclesiae. at
ubi tantum fecit, quantum sufficere iudicauit, uenit hora non necessitatis, sed uoluntatis, non
conditionis, sed potestatis.
quid ergo, fratres, quia illis et illis respondimus, nihil dicemus quid sibi uelint hydriae, quid aqua
in uinum conuersa, quid architriclinus, quid sponsus, quid mater iesu in mysterio, quid ipsae
nuptiae? dicenda sunt omnia, sed onerandi non estis. uolui quidem in nomine christi et hesterno
die, quo solet sermo deberi caritati uestrae, id agere uobis cum, sed non sum permissus
necessitatibus quibusdam impedientibus. si ergo placet sanctitati uestrae, hoc quod ad mysterium
pertinet huius facti, in crastinum differamus, et non oneremus et uestram et nostram infirmitatem.
sunt forte hodie multi qui propter solemnitatem diei, non propter audiendum sermonem
conuenerunt. crastino qui uenient, ueniant audituri: ut nec fraudemus studiosos, nec grauemus
fastidiosos.
TRACTATUS 9
2:1-11 adsit dominus deus noster, ut donet nobis reddere quod promisimus. hesterno enim die, si
meminit sanctitas uestra, cum temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum
impleremus, in hodiernum distulimus, ut ea quae in hoc facto euangelicae lectionis mystice in
sacramentis posita essent, ipso adiuuante aperirentur. non itaque opus est iam immorari diutius in
commendando dei miraculo. ipse est enim deus qui per uniuersam creaturam quotidiana miracula
facit, quae hominibus non facilitate, sed assiduitate uiluerunt; rara autem quae facta sunt ab
eodem domino, id est a uerbo propter nos incarnato, maiorem stuporem hominibus adtulerunt,
non quia maiora erant, quam sunt ea quae quotidie in creatura facit, sed quia ista quae quotidie
fiunt, tamquam naturali cursu peraguntur; illa uero efficacia potentiae tamquam praesentis
exhibita uidentur oculis hominum. diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus,
obstupuerunt homines cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur. sic aquam in uinum
conuersam quis non miretur, cum hoc annis omnibus deus in uitibus faciat? sed quia omnia quae
fecit dominus iesus, non solum ualent ad excitanda corda nostra miraculis, sed etiam ad
aedificanda in doctrina fidei, scrutari nos oportet quid sibi uelint illa omnia, id est, quid
significent. horum enim omnium significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus.
quod dominus inuitatus uenit ad nuptias, etiam excepta mystica significatione, confirmare uoluit
quod ipse fecit (nuptias). futuri enim erant, de quibus dixit apostolus, prohibentes nubere, et
dicentes quod malum essent nuptiae, et quod diabolus eas fecisset, cum idem dominus dicat in
euangelio, interrogatus utrum liceat homini dimittere uxorem suam ex qualibet causa, non licere
excepta causa fornicationis. in qua responsione, si meministis, hoc ait: quod deus coniunxit,
homo non separet. et qui bene eruditi sunt in fide catholica, nouerunt quod deus fecerit nuptias, et
sicut coniunctio a deo, ita diuortium a diabolo sit. sed propterea in causa fornicationis licet
uxorem dimittere, quia ipsa esse uxor prior noluit, quae fidem coniugalem marito non seruauit.
nec illae quae uirginitatem deo uouent, quamquam ampliorem gradum honoris et sanctitatis in
ecclesia teneant, sine nuptiis sunt; nam et ipsae pertinent ad nuptias cum tota ecclesia, in quibus
nuptiis sponsus est christus. ac per hoc ergo dominus inuitatus uenit ad nuptias, ut coniugalis
castitas firmaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum; quia et illarum nuptiarum sponsus
personam domini figurabat, cui dictum est: seruasti uinum bonum usque adhuc. bonum enim
uinum christus seruauit usque adhuc, id est, euangelium suum.
iam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cuius nomine
uobis promisimus. erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla
tempora cessauerunt; sed illa prophetia, quando in illa christus non intellegebatur, aqua erat. in
aqua enim uinum quodammodo latet. dicit apostolus quid intellegamus in ista aqua: usque ad
hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur moyses, idipsum uelamen super cor eorum positum est;
quod non reuelatur, quia in christo euacuatur. et cum transieris, inquit, ad dominum auferetur
uelamen. uelamen dicit adopertionem prophetiae, ut non intellegeretur. tollitur uelamen, cum
transieris ad dominum; sic tollitur insipientia, cum transieris ad dominum; sic tollitur insipientia,
cum transieris ad dominum, et quod aqua erat, uinum tibi fit. lege libros omnes propheticos, non
intellecto christo, quid tam insipidum et fatuum inuenies? intellege ibi christum, non solum sapit
quod legis, sed etiam inebriat, mutans mentem a corpore, ut praeterita obliuiscens, in ea quae
ante sunt extendaris.
ergo prophetia ab antiquis temporibus, ex quo prorsus currit ordo nascentium in genere humano,
de christo non tacuit, sed occultum ibi erat; adhuc enim erat aqua. unde probamus quod omnibus
temporibus superioribus usque ad aetatem qua dominus uenit, prophetia de illo non defuit? ipso
domino dicente. cum enim resurrexisset a mortuis, inuenit discipulos dubitantes de ipso quem
secuti erant. uiderunt enim eum mortuum, et non sperauerunt resurrecturum, et tota spes eorum
concidit. unde ille latro laudatus, ipso die meruit esse in paradiso? quia in cruce fixus tunc
confessus est christum, quando de illo discipuli dubitauerunt. ergo inuenit eos nutantes, et
quodammodo arguentes seipsos quod in illo redemptionem sperauerant. dolebant tamen eum sine
culpa occisum, quia nouerant innocentem. et hoc ipse post resurrectionem dixerunt, cum
quosdam eorum tristes inuenisset in uia: tu solus peregrinaris in ierusalem, et non cognouisti
quae facta sunt in illa istis diebus? ille autem dixit eis: quae? illi autem dixerunt: de iesu
nazareno, qui fuit uir propheta, potens in factis et dictis in conspectu dei et uniuersi populi,
quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci eum
fixerunt. nos autem sperabamus, quia ipse erat qui redempturus esset israel; et nunc tertius dies
agitur hodie, ex quo haec facta sunt. haec atque alia cum dixisset unus ex duobus quos inuenit in
uia euntes ad propinquum castellum, respondit ipse et ait: o insensati et tardi corde ad credendum
super omnia quae locuti sunt prophetae! nonne haec omnia oportebat pati christum, et introire in
claritatem suam? et fuit incipiens a moyse et omnibus prophetis, interpretans illis in omnibus
scripturis, quae de ipso erant. item alio loco, cum etiam palpari se manibus discipulorum uoluit,
ut crederent, quia in corpore resurrexerat: hi sunt, inquit, sermones, quos locutus sum ad uos,
cum adhuc essem uobis cum, quia oporteret impleri omnia quae scripta sunt in lege moysi, et
prophetis, et psalmis de me. tunc adaperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit illis:
quia sic scriptum est, pati christum, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius
paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipiens ab ierusalem.
his ex euangelio, quae certe manifesta sunt, intellectis, patebunt illa omnia mysteria quae in isto
miraculo domini latent. uidete quid ait, quia oportebat impleri in christo quae de illo scripta sunt.
ubi scripta sunt? in lege, inquit, et prophetis, et psalmis. nihil scripturarum ueterum praetermisit.
illa erat aqua; et ideo dicti sunt illi a domino insensati, quia eis adhuc aqua sapiebat, non uinum.
quomodo autem fecit de aqua uinum? cum aperuit eis sensum, et exposuit eis scripturas,
incipiens a moyse per omnes prophetas. unde iam inebriati dicebant: nonne cor nostrum erat
ardens in uia, cum aperiret nobis scripturas. intellexerunt enim christum in his libris in quibus
eum non nouerant. mutauit ergo aquam in uinum dominus noster iesus christus, et sapit quod non
sapiebat, inebriat quod non inebriabat. si enim iussisset inde aquam effundi, et sic ipse mitteret
uinum ex occultis creaturae sinibus, unde fecit et panem quando saturauit tot millia; non enim
quinque panes habebant quinque millium hominum saturitatem, aut saltem duodecim cophinos
plenos, sed omnipotentia domini quasi fons panis erat; sic posset et effusa aqua uinum infundere;
quod si fecisset, uideretur scripturas ueteres improbasse. cum autem ipsam aquam conuertit in
uinum, ostendit nobis quod et scriptura uetus ab ipso est; nam iussu ipsius impletae sunt hydriae.
a domino quidem et illa scriptura; sed nihil sapit, si non ibi christus intellegatur.
intendite autem quod ipse ait: quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. nouimus
autem legem ex quibus temporibus narret, id est, ab exordio mundi: in principio fecit deus
caelum et terram. inde usque ad hoc tempus quod nunc agimus, sexta aetas est, ut saepe audistis
et nostis. nam prima aetas computatur ab adam usque ad noe; secunda a noe usque ad abraham;
et sicut matthaeus euangelista per ordinem sequitur et distinguit, tertia ab abraham usque ad
dauid; quarta a dauid usque ad transmigrationem in babyloniam; quinta a transmigratione in
babyloniam usque ad iohannem baptistam; sexta inde usque ad finem saeculi. propterea et sexta
die fecit deus hominem ad imaginem suam; quia sexta ista aetate manifestatur per euangelium
reformatio mentis nostrae, secundum imaginem eius qui creauit nos; et conuertitur aqua in
uinum, ut iam manifestatum christum in lege et prophetis sapiamus. ideo erant ibi sex hydriae,
quas iussit impleri aqua. sex ergo illae hydriae, sex aetates significant, quibus non defuit
prophetia. illa ergo tempora sex, quasi articulis distributa atque distincta, quasi uasa essent
inania, nisi a christo implerentur. quid dixi, tempora quae inaniter currerent, nisi in eis dominus
iesus praedicaretur? impletae sunt prophetiae, plenae sunt hydriae; sed ut aqua in uinum
conuertatur, in illa tota prophetia christus intellegatur.
quid est ergo: capiebant metretas binas uel ternas? mysterium nobis maxime ista locutio
commendat. metretas enim dicit mensuras quasdam, tamquam si diceret urnas, amphoras, uel si
quid huiusmodi. nomen mensurae est metreta, et a mensura accepit nomen ista mensura.
metron~g enim mensuram dicunt graeci; inde appellatae metretae. capiebant ergo metretas binas
uel ternas. quid dicimus, fratres? si ternas tantum diceret, non curreret animus noster nisi ad
mysterium trinitatis. sed forte nec sic debemus inde cito iam sensum auertere, quia dixit binas uel
ternas; quia nominato patre et filio, consequenter et spiritus sanctus intellegendus est. spiritus
enim sanctus non est patris tantummodo, aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus.
scriptum est enim: si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo; item scriptum est:
quisquis autem spiritum christi non habet, hic non est eius. idem autem spiritus patris et filii.
nominato itaque patre et filio, intelligitur et spiritus sanctus, quia spiritus est patris et filii. cum
autem nominatur pater et filius, tamquam duae metretae nominantur; cum autem ibi intellegitur
spiritus sanctus, tres metretae. ideo non dictum est, capientes metretas aliae binas, aliae ternas,
sed ipsae sex hydriae capiebant metretas binas uel ternas. tamquam diceret: et quando dico binas,
etiam spiritum patris et filii cum his intellegi uolo; et quando dico ternas, ipsam trinitatem
manifestius enuntio.
quisquis itaque nominat patrem et filium, oportet ibi intellegat tamquam caritatem inuicem patris
et filii, quod est spiritus sanctus. fortassis enim discussae scripturae, (quod non sic dico, ut hodie
docere possim, aut quasi aliud inueniri non possit), sed tamen fortasse scrutatae scripturae
indicant quod spiritus sanctus caritas est. et ne putetis uilem esse caritatem. quomodo autem uilis
est, quando omnia quae dicuntur non uilia, cara dicuntur? si ergo quae non sunt uilia, cara sunt,
quid est carius ipsa caritate? sic autem commendatur caritas ab apostolo, ut dicat:
supereminentiorem uiam uobis demonstro. si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem
autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens; et si sciero omnia
sacramenta et omnem scientiam, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes
transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero omnia mea pauperibus, et
tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. quanta est
ergo caritas, quae si desit, frustra habentur cetera; si adsit, recte habentur omnia? tamen caritatem
laudans apostolus paulus copiosissime atque uberrime, minus de illa dixit quam quod ait breuiter
apostolus iohannes, cuius est hoc euangelium. neque enim dubitauit dicere: deus caritas est.
scriptum est etiam: quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus
est nobis. quis ergo nominet patrem et filium, et non ibi intellegat caritatem patris et filii? quam
cum habere coeperit, spiritum sanctum habebit; quam si non habuerit, sine spiritu sancto erit. et
quomodo corpus tuum sine spiritu, quod est anima tua, si fuerit, mortuum est, sic anima tua sine
spiritu sancto, id est, sine caritate si fuerit, mortua deputabitur. ergo metretas binas capiebant
hydriae, quia in omnium temporum prophetia pater et filius praedicatur; sed ibi est et spiritus
sanctus; ideo que adiunctum est: uel ternas. ego et pater, inquit, unum sumus; sed absit ut desit
spiritus sanctus, ubi audimus: ego et pater unum sumus. tamen quia patrem et filium nominauit,
capiant hydriae binas metretas; sed audi: uel ternas. ite, baptizate gentes in nomine patris et filii
et spiritus sancti. itaque in eo quod dicuntur binae, non exprimitur, sed intellegitur; in eo uero
quod dicuntur uel ternae, etiam exprimitur trinitas.
sed est et alius intellectus non praetermittendus, et ipsum dicam; eligat quisque quod placet; nos
quod suggeritur non subtrahimus. mensa enim domini est, et non oportet ministrum fraudare
conuiuas, praesertim sic esurientes, ut appareat auiditas uestra. prophetia quae ab antiquis
temporibus dispensatur, ad salutem omnium gentium pertinet. ad solum quidem populum israel
missus est moyses, et ei soli populo per eum lex data est, et ipsi prophetae ex illo populo fuerunt,
et ipsa distributio temporum secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriae dicuntur
secundum purificationem iudaeorum; sed tamen quod illa prophetia etiam ceteris gentibus
annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur
omnes gentes, sicut promissum est abrahae dicente domino: in semine tuo benedicentur omnes
gentes. nondum autem intellegebatur, quia nondum aqua conuersa erat in uinum. ergo omnibus
gentibus dispensabatur prophetia. quod ut emineat iocundius, et singulis aetatibus, tamquam de
singulis hydriis, pro tempore quaedam commemoremus.
in ipso exordio adam et eua parentes omnium gentium erant, non tantummodo iudaeorum; et
quidquid figurabatur in adam de christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in
christo. quid ergo potissimum dicam de aqua primae hydriae, nisi quod apostolus ait de adam et
eua? nemo enim me dicet praue intellexisse, quando intellectum non meum, sed apostoli profero.
illud ergo unum quantum mysterium de christo continet, quod commemorat apostolus, dicens: et
erunt duo in carne una; sacramentum hoc magnum est. et ne quis magnitudinem istam sacramenti
in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intellegeret, ego autem, inquit, dico in christo
et in ecclesia. quod est hoc sacramentum magnum: erunt duo in carne una? cum de adam et eua
scriptura geneseos loqueretur, unde uentum est ad haec uerba: propterea relinquet homo patrem
et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. si ergo christus adhaesit ecclesiae,
ut essent duo in carne una, quomodo reliquit patrem? quomodo matrem? reliquit patrem, quia
cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semetipsum exinaniuit,
formam serui accipiens. hoc est enim, reliquit patrem, non quia deseruit et recessit a patre; sed
quia non ea in forma apparuit hominibus in qua aequalis est patri. quomodo reliquit matrem?
relinquendo synagogam iudaeorum, de qua secundum carnem natus est, et inhaerendo ecclesiae,
quam ex omnibus gentibus congregauit. ergo et prima hydria habebat prophetiam de christo; sed
quando ista quae loquor non praedicabantur in populis, adhuc aqua erat, in uinum mutata
nondum erat. et quia illuminauit nos per apostolum dominus, ut ostenderet nobis quid ibi
quaereremus in ipsa una sententia; erunt duo in carne una; sacramentum magnum in christo et in
ecclesia, iam licet nobis ubique christum quaerere, et de omnibus hydriis uinum potare. dormit
adam ut fiat eua; moritur christus ut fiat ecclesia. dormienti adae fit eua de latere; mortuo christo
lancea percutitur latus ut profluant sacramenta, quibus formetur ecclesia. cui non appareat quia in
illis tunc factis futura figurata sunt, quandoquidem dicit apostolus ipsum adam formam futuri
esse? qui est, inquit, forma futuri. praefigurabantur omnia mystice. neque enim uere non poterat
deus uigilanti costam educere feminam que formare. an forte ne doleret latus quando costa
detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret? quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non
euigilanti euellantur? an quia deus euellebat, propterea homo non sentiebat? poterat ergo et
uigilanti sine dolore euellere, qui potuit dormienti. sed procul dubio hydria prima implebatur;
prophetia illius temporis de futuro isto tempore dispensabatur.
christus etiam figuratus est in noe, et in illa arca orbis terrarum. quare enim in arca inclusa sunt
omnia animalia, nisi ut significarentur omnes gentes? non enim deerat deo rursum creare omne
genus animalium. quando enim omnia non erant, nonne dixit: producat terra, et produxit terra?
unde ergo tunc fecit, inde reficeret; uerbo fecit, uerbo reficeret; nisi quia mysterium
commendabat, et secundam hydriam propheticae dispensationis implebat, ut per lignum
liberaretur figura orbis terrarum, quia in ligno figenda erat uita orbis terrarum?
iam in tertia hydria, ipsi abrahae, quod iam commemoraui, dictum est: in semine tuo
benedicentur omnes gentes. et quis non uideat cuius habebat figuram unicus eius, qui sibi ad
sacrificium, quo ipse immolandus ducebatur, ligna portabat? portauit enim dominus crucem
suam, sicut euangelium loquitur. hoc de tertia hydria commemorasse suffecerit.
de dauid autem, quid dicam quod ad omnes gentes pertinebat prophetia eius; quando modo
audiuimus psalmum, et difficile est ut dicatur psalmus ubi hoc non sonet? sed certe, ut dixi,
modo cantauimus; surge, deus, iudica terram; quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. et
ideo donatistae tamquam proiecti de nuptiis, sicut ille homo qui non habebat uestem nuptialem,
inuitatus est et uenit, sed proiectus est de numero uocatorum, quia non habebat uestem ad sponsi
gloriam; qui enim suam gloriam quaerit, non christi, non habet uestem nuptialem; non enim
uolunt consonare uoci illius qui amicus erat sponsi, et ait: hic est qui baptizat. nec immerito illi
qui non habebat uestem nuptialem, hoc per increpationem obiectum est, quod non erat: amice,
quid huc uenisti? et sicut ille obmutuit, ita et isti. quid enim prodest strepitus oris, muto corde?
nouerunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod dicant. intus obmutuerunt, foris
perstrepunt. audiunt, uelint nolint, etiam apud se cantari: surge, deus, iudica terram; quoniam tu
hereditabis in omnibus gentibus; et non communicando omnibus gentibus, quid aliud quam se
exheredatos esse cognoscunt?
quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet prophetia, (uolo enim alium sensum
ostendere in eo quod dictum est: capientes metretas binas uel ternas), ad omnes, inquam, gentes
pertinet prophetia; modo commemorauimus demonstratum in adam, qui est forma futuri. quis
autem nesciat quod de illo exortae sunt omnes gentes, et in eius uocabulo quatuor litteris, quatuor
orbis terrarum partes per graecas appellationes demonstrantur? si enim graece dicantur, oriens,
occidens, aquilo, meridies, sicut eas plerisque locis sancta scriptura commemorat, in capitibus
uerborum inuenis adam; dicuntur enim graece quatuor memoratae mundi partes anatolê~g,
dusis~g, arktos~g, mesêmbria~g. ista quatuor nomina si tamquam uersus quatuor sub inuicem
scribas, in eorum capitibus adam legitur. hoc in noe propter arcam figuratum est, in qua erant
omnia animalia, quae significabant omnes gentes; hoc in abraham, cui apertius dictum est: in
semine tuo benedicentur omnes gentes; hoc in dauid, de cuius psalmis, ut alia omittam, modo
cantauimus: surge, deus, iudica terram; quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. cui enim
deo dicitur: surge, nisi ei qui dormiuit? surge, deus, iudica terram. tamquam diceretur: dormisti,
iudicatus a terra; surge, ut iudices terram. et quo pertinet illa prophetia: quoniam tu haereditabis
in omnibus gentibus?
iam uero in quinta aetate, tamquam in quinta hydria, daniel uidit lapidem praecisum de monte
sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum, et creuisse illum lapidem, et factum esse montem
magnum, ita ut impleret uniuersam faciem terrae. quid apertius, fratres mei? lapis de monte
praeciditur; ipse est lapis quem reprobauerunt aedificantes, et factus est in caput anguli. de quo
monte praeciditur, nisi de regno iudaeorum, unde dominus noster iesus christus secundum
carnem natus est? et praeciditur sine manibus, sine opere humano, quia sine amplexu maritali de
uirgine exortus est. mons ille unde praecisus est, non impleuerat uniuersam faciem terrae; non
enim tenuerat regnum iudaeorum omnes gentes. at uero regnum christi, uniuersum orbem
terrarum cernimus occupare.
iam ad sextam aetatem pertinet iohannes baptista, quo nemo exsurrexit maior in natis mulierum;
de quo dictum est: maior quam propheta. quomodo et ipse ostendit, quia omnibus gentibus
missus est christus? quando iudaei uenerunt ad eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine
abraham: generatio, inquit, uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? facite ergo
fructum dignum paenitentiae; id est, humiles estote; superbis enim loquebatur. unde autem erant
superbi? de genere carnis, non de fructu imitationis patris abraham. quid eis ait? nolite dicere:
patrem habemus abraham; potens est enim deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae. lapides
dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis dictus est quem reprobauerunt
aedificantes, sed propter stoliditatem et duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti
erant; adorabant enim insensata simulacra, pariter insensati. unde insensati? quoniam in psalmo
dicitur: similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. ideo cum coeperint
homines deum adorare, quid audiunt? ut sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem suum
facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. quapropter si ei fit homo similis
quem adorat; quid est: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae? nos ipsos
interrogemus, et uidemus quia factum est. nos enim de gentibus uenimus; de gentibus autem non
ueniremus, nisi deus de lapidibus suscitasset filios abrahae. facti sumus filii abrahae imitando
fidem, non nascendo per carnem. sicut enim illi degenerando exheredati, sic nos imitando
adoptati. ergo, fratres, ad omnes gentes pertinebat etiam ista sextae hydriae prophetia; et ideo de
omnibus dictum est capientes metretas binas uel ternas.
sed quomodo ostendimus omnes gentes pertinere ad binas uel ternas metretas? aestimantis enim
fuit quodammodo, ut ipsas diceret binas, quas dixerat ternas, ad commendandum scilicet
sacramentum. quomodo sunt binae metretae? circumcisio et praeputium. hos duos populos
scriptura commemorat, et nullum praetermittit hominum genus, quando dicit: circumcisio et
praeputium; in duobus istis nominibus habes omnes gentes; binae metretae sunt. his duobus
parietibus de diuerso uenientibus ad pacem in seipso faciendam, lapis angularis factus est
christus. ostendamus et ternas metretas in eisdem ipsis omnibus gentibus. tres erant filii noe, per
quos reparatum est genus humanum. unde dominus ait: simile est regnum caelorum fermento,
quod accepit mulier et abscondit in farinae mensuris tribus, quoadusque fermentaretur totum.
quae est ista mulier, nisi caro domini? quod est fermentum, nisi euangelium? quae sunt tres
mensurae, nisi omnes gentes, propter tres filios noe? ergo sex hydriae capientes binas uel ternas
metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, siue in
duobus generibus hominum, id est, iudaeis et graecis, sicut saepe apostolus commemorat, siue in
tribus, propter noe tres filios, significatas. figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes
gentes. nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit apostolus: accepimus mensuram
pertingendi usque ad uos. gentibus enim euangelizans, hoc ait: mensuram pertingendi usque ad
uos.
TRACTATUS 10
2:12-21 in psalmo audistis gemitum pauperis, cuius membra per totam terram tribulationes patiuntur
usque in finem saeculi. satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris; nam
tribulatio tota transitura est. uae gaudentibus! ueritas dicit: beati lugentes, quoniam ipsi
consolabuntur. deus homo factus est; quid futurus est homo, propter quem deus factus est homo?
haec spes consoletur nos in omni tribulatione et tentatione huius uitae. non enim cessat inimicus
persequi, et si non aperte saeuit, insidiis agit. quid enim agit? et super iram dolose agebant. inde
dictus est leo et draco. sed quid dicitur christo? et conculcabis leonem et draconem. leo propter
apertam iram, draco propter occultas insidias. draco eiecit adam de paradiso, idem ipse leo
persecutus est ecclesiam, dicente petro: quia aduersarius uester diabolus sicut leo rugiens circuit,
quaerens quem deuoret. non tibi saeuitiam suam perdidisse diabolus uideatur; quando blanditur,
tunc magis cauendus est. sed inter has omnes insidias et eius tentationes, quid faciemus, nisi
quod ibi audiuimus: ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam, in
ieiunio animam meam. est qui exaudiat, ne dubitetis orare; qui autem exaudit, intus manet. non
in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam leuetis. non tunc
exaudiri uos arbitremini, quando super mare oratis; immo detestamini tales orationes. munda
tantum cubiculum cordis; ubi fueris, ubicumque oraueris, intus est qui exaudiat, intus in secreto,
quem sinum uocat cum ait: et oratio mea in sinu meo conuertetur. qui te exaudit, non est praeter
te. non longe uadas, nec te extollas, ut quasi adtingas illum manibus. magis si te extuleris, cades;
si te humiliaueris, ipse adpropinquabit. hic dominus deus noster uerbum dei, uerbum caro
factum, filius patris, filius dei, filius hominis, excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret,
ambulans inter homines, patiens humana, abscondens diuina.
descendit, ut dicit euangelista in capharnaum, ipse et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius,
et ibi manserunt non multis diebus. ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos; inde
fratres, unde matrem. fratres enim scriptura nostra, non eos solos appellare consueuit, qui
nascuntur ex eodem uiro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamuis diuersis
matribus, aut certe ex eodem gradu, uelut compatrueles aut consobrinos; non solum hos fratres
nouit dicere scriptura nostra. quomodo loquitur, sic intellegenda est. habet linguam suam;
quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit: unde fratres domino? num enim maria iterum
peperit? absit. inde coepit dignitas uirginum. illa femina mater esse potuit, mulier esse non
potuit. dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem
integritatis, et hoc ex lingua ipsius scripturae. nam et eua statim facta de latere uiri sui, nondum
contacta a uiro suo, nostis quia mulier appellata est: et formauit eam in mulierem. unde ergo
fratres? cognati mariae fratres domini, de quolibet gradu cognati. unde probamus? ex ipsa
scriptura. frater abrahae dictus est lot; filius erat fratris ipsius. lege, et inuenies quia abraham
patruus erat lot, et dicti sunt fratres. unde, nisi quia cognati? item iacob laban syrum habebat
auunculum; frater enim erat laban matris iacob, id est rebeccae uxoris isaac. lege scripturam, et
inuenies quia fratres dicuntur auunculus et sororis filius. qua regula cognita, inuenies omnes
consanguineos mariae fratres esse christi.
sed illi discipuli magis erant fratres, quia et illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent,
et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. nam quodam loco cum ei nuntiati
essent mater et fratres eius foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait: quae mihi
mater, uel qui fratres? et extendens manum super discipulos suos, dixit: hi sunt fratres mei; et:
quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est. ergo et maria,
quia fecit uoluntatem patris. hoc in ea magnificauit dominus, quia fecit uoluntatem patris, non
quia caro genuit carnem. intendat caritas uestra. propterea cum dominus in turba admirabilis
uideretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid lateret in carne, admiratae quaedam animae
dixerunt: felix uenter qui te portauit. et ille: immo felices qui audiunt uerbum dei, et custodiunt.
hoc est dicere: et mater mea quam appellastis felicem, inde felix, quia uerbum dei custodit, non
quia in illa uerbum caro factum est, et habitauit in nobis; sed quia custodit ipsum uerbum dei per
quod facta est, et quod in illa caro factum est. homines non gaudeant prole temporali, exsultent si
spiritu iunguntur deo. haec diximus propter id quod ait euangelista, quia cum matre sua et
fratribus suis et discipulis habitauit in capharnaum paucis diebus.
inde quid sequitur? et prope erat pascha iudaeorum, et adscendit ierosolymam. aliam rem narrat,
sicut se habebat recordatio annuntiantis. et inuenit in templo uendentes boues et oues et
columbas, et nummularios sedentes; et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes eiecit de
templo, boues quoque et oues, et nummulariorum effudit aes, et mensas subuertit; et his qui
columbas uendebant, dixit: auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei domum
negotiationis. quid audiuimus, fratres? ecce templum illud figura adhuc erat, et eiecit inde
dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas uenerant. et quae ibi uendebant illi? quae
opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. nouit enim caritas uestra quod sacrificia illi
populo pro eius carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola
deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boues, oues et columbas; nostis, quia legistis. non ergo
magnum peccatum, si hoc uendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen
eiecit inde illos. quid, si ibi ebriosos inueniret, quid faceret dominus; si uendentes ea quae licita
sunt, et contra iustitiam non sunt, (quae enim honeste emuntur, non inlicite uenduntur), expulit
tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? si negotiationis domus non
debet fieri domus dei, potationis debet fieri? nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus
suis aduersus nos; et consolatur nos psalmus quem audistis: striderunt super me dentibus suis.
nouimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella christo, quia flagellatur sermo
ipsius: congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt. flagellatus est flagellis iudaeorum,
flagellatur blasphemiis falsorum christianorum; multiplicant flagella domino suo, et nesciunt.
faciamus nos, quantum ipse adiuuat: ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio,
et humiliabam in ieiunio animam meam.
dicimus tamen, fratres, (non enim et ipse pepercit illis; qui flagellandus erat ab eis, prior illos
flagellauit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde
indisciplinatos, negotiationem de dei templo facientes, flagellauit. etenim unusquisque in
peccatis suis restem sibi texit. propheta dicit: uae his qui trahunt peccata sicut restem longam!
quis facit restem longam? qui peccato addit peccatum. quomodo adduntur peccata peccatis? cum
peccata quae facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. furtum fecit, ne inueniatur quia fecit, quaerit
mathematicum. sufficeret furtum fecisse; quare uis adiungere peccatum peccato? ecce duo
peccata. cum ad mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum; ecce tria peccata.
cum audis: mitte illum foras de ecclesia; dicis: duco me ad partem donati; ecce addis quartum.
crescit restis; time restem. bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur:
ligate illi pedes et manus, et proicite eum in tenebras exteriores. criniculis enim peccatorum
suorum unusquisque constringitur. illud dominus dicit, illud alia scriptura dicit; sed utrumque
dominus dicit. de peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores.
qui sunt tamen qui uendunt boues? ut in figura quaeramus mysterium facti. qui sunt qui oues
uendunt et columbas? ipsi sunt qui sua quaerunt in ecclesia, non quae iesu christi. uenale habent
totum, qui nolunt redimi; emi nolunt, et uendere uolunt. bonum est enim eis ut redimantur
sanguine christi, ut perueniant ad pacem christi. quid enim prodest adquirere in hoc saeculo
quodlibet temporale et transitorium, siue sit pecunia, siue sit uoluptas uentris et gutturis, siue sit
honor in laude humana? nonne omnia fumus et uentus? nonne omnia transeunt, currunt? et uae
his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. nonne omnia fluuius praeceps currens in
mare? et uae qui ceciderit, quia in mare trahetur. ergo tenere debemus omnes affectus a talibus
concupiscentiis. fratres mei, qui talia quaerunt, uendunt. nam et simon ille ideo uolebat emere
spiritum sanctum, quia uendere uolebat spiritum sanctum; et putabat apostolos mercatores tales
esse, quales dominus de templo flagello eiecit. talis enim ipse erat, et quod uenderet emere
uolebat; de illis erat qui columbas uendunt. etenim in columba apparuit spiritus sanctus.
qui ergo uendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt: nos damus spiritum sanctum? quare
enim hoc dicunt, et quo pretio uendunt? pretio honoris sui. accipiunt pretium cathedras
temporales, ut uideantur ipsi uendere columbas. caueant a flagello de resticulis. columba non est
uenalis; gratis datur, quia gratia uocatur. ideo, fratres mei, quomodo uidetis eos qui uendunt,
propolarios, quisque quod uendit laudat; quot proposita fecerunt? alterum propositum habet
carthagine primianus, alterum habet maximianus, alterum habet in mauritania rogatus, alterum
habent in numidia illi et illi, quos iam nec nominare sufficimus. circuit ergo aliquis emere
columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod uendit. auertatur illius cor ab omni
uendente, ueniat ubi gratis accipitur. nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas
amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes se aliquid esse
cum nihil sint, tot partes de se fecerunt. sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi
quod audistis in psalmo: discissi sunt, nec compuncti sunt? qui ergo boues uendunt? boues
intelleguntur qui nobis scripturas sanctas dispensauerunt. boues erant apostoli, boues erant
prophetae. unde dicit apostolus: boui trituranti os non infrenabis. numquid de bobus pertinet ad
deum? an propter nos dicit? propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in
spe participandi. ergo illi boues reliquerunt nobis memoriam scripturarum. non enim de suo
dispensauerunt, quia gloriam domini quaesierunt. quid enim audistis in ipso psalmo? et dicant
semper: magnificetur dominus, qui uolunt pacem serui eius. seruus dei, populus dei, ecclesia dei.
qui uolunt pacem ecclesiae ipsius, magnificent dominum, non seruum; et dicant semper:
magnificetur dominus. qui dicant? qui uolunt pacem serui eius. ipsius populi, ipsius serui uox est
illa euidens, quam in lamentationibus audistis in psalmo, et mouebamini cum audiretis, quia inde
estis. quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat. felices qui se in illis uocibus
tamquam in speculo cognoscebant. qui ergo uolunt pacem serui eius, pacem populi eius, pacem
unius quam dicit unicam, et quam uult erui a leone: erue de manu canis unicam meam? qui
dicunt semper magnificetur dominus. ergo boues illi dominum magnificauerunt, non se. uidete
bouem magnificantem dominum suum, quia agnouit bos possessorem suum; adtendite bouem
timentem ne deseratur possessor boues, et in boue praesumatur; quomodo expauescit eos qui
uolunt in illo ponere spem: numquid paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine pauli
baptizati estis? quod dedi, non ego dedi; gratis accepistis, columba de caelo descendit. ego,
inquit, plantaui, apollo rigauit; sed deus incrementum dedit; neque qui plantat est aliquid, neque
qui rigat, sed qui incrementum dat deus. et dicant semper: magnificetur dominus, qui uolunt
pacem serui eius.
isti autem de scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non
conuertantur homines ad ueritatem. quia uero ipsis scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt
honores, uendunt boues, uendunt et oues, id est ipsas plebes. et cui uendunt, nisi diabolo?
namque, fratres mei, si christi unica ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit
nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem deuoret? uae his qui praeciduntur! nam illa
integra permanebit. nouit enim dominus qui sunt eius. tamen quantum in ipsis est, uendunt boues
et oues, uendunt et columbas; obseruent flagellum peccatorum suorum. certe quando aliquid tale
patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia dominus fecit flagellum de resticulis, et ad
hoc admonet eos ut mutent se, ut non sint negotiatores; nam si se non mutauerint, audient in fine:
ligate illis manus et pedes, et proicite in tenebras exteriores.
tunc scriptum esse: zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli, quia zelo domus dei
eiecit istos de templo dominus. fratres, unusquisque christianus in membris christi zelo domus
dei comedatur. quis comeditur zelo domus dei? qui omnia quae forte ibi uidet peruersa, satagit
corrigi, cupit emendari, non quiescit; si emendare non potest, tolerat, gemit. non excutitur de area
granum, sustinet paleam, ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. tu ante horreum, si
granum es, noli excuti de area, ne prius ab auibus colligaris, quam in horreum congregeris. aues
enim caeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit
excussum. ergo zelus domus dei comedat te; unumquemque christianum zelus domus dei
comedat, in qua domo dei membrum est. non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes
salutem sempiternam. domum tuam intras propter requiem temporalem; domum dei intras
propter requiem sempiternam. si ergo in domo tua ne quid peruersum fiat satagis, in domo dei
ubi salus proposita est et requies sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte peruersum
uideris? uerbi gratia, uides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus
domus dei comedit te. uides alios currere et inebriari uelle, et hoc uelle in locis sanctis, quod
nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli
tamen quiescere. amicus est? admoneatur leniter. uxor est? seuerissime refrenetur. ancilla est?
etiam uerberibus compescatur. fac quidquid potes pro persona quam portas; et perficis: zelus
domus tuae comedit me. si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi
sufficiens, et dicens in corde tuo: quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mea;
ipsam integram seruem deo. eia, non tibi uenit in mentem seruus ille qui abscondit talentum, et
noluit erogare? numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro seruauit? sic
ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. ego uobis consilium daturus sum; det ille qui intus est,
quia etsi per me dederit, ille dat. nostis quid agitis unusquisque in domo sua cum amico, cum
inquilino, cum cliente suo, cum maiore, cum minore, quomodo dat deus aditum, quomodo aperit
ianuam uerbo suo, nolite quiescere lucrari christo, quia lucrati estis a christo.
dixerunt illi iudaei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? et dominus: soluite templum
hoc, et in tribus diebus excitabo illud. dixerunt ergo iudaei: quadraginta et sex annis aedificatum
est templum hoc, et tu dicis: in tribus diebus excitabo illud? caro erant, carnalia sapiebant; ille
uero loquebatur spiritaliter. quis autem posset intellegere de quo templo dicebat? sed non multum
quaerimus; per euangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: soluite templum hoc, et
in tribus diebus excitabo illud. quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et triduo
suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est,
occisum dominum post triduum resurrexisse. hoc modo omnibus nobis notum est; et si iudaeis
clausum est, quia foris stant, nobis tamen apertum est, quia nouimus in quem credimus. ipsius
templi solutionem et reaedificationem anniuersaria solemnitate celebraturi sumus, ad quam uos
exhortamur, ut praeparetis uos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; iam nunc tempus
est, iam nunc parturiatur quod tunc nascatur. ergo illud nouimus.
sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis
aedificatum templum. sunt quidem multa quae hinc dici possint; sed quod breuiter dici potest et
facile intellegi, hoc interim dicimus. fratres, diximus iam, nisi fallor, hesterno die, adam unum
hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. nam ita diximus, si meministis. quasi
fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spiritali. et
gemit unus pauper modo ipse adam, sed in christo innouatur, quia sine peccato uenit adam, ut
peccatum adam solueret in carne sua, et ut redintegraret sibi adam imaginem dei. de adam ergo
caro christi, de adam ergo templum quod destruxerunt iudaei, et resuscitauit dominus triduo.
resuscitauit enim carnem suam; uidete, quia deus erat aequalis patri. fratres mei, dicit apostolus:
qui eum excitauit a mortuis. de quo dicit? de patre: factus, inquit, obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis; propter quod et deus illum excitauit a mortuis, et dedit ei nomen quod est
super omne nomen. resuscitatus et exaltatus est dominus. resuscitauit eum. quis? pater, cui dixit
in psalmis: excita me, et reddam illis. ergo pater eum resuscitauit. non se ipse? quid autem facit
pater sine uerbo? quid facit pater sine unico suo? nam audi quia et ipse deus erat: soluite
templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. numquid dixit: soluite templum, quod triduo
pater resuscitet? sed quomodo cum pater suscitat, et filius suscitat; sic cum filius suscitat, et pater
suscitat, quia filius dixit: ego et pater unum sumus.
quid ergo sibi uult numerus quadragenarius senarius? interim ipse adam quia per totum orbem
terrarum est, audistis iam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor uerborum graecorum. si
enim ista uerba quatuor scribas sub inuicem, id est, nomina quatuor partium mundi, orientis,
occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis (unde dicit dominus a quatuor uentis
collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium), si enim facias ista quatuor nomina graeca,
anatolê~g, quod est oriens; dusis~g, quod est occidens; arktos~g, quod est septentrio;
mesêmbria~g, quod est meridies; anatole, dysis, arctos, mesembria, capita uerborum adam
habent. quomodo ergo ibi inuenimus et quadragenarium senarium numerum? quia caro christi de
adam erat. ad litteras (numeros) computant graeci. quod nos facimus a litteram, illi lingua sua
ponunt alpha, et uocatur alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est b ipsorum,
uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, uocatur in numeris ipsorum tria. ubi scribunt delta,
uocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. m quod nos
dicimus, et illi dicunt my, quadraginta significat; dicunt enim my tessarakonta~g. iam uidete istae
litterae quem numerum habeant, et ibi inuenietis quadraginta sex annis aedificatum templum.
habet enim adam alpha, quod est unum; habet delta, quod sunt quatuor; habes quinque; habet
iterum alpha, quod est unum; habes sex; habet et my, quod est quadraginta: habes quadraginta
sex. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt, et inuentus est iste
numerus in litteris quadragenarius senarius. et quia dominus noster iesus christus de adam corpus
accepit, non de adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de
templo pellenda est; ipsam autem carnem quam traxit de adam, (maria enim de adam, et domini
caro de maria), iudaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo, quam illi in
cruce erant occisuri; illi soluerunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo
resuscitauit illud. benedicimus domino deo nostro, qui ad laetitiam spiritalem congregauit nos.
simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. non de prosperitate
aliqua huius saeculi inflemur, sed nouerimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista
transierint. modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit; nemo gaudeat quasi in re praesenti, ne
haereat in uia. totum gaudium de spe futura sit, totum desiderium uitae aeternae sit. omnia
suspiria christo anhelent; ille unus pulcherrimus, qui et foedos dilexit ut pulchros faceret,
desideretur; ad illum unum curratur, illi ingemiscatur, et dicunt semper: magnificetur dominus,
qui uolunt pacem serui eius.
TRACTATUS 11
2:23—3:4 opportune nobis dominus procurauit hodierno die lectionis huius ordinem; nam quia ex ordine
euangelium secundum iohannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod auerterit
caritas uestra. opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex euangelio, quia nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu, non uidebit regnum dei. tempus est enim ut uos exhortemur, qui adhuc
estis catechumeni, qui sic credidistis in christum, ut adhuc uestra peccata portetis. nullus autem
regnum caelorum uidebit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum
christo; dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. sed omnia
uerba quemadmodum se habeant aduertamus, ut hic inueniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine
sibi festinandum sit ad onus deponendum. quia si ferrent aliquam sarcinam grauem, aut lapidis
aut ligni, aut alicuius etiam lucri, si frumentum portarent, si uinum, si pecuniam, currerent ut
deponerent onera; portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. currendum est ut deponatur
haec sarcina; premit, et mergit.
ecce audistis quia cum esset dominus iesus christus ierosolymis in pascha in die festo, multi
crediderunt in nomine eius, uidentes signa eius quae faciebat. multi crediderunt in nomine eius;
et quid sequitur? ipse autem iesus non credebat semetipsum eis. quid sibi ergo hoc uult, illi
credebant in nomine eius; et: ipse iesus non credebat semetipsum eis? an forte non crediderant ei,
et fingebant se credidisse, et propterea iesus non se credebat eis. sed non diceret euangelista:
multi crediderunt in nomine eius, nisi uerum illis testimonium perhiberet. magna ergo res, et mira
res: credunt homines in christum, et christus non se credit hominibus. praesertim quia filius dei
est, utique uolens passus est; et si nollet, numquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur; si
autem hoc solum uellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid uellet, faceret, quia
omnipotentis patris filius omnipotens est. ex ipsis rebus probemus. quia cum uoluissent eum
tenere, discessit ab eis; loquitur euangelium: et cum uoluissent eum de uertice montis
praecipitare, discessit ab eis illaesus. et quando uenerunt ad eum comprehendendum, iam
uenditum a iuda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et dominum
suum, et ibi ostendit dominus uoluntate se pati, non necessitate. nam cum eum comprehendere
iudaei uoluissent, dixit illis: quem quaeritis? at illi dixerunt: iesum nazarenum. et ille: ego sum.
hac uoce audita, redierunt retro, et ceciderunt. in eo quod eos respondens deiecit, ostendit
potestatem, ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet uoluntatem. ergo quod passus est,
misericordiae fuit. traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem
nostram. audi uerba ipsius: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam; nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam. cum
ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet, quid sibi uult quod
non se credebat eis iesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim
quia iam crediderant in nomine eius? et de ipsis dicit euangelista: crediderunt in nomine eius, de
quibus dicit: ipse autem iesus non credebat semetipsum eis. quare? quod ipse nosset omnes, et
quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in
homine. plus nouerat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso.
creator hominis nouerat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non nouerat. nonne hoc
probamus de petro, quia non nouerat quid in ipso esset, quando dixit: te cum usque ad mortem?
audi quia dominus nouerat quid esset in homine: tu me cum usque ad mortem? amen, amen dico
tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis. homo ergo nesciebat quid esset in se, sed creator
hominis nouerat quid esset in homine. crediderunt tamen in nomine eius multi, et ipse iesus non
se credebat eis. quid dicimus, fratres? forte consequentia indicabunt nobis quid sibi uult
mysterium uerborum istorum. quia crediderant in eum homines, manifestum est, uerum est;
nemo dubitat, euangelium loquitur, uerax euangelista testatur. item quia ipse iesus non credebat
semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat, quia et hoc euangelium
loquitur, et idem uerax euangelista testatur. quare ergo crediderunt illi in nomine eius, et iesus
non credebat semetipsum illis? sequentia uideamus.
erat autem homo ex pharisaeis, nicodemus nomine, princeps iudaeorum; hic uenit ad eum nocte,
et dixit ei: rabbi. iam hoc nostis, quia rabbi magister dicitur. scimus quia a deo uenisti magister;
nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo. ergo iste nicodemus ex
his erat qui crediderant in nomine eius, uidentes signa et prodigia quae faciebat. superius enim
hoc dixit: cum autem esset ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius.
quare crediderunt? sequitur et dicit: uidentes signa eius quae faciebat. et de nicodemo quid dicit?
erat princeps iudaeorum, nomine nicodemus; hic uenit ad eum nocte, et ait illi: rabbi, scimus quia
a deo uenisti magister. et iste ergo crediderat in nomine eius. et ipse unde crediderat? sequitur:
nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo. si ergo nicodemus de
illis multis erat qui crediderant in nomine eius, iam in isto nicodemo adtendamus quare iesus non
se credebat eis. respondit iesus, et dixit ei: amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non
potest uidere regnum dei. ipsis ergo se credit iesus, qui nati fuerint denuo. ecce illi crediderant in
eum, et iesus non se credebat eis. tales sunt omnes catechumeni; ipsi iam credunt in nomine
christi, sed iesus non se credit eis. intendat et intellegat caritas uestra. si dixerimus catechumeno:
credis in christum? respondet: credo, et signat se; iam crucem christi portat in fronte, et non
erubescit de cruce domini sui. ecce credidit in nomine eius. interrogemus eum: manducas carnem
filii hominis, et bibis sanguinem filii hominis? nescit quid dicimus, quia iesus non se credidit ei.
cum ergo ex eo numero nicodemus esset, uenit ad dominum; sed nocte uenit; et hoc forte ad rem
pertinet. ad dominum uenit, et nocte uenit; ad lucem uenit, et in tenebris uenit. renati autem ex
aqua et spiritu, quid audiunt ab apostolo? fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino,
sicut filii lucis ambulate; et iterum: nos autem qui diei sumus, sobrii simus. qui ergo renati sunt,
noctis fuerunt, et diei sunt; tenebrae fuerunt, et lumen sunt. iam credit se illis iesus, et non nocte
ueniunt ad iesum sicut nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. tales enim iam etiam
profitentur; accessit ad illos iesus, fecit in illis salutem, quia ipse dixit: nisi quis manducauerit
carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et quod signum crucis habent
in fronte catechumeni, iam de domo magna sunt; sed fiant ex seruis filii. non enim nihil sunt qui
iam ad domum magnam pertinent. quando autem manna manducauit populus israel? cum
transisset mare rubrum. mare autem rubrum quid significet, audi apostolum: nolo autem uos
ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. utquid
per mare transierunt? quasi quaereres ab illo, secutus ait: et omnes per moysen baptizati sunt in
nube et in mari. si ergo figura maris tantum ualuit, species baptismi quantum ualebit? si quod
gestum est in figura, traiectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit christus in ueritate
baptismi sui, traiecto per eum populo suo? per baptismum suum traiicit credentes, occisis
omnibus peccatis, tamquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes aegyptii perierunt.
quo traicit, fratres mei? quo traicit per baptismum iesus, cuius figuram tunc gerebat moyses, qui
per mare traiciebat? quo traicit? ad manna. quod est manna? ego sum, inquit, panis uiuus, qui de
caelo descendi. manna accipiunt fideles, iam traiecti per mare rubrum. quare mare rubrum? iam
mare, quare et rubrum? significabat mare illud rubrum baptismum christi. unde rubet baptismus
christi, nisi christi sanguine consecratus? quo ergo perducit credentes et baptizatos? ad manna.
ecce dico manna; notum est quid acceperint iudaei, populus iste israel, notum est quid illis
pluisset deus de caelo, et nesciunt catechumeni quid accipiant christiani. erubescant ergo, quia
nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna, ut quomodo crediderunt in nomine iesu,
sic se ipsis credat iesus.
ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte uenit ad iesum. quamuis ad iesum
uenerit, tamen quia nocte uenit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. non intellegit quod audit a
domino, non intellegit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc
mundum. iam ei dominus dixit: nisi quis natus fuerit denuo, non uidebit regnum dei. dicit ad eum
nicodemus: quomodo potest homo nasci cum sit senex? spiritus ei loquitur, et ille carnem sapit.
carnem suam sapit, quia carnem christi nondum sapit. cum enim dixisset dominus iesus: nisi quis
manducauerit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam; scandalizati
sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos: durus est hic sermo; quis potest
eum audire? putabant enim hoc dicere iesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere,
et manducare; abhorrentes a uerbis eius, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. sic
euangelista loquitur: et dominus ipse remansit cum duodecim; et illi ad eum: domine, ecce illi
dimiserunt te; et ille: numquid et uos uultis abire? ostendere uolens quia ipse illis erat
necessarius, non illi erant christo necessarii. ne quis terreat christum, quando dicitur ut sit
christianus, quasi beatior erit christus, si tu fueris christianus. bonum est tibi, ut sis christianus,
nam si non fueris, malum christo non erit. audi uocem psalmi: dixi domino, deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges. ideo deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
si fueris sine deo, minor eris; si fueris cum deo, maior deus non erit. non ex te ille maior, sed tu
sine illo minor. cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. reficieris, si
accesseris; deficies, si recesseris. integer manet te accedente, integer manet et te cadente. cum
ergo dixisset discipulis: numquid et uos uultis abire? respondit petrus, petra illa, uoce omnium:
domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes. bene sapuit in ore ipsius caro domini.
dominus autem exposuit eis, et dixit: spiritus est qui uiuificat, cum dixisset: nisi quis
manducauerit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam; ne carnaliter
intellegerent: spiritus est, inquit: qui uiuificat, caro autem nihil prodest; uerba quae locutus sum
uobis, spiritus est et uita.
hunc spiritum et hanc uitam non sapiebat iste nicodemus, qui nocte uenerat ad iesum. ait ei iesus:
nisi quis natus fuerit denuo, non uidebit regnum dei. et ille carnem suam sapiens, in cuius ore
nondum sapiebat caro christi: quomodo inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci?
numquid potest in uentrem matris suae iterum introire, et nasci? non nouerat iste nisi unam
natiuitatem ex adam et eua; ex deo et ecclesia nondum nouerat; non nouerat nisi eos parentes qui
generant ad mortem, nondum nouerat eos parentes qui generant ad uitam; non nouerat nisi eos
parentes qui generant successuros, nondum nouerat eos qui semper uiuentes generant
permansuros! cum ergo sint duae natiuitates, ille unam intellegebat. una est de terra, alia de
caelo; una est de carne, alia de spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de
masculo et femina, alia de deo et ecclesia. sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec
illa. recte intellexit nicodemus natiuitatem carnis; sic et tu intellege natiuitatem spiritus,
quomodo intellexit nicodemus natiuitatem carnis. quid nicodemus intellexit? numquid potest
homo denuo in uentrem matris suae intrare, et nasci? sic, quicumque tibi dixerit ut spiritaliter
iterum nascaris, responde quod dixit nicodemus: numquid potest homo iterum in uentrem matris
suae intrare, et nasci? iam natus sum de adam, non me potest iterum generare adam; iam natus
sum de christo, non me potest iterum generare christus. quomodo uterus non potest repeti, sic nec
baptismus. qui nascitur de ecclesia catholica, tamquam de sara nascitur, de libera nascitur; qui
nascitur de haeresi, tamquam de ancilla nascitur, sed ex semine abraham. aduertat caritas uestra
quam magnum sacramentum. testatur deus, et dicit: ego sum deus abraham, et deus isaac, et deus
iacob. non erant alii patriarchae? non erat ante istos sanctus noe, qui solus in toto genere humano
cum tota domo sua meruit de diluuio liberari, in quo et in filiis eius figurata est ecclesia? ligno
portante euadunt diluuium. deinde postea magni quos nouimus, quos sancta scriptura
commendat, moyses fidelis in tota domo eius. et illi tres nominantur, quasi eum soli
promeruerint, ego sum deus abraham, et deus isaac, et deus iacob; hoc mihi nomen est in
aeternum. sacramentum grande! potens est dominus et ora nostra aperire, et corda uestra, ut
dicere possimus sicut reuelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit uobis.
tres ergo isti patriarchae, abraham, isaac, et iacob. iam nostis filii iacob quia duodecim fuerunt, et
inde populus israel, quia ipse iacob israel, et populus israel tribus duodecim, pertinentes ad
duodecim filios israel. abraham, isaac, et iacob, tres patres et populus unus. tres patres tamquam
in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus, et populus ipse prior, praesens
populus. in populo enim iudaeorum figuratus est populus christianorum. ibi figura, hic ueritas;
ibi umbra, hic corpus, dicente apostolo: haec autem in figura contingebant illis. uox est apostoli:
scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. recurrat nunc animus uester ad
abraham, isaac et iacob. in istis tribus inuenimus parere liberas, parere et ancillas; inuenimus ibi
partus liberarum, inuenimus ibi et partus ancillarum. ancilla nihil boni significat: eice ancillam,
inquit, et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae. apostolus hoc
commemorat; et in illis duobus filiis abrahae dicit apostolus fuisse figuram duorum
testamentorum, ueteris et noui. ad uetus testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores
saeculi; ad nouum testamentum dilectores uitae aeternae. ideo illa ierusalem in terra, umbra erat
caelestis ierusalem matris omnium nostrum, quae est in caelo; et haec apostoli uerba sunt. et de
ista ciuitate unde peregrinamur, multa nostis, multa iam audistis. inuenimus autem rem miram in
istis partubus, id est, in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor
scilicet genera hominum; in quibus quatuor generibus completur figura futuri populi christiani, ut
non sit mirum quod in illis tribus dictum est: ego sum deus abraham, et deus isaac, et deus iacob.
in omnibus enim christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos
nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non
potestis inuenire. quae iterum repetam, aduertite, retinete; excutite corda uestra, nolite pigri esse,
capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium christianorum. aut per bonos
nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. puto quia
planum est. per bonos boni; si et qui baptizant, boni sunt, et qui baptizantur, recte credunt, et in
membris christi recte numerantur. per malos mali; si et qui baptizant, mali sunt, et qui
baptizantur, duplici corde accedunt ad deum, et non tenent eos mores quos audiunt in ecclesia, ut
non ibi sint palea, sed frumentum. quam enim multi sint, nouit caritas uestra. per malos boni;
aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur iustificatur. per bonos mali; aliquando qui baptizant,
sancti sunt; qui baptizantur, tenere uiam dei nolunt.
puto, fratres, notum esse in ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quae dicimus; sed in
prioribus nostris patribus ea consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. per bonos
boni: ananias paulum baptizauit. quid per malos mali? dicit apostolus quosdam praedicatores
euangelii, quos dicit non caste annuntiare solere euangelium, quos tolerat in societate christiana,
et dicit: quid enim? dum omni modo, siue occasione, siue ueritate christus annuntietur, et in hoc
gaudeo. numquid maleuolus erat, et de alieno malo gaudebat? sed quia et per malos uerum
praedicabatur, et per malorum ora christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant,
mali malos baptizabant; si quos isti baptizabant tales, quales admonet dominus cum dicit: quae
dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite, mali bonos baptizabant. boni malos baptizabant,
quomodo a philippo sancto simon magus baptizatus est. nota sunt ergo ista quatuor genera,
fratres mei. ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, aduertite illa; cauete quae mala sunt,
tenete quae bona sunt. per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur; per malos
mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie uiuunt; per malos boni, cum mali
sunt qui baptizant et boni qui baptizantur,; per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali
qui baptizantur.
quomodo inuenimus ista in tribus istis nominibus; ego sum deus abraham, deus isaac, et deus
iacob? ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis; pariunt liberae bonos; sara peperit
isaac; pariunt ancillae malos; agar peperit ismael. habemus in uno abraham et illud genus cum
per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. per bonos mali ubi figurati sunt? libera erat
rebecca uxor isaac; legite, peperit geminos, unus erat bonus, alter malus. habes aperte scripturam
dicentem dei uoce: iacob dilexi, esau autem odio habui. istos duos genuit rebecca, iacob et esau;
unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in hereditatem, alter exheredatur. non facit
populum suum deus de esau, sed facit de iacob. semen unum, diuersi qui concepti sunt; uterus
unus: diuersi qui nati sunt. numquid non libera peperit iacob, quae libera peperit esau?
luctabantur in uentre matris suae, et dictum est rebeccae, cum ibi luctarentur: duo populi sunt in
utero tuo. duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus; sed tamen in uno uentre
luctantur. quanti mali sunt in ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur; et boni
aduersus malos clamant, et mali aduersus bonos reclamant, et in unius uisceribus utrique
luctantur. numquid semper simul erunt? in fine exitur ad lucem, declaratur natiuitas quae hic in
sacramento figuratur, et tunc apparebit: iacob dilexi, esau autem odio habui. iam ergo inuenimus,
fratres, et de bonis bonos, de libera isaac; et de malis malos, de ancilla ismael; et de bonis malos,
esau de rebecca. de malis bonos ubi inueniemus? restat iacob, ut in tribus patriarchis quatuor
generum istorum perfectio concludatur. habuit uxores iacob liberas, habuit et ancillas; pariunt
liberae, pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii israel. si numeres omnes de quibus nati sunt,
non omnes de liberis, non omnes de ancillis, sed tamen omnes ex uno semine. quid ergo, fratres
mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus
suis? inuenimus ibi bonos filios iacob natos de ancillis, et bonos filios iacob natos de liberis.
nihil illis obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando in patre cognouerunt semen suum, et
consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. quomodo ergo in filiis iacob non obfuit illis qui
nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex aequo
acciperent - non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praeualuit semen paternum - sic
quicumque per malos baptizantur, tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen quia ex semine
uerbi dei, quod figuratur in iacob, non contristentur, simul hereditatem cum fratribus
possidebunt. securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de
ancilla nascitur. ancillam malam superbientem non imiteris. unde enim filii iacob de ancillis nati,
possederunt terram promissionis cum fratribus, ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab
hereditate? unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? erexit ille ceruicem, et uoluit seducere
fratrem suum, ludens cum illo.
magnum ibi sacramentum. ludebant simul ismael et isaac; uidit illos sara ludentes, et ait abrahae:
eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo isaac. et cum
contristatus esset abraham, confirmauit ei dominus dictum uxoris eius. iam hic manifestum est
sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. ludentes uidit, et dicit: eice
ancillam et filium eius. quid est hoc, fratres? quid enim mali fecerat ismael puero isaac, quia
ludebat cum illo? sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. nam magnum
sacramentum adtendat caritas uestra. persecutionem illam uocat apostolus; ipsam lusionem,
ipsum lusum persecutionem uocat; ait enim: sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat,
persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt,
persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. qui sunt secundum carnem nati? dilectores
mundi, amatores saeculi. qui sunt secundum spiritum nati? amatores regni caelorum, dilectores
christi, desiderantes uitam aeternam, gratis colentes deum. ludunt, et dicit apostolus
persecutionem. nam posteaquam dixit haec uerba apostolus: et sicut tunc ille qui secundum
carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit
de qua persecutione diceret: sed quid dicit scriptura? eice ancillam et filium eius; non enim heres
erit filius ancillae cum filio meo isaac. quaerimus ubi hoc dicat scriptura ut uideamus utrum
aliqua persecutio praecesserit ismaelis in isaac, et inuenimus hoc dictum esse a sara quando uidit
pueros ludentes simul. quam lusionem dicit scriptura uidisse saram, hanc persecutionem dicit
apostolus. plus ergo uos persequuntur qui uos illudendo seducunt: ueni, ueni, baptizare hic, hic
habes uerum baptismum. noli ludere, unus est uerus; ille lusus est; seduceris, et ista persecutio
grauis tibi erit. melius tibi erat ut ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non uult ismael, quia
ludere uult. tene tu hereditatem patris, et audi: eice ancillam et filium eius; non enim heres erit
filius ancillae cum filio meo isaac.
isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a catholicis
principibus. quam persecutionem tolerant? afflictionem corporis; si tamen aliquando passi sunt,
aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conueniant conscientias suas; tamen afflictionem corporis
passi sunt; persecutio quam faciunt grauior est. caue quando uult ludere ismael cum isaac,
quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum, responde: habeo iam baptismum. si
enim uerus est iste baptismus, qui tibi uult dare alterum, illudere te uult. caue animae
persecutorem. nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars donati aliquando, secundum
corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. audite et uidete in ipsis ueteribus factis,
omnia futurarum rerum signa et indicia. inuenitur sara afflixisse agar ancillam; sara libera est;
posteaquam superbire coepit ancilla, questa est abrahae sara, et dixit: eice ancillam; erexit
aduersum me ceruicem suam. et quasi ab abraham fieret, de abraham questa est mulier. abraham
uero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam sara ei dederat
unde prolem susciperet, ait ei: ecce ancilla tua, utere ea sicut uis. et afflixit eam grauiter sara, et
fugit a facie eius. ecce libera afflixit ancillam, et non illam uocat persecutionem apostolus; ludit
seruus cum domino, et persecutionem uocat; afflictio ista non uocatur persecutio, et lusio illa
uocatur persecutio. quid uobis uidetur, fratres? nonne intellegitis quid significatum sit? sic ergo
quando uult deus concitare potestates aduersus haereticos, aduersus schismaticos, aduersus
dissipatores ecclesiae, aduersus exsufflatores christi, aduersus blasphematores baptismi, non
mirentur, quia deus concitat, ut a sara uerberetur agar. cognoscat se agar, ponat ceruicem, quia
cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit: quid est, agar ancilla sarae?
cum conquesta esset de domina, quid audiuit ab angelo? reuertere ad dominam tuam. ad hoc ergo
affligitur, ut reuertatur. atque utinam reuertatur, quia proles eius, sicut filii iacob, cum fratribus
hereditatem tenebit.
mirantur autem quia commouentur potestates christianae aduersus detestandos dissipatores
ecclesiae. non ergo mouerentur? et quomodo redderent rationem de imperio suo deo? intendat
caritas uestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis
pacatam uelint matrem suam ecclesiam, unde spiritaliter nati sunt. legimus danielis uisiones et
gesta prophetica. tres pueri in igne laudauerunt dominum; miratus est nabuchodonosor rex
laudantes deum pueros, et circa eos ignem innocentem; et cum admiratus esset, quid ait
nabuchodonosor rex, non uel iudaeus uel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam
adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi uidit maiestatem dei
praesentis in igne, quid ait? et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra.
quale decretum? quicumque dixerint blasphemiam in deum sidrac, misac, et abdenago, in
interitum erunt, et domus eorum in perditionem. ecce quomodo saeuit rex alienigena, ne
blasphemetur deus israel, quia potuit tres pueros de igne liberare; et nolunt ut saeuiant reges
christiani, quia christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a
gehennarum igne liberatur? nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali.
numquid non ipse est deus machabaeorum, qui et trium puerorum? illos ab igne liberauit; illi in
tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt. illi aperte
liberati sunt, illi occulte coronati sunt. plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace
potestatis humanae. si ergo nabuchodonosor rex laudauit et praedicauit et gloriam dedit deo, quia
liberauit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum:
quicumque dixerint blasphemiam in deum sidrac, misac, et abdenago, in interitum erunt, et
domus eorum in perditionem, quomodo isti reges non moueantur, qui non tres pueros adtendunt
liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando uident christum, a quo liberati
sunt, exsufflari in christianis, quando audiunt dici christiano; dic te non esse christianum? talia
facere uolunt, et saltem talia pati nolunt.
nam uidete qualia faciunt, et qualia patiuntur. occidunt animas, affliguntur in corpore;
sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. et tamen quas patiuntur?
proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. ecce marculus de petra praecipitatus
est! ecce donatus bagaiensis in puteum missus est! quando potestates romanae talia supplicia
decreuerunt, ut praecipitarentur homines? quid autem respondent nostri? quid sit gestum nescio;
tamen quid tradunt nostri? quia ipsi se praecipitauerunt; et potestates infamauerunt. recordemur
consuetudinem potestatum romanarum, et uideamus cui credendum sit. dicunt nostri illos se
praecipitasse; si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente
praecipitant, non credamus; quid mirum, si fecerunt illi quod solent? nam potestates romanae
numquam talibus suppliciis usae sunt. num enim non poterant occidere aperte? sed illi qui se
mortuos coli uoluerunt, famosiorem mortem non inuenerunt. postremo quidquid illud est, non
noui. et si passa es, o pars donati, corporalem afflictionem ab ecclesia catholica, a sara passa es
agar; redi ad dominam tuam. locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum
totum euangelicae lectionis exponere minime ualeremus. fratres, sufficiat interim caritati uestrae,
ne haec quae dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus uestris. haec tenete, talia dicite,
flammantes illuc procedite, accendite frigidos.
TRACTATUS 12
3:6-21 ex eo quod hesterno die intentam fecimus caritatem uestram, intellegimus uos alacrius et
numerosius conuenisse; sed interim lectioni euangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus,
si placet; deinde audiet caritas uestra de pace ecclesiae uel quid egerimus, uel quid adhuc
agendum speremus. nunc ergo tota intentio cordis ad euangelium feratur; nemo aliunde cogitet. si
enim qui totus adest, uix capit, qui se per cogitationes diuersas diuidit, nonne et quod ceperat
fundit? meminit autem caritas uestra dominico praeterito, quantum dominus adiuuare dignatus
est, disseruisse nos de spiritali regeneratione, quam lectionem uobis iterum legi fecimus, ut quae
tunc non dicta sunt, in christi nomine adiuuantibus orationibus uestris impleamus. regeneratio
spiritalis una est, sicut generatio carnalis una est. et quod nicodemus domino ait, uerum dixit,
quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. ille quidem
dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. omnino enim non
potest, siue recens ab utero, siue annosa iam aetate, redire rursum in materna uiscera, et nasci.
sed sicut ad natiuitatem carnalem ualent muliebria uiscera ad semel pariendum, sic ad natiuitatem
spiritalem ualent uiscera ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. propterea ne quis forte dicat; sed
iste in haeresi natus est, et iste in schismate natus est; amputata sunt omnia, si meministis, quae
uobis disputata sunt de tribus patribus nostris, quorum deus dici uoluit, non quia soli erant, sed
quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. inuenimus enim natum de ancilla
exheredatum, natum de libera heredem; rursum inuenimus natum de libera exheredatum, natum
de ancilla heredem. natus de ancilla exheredatus ismael, natus de libera heres isaac; natus de
libera exheredatus esau, nati de ancillis heredes filii iacob. in illis itaque tribus patribus, omnis
futuri populi figura perspecta est; nec immerito deus inquit: ego sum deus abraham, et deus isaac,
et deus iacob; hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum. magis meminerimus quid promissum sit
ipsi abrahae; hoc enim promissum est isaac, hoc promissum est et iacob. quid inuenimus? in
semine tuo benedicentur omnes gentes. credidit tunc unus quod nondum uidebat; uident homines,
et excaecantur. completum est in gentibus quod promissum est uni, et separantur a communione
gentium, qui et quod impletum est uidere nolunt. sed quid illis prodest quia uidere nolunt?
uident, uelint nolint; aperta ueritas et clausos oculos ferit.
responsum est nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in iesum, et ipse iesus non se credebat
eis. quibusdam enim non se credebat, cum iam in illum credidissent. sic habes scriptum: multi
crediderunt in nomine eius, uidentes signa quae faciebat. ipse autem iesus non credebat
semetipsum illis. non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse
enim sciebat quid esset in homine. ecce iam illi credebant in iesum, et ipse iesus non se credebat
eis. quare? quia nondum erant renati ex aqua et spiritu. inde hortati sumus, et hortamur fratres
nostros catechumenos. si enim interroges eos, iam crediderunt in iesum; sed quia nondum
carnem eius et sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit iesus. quid faciant, ut se illis credat
iesus? renascantur ex aqua et spiritu, proferat ecclesia quos parturit. concepti sunt, edantur in
lucem; habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non
recedant.
nullus potest homo redire in matris uiscera, et iterum nasci. sed de ancilla nescio quis natus est?
numquid tunc qui nati sunt de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur?
semen abraham et in ismael, et ut posset abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. natus
est ex semine uiri, et non utero, sed solo placito uxoris. numquid quia de ancilla, ideo
exheredatus? si propterea exheredatus quia de ancilla natus est, nulli ancillarum filii
admitterentur ad hereditatem. filii iacob admissi sunt ad hereditatem; ismael autem, non quia ex
ancilla natus, exheredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim eius
magis sara quam agar. illius uterus accommodatus, illius uoluntas accessit; non faceret abraham
quod sara nollet; magis ergo ille filius sarae. sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo,
quia deludendo, quid ait sara? eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum
filio meo isaac. non ergo illum uiscera ancillae eiecerunt foras, sed ceruix seruilis. et si liber
superbus sit, seruus est, et quod peius est, malae dominae, ipsius superbiae. itaque, fratres mei,
respondete homini non posse rursus nasci hominem; respondete securi non posse rursus nasci
hominem. quidquid iterum fit, illusio est; quidquid iterum fit, lusus est. ismael ludit, foras
mittatur. animaduertit enim eos sara ludentes, ait scriptura, et dixit abrahae: eice ancillam et
filium eius. displicuit sarae lusus puerorum; aliquid nouum uidit pueros ludere. nonne optant hoc
quae filios habent, uidere ludentes filios suos? uidit illa, et improbauit. nescio quid uidit in lusu:
illusionem uidit in illo lusu, animaduertit serui superbiam; displicuit illi, eiecit foras. nati de
ancillis improbi mittuntur foras, et natus de libera mittitur foras esau. nemo ergo praesumat quia
de bonis nascitur, nemo praesumat quia per sanctos baptizatur. qui per sanctos baptizatur, adhuc
caueat ne non sit iacob, sed esau. hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab hominibus sua
quaerentibus et mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, baptizari et spiritaliter
hereditatem quaerere christi, ut sit tamquam filius iacob de ancilla, quam baptizari per sanctos et
superbire, ut sit esau foras mittendus, quamuis natus ex libera. haec, fratres, tenete. non uos
palpamus, nulla spes uestra in nobis sit; nec nobis blandimur, nec uobis; unusquisque suam
sarcinam portat. nostrum est dicere, ne male iudicemur; uestrum est audire, et corde audire, ne
exigatur quod damus; immo quando exigitur, lucrum inueniatur, non detrimentum.
dicit dominus nicodemo, et exponit ei: amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu, non potest introire in regnum dei. tu, inquit, carnalem generationem intellegis, cum dicis:
numquid potest homo redire in uiscera matris suae? ex aqua et spiritu oportet ut nascatur propter
regnum dei. si propter hereditatem patris hominis temporalem nascitur, nascatur ex uisceribus
matris carnalis; si propter hereditatem patris dei sempiternam, nascatur ex uisceribus ecclesiae.
generat per uxorem filium pater moriturus successurum; generat deus de ecclesia filios non
successuros, sed se cum mansuros. et sequitur: quod natum est de carne, caro est; et quod natum
est de spiritu, spiritus est. spiritaliter ergo nascimur, et in spiritu nascimur uerbo et sacramento.
adest spiritus, ut nascamur; spiritus inuisibiliter adest unde nasceris, quia et tu inuisibiliter
nasceris. sequitur enim, et dicit: non mireris quia dixi tibi, oportet uos nasci denuo; spiritus ubi
uult spirat, et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat, aut quo uadat. nemo uidet spiritum, et
quomodo audimus uocem spiritus? sonat psalmus, uox est spiritus; sonat euangelium, uox est
spiritus; sonat sermo diuinus, uox est spiritus. uocem eius audis, et nescis unde ueniat, et quo
uadat. sed si nascaris et tu de spiritu, hoc eris, ut ille qui non est adhuc natus de spiritu, non sciat
de te unde uenias, et quo eas. hoc enim secutus ait: sic est et omnis qui natus est ex spiritu.
respondit nicodemus, et dixit ei: quomodo possunt haec fieri? et reuera carnaliter, non
intellegebat. in illo fiebat quod dixerat dominus, uocem spiritus audiebat, et nesciebat unde
uenerat et quo ibat. respondit iesus, et dixit ei: tu es magister in israel, et haec ignoras? o fratres,
quid, putamus dominum huic magistro iudaeorum quasi insultare uoluisse? nouerat dominus quid
agebat, uolebat illum nasci ex spiritu. nemo ex spiritu nascitur, nisi humilis fuerit, quia ipsa
humilitas facit nos nasci de spiritu; quia prope est dominus obtritis corde. ille magisterio inflatus
erat, et alicuius momenti sibi esse uidebatur, quia doctor erat iudaeorum; deponit ei superbiam, ut
possit nasci de spiritu; insultat tamquam indocto; non quia superior uult uideri dominus. quid
magnum, deus ad hominem, ueritas ad mendacium? maior christus quam nicodemus dici debet,
dici potest, cogitandum est? si diceretur maior christus quam angeli, ridendum erat;
incomparabiliter enim maior omni creatura, per quem facta est omnis creatura. sed exagitat
superbiam hominis, tu es magister in israel, et haec ignoras? tamquam dicens: ecce nihil nosti,
princeps superbus, nascere ex spiritu; si enim natus fueris ex spiritu, uias dei tenebis, ut christi
humilitatem sequaris. sic enim altus est super omnes angelos, quia cum in forma dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis deo; sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in
similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo; humiliauit semetipsum, factus
obediens usque ad mortem (et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis.
pendebat, et insultabatur ei. de cruce descendere poterat, sed differebat, ut de sepulcro resurgeret.
pertulit superbos seruos dominus, medicus aegrotos. si hoc ille, quid illi quos oportet nasci ex
spiritu? si hoc ille uerus magister in caelo, non hominum tantum, sed et angelorum. si enim docti
sunt angeli, uerbo dei docti sunt. si uerbo dei docti sunt, quaerite unde docti sunt, et inuenietis: in
principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. tollitur homini ceruix, sed
aspera et dura, ut sit lenis ceruix ad portandum iugum christi, de quo dicitur: iugum meum lene
est, et sarcina mea leuis est.
et sequitur: si terrena dixi uobis, et non creditis, quomodo, si dixero uobis caelestia, credetis?
quae terrena dixit, fratres? nisi quis natus fuerit denuo, terrenum est? spiritus ubi uult spirat, et
uocem eius audis, et nescis unde ueniat, et quo eat, terrenum est? si enim de isto uento diceret,
sicut nonnulli intellexerunt, cum quaereretur ab eis quid terrenum dixerit dominus, dum ait: si
terrena dixi uobis, et non creditis, quomodo, si caelestia dixero, credetis? cum ergo quaereretur a
quibusdam, quid terrenum dixerit dominus, angustias passi dixerunt, quod ait: spiritus ubi uult
spirat, et uocem eius audis, et nescis unde ueniat, et quo eat, de isto uento dixit. quid enim
nominauit terrenum? loquebatur de generatione spiritali; secutus ait: sic est omnis qui natus est
ex spiritu. deinde, fratres, quis nostrum non uideat, uerbi gratia, austrum euntem de meridie ad
aquilonem, aut alium uentum uenientem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus
unde ueniat et quo eat? quid ergo dixit terrenum, quod non credebant homines? an illud quod de
templo resuscitando dixerat? corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno
corpore susceptam parabat suscitare. non ei creditum est terram suscitaturo. si terrestria, inquit,
dixi uobis et non creditis, quomodo, si caelestia dixero, credetis? hoc est, si non creditis quia
templum possum resuscitare deiectum a uobis, quomodo credetis quia per spiritum possint
homines regenerari? et sequitur: et nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius
hominis qui est in caelo. ecce hic erat, et in caelo erat, hic erat carne, in caelo erat diuinitate;
immo, ubique diuinitate. natus de matre, non recedens a patre. duae natiuitates christi
intelleguntur, una diuina, altera humana; una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur;
ambae mirabiles; illa sine matre, ista sine patre. sed quia de adam corpus acceperat, quia maria de
adam, ipsum que corpus suscitaturus erat, terrenum quiddam dixerat: soluite templum hoc, et in
tribus diebus suscitabo illud. caeleste autem quiddam dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu, non uidebit regnum dei. eia, fratres, deus uoluit esse filius hominis, et homines uoluit
esse filios dei. ipse descendit propter nos, nos adscendamus propter ipsum. solus enim descendit
et adscendit, qui hoc ait: nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo. non ergo
adscensuri sunt in caelum quos facit filios dei? adscensuri plane; haec nobis promissio est: erunt
aequales angelis dei. quomodo ergo nemo adscendit, nisi qui descendit? quia unus descendit,
unus adscendit. quid de ceteris? quid intellegendum, nisi quia membra eius erunt, ut unus
adscendat? propterea sequitur: nemo adscendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius
hominis qui est in caelo. miraris quia et hic erat et in caelo? tales fecit discipulos suos. paulum
audi apostolum dicentem: nostra autem conuersatio in caelis est. si homo paulus apostolus
ambulabat in carne in terra, et conuersabatur in caelo, deus caeli et terrae non poterat esse et in
caelo et in terra?
si ergo nemo, nisi ille, descendit et adscendit, quae spes est ceteris? ea spes est ceteris, quia ille
propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, qui per illum adscensuri essent. non dicit: et
seminibus, ait apostolus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: et semini tuo. quod est
christus. et fidelibus ait: uos autem christi; si autem christi, ergo semen abrahae estis. quod dixit
unum, hoc dixit omnes nos esse. ideo in psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de
pluribus fit unus; aliquando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de pluribus. propterea unus
sanabatur in illa piscina, et quisquis alius descendebat, non sanabatur. ergo iste unus commendat
unitatem ecclesiae. uae illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! audiant
illum qui uolebat eos facere unum in uno ad unum; audiant illum dicentem: nolite uos facere
multos, ego plantaui, apollo rigauit, sed deus incrementum dedit; sed neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. illi dicebant: ego sum pauli, ego apollo,
ego cephae. et ille: diuisus est christus? in uno estote, unum estote, unus estote. nemo adscendit
in caelum, nisi qui de caelo descendit. ecce uolumus esse tui, dicebant paulo. et ille: nolo sitis
pauli, sed eius estote cuius est uobis cum paulus.
descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberauit nos a morte; morte occisus, mortem occidit.
et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli inuidiam intrauit in mundum. deus mortem non fecit,
scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione uiuorum, creauit enim ut essent omnia. sed
quid ibi ait? inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. ad mortem a diabolo
propinatam non ueniret homo ui adductus; non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed
persuadendi uersutiam. non consentires, nihil inuexerat diabolus; consensio tua, o homo, te
perduxit ad mortem. a mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. ab adam omnes
homines mortales; iesus autem filius dei, uerbum dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis
patri, mortalis factus est; quia uerbum caro factum est, et habitauit in nobis.
ergo mortem suscepit, et mortem suspendit in cruce, et de ipsa morte liberantur mortales. quod in
figura factum est apud antiquos, commemorat illud dominus: et sicut, inquit, moyses exaltauit
serpentem in eremo, ita exaltari oportet filium hominis; ut omnis qui credit in eum non pereat,
sed habeat uitam aeternam. magnum sacramentum, et qui legerunt, nouerunt. deinde audiant uel
qui non legerunt, uel qui forte lectum siue auditum obliti sunt. prosternebatur in eremo populus
israel morsibus serpentum, fiebat magna strages multorum mortuorum; plaga enim dei erat
corripientis, et flagellantis, ut erudiret. demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futurae,
ipse dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa ueritas de
se indicat. dictum est enim ad moysen a domino ut faceret aereum serpentem, et exaltaret in ligno
in eremo, et admoneret populum israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in
ligno exaltatum adtenderet. factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur. quid
sunt serpentes mordentes?. peccata de mortalitate carnis. quis est serpens exaltatus? mors domini
in cruce. quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. morsus serpentis lethalis,
mors domini uitalis. adtenditur serpens, ut nihil ualeat serpens. quid est hoc? adtenditur mors, ut
nihil ualeat mors. sed cuius mors? mors uitae; si dici potest: mors uitae; immo quia dici potest,
mirabiliter dicitur. sed numquid non erit dicendum quod fuit faciendum? ego dubitem dicere
quod dominus pro me dignatus est facere? nonne uita christus? et tamen in cruce christus. nonne
uita christus? et tamen mortuus christus. sed in morte christi mors mortua est; quia uita mortua
occidit mortem, plenitudo uitae deglutiuit mortem; absorpta est mors in christi corpore. sic et nos
dicemus in resurrectione, quando iam triumphantes cantabimus: ubi est, mors, contentio tua? ubi
est, mors, aculeus tuus? interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, christum crucifixum
intueamur; quia sicut moyses, inquit, exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet filium
hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quomodo qui
intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum, sic qui intuentur fide mortem
christi, sanantur a morsibus peccatorum. sed illi sanabantur a morte ad uitam temporalem, hic
autem ait: ut habeant uitam aeternam. hoc enim interest inter figuratam imaginem et rem ipsam;
figura praestabat uitam temporalem; res ipsa cuius illa figura erat, praestat uitam aeternam.
non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per
ipsum. ergo quantum in medico est, sanare uenit aegrotum. ipse se interimit, qui praecepta
medici obseruare non uult. uenit saluator ad mundum; quare saluator dictus est mundi, nisi ut
saluet mundum, non ut iudicet mundum? saluari non uis ab ipso, ex te iudicaberis. et quid dicam:
iudicaberis? uide quid ait: qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit - quid dicturum
speras nisi: iudicatur? - iam, inquit, iudicatus est. nondum apparuit iudicium, sed iam factum est
iudicium. nouit enim dominus qui sunt eius, nouit qui permaneant ad coronam, qui permaneant
ad flammam; nouit in area sua triticum, nouit paleam; nouit segetem, nouit zizania. iam iudicatus
est qui non credit. quare iudicatus? quia non credidit in nomine unigeniti filii dei.
hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam
lucem; erant enim mala opera eorum. fratres mei, quorum opera bona inuenit dominus?
nullorum. omnium mala opera inuenit. quomodo ergo quidam fecerunt ueritatem, et uenerunt ad
lucem? et hoc enim sequitur: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem, ut manifestentur opera
eius, quia in deo sunt facta. quomodo quidam opus bonum fecerunt, ut uenirent ad lucem, id est,
ad christum? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? si enim omnes peccatores inuenit, et
omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors domini, eos sanat qui morsi
fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors domini, propter mortales
homines, quos inuenit iniustos; quomodo intellegitur: hoc est iudicium, quia lux uenit in
mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim mala opera eorum? quid
est hoc? quorum enim erant bona opera? nonne uenisti ut iustifices impios? sed dilexerunt,
inquit, tenebras magis quam lucem. ibi posuit uim; multi enim dilexerunt peccata sua, multi
confessi sunt peccata sua; quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum deo
facit. accusat deus peccata tua; si et tu accusas, coniungeris deo. quasi duae res sunt, homo et
peccator. quod audis homo, deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. dele quod fecisti, ut
deus saluet quod fecit. oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus dei. cum autem
coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua.
initium operum bonorum, confessio est operum malorum. facis ueritatem, et uenis ad lucem. quid
est, facis ueritatem? non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas; non dicis: iustus sum, cum
sis iniquus, et incipis facere ueritatem. uenis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in
deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi
deus tibi luceret, et eius ueritas tibi ostenderet. sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit
admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera eius mala quae diligit. qui autem facit
ueritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut deus ignoscat; quia quod
uult ut deus ignoscat, ipse agnoscit, et uenit ad lucem, cui gratias agit, quod illi quid in se odisset
ostenderit. dicit deo: auerte faciem tuam a peccatis meis, et qua fronte dicit, nisi iterum dicat:
quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper? sit ante te quod
non uis esse ante deum. si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud tibi deus ante
oculos tuos; et tunc retorquet, quando iam paenitentiae fructus nullus erit.
currite, ne tenebrae uos comprehendant, fratres mei; euigilate ad salutem uestram, euigilate dum
tempus est; nullus retardetur a templo dei, nullus retardetur ab opere domini, nullus auocetur ab
oratione continua, nullus a solita deuotione fraudetur. euigilate ergo cum dies est; lucet dies,
christus est dies. paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et iustos
se iactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. in dilectione autem eius et in misericordia
eius qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora,
homicidia, furta, adulteria, propter illa quae minuta uidentur esse peccata linguae, aut
cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit ueritatem confessionis, et uenit ad
lucem in operibus bonis, quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. minutae sunt
guttae quae flumina implent; minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit
atque opprimit. hoc facit sentina neglecta, quod facit fluctus irruens, paulatim per sentinam intrat;
sed diu intrando et non exhauriendo, mergit nauim. quid est autem exhaurire, nisi bonis operibus
agere ne obruant peccata, gemendo, ieiunando, tribuendo, ignoscendo? iter autem huius saeculi
molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus aduersis ne
frangat. qui tibi dedit felicitatem huius saeculi, ad consolationem tuam dedit, non ad
corruptionem. rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem
facit. ferto patrem erudientem, ne sentias iudicem punientem. haec quotidie dicimus uobis, et
saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.
