Home‎ > ‎Gospel of Mark Commentary‎ > ‎

St. Jerome Treatise on the Gospel of Mark- Latin



Hieronymus
Tractatus in Marci euangelium

1:1-12 animal illud, quod in iohannis apocalypsi et iezechielis uidetur principio tetramorphon~g, quod habebat faciem hominis, et faciem uituli, et faciem leonis, et faciem aquilae, in praesenti quoque loco significat: in matthaeo faciem hominis, in luca uituli, in iohanne aquilae; in marco leonem in heremo personat. initium euangelii iesu xpisti filii dei. sicut scriptum est in esaia propheta: uox clamantis in deserto, parate uiam domini, rectas facite semitas eius. qui in heremo personat, utique leo est, ad cuius uocem omnia animalia pertimescunt, et concurrunt, et fugere non audent. simul que considerate quod iohannes baptista uox dicitur, et dominus noster iesus sermo: seruus praecedit dominum.

initium euangelii iesu xpisti filii dei. ergo non filii ioseph. initium euangelii, finis legis est: finitur lex, et incipit euangelium. sicut scriptum est in esaia propheta: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam.

sicut scriptum est in esaia. quantum in memoria est, et in mea mente pertracto, tam septuaginta interpretes quam hebraeorum uolumina diligentissime uentilans, numquam hoc in esaia propheta scriptum esse reperire potui, quod ponitur,

ecce mitto angelum meum ante faciem tuam: sed in malachiae prophetae fine scriptum est. si autem in malachiae fine scribitur: quomodo nunc marcus euangelista ponit, sicut scriptum est in esaia propheta? euangelistae de sancto spiritu locuti sunt. marcus iste qui scribit, non paruus est. denique petrus apostolus in epistula sua ait: 'salutat uos illa coelecta, et marcus filius meus'. o apostole petre, marcus filius tuus, filius non carne sed spiritu, instructus spiritalibus hoc ignorat; et quod alibi scriptum est, alibi memorat. sicut scriptum est in esaia propheta: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. locum istum impius ille porphyrius, qui aduersum nos conscripsit et multis uoluminibus rabiem suam euomuit, in quarto decimo uolumine disputat, et dicit: 'euangelistae tam inperiti fuerunt homines, non solum in saecularibus, sed etiam in scripturis diuinis, ut testimonium quod alibi scriptum est, de alio ponerent propheta'. hoc ille obicit: nos ergo quid ei respondebimus? orationibus uestris ista mihi uidetur solutio.

sicut scriptum est in esaia. quid scriptum est in esaia propheta? uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. hoc in esaia scriptum est: expositio autem ipsius capituli in alio propheta melius dicitur. et ipse dicit euangelista: iste est, inquit, iohannes baptista, de quo etiam malachias dixit: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. ergo quod dicit, scriptum est, ad hoc capitulum refertur: uox clamantis in deserto, parate uiam domini, rectas facite semitas eius. ut autem probaret istum esse angelum qui missus est, noluit ex suo probare sermone, sed ex prophetia prophetae.

fuit iohannes in deserto baptizans et praedicans. iohannes fuit: deus noster erat. quod fuit, esse desiuit: quod fuit, ante quam esset, non fuit: ceterum qui erat, ante erat, et semper erat, et erat non habet aliquando principium. ergo de iohanne baptista dicitur fuit, id est egeneto~g: de domino autem saluatore, erat. ubi dicitur, erat, nullum habet initium. ipse est qui dixit: 'qui est, misit me': non enim esse habuit aliquando principium. fuit iohannes in deserto baptizans et praedicans. in deserto fuit uox dominum praedicatura: aliud ante personare non debuit, nisi saluatoris aduentum. fuit iohannes in deserto. felix ista conuersatio, despicere homines, angelos quaerere: urbes deserere, et in solitudine inuenire xpistum. fuit iohannes in deserto baptizans et praedicans: baptizare manu, docere sermone, baptismum iohannis praecessit baptismum saluatoris. sicut iohannes baptista praecursor fuit domini saluatoris, sic et baptismum iohannis baptistae praecursor fuit baptismi saluatoris. illud datum est in paenitentia, hoc in gratia. ibi paenitentia tribuitur, ibi uenia: hic uictoria.