TRACTATUS 13
3:22-29 ordo lectionis euangelicae secundum iohannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis
profectus uestri, ita sequitur, ut haec quae modo lecta est, hodie nobis tractanda proponatur. ab
ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt, meministis iam esse tractata.
et si forte inde multa estis obliti, certe uel officium nostrum manet in uestra memoria. quae hinc
audieritis de baptismo iohannis, etsi non tenetis omnia, audisse uos tamen credo quod teneatis;
quae dicta sunt etiam, quare spiritus sanctus in columbae specie apparuerit; et quomodo illa
nodosissima quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non nouerat, didicit iohannes in domino
per columbam, cum iam eum nosset, quando uenienti ut baptizaretur, ait: ego a te debeo
baptizari, et tu uenis ad me? quando ei dominus respondit: sine modo, ut impleatur omnis
iustitia.
nunc ergo ad eumdem iohannem cogit nos ordo lectionis reuerti. ipse est ille qui prophetatus est
per isaiam: uox clamantis in eremo, parate uiam domino, rectas facite semitas eius. tale
testimonium reddidit domino suo et (quia ille dignatus est) amico suo; dominus que ipsius et
amicus ipsius perhibuit et ipse testimonium iohanni. dixit enim de iohanne: in natis mulierum
non exsurrexit maior iohanne baptista. sed quia illi se praeposuit, in hoc quod plus erat iohanne,
deus erat. qui autem minor est, inquit, in regno caelorum, maior est illo. minor natiuitate, maior
potestate, maior diuinitate, maiestate, claritate, tamquam in principio erat uerbum, et uerbum erat
apud deum, et deus erat uerbum. sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus iohannes
domino testimonium, ut filium dei quidem diceret, deum non diceret, nec tamen negaret; tacuerat
deum, non negauerat deum, sed non omnino tacuit deum. fortassis enim inuenimus hoc in
hodierna lectione. dixerat filium dei, sed dicti sunt et homines filii dei. dixerat tantae excellentiae
illum fuisse, ut non esset ipse dignus corrigiam calceamenti eius soluere. iam magnitudo ista
multum dat intellegi, cuius non erat dignus corrigiam calceamenti soluere, ille quo nemo
surrexerat maior in natis mulierum. plus enim erat omnibus hominibus et angelis. nam angelum
inuenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes caderet. cum enim quaedam in apocalypsi angelus
ostenderet iohanni, qui scripsit hoc euangelium, conterritus magnitudine uisionis iohannes cecidit
ad pedes angeli. et ille: surge, uide ne feceris hoc; deum adora, nam ego conseruus tuus sum et
fratrum tuorum. cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. nonne manifestum est
quia super omnes angelos est, cui talis homo, quo maior nemo surrexit in natis mulierum, dicit
indignum se esse soluere corrigiam calceamenti?
tamen aliquid euidentius dicat iohannes, quia deus est dominus noster iesus christus. inueniamus
hoc in praesenti lectione, quia forte et de illo cantauimus: regnauit deus super omnem terram,
contra quod surdi sunt, qui putant eum in africa sola regnare. non enim non dictum est de christo,
cum dictum est: regnauit deus super omnem terram. quis est enim alius rex noster, nisi dominus
noster iesus christus? ipse est rex noster. et quid audistis in ipso psalmo, recenti uersu modo
cantato? psallite deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite. quem dixit deum, ipsum dixit
regem nostrum: psallite deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite intellegenter. ne in una
parte uelis intellegere cui psallis: quoniam rex omnis terrae deus. et quomodo est omnis terrae
rex, qui uisus est in una parte terrarum, in ierosolyma, in iudaea, ambulans inter homines, natus,
sugens, crescens, manducans, bibens, uigilans, dormiens, fatigatus ad puteum sedens,
comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus,
mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? quod uidebatur in loco, caro erat; oculis
carneis caro apparebat; in carne mortali maiestas immortalis occultabatur. et quibus oculis
maiestas immortalis penetrata compage carnis poterit intueri? est alius oculus, est interior oculus.
non enim nullos oculos habebat et tobias, quando caecus oculis corporeis filio dabat praecepta
uitae. ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet; ille filio consilium dabat, ut uiam iustitiae
teneret. et hac oculos uideo, et hac oculos intellego. et meliores oculi dantis uitae consilium,
quam oculi tenentis manum. tales oculos quaerebat et iesus, quando ait philippo: tanto tempore
uobis cum sum, et non cognouistis me? tales oculos quaerebat, cum ait: philippe, qui uidet me,
uidet et patrem. isti oculi in intellegentia sunt, isti oculi in mente sunt. ideo cum dixisset
psalmus: quoniam rex omnis terrae deus, subiecit statim: psallite intellegenter. quod enim dico:
psallite deo nostro, psallite, deum dico regem nostrum. sed regem nostrum inter homines uidistis
tamquam hominem, uidistis passum, crucifixum, mortuum; latebat aliquid in illa carne quam
oculis carneis uidere potuistis. quid ibi latebat? psallite intellegenter; nolite oculis quaerere quod
mente conspicitur. psallite lingua, quia inter uos caro; sed quia uerbum caro factum est, et
habitauit in nobis, reddite sonum carni, reddite deo mentis obtutum. psallite intellegenter, et
uidetis quia uerbum caro factum est, et habitauit in nobis.
dicat et iohannes testimonium: post haec uenit iesus et discipuli eius in iudaeam terram, et illic
demorabatur cum eis, et baptizabat. baptizatus baptizabat. non eo baptismo baptizabat quo
baptizatus est. dat baptismum dominus baptizatus a seruo, ostendens humilitatis uiam, et
perducens ad baptismum domini, hoc est baptismum suum, praebendo humilitatis exemplum,
quia ipse non respuit baptismum serui. et in baptismo serui uia praeparabatur domino, et
baptizatus dominus uiam se fecit uenientibus. ipsum audiamus: ego sum uia, ueritas et uita. si
ueritatem quaeris, uiam tene; nam ipsa est uia quae est ueritas. ipsa est quo is, ipsa est qua is; non
per aliud is ad aliud, non per aliud uenis ad christum; per christum ad christum uenis. quomodo
per christum ad christum? per christum hominem ad christum deum; per uerbum carnem factum,
ad uerbum quod in principio erat deus apud deum; ab eo quod manducauit homo, ad illud quod
quotidie manducant angeli. sic enim scriptum est: panem caeli dedit eis, panem angelorum
manducauit homo. quis est panis angelorum? in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum. quomodo panem angelorum manducauit homo? et uerbum caro
factum est, et habitauit in nobis.
sed quia diximus manducare angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. nam si hoc intellexeritis,
quasi dilaniatur deus quem manducant angeli. quis dilaniat iustitiam? sed rursum mihi aliquis
dicit: et quis est qui manducat iustitiam? unde ergo, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam,
quoniam ipsi saturabuntur? cibus quem manducas per carnem, ut reficiaris tu, ille deficit; ut
reparet te, consumitur; manduca iustitiam, et tu reficeris, et illa integra perseuerat. quomodo
uidendo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae uidetur
oculis corporeis. multi enim cum fuerint diutius in tenebris, infirmatur acies ipsorum, quasi
ieiunio lucis. fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur ieiunio et debilitantur,
ita ut ipsam lucem qua reficiuntur, uidere non possint, et si diutius abfuerit, exstinguuntur, et
tamquam moritur in eis ipsa acies lucis. quid ergo? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur,
minor fit? et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. si hoc potuit deus de luce corporea
corporeis oculis exhibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem, integram
perseuerantem, nulla ex parte deficientem? quam lucem? in principio erat uerbum, et uerbum erat
apud deum. uideamus si lux est. quoniam apud te est fons uitae, et in lumine tuo uidebimus
lumen. in terra aliud est fons, aliud lumen. sitiens quaeris fontem, et ut peruenias ad fontem,
quaeris lucem; et si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem peruenias. fons ille, ipsa est
lux; sitienti fons est, caeco lux est; aperiantur oculi ut uideant lucem, aperiantur fauces cordis ut
bibant fontem; quod bibis, hoc uides, hoc audis. totum tibi fit deus, quia horum quae diligis,
totum tibi est. si uisibilia adtendis, nec panis est deus, nec aqua est deus, nec lux ista est deus,
nec uestis est deus, nec domus est deus. omnia enim haec uisibilia sunt, et singula sunt; quod est
panis, non hoc est aqua; et quod est uestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est
deus; uisibilia enim sunt. deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in
tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis uestis tibi est,
cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. omnia
possunt dici de deo, et nihil digne dicitur de deo. nihil latius hac inopia. quaeris congruum
nomen, non inuenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia inuenis. quid simile, agnus et leo? de
christo utrumque dictum est: ecce agnus dei. quomodo leo? uicit leo de tribu iuda.
audiamus iohannem: baptizabat iesus. diximus quia baptizabat iesus. quomodo iesus? quomodo
dominus? quomodo dei filius? quomodo uerbum? sed uerbum caro factum est. erat autem et
iohannes baptizans in aenon iuxta salim. lacus quidam aenon. unde intellegitur quia lacus erat?
quia aquae multae erant ibi, et ueniebant, et baptizabantur. nondum enim missus erat in carcerem
iohannes. si meministis (ecce iterum dico), dixi quare baptizabat iohannes: quia oportebat ut
dominus baptizaretur. et quare oportebat ut dominus baptizaretur? quia multi comtemturi erant
baptismum, eo quod iam maiore gratia praediti uiderentur, quam uiderent alios fideles. uerbi
gratia, iam continenter uiuens catechumenus, contemneret coniugatum, et diceret se meliorem
quam ille sit fidelis. ille catechumenus posset dicere in corde suo: quid mihi opus est baptismum
accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo iam melior sum? ne ergo ceruix ista praecipitaret
quosdam de meritis iustitiae suae plurimum elatos, baptizari uoluit dominus a seruo, tamquam
alloquens filios capitales: quid uos extollitis? quid erigitis, quia habetis, ille prudentiam, ille
doctrinam, ille castitatem, ille fortitudinem patientiae? numquid tantum habere potestis, quantum
ego qui dedi? et tamen ego baptizatus sum a seruo, uos dedignamini a domino. hoc est: ut
impleatur omnis iustitia.
sed dicet aliquis: sufficiebat ergo ut baptizaret dominum iohannes; quid opus erat ut alii
baptizarentur a iohanne? et hoc diximus, quia si solus dominus baptizaretur a iohanne, non
deesset ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum iohannes quam dominus.
dicerent enim: usque adeo magnus erat baptismum quem habuit iohannes, ut solus christus illo
fuerit dignus baptizari. ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat dominus, et ille
tamquam serui intellegeretur, ille tamquam domini, baptizatus est dominus, ut praeberet
humilitatis exemplum; non solus autem baptizatus est ab eo, ne baptismus iohannis melior
baptismo domini uideretur. ad hoc autem uiam praebuit dominus noster iesus christus, sicut
audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat abundantiam alicuius gratiae, dedignetur baptizari
baptismo domini. quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae
portat; non illi dimittitur, nisi cum uenerit ad baptismum. quomodo non caruit populus israel
populo aegyptiorum, nisi cum uenisset ad mare rubrum, sic pressura peccatorum nemo caret, nisi
cum ad fontem baptismi uenerit.
facta est ergo quaestio ex discipulis iohannis cum iudaeis de purificatione. baptizabat iohannes,
baptizabat christus; moti sunt discipuli iohannis; concurrebatur ad christum, ueniebatur ad
iohannem. qui enim ueniebant ad iohannem, mittebat illos ad iesum baptizari; non mittebantur ad
iohannem, qui a christo baptizabantur. turbati sunt discipuli iohannis, et coeperunt quaestionem
tractare cum iudaeis, quomodo solet fieri. intellegas dixisse iudaeos maiorem esse christum, et ad
eius baptismum debere concurri. illi nondum intellegentes, defendebant baptismum iohannis.
uentum est ad ipsum iohannem, ut solueret quaestionem. intellegat caritas uestra; et hic utilitas
ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa quaestione cum errarent homines, gloriari
apud se uoluerit iohannes. fortasse enim dixit: uerum dicitis, recte contenditis, baptismus meus
est melior. nam ut noueritis quod baptismus meus est melior, ipsum christum ego baptizaui.
poterat hoc dicere iohannes, baptizato christo. quantum se si uellet extendere, habebat ubi se
extenderet? sed melius nouerat apud quem se humiliaret; quem se nouerat nascendo antecedere,
illi uoluit confitendo cedere; salutem suam intellegebat in christo esse. iam dixerat superius: nos
omnes de plenitudine eius accepimus. et hoc confiteri deum est. quomodo enim omnes homines
de plenitudine eius accipiunt, nisi ille sit deus? nam si sic ille homo ut non deus, de plenitudine
dei accipit etiam ipse, et sic non deus est. si autem omnes homines de plenitudine eius accipiunt,
ille est fons, illi bibentes. qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons numquam sitit, fons
se ipso non eget. fonte egent homines; aridis uisceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut
reficiantur; fons fluit ut reficiat; ita dominus iesus.
uideamus ergo quid responderit iohannes: uenerunt ad iohannem, et dixerunt ei: rabbi, qui erat te
cum trans iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes ueniunt ad illum;
hoc est: quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad te potius ueniant? respondit, et dixit: non potest
homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de caelo. de quo putatis hoc dixisse iohannem? de
seipso: quasi homo accepi, ait, de caelo. intendat caritas uestra. non potest homo quidquam
accipere, nisi fuerit ei datum de caelo. ipsi uos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: ego
non sum christus. tamquam dicens: quid uos fallitis? uos ipsi mihi quomodo proposuistis istam
quaestionem? quid mihi dixistis? rabbi, qui erat te cum trans iordanem, cui tu testimonium
perhibuisti. nostis ergo quale testimonium illi perhibui; modo dicturus sum non esse illum, quem
dixi esse? ergo quia aliquid accepi de caelo ut aliquid essem, inanem me uultis esse, ut loquar
contra ueritatem? non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de caelo. ipsi uos
mihi testimonium perhibetis quod dixerim: ego non sum christus. non es tu christus? sed quid, si
maior illo, quia tu illum baptizasti? missus sum, ego praeco sum, ille iudex est.
et audi testimonium multo uehementius, multo expressius. uidete quid nobis cum agitur; uidete
quid amare debeamus; uidete quia aliquem hominem amare pro christo, adulterium est. quare hoc
dico? adtendamus uocem iohannis; poterat in illo errari, poterat ipse putari qui non erat; respuit a
se falsum honorem, ut teneat solidam ueritatem. uidete quid dicat christum, quid se: qui habet
sponsam, sponsus est. casti estote, sponsum amate. quid autem tu es, qui nobis dicis: qui habet
sponsam, sponsus est? amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter uocem
sponsi. aderit dominus deus noster pro motu cordis mei, multo enim gemitu plenum est, dicere
quod doleo; sed obsecro uos per ipsum christum, ut quod dicere non potuero, uos cogitetis; noui
enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. multos enim adulteros uideo, qui sponsam
tanto pretio emtam, amatam foedam ut pulcra fieret, illo emtore, illo liberatore, illo decoratore,
possidere uolunt; et id agunt uerbis suis, ut pro sponso amentur. de illo dictum est: hic est qui
baptizat. quis huc exit et dicit: ego baptizo? quis huc exit et dicit: ego quod dedero, hoc est
sanctum? quis huc procedit qui dicit: bonum est tibi ut nascaris ex me? amicum sponsi audiamus,
non adulteros sponsi; audiamus zelantem, sed non sibi.
fratres, regredimini corde ad uestras domos, carnalia loquor, terrena loquor; humanum dico,
propter infirmitatem carnis uestrae. multi habetis coniuges, multi habere uultis, multi etsi non
uultis, habuistis; multi qui omnino coniuges habere non uultis, de coniugibus patrum uestrorum
nati estis; nullum cor est quod non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam auius a
genere humano est, qui quod dico non sentiat. ponite aliquem peregre profectum, commendasse
amico suo sponsam suam; uide, quaeso te, carus meus es, ne forte me absente pro me aliquis
ametur. qualis ergo ille, qui custodiens sponsam uel uxorem amici sui, dat quidem operam ut
nullus alius ametur, sed si se amari pro amico uoluerit, et uti uoluerit commendata sibi, quam
detestandus uniuerso humano generi apparet? uideat illam aliquanto petulantius per fenestram
adtendere aut iocari cum aliquo, prohibet tamquam zelet; uideo zelantem, sed uideam cui; utrum
amico absenti, an sibi praesenti. putate hoc dominum nostrum iesum christum fecisse.
commendauit amico suo sponsam suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse in
euangelio, et tamen praesens est maiestate. fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si
fallitur, uae illi qui fallit! quid deum fallere conantur, deum intuentem omnium corda, et omnium
secreta rimantem? exsistit aliquis haereticus, et dicit: ego do, ego sanctifico, ego iustifico, nolo
eas ad illam sectam. bene quidem zelat, sed uide cui. non eas ad idola, bene zelat; non ad
sortilegos, bene zelat. uideamus cui zelat; ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem
baptizo baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. audi amicum sponsi, disce zelare
amico tuo; audi uocem illius: hic est qui baptizat. quare tibi uis arrogare quod tuum non est?
usque adeo absens est qui hic reliquit sponsam suam? nescis quia ille qui a mortuis resurrexit, ad
dexteram patris sedet? si contemserunt eum iudaei in ligno pendentem, tu contemnis in caelo
sedentem? nouerit caritas uestra magnum dolorem me pati de hac re; sed, ut dixi, dimitto cetera
cogitationibus uestris. non enim dico, si loquar tota die; si plangam tota die, non sufficio; non
dico, si habeam, sicut dicit propheta: fontem lacrymarum, sed si conuertar in lacrymas, et
lacrymae fiam, in linguas, et linguae fiam, parum est.
redeamus, uideamus quid dicit iste: qui habet sponsam, sponsus est; non est mea sponsa. et non
gaudes in nuptiis? immo gaudeo, ait: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet
propter uocem sponsi. non, inquit, gaudeo propter uocem meam, sed propter uocem sponsi
gaudeo. ego sum in audiendo, ille in dicendo; ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in
aure, ille uerbum. ergo amicus sponsi stat et audit eum. quare stat? quia non cadit. quare non
cadit? quia humilis est. uide stantem in solido: non sum dignus corrigiam calceamenti eius
soluere. bene te humilias, merito non cadis, merito stas, merito audis eum, et gaudio gaudes
propter uocem sponsi. sic et apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, non sibi, sed sponso. audi
uocem zelantis: zelo dei uos zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo dei. unde? quomodo? quam
zelas, uel cui zelas? desponsaui enim uos uni uiro, uirginem castam exhibere christo.
quid ergo times? quare zelas? timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit euam astutia sua, sic et
uestri sensus corrumpantur a castitate quae est in christo. omnis ecclesia uirgo appellata est.
diuersa esse membra ecclesiae, diuersis donis pollere uidetis atque gaudere; alii coniugati, aliae
coniugatae, alii uiduati uxores ultra non quaerunt, aliae uiduatae maritos ultra non quaerunt, alii
integritatem ab ineunte aetate conseruant, aliae uirginitatem suam deo uouerunt; diuersa sunt
munera, sed omnes isti una uirgo est. ubi est ista uirginitas? non enim in corpore. paucarum
feminarum est, et si dici uirginitas in uiris potest, paucorum uirorum sancta integritas etiam
corporis est in ecclesia, et honorabilius membrum est; alia autem membra non in corpore, sed
omnia in mente seruant uirginitatem. quae est uirginitas mentis? integra fides, solida spes, sincera
caritas. hanc uirginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. sicut enim
membrum corporis uiolatur in quodam loco, sic seductio linguae uiolat uirginitatem cordis in
mente non corrumpatur, quae non uult sine causa tenere corporis uirginitatem. quid ergo dicam,
fratres? et haeretici habent uirgines, et multae sunt uirgines haereticorum? uideamus si sponsum
amant, ut uirginitas ista custodiatur. cui custoditur? christo, inquit. uideamus si christo, non
donato; uideamus cui seruetur ista uirginitas; cito probare poteritis. ecce ostendo sponsum, quia
ipse se ostendit; perhibet illi testimonium iohannes: hic est qui baptizat. o tu uirgo, si sponso huic
seruas uirginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit: ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat:
hic est qui baptizat? deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? quis
est sponsus? quoniam rex omnis terrae deus. ipse sponsus tuus totum tenet, quia totum emit. uide
quanti emerit, ut intellegas quid emerit; quod pretium dedit? sanguinem dedit. ubi dedit, ubi fudit
sanguinem suum? in passione. nonne sponso tuo cantas, aut cantare te fingis, quando emtus est
totus orbis: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero
considerauerunt, et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam
miserunt sortem? sponsa es, agnosce uestem sponsi tui. super quam uestem missa est sors?
interroga euangelium; uide cui desponsata sis, uide a quo arrhas accipias. interroga euangelium
uide quid tibi dicat in passione domini. erat ibi tunica; uideamus qualis: desuper texta. desuper
texta tunica quid significat nisi caritatem? desuper texta tunica quid significat nisi unitatem?
hanc tunicam adtende, quam nec persecutores christi diuiserunt. ait enim: dixerunt inter se: non
diuidamus eam, sed sortem super eam mittamus. ecce unde audistis psalmum. uestem
persecutores non consciderunt; christiani ecclesiam diuidunt.
sed quid dicam, fratres? aperte uideamus quid emerit. ibi enim emit, ubi pretium dedit. pro
quanto dedit? si pro africa dedit, simus donatistae, et non appellemur donatistae, sed christiani;
quia christus solam africam emit, quamquam et hic non soli donatistae. sed non tacuit in
commercio suo quid emerit. fecit tabulas; deo gratias, non nos fefellit. opus est ut audiat illa
sponsa, et ibi intellegat cui uouerit uirginitatem. ibi in ipso psalmo ubi dictum est: foderunt
manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ubi passio domini apertissime declaratur;
qui psalmus omni anno legitur nouissima hebdomada intento uniuerso populo, imminente
passione christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste legitur. intendite, fratres, quid ibi emit;
recitentur tabulae commerciales; quid ibi emit, audite: commemorabuntur et conuertentur ad
dominum uniuersi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium:
quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium. ecce quid emit. ecce quoniam rex
omnis terrae deus est sponsus tuus. quid ergo ad pannos uis deduci talem diuitem? agnosce,
totum emit, et tu dicis: partem hic habes. o si placeres sponso, o si non corrupta loquereris, et
corrupta, quod peius est, corde, non corpore! amas hominem pro christo, amas dicentem: ego
baptizo; amicum sponsi non audis dicentem: hic est qui baptizat; non audis dicentem: qui habet
sponsam, sponsus est. ego non habeo sponsam, dixit; sed quid sum? amicus autem sponsi, qui
stat et audit eum, gaudio gaudet propter uocem sponsi.
euidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis seruare uirginitatem, habere continentiam,
eleemosynas dare; omnia illa quae laudantur in ecclesia, nihil illis prosunt, quia conscindunt
unitatem, id est, tunicam illam caritatis. quid faciunt? diserti sunt multi inter illos, magnae
linguae, flumina linguarum. numquid angelice loquuntur? audiant amicum sponsi zelantem
sponso, non sibi: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus
sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens.\
sed quid dicunt? habemus baptismum. habes, sed non tuum. aliud est habere, aliud dominari.
baptismum habes, quia accepisti ut baptizatus sis, accepisti tamquam illuminatus; si tamen a te
non tenebratus; et quando das, minister das, non possessor; praeco clamas, non iudex. per
praeconem loquitur iudex, et in actis tamen non scribitur: praeco dixit; sed: iudex dixit. proinde
uide si tuum est quod das, potestate. si autem accepisti, confitere cum amico sponsi, non potest
homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de caelo. confitere cum amico sponsi: qui habet
sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. sed o si stares et audires eum, et
non caderes ut audires te! audiendo enim eum stares et audires, nam loqueris, et tibi caput inflas.
ego, inquit ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis illius redemta sum, audio
uocem sponsi; et uocem amici sponsi tunc audio, si sponso meo det gloriam, non sibi. dicat
amicus: qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet
propter uocem sponsi. ecce habes sacramenta, et ego concedo. habes formam, sed sarmentum es
de uite praecisum; tu formam ostendis, ego radicem quaero; de forma fructus non exit, nisi ubi
est radix; ubi autem est radix, nisi in caritate? et audi formam sarmentorum; paulus loquatur: si
sciam, inquit, omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quantam
fidem?), ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.
nemo ergo uobis fabulas uendat. et pontius fecit miraculum; et donatus orauit, et respondit ei
deus de caelo. primo, aut falluntur aut fallunt. postremo, fac illum montes transferre: caritatem
autem, inquit, non habeam, nihil sum. uideamus utrum habuerit caritatem. crederem, si non
diuisisset unitatem. nam et contra istos, ut sic loquar, mirabiliarios cautum me fecit deus meus,
dicens: in nouissimis temporibus exsurgent pseudoprophetae, facientes signa et prodigia, ut in
errorem inducant, si fieri potest, etiam electos; ecce praedixi uobis. ergo cautos nos fecit sponsus,
quia et miraculis decipi non debemus. aliquando enim et desertor terret prouincialem; sed utrum
in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc adtendit qui terreri et
seduci non uult. teneamus ergo unitatem, fratres mei; praeter unitatem, et qui facit miracula nihil
est. in unitate enim erat populus israel, et non faciebat miracula; praeter unitatem erant magi
pharaonis, et faciebant similia moysi. populus israel, ut dixi, non faciebat; qui erant salui apud
deum, qui faciebant, an qui non faciebant? petrus apostolus resuscitauit mortuum; simon magus
fecit multa; erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat petrus, nec
quod faciebat simon; sed unde gaudebant? quia nomina eorum erant scripta in caelo. nam et
redeuntibus discipulis, dominus noster iesus christus propter fidem gentium hoc ait. dixerunt
enim gloriantes ipsi discipuli: ecce, domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subiecta sunt.
bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini christi; et tamen quid ait eis? nolite in
hoc gloriari, quia daemonia uobis subiecta sunt; sed gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in
caelo. petrus daemonia exclusit; nescio quae anicula uidua, nescio quis homo qualiscumque
laicus habens caritatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc; petrus in corpore oculus est, ille
in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et petrus; et si minus ualet digitus quam
oculus, non est tamen praecisus a corpore. melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse
oculum et euelli de corpore.proinde, fratres mei, nemo uos fallat, nemo uos seducat; amate
pacem christi, qui pro uobis crucifixus est, cum deus esset. paulus dicit: neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. et quisquam nostrum dicit quia aliquid
est? si dixerimus quia aliquid sumus, et non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari
uolumus, non sponsum. uos christum diligite, et nos in illo, in quo et uos a nobis diligimini.
inuicem se diligant membra, sed omnia sub capite uiuant. dolore quidem, fratres mei, multa
coactus sum dicere, et parua dixi; lectionem finire non potui; aderit dominus ut opportune
finiatur. nolui enim amplius onerare corda uestra, quae uolo uacare gemitibus, et orationibus pro
his qui adhuc surdi sunt, et non intellegunt.
TRACTATUS 14
3:29-36 lectio ista de sancto euangelio excellentiam diuinitatis domini nostri iesu christi, et humilitatem
hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet, ut distinguamus quid intersit inter hominem
hominem, et hominem deum. quia homo deus dominus noster iesus christus, deus ante omnia
saecula, et homo in nostro saeculo, deus de patre, homo de uirgine, unus tamen atque idem
dominus et saluator iesus christus, filius dei, deus et homo. iohannes uero excellentis gratiae
missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. de iohanne enim dictum est: non erat ille
lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse
lumen, sed illuminatum, non illuminans. aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen
quod illuminatur; nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non uident.
lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere
possit, sed ipso indigent cetera ut luceant.
confessus est ergo iohannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret iesus, et
perferretur ad eum ueluti ut instigaretur; quasi inuido enim narrauerunt: ecce ille facit plures
discipulos quam tu; ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est
ausus se dicere quod est ille. hoc ergo dixit iohannes: non potest homo accipere quidquam, nisi
datum illi fuerit de caelo. ergo christus dat, homo accipit. ipsi uos mihi testimonium perhibetis
quod dixerim. ego non sum christus, sed quia missus sum ante illum. qui habet sponsam, sponsus
est ; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter uocem sponsi. non sibi
gaudium fecit de se. qui enim uult gaudere de se , tristis erit; qui autem de deo uult gaudere,
semper gaudebit, quia deus sempiternus est. uis habere gaudium sempiternum? inhaere illi qui
sempiternus est. talem se dixit iohannes. propter uocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non
propter uocem suam; et stat, et audit eum. si ergo cadit, non audit eum; de illo enim quodam qui
cecidit, dictum est : et in ueritate non stetit; de diabolo dictum est. ergo stare debet amicus sponsi
et audire. quid est stare? permanere in gratia eius quam accepit. et audit uocem ad quam gaudeat.
sic erat iohannes; nouerat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat
illuminatum se , non illuminatorem. erat autem lumen uerum, ait euangelista, quod illuminat
omnem hominem uenientem in hunc mundum. si ergo omnem hominem, et ipsum iohannem;
quia et ipse de hominibus. etenim quamuis nemo exsurrexerit maior iohanne in natis mulierum,
unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. numquid comparandus est ei qui, quia
uoluit, natus est; et ideo nouo partu, quia nouus natus? ambae enim generationes domini
inusitatae sunt, et diuina et humana; diuina non habet matrem, humana non habet patrem. ergo
unus de ceteris iohannes, sed tamen maioris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret
maior illo, tantam testificationem tribuit domino nostro iesu christo, ut illum dicat sponsum, se
amicum sponsi, non dignum tamen soluere corrigiam calceamenti ipsius. hinc audiuit iam multa
caritas uestra; quod sequitur uideamus; aliquantum enim spissum est ad intellegendum. sed
quoniam dicit ipse iohannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de
caelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de caelo, quia homines sumus, et non
possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est.
hoc ergo sequitur, et dicit iohannes: hoc ergo gaudium meum impletum est. quod est gaudium
ipsius? ut gaudeat ad uocem sponsi. impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non
assumo, ne et quod accepi amittam. quod est hoc gaudium? gaudio gaudet propter uocem sponsi.
intellegat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a deo.
nihil plus quaerat, et non amittit quod inuenit. multi enim ideo facti sunt insipientes, quia
dixerunt se esse sapientes. arguit illos apostolus, et dicit de ipsis: quia quod notum est dei, ait,
manifestum est illis; deus enim illis manifestauit. de quibusdam ingratis, impiis, audite quid
dicat: deus enim illis manifestauit. inuisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint ipsi inexcusabiles.
quare inexcusabiles? quia cognoscentes deum; non dixit, quia non cognouerunt; cognoscentes
deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt; sed euanuerunt in cogitationibus suis,
et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. si enim
deum cognouerant, simul cognouerant quia non eos fecerat sapientes nisi deus. non ergo sibi
tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. non autem agendo gratias insipientes
facti sunt. ergo deus quod dederat gratis, tulit ingratis. noluit esse hoc iohannes, gratus esse
uoluit; confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter uocem sponsi, et ait: hoc ergo
gaudium meum impletum est.
illum oportet crescere, me autem minui. quid est hoc? illum oportet exaltari, me autem humiliari.
quomodo crescit iesus? quomodo crescit deus? perfectus non crescit. deus autem nec crescit, nec
minuitur. si enim crescit, perfectus non est; si minuitur, deus non est. iesus autem deus quomodo
crescit? si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit uerbum dei, infans in
praesepi iacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit; quia creuit ergo
iesus aetate carnis, ideo forte, dictum est: illum oportet crescere, me autem minui. sed quare et
hoc? iohannes et iesus, quod ad carnem pertinet, coaeui erant; sex menses inter se habebant,
pariter creuerant; et si diutius ante mortem dominus noster iesus christus uellet hic esse, et ipsum
iohannem hic se cum esse, quomodo pariter creuerant, ita pariter senescere poterant; quare ergo,
illum oportet crescere, me autem minui? primo, quia iam et dominus triginta annorum erat;
numquid iuuenis, si iam triginta annorum sit, adhuc crescit? iam ab ipsa aetate uergere incipiunt
homines, et declinare ad grauiorem aetatem, et inde ad senectutem. sed et si pueri essent ambo,
non diceret: illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret: simul nos oportet crescere. nunc
autem triginta annorum ille, triginta et ille; sex menses qui intererant, nullam distinguunt
aetatem; magis illud inuenit lectio quam aspectio.
quid ergo est, illum oportet crescere, me autem minui? magnum hoc sacramentum! intellegat
caritas uestra. antequam ueniret dominus iesus, homines gloriabantur de se; uenit ille homo, ut
minueretur hominis gloria, et augeretur gloria dei. etenim uenit ille sine peccato, et inuenit omnes
cum peccato. si sic uenit ille ut dimitteret peccata, deus largiatur, homo confiteatur. etenim
confessio hominis, humilitas hominis, miseratio dei, altitudo dei. si ergo uenit ille dimittere
homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et deus faciat misericordiam suam. illum
oportet crescere, me autem minui; hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet
glorificari, me autem confiteri. intellegat homo gradum suum, et confiteatur deo, et audiat
apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se uolenti: quid enim habes quod non
accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? intellegat ergo homo quia
accepit, qui uolebat suum dicere quod non est eius, et minuatur; bonum est enim illi ut deus in
illo glorificetur. ipse in se minuatur, ut in deo augeatur. haec testimonia et hanc ueritatem, etiam
passionibus suis significauerunt christus et iohannes. nam iohannes capite minutus. christus in
cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est: illum oportet crescere, me autem minui. deinde natus
est christus cum iam inciperent crescere dies, natus est iohannes quando coeperunt minui dies.
adtestata est ipsa creatura et ipsae passiones uerbis iohannis dicentis, illum oportet crescere, me
autem minui. crescat ergo in nobis gloria dei, et minuatur gloria nostra, ut in deo crescat et
nostra. hoc enim dicit apostolus, hoc dicit scriptura sancta: qui gloriatur, in domino glorietur. in
te uis gloriari? crescere uis, sed malo tuo male crescis. qui enim male crescit, iuste minuitur.
crescat ergo deus qui semper perfectus est, crescat in te. quanto enim magis intellegis deum, et
quanto magis capis, uidetur in te crescere deus; in se autem non crescit, sed semper perfectus est.
intellegebas heri modicum, intellegis hodie amplius, intelleges cras multo amplius; lumen ipsum
dei crescit in te; ita uelut deus crescit, qui semper perfectus manet. quemadmodum si curarentur
alicuius oculi ex pristina caecitate, et inciperet uidere paululum lucis, et alia die plus uideret, et
tertia die amplius, uideretur illi lux crescere; lux tamen perfecta est, siue ipse uideat, siue non
uideat. sic est et interior homo: proficit quidem in deo et deus in illo uidetur crescere; ipse tamen
minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam dei surgat.
et distincte iam et manifeste apparet quod modo audiuimus. qui de sursum uenit, supra omnes
est. uide quid dicat de christo. quid de se? qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. qui de
sursum uenit, supra omnes est; christus est: qui autem est de terra, de terra est, et de terra
loquitur; iohannes est. et hoc est totum, iohannes de terra est, et de terra loquitur? totum
testimonium quod perhibet de christo, de terra loquitur? non uoces dei audiuntur a iohanne, ubi
testimonium perhibet de christo? quomodo ergo de terra loquitur? sed de homine dicebat.
quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur; si autem aliqua loquitur
diuina, illuminatus est a deo. nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. ergo seorsum
est gratia dei, seorsum natura hominis. modo naturam hominis interroga; nascitur et crescit,
usitata ista hominum discit. quid nouit nisi terram de terra? humana loquitur, humana nouit,
humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur; ecce est totus homo. ueniat gratia
dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit: tu illuminabis lucernam meam, domine; deus meus,
illumina tenebras meas; assumat mentem humanam, conuertat ad lucem suam; incipit iam dicere,
quod apostolus dicit: non ego autem, sed gratia dei me cum; et: uiuo autem iam non ego, uiuit
autem in me christus. hoc est: illum oportet crescere, me autem minui. ergo iohannes, quod ad
iohannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur; si quid diuinum audisti a iohanne,
illuminantis est, non recipientis.
qui de caelo uenit, supra omnes est; et quod uidit et audiuit, hoc testificatur; et testimonium eius
nemo accipit. de caelo uenit, supra omnes est, dominus noster iesus christus, de quo superius
dictum est: nemo adscendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo.
est autem super omnes; et quod uidit et audiuit, hoc loquitur. habet enim et patrem ipse filius dei;
habet et patrem, et audit a patre. et quod audit a patre quid est? quis hoc explicat? quando lingua
mea, quando cor meum sufficere potest, uel cor ad intellegendum, uel lingua ad proferendum,
quid est quod filius audiuit a patre? forte filius uerbum patris audiuit? immo filius uerbum patris
est. uidetis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; uidetis quemadmodum hic
deficiat omnis coniectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. audio dicentem
scripturam quia filius hoc loquitur, quod audit a patre; et rursus audio dicentem scripturam quia
ipse filius uerbum patris est: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat
uerbum. nos loquimur uerba uolantia et transeuntia; mox ut sonuerit ore tuo uerbum tuum,
transit, peragit strepitum suum et transit in silentium. numquid potes sequi sonum tuum, et tenere
ut stet? cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa uerba transeuntia.
quid dicimus, fratres? deus cum loqueretur, adhibuit uocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? si
adhibuit ista, qua lingua locutus est? hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi
distinctio gentium. ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, uel illa lingua locutum esse deum.
cor tuum adtende. quando concipis uerbum quod dicas - dicam enim, si potero, quod in nobis
adtendamus, non unde illud comprehendamus - quando ergo concipis uerbum quod proferas, rem
uis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo iam uerbum est; nondum processit, sed iam natum
est in corde, et manet ut procedat; adtendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si latinus
est, uocem latinam quaeris; si graecus est, uerba graeca meditaris; si punicus est, adtendis si nosti
linguam punicam; pro diuersitate auditorum diuersas linguas adhibes, ut proferas uerbum
conceptum; illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. cum ergo deus loquens,
linguam non quaereret, et genus locutionis non adsumeret, quomodo auditus est a filio, cum
ipsum filium sit locutus deus? quomodo enim tu uerbum quod loqueris, in corde habes, et apud te
est, et ipsa conceptio spiritalis est, (nam sicut anima tua spiritus est, ita et uerbum quod
concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas diuidatur, sed manet in
conceptione cordis et in speculo mentis), sic deus edidit uerbum, hoc est, genuit filium. et tu
quidem ex tempore gignis uerbum etiam in corde, deus sine tempore genuit filium, per quem
creauit omnia tempora. cum ergo uerbum dei filius sit, filius autem locutus est nobis, non uerbum
suum, sed uerbum patris, se nobis loqui uoluit, qui uerbum patris loquebatur. hoc ergo quomodo
decuit, et oportuit, dixit iohannes, quomodo potuimus, nos exposuimus. cui ad cor nondum
peruenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se conuertat, habet quo pulset, habet a quo
quaerat, habet a quo petat, habet a quo accipiat. qui de caelo uenit, supra omnes est; et quod uidit
et audiuit, hoc testatur; et testimonium eius nemo accipit. si nemo, utquid uenit? quorumdam
ergo nemo. est quidam populus praeparatus ad iram dei, damnandus cum diabolo; horum nemo
accipit testimonium christi. nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, qui autem
accepit testimonium eius, signauit quia deus uerax est? certe ergo non nemo, si tu ipse dicis: qui
accepit testimonium eius, signauit quia deus uerax est. responderet ergo fortasse iohannes
interrogatus, et diceret: noui quid dixerim, nemo. est enim quidam populus natus ad iram dei, et
ad hoc praecognitus. qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, nouit deus; qui sint
perseueraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, nouit deus, et numerati sunt deo omnes
futuri in uitam aeternam; et nouit iam illum populum distinctum. et si ipse nouit, et prophetis
dedit nosse per spiritum suum, dedit et iohanni. adtendebat ergo iohannes, non oculo suo; nam
quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur; sed in ea gratia spiritus, quam accepit a
deo, uidit quemdam populum impium, infidelem; adtendens illum in infidelitate sua, ait:
testimonium eius qui uenit de caelo, nemo accipit. quorum nemo? eorum qui ad sinistram futuri
sunt, eorum quibus dicetur: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. qui
ergo accipiunt? illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur: uenite, benedicti patris mei,
percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. adtendit ergo in spiritu diuisionem, in
genere autem humano commixtionem; et quod nondum locis separatum est, separauit intellectu,
separauit cordis adspectu; et uidit duos populos, fidelium et infidelium; adtendit infideles, et ait:
qui de caelo uenit, supra omnes est; et quod uidit et audiuit, hoc testatur; et testimonium eius
nemo accipit. deinde transtulit se a sinistra, et adspexit ad dexteram, et secutus ait: qui accepit
testimonium eius, signauit quia deus uerax est. quid est, signauit quia deus uerax est, nisi, homo
mendax est, et deus uerax est? quia nemo hominum potest dicere quod ueritatis est, nisi
illuminetur ab eo qui mentiri non potest. deus ergo uerax, christus autem deus. uis probare?
accipe testimonium eius, et inuenis: qui enim accepit testimonium eius, signauit quia deus uerax
est. quis? ipse qui de caelo uenit et supra omnes est, deus uerax est. sed si nondum illum
intellegis deum, nondum accepisti testimonium eius; accipe, et signas, praesumenter intellegis,
definienter agnoscis quia deus uerax est.
quem enim misit deus, uerba dei loquitur. ipse est deus uerax, et misit illum deus; deus misit
deum. iunge ambos, unus deus, deus uerax missus a deo. de singulis interroga, deus; et de
ambobus interroga, deus. non singuli deus et ambo dii, sed singulus quisque deus et ambo deus.
tanta enim ibi est caritas spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, deus
tibi respondeatur; de trinitate cum interrogatur, deus tibi respondeatur. si enim spiritus hominis
quando inhaeret deo unus spiritus est, aperte apostolo dicente: qui adhaeret domino, unus spiritus
est; quanto magis filius aequalis adhaerens patri simul cum illo unus deus est? audite alterum
testimonium. nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes apostolorum
uendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat; et de illa congregatione sanctorum
quid dicit scriptura? erat illis anima una et cor unum in domino. si caritas de tot animis fecit
animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est caritas inter patrem et filium? maior
utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. si ergo multorum fratrum cor
unum propter caritatem, et multorum fratrum anima una propter caritatem, deus pater et deus
filius, dicturus es quia duo sunt? si duo dii sunt, non est ibi summa caritas. si enim hic tanta
caritas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus
deus pater et filius? absit ut hoc sentiat fides non ficta. prorsus quantum excellat caritas illa, hinc
intellegite. multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt
dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta coniunctio; ibi autem, unum
deum licet dicas, duos aut tres deos non licet dicas. hinc tibi commendatur supereminentia et
summitas caritatis tanta, ut maior esse non possit.
quem enim misit deus, uerba dei loquitur. hoc utique de christo dicebat, ut se ab illo distingueret.
quid enim? ipsum iohannem nonne deus misit? an non ipse dixit: missus sum ante eum, et: qui
me misit baptizare in aqua; et de illo dictum est: ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit
uiam tuam? nonne et ipse uerba dei loquitur, de quo etiam dictum est, quod sit amplius quam
propheta? si ergo et ipsum deus misit, et uerba dei loquitur, quomodo ad distinctionem, de
christo eum dixisse accipimus: quem enim misit deus, uerba dei loquitur? sed uide quid adiungat:
non enim ad mensuram dat deus spiritum. quid est hoc: non enim ad mensuram dat deus
spiritum? inuenimus quia ad mensuram dat deus spiritum. audi apostolum dicentem: secundum
mensuram donationis christi. hominibus ad mensuram dat, unico filio non dat ad mensuram.
quomodo hominibus ad mensuram? alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo
scientiae secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu, alii prophetia, alii diiudicatio
spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. numquid omnes apostoli? numquid
omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes uirtutes? numquid omnes dona
habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur. aliud habet
iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste. mensura est, diuisio quaedam donorum est. ergo
hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. quomodo aliud accipit manus
ut operetur, aliud oculus ut uideat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una
est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut uideat;
sic sunt etiam diuersa dona fidelium, tamquam membris ad mensuram cuique propriam
distributa. sed christus qui dat, non ad mensuram accipit.
audi enim adhuc quid sequitur, quia de filio dixerat: non enim ad mensuram dat deus spiritum;
pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. adiecit: omnia dedit in manu eius, ut nosses et
hic qua distinctione dictum sit: pater diligit filium. quare enim? pater non diligit iohannem? et
tamen non omnia dedit in manu eius. pater non diligit paulum? et tamen non omnia dedit in
manu eius. pater diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus seruum;
quomodo unicum, non quomodo adoptatum. itaque omnia dedit in manu eius. quid est, omnia? ut
tantus sit filius, quantus est pater. ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in
forma dei esse aequalem deo. pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. ergo cum ad nos
dignatus est mittere filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est pater. pater
mittens filium, se alterum misit.
namque putantes adhuc discipuli quia pater aliquid maius est quam filius, uidentes carnem et non
intellegentes diuinitatem, dixerunt ei: domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis. tamquam
dicerent: iam nouimus te, et benedicimus te, quia nouimus te; gratias enim tibi agimus, quia
ostendisti te nobis; sed patrem nondum nouimus; propterea cor nostrum ardet, et satagit
concupiscentia quadam sancta uidendi patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil
amplius a te desiderabimus; sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo maior esse
nemo potest. bona concupiscentia, bonum desiderium; sed paruus intellectus. adtendens enim
ipse dominus iesus paruos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter paruos, et paruum inter
paruos, aut philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: tanto tempore uobis cum sum, et non
cognouistis me, philippe? posset hic philippus respondere: cognouimus te; sed numquid diximus
tibi: ostende nobis te? te cognouimus, sed patrem quaerimus. subiecit statim: qui me uidit, uidit
et patrem. si ergo aequalis patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed
cogitemus maiestatem indutam carne, non oppressam carne. manens enim deus apud patrem,
apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit
deum. non enim homo poterat capere deum; uidere poterat homo hominem, capere deum non
poterat. unde non poterat capere deum? quia oculum cordis unde caperet, non habebat. erat ergo
aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum; corporis oculos habebat sanos, cordis oculos
habebat saucios. factus est ille homo ad corporis oculum, ut credens in eum qui uideri
corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum uidendum quem spiritaliter uidere non poteras. tanto
tempore uobis cum sum, et non cognouistis me, philippe? qui me uidit, uidit et patrem. quare illi
non illum uidebant? ecce uidebant illum, et patrem non uidebant; uidebant carnem, sed maiestas
latebat. quod uidebant discipuli qui amauerunt, uiderunt et iudaei qui crucifixerunt. intus ergo
erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud patrem maneret; non enim deseruit patrem quando
uenit ad carnem.
carnalis cogitatio non capit quod dico; differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod
sequitur: qui credit in filium, habet uitam aeternam; qui autem incredulus est filio, non uidebit
uitam, sed ira dei manet super eum. non dixit: ira dei uenit ad eum; sed, ira dei manet super eum.
omnes qui nascuntur mortales, habent se cum iram dei. quam iram dei? quam accepit primus
adam. si enim peccauit primus homo, et audiuit: morte morieris, factus est mortalis ille, et
coepimus nasci mortales, cum ira dei nati sumus. uenit inde filius non habens peccatum, et
indutus est carne, indutus est mortalitate. si ille nobis cum communicauit iram dei, nos pigri
sumus cum illo communicare gratiam dei? qui ergo non uult credere in filium, ira dei manet
super eum. quae ira dei? de qua dicit apostolus: fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri.
omnes ergo filii irae, quia de maledicto mortis uenientes. crede in christum factum pro te
mortalem, ut illum capias immortalem; quando enim ceperis eius immortalitatem, nec tu eris
mortalis. uiuebat, moriebaris; mortuus est, ut uiuas. adtulit gratiam dei, abstulit iram dei. deus
uicit mortem, ne mors uinceret hominem.
TRACTATUS 15
4:1-42 non rude est auribus caritatis uestrae, euangelistam iohannem uelut aquilam uolare altius,
caliginem que terrae transcendere, et lucem ueritatis firmioribus oculis intueri. multa enim iam
ex euangelio eius per ministerium nostrum domino adiuuante tractata sunt; ex ordine autem
sequitur haec lectio, quae hodie recitata est. ea quae dicturus sum domino donante multi sic
audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. non ideo tamen pigra debet esse intentio,
quia non est cognitio, sed recognitio. hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in
manibus, quod dominus iesus ad puteum iacob loquebatur cum samaritana muliere. dicta enim
ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem,
reficientes languentem.
dominus enim haec cum audisset, cognouisse pharisaeos quod plures discipulos faceret quam
iohannes, et plures baptizaret (quamquam iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit
iudaeam terram, et abiit iterum in galilaeam. hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in
manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. utique dominus si
sciret pharisaeos ita de se cognouisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut
hoc eis ad salutem ualeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi uellent ab eo baptizari;
magis non relinqueret iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi; quia uero cognouit eorum
scientiam, simul cognouit et inuidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed
ut persequerentur; abiit inde. poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non
occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet; sed quia in omni re quam gessit ut homo,
hominibus in se credituris praebebat exemplum, (quia unusquisque seruus dei non peccat, si
secesserit in alium locum, uidens furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum
animam suam; uideretur autem sibi seruus dei peccare si faceret, nisi in faciendo dominus
praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret.
fortassis etiam hoc moueat, cur dictum sit: baptizabat iesus plures quam iohannes; et posteaquam
dictum est; baptizabat, subiectum est: quamquam iesus non baptizabat, sed discipuli eius. quid
ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est: quamquam iesus non baptizabat,
sed discipuli eius? an utrumque uerum est, quia et iesus baptizabat, et non baptizabat? baptizabat
enim, quia ipse mundabat: non baptizabat, quia non ipse tingebat. praebebant discipuli
ministerium corporis, praebebat ille adiutorium maiestatis. quando enim cessaret a baptizando,
quamdiu non cessat a mundando? de quo dictum est ab eodem iohanne, per iohannis baptistae
personam dicentis: hic est qui baptizat. ergo iesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus,
iesus baptizat. securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem
magistrum.
sed forte ait aliquis: baptizat quidem christus in spiritu, non in corpore. quasi uero alterius dono
quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et uisibilis baptismatis imbuatur. uis nosse
quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? audi apostolum: sicut christus, inquit,
dilexit ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo ut exhiberet
ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi.
mundans eam. unde? lauacro aquae in uerbo. quid est baptismus christi? lauacrum aquae in
uerbo. tolle aquam, non est baptismus; tolle uerbum, non est baptismus.
iam ergo his praeiactis, per quae uenit ad collocutionem cum illa muliere, uideamus quae restant
plena mysteriis, et grauida sacramentis. oportebat autem, inquit, eum transire per samariam. uenit
ergo in ciuitatem samariae quae dicitur sichar, iuxta praedium quod dedit iacob filio suo ioseph.
erat autem ibi fons iacob. puteus erat; sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus. ubi enim
aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur; sed si in promptu et superficie
sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus uocatur, ut fontis nomen non
amittat.
iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. hora erat quasi sexta. iam incipiunt
mysteria. non enim frustra fatigatur iesus; non enim frustra fatigatur uirtus dei; non enim frustra
fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo
praesente firmamur. fatigatur tamen iesus, et fatigatur ab itinere, et sedet, et iuxta puteum sedet,
et hora sexta fatigatus sedet. omnia ista innuunt aliquid, indicare uolunt aliquid; intentos nos
faciunt, ut pulsemus hortantur. ipse ergo aperiat et nobis et uobis, qui dignatus est ita hortari ut
diceret: pulsate, et aperietur uobis. tibi fatigatus est ab itinere iesus. inuenimus fortem iesum, et
inuenimus infirmum iesum; fortem et infirmum iesum: fortem, quia in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. uis uidere quam
iste filius dei fortis sit? omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore
facta sunt. quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? infirmum uis nosse?
uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. fortitudo christi te creauit, infirmitas christi te
recreauit. fortitudo christi fecit ut quod non erat esset; infirmitas christi fecit ut quod erat non
periret. condidit nos fortitudine sua, quaesiuit nos infirmitate sua.
nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tamquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit:
quoties uolui, inquit ad ierusalem, congregare filios tuos sub alas, tamquam gallina pullos suos,
et noluisti? uidetis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. nulla alia
auis quod sit mater agnoscitur. uidemus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros:
hirundines, ciconias, columbas quotidie uidemus nidificare; quos nisi quando in nidis uidemus,
parentes esse non agnoscimus. gallina uero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non
sequantur, filios non uideas, matrem tamen agnoscas. ita fit alis demissis, plumis hispida, uoce
rauca, omnibus membris demissa et abiecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non uideas,
matrem tamen intellegas. sic ergo infirmus iesus, fatigatus ab itinere. iter ipsius est caro pro nobis
adsumta. quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? quo it, aut unde it, nisi
quia non ad nos ueniret, nisi formam uisibilis carnis adsumeret? quia ergo uenire ad nos eo modo
dignatus est, ut in forma serui adsumpta carne appareret, ipsa carnis adsumtio est iter ipsius. ideo
fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in carne? infirmus in carne iesus, sed noli tu
infirmari; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est dei, fortius est hominibus.
sub hac rerum imagine adam qui erat forma futuri, praebuit nobis magnum indicium sacramenti;
immo deus in illo praebuit. nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa eius facta est ei
uxor, quoniam de christo in cruce dormiente futura erat ecclesia de latere eius, de latere scilicet
dormientis, quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso sacramenta ecclesiae
profluxerunt. sed quare hoc dicere uolui, fratres? quia infirmitas christi nos facit fortes. magna ibi
imago praecessit. potuit deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis uidetur
quasi congruere potuisse. fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit
quam de osse; ossa enim in carne firmiora sunt. non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed
detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. poterat pro
osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. quid igitur
significauit? facta est mulier in costa tamquam fortis; factus est adam in carne tamquam infirmus.
christus est et ecclesia, illius infirmitas nostra est fortitudo.
quare ergo hora sexta? quia aetate saeculi sexta. computa in euangelio tamquam unam horam,
unam aetatem ab adam usque ad noe; secundam a noe usque ad abraham; tertiam ab abraham
usque ad dauid; quartam a dauid usque ad transmigrationem babyloniae; quintam a
transmigratione babyloniae usque ad baptismum iohannis; inde sexta agitur. quid miraris? uenit
iesus, et humiliando se uenit ad puteum. fatigatus uenit, quia infirmam carnem portauit. hora
sexta, quia aetate saeculi sexta. ad puteum, quia ad profunditatem huius habitationis nostrae.
unde dicitur in psalmis: de profundis clamaui ad te, domine. sedit, ut dixi, quia humiliatus est.
et uenit mulier. forma ecclesiae, non iam iustificatae, sed iam iustificandae, nam hoc agit sermo.
uenit ignara, inuenit eum, et agitur cum illa. uideamus quid, uideamus quare: uenit mulier de
samaria haurire aquam. samaritani ad iudaeorum gentem non pertinebant; alienigenae enim
fuerunt, quamuis uicinas terras incolerent. longum est originem samaritanorum retexere, ne nos
multa teneant, et necessaria non loquamur; sufficit ergo ut samaritanos inter alienigenas
deputemus. et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam uerius, audite ipsum dominum
iesum, quid dixerit de illo samaritano, uno de decem leprosis quos mundauerat, qui solus rediit ut
gratias ageret: nonne decem mundati sunt? et nouem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam
deo, nisi alienigena iste. pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis uenit ista mulier, quae
typum gerebat ecclesiae; uentura enim erat ecclesia de gentibus, alienigena a genere iudaeorum.
audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias deo agamus pro nobis. illa
enim figura erat, non ueritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est ueritas. nam credidit in
eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. uenit ergo haurire aquam. simpliciter uenerat haurire
aquam, sicut solent uel uiri uel feminae.
dicit ei iesus: da mihi bibere. discipuli enim eius abierant in ciuitatem, ut cibos emerent. dicit
ergo ei mulier illa samaritana: quomodo tu iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier
samaritana? non enim coutuntur iudaei samaritanis. uidetis alienigenas: omnino uasculis eorum
iudaei non utebantur. et quia ferebat se cum mulier uasculum unde aquam hauriret, eo mirata est,
quia iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere iudaei. ille autem qui bibere
quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat.
denique audi quis petat bibere. respondit iesus, et dixit ei: si scires donum dei, et quis est qui
dicit tibi, da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam. petit bibere, et
promittit bibere. eget quasi accepturus, et affluit tamquam satiaturus. si scires, inquit, donum dei.
donum dei est spiritus sanctus. sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. fortassis
iam docet. quid enim ista hortatione suauius et benignius? si scires donum dei, et scires quis est
qui dicit tibi, da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam uiuam; huc usque suspendit.
uiua aqua dicitur uulgo illa quae de fonte exit. illa enim quae colligitur de pluuia in lacunas aut
cisternas, aqua uiua non dicitur. et si de fonte manauerit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad
se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu, tamquam a fontis tramite separata fuerit,
non dicitur aqua uiua; sed illa aqua uiua dicitur, quae manans excipitur. talis aqua erat in illo
fonte. quid ergo promittebat quod petebat?
tamen mulier suspensa ait: domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. uidete
quomodo intellexerit aquam uiuam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. tu mihi uis dare aquam
uiuam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. aqua uiua hic est, quomodo mihi daturus es?
aliud intellegens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod clausum est.
pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, nondum instruenda.
dicit aliquid euidentius dominus de illa aqua uiua. dixerat enim mulier: numquid tu maior es
patre nostro iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius? de hac
aqua uiua dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes; forte alium fontem promittis?
patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? dominus ergo
dicat quid dixerit aquam uiuam. respondit iesus, et dixit ei: omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet
iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego
dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. apertius locutus est dominus: fiet in eo
fons aquae salientis in uitam aeternam. qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. quid
euidentius, quia non aquam uisibilem, sed inuisibilem promittebat? quid euidentius, quia non
carnaliter, sed spiritaliter loquebatur?
adhuc tamen illa mulier carnem sapit; delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem
promissum sibi esse a domino. quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. iam hoc
uolebat illa. dederat enim deus aliquando seruo suo eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec
sitiret. qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? suspirabat tamen illa,
nolens indigere, nolens laborare. assidue uenire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia
suppleretur, et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur, et quotidianus ei fuit iste labor; quia
indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam
uiuam daret.
uerumtamen non praetereamus, quoniam dominus spiritale aliquid promittebat. quid est: qui
biberit de aqua hac, sitiet iterum? et uerum est secundum hanc aquam, et uerum est secundum
quod significabat illa aqua. etenim aqua in puteo, uoluptas saeculi est in profunditate tenebrosa;
hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad
uoluptatem haustam de profundo perueniant; et fruuntur uoluptate, praecedente et praemissa
cupiditate. nam qui non praemiserit cupiditatem, peruenire non potest ad uoluptatem. pone ergo
hydriam, cupiditatem, et aquam de profundo, uoluptatem; cum peruenerit quisque ad uoluptatem
saeculi huius, cibus est, potus est, lauacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non
iterum sitiet? ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet; si autem acceperit a me aquam
non sitiet in aeternum. satiabimur, inquit, in bonis domus tuae. de qua ergo aqua daturus est, nisi
de illa de qua dictum est: apud te est fons uitae? nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab
ubertate domus tuae?
promittebat ergo saginam quamdam et satietatem spiritus sancti, et illa nondum intellegebat; et
non intellegens, quid respondebat? dicit ad eum mulier: domine, da mihi hanc aquam, ut non
sitiam, neque ueniam huc haurire. ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat.
utinam audiret: uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. hoc enim
ei dicebat iesus, ut iam non laboraret; sed illa nondum intellegebat.
denique uolens ut intellegeret, dicit ei iesus: uade, uoca uirum tuum, et ueni huc. quid est: uoca
uirum tuum? per uirum suum ei uolebat aquam illam dare? an quia non intellegebat, per uirum
suum eam uolebat docere? forte quomodo ait apostolus de mulieribus: si quid autem uolunt
discere, domi uiros suos interrogent? sed ibi dicitur: domi uiros suos interrogent, ubi non est
iesus qui doceat; denique dicitur mulieribus quas prohibebat apostolus loqui in ecclesia. cum
uero ipse dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per uirum eius ei
loqueretur? numquid per uirum suum loquebatur mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti
uerbum suum, quando martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate
occupatissima murmurabat? ergo, fratres mei, audiamus et intellegamus quod ait dominus: uoca
uirum tuum, mulieri. forte enim et animae nostrae dicit: uoca uirum tuum. quaeramus et de uiro
animae. cur iam non ipse iesus uir animae uerus est? adsit intellectus, quoniam quod dicturi
sumus, uix capitur nisi ab intentis; adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit
fortasse uir animae.
uidens ergo iesus quia mulier non intellegebat, et uolens eam intellegere, uoca, inquit, uirum
tuum. ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest; loquor ego secundum spiritum,
tu audis secundum carnem. quae loquor, nec ad uoluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec
ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur; ille
intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? uoca uirum tuum, praesenta intellectum
tuum. quid tibi est enim animam habere? non est magnum, nam et pecus habet. unde tu melior?
quia intellectum habes, quod pecus non habet. quid est ergo: uoca uirum tuum? non me capis,
non me intellegis; de dono dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non
uis, ego spiritum alloquor; absens est intellectus tuus, uoca uirum tuum. noli esse sicut equus et
mulus, quibus non est intellectus. ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere,
hoc est, non adhibere, nec secundum eum uiuere, bestialis est uita. est enim in nobis quiddam
bestiale quo in carne uiuimus, sed intellectu regendum est. motus enim animae secundum carnem
se mouentis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. qui
debet dici uir? qui regit, an qui regitur? procul dubio cum ordinata uita est, intellectus animam
regit, ad ipsam animam pertinens. non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est
intellectus; quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. cum
autem carnis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur; cetera autem membra carnalia luce
perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et perfunditur et perfruitur. sic in
anima nostra quiddam est quod intellectus uocatur. hoc ipsum animae quod intellectus et mens
dicitur, illuminatur luce superiore. iam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, deus est.
erat enim uerum lumen, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. talis lux
christus erat, talis lux cum muliere loquebatur; et illa intellectu non aderat, qui illa luce
illuminaretur, nec tantum perfunderetur, uerum etiam frueretur. ergo dominus tamquam diceret:
illustrare uolo, et non adest quem; uoca, inquit, uirum tuum; adhibe intellectum per quem
docearis, quo regaris. ergo constitue animam excepto intellectu tamquam feminam; intellectum
autem habere, tamquam uirum. sed iste uir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore
regitur. caput enim mulieris uir, caput autem uiri christus. loquebatur caput uiri cum femina, et
non aderat uir. et tamquam diceret dominus: adhibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum; ergo
uoca uirum tuum, et ueni huc, id est, adesto, praesens esto; uelut enim absens es, dum non
intellegis praesentis uocem ueritatis; praesens esto, sed noli sola; cum uiro tuo adesto.
et adhuc illa nondum aduocato illo uiro, non intellegit, adhuc carnem sapit; absens est enim uir;
non habeo, inquit, uirum. et dominus sequitur, et mysteria loquitur. intellegas reuera istam
mulierem non habuisse tunc uirum; sed coutebatur nescio quo non legitimo uiro, adultero magis
quam uiro. et dominus ei: bene dixisti, quia non habeo uirum. unde ergo tu dixisti: uoca uirum
tuum? et audi quia bene nouit dominus eam non habere uirum, dicit ei, etc.. ne forte putaret
mulier ideo dixisse dominum: bene dixisti, quia non habeo uirum, quod hoc a muliere didicerit,
non quod ipse istud diuinitate cognouerit, audi aliquid quod non dixisti: quinque enim uiros
habuisti, et iste quem habes, non est uir tuus, hoc uere dixisti.
iterum cogit de istis quinque uiris subtilius aliquid perscrutari. multi quippe intellexerunt, non
quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque uiros mulieris huius, quinque libros
moysi. utebantur enim eis samaritani, et sub eadem lege erant; nam inde illis et circumcisio
inerat. sed quoniam angustat nos quod sequitur: et nunc quem habes, non est uir tuus; uidetur
mihi facilius nos posse accipere quinque uiros priores animae, quinque sensus corporis esse.
quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus
carnis. anima in puero paruulo quod auditur, quod uidetur, quod olet, quod sapit, quod tactu
sentitur, hoc appetit aut fugit. appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque
sensus. hos enim quinque sensus mulcet uoluptas, offendit dolor. secundum hos quinque sensus,
tamquam quinque uiros, prius uiuit anima, quia istis regitur. quare autem uiri dicti sunt? quia
legitimi. a deo quippe facti, et a deo donati animae. infirma est adhuc quae istis quinque sensibus
regitur, et sub istis quinque uiris agit; at ubi uenerit ad annos exserendae rationis, si eam
susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae, quinque illis uiris ad regendum non succedit,
nisi uir uerus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad aeternitatem regat, ad
aeternitatem excolat, ad aeternitatem instruat. nam isti quinque sensus non ad aeternitatem nos
regunt, sed ad ista temporalia uel appetenda uel fugienda. ubi uero intellectus sapientia imbutus
regere coeperit animam, scit iam non solum fugere foueam, et ambulare in aequali quod oculi
ostendunt animae infirmae, nec tantum canoras uoces suauiter audire, dissonas que repellere, uel
blandis odoribus delectari, putores que respuere, aut dulcedine capi, et amaritudine offendi, aut
lenibus mulceri, et asperis laedi. ista enim omnia infirmae animae sunt necessaria. quid ergo
regiminis adhibetur per illum intellectum? non alba et nigra discreturus est, sed iusta et iniusta,
bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut uitet; caritatem
et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit.
hic uir quinque illis uiris in ista muliere non successerat. ubi enim non succedit ille, error
dominatur. nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab
errore; sed error non regit, sed perdit. post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc errabat, et
error eam uentilabat. error autem iste non erat legitimus uir, sed adulter; ideo ei dominus ait:
bene dixisti, quia non habeo uirum. quinque enim uiros habuisti; quinque te sensus carnis primo
rexerunt; uenisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam peruenisti, sed in errorem
incidisti. ergo post illos quinque uiros, iste quem habes, non est tuus uir. et quid erat, si uir non
erat, nisi adulter? uoca, itaque non adulterum, sed uirum tuum, ut intellectu me capias, non errore
de me aliquid falsum sentias. adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat, cum iam
dominus de spiritu sancto loqueretur. quare errabat, nisi quia adulterum, non uirum habebat?
tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et uade, uoca uirum tuum. uoca, et ueni, ut
intellegas me.
dicit ei mulier: domine, uideo quia propheta es tu. coepit uenire uir, nondum plene uenit.
prophetam dominum putabat. erat quidem et propheta; nam de seipso ait: non est propheta sine
honore, nisi in patria sua. item de illo dictum est ad moysen: prophetam eis suscitabo de fratribus
eorum, similem tui. similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam maiestatis. ergo
inuenimus dominum iesum dictum prophetam. proinde iam non multum errat mulier ista. uideo,
inquit, quia propheta es tu. incipit uocare uirum, adulterum excludere: uideo quia propheta es tu.
et incipit quaerere quod illam solet mouere. contentio quippe fuerat inter samaritanos et iudaeos,
quia iudaei in templo a salomone fabricato adorabant deum; samaritani longe inde positi, non in
eo adorabant. ideo iudaei meliores se esse iactabant, quia in templo adorabant deum. non enim
coutuntur iudaei samaritanis, quia dicebant eis: quomodo uos iactatis, et ideo uos meliores nobis
esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? numquid patres nostri qui deo
placuerunt in illo templo adorauerunt? nonne in monte isto adorauerunt, ubi nos sumus? melius
ergo nos, inquiunt, in hoc monte deum rogamus, ubi patres nostri rogauerunt. contendebant
utrique ignari, quia uirum non habentes; illi pro templo, illi pro monte inflabantur aduersus
inuicem.
dominus tamen modo quid docet mulierem, tamquam cuius uir coeperit praesens esse? dicit ei
mulier: domine, uideo quia propheta es tu. patres nostri in monte hoc adorauerunt, et uos dicitis
quia ierosolymis est locus ubi adorare oportet. dicit ei iesus: mulier, crede mihi. ueniet enim
ecclesia, sicut dictum est in canticis canticorum: ueniet et pertransiet ab initio fidei. ueniet ut
pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. merito iam praesente uiro audit: mulier,
crede mihi. iam enim est in te qui credat, quia praesens est uir tuus. coepisti adesse intellectu,
quando me prophetam appellasti. mulier, crede mihi, quia nisi credideritis, non intellegetis. ergo,
mulier, crede mihi, quia ueniet hora, quando neque in monte hoc, neque in ierosolymis adorabitis
patrem. uos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quia salus ex iudaeis est. sed
ueniet hora. quando? et nunc est. quae ergo hora? quando ueri adoratores adorabunt patrem in
spiritu et ueritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et ueritate. nam et pater tales
quaerit, qui adorent eum. quare pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo,
sed in spiritu et ueritate? spiritus est deus. si corpus esset deus, oportebat eum adorari in monte,
quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. spiritus
est deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare.
audiuimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. o si inuenirem, dicebas, montem
aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est deus, magis me exaudit ex alto. quia in
monte es, propinquum te deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo clamantem? in excelsis
habitat, sed humilia respicit. prope est dominus. quibus? forte altis? his qui obtriuerunt cor. mira
res est; et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe
cognoscit; superbos longe uidet, eo illis minus propinquat, quo sibi uidentur altiores. quaerebas
ergo montem? descende ut adtingas. sed adscendere uis? adscende: noli montem quaerere.
adscensiones, inquit, in corde eius (hoc psalmus dicit), in conualle plorationis. conuallis
humilitatem habet. ergo intus age totum. et si forte quaeris aliquem locum altum, aliquem locum
sanctum, intus exhibe te templum deo. templum enim dei sanctum est, quod estis uos. in templo
uis orare? in te ora. sed prius esto templum dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.
uenit ergo hora, et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate. nos
adoramus quod scimus, uos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex iudaeis est. multum dedit
iudaeis; sed noli istos reprobos accipere. parietem illum accipe cui adiunctus est alius, ut pacati
in lapide angulari, quod est christus, copulentur. unus enim paries a iudaeis, unus a gentibus;
longe a se isti parietes, sed donec in angulo coniungantur. alienigenae autem hospites erant, et
peregrini a testamentis dei. secundum hoc ergo dictum est: nos adoramus quod scimus. ex
persona quidem iudaeorum dictum est, sed non omnium iudaeorum, non reproborum iudaeorum,
sed de qualibus fuerunt apostoli, quales fuerunt prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui
omnia sua uendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes apostolorum posuerunt. non enim repulit
deus plebem suam quam praesciuit.
audiuit hoc mulier ista, et addidit. iamdudum prophetam dixerat; uidit talia dicere eum cum quo
loquebatur, quae iam plus essent ad prophetam; et quid respondit, uidete: dicit ei mulier: scio
quia messias ueniet, qui dicitur christus; cum ergo uenerit ille, omnia nobis demonstrabit. quid
est hoc? modo, inquit, de templo contendunt iudaei, et nos de monte contendimus; cum ille
uenerit, et montem spernet, et templum euertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et ueritate
nouerimus adorare. sciebat quis eam posset docere, sed iam docentem nondum agnoscebat. iam
ergo digna erat cui manifestaretur. messias autem unctus est; unctus graece christus est; hebraice
messias est; unde et punice, messe dicitur ungue. cognatae quippe sunt linguae istae et uicinae,
hebraica, punica, et syra.
ergo dicit ei mulier: scio quia messias ueniet, qui dicitur christus; cum ergo uenerit ille, nobis
annuntiabit omnia. dicit ei iesus: ego sum qui loquor te cum. uocauit uirum suum, factus est uir
eius caput mulieris, factus est christus caput uiri. iam mulier ordinatur in fide, et regitur bene
uictura. posteaquam audiuit hoc: ego sum qui loquor te cum, iam ultra quid diceret, quando
christus dominus manifestare se uoluit mulieri, cui dixerat: crede mihi?
et continuo uenerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. quia quaerebat
perditam, qui uenerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. bonum enim mirabantur, non
malum suspicabantur. nemo tamen dixit: quid quaeris aut quid loqueris cum ea?
reliquit ergo hydriam suam mulier. audito: ego sum qui loquor te cum, et recepto in cor christo
domino, quid faceret nisi iam hydriam dimitteret, et euangelizare curreret? proiecit cupiditatem,
et properauit annuntiare ueritatem. discant qui uolunt euangelizare, proiciant hydriam ad puteum.
recordamini quid superius dixerim de hydria: uas erat unde aqua hauriebatur, graeco nomine
appellatur hydria, quoniam graece hudôr~g aqua dicitur; tamquam si aquarium diceretur. proiecit
ergo hydriam, quae iam non usui, sed oneri fuit; auida quippe desiderabat aqua illa satiari. ut
nuntiaret christum, onere abiecto, cucurrit ad ciuitatem, et dicit illis hominibus: uenite, et uidete
hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et
indignarentur, et persequerentur. uenite, et uidete hominem qui dixit mihi omnia quaecumque
feci; numquid ipse est christus? exierunt de ciuitate, et ueniebant ad eum.
et interea rogabant eum discipuli dicentes: rabbi, manduca. ierant enim emere cibos et uenerant.
ille autem dixit: ego habeo cibum manducare quem uos non scitis. dicebant ergo discipuli ad
inuicem: numquid aliquis adtulit ei manducare? quid mirum si mulier illa non intellegebat
aquam? ecce discipuli nondum intellegunt escam. audiuit autem cogitationes illorum, et iam
instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cuius adhuc uirum requirebat, sed iam aperte:
meus, inquit, cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me. ergo et potus ipse erat in illa
muliere, ut faceret uoluntatem eius, qui miserat eum. ideo dicebat: sitio, da mihi bibere, scilicet
ut fidem in ea operaretur, et fidem eius biberet, et eam in corpus suum traiceret; corpus enim eius
ecclesia. ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam uoluntatem eius qui me misit.
nonne uos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis uenit? in opus feruebat, et operarios
mittere disponebat. uos quatuor menses computatis usque ad messem, ego uobis aliam messem
albam et paratam ostendo. ecce dico uobis, leuate oculos uestros, et uidete quia iam albae sunt
regiones ad messem. ergo messores missurus est. in hoc enim est uerbum uerum, quia alius est
qui metit, alius qui seminat, ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. ego misi uos metere
quod uos non laborastis; alii laborauerunt, et uos in laborem eorum introistis. quid ergo?
messores misit, non seminatores? quo messores? ubi iam alii laborauerunt. nam ubi iam
laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, iam maturum erat factum, falcem
et trituram desiderabat. quo ergo erant messores mittendi? ubi iam prophetae praedicauerant; ipsi
enim seminatores. nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem peruenerat: scio quia
messias ueniet? iam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant.
misi uos ergo; quo? metere quod non seminastis; alii seminauerunt, et uos in labores eorum
introistis. qui laborauerunt? ipse abraham, isaac, et iacob. legite labores eorum; in omnibus
laboribus eorum prophetia christi; et ideo seminatores. moyses et ceteri patriarchae et omnes
prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? ergo iam in iudaea messis parata
erat. merito ibi tamquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum
afferebant, et ad pedes apostolorum ponentes, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, christum
dominum sequebantur. uere matura messis. quid inde factum est? de ipsa messe eiecta sunt pauca
grana, et seminauerunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. de
ista messe dicitur: qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. ad istam ergo messem non
apostoli, sed angeli mittentur: messores, inquit, angeli sunt. ista ergo messis crescit inter zizania,
et exspectat purgari in fine. illa uero messis iam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi
prophetae laborauerunt. sed tamen, fratres, uidete quid dictum sit: simul gaudeat et qui seminat et
qui metit. dispares temporis labores habuerunt; sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul
accepturi sunt uitam aeternam.
ex ciuitate autem illa multi crediderunt in eum samaritani, propter uerbum mulieris testimonium
perhibentis, quia dixit mihi omnia quaecumque feci. cum uenissent autem ad eum samaritani,
rogauerunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. et multo plures crediderunt propter
sermonem eius; et mulieri dicebant: quia iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos
audiuimus, et scimus quia hic est uere saluator mundi. et hoc paululum animaduertendum est,
quia lectio terminata est. mulier primum nuntiauit, et ad mulieris testimonium crediderunt
samaritani, et rogauerunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt; et
cum credidissent, dicebant mulieri: non iam propter uerbum tuum credimus, sed ipsi
cognouimus, et scimus quia uere hic est saluator mundi; primo per famam, postea per
praesentiam. sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani; christus nuntiatur
per christianos amicos; tamquam illa muliere, hoc est ecclesia annuntiante, ad christum ueniunt,
credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta caritatis; et
multo plures et firmius in eum credunt, quoniam uere ipse est saluator mundi.
TRACTATUS 16
4:42-53 hodierna euangelica lectio, hesterni diei sequitur lectionem, quae nobis ad disputandum
proponitur. in qua quidem sensus non sunt inuestigatione difficiles, sed digni praedicatione, digni
admiratione et laudatione. proinde locum istum euangelii cum commendatione commemoremus,
potius quam cum difficultate tractemus. abiit enim iesus post biduum quod fecerat in samaria in
galilaeam ubi nutritus erat. secutus autem euangelista ait: ipse enim iesus testimonium perhibuit
quia propheta in patria sua honorem non habet. non propterea post biduum discessit iesus de
samaria, quia honorem in samaria non habebat; non enim samaria patria ipsius erat, sed galilaea.
cum ergo istam deseruisset tam cito, et ad galilaeam uenisset ubi nutritus erat, quomodo
adtestatur quia propheta in patria sua honorem non habet? magis uidetur adtestari potuisse quod
propheta in patria sua honorem non haberet, si contemneret pergere in galilaeam, et in samaria
remansisset.
intendat ergo caritas uestra insinuatum nobis non modicum sacramentum, suggerente domino et
donante quod loquar. quaestionem propositam cognouistis, solutionem eius exquirite. sed
repetamus propositionem, ut solutionem desiderabilem faciamus. mouet nos cur euangelista
dixerit: ipse enim iesus testimonium perhibuit quod propheta in patria sua honorem non habet.
hoc permoti reteximus uerba superiora, ut inueniamus cur hoc euangelista dicere uoluerit; et
inuenimus superiora uerba eius ita narrantis, quoniam post biduum profectus est de samaria in
galilaeam. propter hoc ergo dixisti, o euangelista, testimonium perhibuisse iesum quod propheta
in patria sua honorem non haberet, quia post biduum reliquit samariam, et properauit uenire in
galilaeam? immo uero quasi uideor mihi congruentius intellegere, quia si honorem in patria sua
iesus non haberet, non ad eamdem relicta samaria festinaret. sed ni fallor, immo quia uerum est,
et non fallor, melius enim quam ego, uidit euangelista qui diceret, melius me ueritatem uidebat,
qui eam de pectore domini bibebat. ipse est enim iohannes euangelista, qui inter omnes
discipulos super pectus domini discumbebat, et quem dominus caritatem debens omnibus, tamen
prae ceteris diligebat. ergo ille falleretur, et ego recta sentirem? immo si pie sapio, obedienter
audiam quod dixit, ut merear sentire quod sensit. accipite itaque, carissimi, quid hic sentiam, sine
praeiudicio, si uos melius aliquid senseritis. magistrum enim unum omnes habemus, et in una
schola condiscipuli sumus. hoc ergo sentio, et uidete si non aut uerum est, aut propinquat ueritati
quod sentio. in samaria biduum fecit, et crediderunt in eum samaritani; tot dies in galilaea fecit,
et non in eum crediderunt galilaei. retexite uel recolite memoria hesterni diei et lectionem et
sermonem. uenit in samariam, ubi eum primo mulier illa praedicauerat, cum qua ad puteum iacob
locutus erat magna mysteria; eo uiso samaritani et audito crediderunt in eum propter uerbum
mulieris, et firmius crediderunt propter uerbum eius, et plures crediderunt; sic scriptum est. ibi
facto biduo (quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in
quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, sicut hesterno die nos commendasse
meministis), pergit in galilaeam, et uenit in ciuitatem canam galilaeae, ubi aquam uinum fecit. ibi
autem quando aquam in uinum conuertit, sicut scribit ipse iohannes, crediderunt in eum discipuli
eius; et utique plena erat domus turbis conuiuantium. factum est tam magnum miraculum, et non
in eum crediderunt nisi discipuli eius. hanc ciuitatem galilaeae modo repetiuit. et ecce quidam
regulus, cuius filius infirmabatur, uenit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam
ciuitatem uel domum, et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. qui rogabat, non credebat?
quid a me exspectas audire? dominum interroga quid de illo senserit. rogatus enim talia
respondit: nisi signa et prodigia uideritis, non creditis. arguit hominem in fide tepidum, aut
frigidum, aut omnino nullius fidei, sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset
christus, quis esset, quantum posset. uerba enim rogantis audiuimus, cor diffidentis non uidemus;
sed ille pronuntiauit, qui et uerba audiuit et cor inspexit. denique et ipse euangelista testimonio
narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui uenire ad domum suam dominum cupiebat,
ad sanandum filium eius. nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium eius, et inuenit ea
hora sanatum, qua hora dominus dixerat: uade, filius tuus uiuit; et credidit, inquit, ipse , et domus
eius tota. si ergo propterea credidit ipse et domus eius tota, quia nuntiatus est ei filius eius sanus,
et comparauit horam nuntiantium horae praenuntiantis, quando rogabat, nondum credebat.
samaritani nullum signum exspectauerant, uerbo eius tantummodo crediderant; ciues autem eius
audire meruerunt: nisi signa et prodigia uideritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo,
non credidit nisi ipse et domus eius. ad solum sermonem crediderunt plures samaritani; ad illud
miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. quid igitur, fratres, quid nobis commendat
dominus? tunc galilaea iudaeae patria erat domini, quia ibi nutritus est; nunc uero quia portendit
aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium
enim appellatum est quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse
portendat; quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus
modo nos patriam domini nostri iesu christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra,
nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam domini populum
iudaeorum. ecce in patria sua honorem non habet. modo adtende iudaeorum turbas, adtende iam
gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et euulsam radicibus suis; adtende ramos fractos,
concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster; uide turbam iudaeorum, quid
dicit modo? quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. et nos respondeamus: propheta in
patria sua honorem non habet. denique illi ambulantem dominum iesum in terra, facientem que
miracula, caecos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora soluentem, paralyticorum
membra stringentem, super mare ambulantem, uentis imperantem et fluctibus, mortuos
suscitantem, tanta signa facientem uiderunt, et uix inde pauci crediderunt. populo dei loquor: tam
multi credidimus, quae signa uidimus? illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur
portendebat. iudaei fuerunt uel sunt similes galilaeis; non similes illis samaritanis. euangelium
audiuimus, euangelio consensimus, per euangelium in christum credidimus; nulla signa uidimus,
nulla exigimus.
quamuis enim unus ex duodecim electis et sanctis, tamen israelita fuit, de gente scilicet domini,
thomas ille, qui in loca uulnerum digitos cupiebat mittere. sic eum arguit dominus quomodo
istum regulum. huic dixit: nisi signa et prodigia uideritis non creditis; illi autem dixit: quia
uidisti, credidisti. ad galilaeos uenerat, post samaritanos qui sermoni eius crediderant, apud quos
nulla miracula fecerat, quos firmos in fide securus cito dimiserat, quia diuinitatis praesentia non
dimiserat. ergo quando dicebat dominus thomae: ueni, mitte manum tuam, et noli esse
incredulus, sed fidelis, et cum ille exclamaret, tactis uulnerum locis, et diceret: dominus meus, et
deus meus, increpatur et dicitur ei: quia uidisti, credidisti. quare, nisi quia propheta in patria sua
honorem non habet? quia uero apud alienigenas propheta iste honorem habet, quid sequitur?
beati qui non uident et credunt. praedicti sumus nos; et quod dominus ante laudauit, et in nobis
implere dignatus est. uiderunt qui crucifixerunt, palpauerunt, et sic pauci crediderunt; nos non
uidimus, non contrectauimus, audiuimus, credidimus. fiat in nobis, perficiatur in nobis beatitudo
quam promisit; et hic, quia patriae ipsius praelati sumus, et in futuro saeculo, quia pro ramis
fractis inserti sumus.
hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus
centurionis fide, qui ei dixit: non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic uerbo, et
sanabitur puer meus; nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et
dico huic, uade, et uadit; et huic: ueni, et uenit; et seruo meo: fac hoc, et facit. conuersus ad eos
qui se sequebantur, dixit: amen dico uobis. non inueni tantam fidem in israel. quare non inuenit
tantam fidem in israel? quia propheta in patria sua honorem non habet. numquid non et illi
centurioni poterat dicere dominus, quod dixit huic regulo: uade, puer tuus uiuit? uidete
distinctionem: regulus iste dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio
indignum se esse dicebat. illi dicebatur: ego uenio et curabo eum; huic dictum est: uade, filius
tuus uiuit. illi praesentiam promittebat, hunc uerbo sanabat. iste tamen praesentiam eius
extorquebat; ille se praesentia eius indignum esse dicebat. hic cessum est elationi; illic
concessum est humilitati. tamquam huic diceret: uade, filius tuus uiuit, noli mihi taedium facere;
nisi signa et prodigia uideritis, non creditis; praesentiam meam uis in domo tua, possum et uerbo
iubere; noli tu de signis credere; centurio alienigena credidit me uerbo posse facere, et antequam
facerem credidit; uos nisi signa et prodigia uideritis, non creditis. ergo si ita est, frangantur
superbi rami, humilis inseratur oleaster; maneat tamen radix, illis praecisis, istis receptis. ubi
manet radix? in patriarchis. etenim patria christi populus israel, quia ex eis uenit secundum
carnem; sed huius arboris radix, abraham, isaac, et iacob, patriarchae sancti. et ubi isti? in requie
apud deum, in honore magno: ut in abrahae sinum adiutus ille pauper post corporis exitum
leuaretur, et in abrahae sinu de longinquo a superbo diuite uideretur. ergo radix manet, radix
laudatur; sed rami superbi et praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum
praecisione inuenit locum
audi ergo quemadmodum praecidantur rami naturales, quemadmodum inseratur oleaster, ex ipso
centurione, quem propter comparationem huius reguli commemorandum putaui. amen, inquit,
dico uobis, non inueni tantam fidem in israel; propterea dico uobis, quia multi ab oriente et
occidente. quam late terram occupauerat oleaster! amara silua mundus hic fuit; sed propter
humilitatem, propter non sum dignus ut sub tectum meum intres, multi ab oriente et occidente
uenient, et puta quia uenient, quid de illis fiet? si enim uenient, iam praecisi sunt de silua; ubi
inserendi sunt, ne arescant? et recumbent, inquit, cum abraham, et isaac, et iacob. in quo
conuiuio, ne forte non inuites ad semper uiuendum, sed ad multum bibendum? recumbent cum
abraham, et isaac, et iacob. ubi? in regno, inquit, caelorum. et quid erit de illis qui uenerunt de
stirpe abrahae? quid fiet de ramis quibus arbor plena erat? quid, nisi quia praecidentur, ut isti
inserantur? doce quia praecidentur: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores.
habeat ergo apud nos honorem propheta, quia non habuit honorem in patria sua. non habuit
honorem in patria, in qua conditus est; habeat honorem in patria quam condidit. in illa enim
conditus est conditor omnium, conditus in illa est secundum formam serui. nam ipsam ciuitatem
in qua conditus est, ipsam sion, ipsam iudaeorum gentem, ipsam ierusalem ipse condidit cum
esset apud patrem uerbum dei: omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. de
illo ergo homine de quo hodie audiuimus, unus mediator dei et hominum homo christus iesus,
etiam psalmus praelocutus est, dicens: mater sion dicet homo. quidam homo, mediator dei et
hominum homo, mater sion dicit. quare mater sion dicit? quia inde accepit carnem, inde uirgo
maria, de cuius utero serui forma suscepta est, in qua dignatus est apparere humillimus. mater
sion dicit homo, et homo iste qui dicit mater sion factus est in ea, homo factus est in ea. nam deus
erat ante eam, et homo factus est in ea. qui homo factus est in ea, ipse fundauit eam altissimus,
non humillimus. homo factus est in ea humillimus; quia uerbum caro factum est, et habitauit in
nobis, ipse fundauit eam altissimus; quia in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum; et
deus erat uerbum, omnia per ipsum facta sunt. quia uero condidit istam patriam, hic habeat
honorem. repulit eum patria in qua generatus est; suscipiat eum patria quam regenerauit.
TRACTATUS 17
5:1-18 mirum non esse debet a deo factum miraculum, mirum enim esset si homo fecisset. magis
gaudere quam mirari debemus, quia dominus noster et saluator iesus christus homo factus est,
quam quod diuina inter homines deus fecit. plus est enim ad salutem nostram quod factus est
propter homines, quam quod fecit inter homines; et plus est quod uitia sanauit animarum, quam
quod sanauit languores corporum moriturorum. sed quia ipsa anima non eum nouerat a quo
sananda erat, et oculos habebat in carne unde facta corporalia uideret, nondum habebat sanos in
corde, unde deum latentem cognosceret; fecit quod uidere poterat, ut sanaretur unde uidere non
poterat. ingressus est locum ubi iacebat magna multitudo languentium, caecorum, claudorum,
aridorum; et cum esset medicus et animarum et corporum, et qui uenisset sanare omnes animas
crediturorum, de illis languentibus unum elegit quem sanaret, ut unitatem significaret. si
mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus facientem, et quod ad potestatem
pertinet, non magnum aliquid perfecit; et quod ad benignitatem, parum fecit. tot iacebant, et unus
curatus est, cum posset uno uerbo omnes erigere. quid ergo intellegendum est, nisi quia potestas
illa et bonitas illa magis agebat quid animae in factis eius pro salute sempiterna intellegerent,
quam quid pro temporali salute corpora mererentur? corporum enim salus quae uera exspectatur
a domino, erit in fine in resurrectione mortuorum: tunc quod uiuet, non morietur; tunc quod
sanabitur, non aegrotabit; tunc quod satiabitur, non esuriet aut sitiet; tunc quod renouabitur, non
ueterascet. nunc uero in illis factis domini et saluatoris nostri iesu christi, et caecorum aperti
oculi, morte clausi sunt, et paralyticorum membra constricta, morte dissoluta sunt; et quidquid
sanatum est temporaliter in membris mortalibus, in fine defecit; anima uero quae credidit, ad
uitam aeternam transitum fecit. animae ergo crediturae, cuius peccata dimittere uenerat, ad cuius
languores sanandos se humiliauerat, de hoc languido sanato magnum signum dedit. cuius rei et
cuius signi profundum sacramentum, quantum dominus donare dignatur, adtentis uobis et orando
adiuuantibus infirmitatem nostram, loquar ut potero. quidquid autem non possum, supplebit in
uobis ipse , quo adiuuante facio quod possum.
de hac piscina quae quinque porticibus cingebatur, in quibus iacebat magna multitudo
languentium, assidue nos tractasse memini; et rem dicturus sum quam me cum plures
recognoscant potius quam cognoscant. uerum nihil est ab re, etiam nota repetere, ut et qui non
nouerant instruantur, et qui nouerant confirmentur. proinde tamquam nota breuiter perstringenda
sunt, non otiose inculcanda. piscina illa et aqua illa populum mihi uidetur significasse
iudaeorum. significari enim populos nomine aquarum, aperte nobis indicat apocalypsis iohannis,
ubi ei cum ostenderentur aquae multae, et interrogasset quid essent, responsum accepit, populos
esse. aqua ergo illa, id est populus ille, quinque libris moysi, tamquam quinque porticibus
claudebatur. sed illi libri prodebant languidos, non sanabant. lex enim peccatores conuincebat,
non absoluebat. ideo littera sine gratia reos faciebat, quos confitentes gratia liberabat. nam hoc
dicit apostolus: si enim data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. quare
ergo data est lex? sequitur, et dicit: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex
fide iesu christi daretur credentibus. quid euidentius? nonne uerba haec exposuerunt nobis et
quinque porticus, et languentium multitudinem? quinque porticus lex est. quare quinque porticus
non sanabant languentes? quia si data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset
iustitia. quare ergo continebant quos non sanabant? quia conclusit scriptura omnia sub peccato, ut
promissio ex fide iesu christi daretur credentibus.
quid ergo fiebat ut in aqua illa turbata sanarentur, qui in porticibus sanari non poterant? subito
enim uidebatur aqua turbata, et a quo turbabatur, non uidebatur. credas hoc angelica uirtute fieri
solere, non tamen sine significante aliquo sacramento. post aquam turbatam mittebat se unus qui
poterat, et sanabatur solus; post illum quisquis se mitteret, frustra faceret. quid sibi ergo hoc uult,
nisi quia uenit unus christus ad populum iudaeorum, et faciendo magna, docendo utilia, turbauit
peccatores, turbauit aquam praesentia sua, et excitauit ad passionem suam? sed latens turbauit. si
enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. descendere ergo in aquam
turbatam, hoc est humiliter credere in domini passionem. ibi sanabatur unus, significans
unitatem; postea quisquis ueniret, non sanabatur, quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non
poterit.
uideamus ergo quid uoluerit significare in illo uno, quem etiam ipse seruans unitatis mysterium,
sicut praelocutus sum, de tot languentibus unum sanare dignatus est. inuenit in annis eius
numerum quemdam languoris: triginta octo annos habebat in infirmitate. hic numerus quomodo
magis ad languorem pertineat, quam ad sanitatem, paulo diligentius exponendum est. intentos
uos uolo; aderit dominus, ut congrue loquar, et sufficienter audiatis. quadragenarius numerus
sacratus nobis in quadam perfectione commendatur. notum esse arbitror caritati uestrae. testantur
saepissime diuinae scripturae. ieiunium hoc numero consecratum est; bene nostis. nam et moyses
quadraginta diebus ieiunauit, et elias totidem, et ipse dominus noster et saluator iesus christus
hunc ieiunii numerum impleuit. per moysen significatur lex, per eliam significantur prophetae,
per dominum significatur euangelium. ideo in illo monte tres apparuerunt, ubi se discipulis
ostendit in claritate uultus et uestis suae. apparuit enim medius inter moysen et eliam, tamquam
euangelium testimonium haberet a lege et prophetis. siue ergo in lege, siue in prophetis, siue in
euangelio, quadragenarius numerus nobis in ieiunio commendatur. ieiunium autem magnum et
generale est, abstinere ab iniquitatibus et illicitis uoluptatibus saeculi quod est perfectum
ieiunium: ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter, et iuste, et pie
uiuamus in hoc saeculo. huic ieiunio quam mercedem addit apostolus? sequitur, et dicit:
exspectantes illam beatam spem, et manifestationem gloriae beati dei, et saluatoris nostri iesu
christi. in hoc ergo saeculo quasi quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene uiuimus,
cum ab iniquitatibus et ab illicitis uoluptatibus abstinemus. sed quia haec abstinentia sine
mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et reuelationem gloriae magni dei, et
saluatoris nostri iesu christi. in illa spe, cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem
denarium. ipsa enim merces redditur operariis in uinea laborantibus secundum euangelium, quod
uos credo reminisci; neque enim omnia commemoranda sunt, tamquam rudibus et imperitis.
denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur, et coniunctus quadragenario fit
quinquagenarius; unde cum labore celebramus quadragesimam ante pascha; cum laetitia uero,
tamquam accepta mercede, quinquagesimam post pascha. nam huic tamquam salutari labori boni
operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut
quinquagenarius fiat.
significauit hoc et ipse dominus iesus multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta
diebus conuersatus est in terra cum discipulis suis; quadragesimo autem die cum ascendisset in
caelum, peractis decem diebus misit mercedem spiritus sancti. significata sunt ista, et quibusdam
significationibus res ipsae praeuentae sunt. significationibus pascimur, ut ad res ipsas perdurantes
peruenire possimus. operarii enim sumus, et adhuc in uinea laboramus; finito die, finito opere,
merces restituetur. sed quis operarius perdurat ad accipiendam mercedem, nisi qui pascitur cum
laborat? non enim et tu operario tuo mercedem solam daturus est; non etiam afferes illi unde
uires reparet in labore? pascis utique cui mercedem daturus es. proinde et nos dominus in istis
scripturarum significationibus laborantes pascit. nam si ista intellegendorum sacramentorum
laetitia subtrahatur a nobis, deficimus in labore, et non erit qui perueniat ad mercedem.
quomodo ergo quadragenario numero perficitur opus? fortasse ideo, quia lex in decem praeceptis
data est, et per totum mundum praedicanda erat lex, qui totus mundus quatuor partibus
commendatur, oriente et occidente, meridie et aquilone, unde denarius per quatuor multiplicatus,
ad quadragenarium peruenit. uel quia per euangelium quod quatuor libros habet, impletur lex,
quia in euangelio dictum est: non ueni soluere legem, sed adimplere. siue ergo illa, siue ista
causa, siue alia aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non latet; certum est tamen
quadragenario numero significari quamdam perfectionem in operibus bonis, quae maxime opera
bona exercentur in abstinentia quadam ab illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali ieiunio.
audi et apostolum dicentem: plenitudo legis caritas. caritas unde? per gratiam dei, per spiritum
sanctum. non enim haberemus illam ex nobis, quasi facientes illam nobis. dei donum est, et
magnum donum: quoniam caritas dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum
qui datus est nobis. caritas ergo implet legem, et uerissime dictum est: plenitudo legis caritas.
quaeramus hanc caritatem, quemadmodum commendatur a domino. mementote quid
proposuerim: numerum triginta octo annorum in illo languido uolo exponere, quare numerus ille
trigesimus octauus languoris sit potius quam sanitatis. ergo, ut dicebam, caritas implet legem. ad
plenitudinem legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius numerus; in caritate autem duo
praecepta nobis commendantur. intuemini, obsecro, et figite memoriae quod dico; ne sitis
contemtores uerbi, ne fiat anima uestra uia, ubi grana iacta non germinent: et uenient, inquit,
uolatilia caeli, et colligent ea. percipite, et recondite in cordibus uestris. caritatis praecepta duo
sunt a domino commendata: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,
et ex tota mente tua; et, diliges proximum tuum tamquam teipsum. in his duobus praeceptis tota
lex pendet et prophetae. merito et illa uidua omnes facultates suas, duo minuta misit in dona dei;
merito et pro illo languido a latronibus sauciato, stabularius duos nummos accepit unde
sanaretur; merito apud samaritanos biduum fecit iesus, ut eos caritate firmaret. binario ergo isto
numero cum aliquid boni significatur maxime bipertita caritas commendatur. si ergo
quadragenarius numerus habet perfectionem legis et lex non impletur nisi in gemino praecepto
caritatis, quid miraris quia languebat qui ad quadraginta, duo minus habebat?
uideamus proinde iam quo sacramento iste languidus curetur a domino. uenit enim ipse dominus,
caritatis doctor, caritate plenus, breuians, sicut de illo praedictum est, uerbum super terram, et
ostendit in duobus praeceptis caritatis pendere legem et prophetas. inde ergo pependit moyses
quadragenario suo, inde elias cum suo, hunc numerum adtulit dominus in testimonio suo. curatur
iste languidus a praesente domino; sed prius quid ei dicit? uis sanus fieri? respondit ille hominem
se non habere, a quo in piscinam mittatur. uere necessarius erat illi homo ad sanitatem, sed homo
ille qui et deus est. unus enim deus, unus et mediator dei et hominum, homo christus iesus. uenit
ergo homo qui erat necessarius; quare sanitas differretur? surge, inquit, tolle grabatum tuum, et
ambula. tria dixit: surge, tolle grabatum tuum, et ambula. sed surge, non operis imperium fuit,
sed operatio sanitatis. sano autem duo imperauit: tolle grabatum tuum, et ambula. rogo uos, cur
non sufficeret; ambula? aut certe cur non sufficeret: surge? neque enim ille cum sanus
surrexisset, in loco remansisset. nonne ad hoc surrexisset ut abiisset? mouet ergo me etiam quod
duo praecepit, qui illum iacentem duobus minus inuenit; tamquam enim duo quaedam iubendo,
quod minus erat impleuit.
quomodo ergo inueniamus in his duobus domini iussis, duo illa praecepta significata caritatis?
tolle, inquit, grabatum tuum, et ambula. quae sunt illa duo praecepta, fratres, recolite me cum.
notissima enim esse debent, nec modo tantum uenire in mentem cum commemorantur a nobis,
sed deleri numquam debent de cordibus uestris. semper omnino cogitate diligendum esse deum et
proximum: deum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et proximum tamquam seipsum.
haec semper cogitanda, haec meditanda, haec retinenda, haec agenda, haec implenda sunt. dei
dilectio prior est ordine praecipiendi, proximi autem dilectio prior est ordine faciendi. neque
enim qui tibi praeciperet dilectionem istam in duobus praeceptis, prius tibi commendaret
proximum, et postea deum, sed prius deum, postea proximum. tu autem quia deum nondum
uides, diligendo proximum promereris quem uideas; diligendo proximum purgas oculum ad
uidendum deum, euidenter iohanne dicente: si fratrem quem uides non diligis, deum quem non
uides quomodo diligere poteris? ecce dicitur tibi: dilige deum. si dicas mihi: ostende mihi quem
diligam, quid respondebo, nisi quod ait ipse iohannes: deum nemo uidit umquam? et ne te
alienum omnino a deo uidendo esse arbitreris: deus, inquit, caritas est; et qui manet in caritate, in
deo manet. dilige ergo proximum, et intuere in te unde diligis proximum; ibi uidebis, ut poteris,
deum. incipe ergo diligere proximum. frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in
domum tuam; si uideris nudum, uesti, et domesticos seminis tui ne despexeris. faciens autem ista
quid consequeris? tunc erumpet uelut matutina lux tua. lux tua deus tuus est, tibi matutina, quia
post noctem saeculi tibi ueniet; nam ille nec oritur, nec occidit, quia semper manet. erit tibi
matutinus redeunti, qui tibi occasum fecerat pereunti. ergo, tolle grabatum tuum, mihi uidetur
dixisse: dilige proximum tuum.
sed clausum est adhuc, et expositione indiget, quantum arbitror, quare in tollendo grabato dilectio
proximi commendetur, nisi forte hoc nos offendit, quod per grabatum, rem quamdam stolidam et
insensatam, proximus commendatur. non irascatur proximus, si commendatur nobis per rem quae
sine anima et sine sensu est. ipse dominus et saluator noster iesus christus lapis angularis dictus
est, ut duos conderet in se. dictus est et petra, unde aqua profluxit: petra autem erat christus. quid
ergo mirum, si petra christus, lignum proximus? non tamen qualecumque lignum, quomodo nec
illa qualiscumque petra, sed unde aqua profluxerat sitientibus; nec qualiscumque lapis, sed
angularis, qui in semetipso copulauit duos parietes e diuerso uenientes. sic nec qualecumque
lignum proximum acceperis, sed grabatum. quid ergo in grabato, obsecro te? quid, nisi quia ille
languidus grabato portabatur, sanus autem grabatum portat. quid dictum est ab apostolo? inuicem
onera uestra portate, et sic adimplebitis legem christi. lex ergo christi caritas est, nec caritas
impletur nisi inuicem onera nostra portemus. sufferentes, inquit, inuicem in dilectione, studentes
seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. cum esses languidus, portabat te proximus tuus; sanus
factus es, porta proximum tuum: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem christi.
sic adimplebis, o homo, quod tibi deerat. tolle ergo grabatum tuum. sed cum tuleris, noli
remanere, ambula. diligendo proximum, et curam habendo de proximo tuo, iter agis. quo iter
agis, nisi ad dominum deum, ad eum quem diligere debemus ex toto corde, ex tota anima, ex tota
mente? ad dominum enim nondum peruenimus, sed proximum nobis cum habemus. porta ergo
eum, cum quo ambulas, ut ad eum peruenias, cum quo manere desideras. tolle ergo grabatum
tuum, et ambula.
fecit hoc ille, et scandalizati sunt iudaei. uidebant enim hominem die sabbati portantem grabatum
suum, nec calumniabantur domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset
quia si cuiusquam eorum iumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati erueret illud, et
saluaret iumentum suum; non itaque iam illi obiciebant quod die sabbati sanus factus esset homo,
sed quod portabat grabatum suum. si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat
imperandum? non licet tibi, inquiunt, facere quod facis, tollere grabatum tuum. et ille auctorem
sanitatis suae obiciebat calumniatoribus: qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi dixit: tolle
grabatum tuum, et ambula. non acciperem iussionem a quo receperam sanitatem? et illi: quis est
ille homo qui tibi dixit: tolle grabatum tuum, et ambula?
sed qui sanus erat factus nesciebat quis esset, a quo hoc audierat. iesus autem, cum hoc fecisset,
et iussisset, declinauerat ab eo in turba. uidete quemadmodum et hoc impleatur. portamus
proximum, et ambulamus, ad deum; sed eum ad quem ambulamus, nondum uidemus; ideo et ille
nondum nouerat iesum. sacramentum hoc commendatum est, quia in eum credimus quem
nondum uidemus, et ut non uideatur, declinat in turba. difficile est in turba uidere christum;
solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam solitudine intentionis uidetur deus. turba
strepitum habet; uisio ista secretum desiderat. tolle grabatum tuum, porta portatus proximum
tuum; et ambula, ut peruenias. noli iesum quaerere in turba, non est tamquam unus de turba;
praeuenit omnem turbam. prior adscendit de mari piscis ille magnus, et in caelis sedet
interpellans pro nobis; tamquam sacerdos magnus, unus intrauit in interiora ueli; turba foris stat.
ambula tu, qui portas proximum tuum; si didicisti portare, qui solebas portari. denique modo
nondum nosti iesum, nondum uides iesum; quid postea sequitur? quoniam non destitit ille
tollendo grabatum suum, et ambulando, uidit eum postea iesus in templo. in turba non eum uidit,
in templo uidit. dominus quidem iesus et in turba eum uidebat, et in templo; ille autem languidus
iesum in turba non cognoscit, in templo cognoscit. peruenit ergo ille ad dominum; uidit eum in
templo, uidit eum in loco sacrato, in loco sancto. et quid ab eo audit? ecce iam sanus factus es;
noli peccare, ne quid tibi deterius contingat.
tunc ille, posteaquam uidit iesum, et cognouit iesum auctorem sanitatis suae, non fuit piger in
euangelizando quem uiderat: abiit, et nuntiauit iudaeis quia iesus esset qui eum sanum fecerat.
ille annuntiabat, et illi insaniebant; ille salutem suam praedicabat, illi salutem suam non
quaerebant.
persequebantur iudaei dominum iesum, quia haec faciebat in sabbato. quid ergo dominus modo
respondit iudaeis, audiamus. de sanis factis hominibus sabbato, dixi quid soleat respondere, quia
iumenta sua non contemnebant sabbato, uel liberando uel alendo. de portato grabato quid
respondit? manifestum opus corporale factum erat ante oculos iudaeorum: non sanitas corporis,
sed operatio corporis; quae non uidebatur ita necessaria, quemadmodum sanitas. aperte ergo
dominus dicat sacramentum sabbati, et signum obseruandi unius diei ad tempus datum esse
iudaeis; impletionem uero ipsam sacramenti in illo uenisse. pater meus, inquit, usque modo
operatur, et ego operor. misit in eos magnum tumultum; aduentu domini turbatur aqua, sed qui
turbat, latet. tamen sanandus est turbata aqua aeger unus magnus, passo domino totus mundus.
uideamus ergo responsionem ueritatis: pater meus usque modo operatur, et ego operor. falsum
ergo dixit scriptura quia deus requieuit ab omnibus operibus suis in die septimo? et contra hanc
scripturam per moysen ministratam, loquitur dominus iesus, cum ipse dicat iudaeis: si crederetis
moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit? uidete ergo ne aliquid uoluit significare
moyses, quod deus requieuit in die septimo. non enim defecerat deus operando creaturam suam,
et indigebat requie sicut homo. quomodo defecerat qui uerbo fecerat? tamen et illud uerum est,
quia requieuit deus ab operibus suis in die septimo; et hoc uerum est quod ait iesus: pater meus
usque modo operatur. sed quis explicet uerbis, homo hominibus, infirmus infirmis, indoctus
discere cupientibus, et forte si quid sapit, promere et explicare non ualens hominibus, difficile
forte capientibus, etiam si explicari possit quod capitur? quis, inquam, fratres mei, explicet uerbis
quomodo deus et quietus operetur, et operans quiescat? obsecro uos, ut hoc uobis proficientibus
differatis; uisio enim ista templum dei quaerit, sanctum locum quaerit; portate proximum et
ambulate; ibi eum uidebitis, ubi uerba hominum non quaeratis.
hoc forte potius dicere ualemus, quia et in eo quod deus in die septimo requieuit, ipsum
dominum et saluatorem nostrum iesum christum, qui haec loquebatur et dicebat: pater meus
usque modo operatur, et ego operor, magno sacramento significauit. quia et dominus iesus utique
deus. ipse est enim uerbum dei, et audistis quia in principio erat uerbum; et non qualecumque
uerbum, sed deus erat uerbum, et omnia per ipsum facta sunt; forte significatus est requieturus in
die septimo ab omnibus operibus suis. legite enim euangelium, et uidete quanta operatus sit
iesus. operatus est salutem nostram in cruce, ut implerentur in eo omnia praedicta prophetarum;
coronatus est spinis, suspensus est ligno; dixit: sitio, accepit acetum in spongia, ut impleretur
quod dictum est: et in siti mea potauerunt me aceto. at ubi impleta sunt omnia opera eius, sexta
sabbati inclinato capite reddidit spiritum, et in sepulcro sabbato requieuit ab omnibus operibus
suis. ergo tamquam diceret iudaeis: quid exspectatis ut non operer sabbato? sabbati dies uobis ad
significationem meam praeceptus est. opera dei adtenditis; ego ibi eram cum fierent, per me facta
sunt omnia, ego noui: pater meus usque modo operatur. operatus est pater lucem; sed dixit ut
fieret lux; si dixit, uerbo operatus est; uerbum eius ego eram, ego sum; per me factus est mundus
in illis operibus, per me regitur mundus in istis operibus. pater meus et tunc operatus est cum
fecit mundum, et usque nunc operatur cum regit mundum; ergo et per me fecit cum fecit, et per
me regit cum regit. dixit haec, sed quibus? surdis, caecis, claudis, languidis, medicum non
agnoscentibus, et tamquam in phrenesi mente perdita occidere uolentibus.
proinde quid secutus euangelista dixit? hinc ergo magis quaerebant eum iudaei interficere, quia
non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum. non quomodocumque, sed
quid? aequalem se faciens deo. nam omnes dicimus deo: pater noster qui es in caelis; legimus et
iudaeos dixisse: cum tu sis pater noster. ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat
deum, sed quod longe alio modo quam homines. ecce intellegunt iudaei quod non intellegunt
ariani. ariani quippe inaequalem patri filium dicunt, et inde haeresis est pulsa de ecclesia. ecce
ipsi caeci, ipsi interfectores christi, intellexerunt tamen uerba christi. non eum intellexerunt esse
christum, nec eum intellexerunt filium dei, sed tamen intellexerunt in illis uerbis, quia talis
commendaretur filius dei, qui aequalis esset deo. quis erat nesciebant; talem tamen praedicari
agnoscebant, quia patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo. non erat ergo aequalis
deo? non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem. si se ipse faceret aequalem
deo, caderet per rapinam. qui enim se uoluit aequalem facere deo cum non esset, cecidit, et ex
angelo factus est diabolus, et hanc superbiam homini propinauit, unde ipse deiectus est. nam hoc
dixit homini, cui stanti lapsus inuidit: gustate, et eritis sicut dii; id est, usurpatione rapite quod
facti non estis, quia et ego rapiendo deiectus sum. non hoc prodebat, sed hoc suadebat. christus
autem aequalis patri natus erat, non factus: natus de substantia patris. unde illum sic commendat
apostolus: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. quid est: non
rapinam arbitratus est? non usurpauit aequalitatem dei, sed erat in illa, in qua natus erat. et nos ad
aequalem deum quomodo perueniremus? semetipsum exinaniuit formam serui accipiens. non
ergo se exinaniuit amittens quod erat, sed accipiens quod non erat. hanc formam serui
contemnentes iudaei, dominum christum aequalem patri intellegere non poterant, quamuis eum
hoc de se dicere minime dubitabant, et ideo saeuiebant; et adhuc tamen eos ille perferebat, et
sanitatem saeuientium requirebat.
TRACTATUS 18
5:19 iohannes euangelista inter consortes et comparticipes suos alios euangelistas, hoc praecipuum et
proprium donum accepit a domino (super cuius pectus in conuiuio discumbebat, ut per hoc
significaret quia secreta altiora de intimo eius corde potabat), ut ea diceret de filio dei quae
paruulorum mentes fortassis intentas excitare possint, implere autem nondum capaces non
possint; grandiusculis autem quibusque mentibus et ad aetatem quamdam interius uirilem
peruenientibus, dat aliquid uerbis his, quo et exerceantur, et pascantur. audistis cum legeretur, et
unde sermo iste uenerit meministis. hesterno enim die lectum est, quod propterea uolebant iesum
iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat deum,
aequalem se faciens deo. quod iudaeis displicebat, hoc ipsi patri placebat. hoc sine dubio placet
etiam eis, qui honorificant filium, sicut honorificant patrem; quia si eis non placeat, displicebunt.
non enim deus erit maior, quia placet tibi; sed tu minor, si displicet tibi. aduersus hanc autem
eorum calumniam, uenientem uel de ignorantia, uel de malitia, loquitur dominus non omnino
quod capiant, sed unde agitentur et conturbentur, et fortasse uel conturbati medicum quaerant.
dicebat autem quae scriberentur, ut etiam a nobis postea legerentur. uiderimus ergo quid in
iudaeorum cordibus factum sit, cum haec audirent; quid in nobis fiat cum haec audimus, amplius
cogitemus. neque enim natae sunt haereses, et quaedam dogmata peruersitatis illaqueantia animas
et in profundum praecipitantia, nisi dum scripturae bonae intelleguntur non bene; et quod in eis
non bene intellegitur, etiam temere et audacter asseritur. itaque, carissimi, ualde caute haec
audire debemus, ad quae capienda paruuli sumus; et corde pio et cum tremore, sicut scriptum est,
hanc tenentes regulam sanitatis, ut quod secundum fidem qua imbuti sumus, intellegere
ualuerimus, tamquam de cibo gaudeamus; quod autem secundum sanam fidei regulam intellegere
nondum potuerimus, dubitationem auferamus, intellegentiam differamus; hoc est, ut etiam si
quid sit nescimus, bonum tamen et uerum esse minime dubitemus. et ego, fratres, qui suscepi
loqui uobis, cogitandus sum a uobis qui susceperim, et quae susceperim; suscepi enim tractanda
diuina homo, spiritalia carnalis, aeterna mortalis. etiam a me, carissimi, longe sit uana
praesumtio, si uolo sanus in domo dei conuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et
firmamentum ueritatis; pro modulo meo capio quod uobis appono; ubi aperitur, pascor uobis
cum; ubi clauditur, pulso uobis cum.
commoti sunt ergo iudaei, et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se
facere deo, sed ideo immerito, quia in homine non intellegebant deum. carnem uidebant, deum
nesciebant; habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. caro illa templum erat, deus
inhabitabat intus. non ergo iesus carnem aequabat patri, non formam serui domino comparabat;
non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. quis namque sit christus,
catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non uerbum tantum, nec caro tantum; sed uerbum
caro factum est, ut habitaret in nobis. recenseo de uerbo quod nostis: in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum: hic aequalitas cum patre. sed uerbum caro factum
est, et habitauit in nobis; hac carne maior est pater. ita pater et aequalis, et maior; aequalis uerbo,
maior carne; aequalis ei per quem fecit nos, maior eo qui factus est propter nos. ad hanc regulam
sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete qui nostis, a qua prorsus fides
uestra labi non debet, quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi uestro, dirigamus
ea quae intellegimus; et quae forte non intellegimus, dirigenda ad hanc regulam quandoque
differamus, cum idonei fuerimus. nouimus ergo aequalem patri filium dei, quia nouimus in
principio deum uerbum.
quid ergo iudaei uolebant eum interficere? quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem
suum dicebat deum, aequalem se faciens deo, uidentes carnem, non uidentes uerbum. loquatur
ergo et contra eos uerbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum, ut qui
potest, nouerit quis intus habitet. quid ergo eis dicit? respondit itaque iesus, et dixit eis, commotis
quod aequalem se faceret deo: amen, amen dico uobis, non potest filius a se facere quidquam,
nisi quod uiderit patrem facientem. ad haec quid responderint iudaei, scriptum non est, et fortasse
tacuerunt. quidam tamen, qui christianos se haberi uolunt, non tacent, et quodammodo ex his
uerbis concipiunt quaedam dicenda contra nos, quae contemnenda non sunt, et propter ipsos et
propter nos. ariani quippe haeretici dicentes, non per carnem, sed ante carnem, filium ipsum qui
suscepit carnem, minorem esse quam pater est, et non esse eiusdem substantiae cuius pater est,
capiunt ex his uerbis ansam calumniae, et respondent nobis: uidetis quia dominus iesus, cum
animaduerteret iudaeos ex hoc moueri, quod patri deo aequalem se faceret, talia uerba subiunxit,
ut se aequalem non esse monstraret. mouebat enim iudaeos, aiunt, aduersus christum, quia
aequalem se faciebat deo; et uolens eos corrigere ab hoc motu christus, et eis demonstrare filium
non esse aequalem patri, id est, aequalem deo, ait, quasi dicens: quid irascimini? quid
indignamini? non sum aequalis, quia non potest filium a se facere quidquam, nisi quod uiderit
patrem facientem. qui enim non potest, inquiunt, facere a se quidquam, nisi quod uiderit patrem
facientem, utique minor est, non aequalis.
in hac regula cordis sui distorta et praua, haereticus audiat nos nondum obiurgantes, sed adhuc
quasi quaerentes, et explicet nobis quod sentit. puto enim, o quisquis ille es, (faciamus enim eum
tamquam praesentem adesse), tenes nobis cum quia in principio erat uerbum. teneo, inquit. et
quia uerbum erat apud deum? et hoc, inquit, teneo. sequere ergo, et hoc fortius tene, quia deus
erat uerbum. et hoc, inquit, teneo; sed ille deus maior, ille deus minor. iam nescio quid paganum
redolet: cum christiano me loqui arbitrabar. si est deus maior, et est deus minor, duos deos
colimus, non unum deum. quare, inquit, et tu non duos deos dicis aequales sibi ? hoc ego non
dico; aequalitatem enim istam sic intellego, ut ibi intellegam etiam indiuiduam caritatem; et si
indiuiduam caritatem, perfectam unitatem. si enim caritas quam misit hominibus deus, de multis
hominum cordibus facit cor unum, et multas hominum animas facit animam unam, sicut de
credentibus sese que inuicem diligentibus scriptum est in actibus apostolorum: erat illis anima
una, et cor unum in deum, si ergo anima mea et anima tua, cum idem sapimus nos que diligimus,
fit anima una, quanto magis pater deus et filius deus in fonte dilectionis deus unus est?
uerum ad haec uerba, quibus commotum est cor tuum, intende, et recole me cum quod de uerbo
requirebamus. iam tenemus, deus erat uerbum; adiungo aliud, quia cum dixisset: hoc erat in
principio apud deum, continuo subiecit euangelista: omnia per ipsum facta sunt. nunc te
quaerendo exagito, nunc te contra te moueo, et te contra te interpello; tene tantum memoriter ista
de uerbo, quia deus erat uerbum, et omnia per ipsum facta sunt. audi iam uerba quibus commotus
es, ut minorem diceres filium, nempe quia dixit: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod
uiderit patrem facientem. ita, inquit. expone hoc mihi paululum; sic, quantum opinor, intellegis,
quoniam quaedam facit pater, filius autem adtendit quemadmodum faciat pater, ut possit et ipse
ea facere quae uiderit patrem facientem. duos quasi fabros constituisti: ita patrem et filium, ut
etiam magistrum et discipulum, quomodo solent patres fabri docere filios suos artem suam. ecce
descendo ad carnalem sensum tuum, ita interim cogito ut tu; uideamus si cogitatio haec nostra
inueniat exitum secundum illa quae iam de uerbo pariter locuti sumus pariter que sentimus, quia
deus uerbum, et omnia per ipsum facta sunt. pone igitur patrem tamquam fabrum, quaedam opera
facientem, filium autem tamquam discipulum, qui non potest facere quidquam, nisi quod uiderit
patrem facientem; intendit enim quodammodo in manus patris, ut quomodo uiderit eum
fabricare, sic et ipse tale aliquid fabricet in operibus suis. sed pater iste omnia illa quae facit, et
uult ut adtendat eum filius et talia et ipse faciat, per quem facit? eia nunc est ut adsis sententiae
tuae priori, quam me cum recensuisti me cum que tenuisti, quia in principio uerbum, et apud
deum uerbum, et deus uerbum, et omnia per ipsum facta sunt. tu ergo cum me cum tenueris quia
per uerbum facta sunt omnia, rursum carnali sapore et puerili motu facis tibi in animo deum
facientem, et uerbum adtendentem, ut cum fecerit deus, faciat et uerbum. quid enim facit deus
praeter uerbum? si enim facit, non omnia per uerbum facta sint; perdidisti quod tenebas; si autem
omnia per uerbum facta sunt, corrige quod male intellegebas. fecit pater, et non fecit nisi per
uerbum; quomodo adtendit uerbum, ut uideat patrem facientem sine uerbo, quod similiter faciat
uerbum? quidquid fecit pater, per uerbum fecit, aut falsum est: omnia per ipsum facta sunt. sed
uerum est: omnia per ipsum facta sunt. parum fortasse tibi uidebatur? et sine ipso factum est
nihil.
recede ergo ab ista carnis prudentia, et quaeramus quemadmodum dictum sit: non potest filius a
se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem. quaeramus, si digni sumus qui
apprehendamus. fateor enim, magna res est, ardua omnino, uidere patrem facientem per filium,
non singula opera facientem patrem et filium sed quodlibet opus patrem per filium, ut nulla opera
fiant uel a patre sine filio, uel a filio sine patre, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil. quibus in fundamento fidei firmissime constitutis, iam quale est uidere, quia non
potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem? quaeris, ut opinor, nosse
filium facientem; quaere prius nosse filium uidentem. certe enim quid ait? non potest filius a se
facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem. intende quod dixit: nisi quod uiderit patrem
facientem. praecedit uisio, et sequitur effectio; uidet enim ut faciat. tu quid quaeris iam nosse
quomodo faciat, dum nondum scias quomodo uideat? quid curris ad id quod posterius est, relicto
quod prius est? uidentem se dixit et facientem; non , facientem et uidentem, quia non potest a se
facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem. uis ut explicem tibi quomodo faciat? tu
mihi explica quomodo uideat. si hoc tu explicare non potes, nec ego illud; si hoc tu percipere
nondum es idoneus, nec ego illud. uterque ergo nostrum quaerat, uterque pulset, ut uterque
accipere mereatur. quid quasi doctus calumniaris indocto? ego ad faciendum, tu ad uidendum,
ambo indocti a magistro quaeramus, non in schola eius pueriliter litigemus. tamen simul iam
didicimus quia omnia per ipsum facta sunt. ergo manifestum est quia non alia opera facit pater,
quae uideat filius, ut ipse faciat similia, sed eadem opera facit pater per filium, quia omnia per
uerbum facta sunt. iam quomodo faciat deus quis nouit? non dico quomodo fecerit mundum, sed
quomodo fecerit oculum tuum, cui carnaliter inhaerens, uisibilia inuisibilibus comparas. talia
enim de deo cogitas, qualia his oculis uidere consuesti. si autem istis oculis uideri posset deus,
non diceret: beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. ergo habes oculum corporis ad
uidendum fabrum, sed nondum habes oculum cordis ad uidendum deum; ideo quod soles uidere
in fabro, transferre uis ad deum. pone in terra terrena, sursum cor.
quid ergo, carissimi explicaturi sumus nos quod interrogauimus, quomodo uideat uerbum,
quomodo pater uideatur a uerbo, quid sit uidere uerbi? non sum tam audax, tam temerarius, ut
hoc explicare pollicear et me et uos; utcumque suspicor modulum uestrum, noui tamen meum. si
ergo placet, non diutius immoremur, percurramus lectionem, et uideamus uerbis domini turbari
corda carnalia; ad hoc turbari, ne in eo quod tenent remaneant. extorqueatur tamquam pueris
ludicrum nescio quid, quo se male auocant, ut possint inseri utiliora grandioribus, ut possint
proficere qui repebant in terra. surge, quaere, suspira, anhela desiderio, et ad clausa pulsa. si
autem nondum desideramus, nondum inhiamus, nondum suspiramus, margaritas quibuscumque
proiecturi sumus, aut margaritas qualescumque nos ipsi inuenturi sumus. mouerim ergo,
carissimi, desiderium in corde uestro. mores perducunt ad intellegentiam; genus uitae perducit ad
genus uitae. alia uita terrena, alia uita caelestis; alia uita pecorum, alia uita hominum, alia uita
angelorum. uita pecorum terrenis uoluptatibus aestuat, sola terrena conquirit, in ea prona atque
proiecta est; uita angelorum sola caelestis; uita hominum media est inter angelorum et pecorum.
si uiuit homo secundum carnem, pecoribus comparatur; si uiuit secundum spiritum, angelis
sociatur. quando secundum spiritum uiuis, quaere etiam in ipsa angelica uita, utrum paruus an
grandis sis. si enim adhuc paruus es, dicunt tibi angeli: cresce; nos panem manducamus, tu lacte
nutrire, lacte fidei, ut peruenias ad cibum speciei. si autem adhuc inhiatur sordidis uoluptatibus,
si adhuc fraudes cogitantur, si mendacia non uitantur, si mendacia periuriis cumulantur, tam
immundum cor audet dicere: explica mihi quomodo uidet uerbum; etiam si possim, etiam si ego
iam uideam. porro autem si forte ego non sum in his moribus, et tamen ab ista uisione longe sum;
quantum ille qui nondum isto superno desiderio rapitur, terrenis desideriis praegrauatus? multum
interest inter auersantem et desiderantem; et iterum multum interest inter desiderantem et
fruentem. uiuis ut pecora, auersaris; angeli perfruuntur. tu autem si non uiuis ut pecora, iam non
auersaris; desideras aliquid, et non capis; inchoasti ipso desiderio uitam angelorum. crescat in te,
et perficiatur in te, et capias hoc non a me, sed ab illo qui et me fecit et te. tamen non utcumque
nos dimisit et dominus, qui uoluit intellegi quia in eo quod dixit: non potest filius a se facere
quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem, non alia opera pater facit quae uideat filius, et alia
filius cum uiderit patrem facientem; sed eadem opera ipse et pater et filius. secutus enim ait:
quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit. non cum ille fecerit, alia filius similiter
facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et filius similiter facit. si haec facit filius quae fecerit
pater, per filium facit pater; si per filium facit quae facit pater, non alia pater, alia filius facit, sed
eadem opera sunt patris et filii. et quomodo eadem facit et filius? et eadem et similiter. ne forte
eadem sed dissimiliter: eadem, inquit, et similiter. et quomodo posset eadem non similiter?
accipite exemplum, quod puto ad uos non sit grande: cum scribimus litteras, facit eas primo cor
nostrum, et deinde manus nostra. certe unde omnes acclamastis, nisi quia cognouistis? certum est
quod dixi, et manifestum omnibus nobis. litterae fiunt primo a corde nostro, deinde a corpore
nostro; manus seruit imperanti cordi, easdem litteras facit et cor et manus; numquid alias cor,
alias manus? easdem quidem facit manus, sed non similiter; cor enim nostrum facit eas
intellegibiliter, manus autem uisibiliter. ecce quomodo fiunt eadem dissimiliter. unde parum fuit
domino dicere: quaecumque pater fecerit, haec et filius facit, nisi adderet, et similiter. quid si
enim hoc modo intellegeres quomodo quaecumque cor facit, haec et manus facit, sed non
similiter? hic uero addidit: haec et filius similiter facit. si et haec facit, et similiter facit,
expergiscere, stringatur iudaeus, credat christianus, conuincatur haereticus; aequalis est patri
filius.
pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. ecce est illud: demonstrat.
demonstrat quasi cui? utique quasi uidenti. redimus ad id quod explicare non possumus,
quomodo uerbum uideat. ecce homo factus est per uerbum; sed homo habet oculos, habet aures,
habet manus, diuersa membra in corpore; per oculos potest uidere, per aures potest audire, per
manus operari; diuersa membra, diuersa membrorum officia. non potest illud membrum quod
potest alterum; tamen propter corporis unitatem, oculus et sibi et auri uidet, et auris sibi et oculo
audit. numquid tale aliquid in uerbo arbitrandum est esse, quoniam omnia per ipsum? et dixi
scriptura in psalmo: intellegite, qui insipientes estis in populo, et stulti, aliquando sapite: qui
plantauit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? si ergo finxit oculum uerbum,
quia omnia per uerbum; si plantauit aurem uerbum, quia omnia per uerbum non possumus dicere:
non audit uerbum, non uidet uerbum, ne obiurget nos psalmus, et dicat: stulti, aliquando sapite.
itaque si audit uerbum et uidet uerbum, audit filius et uidet filius; numquid tamen et in ipso
diuersis locis quaesituri sumus oculos et aures? aliunde audit, aliunde uidet; et auris eius non
potest quod oculus, et oculus non potest quod potest auris? an totus ille uisus est, et totus
auditus? forte ita; immo non forte, sed uere ita; dum tamen et ipsum eius uidere, et ipsum eius
audire, longe alio modo quam nostrum sit. et uidere et audire simul in uerbo est, nec aliud est ibi
audire, et aliud uidere, sed auditus uisus, et uisus auditus.
et nos qui aliter audimus, aliter uidemus, hoc unde nouimus? redimus forte ad nos, si non sumus
praeuaricatores, quibus dictum est: redite, praeuaricatores, ad cor. redite ad cor! quid itis a uobis,
et peritis ex uobis? quid itis solitudinis uias? erratis uagando; redite. quo? ad dominum. cito est;
primo redi ad cor tuum, exsul a te uagaris foris; teipsum non nosti, et quaeris a quo factus es!
redi, redi ad cor, tolle te a corpore; corpus tuum habitatio tua est; cor tuum sentit etiam per
corpus tuum, sed corpus tuum non quod cor tuum; dimitte et corpus tuum, redi ad cor tuum. in
corpore tuo inueniebas alibi oculos, alibi aures; in corde tuo numquid hoc inuenis? an in corde
tuo non habes aures? de quibus ergo dominus dicebat: qui habet aures audiendi, audiat? an in
corde non habes oculos? unde dicit apostolus: illuminatos oculos cordis uestri. redi ad cor; uide
ibi quid sentias forte de deo, quia ibi est imago dei. in interiore homine habitat christus, in
interiore homine renouaris ad imaginem dei, in imagine sua cognosce auctorem eius. uide
quemadmodum omnes corporis sensus cordi intro nuntient quid senserint foris; uide quam
multos ministros habeat unus interior imperator, et quid apud se etiam sine his ministris agat.
renuntiant oculi cordi alba et nigra; renuntiant aures eidem cordi canora et dissona; renuntiant
nares eidem cordi odora et putentia; renuntiat gustus eidem cordi amara et dulcia; renuntiat tactus
eidem cordi lenia et aspera; renuntiat et sibi ipsum cor iusta et iniusta. cor tuum et uidet et audit,
et cetera sensibilia diiudicat; et quo non aspirant corporis sensus, iusta et iniusta, mala et bona
discernit. ostende mihi oculos, aures, nares cordis tui. diuersa sunt quae ad cor tuum referuntur,
et diuersa ibi membra non inueniuntur. in carne tua alibi audis, alibi uides; in corde tuo ibi audis,
ubi uides. si hoc imago, quanto potentius ille cuius imago? ergo et audit filius, et uidet filius, et
ipsa uisio et auditio filius; et hoc est illi audire quod esse, et hoc est illi uidere quod esse. tibi non
hoc est uidere quod esse, quia et si perdas uisum, potes esse; et si perdas auditum, potes esse.
putamus ne pulsauimus? erectum est aliquid in nobis quo uel tenuiter suspicemur unde lumen
ueniat nobis? puto, fratres, quia cum loquimur ista, et cum meditamur, exercemus nos. et cum
exercemus nos in ipsis, et rursus quasi reflectimur pondere nostro ad ista consueta, tales sumus
quales lippientes, cum producuntur ad uidendum lumen, si forte antea uisum omnino non
habebant, et incipiunt eumdem uisum per diligentiam medicorum utcumque reparare. et cum
probare uult medicus quantum salutis eis accesserit, tentat eis ostendere quod uidere
desiderabant, et non poterant cum caeci essent; et redeunte iam utcumque acie oculorum,
producuntur ad lucem; et cum uiderint, fulgore ipso reuerberantur quodammodo, et respondent
medico demonstranti: iam iam uidi, sed uidere non possum. quid ergo facit medicus? reuocat ad
solita, et addit collyrium, ut ad illud quod uisum est, et uideri non potuit, desiderium nutriat, et ex
ipso desiderio curetur plenius; et si qua mordacia reparandae sanitati adhibentur, fortiter ferat, ut
amore illius lucis accensus dicat sibi : quando erit ut illud firmis oculis uideam, quod sauciis
infirmis que non potui? urget medicum, et rogat ut curet. ergo, fratres, si forte tale aliquid factum
est in cordibus uestris, si utcumque erexistis cor uestrum ad uidendum uerbum, et ipsius luce
reuerberati ad solita recidistis, rogate medicum ut adhibeat collyria mordacia, praecepta iustitiae.
est quod uideas, sed non est unde uideas. non mihi antea credebas quia est quod uideas; duce
quadam ratione adductus es, propinquasti, intendisti, palpitasti, refugisti. scis certe esse quod
uideas, sed idoneum non te esse qui uideas. ergo curare. quae sunt collyria? noli mentiri, noli
periurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. sed consuesti, et cum aliquo dolore a
consuetudine reuocaris; hoc est quod mordet, sed sanat. nam dico tibi liberius, ex timore et meo
et tuo: si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce neglexeris, ualetudine
oculorum tuorum, tenebras amabis; et amando tenebras, in tenebris remanebis; et remanendo in
tenebris, etiam in tenebras exteriores proicieris; ibi erit fletus et stridor dentium. si nihil in te
faciebat amor lucis, faciat timor doloris.
sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen euangelicam non finiui; si dicam reliqua
onerabo uos, et timeo ne etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista caritati uestrae.
debitores sumus, non nunc, sed semper quamdiu uiuimus, quia propter uos uiuimus. uerumtamen
uitam nostram istam infirmam, laboriosam, periculosam, in hoc mundo consolamini bene
uiuendo; nolite nos contristare et adterere malis moribus uestris. cum enim offendimur mala uita
uestra, si refugiamus a uobis, et separemus nos a uobis, et ad uos non accedamus, nonne
conqueremini, et dicetis: et si languebamus, curaretis; et si infirmabamur, uisitaretis? ecce
curamus, ecce uisitamus; sed non nobis fiat quomodo audistis ab apostolo: timeo ne sine causa
laborauerim in uos.
TRACTATUS 19
5:19-30 sermone pristino, quantum nostrum mouit affectum et intellegendi paupertatem, locuti sumus, ex
occasione uerborum euangelicorum, ubi scriptum est: non potest filius a se facere quidquam, nisi
quod uiderit patrem facientem, quid sit uidere filii, hoc est, uidere uerbi, quia filius uerbum; et
quia per uerbum facta sunt omnia, quomodo possit intellegi quod uideat filius primo patrem
facientem, tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit, cum pater nihil nisi per filium
fecerit. omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. non tamen explicatum
aliquid diximus, sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. aliquando quippe sermo deficit,
ubi etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non
habet perfectionem? nunc itaque, quantum dominus donat, breuiter percurramus lectionem, et uel
hodie expleamus debitum pensum. si quid forte remanserit uel temporis uel uirium,
retractabimus, si potuerimus, (quantum et a nobis et apud uos fieri potest), quid sit uidere uerbi,
quid demonstrari uerbo. omnia quippe dicta sunt hic, quae si intellegantur secundum humanum
sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines uelut
duorum hominum patris et filii, unius ostendentis, alterius uidentis; unius loquentis, alterius
audientis, quae omnia idola cordis sunt; quae si iam deiecta sunt de templis suis, quanto magis
deicienda sunt de pectoribus christianis?
non potest, inquit, filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. uerum est hoc,
tenete hoc, dum tamen non amittatis quod in ipsius euangelii exordio tenuistis, quia in principio
erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; et praecipue quia omnia per ipsum
facta sunt. quod nunc enim audistis, coniungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus
uestris. sic itaque non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem, ut
tamen pater ea quae facit non faciat nisi per filium, quia filius est eius uerbum: et in principio
erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, et omnia per ipsum facta sunt.
quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit; non alia, sed haec; nec dissimiliter, sed
similiter.
pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. ad hoc quod supra dixit: nisi
quod uiderit patrem facientem, uidetur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. sed
si pater demonstrat quae facit, nec filius potest facere nisi pater demonstrauerit, pater que
demonstrare non potest nisi fecerit, consequens erit ut non per filium faciat omnia pater; porro si
fixum atque inconcussum tenemus quia per filium omnia pater facit, antequam faciat, demonstrat
filio. nam si pater cum fecerit demonstrat filio, ut filius demonstrata faciat quae demonstrata iam
facta sunt, aliquid procul dubio pater sine filio facit. sed non facit pater aliquid sine filio, quia
filius dei uerbum dei est, et omnia per ipsum facta sunt. remanet igitur fortasse ut quae pater
facturus est, demonstret facienda, ut per filium sint facta. nam si filius ea facit quae pater facta
demonstrat, ea quae pater facta demonstrat, non utique per filium fecit. monstrari enim non
possent filio nisi facta; facere filius non posset, nisi monstrata; ergo sine filio facta. sed uerum
est: omnia per ipsum facta sunt; ergo antequam facta, monstrata sunt. sed hoc diximus
differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid uel temporis uel
uirium nobis remanserit, ad ea quae distulimus retractanda.
amplius audite et difficilius: et maiora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut uos miremini. maiora
his; quibus maiora? facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium.
de isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et christi uerbo sanatus est, nata est
huius occasio tota sermonis; et propter hoc dominus dicere potuit: maiora his demonstrabit ei
opera, ut uos miremini. sunt enim opera maiora quam ista, et demonstrabit ea pater filio. non
demonstrauit, tamquam de praeterito, sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est.
rursus difficilis oritur quaestio. est enim aliquid apud patrem quod filio nondum demonstratum
sit? est aliquid apud patrem quod adhuc latebat filium, quando ista filius loquebatur? si enim
demonstrabit, hoc est, demonstraturus est, nondum demonstrauit, et filio tunc demonstraturus est,
quando et istis; sequitur enim: ut uos miremini. et hoc difficile est uidere, quomodo tamquam
temporaliter filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus pater, omnia scienti quae sunt apud
patrem.
quae sunt tamen illa maiora? hoc enim forte facile est intellegere. sicut enim pater, inquit,
suscitat mortuos, et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. maiora ergo sunt opera mortuos
suscitare, quam languidos sanare. sed sicut suscitat pater mortuos et uiuificat, sic et filius quos
uult uiuificat. alios ergo pater, alios filius? sed omnia per ipsum; ipsos itaque filius, quos et pater,
quia non alia, nec aliter, sed haec et filius similiter facit. ita plane intellegendum est, et ita
tenendum; sed mementote quia filius quos uult uiuificat. tenete hic ergo non solum potestatem
filii, uerum etiam uoluntatem. et filius quos uult uiuificat, et pater quos uult uiuificat, et ipsos
filius quos et pater; ac per hoc eadem patris et filii et potestas est et uoluntas. quid est ergo quod
sequitur? neque enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, ut omnes
honorificent filium, sicut honorificant patrem, quod ita subiunxit, tamquam rationem reddens
superioris sententiae. multum mouet, intenti estote. filius quos uult uiuificat, pater quos uult
uiuificat; filius suscitat mortuos, sicut pater suscitat mortuos. neque enim pater iudicat
quemquam. si in iudicio suscitandi sunt mortui, quomodo pater suscitat mortuos, si non iudicat
quemquam? omne quippe iudicium dedit filio. in illo autem iudicio suscitantur mortui; et
resurgunt alii ad uitam, alii ad paenam; quod totum si filius facit, pater autem ideo non facit, quia
pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, contrarium uidebitur ei quod dictum
est: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. simul ergo suscitant.
si simul suscitant, simul uiuificant. simul ergo iudicant; quomodo itaque uerum est: neque enim
pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio? moueant interim propositae quaestiones,
praestabit dominus ut solutae delectent. ita est, fratres, omnis quaestio nisi intentum fecerit
proposita, non delectabit exposita. sequatur ergo ipse dominus, ne forte in iis quae subnectit,
aperiat se aliquantum. subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilae more uolare super
omnem nebulam qua tegitur omnis terra, et uidere in uerbis domini sincerissimam lucem. ne forte
ergo calore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus
aperire dignetur, dilatis istis sequentia uideamus.
qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. hoc uerum est et planum est.
omne quippe iudicium dedit filio, sicut supra dixit, ut omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem. quid si inueniuntur qui patrem honorificant, et non honorificant filium? non
potest, inquit fieri: qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. non potest
ergo dicere aliquis: ego patrem honorificabam, quia filium non noueram. si nondum filium
honorificabas, nec patrem honorificabas. quid est enim honorificare patrem, nisi quod habeat
filium? aliud est enim cum tibi commendatur deus, quia deus est; et aliud est cum tibi
commendatur deus, quia pater est. cum tibi quia deus est commendatur creator tibi commendatur,
omnipotens tibi commendatur, spiritus quidam summus, aeternus, inuisibilis, incommutabilis tibi
commendatur; cum uero tibi quia pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et filius
commendatur; quia pater dici non potest, si filium non habet, sicut nec filius, si patrem non
habet. sed ne forte patrem quidem honorifices tamquam maiorem, filium uero tamquam
minorem, ut dicas mihi: honorifico patrem, scio enim quod habeat filium; et non erro in patris
nomine, non enim patrem intellego sine filio; honorifico tamen et filium tamquam minorem;
corrigit te ipse filius, et reuocat te dicens: ut omnes honorificent filium, non inferius, sed sicut
honorificant patrem. qui ergo non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. ego,
inquis, maiorem honorem uolo dare patri, minorem filio. ibi tollis honorem patri, ubi minorem
das filio. quid enim aliud tibi uidetur ita sentienti, nisi quia pater aequalem sibi filium generare
aut noluit, aut non potuit? si noluit, inuidit; si non potuit, defecit. non ergo uides, quia ita
sentiendo ubi maiorem honorem uis dare patri, ibi es contumeliosus in patrem? proinde sic
honorifica filium, quomodo honorificas patrem, si uis honorificare et patrem et filium.
amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet uitam
aeternam; et in iudicium non uenit, sed transiit, non nunc transit, sed iam transiit a morte in
uitam. et hoc adtendite: qui uerbum meum audit; et non dixit: credit mihi; sed, credit ei qui me
misit. uerbum ergo filii audiat, ut patri credat. quare uerbum audit tuum, et credit alteri? nonne
cum uerbum alicuius audimus, eidem uerbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem
accommodamus? quid ergo uoluit dicere: qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, nisi,
quia uerbum eius est in me? et quid est: audit uerbum meum, nisi: audit me? credit autem ei qui
misit me, quia cum illi credit, uerbo eius credit; cum autem uerbo eius credit, mihi credit, quia
uerbum patris ego sum. pax ergo in scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. tu abice
litem cordis tui, intellege concordiam scripturarum. numquid contraria sibi diceret ueritas?
qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam; et in iudicium non uenit,
sed transiit a morte in uitam. meministis quod superius posueramus, quia sicut pater suscitat
mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. incipit iam aperire te, et loqui de
resurrectione mortuorum, et ecce iam resurgunt mortui. qui enim uerbum meum audit, et credit ei
qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non ueniet. proba quia resurrexit. sed transiit,
inquit, a morte in uitam. qui transiit a morte ad uitam, nullo dubitante utique resurrexit. non enim
transiret de morte ad uitam, nisi primo esset in morte, et non esset in uita; cum autem transierit,
erit in uita, et non erit in morte. mortuus ergo erat, et reuixit; perierat, et inuentus est. fit proinde
iam quaedam resurrectio, et transeunt homines a morte quadam ad quamdam uitam: a morte
infidelitatis, ad uitam fidei; a morte falsitatis ad uitam ueritatis; a morte iniquitatis, ad uitam
iustitiae. est ergo et ista quaedam resurrectio mortuorum.
aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut coepit. amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et
nunc est. nos exspectabamus in fine resurrectionem mortuorum, nam ita credidimus; immo non
exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos
resurrecturos. cum ergo uellet dominus iesus insinuare nobis quamdam resurrectionem
mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut lazari, uel filii illius uiduae, uel filiae
archisynagogi, qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quaedam resurrectio facta
est ante resurrectionem mortuorum); sed sicut hic dicit: habet, inquit, uitam aeternam; et in
iudicium non uenit, sed transiit a morte ad uitam. ad quam uitam? ad aeternam. non ergo sicut
corpus lazari; transiit enim et ille a morte sepulcri ad uitam hominum, sed non aeternam, iterum
moriturus; resurrecturi autem in fine saeculi mortui, in uitam aeternam transibunt. cum ergo
uellet dominus noster iesus christus, magister caelestis, uerbum patris et ueritas demonstrare
nobis quamdam resurrectionem mortuorum in aeternam uitam, ante resurrectionem mortuorum in
aeternam uitam: uenit hora, inquit. tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis,
exspectabas horam illam finis saeculi, diem iudicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit: et
nunc est. quod ergo dicit: uenit hora, non dicit de illa hora nouissima, ubi in iussu et in uoce
archangeli, et in tuba dei dominus ipse descendet de caelo, et mortui in christo resurgent primo;
deinde nos uiuentes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam christo in
aera, et ita semper cum domino erimus. ueniet illa hora, sed non est nunc. hora uero ista quae sit,
aduertite: uenit hora, et nunc est. quid in ea fit? quid nisi resurrectio mortuorum? et qualis
resurrectio? ut qui resurgunt, in aeternum uiuant. hoc erit et in nouissima hora.
quid igitur? quomodo intellegimus duas istas resurrectiones? numquid forte qui nunc resurgunt,
tunc non resurgent, ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? non est ita. nam ista
resurrectione, si recte credidimus, resurreximus; et nos ipsi qui iam resurreximus, alteram in fine
resurrectionem exspectamus. sed et nunc in aeternam uitam resurreximus, si in fide ipsa
perseueranter manemus; et tunc in aeternam uitam resurgemus, quando angelis coaequabimur.
ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus, quomodo fiat resurrectio ante
resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis lazari, sed in uitam
aeternam. aperiet plane. audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem
nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui aestuant aperiri oculi cordis. ipsum ergo
audiamus: amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et nunc est, quando mortui, uidete exprimi
resurrectionem, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. quare addidit: qui
audierint uiuent? possent enim audire nisi uiuerent? sufficeret ergo: uenit hora, et nunc est,
quando mortui audient uocem filii dei. iam nos intellegeremus uiuentes eos, quando nisi uiuerent,
audire non possent. non , inquit, quia uiuunt audiunt, sed audiendo reuiuiscunt: audient, et qui
audierint uiuent. quid est ergo: audient; nisi obaudient? quantum enim pertinet ad auris auditum,
non omnes qui audient uiuent; multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non
obaudiunt; non obaudiendo non uiuunt. itaque hic qui audient, nihil est aliud quam qui
obaudient. qui ergo obaudierint, uiuent; certi sint, securi sint, uiuent. praedicatur christus uerbum
dei, filius dei, per quem facta sunt omnia, certe dispensationis gratia assumta carne natus ex
uirgine, infans in carne, iuuenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne,
adscendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti
ante carnem, carni post mentem. qui audit et obaudit, uiuet; qui audit et non obaudit, id est, audit
et contemnit, audit et non credit, non uiuet. quare non uiuet? quia non audit. quid est, non audit?
non obaudit. ergo qui audierint, uiuent.
adtende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri potuerit, aperiatur. subiecit continuo
de hac ipsa resurrectione: sicut enim pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam
habere in semetipso. quid est: habet uitam pater in semetipso? non alibi habet uitam, sed in
semetipso. uiuere quippe suum in illo est; non aliunde, non alienum est; non quasi mutuatur
uitam, nec quasi particeps fit uitae, eius uitae quae non est quod ipse ; sed habet uitam in
semetipso, ut ipsa uita sibi sit ipse. si potuero adhuc modicum quid inde dicere, exemplis
propositis ad intellegentiam uestram informandam, domino adiuuante potero, et pietate
intentionis uestrae. uiuit deus, uiuit et anima; sed uita dei immutabilis est, uita animae mutabilis
est. deus nec proficit, nec deficit, sed est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter
postea, aliter antea. animae uero uita, ualde aliter atque aliter: uiuebat stulta, uiuit sapiens;
uiuebat iniqua, uiuit iusta; nunc meminit, nunc obliuiscitur; nunc discit, nunc discere non potest;
nunc perdit quod didicerat, nunc percipit quod amiserat; mutabilis uita animae. et cum uiuit
anima in iniquitate, mors eius est; cum autem fit iusta, fit particeps alterius uitae, quae non est
quod ipsa; erigendo se quippe ad deum et inhaerendo deo, ex illo iustificatur. dictum est enim:
credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. deficiendo ab illo fit
iniqua, proficiendo ad illum fit iusta. nonne uidetur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum
feruescere, remotum ab igne torpescere? nonne uidetur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci
clarescere, remotum a luce nigrescere? tale quiddam est anima, non tale aliquid deus. potest et
homo dicere, habere se lucem nunc in oculis suis. dicant ergo quasi quadam uoce propria oculi
tui si possunt: habemus lucem in nobis ipsis. contra dicitur: non proprie dicitis habere uos lucem
in uobis ipsis; habetis lucem, sed in caelo; habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis,
non in uobis ipsis; nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. non in uobis ipsis habetis lucem;
sole occidente tenete lucem, si potestis; nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna
tenete lucem; cum uero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in uobis ipsis habetis.
hoc est ergo habere lucem in semetipso, non indigere luce ex altero. ecce ubi, si quis intellegat,
ostendit filium aequalem patri, ubi ait: sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit et filio
uitam habere in semetipso, ut hoc solum intersit inter patrem et filium, quia pater habet uitam in
semetipso, quam nemo ei dedit; filius autem habet uitam in semetipso, quam pater dedit.
sed etiam hic oritur aliquod nubilum discutiendum. non deficiamus, intenti simus; pascua mentis
sunt, non fastidiamus, ut uiuamus. ecce, inquis, fateris ipse quod uitam filio pater dedit, ut habeat
eam quidem in semetipso, sicut habet pater uitam in semetipso, non indigens ille, non indigeat et
iste; ut sit ille uita, sit et iste; et utrumque coniunctum una uita, non duae; quia unus deus, non
duo dii, et hoc ipsum sit esse uitam. quomodo ergo dedit filio uitam pater? non sic quasi ante
fuerit filius sine uita, atque ut uiueret a patre acceperit uitam; nam si hoc esset, non haberet uitam
in semetipso. ecce de anima loquebar. est anima: etsi non sit sapiens, etsi non sit iusta, anima est;
etsi non sit pia, anima est. aliud illi ergo est esse animam, aliud uero esse sapientem, esse iustam,
esse piam. est ergo aliquid quo nondum est sapiens, nondum iusta, nondum pia; non tamen nihil
est, non tamen nulla uita est; nam ex operibus quibusdam suis ostendit se uitam, etsi non se
ostendit sapientem, piam, iustam. nisi enim uiueret, corpus non moueret, pedibus gressum,
manibus opus, oculis intuitum, auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad uocem,
linguam ad distinctionem uocum non moueret. his itaque operibus uiuere se ostendit, et esse
aliquid quod sit corpore melius; sed numquid his operibus, sapientem, piam, iustam se ostendit?
nonne ambulant, operantur, uident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et iniusti? cum uero se
erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam,
iustitiam, pietatem, sine quibus cum esset, mortua erat, nec uitam habebat qua ipsa uiueret, sed
qua corpus uiuificaret. aliud est enim in anima unde corpus uiuificatur, aliud unde ipsa
uiuificatur. melius quippe est quam corpus; sed melius quam ipsa est deus. est ergo ipsa, etiamsi
sit insipiens, iniusta, impia, uita corporis. quia uero uita eius est deus, quomodo cum ipsa est in
corpore, praestat illi uigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum; sic cum uita eius deus
in ipsa est, praestat illi sapientiam, pietatem, iustitiam, caritatem. aliud est ergo quod praestatur
corpori de anima; aliud quod praestatur animae de deo; uiuificat, et uiuificatur; mortua uiuificat,
si ipsa non uiuificatur. ueniente itaque uerbo et infuso audientibus, factis que illis non solum
audientibus, sed etiam obedientibus, resurgit anima a morte sua ad uitam suam; hoc est, ab
iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad deum suum, qui est illi sapientia, iustitia, claritas. surgat
ad illum, illuminetur ab illo. accedite, inquit, ad eum. et quid nobis erit? et illuminamini. si ergo
accedendo illuminamini, et recedendo tenebramini, non erat in uobis lumen uestrum, sed in deo
uestro. accedite, ut resurgatis; si recesseritis, moriemini. si ergo accedendo uiuitis, recedendo
morimini, non erat in uobis uita uestra. ipsa est enim uita uestra, quae est lux uestra. quoniam
apud te est fons uitae, et in lumine tuo uidebimus lumen.
non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et fit melius cum illuminatur
participatione melioris, ita et uerbum dei, filius dei, aliquid aliud erat antequam acciperet uitam,
ut participando habeat uitam; sed uitam habet in semetipso, ac per hoc ipse est ipsa uita. quid
ergo ait: dedit filio uitam habere in semetipso? breuiter dixerim; genuit filium. neque enim erat
sine uita, et accepit uitam; sed nascendo uita est. pater uita est non nascendo; filius uita est
nascendo. pater de nullo patre, filius de deo patre. pater quod est, a nullo est; quod autem pater
est, propter filium est. filius uero et quod filius est, propter patrem est; et quod est, a patre est.
hoc ergo dixit: uitam dedit filio, ut haberet eam in semetipso; tamquam diceret: pater qui est uita
in semetipso, genuit filium qui esset uita in semetipso. pro eo enim quod est genuit, uoluit
intelligi dedit. tamquam si cuiquam diceremus: dedit tibi deus esse. cui dedit? si alicui iam
existenti dedit esse, non ei dedit esse, quia erat, antequam ei daretur, qui posset accipere. cum
ergo audis: dedit tibi esse, non eras qui acciperes, et exsistendo accepisti ut esses. dedit structor
domui huic ut esset. sed quid ei dedit? ut domus esset. cui dedit? huic domui. quid ei dedit? ut
domus esset. quomodo potuit dare domui ut domus esset? etenim si domus erat, cui daret, ut
domus esset, quando iam domus erat? quid est ergo: dedit ei ut domus esset? fecit ut domus
esset. quid ergo filio dedit? dedit ei ut filius esset, genuit ut uita esset: hoc est: dedit ei habere
uitam in semetipso, ut esset uita non egens uita, ne participando intelligatur habere uitam. si enim
participando haberet uitam, posset et amittendo esse sine uita; hoc in filio ne accipias, ne cogites,
ne credas. manet ergo pater uita, manet et filius uita; pater uita in semetipso, non a filio; filius
uita in semetipso, sed a patre. a patre genitus ut esset uita in semetipso; pater uero non genitus
uita in semetipso. nec minorem filium genuit, qui crescendo fieret aequalis. non enim ad sui
perfectionem adiutus est tempore, per quem perfectum creata sunt tempora. ante omnia tempora
patri coaeternus est. non enim umquam pater sine filio; aeternus autem pater est, ergo coaeternus
et filius. quid tu, anima? mortua eras, amiseras uitam, audi patrem per filium. surge, recipe
uitam, ut in eo recipias uitam quam non habes in te, qui habet uitam in semetipso. uiuificat ergo
te pater, et filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam uitam quod tu non
es, et participando efficeris uiuens. resurge a morte tua in uitam tuam, qui est deus tuus, et transi
a morte in uitam aeternam. habet enim uitam aeternam pater in semetipso; et nisi filium talem
generaret, qui haberet uitam in semetipso, non sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et
filius quos uellet uiuificaret.
quid ergo de illa resurrectione corporis? nam isti qui audiunt et uiuunt, unde, nisi audiendo,
uiuunt? amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter uocem sponsi, non
propter uocem suam; hoc est, participando, non exsistendo audiunt et uiuunt; et omnes qui
audiunt, uiuunt, quia omnes qui obediunt, uiuunt. dic aliquid, domine, etiam de resurrectione
carnis. fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio, quae fit per
fidem. cuius resurrectionis modo dominus fecit commemorationem, et inflammauit nos, quia
quidam mortui audient uocem filii dei, et uiuent. non eorum qui audierint alii morientur, et alii
uiuent; sed omnes qui audierint uiuent, quia omnes qui obedierint uiuent. ecce uidemus
resurrectionem mentis; non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis. et nisi tu, domine iesu,
dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? omnes enim sectae, quae se aliquam religionem
hominibus inserere praesumserunt, non negauerunt istam mentium resurrectionem, ne diceretur
eis: si non resurgit anima, quare mihi loqueris? quid in me facere uis? si non facis ex deteriore
meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo iustum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo
iustum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi
obtemperauero, si tibi credidero. uolentes ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicuius etiam
falsae religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa
consenserunt, sed multi carnis resurrectionem negauerunt, dixerunt in fide iam factam esse
resurrectionem. talibus resistit apostolus, dicens: ex quibus est humenaeus et philetus, qui circa
ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam
subuertunt. iam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur; et
reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, uelut iam resurrectio quae promissa
erat, credendo impleretur in mente. reprehendit eos apostolus. cur eos reprehendit? nonne hoc
dicebant quod modo dominus loquebatur: uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem
filii dei; et qui audierint, uiuent? sed de uita mentium loquor adhuc, ait tibi iesus; nondum loquor
de uita corporum; sed loquor de uita uitae corporum, id est, de animarum, in quibus est uita
corporum; nam scio esse corpora in monumentis iacentia, scio et corpora uestra in monumentis
futura; nondum de illa resurrectione loquor; de ista loquor, in ista resurgite, ne ad poenam in illa
resurgatis. sed ut noueritis quia de illa loquor, quid addo? sicut enim habet pater uitam in
semetipso, sic dedit et filio habere uitam in semetipso. haec uita quod pater est, quod filius est, ad
quid pertinet? ad animam, an ad corpus? non enim uitam illam sapientiae sentit corpus, sed mens
rationalis. nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. habet enim et pecus animam; sed
pecoris anima non potest sentire sapientiam. ergo anima humana potest sentire istam uitam quam
habet pater in semetipso, et dedit filio uitam habere in semetipso; quia illud est uerum lumen
quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem uenientem in hunc mundum. cum
ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et uiuat.
noli itaque, domine, tacere de resurrectione carnis, ne non eam credant homines, et remaneamus,
nos argumentatores, non praedicatores. ergo sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit et filio
habere uitam in semetipso. intellegant qui audiunt, credant ut intellegant, obediant ut uiuant.
audiant adhuc aliud, ne hic finitam esse resurrectionem putent. et dedit ei potestatem et iudicium
facere. quis? pater. cui dedit? filio. cui enim dedit habere uitam in semetipso, potestatem dedit ei
et iudicium facere. quia filius hominis est. iste enim christus, et filius dei et filius hominis est. in
principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud
deum. ecce quomodo dedit ei uitam habere in semetipso. sed quia uerbum caro factum est, et
habitauit in nobis, ex uirgine maria homo factus, filius hominis est. proinde quia filius hominis
est, quid accepit? potestatem et iudicium facere. quod iudicium? in fine saeculi; et ibi erit
resurrectio mortuorum, sed corporum. animas ergo suscitat deus, per christum filium dei; corpora
suscitat deus, per eumdem christum filium hominis. dedit ei potestatem. hanc potestatem non
haberet nisi acciperet, et esset homo sine potestate. sed ipse est filius hominis, qui et filius dei.
haerendo enim ad unitatem personae filius hominis filio dei, facta est una persona, eadem que
filius dei, quae et filius hominis. quid autem propter quid habeat, dignoscendum est. filius
hominis habet animam, habet corpus. filius dei, quod est uerbum dei, habet hominem, tamquam
anima corpus. sicut anima habens corpus, non facit duas personas, sed unum hominem; sic
uerbum habens hominem, non facit duas personas, sed unum christum. quid est homo? anima
rationalis habens corpus. quid est christus? uerbum dei habens hominem. uideo de quibus rebus
loquar, et quis loquar, et quibus loquar.
nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed dominum locuturum, propter eos qui
resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo uitae. cui uitae? quae non nouit mortem. quare non
nouit mortem? quia nescit mutabilitatem. quare nescit mutabilitatem? quia uita est in semetipso.
et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. quod iudicium, quale iudicium?
nolite mirari hoc, quia dixi: dedit ei potestatem et iudicium facere. quia uenit hora. non addidit: et
nunc est; ergo horam quamdam uult insinuare in fine saeculi. hora nunc est ut resurgant mortui,
hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui; sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant
nunc in mente per uerbum dei filium dei, resurgant tunc in carne per uerbum dei carnem factum,
filium hominis. neque enim ad iudicium uiuorum et mortuorum pater ipse uenturus est; nec
tamen recedit a filio pater. quomodo ergo non ipse uenturus est? quia non ipse uidebitur in
iudicio. uidebunt in quem pupugerunt. forma illa erit iudex, quae stetit sub iudice; illa iudicabit
quae iudicata est: iudicata est enim inique, iudicabit iuste. ueniet ergo forma serui, et ipsa
apparebit. etenim forma dei quomodo appareret iustis et iniquis? nam si iudicium non fieret nisi
inter solos iustos, appareret tamquam iustis forma dei; quia uero iudicium futurum est iustorum
et iniquorum, nec licet ut iniqui uideant deum; beati enim mundi corde, quoniam ipsi deum
uidebunt; talis apparebit iudex, qualis uideri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos
damnaturus est. forma ergo serui uidebitur, occulta erit forma dei. occultus erit in seruo filius dei,
et apparebit filius hominis; quia potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. et
quia ipse solus apparebit in forma serui, pater autem non apparebit, quia non est indutus forma
serui; ideo superius ait: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. bene ergo
dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. superius enim occultum erat; nunc iam, ut
arbitror, manifestum est quia dedit ei potestatem et iudicium facere, quia pater non iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia iudicium per illam formam futurum est, quam
non habet pater. et quale iudicium? nolite mirari hoc; quia uenit hora; non ea quae nunc est, ut
resurgant animae, sed quae futura est, ut resurgant corpora.
expressius hoc dicat, ut calumniam haereticus negator resurrectionis corporis non inueniat,
quamquam iam intellectus elucescat. cum superius dictum esset: uenit hora; addidit: et nunc est;
modo autem, uenit hora; non addidit: et nunc est. tamen omnes ansas, omnes clauiculas
calumniarum, omnes nodos laqueorum aperta ueritate disrumpat. nolite mirari hoc; quia uenit
hora, in qua omnes qui in monumentis sunt. quid euidentius? quid expressius? corpora sunt in
monumentis, animae non sunt in monumentis, nec iustorum, nec iniquorum. iusti anima in sinu
abrahae fuit, iniqui anima apud inferos torquebatur; in monumento, nec illa, nec illa. superius
quando ait: uenit hora, et nunc est; obsecro, intendite. nostis, fratres, quia ad panem uentris cum
labore peruenitur; quanto magis ad panem mentis? cum labore statis, et auditis; sed nos cum
maiore stamus, et loquimur. si laboramus propter uos, collaborare non debetis propter eosdem
uos? superius ergo cum diceret: uenit hora, et adderet, et nunc est, quid subiecit? quando mortui
audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. non dixit: omnes mortui audient, et qui audierint
uiuent; mortuos enim iniquos uolebat intellegi. et numquid omnes iniqui obaudiunt euangelio?
aperte dicit apostolus: sed non omnes obaudiunt euangelio. tamen qui audiunt, uiuent; quia
omnes qui obaudiunt euangelio, transient ad uitam aeternam per fidem; non tamen omnes
obaudiunt, et hoc nunc est. at uero in fine, omnes qui sunt in monumentis, hoc est iusti et iniusti,
audient uocem eius, et procedent. quomodo noluit dicere, et uiuent? omnes enim procedent, sed
non omnes uiuent. in eo quippe quod supra dixit: et qui audierint uiuent, in ipsa obauditione
uitam aeternam intellegi uoluit et beatam, quam non omnes habebunt qui de monumentis
procedent. iam ergo et commemoratione monumentorum, et expressione processionis de
monumentis, aperte intellegimus corporum resurrectionem.
audient omnes uocem eius, et procedent. et ubi iudicium, si omnes audient, et omnes procedent?
quasi totum confusum est; nihil uideo discretum. certe accepisti potestatem iudicandi, quia filius
hominis es; ecce aderis in iudicio, resurgent corpora; de ipso iudicio dic aliquid, hoc est de
discretione malorum et bonorum. et hoc audi: qui bona fecerunt, in resurrectione uitae; qui mala
egerunt, in resurrectionem iudicii. superius cum de resurrectione mentium et animarum
loqueretur, numquid fecit discretionem? sed omnes qui audient, uiuent, quia obaudiendo uiuent.
at uero resurgendo et procedendo de monumentis, non omnes ad uitam aeternam ibunt, sed qui
bene fecerunt; qui autem male, ad iudicium. hic enim iudicium pro poena posuit. et erit diremtio,
et non qualis modo est. nam et modo separamur non locis, sed moribus, affectibus, desideriis,
fide, spe, caritate. simul enim cum iniquis uiuimus; sed non una uita est omnium; in occulto
dirimimur, in occulto separamur; quomodo grana in area, non quomodo grana in horreo. et
separantur grana in area, et miscentur; separantur, cum a palea exspoliantur; miscentur, quia
nondum uentilantur. tunc aperta erit separatio, sicut morum, sic et uitae; sicut sapientiae, ita et
corporum. ibunt qui bene fecerunt, uiuere cum angelis dei; qui male egerunt, torqueri cum
diabolo et angelis eius. et transiet forma serui. ad hoc enim se praesentauerat ut faceret iudicium;
post iudicium perget hinc, ducet se cum corpus cui caput est, et offeret regnum deo. tunc plane
uidebitur forma illa dei, quae non potuit uideri ab iniquis, quorum uisioni forma serui exhibenda
erat. dicit et alibi sic: ibunt isti in ambustionem aeternam (de quibusdam sinistris); iusti autem in
uitam aeternam; de qua alio loco dicit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum
deum, et quem misisti iesum christum. tunc ibi apparebit qui cum in forma dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis deo; tunc se ostendet quomodo se dilectoribus suis
ostensurum promisit. qui enim diligit me, ait, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a
patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. quibus loquebatur, praesens eis erat;
sed formam serui uidebant; formam autem dei non uidebant. per iumentum ad stabulum
ducebantur curandi, sed sanati uidebunt; quia ostendam, inquit, meipsum illi. quomodo
ostenditur aequalis patri? cum dicit philippo: qui me uidet, uidet et patrem meum.
non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est.
quia dicturi illi eramus: tu iudicabis, et pater non iudicabit, quia omne iudicium dedit filio, non
ergo secundum patrem iudicabis; adiecit: non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio
iudico, et iudicium meum iustum est; quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui
misit me. certe filius quos uult uiuificat. non quaerit uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui
misit illum. non meam, non propriam; non meam, non filii hominis; non meam, quae resistat deo.
faciunt enim homines uoluntatem suam, non dei, quando faciunt quod uolunt, non quod iubet
deus; quando autem ita faciunt quod uolunt, ut tamen sequantur uoluntatem dei, non faciunt
uoluntatem suam, quamuis quod uolunt faciant. uolens fac quod iuberis; atque ita et hoc facies
quod uis, et non uoluntatem tuam facies, sed iubentis.
quid ergo? sicut audio, ita iudico. audit filius, et demonstrat ei pater, et uidet filius patrem
facientem. et ista distuleramus paulo enucleatius pro uiribus pertractare, si tempus nobis peracta
lectione et uires remansissent. si dicam me posse loqui adhuc, forte uos audire iam non potestis.
item forte auiditate audiendi dicitis: possumus. melius est ergo ut ego infirmitatem meam fatear,
quia iam fatigatus loqui non possum, quam ut uobis iam bene satiatis, adhuc infundam quod non
bene digeratis. proinde huius promissionis quam ad hodiernum tempus, si superesset, distuleram,
tenete me adiuuante domino in crastinum debitorem.
TRACTATUS 20
5:19 uerba domini nostri iesu christi, maxime quae iohannes commemorat euangelista, qui non sine
causa super pectus domini discumbebat, nisi ut secreta altioris sapientiae eius ebiberet, et quod
amando biberat, euangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intellegentiae, ut omnes
turbent qui peruerso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. proinde animaduertat
caritas uestra ad haec pauca quae lecta sunt. uideamus si quo modo possumus, donante et
adiuuante ipso, qui uerba sua nobis uoluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut
modo legerentur, quid sibi uelit quod eum audistis modo dicere: amen, amen dico uobis, non
potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem; quaecumque enim pater
facit, haec eadem et filius facit similiter.
unde autem natus sit sermo iste, commemorandi estis propter superiora lectionis, ubi curauerat
dominus quemdam inter illos, qui in quinque porticibus piscinae illius salomonis iacebant, cui
dixerat: tolle grabatum tuum, et uade in domum tuam. hoc autem fecerat sabbatis; unde perturbati
iudaei calumniabantur, quasi euersorem et praeuaricatorem legis. tunc eis dixerat: pater meus
usque modo operatur, et ego operor. illi enim carnaliter accipientes sabbati obseruationem,
putabant deum post laborem fabricati mundi usque ad hunc diem quasi dormire, et propterea
sanctificasse illum diem, ex quo coepit uelut a laboribus requiescere. est autem sacramentum
sabbati antiquis patribus nostris praeceptum, quod nos christiani spiritaliter obseruamus, ut ab
omni seruili opere, id est ab omni peccato (quia dominus dicit: omnis qui facit peccatum, seruus
est peccati), abstineamus nos, et habeamus quietem in corde nostro, id est tranquillitatem
spiritalem. et quamuis in hoc saeculo id conemur, ad eam tamen requiem perfectam non
perueniemus, nisi cum de hac uita exierimus. sed ideo dictum est deum requieuisse, quia iam
creaturam nullam condebat postquam perfecta sunt omnia. quietem uero propterea appellauit
scriptura, ut nos admoneret post bona opera requieturos. sic enim scriptum habemus in genesi: et
fecit deus omnia bona ualde, et requieuit deus die septimo, ut tu homo cum adtendis ipsum deum
post bona opera requieuisse, non tibi speres requiem, nisi cum bona fueris operatus; et
quemadmodum deus postea quam fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam sexto die,
et in illo perfecit omnia opera sua bona ualde, requieuit septimo die, sic et tibi requiem non
speres, nisi cum redieris ad similitudinem in qua factus es, quam peccando perdidisti. non enim
deus laborasse dicendus est, qui dixit et facta sunt. quis est qui post tantam operis facilitatem
quasi post laborem uelit requiescere? si iussit et aliquis ei restitit, si iussit et non est factum, et ut
fieret laborauit, merito dicatur post laborem requieuisse; cum uero et in ipso libro geneseos
legamus: dixit deus: fiat lux, et facta est lux; dixit deus: fiat firmamentum; et factum est
firmamentum; et cetera in uerbo eius continuo facta; cui adtestatur et psalmus dicens: ipse dixit,
et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt; quomodo post mundum factum requiem quasi ut
cessaret requirebat, qui in iubendo numquam laborauerat? ergo illa mystica sunt, et propterea ita
posita, ut nobis requiem speremus post hanc uitam, sed si bona opera fecerimus. ideo dominus
retundens impudentiam et errorem iudaeorum, et ostendens eos non recte sapere de deo, ait illis
scandalizatis quod sabbato operabatur hominum sanitatem: pater meus usque modo operatur, et
ego operor; nolite ergo hoc putare quia sabbato ita requieuit pater meus, ut ex illo non operetur;
sed sicut ipse nunc operatur, operor et ego. sed sicut pater sine labore, sic et filius sine labore.
dixit deus, et facta sunt; dixit christus languenti: tolle grabatum tuum, et uade in domum tuam, et
factum est.
catholica autem fides habet, quod patris et filii opera non sunt separabilia. hoc est quod uolo, si
possum loqui caritati uestrae; sed secundum illa uerba domini: qui potest capere capiat. qui
autem capere non potest, non mihi adscribat, sed tarditati suae, et conuertat se ad illum qui cor
aperit, ut infundat quod donat. postremo et si quisquam propterea non intellexerit, quia non a me
sic dictum est ut dici debuit, ignoscat humanae fragilitati, et supplicet diuinae bonitati. habemus
enim intus magistrum christum. quidquid per aurem uestram, et os meum capere non potueritis,
in corde uestro ad eum conuertimini, qui et me docet quod loquor, et uobis quemadmodum
dignatur distribuit. qui nouit quid det, et cui det, aderit petenti, et aperiet pulsanti. et si forte non
dederit, nemo se dicat desertum. forte enim aliquid dare differt, sed neminem esurientem
relinquit. si enim non dat ad horam, exercet quaerentem, non contemnit petentem. uidete ergo et
adtendite quid uelim dicere, etsi forte non possim. catholica fides hoc habet, firmata spiritu dei in
sanctis eius, contra omnem haereticam prauitatem, quia patris et filii opera inseparabilia sunt.
quid est quod dixi? quomodo ipse pater et filius inseparabiles sunt, sic et opera patris et filii
inseparabilia sunt. quomodo pater et filius inseparabiles sunt? quia ipse dixit: ego et pater unum
sumus. quia pater et filius non sunt duo dii, sed unus deus, uerbum et cuius est uerbum, unus et
unicus, deus unus pater et filius caritate complexi, unus que caritatis spiritus eorum est, ut fiat
trinitas pater et filius et spiritus sanctus. non ergo tantum patris et filii, sed et spiritus sancti, sicut
aequalitas et inseparabilitas personarum, ita etiam opera inseparabilia sunt. adhuc planius dicam
quid sit, opera inseparabilia sunt. non dicit catholica fides quia fecit deus pater aliquid, et fecit
filius aliquid aliud; sed quod fecit pater, hoc et filius fecit, hoc et spiritus sanctus fecit. per
uerbum enim facta sunt omnia; quando dixit et facta sunt, per uerbum facta sunt, per christum
facta sunt. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; omnia
per ipsum facta sunt. si omnia per ipsum facta sunt, dixit deus: fiat lux; et facta est lux; in uerbo
fecit, per uerbum fecit.
ecce ergo nunc audiuimus euangelium, cum responderet stomachantibus iudaeis, quia non solum
soluebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo; sic enim
scriptum est in superiori capitulo. cum ergo tali eorum erranti indignationi dei filius et ueritas
responderet, ait: amen, amen dico uobis, non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit
patrem facientem. tamquam diceret: quid scandalizati estis, quia patrem meum dixi deum, et quia
aequalem me facio deo? ita sum aequalis, ut ille me genuerit; ita sum aequalis, ut non ille a me,
sed ego ab illo sim. hoc enim intellegitur in his uerbis: non potest filius a se facere quidquam,
nisi quod uiderit patrem facientem. hoc est, quidquid filius habet ut faciat, a patre habet ut faciat.
quare habet a patre ut faciat? quia a patre habet ut filius sit. quare a patre habet ut filius sit? quia
a patre habet ut possit, quia a patre habet ut sit. filio enim hoc est esse quod posse. homini non ita
est. ex comparatione humanae infirmitatis, longe infra iacentis, utcumque corda sustollite; et ne
forte aliquis nostrum adtingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis horrescens, sapiat
aliquid, ne insipiens remaneat; non tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod sapuit
amittat. homo aliud est quod est, aliud quod potest. aliquando enim et est homo, et non potest
quod uult; aliquando autem sic est homo, ut possit quod uult; itaque aliud est esse ipsius, aliud
posse ipsius. si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse ipsius, cum uellet posset. deus autem
cui non est alia substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale illi est quidquid
eius est, et quidquid est, quia deus est, non alio modo est, et alio modo potest, sed esse et posse
simul habet, quia uelle et facere simul habet. quia ergo potentia filii de patre est, ideo et
substantia filii de patre est; et quia substantia filii de patre, ideo potentia filii de patre est. non alia
potentia est in filio, et alia substantia; sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut sit,
potentia ut possit. ergo quia filius de patre est, ideo dixit: filius non potest a se facere quidquam.
quia non est filius a se, ideo non potest a se.
uidetur enim quasi minorem se fecisse, cum dixit: non potest filius a se facere quidquam, nisi
quod uiderit patrem facientem. hic erigit ceruicem haeretica uanitas, eorum scilicet qui dicunt
filium minorem esse quam patrem, minoris potestatis, maiestatis, possibilitatis, non intellegentes
mysterium uerborum christi. adtendat autem caritas uestra, et uidete quemadmodum in carnali
suo intellectu modo turbentur in ipsis uerbis christi. hoc autem paulo ante praelocutus sum, quia
omnia peruersa corda perturbat, sicut pia corda exercet uerbum dei, maxime quod per iohannem
euangelistam dicitur. alta enim per illum dicuntur, non qualiacumque, non quae facile
intellegantur. ecce iam haereticus si forte audit uerba ista, erigit se, et dicit nobis: ecce minor est
filius quam pater, ecce audi uerba filii, qui dicit: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod
uiderit patrem facientem. exspecta, quemadmodum scriptum est: esto mansuetus ad audiendum
uerbum, ut intellegas. puta enim me conturbatum esse his uerbis, quoniam dico aequalem
potestatem maiestatem que esse patris et filii, cum audiui: non potest filius a se facere quidquam,
nisi quod uiderit patrem facientem. turbatus his uerbis quaero abs te, qui iam tibi uideris
intellexisse: nouimus in euangelio filium ambulasse super mare; ubi patrem uidit ambulasse
super mare? hic iam ille turbatur. pone ergo quod intellexeras, et simul quaeramus. quid ergo
facimus? uerba domini audiuimus: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit
patrem facientem. ambulauit ipse super mare, pater numquam ambulauit super mare. certe non
facit filius quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem.
redi ergo me cum ad id quod dicebam, ne forte sic intellegendum sit, ut de quaestione ambo
exeamus. nam ego secundum fidem catholicam uideo quomodo exeam sine offensione, sine
scandalo; tu autem circumclusus, quaeris qua exeas. qua intraueras uide. forte non intellexisti et
hoc quod dixi: qua intraueras uide; ipsum audi dicentem: ego sum ianua. non sine causa ergo
quaeris qua exeas, et non inuenis, nisi quia non per ianuam intrasti, sed per maceriam cecidisti.
ergo quemadmodum potes, a ruina tua collige te, et intra per ianuam, ut sine offensione intres, et
sine errore exeas. per christum ueni, nec ex corde tuo afferas quod dicas; sed quod ille ostendit,
hoc loquere. ecce fides catholica quemadmodum exit de ista propositione. ambulauit filius super
mare, pedes carnis fluctibus imposuit; caro ambulabat, et diuinitas gubernabat; quando ergo caro
ambulabat et diuinitas gubernabat, pater absens erat? si absens erat, quomodo ipse filius dicit:
pater autem in me manens, ipse facit opera sua? si ergo pater in filio manens, ipse facit opera sua,
ambulatio illa carnis supra mare, a patre fiebat, per filium fiebat. ergo illa ambulatio opus est
patris et filii inseparabile. utrumque ibi operantem uideo; nec pater filium deseruit, nec filius a
patre discessit. ita quidquid facit filius, non facit sine patre, quia quidquid facit pater, non facit
sine filio. exitum est hinc. uidete quia recte nos dicimus inseparabilia esse opera patris et filii et
spiritus sancti. nam quomodo tu intellegis, ecce fecit deus lucem, et uidit filius patrem facientem
lucem, secundum carnalem intellectum tuum, qui ideo uis minorem intellegere, quia dixit: non
potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem. fecit deus pater lucem;
quam lucem aliam fecit filius? fecit deus pater firmamentum, caelum inter aquas et aquas, uidit
eum filius secundum intellegentiam tuam tardam et grossam; quia uidit filius patrem facientem
firmamentum, et dixit: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem,
da mihi alterum firmamentum. an tu amisisti fundamentum? superaedificati autem supra
fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo lapide angulari existente christo iesu,
pacantur in christo, nec contendunt et errant in haeresi. intellegimus ergo lucem factam a deo
patre, sed per filium; firmamentum factum a deo patre, sed per filium. omnia enim per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil. excute intellegentiam tuam, nec intellegentiam
uocandam, sed plane stultitiam. deus pater fecit mundum; quem fecit filius alterum mundum? da
mihi mundum filii. iste in quo sumus, cuius est? dic nobis, a quo factus est? si dixeris: a filio,
non a patre, errasti a patre; si dixeris: a patre, non a filio, respondet tibi euangelium: et mundus
per eum factus est, et mundus eum non cognouit. agnosce ergo eum per quem factus est mundus,
et noli esse inter illos, qui eum qui fecit mundum non cognouerunt.
inseparabilia sunt ergo opera patris et filii. sed hoc est: non potest filius a se quidquam facere,
quod esset si diceret: non est filius a se. etenim si filius est, natus est; si natus est, ab illo est de
quo natus est. sed tamen aequalem sibi genuit. non enim defuit aliquid generanti, aut tempus
quaesiuit ut generaret, qui genuit coaeternum; aut matrem quaesiuit ut generaret, qui de se
protulit uerbum; aut pater generans aetate praecesserat filium, ut minorem filium generaret. et
forte dicit aliquis quia post multa saecula in senecta sua deus suscepit filium. sicut pater sine
senectute, sic et filius sine incremento; nec ille senuit nec ille creuit; sed aequalis aequalem
genuit, aeternus aeternum. quomodo, inquit aliquis, aeternus aeternum? quomodo flamma
temporalis generat lucem temporalem. coaeua est autem flamma generans luci quam generat, nec
praecedit tempore flamma generans lucem generatam; sed ex quo incipit flamma, ex illo incipit
lux. da mihi flammam sine luce, et do tibi deum patrem sine filio. hoc est ergo: non potest filius a
se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem; quia uidere filii, hoc est natum esse de
patre. non alia uisio eius et alia substantia eius; nec alia potentia eius, alia substantia eius. totum
quod est, de patre est; totum quod potest, de patre est; quoniam quod potest et est, hoc unum est,
et de patre totum est.
sequitur et ipse in uerbis suis, et male intellegentes conturbat, ut ad rectum intellectum reuocet
errantes. cum dixisset: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem,
ne forte carnalis subreperet intellectus, et auerteret mentem, et faceret sibi homo quasi duos
fabros, unum magistrum, alterum discipulum quasi adtendentem ad magistrum, uerbi gratia,
facientem arcam, ut quomodo ille fecit arcam, faciat et iste alteram arcam secundum uisionem
quam inspexit in magistro operante; sed ne tale aliquid sibi duplicaret in illa simplici diuinitate
intellectus carnalis, secutus ait: quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter.
non facit pater alia, et alia filius similia, sed eadem similiter. non enim ait: quaecumque facit
pater, facit et filius alia similia; sed: quaecumque, inquit, pater facit, haec eadem et filius facit
similiter. quae ille, haec et ipse ; mundum pater, mundum filius, mundum spiritus sanctus. si tres
dii, tres mundi; si unus deus pater et filius et spiritus sanctus, unus mundus factus est a patre per
filium in spiritu sancto. haec ergo facit filius, quae facit et pater, et non dissimiliter facit; et haec
facit, et similiter facit.
iam dixerat: haec facit; quare addidit: similiter facit? ne alius prauus intellectus uel error in
animo nasceretur. uides enim hominis opus; animus est in homine et corpus; animus imperat
corpori, sed multum interest inter corpus et animum; corpus uisibile est, animus inuisibilis; inter
potentiam uirtutem que animi, et cuiusuis licet caelestis corporis multum interest. imperat tamen
animus corpori suo, et facit corpus; et quod uidetur animus facere, hoc facit et corpus. uidetur
ergo corpus hoc idem facere quod animus, sed non similiter. quomodo hoc idem facit, sed non
similiter? facit animus uerbum apud se, iubet linguae, et profert uerbum quod fecit animus; fecit
animus, fecit et lingua; fecit dominus corporis, fecit et seruus; sed ut faceret seruus, a domino
accepit quod faceret, et iubente domino fecit. hoc idem ab utroque factum est; sed numquid
similiter? quomodo non similiter, ait aliquis? ecce uerbum quod fecit animus meus, manet in me;
quod fecit lingua mea, percusso aere transiit, et non est. cum dixeris uerbum in animo tuo, et
sonuerit per linguam tuam, redi ad animum tuum, et uide quia ibi est uerbum quod fecisti.
numquid sicut mansit in animo tuo, mansit in lingua tua? quod sonuit per linguam tuam, fecit
lingua sonans, fecit animus cogitans; sed quod sonuit lingua, transiit; quod cogitauit animus,
permanet. hoc ergo fecit corpus, quod fecit animus, sed non similiter. fecit enim animus quod
teneat animus; fecit autem lingua quod sonat, et per aerem aurem uerberat. numquid sequeris
syllabas, et facis ut maneant? non ergo sic pater et filius; sed haec eadem facit, et similiter facit.
si fecit deus caelum quod manet, hoc fecit filius caelum quod manet. si fecit deus pater hominem
qui moritur, eumdem filius hominem fecit qui moritur. quaecumque fecit pater stantia. haec fecit
et filius stantia; quia similiter fecit; et quaecumque fecit pater temporalia, haec eadem fecit filius
temporalia; quia non solum ipsa fecit, sed et similiter fecit. pater enim fecit per filium, quia per
uerbum fecit pater omnia.
quaere in patre et filio separationem, non inuenis; sed si assurrexisti, tunc non inuenis; si aliquid
supra mentem tuam tetigisti, tunc non inuenis. nam si in his uersaris, quae sibi errans animus
facit, cum imaginibus tuis loqueris, non cum uerbo dei; fallunt te imagines tuae. transcende et
corpus, et sape animum; transcende et animum, et sape deum. non tangis deum, nisi et animum
transieris; quanto minus tangis, si in carne manseris? illi ergo qui sapiunt carnem, quam longe
sunt a sapiendo quod deus est; quia non ibi essent, etiam si animum saperent. recedit homo
multum a deo quando sapit carnaliter, et multum interest inter carnem et animum; plus tamen
interest inter animum et deum. tu si in animo es, in medio es; si infra adtendis, corpus est; si
supra adtendis, deus est. adtolle te a corpore, transi etiam te. uide enim quid dixit psalmus, et
admoneris quemadmodum sapiendus sit deus: factae sunt, inquit, mihi lacrimae meae panes die
ac nocte, cum dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus? tamquam pagani dicant: ecce dii nostri;
deus uester ubi est? ostendunt enim illi quod uidetur; nos colimus quod non uidetur. et cui
ostendamus? homini qui non habet unde uideat? nam utique si ipsi deos suos uident oculis,
habemus et nos alios oculos, unde uideamus deum nostrum. ipsi oculi mundandi sunt a deo
nostro, ut uideamus deum nostrum: beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. ergo cum
se conturbatum dixisset, cum dicitur illi quotidie: ubi est deus tuus? haec memoratus sum, inquit,
quia dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus? et quasi uolens apprehendere deum suum: haec
memoratus sum, inquit, et effudi super me animam meam. ut ergo adtingerem deum meum, de
quo mihi dicebatur: ubi est deus tuus? non effudi animam meam super carnem meam, sed super
me; transcendi me, ut illum tangerem. ille enim est super me, qui fecit me; nemo eum adtingit,
nisi qui transierit se.
\cogita corpus; mortale est, terrenum est, fragile est, corruptibile est; abice! sed forte caro
temporalis est? alia corpora cogita, caelestia corpora cogita; maiora, meliora, splendida sunt;
adtende et ipsa; uoluuntur ab oriente ad occidentem, non stant; uidentur oculis, non solum ab
homine, sed etiam a pecore; transi et ipsa! et quomodo, inquies, transeo caelestia corpora, cum
ambulo in terra? non carne transis, sed mente. abice et ipsa! quamuis luceant, corpora sunt;
quamuis de caelo fulgeant, corpora sunt. ueni, quoniam forte non te putas habere quo eas, cum
consideras ista omnia. et ultra caelestia corpora quo iturus sum, inquis, et quid mente transiturus
sum? considerasti ista omnia? consideraui, inquis. unde considerasti? ipse considerator appareat.
ipse enim considerator istorum omnium, discriminator, distinctor et quodammodo appensor in
libra sapientiae, animus est. sine dubio melior est animus quo ista omnia cogitasti, quam ista
omnia quae cogitasti. animus ergo iste spiritus est, non corpus; transi et ipsum! compara ipsum
animum primo, ut uideas quo transeas; compara illum carni. absit, ne digneris comparare.
compara illum fulgori solis, lunae, stellarum; maior fulgor est animi. primo celeritatem animi
ipsius uide. uide si non uehementior scintilla est animi cogitantis, quam splendor solis lucentis.
solem orientem ut uides animo; motus ipsius quam tardus est ad animum tuum? cito tu potuisti
cogitare quod facturus est sol. ab oriente ad occidentem uenturus est, iam ex alia parte cras oritur.
ubi hoc fecit cogitatio tua, adhuc ille tardus est, et tu omnia peragrasti. magna ergo res est
animus. sed quomodo dico, est? transi et ipsum! quia et ipse animus mutabilis est, quamuis
melior sit omni corpore. modo nouit, modo non nouit; modo obliuiscitur, modo recordatur; modo
uult, modo non uult; modo peccat, modo iustus est. transi ergo omnem mutabilitatem; non solum
omne quod uidetur, sed et omne quod mutatur. transisti enim carnem quae uidetur, transisti
caelum, solem, lunam, et stellas quae uidentur; transi et omne quod mutatur! iam enim istis
transactis ueneras ad animum tuum, sed et ibi inuenisti mutabilitatem animi tui. numquid
mutabilis est deus? transi ergo et animum tuum! effunde super te animam tuam, ut contingas
deum, de quo tibi dicitur: ubi est deus tuus?
ne putes te aliquid facturum quod homo non possit. hoc fecit ipse iohannes euangelista.
transcendit carnem, transcendit terram quam calcabat, transcendit maria quae uidebat, transcendit
aerem ubi alites uolitant, transcendit solem, transcendit lunam, transcendit stellas, transcendit
omnes spiritus qui non uidentur, transcendit mentem suam ipsa ratione animi sui. transcendens
ista omnia, super se effundens animam suam, quo peruenit? quid uidit? in principio erat uerbum,
et uerbum erat apud deum. si ergo separationem non uides in luce, quid separationem quaeris in
opere? uide deum, uide uerbum eius inhaerere uerbo dicenti; quia ipse dicens non syllabis dicit;
sed splendore sapientiae fulgere, hoc est dicere. quid dictum est de sapientia ipsius? candor est
lucis aeternae. adtende candorem solis. in caelo est, et expandit candorem per terras omnes, per
maria omnia; et utique corporalis lux est. si separas candorem solis a sole, separa uerbum a patre.
de sole loquor. lucernae una flammula tenuis, quae uno flatu possit exstingui, spargit lucem suam
super cuncta quae subiacent. uides lucem sparsam a flammula generatam, emissionem uides,
separationem non uides. intellegite ergo, fratres carissimi, patrem et filium et spiritum sanctum
inseparabiliter sibi cohaerere, trinitatem hanc unum deum; et omnia opera unius dei, haec esse
patris, haec esse filii, haec esse spiritus sancti. cetera quae consequuntur, quae pertinent ad
sermonem ipsius domini nostri iesu christi in euangelio, quoniam et crastino die sermo debetur
uobis, adestote ut audiatis.
TRACTATUS 21
5:20-23 hesterno die quantum dominus donare dignatus est, qua potuimus facultate tractauimus, et qua
potuimus capacitate intelleximus, quomodo inseparabilia sunt opera patris et filii; nec alia facit
pater, alia filius, sed omnia pater facit per filium, tamquam per uerbum suum, de quo scriptum
est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. sequentia uerba hodie uideamus, et
ab eodem domino eius misericordiam et deprecemur, et speremus, ut primum si dignum ipse
iudicat, intellegamus quod uerum est; si autem hoc non potuerimus, non eamus in illud quod
falsum est. melius est enim nescire, quam errare; sed scire est melius quam nescire. itaque ante
omnia conari debemus ut sciamus; si potuerimus, deo gratias; si autem non potuerimus interim
peruenire ad ueritatem, non eamus ad falsitatem. quid enim simus, et quid tractemus, considerare
debemus. homines sumus carnem portantes, in hac uita ambulantes; et si iam de semine uerbi dei
renati, tamen ita in christo innouati, ut nondum penitus ab adam exspoliati. quod enim nostrum
mortale et corruptibile aggrauat animam, ex adam esse apparet, et manifestum est; quod autem
nostrum spiritale subleuat animam, de dei dono et de misericordia eius, qui unicum suum misit
communicare nobis cum mortem nostram, et ducere nos ad immortalitatem suam. hunc habemus
magistrum, ut non peccemus; et defensorem, si peccauerimus et confessi atque conuersi
fuerimus; et interpellatorem pro nobis, si quid boni a domino desiderauimus; et datorem cum
patre, quia deus unus est pater et filius. sed loquebatur ista homo hominibus; deus occultus,
homo manifestus, ut manifestos homines faceret deos; et filius dei, factus hominis filius, ut
hominum filios faceret filios dei. qua hoc arte sapientiae suae faciat, in eius uerbis agnoscimus.
loquitur enim paruulis paruus; sed ipse ita paruus ut et magnus; nos autem parui, sed in illo
magni; loquitur ergo tamquam fouens et nutriens lactentes, et amando crescentes.
dixerat: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit patrem facientem. intelleximus
autem quia non seorsum aliquid pater facit, quod cum uiderit filius, faciat et ipse aliquid tale
inspecto opere patris sui; sed quod dixit: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod uiderit
patrem facientem, quia de patre est totus filius, et tota substantia et potentia eius ex illo est qui
genuit eum. modo autem cum dixisset se haec facere similiter quae facit pater, ut non
intellegamus alia facere patrem, alia filium, sed simili potentia facere filium eadem ipsa quae
pater facit, cum pater facit per filium; secutus ait quod hodie lectum audiuimus: pater enim diligit
filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. rursus mortalis cogitatio perturbatur. demonstrat
pater filio quae ipse facit; ergo, ait aliquis, seorsum pater facit, ut possit filius uidere quod facit.
rursus occurrunt humanae cogitationi tamquam artifices duo, uelut si faber doceat filium suum
artem suam, et demonstret ei quidquid facit, ut possit etiam ipse facere: omnia, inquit,
demonstrat ei quae ipse facit. cum ergo pater facit, filius non facit, ut possit uidere filius quod
pater facit? certe omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. hinc uidemus
quemadmodum pater demonstrat filio quod facit, cum pater nihil faciat, nisi quod per filium
facit. quid fecit pater? mundum. ita ne factum mundum demonstrauit filio, ut et ipse tale aliquid
faceret? detur ergo mundus nobis quem fecit et filius. sed, et omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil, et mundus per eum factus est. si factus per eum est mundus, et omnia per
ipsum facta sunt, et nihil facit pater quod non per filium faciat, ubi demonstrat filio pater quod
facit, nisi in ipso filio per quem facit? quis enim locus ubi demonstretur opus patris filio, quasi
extra faciat et extra sedeat, et filius adtendat manum patris quemadmodum faciat? ubi est illa
inseparabilis trinitas? ubi est uerbum de quo dictum est quod ipse est uirtus et sapientia dei? ubi
quod de ipsa sapientia scriptura dicit: candor est enim lucis aeternae? ubi quod de illa iterum
dicitur: adtingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter? si quid facit pater, per
filium facit; si per sapientiam suam, et uirtutem suam facit, non extra illi ostendit quod uideat,
sed in ipso illi ostendit quod facit.
quid uidet pater, uel potius quid uidet filius in patre ut faciat et ipse ? possim forte dicere; sed da
qui possit capere; aut forte possim cogitare, nec dicere; aut forte nec cogitare. excedit enim nos
illa diuinitas tamquam deus homines, tamquam immortalis mortales, tamquam aeternus
temporales. inspiret et donet, de fonte illo uitae nunc aliquid irrorare dignetur et distillare in sitim
nostram, ne in hac eremo arescamus. dicamus ei, domine, cui didicimus dicere, pater. audemus
enim hoc, quia ipse uoluit ut auderemus; si tamen sic uiuamus, ut non nobis dicat: si pater sum,
ubi est honor meus? si dominus sum, ubi est timor meus? dicamus ergo illi: pater noster. cui
dicimus: pater noster? patri christi. qui ergo patri christi dicit: pater noster, quid dicit christo,
nisi: frater noster? non tamen sicut christi pater, ita et noster pater; numquam enim christus ita
nos coniunxit, ut nullam distinctionem faceret inter nos et se. ille enim filius aequalis patri, ille
aeternus cum patre, patri que coaeternus; nos autem facti per filium, adoptati per unicum. proinde
numquam auditum est de ore domini nostri iesu christi, cum ad discipulos loqueretur, dixisse
illum de deo summo patre suo: pater noster; sed aut: pater meus, dixit, aut: pater uester. pater
noster non dixit, usque adeo ut quodam loco poneret haec duo: uado ad deum meum, inquit, et
deum uestrum. quare non dixit, deum nostrum? et patrem meum dixit, et patrem uestrum; non
dixit: patrem nostrum. sic iungit ut distinguat, sic distinguit ut non seiungat. unum nos uult esse
in se, unum autem patrem et se.
quantumcumque ergo intellegamus et quantumcumque uideamus, etiam cum angelis aequati
fuerimus, non uidebimus sicut uidet filius. nos enim et quando non uidemus, sumus aliquid. et
quid aliud sumus quando non uidemus, nisi non uidentes? sumus tamen uel non uidentes; et ut
uideamus, conuertimus nos ad eum quem uideamus; et fit in nobis uisio quae non erat, quando
nos tamen eramus. est enim homo non uidens, et idem ipse cum uiderit, dicitur homo uidens. non
ergo hoc est illi uidere, quod esse hominem; nam si hoc illi esset uidere quod esse hominem,
numquam esset homo nisi uidens. cum uero est homo non uidens, et quaerit uidere quod non
uidet; est qui quaerat, et est qui se conuertat ut uideat; et cum se bene conuerterit et uiderit, fit
homo uidens, qui prius erat homo non uidens. uidere ergo accedit illi, et recedit ab illo; accedit
illi cum se conuerterit, recedit ab illo cum se auerterit. numquid ita filius? absit. numquam fuit
filius non uidens, et postea factus est uidens; sed uidere patrem, hoc illi est esse filium. nos enim
auertendo ad peccatum, amittimus illuminationem, et conuertendo nos ad deum, percipimus
illuminationem. aliud est enim lumen quo illuminamur, aliud nos qui illuminamur. lumen autem
ipsum quo illuminamur, nec auertitur a se, nec perdit lucem, quia lux est. sic ergo demonstrat
pater rem quam facit filio, ut in patre uideat omnia filius, et in patre sit omnia filius. uidendo
enim natus est, et nascendo uidet. sed non aliquando non erat natus, et postea natus est, sicut non
aliquando non uidit, et postea uidit; sed in eo quod est illi uidere, in eo est illi esse, in eo est illi
non mutari, in eo est illi sine initio et sine fine persistere. non ergo carnaliter accipiamus quia
sedet pater, et facit opus, et demonstrat filio, et uidet filius opus quod pater facit, et facit illud in
alio loco, aut ex alia materia. omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
uerbum patris est filius, nihil dixit deus quod non dixit in filio. dicendo enim in filio quod
facturus erat per filium, ipsum filium genuit per quem faceret omnia.
et maiora his demonstrabit ei opera, ut uos miremini. rursus hic turbat. et quis est qui digne
perscrutetur hoc tantum secretum? sed iam quoniam nobis loqui dignatus est, ipse aperit. neque
enim uellet dicere quod nollet intellegi; quia dicere dignatus est, sine dubio excitauit audientiam;
numquid quem excitauit ut audiret, excitatum deserit? diximus, ut potuimus, non temporaliter
scire filium, nec aliud esse filii scientiam, aliud ipsum filium, et aliud esse filii uisionem, et aliud
ipsum filium, sed ipsam uisionem esse filium, et ipsam scientiam uel sapientiam patris esse
filium, eam que sapientiam et eam uisionem aeternam esse ab aeterno, et ei a quo est coaeternam,
nec ibi per tempus aliquid uariari, nec aliquid nasci quod non erat, nec aliquid perire quod erat.
diximus, ut potuimus. quid ergo hic modo facit tempus, ut diceret: maiora his demonstrabit ei
opera? id est demonstraturus est, hoc est demonstrabit. aliud est demonstrauit, aliud est
demonstrabit; demonstrauit, de praeterito dicimus; demonstrabit, de futuro dicimus. quid ergo hic
agimus, fratres? ecce quem dixeramus patri coaeternum, nihil in illo uariari per tempus, nihil
moueri per spatia uel momentorum uel locorum, manere semper cum patre uidentem, uidentem
patrem et uidendo exsistentem, rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his
maiora. ergo demonstraturus est adhuc aliquid filio, quod non nouit filius? quid ergo facimus?
quomodo hoc intellegimus? ecce dominus noster iesus christus sursum erat, deorsum est. quando
sursum erat? quando dixit: quaecumque facit pater, haec eadem et filius facit similiter. unde
modo seorsum? maiora his demonstrabit ei opera. o domine iesu christe, saluator noster, uerbum
dei per quod facta sunt omnia, quid tibi pater demonstraturus est quod adhuc nescis? quid te latet
patris? quid te latet in patre, quem non latet pater? quae opera tibi maiora demonstraturus est? aut
quibus operibus maiora sunt quae demonstraturus est? cum enim dixit: maiora his, debemus prius
intellegere quibus maiora.
recordemur unde sermo iste processit. quando curatus est ille qui triginta et octo annos habebat in
infirmitate, et iussit eum saluum tollere grabatum suum, et ire in domum suam. hinc enim iudaei
commoti, cum quibus loquebatur, (loquebatur uerbis, et tacebat intellectu; quodammodo innuebat
intellegentibus, celabat irascentibus), hinc ergo cum essent commoti iudaei, quia hoc sabbato
dominus faceret, dederunt occasionem sermoni huic. non ergo sic audiamus haec tamquam obliti
quae supra dicta sunt, sed respiciamus illum languidum triginta et octo annorum subito factum
sanum, admirantibus iudaeis et irascentibus. quaerebant tenebras magis de sabbato, quam lumen
de miraculo. his ergo indignantibus loquens, ait hoc: maiora his demonstrabit ei opera. his
maiora! quibus? quod uidistis hominem factum sanum, cuius languor durauerat usque ad triginta
et octo annos, his maiora pater demonstraturus est filio. quae sunt maiora? sequitur, et dicit: sicut
enim pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. plane maiora sunt ista.
ualde enim plus est ut resurgat mortuus, quam ut conualescat aegrotus; maiora sunt ista. sed
quando ea pater demonstraturus est filio? nescit enim ea filius? et ille qui loquebatur, non nouerat
mortuos suscitare? adhuc habebat discere resuscitare mortuos, per quem facta sunt omnia? qui
fecit ut uiueremus, qui non eramus, adhuc habebat discere ut resuscitaremur? quid est ergo quod
uult dicere?
descendit enim ad nos, et qui paulo ante loquebatur ut deus, coepit loqui ut homo. ipse est tamen
homo qui deus, quia deus factus est homo; sed factus quod non erat, non amittens quod erat. ergo
accessit homo deo, ut esset homo qui erat deus; non ut iam homo esset, et non esset deus.
audiamus ergo eum et fratrem, qui audiebamus conditorem: conditorem, quia uerbum in
principio; fratrem, quia natum ex uirgine maria; conditorem ante abraham, ante adam, ante
terram, ante caelum, ante omnia corporalia et spiritalia; fratrem autem ex semine abrahae, ex
tribu iuda, ex uirgine israelitica. si ergo nouimus hunc, qui nobis loquitur, et deum et hominem,
intellegamus uerba dei et hominis; aliquando enim talia nobis dicit quae pertineant ad
maiestatem, aliquando quae pertineant ad humilitatem. ipse enim excelsus, qui humilis ut nos
humiles faciat excelsos. quid ergo ait? demonstrabit mihi pater his maiora, ut uos miremini. ergo
nobis est demonstraturus, non illi. cum ergo nobis sit demonstraturus pater, propterea dixit: ut
uos miremini. exposuit enim quod uoluit dicere: demonstrabit mihi pater. quare non dixit:
demonstrabit uobis pater; sed: demonstrabit filio? quia et nos membra sumus filii; et nos membra
tamquam quod discimus, ipse discit quodammodo in membris suis. quomodo discit in nobis?
quomodo patitur in nobis. unde probamus quia patitur in nobis? ex illa uoce de caelo: saule,
saule, quid me persequeris? nonne ipse est qui iudex in fine saeculi residebit, et iustos ad
dexteram ponens, iniquos autem ad sinistram, dicturus est: uenite, benedicti patris mei, percipite
regnum: esuriui enim, et dedistis mihi manducare? cum que illi responderint: domine, quando te
uidimus esurientem? dicturus est eis: cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis. qui ergo
dixit: cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, et nunc interrogetur a nobis, et dicamus
illi: domine, quando eris discens, cum tu doceas omnia? statim enim nobis in fide nostra
respondet: cum unus ex minimis meis discit, ego disco.
ergo gratulemur et agamus gratias, non solum nos christianos factos esse, sed christum.
intellegitis, fratres, gratiam dei super nos capitis? admiramini, gaudete, christus facti sumus. si
enim caput ille, nos membra; totus homo, ille et nos. hoc est quod apostolus dicit paulus: ut ultra
iam non simus paruuli, iactati et circumdati omni uento doctrinae. superius autem dixerat: donec
occurramus omnes in unitatem fidei, et in agnitionem filii dei, in uirum perfectum in mensuram
aetatis plenitudinis christi. plenitudo ergo christi, caput et membra. quid est, caput et membra?
christus et ecclesia. arrogaremus enim nobis hos superbe, nisi ipse dignaretur hoc promittere, qui
per apostolum eumdem dicit: uos autem estis corpus christi et membra.
cum ergo ostendit pater membris christi, christo ostendit. fit quoddam miraculum magnum, sed
tamen uerum: ostenditur christo quod nouerat christus, et ostenditur christo per christum. res
mira est et magna, sed scriptura sic loquitur. contradicturi sumus diuinis eloquiis, et non potius
intellecturi, et ex ipsius dono ei qui donauit gratias acturi? quid est quod dixi: demonstratur
christo per christum? demonstratur membris per caput. ecce uide illud in te: pone te clausis
oculis uelle aliquid tollere; nescit manus quo eat, et utique manus tua membrum tuum est, non
enim a corpore tuo separata est; aperi oculos, uidet iam manus quo eat, demonstrante capite
membrum secutum est. si ergo in te potuit inueniri tale aliquid, ut corpus tuum ostenderet corpori
tuo, et per corpus tuum demonstraretur aliquid corpori tuo, noli mirari quia dictum est:
demonstratur christo per christum. demonstrat enim caput ut membra uideant, et docet caput ut
membra discant; unus tamen homo caput et membra. noluit se separare, sed dignatus est
adglutinari. longe a nobis erat, et multum longe; quid tam longe, quam conditum et conditor?
quid tam longe, quam deus et homo? quid tam longe, quam iustitia et iniquitas? quid tam longe,
quam aeternitas et mortalitas? ecce quam longe erat uerbum in principio deus apud deum, per
quem facta sunt omnia. quomodo ergo factus est prope, ut esset quod nos, et nos in illo? uerbum
caro factum est, et habitauit in nobis.
hoc ergo est nobis demonstraturus; hoc demonstrauit discipulis suis, qui eum in carne uiderunt.
quid est hoc? sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. alios ne
pater, alios ne filius? certe omnia per ipsum facta sunt. quid dicimus, fratres mei? lazarum
suscitauit christus, quem mortuum suscitauit pater, ut uideret christus quemadmodum lazarum
suscitaret? an quando resuscitauit lazarum christus, non eum resuscitauit pater, et sine patre fecit
filius solus? legite ipsam lectionem, et uidete quia patrem ibi inuocat ut resurgat lazarus. sicut
homo, inuocat patrem; sicut deus, facit cum patre. ergo et lazarus qui resurrexit, et a patre et a
filio suscitatus est in dono et gratia spiritus sancti; et illud mirabile opus trinitas fecit. non ergo
sic intellegamus: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat, ut alios a
patre resuscitari et uiuificari, alios a filio existimemus; sed eosdem quos pater suscitat et
uiuificat, ipsos et filius suscitat et uiuificat, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil. et ut ostenderet habere se quamuis a patre datam, tamen parem potestatem, ideo ait: sic
et filius quos uult uiuificat, ut ostenderet ibi uoluntatem suam; et ne quis diceret: suscitat pater
mortuos per filium, sed ille tamquam potens, tamquam potestatem habens, iste tamquam ex
aliena potestate, tamquam minister facit aliquid, sicut angelus; potestatem significauit ubi ait: sic
et filius quos uult uiuificat. non enim uult pater aliud quam filius; sed sicut illis una substantia,
sic et una uoluntas est.
et qui sunt isti mortui quos uiuificat pater et filius? an ipsi sunt de quibus diximus, lazarus, uel
filius illius uiduae, uel filia archisynagogi? nouimus enim istos a christo domino suscitatos. aliud
aliquid nobis uult insinuare, resurrectionem scilicet mortuorum, quam omnes exspectamus; non
illam quam quidam habuerunt, ut crederent ceteri. resurrexit enim lazarus moriturus, resurgemus
nos semper uicturi. talem resurrectionem pater facit, an filius? immo uero pater in filio. ergo
filius, et pater in filio. unde probamus quia de ista dicit resurrectione? cum dixisset: sicut enim
pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat; ne intellegeremus illam
mortuorum resurrectionem quam facit ad miraculum, non ad uitam aeternam, secutus ait: neque
enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. quid hoc est? de mortuorum
resurrectione dicebat, quia sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat;
unde continuo tamquam rationem subiecit de iudicio, dicens: neque enim pater iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio, nisi quia de illa resurrectione mortuorum dixerat, quae
futura est in iudicio?
neque enim, ait, pater iudicat quemquam, sed omnes iudicium dedit filio. paulo ante putabamus
aliquid facere patrem, quod non facit filius, quando dicebat: pater enim diligit filium, et omnia
demonstrat ei quae ipse facit, tamquam pater faciebat, et filius uidebat. sic erat subrepens menti
nostrae intellectus carnalis, quasi pater faceret quod filius non faceret; filius autem uideret patrem
demonstrantem quod fieret a patre. ergo uelut pater faciebat quod filius non faciebat; modo iam
uidemus aliquid facere filium, quod non facit pater. quomodo nos uersat, et mentem nostram
pertractat, huc atque illuc ducit, uno carnis loco remanere non sinit, ut uersando exerceat,
exercendo mundet, mundando capaces reddat, capaces factos impleat! quid de nobis faciunt
uerba haec? quid loquebatur? quid loquitur? paulo ante dicebat quia demonstrat filio pater
quidquid facit; uidebam quasi patrem facientem, filium exspectantem; modo rursus uideo filium
facientem, patrem uacantem: non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.
quando ergo filius iudicaturus est, pater uacabit et non iudicabit? quid est hoc? quid intellegam?
domine, quid dicis? uerbum deus es, homo sum. dicis quia pater non iudicat quemquam, sed
omne iudicium dedit filio? lego alio loco te dicentem: ego non iudico quemquam; est qui quaerat
et iudicet; de quo dicis: est qui quaerat et iudicet, nisi de patre? ille quaerit iniurias tuas, ille
iudicat de iniuriis tuis. quomodo hic pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio?
interrogemus et petrum, audiamus eum loquentem in epistola sua: christus pro nobis passus est,
inquit, relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius; qui peccatum non fecit, nec dolus
inuentus est in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum iniuriam acciperet, non
minabatur, sed commendabat illi qui iuste iudicat. quomodo uerum est quia pater non iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio? turbamur hic, turbati desudemus, desudantes
purgemur. conemur utcumque, donante ipso, penetrare alta secreta uerborum istorum. temere
fortasse facimus, quia discutere et scrutari uolumus uerba dei. et quare dicta sunt, nisi ut
sciantur? quare sonuerunt, nisi ut audiantur? quare audita sunt, nisi ut intellegantur? confortet
ergo nos, et donet nobis aliquid quantum ipse dignatur; et si nondum penetramus ad fontem, de
riuulo bibamus. ecce ipse iohannes nobis tamquam riuulus emanauit, perduxit ad nos de alto
uerbum, humiliauit, et quodammodo strauit, ut non horreamus altum, sed accedamus ad
humilem.
omnino est quidam intellectus uerus, fortis, si quo modo eum tenere possumus, quia pater non
iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. hoc enim dictum est, quia hominibus in
iudicio non apparebit nisi filius. pater occultus erit, filius manifestus. in quo erit filius
manifestus? in forma qua adscendit. nam in forma dei cum patre occultus est, in forma serui
hominibus manifestus. non ergo pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, sed
manifestum, in quo manifesto iudicio filius iudicabit, quia ipse iudicandis apparebit. euidentius
nobis ostendit scriptura quia ipse apparebit. quadragesimo die post resurrectionem suam
adscendit in caelum, uidentibus discipulis suis; et uox illis angelica: uiri, inquit, galilaei, quid
statis adspicientes in caelum? iste qui assumtus est a uobis in caelum, sic ueniet quemadmodum
uidistis eum euntem in caelum. quomodo eum uidebant ire? in carne, quam tetigerunt, quam
palpauerunt, cuius etiam cicatrices tangendo probauerunt, in illo corpore in quo cum eis intrauit
et exiuit per quadraginta dies, manifestans se eis in ueritate; non in aliqua falsitate, non
phantasma, non umbra, non spiritus; sed quemadmodum ipse dixit non fallens: palpate, et uidete,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. est quidem illud iam corpus
dignum caelesti habitatione, non subiacens morti, non mutabile per aetates. non enim sicut ad
illam aetatem ab infantia creuerat, sic ab aetate quae iuuentus erat, uergit in senectutem; manet
sicut adscendit, uenturus ad eos quibus antequam ueniat, uerbum suum uoluit praedicari. sic ergo
ueniet in forma humana; hanc uidebunt et impii, uidebunt et ad dexteram positi, uidebunt et ad
sinistram separati; sicut scriptum est: uidebunt in quem pupugerunt. si uidebunt in quem
pupugerunt, corpus ipsum uidebunt, quod lancea percusserunt; lancea non percutitur uerbum; hoc
ergo impii uidere poterunt, quod et uulnerare potuerunt. latentem deum in corpore non uidebunt;
post iudicium uidebitur ab his qui ad dexteram erunt. hoc est ergo quod ait: pater non iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia manifestus ad iudicium ueniet filius, in humano
corpore apparens hominibus, dicens dextris: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum;
dicens sinistris: ite in ignem aeternum, quia paratus est diabolo et angelis eius.
ecce uidebitur forma hominis a piis et impiis, a iustis et ab iniustis, a fidelibus et ab infidelibus, a
gaudentibus et a plangentibus, a confisis et a confusis; ecce uidebitur. cum uisa fuerit illa forma
in iudicio, et fuerit peractum iudicium, ubi dictum est patrem non iudicare quemquam, sed omne
iudicium dedisse filio, ob hoc , quia filius apparebit in iudicio in forma quam ex nobis accepit,
quid postea futurum est? quando uidebitur forma dei, quam sitiunt omnes fideles? quando
uidebitur illud quod erat in principio uerbum, deus apud deum, per quod facta sunt omnia?
quando uidebitur illa forma dei, de qua dicit apostolus: cum in forma dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis deo? magna enim illa forma ubi adhuc aequalitas patris et filii
cognoscitur: ineffabilis, incomprehensibilis, maxime paruulis. quando uidebitur? ecce ad
dexteram sunt iusti, ad sinistram sunt iniusti; omnes pariter hominem uident, filium hominis
uident, qui punctus est uident, qui crucifixus est uident, humiliatum uident, natum ex uirgine
uident, agnum de tribu iuda uident; uerbum deum apud deum quando uidebunt? ipse erit et tunc,
sed forma serui apparebit. forma serui seruis demonstrabitur; forma dei filiis seruabitur. fiant
ergo serui filii; qui sunt ad dexteram, eant in aeternam hereditatem olim promissam, quam non
uidentes martyres crediderunt, pro cuius promissione sanguinem suum sine dubitatione fuderunt;
eant illuc et uideant ibi. quando illuc ibunt? dicat ipse dominus: sic ibunt illi in ambustionem
aeternam, iusti autem in uitam aeternam.
ecce uitam aeternam nominauit. numquid hoc nobis dixit, quia ibi uidebimus et cognoscemus
patrem et filium? quid, si uiuemus in aeternum, sed illum patrem et filium non uidebimus? audi
alio loco ubi uitam aeternam nominauit, et expressit quid sit uita aeterna. noli timere, non te
fallo: non sine causa promisi dilectoribus meis dicens: qui habet mandata mea et seruat ea, ille
est qui diligit me; et qui me diligit, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et ostendam
meipsum illi. respondeamus domino, et dicamus: quid, domine deus noster, magnum? quid
magnum? nobis demonstraturus es teipsum? quid enim, et iudaeis te non demonstrasti? non te
uiderunt et qui crucifixerunt? sed demonstrabis te in iudicio, cum stabimus ad dexteram tuam;
numquid et illi qui ad sinistram stabunt non te uidebunt? quid est quod demonstrabis nobis
teipsum? nunc enim non te uidemus cum loqueris? respondet: demonstrabo meipsum in forma
dei, uidetis modo formam serui. non te fraudabo, o homo fidelis; crede quia uidebis. amas, et non
uides; amor ipse non te perducet ut uideas? ama, perseuera in amando; non fraudabo, inquit,
amorem tuum, qui mundaui cor tuum. utquid enim mundaui cor tuum, nisi ut deus a te possit
uideri? beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. sed hoc , inquit seruus tamquam cum
domino disputans, non expressisti cum dixisti: ibunt iusti in uitam aeternam; non dixisti: ibunt ut
uideant me in forma dei, uideant patrem cui aequalis sum. alibi adtende quid dixit: haec est
autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum, et quem misisti iesum christum.
et modo ergo post commemoratum iudicium, quod omne dedit filio pater non iudicans
quemquam, quid futurum est? quid sequitur? ut omnes honorificent filium, sicut honorificant
patrem. iudaeis honorificatur pater, contemnitur filius. filius enim uidebatur ut seruus, pater
honorificabatur ut deus. apparebit et filius aequalis patri, ut omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem. modo ergo hoc habemus in fide. nec dicat iudaeus: patrem honorifico; quid
mihi est cum filio? respondeat illi: qui non honorificat filium, non honorificat patrem. mentiris
omnino, filium blasphemas, et patri facis iniuriam. pater enim filium misit, tu contemnis quem
misit; quomodo honorificas mittentem, qui blasphemas missum?
ecce, inquit aliquis, missus est filius; et maior est pater, quia misit. recede a carne. uetus homo
suggerit uetustatem, tu in nouo agnosce nouitatem. nouus tibi a saeculo antiquus, perpetuus,
aeternus, reuocet ad hoc intellectum. minor est filius, quia missus dictus est filius? missionem
audio, non separationem. sed hoc , inquit, uidemus in rebus humanis, quia maior est qui mittit,
quam ille qui mittitur. sed res humanae fallunt hominem, res diuinae purgant. noli adtendere ad
res humanas, ubi maior uidetur qui mittit, et minor qui mittitur, quamquam et ipsae res humanae
dicunt contra te testimonium. uelut, uerbi gratia, si quis uxorem uelit petere, et per se non possit,
amicum maiorem mittit qui ei petat. et sunt multa in quibus ipse maior eligitur, qui mittatur a
minore. quid ergo iam calumniam uis facere, quia ille misit, ille missus est? sol radium mittit, et
non separat; luna splendorem mittit, et non separat; lucerna lumen fundit, et non separat; uideo
ibi missionem, et nullam uideo separationem. nam si de rebus humanis quaeris exempla, o
haeretica uanitas, quamquam, sicut paulo ante dixi, et ipsae res humanae in quibusdam exemplis
coarguunt et conuincunt te, tamen adtende quam sit aliud in rebus humanis, unde uis ducere
exempla ad res diuinas. homo qui mittit, manet ipse, et pergit ille qui mittitur; numquid pergit
homo cum eo quem mittit? pater autem qui misit filium, non recessit a filio. ipsum dominum
audi dicentem: ecce ueniet hora, ut unusquisque discedat ad sua, et me solum relinquatis; sed non
solus sum, quia pater me cum est. quomodo eum misit cum quo uenit? quomodo cum misit a quo
non recessit? alio loco dixit: pater autem in me manens facit opera sua. ecce in illo est, ecce
operatur. non recessit a misso mittens, quia missus et mittens unum sunt.
TRACTATUS 22
5:24-30 nudiustertiani et hesterni diei sermones redditos uobis sequitur hodierna euangelica lectio, quam
ex ordine pertractemus, non pro eius dignitate, sed pro uiribus nostris, quia et uos non pro
inundantis fontis largitate, sed pro uestro modulo capitis. et nos non tantum dicimus in aures
uestras, quantum ipse fons manat, sed quantum capere possumus, quod in uestros sensus
traiciamus, abundantius operante ipso in cordibus uestris, quam nobis in auribus uestris. res enim
magna tractatur, et non a magnis, immo multum paruis; spem tamen et fiduciam dat nobis, qui
magnus propter nos factus est paruus. si enim ab illo non exhortaremur, nec inuitaremur ad eum
intellegendum, sed desereret nos tamquam contemtibiles; quia capere non possumus diuinitatem
ipsius, si non caperet ipse mortalitatem nostram, et perueniret ad nos ut loqueretur nobis
euangelium; si quod in nobis abiectum et minimum est, noluisset communicare nobis cum
putaremus eum noluisse nobis dare magnum suum, qui suscepit paruum nostrum. haec dixi, ne
quis uel nos reprehendat ista tractantes, quasi multum audaces, uel de se desperet quod possit
capere dono dei, quod illi dignatus est loqui filius dei. ergo quod loqui nobis dignatus est,
debemus credere, quia uoluit ut intellegamus. sed si non possumus, praestat intellectum rogatus,
qui uerbum praestitit non rogatus.
ecce quae uerborum ista secreta sint, adtendite. amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum
audit, et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam. ad uitam certe aeternam omnes tendimus;
et ait: qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam. numquid ergo
audire nos uoluit uerbum suum, et intellegere noluit? quandoquidem si in audiendo et credendo
uita aeterna est, multo magis in intellegendo. sed gradus pietatis est fides, fidei fructus
intellectus, ut perueniamus ad uitam aeternam, ubi non nobis legatur euangelium, sed ille qui
nobis modo euangelium dispensauit, remotis omnibus lectionis paginis, et uoce lectoris et
tractatoris, appareat omnibus suis purgato corde assistentibus, et in corpore immortali iam
numquam morituris, mundans eos, et illuminans uiuentes, et uidentes quod in principio erat
uerbum, et uerbum erat apud deum. nunc ergo qui sumus adtendamus, et quem audiamus
cogitemus. deus est christus, et cum hominibus loquitur; capi se uult, faciat capaces; uideri se
uult, aperiat oculos. non tamen sine causa loquitur nobis, nisi quia uerum est quod promittit
nobis.
uerba mea, inquit, qui audit, et credit ei qui me misit, habet uitam aeternam, et in iudicium non
ueniet, sed transiit a morte ad uitam. ubi, quando uenimus de morte ad uitam, ut non in iudicium
ueniamus? in hac uita transitur a morte ad uitam; in hac uita quae nondum est uita, hinc transitur
a morte ad uitam. quis est ille transitus? qui audit uerba mea, dixit, et credit ei qui misit me.
seruans ista credis, et transis. et est qui stando transit? plane est! stat enim corpore, transit mente.
ubi erat, unde transiret, et quo transit? transit a morte ad uitam. uide unum hominem stantem, in
quo agatur totum hoc quod dicitur. stat, audit; forte non credebat, audiendo credit: paulo ante non
credebat, modo credit; quasi de regione infidelitatis ad regionem fidei transitum fecit, moto
corde, non moto corpore, moto in melius; quia iterum qui deserunt fidem, mouentur in deterius.
ecce in hac uita, quae, sicut dixi, nondum est uita, transitur a morte ad uitam, ut in iudicium non
ueniatur. quare autem dixi quia nondum est uita? si uita esset ista, non diceret dominus cuidam:
si uis uenire ad uitam, serua mandata. non enim ait illi: si uis uenire ad uitam aeternam; non
addidit aeternam, sed tantum dixit: uitam. ergo ista nec uita nominanda est, quia non est uera
uita. quae est uera uita, nisi quae est aeterna uita? audi apostolum dicentem ad timotheum:
praecipe diuitibus huius saeculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum, sed in
deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; bene faciant, diuites sint in operibus
bonis, facile tribuant, communicent. utquid hoc ? audi quod sequitur: thesaurizent sibi
fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam. si debent sibi thesaurizare
fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam, profecto ista in qua erant, falsa
uita est. nam utquid uelis apprehendere ueram, si iam tenes ueram? apprehendenda est uera?
migrandum est a falsa. et qua migrandum? quo? audi, crede, et transitum facis a morte ad uitam,
et in iudicium non uenis.
quid est hoc : et in iudicium non uenis? et quis melior erit paulo apostolo, qui ait: oportet nos
exhiberi omnes ante tribunal christi, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, siue
bonum siue malum? paulus dicit: oportet nos exhiberi omnes ante tribunal christi; et tu tibi audes
promittere quia in iudicium non uenies? absit, inquis, ut ego mihi hoc promittere audeam; sed
credo promittenti. saluator loquitur, ueritas pollicetur, ipse dixit mihi: qui audit uerba mea, et
credit ei qui me misit, habet uitam aeternam, et transitum facit de morte in uitam, et in iudicium
non ueniet. ego ergo audiui uerba domini mei, credidi; iam infidelis cum essem, factus sum
fidelis; sicut me monuit, transii a morte ad uitam, ad iudicium non uenio, non praesumptione
mea, sed ipsius promissione. paulus autem contra christum loquitur, seruus contra dominum,
discipulus contra magistrum, homo contra deum, ut cum dominus dicat quia qui audit et credit,
transit a morte ad uitam, et in iudicium non ueniet, dicat apostolus: oportet nos omnes exhiberi
ante tribunal christi? aut si ad iudicium non uenit qui ad tribunal exhibetur, nescio quomodo
intellegam.
reuelat ergo dominus deus noster, et per scripturas suas admonet nos quomodo intellegatur,
quando dicitur iudicium. hortor ergo ut adtendatis. aliquando iudicium poena dicitur, aliquando
iudicium discriminatio dicitur. secundum illum modum quo dicitur iudicium discriminatio,
oportet nos omnes exhiberi ante tribunal christi, ut illic recipiat homo quae per corpus gessit, siue
bonum siue malum; ipsa est enim discriminatio, ut bonis bona, malis mala distribuantur. nam si
iudicium semper in malo acciperetur, non diceret psalmus: iudica me, deus. audit forte aliquis
dicentem: iudica me, deus, et miratur. solet enim homo dicere: ignoscat mihi deus; parce mihi,
deus; quis est qui dicat: iudica me, deus? et aliquando in psalmo uersus ipse in diapsalmate
ponitur, qui praebeatur a lectore, et respondeatur a populo. non forte alicui cor percutitur, et timet
cantare deo et dicere: iudica me, deus? et tamen cantat populus credens, nec putat se male optare
quod didicit a diuina lectione; et si parum intellegit, credit aliquid boni esse quod cantat. et tamen
et ipse psalmus non dimisit hominem sine intellectu. secutus enim, uerbis posterioribus ostendit
quale iudicium diceret; quia non est damnationis, sed discretionis. ait enim: iudica me, deus. quid
est: iudica me, deus? et discerne causam meam a gente non sancta. ergo secundum hoc iudicium
discretionis oportet nos omnes exhiberi ante tribunal christi. secundum iudicium autem
damnationis: qui audit uerba mea, inquit, et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in
iudicium non ueniet, sed transitum facit a morte ad uitam. quid est: in iudicium non ueniet? in
damnationem non ueniet. probemus de scripturis quia dictum est iudicium ubi poena intellegitur;
quamquam et in hac ipsa lectione paulo post audietis ipsum uerbum iudicii non positum nisi pro
damnatione et poena. tamen apostolus dicit quodam loco, scribens ad eos qui corpus quod fideles
nostis, male tractabant; et propter quod male tractabant, corripiebantur flagello domini; ait enim
illis: propterea multi in uobis infirmi et aegroti dormiunt sufficienter. multi enim propterea etiam
moriebantur. et secutus est: si enim nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur; hoc est, si
nos ipsos corriperemus, a domino non corriperemur. cum iudicamur autem, a domino corripimur,
ne cum hoc mundo damnemur. sunt ergo secundum poenam qui iudicantur hic, ut parcatur illis
ibi; sunt quibus parcitur hic, ut abundantius torqueantur ibi; sunt autem quibus distribuuntur
ipsae poenae sine flagello poenae, si flagello dei correcti non fuerint; ut cum hic contemserint
patrem uerberantem, ibi sentiant iudicem punientem. ergo est iudicium quo missurus est deus, id
est filius dei, in fine diabolum et angelos eius, et omnes infideles et impios cum eo; ad hoc
iudicium non ueniet, qui modo credens transitum facit a morte ad uitam.
etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et accipiendo carnaliter diceres
tibi: dominus meus mihi dixit: qui audit uerba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad
uitam. ergo ego credidi, non sum moriturus. scias te mortem quam debes supplicio adam,
persoluturum; accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus: morte morieris; nec potest euacuari
diuina sententia. sed cum persolueris mortem ueteris hominis, suscipieris in uitam aeternam noui
hominis, et transitum facies a morte ad uitam. modo interim fac transitum uitae. quae est uita
tua? fides: iustus ex fide uiuit. infideles quid? mortui sunt. inter tales mortuos erat ille corpore,
de quo dicit dominus: dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos. ergo et in hac uita sunt mortui,
sunt uiui, et quasi omnes uiuunt. qui sunt mortui? qui non crediderunt. qui sunt uiui? qui
crediderunt. quid dicitur mortuis ab apostolo? surge, qui dormis. sed somnum, inquit, dixit, non
mortem. audi sequentia: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. et quasi diceret: quo ibo? et
illuminabit te christus. iam cum te credentem illuminauerit christus, transitum facis a morte ad
uitam; mane in eo quo transisti, et non uenies ad iudicium.
exponit illud iam ipse, et sequitur: amen, amen dico uobis. ne forte quia dixit: transiit a morte ad
uitam, intellegamus hoc in futura resurrectione, ostendere uolens quomodo transit qui credit; et
hoc esse transire de morte ad uitam, transire ab infidelitate ad fidem, ab iniustitia ad iustitiam, a
superbia ad humilitatem, ab odio ad caritatem, nunc ait: amen, amen dico uobis, quia uenit hora,
et nunc est. quid euidentius? iam certe aperuit quod dicebat, quia modo fit quo nos christus
hortatur. uenit hora. quae hora? et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui
audierint uiuent. iam de his mortuis locuti sumus. quid putamus, fratres mei in ista turba quae me
audit, nulli ne sunt mortui? qui enim credunt et secundum ueram fidem agunt, uiuunt et mortui
non sunt; qui autem uel non credunt, uel sicut daemones credunt, trementes et male uiuentes,
filium dei confitentes et caritatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. et tamen agitur
adhuc hora ista. non enim hora de qua locutus est dominus, una erit hora de duodecim horis unius
diei. ex quo locutus est usque ad hoc tempus, et usque ad finem saeculi, ipsa una hora agitur, de
qua dicit in epistola sua iohannes: filioli, nouissima hora est. ergo nunc est. qui uiuit, uiuat; qui
mortuus erat, uiuat; audiat uocem filii dei qui mortuus iacebat, surgat, et uiuat. clamauit dominus
ad sepulcrum lazari, et quatriduanus mortuus resurrexit. qui putebat, in auras processit; sepultus
erat, lapis superpositus erat, uox saluatoris irrupit duritiam lapidis, et cor tuum ita durum est, ut
nondum illa uox diuina te rumpat! surge in corde tuo, procede de sepulcro tuo. etenim mortuus in
corde tuo tamquam in sepulcro iacebas, et tamquam saxo malae consuetudinis grauabaris. surge,
et procede. quid est: surge, et procede? crede, et confitere. qui enim credidit, surrexit; qui
confitetur, processit. quare processisse diximus confitentem? quia antequam confiteretur,
occultus erat; cum autem confitetur, procedit de tenebris ad lucem. et cum confessus fuerit, quid
dicitur ministris? quod dictum est ad funus lazari: soluite illum, et sinite abire. quomodo? dictum
est ministris apostolis: quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo.
uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. unde
uiuent? de uita. de qua uita? de christo. unde probamus quia de uita christo? ego sum, inquit, uia,
ueritas et uita. ambulare uis? ego sum uia. falli non uis? ego sum ueritas. mori non uis? ego sum
uita. hoc dicit tibi saluator tuus: non est quo eas, nisi ad me; non est qua eas, nisi per me. nunc
ergo ista hora agitur, hoc et agitur plane, et omnino non cessatur. surgunt homines qui mortui
erant, transeunt ad uitam, ad uocem filii dei uiuunt, de illo, perseuerantes in fide ipsius. habet
enim filius uitam, unde uiuant credentes habet.
et quomodo habet? sicut habet pater. audi ipsum dicentem: sicut enim pater habet uitam in
semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso. fratres, ut potero dicam. haec sunt enim
illa uerba quae paruum intellectum perturbant. quare addidit: in semetipso? sufficeret ut diceret:
sicut enim pater habet uitam, sic dedit et filio habere uitam. addidit: in semetipso; habet enim in
semetipso pater uitam, habet et filius in semetipso. aliquid intellegere nos uoluit, in eo quod ait;
in semetipso. et hic secretum in uerbo hoc clausum est; pulsetur, ut aperiatur. o domine, quid est
quod dixisti? in semetipso, quare addidisti? etenim paulus apostolus quem uiuere fecisti, non
habebat uitam? habebat, inquit. quantum homines mortui ut reuiuiscant, et ad uerbum tuum
credendo transeant, cum transierint, non in te habebunt uitam? habebunt; nam et ego paulo ante
dixi: qui audit uerba mea, et credit ei qui me misit, habet uitam aeternam. ergo illi qui in te
credunt, habent uitam; et non dixisti: in semetipsis. cum autem de patre loquereris: sicut pater
habet uitam in semetipso; rursus, cum de te loquereris, dixisti: sic et filio dedit habere uitam in
semetipso. sicut habet, sic dedit habere. ubi habet? in semetipso. ubi dedit habere? in semetipso.
paulus ubi habet? non in semetipso, sed in christo. tu fidelis ubi habes? non in temetipso, sed in
christo. uideamus si hoc dicit apostolus: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me christus. uita
nostra tamquam nostra, id est, de uoluntate propria nostra, non erit nisi mala, peccatrix, iniqua;
uita uero bona de deo in nobis est, non a nobis; a deo nobis datur, non a nobis. christus autem in
semetipso habet uitam sicut pater, quia uerbum dei. non modo male uiuit, et modo bene uiuit:
homo autem, modo male, modo bene. qui male uiuebat, in uita sua erat; qui bene uiuit, ad uitam
christi transiit. particeps factus uitae, non eras quod accepisti, et eras qui acciperes; filius autem
dei non quasi primo fuit sine uita, et accepit uitam. si enim sic illam acciperet, non eam haberet
in semetipso. quid est enim: in semetipso? ut ipsa uita ipse esset.
adhuc aliud planius fortasse dicam. lucernam quisque accendit; exempli gratia, lucerna illa
quantum pertinet ad flammulam quae ibi lucet, ignis ille habet lucem in semetipso; oculi autem
tui qui lucerna absente iacebant et nihil uidebant, iam et ipsi habent lucem, sed non in semetipsis.
proinde si se a lucerna auerterint, tenebrantur; si se conuerterint, illuminantur. at uero ille ignis
quamdiu est, lucet: si uolueris illi lucem tollere, simul et ipsum exstinguis; nam sine luce non
potest remanere. sed lux christus inexstinguibilis et coaeternus patri, semper candens, semper
lucens, semper feruens; nam si non ferueret, numquid diceretur in psalmo: nec est qui se
abscondat a calore eius? tu autem in peccato tuo frigidus eras, conuerteris ut feruescas; si
recesseris, frigescis. in peccato tuo tenebrosus eras, conuerteris ut illumineris; si auerteris te,
obscuraberis. proinde quia in te tenebrae eras, cum illuminaberis, non eris lumen, quamuis sis in
lumine. ait enim apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. cum dixisset:
nunc autem lux, addidit: in domino. in te ergo tenebrae, lux in domino. lux quare? quia
participatione lucis illius lux es. si autem a luce qua illuminaris, recesseris, ad tenebras tuas redis.
non sic christus, non sic uerbum dei. sed quomodo? sicut habet pater uitam in semetipso, sic
dedit et filio habere uitam in semetipso, ut non participatione uiuat, sed incommutabiliter uiuat,
et omnino ipse uita sit. sic dedit et filio habere uitam. sicut habet, sic dedit. quid interest? quia
ille dedit, iste accepit. numquid iam erat quando accepit? numquid intellegimus christum
aliquando fuisse sine luce, cum ipse sit sapientia patris, de qua dictum est: candor est lucis
aeternae? ergo quod dicitur: dedit filio, tale est ac si diceretur; genuit filium; generando enim
dedit. quomodo dedit ut esset, sic dedit ut uita esset, et sic dedit ut in semetipso uita esset. quid
est, in semetipso uita esset? non aliunde uita indigeret, sed ipse esset plenitudo uitae, unde
credentes alii uiuerent dum uiuerent. dedit ergo illi habere uitam in semetipso; dedit tamquam
cui? tamquam uerbo suo, tamquam ei qui in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum.
deinde quia homo factus, quid illi dedit? et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam filius
hominis est. secundum quod filius dei est: sicut habet pater uitam in semetipso, sic et dedit filio
uitam habere in semetipso; secundum autem quod filius hominis est: potestatem dedit ei
iudicium faciendi. hoc est quod hesterno die exposui caritati uestrae, quia in iudicio homo
uidebitur, deus autem non uidebitur; sed post iudicium uidebitur deus ab his qui uicerint in
iudicio, ab impiis autem non uidebitur deus. quia ergo homo uidebitur in iudicio forma illa, qua
sic ueniet sicut adscendit, ideo supra dixerat: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium
dedit filio. hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit: et potestatem dedit ei iudicium faciendi,
quoniam filius hominis est. tamquam diceres tu: potestatem dedit ei iudicium faciendi, quare?
quando non habuit istam potestatem iudicium faciendi? quando in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, quando omnia per ipsum facta sunt, numquid non
habebat potestatem iudicium faciendi? sed secundum hoc dico: potestatem dedit ei iudicium
faciendi, quia filius hominis est; secundum hoc accepit potestatem iudicandi, quia filius hominis
est. nam secundum quod dei filius est, semper habuit hanc potestatem. accepit qui crucifixus est.
qui fuit in morte, est in uita; uerbum dei numquam in morte, semper in uita.
iam ergo de resurrectione forte aliquis nostrum dicebat: ecce resurreximus; qui audit christum,
qui credit, et transit de morte ad uitam et in iudicium non ueniet; uenit hora, et nunc est, ut qui
audit uocem filii dei, uiuat; mortuus erat, audiuit, ecce resurgit; quid est quod dicitur postea
resurrectio futura? parce tibi, noli praecipitare sententiam, ne pergas post illam. est quidem ista
resurrectio quae fit nunc; mortui erant infideles, mortui erant iniqui; uiuunt iusti, transeunt a
morte infidelitatis ad uitam fidei; sed noli inde credere nullam futuram postea resurrectionem
corporis, crede futuram et resurrectionem corporis. audi enim quid sequatur post commendatam
resurrectionem istam quae fit per fidem, ne quis putaret istam solam esse, et incideret in illam
desperationem et errorem hominum, qui peruertebant aliorum sensus: dicentes resurrectionem
iam factam esse, de quibus dicit apostolus: et fidem quorumdam peruertunt. credo enim quia talia
uerba illis dicebant: ecce dominus ubi ait: et qui credit in me, transiit a morte ad uitam; iam facta
est resurrectio in hominibus fidelibus qui fuerant infideles; quomodo altera dicitur resurrectio?
gratias domino deo nostro, fulcit nutantes, dirigit haesitantes, confirmat dubitantes. audi quid
sequitur, quia non habes unde tibi facias caliginem mortis. si credidisti, totum crede. quid totum,
inquis, credo? audi quid dicit: nolite mirari hoc , quia dedit potestatem filio faciendi iudicii. in
fine dico, ait. quomodo in fine? nolite mirari hoc ; quia uenit hora. hic non dixit: et nunc est. in
illa resurrectione fidei quid dixit? uenit hora, et nunc est. in ista resurrectione quam commendat
futuram corporum mortuorum, uenit hora, dixit: non dixit: nunc est, quia in fine saeculi uentura
est.
et unde, inquis, mihi probas quia de ipsa resurrectione dixit? si patienter audias, tu ipse tibi modo
probabis. sequamur ergo : nolite mirari hoc ; quia uenit hora, in qua omnes qui in monumentis
sunt. quid euidentius ista resurrectione? iam dudum non dixerat: qui in monumentis sunt; sed:
mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. non dixit; alii uiuent, alii damnabuntur;
quia omnes qui credunt uiuent. de monumentis autem quid dicit? omnes qui sunt in monumentis,
audient uocem eius, et procedent. non dixit: audient et uiuent. si enim male uixerunt et iacebant
in monumentis, ad mortem surgent, non ad uitam. ergo uideamus qui procedent. licet paulo ante
mortui audiendo et credendo uiuebant, non ibi facta est discretio; non dictum est: audient mortui
uocem filii dei, et cum audierint, alii uiuent, alii damnabuntur; sed: omnes qui audierint, uiuent;
quia qui credunt uiuent, qui habent caritatem uiuent, et nemo morietur. de monumentis autem:
audient uocem, et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem uitae; qui male fecerunt, ad
resurrectionem iudicii. hoc est iudicium, poena illa de qua paulo ante dixerat: qui credit in me,
transiit a morte ad uitam, et in iudicium non ueniet.
non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est. si
sicut audis iudicas, a quo audis? si a patre, certe pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium
dedit filio. quando tu quodammodo praeco patris, quod audis, hoc dicis? quod audio hoc dico,
quia quod est pater, hoc sum; dicere enim meum esse est, quia uerbum patris sum. hoc enim tibi
dicit christus in corde tuo. quid est: sicut audio, ita iudico, nisi: sicut sum? quomodo enim audit
christus? fratres, quaeramus, rogo uos. audit christus a patre? quomodo illi dicit pater? utique si
dicit illi, uerba ad illum facit: omnis enim qui aliquid alicui dicit, uerbo dicit. quomodo pater filio
dicit, quando filius uerbum patris est? quidquid nobis pater dicit, uerbo suo dicit; uerbum patris
filius est, ipsi uerbo quo alio uerbo dicit? unus est deus, unum uerbum habet, in uno uerbo omnia
continet. quid est ergo : sicut audio, ita iudico? sicut de patre sum, ita iudico. ergo iudicium
meum iustum est. nam si nihil facis ex te, o domine iesu, quomodo sentiunt carnales; si nihil
facis ex te, quomodo paulo ante dixisti: sic et filius quos uult uiuificat? modo dicis: ex me facio
nihil. sed quid commendat filius, nisi quia de patre est? qui est de patre, non est de se. si de se
filius esset, non esset filius; de patre est. pater ut sit non est de filio, filius ut sit de patre est.
aequalis patri; sed tamen iste de illo, non ille de isto.
quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. filius unicus dicit: non
quaero uoluntatem meam, et homines uolunt facere uoluntatem suam! ille tantum se humiliat qui
aequalis est patri; et tantum se extollit qui in imo iacet, et nisi ei manus porrigatur, non surgit!
faciamus ergo uoluntatem patris, uoluntatem filii, uoluntatem spiritus sancti; quia trinitatis huius
una uoluntas, una potestas, una maiestas est. ideo tamen dicit filius: non ueni facere uoluntatem
meam, sed uoluntatem eius qui misit me, quia christus non est de se, sed de patre suo est. quod
autem habuit ut homo appareret, de creatura assumsit quam ipse formauit.
TRACTATUS 23
5:19-40 quodam loco in euangelio dominus ait, prudentem auditorem uerbi sui similem esse debere
homini qui uolens aedificare, fodit altius, donec perueniat ad fundamentum stabilitatis petrae, et
ibi securus constituat quod fabricat aduersus impetum fluminis; ut cum uenerit, repercutiatur
potius firmitate aedificii, quam impulsu suo ruinam faciat illi domui. putemus scripturam dei
tamquam agrum esse, ubi uolumus aliquid aedificare. non simus pigri, nec superficie contenti;
fodiamus altius, donec perueniamus ad petram: petra autem erat christus.
hodierna lectio de testimonio domini nobis locuta est, quia non habeat necessarium ab hominibus
testimonium, sed habeat maius quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: opera,
inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. deinde adiunxit: et testimonium perhibet de
me, qui misit me pater. ipsa quoque opera quae facit, a patre se accepisse dicit. testimonium ergo
perhibent opera, testimonium perhibet pater. nullum ne testimonium perhibuit iohannes?
perhibuit plane, sed tamquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimicos;
iam enim antea praedictum erat a persona patris: paraui lucernam christo meo; inimicos eius
induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. esto tamquam in nocte
positus, adtendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae; sed illa
lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamuis ardeat in nocte, diem te iubet
exspectare. non ergo quia illius hominis testimonio non erat opus. nam utquid mitteretur, si non
erat opus? sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae sufficere sibi arbitretur, ideo
dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere
remanere. dicit aliud testimonium scriptura dei; ibi utique deus perhibuit testimonium filio suo,
et in illa scriptura iudaei spem posuerant, in lege scilicet dei, ministrata sibi per moysen famulum
dei. scrutamini, inquit, scripturam, in qua uos putatis uitam aeternam habere; ipsa testimonium
perhibet de me; et non uultis uenire ad me, ut uitam habeatis. quid uos putatis habere in scriptura
uitam aeternam? ipsam interrogate, cui perhibet testimonium, et intellegite quae sit uita aeterna.
et quia propter moysen uolebant repudiare christum, tamquam aduersarium institutis praeceptis
que moysi, rursus eosdem ipse conuincit tamquam de alia lucerna.
omnes enim homines lucernae, quia et accendi possunt et exstingui. et lucernae quidem cum
sapiunt, lucent, et spiritu feruent; nam et si ardebant et exstinctae sunt, etiam putent.
permanserunt enim serui dei lucernae bonae, ex oleo misericordiae illius, non ex uiribus suis.
gratia quippe dei gratuita, illa oleum lucernarum est. plus enim illis omnibus laboraui, ait
quaedam lucerna; et ne uiribus suis ardere uideretur, adiunxit: non ego autem, sed gratia dei me
cum. omnis ergo prophetia ante domini aduentum, lucerna est; de qua dicit petrus apostolus:
habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quemadmodum
lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus uestris.
lucernae itaque prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. quid apostoli? non lucernae
etiam ipsi? plane lucernae. solus enim ille non lucerna. non enim accenditur et exstinguitur; quia
sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit filio habere uitam in semetipso. lucernae ergo et
apostoli; et gratias agunt, quia et accensi sunt lumine ueritatis, et feruent spiritu caritatis, et
suppetit illis oleum gratiae dei. si non essent lucernae, non diceret illis dominus: uos estis lumen
mundi. nam posteaquam dixit: uos estis lumen mundi, ostendit ne tale lumen se putarent, quale
dictum est: erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
tunc autem hoc de domino dictum est, cum a iohanne distingueretur. de iohanne quippe baptista
dictum erat: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. et ne diceres: quomodo
lumen non erat, de quo christus dicit, quia lucerna erat? in comparatione alterius luminis non erat
lumen. erat enim uerum lumen, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum.
ergo cum et discipulis diceret: uos estis lumen mundi, ne sibi aliquid tributum putarent, quod de
solo christo intellegendum esset, et ita lucernae uento superbiae exstinguerentur; cum dixisset:
uos estis lumen mundi, continuo subiunxit: non potest ciuitas abscondi supra montem constituta,
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus
qui in domo sunt. sed quid, si apostolus non dixit lucernam, sed accensores lucernae quam
ponerent super candelabrum? audi quia ipsos dixit lucernam. sic luceat, inquit, lumen uestrum
coram hominibus, ut uidentes bona opera uestra glorificent, non uos, sed patrem uestrum qui in
caelis est.
ergo et moyses perhibuit testimonium christo, et iohannes perhibuit testimonium christo, et
caeteri prophetae et apostoli perhibuerunt testimonium christo. his omnibus testimoniis praeponit
testimonium operum suorum. quia et per illos nonnisi deus perhibuit testimonium filio suo. sed
perhibet alio modo deus testimonium filio suo; per ipsum filium suum indicat deus filium,
indicat se per filium. ad hunc si potuerit homo peruenire, nec lucernis indigebit, et uere fodiendo
altius, aedificium perducet ad petram.
facilis est ergo , fratres, hodierna lectio; sed propter hesternum debitum (scio enim quid
distulerim, non abstulerim, et dominus dignatus est donare etiam hodie loqui ad uos),
recordamini quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo seruata pietate et salubri humilitate,
extendamus nos non aduersus deum, sed ad deum; et leuemus ad eum animam nostram,
effundentes eam super nos, sicut ille in psalmo, cui dicebatur: ubi est deus tuus? haec, inquit,
meditatus sum, et effudi super me animam meam. leuemus ergo animam ad deum, non contra
deum; quia et hoc dictum est: ad te, domine, leuaui animam meam. et leuemus adiuuante ipso;
nam grauis est. unde autem grauis est? quia corpus quod corrumpitur, aggrauat animam, et
deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ne forte ergo possimus sensum nostrum a
multis colligere ad unum, et euulsum a multis releuare ad unum (quod quidem non poterimus, ut
dixi, nisi adiuuet ille qui ad se uult leuari animas nostras), et contingamus ex aliqua parte,
quomodo uerbum dei unicus patri, coaeternus et aequalis patri, non faciat nisi quod uiderit
patrem facientem, cum tamen pater ipse non faciat aliquid nisi per filium uidentem. uidetur mihi
quoniam dominus iesus in hoc loco magnum quiddam insinuare uolens intentis, et infundere
capacibus, incapaces autem excitare ad studium, ut nondum intellegentes bene uiuendo capaces
fiant, insinuauit nobis animam humanam et mentem rationalem, quae inest homini, non inest
pecori, non uegetari, non beatificari, non illuminari, nisi ab ipsa substantia dei; eam que animam
facere aliquid per corpus et de corpore, atque habere subiectum corpus, et per corporalia mulceri
posse sensus corporis uel offendi, et propter hoc , id est propter consortium quoddam animae et
corporis in hac uita atque complexu, delectari animam lenitis, uel contristari offensis corporis
sensibus; beatitudinem tamen eius qua fit beata ipsa anima, non fieri nisi participatione illius
uitae semper uiuae, incommutabilis, aeternae que substantiae, quae deus est; ut quomodo anima
quae inferior deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit uiuere; sic eamdem animam
non faciat beate uiuere, nisi quod ipsa anima est superius. superior enim anima quam corpus, et
superior quam anima deus. praestat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. seruiat domino
suo, ne conculcetur a seruo suo. haec est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per
totum mundum, horrentibus inimicis et ubi uincuntur, murmurantibus, ubi praeualent,
saeuientibus. haec est religio christiana, ut colatur unus deus, non multi dii; quia non facit
animam beatam nisi unus deus. participatione dei fit beata. non participatione sanctae animae fit
beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata sancta anima; sed si quaerit beata esse
infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima. non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed
unde angelus, inde et tu.
his praemissis atque firmissime constitutis, animam rationalem non beatificari nisi a deo, corpus
non uegetari nisi per animam, atque esse quamdam medietatem inter deum et corpus, animam;
intendite et recolite me cum, non hodiernam, de qua sufficienter locuti sumus, sed hesternam
lectionem, quam ecce iam triduo uersamus atque tractamus, et pro uiribus fodimus, donec ad
petram perueniamus. uerbum christus, uerbum dei christus apud deum, uerbum christus et deus
uerbum, christus et deus et uerbum unus deus. illuc perge, anima, contemtis ceteris, uel etiam
transcensis; illuc perge. nihil potentius ista creatura, quae mens dicitur rationalis, nihil hac
creatura sublimius; quidquid supra istam est, iam creator est. dicebam autem quia uerbum
christus, et uerbum dei christus, et deus uerbum christus; sed non tantum uerbum christus, quia
uerbum caro factum est, et habitauit in nobis; ergo et uerbum et caro christus. cum enim in forma
dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. et quid nos in imo, qui non poteramus
infirmi et humi repentes adtingere deum, numquid relinquendi eramus? absit. semetipsum
exinaniuit formam serui accipiens. non ergo formam dei amittens. factus est ergo homo qui erat
deus, accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat; ita factus est homo deus. ibi habes
aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter perfectionem tuam. erigat te christus
per id quod homo est, ducat te per id quod deus homo est, perducat te ad id quod deus est. et tota
praedicatio dispensatio que per christum haec est, fratres, et alia non est, ut resurgant animae,
resurgant et corpora. utrumque quippe mortuum erat; corpus ex infirmitate, anima ex iniquitate.
quia utrumque mortuum erat, resurgat utrumque. quid utrumque? anima et corpus. per quid ergo
anima, nisi per deum christum? per quid corpus, nisi per hominem christum? erat enim et in
christo anima humana, tota anima; non irrationale tantum animae, sed etiam rationale quod mens
dicitur. fuerunt enim quidam haeretici, et pulsi sunt ab ecclesia, qui putarent non habere mentem
rationalem corpus christi, sed quasi animam belluinam; excepta quippe rationali mente, uita
belluina est. sed quia expulsi sunt, et ueritate expulsi sunt, accipe totum christum, uerbum,
mentem rationalem, et carnem. hoc totum christus est. resurgat anima tua ab iniquitate per id
quod deus est; resurgat corpus tuum a corruptione per id quod homo est. proinde, carissimi,
audite magnam lectionis huius, quantum mihi uidetur, profunditatem; et uidete quemadmodum
loquatur hic christus, nihil aliud quam quare uenerit christus, ut resurgant animae ab iniquitate,
resurgant corpora a corruptione. iam dixi animae per quid resurgant, per ipsam substantiam dei;
corpora per quid resurgant, per dispensationem humanam domini nostri iesu christi.
amen, amen dico uobis, non potest a se filius facere quidquam, nisi quod uiderit patrem
facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit: caelum, terram, mare, quae
in caelo, quae in terra, quae in mari, uisibilia, inuisibilia, animalia in terris, frutecta in agris,
natantia in aquis, in aere uolantia, in caelo lucentia; praeter haec omnia, angelos, uirtutes, sedes,
dominationes, principatus, potestates: omnia per ipsum facta sunt. numquid deus omnia haec
fecit, et demonstrauit ea facta filio, ut et ipse faceret alterum mundum his omnibus plenum? non
utique. sed quid? quaecumque enim ille fecerit, haec, non alia, sed haec et filius, nec dissimiliter,
sed similiter facit. pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. demonstrat
pater filio ut animae suscitentur, quia per patrem et filium animae suscitantur, nec possunt uiuere
animae, nisi earum uita sit deus. si ergo non possunt uiuere animae, nisi earum uita sit deus, sicut
ipsae sunt uita corporum, quod demonstrat pater filio, id est quod facit, per filium facit. non enim
faciendo demonstrat filio, sed demonstrando facit per filium. uidet enim filius patrem
demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione patris et uisione filii fit quod fit a
patre per filium. sic animae suscitantur, si potuerint uidere istam unitatis coniunctionem, patrem
demonstrantem, filium uidentem, et per patris demonstrationem et filii uisionem fieri creaturam,
atque id fieri per patris demonstrationem et filii uisionem, quod nec pater sit nec filius, sed infra
patrem et filium, quidquid fit a patre per filium. quis hoc uidet?
ecce iterum ad carnales sensus, ecce rursus humiliamus nos, et descendimus ad uos, si tamen
aliquid aliquando adscenderamus a uobis. uis demonstrare aliquid filio tuo, ut faciat quod facis:
facturus es tu, et sic demonstraturus. quod igitur facturus es ut demonstres filio, non utique facis
per filium, sed tu solus facis quod ipse factum uideat, et aliud tale similiter faciat. non est hoc ibi;
quid pergis ad similitudinem tuam, et deles in te similitudinem dei? ibi omnino non est hoc.
inueni aliquid, quomodo demonstres filio tuo quod facis, antequam facis, ut cum demonstraueris,
per filium facias hoc quod facis. iam forte quasi occurrit tibi. ecce, inquis, cogito facere domum,
et uolo ut per filium meum fabricetur; antequam eam ipse fabricem, ostendo filio meo quod
facere uolo, et facit ipse, atque ego per ipsum, cui ostendi uoluntatem meam. recessisti quidem a
pristina similitudine, sed adhuc iaces in magna dissimilitudine. ecce enim antequam facias
domum, indicas filio tuo, et demonstras quid facere uelis, ut te demonstrante antequam facias,
faciat ipse quod demonstraueris, et tu per ipsum; sed uerba dicturus es filio tuo, inter te et ipsum
uerba cursura sunt; et inter demonstrantem et uidentem, uel loquentem et audientem sonus
articulatus uolat, qui non est quod tu, non est quod ipse. sonus quippe ille qui exit de ore tuo, et
uerberato aere tangit aurem filii tui, et impleto sensu audiendi perducit ad cor cogitationem tuam;
sonus ergo ille, non est ipse tu, non est ipse filius tuus. signum datum est ab animo tuo animo filii
tui, quod signum non sit nec animus tuus, nec animus filii tui, sed aliud aliquid. ita ne putamus
patrem locutum esse cum filio? fuerunt uerba inter deum et uerbum? quomodo istud est? an
quidquid uellet pater dicere filio, si uerbo uellet dicere, ipse filius est uerbum patris, numquid per
uerbum loqueretur ad uerbum? an quia filius magnum uerbum, minora uerba cursura erant inter
patrem et filium? sonus aliquis et quasi creatura quaedam temporalis atque uolatica, exitura erat
ex ore patris, et percussura aurem filii? numquid habet deus corpus, ut quasi ex eius labiis hoc
procedat; et habet aures corporis uerbum, in quas sonus ueniat? remoue omnia corporalia,
simplicitatem uide, si simplex es. quomodo autem eris simplex? si te non mundo implicaueris,
sed ex mundo explicaueris, explicando enim te simplex eris. et uide si potes quod dico, aut si non
potes, crede quod non uides. dicis filio tuo, uerbo dicis; uerbum quod sonat, nec tu es, nec filius
tuus.
habeo, inquis, aliud quo ostendam; ita enim est eruditus filius meus, ut nec loquente me audiat,
sed nutu ostendo ei quod faciat. ecce nutu ostende quod uis, certe animus tuus uult ostendere
quod in se habet. unde facis nutum? de corpore, scilicet, labiis, uultu, superciliis, oculis,
manibus. haec omnia non sunt quod animus tuus; etiam ista media sunt; intellectum est aliquid
per haec signa, quae non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui; sed hoc totum quod
corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum filii tui; nec potest cognoscere animum
tuum filius tuus, nisi dederis ei signa de corpore. quid igitur facio? non est hoc ibi, simplicitas ibi
est. pater ostendit filio quod facit, et ostendendo filium gignit. uideo quid dixerim; sed quia uideo
et quibus dixerim, fiat in uobis intellectus iste quandoque. nunc si non potestis comprehendere
quid sit deus, uel hoc comprehendite quid non sit deus; multum profeceritis, si non aliud quam
est, de deo senseritis. nondum potes peruenire ad quid sit, perueni ad quid non sit. non est deus
corpus, non terra, non caelum, non luna, non sol, non stellae, non corporalia ista. si enim non
caelestia, quanto minus terrena? tolle omne corpus. adhuc audi aliud: non est deus mutabilis
spiritus. nam fateor, et fatendum est, quia euangelium loquitur: deus spiritus est. sed transi
omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit, et
obliuiscitur, uult quod nolebat, non uult quod uolebat; siue patiatur iam istas mutabilitates, siue
pati possit; transi haec omnia! non inuenis in deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod aliter
nunc sit, aliter paulo ante fuerit. nam ubi inuenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors: mors
enim est, non esse quod fuit. immortalis dicitur anima; est quidem, quia uiuit semper anima, et
est in illa quaedam uita permanens, sed mutabilis uita. secundum mutabilitatem uitae huius et
mortalis dici potest, quia si uiuebat sapienter, et desipit, mortua est in deterius; si uiuebat
insipienter, et sapit, mortua est in melius. nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius
scriptura nos docet. utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur: sine mortuos, sepeliant
mortuos suos; et: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te christus; et de hac
lectione: quando mortui audient, et qui audierint uiuent. in deterius mortui erant, ideo
reuiuiscunt. reuiuiscendo moriuntur in melius, quia et reuiuiscendo non erunt quod erant; non
esse autem quod erat, mors est. sed forte, si in melius est, non appellatur mors? appellauit illam
mortem apostolus: si autem mortui estis cum christo ab elementis huius mundi, quid adhuc uelut
uiuentes de hoc mundo decernitis? et iterum: mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum
christo in deo. mori nos uult ut uiuamus, quia uiximus ut moreremur. quidquid ergo et a meliore
in deterius, et a deteriore in melius moritur, non est hoc deus; quia neque in melius ire potest
summa bonitas, neque in deterius uera aeternitas. uera enim aeternitas est, ubi temporis nihil est.
erat autem modo hoc , et modo illud? iam tempus admissum est, aeternum non est. nam ut
noueritis quia non sic deus quomodo anima: certe immortalis est anima; quid ergo est quod ait
apostolus de deo: qui solus habet immortalitatem, nisi quia hoc aperte dixit: solus habet
incommutabilitatem, quia solus habet ueram aeternitatem? ergo ibi nulla mutabilitas.
agnosce in te aliquid, quod uolo dicere, intus, intus in te; non in te quasi in corpore tuo, nam et
ibi potest dici in te. in te est enim sanitas, in te quaelibet aetas, sed secundum corpus; in te est
manus, pes tuus; sed aliud est in te intus, aliud in te tamquam in ueste tua. sed relinque foris et
uestem tuam et carnem tuam, descende in te, adi secretarium tuum, mentem tuam, et ibi uide
quod uolo dicere, si potueris. si enim tu ipse a te longe es, deo propinquare unde potes? dicebam
de deo, et intellecturum te arbitrabaris; de anima dico, de te dico; intellege, ibi te probabo. non
enim ualde longe pergo in exempla, quando de mente tua uolo aliquam similitudinem dare ad
deum tuum; quia utique non in corpore, sed in ipsa mente factus est homo ad imaginem dei. in
similitudine sua deum quaeramus, in imagine sua creatorem agnoscamus. ibi intus, si
potuerimus, inueniamus hoc quod dicimus, quomodo demonstret pater filio, et filius uideat quod
demonstrat pater, antequam fiat aliquid a patre per filium. sed cum dixero et intellexeris, nec sic
putes iam illud aliquid tale esse, ut serues ibi pietatem, quam uolo a te seruari, et praecipue
moneo; id est, ut si non uales comprehendere deus quid sit, parum non tibi putes esse scire quid
non sit.
ecce in mente tua uideo aliqua duo, memoriam tuam et cogitationem tuam, id est, quasi aciem
quamdam et obtutum animae tuae. uides aliquid, et per oculos percipis, et commendas memoriae;
ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum quasi in horreo, quasi in
thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali interiore. cogitas aliunde, intentio tua alibi est;
illud quod uidisti in memoria tua est, et non uidetur a te, quia cogitatio tua in aliud intenditur.
modo probo, scientibus loquor: carthaginem nomino, omnes modo intus quicumque eam nostis,
uidistis carthaginem. numquid tot sunt carthagines quot animae uestrae? omnes uidistis per
nomen hoc : per quatuor has syllabas notas uobis, erumpentes ex ore meo, tactae sunt aures
uestrae, tactus est sensus animae per corpus, et ab alia intentione reflexus est animus ad id quod
ibi erat, et uidit carthaginem. numquid tunc est ibi carthago facta? iam ibi erat, sed latebat. quare
ibi latebat? quia animus tuus in aliud adtendebat; cum uero reflexa est cogitatio tua ad id quod
erat in memoria, inde formata est, et uisio quaedam animi facta est. antea non erat uisio, sed erat
memoria; reflexa cogitatione ad memoriam, facta est uisio. demonstrauit ergo memoria tua
cogitationi tuae carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conuersae ad se intentioni
cogitationis ostendit. ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione uisio; et
nulla uerba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est: nec innuisti, nec
scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio uidit quod memoria demonstrauit. eiusdem autem
substantiae est, et quae demonstrauit, et cui demonstrauit. sed carthaginem ut haberet memoria
tua, per oculos hausta est imago haec; uidisti enim quod in memoria reconderes. sic arborem
quam meministi uidisti, sic montem, sic fluuium, sic amici faciem, sic inimici, sic patris, matris,
fratris, sororis, filii, uicini; sic litterarum in codice conscriptarum, sic ipsius codicis, sic huius
basilicae: omnia ista uidisti, et uisa quia iam erant, memoriae commendasti; et tamquam posuisti
illic quae uideres cogitando cum uelles, etiam cum ab istis corporis oculis abfuissent. uidisti
enim carthaginem cum esses carthagini, accepit speciem per oculos anima tua; haec species
recondita est in memoria tua, et seruasti aliquid intus homo apud carthaginem constitutus, quod
posses apud te uidere etiam cum ibi non esses. haec omnia forinsecus accepisti. pater quae
demonstrat filio, non accipit extrinsecus; intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset
extrinsecus, nisi hoc pater fecisset per filium. creatura omnis a deo facta est; antequam fieret non
erat. non ergo facta uisa est et retenta memoriter, ut eam pater filio tamquam memoria cogitationi
monstraret; sed faciendam pater monstrauit, faciendam filius uidit, et eam pater demonstrando
fecit, quia per filium uidentem fecit. et ideo mouere non debet, quia dictum est; nisi quod uiderit
patrem facientem; non dictum est, demonstrantem. per hoc enim significatum est, id esse patri
facere, quod est demonstrare, ut ex hoc intellegatur per filium uidentem omnia facere. nec illa
demonstratio, nec illa uisio temporalis est. quia enim per filium fiunt omnia tempora, non utique
aliquo tempore possent ei demonstrari facienda. sic autem demonstratio patris filii uisionem
gignit, quemadmodum pater filium gignit. demonstratio quippe generat uisionem, non uisio
demonstrationem. quod si purius et perfectius intueri ualeremus, fortasse inueniremus nec aliud
esse patrem, aliud eius demonstrationem, nec aliud filium, aliud eius uisionem. sed si uix hoc
cepimus, uix explicare potuimus, quomodo memoria quod cepit extrinsecus, ostendat cogitationi,
quanto minus capere aut explicare poterimus, quomodo pater deus demonstrat filio quod non
habet aliunde, uel quod non est aliud quam ipse? paruuli sumus; loquor uobis quid non sit deus,
non ostendo quid sit; ergo ut capiamus quid sit, quid faciemus? numquid a me, numquid per me
poteritis? dicam hoc paruulis, et uobis et mihi: est per quem possimus; modo cantauimus, modo
audiuimus: iacta in dominum curam tuam, et ipse te enutriet. ideo enim non potes, o homo, quia
paruulus es; si paruulus es, nutriendus es; nutritus, grandis eris; et quod paruulus non poteras,
grandis uidebis; sed ut nutriaris: iacta in dominum curam tuam, et ipse te enutriet.
modo ergo percurramus breuiter quae restant, et uidete hic quae commendaui, quomodo dominus
insinuet. pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. ipse suscitat animas, sed per
filium, ut fruantur animae suscitatae substantia dei, hoc est patris et filii. et maiora his
demonstrabit ei opera. quibus maiora? sanitatibus corporum. iam et antea tractauimus, nec
immorari debemus. maior est enim resurrectio corporis in aeternum, quam haec quae ad tempus
facta est in illo languido sanitas corporis. et maiora his demonstrabit ei opera, ut uos miremini.
demonstrabit, quasi temporaliter; ergo quasi homini facto in tempore, quia uerbum deus non est
factus, per quem omnia facta sunt tempora; sed homo factus christus in tempore. apparet quo
consule, quo die conceptum de spiritu sancto uirgo maria peperit christum; ergo homo factus est
in tempore, per quem deum facta sunt tempora. ideo tamquam in tempore demonstrabit ei opera
maiora, id est, resurrectionem corporum, ut uos miremini factam per filium resurrectionem
corporum.
deinde redit ad illam resurrectionem animarum: sicut enim pater suscitat mortuos et uiuificat, sic
et filius quos uult uiuificat, sed secundum spiritum. uiuificat pater, uiuificat filius; quos uult
pater, quos uult filius, sed ipsos pater quos filius: quia omnia per ipsum facta sunt. sicut enim
pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. de resurrectione animarum
dictum est hoc ; quid de resurrectione corporum? redit, et dicit: neque enim pater iudicat
quemquam, sed omne iudicium dedit filio. resurrectio animarum fit per substantiam patris et filii
aeternam et incommutabilem; resurrectio uero corporum fit per dispensationem humanitatis filii
temporalem, non patri coaeternam. ideo cum commemoraret iudicium, ubi fieret resurrectio
corporum: non enim pater, inquit, iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio; de
resurrectione autem animarum: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult
uiuificat. illud ergo simul pater et filius; hoc autem de resurrectione corporum: non iudicat pater
quemquam, sed omne iudicium dedit filio. ut omnes honorificent filium, sicut honorificant
patrem. hoc redditum est resurrectioni animarum. ut omnes honorificent filium. quomodo? sicut
honorificant patrem. animarum enim resurrectionem sic operatur filius, quomodo pater; sic
uiuificat filius, quomodo pater. ergo in animarum resurrectione omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem. quid de honorificatione propter resurrectionem corporis? qui non honorificat
filium, non honorificat patrem qui misit illum. non dixit: sicut; sed: honorificat, et honorificat.
honoratur enim homo christus, sed non sicut pater deus. quare? quia secundum hoc dixit: pater
maior me est. quando autem honorificatur filius, sicut honorificatur pater? cum in principio erat
uerbum, et uerbum erat apud deum, et omnia per ipsum facta sunt. et ideo in hac honorificatione
secunda quid ait? qui non honorificat filium, nec honorificat patrem qui misit illum. non est
missus filius, nisi quia factus est homo.
amen, amen dico uobis. iterum redit ad resurrectionem animarum, ut assidue dicentem capiamus,
quia uelut uolantem sermonem sequi non poteramus; ecce immoratur nobis cum sermo dei, ecce
quasi habitat cum infirmitatibus nostris; redit rursum ad commendationem resurrectionis
animarum. amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet
uitam aeternam; sed tamquam ex patre. quia qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, ex
patre habet uitam aeternam, credendo in eum qui misit illum. et in iudicium non ueniet, sed
transiit a morte ad uitam; sed ex patre uiuificatur, cui credit. quid, tu non uiuificas? uide quia et
filius quos uult uiuificat. amen, amen dico uobis, quia uenit horam, quando mortui audient
uocem filii dei, et qui audierint uiuent. hic non dixit: credent ei qui misit me, et ideo uiuent; sed
audiendo uocem filii dei, qui audierint, hoc est obaudierint filio dei, uiuent. ergo et ex patre
uiuent, cum credent patri; et ex filio uiuent, cum audient uocem filii dei. quare et ex patre uiuent
et ex filio uiuent? sicut enim habet pater uitam in semetipso, sic dedit filio habere uitam in
semetipso.
impleuit de resurrectione animarum; restat euidentius dicere de resurrectione corporum. et
potestatem dedit ei et iudicium facere; non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et
iudicium facere. quare autem haec? quia filius hominis est. facit ergo aliquid pater per filium
hominis, quod non facit ex substantia sua cui aequalis est filius; sicut ipsum nasci, sicut ipsum
crucifigi, sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere, non enim aliquid horum patri contigit. sic et
resuscitationem corporum. nam resuscitationem animarum ex substantia sua pater facit per
substantiam filii, qua illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis lucis,
non corpora; resuscitationem autem corporum pater facit per filium hominis. et potestatem enim
dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est, secundum illud quod supra dixit: neque enim
pater iudicat quemquam. et ut ostendat quia de resurrectione corporum hoc dixit: nolite mirari
hoc , quia uenit hora. non nunc est, sed uenit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt (iam
hoc et hesterno die satiatissime audistis), audient uocem eius et procedent. et ubi? in iudicium?
qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. et tu hoc
facis solus, quia omne iudicium filio pater dedit, et non iudicat quemquam? ego, inquit, facio.
sed quomodo facis? non possum a me facere quidquam; sicut audio iudico, et iudicium meum
iustum est. cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat: audio, sed, uideo. audio enim,
tamquam praecipientis patris imperium. iam ergo sicut homo, sicut quo maior est pater, iam ex
forma serui, non ex forma dei, sicut audio, iudico; et iudicium meum iustum est. unde est
iudicium iustum hominis? fratres mei, adtendite: quia non quaero uoluntatem meam, sed
uoluntatem eius qui misit me.
TRACTATUS 24
6:1-14 miracula quae fecit dominus noster iesus christus, sunt quidem diuina opera, et ad intellegendum
deum de uisibilibus admonent humanam mentem. quia enim ille non est talis substantia quae
uideri oculis possit, et miracula eius quibus totum mundum regit uniuersam que creaturam
administrat, assiduitate uiluerunt, ita ut pene nemo dignetur adtendere opera dei mira et stupenda
in quolibet seminis grano; secundum ipsam suam misericordiam seruauit sibi quaedam, quae
faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinem que naturae, ut non maiora, sed
insolita uidendo stuperent, quibus quotidiana uiluerant. maius enim miraculum est gubernatio
totius mundi, quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus; et tamen haec nemo
miratur; illud mirantur homines non quia maius est, sed quia rarum est. quis enim et nunc pascit
uniuersum mundum, nisi ille qui de paucis granis segetes creat? fecit ergo quomodo deus. unde
enim multiplicat de paucis granis segetes, inde in manibus suis multiplicauit quinque panes.
potestas enim erat in manibus christi; panes autem illi quinque, quasi semina erant, non quidem
terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. hoc ergo admotum est sensibus, quo
erigeretur mens, et exhibitum oculis ubi exerceretur intellectus, ut inuisibilem deum per uisibilia
opera miraremur, et erecti ad fidem et purgati per fidem, etiam ipsum inuisibiliter uidere
cuperemus, quem de rebus uisibilibus inuisibilem nosceremus.
nec tamen sufficit haec intueri in miraculis christi. interrogemus ipsa miracula, quid nobis
loquantur de christo; habent enim si intelligantur, linguam suam. nam quia ipse christus uerbum
dei est, etiam factum uerbi, uerbum nobis est. hoc ergo miraculum, sicut audiuimus quam
magnum sit, quaeramus etiam quam profundum sit; non tantum eius superficie delectemur, sed
etiam altitudinem perscrutemur. habet enim aliquid intus, hoc quod miramur foris. uidimus,
spectauimus magnum quiddam, praeclarum quiddam, et omnino diuinum, quod fieri nisi a deo
non possit; laudauimus de facto factorem. sed quemadmodum si litteras pulchras alicubi
inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptoris articulum, quoniam eas pariles, aequales
decoras que fecit, nisi etiam legeremus quid nobis per illas indicauerit; ita factum hoc qui tantum
inspicit, delectatur pulchritudine facti ut admiretur artificem; qui autem intellegit, quasi legit.
aliter enim uidetur pictura, aliter uidentur litterae. picturam cum uideris, hoc est totum uidisse,
laudasse; litteras cum uideris, non hoc est totum, quoniam commoneris et legere. etenim dicis,
cum uideris litteras, si forte non eas nosti legere: quid putamus esse quod hic scriptum est?
interrogas quid sit, cum iam uideas aliquid. aliud tibi demonstraturus est, a quo quaeris agnoscere
quod uidisti. alios ille oculos habet, alios tu. nonne similiter apices uidetis? sed non similiter
signa cognoscitis. tu ergo uides et laudas; ille uidet, laudat, legit et intellegit. quia ergo uidimus,
quia laudauimus, legamus et intellegamus.
dominus in monte: multo magis intellegamus quia dominus in monte uerbum est in alto. proinde
non quasi humiliter iacet quod in monte factum est; nec transeunter praetereundum est, sed
suspiciendum. turbas uidit, esurientes agnouit, misericorditer pauit; non solum pro bonitate,
uerum etiam pro potestate. quid enim sola prodesset bonitas, ubi non erat panis, unde turba
esuriens pasceretur? nisi bonitati adesset potestas, ieiuna illa turba et esuriens remaneret. denique
et discipuli qui erant cum domino in fame, et ipsi turbas uolebant pascere, ut non remanerent
inanes, sed unde pascerent non habebant. interrogauit dominus unde emerentur panes ad turbas
pascendas. et ait scriptura: hoc autem dicebat tentans eum; discipulum scilicet philippum, quem
interrogauerat. ipse enim sciebat quid esset facturus. cui ergo bono tentabat, nisi quia
ignorantiam discipuli demonstrabat? et forte in demonstratione ignorantiae discipuli aliquid
significauit. apparebit ergo , cum ipsum sacramentum de quinque panibus coeperit nobis loqui, et
quid significet indicare; ibi enim uidebimus quare dominus in hoc facto ignorantiam discipuli
uoluit interrogando quod sciebat, ostendere. nam interrogamus aliquando quod nescimus, audire
uolentes ut discamus; aliquando interrogamus quod scimus, scire uolentes utrum et ille sciat
quem interrogamus; utrumque hoc nouerat dominus; et quod interrogabat sciebat, quid enim
esset facturus ipse nouerat, et hoc nescire philippum sciebat similiter. quare itaque interrogabat,
nisi quia illius ignorantiam demonstrabat? et hoc quare fecerit, ut dixi, postea intellegemus.
andreas ait: est hic puer quidam qui habet quinque panes, et duos pisces; sed haec quid sunt ad
tantos? cum dixisset philippus interrogatus, ducentorum denariorum panes non sufficere, quibus
tanta illa turba reficeretur, erat ibi quidam puer portans quinque panes hordeaceos et duos pisces.
et ait iesus: facite homines discumbere. erat autem ibi foenum multum, et discubuerunt ferme
quinque millia hominum. accepit autem dominus iesus panes, gratias egit, iussit, fracti sunt
panes, positi ante discumbentes. non iam quinque panes, sed quod adiecerat, qui creauerat quod
auctum erat. et de piscibus quantum sufficiebat. parum est turbam illam fuisse satiatam, etiam
fragmenta resederunt, et ipsa colligi iussa sunt, ne perirent; et impleuerunt duodecim cophinos
fragmentorum.
breuiter ut curramus, quinque panes intelleguntur quinque libri moysi; merito non triticei, sed
hordeacei, quia ad uetus testamentum pertinent. nostis autem hordeum ita creatum, ut ad
medullam eius uix perueniatur; uestitur enim eadem medulla tegmine paleae, et ipsa palea tenax
et inhaerens, ut cum labore exuatur. talis est littera ueteris testamenti, uestita tegminibus
carnalium sacramentorum; sed si ad eius medullam perueniatur, pascit et satiat. ferebat ergo puer
quidam quinque panes et duos pisces. si quaeramus quis fuerit puer iste, forte populus israel erat;
sensu puerili portabat, nec manducabat. illa enim quae portabat, clausa onerabant, aperta
pascebant. duo autem pisces, uidentur nobis significare duas illas in ueteri testamento sublimes
personas, quae ungebantur ad populum sanctificandum et regendum, sacerdotis et regis. et ipse in
mysterio uenit aliquando, qui per illas significabatur; uenit aliquando qui per medullam hordei
ostendebatur, per paleam uero hordei occultabatur. uenit ipse unus utramque personam in se
portans, sacerdotis et regis: sacerdotis per uictimam, quam seipsum obtulit pro nobis deo; regis,
quia regimur ab eo; et aperiuntur quae clausa portabantur. gratias illi; impleuit per se quod per
uetus testamentum promittebatur. et frangi iussit panes; frangendo multiplicati sunt. nihil uerius.
quinque enim illi libri moysi, quam multos libros, cum exponuntur, tamquam frangendo, id est
disserendo, fecerunt? sed quia in illo hordeo ignorantia primi populi tegebatur, de quo primo
populo dictum est: quamdiu legitur moyses, uelamen supra corda eorum positum est; (nondum
enim ablatum erat uelamen, quia nondum uenerat christus; nondum uelum templi fuerat illo in
cruce pendente conscissum); quia ergo ignorantia populi erat in lege, propterea illa domini
tentatio ignorantiam discipuli demonstrabat.
nihil igitur uacat, omnia innuunt, sed intellectorem requirunt; nam et iste numerus pasti populi,
populum significabat sub lege constitutum. cur enim quinque millia erant, nisi quia sub lege
erant, quae lex quinque libris moysi explicatur? unde et quinque illis porticibus languidi
prodebantur, non sanabantur. ille autem ibi curauit languidum, qui et hic turbas de quinque
panibus pauit. nam et super foenum discumbebant; carnaliter ergo sapiebant, et in carnalibus
quiescebant. omnis enim caro foenum. quae sunt autem illa fragmenta, nisi quae populus non
potuit manducare? intelleguntur ergo quaedam secretiora intellegentiae, quae multitudo non
potest capere. quid ergo restat, nisi ut secretiora intellegentiae, quae non potest capere multitudo,
illis credantur qui idonei sunt et alios docere, sicut erant apostoli? unde duodecim cophini impleti
sunt. factum est hoc et mirabiliter, quia magnum factum est, et utiliter, quia spiritale factum est.
qui tunc uiderunt, admirati sunt; nos autem non miramur cum audimus. factum est enim ut illi
uiderent, scriptum est autem ut nos audiremus. quod in illis oculi ualuerunt, hoc in nobis fides.
cernimus quippe animo, quod oculis non potuimus, et praelati sumus illis, quoniam de nobis
dictum est: beati qui non uident, et credunt. addo autem quia forte et intelleximus quod illa turba
non intellexit. et uere nos pasti sumus, qui ad medullam hordei peruenire potuimus.
denique homines illi qui uiderunt hoc , quid putauerunt? illi, inquit, homines cum uidissent quod
fecerat signum, dicebant: quia hic est uere propheta. forte adhuc ideo christum prophetam
putabant, quia super foenum discubuerant. erat autem ille dominus prophetarum, impletor
prophetarum, sanctificator prophetarum, sed et propheta; nam et moysi dictum est: suscitabo eis
prophetam similem tui. similem secundum carnem, non secundum maiestatem. et de ipso christo
illam domini promissionem habere intellectum, aperte in actibus apostolorum exponitur et
legitur. et ipse dominus de se ait: non est propheta sine honore, nisi in patria sua. propheta
dominus, et uerbum dei dominus, et nullus propheta sine uerbo dei prophetat; cum prophetis
uerbum dei, et propheta uerbum dei. meruerunt priora tempora prophetas afflatos, et impletos
uerbo dei; meruimus nos prophetam ipsum uerbum dei. sic autem propheta christus, dominus
prophetarum, sicut angelus christus, dominus angelorum. nam et ipse dictus est magni consilii
angelus. uerumtamen alibi quid dicit propheta? quia non legatus neque angelus, sed ipse ueniens
saluos faciet eos; id est, ad saluos eos faciendos non mittet legatum, non mittet angelum, sed
ueniet ipse. quis ueniet? ipse angelus. certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam
dominus angelorum. etenim angeli latine nuntii sunt. si christus nihil annuntiaret, angelus non
diceretur; si christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. exhortatus est nos ad fidem, et ad
capessendam uitam aeternam; aliquid praesens annuntiauit, aliquid futurum praedixit; ex eo quod
praesens annuntiauit, angelus erat; ex eo quod futurum praedixit, propheta erat; ex eo quod
uerbum dei caro factum est, et angelorum et prophetarum dominus erat.
TRACTATUS 25
6:15-44 hesternam ex euangelio lectionem, ista est hodierna quae sequitur, unde hodiernus sermo
debetur. facto illo miraculo, ubi quinque millia hominum de quinque panibus pauit iesus, cum
admiratae essent turbae, et eum magnum prophetam dicerent qui uenit in mundum, sequitur hoc :
iesus ergo cum cognouisset quia uenerant ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in
montem ipse solus. datur ergo intellegi quod dominus cum sederet in monte cum discipulis suis,
et uideret turbas ad se uenientes, descenderat de monte, et circa inferiora loca turbas pauerat. nam
quomodo fieri potest ut rursus illuc fugeret, nisi ante de monte descenderet? significat ergo
aliquid, quod dominus de alto descendit ad pascendas turbas. pauit, et adscendit.\
quare autem adscendit, cum cognouisset quod eum uellent rapere et regem facere? quid enim?
non erat rex, qui timebat fieri rex? erat omnino; nec talis rex qui ab hominibus fieret, sed talis qui
hominibus regnum daret. numquid forte et hic aliquid significat nobis iesus, cuius facta uerba
sunt? ergo in hoc quod uoluerunt eum rapere et regem facere, et propter hoc fugit in montem ipse
solus, hoc in illo factum tacet, nihil loquitur, nihil significat? an forte hoc erat rapere eum,
praeuenire uelle tempus regni eius? etenim uenerat modo, non iam regnare, quomodo regnaturus
est in eo quod dicimus: adueniat regnum tuum. semper quidem ille cum patre regnat secundum
quod est filius dei, uerbum dei, uerbum per quod facta sunt omnia. praedixerunt autem prophetae
regnum eius, etiam secundum id quod homo factus est christus, et fecit fideles suos christianos.
erit ergo regnum christianorum quod modo colligitur, quod modo comparatur, quod modo emitur
sanguine christi; erit aliquando manifestum regnum eius, quando aperta erit claritas sanctorum
eius post iudicium ab eo factum; quod iudicium supra ipse dixit quod filius hominis facturus sit.
de quo regno etiam apostolus dixit: cum tradiderit regnum deo et patri. unde etiam ipse ait:
uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. discipuli
autem et turbae credentes in eum, putauerunt illum sic uenisse ut iam regnaret; hoc est uelle
rapere et regem facere, praeuenire uelle tempus eius, quod ipse apud se occultabat, ut opportune
proderet, et opportune in fine saeculi declararet.
nam ut noueritis quia regem eum uolebant facere, id est, anteuenire, et iam habere manifestum
christi regnum, quem primo oportebat iudicari, et deinde iudicare; ubi crucifixus est, et illi qui in
eum sperabant, spem resurrectionis eius perdiderant, resurgens a mortuis inuenit inde duos cum
desperatione sibi sermocinantes, et cum gemitu quae gesta fuerant colloquentes; et apparens eis
uelut incognitus, cum oculi eorum tenerentur ne ab eis agnosceretur, sermonem tractantibus
miscuit; at illi narrantes ei unde sermocinarentur, dixerunt quia ille magnus propheta in factis et
dictis occisus esset a principibus sacerdotum; et nos, inquiunt, sperabamus quia ipse esset
redemturus israel. recte sperabatis, uerum sperabatis: in illo est redemtio israel. sed quid
festinatis? rapere uultis. illud etiam indicat nobis hunc sensum, quia cum ab eo quaererent
discipuli de fine, dixerunt ei: si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum israel? iam
enim esse cupiebant, iam uolebant, hoc est rapere uelle, et regem facere. sed ait discipulis, quia
adhuc solus adscensurus erat: non, inquit, est uestrum scire tempora uel momenta, quae pater
posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem ex alto, spiritum sanctum superuenientem in uos,
et eritis mihi testes in ierusalem, et in omni iudaea et samaria, et usque in fines terrae. uultis ut
iam exhibeam regnum; prius colligam quod exhibeam; altitudinem amatis, et altitudinem
adipiscemini; sed per humilitatem me sequimini. sic de illo etiam praedictum est: et congregatio
populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere; id est, ut circumdet te congregatio
populorum, ut multos colligas, regredere in altum. sic fecit, pauit, et adscendit.
quare autem dictum est: fugit? neque enim uere si nollet teneretur, si nollet raperetur, qui si
nollet nec agnosceretur. nam ut noueritis hoc mystice factum, non ex necessitate, sed ex
significante dispositione, modo in consequenti uidebitis, quia eisdem turbis quae eum quaerebant
apparuit, et cum eis loquens multa eis dixit, multa de pane caelesti disputauit: nonne cum ipsis de
pane disputans erat, a quibus ne teneretur aufugerat? non ergo et tunc poterat agere ut non ab eis
comprehenderetur, quemadmodum postea quando cum eis loquebatur? aliquid ergo significauit
fugiendo. quid est: fugit? non potuit intellegi altitudo eius. quidquid enim non intellexeris: fugit
me, dicis. ergo fugit iterum in montem ipse solus. primogenitus a mortuis adscendens super
omnes caelos, et interpellans pro nobis.
interea illo sursum posito solo sacerdote magno, qui intrauit in interiora ueli, foris populo
constituto (hunc enim sacerdos ille in lege ueteri significauit, qui hoc semel in anno faciebat); illo
ergo sursum posito, discipuli in nauicula quid patiebantur? nam illo in altis constituto, nauicula
illa ecclesiam praesignabat. si non hoc primo in ecclesia intellegimus, quod illa nauicula
patiebatur; non erant illa significantia, sed simpliciter transeuntia; si autem uidemus exprimi in
ecclesia ueritatem illarum significationum, manifestum est quia facta christi genera sunt
locutionum. ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare; et cum
adscendissent nauiculam, uenerunt trans mare in capharnaum. cito dixit finitum quod postea
factum est. uenerunt trans mare in capharnaum. et redit, ut exponat quomodo uenerunt, quia per
stagnum nauigantes transierunt. et dum nauigarent ad eum locum quo eos uenisse iam dixit,
recapitulando exponit quid acciderit: tenebrae iam factae erant, et non uenerat ad eos iesus.
merito tenebrae, quia lux non uenerat. tenebrae iam factae erant, et non uenerat ad eos iesus.
quantum accedit finis mundi, crescunt errores, crebrescunt terrores, crescit iniquitas, crescit
infidelitas; lux denique quae caritas apud iohannem ipsum euangelistam satis aperte que
demonstratur, ita ut diceret: qui odit fratrem suum, in tenebris est, creberrime exstinguitur;
crescunt istae tenebrae odiorum fraternorum, quotidie crescunt; et nondum uenit iesus. unde
apparet quia crescunt? quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. crescunt
tenebrae, et nondum uenit iesus. crescentibus tenebris, refrigescente caritate, abundante
iniquitate, ipsi sunt fluctus nauem turbantes; tempestates et uenti, clamores sunt maledicorum.
inde caritas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur nauis.
uento magno flante mare exsurgebat. tenebrae crescebant, intellegentia minuebatur, iniquitas
augebatur. cum remigassent ergo quasi stadia uiginti quinque aut triginta. interea ambulabant,
promouebant, nec uenti illi et tempestates et fluctus et tenebrae id agebant, ut uel nauis non
promoueretur, uel soluta mergeretur, sed inter illa omnia mala ibat. etenim quia abundauit
iniquitas, et refrigescit caritas multorum, crescunt fluctus, augentur tenebrae, saeuit uentus: sed
tamen nauis ambulat. qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. nec ipse stadiorum
numerus contemnendus est. neque enim uere posset nihil significare quod dictum est: cum
remigassent stadia uiginti quinque aut triginta, tunc ad eos uenit iesus. sufficeret uiginti quinque,
sufficeret triginta, maxime quia aestimantis erat, non affirmantis. numquid periclitaretur ueritas
in aestimante, si diceret stadia ferme triginta, aut stadia ferme uiginti quinque? sed ex uiginti
quinque fecit triginta. quaeramus numerum uigesimum quintum. unde constat, unde fit? de
quinario. quinarius ille numerus ad legem pertinet. ipsi sunt quinque libri moysi, ipsae sunt
quinque porticus illae languidos continentes, ipsi quinque panes quinque millia hominum
pascentes. ergo legem significat numerus uigesimus quintus; quoniam quinque per quinque, id
est, quinquies quini, faciunt uiginti quinque, quadratum quinarium. sed huic legi antequam
euangelium ueniret, deerat perfectio. perfectio autem in senario numero comprehenditur.
propterea sex diebus deus mundum perfecit, et quinque ipsa per sex multiplicantur, ut lex per
euangelium adimpleatur, ut fiant sexies quini triginta. ad eos ergo qui implent legem, uenit iesus.
et uenit, quomodo? calcans fluctus, omnes tumores mundi sub pedibus habens, omnes
celsitudines saeculi premens. hoc agitur quantum additur tempori, et quantum accedit aetas
saeculi. augentur in isto mundo tribulationes, augentur mala, augentur contritiones, exaggerantur
haec omnia: iesus transit, calcans fluctus.
et tamen tantae sunt tribulationes, ut etiam ipsi qui crediderunt in iesum, et qui conantur
perseuerare usque in finem, expauescant ne deficiant; christo fluctus calcante, saeculi ambitiones
et altitudines deprimente, expauescit christianus. nonne haec illi praedicta sunt? merito et iesu in
fluctibus ambulante, timuerunt, quomodo christiani quamuis habentes spem in futuro saeculo,
quando uiderint deprimi altitudinem saeculi huius, plerumque conturbantur de contritione rerum
humanarum. aperiunt euangelium, aperiunt scripturas, et inueniunt ibi ista omnia praedicta; quia
hoc dominus facit. deprimit celsitudines saeculi, ut ab humilibus glorificetur. de quorum
altitudine praedictum est: ciuitates firmissimas destrues, et: inimici defecerunt frameae in finem,
et ciuitates destruxisti. quid ergo timetis, christiani? christus loquitur: ego sum, nolite timere.
quid haec expauescitis? quid timetis? ego ista praedixi, ego facio, necesse est ut fiant. ego sum,
nolite timere. uoluerunt ergo eum accipere in nauim, agnoscentes ac gaudentes, securi facti. et
statim fuit nauis ad terram in quam ibant. factus est finis ad terram; de humido ad solidum, de
turbato ad firmum, de itinere ad finem.
altera die turba quae stabat trans mare, unde illi uenerant, uidit quia nauicula non erat ibi nisi una,
et quia non introisset cum discipulis suis in nauem, sed soli discipuli eius abiissent; aliae uero
superuenerunt naues a tiberiade, iuxta locum ubi manducauerunt panem, gratias agentes domino.
cum ergo uidissent turbae quia iesus non esset ibi, neque discipuli eius, adscenderunt in
nauiculas, et uenerunt capharnaum quaerentes iesum. insinuatum tamen est illis tam magnum
miraculum. uiderunt enim quod discipuli soli adscendissent in nauem, et quia alia nauis non ibi
erat. uenerunt autem inde et naues iuxta locum illum ubi manducauerunt panem, in quibus eum
turbae secutae sunt. cum discipulis ergo non adscenderat, alia nauis illic non erat; unde subito
trans mare factus est iesus, nisi quia super mare ambulauit, ut miraculum monstraret?
et cum inuenissent eum turbae. ecce praesentat se turbis, a quibus se rapi timuerat, et in montem
fugerat. omnino confirmat et insinuat nobis in mysterio dicta esse illa omnia; et facta in magno
sacramento, ut aliquid significarent. ecce est ille qui in montem fugerat turbas; nonne cum ipsis
turbis loquitur? modo teneant, modo regem faciant. et cum inuenissent eum trans mare, dixerunt
ei: rabbi, quando huc uenisti?
ille post miraculi sacramentum, et sermonem infert, ut si fieri potest, qui pasti sunt, pascuntur, et
quorum satiauit panibus uentres, satiet et sermonibus mentes; sed si capiunt. et si non capiunt,
sumatur quod non capiunt, ne fragmenta pereant. loquatur ergo , et audiamus: respondit iesus, et
dixit: amen, amen dico uobis, quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex
panibus meis. propter carnem me quaeritis, non propter spiritum. quam multi non quaerunt
iesum, nisi ut illis faciat bene secundum tempus! alius negotium habet, quaerit intercessionem
clericorum; alius premitur a potentiore, fugit ad ecclesiam; alius pro se uult interueniri apud eum,
apud quem parum ualet: ille sic, ille sic; impletur quotidie talibus ecclesia. uix quaeritur iesus
propter iesum. quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus meis.
operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. quaeritis me propter aliud,
quaerite me propter me. seipsum enim insinuat istum cibum, quod in consequentibus illucescit.
quem filius hominis dabit uobis. exspectabas, credo, iterum panes manducare, iterum
discumbere, iterum saginari. sed dixerat cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam
aeternam, quomodo dictum fuerat mulieri illi samaritanae: si scires qui petit a te bibere, tu
forsitan postulasses ab eo, et daret tibi aquam uiuam, cum illa diceret: unde tibi, quandoquidem
non habes hauritorium, et puteus altus est? samaritanae respondit: si scires qui a te petit bibere, tu
petisses ab eo, et daret tibi aquam, unde qui biberit, amplius non sitiet; nam de hac aqua qui
biberit, sitiet iterum. et gauisa est illa, et uoluit accipere, quasi non passura sitim corporis, quae
labore hauriendi fatigabatur; et sic inter huiusmodi sermocinationes peruenit ad potum
spiritalem; omnino isto modo et hic.
hunc ergo cibum, non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, quem filius hominis dabit
uobis; hunc enim pater signauit deus. istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios
hominum, de quibus dictum est: filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt.
iste filius hominis sequestratus quadam gratia spiritus, et secundum carnem filius hominis,
exceptus a numero hominum, filius hominis est. iste filius hominis et filius dei est, iste homo
etiam deus est. alio loco interrogans discipulos ait: quem me dicunt esse homines filium
hominis? et illi: alii iohannem, alii eliam, alii ieremiam, aut unum ex prophetis. et ille: uos uero
quem me dicitis esse? respondit petrus: tu es christus filius dei uiui. ille dixit se filium hominis,
et petrus eum dixit filium dei uiui. optime ille commemorabat quod misericorditer exhibuerat;
ille commemorabat quod in claritate permanebat. uerbum dei commendat humilitatem suam,
homo agnoscit claritatem domini sui. et reuera, fratres, puto quia iustum est; humiliauit se
propter nos, glorificemus illum nos. non enim filius hominis propter se est, sed propter nos. ergo
erat filius hominis illo modo, cum uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. ideo enim hunc
deus pater signauit. signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? hoc est enim signare,
imponere aliquid quod non confundatur cum ceteris. signare, est signum rei ponere. cuicumque
rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit agnosci. pater ergo
eum signauit. quid est: signauit? proprium quiddam illi dedit, ne ceteris comparetur hominibus.
ideo de illo dictum est: unxit te, deus, deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis. ergo
signare quid est? exceptum habere; hoc est: prae participibus tuis. itaque nolite, inquit, me
contemnere, quia filius sum hominis; et quaerite a me cibum non qui perit, sed qui permanet in
uitam aeternam. sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex uobis; sic sum filius hominis, ut
pater deus me signaret. quid est: signaret? proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum
genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.
dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera dei? dixerat enim illis: operamini escam,
non quae perit, sed quae permanet in uitam aeternam. quid faciemus, inquiunt? quid obseruando,
hoc praeceptum implere poterimus? respondit iesus , et dixit eis: hoc est opus dei, ut credatis in
eum quem misit ille. hoc est ergo manducare cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam
aeternam. utquid paras dentes et uentrem? crede, et manducasti. discernitur quidem ab operibus
fides, sicut apostolus dicit: iustificari hominem per fidem sine operibus; et sunt opera quae
uidentur bona, sine fide christi; et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt
bona; finis enim legis christus, ad iustitiam omni credenti. ideo noluit discernere ab opere fidem,
sed ipsam fidem dixit esse opus. ipsa est enim fides quae per dilectionem operatur. nec dixit: hoc
est opus uestrum; sed: hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille, ut qui gloriatur, in
domino glorietur. quia ergo inuitabat eos ad fidem, illi adhuc quaerebant signa quibus crederent.
uide si non iudaei signa petunt. dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum, ut uideamus et
credamus tibi? quid operaris? parum ne erat quod de quinque panibus pasti sunt? sciebant hoc
quidem, sed huic cibo manna de caelo praeferebant. dominus autem iesus talem se dicebat, ut
moysi praeponeret. non enim ausus est moyses de se dicere quod daret cibum non qui perit, sed
qui permanet in uitam aeternam. aliquid plus iste promittebat quam moyses. per moysen quippe
promittebatur regnum, et terra fluens lac et mel, temporalis pax, abundantia filiorum, salus
corporis, et cetera omnia, temporalia quidem, in figura tamen spiritalia, quia ueteri homini in
uetere testamento promittebantur. adtendebant ergo promissa per moysen, et adtendebant
promissa per christum. ille plenum uentrem promittebat in terra, sed cibo qui perit; iste
promittebat cibum non qui perit, sed qui permanet in aeternum. adtendebant eum plus
promittentem, et quasi nondum uidebant maiora facientem. adtendebant itaque qualia fecisset
moyses, et adhuc aliqua maiora uolebant fieri ab eo qui tam magna pollicebatur. quid, inquiunt,
facis, ut credamus tibi? et ut noueris quia miracula illa huic miraculo comparabant, et ideo quasi
minora ista iudicabant quae faciebat iesus : patres, inquiunt, nostri manna manducauerunt in
deserto. sed quid est manna? forte contemnitis. sicut scriptum est: dedit illis manna manducare.
per moysen patres nostri panem de caelo acceperunt, et non eis dictum est a moyse: operamini
cibum non qui perit, tu promittis cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, et non
talia opera operaris qualia moyses. panes hordeaceos ille non dedit, sed dedit manna de caelo.
dixit ergo eis iesus : amen, amen dico uobis, non moyses dedit uobis panem de caelo, sed pater
meus dedit uobis panem de caelo. uerus enim panis est qui de caelo descendit, et dat uitam
mundo. uerus ergo ille panis est qui dat uitam mundo; et ipse cibus est de quo paulo ante locutus
sum: operamini cibum non qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam. ergo et illud manna
hoc significabat, et illa omnia signa mea erant. signa mea dilexistis; qui significabatur,
contemnitis? non ergo moyses dedit panem de caelo; deus dat panem. sed quem panem? forte
manna? non, sed panem quem significauit manna, ipsum scilicet dominum iesum. pater meus dat
uobis panem uerum. panis enim dei est qui descendit de caelo, et dat uitam mundo. dixerunt ergo
ad eum: domine, da nobis semper panem hunc. quomodo mulier illa samaritana, cui dictum est:
qui biberit de hac aqua, non sitiet umquam, continuo illa secundum corpus accipiens, sed tamen
carere indigentia uolens: da mihi, inquit, domine, de hac aqua, sic et isti, domine, da nobis panem
hunc, qui nos reficiat, nec deficiat.
dixit autem eis iesus : ego sum panis uitae; qui uenit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non
sitiet umquam. qui uenit ad me, hoc est quod ait, et qui credit in me; et quod dixit: non esuriet,
hoc intellegendum est: non sitiet umquam. utroque enim illa significatur aeterna satietas, ubi
nulla est egestas. panem de caelo desideratis; ante uos habetis, et non manducatis. sed dixi uobis,
quia et uidistis me, et non credidistis. sed non ideo ego populum perdidi. numquid enim
infidelitas uestra fidem dei euacuauit? uide enim quod sequitur: omne quod dat mihi pater, ad me
ueniet; et eum qui uenerit ad me, non eiciam foras. quale est intus illud, unde non exitur foras?
magnum penetrale, et dulce secretum. o secretum sine taedio, sine amaritudine malarum
cogitationum, sine interpellatione tentationum et dolorum! nonne illud secretum est quo intrabit
ille, cui dicturus est dominus seruo bene merito: intra in gaudium domini tui?
et eum qui ueniet ad me, non eiciam foras. quia descendi de caelo, non ut faciam uoluntatem
meam, sed uoluntatem eius qui misit me. ideo ergo eum qui ueniet ad te, non eicies foras, quia
descendisti de caelo, non facere uoluntatem tuam, sed uoluntatem eius qui te misit? magnum
sacramentum! obsecro uos, simul pulsemus; exeat ad nos aliquid quod nos pascat, secundum
quod nos delectauit. magnum illud et dulce secretum: qui ueniet ad me. adtende, adtende, et
appende: qui ueniet ad me, non eiciam foras. ergo, qui ueniet, inquit, non eiciam foras. quare?
quia descendi de caelo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. ipsa
est ergo causa quare non eicias eum foras qui uenit ad te, quia non uoluntatem tuam facere
descendisti de caelo, sed uoluntatem eius qui te misit? ipsa. quid quaerimus utrum ipsa sit? ipsa
est, ipse loquitur. non enim nobis fas est aliud suspicari quam loquitur: qui uenerit ad me, non
eiciam foras. et quasi quaereres: quare? quia non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem
eius qui misit me. timeo ne foras propterea exierit anima a deo, quia superba erat; immo non
dubito. scriptum est enim: initium omnis peccati superbia; et: initium superbiae hominis
apostatare a deo. scriptum est, firmum est, uerum est. deinde quid de superbo dicitur mortali,
accincto pannis carnis, praegrauato pondere corporis corruptibilis, et tamen extollenti se, et
obliuiscenti qua pelle uestitus sit, quid ei dicit scriptura? quid superbit terra et cinis? quid
superbit? dicat quid superbit. quoniam in uita sua proiecit intima sua. quid est, proiecit, nisi porro
iecit? hoc est exire foras. etenim intrare intro, appetere intima; proicere intima, foras exire est.
intima proicit superbus, intima appetit humilis. si superbia eicimur, humilitate regredimur.
caput omnium morborum superbia est, quia caput omnium peccatorum superbia. medicus quando
aegritudinem discutit, si curet quod per aliquam causam factum est, et ipsam causam qua factum
est non curet, ad tempus uidetur mederi, causa manente morbus repetitur. uerbi gratia, expressius
hoc dicam: humor in corpore scabiem uel ulcera gignit; in corpore fit magna febris, et non paruus
dolor; exhibentur quaedam medicamenta quae scabiem compescant et feruorem illum ulceris
sedent; et adhibentur et proficiunt; uides hominem qui fuit ulcerosus et scabiosus, sanatum; sed
quia humor ille non eiectus est, rursus ad ulcus reditur. cognoscens hoc medicus, purgat
humorem, detrahit causam, et nulla erunt ulcera. unde abundat iniquitas? per superbiam. cura
superbiam, et nulla erit iniquitas. ut ergo causa omnium morborum curaretur, id est superbia,
descendit et humilis factus est filius dei. quid superbis, homo? deus propter te humilis factus est.
puderet te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem deum. uenit filius dei in
homine, et humilis factus est; praecipitur tibi ut sis humilis, non tibi praecipitur ut ex homine fias
pecus; ille deus factus est homo; tu, homo, cognosce quia es homo; tota humilitas tua, ut
cognoscas te. ergo quia humilitatem docet deus, dixit: non ueni facere uoluntatem meam, sed
eius uoluntatem qui misit me. haec enim commendatio humilitatis est. superbia quippe facit
uoluntatem suam; humilitas facit uoluntatem dei. ideo qui ad me uenerit, non eiciam foras.
quare? quia non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. humilis ueni,
humilitatem docere ueni, magister humilitatis ueni; qui ad me uenit, incorporatur mihi; qui ad me
uenit, humilis fit; qui mihi adhaeret, humilis erit, quia non facit uoluntatem suam, sed dei; et ideo
non eicietur foras, quia cum superbus esset, proiectus est foras.
uide illa interiora commendari in psalmo: filii autem hominum in protectione alarum tuarum
sperabunt. uide quid sit ire intro, uide quid sit ad illius protectionem confugere, uide quid sit
etiam sub uerbera patris currere: flagellat enim omnem filium quem recipit. filii autem hominum
sub tegmine alarum tuarum sperabunt. et quid est intus? inebriabuntur ab ubertate domus tuae.
cum miseris intro, intrantes in gaudium domini sui inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et
torrente uoluptatis tuae potabis eos. quoniam apud te est fons uitae. non foris extra te, sed intus
apud te, ibi est fons uitae. et in lumine tuo uidebimus lumen. praetende misericordiam tuam
scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. qui sequuntur uoluntatem domini sui, non
quaerentes sua, sed quae domini iesu christi, ipsi sunt recti corde, ipsis non commouentur pedes.
bonus enim deus israel rectis corde. mei autem, inquit ille, pene commoti sunt pedes. quare? quia
zelaui in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. ergo quibus bonus est deus, nisi rectis corde?
nam mihi torto corde displicuit deus. quare displicuit? quia dedit felicitatem malis; et ideo
nutauerunt mihi pedes, quasi sine causa seruissem deo. ideo ergo mei pene commoti sunt pedes,
quia non fui rectus corde. quid est ergo rectus corde? sequens uoluntatem dei. felix est ille,
laborat ille; ille male uiuit et felix est, ille iuste uiuit et laborat. non indignetur iuste uiuens et
laborans; intus habet quod felix ille non habet; non ergo tristetur, non maceretur, non deficiat.
felix ille habet ipse aurum in arca, iste deum in conscientia. compara nunc aurum et deum, arcam
et conscientiam. ille illud habet quod perit, et ibi habet unde perit; iste deum habet, qui perire non
potest, et ibi habet unde auferri non potest, sed si sit rectus corde; tunc enim intrat, et non exit.
ideo ille quid dicebat? quoniam apud te est fons uitae; non apud nos. ideo intrare debemus ut
uiuamus, non quasi nobis sufficere ut pereamus, non quasi de nostro uelle satiari ut arescamus,
sed os ad ipsum fontem ponere, ubi aqua non deficit. quia uoluit suo consilio uiuere adam, et
lapsus est per eum qui ante ceciderat per superbiam, qui ei calicem ipsius superbiae propinauit.
quia ergo apud te est fons uitae, et in lumine tuo uidebimus lumen, intus bibamus, intus
uideamus. quare enim inde exitum est? audi quare: non ueniat mihi pes superbiae. ergo ille exiit,
cui uenit pes superbiae. ostende quia ideo exiit. et manus peccatorum non moueant me, propter
pedem superbiae. quare hoc dicis? ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. ubi
ceciderunt? in ipsa superbia. expulsi sunt, nec potuerunt stare. si ergo superbia expulit eos qui
non potuerunt stare, humilitas intromittit, qui possint in perpetuum stare. ideo etenim ille qui
dixit: exsultabunt ossa humiliata, praedixit: auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. quid
est: auditui meo? audiendo te felix sum, de uoce tua felix sum; intus bibendo felix sum. ideo non
cado, ideo exsultabunt ossa humiliata; ideo amicus sponsi stat, et audit eum; ideo stat, quia audit.
de interiore fonte bibit, ideo stat. illi qui noluerunt de interiore bibere, ibi ceciderunt, expulsi
sunt, nec potuerunt stare.
doctor itaque humilitatis uenit non facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit illum.
ueniamus ad eum, intremus ad eum, incorporemur ei, ut nec nos faciamus uoluntatem nostram,
sed uoluntatem dei; et non nos eiciet foras, quia membra eius sumus, quia caput nostrum esse
uoluit docendo humilitatem. ad extremum, ipsum audite concionantem: uenite ad me, qui
laboratis et onerati estis; tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis
corde; et cum hoc didiceritis, inuenietis requiem animabus uestris, unde non eiciamini foras, quia
descendi de caelo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me;
humilitatem doceo, ad me uenire non potest nisi humilis. non mittit foras nisi superbia; quomodo
exit foras qui seruat humilitatem, et non labitur a ueritate? dicta sunt quanta dici potuerunt de
abscondito sensu, fratres; satis enim hic latet sensus, et nescio utrum congruis uerbis a me sit
depromtus et exsculptus, quare ideo non eiciat foras qui uenit ad illum, quia non uenit facere
uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit eum.
haec est autem, inquit, uoluntas eius qui misit me patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex
eo. ipse illi datus est, qui seruat humilitatem; hunc accipit; qui non seruat humilitatem, longe est
a magistro humilitatis. ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. sic non est uoluntas in
conspectu patris uestri, ut pereat unus de pusillis istis. de tumentibus potest perire, de pusillis
nihil perit, quia nisi fueritis sicut pusillus iste, non intrabitis in regnum caelorum. omne quod
dedit mihi pater, non perdam ex eo; sed resuscitabo illud in nouissimo die. uidete quemadmodum
et hic geminam illam resurrectionem delineet. qui uenit ad me, modo resurgit humilis factus in
membris meis; sed et resuscitabo eum in nouissimo die, secundum carnem. haec est enim
uoluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui uidet filium, et credit in eum, habeat uitam
aeternam; et ego resuscitabo eum in nouissimo die. superius dixit: qui audit uerbum meum, et
credit ei qui misit me; modo autem: qui uidet filium, et credit in eum. non dixit: uidet filium, et
credit in patrem; hoc est enim credere in filium, quod et in patrem. quia sicut habet pater uitam in
semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso. ut omnis qui uidet filium, et credit in eum,
habeat uitam aeternam, credendo et transeundo ad uitam, tamquam prima illa resurrectione. et
quia non est sola, et resuscitabo ego eum, inquit, in nouissimo die.
TRACTATUS 26
6:41-59 cum dominus noster iesus christus, sicut in euangelio cum legeretur, audiuimus, panem se esse
dixisset, qui de caelo descendit, murmurauerunt iudaei, et dixerunt: nonne hic est iesus filius
ioseph, cuius nos nouimus patrem et matrem? quomodo ergo hic dicit: quia descendi de caelo?
isti a pane de caelo longe erant, nec eum esurire nouerant. fauces cordis languidas habebant,
auribus apertis surdi erant, uidebant et caeci stabant. panis quippe iste interioris hominis quaerit
esuriem; unde alio loco dicit: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
iustitiam uero nobis esse christum paulus apostolus dicit. ac per hoc qui esurit hunc panem,
esuriat iustitiam; sed iustitiam quae de caelo descendit, iustitiam quam dat deus, non quam sibi
facit homo. si enim nullam sibi homo faceret iustitiam, non diceret idem apostolus de iudaeis:
ignorantes enim dei iustitiam, et suam uolentes constituere, iustitiae dei non sunt subiecti. inde
erant isti qui panem de caelo descendentem non intellegebant, quia sua iustitia saturati, iustitiam
dei non esuriebant. quid est hoc, iustitia dei et iustitia hominis? iustitia dei hic dicitur, non qua
iustus est deus, sed quam dat homini deus, ut iustus sit homo per deum. quae autem erat illorum
iustitia? qua de suis uiribus praesumebant, et quasi impletores legis seipsos ex sua uirtute
dicebant. nemo autem implet legem, nisi quem adiuuerit gratia, id est panis qui de caelo
descendit. legis enim plenitudo, compendio ut ait apostolus, caritas est: caritas non nummi, sed
dei; caritas non terrae, non caeli, sed eius qui fecit caelum et terram. unde ista caritas homini?
ipsum audiamus: caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus
est nobis. daturus ergo dominus spiritum sanctum, dixit se panem qui de caelo descendit, hortans
ut credamus in eum. credere enim in eum, hoc est manducare panem uiuum. qui credit,
manducat; inuisibiliter saginatur, quia inuisibiliter renascitur. infans intus est, nouus intus est; ubi
nouellatur, ibi satiatur.
quid ergo talibus murmurantibus respondit iesus ? nolite murmurare ad inuicem. tamquam
dicens: scio quare non esuriatis, et istum panem non intellegatis neque quaeratis. nolite
murmurare ad inuicem; nemo potest uenire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum. magna
gratiae commendatio! nemo uenit nisi tractus. quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat
et illum non trahat, noli uelle iudicare, si non uis errare. semel accipe, et intellege: nondum
traheris? ora ut traharis. quid hic dicimus, fratres? si trahimur ad christum, ergo inuiti credimus;
ergo uiolentia adhibetur, non uoluntas excitatur. intrare quisquam ecclesiam potest nolens,
accedere ad altare potest nolens, accipere sacramentum potest nolens; credere non potest nisi
uolens. si corpore crederetur, fieret in nolentibus; sed non corpore creditur. apostolum audi:
corde creditur ad iustitiam. et quid sequitur? ore autem confessio fit ad salutem. de radice cordis
surgit ista confessio. aliquando audis confitentem, et nescis credentem. sed nec debes uocare
confitentem, quem iudicas non credentem. hoc est enim confiteri, dicere quod habes in corde; si
autem aliud in corde habes, aliud dicis, loqueris, non confiteris. cum ergo in christum corde
credatur, quod nemo utique facit inuitus, qui autem trahitur, tamquam inuitus cogi uidetur;
quomodo istam soluimus quaestionem: nemo uenit ad me nisi pater qui misit me, traxerit eum?
si trahitur, ait aliquis, inuitus uenit. si inuitus uenit, nec credit; si non credit, nec uenit. non enim
ad christum ambulando currimus, sed credendo; nec motu corporis, sed uoluntate cordis
accedimus. ideo illa mulier quae fimbriam tetigit, magis tetigit quam turba quae pressit. ideo
dominus dixit: quis me tetigit? et mirantes discipuli, dixerunt: turbae te comprimunt, et dicis:
quis me tetigit? et ille repetiuit: tetigit me aliquis. illa tangit, turba premit. quid est tetigit, nisi
credidit? unde et mulieri illi post resurrectionem dixit uolenti se mittere ad pedes eius: noli me
tangere; nondum enim adscendi ad patrem. quod uides, hoc solum me esse putas; noli me
tangere. quid est? hoc solum me esse putas quod tibi appareo, noli sic credere; hoc est: noli me
tangere; nondum enim adscendi ad patrem; tibi non adscendi, nam inde numquam recessi. in
terra non tangebat stantem, quomodo tangeret ad patrem adscendentem? sic tamen, sic se tangi
uoluit; sic tangitur ab eis a quibus bene tangitur, adscendens ad patrem, manens cum patre,
aequalis patri.
inde et hic si aduertis: nemo uenit ad me, nisi quem pater attraxerit. noli te cogitare inuitum trahi;
trahitur animus et amore. nec timere debemus ne ab hominibus qui uerba perpendunt, et a rebus
maxime diuinis intellegendis longe remoti sunt, in hoc scripturarum sanctarum euangelico uerbo
forsitan reprehendamur, et dicatur nobis: quomodo uoluntate credo, si trahor? ego dico: parum
est uoluntate, etiam uoluptate traheris. quid est trahi uoluptate? delectare in domino, et dabit tibi
petitiones cordis tui. est quaedam uoluptas cordis, cui panis dulcis est ille caelestis. porro si
poetae dicere licuit: trahit sua quemque uoluptas, non necessitas, sed uoluptas; non obligatio, sed
delectatio, quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad christum, qui delectatur ueritate,
delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna uita, quod totum christus est? an
uero habent corporis sensus uoluptates suas, et animus deseritur a uoluptatibus suis? si animus
non habet uoluptates suas, unde dicitur: filii autem hominum, sub tegmine alarum tuarum
sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos; quoniam
apud te est fons uitae, et in lumine tuo uidebimus lumen? da amantem, et sentit quod dico. da
desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem
aeternae patriae suspirantem, da talem, et scit quid dicam. si autem frigido loquor, nescit quid
loquor. tales erant isti qui inuicem murmurabant. pater, inquit, quem traxerit, uenit ad me.
quid est autem, pater quem traxerit, cum ipse christus trahat? quare uoluit dicere: pater quem
traxerit? si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit: post odorem
unguentorum tuorum curremus. sed quid intellegi uoluit, aduertamus, fratres, et quantum
possumus capiamus. trahit pater ad filium eos qui propterea credunt in filium, quia eum cogitant
patrem habere deum; deus enim pater aequalem sibi genuit filium; ut qui cogitat, atque in fide
sua sentit et ruminat aequalem esse patri eum in quem credidit, ipsum trahit pater ad filium. arius
credidit creaturam, non eum traxit pater, quia non considerat patrem, qui filium non credit
aequalem. quid dicis, o ari? quid, haeretice, loqueris? quid est christus? non, inquit, deus uerus,
sed quem fecit deus uerus. non te traxit pater; non enim intellexisti patrem, cuius filium negas;
aliud cogitas, non est ipse filius; nec a patre traheris, nec ad filium traheris; aliud est enim filius,
aliud quod tu dicis. photinus dixit: homo solum est christus, non est et deus. qui sic credit, non
pater eum traxit. quem pater traxit, tu es, inquit, christus filius dei uiui. non sicut propheta, non
sicut iohannes, non sicut aliquis magnus iustus, sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es christus
filius dei uiui. uide quia tractus est, et a patre tractus est. beatus es simon bar-iona, quia non tibi
reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui in caelis est. ista reuelatio, ipsa est adtractio. ramum
uiridem ostendis oui, et trahis illam. nuces puero demonstrantur, et trahitur; et quo currit trahitur,
amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis uinculo trahitur. si ergo ista quae inter
delicias et uoluptates terrenas reuelantur amantibus, trahunt, quoniam uerum est, trahit sua
quemque uoluptas; non trahit reuelatus christus a patre? quid enim fortius desiderat anima quam
ueritatem? quo auidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum uera iudicandi,
nisi ut manducet et bibat sapientiam, iustitiam, ueritatem, aeternitatem?
ubi autem hoc? ibi melius, uerius ibi, plenius ibi. nam hic facilius possumus esurire, et hoc si
bonam spem habemus, quam satiari: beati enim, inquit, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, sed hic!
quoniam saturabuntur, sed ibi! ideo cum dixisset: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me,
traxerit eum, quid subiecit? et ego resuscitabo eum in nouissimo die. reddo illi quod amat, reddo
quod sperat; uidebit quod adhuc non uidendo credidit; manducabit quod esurit, saturabitur eo
quod sitit. ubi? in resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in nouissimo die.
scriptum est enim in prophetis: et erunt omnes docibiles dei. quare hoc dixi, o iudaei? pater uos
non docuit, quomodo potestis me agnoscere? omnes regni illius homines docibiles dei erunt, non
ab hominibus audient. et si ab hominibus audiunt, tamen quod intellegunt, intus datur, intus
coruscat, intus reuelatur. quid faciunt homines forinsecus annuntiantes? quid facio ego modo
cum loquor? strepitum uerborum ingero auribus uestris. nisi ergo reuelet ille qui intus est, quid
dico, aut quid loquor? exterior cultor arboris, interior est creator. qui plantat et qui rigat
extrinsecus operatur; hoc facimus nos. sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui
incrementum dat deus; hoc est: erunt omnes docibiles dei. qui omnes? omnis qui audiuit a patre
et didicit, uenit ad me. uidete quomodo trahit pater: docendo delectat, non necessitatem
imponendo. ecce quomodo trahit. erunt omnes docibiles dei: trahere dei est. omnis qui audiuit a
patre et didicit, uenit ad me: trahere dei est.
quid igitur, fratres? si omnis qui audiuit a patre et didicit, ipse uenit ad christum, christus nihil
hic docuit? quid quod patrem magistrum homines non uiderunt, filium uiderunt? filius dicebat,
sed pater docebat. ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audiuit uerbum
meum? si ego cum homo sim, illum doceo qui audit uerbum meum, illum docet et pater, qui
audit uerbum eius, si illum docet pater qui audit uerbum eius; quaere quid sit christus, et inuenies
uerbum eius: in principio erat uerbum. non: in principio fecit deus uerbum; quomodo: in
principio fecit deus caelum et terram; ecce quia non est creatura. disce trahi ad filium a patre;
doceat te pater, audi uerbum eius. quod uerbum eius, inquis, audio? in principio erat uerbum; non
factum est, sed erat: et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quomodo homines in carne
constituti audiant tale uerbum? quia uerbum caro factum est, et habitauit in nobis.
exponit hoc et ipse, et ostendit nobis quid dixerit: qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me.
continuo subiecit quod cogitare possemus: non quia patrem uidit quisquam, nisi is qui est a deo,
hic uidit patrem. quid est quod ait? ego uidi patrem, uos non uidistis patrem; et tamen non uenitis
ad me, nisi trahamini a patre. quid est autem uos trahi a patre, nisi discere a patre? quid est
discere a patre, nisi audire a patre? quid est audire a patre, nisi audire uerbum patris, id est me?
ne forte ergo cum dico uobis: omnis qui audiuit a patre et didicit, dicatis apud uos: sed numquam
uidimus patrem, quomodo discere potuimus a patre? a meipso audite: non quia patrem uidit
quisquam, sed qui est a deo, hic uidit patrem. ego noui patrem, ab illo sum, sed quomodo uerbum
ab illo cuius est uerbum; non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente, et trahit
audientem.\
admoneat quod sequitur: amen, amen dico uobis, qui credit in me, habet uitam aeternam. reuelare
se uoluit quid esset, nam compendio dicere potuit: qui credit in me, habet me. ipse enim christus
uerus deus est et uita aeterna. qui ergo credit in me, inquit, it in me; et qui it in me, habet me.
quid est autem habere me? habere uitam aeternam. uita aeterna mortem assumsit, uita aeterna
mori uoluit; sed de tuo, non de suo; accepit a te, ubi moreretur pro te. ab hominibus enim carnem
assumsit, sed non more hominum. nam patrem habens in caelo, matrem elegit in terra; et illic
natus sine matre, et hic sine patre. assumsit ergo uita mortem, ut uita occideret mortem. nam qui
in me credit, inquit, habet uitam aeternam, non quod patet, sed quod latet. uita enim aeterna
uerbum in principio erat apud deum, et deus erat uerbum et uita erat lux hominum. ipse uita
aeterna, dedit et carni susceptae uitam aeternam. mori uenit, sed die tertio resurrexit. inter
uerbum suscipiens et carnem resurgentem mors media consumta est.
ego sum, inquit, panis uitae. et unde illi superbiebant? patres uestri, inquit, manducauerunt in
deserto manna, et mortui sunt. quid est unde superbitis? manducauerunt manna, et mortui sunt.
quare manducauerunt, et mortui sunt? quia quod uidebant, credebant; quod non uidebant, non
intellegebant. ideo patres uestri, quia similes estis illorum. nam quantum pertinet, fratres mei, ad
mortem istam uisibilem et corporalem, numquid nos non morimur qui manducamus panem de
caelo descendentem? sic sunt mortui et illi, quemadmodum nos sumus morituri; quantum adtinet,
ut dixi, ad mortem huius corporis uisibilem atque carnalem. quantum autem pertinet ad illam
mortem, de qua terret dominus, qua mortui sunt patres istorum, manducauit manna et moyses,
manducauit manna et aaron, manducauit manna et phinees, manducauerunt ibi multi qui domino
placuerunt, et mortui non sunt. quare? quia uisibilem cibum spiritaliter intellexerunt, spiritaliter
esurierunt, spiritaliter gustauerunt, ut spiritaliter satiarentur. nam et nos hodie accipimus
uisibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud uirtus sacramenti. quam multi de altari
accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur? unde dicit apostolus: iudicium sibi manducat et
bibit. non enim bucella dominica uenenum fuit iudae. et tamen accepit, et cum accepit, in eum
inimicus intrauit; non quia malum accepit, sed quia bonum male malus accepit. uidete ergo,
fratres, panem caelestem spiritaliter manducate, innocentiam ad altare apportate. peccata etsi sunt
quotidiana, uel non sint mortifera. antequam ad altare accedatis, adtendite quid dicatis: dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. dimittis, dimittetur tibi: securus
accede, panis est, non uenenum. sed uide si dimittis; nam si non dimittis, mentiris, et ei mentiris,
quem non fallis. mentiri deo potes, deum fallere non potes. nouit ille quid agat. intus te uidet,
intus te examinat, intus inspicit, intus iudicat, intus aut damnat, aut coronat. patres autem
istorum, id est, mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres
murmuratorum. nam de nulla re magis dominum offendisse ille populus dictus est, quam contra
deum murmurando. ideo et dominus eos uolens ostendere talium filios, hinc ad eos coepit: quid
murmuratis in inuicem, murmuratores, filii murmuratorum? patres uestri manna manducauerunt,
et mortui sunt; non quia malum erat manna, sed quia male manducauerunt.
hic est panis qui de caelo descendit. hunc panem significauit manna, hunc panem significauit
altare dei. sacramenta illa fuerunt; in signis diuersa sunt; in re quae significatur paria sunt.
apostolum audi: nolo enim uos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube
fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in moysen baptizati sunt in nube et in mari, et
omnes eamdem escam spiritalem manducauerunt. spiritalem utique eamdem; nam corporalem
alteram, quia illi manna, nos aliud; spiritalem uero, quam nos. sed patres nostri, non patres
illorum, quibus nos similes sumus, non quibus illi similes fuerunt. et adiungit: et omnes eumdem
potum spiritalem biberunt. aliud illi, aliud nos, sed specie uisibili, quod tamen hoc idem
significaret uirtute spiritali. quomodo enim eumdem potum? bibebant, inquit, de spiritali
sequente petra: petra autem erat christus. inde panis, inde potus. petra christus in signo, uerus
christus in uerbo et in carne. et quomodo biberunt? percussa est petra de uirga bis; gemina
percussio, duo ligna crucis significat. hic est ergo panis de caelo descendens, ut si quis
manducauerit ex ipso, non moriatur. sed quod pertinet ad uirtutem sacramenti, non quod pertinet
ad uisibile sacramentum: qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit
dente.
ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. ideo uiuus, quia de caelo descendi. de caelo
descendit et manna; sed manna umbra erat, iste ueritas est. si quis manducauerit ex hoc pane,
uiuet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. hoc quando caperet
caro, quod dixit panem, carnem? uocatur caro, quod non capit caro, et ideo magis non capit caro,
quia uocatur caro. hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non posse fieri
putauerunt. caro mea est, inquit, pro mundi uita. norunt fideles corpus christi, si corpus christi
esse non negligant. fiant corpus christi, si uolunt uiuere de spiritu christi. de spiritu christi non
uiuit, nisi corpus christi. intellegite, fratres mei, quid dixerim. homo es, et spiritum habes, et
corpus habes. spiritum dico quae anima uocatur, qua constat quod homo es; constas enim ex
anima et corpore. habes itaque spiritum inuisibilem, corpus uisibile. dic mihi quid ex quo uiuat:
spiritus tuus uiuit ex corpore tuo, an corpus tuum ex spiritu tuo? respondet omnis qui uiuit; (qui
autem hoc non potest respondere, nescio si uiuit) quid respondet omnis qui uiuit? corpus utique
meum uiuit de spiritu meo. uis ergo et tu uiuere de spiritu christi? in corpore esto christi.
numquid enim corpus meum uiuit de spiritu tuo? meum uiuit de spiritu meo, et tuum de tuo. non
potest uiuere corpus christi, nisi de spiritu christi. inde est quod exponens nobis apostolus paulus
hunc panem, unus panis, inquit, unum corpus multi sumus. o sacramentum pietatis! o signum
unitatis! o uinculum caritatis! qui uult uiuere, habet ubi uiuat, habet unde uiuat. accedat, credat,
incorporetur, ut uiuificetur. non abhorreat a compage membrorum, non sit putre membrum quod
resecari mereatur, non sit distortum de quo erubescatur; sit pulcrum, sit aptum, sit sanum, haereat
corpori, uiuat deo de deo; nunc laboret in terra, ut postea regnet in caelo.
litigabant ergo iudaei ad inuicem, dicentes: quomodo potest hic carnem suam nobis dare ad
manducandum? litigabant utique ad inuicem, quoniam panem concordiae non intellegebant, nec
sumere uolebant; nam qui manducant talem panem, non litigant ad inuicem; quoniam unus panis,
unum corpus multi sumus. et per hunc facit deus unius modi habitare in domo.
quod autem ad inuicem litigantes quaerunt, quomodo possit dominus carnem suam dare ad
manducandum, non statim audiunt: sed adhuc eis dicitur: amen, amen dico uobis, nisi
manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis.
quomodo quidem edatur, et quisnam modus sit manducandi istum panem, ignoratis; uerumtamen
nisi manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in
uobis. haec non utique cadaueribus, sed uiuentibus loquebatur. unde, ne istam uitam intellegentes
et de hac re litigarent, secutus adiunxit: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem,
habet uitam aeternam. hanc ergo non habet, qui istum panem non manducat, nec istum
sanguinem bibit; nam temporalem uitam sine illo habere homines possunt, aeternam uero omnino
non possunt. qui ergo non manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem, non habet in se
uitam; et qui manducat eius carnem, et bibit eius sanguinem, habet uitam. ad utrumque autem
respondet quod dixit: aeternam. non ita est in hac esca, quam sustentandae huius temporalis uitae
causa sumimus. nam qui eam non sumserit, non uiuet, nec tamen qui eam sumserit, uiuet. fieri
enim potest ut senio, uel morbo, uel aliquo casu, plurimi et qui eam sumserint moriantur. in hoc
uero cibo et potu, id est corpore et sanguine domini, non ita est. nam et qui eam non sumit, non
habet uitam; et qui eam sumit, habet uitam, et hanc utique aeternam. hunc itaque cibum et potum
societatem uult intellegi corporis et membrorum suorum, quod est sancta ecclesia in
praedestinatis et uocatis, et iustificatis, et glorificatis sanctis, et fidelibus eius. quorum primum
iam factum est, id est, praedestinatio; secundum et tertium factum est, et fit, et fiet, id est, uocatio
et iustificatio; quartum uero nunc in spe est, in re autem futurum est, id est, glorificatio. huius rei
sacramentum, id est, unitatis corporis et sanguinis christi alicubi quotidie, alicubi certis
interuallis dierum in dominica mensa praeparatur, et de mensa dominica sumitur: quibusdam ad
uitam, quibusdam ad exitium; res uero ipsa cuius sacramentum est, omni homini ad uitam, nulli
ad exitium, quicumque eius particeps fuerit.
ne autem putarent sic in isto cibo et potu promitti uitam aeternam, ut qui eam sumerent, iam nec
corpore morerentur, huic cogitationi dignatus est occurrere. nam cum dixisset: qui manducat
meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet uitam aeternam, continuo subiecit: et ego
resuscitabo eum in nouissimo die. ut habeat interim secundum spiritum uitam aeternam in requie,
quae sanctorum spiritus suscipit; quod autem ad corpus adtinet, nec eius uita aeterna fraudetur,
sed in resurrectione mortuorum nouissimo die.
caro enim mea, inquit, uere est cibus, et sanguis meus uere est potus. cum enim cibo et potu id
appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc ueraciter non praestat nisi iste cibus et
potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa
sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta. propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc
intellexerunt homines dei, dominus noster iesus christus corpus et sanguinem suum in eis rebus
commendauit, quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. namque aliud in unum ex multis
granis confit, aliud in unum ex multis acinis confluit.
denique iam exponit quomodo id fiat quod loquitur, et quid sit manducare corpus eius, et
sanguinem bibere. qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in
illo. hoc est ergo manducare illam escam, et illum bibere potum, in christo manere, et illum
manentem in se habere. ac per hoc qui non manet in christo, et in quo non manet christus, procul
dubio nec manducat carnem eius, nec bibit eius sanguinem, sed magis tantae rei sacramentum ad
iudicium sibi manducat et bibit, quia immundus praesumsit ad christi accedere sacramenta, quae
aliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi
deum uidebunt.
sicut, inquit, misit me uiuens pater, et ego uiuo propter patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet
propter me. non ait: sicut manduco patrem, et ego uiuo propter patrem, et qui manducat me, et
ipse uiuet propter me. non enim filius participatione patris fit melior, qui est natus aequalis; sicut
participatione filii per unitatem corporis eius et sanguinis, quod illa manducatio potatio que
significat, nos efficimur meliores. uiuimus ergo nos propter ipsum, manducantes eum; id est,
ipsum accipientes aeternam uitam, quam non habebamus ex nobis; uiuit autem ipse propter
patrem, missus ab eo, quia semetipsum exinaniuit, factus obediens usque ad mortem crucis. si
enim secundum id accipimus: uiuo propter patrem, quod alibi ait: pater maior me est, sicut et nos
uiuimus propter ipsum, qui maior est nobis, hoc ex eo quod missus est, factum est. missio quippe
eius exinanitio suimetipsius est, et formae seruilis acceptio, quod recte intellegitur, seruata etiam
filii cum patre aequalitate naturae. maior enim est pater homine filio, sed aequalem habet deum
filium, cum idem ipse sit et deus et homo, dei filius et hominis filius, unus christus iesus. in
quam sententiam si recte accipiuntur haec uerba, ita dixit: sicut me misit uiuens pater, et ego uiuo
propter patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me, ac si diceret: ut ego uiuam propter
patrem, id est, ad illum tamquam maiorem referam uitam meam, exinanitio mea fecit, in qua me
misit; ut autem quisque uiuat propter me, participatio facit qua manducat me. ego itaque
humiliatus uiuo propter patrem, ille erectus uiuit propter me. si autem ita dictum est: uiuo propter
patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est, sine detrimento aequalitatis dictum est. nec tamen
dicendo: et qui manducat me, et ipse uiuet propter me, eamdem suam et nostram aequalitatem
significauit, sed gratiam mediatoris ostendit.
hic est panis qui de caelo descendit, ut illum manducando uiuamus, quia aeternam uitam ex nobis
habere non possumus. non sicut, inquit, manducauerunt patres uestri manna, et mortui sunt, qui
manducat hunc panem, uiuet in aeternum. quod ergo illi mortui sunt, ita uult intellegi, ut non
uiuant in aeternum. nam temporaliter et hi profecto morientur, qui christum manducant; sed
uiuunt in aeternum, quia christus est uita aeterna.
TRACTATUS 27
6:60-72 uerba domini ex euangelio, quae sermonem pristinum consequuntur, audiuimus. hinc sermo
debetur auribus et mentibus uestris, et hodierno diei non importunus est: est enim de corpore
domini, quod dicebat se dare ad manducandum propter aeternam uitam. exposuit autem modum
adtributionis huius et doni sui, quomodo daret carnem suam manducare, dicens: qui manducat
carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo. signum quia manducauit et
bibit hoc est, si manet et manetur, si habitat et inhabitatur, si haeret ut non deseratur. hoc ergo
nos docuit et admonuit mysticis uerbis, ut simus in eius corpore sub ipso capite in membris eius,
edentes carnem eius, non relinquentes unitatem eius. sed qui aderant plures non intellegendo
scandalizati sunt; non enim cogitabant haec audiendo, nisi carnem, quod ipsi erant. apostolus
autem dicit, et uerum dicit: sapere secundum carnem, mors est. carnem suam dat nobis dominus
manducare, et sapere secundum carnem mors est, cum de carne sua dicat, quia ibi est uita
aeterna. ergo nec carnem debemus sapere secundum carnem, sicut in his uerbis.
multi itaque audientes, non ex inimicis, sed ex discipulis eius, dixerunt: durus est hic sermo; quis
potest eum audire? si discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? et tamen sic
oportebat ut diceretur, quod non ab omnibus intellegeretur. secretum dei intentos debet facere,
non aduersos. isti autem cito defecerunt, talia loquente domino iesu; non crediderunt aliquid
magnum dicentem, et uerbis illis aliquam gratiam cooperientem; sed prout uoluerunt ita
intellexerunt, et more hominum, quia poterat iesus , aut hoc disponebat iesus , carnem qua
indutum erat uerbum, ueluti concisam distribuere credentibus in se. durus est, inquiunt, hic
sermo; quis potest eum audire?
sciens autem iesus apud semetipsum quia murmurarent de eo discipuli eius. sic enim apud se ista
dixerunt, ut ab illo non audirentur; sed ille qui eos nouerat in seipsis, audiens apud semetipsum,
respondit, et ait: hoc uos scandalizat, quia dixi: carnem meam do uobis manducare, et sanguinem
meum bibere, hoc uos nempe scandalizat. si ergo uideritis filium hominis adscendentem ubi erat
prius? quid est hoc? hinc soluit quod illos mouerat? hinc aperuit unde fuerant scandalizati? hinc
plane, si intellegerent. illi enim putabant eum erogaturum corpus suum; ille autem dixit se
adscensurum in caelum, utique integrum. cum uideritis filium hominis adscendentem ubi erat
prius, certe uel tunc uidebitis quia non eo modo quo putatis, erogat corpus suum; certe uel tunc
intellegetis quia gratia eius non consumitur morsibus.
et ait: spiritus est qui uiuificat, caro non prodest quidquam. hoc antequam exponamus, ut
dominus donat, illud non negligenter praetereundum est, quod ait: si ergo uideritis filium hominis
adscendentem ubi erat prius. filius enim hominis christus, ex uirgine maria. ergo filius hominis
hic coepit esse in terra, ubi carnem assumsit ex terra. unde prophetice dictum erat: ueritas de terra
orta est. quid sibi ergo uult quod ait: cum uideritis filium hominis adscendentem ubi erat prius.
nulla enim esset quaestio si ita dixisset: si uideritis filium dei adscendentem ubi erat prius. cum
uero filium hominis dixit adscendentem ubi erat prius, numquid filius hominis in caelo erat prius,
quando in terra esse coepit? hic quidem dixit: ubi erat prius, quasi tunc non ibi esset quando haec
loquebatur. alio autem loco ait: nemo adscendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius
hominis, qui est in caelo; non dixit, erat, sed: filius, inquit, hominis qui est in caelo. in terra
loquebatur, et in caelo se esse dicebat. et non ita dixit: nemo adscendit in caelum, nisi qui de
caelo descendit, filius dei, qui est in caelo. quo pertinet, nisi ut intellegamus, quod etiam pristino
sermone commendaui caritati uestrae, unam personam esse christum deum et hominem, non
duas, ne fides nostra non sit trinitas, sed quaternitas? christus ergo unus est: uerbum, anima et
caro unus christus; filius dei et filius hominis unus christus. filius dei semper, filius hominis ex
tempore, tamen unus christus secundum unitatem personae. in caelo erat, quando in terra
loquebatur. sic erat filius hominis in caelo, quomodo filius dei erat in terra; filius dei in terra in
suscepta carne, filius hominis in caelo in unitate personae.
quid est ergo quod adiungit: spiritus est qui uiuificat, caro non prodest quidquam? dicamus ei
(patitur enim nos non contradicentes, sed nosse cupientes): o domine, magister bone, quomodo
caro non prodest quidquam, cum tu dixeris: nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit
sanguinem meum, non habebit in se uitam? an uita non prodest quidquam? et propter quid sumus
quod sumus, nisi ut habeamus uitam aeternam, quam tua carne promittis? quid est ergo: non
prodest quidquam caro? non prodest quidquam, sed quomodo illi intellexerunt: carnem quippe
sic intellexerunt, quomodo in cadauere dilaniatur, aut in macello uenditur, non quomodo spiritu
uegetatur.
proinde sic dictum est: caro non prodest quidquam, quomodo dictum est: scientia inflat. iam ergo
debemus odisse scientiam? absit. et quid est: scientia inflat? sola, sine caritate. ideo adiunxit:
caritas uero aedificat. adde ergo scientiae caritatem, et utilis erit scientia; non per se, sed per
caritatem. sic etiam nunc, caro non prodest quidquam, sed sola caro; accedat spiritus ad carnem,
quomodo accedit caritas ad scientiam, et prodest plurimum. nam si caro nihil prodesset, uerbum
caro non fieret, ut inhabitaret in nobis. si per carnem nobis multum profuit christus, quomodo
caro nihil prodest? sed per carnem spiritus aliquid pro salute nostra egit. caro uas fuit; quod
habebat adtende, non quod erat. apostoli missi sunt; numquid caro ipsorum nihil nobis profuit? si
caro apostolorum nobis profuit, caro domini potuit nihil prodesse? unde enim ad nos sonus uerbi,
nisi per uocem carnis? unde stilus, unde conscriptio? ista omnia opera carnis sunt, sed agitante
spiritu tamquam organum suum. spiritus ergo est qui uiuificat, caro autem non prodest
quidquam; sicut illi intellexerunt carnem, non sic ego do ad manducandum carnem meam.
proinde, uerba, inquit, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita est. diximus enim, fratres, hoc
dominum commendasse in manducatione carnis suae et potatione sanguinis sui, ut in illo
maneamus, et ipse in nobis. manemus autem in illo, cum sumus membra eius; manet autem ipse
in nobis, cum sumus templum eius. ut autem simus membra eius, unitas nos compaginat. ut
compaginet unitas, quae facit nisi caritas? et caritas dei unde? apostolum interroga! caritas,
inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ergo spiritus
est qui uiuificat; spiritus enim facit uiua membra. nec uiua membra spiritus facit, nisi quae in
corpore quod uegetat ipse spiritus, inuenerit. nam spiritus qui est in te, o homo, quo constas ut
homo sis, numquid uiuificat membrum quod separatum inuenerit a carne tua? spiritum tuum dico
animam tuam; anima tua non uiuificat nisi membra quae sunt in carne tua; unum si tollas, iam
non uiuificatur ex anima tua, quia unitati corporis tui non copulatur. haec dicuntur ut amemus
unitatem, et timeamus separationem. nihil enim sic debet formidare christianus, quam separari a
corpore christi. si enim separatur a corpore christi, non est membrum eius; si non est membrum
eius, non uegetatur spiritu eius: quisquis autem, inquit apostolus, spiritum christi non habet, hic
non est eius. spiritus ergo est qui uiuificat; caro autem non prodest quidquam. uerba quae ego
locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. quid est: spiritus et uita sunt? spiritaliter intellegenda
sunt. intellexisti spiritaliter? spiritus et uita sunt. intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et
uita sunt, sed tibi non sunt.
sed sunt quidam, inquit, in uobis qui non credunt. non dixit: sunt quidam in uobis qui non
intellegunt, sed causam dixit, quare non intellegant. sunt, enim quidam in uobis qui non credunt;
et ideo non intellegunt, quia non credunt. propheta enim dixit: nisi credideritis, non intellegetis.
per fidem copulamur, per intellectum uiuificamur. prius haereamus per fidem, ut sit quod
uiuificetur per intellectum. nam qui non haeret, resistit; qui resistit, non credit. nam qui resistit,
quomodo uiuificatur? aduersarius est radio lucis, quo penetrandus est; non auertit aciem, sed
claudit mentem. sunt ergo quidam qui non credunt. credant et aperiant, aperiant et
illuminabuntur. sciebat enim ab initio iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. ibi
enim erat et iudas. nam quidam scandalizati sunt; ille autem mansit ad insidiandum, non ad
intellegendum. et quia ideo manserat, non de illo tacuit dominus. non illum expressit, sed nec
siluit, ut omnes timerent, quamuis unus periret. sed posteaquam dixit et distinxit credentes a non
credentibus, expressit causam quare non credant: propterea dixi uobis, inquit, quia nemo potest
uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. ergo et credere datur nobis; non enim nihil est
credere. si autem magnum aliquid est, gaude quia credidisti, sed noli extolli: quid enim habes
quod non accepisti?
ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulauerunt. abierunt retro,
sed post satanam, non post christum. nam aliquando dominus christus petrum appellauit satanam,
magis quia uolebat praecedere dominum suum, et consilium dare ne moreretur ille, qui uenerat ut
moreretur, ne nos in aeternum moreremur; et ait illi: redi post me, satanas, non enim sapis quae
dei sunt, sed quae hominis sunt. non illum repulit retro ire post satanam, et appellauit satanam,
sed fecit post se ire, ut non esset satanas ambulando post dominum. isti autem sic redierunt retro,
quomodo de quibusdam feminis dicit apostolus: quaedam enim conuersae sunt retro post
satanam. ulterius cum illo non ambulauerunt. ecce praecisi a corpore uitam perdiderunt, quia
forte in corpore nec fuerunt. inter non credentes et ipsi deputandi sunt, quamuis discipuli
dicerentur. abierunt retro, non pauci, sed multi. hoc forte factum est ad consolationem, quoniam
aliquando contingit ut dicat homo uerum, et quod dicit, non capiatur, atque illi qui audiunt,
scandalizentur et discedant. paenitet autem hominem dixisse quod uerum est; dicit enim apud se
homo: non debui sic dicere, non hoc dicere debui. ecce domino contigit; dixit, et perdidit multos,
remansit ad paucos. sed non turbabatur ipse, quia ab initio nouerat et qui credentes essent, et qui
non credentes; nos si nobis contingat, perturbamur. solatium in domino inueniamus, et tamen
caute uerba dicamus.
atque ille ad paucos qui remanserant: dixit ergo iesus duodecim; id est illis duodecim qui
remanserunt: numquid et uos, inquit, uultis ire? non discessit nec iudas. sed quare manebat,
domino iam apparebat, nobis postea manifestatus est. respondit petrus pro omnibus, unus pro
multis, unitas pro uniuersis: respondit ergo ei simon petrus: domine, ad quem ibimus? repellis
nos a te, da nobis alterum te. ad quem ibimus? si a te recedimus, ad quem ibimus? uerba uitae
aeternae habes. uidete quemadmodum petrus, dante deo, recreante spiritu sancto, intellexit. unde,
nisi quia credidit? uerba uitae aeternae habes. uitam enim aeternam habes in ministratione
corporis et sanguinis tui. et nos credidimus, et cognouimus. non cognouimus, et credidimus, sed
credidimus, et cognouimus. credidimus enim ut cognosceremus; nam si prius cognoscere, et
deinde credere uellemus, nec cognoscere nec credere ualeremus. quid credidimus, et quid
cognouimus? quia tu es christus filius dei, id est, quia ipsa uita aeterna tu es, et non das in carne
et sanguine tuo nisi quod es.
ait ergo dominus iesus : nonne ego uos duodecim elegi, et unus ex uobis diabolus est? ergo,
undecim elegi diceret; an eligitur et diabolus, et in electis est diabolus? electi in laude solent dici;
an electus est et iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret? hoc est proprium
dei; contrarium iniquis. sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus dei, sic contra deus bene
utitur malis operibus hominum iniquorum. quam bonum est membra corporis ita esse,
quemadmodum disponi non possunt nisi ab artifice deo! petulantia tamen quam male utitur
oculis? fallacia quam male utitur lingua? falsus testis nonne lingua sua et animam suam prius
trucidat, et alterum laedere se peremto conatur? male utitur lingua, nec ideo malum est lingua;
opus dei est lingua, sed bono opere dei male utitur illa nequitia. quomodo utuntur pedibus qui
currunt ad scelera? quomodo utuntur manibus homicidae, et illis adiacentibus forinsecus bonis
creaturis dei quam male utuntur mali? auro iudicia corrumpunt, innocentes opprimunt. luce ista
mali male utuntur; male uiuendo enim etiam ipsam lucem qua uident, ad ministerium scelerum
suorum usurpant. iens enim ut faciat aliquid mali malus, lucere sibi uult ne offendat, qui iam
intus offendit et cecidit; quod timet in corpore, iam incurrit in corde. omnibus ergo bonis dei, ne
per singula currere longum sit, male utitur malus; contra, malis hominum malorum bene utitur
bonus, et quid tam bonum quam unus deus? quandoquidem ipse dominus dixit: nemo bonus nisi
unus deus. quanto ergo ille melior, tanto melius utitur et malis nostris. quid iuda peius? inter
omnes adhaerentes magistro, inter duodecim, loculi illi commissi sunt, et dispensatio pauperum
distributa; ingratus tanto beneficio, honori tanto, accepit pecuniam, perdidit iustitiam, tradidit
uitam mortuus; quem ut discipulus secutus, ut inimicus persecutus est. totum hoc malum iudae,
sed malo eius bene usus est dominus. tradi se pertulit ut redimeret nos. ecce malum iudae in
bonum conuersum est. satanas quantos martyres persecutus est? si satanas persequendo cessaret,
hodie tam gloriosam coronam sancti laurentii non celebraremus. si ergo ipsius diaboli malis
operibus bene utitur deus, quod facit malus, male utendo, sibi nocet, non bonitati dei contradicit.
artifex illo utitur; et magnus artifex, si illo uti non nosset, nec eum esse permitteret. ergo unus ex
uobis diabolus est, ait, cum ego uos duodecim elegerim. potest et sic intellegi quod ait: duodecim
elegi, quia sacratus est numerus. non enim quia periit inde unus, ideo illius numeri honor demtus
est, nam in locum pereuntis, alius subrogatus est. mansit numerus consecratus, numerus
duodenarius, quia per uniuersum mundum, hoc est per quatuor cardines mundi, trinitatem fuerant
annuntiaturi. ideo ter quaterni. se ergo exterminauit iudas, non duodenarium numerum uiolauit;
ipse deseruit praeceptorem, nam deus illi apposuit successorem.
hoc totum quod dominus de carne et de sanguine suo locutus est, et quod in eius distributionis
gratia uitam nobis promisit aeternam, et quod hinc uoluit intellegi manducatores et potatores
carnis et sanguinis sui, ut in illo maneant et ipse in illis, et quod non intellexerunt qui non
crediderunt, et quod spiritalia carnaliter sapiendo scandalizati sunt, et quod eis scandalizatis et
pereuntibus consolationi dominus adfuit discipulis qui remanserant, ad quos probandos
interrogauit: numquid et uos uultis ire? ut responsio permansionis eorum innotesceret nobis; nam
ille nouerat quia manebant; hoc ergo totum ad hoc nobis ualeat, dilectissimi, ut carnem christi et
sanguinem christi non edamus tantum in sacramento, quod et multi mali; sed usque ad spiritus
participationem manducemus et bibamus, ut in domini corpore tamquam membra maneamus, ut
eius spiritu uegetemur, et non scandalizemur, etiam si multi modo nobis cum manducant et
bibunt temporaliter sacramenta, qui habebunt in fine aeterna tormenta. modo enim corpus christi
mixtum est tamquam in area; sed nouit dominus qui sunt eius. si tu nosti quid trituras, quia ibi est
latens massa, nec consumit trituratio quod purgatura est uentilatio; certi sumus, fratres, quia
omnes qui sumus in corpore domini, et manemus in illo, ut et ipse maneat in nobis, in hoc
saeculo necesse habemus usque in finem inter malos uiuere. non inter illos dico malos, qui
blasphemant christum; rari enim iam inueniuntur qui lingua blasphemant, sed multi qui uita.
necesse est ergo ut inter illos usque in finem uiuamus.
sed quid est quod ait: qui manet in me, et ego in illo? quid, nisi quod martyres audiebant: qui
perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit? quomodo mansit in illo sanctus laurentius, cuius
hodie festa celebramus? mansit usque ad tentationem, mansit usque ad tyrannicam
interrogationem, mansit usque ad acerrimam comminationem, mansit usque ad peremtionem;
parum est, usque ad immanem excruciationem mansit. non enim occisus est cito, sed cruciatus
est in igne; diu uiuere permissus est; immo non diu uiuere permissus est, sed tarde mori
compulsus est. in illa ergo longa morte, in illis tormentis, quia bene manducauerat et bene
biberat, tamquam illa esca saginatus et illo calice ebrius, tormenta non sensit. ibi enim erat qui
dixit: spiritus est qui uiuificat. caro enim ardebat, sed spiritus animam uegetabat. non cessit, et in
regnum successit. dixerat autem illi xystus martyr sanctus, cuius diem quinto ab hinc retro die
celebrauimus: noli moerere, fili. episcopus enim erat ille, iste diaconus. noli moerere inquit,
sequeris me post triduum. triduum autem dixit medium inter diem passionis sancti xysti, et diem
hodiernae passionis sancti laurentii. triduum est medium. o consolatio! non ait: noli moerere, fili,
desinet persecutio, et securus eris; sed: noli moerere; quo ego praecedo, tu sequeris; nec
consecutio tua differtur: triduum medium erit, et me cum eris. accepit oraculum, uicit diabolum,
peruenit ad triumphum.
TRACTATUS 28
7:1-13 in isto euangelii capitulo, fratres, dominus noster iesus christus secundum hominem se plurimum
commendauit fidei nostrae. etenim semper hoc agit dictis et factis suis, ut deus credatur et homo:
deus qui nos fecit, homo qui nos quaesiuit; deus cum patre semper, homo nobis cum ex tempore.
non enim quaereret quem fecerat, nisi fieret ipse quod fecerat. uerum hoc mementote, et de
cordibus uestris nolite dimittere, sic esse christum hominem factum, ut non destiterit deus esse.
manens deus accepit hominem, qui fecit hominem. quando ergo latuit ut homo, non potentiam
perdidisse putandus est, sed exemplum infirmitati praebuisse. ille enim quando uoluit detentus
est, quando uoluit occisus est. sed quoniam futura erant membra eius, id est fideles eius, qui non
haberent illam potestatem quam habebat ipse deus noster, quod latebat, quod se tamquam ne
occideretur occultabat, hoc indicabat factura esse membra sua, in quibus utique membris suis
ipse erat. non enim christus in capite et non in corpore, sed christus totus in capite et in corpore.
quod ergo membra eius, ipse; quod autem ipse, non continuo membra eius. nam si non ipse
essent membra eius, non diceret: saule, quid me persequeris? non enim saulus ipsum, sed
membra eius, id est fideles eius, in terra persequebatur. noluit tamen dicere, sanctos meos, seruos
meos; postremo honorabilius, fratres meos: sed, me, hoc est membra mea, quibus ego sum caput.
his praedictis, puto nos in hoc capitulo quod modo lectum est, non esse laboraturos; saepe enim
significatum est in capite, quod futurum erat in corpore. post haec, inquit, ambulabat iesus in
galilaeam; non enim uolebat in iudaeam ambulare, quia quaerebant eum iudaei interficere. hoc
est quod dixi, infirmitati nostrae praebebat exemplum. non ipse perdiderat potestatem, sed
nostram consolabatur fragilitatem. futurum enim erat, ut dixi, ut aliquis fidelis eius absconderet
se, ne a persecutoribus inueniretur; et ne illi pro crimine obiceretur latibulum, praecessit in capite
quod in membro confirmaretur. sic enim dictum est: nolebat ambulare in iudaeam, quia
quaerebant eum iudaei occidere, quasi non posset christus et ambulare inter iudaeos, et non
occidi a iudaeis. hanc enim potentiam, quando uoluit, demonstrauit; nam cum eum iam passurum
tenere uellent, ait illis: quem quaeritis? responderunt: iesum. et ille: ego sum, non se occultans,
sed manifestans. ad eam tamen manifestationem illi non substiterunt, sed redeuntes retro
ceciderunt. et tamen quia pati uenerat, surrexerunt, tenuerunt, ad iudicem adduxerunt, et
occiderunt. sed quid fecerunt? quod ait quaedam scriptura: terra tradita est in manus impii; caro
data est in potestatem iudaeis. et hoc propterea, ut quasi sacculus conscinderetur, unde nostrum
pretium manaret.
erat autem in proximo dies festus iudaeorum scenopegia. quid sit scenopegia, scripturas qui
legerunt, nouerunt. faciebant die festo tabernacula, ad similitudinem tabernaculorum in quibus
habitauerant cum ex aegypto educti peregrinarentur in eremo. iste erat dies festus, magna
solemnitas. celebrabant hoc iudaei, uelut reminiscentes beneficia domini, qui occisuri erant
dominum. hoc ergo die festo (quia plures erant dies festi; sic enim appellabatur apud iudaeos dies
festus, ut non esset dies unus, sed plures) locuti sunt fratres eius ad dominum christum. fratres
eius sic accipite, sicut nostis; non enim nouum est quod auditis. consanguinei uirginis mariae,
fratres domini dicebantur. erat enim consuetudinis scripturarum, appellare fratres quoslibet
consanguineos et cognationis propinquos, et extra usum nostrum, non quo more nos loquimur.
nam quis dicat fratres auunculum et filium sororis? scriptura tamen etiam huiusmodi cognationes
fratres appellat. nam abraham et lot fratres sunt dicti, cum esset abraham patruus lot; et laban et
iacob fratres sunt dicti, cum esset laban auunculus iacob. cum ergo auditis fratres domini, mariae
cogitate consanguinitatem, non iterum parientis ullam propaginem. sicut enim in sepulcro ubi
positum est corpus domini, nec antea nec postea mortuus iacuit, sic uterus mariae nec antea nec
postea quidquam mortale concepit.
diximus fratres qui fuerint; audiamus quid dixerint. transi hinc, et uade in iudaeam, ut et discipuli
tui uideant opera tua, quae tu facis. opera domini discipulos non latebant, sed istos latebant. isti
enim fratres, id est consanguinei, christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in
eum ipsa propinquitate fastidierunt. dictum est in euangelio; non enim hoc nos audemus opinari,
modo audistis. addunt, et monent: nemo enim in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse;
si haec facis, manifesta teipsum mundo. et continuo: neque enim fratres eius credebant in eum.
quare in eum non credebant? quia humanam gloriam requirebant. nam et quod eum uidentur
monere fratres, gloriae ipsius consulunt: facis mirabilia, innotesce; id est, appare omnibus, ut
laudari possis ab omnibus. loquebatur caro carni; sed caro sine deo, carni cum deo. loquebatur
enim prudentia carnis uerbo quod caro factum est et habitauit in nobis.
quid ad haec, dominus? dicit ergo eis iesus : tempus meum nondum uenit, tempus autem uestrum
semper est paratum. quid est hoc? nondum uenerat tempus christi? quare ergo christus uenerat, si
tempus eius nondum uenerat? nonne audiuimus apostolum dicentem: cum autem uenit plenitudo
temporis, misit deus filium suum? si ergo in plenitudine temporis missus est; quando debuit
missus est, quando oportuit uenit, quid est: tempus meum nondum uenit? intellegite, fratres, quo
animo illi loquebantur, qui quasi fratrem suum monere uidebantur. dabant ei consilium
consequendae gloriae, ueluti saeculariter et terreno affectu monentes, ne esset ignobilis et
latitaret; quod ergo ait dominus: tempus meum nondum uenit, illis respondit qui ei consilium de
gloria dabant; tempus gloriae meae nondum uenit. uidete quam profundum sit: de gloria illi
admonebant, sed ille uoluit altitudinem humilitate praecedere, et ad ipsam celsitudinem per
humilitatem uiam sternere. nam et illi discipuli utique gloriam requirebant, qui uolebant sedere
unus ad dexteram eius, et alter ad sinistram; adtendebant quo, et non uidebant qua; dominus eos,
ut ordinate uenirent ad patriam, reuocauit ad uiam. excelsa est enim patria, humilis uia. patria est
uita christi, uia est mors christi; patria est mansio christi, uia est passio christi. qui recusat uiam,
quid quaerit patriam? denique et illis hoc respondit, quaerentibus altitudinem: potestis bibere
calicem quem ego bibiturus sum? ecce qua uenitur ad celsitudinem quam desideratis. calicem
quippe commemorabat humilitatis atque passionis.
ergo et hic: tempus meum nondum uenit; tempus autem uestrum, id est, mundi gloria, semper est
paratum. hoc est tempus de quo in prophetia loquitur christus, id est, corpus christi: cum
accepero tempus, ego iustitias iudicabo. modo enim non est tempus iudicandi, sed iniquos
tolerandi. ferat igitur modo corpus christi, et toleret iniquitatem male uiuentium. habeat tamen
iustitiam modo, antequam habeat iudicium; per iustitiam enim perueniet ad iudicium.
tolerantibus quippe membris iniquitatem saeculi huius quid scriptura sancta dicit in psalmo? non
repellet dominus plebem suam. laborat quippe plebs eius inter indignos, inter iniquos, inter
blasphemantes, inter murmurantes, detrahentes, insectantes, et si liceat, perimentes. laborat
quidem, sed non repellet dominus plebem suam, et hereditatem suam non derelinquet,
quoadusque iustitia conuertatur ad iudicium. quoadusque iustitia quae modo est in sanctis eius,
conuertatur ad iudicium, cum implebitur quod eis dictum est: sedebitis super duodecim sedes,
iudicantes duodecim tribus israel. habebat iustitiam apostolus, sed nondum illud iudicium de quo
dicit: nescitis quoniam angelos iudicabimus? sit ergo modo tempus iuste uiuendi, postea erit
tempus eos qui male uixerint, iudicandi. quoadusque iustitia, inquit, conuertatur ad iudicium. hoc
erit tempus iudicii, de quo dominus modo dixit: tempus meum nondum uenit. erit enim tempus
gloriae, ut qui uenit in humilitate, ueniat in altitudine. qui uenit iudicandus, ueniet iudicaturus;
qui uenit occidi a mortuis, ueniet iudicare de uiuis et mortuis. deus, inquit psalmus, manifestus
ueniet, deus noster et non silebit. quid est: manifestus ueniet? quia uenit occultus. tunc non
silebit; nam quando uenit occultus sicut ouis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram
tondente se non aperuit os suum. ueniet et non silebit. tacui, inquit, numquid semper tacebo?
modo autem quid necessarium est eis qui habent iustitiam? quod in illo ipso psalmo legitur:
quoadusque iustitia conuertatur ad iudicium; et qui habent eam, omnes recti corde. quaeritis
fortasse qui sunt recti corde? illos inuenimus in scriptura rectos corde, qui mala saeculi tolerant,
et non accusant deum. uidete, fratres; rara auis est ista quam loquor. nescio quo enim modo
quando euenit homini aliquid mali, deum currit accusare, qui deberet se. quando boni aliquid
agis, te laudas; quando mali aliquid pateris, deum accusas. hoc est ergo cor tortum, non rectum.
ab ista distortione et prauitate si corrigaris, conuertetur in contrarium quod faciebas. antea enim
quid faciebas? laudabas te in bonis dei, accusabas deum in malis tuis; conuerso corde et directo,
laudabis deum in bonis suis, accusabis te in malis tuis. isti sunt recti corde. denique ille nondum
recto corde, cui displicebat felicitas malorum et labor bonorum, ait correctus: quam bonus deus
israel rectis corde! mei autem, quando non eram recto corde, pene commoti sunt pedes, paulo
minus effusi sunt gressus mei. quare? quia zelaui in peccatoribus, pacem peccatorum intuens.
uidi, inquit, malos felices, et displicuit mihi deus; hoc enim uolebam, ut non permitteret deus
malos esse felices. intellegat homo: numquam hoc permittit deus; sed ideo malus felix putatur,
quia quid sit felicitas ignoratur. simus ergo recti corde; tempus gloriae nostrae nondum uenit.
dicatur amatoribus huius saeculi, quales erant fratres domini: tempus uestrum semper est
paratum; tempus nostrum nondum uenit. audeamus enim hoc dicere et nos. et quoniam corpus
domini nostri iesu christi sumus, quoniam membra eius sumus, quoniam caput nostrum gratanter
agnoscimus, dicamus prorsus, quoniam propter nos et ipse hoc dignatus est dicere. quando nobis
insultant amatores huius saeculi, dicamus eis: tempus uestrum semper est paratum; tempus
nostrum nondum uenit. nobis enim dixit apostolus: mortui enim estis, et uita uestra abscondita
est cum christo in deo. quando ueniet tempus nostrum? cum christus, inquit, apparuerit uita
uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria.
quid deinde addit? non potest mundus odisse uos. quid est hoc, nisi: non potest mundus odisse
amatores suos, falsos testes? bona enim dicitis quae mala sunt, et mala quae bona sunt. me autem
odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. uos adscendite ad diem
festum hunc. quid est hunc? ubi gloriam humanam quaeritis. quid est hunc? ubi extendere uultis
carnalia gaudia, non aeterna cogitare. ego non adscendo ad diem festum hunc, quia meum tempus
nondum impletum est. in die festo hoc gloriam uos humanam quaeritis; meum uero tempus, id
est gloriae meae, nondum uenit. ipse erit dies festus meus, non diebus istis praecurrens et
transiens, sed permanens in aeternum: ipsa erit festiuitas, gaudium sine fine, aeternitas sine labe,
serenitas sine nube. haec cum dixisset, ipse mansit in galilaea. ut autem adscenderunt fratres eius,
tunc et ipse adscendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. ideo non ad diem
festum hunc, quia non gloriari temporaliter, sed aliquid docere salubriter, corrigere homines, de
die festo aeterno admonere, amorem ab hoc saeculo auertere, et in deum conuertere cupiebat.
quid est autem: quasi latenter adscendit ad diem festum? non uacat et hoc domini. uidetur mihi,
fratres, etiam hinc, quod quasi latenter adscendit, aliquid significare uoluisse; nam consequentia
docebunt sic eum adscendisse mediato die festo, id est mediatis illis diebus, ut etiam palam
doceret. sed quasi latenter dixit, ne se ostenderet hominibus. non uacat quod latenter adscendit
christus ad diem festum, quia ipse latebat in illo die festo. adhuc etiam ego quod dixi, in latibulo
est. manifestetur ergo, tollatur uelum, et appareat quod erat secretum.
omnia quae dicta sunt antiquo populo israel in multiplici scriptura sanctae legis, quae agerent,
siue in sacrificiis, siue in sacerdotibus, siue in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus
quibus deum colebant, quaecumque illis dicta et praecepta sunt; umbrae fuerunt futurorum.
quorum futurorum? quae implentur in christo. unde dicit apostolus: quotquot enim promissiones
dei, in illo etiam; id est, in illo impletae sunt. deinde dicit alio loco: omnia in figura contingebant
illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. dixit et alibi: finis enim
legis christus est. item alio loco: nemo uos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut
neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. si ergo omnia illa umbrae fuerunt
futurorum, et scenopegia umbra erat futurorum. hic ergo dies festus, quaeramus cuius futuri
umbra erat. exposui quid erat scenopegia: celebratio erat tabernaculorum, propterea quia populus
de aegypto liberatus tendens per desertum ad terram promissionis, in tabernaculis habitauit. quid
sit animaduertamus, et nos erimus; nos, inquam, qui membra christi sumus, si sumus; illo autem
dignante sumus, non nobis promerentibus. adtendamus ergo nos, fratres: educti sumus de
aegypto, ubi diabolo tamquam pharaoni seruiebamus, ubi lutea opera in terrenis desideriis
agebamus, et in eis multum laborabamus. etenim nobis christus quasi lateres facientibus
clamauit: uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. hinc educti per baptismum tamquam
per mare rubrum, ideo rubrum, quia christi sanguine consecratum, mortuis omnibus inimicis
nostris qui nos insectabantur, id est, deletis omnibus peccatis nostris, transiecti sumus. modo ergo
antequam ad patriam promissionis, id est, aeternum regnum ueniamus, in deserto in tabernaculis
sumus. qui ista agnoscunt, in tabernaculis sunt, futurum enim erat ut quidam hoc agnoscerent. ille
enim est in tabernaculis, qui se esse in mundo intellegit peregrinum. ille se intellegit
peregrinantem, qui se uidet patriae suspirantem. cum autem corpus christi est in tabernaculis,
christus est in tabernaculis. sed tunc non euidenter, sed latenter. adhuc enim umbra lucem
obscurabat; ueniente luce, umbra remota est. christus erat in occulto, in scenopegia christus erat,
sed latens christus. modo iam cum manifestata sunt ista, agnoscimus nos iter agere in eremo; si
enim agnoscamus, in eremo sumus. quid est in eremo? in deserto. quare in deserto? quia in isto
mundo, ubi sititur in uia inaquosa. sed sitiamus, ut saturemur. beati enim qui esuriunt et sitiunt
iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. et sitis nostra de petra impletur in eremo: petra enim erat
christus, et uirga percussa est, ut aqua manaret. ut autem manaret, bis percussa est; quia duo ligna
sunt crucis. omnia ergo haec quae fiebant in figura, manifestantur in nobis. et non uacat quod de
domino dictum est: adscendit ad diem festum, non manifeste, sed tamquam in occulto. figuratum
enim erat ipsum in occulto, quia in ipso die festo christus latebat, quia ipse dies festus, christi
membra peregrinatura significabat.
iudaei ergo quaerebant eum in die festo, antequam adscenderet. priores enim fratres
adscenderunt, et non tunc adscendit ille, quando illi putabant et uolebant, ut etiam hoc impleretur
quod ait: non ad hunc, id est, ad quem uos uultis, primum uel secundum diem. adscendit autem
postea, ut euangelium loquitur: mediato die festo, id est, cum iam illius diei festi tot dies
praeteriissent quot remansissent. ipsam enim festiuitatem, quantum intellegendum est, diebus
pluribus celebrabant.
dicebant ergo: ubi est ille? et murmur multum de eo erat in turba. unde murmur? de contentione.
quae fuit contentio? quidam enim dicebant: quia bonus est; alii autem: non, sed seducit turbas. de
omnibus seruis eius intellegendum; hoc dicitur modo. quicumque enim eminuerit in aliqua gratia
spiritali, profecto alii dicunt: bonus est; alii: non, sed seducit turbas. unde hoc? quia uita nostra
abscondita est cum christo in deo. ideo licet dicere hominibus per hyemem: mortua est ista arbor,
uerbi gratia, arbor fici, arbor pyri, et huiusmodi pomorum, similis est aridae; et quamdiu hiems
est, non apparet. aestas probat, iudicium probat. aestas nostra, reuelatio christi est: deus
manifestus ueniet, deus noster et non silebit, ignis ante eum praeibit; iste ignis inflammabit
inimicos eius; aridas arbores ignis comprehendet. tunc enim aridae apparebunt, quando eis
dicetur: esuriui, et non dedistis mihi manducare; in alia uero parte, hoc est in dextera, apparebit
fecunditas fructuum, dignitas que foliorum; uiriditas, aeternitas erit. illis ergo tamquam aridis
dicetur: ite in ignem aeternum. ecce enim, inquit, securis ad radicem arborum posita est. omnis
ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. dicant ergo de te, si
proficis in christo, dicant homines: seducit turbas. de ipso, de toto corpore christi hoc dicitur.
cogita corpus christi adhuc in mundo, cogita corpus christi adhuc in area; uide quemadmodum
blasphemetur a palea. simul quidem triturantur, sed paleae conteruntur, frumenta purgantur. quod
dictum est ergo de domino, ualet ad consolationem, de quocumque hoc dictum fuerit christiano.
nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum iudaeorum. sed qui non loquebantur de illo
propter metum iudaeorum? utique qui dicebant: bonus est, non qui dicebant: seducit turbas. qui
dicebant: seducit turbas, sonitus eorum audiebatur tamquam aridorum foliorum. seducit turbas,
clarius sonabant; bonus est, pressius susurrabant. modo autem, fratres, quamuis nondum uenerit
illa gloria christi, quae nos aeternos factura est, modo tamen ita crescit ecclesia eius, ita eam
dignatus est per cuncta diffundere, ut iam susurretur: seducit turbas, et clarius personet: bonus
est.
TRACTATUS 29
7:14-18 quod sequitur de euangelio et hodie lectum est, consequenter et nos uideamus; et quod dominus
donauerit, hinc dicamus. hesterno die huc usque lectum erat, quia licet non uidissent dominum
iesum in templo per diem festum, loquebantur tamen de illo: et alii dicebant: bonus est; alii
autem: non, sed seducit turbas. dictum enim hoc est ad eorum solatium, qui postea praedicantes
uerbum dei, futuri erant ut seductores et ueraces. si enim seducere decipere est, nec christus
seductor, nec apostoli eius; nec quisquam seductor debet esse christianus; si autem seducere,
aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo: si a malo ad
bonum, bonus seductor est; si a bono ad malum, malus seductor est. in hanc ergo partem qua
seducuntur homines de malo ad bonum, utinam omnes seductores et uocemur et simus!
adscendit ergo postea dominus ad diem festum, mediante die festo, et docebat. et mirabantur
iudaei dicentes: quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ille qui latebat, docebat, et palam
loquebatur, et non tenebatur. illud enim ut lateret, erat causa exempli, hoc potestatis. sed cum
doceret, mirabantur iudaei. omnes quidem, quantum arbitror, mirabantur, sed non omnes
conuertebantur. et unde admiratio? quia multi nouerant ubi natus, quemadmodum fuerit
educatus; numquam eum uiderant litteras discentem, audiebant autem de lege disputantem, legis
testimonia proferentem, quae nemo posset proferre nisi legisset, nemo legere nisi litteras
didicisset: et ideo mirabantur. eorum autem admiratio magistro facta est insinuandae altius
ueritatis occasio. ex eorum quippe admiratione et uerbis, dixit dominus profundum aliquid, et
diligentius inspici et discuti dignum. propter quod intentam facio caritatem uestram, non solum
ad audiendum pro uobis, sed etiam ad orandum pro nobis.
quid ergo dominus respondit eis, admirantibus quomodo sciret litteras quas non didicerat? mea,
inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. haec est profunditas prima; uidetur enim
paucis uerbis quasi contraria locutus. non enim ait: ista doctrina non est mea; sed: mea doctrina
non est mea. si non sua, quomodo tua? si tua, quomodo non tua? tu enim dicis utrumque, et: mea
doctrina; et: non mea. nam si dixisset: ista doctrina non est mea, nulla esset quaestio. nunc uero,
fratres, primitus intendite quaestionem, et sic ordine exspectate solutionem. nam qui non uidet
quaestionem quae proponitur, quomodo intellegit quod exponitur? hoc est ergo in quaestione,
quod ait: mea non mea; hoc uidetur esse contrarium, quomodo mea, quomodo non mea. si ergo
intueamur diligenter quod ipse in exordio dicit sanctus euangelista: in principio erat uerbum, et
uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, inde pendet huius solutio quaestionis. quae est ergo
doctrina patris, nisi uerbum patris? ipse ergo christus doctrina patris, si uerbum patris. sed quia
uerbum non potest esse nullius, sed alicuius, et suam doctrinam dixit, seipsum, et non suam, quia
patris est uerbum. quid enim tam tuum quam tu? et quid tam non tuum quam tu, si alicuius est
quod es?
uerbum ergo et deus est, et doctrinae stabilis uerbum est, non sonabilis per syllabas et uolatilis,
sed manentis cum patre, ad quam conuertamur manentem, sonis transeuntibus admoniti. non
enim nos ita admonet quod transit, ut ad transitoria uocet. admonemur ut diligamus deum. totum
hoc quod dixi, syllabae fuerunt; percussum aerem uerberauerunt, ut ad sensum uestrarum aurium
peruenirent, sonando transierunt; non tamen illud quod uos admonui, transire debet, quia ille
quem uos diligere admonui, non transit; et cum transeuntibus syllabis admoniti, conuersi ad eum
fueritis, nec uos transibitis, sed cum manente manebitis. hoc est ergo in doctrina magnum, altum
et aeternum quod manet; quo uocant omnia quae temporaliter transeunt, quando bene significant,
nec mendaciter proferuntur. omnia quippe signa quae proferimus sonis, aliquid significant quod
non est sonus. non enim duae breues syllabae deus est, et duas breues syllabas colimus, et duas
breues syllabas adoramus, et ad duas breues syllabas peruenire desideramus, quae pene ante
desinunt sonare, quam coeperint; nec in eis secundae locus est, nisi prima transierit. manet ergo
aliquid magnum quod dicitur deus, quamuis non maneat sonus cum dicitur deus. sic intendite
doctrinam christi, et peruenietis ad uerbum dei; cum autem perueneritis ad uerbum dei, intendite,
deus erat uerbum; et uidebitis uerum dictum esse: mea doctrina; intendite etiam cuius est
uerbum, et uidebitis recte dictum esse: non est mea.
breuiter ergo dico caritati uestrae, hoc uidetur mihi dixisse dominus iesus christus: mea doctrina
non est mea, ac si diceret: ego non sum a meipso. quamuis enim filium patri dicamus et
credamus aequalem, nec ullam in eis esse naturae substantiae que distantiam, nec inter
generantem atque generatum aliquod interfuisse temporis interuallum, tamen hoc seruato et
custodito ista dicimus, quod ille pater est, ille filius. pater autem non est, si non habeat filium; et
filius non est, si non habeat patrem; sed tamen filius deus de patre; pater autem deus, sed non de
filio. pater filii, non deus de filio; ille autem filius patris, et deus de patre. dominus enim christus
dicitur lumen ex lumine. lumen ergo quod non ex lumine, et lumen aequale quod ex lumine,
simul unum lumen, non duo lumina.
si intelleximus, deo gratias! si quid autem parum intellexit, fecit homo quo usque potuit, cetera
uideat unde speret. forinsecus ut operarii possumus plantare et rigare, sed dei est incrementum
dare. mea, inquit, doctrina non est mea, sed eius qui misit me. audiat consilium, qui dicit:
nondum intellexi. magna quippe res et profunda cum fuisset dicta, uidit utique ipse dominus
christus hoc tam profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium.
intellegere uis? crede. deus enim per prophetam dixit: nisi credideritis, non intellegetis. ad hoc
pertinet quod etiam hic dominus secutus adiunxit: si quis uoluerit uoluntatem eius facere,
cognoscet de doctrina, utrum ex deo sit, an ego a meipso loquar. quid est hoc: si quis uoluerit
uoluntatem eius facere? sed ego dixeram: si quis crediderit; et hoc consilium dederam. si non
intellexisti, inquam, crede. intellectus enim merces est fidei. ergo noli quaerere intellegere ut
credas, sed crede ut intellegas; quoniam nisi credideritis, non intellegetis. cum ergo ad
possibilitatem intellegendi consilium dederim obedientiam credendi, et dixerim dominum iesum
christum hoc ipsum adiunxisse in consequenti sententia, inuenimus eum dixisse: si quis uoluerit
uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina. quid est: cognoscet? hoc est intelleget. quod est
autem: si quis uoluerit uoluntatem eius facere, hoc est credere. sed quia cognoscet, hoc est
intelleget, omnes intellegunt; quia uero quod ait: si quis uoluerit uoluntatem eius facere, hoc
pertinet ad credere, ut diligentius intellegatur, opus est nobis ipso domino nostro expositore, ut
indicet nobis utrum reuera ad credere pertineat facere uoluntatem patris eius. quis nesciat hoc
esse facere uoluntatem dei, operari opus eius, id est, quod illi placet? ipse autem dominus aperte
alio loco dicit: hoc est opus dei, ut credatis in eum quem ille misit. ut credatis in eum, non, ut
credatis ei. sed si creditis in eum, creditis ei; non autem continuo qui credit ei, credit in eum. nam
et daemones credebant ei, et non credebant in eum. rursus etiam de apostolis ipsius possumus
dicere: credimus paulo, sed non: credimus in paulum; credimus petro, sed non: credimus in
petrum. credenti enim in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. quid est
ergo credere in eum? credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et eius membris
incorporari. ipsa est ergo fides quam de nobis exigit deus; et non inuenit quod exigat, nisi
donauerit quod inueniat. quae fides, nisi quam definiuit alio loco apostolus plenissime dicens:
neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur? non
qualiscumque fides, sed fides quae per dilectionem operatur; haec in te sit, et intelleges de
doctrina. quid enim intelleges? quia doctrina ista non est mea, sed eius qui misit me; id est,
intelleges quia christus filius dei, qui est doctrina patris, non est ex seipso, sed filius est patris.
sabellianam haeresim sententia ista dissoluit. sabelliani enim dicere ausi sunt ipsum esse filium
qui est et pater; duo esse nomina, sed unam rem. si duo essent nomina, et res una, non diceretur:
mea doctrina non est mea. utique si tua doctrina non est tua, o domine, cuius est, nisi alius sit
cuius sit? quod dixisti, sabelliani non intellegunt; non enim trinitatem uiderunt, sed sui cordis
errorem secuti sunt. nos cultores trinitatis et unitatis patris et filii et spiritus sancti, et unius dei
intellegamus de doctrina christi, quoniam non est eius. et ideo dixit non se a seipso loqui,
quoniam christus patris est filius, et pater christi est pater, et filius de deo patre deus est; pater
autem deus, non de filio deo deus est.
qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. hoc erit ille qui uocatur antichristus, extollens
se, sicut apostolus ait, supra omne quod dicitur deus, et quod colitur. ipsum quippe annuntians
dominus gloriam suam quaesiturum, non gloriam patris, ait ad iudaeos: ego ueni in nomine patris
mei, et non suscepistis me; alius ueniet in nomine suo, hunc suscipietis. significauit eos
antichristum suscepturos, quo gloriam nominis sui quaesiturus est, inflatus, non solidus, et ideo
non stabilis, sed utique ruinosus. dominus autem noster iesus christus magnum exemplum nobis
praebuit humilitatis; nempe aequalis est patri, nempe in principio erat uerbum, et uerbum erat
apud deum, et deus erat uerbum; nempe ipse dixit, et uerissime dixit: tanto tempore uobis cum
sum, et non cognouistis me? philippe, qui uidit me, uidit et patrem; nempe ipse dixit, et
uerissime dixit: ego et pater unum sumus. si ergo ille cum patre unum, aequalis patri, deus de
deo, deus apud deum, coaeternus, immortalis, pariter incommutabilis, pariter sine tempore,
pariter creator et dispositor temporum, tamen quia uenit in tempore, et formam serui accepit, et
habitu est inuentus ut homo, quaerit: gloriam patris, non suam, quid tu, homo, facere debes, qui
quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando autem aliquid mali facis, deo
calumniam meditaris? intende tibi, creatura es, agnosce creatorem; seruus es, ne contemnas
dominum; adoptatus es, sed non meritis tuis; quaere eius gloriam, a quo habes hanc gratiam,
homo adoptatus, cuius gloriam quaesiuit qui est ab illo unicus natus. qui autem quaerit gloriam
eius qui misit illum, hic uerax est, et iniustitia in illo non est. in antichristo autem iniustitia est, et
uerax non est, quia gloriam suam quaesiturus est, non eius a quo missus est: non enim est missus,
sed uenire permissus. omnes ergo pertinentes ad corpus christi, ne inducamur in laqueos
antichristi, non quaeramus gloriam nostram. sed si ille quaesiuit gloriam eius qui eum misit,
quanto magis non eius qui nos fecit?
TRACTATUS 30
7:19-24 euangelii sancti lectionem, de qua pridem caritati uestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est,
hodierna consequitur. dominum loquentem audiebant et discipuli et iudaei; ueritatem loquentem
audiebant, et ueraces et mendaces; caritatem loquentem audiebant et amici et inimici; bonum
loquentem audiebant et boni et mali. illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo
prodesset et profuturus esset, uidebat et praeuidebat. in illis enim qui tunc erant uidebat, in nobis
qui futuri eramus praeuidebat. nos itaque sic audiamus euangelium, quasi praesentem dominum;
nec dicamus: o illi felices qui eum uidere potuerunt! quia multi in eis qui uiderunt, et occiderunt;
multi autem in nobis qui non uiderunt, et crediderunt. quod enim pretiosum sonabat de ore
domini, et propter nos scriptum est, et nobis seruatum, et propter nos recitatum, et recitabitur
etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. sursum est dominus; sed etiam hic est
ueritas dominus. corpus enim domini in quo resurrexit, uno loco esse potest; ueritas eius ubique
diffusa est. dominum ergo audiamus, et quod ipse donauerit de uerbis eius, et nos dicamus.
nonne moyses, inquit, dedit uobis legem, et nemo ex uobis facit legem? quid me quaeritis
interficere? ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex uobis facit legem; nam si legem
faceretis, in ipsis litteris christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. et illi
responderunt: respondit ei turba. respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad
perturbationem; denique turba turbata uidete quid responderit: daemonium habes; quis te quaerit
occidere? quasi non peius fuerit dicere: daemonium habes, quam eum occidere. ei quippe dictum
est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. quid possit aliud dicere turba turbulenta?
quid possit aliud olere coenum commotum? turba turbata est; unde? a ueritate. turbam
lippitudinis turbauit claritas lucis. oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis
claritatem.
dominus autem non plane turbatus, sed in sua ueritate tranquillus, non reddidit malum pro malo,
nec maledictum pro maledicto. quibus si diceret: daemonium habetis uos, uerum utique diceret.
non enim talia illi ueritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. quid ergo respondit?
audiamus tranquille, et tranquillum bibamus: unum opus feci, et omnes miramini. tamquam
dicens: quid si omnia opera mea uideritis? ipsius enim opera erant quae in mundo uidebant, et
ipsum qui fecit omnia non uidebant; fecit unam rem, et turbati sunt, quia saluum fecit hominem
sabbato. quasi uero si quisquam aegrotus sabbato sinceraret, alius illum sanum fecisset quam ille,
qui eos scandalizauit, quia unum hominem saluum fecit sabbato. quis enim alius alios saluos
fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit huic homini, dat et iumentis? salus enim
corporalis erat. salus carnis et reparatur, et moritur; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur.
tamen, fratres, etiam ipsa salus a domino est, per quemlibet detur; quocumque curante et
ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in psalmo: homines et
iumenta saluos facies, domine, sicut multiplicasti misericordiam tuam, deus. quia enim deus es,
multiplicata misericordia tua peruenit etiam ad salutem carnis humanae, peruenit etiam ad
salutem mutorum animalium; sed qui das salutem carnis hominibus iumentis que communem,
numquid nulla salus est quam seruas hominibus? est certe alia quae non solum communis non est
hominibus et iumentis, sed nec ipsis hominibus communis est bonis et malis. denique cum ibi de
ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines, propter illam salutem quam
sperare debent homines, sed boni homines, secutus adiunxit: filii autem hominum sub tegmine
alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae
potabis eos; quoniam apud te est fons uitae, et in lumine tuo uidebimus lumen. haec est salus
quae ad bonos pertinet, quos appellauit filios hominum, cum supra dixisset: homines et iumenta
saluos facies, domine. quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset:
homines, sequeretur et diceret: filii autem hominum, quasi aliud erant homines, et aliud filii
hominum? non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse spiritum
sanctum. homines ad primum adam, filii hominum ad christum. forte enim homines pertinent ad
primum hominem; filii autem hominum pertinent ad filium hominis.
unum opus feci, et omnes miramini. et continuo subiungit: propterea moyses dedit uobis
circumcisionem. bene factum est ut acciperetis circumcisionem a moyse. non quia ex moyse est,
sed ex patribus. abraham quippe primus accepit circumcisionem a domino. et in sabbato
circumciditis. conuicit uos moyses. in lege accepistis ut circumcidatis octauo die; accepistis in
lege ut uacetis septimo die; si octauus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati,
quid facietis? uacabitis, ut seruetis sabbatum, an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei
octaui? sed noui, inquit, quid faciatis. circumciditis hominem. quare? quia circumcisio pertinet
ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato uacare a salute. ergo nec mihi
irascamini, quia saluum feci totum hominem sabbato; si circumcisionem, inquit, accipit homo in
sabbato, ut non soluatur lex moysi (aliquid enim per moysen in illa constitutione circumcisionis
salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini?
forte enim illa circumcisio ipsum dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur.
iussa est enim adhiberi octauo die circumcisio; et quid est circumcisio, nisi carnis exspoliatio?
significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. non ergo sine
causa data est, et in eo membro iussa fieri, quoniam per illud membrum procreatur creatura
mortalium. et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum; et per
unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors. ideo quisque cum praeputio
nascitur, quia omnis homo cum uitio propaginis nascitur; et non mundat deus siue a uitio cum
quo nascimur, siue a uitiis quae male uiuendo addimus, nisi per cultellum petrinum, dominum
christum. petra enim erat christus. cultellis enim petrinis circumcidebant, et petrae nomine
christum figurabant, et praesentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. quare
autem octauo die, nisi quia post septimum sabbati dominus die dominico resurrexit? ergo
resurrectio christi, quae facta est tertio quidem die passionis, sed octauo die in diebus
hebdomadis, ipsa nos circumcidit. audi circumcisos uera petra, apostolo admonente: si ergo
resurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite, ubi christus est in dextera dei sedens; quae
sursum sunt sapite, non quae super terram. circumcisis loquitur: resurrexit christus, abstulit uobis
desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et
multo peius quod male uiuendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc sapitis terram? et
ad extremum quia legem dedit moyses, et circumciditis hominem sabbato, intellegite hoc
significari opus bonum, quod ego feci totum hominem saluum sabbato, quia et curatus est ut
sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.
nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate. quid est hoc? modo qui per legem
moysi circumciditis sabbato, non irascimini moysi; et quia ego die sabbati saluum feci hominem,
irascimini mihi. personaliter iudicatis, ueritatem adtendite. ego non me praefero moysi, ait
dominus, qui erat et ipsius moysi dominus. sic adtendite quomodo homines nos duos, tamquam
ambos homines: iudicate inter nos, sed uerum iudicium iudicate; nolite me honorato illum
damnare, sed illo intellecto me honorate. hoc enim eis alio loco dixit: si crederetis moysi,
crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit. sed hoc loco noluit hoc dicere, tamquam se et
moyse ante illos constitutis. propter legem moysi circumciditis, quando etiam sabbatum
occurrerit; et ego sanitatum faciendarum beneficentiam non uultis ut exhibeam per sabbatum?
quia dominus circumcisionis et dominus sabbati, salutis est auctor, et seruilia opera prohibiti
estis facere sabbato; si uere intellegatis seruilia opera, non peccatis. qui enim facit peccatum,
seruus est peccati. numquid seruile opus est, hominem sanare per sabbatum? manducatis et
bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione domini nostri iesu christi, et ex uerbis eius), utique
quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? per hoc
ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda. ergo nolite personaliter
iudicare, sed rectum iudicium iudicate. adtendite me quomodo hominem, adtendite moysen
quomodo hominem; si secundum ueritatem iudicetis, neque moysen, neque me condemnabitis; et
ueritate cognita me cognoscetis, quia ego sum ueritas.
hoc uitium, fratres, quod dominus notauit hoc loco, euadere in hoc saeculo magni laboris est, non
personaliter iudicare, sed rectum iudicium retinere. admonuit quidem dominus iudaeos, sed
monuit et nos; illos conuicit, nos instruxit; illos redarguit, nos exacuit. non putemus hoc nobis
non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus. scriptum est, legitur, cum recitaretur audiuimus, sed
tamquam iudaeis dictum audiuimus; non nos ponamus post nos, et quasi intueamur inimicos
reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis ueritas ipsa reprehendat. iudaei quidem
personaliter iudicabant, sed ideo non pertinent ad nouum testamentum, ideo non habent in christo
regnum caelorum, ideo non iunguntur sanctorum societati angelorum; terrena quaerebant a
domino; terra enim promissionis, uictoria ab inimicis, fecunditas pariendi, multiplicatio filiorum,
abundantia fructuum, quae illis omnia a deo quidem uero et bono, tamen ut carnalibus promissa
sunt, omnia haec fecerunt illis uetus testamentum. quid est uetus testamentum? quasi hereditas
pertinens ad hominem ueterem. nos innouati sumus, homo nouus facti sumus, quia et ille homo
nouus uenit. quid tam nouum quam nasci de uirgine? quia ergo non erat quid in illo innouaret
praeceptum, quia nullum habebat peccatum, nouus partus est datus. in illo partus nouus, in nobis
homo nouus. quid est homo nouus? a uetustate innouatus. ad quam rem innouatus? ad
desideranda caelestia, ad concupiscenda sempiterna, ad patriam quae sursum est et hostem non
timet, desiderandam, ubi non perdimus amicum, non timemus inimicum; ubi uiuimus cum bono
affectu, sine ullo defectu; ubi nemo nascitur, quia nemo moritur; ubi nemo iam proficit, et nemo
deficit; ubi non esuritur, et non sititur, sed satietas est immortalitas, et cibus ueritas. haec
habentes promissa, et ad nouum testamentum pertinentes, et nouae hereditatis facti heredes, et
ipsius domini coheredes, aliam spem ualde habemus; non personaliter iudicemus, sed rectum
iudicium teneamus.
quis est qui non iudicat personaliter? qui diligit aequaliter. dilectio aequalis facit non acceptari
personas. non cum homines diuerso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne
personas accipiamus. sed quando inter duos iudicamus, et aliquando inter necessarios, fit
nonnunquam iudicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de
duro patre; seruamus honorificentiam patri, quae debetur a filio; non aequamus filium patri in
honore, sed praeponimus, si bonam causam habet; filium aequemus patri in ueritate, et sic
tribuemus honorem debitum, ut non perdat aequitas meritum. ita uerbis domini proficimus, et ut
proficiamus gratia illius adiuuamur.
TRACTATUS 31
7:25-36 meminit caritas uestra pristinis sermonibus et lectum esse in euangelio, et a nobis ut potuimus
disputatum, quod dominus iesus ideo uelut occulte adscendit ad diem festum, non quia timebat
ne teneretur, cuius potestas erat ne teneretur, sed ut significaret etiam in ipso die festo qui
celebrabatur a iudaeis, se occultari, et suum esse mysterium; hodierna ergo lectione apparuit
potestas, quae putabatur timiditas: loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et
dicerent quod audiuimus, cum lectio legeretur: nonne hic est quem quaerebant interficere? et
ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt; numquid uere cognouerunt principes quia hic est
christus? qui nouerant qua saeuitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur.
deinde non plene intellegentes illius potentiam, putauerunt principum esse scientiam, quod ipsi
cognouerant eumdem esse christum; ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum
quaesierunt. deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant: numquid cognouerunt principes quia hic
est christus, fecerunt sibi quaestionem qua eis uideretur non ipse esse christus; adiungentes enim
dixerunt: sed istum nouimus unde sit; christus autem cum uenerit, nemo scit unde sit. haec opinio
apud iudaeos unde nata fuerit, quod christus cum uenerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter
nata est), si consideremus scripturas, inuenimus, fratres, quoniam sanctae scripturae dixerunt de
christo: quoniam nazaraeus uocabitur. ergo praedixerunt unde sit. rursus si locum natiuitatis eius
quaeramus, tamquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat iudaeos, propter scripturas quae ista
praedixerant. nam cum eum uisa stella magi quaererent adorare, uenerunt ad herodem, et
dixerunt quid quaererent et quid uellent; ille autem conuocatis eis qui legem sciebant, quaesiuit
ab eis ubi christus nasceretur, illi dixerunt: in bethlehem iudae; et testimonium etiam
propheticum protulerunt. si ergo prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis eius, et
locum ubi eum peperit mater eius, unde nata est ista opinio apud iudaeos, quam modo audiuimus:
christus cum uenerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicauerant et praenuntiauerant
scripturae? secundum hominem praedixerant scripturae unde esset; secundum deum latebat
impios, et quaerebat pios. ad hoc enim et isti dixerunt: christus cum uenerit, nemo scit unde sit,
quia hanc illis opinionem generauerat quod per isaiam dictum est: generationem autem eius quis
enarrabit? denique et ipse dominus ad utrumque respondit, et quia nouerant eum unde esset, et
quia non nouerant, ut adtestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum
humanitatem infirmitatis, et secundum diuinitatem maiestatis.
audite ergo uerbum domini, fratres, uidete quemadmodum confirmauit eis et quod dixerunt:
istum nouimus unde sit; et quod dixerunt: christus cum uenerit, nemo scit unde sit. clamabat ergo
docens in templo iesus : et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non ueni, sed est uerus qui
me misit, quem uos nescitis. hoc est dicere: et me scitis, et me nescitis; hoc est dicere: et unde
sim scitis, et unde sim nescitis. unde sim scitis, iesum a nazareth, cuius etiam parentes nostis.
solus enim in hac causa latebat uirginis partus, cui tamen testis erat maritus; ipse enim hoc
poterat fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. hoc ergo excepto uirginis partu, totum
nouerant in iesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus
ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. recte ergo dixit: et me nostis, et unde sim scitis,
secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat; secundum autem diuinitatem: et a me ipso
non ueni, sed est uerus qui me misit, quem uos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem
misit, et scietis. deum enim nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse
enarrauit; et, patrem non cognoscit nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare.
denique cum dixisset: sed est uerus qui misit me, quem uos nescitis, ut ostenderet eis unde
possent scire quod nesciebant, subiecit: ego scio eum. ergo a me quaerite, ut sciatis eum. quare
autem scio eum? quia ab ipso sum, et ipse me misit. magnifice utrumque monstrauit. ab ipso,
inquit, sum; quia filius de patre, et quidquid est filius, de illo est cuius est filius. ideo dominum
iesum dicimus deum de deo; patrem non dicimus deum de deo, sed tantum deum; et dicimus
dominum iesum lumen de lumine; patrem non dicimus lumen de lumine, sed tantum lumen. ad
hoc ergo pertinet, quod dixit: ab ipso sum. quod autem uidetis me in carne, ipse me misit. ubi
audis: ipse me misit, noli intellegere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.
quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum uenerat hora
eius; hoc est, quia nolebat. quid est enim: nondum uenerat hora eius? non enim dominus sub fato
natus est. hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus est. si tua hora uoluntas est
illius, illius hora quae est, nisi uoluntas sua? non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua
dignaretur occidi. tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectauit quo
nasceretur. de hoc tempore apostolus loquens, ait: cum autem uenit plenitudo temporis, misit
deus filium suum. ideo multi dicunt: quare non ante uenit christus? quibus respondendum est,
quia nondum uenerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora; sciebat
enim quando uenire deberet. primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit;
non enim aliquid paruum uenturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. quando maior
iudex ueniebat, tanto praeconum longior series praecedebat.
denique ubi uenit plenitudo temporis, uenit et ille qui nos liberaret a tempore. liberati enim a
tempore, uenturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus; nec dicitur ibi: quando ueniet
hora; dies est enim sempiternus, qui nec praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. in hoc
autem saeculo uoluuntur dies, et alii transeunt, et alii ueniunt; nullus manet et momenta quibus
loquimur, inuicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. ex quo loquimur
aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane, ita nihil stat, nihil
fixum manet in tempore. amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a
tempore, et figamur in aeternitate, ubi iam nulla est mutabilitas temporum. magna igitur
misericordia domini nostri iesu christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta
sunt tempora; factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia; factum esse quod fecit. factus
est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat.
secundum hanc dispensationem iam uenerat hora natiuitatis, et natus erat; sed nondum uenerat
hora passionis, ideo nondum passus erat. denique ut noueritis non necessitatem, sed potestatem
morientis: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint: nondum uenit hora eius, aedificantur
ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua; ut ergo noueritis potestatem morientis, ipsam
passionem recolite, crucifixum intuemini. dixit in ligno pendens: sitio. illi hoc audito, in arundine
per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce; accepit, et ait: perfectum est; et inclinato capite,
reddidit spiritum. uidetis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur
quae de illo praedicta fuerunt ante mortem futura. dixerat enim propheta: dederunt in escam
meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. exspectabat ut haec omnia complerentur;
posteaquam completa sunt, dixit: perfectum est, et abscessit potestate, quia non uenerat
necessitate. ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula
facientis. uentum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum
illucescebat, et inuenti sunt latrones uiuentes. supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia
diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. illi autem, ne remanerent in ligno,
cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. dominus autem inuentus est mortuus, et
admirati sunt homines; et qui eum uiuum contemserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent
quidam: uere filius dei est hic. unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se: ego sum; et illi
retro redeuntes omnes ceciderunt. erat ergo in illo potestas summa. nec hora cogebatur mori, sed
horam exspectabat, qua opportune fieret uoluntas, non qua inuiti impleretur necessitas. de turba
autem multi crediderunt in eum. humiles et pauperes saluos faciebat dominus. principes
insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. erat
quaedam turba quae suam aegritudinem cito uidit, et illius medicinam sine dilatione cognouit.
uidete quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: numquid christus cum uenerit, plura signa
facturus est? utique si duo non erunt, hic est. crediderunt ergo in eum dicentes ista.
principes uero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo christus glorificabatur, miserunt
ministros, ut apprehenderent eum. quem apprehenderent? adhuc nolentem? quia ergo non
poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. quid docentem? dicit ergo
iesus : adhuc modicum tempus uobis cum sum. quod modo uultis facere, facturi estis, sed non
modo, quia modo nolo. quare adhuc modo nolo? quia adhuc modicum tempus uobis cum sum; et
tunc uado ad eum qui me misit. implere debeo dispensationem meam, et sic peruenire ad
passionem meam.
quaeretis me, et non inuenietis; et ubi sum ego, uos non potestis uenire. hic iam resurrectionem
suam praedixit; noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum uiderunt in
eum multitudinem iam credentem. magna enim signa facta sunt, etiam cum dominus resurrexit,
et adscendit in caelum. tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum;
ipse quippe illis dixerat: sine me nihil potestis facere. quando claudus ille qui sedebat ad portam,
ad uocem petri surrexit, et suis pedibus ambulauit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est
petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in uirtute illius quem ipsi occiderunt. multi
compuncti dixerunt: quid faciemus? uiderunt enim se ingenti crimine impietatis adstrictos,
quando illum occiderunt, quem uenerari et adorare debuerunt; et hoc putabant esse inexpiabile.
magnum enim facinus erat, cuius consideratio illos faceret desperare; sed non debebant
desperare, pro quibus in cruce pendens dominus est dignatus orare. dixerat enim: pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt. uidebat quosdam suos inter multos alienos; illis iam petebat
ueniam, a quibus adhuc accipiebat iniuriam. non enim adtendebat quod ab ipsis moriebatur, sed
quia pro ipsis moriebatur. multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis, ut nemo
de sui peccati dimissione desperet, quando illi ueniam meruerunt, qui christum occiderunt.
mortuus est christus pro nobis; sed numquid a nobis? at uero illi uiderunt christum suo scelere
morientem, et crediderunt in christum suis sceleribus ignoscentem. quousque biberent sanguinem
quem fuderant, de sua salute desperauerunt. ergo hoc dixit: quaeretis me, et non inuenietis; et ubi
sum ego, uos non potestis uenire, quia quaesituri erant post resurrectionem compuncti. nec dixit:
ubi ero; sed: ubi sum. semper enim ibi erat christus, quo fuerat rediturus; sic enim uenit, ut non
recederet. unde alio loco ait: nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius
hominis, qui est in caelo; non dixit: qui fuit in caelo. in terra loquebatur, et in caelo se esse
dicebat. sic uenit, ut inde non abscederet; sic rediit, ut nos non derelinqueret, quid miramini?
deus hoc facit. homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat, et cum ad alium
locum uenerit in eo loco unde uenit non erit; deus autem implet omnia, et ubique totus est; non
secundum spatia tenetur locis. erat tamen dominus christus secundum uisibilem carnem in terra,
secundum inuisibilem maiestatem in caelo et in terra; ideo ait: ubi ego sum, uos non potestis
uenire. nec dixit: non poteritis; sed: non potestis; tales enim tunc erant qui non possent. nam ut
sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid: quo ego uado, uos
non potestis uenire; cum pro illis orans dixerit: pater, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me cum.
denique hoc petro exposuit, et ait illi: quo ego uado, non potes me sequi modo, sequeris autem
postea. dixerunt ergo iudaei, non ad ipsum sed ad seipsos: quo hic iturus est, quia non
inueniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? non enim
sciebant quod dixerunt; sed quia ille uoluit, prophetauerunt. iturus enim erat dominus ad gentes,
non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. qui erant pedes eius? quos pedes conculcare
uolebat persequendo saulus, quando ei caput clamauit: saule, saule, quid me persequeris? quis est
hic sermo, quem dixit: quaeritis me, et non inuenietis; et ubi ego sum, uos non potestis uenire?
unde hoc dixit dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes
praenuntiauerunt. dixit enim hoc dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum
patris unde numquam discedit unigenitus filius, non illi nouerant; nec cogitare idonei erant ubi
erat christus, unde non recessit christus, quo rediturus erat christus, ubi manebat christus. unde
hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et
tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod dominus iturus esset ad
dispersionem gentium, et impleturus quod legebant et non intellegebant: populus quem non
cognoui, seruiuit mihi, in obauditu auris obaudiuit mihi. illi non audierunt in quorum oculis fuit;
illi audierunt in quorum auribus sonuit.
illius enim ecclesiae uenturae de gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis
patiebatur: tangebat, et non uidebatur; nesciebatur, et sanabatur. figura quippe erat, quod
dominus interrogauit: quis me tetigit? quasi ignorans ignoratam sanauit; sic fecit et gentibus. non
eum didicimus in carne, et meruimus carnem eius manducare, et in carne eius membra esse.
quare? quia misit ad nos. quos? praecones suos, discipulos suos, seruos suos, redemtos suos quos
creauit, sed quos et redemit fratres suos, totum parum dixi, membra sua, seipsum; misit enim ad
nos membra sua, et fecit nos membra sua. tamen secundum speciem corporis quam iudaei
uiderunt et contemserunt, non apud nos fuit christus, quia et hoc de illo dictum erat, sicut et
apostolus dicit: dico enim christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei, ad
confirmandas promissiones patrum. ad illos debuit uenire, a quorum patribus et quorum patribus
est promissus; ideo et ipse sic ait: non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus israel. sed
quid dicit apostolus in sequenti? gentes autem super misericordia glorificare deum. quid et ipse
dominus? habeo alias oues quae non sunt ex hoc ouili. qui dixerat: non sum missus nisi ad oues
quae perierunt domus israel, quomodo habet alias oues ad quas non est missus, nisi quia
significauit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis iudaeis, qui uiderunt et
occiderunt? et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. messis prima de cruce uentilata
est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. nunc uero cum fama euangelii et bono eius
odore excitati credunt fideles eius per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando ueniat qui
iam uenit; quando ab omnibus uideatur, qui tunc a quibusdam uisus non est, a quibusdam uisus
est; quando ueniat iudicaturus qui uenit iudicandus; quando ueniat discreturus, qui uenit ut non
discerneretur. non enim ab impiis christus est discretus, sed cum impiis iudicatus; de illo enim
dictum est: inter iniquos reputatus est. latro euasit, christus damnatus est. accepit indulgentiam
criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxauit. tamen et ipsa crux, si
adtendas, tribunal fuit: in medio enim iudice constituto, unus latro qui credidit liberatus, alter qui
insultauit damnatus est. iam significabat quod facturus est de uiuis et mortuis: alios positurus ad
dexteram, alios ad sinistram; similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad
dexteram. iudicabatur, et iudicium minabatur.
TRACTATUS 32
7:37-39 inter dissensiones et dubitationes iudaeorum de domino iesu christo, inter cetera quae dixit,
quibus alii confunderentur, alii docerentur, nouissimo illius festiuitatis die (tunc enim ista
agebantur), quae appellatur scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festiuitate iam
antea meminit caritas uestra fuisse dissertum, uocat dominus iesus christus, et hoc non utcumque
loquendo, sed clamando, ut qui sitit ueniat ad eum. si sitimus, ueniamus; et non pedibus, sed
affectibus; nec migrando, sed amando ueniamus. quamquam secundum interiorem hominem, et
qui amat migrat. et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis
mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. si aliud amas, aliud amabas, non ibi
es ubi eras.
clamat ergo nobis dominus: stabat enim, et clamabat: si quis sitit, ueniat ad me, et bibat. qui
credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. quid hoc esset,
quando euangelista exposuit, immorari non debemus. unde enim dixerit dominus: si quis sitit,
ueniat ad me, et bibat, et: qui credit in me, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae,
consequenter exposuit euangelista, dicens: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant
credentes in eum. nondum enim erat spiritus datus, quia iesus nondum erat glorificatus. est ergo
sitis interior et uenter interior, quia est homo interior. et ille quidem interior inuisibilis, exterior
autem uisibilis; sed melior interior quam exterior. et quod non uidetur, hoc plus amatur; constat
enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. unde hoc constat? unusquisque in seipso
probet. quamuis enim qui male uiuunt, animos suos corpori addicant, uiuere tamen uolunt, quod
non est nisi animi, magis que seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. regunt enim
animi, reguntur corpora. gaudet quisque uoluptate, et capit de corpore uoluptatem; sed separa
animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. si gaudet
de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine
deliciis manet intrinsecus? omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus
suum. sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. quid enim amatur in amico,
ubi est amor sincerior et castior? quid amatur in amico, animus, an corpus? si fides amatur,
animus amatur; si beneuolentia amatur, beneuolentiae sedes animus est; si hoc amas in altero,
quia et ipse amat te, animum amas, quia non caro, sed animus amat. ideo enim amas, quia te
amat; quaere unde te amet, et uide quid ames. plus ergo amatur, et non uidetur.
aliquid etiam uolo dicere, ubi magis appareat dilectioni uestrae quantum ametur animus, et
quemadmodum corpori praeponatur. illi ipsi lasciui amatores, qui pulcritudine corporum
delectantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. nam si amet
et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. quare magis irascitur quam diligit? quia
non ei redditur quod impendit. si ergo ipsi corporum amatores redamari se uolunt, et hoc eos
magis delectat si amentur, quales sunt amatores animorum? et si magni sunt amatores animorum,
quales sunt amatores dei, qui pulcros animos facit? sicut enim animus facit decus in corpore, sic
deus in animo. non enim facit corpori unde ametur nisi animus, qui cum migrauerit, cadauer
horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris, sepelire festinas. decus ergo
corporis, animus; decus animi, deus.
clamat ergo dominus ut ueniamus et bibamus, si intus sitiamus; et dicit quia cum biberimus,
flumina aquae uiuae fluent de uentre nostro. uenter interioris hominis conscientia cordis est.
bibito ergo isto liquore uiuescit purgata conscientia, et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons
erit. quid est fons, et quid est fluuius qui manat de uentre interioris hominis? beneuolentia, qua
uult consulere proximo. si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere, non fluit aqua uiua
de uentre eius; si autem proximo festinat consulere, ideo non siccat, quia manat. uidebimus nunc
quid sit quod bibunt, qui credunt in domino; quia utique christiani sumus, et si credimus,
bibimus. et unusquisque in seipso debet agnoscere si bibit, et si uiuit ex eo quod bibit; non enim
nos deserit fons, si non deseramus fontem.
exposuit euangelista, ut dixi, unde dominus clamasset, ad qualem potum inuitasset, quid
bibentibus propinasset, dicens: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant credentes in
eum. nondum enim erat spiritus datus, quia iesus nondum erat glorificatus. quem dicit spiritum,
nisi sanctum spiritum? nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar
cum animum commendarem. animus enim cuiusque, proprius est spiritus eius, de quo dicit
paulus apostolus: quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso
est? deinde adiunxit: sic et quae dei sunt, nemo scit, nisi spiritus dei. nostra nemo scit, nisi
spiritus noster. non enim noui quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra,
quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscuiusque hominis ipsius spiritus testis est. sic et
quae dei sunt, nemo scit, nisi spiritus dei. nos cum spiritu nostro, deus cum suo; ita tamen ut deus
cum suo spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine eius spiritu scire non possumus
quid agatur in deo. deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. nam infirmitatem
suam petrus nesciebat, quando a domino quod ter esset negaturus audiebat, et aeger se ignorabat;
medicus aegrum sciebat. sunt ergo quaedam quae deus nouit in nobis, nescientibus nobis. tamen
quantum ad homines pertinet, nemo sic se nouit quomodo ipse homo; alius nescit quid in illo
agatur, sed spiritus eius nouit. accepto autem spiritu dei, discimus et quid agatur in deo: non
totum, quia non accepimus totum. de pignore multa nouimus; pignus enim accepimus, et huius
pignoris plenitudo postea dabitur. interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui
nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. si talis est arrha, quid est cuius est arrha?
sed quid est quod ait: non enim erat spiritus datus, quia iesus nondum erat glorificatus? in
euidenti est intellectus. non enim non erat spiritus dei, qui erat apud deum; sed nondum erat in
eis qui crediderant in iesum. ita enim disposuit dominus iesus , non eis dare spiritum istum de
quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. et forte si quaeramus, annuet
ut inueniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. pietas pulsat, non manus, quamquam pulsat et
manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. quae igitur causa est cur dominus iesus
christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare spiritum sanctum? quod antequam dicamus
ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moueat, quomodo nondum erat spiritus in
hominibus sanctis, cum de ipso domino recens nato legatur in euangelio, quod eum in spiritu
sancto agnouerit simeon, agnouerit etiam anna uidua prophetissa; agnouerit iohannes ipse, qui
eum baptizauit; impletus spiritu sancto zacharias multa dixit; spiritum sanctum ipsa maria, ut
dominum conciperet, accepit. multa ergo indicia praecedentia spiritus sancti habemus, antequam
dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. non enim alium spiritum etiam prophetae
habuerunt, qui christum uenturum praenuntiauerunt. sed modus quidam futurus erat dationis
huius, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. nusquam enim legimus antea
congregatos homines accepto spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. post
resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: accipite spiritum
sanctum. de hoc ergo dictum est: non erat spiritus datus, quia iesus nondum erat glorificatus. et
insufflauit in faciem eorum, qui flatu primum hominem uiuificauit, et de limo erexit, quo flatu
animam membris dedit, significans eum se esse qui insufflauit in faciem eorum, ut a luto
exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. tunc primum post resurrectionem suam dominus,
quam dicit euangelista glorificationem, dedit discipulis suis spiritum sanctum. deinde
commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber actuum apostolorum demonstrat, ipsis uidentibus,
et uidendo deducentibus, adscendit in coelum. ibi peractis decem diebus, die pentecostes misit
desuper spiritum sanctum. quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti,
omnium gentium linguis locuti sunt.
quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in christo, et credit in christum, non loquitur omnium
gentium linguis, non est credendus accepisse spiritum sanctum? absit ut ista perfidia tentetur cor
nostrum. certi sumus omnem hominem accipere; sed quantum uas fidei adtulerit ad fontem,
tantum implet. cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis: quare nemo loquitur linguis omnium
gentium? quia iam ipsa ecclesia linguis omnium gentium loquitur. antea in una gente erat
ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. loquendo linguis omnium, significabat futurum, ut
crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. in hac ecclesia qui non est, nec modo accipit
spiritum sanctum. praecisus enim et diuisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium
loquitur, renuntiet sibi; non habet. nam si habet, det signum quod tunc dabatur. quid est, det
signum quod tunc dabatur? loquatur omnibus linguis. respondet mihi: quid enim, tu loqueris
omnibus linguis? loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, eius corporis cuius membrum
sum. diffusa ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; ecclesia est corpus christi, in hoc
corpore membrum es; cum ergo membrum sis eius corporis quod loquitur omnibus linguis, crede
te loqui omnibus linguis. unitas enim membrorum caritate concordat; et ipsa unitas loquitur
quomodo tunc unus homo loquebatur.
accipimus ergo et nos spiritum sanctum, si amamus ecclesiam, si caritate compaginamur, si
catholico nomine et fide gaudemus. credamus, fratres, quantum quisque amat ecclesiam christi,
tantum habet spiritum sanctum. datus est enim spiritus, sicut apostolus dicit, ad manifestationem.
ad manifestationem? sicut ipse idem dicit: quia alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii
sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alii fides in eodem spiritu, alii donatio curationum
in uno spiritu, alii operatio uirtutum in eodem spiritu. multa enim dantur ad manifestationem, sed
tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem,
etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. tolle inuidiam, et tuum est quod habeo; tollam
inuidiam, et meum est quod habes. liuor separat, sanitas iungit. oculus solus uidet in corpore; sed
numquid soli sibi oculus uidet? et manui uidet, et pedi uidet, et ceteris membris uidet; non enim
si aliquis ictus in pedem ueniat, auertit se oculus inde ut non praecaueat. rursus sola manus
operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? et oculo operatur; nam si ictus aliquis
ueniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus: non me moueo, quia non
tendit ad me? sic pes ambulando omnibus membris militat; membra cetera tacent, et lingua
omnibus loquitur. habemus ergo spiritum sanctum, si amamus ecclesiam; amamus autem, si in
eius compage et caritate consistimus. nam ipse apostolus cum dixisset diuersa dona dari diuersis
hominibus, tamquam officia quorumque membrorum. adhuc, inquit, supereminentiorem uiam
uobis demonstro, et cepit loqui de caritate. praeposuit eam linguis hominum et angelorum,
praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi
misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit
eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit caritatem. ipsam habeto,
et cuncta habebis, quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. quia uero ad spiritum
sanctum pertinet caritas de qua loquimur (quaestio enim modo in euangelio de spiritu sancto
retractatur), audi apostolum dicentem: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum
sanctum, qui datus est nobis.
quare ergo dominus spiritum, cuius maxima beneficia sunt in nobis, quia caritas dei per ipsum
diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare uoluit? quid significauit? ut in
resurrectione nostra caritas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in deum. hic
enim nascimur et morimur, hoc non amemus; caritate migremus, caritate sursum habitemus.
caritate illa qua diligimus deum. nihil aliud in hac uitae nostrae peregrinatione meditemur, nisi
quia et hic non semper erimus, et ibi nobis locum bene uiuendo praeparabimus, unde numquam
migremus. dominus enim noster iesus christus, posteaquam resurrexit, iam non moritur; mors illi
ultra, sicut apostolus dicit, non dominabitur. ecce quod amemus. si uiuimus, si in ipsum credimus
qui resurrexit, dabit nobis, non quod hic amant homines qui deum non amant, aut tanto plus
amant, quanto illum minus amant; tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. sed
uideamus quid nobis promisit: non diuitias terrenas et temporales, non honores et potestates in
saeculo isto; uidetis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. non
ipsam postremo corporis sanitatem; non quia ipse illam non dat, sed quia, ut uidetis, et pecoribus
dat. non uitam longam. quid est enim longum quod aliquando finitur? non pro magno nobis
credentibus promisit longaeuitatem, aut decrepitam senectutem, quam omnes optant antequam
ueniat, omnes de illa cum uenerit murmurant. non pulcritudinem corporis, quam uel corporis
morbus, uel ipsa senectus quae optatur, exterminat. uult esse pulcher, et uult esse senex; ista duo
desideria sibi inuicem concordare non possunt; si senex eris, pulcher non eris; quando senectus
uenerit, pulcritudo fugiet; et in uno habitare non possunt uigor pulcritudinis, et gemitus
senectutis. omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit: qui credit in me, ueniat, et bibat; et
flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. uitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non
conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec successor
speretur. quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et spiritus sancti caritate feruentibus,
ideo ipsum spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus, ut in suo corpore ostenderet uitam,
quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.
TRACTATUS 33
7:40-53, 8:1-11 meminit caritas uestra, sermone pristino ex occasione lectionis euangelicae locutos nos esse
uobis de spiritu sancto. ad hunc potandum cum dominus inuitasset credentes in se, loquens inter
eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec ualebant, quia ille nolebat; cum ergo
haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset christus,
aliis dicentibus quia de galilaea non exsurget christus. qui uero missi fuerant, ut eum tenerent,
redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. nam et testimonium perhibuerunt diuinae
doctrinae eius, cum dicerent a quibus missi fuerant: quare non adduxistis eum? responderunt
enim numquam se audisse hominem sic locutum: non enim quisquam sic loquitur homo. ille
autem sic locutus est, quia deus erat et homo. tamen pharisaei testimonium eorum repellentes,
dixerunt eis: numquid et uos seducti estis? uidemus enim delectatos uos esse sermonibus illius.
numquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex pharisaeis? sed turba haec quae non nouit
legem, maledicti sunt. qui non nouerant legem, ipsi credebant in eum qui miserat legem; et eum
qui miserat legem, contemnebant illi qui docebant legem, ut impleretur quod dixerat ipse
dominus: ego ueni ut non uidentes uideant, et uidentes caeci fiant. caeci enim facti sunt pharisaei
doctores, illuminati sunt populi nescientes legem, et in auctorem legis credentes.
nicodemus tamen unus ex pharisaeis, qui ad dominum nocte uenerat, et ipse non quidem
incredulus, sed timidus; nam ideo nocte uenerat ad lucem, quia illuminari uolebat, et sciri
timebat; respondit iudaeis: numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et
cognouerit quid faciat? uolebant enim illi peruerse ante esse damnatores quam cognitores. sciebat
enim nicodemus, uel potius credebat, quia si tantummodo eum uellent patienter audire, forte
similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. illi responderunt, ex praeiudicio
cordis sui, quod et illis: numquid et tu galilaeus es? id est, quasi a galilaeo seductus. dominus
enim galilaeus dicebatur, quoniam de nazareth ciuitate erant parentes eius. secundum mariam
dixi parentes, non secundum uirile semen; non enim quaesiuit in terra nisi matrem, qui iam
habebat desuper patrem. nam utraque eius natiuitas mirabilis fuit: diuina sine matre, humana sine
patre. quid ergo illi quasi legis doctores ad nicodemum dixerunt? scrutare scripturas, et uide quia
propheta a galilaea non surgit. sed dominus prophetarum inde surrexit. reuersi sunt, inquit
euangelista, unusquisque in domum suam.
inde iesus perrexit in montem, in montem autem oliueti, in montem fructuosum, in montem
unguenti, in montem chrismatis. ubi enim decebat docere christum, nisi in monte oliueti? christi
enim nomen a chrismate dictum est: chrisma~g autem graece, latine unctio nuncupatur. ideo
autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. et diluculo iterum uenit in templum, et
omnis populus uenit ad eum, et sedens docebat eos. et non tenebatur, quia nondum pati
dignabatur.
nunc iam adtendite, ubi ab inimicis tentata sit domini mansuetudo. adducunt autem illi scribae et
pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei:
magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. in lege autem moyses mandauit nobis
huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare
eum. unde accusare? numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum
aliquo modo pertinuisse dicebatur? quid est ergo: tentantes eum, ut possent accusare eum?
intellegemus, fratres, admirabilem mansuetudinem in domino praeeminuisse. animaduerterunt
eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum; de illo quippe fuerat ante praedictum:
accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulcritudine tua intende,
prospere procede, et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. ergo adtulit
ueritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. propter haec eum esse
regnaturum in spiritu sancto propheta praedixerat. cum loqueretur, ueritas agnoscebatur; cum
aduersus inimicos non moueretur, mansuetudo laudabatur. cum ergo de duobus istis, id est de
ueritate et mansuetudine eius, inimici liuore et inuidia torquerentur, in tertio, id est iustitia,
scandalum posuerunt. quare? quia lex iusserat adulteros lapidari; et utique lex quod iniustum erat
iubere non poterat; si quis aliud diceret quam lex iusserat, iniustus deprehenderetur. dixerunt
ergo apud semetipsos: uerax putatur, mansuetus uidetur; de iustitia illi quaerenda calumnia est;
offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de illa in lege praeceptum sit: si
eam iusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit.
ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, sine dubio
eam dimitti debere dicturus est. hinc nos inuenimus accusandi occasionem, et reum facimus
tamquam legis praeuaricatorem, dicentes ei: hostis es legis, contra moysen respondes, immo
contra eum qui per moysen legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. posset his
uerbis atque his sententiis inflammari inuidia, feruere accusatio, flagitari damnatio. sed cui hoc?
peruersitas rectitudini, falsitas ueritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. quando illi
laqueos praepararent, in quos non prius ipsi caput inicerent? ecce dominus in respondendo et
iustitiam seruaturus est, et a mansuetudine non recessurus. non est captus cui tendebatur, sed
potius capti sunt qui tendebant, quia in eum qui eos posset de laqueis eruere, non credebant.
quid ergo respondit dominus iesus ? quid respondit ueritas? quid respondit sapientia? quid
respondit ipsa cui calumnia parabatur iustitia? non dixit: non lapidetur! ne contra legem dicere
uideretur. absit autem ut diceret: lapidetur! uenit enim non perdere quod inuenerat, sed quaerere
quod perierat. quid ergo respondit? uidete quam plenum sit iustitia, plenum mansuetudine et
ueritate! qui sine peccato est uestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat. o responsio
sapientiae! quomodo eos intromisit in se? foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non
perscrutabantur; adulteram uidebant, se non perspiciebant. praeuaricatores legis legem impleri
cupiebant, et hoc calumniando; non uere, tamquam adulteria castitate damnando. audistis, iudaei,
audistis, pharisaei, audistis, legis doctores, legis custodem, sed nondum intellexistis legislatorem.
quid uobis aliud significat, cum digito scribit in terra? digito enim dei lex scripta est, sed propter
duros in lapide scripta est. nunc iam dominus in terra scribebat, quia fructum quaerebat. audistis
ergo, impleatur lex, lapidetur adultera; sed numquid in illa punienda, lex implenda est a
puniendis? consideret se unusquisque uestrum, intret in semetipsum, adscendat tribunal mentis
suae, constituat se ante conscientiam suam cogat se confiteri. scit enim qui sit, quia nemo scit
hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. unusquisque in se intendens,
peccatorem se inuenit. ita plane. ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam legis
excipite. si diceret: non lapidetur adultera! iniustus conuinceretur; si diceret: lapidetur!
mansuetus non uideretur; dicat quod dicere debet, et mansuetus et iustus: qui sine peccato est
uestrum, prior in illam lapidem mittat. haec uox iustitiae est: puniatur peccatrix, sed non a
peccatoribus; impleatur lex, sed non a praeuaricatoribus legis. haec uox omnino iustitiae est; qua
iustitia illi tamquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos inuenientes, unus post unum
omnes recesserunt. relicti sunt duo, misera et misericordia. dominus autem cum eos illo telo
iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes adtendere, sed auerso ab eis obtutu, rursum digito
scribebat in terra.
relicta autem sola illa muliere, omnibus que abeuntibus, leuauit oculos suos ad mulierem.
audiuimus uocem iustitiae, audiamus et mansuetudinis. plus enim, credo, territa erat illa mulier
cum audisset a domino dictum: qui sine peccato est uestrum, prior in illam lapidem mittat. illi
ergo adtendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei
qui erat sine peccato. et quia illa hoc audierat: qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat,
ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inueniri non poterat. ille autem qui aduersarios
eius repulerat lingua iustitiae, leuans in eam oculos mansuetudinis, interrogauit eam: nemo te
condemnauit? respondit illa: domine, nemo. et ille: nec ego te condemnabo, a quo te forte
damnari timuisti, quia in me peccatum non inuenisti. nec ego te damnabo. quid est, domine?
faues ergo peccatis? non plane ita. adtende quod sequitur: uade, deinceps iam noli peccare. ergo
et dominus damnauit, sed peccatum, non hominem. nam si peccatorum fautor esset, diceret: nec
ego te damnabo; uade, uiue ut uis; de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque
peccaueris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. non hoc dixit.
intendant ergo qui amant in domino mansuetudinem et timeant ueritatem. etenim dulcis et rectus
dominus. amas quod dulcis est, time quod rectus est. tamquam mansuetus dixit: tacui; sed
tamquam iustus: numquid semper tacebo? misericors et miserator dominus. ita plane. adhuc
adde, longanimis; adhuc adde, et multum misericors; sed time quod est in nouissimo, et uerax.
quos enim modo sustinet peccantes, iudicaturus est contemnentes. an diuitias longanimitatis et
mansuetudinis eius contemnis, ignorans quia patientia dei ad poenitentiam te adducit? tu autem
secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis
iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. mansuetus dominus, longanimis
dominus, misericors dominus; sed et iustus dominus, et uerax dominus. largitur tibi spatium
correctionis; sed tu plus amas dilationem quam emendationem. malus fuisti heri? hodie bonus
esto. et hodiernum diem in malitia peregisti? uel cras mutare. semper exspectas, et de
misericordia dei tibi plurimum polliceris, quasi ille qui tibi per paenitentiam promisit
indulgentiam, promiserit tibi etiam prolixiorem uitam. unde scis quid pariat crastinus dies? recte
dicis in corde tuo: quando me correxero, deus mihi omnia peccata dimittet. negare non possumus
quod correctis atque conuersis indulgentiam deus promisit. nam in quo propheta mihi legis quia
promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi deus longam uitam.
ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis
affectionibus. sperando qui decipitur? qui dicit: bonus est deus, misericors est deus, faciam quod
mihi placet, quod libet: laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae.
quare hoc? quia misericors est deus, bonus est deus, mansuetus est deus. spe isti periclitantur.
desperatione autem, qui cum inciderint in grauia peccata, putantes sibi non posse iam ignosci
paenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos: iam
damnandi sumus, quare non quod uolumus facimus, animo gladiatorum ferro destinatorum? ideo
molesti sunt desperati: iam enim quod timeant non habent, et uehementer timendi sunt. istos
desperatio necat, spes illos. inter spem et desperationem fluctuat animus. metuendum est ne te
occidat spes, et cum multum speras de misericordia, incidas in iudicium; metuendum est rursus
ne te occidat desperatio, et cum putas iam tibi non ignosci quae grauia commisisti, non agas
paenitentiam, et incurras in iudicem sapientiam, quae dicit: et ego uestrae perditioni superridebo.
quid ergo agit dominus cum periclitantibus utroque morbo? illis qui spe periclitantur, hoc dicit:
ne tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem; subito enim ueniet ira illius, et in
tempore uindictae disperdet te. illis qui desperatione periclitantur, quid dicit? in quacumque die
iniquus conuersus fuerit, omnes iniquitates eius obliuiscar. propter illos ergo qui desperatione
periclitantur, proposuit indulgentiae portum; propter illos qui spe periclitantur et dilationibus
illuduntur, fecit diem mortis incertum. quando ueniat ultimus dies, nescis. ingratus es, quia
hodiernum habes, in quo corrigaris? sic ergo ad istam mulierem: nec ego te damnabo; sed facta
secura de praeterito, caue futura. nec ego te damnabo, deleui quod commisisti, obserua quod
praecepi, ut inuenias quod promisi.
TRACTATUS 34
8:12 quod modo audiuimus et intenti accepimus, cum sanctum euangelium legeretur, non dubito quod
omnes etiam intellegere conati sumus, et quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro
suo modulo cepit quod potuit; et posito pane uerbi, nemo est qui se queratur nihil gustasse. sed
iterum non dubito, quia difficile quisquam est, qui totum intellexerit. tamen etiamsi est qui omnia
uerba domini nostri iesu christi modo ex euangelio recitata satis intellegat, toleret ministerium
nostrum, quousque, si possimus, illo adiuuante tractando faciamus ut uel omnes uel multi
intellegant, quod se pauci intellexisse laetantur.
quod ait dominus: ego sum lux mundi, clarum puto esse eis qui habent oculos, unde huius lucis
participes fiant; qui autem non habent oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a
domino iesu christo: ego sum lux mundi. et forte non desit qui dicat apud semetipsum: numquid
forte dominus christus est sol iste, qui ortu et occasu peragit diem? non enim defuerunt haeretici
qui ista senserunt. manichaei solem istum oculis carnis uisibilem expositum et publicum non
tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad uidendum, christum dominum esse putauerunt. sed
catholicae ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse
cognoscit; nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest conuincit etiam disputando.
improbemus itaque huiusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizauit ecclesia. non
arbitremur dominum iesum christum hunc esse solem quem uidemus oriri ab oriente, occidere in
occidente, cuius cursui nox succedit, cuius radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum
motione commigrat; non est hoc dominus christus. non est dominus christus sol factus, sed per
quem sol factus est. omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
est ergo lux quae fecit hanc lucem; hanc amemus, hanc intellegere cupiamus, ipsam sitiamus, ut
ad ipsam duce ipsa aliquando ueniamus, et in illa ita uiuamus, ut numquam omnino moriamur.
ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in psalmo cecinit: homines et iumenta
saluos facies, domine; sicut multiplicata est misericordia tua, deus. psalmi sancti ista uerba sunt:
aduertite quid de tali luce antiquus sanctorum hominum dei sermo praemiserit. homines, inquit,
et iumenta saluos facies, domine; sicut multiplicata est misericordia tua, deus. quoniam enim
deus es, et habes multiplicem misericordiam, peruenit eadem multiplicitas misericordiae tuae,
non solum ad homines quos creasti ad imaginem tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus
subdidisti. a quo enim salus hominis, ab illo salus et pecoris. non erubescas hoc sentire de
domino deo tuo; immo praesumas et fidas, et caueas ne aliter sentias. qui saluum facit te, ipse
saluum facit equum tuum, ipse ouem tuam - ad minima omnino ueniamus - ipse gallinam tuam;
domini est salus, et ista deus saluat. mouet te, interrogas; miror quid dubitas. dedignabitur
saluare, qui dignatus est creare? domini est salus angelorum, hominum, pecorum; domini est
salus. sicut nemo est a seipso, ita nemo saluus est a seipso. proinde uerissime psalmus atque
optime ait: homines et iumenta saluos facies, domine. quare? sicut multiplicata est misericordia
tua, deus. tu enim es deus, tu creasti, tu saluas; tu dedisti esse, tu das sanum esse.
si ergo sicut multiplicata est misericordia dei, ab illo homines et iumenta saluantur, nonne
homines habent aliquid aliud quod eis deus praestet creator, quod iumentis non praestat? nulla ne
discretio est inter animal factum ad imaginem dei, et animal subditum imagini dei? est plane!
praeter salutem istam communem nobis cum animantibus mutis, est quod nobis praestet deus,
illis autem non praestat. quid est hoc? sequere in eodem psalmo: filii autem hominum sub
tegmine alarum tuarum sperabunt. habentes modo salutem communem cum pecoribus suis, filii
hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. aliam habent salutem in re, aliam in spe. salus
ista quae in praesenti est, hominibus pecoribus que communis est; sed est alia quam sperant
homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant. filii enim hominum sub tegmine,
inquit, alarum tuarum sperabunt. qui autem perseueranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a
diabolo deiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. si ergo sperabunt, quid sperabunt, nisi
quod pecora non habebunt? inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae
potabis eos. quale uinum est, unde inebriari laudabile est? quale uinum est, quod non turbat, sed
dirigit mentem? quale uinum est, quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum?
inebriabuntur. unde? ab ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos. unde?
quoniam apud te fons uitae. ipse fons uitae ambulabat in terra, ipse dicebat: qui sitit, ueniat ad
me. ecce fons. sed nos de lumine loqui coeperamus, et propositam ex euangelio quaestionem de
lumine tractabamus. lectum est enim nobis dicente domino: ego sum lux mundi. inde quaestio,
ne quis carnaliter sapiens solem istum intellegendum putaret: uenimus inde ad psalmum, quo
considerato, inuenimus interim dominum fontem uitae. bibe et uiue. apud te, inquit, fons uitae;
ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii hominum, inebriari isto fonte quaerentes. sed de
lumine dicebamus. sequere ergo; nam propheta cum dixisset: apud te fons uitae, secutus adiunxit:
in lumine tuo uidebimus lumen; deum de deo, lumen de lumine. per hoc lumen factum est solis
lumen; et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. factum
est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. noli contemnere nubem carnis: nube
tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.
loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus: ego sum lux
mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. quomodo te abstulit
ab oculis carnis, et reuocauit ad oculos cordis? non enim sufficit dicere: qui me sequitur, non
ambulabit in tenebris, sed habebit lumen; addidit enim: uitae; sicut ibi dictum est: quoniam apud
te fons uitae. uidete itaque, fratres mei, quomodo uerba domini cum illius psalmi ueritate
concordant; et ibi lumen positum est cum fonte uitae, et a domino dictum est lumen uitae. in istis
autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi;
quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte
sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem ueniamus. non sic apud deum: quod lumen est, hoc est
fons; qui tibi lucet ut uideas, ipse tibi manat ut bibas.
uidetis ergo, fratres mei, uidetis, si intus uidetis, quale hoc lumen est de quo dominus dicit: qui
me sequitur, non ambulabit in tenebris. sequere istum solem, uideamus si non ambulabis in
tenebris. ecce oriundo exit ad te; ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem
profectio est; nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto
errabis, et pro oriente occidentem tenebis. tu eum in terra si sequaris, errabis; nauta si eum in
mari sequatur, errabit. postremo uidetur tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad
occidentem, quo et ille tendit; uideamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. uide
quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, seruitutis suae necessitate peragens
diem. dominus autem noster iesus christus interim et cum per carnis nubem non omnibus
apparebat, per sapientiae potestatem omnia tenebat. deus tuus ubique totus est; si non ab illo
facias casum, numquam a te ipse facit occasum.
qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. quod promisit,
futuri temporis uerbo posuit; non enim ait: habet; sed: habebit, inquit, lumen uitae. nec ait tamen:
qui sequetur me; sed: qui sequitur me. in eo quod facere debemus, praesens tempus posuit; quod
autem promisit facientibus, futuri temporis uerbo significauit. qui sequitur habebit. modo
sequitur, post habebit; modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. quamdiu enim sumus
in corpore, ait apostolus, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem.
quando per speciem? cum habuerimus lumen uitae, cum ad illam uisionem uenerimus, quando
nox ista transierit. de illo quippe die qui exorturus est, dictum est: mane adstabo tibi, et
contemplabor. quid est: mane? transacta nocte saeculi huius, transactis terroribus tentationum,
superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem deuoret quaerens. mane adstabo tibi, et
contemplabor. nunc uero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in
psalmo dicitur: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo?
per singulas noctes, inquit, flebo; desiderio lucis ardebo. uidet dominus desiderium meum;
quoniam dicit illi alter psalmus: ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est
absconditus. desideras aurum? uideri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus.
desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens peruenire ad id quod desideras,
indicas. desideras deum? quis uidet, nisi deus? a quo enim petis deum, sicut panem, sicut aquam,
sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? a quo petis deum, nisi a deo? ipse petitur a seipso,
qui promittit seipsum. extendat anima cupiditatem suam, et sinu capaciore quaerat
comprehendere quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis adscendit, desiderari
potest, concupisci potest, suspirari in illud potest; digne cogitari, et uerbis explicari non potest.
ergo, fratres mei, quoniam dominus breuiter ait: ego sum lux mundi; qui me sequitur, non
ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae, quibus uerbis aliud est quod iussit, aliud quod
promisit, faciamus quod iussit, ne impudenti fronte desideremus quod promisit; ne dicat nobis in
iudicio suo: fecisti enim quod iussi, ut expetas quod promisi? quid ergo iussisti, domine deus
noster? dicit tibi: ut sequereris me. consilium uitae petiisti. cuius uitae, nisi de qua dictum est:
apud te fons uitae? audiuit quidam: uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis
thesaurum in caelo; et ueni, sequere me. tristis abscessit, non est secutus; quaesiuit magistrum
bonum, interpellauit doctorem, et contemsit docentem; tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis;
tristis abscessit, habens grandem sarcinam auaritiae super humeros suos. laborabat, aestuabat; et
qui ab illo sarcinam deponere uoluit, non est sequendus putatus, sed deserendus. postea uero
quam dominus per euangelium clamauit: uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
uos reficiam; tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde,
quam multi fecerunt audito euangelio, quod ex ore ipsius auditum diues ille non fecit? ergo modo
faciamus, sequamur dominum; soluamus compedes quibus impedimur sequi. et quis idoneus
soluere tales nodos, nisi ille adiuuet cui dictum est: disrupisti uincula mea? de quo alius psalmus
dicit: dominus soluit compeditos, dominus erigit elisos.
et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt: ego sum lumen mundi; qui me
sequitur, non ambulabit in tenebris? quia dominus illuminat caecos. illuminamur ergo modo,
fratres, habentes collyrium fidei. praecessit enim eius saliua cum terra, unde inungueretur qui
caecus est natus. et nos de adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus habemus. miscuit
saliuam cum terra: uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. miscuit saliuam cum terra; ideo
praedictum est: ueritas de terra orta est; ipse autem dixit: ego sum uia, ueritas et uita. ueritate
perfruemur, cum uiderimus facie ad faciem, quia et hoc promittitur nobis. nam quis auderet
sperare quod deus non dignatus esset uel polliceri uel dare? uidebimus facie ad faciem. apostolus
dicit: nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem. et
iohannes apostolus in epistola sua: dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quid
erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. haec
est magna promissio; si amas, sequere. amo, inquis, sed qua sequor? si dixisset tibi dominus deus
tuus: ego sum ueritas et uita, desiderans ueritatem, concupiscens uitam, uiam qua ad haec
peruenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: magna res ueritas, magna res uita, si esset
quomodo illuc perueniret anima mea! quaeris qua? audi eum dicentem primo: ego sum uia.
antequam diceret tibi quo, praemisit qua: ego sum, inquit, uia. quo uia? et ueritas et uita. primo
dixit qua uenias, postea dixit quo uenias. ego sum uia, ego sum ueritas, ego uita. manens apud
patrem, ueritas et uita; induens se carnem, factus est uia. non tibi dicitur: labora quaerendo uiam,
ut peruenias ad ueritatem et uitam; non hoc tibi dicitur. piger, surge! uia ipsa ad te uenit, et te de
somno dormientem excitauit, si tamen excitauit; surge, et ambula. forte conaris ambulare, et non
potes, quia dolent pedes. unde dolent pedes? an iubente auaritia per aspera cucurrerunt? sed dei
uerbum sanauit et claudos. ecce, inquis, sanos habeo pedes, sed ipsam uiam non uideo.
illuminauit et caecos.
hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a domino, manentes in corpore; cum autem
perambulauerimus uiam, et ad ipsam patriam uenerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis
beatius? quia nihil pacatius: nihil enim aduersus hominem rebellabit. nunc uero, fratres, difficile
sine rixa sumus. ad concordiam quidem uocati sumus, iubemur pacem habere inter nos; ad hoc
conandum est, omnibus que nitendum uiribus, ut aliquando ueniamus ad perfectissimam pacem;
modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere uolumus. ille errat, tu uis ducere ad
uiam; resistit tibi, litigas; resistit paganus, disputas contra errores idolorum et daemoniorum;
resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas daemoniorum; malus catholicus non uult bene
uiuere, corripis etiam interiorem fratrem tuum: te cum manet in domo, et perditas uias quaerit;
aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem domino amborum reddas. quantae undique
rixarum necessitates? plerumque homo taedio affectus, dicit apud semetipsum: quid mihi est pati
contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? ego uolo consulere, illi uolunt perire;
consumo uitam meam litigando; pacem non habeo; inimicos insuper facio, quos amicos habere
deberem, si beneuolentiam consulentis adtenderent; quid mihi est ista perpeti? redeam ad me, me
cum ero. deum meum inuocabo. redi ad teipsum, ibi inuenis rixam; si coepisti deum sequi, ibi
inuenis rixam. quam rixam, inquis, inuenio? caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus
aduersus carnem. ecce tu ipse es, ecce tu solus es, ecce te cum es, ecce alium nullum hominem
pateris; sed uides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captiuantem te
in lege peccati, quae est in membris tuis. exclama ergo, et a rixa interiore clama ad deum, ut tibi
pacificet te: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per iesum
christum dominum nostrum. quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit
lumen uitae. finita tota rixa, immortalitas consequetur, quia nouissima inimica destruetur mors. et
qualis pax erit? oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. quo ut ueniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit: ego
sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae.
TRACTATUS 35
8:13-14 de uerbis domini nostri iesu christi, ubi ait: ego sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit
in tenebris, sed habebit lumen uitae, hesterno die qui adfuistis, diu disputatum esse meministis; et
si adhuc uelimus de illo lumine disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare
compendio. itaque, fratres mei, sequamur christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris.
tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum; et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum,
unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum.
cum haec ergo dixisset dominus noster iesus christus, responderunt iudaei: tu de te testimonium
dicis; testimonium tuum non est uerum. antequam ueniret dominus noster iesus christus, multas
ante se lucernas propheticas accendit et misit. de his etiam erat iohannes baptista, cui tam
magnum ipsum lumen, quod est dominus christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum;
ait enim: in natis mulierum non surrexit maior iohanne baptista. hic tamen, quo nemo erat maior
in natis mulierum, dicit de domino iesu christo: ego quidem baptizo uos in aqua; qui autem uenit,
fortior me est, cuius non sum dignus calceamentum soluere. uidete quemadmodum se lucerna
diei submittat. lucernam uero ipsum iohannem fuisse dominus ipse testatur: ille erat, inquit,
lucerna ardens et lucens; et uos uoluistis ad horam exsultare in lumine eius. quando autem
dixerunt iudaei domino: dic nobis, in qua potestate ista facis, sciens dominus quia iohannem
baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de domino
testimonium perhibuisset, respondit eis: interrogabo et ego uos unum sermonem; dicite mihi
baptismus iohannis unde est? de caelo, an ex hominibus? turbati illi intra semetipsos cogitabant:
quia si dicerent: ab hominibus, lapidari possent a turba, quae iohannem prophetam esse credebat;
si dicerent: de caelo, responderet eis: ille quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi
testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. uiderunt ergo,
quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros, et dixerunt: nescimus. et dominus eis: nec
ego dico uobis, in qua potestate ista facio. non uobis dico quod scio, quia non uultis fateri quod
scitis. iustissime utique repulsi, confusi abscesserunt; et impletum est quod in psalmo per
prophetam dicit deus pater: paraui lucernam christo meo, id est, ipsum iohannem; inimicos eius
induam confusione.
habebat ergo dominus iesus christus testimonium prophetarum ante se praemissorum, praeconum
iudicem praecedentium; habebat testimonium a iohanne; sed ipse maius testimonium erat, quod
sibi perhibebat. illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia diem ferre non poterant; nam
iohannes idem ipse apostolus, cuius euangelium in manibus habemus, in ipsius euangelii sui
capite ait de iohanne: erat homo missus a deo, cui nomen erat iohannes: hic uenit in testimonium,
ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. non erat ille lumen, sed ut
testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum, quod illuminat omnem hominem
uenientem in mundum. si omnem, ergo et iohannem. unde dicit et ipse iohannes: nos omnes de
plenitudine eius accepimus. discernite ergo ista, ut proficiat mens uestra in fide christi, ne semper
infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo solido resilientes. debetis apud matrem sanctam
ecclesiam christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non uentre. hoc ergo
discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. nam et oculi nostri
lumina dicuntur; et unusquisque ita iurat, tangens oculos suos, per lumina sua: sic uiuant lumina
mea; usitata iuratio est. quae lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et
luceant tibi; non utique possunt. quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina
nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent extrinsecus adiutorio luminis; quo
ablato aut non illato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen uident; sic mens nostra, qui est oculus
animae, nisi ueritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter
illustretur, nec ad sapientiam nec ad iustitiam poterit peruenire. ipsa est enim uia nostra iuste
uiuere. quomodo autem non offendat in uia, cui non lucet lumen? ac per hoc in tali uia uidere
opus est, in tali uia uidere magnum est. nam tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri
manum dabat; pater filio uiam praecipiendo monstrabat.
responderunt ergo iudaei: tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est uerum. uideamus
quid audiant; audiamus et nos, sed non sicut illi. illi contemnentes, nos credentes; illi occidere
christum uolentes, nos per christum uiuere cupientes. interim ista distantia distinguat aures
mentes que nostras, et audiamus quid iudaeis responderit dominus: respondit iesus , et dixit eis:
etsi ego de me testimonium perhibeo, uerum est testimonium meum; quia scio unde ueni, et quo
uado. lumen et alia demonstrat et seipsum. accendis lucernam, uerbi gratia, ut quaeras tunicam, et
praestat tibi ardens lucerna ut inuenias tunicam; numquid accendis lucernam ut uideas ardentem
lucernam? lucerna quippe ardens idonea est et alia quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam
tuis oculis demonstrare. sic et dominus christus et inter fideles suos, et inimicos iudaeos,
tamquam inter lucem et tenebras distinguebat; tamquam inter illos quos radio fidei perfundebat,
et illos quorum clausos oculos circumfundebat. nam etiam sol iste et uidentis faciem illustrat, et
caeci; ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo
illuminantur in acie; uidet ille, ille non uidet; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus
est absens. sic et sapientia dei, uerbum dei, dominus iesus christus ubique praesens est; quia
ubique est ueritas, ubique est sapientia. intellegit quis in oriente iustitiam; intellegit alius in
occidente iustitiam; numquid alia est iustitia quam illa intellegit, alia quam iste? separati sunt
corpore, et in uno habent acies mentium suarum. quam uideo iustitiam hic constitutus, si iustitia
est, ipsam uidet iustus nescio quot mansionibus a me carne seiunctus, et in illius iustitiae luce
coniunctus. ergo testimonium sibi perhibet lux; aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut
cognoscatur lux. sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? est praesens et
illis; sed quibus eam uideant, oculos non habent cordis. audi de illis ex euangelio ipso prolatam
sententiam: et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. ergo ait dominus, et
uerum ait: etsi ego de me testimonium perhibeo, uerum est testimonium meum; quia scio unde
ueni, et quo uado. patrem uolebat intellegi; patri gloriam dabat filius. aequalis glorificat eum a
quo est missus; quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus?
scio unde ueni, et quo uado. iste qui in praesentia uobis loquitur, habet quod non deseruit, sed
tamen uenit; non enim ueniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. quid miramini? deus
est. non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. quando pergit ad
occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente; dominus
autem noster iesus christus et uenit, et ibi est; et redit, et hic est. audi ipsum euangelistam alio
loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi
unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. non dixit: fuit in sinu patris, quasi ueniendo
deseruerit sinum patris. hic loquebatur, et ibi se esse dicebat; qui et hinc discessurus, quid dixit?
ecce ego uobis cum sum usque ad consummationem saeculi. ergo uerum est testimonium
luminis, siue se ostendat, siue alia; quia sine lumine non potes uidere lumen, et sine lumine non
potes uidere quodlibet aliud quod non est lumen. si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae
non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt?
locutus est propheta uerum; sed unde haberet, nisi de fonte ueritatis hauriret? locutus est
iohannes uerum; sed unde locutus est, ipsum interroga: nos omnes, inquit, de plenitudine eius
accepimus. ergo idoneus est dominus noster iesus christus qui sibi perhibeat testimonium. sed
plane, fratres mei, in nocte huius saeculi audiamus et prophetiam intente; modo enim ad
fragilitatem nostram nocturnas que cordis nostri intimas tenebras humilis uoluit uenire dominus
noster. homo uenit contemnendus et honorandus, uenit negandus et confitendus; contemnendus
et negandus a iudaeis, honorandus et confitendus a nobis; iudicandus et iudicaturus; iudicandus
iniuste, iudicaturus iuste. talis ergo uenit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. nam
quid opus erat ut iohannes tamquam lucerna perhiberet testimonium diei si dies ipse ab
infirmitate nostra posset uideri? sed non poteramus; infirmus factus est infirmis, per infirmitatem
sanauit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium
fecit luminibus nostris. quia ergo dominus uenit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et
prophetias audiamus.
nam de prophetia conuincimus contradicentes paganos. quis est christus, dicit paganus? cui
respondemus: quem praenuntiauerunt prophetae. et ille: qui prophetae? recitamus isaiam,
danielem, ieremiam, alios sanctos prophetas; dicimus quam longe ante illum uenerint, quanto
tempore aduentum eius praecesserint. hoc ergo respondemus: praeuenerunt eum prophetae,
praedixerunt eum esse uenturum. respondet aliquis eorum: qui prophetae? nos recitamus, qui
nobis quotidie recitantur. et ille: qui sunt hi prophetae? nos respondemus: qui et praedixerunt ea
quae fieri uidemus. et ille: uos, inquit, uobis ista finxistis, uidistis ea fieri, et quasi uentura
praedicta essent, in libris quibus uoluistis conscripsistis. hic contra inimicos paganos occurrit
nobis aliorum testimonium inimicorum. proferimus codices a iudaeis, et respondemus: nempe et
uos et illi, fidei nostrae estis inimici. ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis conuincamus
inimicis. codex isaiae proferatur a iudaeis, uideamus si non ibi lego. sicut ouis ad immolandum
ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate
iudicium eius sublatum est; liuore eius sanati sumus; omnes ut oues errauimus, et ipse traditus est
pro peccatis nostris.
ecce lucerna una. alia proferatur, psalmus aperiatur, etiam inde praedicta passio christi recitetur.
foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt
et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestimentum meum miserunt
sortem. apud te laus mea, in ecclesia magna confitebor tibi. commemorabuntur et conuertentur ad
dominum uniuersi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quia
domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. erubescat unus inimicus, quia codicem mihi
ministrat alius inimicus. sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum uici; et ipse qui
mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse uincatur. lego alium
prophetam, et inuenio dominum loquentem ad iudaeos: non est mihi uoluntas in uobis, dicit
dominus, nec accipiam sacrificium de manibus uestris; quoniam ab ortu solis usque ad occasum,
sacrificium mundum offertur nomini meo. non uenis, iudaee, ad sacrificium mundum; conuinco
te immundum. ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia
diei claritatem tolerare et uidere non possumus. nam et nos ipsi christiani in comparatione
quidem infidelium lux iam sumus; unde dicit apostolus: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc
autem lux in domino, sicut filii lucis ambulate; et alibi dixit: nox praecessit, dies autem
appropinquauit: abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die
honeste ambulemus. tamen quia in comparatione illius lucis ad quam uenturi sumus, adhuc nox
est etiam dies in quo sumus, audi petrum apostolum, delatam dicit domino christo uocem de
magnifica potestate: tu es filius meus dilectus, in quo bene sensi. hanc uocem, inquit, nos de
caelo audiuimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. sed quia nos non ibi fuimus, et
istam uocem de caelo tunc non audiuimus, ait ad nos ipse petrus: et habemus certiorem
propheticum sermonem. non audistis uocem de caelo delatam, sed certiorem habetis propheticum
sermonem. praeuidens enim dominus iesus christus impios quosdam futuros, qui miraculis eius
calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo, prophetas ante praemisit. numquid enim, si magus
erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? prophetas audi,
o homo mortue, et uermescendo calumniose, prophetas audi; lego, audi qui ante dominum
uenerunt. habemus, inquit apostolus petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis
adtendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus
uestris.
quando ergo dominus noster iesus christus uenerit, et, sicut dicit etiam apostolus paulus,
illuminauerit occulta tenebrarum, et manifestauerit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a
deo, tunc praesente tali die lucernae non erunt necessariae; non legetur nobis propheta, non
aperietur codex apostoli, non requiremus testimonium iohannis, non ipso indigebimus euangelio.
ergo omnes scripturae tollentur de medio, quae nobis in huius saeculi nocte tamquam lucernae
accendebantur, ne in tenebris remaneremus; istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant
indigentibus, et ipsis hominibus dei, per quos haec ministrata sunt, nobis cum lumen illud uerum
clarum que uidentibus, remotis ergo his adiumentis quid uidebimus? unde pascetur mens nostra?
unde obtutus ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec
in cor hominis adscendit? quid uidebimus? obsecro uos, amate me cum currite credendo me cum
patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus.
quid tunc uidebimus? dicat nunc euangelium: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum. unde tibi ros inspersus est, ad fontem uenies; unde radius per obliqua
et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem uidebis, cui uidendae
ferendae que mundaris. dilectissimi, quod et hesterno commemoraui, iohannes ipse dicit, filii dei
sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam
uidebimus eum sicuti est. sentio uestros affectus adtolli me cum in superna; sed corpus quod
corrumpitur, aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.
depositurus sum et ego codicem istum, discessuri estis et uos quisque ad sua. bene nobis fuit in
luce communi, bene gauisi sumus, bene exsultauimus; sed cum ab inuicem recedimus, ab illo
non recedamus.
TRACTATUS 36
8:15-18 in quatuor euangeliis, uel potius quatuor libris unius euangelii, sanctus iohannes apostolus, non
immerito secundum intellegentiam spiritalem aquilae comparatus, altius multo que sublimius
aliis tribus erexit praedicationem suam; et in eius erectione etiam corda nostra erigi uoluit. nam
ceteri tres euangelistae, tamquam cum homine domino in terra ambulabant, de diuinitate eius
pauca dixerunt; istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis
intonuit, erexit se, non solum super terram et super omnem ambitum aeris et caeli, sed super
omnem etiam exercitum angelorum, omnem que constitutionem inuisibilium potestatum, et
peruenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo: in principio erat uerbum, et uerbum erat
apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. huic tantae sublimitati principii etiam cetera congrua praedicauit, et de
domini diuinitate, quomodo nullus alius, est locutus. hoc ructabat quod biberat. non enim sine
causa de illo in isto ipso euangelio narratur, quia et in conuiuio super pectus domini discumbebat.
de illo ergo pectore in secreto bibebat; sed quod in secreto bibit, in manifesto eructauit, ut
perueniat ad omnes gentes non solum incarnatio filii dei, et passio, et resurrectio, sed etiam quid
erat ante incarnationem unicus patri, uerbum patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo
missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo maior esset pater.
quidquid ergo humiliter positum audistis de domino iesu christo, susceptae carnis
dispensationem cogitate, qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos; quidquid
autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque diuinum, et patri aequale atque
coaeternum de illo audieritis in euangelio poni, uel legeritis, scitote uos hoc legere quod ad
formam dei pertinet, non quod ad formam serui. quia si istam regulam tenueritis qui capere
potestis - non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis - si ergo hanc regulam
tenueritis, aduersus calumnias tenebrarum haereticarum, tamquam in lumine ambulantes, securi
pugnabitis. non enim defuerunt qui sola euangelica testimonia legendo sectarentur, quae de
humilitate christi posita sunt, qui aduersus ea testimonia quae diuinitatem eius locuta sunt, surdi
fuerunt; ideo surdi, ut male uerbosi. item quidam illa sola adtendentes quae de domini
sublimitate dicta sunt, etiam ipsi misericordiam eius, qua homo factus est propter nos, et si
legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putauerunt, contendentes
deum tantummodo fuisse dominum nostrum christum, non etiam hominem. alii sic, alii sic;
utrique in errore. catholica autem fides ex utroque uerum tenens quod tenet, et praedicans quod
credit, et deum christum intellexit, et hominem credidit; utrumque enim scriptum est, et
utrumque uerum est. si deum tantum dixeris christum, medicinam negas qua sanatus es; si
hominem tantum dixeris christum, potentiam negas qua creatus es. utrumque igitur tene, anima
fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. et deus
christus est, et homo christus. qualis deus christus; aequalis patri, unum cum patre. qualis homo
christus? de uirgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.
isti ergo iudaei uidebant hominem, nec intellegebant nec credebant deum; atque inter cetera
audistis iam quemadmodum ei dixerint: tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est
uerum. audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris uiribus
disputatum. hodie uerba eius haec lecta sunt: uos secundum carnem iudicatis. ideo, inquit, mihi
dicitis; tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est uerum, quia secundum carnem
iudicatis; quia deum non intellegitis, et hominem uidetis, et hominem persequendo, deum
latentem offenditis. ergo secundum carnem iudicatis. ideo uobis arrogans uideor, quia ego de me
testimonium perhibeo. omnis enim homo, quando de se uult perhibere testimonium laudabile,
arrogans et superbus uidetur. ideo scriptum est: non te laudat os tuum, sed laudet te os proximi
tui. sed hoc homini dictum est. infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. uerum dicere et
mentiri possumus, etsi uerum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum uolumus. lux
mentiri non potest; absit ut in lucis diuinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. loquebatur
ille tamquam lux, loquebatur tamquam ueritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non
comprehenderunt; ideo secundum carnem iudicabant. uos, inquit, secundum carnem iudicatis.
ego non iudico quemquam. non ergo iudicat quemquam dominus iesus christus? nonne ipse est
quem confitemur resurrexisse tertia die, adscendisse in caelum, ibi sedere ad dexteram patris,
inde esse uenturum ad iudicandos uiuos et mortuos? nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit
apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem? ergo quando ista
confitemur, contra dominum loquimur? nos dicimus uenturum iudicem uiuorum et mortuorum;
ipse autem dicit: ego non iudico quemquam. quaestio ista duobus modis solui potest; ut aut hoc
intellegamus: non iudico quemquam, id est, modo; sicut dicit alio loco: ego non ueni ut iudicem
mundum, sed ut saluum faciam mundum, non iudicium suum negando, sed differendo. aut certe
quia dixerat: uos secundum carnem iudicatis ita subiunxit: ego non iudico quemquam, ut
subaudias, secundum carnem. nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de
iudice christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. uenit christus, sed primo saluare, postea
iudicare: eos iudicando in poenam, qui saluari noluerunt; eos perducendo ad uitam, qui credendo
salutem non respuerunt. prima ergo dispensatio domini nostri iesu christi medicinalis est, non
iudicialis; nam si primo uenisset iudicaturus, neminem inuenisset cui praemia iustitiae redderet.
quia ergo uidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati, prius erat
eius misericordia praeroganda, et post exserendum iudicium; quia de illo cantauerat psalmus:
misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. non enim iudicium ait et misericordiam; nam si
primo esset iudicium, nulla esset misericordia; sed primo misericordia, postea iudicium. quae est
primo misericordia? creator hominis, homo esse dignatus est; factus est quod fecerat, ne periret
quem fecerat. quid huic misericordiae addi potest? et tamen addidit. parum fuit ei hominem fieri;
sed etiam ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et
occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. nam et cum eius obedientiam usque ad mortem factam
commendaret apostolus, parum illi fuit dicere: factus obediens usque ad mortem; non enim
qualemcumque mortem, sed addidit: mortem autem crucis. illa morte peius nihil fuit inter omnia
genera mortium. denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus uocatur, a cruce nominatus.
pendentes enim in ligno crucifixi, clauis ad lignum pedibus manibus que confixi, producta morte
necabantur. non enim crucifigi hoc erat occidi; sed diu uiuebatur in cruce, non quia longior uita
eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. mori uoluit pro nobis;
parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. elegit extremum
et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem; de morte pessima occidit
omnem mortem. pessima enim erat non intellegentibus iudaeis; nam a domino electa erat. ipsam
enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tamquam tropaeum
in frontibus fidelium positurus, ut diceret apostolus: mihi autem absit gloriari nisi in cruce
domini nostri iesu christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. nihil erat tunc in
carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. quid seruat fideli suo, qui talem honorem
dedit supplicio suo? denique modo in poenis reorum non est apud romanos; ubi enim domini
crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. qui ergo ideo uenit,
neminem iudicauit, et malos passus est. pertulit iniustum iudicium, ut ageret iustum. sed in eo
quod pertulit iniustum, misericordiae fuit. denique ita humilis factus ut ueniret ad crucem, distulit
quidem potentiam, sed publicauit misericordiam. unde distulit potentiam? quia de cruce noluit
descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. unde publicauit misericordiam? quia pendens in
cruce dixit: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. siue ergo propter hoc, quia non
uenerat iudicare mundum, sed saluare mundum, dixit: ego non iudico quemquam, siue
quemadmodum commemoraui, quoniam dixerat: uos secundum carnem iudicatis, addidit: ego
non iudico quemquam, ut intellegamus christum non secundum carnem iudicare, sicut ab
hominibus iudicatus est.
nam ut agnoscatis iam et iudicem christum, audite quod sequitur: et si iudico ego, iudicium
meum uerum est. ecce habes et iudicem, sed agnosce saluatorem, ne sentias iudicem. quare
autem dixit iudicium suum uerum esse? quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me
pater. dixi uobis, fratres, quia iohannes iste euangelista sanctus multum alte uolat; uix est eum
mente comprehendere. mysterium autem altius uolantis opus est ut commemorem caritatem
uestram. et apud ezechielem prophetam, et in apocalypsi ipsius iohannis, cuius est hoc
euangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor personas: hominis, uituli, leonis,
aquilae. qui ante nos scripturarum sanctarum mysteria tractauerunt, plerique in hoc animali, uel
potius in his animalibus quatuor euangelistas intellexerunt. leonem pro rege positum, quoniam
uidetur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem. haec
persona tributa est matthaeo, quia in generationibus domini regiam seriem prosecutus est,
quemadmodum esset dominus per stirpem regiam de semine dauid regis. lucas autem quoniam
coepit a sacerdotio zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris iohannis baptistae, uitulo
deputatus est, quia magna uictima uitulus erat in sacrificio sacerdotum. marco homo christus
merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed
tantum ab homine christo exorsus est. hi omnes prope de terrenis, id est de iis quae in terra gessit
dominus noster iesus christus, non recesserunt; de diuinitate eius perpauca locuti sunt, tamquam
in terra cum illo ambulantes. restat aquila: ipse est iohannes, sublimium praedicator, et lucis
internae atque aeternae fixis oculis contemplator. dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus
sic probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi; qui firme contemplatus fuerit,
filius agnoscitur; si acie palpitauerit, tamquam adulterinus ab ungue dimittitur. iam ergo uidete
quam sublimia loqui debuit, quia est aquilae comparatus; et tamen etiam nos humi repentes,
infirmi et uix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus
nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus.
quare ista dixi? forte enim post haec uerba quisquam mihi iuste dicat: pone ergo codicem. quod
excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam? quid ei committis linguam tuam? ad hoc
respondeo: multi haeretici abundant, et ad hoc eos deus abundare permisit, ne semper lacte
nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. quia enim non intellexerunt quomodo
commendaretur diuinitas christi, sapuerunt sicut uoluerunt; non autem recte sapiendo, fidelibus
catholicis quaestiones molestissimas intulerunt; coeperunt exagitari et fluctuare corda fidelium.
iam tunc necessitas facta est spiritalibus uiris, qui aliquid secundum diuinitatem domini nostri
iesu christi, non solum legerant in euangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma diaboli
christi arma proferrent, et de christi diuinitate aduersus falsos fallaces que doctores, quantis
possent uiribus, apertissima conflictatione pugnarent, ne cum ipsi tacerent, alii perirent.
quicumque enim senserunt dominum nostrum iesum christum, aut diuersae substantiae esse
quam pater est, aut tantum esse christum solum, ut ipse sit pater, ipse sit filius, ipse sit spiritus
sanctus; quicumque etiam sentire uoluerunt hominem fuisse solum, non deum factum hominem,
aut ita deum ut in sua diuinitate mutabilem, aut ita deum ut non et hominem, a fide
naufragauerunt, et de portu ecclesiae proiecti sunt, ne inquietudine sua naues se cum positas
frangerent. quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos pertinet prorsus indigni,
quantum autem ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum eius numero constituti, non
uobis taceamus quod aut intellegatis, me cum que gaudeatis; aut si intellegere nondum ualetis,
credendo securi in portu maneatis.
dicam ergo, capiat qui potest, credat qui non potest; tamen dicam quod ait dominus: uos
secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. sed et
si ego iudico, iudicium meum uerum est. quare iudicium tuum uerum est? quia solus non sum,
inquit, sed ego et qui misit me pater. quid ergo, domine iesu? si solus esses, falsum esset
iudicium tuum; et ideo uerum iudicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit pater? quid
responsurus sum? ipse respondeat: uerum est, inquit, iudicium meum. quare? quia solus non
sum, sed ego et qui misit me pater. si te cum est, quomodo te misit? et te misit, et te cum est? ita
ne et missus non recessisti? ita ne et ad nos uenisti, et ibi mansisti? quomodo istud creditur?
quomodo capitur? ad haec duo respondeo: quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non
recte dicis. immo ideo bene creditur, quia non cito capitur; nam si cito caperetur, non opus erat ut
crederetur, quia uideretur. ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. nam si
non credis, numquam capies, quia minus idoneus remanebis. fides ergo mundet te, ut intellectus
impleat te. uerum est, inquit, iudicium meum, quia solus non sum, sed ego et qui misit me pater.
ergo, domine deus noster iesu christe, missio tua incarnatio tua est. sic uideo, sic intellego;
postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere: sic intellego. prorsus et hic est dominus noster iesus
christus; immo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum diuinitatem; et cum patre erat,
et a patre non recesserat. quod ergo dicitur missus uenisse ad nos, incarnatio ipsius
commendatur, quia pater non est incarnatus. nam sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui
uocantur et patripassiani, qui dicunt ipsum patrem passum fuisse. noli tu, catholice! si enim
fueris patripassianus, non eris sanus. ergo intellege missionem filii nominatam incarnationem
filii; patrem autem incarnatum esse non credas, sed a filio incarnato patrem recessisse non
credas. ille carnem portabat, ille cum filio erat. si in caelo pater, in terra filius; quomodo pater
cum filio erat? quia et pater et filius ubique erant; non enim in caelo sic est deus, ut non sit in
terra. audi illum qui uolebat fugere iudicium dei, et non inueniebat qua: quo abibo, inquit, a
spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si adscendero in caelum, tu ibi es. de terra erat quaestio;
audi quid sequitur: si descendero ad infernum, ades. si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid
rerum remanet ubi non sit? uox enim dei est apud prophetam: caelum et terram ego impleo.
ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. noli ab illo auerti, et te cum est. si uis ad eum peruenire,
noli piger esse amare; non enim pedibus, sed affectibus curris. uno loco manens uenis, si credis
et diligis. ergo ubique est; si ubique est, quomodo cum filio non est? ita ne cum filio non est, qui,
si credis, et te cum est?
unde ergo uerum est iudicium eius, nisi quia uerus est filius? hoc enim dixit: et si iudico, uerum
est iudicium meum, quia solus non sum, sed ego et qui misit me pater. tamquam diceret: uerum
est iudicium meum, quia filius dei sum. unde probas quia filius dei es? quia solus non sum, sed
ego et qui misit me pater. erubesce, sabelliane, audis filium, audis patrem. pater, pater est; filius,
filius est. non dixit: ego sum pater, et ego ipse sum filius; sed: solus non sum, inquit. quare solus
non es? quia me cum est pater. ego sum, et qui misit me pater audis, ego sum, et qui me misit. ne
perdas personam, distingue personas. distingue intellegentia, noli separare perfidia, ne iterum
quasi fugiens charybdim, in scyllam incurras. uorabat enim te gurges impietatis sabellianorum, ut
diceres ipsum esse patrem qui est filius; modo didicisti: solus non sum, sed ego et qui misit me
pater. agnoscis quia pater, pater est; et filius, filius est. bene agnoscis; sed noli dicere: pater maior
est, filius minor est; noli dicere: pater aurum est, filius argentum est. una substantia est, una
diuinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. nam si tantummodo alterum
credideris esse christum, non eum qui pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam
esse putaueris, a charybdi quidem euasisti, sed in scyllaeis scopulis naufragasti. in medio nauiga,
utrumque periculosum latus euita. pater, pater est; filius, filius est. iam dicis: pater, pater est;
filius, filius est; bene periculum absorbentis gurgitis euasisti; quid uis ire in alteram partem, ut
dicas: aliud est pater, filius aliud? alius est, recte dicis; aliud, non recte. alius enim est filius, quia
non est ipse qui pater; et alius pater, quia non ipse qui filius; non tamen aliud, sed hoc ipsum est
et pater et filius. quid est, hoc ipsum est? unus deus est. audisti: quia non sum solus, sed ego et
qui misit me pater; audi quomodo credas patrem et filium, audi ipsum filium: ego et pater unum
sumus. non dixit: pater ego sum; aut: ego et pater unus est; sed cum dixit: ego et pater unum
sumus, utrumque audi, et unum, et sumus, et a charybdi et a scylla liberaberis. in duobus istis
uerbis quod dixit, unum, liberat te ab ario; quod dixit, sumus, liberat te a sabellio. si unum, non
ergo diuersum; si sumus, ergo et pater et filius. sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non
diceret de diuerso. ergo ideo uerum est, inquit, iudicium meum, breuiter ut audias, quia filius dei
sum. sed sic tibi persuadeo, inquit, quia filius dei sum, ut intellegas quia me cum est pater; non
sic sum filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut cum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut
me cum non sit; formam serui accepi sed formam dei non amisi; solus ergo, inquit, non sum, sed
ego et qui misit me pater.
dixerat de iudicio, de testimonio uult dicere. in lege, inquit, uestra scriptum est quia duorum
hominum testimonium uerum est. ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium
perhibet de me qui misit me pater. exposuit illis et legem, si ingrati non essent. magna enim
quaestio est, fratres mei, et ualde mihi uidetur in mysterio res esse constituta, ubi deus dixit: in
ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. ueritas quaeritur per duos testes? ita plane, sic
se habet humani generis consuetudo; sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. susanna casta
duobus falsis testibus urgebatur; numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? de duobus
dicimus aut de tribus? uniuersus populus mentitus est contra christum. si ergo populus constans
ex magna hominum multitudine falsus testis inuentus est, quomodo accipiendum est: in ore
duorum uel trium testium stabit omne uerbum, nisi quia hoc modo per mysterium trinitas
commendata est, in qua est perpetua stabilitas ueritatis? uis habere bonam causam? habeto duos
uel tres testes, patrem et filium et spiritum sanctum. denique quando susanna casta femina fidelis
que coniux duobus falsis testibus urgebatur, trinitas illi in conscientia atque in occulto
suffragabatur; illa trinitas de occulto unum testem danielem excitauit, et duos conuicit. ergo quia
in lege uestra scriptum est, duorum hominum testimonium uerum esse, accipite nostrum
testimonium, ne sentiatis iudicium. ego enim, inquit, non iudico quemquam, sed testimonium
perhibeo de me, differo iudicium, non differo testimonium.
eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani
deum iudicem, deum testem. non enim dedignatur testis esse qui iudex est, aut promouetur cum
fit iudex; quoniam qui testis est, ipse iudex erit. quare ipse testis? quia non quaerit alium unde
cognoscat qui sis. quare ipse iudex? quia ipse habet potestatem mortificandi et uiuificandi,
damnandi et absoluendi, in gehennas praecipitandi et in caelos leuandi, diabolo coniungendi et
cum angelis coronandi. cum ergo ipse habeat hanc potestatem, iudex est. quia uero ut te
cognoscat non quaerit alium testem, qui tunc iudicabit te, modo uidet te; non est unde illum
fallas, cum coeperit iudicare. non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui iudicem illum
possint circumuenire, quando te coeperit iudicare. deus hoc tibi dicit: quando contemnebas, ego
uidebam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam; differebam, non auferebam.
noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. si autem audias quae praecepi, non mala
senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi.
ne aliquem sane moueat quod ait: uerum est iudicium meum, quia solus non sum, sed ego et qui
misit me pater, cum alibi dixerit: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.
iam in eisdem uerbis euangelii disputauimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia
pater non erit cum filio iudicante; sed quoniam bonis et malis in iudicio solus filius apparebit, in
ea forma in qua passus est, et resurrexit, et adscendit in caelum. discipulis quippe tunc
conspicientibus adscendentem, uox angelica sonuit: sic ueniet, quemadmodum uidistis eum
euntem in caelum; id est, in forma hominis in qua iudicatus est iudicabit, ut etiam illud
propheticum impleatur: uidebunt in quem pupugerunt. cum uero euntibus iustis in uitam
aeternam, uidebimus eum sicuti est, non erit illud iudicium uiuorum et mortuorum, sed
praemium tantummodo uiuorum.
item ne moueat quod ait: in lege uestra scriptum est quia duorum hominum testimonium uerum
est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem dei, quia non dictum est: in lege dei, sciat
ita dictum esse: in lege uestra, tamquam diceret: in lege quae uobis est data; a quo, nisi a deo?
sicut dicimus: panem nostrum quotidianum; et tamen dicimus: da nobis hodie.
TRACTATUS 37
8:19-20 quod in sancto euangelio breuiter dicitur, non breuiter oportet exponi, ut quod auditur,
intellegatur. uerba enim domini pauca, sed magna sunt, non numero aestimanda, sed pondere;
nec ideo contemnenda, quia pauca, sed ideo quaerenda, quia magna. qui adfuistis hesterno die,
audistis, ut potuimus disputauimus ex eo quod ait dominus: uos secundum carnem iudicatis; ego
non iudico quemquam. sed et si iudico ego, iudicium meum uerum est, quia solus non sum, sed
ego et qui misit me pater. in lege uestra scriptum est quod duorum hominum testimonium uerum
est. ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me pater.
ex his uerbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus uestris. haec cum
dominus dixisset, illi qui audierunt: uos secundum carnem iudicatis, manifestauerunt quod
audierunt. responderunt enim domino loquenti de deo patre suo, et dixerunt: ubi est pater tuus?
patrem christi carnaliter acceperunt, quia uerba christi secundum carnem iudicauerunt. erat autem
qui loquebatur in aperto caro, in occulto uerbum: homo manifestus, deus occultus. uidebant
indumentum, et contemnebant indutum; contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non
uidebant; non uidebant, quia caeci erant; caeci erant, quia non credebant.
uideamus ergo et ad haec dominus quid responderit. ubi est, inquiunt, pater tuus? audiuimus
enim te dicere: solus non sum, sed ego et qui misit me pater; nos solum te uidemus, patrem tuum
te cum non uidemus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis
te cum esse patrem tuum. et dominus: numquid me uidetis, ut patrem ostendam uobis? hoc enim
sequitur, hoc suis uerbis ipse respondit, quorum uerborum expositionem nos ante praemisimus.
uidete enim quid dixerit: neque me scitis, neque patrem meum. si me sciretis, forsitan et patrem
meum sciretis. dicitis ergo: ubi est pater tuus? quasi iam me sciatis; quasi totum hoc sim quod
uidetis. ergo quia me non nostis, ideo uobis patrem meum non ostendo. me quippe hominem
putatis, ideo patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem iudicatis. quia uero
secundum quod uidetis aliud sum, et aliud secundum quod non uidetis; patrem autem meum
loquor occultus occultum; prius est ut me noueritis, tunc et patrem meum scietis.
si enim me sciretis, et patrem meum forsitan sciretis. ille qui omnia scit, quando dicit forsitan,
non dubitat, sed increpat. adtende enim quomodo increpatiue dicatur ipsum forsitan, quod uidetur
esse uerbum dubitationis. sed dubitationis uerbum est quando dicitur ab homine, ideo dubitante
quia nesciente; cum uero dicitur a deo uerbum dubitationis, cum deum nihil utique lateat, illa
dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur diuinitas. homines enim de his rebus quas certas
habent, aliquando increpatiue dubitant, id est, uerbum dubitationis ponunt, cum corde non
dubitent; uelut si indigneris seruo tuo et dicas: contemnis me; considera, forsitan dominus tuus
sum. hinc et apostolus ad quosdam contemtores suos loquens ait: puto autem, et ego spiritum dei
habeo. qui dicit, puto, dubitare uidetur; sed ille increpabat, non dubitabat. et ipse dominus
christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: cum uenerit, inquit, filius
hominis, putas, inueniet fidem in terra?
iam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum forsitan; ne quis uerborum appensor et
syllabarum examinator, ueluti latine loqui sciens, reprehendat uerbum quod dixit dei uerbum, et
reprehendendo dei uerbum, non eloquens, sed mutus remaneat. quis enim loquitur sic, quomodo
loquitur uerbum quod erat in principio apud deum? noli uerba ista considerare et ex his uerbis
assuetis illud uerbum metiri uelle quod deus est. audis enim uerbum et contemnis; audi deum et
time: in principio erat uerbum. tu reuocas ad usum sermocinationis tuae, et dicis apud te: quid est
uerbum? quid magnum est uerbum? sonat et transit; uerberato aere aurem percutit, postea non
erit. audi adhuc: uerbum erat apud deum; manebat, non sonando transibat. adhuc forte contemnis:
deus erat uerbum. apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo uerbum, aliud est quam sonus; sed
uerbum quod est apud te, ut transeat ad me, sonum quasi uehiculum quaerit. assumit ergo sonum,
imponit se quodammodo in uehiculum, transcurrit aerem, uenit ad me, nec recedit a te. sonus
autem ut ueniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. uerbum ergo quod erat in corde tuo,
numquid sono praetereunte praeteriit? quod cogitabas dixisti; et ut ad me perueniret quod apud te
latebat, syllabas sonuisti; sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem tuam, per
aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius transuolauit; uerbum uero illud
quod assumsit sonum, antequam sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit
a te. hoc adtende, quisquis es examinator sonorum. uerbum dei contemnis, qui uerbum hominis
non comprehendis!
scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: si me sciretis, forsitan et
patrem meum sciretis. increpat infideles. nam talem sententiam dixit discipulis sed ibi non est
uerbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae infidelitatis. nam quod modo dixit iudaeis:
si me sciretis, forsitan et patrem meum sciretis dixit et discipulis quando eum philippus
interrogauit, immo postulauit et ait: domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis, quasi diceret:
et ipsi te iam nouimus, apparuisti nobis, uidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te,
mirabilia tua uidimus, uerba salutis audiuimus, praecepta suscepimus, promissa speramus;
multum nobis conferre praesentia tua ipse dignatus es; sed tamen cum te nouerimus, quia patrem
nondum nouimus, inflammamur desiderio illius uidendi quem nondum nouimus; ac per hoc quia
te nouimus, sed non nobis sufficit, donec et patrem nouerimus; ostende nobis patrem, et sufficit
nobis. et dominus ut scirent non se nosse quod se putabant iam nosse: tanto tempore uobis cum
sum, et me nescitis? philippe, qui me uidit, uidit et patrem. numquid habet ista sententia uerbum
dubitationis? numquid dixit: qui me uidit, forsitan uidit et patrem? quare? quia fidelis audiebat,
non fidei persecutor; ideo non erat dominus increpator, sed doctor. qui me uidit, uidit et patrem;
et hic: si me sciretis, et patrem meum sciretis; tollamus uerbum quo notata est infidelitas
audientium, et ipsa sententia est.
iam hesterno die commendauimus caritati uestrae, et diximus sententias iohannis euangelistae,
quibus nobis narrat quod a domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi
haereticorum commenta compellerent. breuiter ergo hesterno die, insinuauimus caritati uestrae,
esse haereticos qui uocantur patripassiani, uel a suo auctore sabelliani; hi dicunt ipsum esse
patrem qui est filius; nomina diuersa, unam uero esse personam. cum uult, pater est, inquiunt;
cum uult, filius; tamen unus est. item sunt alii haeretici qui uocantur ariani. confitentur quidem
unicum patris filium dominum nostrum iesum christum, illum patrem filii, istum filium patris;
eum qui pater est non esse filium, eum qui filius est non esse patrem; confitentur generationem,
sed negant aequalitatem. nos, id est, catholica fides ueniens de doctrina apostolorum, plantata in
nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter
utrumque errorem tenuit ueritatem. in errore sabellianorum unus est solus, ipse est pater qui
filius; in errore arianorum, alius est quidem pater, alius filius; sed ipse filius non solum alius, sed
etiam aliud est; tu in medio quid? exclusisti sabellianum, exclude et arianum. pater, pater est;
filius, filius est; alius, non aliud; quia ego et pater, inquit, unum sumus, sicut etiam hesterno die,
quantum potui, commendaui. cum audit, sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum,
abscedat confusus arianus; gubernet catholicus inter utrumque fidei suae nauigium, quoniam
cauendum est in utroque naufragium. dic ergo tu, quod dicit euangelium: ego et pater unum
sumus. non ergo diuersum, quia unum; non unus, quia sumus.
paulo ante dixit: iudicium meum uerum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me pater,
tamquam diceret: ideo iudicium meum est uerum, quia filius dei sum, quia uerum loquor, quia
ipsa ueritas ego sum. isti carnaliter intellegentes, dixerunt: ubi est pater tuus? modo audi, ariane:
neque me scitis, neque patrem meum; quia si me sciretis, et patrem meum sciretis. quid est, si me
sciretis et patrem meum sciretis, nisi, ego et pater unum sumus? quando uides aliquem alicui
similem (intendat caritas uestra, quotidiana locutio est; non sit uobis arduum quod esse aduertitis
usitatum) quando ergo uides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis:
quomodo iste homo similis est illi homini! hoc non diceres, nisi duo essent. hic ille qui eum
ignorat, cui tu istum similem dicis: ita ne, inquit, similis est? et tu ad eum: quid enim, tu illum
non nosti? at ille: non noui, inquit. iam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente
quem cernit, respondes et dicis: hunc uidisti, illum uidisti. non utique quia hoc dixisti, unum esse
asseuerasti, et duos negasti; sed propter similitudinem tale dedisti responsum: istum nosti et
illum nosti; ualde enim similis est, et nihil distat omnino. hinc et dominus: si me, inquit, sciretis,
et patrem meum sciretis, non quia pater est filius, sed quia patri similis filius. erubescat arianus.
gratias domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus; non
dicit ipsum patrem indutum carne uenisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et
quodammodo ad se adscendisse; hoc non dicit: agnoscit me cum patrem, patrem esse; et filium,
filium esse. sed, o frater, euasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? pater, pater est;
filius, filius est; quare dicis dissimilem? quare diuersum? quare aliam substantiam? si dissimilis
esset, numquid diceret discipulis suis: qui me uidit, uidit et patrem? numquid diceret iudaeis: si
me sciretis, et patrem meum sciretis? unde hoc uerum esset, nisi et illud uerum: ego et pater
unum sumus?
haec uerba locutus est iesus in gazophylacio docens in templo, magna fiducia, sine timore. non
enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. denique quid sequitur? et nemo
apprehendit eum, quia nondum uenerat hora eius. hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse
dominum christum credunt, et dicunt: ecce christus habebat fatum. o si cor tuum non esset
fatuum, non crederes fatum! si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, id est a
loquendo, uerbum dei quomodo habet fatum, quando in ipso uerbo omnia sunt quae condita
sunt? non enim aliquid deus constituit quod ante nesciuit; in uerbo ipsius erat quod factum est.
mundus factus est; et factus est, et ibi erat. quomodo et factus est, et ibi erat? quia domus quam
aedificat structor, prius in arte erat; et ibi melius erat, sine uetustate, sine ruina; tamen ut ostendat
artem, fabricat domum, et processit quodammodo domus ex domo; et si domus ruat, ars manet.
ita apud dei uerbum erant omnia quae condita sunt; quia omnia in sapientia fecit deus, et cuncta
nota fecit; non enim quia fecit didicit, sed quia nouerat fecit. nobis quia facta sunt, nota sunt; illi
nisi nota essent, facta non essent. praecessit ergo uerbum. et quid ante uerbum dei? nihil omnino.
nam si esset aliquid ante, non dictum esset: in principio erat uerbum; sed: in principio factum est
uerbum. denique de mundo quid ait moyses? in principio fecit deus caelum et terram. fecit quod
non erat; si ergo fecit quod non erat, ante quid erat? in principio erat uerbum. et unde caelum et
terra? omnia per ipsum facta sunt. tu ergo ponis christum sub fato? ubi sunt fata? in caelo, inquis,
in ordine et conuersionibus siderum. quomodo ergo fatum habet, per quem factum est caelum et
sidera; cum tua uoluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? an quia nosti christi carnem fuisse
sub caelo, ideo putas et potestatem christi subditam caelo? audi, stulte: nondum uenerat hora
eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. nouerat enim ipse quando deberet mori;
intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quae praedicta sunt ante
eius passionem futura; ut cum impleta essent, tunc ueniret et passio, dispositionis ordine, non
fatali necessitate. denique audite, ut probetis: inter cetera quae de illo prophetata sunt, scriptum
est etiam: dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. quomodo facta sint, in
euangelio nouimus. prius dederunt fel; accepit, gustauit, et despuit; postea in cruce pendens, ut
omnia praedicta complerentur, ait: sitio; acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine
ligauerunt, et admouerunt pendenti; accepit ille et ait: perfectum est. quid est: perfectum est?
impleta sunt omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata; ergo adhuc quid hic facio?
denique posteaquam dixit: perfectum est, inclinato capite tradidit spiritum. numquid illi latrones
iuxta confixi, quando uoluerunt, exspirauerunt? tenebantur uinculis carnis, quia non erant
creatores carnis; clauis confixi diu cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. dominus
autem quando uoluit, carnem in utero uirginali accepit; quando uoluit, ad homines processit;
quamdiu uoluit, inter homines uixit; quando uoluit, a carne discessit; hoc est potestatis, non
necessitatis. hanc ergo horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et uoluntariam, ut
prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri oportebat. nam quomodo sub fati
necessitate positus erat, qui alio loco dixit: potestatem habeo ponendi animam meam, et
potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et
iterum sumo eam? ostendit hanc potestatem, quando eum iudaei quaerebant. quem quaeritis,
inquit? et illi: iesum. et ille: ego sum. qua uoce audita, redierunt retro et ceciderunt.
dicit aliquis: si haec in illo potestas erat, quare, cum iudaei insultarent pendenti et dicerent: si
filius dei est, descendat de cruce, non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret?
quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. si enim quasi commotus ad eorum uerba
descenderet, uictus conuiciorum dolore putaretur. prorsus non descendit, fixus permansit, quando
uellet abscessurus. nam quid ei magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro
resurgere? intellegamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam domini nostri iesu christi
occultam tunc, manifestam futuram in iudicio, de quo dictum est: deus manifestus ueniet, deus
noster et non silebit. quid est: manifestus ueniet? quia uenit occultus, ueniet manifestus deus
noster, hoc est christus. et non silebit; quid est: non silebit? quia primo siluit. ubi siluit? quando
iudicatus est, ut etiam hoc impleretur, quod et propheta praedixerat: sicut ouis ad immolandum
ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine uoce sic non aperuit os suum. si ergo pati nollet,
non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus
non redimeretur. agamus itaque gratias et potestati diuinitatis, et miserationi infirmitatis eius; et
de occulta potentia quam iudaei non nouerant, unde illis modo dictum est: neque me nostis,
neque patrem meum, et de carne suscepta quam iudaei nouerant, et cuius patriam sciebant; unde
illis alio loco dixit: et me nostis, et unde sim nostis. utrumque nouerimus in christo, et unde
aequalis est patri, et unde illo maior est pater. illud uerbum est, illud caro; illud deus est, illud
homo; sed unus est christus deus et homo.
TRACTATUS 38
8:21-25 lectio sancti euangelii quae praecessit hodiernam, ita concluserat, quia locutus est docens in
gazophylacio dominus, quae uoluit, et quae audistis; et nemo apprehendit eum, quia nondum
uenerat hora eius. hinc disputatum est dominico die, quod ipse donare dignatus est. intimauimus
caritati uestrae quare dictum sit: nondum uenerat hora eius, ne positum christum sub aliqua
necessitate fatali ulla impietas auderet improbe suspicari. nondum enim uenerat hora qua ex
ordine suo, secundum ea quae praedicta sunt de illo, non mori cogeretur inuitus, sed occideretur
paratus.
modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in eius necessitate, sed potestate, locutus
est iudaeis dicens: ego uado. christo enim domino mors profectio fuit illo unde uenerat, et unde
non discesserat. ego, inquit, uado, et quaeretis me, non desiderio, sed odio. nam illum
posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant: illi
persequendo, illi habere cupiendo. in psalmis ait ipse dominus per prophetam: periit fuga a me, et
non est qui requirat animam meam; et iterum ait alio loco in psalmo: confundantur et reuereantur
requirentes animam meam. culpauit qui non requirerent, damnauit qui requirerent. malum est
enim non quaerere animam christi, sed quomodo eam quaesierunt discipuli; et malum est
quaerere animam christi, sed quomodo eam iudaei quaesierunt; illi enim ut haberent, isti ut
perderent. denique isti quia sic quaerebant more malo, corde peruerso, quid secutus adiunxit?
quaeretis me, et, ne putetis quia bene me quaeretis, in peccata uestro moriemini. hoc est christum
male quaerere, in peccato suo mori; hoc est illum odisse, per quem posset solum saluus esse. cum
enim homines quorum spes in deo est, non debeant male reddere nec pro malis, reddebant isti
mala pro bonis. praenuntiauit ergo illis dominus, dixit que sententiam praescius, quod in suo
peccato morerentur. deinde adiungit: quo ego uado, uos non potestis uenire. hoc et discipulis alio
loco dixit; nec tamen eis dixit: in peccato uestro moriemini. quid autem dixit? quod et istis: quo
ego uado, uos uenire non potestis. non abstulit spem, sed praedixit dilationem. quando enim hoc
discipulis dominus loquebatur, tunc non poterant uenire quo ille ibat, sed postea uenturi erant;
isti autem numquam, quibus praescius dixit: in peccato uestro moriemini.
his autem auditis uerbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem iudicantes, et
totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt: numquid interficiet semetipsum; quia dixit:
quo ego uado, uos non potestis uenire? stulta uerba, et omnino insipientiae plena. quid enim? non
poterant illo uenire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? numquid ipsi non erant
morituri? quid est ergo: numquid interficiet semetipsum; quia dixit: quo ego uado, uos non
potestis uenire? si de morte hominis diceret, quis homo non moritur? ergo quo ego uado dixit,
non cum itur ad mortem, sed quo ibat post mortem. illi itaque non intellegentes, ista
responderunt.
et dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? et dicebat eis: uos de deorsum estis. ideo terram
sapitis, quia sicut serpentes terram manducatis. quid est, terram manducatis? terrenis pascimini,
terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. uos de deorsum estis; ego de
supernis sum. uos de mundo hoc estis; ego non sum de hoc mundo. quomodo enim erat de
mundo, per quem factus est mundus? omnes de mundo post mundum, quia prius mundus, et sic
homo de mundo; prius autem christus, deinde mundus, quoniam ante mundum christus, ante
christum nihil; quia in principio erat uerbum; omnia per ipsum facta sunt. sic ergo erat ille de
supernis. de quibus supernis? de aere? absit! ibi et aues uolitant. de caelo quod uidemus? et hoc
absit! ibi et stellae et sol et luna circumeunt. de angelis? neque hoc intellegatis; per illum et
angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. de quibus ergo supernis christus? ab ipso patre. nihil
illo deo superius, qui uerbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum, sine tempore, per
quem conderet tempora. sic ergo accipe christum de supernis, ut excedas cogitatione tua omne
quod factum est, uniuersam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum spiritum, omnem
rem quoquo modo mutabilem; totum excede, sicut excessit iohannes, ut contingeret: in principio
erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum.
ego ergo, inquit, de supernis sum. uos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo. dixi ergo
uobis quia moriemini in peccatis uestris. exposuit nobis, fratres, quid intellegi uoluerit: uos de
hoc mundo estis. ideo quippe dixit: uos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui
erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. nam quid uobis uidetur de sanctis apostolis?
quantum intererat inter iudaeos et apostolos? quantum inter tenebras et lucem, quantum inter
fidem et infidelitatem, quantum inter pietatem et impietatem, quantum inter spem et
desperationem, quantum inter caritatem et cupiditatem; multum ergo intererat. quid ergo? quia
tantum intererat, apostoli de mundo non erant? si cogites quomodo nati sint, et unde uenerint,
quia omnes ex adam uenerant, de hoc mundo erant. sed quid eis ait ipse dominus? ego uos de
mundo elegi. qui ergo de mundo erant, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum
per quem factus est mundus. isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est:
moriemini in peccatis uestris.
nemo ergo dicat, fratres: de hoc mundo non sum. quisquis es homo, de hoc mundo es; sed uenit
ad te qui fecit mundum, et liberauit te de hoc mundo. si delectat te mundus, semper uis esse
immundus; si autem iam non te delectat hic mundus, iam tu es mundus. uerumtamen si per
aliquam infirmitatem adhuc te delectat mundus, habitet in te qui mundat, et eris mundus. si
autem fueris mundus, non remanebis in mundo; nec audies quod audierunt iudaei: moriemini in
peccatis uestris. omnes enim cum peccato nati sumus; omnes uiuendo ad id quod nati eramus
addidimus, magis que de mundo facti sumus, quam tunc quando de parentibus nostris nati sumus.
et ubi essemus, si ille non ueniret, qui non habebat omnino peccatum, ut solueret omne
peccatum? in quem iudaei quia non credebant, merito audierunt: moriemini in peccatis uestris,
quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui cum peccato nati estis, sed tamen si in me,
inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato uestro morituri non estis. tota
ergo infelicitas iudaeorum ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori. hoc est quod
debet fugere omnis christianus; propter hoc ad baptismum curritur; propter hoc qui aegritudine
uel aliunde periclitantur, sibi desiderant subueniri; propter hoc etiam sugens paruulus a matre piis
manibus ad ecclesiam fertur, ne sine baptismo exeat, et in peccato quo natus est moriatur.
infelicissima conditio, misera sors istorum, qui de ore ueridico audierunt: in peccatis uestris
moriemini.
unde tamen hoc eis contingat, exponit: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in
peccatis uestris. credo, fratres, in illa multitudine quae dominum audiebat, et eos fuisse qui
credituri erant. quasi autem in omnes processerat seuerissima illa sententia: in peccato uestro
moriemini, ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata; illi saeuiebant, illi timebant;
immo non timebant, sed iam desperabant. reuocauit eos in spem; adiunxit enim: si non
credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. ergo si credideritis quia ego sum, non
moriemini in peccatis uestris. reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus,
cordibus euigilauerunt; inde plurimi crediderunt, sicut euangelii ipsius consequentia testantur.
erant enim illic membra christi, quae nondum adhaeserant corpori christi; et in illo populo a quo
crucifixus est, a quo in ligno suspensus est, a quo pendens irrisus est, a quo lancea uulneratus est,
a quo felle et aceto potatus est, erant membra christi, pro quibus dixit: pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt. quid autem conuerso non ignoscitur, si fusus christi sanguis ignoscitur?
quis homicida desperet, si in spem redditus est a quo etiam christus occisus est? crediderunt inde
multi; donatus est eis sanguis christi, ut magis eum biberent quo liberarentur, quam rei de illo
effuso tenerentur; quis desperet? et si in cruce latro saluatus est, ante paululum homicida, post
paululum accusatus, conuictus, damnatus, suspensus, liberatus, noli mirari. ubi conuictus, ibi
damnatus; sed ibi liberatus, ubi mutatus. in hoc ergo populo cui dominus loquebatur, erant qui in
peccato suo fuerant morituri; erant etiam qui in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, et ab
omni peccato liberandi.
tamen hoc adtende quod ait dominus christus: si non credideritis quia ego sum, moriemini in
peccatis uestris. quid est: si non credideritis quia ego sum? ego sum, quid? nihil addidit; et quia
nihil addidit, multum est quod commendauit. exspectabatur enim ut diceret quid esset, nec tamen
dixit. quid exspectabatur ut diceret? forte: nisi credideritis quia ego sum christus: nisi credideritis
quia ego sum dei filius? nisi credideritis quia ego sum uerbum patris; nisi credideritis quia ego
sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et
recreator, factor et refactor; nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris.
multum est quod ait ipsum ego sum, quia sic dixerat et deus moysi: ego sum qui sum. quis digne
eloquatur quid sit: sum? mittebat deus per angelum suum, seruum suum moysen ad liberandum
ex aegypto populum suum (legistis quod audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat
trementem, excusantem, sed obedientem. cum ergo excusaret, ait deo, quem loqui in angelo
intellegebat: si dixerit mihi populus: et quis est deus qui misit te, quid eis dicam? et dominus ad
eum: ego sum qui sum, et repetiuit: dices filiis israel: qui est, misit me ad uos. non ait et ibi: ego
sum deus; aut: ego sum mundi fabricator; aut: ego sum omnium rerum creator; aut: ego sum
ipsius populi liberandi propagator; sed hoc tantum: ego sum qui sum, et: dices filiis israel: qui
est; non addidit: qui est deus uester, qui est deus patrum uestrorum, sed tantum hoc dixit: qui est,
misit me ad uos. forte multum erat et ad ipsum moysen, sicut multum est et ad nos, et multo
magis ad nos, intelligere quid dictum sit: ego sum qui sum; et: qui est, misit me ad uos. et si forte
caperet moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? distulit ergo dominus quod capere
homo non posset, et addidit quod capere posset; adiunxit enim et ait: ego sum deus abraham, et
deus isaac, et deus iacob. hoc potes capere; nam ego sum qui sum, quae mens potest capere?
quid ergo nos? audebimus ne aliquid dicere ex hoc quod dictum est: ego sum qui sum; uel potius
ex hoc quod dominum dicere audistis: nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis
uestris? ita ne his uiribus meis tantillis et pene nullis, audebo disputare quid sit quod ait dominus
christus: nisi credideritis quia ego sum? audebo ipsum dominum interrogare? audite me
interrogantem potius quam disputantem, magis quaerentem quam praesumentem, potius
discentem quam docentem, et certe in me uel per me etiam uos interrogate. praesto est etiam ipse
dominus qui ubique est, audiat interrogandi affectum, et intellegendi praestet effectum. nam ego
quibus uerbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio ad corda uestra? quisnam
sufficit sonus? quae suppetit eloquentia? quae uires intellegendi? quae facultas proferendi?
dicam ergo domino nostro iesu christo, dicam, et audiat me. credo praesentem, omnino non
dubito; ipse enim dixit: ecce ego uobis cum sum usque in consummationem saeculi. o domine
deus noster, quid est quod aisti: nisi credideritis quia ego sum? quid enim non est eorum quae
fecisti? numquid caelum non est? numquid terra non est? numquid non sunt ea quae in terra et in
caelo sunt? numquid homo ipse cui loqueris non est? numquid angelus quem mittis non est? si
omnia sunt haec quae per te facta sunt, quid est quod tibi proprium quiddam tenuisti ipsum esse,
quod aliis non dedisti, ut tu solus esses? nam quomodo audio: ego sum qui sum, quasi alia non
sint? et quomodo audio: nisi credideritis quia ego sum? illi enim non erant qui audiebant? et si
peccatores erant, homines erant. quid ergo facio? quid sit ipsum esse, dicat cordi, intus dicat,
intus loquatur; homo interior audiat, mens capiat uere esse; est enim semper eodem modo esse.
res enim aliqua, quaelibet omnino, (quasi coepi disputare, et destiti quaerere; forte quod audiui
uolo loqui, auditui meo det exsultationem et uestro cum loquor), res enim quaelibet, prorsus
qualicumque excellentia, si mutabilis est, non uere est; non enim est ibi uerum esse, ubi est et
non esse. quidquid enim mutari potest, mutatum non est quod erat; si non est quod erat, mors
quaedam ibi facta est; peremtum est aliquid ibi quod erat, et non est. nigredo mortua est in capite
albescentis senis, pulcritudo mortua est in corpore fessi et incurui senis, mortuae sunt uires in
corpore languentis, mortua est statio in corpore ambulantis, mortua est ambulatio in corpore
stantis, mortua est ambulatio et statio in corpore iacentis, mortua est locutio in lingua tacentis;
quidquid mutatur et est quod non erat, uideo ibi quamdam uitam in eo quod est, et mortem in eo
quod fuit. denique de mortuo cum dicitur: ubi est homo ille? respondetur: fuit. o ueritas quae
uere es! nam in omnibus actionibus et motibus nostris, et in omni prorsus agitatione creaturae
duo tempora inuenio, praeteritum et futurum. praesens quaero, nihil stat; quod dixi, iam non est;
quod dicturus sum, nondum est; quod feci, iam non est; quod facturus sum, nondum est; quod
uixi, iam non est; quod uicturus sum, nondum est. praeteritum et futurum inuenio in omni motu
rerum; in ueritate quae manet, praeteritum et futurum non inuenio, sed solum praesens, et hoc
incorruptibiliter, quod in creatura non est. discute rerum mutationes, inuenies fuit et erit; cogita
deum, inuenies est, ubi fuit et erit esse non possit. ut ergo et tu sis, transcende tempus. sed quis
transcendet uiribus suis? leuet illuc ille qui patri dixit: uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint me cum.
hoc itaque promittens ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud dominus iesus christus mihi
uidetur his uerbis dixisse: nisi credideritis quia ego sum, prorsus nihil aliud mihi uidetur his
uerbis dixisse quam hoc: nisi credideritis quia ego deus sum, moriemini in peccatis uestris. bene,
deo gratias, quia dixit: nisi credideritis; non dixit: nisi ceperitis. quis enim hoc capiat? aut uere,
quia ausus sum dicere, et uisi estis intellegere, aliquid de tanta ineffabilitate cepistis? si ergo non
capis, fides te liberat. ideo et dominus non ait: nisi ceperitis quia ego sum; sed quod poterant
dixit: nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris.
et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei
dixerunt? tu quis es? non enim cum dixisti: nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses.
quis es, ut credamus? et ille: principium. ecce quod est esse. principium mutari non potest;
principium in se manet, et innouat omnia; principium est, cui dictum est: tu autem idem ipse es,
et anni tui non deficient. principium, ait, quia et loquor uobis. principium me credite, ne
moriamini in peccatis uestris. tamquam enim in eo quod dixerunt: tu quis es? nihil aliud dixerint
quam: quid te esse credimus? respondit: principium; id est, principium me credite. in graeco
namque eloquio discernitur, quod non potest in latino. apud graecos enim feminini generis est
principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quae apud illos est masculini; sicut sapientia
et apud nos et apud illos generis feminini est. consuetudo locutionis ideo per diuersas linguas
uariat genera uocabulorum, quia in ipsis rebus non inuenis sexum. non enim sapientia uere
femina est, cum christus sit dei sapientia, et christus appelletur genere masculino, sapientia
feminino. cum ergo dicerent iudaei: tu quis es? ille qui sciebat esse ibi quosdam credituros, et
ideo dixisse: tu quis es, ut scirent quid illum credere deberent, respondit: principium; non
tamquam diceret: principium sum; sed tamquam diceret: principium me credite. quod in sermone
graeco, ut dixi, euidenter apparet, ubi feminini generis est principium. uelut si uellet dicere se
esse ueritatem, et dicentibus: tu quis es, responderet: ueritatem; cum uideatur ad id quod dictum
est: tu quis es, respondere debuisse: ueritas; id est, ueritas sum. sed altius respondit, cum uideret
eos ita dixisse: tu quis es, ac si dicerent: quoniam abs te audiuimus: nisi credideritis quia ego
sum, quid te esse credemus? ad hoc respondit: principium; tamquam diceret: principium me
credite. et addidit: quia et loquor uobis; id est, quia humilis propter uos factus, ad ista uerba
descendi. nam si principium sicuti est, ita maneret apud patrem, ut non acciperet formam serui et
homo loqueretur hominibus, quomodo ei crederent, cum infirma corda intellegibile uerbum sine
uoce sensibili audire non possent? ergo, inquit, credite me esse principium; quia, ut credatis, non
solum sum, sed et loquor uobis. sed de hac re iam multum est loqui uobis; placeat itaque caritati
uestrae ut quod restat, illo adiuuante seruemus, crastino reddituri.
TRACTATUS 39
8:26-27 uerba domini nostri iesu christi quae habuit cum iudaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci
non uiderent, et fideles oculos aperirent, quae hodie de sancto euangelio recitata sunt, ista sunt:
dicebant ergo iudaei: tu quis es? quia dixerat supra dominus: nisi credideritis quia ego sum,
moriemini in peccatis uestris. ad hoc ergo illi: tu quis es, ueluti quaerentes nosse in quem
deberent credere, ne in suo peccato morerentur. respondit dicentibus: tu quis es, et ait:
principium, quia et loquor uobis. si se dixit dominus esse principium, quaeri potest utrum et pater
principium sit. si enim filius principium est qui habet patrem, quanto facilius intellegendus est
deus pater esse principium, qui habet quidem filium cui pater sit, sed non habet de quo sit? filius
enim patris est filius, et pater utique filii pater est; sed deus de deo filius dicitur, lumen de lumine
filius dicitur; pater dicitur lumen, sed non de lumine; pater dicitur deus, sed non de deo. si ergo
deus de deo, lumen de lumine principium est, quanto facilius intellegitur principium lumen de
quo lumen, et deus de quo deus? uidetur itaque absurdum, carissimi, ut filium dicamus
principium, et patrem principium non dicamus.
sed quid agemus? numquid duo erunt principia? cauendum est hoc dicere. quid ergo? si et pater
principium et filius principium, quomodo non duo principia? quomodo dicimus patrem deum et
filium deum, nec tamen dicimus duos deos. nefas est enim dicere duos deos, nefas est dicere tres
deos; et tamen qui pater est, non est filius; qui filius est, non est pater; spiritus autem sanctus
patris et filii spiritus, nec pater est nec filius. quamuis ergo, sicut aures catholicae sunt eruditae in
gremio matris ecclesiae, nec ille qui est pater sit filius, nec ille qui est filius sit pater, nec spiritus
sanctus patris et filii sit uel filius uel pater, tres deos tamen esse non dicimus; quamuis de
singulis si quaeratur, necesse est de quocumque interrogati fuerimus, deum esse fateamur.
et absurda ista uidentur hominibus solita trahentibus ad insolita, uisibilia ad inuisibilia, creaturam
comparantibus creatori. interrogant enim nos aliquando infideles et dicunt: patrem quem dicitis,
deum dicitis? respondemus: deum. filium quem dicitis, deum dicitis? respondemus: deum.
spiritum sanctum quem dicitis, deum dicitis? respondemus: deum. ergo, inquiunt, pater et filius
et spiritus sanctus tres sunt dii? respondemus: non. turbantur, quia non illuminantur; cor clausum
habent, quia clauim fidei non habent. nos ergo, fratres, fide praecedente, quae sanat oculum
cordis nostri, quod intellegimus, sine obscuritate capiamus; quod non intellegimus, sine
dubitatione credamus; a fundamento fidei non recedamus, ut ad culmen perfectionis ueniamus.
deus est pater, deus est filius, deus est spiritus sanctus; et tamen pater non est qui filius, nec filius
est qui pater, nec spiritus sanctus patris et filii spiritus aut pater est aut filius. trinitas unus deus;
trinitas, una aeternitas, una potestas, una maiestas; tres, sed non dii. non mihi calumniator
respondeat: quid ergo tres? si enim tres, ait, oportet dicas quid tres. respondeo: pater et filius et
spiritus sanctus. ecce, inquit, tres dixisti; sed quid tres exprime. immo tu numera; nam ego
compleo tres, cum dico: pater et filius et spiritus sanctus. id enim quod pater ad se est, deus est;
quod ad filium est, pater est; quod filius ad seipsum est, deus est; quod ad patrem est, filius est.
ista quae dico potestis de similitudinibus agnoscere quotidianis. homo et alter homo, si ille sit
pater, ille filius; quod homo est, ad seipsum est; quod pater est, ad filium est; et filius quod homo
est, ad seipsum est; quod autem filius est, ad patrem est. pater enim nomen est dictum ad aliquid,
et filius ad aliquid; sed isti duo homines sunt. at uero pater deus ad aliquid est pater, id est ad
filium; et filius deus ad aliquid est filius, id est ad patrem; sed non quomodo illi duo homines
sunt, sic isti duo dii. quare hoc non ita est ibi? quia illud aliud, hoc autem aliud est, quia illa
diuinitas est. est ibi aliquid ineffabile, quod uerbis explicari non possit, ut et numerus sit, et
numerus non sit. uidete enim si non quasi apparet numerus, pater et filius et spiritus sanctus
trinitas. si tres, quid tres? deficit numerus. ita deus nec recedit a numero, nec capitur numero.
quia tres sunt, tamquam est numerus; si quaeris quid tres, non est numerus. unde dictum est:
magnus dominus noster et magna uirtus eius, et sapientiae eius non est numerus. ubi cogitare
coeperis, incipis numerare; ubi numeraueris, quid numeraueris non potes respondere. pater, pater
est; filius, filius est; spiritus sanctus, spiritus sanctus est; quid sunt isti tres, pater et filius et
spiritus sanctus? non tres dii? non. non tres omnipotentes? non. non tres mundi creatores? non.
ergo omnipotens pater? omnipotens plane. ergo et filius non omnipotens? plane et filius
omnipotens. ergo et spiritus sanctus non omnipotens? et ipse omnipotens. tres ergo
omnipotentes? non, sed unus omnipotens. hoc solo numerum insinuant quod ad inuicem sunt,
non quod ad se sunt. quia enim deus pater ad se est deus simul cum filio et spiritu sancto, non
sunt tres dii; quia ad se est omnipotens simul cum filio et spiritu sancto, non sunt tres
omnipotentes; quia uero non ad se est pater, sed ad filium, nec filius ad se est, sed ad patrem, nec
spiritus ad se, in eo quod dicitur spiritus patris et filii, non est quid dicam tres, nisi patrem et
filium et spiritum sanctum unum deum, unum omnipotentem. ergo unum principium.
accipite aliquid de scripturis sanctis, unde hoc quod dicitur utcumque capiatis. posteaquam
dominus noster iesus christus resurrexit, et cum uoluit adscendit in caelum, decem diebus illic
impletis misit inde spiritum sanctum; quo impleti qui aderant in conclaui uno, omnium gentium
linguis coeperunt loqui. miraculo exterriti domini interfectores, compuncti doluerunt, dolentes
mutati sunt, mutati crediderunt; accesserunt corpori domini, id est numero fidelium, tria millia
hominum. item alio facto quodam miraculo, accesserunt alia quinque millia; facta est plebs una
non parua, in qua omnes accepto spiritu sancto, quo amor spiritalis accensus est, caritate ipsa et
feruore spiritus in unum redacti, coeperunt in ipsa societatis unitate uendere omnia quae
habebant, et pretia ponere ad pedes apostolorum, ut distribueretur unicuique, sicut cuique opus
erat. et hoc de illis scriptura dicit, quod erat eis anima una et cor unum in deum. adtendite ergo,
fratres, et hinc agnoscite mysterium trinitatis, quomodo dicamus: et pater est, et filius est, et
spiritus sanctus est, et tamen unus deus est. ecce illi tot millia erant, et cor unum erat; ecce tot
millia erant, et una anima erat. sed ubi? in deo. quanto magis ipse deus? numquid erro in uerbo,
quando dico duos homines duas animas, aut tres homines tres animas, aut multos homines multas
animas? recte utique dico. accedant ad deum, una anima est omnium. si accedentes ad deum,
multae animae per caritatem una anima est, et multa corda unum cor; quid agit ipse fons caritatis
in patre et filio? nonne ibi magis trinitas unus est deus? inde enim nobis caritas uenit, de ipso
spiritu sancto, sicut dicit apostolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum
sanctum qui datus est nobis. si ergo caritas dei diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum
qui datus est nobis, multas animas facit unam animam, et multa corda facit unum cor, quanto
magis pater et filius et spiritus sanctus, deus unus, lumen unum, unum que principium?
audiamus ergo principium quod loquitur nobis. multa, inquit, habeo loqui de uobis et iudicare.
meministis, quod ait: ego non iudico quemquam; ecce modo dicit: multa habeo de uobis loqui et
iudicare. sed aliud est: non iudico; aliud: habeo iudicare. non iudico, dixit ad praesens; uenerat
enim ut saluaret mundum, non ut iudicaret mundum; quod autem dicit: multa habeo de uobis
loqui et iudicare, iudicium futurum dicit. ideo enim adscendit, ut ueniat iudicare uiuos et
mortuos. nemo iustius iudicabit, quam qui iniuste iudicatus est. multa, inquit, habeo de uobis
loqui et iudicare; sed qui me misit, uerax est. uidete quemadmodum patri det gloriam aequalis
filius. exemplum enim nobis praebet, et tamquam in cordibus nostris loquitur: o homo fidelis, si
euangelium meum audis, dicit tibi dominus deus tuus, ubi ego in principio uerbum deus apud
deum, aequalis patri, coaeternus gignenti, do gloriam ei cuius sum filius, quomodo tu superbus es
aduersus eum cuius seruus es?
multa habeo, inquit, de uobis loqui et iudicare; sed qui me misit, uerax est, tamquam diceret: ideo
uerum iudico, quia filius ueracis ueritas sum. pater uerax, filius ueritas, quid putamus esse
amplius? cogitemus si possimus, quid est amplius, uerax an ueritas. de quibusdam quaeramus.
pius homo plus est, an pietas? sed plus est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. potest
enim esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. ipse perdidit pietatem, pietati nihil
abstulit. quid item pulcer et pulcritudo? plus est pulcritudo quam pulcer; pulcritudo enim facit
pulcrum, non pulcer facit pulcritudinem? castus et castitas? castitas plane plus est quam castus. si
enim castitas non esset, unde esset iste castus, non haberet; si autem noluerit esse castus, castitas
integra perseuerat. si ergo plus pietas quam pius, plus pulcritudo quam pulcer, plus castitas quam
castus, numquid dicturi sumus plus ueritas quam uerax? si hoc dixerimus, filium incipiemus
dicere patre maiorem. ait enim apertissime ipse dominus: ego sum uia et ueritas et uita. ergo si
filius ueritas, pater quid, nisi quod ait ipsa ueritas: qui me misit, uerax est? filius ueritas, pater
uerax; quid plus sit quaero, sed aequalitatem inuenio. uerax enim pater non ab ea ueritate uerax
est cuius partem cepit, sed quam totam genuit.
uideo planius esse dicendum. et certe ne uos diu teneam, hodie huc usque tractetur, cum finiero
quod uolo dicere, adiuuante deo, sermo claudatur. hoc ideo dixi, ut intentos uos facerem. omnis
anima quoniam res est mutabilis, et quamuis magna creatura, tamen creatura; quamuis corpore
melior, tamen facta; omnis ergo anima quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non
credit; modo uult, modo non uult; modo adultera est, modo casta; modo bona, modo mala;
mutabilis est: deus autem hoc est quod est; ideo proprium nomen sibi tenuit: ego sum qui sum.
hoc est filius, dicendo: nisi credideritis quia ego sum; ad hoc pertinet et: tu quis es? principium.
deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. quando capit anima ex deo unde sit bona,
participando fit bona, quomodo tuus oculus participando uidet. nam lumine subtracto non uidet,
cuius particeps factus uidet. quia ergo anima participando fit bona, si mutata coeperit esse mala,
bonitas manet cuius erat particeps bona. bonitatis enim cuiusdam particeps facta est cum bona
esset; qua mutata in peius, integra bonitas permanet. si recedat anima et mala fiat, non minuitur
bonitas; si reuertatur et bona fiat, non crescit bonitas. factus est oculus tuus particeps lucis huius,
et uides; clausus est? hanc lucem non minuisti; apertus est? hanc lucem non auxisti. hac data
similitudine, fratres, intellegite quia si pia est anima, est pietas apud deum, cuius fit particeps
anima; si est casta anima, est castitas apud deum, cuius est particeps anima; si est bona anima, est
bonitas apud deum, cuius est particeps anima; si est uerax anima, est ueritas apud deum, cuius est
particeps anima. cuius particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax; si omnis homo
mendax, nullus homo de suo uerax. pater autem uerax, de suo est uerax, quia genuit ueritatem.
aliud est, uerax est homo iste, quia iam percepit ueritatem; aliud est, uerax deus, quia genuit
ueritatem. ecce quomodo uerax est deus, non participando, sed generando ueritatem. uideo uos
intellexisse et gaudeo; sufficiat uobis hodie; cetera quando domino placuerit, sicut donauerit,
exponemus.
TRACTATUS 40
8:28-32 de sancto euangelio secundum iohannem, quod gestare non uidetis in manibus, iam multa audiuit
caritas uestra, quae deo donante sicut potuimus disputauimus, commendantes uobis maxime
istum euangelistam de domini diuinitate, secundum quam aequalis est patri et filius unicus dei,
loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum; nulla quippe auis uolare altius perhibetur.
proinde quae ex ordine subsequuntur, sicut ea dominus tractare donauerit, intentissime audite.
locuti sumus uobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo intellegatur pater uerax, filius
ueritas. cum autem dixisset dominus iesus : uerax est qui me misit, non intellexerunt iudaei quod
de patre illis diceret. et ait illis quod modo cum legeretur audistis: cum exaltaueritis filium
hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec
loquor. quid est hoc? nihil enim aliud uidetur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros
quis esset. procul dubio ergo uidebat ibi aliquos, quos ipse nouerat, quod ipse cum ceteris sanctis
suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. ipsi
sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus.
misso enim desuper spiritu sancto post domini passionem et resurrectionem et adscensionem,
cum miracula fierent in eius nomine, quem tamquam mortuum persequentes iudaei contemserant,
compuncti sunt corde; et qui saeuientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem
saeuiendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia iudaeorum, quos ibi
uidebat, quando dicebat: cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
tamquam dicens: differo cognitionem uestram, ut impleam passionem meam; ordine uestro
cognoscetis qui sim. non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est, post
passionem domini; nam paulo post dicit: haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum
exaltatus erat filius hominis. exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non
caeli; quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. sed illa exaltatio humiliatio fuit. tunc
enim factus est obediens usque ad mortem crucis. hoc oportebat impleri per eorum manus qui
postea fuerant credituri, quibus dicit: cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis quia ego
sum. quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando
uidebat eis donari homicidium qui occiderant christum?
hos ergo in illa turba agnoscens dominus, dixit: cum exaltaueritis filium hominis, tunc
cognoscetis quia ego sum. iam nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta
fastidium. recolite illud: ego sum qui sum, et: qui est, misit me; et agnoscetis, quid dictum sit:
tunc scietis quia ego sum, sed et, pater est, et spiritus sanctus est. ad ipsum esse pertinet tota
trinitas. sed quia dominus sicut filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit: tunc cognoscetis quia
ego sum, subintraret error sabellianorum, hoc est patripassianorum, quem uobis errorem
commendaui non tenendum, sed cauendum, eorum scilicet qui dixerunt: ipse est pater, ipse est
filius; duo sunt nomina, sed res una; propter istum ergo cauendum errorem cum dixisset
dominus: tunc cognoscetis quia ego sum, ne ipse intellegeretur pater, continuo subiunxit: et a
meipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec loquor. iam gaudere coeperat sabellianus,
erroris sui occasione comperta; statim ut se tamquam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce
confusus est. putaueras eum esse patrem, quia dixit: ego sum; audi quia filius est: et a meipso
facio nihil. quid est: a meipso facio nihil? a meipso non sum. filius enim de patre est deus; pater
autem non est de filio deus; filius est deus de deo; pater autem deus, sed non de deo; filius est
lumen de lumine; pater autem lumen, sed non de lumine; filius est, sed est de quo est; pater
autem est, sed non est de quo est.
quod ergo addidit: sicut docuit me pater, haec loquor, nemini uestrum obrepat cogitatio carnalis,
fratres mei. non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consueuit facere uel audire.
nolite ergo uobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et
loquentem patrem ad filium, sicut facis tu, quando uerba aliqua dicis filio tuo, monens eum et
instruens eum quomodo loquatur, ut quaecumque audiuit a te, commendet memoriae; cum
commendauerit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod
percepit in suis. nolite ita cogitare, ne in corde uestro idola fabricetis. humanam formam,
humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos conspicuos, staturam
motus que corporis, linguae officium, distinctiones sonorum, nolite in illa trinitate cogitare, nisi
quod pertinet ad formam serui, quam accepit unigenitus filius, cum uerbum caro factum est, ut
habitaret in nobis. ibi non te prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; immo etiam
compello. si fides in te uera est, talem christum cogita, sed ex maria uirgine, non de deo patre
talem cogita. infans fuit, creuit ut homo, ambulauit ut homo, esuriuit, sitiuit ut homo, dormiuit ut
homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut homo; in eadem forma
resurrexit, in eadem forma ante oculos discipulorum adscendit in caelum, in eadem forma
uenturus est ad iudicium. angelorum enim uox est in euangelio expressa: sic ueniet quomodo
eum uidistis euntem in caelum. quando ergo de forma serui cogitas in christo, humanam effigiem
cogita, si est in te fides; quando autem cogitas: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum, pereat de corde tuo omnis humana figuratio; pellatur de
cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio continetur, uel
quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum tale dispereat. cogita, si potes,
pulcritudinem sapientiae, occurrat tibi pulcritudo iustitiae. forma est? statura est? color est? nihil
horum est, et tamen est; nam si non esset, nec amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec
laudata corde moribus que teneretur; nunc uero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset
sapientia? porro autem, o homo, si sapientiam tuam uidere carnis oculis non potes, nec tali
imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiae dei audes ingerere humani corporis
formam?
quid ergo dicimus, fratres? quomodo locutus est pater filio, quoniam filius ait: sicut docuit me
pater, haec loquor? locutus est illi? quando docuit pater filium, uerba fecit, quomodo tu, quando
doces filium tuum, uerba facis? quomodo facit uerba uerbo? quae uerba multa fierent unico
uerbo? uerbum enim patris aures habuit ad os patris? carnalia sunt ista, pereant de cordibus
uestris. hoc enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea uerba
sonuerunt, sonis que aures pepulerunt, et per sensum auditus uestri ad cor sententiam
perduxerunt, si intellexistis. facite aliquem audisse latinae linguae hominem, tantummodo
audisse, nec tamen intellexisse quod dixi; quantum ad strepitum pertinet emissum ex ore meo, sic
eius ille particeps factus est qui non intellexit, quomodo et uos; eum sonum audiuit, eaedem
syllabae aures eius percusserunt, sed in corde ipsius nihil genuerunt. quare? quia non intellexit.
uos autem si intellexistis, unde intellexistis? ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen
accendi? procul dubio si uerum est quod dixi, et hoc uerum non solum audistis, uerum etiam
intellexistis, duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et intellectus. auditus per me factus
est, intellectus per quem? ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor uestrum quis dixit ut
intellegeretis? sine dubio aliquis et ad cor uestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste
uerborum percuteret aurem uestram, sed etiam in cor uestrum aliquid descenderet ueritatis; dixit
aliquis et ad cor uestrum, sed non eum uidetis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi uestro.
munus dei est intellegentia. quis hoc dixit in corde uestro, si intellexistis? cui dicit psalmus: da
mihi intellectum, ut discam mandata tua. uerbi gratia, episcopus locutus est. quid locutus est,
aliquis ait? respondes quid locutus sit, et addis: uerum dixit. tunc alius qui non intellexit: quid
dixit, inquit, aut quid est quod laudas? ambo me audierunt, ambobus ego dixi, sed uni ipsorum
deus dixit. si parua magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid sumus? tamen
nescio quid incorporaliter et spiritaliter facit in nobis deus, quod nec sonus est qui aurem
percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui
faucibus iudicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur; tamen aliquid est quod sentire
facile est, explicare impossibile est. si ergo deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris
sine sono, quomodo loquitur filio suo? sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si
licet parua magnis modo aliquo comparare, sic cogitate, incorporaliter pater locutus est filio, quia
incorporaliter pater genuit filium. nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum
docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est: docuit me pater, quod est, scientem me genuit
pater. si enim, quod pauci intellegunt, simplex est natura ueritatis, hoc est filio esse quod nosse.
ab illo ergo habet ut nouerit, a quo habet ut sit, non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset;
sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset; quia simplici, ut
dictum est, naturae ueritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum.
dixit ergo iste iudaeis, et addidit: et qui me misit me cum est. iam hoc et ante dixerat, sed rem
magnam assidue commemorat: misit me, et me cum est. si ergo te cum est, o domine, non unus
ab alio missus est, sed ambo uenistis. et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit,
quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio filii tantum est, non et patris. misit itaque pater
filium, sed non recessit a filio. non enim quo misit filium, non ibi erat pater. ubi enim non est qui
fecit omnia? ubi non est qui dixit: caelum et terram ego impleo? sed forte pater ubique, et filius
non ubique est? euangelistam audi: in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. ergo,
inquit, qui misit me, cuius auctoritate tamquam paterna incarnatus sum, me cum est, non me
reliquit. quare non me reliquit? non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt ei, facio
semper. ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine.
dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.
haec illo loquente, multi crediderunt in eum. utinam et me loquente multi qui aliud sapiebant
intellegant, et credant in eum. quidam enim fortasse sunt in ista multitudine ariani. non audeo
suspicari esse sabellianos qui ipsum patrem dicunt esse qui filius est; haeresis quippe ista nimis
antiqua est, et paulatim euiscerata. arianorum autem adhuc uidetur habere aliquas motiones quasi
cadaueris putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis; oportet inde reliquos
liberari, sicut inde multi liberati sunt. et quidem ista ciuitas eos non habebat; sed posteaquam
multi peregrini aduenerunt, nonnulli et ipsi uenerunt. ecce haec domino loquente multi iudaei
crediderunt in eum; ecce et me loquente ariani credant, non in me, sed me cum.
dicebat ergo dominus ad eos qui crediderant in eum iudaeos: si uos manseritis in uerbo meo. ideo
manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse coepistis. si manseritis, hoc est in fide quae in uobis
esse credentibus coepit, quo peruenietis? uide quale initium, quo perducit. amasti fundamentum,
culmen adtende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. fides enim humilitatem habet;
cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem; erectionem,
nullam defectionem, aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi
timorem. magnum est quod incipit a fide, sed contemnitur. fundamentum solet etiam in aedificio
ab imperitis contemni. fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur, nulla ibi
expolitio, nulla pulcritudo apparet, quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulcritudo;
totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice surrexit. sed uides radicem, et non
delectaris; uides arborem et miraris. stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris. parum
aliquid uidetur fides credentium, non habes stateram unde appendas. audi ergo quo perueniat, et
uide quanta sit, sicut et ipse dominus alio loco dicit: si habueritis fidem sicut granum sinapis.
quid humilius, quid uehementius? quid minutius, quid feruentius? ergo et uos, ait, si manseritis
in uerbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? uere discipuli mei eritis. et quid nobis
prodest? et cognoscetis ueritatem.
quid promittit credentibus, fratres? et cognoscetis ueritatem. quid enim? non illam cognouerant,
quando dominus loquebatur? si non cognouerant, quomodo crediderunt? non quia cognouerunt
crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus
ut credamus. quod enim cognituri sumus, nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis
adscendit. quid est enim fides, nisi credere quod non uides? fides ergo est, quod non uides
credere; ueritas, quod credidisti uidere, sicut ipse quodam loco ait. ideo dominus prius ad
faciendam fidem ambulauit in terra. homo erat, humilis factus erat; ab omnibus uidebatur, nec ab
omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis dolebatur; sed tamen
et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. totum hoc quasi initium est
lineamentorum fidei et structurae futurae. quod dominus ipse adtendens quodam loco ait: qui
diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et
ostendam meipsum illi. quem qui audiebant, utique iam uidebant; eis tamen, si diligebant,
uidendum se promittebat. sic et hic, cognoscetis ueritatem. quid enim? quod dixisti non est
ueritas? ueritas est, sed adhuc creditur, nondum uidetur. si maneatur in eo quod creditur,
peruenitur ad id quod uideatur. inde iohannes ipse sanctus euangelista in epistola sua:
dilectissimi, inquit, filii dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. iam sumus, et aliquid
erimus. quid plus erimus quam sumus? audi: nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum
apparuerit, similes ei erimus. unde? quoniam uidebimus eum sicuti est. magna promissio, sed
merces est fidei. quaeris mercedem, opus praecedat. si credis, mercedem exige fidei; si autem
non credis, fidei mercedem qua fronte quaeris? si ergo manseritis in uerbo meo, uere discipuli
mei eritis, ut contemplemini ipsam ueritatem sicuti est; non per uerba sonantia, sed per lucem
splendentem, cum satiauerit nos, quod legitur in psalmo: signatum est super nos lumen uultus tui,
domine. moneta dei sumus, nummus a thesauro oberrauimus. errore detritum est quod in nobis
fuerat impressum; uenit qui reformet, quia ipse formauerat; quaerit et ipse nummum suum, sicut
caesar nummum suum; ideo ait: reddite caesari quae caesaris sunt, et deo quae dei sunt: caesari
nummos, deo uos ipsos. tunc ergo exprimetur ueritas in nobis.
quid dicam caritati uestrae? o si cor esset qualitercumque suspirans in illam ineffabilem gloriam!
o si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et saeculum non amaremus, et ad eum qui
nos uocauit, pia mente perpetuo pulsaremus! desiderium, sinus cordis est; capiemus, si
desiderium quantum possumus extendamus. hoc nobis cum agit scriptura diuina, hoc congregatio
populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis dei, hoc
ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, uerum etiam in
modum tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non uidit, nec auris
audiuit, nec in cor hominis adscendit. sed amate me cum. non amat multum nummum, qui amat
deum. et ego palpaui infirmitatem, non ausus sum dicere: non amat nummum; sed: non multum
amat nummum; quasi amandus sit nummus, sed non multum. o si deum digne amemus, nummos
omnino non amabimus! erit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum
cupiditatis; quo utaris ad necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. deum ama, si aliquid in
te egit quod audis et laudas. utere mundo, non te capiat mundus. quod intrasti, iter agis, exiturus
uenisti, non remansurus; iter agis, stabulum est haec uita. utere nummo, quomodo uiator in
stabulo utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus. si tales fueritis, erigite
cor qui potestis, et audite me; si tales fueritis, ad eius promissa uenietis. non enim multum est ad
uos, quia magna est manus eius qui uos uocauit. uocauit, inuocetur; dicatur illi: uocasti nos,
inuocamus te; ecce audiuimus uocantem, audi inuocantes perduc quo promisisti, perfice quod
inchoasti; noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum, germina tua intrent in horreum.
abundant tentationes in mundo; sed maior est qui fecit mundum; abundant tentationes, sed non
deficit qui in illo spem ponit, in quo defectus nullus est.
ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua loquitur dominus noster iesus christus, non
huius temporis est. uidete quid adiunxit: uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et
ueritas liberabit uos. quid est, liberabit uos? liberos uos faciet. denique iudaei carnales, et
secundum carnem iudicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant,
iniuriam sibi factam putauerunt, quia dixit eis: ueritas liberabit uos. indignati sunt seruos se esse
significatos. et uere serui erant. et exponit illis quae sit seruitus, et quae sit futura libertas quam
ipse promittit. sed de hac libertate et de illa seruitute nimis longum est ut hodie disputemus.
TRACTATUS 41
8:31-36 quod de lectione pristina sequitur, et de sancto euangelio nobis recitatum est, tunc distuli dicere,
quoniam multa iam dixeram, et de libertate in quam nos uocat gratia saluatoris, non praetereunter
neque negligenter fuerat disserendum; hinc hodie, domino adiuuante, statuimus loqui uobis.
quibus enim loquebatur dominus iesus christus, iudaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed
etiam amici ex quadam parte iam facti, et futuri; nam quosdam ibi uidebat, sicuti iam diximus,
qui post eius passionem fuerant credituri. hos intuens dixerat: cum exaltaueritis filium hominis,
tunc cognoscetis quia ego sum. erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis
locutus est quod audiuimus hodie: dicebat ergo iesus ad eos qui crediderant ei, iudaeos: si
manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis. manendo eritis; quia enim nunc credentes estis,
manendo uidentes eritis. ideo sequitur: et cognoscetis ueritatem. ueritas incommutabilis est.
ueritas panis est, mentes reficit nec deficit; mutat uescentem, non ipsa in uescentem mutatur. ipsa
est ueritas uerbum dei, deus apud deum unigenitus filius. haec ueritas carne induta est propter
nos, ut de maria uirgine nasceretur, et impleretur prophetia: ueritas de terra orta est. haec ergo
ueritas cum iudaeis loqueretur, latebat in carne; latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur;
differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. stans
itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis dominus noster iesus christus, et secundum
maiestatem diuinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, cum haec loqueretur, crediderant: si
manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis. qui enim perseuerauerit usque in finem, hic
saluus erit. et cognoscetis ueritatem, quae modo uos latet, et loquitur uobis. et ueritas liberabit
uos. hoc uerbum dominus a libertate posuit: liberabit uos. nihil est enim aliud proprie liberat, nisi
liberum facit. quomodo saluat nihil est aliud quam saluum facit; quomodo sanat nihil est aliud
quam sanum facit: ditat nihil est aliud quam ditem, id est, diuitem facit; sic liberat nihil est aliud
quam liberum facit. hoc in uerbo graeco planius est. nam in latina consuetudine plerumque
dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum ad salutem; sicut
quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. sic autem posuit
dominus hoc uerbum, ut diceret: et ueritas liberabit uos, ut in graeca lingua nemo dubitet eum de
libertate dixisse.
denique et iudaei sic intellexerunt: et responderunt ei, non illi qui iam crediderant, sed illi qui in
turba erant nondum credentes; responderunt ei: semen abrahae sumus, et nemini seruiuimus
umquam; quomodo tu dicis: liberi eritis? non autem dixerat dominus: liberi eritis, sed: ueritas
liberabit uos. in quo tamen uerbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi
libertatem; et extulerunt se quod semen essent abrahae, et dixerunt: semen abrahae sumus; et
nemini seruiuimus umquam; quomodo tu dicis: liberi eritis? o pellis inflata! non est ista
magnitudo, sed tumor. et hoc ipsum secundum huius temporis libertatem quomodo uerum
dixistis: nemini seruiuimus umquam? ioseph non est uenumdatus? prophetae sancti in
captiuitatem non sunt ducti? deinde, nonne ipse ille est populus qui in aegypto lateres faciebat, et
regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto seruiebat? si nemini seruistis umquam, o
ingrati, quid est quod assidue uobis imputat deus quod uos de domo seruitutis liberauit? an forte
patres uestri seruierunt, uos autem qui loquimini, nemini umquam seruistis? quomodo ergo
soluebatis iam tributa romanis, unde et ipsi ueritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut
diceretis: licet reddere tributum caesari? ut si dixisset: licet, teneretis eum quasi male optasset
libertati seminis abrahae; si autem diceret: non licet, calumniaremini apud reges terrae, quod
prohiberet regibus tributa persolui. merito prolato nummo uicti estis, et captioni uestrae uos ipsi
estis respondere compulsi. ibi enim uobis dictum est: reddite caesari quae caesaris sunt, et deo
quae dei sunt, cum uos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem caesaris. quia sicut
quaerit caesar in nummo imaginem suam, sic deus quaerit in homine suam. haec ergo respondit
iudaeis. mouet enim me, fratres, hominum uana superbia, qui etiam de ipsa, quam carnaliter
intellegebant, sua libertate mentiti sunt dicentes: nemini seruiuimus umquam.
dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi serui
inueniamur. respondit enim eis iesus : amen, amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum,
seruus est peccati. seruus est, utinam hominis et non peccati. quis non sub his uerbis
contremiscat? praestet nobis dominus deus noster, id est, et mihi et uobis, ut pro sententia loquar
de hac libertate appetenda, et de illa seruitute uitanda. amen, amen dico uobis, ueritas dicit; et
quale est domini dei nostri dicere: amen, amen dico uobis? multum commendat quod ita
pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est: amen, amen dico uobis. amen quippe
interpretatur uerum; et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici: uerum dico uobis. nec
graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus; nam hoc uerbum quod est amen. nec graecum
est nec latinum, sed hebraeum. sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet uelamento
secreti; non ut esset negatum, sed ne uilesceret nudatum. nec semel tamen, sed bis a domino
dictum est: amen, amen dico uobis. iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione
cognoscite.
quid est ergo commendatum? uerum, uerum dico uobis, ueritas dicit; quae utique etsi non
diceret: uerum dico, mentiri omnino non posset, tamen commendat, inculcat; dormientes
quodammodo excitat, intentos facit, contemni non uult. quid dicens? amen, amen dico uobis,
quia omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. o miserabilis seruitus! plerumque homines cum
dominos malos patiuntur, uenales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem
mutare; seruus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet? apud quem se
uenalem petat? deinde seruus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo
requiescit; seruus peccati quo fugit? se cum se trahit quocumque fugerit. non fugit seipsam mala
conscientia, non est quo eat, sequitur se; immo non recedit a se; peccatum enim quod facit, intus
est. fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet uoluptatem; uoluptas transit, peccatum manet;
praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. mala seruitus! aliquando fugiunt homines ad
ecclesiam, et plerumque eos patimur tamquam indisciplinatos, uolentes carere dominis, qui
nolunt carere peccatis. aliquando autem etiam illicito iugo et improbo subiecti fugiunt ad
ecclesiam, quia retinentur ingenui ad seruitutem, et interpellatur episcopus; et nisi curet operam
impendere, ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. ad christum omnes fugiamus,
contra peccatum deum liberatorem interpellemus; uenales nos petamus, ut eius sanguine
redimamur. dicit enim dominus: gratis uenumdati estis, et sine argento redimemini. sine pretio,
sed uestro, quia meo. hoc dominus dicit; ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem
suum. nam nos et serui et egeni remanseramus.
liberat ergo ab hac seruitute solus dominus; qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim
in hac carne uenit sine peccato. nam quos uidetis in manibus matrum paruulos ferri, nondum
ambulant, et iam sunt compediti; traxerunt enim de adam quod soluatur a christo. pertinet etiam
ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare
potest, qui uenit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. audistis enim cum apostolus
legeretur: pro christo, inquit, legatione fungimur, tamquam deo exhortante per nos; obsecramus
pro christo; id est, tamquam uos christus obsecret. quid? reconciliari deo. si exhortatur et
obsecrat apostolus ut reconciliemur deo, inimici eramus deo. nemo enim reconciliatur nisi ex
inimicitiis. inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. unde inimici illius, inde serui
peccati. non habet deus liberos inimicos; necesse est serui sint, et serui remanebunt nisi ab illo
liberentur, cui peccando inimici esse uoluerunt. obsecramus ergo, inquit, pro christo, reconciliari
deo. quomodo autem reconciliamur, nisi soluatur quod inter nos et ipsum separat? ait enim per
prophetam: non grauauit aurem ne audiat, sed peccata uestra separant inter uos et deum. quia
ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. est enim
medium separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est peccatum, mediator
reconcilians est dominus iesus christus: unus enim deus, et unus mediator dei et hominum, homo
christus iesus. ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, uenit ille mediator, et factus
est sacrificium sacerdos ipse. et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in
holocaustum in cruce passionis suae, sequitur apostolus et dicit, cum dixisset: obsecramus pro
christo, reconciliari deo, quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? eum, inquit, id est
ipsum christum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in
ipso. eum ipsum, inquit, christum deum, qui non nouerat peccatum. uenit enim in carne, hoc est
in similitudine carnis peccati, non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino peccatum; et
ideo factus est uerum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum.
sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. qui legerunt, agnoscant;
qui non legerunt, non sint pigri; non sint, inquam, pigri ad legendum, ut ueraces sint ad
iudicandum. cum de sacrificiis enim praeciperet deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis
non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias,
easdem ipsas uictimas, eadem ipsa animalia quae admouebantur mactanda pro peccatis, in
quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata lex appellat; usque adeo ut in quibusdam locis
scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super
caput uictimae immolandae pro peccato. tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato,
factus est dominus noster iesus christus, qui non nouerat peccatum.
merito liberat ab hac seruitute peccati ille qui dicit in psalmis: factus sum tamquam homo sine
adiutorio, inter mortuos liber. solus enim liber, quia non habebat peccatum. ipse enim dicit in
euangelio: ecce uenit princeps huius mundi, diabolum significans uenturum in iudaeis
persecutoribus; ecce, inquit, uenit, et in me nihil inueniet. non quomodo in eis quos occidit etiam
iustos, inuenit qualecumque peccatum, in me nihil inueniet. et tamquam ei diceretur; si nihil in te
inueniet, quare te occidet? subiecit, et ait: sed ut sciant omnes quia uoluntatem patris mei facio,
surgite, eamus hinc. non, inquit, mortem mei peccati necessitate persoluo, sed in eo quod morior,
uoluntatem patris mei facio; plus que ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem.
habes illum alio loco dicentem: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo
iterum sumendi eam. ecce uere in mortuis liber.
cum ergo omnis qui facit peccatum, seruus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite.
seruus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. ecclesia est domus, seruus peccator est.
intrant multi in ecclesiam peccatores. non ergo dixit: seruus non est in domo; sed: non manet in
domo in aeternum. si ergo nullus ibi seruus erit, quis ibi erit? cum enim rex iustus sederit in
throno, sicut scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur
mundum se esse a peccato? multum nos terruit, o fratres mei, dicendo: seruus non manet in domo
in aeternum. adiungit autem, et dicit: filius autem manet in aeternum. ergo solus in domo sua erit
christus? nullus illi populus cohaerebit? cui erit caput, si non erit corpus? an forte totum hoc
filius, caput et corpus? non enim sine causa et terruit, et spem dedit: terruit, ne peccatum
amaremus; spem dedit. ne de peccati solutione diffideremus: omnis, inquit, qui facit peccatum,
seruus est peccati. seruus autem non manet in domo in aeternum. quae ergo nobis spes est, qui
non sumus sine peccato? audi spem tuam: filius manet in aeternum. si ergo uos filius liberauerit,
tunc uere liberi eritis. haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando seruos nos
faciat; serui enim eramus cupiditatis, liberati serui efficimur caritatis. hoc et apostolus dicit: uos
autem fratres in libertatem uocati estis; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per
caritatem seruite inuicem. non ergo dicat christianus: liber sum, in libertatem uocatus sum;
seruus eram, sed redemtus sum, et ipsa redemtione liber effectus sum, faciam quod uolo; nemo
me prohibeat a uoluntate mea, si liber sum. sed si ista uoluntate peccatum facis, seruus es peccati.
noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. erit enim uoluntas tua
libera, si fuerit pia. eris liber, si fueris seruus; liber peccati, seruus iustitiae, dicente apostolo: cum
serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae; nunc autem liberati a peccato, serui autem facti deo,
habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. hoc conemur, id
agamus.
prima libertas est carere criminibus. intendite, fratres mei, intendite, ne forte possim perducere
uobis ad sensum et qualis modo sit, et qualis futura sit ista libertas, quemlibet ualde iustum
discutias in hac uita, quamuis iam sit dignus iusti uocabulo, non est tamen sine peccato; audi
ipsum sanctum iohannem, cuius et hoc euangelium est, in epistola sua dicentem: si dixerimus,
inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. solus hoc
dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non nouerat peccatum; de solo dici potuit;
etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato. solus dicere potuit: ecce ueniet
princeps mundi, et in me nihil inueniet. quemcumque alium licet iustum discusseris, non
omnimodo est sine peccato. nec qualis erat iob, cui dominus tale testimonium perhibebat, ut
diabolus inuideret, et postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur. ideo autem ille
probatus est, non quia latebat deum coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. etiam
ipse iob quid dicit? quis enim mundus? nec infans, cuius est unius diei uita super terram. sed
plane multi iusti dicti sunt sine querela, quod intellegitur sine crimine; nulla enim querela iusta
est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. crimen autem est peccatum graue,
accusatione et damnatione dignissimum. non ergo deus quaedam peccata damnat, quaedam
iustificat et laudat: nulla laudat, odit omnia. quomodo odit medicus aegritudinem aegroti, et id
agit curando ut aegritudo pellatur, aeger leuetur, sic deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum
consumatur, homo liberetur. sed quando consumitur, inquies? si minuitur, quare non consumitur?
minuitur autem in uita proficientium, quod in uita consumitur perfectorum.
prima est ergo libertas, carere criminibus. ideo et apostolus paulus quando elegit ordinandos uel
presbyteros uel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram ecclesiae, non ait: si
quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait: si
quis sine crimine est, sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum,
fraus, sacrilegium, et cetera huiusmodi. cum coeperit ea non habere homo (debet autem non
habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem; sed ista inchoata est, non
perfecta libertas. quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? quia uideo aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae; non enim quod uolo ago, ait, sed quod odi illud
facio. caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae
uultis illa faciatis. ex parte libertas, ex parte seruitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena
libertas, quia nondum aeternitas. habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus
libertatem. quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in baptismo. numquid quia deleta
est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? si non remansisset, sine peccato hic uiueremus. quis
autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi quia seipsum
uult decipere, et in quo ueritas non est? ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo
dicere, ex qua parte seruimus deo, liberi sumus; ex qua parte seruimus legi peccati, adhuc serui
sumus. unde dicit apostolus quod dicere coeperamus: condelector legi dei secundum interiorem
hominem. ecce unde liberi, unde condelectamur legi dei: libertas enim delectat. nam quamdiu
timore facis quod iustum est, non deus te delectat. quamdiu adhuc seruus facis, te non delectat;
delectet te, et liber es. noli timere poenam, sed ama iustitiam. nondum potes amare iustitiam?
time uel poenam, ut peruenias ad amandam iustitiam.
ergo iam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat: condelector legi dei
secundum interiorem hominem. delectat me lex, delectat me quod iubet lex, delectat me ipsa
iustitia. uideo autem aliam legem in membris meis, haec est quae remansit infirmitas,
repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. ex
hac parte sentit captiuitatem, ubi non est impleta iustitia; nam ubi condelectatur legi dei, non
captiuus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. quid ergo ex eo quod restat? quid, nisi
respiciamus ad illum qui dixit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis? denique et ipse qui
loquebatur, ad illum respexit: infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis
huius? gratia dei per iesum christum dominum nostrum. ergo si uos filius liberauerit, tunc uere
liberi eritis. denique ita conclusit: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati.
ipse ego, inquit; non enim duo sumus inter nos contrarii de diuersis principiis uenientes; sed ego
ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti.
sed si carne seruis legi peccati, fac quod ait ipse apostolus: non ergo regnet peccatum in uestro
mortali corpore ad obediendum desideriis eius, neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis
peccato. non ait: non sit; sed: non regnet. quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis,
saltem illi regnum auferatur, non fiat quod iubet, surgit ira? noli dare irae linguam ad
maledicendum; noli dare irae manum aut pedem ad feriendum. non surgeret ira ista irrationabilis,
nisi peccatum esset in membris; sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet;
discet etiam non surgere, cum arma coeperit non inuenire. non exhibeatis membra uestra arma
iniquitatis peccato; alioquin toti captiui eritis, et non erit dicere: mente seruio legi dei. mens enim
si teneat arma, membra non mouentur in ministerium furentis peccati. teneat arcem imperator
interior, quia sub maiore imperatore iuuandus adsistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam.
inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. quid autem uolebat ille
iustus mente seruiens legi dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? et hoc debet conari
omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum
membra, quotidie in proficiente minuatur. uelle, inquit, adiacet mihi, perficere autem bonum non.
numquid dixit: non mihi adiacet facere bonum? si hoc dixisset, spes nulla esset. non ait: non mihi
adiacet facere, sed: non mihi adiacet perficere. quae est enim perfectio boni, nisi consumtio et
finis mali? quae est autem consumtio mali, nisi quod lex dicit: non concupisces? omnino non
concupiscere perfectio boni est, quia consumtio mali est. hoc dicebat ille: perficere bonum non
mihi adiacet, quia non poterat facere ut non concupisceret; faciebat tantum ut concupiscentiam
refrenaret, ut concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad satellitium non
praeberet. perficere ergo, inquit, bonum non mihi adiacet; non possum implere quod dictum est:
non concupisces. quid ergo opus est? ut impleas: post concupiscentias tuas non eas. hoc age
interim quamdiu insunt illicitae concupiscentiae in carne tua: post concupiscentias tuas non eas.
mane in seruitute dei, in libertate christi; mente serui legi dei tui. noli te dare concupiscentiis tuis.
sequendo eas, uires eis addis; dando eis uires quomodo uincis, quando contra te inimicos nutris
uiribus tuis?
quae igitur libertas plena atque perfecta in illo domino iesu qui dixit: si uos filius liberauerit, tunc
uere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? quando nullae inimicitiae, quando
nouissima inimica destruetur mors. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et
mortale hoc induere immortalitatem; cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet
sermo qui scriptus est, absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? quid est: ubi
est, mors, contentio tua? caro concupiscebat aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, sed
quando peccati caro uigebat. ubi est, mors, contentio tua? iam uiuemus, iam non moriemur, in
illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit, ut qui uiuunt, inquit, iam non sibi uiuant, sed ei qui
pro ipsis mortuus est et resurrexit. precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. ille
est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in uia semiuiuum a latronibus derelictum:
infudit oleum et uinum, curauit uulnera, leuauit in iumentum, perduxit in stabulum, stabulario
commendauit. cui stabulario? forte illi qui dixit: pro christo legatione fungimur. dedit etiam duos
nummos, qui impenderentur saucio curando; forte ipsa sunt duo praecepta, in quibus tota lex
pendet et prophetae. ergo, fratres, et ecclesia hoc tempore in qua saucius sanatur, stabulum est
uiatoris; sed ipsi ecclesiae sursum est hereditas possessoris.
TRACTATUS 42
8:37-47 dominus noster etiam in forma serui non seruus, sed in forma etiam serui dominus, (fuit quippe
illa carnis forma seruilis, sed quamuis esset similitudo carnis peccati, non erat caro peccati),
libertatem promisit credentibus in se; iudaei uero tamquam de sua libertate superbientes,
dedignati sunt fieri liberi, cum essent serui peccati. ideo autem se liberos esse dixerunt, quia
semen erant abrahae. quid ergo eis ad haec responderit dominus, hodierna lectio cum recitaretur,
audiuimus. scio, inquit, quia filii abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non
capit in uobis. agnosco uos, inquit, filii abrahae estis, sed quaeritis me interficere. agnosco carnis
originem, non cordis fidem. filii abrahae estis, sed secundum carnem. ideo, inquit, quaeritis me
occidere; sermo enim meus non capit in uobis. si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini,
intra retia fidei tamquam pisces concluderemini. quid est ergo: non capit in uobis? non capit cor
uestrum, quia non recipitur a corde uestro. sic enim est sermo dei, et sic esse debet fidelibus,
tamquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. nec fit iniuria illis qui capiuntur: ad salutem
quippe, non ad perniciem capiuntur. unde dominus discipulis suis ait: uenite post me, et faciam
uos piscatores hominum. non ergo isti erant tales, et tamen filii abrahae erant; filii hominis dei,
homines iniqui. trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius
cuius filii erant.
audistis certe dominum dicentem: scio quia filii abrahae estis; audite quid dicat postea: ego quod
uidi apud patrem meum, loquor; et uos quae uidistis apud patrem uestrum, facitis. iam dixerat:
scio quia filii abrahae estis. quid autem faciunt? quod eis dixit: quaeritis me occidere. hoc apud
abraham numquam uiderunt. dominus autem patrem deum uult intellegi cum dicit: quae uidi
apud patrem meum, loquor. ueritatem uidi, ueritatem loquor, quia ueritas sum. si enim dominus
ueritatem loquitur quam uidit apud patrem, se uidit, se loquitur, quia ipse est ueritas patris, quam
uidit apud patrem; ipse est enim uerbum, quod uerbum erat apud deum. isti ergo malum quod
faciunt, quod dominus obiurgat et corripit, ubi uiderunt? apud patrem suum. cum audierimus in
consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intellegemus qualia uiderint apud
talem patrem; adhuc enim non nominat patrem ipsorum. paulo superius abraham commemorauit,
sed carnis origine, non uitae similitudine; dicturus est alterum patrem illorum, qui nec genuit eos,
nec creauit ut homines essent; sed tamen filii erant eius in quantum mali erant, non in quantum
homines erant; in quo imitati, non quod creati.
responderunt, et dixerunt ei: pater noster abraham est, quasi: quid tu dicturus es contra abraham?
aut: si aliquid potes, aude reprehendere abraham. non quia dominus non audebat reprehendere
abraham; sed talis erat abraham qui non reprehenderetur a domino, sed potius laudaretur; tamen
isti uidebantur eum prouocare, ut aliquid mali diceret de abraham, et esset occasio faciendi quod
cogitabant. pater noster abraham est.
audiamus quomodo eis responderit dominus, cum illorum damnatione laudans abraham. dicit eis
iesus : si filii abrahae estis, opera abrahae facite. nunc autem quaeritis me interficere, hominem
qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo; hoc abraham non fecit. ecce ille laudatus,
isti damnati. abraham non erat homicida. non dico, inquit, ego dominus sum abrahae; quod si
dicerem, uerum dicerem. nam dixit alio loco: ante abraham ego sum; tunc eum illi lapidare
uoluerunt; non dixit hoc. interim quod uidetis, quod adspicitis, quod me solum putatis, homo
sum; hominem dicentem uobis quod audiuit a deo, quare uultis occidere, nisi quia non estis filii
abrahae? et tamen superius ait: scio quia filii abrahae estis. non negat eorum originem, sed facta
condemnat; caro eorum ex illo erat, sed uita non erat.
nos autem, carissimi, numquid de genere uenimus abrahae, aut ullo modo abraham pater noster
fuit secundum carnem? originem de carne eius caro iudaeorum ducit, non caro christianorum;
nos de aliis gentibus uenimus, et tamen imitando, abrahae filii facti sumus. audi apostolum:
abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit, inquit: et seminibus, tamquam in
multis; sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est christus. si autem uos christi, ergo semen
abrahae estis, secundum promissionem heredes. nos ergo facti sumus semen abrahae gratia dei.
non de carne abrahae fecit illi coheredes deus. illos exheredauit, istos adoptauit; et de arbore illa
oliuae, cuius radix est in patriarchis, ramos naturales superbos amputauit, humilem oleastrum
inseruit. ideo cum uenirent ad iohannem baptizandi iudaei, erupit in illos, et ait illis: generatio
uiperarum. maxime quippe de altitudine originis gloriabantur; ille autem generationem eos dixit
uiperarum; non saltem hominum, sed uiperarum. hominum formam uidebat, sed uenenum
agnoscebat. uenerant tamen mutandi, quia utique baptizandi; et ait illis: generatio uiperarum, quis
uobis ostendit fugere a uentura ira? facite ergo fructus dignos paenitentiae. et nolite dicere intra
uos ipsos: patrem habemus abraham; potens est enim deus de lapidibus istis suscitare filios
abrahae. si fructus dignos paenitentiae non feceritis, nolite uobis de illa stirpe blandiri; potens est
deus et uos damnare, et abraham filiis non fraudare. habet enim unde excitet filios abrahae; fient
filii qui fidem fuerint imitati: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae. nos
sumus; in parentibus nostris lapides eramus, quando pro deo lapides colebamus; de talibus
lapidibus familiam deus fecit abrahae.
quid se ergo extollit inanis et uana iactatio? filii abrahae gloriari iam desinant; audierunt quod
audire debuerunt: si filii abrahae estis, factis probate, non uerbis. quaeritis me occidere hominem;
interim non dico filium dei, non dico deum, non dico uerbum, quia non moritur uerbum; hoc dico
quod uidetis, quia et quod uidetis, potestis occidere, et quem non uidetis offendere. hoc ergo
abraham non fecit, uos facitis opera patris uestri. et adhuc non dicit quis est iste pater eorum.
modo illi quid responderunt. coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione
dominum loqui, sed de uitae institutione. et quia consuetudo scripturarum est, quas legebant,
fornicationem spiritaliter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam prostituta subicitur,
ad hoc responderunt: dixerunt itaque ei: nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem
habemus deum. iam uiluit abraham. repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt ore ueridico;
quia talis erat abraham, cuius facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. et
mutauerunt responsionem; credo, dicentes apud semetipsos: quotiescumque nominauerimus
abraham, dicturus est nobis: quare non imitamini eum, de cuius genere gloriamini? nos sanctum,
iustum, innocentem, tantum uirum imitari non possumus; deum dicamus patrem nostrum,
uideamus quid nobis dicturus est.
prorsus falsitas inuenit quod diceret, et non inueniret ueritas quid responderet? audiamus quid
dicant, audiamus quid audiant: unum, inquiunt, patrem habemus deum. dixit ergo eis iesus : si
deus pater uester esset, diligeretis utique me; ego enim ex deo processi et ueni. neque enim a
meipso ueni, sed ille me misit. dicitis deum patrem, agnoscite me uel fratrem. uerumtamen erexit
intellegentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere: non a meipso ueni, ille me misit, a deo
processi et ueni. mementote quid soleamus dicere: ab illo uenit; et a quo uenit, cum illo uenit.
christi ergo missio, est incarnatio. quod uero de deo processit uerbum, aeterna processio est; non
habet tempus, per quem factum est tempus. nemo dicat in corde suo: antequam esset uerbum,
quomodo erat deus? numquam dicas: antequam esset uerbum dei. numquam deus sine uerbo fuit,
quia uerbum est manens, non transiens; deus, non sonus; per quem factum est caelum et terra,
non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. ergo ab illo processit ut deus, ut
aequalis, ut filius unicus, ut uerbum patris, et uenit ad nos, quia uerbum caro factum est, ut
habitaret in nobis. aduentus eius, humanitas eius; mansio eius, diuinitas eius; diuinitas eius quo
imus, humanitas eius qua imus. nisi nobis fieret qua iremus, numquam ad illum manentem
perueniremus.
quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? quia non potestis audire sermonem meum. ideo
non poterant cognoscere, quia non poterant audire. sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi
credendo nolebant? et hoc unde? uos a patre diabolo estis. quamdiu patrem commemoratis?
quamdiu patres mutatis, modo abraham, modo deum? audite a filio dei, cuius sitis filii: a patre
diabolo estis.
hic iam cauenda est haeresis manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam
gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra deum; illum uero deum,
ne debellaret gens aduersa regnum eius, misisse contra eam tamquam uiscera sua principes de
luce sua; eam que gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. hinc dicunt ducere
originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a domino: uos a patre diabolo estis,
quod essent illi uelut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. sic errant, sic
excaecantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo
creati sunt. bona est enim omnis natura; sed uitiata est hominis natura per uoluntatem malam.
quod fecit deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus; sed plane creator, creator
est; creatura, creatura est; aequari creatura non potest creatori. discernite eum qui fecit, ab eo
quod fecit. aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen
faber si scamnum fecit, lignum ipse non creauit. dominus autem deus noster quia omnipotens est,
et uerbo fecit quod fecit, omnia quae fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. facta sunt enim
quia uoluit, facta sunt quia dixit; sed facta factori comparari non possunt. quaeris quod compares,
filium unicum agnosce. unde ergo iudaei filii diaboli? imitando, non nascendo. audite scripturae
sanctae consuetudinem. propheta dicit ad ipsos iudaeos: pater tuus amorrhaeus, et mater tua
cethaea. amorrhaei gens erat quaedam, unde originem iudaei non ducebant; cethaei et ipsi gentem
suam habebant, omnino alienam a genere iudaeorum. sed quia erant impii amorrhaei et cethaei,
iudaei autem imitati sunt impietates illorum, inuenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur,
sed quorum mores sectando pariter damnarentur. quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus?
inde utique unde et ceteri angeli. sed ceteri angeli in sua obedientia perstiterunt; ille inobediendo
et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus.
sed modo audite quid dicat dominus: uos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris uestri
uultis facere. ecce unde filii eius, quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. quae sunt illius
desideria? ille homicida erat ab initio. ecce quod est: desideria patris uestri facere uultis; quaeritis
me occidere, hominem qui ueritatem uobis dico. et ille inuidit homini, et occidit hominem.
diabolus enim cum inuideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere uenenauit
et uirum. mortui sunt diabolum audiendo, quem non audissent, si dominum audire uoluissent;
positus enim homo inter eum qui creauit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit creatori, non
deceptori. ergo ille homicida erat ab initio. uidete genus homicidii, fratres. homicida dicitur
diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem uenit, uerbum malum seminauit,
et occidit. noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades; si fratri tuo
mala persuades, occidis. et ut scias quia occidis, audi psalmum: filii hominum, dentes eorum
arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. uos ergo desideria patris uestri uultis facere;
ideo saeuitis in carnem, quia non potestis in mentem. ille homicida erat ab initio: utique in primo
homine. ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium; ex illo potuit fieri homicidium, ex
quo factus est homo. non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. homicida ergo ille ab
initio. et unde homicida? et in ueritate non stetit. ergo in ueritate fuit, sed non stando cecidit. et
quare in ueritate non stetit? quia ueritas non est in eo. non quomodo in christo, sic est ueritas, ut
christus ipse sit ueritas. si ergo iste in ueritate stetisset, in christo stetisset, sed in ueritate non
stetit, quia ueritas non est in eo.
cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius. quid est hoc?
audistis uerba euangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. de diabolo
dominus ea dicebat quae de diabolo dici a domino debuerunt. ille homicida erat ab initio, uerum
est; nam primum hominem occidit: et in ueritate non stetit, quia de ueritate lapsus est. cum
loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur, quia mendax est, et pater eius. in
his uerbis quidam patrem diabolum habere putauerunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. hic
uero detestabilis error manichaeorum inuenit adhuc qua deciperet imperitos. solent enim dicere:
puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo coepit peccatum, sicut dicitis: pater eius quis
erat? nos contra: quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? et illi contra:
dominus dicit, euangelium loquitur, de diabolo dicens, ait: ille homicida erat ab initio, et in
ueritate non stetit; quia ueritas non est in eo; cum loquitur mendacium, de propriis loquitur, quia
mendax est, et pater eius.
audi, intellege; non te longe mitto, in ipsis uerbis intellege. diabolum dominus dixit patrem
mendacii. quid est hoc? audi quid sit, replica modo ipsa uerba, et intellege. non omnis enim qui
mentitur, pater mendacii sui est. si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti, tu quidem
mentitus es proferendo mendacium; sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti
mendacium. diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine
audiuit. quomodo deus pater genuit filium ueritatem, sic diabolus lapsus genuit quasi filium
mendacium. his auditis, replica nunc et recole uerba domini: mens catholica, quid audieris
aduerte, quid dicat adtende. ille - quis? diabolus - homicida erat ab initio. agnoscimus, occidit
adam. et in ueritate non stetit. agnoscimus, quia de ueritate lapsus est. quia ueritas non est in eo.
uerum est, recedendo a ueritate, non habet ueritatem. cum loquitur mendacium, de propriis
loquitur. non aliunde accipit unde loquatur. cum loquitur mendacium, de propriis loquitur, quia
mendax est, et pater eius. et mendax est, et pater mendacii. nam tu forte mendax es, quia
mendacium loqueris; sed non es pater eius. si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo
credidisti, mendax es, pater mendacii non es; ille uero quia non aliunde accepit mendacium, quo
mendacio tamquam ueneno serpens hominem occideret, pater est mendacii, sicut deus pater est
ueritatis. recedite a patre mendacii, currite ad patrem ueritatis; amplectimini ueritatem, ut
accipiatis libertatem.
illi ergo iudaei apud patrem suum uiderunt quod loquebantur: quid, nisi mendacium? dominus
autem apud patrem suum uidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi uerbum patris?
quid, nisi ueritatem patris aeternam, et patri coaeternam? ille ergo homicida erat ab initio, et in
ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo; cum loquitur mendacium, de propriis loquitur, quia
mendax est. et non solum mendax est, sed et pater eius est; id est, ipsius mendacii quod loquitur,
pater est, quia ipse genuit mendacium suum. ego autem quia ueritatem dico, non creditis mihi.
quis ex uobis arguit me de peccato? quomodo ego arguo et uos et patrem uestrum. si ueritatem
dico quare uos non creditis mihi? nisi quia filii diaboli estis.
qui est ex deo, uerba dei audit; propterea uos non auditis, quia ex deo non estis. iterum nolite
adtendere naturam, sed uitium. sic sunt isti ex deo, et non sunt ex deo: natura ex deo, uitio non ex
deo. obsecro uos, adtendite; in euangelio habetis unde sanemini contra errores uenenosos et
nefarios haereticorum. quoniam et de his uerbis solent manichaei dicere: ecce quia duae naturae
sunt, una bona, et altera mala; dominus dicit: quid dicit dominus? propterea uos non auditis, quia
ex deo non estis. dicit haec dominus. quid ergo, inquit, tu ad ista dicis? audi quae dicam. et ex
deo sunt, et ex deo non sunt; natura ex deo sunt, uitio non sunt ex deo; natura enim bona quae ex
deo est, peccauit uoluntate, credendo quod diabolus persuasit, et uitiata est; ideo medicum
quaerit, quia sana non est. ecce quod dico. sed impossibile tibi uidetur ut ex deo sint, et ex deo
non sint; audi quia non est impossibile. sic sunt ex deo, et non sunt ex deo, quomodo et filii
abrahae sunt, et non sunt filii abrahae. hic habetis; non est quod dicatis. ipsum dominum audi,
ipse illis dixit: scio quia filii abrahae estis. numquid dominus mentiretur? absit. ergo uerum est
quod dominus dixit? uerum est, uerum est ergo quod illi abrahae filii erant. uerum est. audi
ipsum negantem. qui dixit: filii abrahae estis, ipse illos negauit filios abrahae: si filii abrahae
estis, facta abrahae facite. nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui ueritatem uobis dico,
quam audiui a deo; hoc abraham non fecit. uos facitis opera patris uestri, id est diaboli. quomodo
ergo et filii abrahae erant, et filii abrahae non erant? utrumque in illis ostendit: et filii abrahae
erant, propter originem carnis; et non erant filii abrahae, propter uitium diabolicae persuasionis.
sic et dominum et deum nostrum adtendite: et ex illo erant, et ex illo non erant. quomodo ex illo
erant? quia ipse creauit hominem de quo nati erant. quomodo ex illo erant? quia ipse est conditor
naturae, ipse est creator carnis et animae. quomodo ergo ex illo non erant? quia uitiosi a seipsis
facti erant. ex illo non erant, quia imitando diabolum, filii diaboli facti erant.
uenit ergo dominus deus ad hominem peccatorem. duo nomina audisti, et hominem, et
peccatorem. quod homo est, ex deo est; quod peccator est, non est ex deo. a natura uitium
secernatur; agnoscatur natura, unde creator laudetur; agnoscatur uitium, propter quod medicus
inuocetur. quod ergo ait dominus: qui est ex deo, uerba dei audit; propterea uos non auditis, quia
ex deo non estis, non naturarum merita discreuit, aut praeter suam animam et carnem, aliquam
naturam in hominibus quae peccato uitiata non esset, inuenit; sed quoniam praescierat qui fuerant
credituri, ipsos dixit ex deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex deo. ad hos
pertinet: qui est ex deo, uerba dei audit. quod uero sequitur: propterea uos non auditis, quia ex
deo non estis, eis dictum est, qui non solum peccato uitiosi erant (nam hoc malum commune erat
omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a
peccatorum obligatione liberari. quapropter praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo
permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei
similes erant; nec uenturos ad regenerationem in qua essent filii dei, hoc est ex deo nati, a quo
erant homines creati. secundum hanc praedestinationem locutus est dominus; non quod aliquem
hominum inuenerit, qui uel secundum regenerationem iam esset ex deo, uel secundum naturam
iam non esset ex deo.
TRACTATUS 43
8:48-59 in ista lectione sancti euangelii, quae hodie recitata est, a potentia discimus patientiam. quid enim
sumus serui ad dominum, peccatores ad iustum, creatura ad creatorem? tamen quomodo si quid
mali sumus, a nobis sumus, ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. et nihil sic
quaerit homo quomodo potentiam; habet dominum christum magnam potentiam; sed prius eius
imitetur patientiam, ut perueniat ad potentiam. quis nostrum patienter audiret si alicui diceretur:
daemonium habes? quod dictum est ei qui non solum homines saluabat, sed etiam daemonibus
imperabat.
hoc enim cum dixissent iudaei: nonne bene dicimus nos quia samaritanus es, et daemonium
habes, horum duorum sibi obiectorum unum negauit, alterum non negauit. respondit enim, et ait:
ego daemonium non habeo. non dixit: samaritanus non sum; et utique duo fuerant obiecta.
quamuis maledictum maledicto non reddiderit, quamuis conuicium non conuicio refutauerit;
pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. non frustra, fratres. samaritanus
enim interpretatur custos. nouerat se ille nostrum esse custodem. non enim dormit neque dormitat
qui custodit israel; et: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabunt qui custodiunt. est
ergo ille custos noster, qui creator noster. num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non
pertineret ut seruaremur? denique ut plenius noueritis mysterium quare se samaritanum negare
non debuit, parabolam illam notissimam adtendite, ubi homo quidam descendebat ab ierusalem
in iericho, et incidit in latrones, qui eum grauiter uulnerantes, semiuiuum in uia reliquerunt.
transiit sacerdos, neglexit eum; transiit leuites, et ipse praeteriit; transiit quidam samaritanus, ipse
est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, ei que se praestitit
proximum, quem non deputauit alienum. ad hoc ergo solum quod daemonium non haberet, non
autem se samaritanum non esse, respondit.
deinde post tale conuicium, hoc solum dixit de gloria sua: sed honorifico, inquit, patrem meum,
et uos inhonorastis me. hoc est: ego me non honorifico, ne uobis arrogans uidear, habeo quem
honorificem; sed si uos me agnosceretis, sicut ego honorifico patrem, sic et uos honorificaretis
me; ego facio quod debeo, uos non facitis quod debetis.
ego autem, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. quem uult intellegi, nisi
patrem? quomodo ergo alio loco dicit: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit
filio, et hic dicit: non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. si ergo iudicat pater,
quomodo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio?
hanc quaestionem ut soluamus, adtendite; simili locutione solui potest. scriptum habes: deus
neminem tentat; et iterum scriptum habes: tentat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis
eum. nempe quaestio est, uidetis. quomodo enim deus neminem tentat, et quomodo tentat uos
dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum? item scriptum est: timor non est in caritate, sed
perfecta caritas foras mittit timorem; et alio loco scriptum est: timor domini castus, permanens in
saeculum saeculi. et ipsa quaestio est. quomodo enim perfecta caritas foras mittit timorem, si
timor domini castus permanet in saeculum saeculi?
intellegimus ergo duas esse tentationes: unam quae decipit, alteram quae probat: secundum eam
quae decipit, deus neminem tentat; secundum eam quae probat, tentat uos dominus deus uester,
ut sciat si diligitis eum. sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo tentat ut sciat, quem
latere nihil potest antequam tentet. non ergo deus nescit; sed dictum est, ut sciat, quod est, ut
scire uos faciat. locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiae
reperiuntur. de sermone nostro aliquid dicam. fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit,
sed quia latendo non uidentes facit. aliquid et de illis auctoribus dicam. tristes lupinos ait quidam,
hoc est amaros; non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. sunt
ergo et in scripturis locutiones eiusmodi. qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in
soluendis talibus quaestionibus non laborant. ergo tentat uos dominus deus uester, ut sciat; quid
est, ut sciat? ut scire uos faciat, si diligitis eum iob latebat se, sed deum non latebat; admisit
tentatorem, et fecit eum sui cognitorem.
quid de duobus timoribus? est timor seruilis, et est timor castus; est timor ne patiaris poenam, est
alius timor ne amittas iustitiam. timor ille ne patiaris poenam, seruilis est. quid magnum est
timere poenam? hoc et nequissimus seruus, hoc et crudelissimus latro. non est magnum timere
poenam, sed magnum est amare iustitiam. qui ergo amat iustitiam, nihil timet? timet plane: non
ne incidat in poenam, sed ne amittat iustitiam. fratres mei, credite, et conicite ex eo quod amatis.
amat aliquis uestrum pecuniam. putas inuenio aliquem qui non amet? ex hoc tamen ipso quod
amat, intellegat quod dico. timet damnum; quare timet damnum? quia pecuniam diligit. quantum
amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. ergo inuenitur aliquis amator iustitiae, qui plus
in corde damnum pertimescat, qui plus timeat exspoliari iustitia, quam tu pecunia. ipse est timor
castus, ipse permanet in saeculum saeculi; non eum tollit caritas, nec foras mittit, sed magis
complectitur, et comitem tenet simul et possidet. uenimus enim ad dominum, ut uideamus facie
ad faciem; ibi timor castus nos seruat; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. timet mulier
adultera ne uir eius ueniat, timet et casta ne uir eius abscedat.
ergo sicut secundum aliam tentationem. deus neminem tentat; secundum aliam uero, tentat uos
dominus deus uester; et secundum alium timorem, timor non est in caritate, sed perfecta caritas
foras mittit timorem; secundum uero alium timorem, timor domini castus permanet in saeculum
saeculi; sic et hoc loco, secundum alterum iudicium, pater non iudicat quemquam, sed omne
iudicium dedit filio; secundum uero alterum iudicium. ego, inquit, non quaero gloriam meam; est
qui quaerat et iudicet.
et de ipso uerbo quaestio ista soluatur. habes in euangelio commemoratum poenale iudicium: qui
non credit, iam iudicatus est; et alio loco: ueniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient
uocem eius, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae; qui male egerunt, in
resurrectionem iudicii. uidete quemadmodum iudicium pro damnatione et poena posuit. et tamen
si semper iudicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in psalmo: iudica me, deus?
ibi iudicium secundum afflictionem, hic iudicium secundum discretionem positum est. quomodo
secundum discretionem? quomodo exponit ipse qui ait: iudica me, deus. lege enim et uide quid
sequitur. quid est, iudica me, deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta. quod
ergo dictum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta, secundum hoc
ait modo dominus christus: ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. quomodo
est qui quaerat et iudicet? est pater qui gloriam meam a uestra gloria discernat et separet. uos
enim secundum hoc saeculum gloriamini; ego non secundum hoc saeculum glorior, qui patri
dico: pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset. quid est, ea
gloria? ab humana inflatione discreta. secundum hoc iudicat pater. quid est: iudicat? discernit.
quid discernit? gloriam filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est: unxit te, deus, deus tuus
oleo exsultationis prae participibus tuis. non enim quia homo factus est, iam comparandus est
nobis. nos homines cum peccato, ille sine peccato; nos homines trahentes de adam et mortem et
delictum; ille de uirgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. denique nos nec quia uolumus
nati sumus, nec quamdiu uolumus uiuimus, nec quomodo uolumus morimur; ille antequam
nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a magis adoraretur, creuit infans, et miraculis se
deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut
in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret. ut dicat christianus: mihi autem
absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu christi. in ipsa cruce quando uoluit, corpus dimisit,
et abscessit; in ipso sepulcro quamdiu uoluit, iacuit; quando uoluit, tamquam de lecto surrexit.
ergo, fratres, secundum ipsam formam serui, (nam illud quis digne loquitur: in principio erat
uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum?) secundum ipsam, inquam, formam
serui multum interest inter gloriam christi, et gloriam hominum ceterorum. de ipsa gloria dicebat,
quando quod daemonium haberet audiebat: ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et
iudicet.
tu autem de te, domine, quid dicis? amen, amen dico uobis, si quis sermonem meum seruauerit,
mortem non uidebit in aeternum. uos, inquit, dicitis: daemonium habes; ego uos ad uitam uoco;
seruate sermonem meum, et non moriemini. illi audiebant: mortem non uidebit in aeternum, qui
sermonem meum seruauerit; et irascebantur, quia iam mortui erant illa morte quae uitanda erat.
dixerunt ergo iudaei: nunc cognouimus quia daemonium habes. abraham mortuus est et
prophetae, et tu dicis: si quis sermonem meum seruauerit, mortem non gustabit in aeternum.
uidete locutionem scripturarum: mortem non uidebit, id est, gustabit. mortem uidebit, mortem
gustabit. quis uidet? quis gustat? quos oculos habet homo, ut uideat quando moritur? quando
ueniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid uideant, quomodo dicitur: non uidebit mortem?
item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? quando totum
sensum tollit, quid in palato remanebit? sed uidebit dictum est et gustabit, pro eo quod est,
experietur.
haec dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus, quia et domini exitus mortis,
sicut loquitur psalmus. cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi uult
quod ait: qui sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in aeternum, nisi quia uidebat
dominus aliam mortem, de qua nos liberare uenerat, mortem secundam, mortem aeternam,
mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius? ipsa est uera mors, nam
ista migratio est. quid est ista mors? relictio corporis, depositio sarcinae grauis; sed si alia sarcina
non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. de ipsa ergo morte dominus dixit: mortem non
uidebit in aeternum, qui sermonem meum seruauerit.
non expauescamus istam mortem, sed illam timeamus. quod est autem grauius, multi peruerse
timendo istam, inciderunt in illam. dictum est aliquibus: adorate idola; quod si non feceritis,
interficiemini; aut quemadmodum ille nabuchodonosor dixit: si non feceritis, mittemini in
caminum ignis ardentis. multi timuerunt et adorauerunt; nolentes mori mortui sunt; timendo
mortem quae non euaditur, inciderunt in mortem quam euadere feliciter possent, si istam quae
non euaditur, infeliciter non timerent. natus es homo, moriturus es. quo ibis, ut non moriaris?
quid facies ut non moriaris? ut dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, uoluntate mori
dignatus est. quando uides christum mortuum, dedignaris mori? ergo moriturus es; qua euadas
hoc, non habes. hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. quid ergo agit homo
timens, fugiens, occultans se ne inueniatur ab inimico? numquid agit ut non moriatur? sed ut
paulo serius moriatur. non accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. quantumlibet diu
differatur, ueniet quod differtur. illam mortem timeamus quam timuerunt tres uiri, quando
dixerunt regi: potens est deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non. ibi fuit timor illius
mortis, quam modo dominus comminatur, quando dixerunt: sed et si noluerit aperte liberare,
potest in occulto coronare. unde et ipse dominus facturus martyres, et caput martyrum futurus,
ait: nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. quomodo non habent
quid faciant? quid si cum occiderunt, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus
proiciant? uidetur adhuc saeuitia habere quod faciat. sed cui facit? qui migrauit. inest corpus, sed
nullus est sensus. habitatio iacet, habitator abscessit. ergo postea non habent quid faciant; non
sentienti enim nihil faciunt. sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in
gehenna ignis. ecce de qua morte loquebatur, cum diceret: qui sermonem meum seruauerit,
mortem non uidebit in aeternum. seruemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide; peruenturi ad
speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem.
isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae praedestinati, respondebant conuiciose, et
dicebant: modo cognouimus quia daemonium habes. abraham mortuus est et prophetae. sed ista
morte quam dominus uult intellegi, nec abraham mortuus est, nec prophetae. illi enim mortui
sunt, et uiuunt; isti uiuebant, et mortui erant. nam respondens quodam loco sadducaeis
mouentibus quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse dominus: de resurrectione autem
mortuorum non legistis, quomodo ait dominus de rubo ad moysen: ego sum deus abraham, et
deus isaac, et deus iacob? non est deus mortuorum, sed uiuorum. si ergo illi uiuunt, laboremus
sic uiuere, ut cum illis uiuere possimus cum mortui fuerimus. quem teipsum facis, inquiunt, ut
dicas: mortem non uidebit in aeternum, qui sermonem meum seruauerit, cum scias et abraham
mortuum et prophetas?
respondit iesus : si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est pater meus qui glorificat me.
hoc ait propter illud quod dixerunt: quem teipsum facis? refert enim gloriam suam ad patrem, de
quo est quod deus est. aliquando ariani et de isto uerbo calumniantur fidei nostrae, et dicunt: ecce
maior est pater, quia utique glorificat filium. heretice, non legisti et ipsum filium dicentem quod
glorificet patrem suum? si et ille filium glorificat, et filius patrem glorificat; pone peruicaciam,
agnosce aequalitatem corrige peruersitatem.
est ergo, inquit, pater meus qui glorificat me, quem uos dicitis: quia deus noster est, et non
cognouistis eum. uidete, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum deum patrem esse christi,
qui annuntiatus est et iudaeis. propterea dico, quia rursus quidam heretici dicunt deum
annuntiatum in ueteri testamento, non esse patrem christi; sed nescio quem principem malorum
angelorum. manichaei sunt qui ista dicunt, marcionitae sunt qui ista dicunt. sunt et alii fortasse
heretici, quos commemorare uel non opus est, uel a me omnes recoli in praesentia non possunt;
non defuerunt tamen qui hoc dicerent. itaque adtendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos.
eum dicit patrem suum dominus christus, quem illi dicebant deum suum, et non cognouerunt; si
enim ipsum cognouissent, eius filium recepissent. ego autem, inquit, noui eum. secundum
carnem iudicantibus potuit et hinc arrogans uideri, quia dixit: ego noui eum. sed uidete quid
sequatur: si dixero quia non noui eum, ero similis uobis mendax. ergo arrogantia non ita
caueatur, ut ueritas relinquatur. sed scio eum, et sermonem eius seruo. sermonem patris tamquam
filius loquebatur; et ipse erat uerbum patris, quod hominibus loquebatur.
abraham pater uester exsultauit ut uideret diem meum; et uidit, et gauisus est. magnum
testimonium perhibet abrahae, semen abrahae, creator abrahae: abraham exsultauit, inquit, ut
uideret diem meum. non timuit, sed exsultauit ut uideret. erat enim in illo caritas quae foras mittit
timorem. non ait: exsultauit, quia uidit; sed: exsultauit ut uideret. credens utique exsultauit
sperando, ut uideret intellegendo. et uidit. et quid potuit plus dicere, uel quid debuit plus dicere
dominus iesus christus? et uidit, inquit, et gauisus est. quis explicat hoc gaudium, fratres mei? si
gauisi sunt illi quibus dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit uidentis cordis oculis
lucem ineffabilem, uerbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam
indeficientem, apud patrem manentem deum, et aliquando in carne uenturum, nec de patris
gremio recessurum? totum hoc uidit abraham. nam quod ait: diem meum, incertum potest esse
unde dixerit, utrum diem domini temporalem quo erat uenturus in carne, an diem domini qui
nescit ortum, nescit occasum. sed ego non dubito patrem abraham totum scisse. et ubi inueniam?
an sufficere nobis debet testimonium domini nostri iesu christi? putemus nos inuenire non posse,
quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod abraham exsultauit ut uideret diem christi,
et uidit, et gauisus est. et si nos non inuenimus, numquid mentiri ueritas posset? credamus
ueritati, et de abrahae meritis minime dubitemus. tamen audite unum locum, qui mihi interim
occurrit. pater abraham quando misit seruum suum, ut peteret uxorem filio suo isaac, hoc eum
sacramento obstrinxit, ut fideliter quod iubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret.
magna enim res agebatur, quando abrahae semini coniugium quaerebatur. sed ut hoc cognosceret
seruus quod nouerat abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid
carnale sapiebat; ait seruo suo quem mittebat: pone manum sub femore meo, et iura per deum
caeli. quid uult deus caeli ad femur abrahae? iam intelligitis sacramentum: per femur, genus. ergo
quae fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere abrahae uenturum in carne deum caeli?
stulti reprehendunt abraham, quia dixit: mitte manum sub femore meo. qui reprehendunt carnem
christi, reprehendunt factum abrahae. nos autem, fratres, si agnoscimus carnem christi
uenerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. etenim propheta
erat abraham. cuius propheta? seminis sui et domini sui. semen suum significauit dicendo: mitte
manum sub femore meo; dominum suum significauit addendo: et iura per deum caeli.
irati iudaei responderunt: quinquaginta annos nondum habes, et abraham uidisti! et dominus:
amen, amen dico uobis, antequam abraham fieret, ego sum. appende uerba, et cognosce
mysterium. antequam abraham fieret. intellege, fieret ad humanam facturam, sum uero ad
diuinam pertinere substantiam. fieret, quia creatura est abraham. non dixit: antequam abraham
esset, ego eram; sed: antequam abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. neque hoc
dixit: antequam abraham fieret, ego factus sum. in principio enim fecit deus caelum et terram;
nam in principio erat uerbum. antequam fieret abraham, ego sum. agnoscite creatorem, discernite
creaturam. qui loquebatur, semen abrahae factus erat; et ut abraham fieret, ante abraham ipse
erat.
hinc iam uelut abrahae apertissimo conuicio commoti sunt acrius. blasphemasse quippe illis uisus
est dominus christus, quoniam dixit: antequam abraham fieret, ego sum. tulerunt ergo lapides ut
iacerent in eum. tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? iesus autem, tamquam homo,
tamquam in forma serui, tamquam humilis, tamquam passurus, tamquam moriturus, tamquam
nos suo sanguine redemturus; non tamquam ille qui est, non tamquam in principio uerbum, et
uerbum apud deum. nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos
continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos inuenirent? non erat magnum deo; sed
magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. abscondit se ergo ab eis, ne
lapidaretur. tamquam homo a lapidibus fugit; sed uae illis a quorum lapideis cordibus deus fugit!.
TRACTATUS 44
9:1-41 de homine quem dominus iesus illuminauit, qui caecus natus fuit, prolixa lectio recitata est;
quam si uniuersam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut ualemus, singula considerantes,
non sufficit dies. proinde peto et admoneo caritatem uestram, ut in iis quae aperta sunt,
sermonem nostrum non requiratis; nam nimis longum erit in singulis immorari. breuiter ergo
caeci huius illuminati commendo mysterium. ea quippe quae fecit dominus noster iesus christus
stupenda atque miranda, et opera et uerba sunt: opera, quia facta sunt; uerba, quia signa sunt. si
ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus; haec enim
caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum
mortis, sed etiam iniquitatis. si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides, quem fidelem
quando uenit christus inuenit? quandoquidem apostolus natus in gente prophetarum dicit: fuimus
et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri. si filii irae, filii uindictae, filii poenae, filii
gehennae. quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, uitium pro natura inoleuit? si
uitium pro natura inoleuit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. si enim uidet, non
opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo a natiuitate.
uenit dominus; quid fecit? magnum mysterium commendauit. exspuit in terram, de saliua sua
lutum fecit; quia uerbum caro factum est. et inunxit oculos caeci. inunctus erat, et nondum
uidebat. misit illum ad piscinam quae uocatur siloe. pertinuit autem ad euangelistam
commendare nobis nomen huius piscinae, et ait: quod interpretatur missus. iam quis sit missus
agnoscitis; nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. lauit ergo
oculos in ea piscina quae interpretatur missus, baptizatus est in christo. si ergo quando eum in
seipso quodammodo baptizauit, tunc illuminauit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit.
potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari; sed hoc
sufficiat caritati uestrae; audistis grande mysterium. interroga hominem: christianus es? respondit
tibi: non sum, si paganus est aut iudaeus. si autem dixerit: sum; adhuc quaeris ab eo:
catechumenus, an fidelis? si responderit: catechumenus, inunctus est, nondum lotus. sed unde
inunctus? quaere, et respondet; quaere ab illo in quem credat; eo ipso quo catechumenus est,
dicit: in christum. ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. quid dixi de sputo et luto? quia
uerbum caro factum est. hoc et catechumeni audiunt; sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt;
festinent ad lauacrum, si lumen inquirunt.
iam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, uerba domini et ipsius uniuersae
lectionis percurramus potius quam tractemus. exiens uidit hominem caecum, non utcumque
caecum, sed, a natiuitate. et interrogauerunt eum discipuli eius: rabbi. scitis rabbi quia magister
est. magistrum appellabant, quia discere desiderabant; quaestionem quippe domino proposuerunt
tamquam magistro: quis peccauit, hic, an parentes eius, ut caecus nasceretur? respondit iesus :
neque hic peccauit, neque parentes eius, ut caecus nasceretur. quid est quod dixit? si nullus homo
sine peccato, numquid parentes huius caeci sine peccato erant? numquid ipse uel sine originali
peccato natus erat, uel uiuendo nihil addiderat? an quia oculos clausos habebat, concupiscentiae
minime uigilabant? quanta mala committunt caeci! a quo malo abstinet mens mala, etiam clausis
oculis? non poterat uidere, sed nouerat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non
posset implere, sed in corde iudicari a cordis perscrutatore. si ergo et parentes eius habuerunt
peccatum, et iste habuit peccatum; quare dominus dixit: neque hic peccauit, neque parentes eius,
nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? habebant enim peccatum parentes eius,
sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. si ergo non peccato factum est parentum ut
caecus nasceretur, quare caecus natus est? audi magistrum docentem; quaerit credentem, ut faciat
intellegentem. ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: neque hic peccauit, inquit, neque
parentes eius; sed ut manifestentur opera dei in illo.
deinde quid sequitur? me oportet operari opera eius qui misit me. ecce est ille missus in quo
faciem lauit caecus. et uidete quid dixerit: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies
est. mementote quomodo uniuersam gloriam illi dat de quo est; quia ille habet filium qui de illo
sit, ipse non habet de quo sit. sed quare dixisti, domine: donec dies est? audi quare. uenit nox
quando nemo potest operari. nec tu, domine? ita ne tantum ualebit nox illa, ut nec tu possis in ea
operari, cuius opus nox est? puto enim, domine iesu, immo non puto, sed credo atque confirmo te
ibi fuisse, quando dixit deus: fiat lux; et facta est lux. si enim uerbo fecit, per te fecit; et ideo
dictum est: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. diuisit deus inter lucem et
tenebras; lucem uocauit diem, et tenebras uocauit noctem.
quae est illa nox, quae cum uenerit, nemo poterit operari? audi quid sit dies, et tunc intelleges
quae sit nox. unde sumus audituri quisnam sit dies iste? ipse dicat: quamdiu in hoc mundo sum,
lux sum mundi. ecce ipse est dies. lauet oculos caecus in die, ut uideat diem. quamdiu, inquit, in
mundo sum, lux sum mundi. ergo nescio quae nox erit, quando ibi christus non erit; ideo nemo
poterit operari. restat inquirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me; uobis cum quaero,
uobis cum inueniam a quo quaero. constat, expressum ac definitum est, diem commemorasse
dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi. quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lux sum
mundi. ergo ipse operatur. quamdiu est autem in hoc mundo? putamus eum, fratres, fuisse hic
tunc, et modo non hic esse? si ergo hoc putamus, iam ergo post adscensum domini facta est nox
ista metuenda, ubi nemo possit operari; si post adscensum domini facta est nox ista, unde
apostoli tanta operati sunt? numquid ista nox erat, quando spiritus sanctus ueniens, et omnes qui
in uno loco erant adimplens, dedit eis loqui omnium gentium linguis? numquid nox erat quando
claudus ille ad uerbum petri saluus effectus est, immo ad uerbum domini habitantis in petro?
numquid nox erat quando transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, ut uel umbra
transeuntium tangerentur? dominus autem cum hic esset, neminem transiens umbra sua saluum
fecit; sed ipse discipulis dixerat: maiora horum facietis. dixerat quidem dominus: maiora horum
facietis; sed non se extollat caro et sanguis; audiat dicentem: sine me nihil potestis facere.
quid igitur? quid dicemus de nocte ista? quando erit, quando nemo poterit operari? nox ista
impiorum erit; nox ista eorum erit quibus in fine dicitur: ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis eius. sed nox dicta est, non flamma, non ignis. audi quia et nox est. de quodam
seruo dicit: ligate illi manus et pedes, et proicite eum in tenebras exteriores. operetur ergo homo
dum uiuit, ne illa nocte praeueniatur, ubi nemo possit operari. modo est ut operetur fides per
dilectionem; et si modo operamur, hic est dies, hic est christus. audi promittentem, et ne arbitreris
absentem. ipse dixit: ecce ego uobis cum sum. quamdiu? non sit in nobis sollicitudo qui uiuimus;
si fieri posset, de hac etiam uoce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. ecce, inquit,
ego uobis cum sum usque in consummationem saeculi. dies iste qui circuitu solis huius impletur,
paucas horas habet; dies praesentiae christi usque in consummationem saeculi extenditur. post
resurrectionem uero uiuorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit: uenite, benedicti
patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit: ite in ignem aeternum, qui
paratus est diabolo et angelis eius, ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod
operatus est. aliud est tempus operationis, aliud receptionis; reddet enim dominus unicuique
secundum opera sua. cum uiuis, fac, si facturus es; erit enim tunc nox ualida, quae inuoluat
impios. sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur; non est ut illic aliquid
operetur. in illa nocte diues ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat; dolebat,
angebatur, fatebatur, nec ei subueniebatur, et conatus est benefacere. ait enim abrahae: pater
abraham, mitte lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi ueniant in hunc
locum tormentorum. o infelix! quando uiuebas, tunc erat tempus operandi; modo iam in nocte es,
in qua nemo possit operari.
haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et liniuit lutum super oculos eius, et
dixit ei: uade, et laua in natatoria siloe (quod interpretatur missus). abiit ergo, et lauit, et uenit
uidens. haec quia manifesta sunt, transeamus.
itaque uicini, et qui uidebant eum prius quia mendicus erat, dicebant: nonne hic est qui sedebat,
et mendicabat? alii dicebant: quia hic est; alii: nequaquam, sed similis est eius. aperti oculi
uultum mutauerant. ille dicebat: quia ego sum. uox grata, ne damnaretur ingrata. dicebant ergo ei:
quomodo aperti sunt oculi tui? respondit: ille homo qui dicitur iesus , lutum fecit, et unxit oculos
meos, et dixit mihi: uade ad natatoriam siloe, et laua. et abii, et laui, et uidi. ecce annuntiator
factus est gratiae; ecce euangelizat, confitetur uidens. caecus ille confitebatur, et cor impiorum
frangebatur, quia non habebant in corde, quod iam ille habebat in facie. dixerunt ei: ubi est ille
qui tibi aperuit oculos? ait: nescio. in his uerbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum
uidenti. sic ponamus, fratres, tamquam illam inunctionem in animo habuerit. praedicat, et nescit
quem praedicat.
adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. erat autem sabbatum quando lutum fecit iesus , et
aperuit oculos eius. iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo uidisset. ille autem dixit
eis: lutum posuit mihi super oculos, et laui, et uideo. dicebant ergo ex pharisaeis quidam. non
omnes, sed quidam; iam enim inungebantur quidam. quid ergo dicebant, nec uidentes, nec
inuncti? non est hic homo a deo, qui sabbatum non custodit. ipse potius custodiebat, qui sine
peccato erat. sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum. denique, fratres, hoc
admonet deus, quando commendat sabbatum: omne opus seruile non facietis. haec sunt uerba dei
sabbatum commendantis: omne opus seruile non facietis. iam superiores lectiones interrogate,
quid sit opus seruile; et dominum audite: omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. sed isti
nec uidentes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter obseruabant, spiritaliter uiolabant. alii
dicebant: quomodo potest homo peccator haec signa facere? ecce sunt inuncti. et schisma erat in
eis. dies ille diuiserat inter lucem et tenebras. dicunt ergo caeco iterum: tu quid dicis de eo qui
aperuit oculos tuos? quid de illo sentis? quid existimas? quid iudicas? quaerebant quemadmodum
homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a christo inueniretur. sed ille constanter
quod sentiebat expressit. ait enim: quia propheta est. adhuc quidem inunctus in corde, nondum
dei filium confitetur, nec mentitur tamen. ipse enim dominus de seipso ait: non est propheta sine
honore, nisi in patria sua.
non crediderunt ergo iudaei de illo quia caecus fuisset et uidisset, donec uocarent parentes eius
qui uiderat: id est, qui caecus fuerat, et uiderat. et interrogauerunt eos, dicentes: hic est filius
uester, quem uos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc uidet? responderunt eis
parentes eius, et dixerunt: scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est; quomodo
autem nunc uideat nescimus; aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus. et dixerunt: ipsum
interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. filius quidem noster est, sed iuste cogeremur loqui
pro infante, quia ipse pro se loqui non posset; olim loquitur, modo uidet; caecum a natiuitate
nouimus, loquentem olim scimus, uidentem modo uidemus; ipsum interrogate, ut instruamini;
quid nobis calumniamini? haec dixerunt parentes eius, quia timebant iudaeos. iam enim
conspirauerant iudaei, ut si quis eum confiteretur christum, extra synagogam fieret. iam non erat
malum fieri extra synagogam. illi expellebant, sed christus excipiebat. propterea parentes eius
dixerunt: quia aetatem habet, ipsum interrogate. uocauerunt ergo rursum hominem qui fuerat
caecus, et dixerunt ei: da gloriam deo. quid est: da gloriam deo? nega quod accepisti. hoc plane
non est gloriam deo dare, sed deum potius blasphemare. da, inquiunt, gloriam deo. nos scimus
quia hic homo peccator est. dixit ergo ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum
essem, modo uideo. dixerunt ergo illi: quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? et ille iam
stomachans aduersus duritiam iudaeorum, et ex caeco uidens, non ferens caecos, respondit eis:
dixi iam uobis, et audistis; quid iterum uultis audire? numquid et uos uultis discipuli eius fieri?
quid est: numquid et uos, nisi, quia ego iam sum? numquid et uos uultis? iam uideo, sed non
inuideo. maledixerunt ei, et dixerunt: tu discipulus eius sis. tale maledictum super nos, et super
filios nostros. maledictum enim est, si cor discutias, non si uerba perpendas. nos autem moysi
discipuli sumus; nos scimus quia moysi locutus est deus, istum autem nescimus unde sit. utinam
sciretis quia moysi locutus est deus; sciretis quia per moysen praedicatus est deus. habetis enim
dominum dicentem: si crederetis moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. ita ne
sequimini seruum, et dorsum ponitis contra dominum? sed nec seruum sequimini; nam per illum
ad dominum duceremini.
respondit ille homo, et dixit eis: in hoc mirabile est, quia uos nescitis unde sit, et aperuit oculos
meos. scimus autem quia peccatores deus non audit; sed si quis dei cultor est, et uoluntatem eius
facit, hunc exaudit. adhuc inunctus loquitur. nam et peccatores exaudit deus. si enim peccatores
deus non exaudiret, frustra ille publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens
diceret: domine, propitius esto mihi peccatori. et ista confessio meruit iustificationem, quomodo
iste caecus illuminationem. a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. nisi
esset hic a deo, non poterat facere quidquam. libere, constanter, ueraciter. haec enim quae facta
sunt a domino, a quo fierent nisi a deo? aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis dominus
habitaret?
responderunt, et dixerunt ei: in peccatis natus es totus. totus quid est? cum oculis clausis. sed qui
aperuit oculos, saluat et totum; ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit
illuminationem. in peccatis totus natus es, et tu doces nos? et eiecerunt eum foras. ipsi illum
magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogauerunt, et ingrati docentem proiecerunt.
sed quod dixi iam dudum, fratres, illi pellunt, excipit dominus; magis enim quia expulsus est,
christianus factus est. audiuit iesus quia eiecerunt eum foras, et cum inuenisset eum dixit ei: tu
credis in filium dei? modo lauat faciem cordis. respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus: quis
est, domine, ut credam in eum?
et dixit ei iesus : et uidisti eum, et qui loquitur te cum, ipse est. missus est ille, iste lauans faciem
in siloe, quod interpretatur missus. denique iam facie lota cordis et mundata conscientia,
agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam filium dei qui carnem
susceperat, ait: credo, domine. parum est: credo; uis uidere qualem credat? procidens adorauit
eum. et dixit ei iesus. modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. in iudicium ego in
hunc mundum ueni, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. quid est hoc, domine?
magnam quaestionem fessis intulisti; sed erige uires nostras, ut possimus intellegere quod dixisti.
uenisti ut qui non uident, uideant; recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris
liberas; hoc omnis anima accipit, omnis intellegit. quid est hoc quod sequitur: et qui uident, caeci
fiant? ergo ne quia uenisti, caeci fient qui uidebant? audi quid sequitur, et fortassis intelleges.
commoti sunt ergo uerbis istis quidam ex pharisaeis, et dixerunt ei: numquid et nos caeci sumus?
audi iam quid est quod mouebat: et qui uident, caeci fiant. dixit eis iesus : si caeci essetis, non
haberetis peccatum. cum sit caecitas ipsa peccatum. si caeci essetis, id est, si uos caecos
aduerteretis, si uos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non
haberetis peccatum, quia ueni ego auferre peccatum. nunc uero dicitis: quia uidemus, peccatum
uestrum manet. quare? quia dicendo: uidemus, medicum non quaeritis, in caecitate uestra
remanetis. hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait: ego ueni, ut qui non uident,
uideant; quid est: ut qui non uident, uideant? qui se non uidere confitentur, et medicum quaerunt,
ut uideant. et qui uident, caeci fiant; quid est: qui uident, caeci fiant? qui se putant uidere, et
medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. ergo istam discretionem uocauit iudicium,
cum ait: in iudicium ueni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a
superbis, se uidere putantibus, et ideo grauius excaecatis, tamquam dixerit ei peccator confitens
et medicum quaerens: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta; illorum
scilicet qui dicunt: uidemus, et eorum peccatum manet. non autem illud iudicium iam intulit
mundo, quo de uiuis et mortuis in fine saeculi iudicabit. secundum hoc enim dixerat: ego non
iudico quemquam; quoniam prius uenit, non ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per
ipsum.
TRACTATUS 45
10:1-10 de illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad iudaeos domini exortus est. huic itaque lectioni
hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri caritas uestra. cum enim dominus dixisset:
in iudicium ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident, uideant; et qui uident, caeci fiant, quod
eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus, quidam ex pharisaeis dixerunt:
numquid et nos caeci sumus? quibus respondit: si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc
autem dicitis: quia uidemus, peccatum uestrum manet. his uerbis subiunxit ea quae hodie cum
recitarentur, audiuimus.
amen, amen dico uobis, qui non intrat per ostium in ouile ouium, sed adscendit aliunde, ille fur
est et latro. dixerunt enim se caecos non esse; uidere autem tunc possent, si oues christi essent.
unde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? propter illorum ergo uanam et superbam et
insanabilem arrogantiam dominus iesus ista contexuit, in quibus salubriter nos, si aduertamus,
admonuit. multi enim sunt qui secundum quamdam uitae huius consuetudinem dicuntur boni
homines, boni uiri, bonae feminae, innocentes, et quasi obseruantes ea quae in lege praecepta
sunt, deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non
futurum facientes, non falsum testimonium aduersus quemquam perhibentes, et cetera quae lege
mandata sunt uelut obseruantes, christiani non sunt; et plerumque se iactant quomodo isti:
numquid et nos caeci sumus? quia uero ista omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem
referant, inaniter faciunt, dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ouile, similitudinem
proposuit in hodierna lectione. dicant ergo pagani: bene uiuimus. si per ostium non intrant, quid
prodest eis unde gloriantur? ad hoc enim debet unicuique prodesse bene uiuere, ut detur illi
semper uiuere; nam cui non datur semper uiuere, quid prodest bene uiuere? quia nec bene uiuere
dicendi sunt, qui finem bene uiuendi uel caecitate nesciunt, uel inflatione contemnunt. non est
autem cuiquam spes uera et certa semper uiuendi, nisi agnoscat uitam, quod est christus, et per
ianuam intret in ouile.
quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene uiuant, et christiani
non sint. per aliam partem uolunt adscendere, rapere et occidere, non ut pastor, conseruare atque
saluare. fuerunt ergo quidam philosophi, de uirtutibus et uitiis subtilia multa tractantes,
diuidentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam
sapientiam buccis crepantibus uentilantes; qui etiam dicere auderent hominibus: nos sequimini,
sectam nostram tenete, si uultis beate uiuere. sed non intrarant per ostium; perdere uolebant,
mactare et occidere.
quid de istis dicam? ecce ipsi pharisaei legebant, et in eo quod legebant, christum sonabant,
uenturum sperabant, et praesentem non agnoscebant; iactabant se etiam ipsi inter uidentes, hoc
est inter sapientes, et negabant christum, et non intrabant per ostium. ergo et ipsi, si quos forte
seducerent, mactandos et occidendos, non liberandos seducerent. et hos dimittamus; uideamus
illos si forte ipsi intrant per ostium, qui ipsius christi nomine gloriantur.
innumerabiles enim sunt, qui se uidentes non solum iactant, sed a christo illuminatos uideri
uolunt: sunt autem heretici. forte ipsi per ianuam intrauerint? absit. sabellius dicit: qui filius est,
ipse est pater; sed si filius, non est pater. non intrat per ostium, qui filium dicit patrem. arius
dicit: aliud est pater, aliud est filius. recte diceret, si diceret alius: non, aliud. quando enim dicit:
aliud, ei contradicit a quo audit: ego et pater unum sumus. nec ipse ergo per ostium intrat:
praedicat enim christum qualem sibi fingit, non qualem ueritas dicit. nomen habes, rem non
habes. alicuius rei nomen est christus; tene ipsam rem, si uis prodesse tibi nomen. alius nescio
unde, sicut photinus: christus homo est, inquit; deus non est. nec ipse intrat per ostium, quia
christus et homo et deus est. et quid opus est multa percurrere, et multa uana heresum
enumerare? hoc tenete, ouile christi esse catholicam ecclesiam. quicumque uult intrare ad ouile,
per ostium intret, christum uerum praedicet. non solum christum uerum praedicet, sed christi
gloriam quaerat, non suam; nam multi quaerendo gloriam suam, oues christi sparserunt potius
quam congregauerunt. humilis est enim ianua christus dominus; qui intrat per hanc ianuam,
oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. qui autem se non humiliat, sed extollit, per
maceriam uult adscendere; qui autem per maceriam adscendit, ideo exaltatur ut cadat.
tecte tamen adhuc loquitur dominus iesus , nondum intellegitur; nominat ostium, nominat ouile,
nominat oues; commendat haec omnia, sed nondum exponit. legamus ergo, quia uenturus est ad
ea uerba in quibus nobis aliqua quae dixit dignetur exponere, ex quorum expositione dabit nobis
fortasse etiam illa quae non exposuit, intellegere. pascit enim manifestis, exercet obscuris. qui
non intrat per ostium in ouile ouium, sed adscendit aliunde. uae misero, quia casurus est! sit ergo
humilis, per ostium intret; plano pede ueniat, et non offendet. ille, inquit, fur est et latro. oues
suas uult dicere oues alienas; ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut saluet, sed ut occidat. ergo
fur est, quia quod alienum est, suum dicit; latro, quia et quod est furatus, occidit. qui autem intrat
per ostium, pastor est ouium; huic ostiarius aperit. de ostiario isto tunc quaeramus, quando ab
ipso domino audierimus quod sit ostium, et qui sit pastor. et oues uocem eius audiunt, et proprias
oues uocat nominatim. habet enim nomina earum scripta in libro uitae. proprias oues uocat
nominatim. hinc dicit apostolus: nouit dominus qui sunt eius. et educit eas. et cum proprias oues
emiserit, ante eas uadit; et oues illum sequuntur, quia sciunt uocem eius. alienum autem non
sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non nouerunt uocem alienorum. tecta sunt haec, plena
quaestionibus, grauida sacramentis. sequamur ergo et audiamus magistrum ex his obscuris
aliquid aperientem, et per id quod aperit, nos forte intrare facientem.
hoc prouerbium dixit illis iesus ; illi autem non cognouerunt quid loqueretur eis. forte nec nos.
quid ergo interest inter illos et nos, antequam ista uerba agnoscamus et nos? quia nos pulsamus ut
aperiatur nobis; illi autem christum negando nolebant intrare seruandi, sed foris remanere
perdendi. quod ergo nos audimus haec pie, quod antequam illa intellegamus, credimus uera esse
atque diuina, magna ab istis diuersitate distamus. cum enim duo audiunt uerba euangelii, unus
impius, alter pius, et talia sunt ut forte ambo non intellegant, unus dicit: nihil dixit; alius dicit:
uerum dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intellegimus; iste quia credit iam pulsat, et
dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; ille uero adhuc audit: nisi credideritis, non
intellegetis. quare ista commendo? quia etiam cum uerba haec obscura, sicut possum, exposuero,
aut quia ualde sunt abdita, uel ego eorum non apprehendero intellegentiam, uel explicandi quod
intellego non habuero facultatem, uel tam fuerit quisque tardus, ut etiam exponentem non
sequatur, non de se desperet; maneat in fide, ambulet in uia, audiat apostolum dicentem: et si
quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit; uerumtamen in quod peruenimus, in eo
ambulemus.
incipiamus ergo audire exponentem, quem audiuimus proponentem. dixit ergo iterum eis iesus :
amen, amen dico uobis, quia ego sum ostium ouium. ecce ipsum ostium quod clausum posuerat,
aperuit. ipse est ostium. agnouimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. omnes quotquot
uenerunt, fures sunt et latrones. quid est hoc, domine: omnes quotquot uenerunt? quid enim? tu
non uenisti? sed intellege: omnes quotquot uenerunt dixi, utique praeter me. recolamus ergo. ante
aduentum ipsius uenerunt prophetae; numquid fures et latrones fuerunt? absit. non praeter illum
uenerunt, quia cum illo uenerunt. uenturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat,
possidebat. uultis nosse quia cum illo uenerunt, qui est ipse semper? carnem quippe accepit ex
tempore. quid est ergo semper? in principio erat uerbum. cum illo ergo uenerunt, qui cum uerbo
dei uenerunt. ego sum, inquit, uia et ueritas et uita. si ipse est ueritas, cum illo uenerunt qui
ueraces fuerunt. quotquot ergo praeter illum, fures et latrones; id est, ad furandum et
occidendum.
sed non audierunt eos oues. maior haec quaestio est, non audierunt eos oues. ante aduentum
domini nostri iesu christi, quo humilis uenit in carne, praecesserunt iusti, sic in eum credentes
uenturum, quomodo nos credimus in eum qui uenit. tempora uariata sunt, non fides. quia et ipsa
uerba pro tempore uariantur, cum uarie declinantur; alium sonum habet: uenturus est; alium
sonum habet: uenit; mutatus est sonus, uenturus est, et uenit; eadem tamen fides utrosque
coniungit, et eos qui uenturum esse, et eos qui eum uenisse crediderunt. diuersis quidem
temporibus, sed utrosque per unum fidei ostium, hoc est per christum, uidemus ingressos. nos
credimus dominum iesum christum natum ex uirgine, uenisse in carne, passum esse, resurrexisse,
in caelum adscendisse; totum hoc, sicut uerba auditis praeteriti temporis, impletum esse iam
credimus. in eius sunt fidei societate nobis cum et illi patres, qui crediderunt de uirgine
nasciturum, passurum, resurrecturum, in caelum adscensurum; illos enim ostendit apostolus ubi
ait: habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: credidi, propter quod locutus sum;
et nos credimus, propter quod et loquimur. propheta dixit: credidi, propter quod locutus sum;
apostolus dicit: et nos credimus, propter quod et loquimur. ut scias autem quod una sit fides, audi
dicentem: habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus. sic et alio loco: nolo enim uos
ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et
omnes in moysen baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem
manducauerunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. mare rubrum significat
baptismum; moyses ductor per mare rubrum significat christum; populus transiens significat
fideles; mors aegyptiorum significat abolitionem peccatorum. in signis diuersis eadem fides; sic
in signis diuersis, quomodo in uerbis diuersis; quia uerba sonos mutant per tempora, et utique
nihil aliud sunt uerba quam signa. significando enim uerba sunt; tolle significationem uerbo,
strepitus inanis est. significata ergo sunt omnia. numquid non eadem credebant, per quos haec
signa ministrabantur, per quos eadem quae credimus, prophetata praenuntiabantur? utique
credebant; sed illi uentura esse, nos autem uenisse. ideo et sic ait: eumdem potum spiritalem
biberunt. spiritalem eumdem, nam corporalem non eumdem. quid enim illi bibebant? bibebant
enim de spiritali sequente petra; petra autem erat christus. uidete ergo, fide manente, signa
uariata. ibi petra christus, nobis christus quod in altari dei ponitur. et illi pro magno sacramento
eiusdem christi biberunt aquam profluentem de petra; nos quid bibamus norunt fideles. si
speciem uisibilem intendas, aliud est; si intellegibilem significationem, eumdem potum
spiritalem biberunt. quotquot ergo illo tempore crediderunt uel abrahae, uel isaac, uel iacob, uel
moysi, uel aliis patriarchis, aliis que prophetis christum praenuntiantibus, oues erant, et christum
audierunt; non alienam uocem, sed ipsius audierunt. iudex fuerat in praecone. quia et quando
iudex loquitur per praeconem, exceptor non facit: praeco dixit; sed: iudex dixit. alii sunt ergo
quos non audierunt oues, in quibus non erat uox christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes,
uana fingentes, miseros seducentes.
quid est ergo quod dixi: maior haec est quaestio? quid habet obscurum et ad intellegendum
difficile? audite, obsecro. ecce dominus ipse iesus christus uenit, praedicauit; utique multo magis
uox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. si enim per prophetas uox pastoris erat, quanto
magis uocem pastoris proferebat lingua ipsa pastoris? non omnes audierunt. sed quid putamus?
qui audierunt, oues erant? ecce audiuit iudas, et lupus erat; sequebatur, sed pelle ouina tectus
pastori insidiabatur. aliqui uero eorum qui christum crucifixerunt, non audiebant, et oues erant;
ipsos enim uidebat in turba, quando dicebat: cum exaltaueritis filium hominis, tunc cognoscetis
quia ego sum. quomodo enim ista soluitur quaestio? audiunt non oues, et non audiunt oues;
sequuntur uocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oues; postremo pastorem
occidunt oues. soluitur quaestio; respondet enim aliquis, et dicit: sed quando non audiebant, oues
nondum erant, tunc lupi erant; uox audita eos mutauit, et ex lupis oues fecit; quando ergo factae
sunt oues, audierunt, et pastorem inuenerunt, pastorem que secutae sunt; pastoris promissa
sperauerunt, quia iussa fecerunt.
soluta est utcumque ista quaestio, et cuiquam forte sufficiat. me autem adhuc mouet, et quid me
moueat communico uobis cum, ut quodammodo quaerens uobis cum, reuelante illo uobis cum
merear inuenire. quid ergo me moueat, accipite. per ezechielem prophetam dominus obiurgat
pastores, et dicit inter cetera de ouibus: errantem ouem non reuocastis. et errantem dicit, et ouem
appellat. si quando errabat ouis erat, cuius uocem ut erraret audiebat? procul dubio enim non
erraret, si uocem pastoris audiret; sed ideo errauit, quia uocem audiuit alieni; uocem furis et
latronis audiuit. certe latronum uocem non audiunt oues; qui uenerunt, inquit, et intellegimus:
praeter me; id est: qui uenerunt praeter me, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oues.
domine, si non audierunt eos oues, quomodo errant oues? si oues non audiunt nisi te, tu autem
ueritas es, quisquis ueritatem audit, non utique errat. illi autem errant, et oues appellantur. nam si
in errore ipso oues non appellarentur, non diceretur per ezechielem; errantem ouem non
reuocastis. quomodo et errat, et ouis est? uocem alieni audiuit? certe non audierunt eos oues.
deinde modo multi colliguntur ad ouile christi, et ex hereticis fiunt catholici; a furibus tolluntur,
pastori redduntur; et aliquando murmurant, taedium patiuntur ad reuocantem, et non intellegunt
iugulantem; uerumtamen etiam cum renitentes uenerint quae oues sunt, agnoscunt uocem
pastoris, et se uenisse laetantur, et errasse erubescunt. quando ergo in illo errore tamquam in
ueritate gloriabantur, et utique non audiebant uocem pastoris, et alienum ideo sequebantur, oues
erant an non erant? si oues erant, quomodo alienos oues non audiunt? si oues non erant, quare
obiurgantur illi quibus dicitur: errantem ouem non reuocastis? in ipsis etiam iam factis catholicis
christianis, bonae spei fidelibus, aliquando mala contingunt; seducuntur in errorem, et post
errorem reuocantur; quando seducti sunt in errorem, et rebaptizati sunt, aut post ouilis dominici
societatem rursus in errorem pristinum reuoluti sunt, oues erant an non erant? utique catholici
erant. si catholici fideles erant, oues erant. si oues erant, quomodo uocem alieni audire potuerunt,
cum dominus dicat: non audierunt eos oues?
audistis, fratres, altitudinem quaestionis. dico ergo: nouit dominus qui sunt eius. nouit praescitos,
nouit praedestinatos; de illo quippe dicitur: quos autem praesciuit, et praedestinauit conformes
fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. quos autem praedestinauit,
ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos in iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et
glorificauit. si deus pro nobis, quis contra nos? adde adhuc: qui proprio filio suo non pepercit,
sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? sed quibus
nobis? praescitis, praedestinatis, iustificatis, glorificatis; de quibus sequitur: quis accusabit
aduersus electos dei? nouit ergo dominus qui sunt eius; ipsae sunt oues. aliquando se ipsae
nesciunt, sed pastor nouit eas, secundum istam praedestinationem, secundum istam dei
praescientiam, secundum electionem ouium, ante constitutionem mundi; nam et hoc dicit
apostolus: sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. secundum istam ergo praescientiam
dei et praedestinationem, quam multae oues foris, quam multi lupi intus; et quam multae oues
intus, et quam multi lupi foris! quid est quod dixi, quam multae oues foris? quam multi modo
luxuriantur, casti futuri; quam multi blasphemant christum, credituri in christum; quam multi se
inebriant, futuri sobrii; quam multi rapiunt res alienas, donaturi suas! uerumtamen modo uocem
alienam audiunt, alienos sequuntur. item quam multi intus laudant, blasphematuri; casti sunt,
fornicaturi; sobrii sunt, se uino postea sepulturi; stant, casuri! non sunt oues. (de praedestinatis
enim loquimur; de his loquimur quos nouit dominus, qui sunt eius). et tamen ipsi quamdiu recte
sapiunt, christi uocem audiunt. ecce audiunt ipsi, non audiunt illi; et tamen secundum
praedestinationem non oues isti, oues illi.
adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc uidetur ita posse dissolui. est aliqua uox, est,
inquam, uox aliqua pastoris, in qua oues non audiunt alienos, in qua non oues non audiunt
christum. quae est ista uox! qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. hanc uocem non
negligit proprius, non audit alienus; nam et ille hoc ei praedicat, ut perseueret apud ipsum usque
in finem, sed non apud eum perseuerando non audit hanc uocem. uenit ad christum, audiuit alia
et alia uerba, illa et illa, omnia uera, sana omnia; inter quae omnia est et illa uox: qui
perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. istam qui audierit, ouis est. sed audiebat illam
nescio quis, et desipuit, refriguit, audiuit alienam; si praedestinatus est, ad tempus errauit, in
aeternum non periit; redit ut audiat quod neglexit, faciat quod audiuit. si enim de his est qui
praedestinati sunt, et errorem ipsius deus praesciuit, et conuersionem futuram; si aberrauit, redit
ut audiat illam uocem pastoris, et sequatur dicentem: qui perseuerauerit usque in finem, hic
saluus erit. bona uox, fratres, uera, pastoralis, ipsa est uox salutis in tabernaculis iustorum. nam
facile est audire christum, facile est laudare euangelium, facile adclamare disputatori; perseuerare
usque in finem hoc est ouium uocem pastoris audientium. tentatio accidit, perseuera usque in
finem, quia tentatio non perseuerat usque in finem. usque in quem finem perseuerabis? quousque
finias uiam. quamdiu enim non audis christum, aduersarius tuus est in ista uia, hoc est in ista
mortali uita. sed quid dicit? concorda cum aduersario tuo cito, dum es cum eo in uia. audisti,
credidisti, concordasti. si aduersabaris, concorda. si tibi praestitum est concordare, noli ulterius
litigare. quando enim finiatur uia nescis, sed tamen scit ille. si ouis es, et si perseueraueris usque
in finem, saluus eris; ac per hoc istam uocem non contemnunt sui, non audiunt alieni. ut potui, ut
ipse donauit, profundam multum quaestionem aut exposui uobis, aut tractaui uobis cum. si qui
minus intellexerunt, maneat pietas, et reuelabitur ueritas; qui autem intellexerunt, non se
extollant quasi celeriores super tardiores, ne extollendo se exorbitent, et facilius perueniant
tardiores. omnes autem perducat cui dicimus: deduc me, domine, in uia tua, et ambulabo in
ueritate tua.
per hoc ergo quod exposuit dominus, quia ipse est ostium, intremus ad ea quae proposuit, nec
exposuit. et pastor quidem quisnam sit, quamuis non dixerit in ista lectione quae hodie recitata
est, tamen in ea quae sequitur apertissime dicit: ego sum pastor bonus. quod etsi non diceret,
quem alium praeter ipsum intellegere deberemus in eis uerbis, ubi ait: qui intrat per ostium,
pastor est ouium. huic ostiarius aperit, et oues uocem eius audiunt; et proprias oues uocat
nominatim, et educit eas. et cum proprias oues emiserit, ante eas uadit; et oues eum sequuntur,
quia sciunt uocem eius? quis enim alius oues proprias uocat nominatim, et educit eas hinc ad
uitam aeternam, nisi qui nouit nomina praedestinatorum? unde ait discipulis suis: gaudete quia
nomina uestra scripta sunt in caelo; hinc enim uocat eas nominatim. et quis alius eas emittit, nisi
qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae uinculis possint! et quis eas praecessit
quo eum sequantur, nisi qui surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur;
et cum hic conspicuus esset in carne ait: pater, quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint
me cum? unde illud est quod ait: ego sum ostium; per me si quis introierit, saluabitur, et
ingredietur, et egredietur; et pascua inueniet. in hoc euidenter ostendit, non solum pastorem, sed
etiam oues intrare per ostium.
sed quid est, ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet? ingredi quippe in ecclesiam per ostium
christum, ualde bonum est; exire autem de ecclesia, sicut ait iste ipse iohannes euangelista in
epistola sua; ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, non est utique bonum. talis ergo egressus
non posset a bono pastore laudari, ut diceret: et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. est
ergo aliquis non solum ingressus, uerum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est
christus. sed quis est iste laudabilis et beatus egressus? possem quidem dicere ingredi nos,
quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur; et quoniam,
sicut dicit apostolus, per fidem habitat christus in cordibus nostris, ingredi per christum esse
secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per christum, secundum ipsam fidem etiam foris,
id est, coram hominibus operari. unde et in psalmo legitur: exiet homo ad opus suum; et ipse
dominus dicit: luceant opera uestra coram hominibus. sed plus me delectat quod ipsa ueritas
tamquam pastor bonus, et ideo bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum
intellegere debeamus quod ait, ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet; cum secutus
adiunxit: fur non uenit nisi ut furetur, et mactet, et perdat; ego ueni ut uitam habeant, et
abundantius habeant. uidetur enim mihi dixisse: ut uitam habeant ingredientes, et abundantius
habeant egredientes. non autem potest quisque per ostium, id est per christum, egredi ad uitam
aeternam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem christum in ecclesiam
eius, quod est ouile eius, intrauerit ad uitam temporalem, quae est in fide. ideo ait: ego ueni, ut
uitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur; per quam fidem in ouile
ingrediuntur ut uiuant, quia iustus ex fide uiuit; et abundantius habeant, qui perseuerando usque
in finem, per illud ostium, id est, per fidem christi egrediuntur, quoniam ueri fideles moriuntur; et
abundantius habebunt uitam, ueniendo quo pastor ille praecessit, ubi numquam deinde moriantur.
quamuis ergo et hic in ipso ouili non desunt pascua, quoniam ad utrumque possumus intellegere
quod dictum est: et pascua inueniet, id est, et ad ingressum et ad egressum; tamen tunc uera
pascua inuenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt iustitiam; qualia pascua inuenit cui dictum
est: hodie me cum eris in paradiso. quomodo autem ipse sit ostium, ipse pastor, ut per seipsum
quodammodo etiam ipse ingredi et egredi intellegatur, et quisquam sit ostiarius, longum est hodie
quaerere, et disserendo sicut ipse donauerit explicare.
TRACTATUS 46
10:11-13 loquens dominus iesus ouibus suis, et praesentibus, et futuris quae tunc aderant (quia erant ubi
iam oues eius erant, quae futurae erant eius oues) item praesentibus et futuris, et illis et nobis, et
quotquot etiam post nos fuerint oues eius, quis ad eas missus esset, ostendit. omnes ergo audiunt
uocem pastoris sui dicentis: ego sum pastor bonus. non adderet: bonus, nisi essent pastores mali.
sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones, aut certe, ut multum, mercenarii. omnes enim hic
personas quas posuit, requirere, distinguere, nosse debemus. aperuit enim iam duas res dominus,
quas quodammodo clausas proposuerat: iam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse
est. fures et latrones qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audiuimus
mercenarium, audiuimus et lupum; heri nominatus est et ostiarius. in bonis ergo ostium est,
ostiarius, pastor et oues; in malis fures et latrones, mercenarii, lupus.
ostium dominum christum accipimus, pastorem ipsum; ostiarium quem? haec enim duo ipse
exposuit; ostiarium nobis reliquit quaerendum. et quid ait de ostiario? huic, inquit, ostiarius
aperit. cui aperit? pastori. quid aperit pastori? ostium. et quis est ipsum ostium? ipse pastor.
numquid, si dominus christus non exposuisset, non ipse dixisset: ego sum pastor, et: ego sum
ostium, auderet quisquam nostrum dicere quod ipse christus sit et pastor et ostium? si enim
diceret: ego sum pastor, et non diceret: ego sum ostium, quaesituri eramus quid esset ostium, et
forte aliud putantes ante ostium remansuri. gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem,
seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit; ostiarium quaerendum nobis reliquit. quem nos
dicturi sumus ostiarium? quemlibet inuenerimus, cauendum est ne maior existimetur quam
ipsum ostium, quia ostiarius in domibus hominum maior est ostio. ostiarius enim ostio, non
ostium praeponitur ostiario, quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. non audeo
dicere aliquem ostio maiorem; audiui enim iam quid sit ostium; non me latet, non sum dimissus
coniecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; deus dixit, ueritas dixit, mutari non
potest quod immutabilis dixit.
dicam ergo in huius profunditate quaestionis quid mihi uideatur; eligat unusquisque quod placet;
pie tamen sentiat, sicut scriptum est: sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis
quaerite illum. ostiarium forte ipsum dominum debemus accipere. multo sunt enim inter se
diuersa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen dominus et
pastorem se dixit, et ostium. cur ergo non intellegamus ipsum et ostiarium? si enim consideremus
proprietates, dominus christus nec pastor est, sicut consueuimus nosse et uidere pastores; nec
ostium est, non enim eum faber fecit; si autem secundum aliquam similitudinem et ostium et
pastor est, audeo dicere, et ouis est; ouis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ouis.
ubi est pastor? ecce hic habes, lege euangelium: ego sum pastor bonus. ubi est ouis? interroga
prophetam: sicut ouis ad immolandum ductus est. interroga amicum sponsi: ecce agnus dei, ecce
qui tollit peccatum mundi. adhuc aliquid secundum istas similitudines mirabilius sum dicturus. et
agnus enim et ouis et pastor inter se amica sunt; contra leones autem a pastoribus oues custodiri
solent; et tamen de christo, cum sit ouis et pastor, legimus dictum: uicit leo de tribu iuda. haec
omnia, fratres, secundum similitudines accipite, non secundum proprietates. solemus uidere
pastores sedere supra petram, et inde commissa sibi pecora custodire; utique melior pastor quam
petra, super quam sedet pastor; et tamen christus et pastor et petra. totum hoc secundum
similitudinem. proprietatem autem si quaeras a me: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum. si quaeras a me proprietatem, filius unicus de patre in aeternum ab
aeterno genitus, aequalis gignenti, per quem facta sunt omnia, cum patre incommutabilis, et
accepta forma hominis non mutatus, ex incarnatione homo, filius hominis et filius dei. hoc totum
quod dixi, non similitudo, sed res est.
non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum accipere ostium, ipsum
ostiarium. quid est enim ostium? qua intramus. quis est ostiarius? qui aperit. quis ergo se aperit,
nisi qui seipsum exponit? ecce dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non
intelleximus, clausum erat; qui aperuit, ipse est ostiarius. nulla est ergo necessitas aliquid aliud
quaerere, nulla necessitas; sed fortasse est uoluntas. si est uoluntas, noli exorbitare, noli a
trinitate discedere. si personam aliam quaeris ostiarii, spiritus sanctus occurrat; non enim
dedignabitur ostiarius esse spiritus sanctus quando ipsum ostium esse dignatus est filius. uide
ostiarium forte spiritum sanctum; ipse dominus discipulis suis de spiritu sancto dicit: ipse uos
docebit omnem ueritatem. ostium quid est? christus. quid est christus? ueritas. quis aperit ostium,
nisi qui docet omnem ueritatem?
de mercenario autem quid dicimus? non in bonis hic commemoratus est. pastor bonus, ait,
animam suam dat pro ouibus. mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae,
uidet lupum uenientem, et dimittit oues, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oues. non hic bonam
personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est; nec mercenarius diceretur, nisi acciperet
a conducente mercedem. quis est ergo iste mercenarius, et culpabilis et necessarius? hic uero,
fratres, luceat nobis ipse dominus, ut et mercenarios intellegamus, et mercenarii non simus. quis
est ergo mercenarius? sunt in ecclesia quidam praepositi, de quibus paulus apostolus dicit: sua
quaerentes, non quae iesu christi. quid est, sua quaerentes? non christum gratis diligentes, non
deum propter deum quaerentes; temporalia commoda consectantes, lucris inhiantes, honores ab
hominibus adpetentes. haec quando amantur a praeposito, et propter haec seruitur deo, quisquis
est talis, mercenarius est, inter filios se non computet. de talibus enim et dominus dicit: amen
dico uobis, perceperunt mercedem suam. audi de timotheo sancto quid dicat apostolus paulus:
spero autem in domino iesu timotheum cito mittere uobis, ut et ego bono animo sim, cum
cognouero quae circa uos sint; neminem enim habeo unanimem, qui germane de uobis sollicitus
sit. omnes enim sua quaerunt, non quae iesu christi. inter mercenarios pastor ingemuit; quaesiuit
aliquem qui sinceriter diligeret gregem christi, et circa se in eis qui cum illo eo tempore fuerant,
non inuenit. non enim in ecclesia christi tunc praeter paulum apostolum et timotheum nemo erat
qui germane de grege sollicitus esset; sed contigerat ut eo tempore quo timotheum misit, circa se
alium de filiis non haberet, sed soli mercenarii cum illo essent; sua quaerentes, non quae iesu
christi. et tamen ipse germane de grege sollicitus, maluit filium mittere, et inter mercenarios
remanere. inuenimus et mercenarios, non eos discutit nisi dominus; qui cor inspicit, ipse discutit;
tamen aliquando intelleguntur a nobis. non enim frustra dixit ipse dominus etiam de lupis: ex
fructibus eorum cognoscetis eos. multos interrogant tentationes, et tunc apparent cogitationes;
multi autem latent. habeat ouile domini praepositos, et filios et mercenarios. praepositi autem qui
filii sunt, pastores sunt. si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius
membra pastoris, cuius sunt oues propriae? nam et ipsi membra sunt ipsius unius ouis; quia sicut
ouis ad immolandum ductus est.
audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. multi quippe in ecclesia commoda terrena
sectantes, christum tamen praedicant, et per eos uox christi auditur; et sequuntur oues, non
mercenarium, sed uocem pastoris per mercenarium. audite mercenarios ab ipso domino
demonstratos: scribae, inquit, et pharisaei cathedram moysi sedent; quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite. quid aliud dixit, nisi: per mercenarios uocem pastoris audite?
sedendo enim cathedram moysi legem dei docent; ergo per illos deus docet. sua uero illi si uelint
docere, nolite audire, nolite facere. certe enim tales sua quaerunt, non quae iesu christi; nullus
tamen mercenarius ausus est dicere populo christi: tua quaere, non quae iesu christi. quod enim
facit male, non praedicat de cathedra christi; inde laedit unde mala facit, non unde bona dicit.
botrum carpe, spinam caue. bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius.
quomodo dixi: botrum carpe, spinam caue; cum dominus dicat: numquid colligunt de spinis
uuam, aut de tribulis ficum? uerum est omnino; et tamen etiam uerum ego dixi; botrum carpe,
spinam caue. quia botrus aliquando de radice uitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes,
inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. non enim spinam uitis adtulit sed spinis
palmes incubuit. noli interrogare nisi radices. quaere radicem spinae, extra inuenis a uite; quaere
originem uuae, uitis hanc protulit ex radice. cathedra ergo moysi uitis erat; pharisaeorum mores
spinae erant. doctrina uera per malos, palmes in sepe, botrus inter spinas. caute lege, ne dum
quaeris fructum, laceres manum; et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem. quae
dicunt facite, legite uuas; quae autem faciunt, facere nolite, cauete spinas. etiam per mercenarios
uocem pastoris audite, sed nolite esse mercenarii, cum sitis membra pastoris. ipse autem paulus
sanctus apostolus, qui dixit: neminem habeo qui germane de uobis sollicitus sit; omnes enim sua
quaerunt, non quae iesu christi, alio loco inter mercenarios filios que distinguens, uidete quid
dixerit: quidam per inuidiam et contentionem; quidam uero et per bonam uoluntatem christum
praedicant; quidam ex caritate, scientes quia in defensionem euangelii positus sum; quidam uero
et per contumaciam christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis
meis. isti mercenarii erant, paulo apostolo inuidebant. quare inuidebant, nisi quia temporalia
requirebant? sed quid adiungat, adtendite: quid enim? dum omni modo, siue occasione, siue
ueritate christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. ueritas est christus; ueritas a
mercenariis occasione annuntietur, ueritas a filiis ueritate annuntietur; filii aeternam hereditatem
patris patienter exspectant: mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter exoptant;
mihi humana gloria, cui mercenarios inuidere uideo, minuatur, et tamen per linguas et
mercenariorum et filiorum diuina christi gloria diffametur, cum siue occasione, siue ueritate
christus annuntietur.
uidimus qui sit etiam mercenarius. quis est lupus, nisi diabolus? et quid dictum est de
mercenario? cum uiderit lupum uenientem, fugit; quia non sunt eius oues propriae, nec ei cura est
de ouibus. numquid talis erat apostolus paulus? absit. numquid talis petrus? absit. numquid tales
ceteri apostoli, excepto iuda filio perditionis? absit. pastores ergo illi? plane pastores. et unde
unus pastor? iam dixi, pastores, quia membra pastoris. illo capite gaudebant, sub illo capite
concordabant, uno spiritu in unius corporis compage uiuebant; ac per hoc omnes ad unum
pastorem pertinebant. si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem
patiebantur? expone nobis, o domine. uidi in epistola fugientem paulum: per murum in sporta
submissus est, ut manus persequentis euaderet. non ergo illi cura fuit de ouibus, quas lupo
ueniente deserebat? fuit plane, sed eas pastori in caelo sedenti orationibus commendabat, se
autem utilitati earum fugiendo seruabat, sicut quodam loco ait: manere in carne necessarium
propter uos. ab ipso namque pastore omnes audierant: si uos persecuti fuerint in una ciuitate,
fugite in aliam. hanc nobis quaestionem dominus dignetur exponere. domine, tu dixisti eis quos
fideles pastores esse utique uolebas, quos tua membra esse formabas: si uos persecuti fuerint,
fugite. iniuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios, qui uident lupum uenientem et
fugiunt. rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis; pulsemus, aderit qui aperiat se
ostiarius ostii, quod est ipse.
quis est mercenarius? qui uidet lupum uenientem et fugit? qui sua quaerit, non quae iesu christi;
peccantem non libere audet arguere. ecce nescio quis peccauit, grauiter peccauit; increpandus est,
excommunicandus est; sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit.
iam ille qui sua quaerit, non quae iesu christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae
commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. ecce lupus
oui guttur apprehendit; diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas; o mercenarie,
lupum uenientem uidisti, et fugisti. respondet forte et dicit: ecce hic sum, non fugi. fugisti, quia
tacuisti; tacuisti, quia timuisti. fuga animi, timor est. corpore stetisti, spiritu fugisti; quod ille non
faciebat qui dicebat: etsi corpore absens sum, spiritu uobis cum sum. quomodo enim spiritu
fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? affectiones nostrae motus
animorum sunt. laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio; cupiditas, animi progressio;
timor, animi fuga est. diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum
molestaris; progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. ecce unde ille mercenarius
uiso lupo dicitur fugere. quare? quia non est ei cura de ouibus. quare non est ei cura de ouibus?
quia mercenarius est. quid est, mercenarius est? temporalem mercedem quaerens, et in domo in
aeternum non habitabit. sunt hic adhuc quaerenda, et discutienda uobis cum, sed onerare uos non
est consilii. dominica enim cibaria conseruis ministramus; in pascuis dominicis oues pascimus, et
simul pascimur. sicut non est negandum quod necessarium est, sic non est cor infirmum pabuli
multitudine praegrauandum. non sit ergo molestum caritati uestrae, quia omnia quae hic adhuc
discutienda arbitror, hodie non discutio; sed iterum nobis in nomine domini diebus reddendi
sermonis eadem lectio recitabitur, et diligentius, illo adiuuante, tractabitur.