et egrediebatur ad illum omnis iudaea. ad iohannem iudaea concurrit, hierosolyma concurrit: ad iesum uero dominum saluatorem omnis concurrit orbis. 'notus in iudaea deus, in israhel magnum nomen eius'. ad iohannem ergo concurrit iudaea et hierosolyma: ceterum ad saluatorem omnis orbis.

ueniebant uniuersi, et baptizabantur ab illo in iordane flumine, confitentes peccata sua. baptizabantur a iohanne. iohannes baptista legis umbram praefert: ergo ad legem tantum iudaei baptizantur. hierosolyma ueniebant, et baptizabantur ab illo in iordane, fluuio descendente. lex enim descendit: licet baptizat, tamen deorsum est. iordanis hoc interpretatur, fluuius descendens: ceterum dominus noster et trinitatis mysterium desursum est. dicat aliquis: si deorsum est, ergo dominus deorsum est, qui baptizatus est in iordane? et recte in iordane baptizatus est, legis enim praecepta seruauit: quia circumcisus lege est, et baptizatus lege est.

et erat iohannes uestitus de pilis camelorum et zona pellicia, et cibus eius locustae et mel siluestre. sicut sacerdotum principes sunt apostoli, sic monachorum princeps iohannes baptista est. et quantum tradit hebraeorum scriptura et usque hodie in memoria est, inter nomina sacerdotum inter pontifices et iohannes nominatur. ita uirum illum et sanctum et sacerdotem fuisse perspicuum est. sed et nos legimus in euangelio secundum lucam, de genere illum fuisse sacerdotali. 'fuit, inquit, sacerdos zacharias nomine, et iste in uice sua ...'. hoc autem proprie non deferebatur nisi principibus sacerdotum hoc est pontificibus. hoc totum quare dixi? ut sciamus istum esse pontificem, qui sciebat xpistum esse uenturum, et xpistum non quaerebat in templo, sed in deserto separauerat se a multitudine. oculis expectantibus xpistum nihil aliud dignum est aspicere nisi xpistum. et erat iohannes uestitus pilis cameli: non lana, ne delicatas uestes putares. denique et ipse dominus noster in euangelio ask�se�s~g ipsius testis est. 'ecce, inquit, qui mollibus uestiuntur in domo regum sunt'. nunc ueniamus orationibus uestris ad intellegentiam spiritalem. et erat iohannes uestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius. ipse dicit iohannes: 'illum oportet crescere, me autem minui. qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi gaudio gaudet, si uideat sponsum'. et deinde ipse dicit:

'uenit fortior post me, cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamentorum'. quod dicit, illum oportet crescere, me autem minui: oportet euangelium crescere, me autem legem minui. erat igitur iohannes, hoc est, lex in iohanne, uestitus pilis cameli: non poterat habere tunicam de agno, de quo dicitur 'ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi', de quo iterum dicitur 'sicut ouis ductus est in occisionem'. de illo in lege tunicam habere non possumus. et zonam pelliciam habebat in lege, quia iudaei hoc solum putant peccatum esse, quod opere peccant: ceterum dominus noster iesus in apocalypsi iohannis, qui uidetur inter septem candelabra, et habebat zonam auream, non in lumbis, sed in pectore. lex in lumbis cingitur: ceterum xpistus, hoc est euangelium, et monachorum uirtus, non solum in libidine sed in mente condempnatur. hic ne cogitare quidem expedit: ibi, qui fornicatus fuerit, tenetur in crimine. 'amen amen dico uobis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo'. 'scriptum est, inquit, in lege, non adulterabis'. haec est zona pellicia circa lumbos haerens. 'ego autem dico uobis: qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo'. haec est zona aurea, quae in pectore cingitur. uestitus pilis cameli. et lucustas et mel siluestre comedebat. lucusta animal paruulum est, et inter uolatile et reptile medium est. neque enim a terra satis tollitur: quia si paululum eleuatur, non tam uolat quam salit, et cum a terra se paululum eleuauerit, iterum pennis deficientibus cadit in terram. ita et lex uidebatur quidem quasi ab idolatriae errore paululum recedere, sed ad caelum uolare non poterat. regna enim caelorum numquam legimus in lege. uultis scire quia regna caelorum in euangelio tantum praedicatur? 'paenitentiam, inquit, agite: adpropinquauit enim regnum caelorum'. ergo lex tollebat homines de terra paululum, et ad caelum perducere non poterat. 'ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae'. lucustas. mel quoque ipsum comedebat non domesticum sed siluestre, inter feras, inter bestias: non in domo, non in ecclesia, sed extra ecclesiam. siluestre enim mel conficiebat in lege; unde et mel in sacrificiis numquam oblatum legimus. miretur aliquis et dicat: quare cum oleum, cum simila, cum aries, cum agnus, cum sanguis pecudum, cum cetera offeruntur in sacrificio dei, mel tantum non offertur? denique quid dicit? et quodcumque offertur, sale conditum offertur in sacrificio. 'sermo uester sit sale conditus'. mel penitus non offertur. 'et quodcumque contigerit, inquit, inmundum erit'. mel uoluptatis indicium est et suauitatis: semper enim uoluptas mortificat, semper uoluptas deo non placet. quodcumque dulcedinem habet, in dei sacrificiis non offertur. mel quidem ipsum uidetur dulce esse et sensum suauitate demulcens: sicut et uoluptas, sicut et libido, sicut et lasciuiae. mel uidetur quidem hinc inde confectum esse de floribus: sed si respicias inter ipsos flores et cadauera et putredines habere, et cetera istius modi .... ergo mel non solum de floribus, sed et de quodcumque uoluptuosum est. uidetur quidem suaue esse: sed si discrimen respicias, mortiferum est. hoc totum quare dixi? quoniam in lege initia erant, in euangelio perfectio.

uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calciamentorum eius. uidetur quidem esse humilitatis indicium: quasi dicat, non sum dignus seruus eius esse. sed in istis uerbis simplicibus demonstratur aliud sacramentum. legimus in exodo, legimus quoque in deuteronomio, legimus et in libro ruth, quoniam si quis cognatus erat, et eam quae de genere eius ueniebat accipere nolebat uxorem, ueniebat alius qui secundus erat in genere, praesentibus iudicibus et maioribus natu, et dicebat: tibi conpetit matrimonium, tu debes eam accipere. si nolebat, ueniebat illa quam nolebat accipere, et tollebat, inquit, calciamentum eius, et percutiebat in faciem eius, conspuebat eum, et sic alteri nubebat. hoc fiebat propter ignominiam (interim secundum litteram), ut si forte pauperiorem contempsisset, hac ignominia terreretur. ergo hic sacerdotium demonstrat. dicit ipse iohannes: 'qui habet sponsam, sponsus est'. ille habet sponsam ecclesiam, ego autem amicus sponsi sum: non possum soluere corrigiam calciamenti eius in lege, quoniam ipse ecclesiam duxit uxorem. ego baptizo uos aqua, ego minister sum: ille auctor et dominus est. ego aquam praebeo, ego qui creatura cum creaturam praebeo: ille qui increatus est, increaturam praestat. ego baptizo uos aqua, ego praebeo quod uidetur: ille, quod non uidetur. ego, qui uisibilis sum, do aquam uisibilem: ille inuisibilis dat spiritum inuisibilem.

et factum est in diebus illis uenit iesus a nazareth galilaeae. uidete iunctiones significationes que uerborum. non dixit, uenit xpistus: non dixit, uenit filius dei, sed uenit iesus. dicat aliquis: quare non dixit, xpistus? secundum carnem loquor: ceterum deus semper sanctus est, nec sanctificationem indiget: sed iam de carne xpisti loquimur. nondum fuerat baptizatus et ab spiritu sancto unctus fuerat. secundum carnem loquor, secundum formam serui loquor, nemo scandalizetur: de eo loquor, qui quasi peccator uenit ad baptismum. non quod xpistum diuidam, non quod alius xpistus, et alius iesus, et alius filius dei: sed quod unus atque idem pro uarietate temporum nobis diuersus est.

iesus a nazareth galilaeae. uidete mysterium. ad iohannem baptistam primum uenit iudaea et hierosolyma. dominus noster initium euangelici baptismi et legis sacramenta commutauit in euangelii sacramenta: non uenit de iudaea, non uenit de hierosolyma, sed uenit de galilaea gentium. iesus a nazareth galilaeae. nazara interpretatur florem. flos uenit ex flore.

et baptizatus est in iordane a iohanne. grandis misericordia: qui peccata non fecerat, baptizatur quasi peccator. in baptisma domini omnia peccata dimittuntur. sed quasi praeuium quoddam est baptismi saluatoris: ceterum uera remissio peccatorum in xpisti sanguine est, in trinitatis mysterio. et statim ascendens de aqua uidit apertos caelos. hoc totum quod scribitur, nobis scribitur. ergo ante quam baptismum accipiamus, clausos habemus oculos, caelestia non uidemus.

et spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso. et uox facta est de caelo: tu es filius meus dilectissimus, in quo conplacui. iesus xpistus baptizatur a iohanne, spiritus sanctus descendit in specie columbae, pater de caelis dat testimonium. uide arriane, uidete haeretici, et in baptismo iesu mysterium trinitatis: iesus enim baptizatur, spiritus sanctus descendit in specie columbae, pater de caelo loquitur. uidit apertos caelos. quando dicitur, uidit, ostenditur quod alii non uidissent: neque enim omnes uident apertos caelos. denique et iezechiel quid dicit in principio suo? 'et factum est, inquit, cum sederem secus fluuium chobar in medio captiuorum, uidi, inquit, apertos caelos'. ego uidi: ceterum alii non uidebant. ne quis putet caelos simpliciter et carnaliter apertos: nos ipsi, qui modo hic sedemus, secundum diuersitatem meritorum aut apertos caelos uidemus, aut clausos. plena fides apertos habet caelos: ceterum dubia, clausos. et spiritum tamquam columbam descendentem. solent nobis manichaei et marcionitae et ceterae haereses obicere, et dicere: ergo si xpistus in corpore est, et ipsa caro quam adsumpsit non est deposita, nec deposuit eam, ergo et spiritus sanctus, qui descendit, in columba est. uidetis sibila serpentis antiqui? uidetis illum colubrum, qui de paradiso eiecit hominem, et nos uelle de paradiso fidei eicere? non dixit, sumpsit corpus columbae: sed spiritum tamquam columbam. ubi dicitur tamquam, non ueritas sed similitudo monstratur. in dominum autem saluatorem non scriptum est, natus est quasi homo, sed natus est homo: hic uero dicitur, tamquam columbam. ergo quod uisum est, similitudo monstrata est: ceterum ueritas non fuit.

et statim spiritus expulit eum in desertum. spiritus, qui descenderat in specie columbae. uidit, inquit, apertos caelos, et spiritum tamquam columbam descendentem et manentem cum ipso. uidete quid dicat: manentem, hoc est perseuerantem, hoc est numquam recedentem. denique et ipse iohannes dicit in alio euangelio: 'et qui misit, inquit, me, dixit mihi: super quem uideris spiritum sanctum descendentem et manentem'. in xpisto spiritus sanctus descendit, et permansit: ceterum in hominibus descendit quidem, sed non permanet. denique in uolumine iezechielis, qui proprie iezechiel in typo saluatoris est - denique ad nullum alium prophetarum, loquor de maioribus, dicitur 'fili hominis' sed proprie ad iezechiel dicitur - in iezechiel ergo non transeunt uiginti uersus aut triginta, et statim dicitur: 'et factus est sermo domini ad iezechiel prophetam'. dicat aliquis: hoc quare tam crebro ponitur in propheta? quoniam spiritus sanctus descendebat quidem in prophetam, sed rursum recedebat. quando dicitur, et factus est sermo, ostenditur quia spiritus sanctus, qui recesserat, rursum ueniebat. quando enim irascimur, quando detrahimus, quando tristitiam habemus quae ducit ad mortem, quando cogitamus ea quae carnis sunt, putamus quia spiritus sanctus permanet in nobis? speramus quia spiritu sancto manente in nobis fratrem odiamus? quia mala aliqua cogitemus? si quando ergo boni aliquis cogitamus, sciamus quia spiritus sanctus habitat in nobis: si uero aliquid mali, signum est quod spiritus sanctus recessit a nobis. in saluatore autem propterea dicitur: super quem uideris spiritum sanctum descendentem et manentem in eo, ipse est.

et statim spiritus expulit eum in desertum. quanti monachi habitant cum parentibus suis, si descenderit spiritus sanctus et manserit super eos, ipse spiritus expellit eos in desertum. spiritus sanctus expellit eos de domo, et ducit in solitudinem. spiritus sanctus non libenter habitat, ubi turbae et frequentia et dissensiones et rixae sunt: sed spiritus sanctus proprie sedem habet solitudinem. denique et dominus noster atque saluator quando orare uolebat 'solus, inquit, recedebat in montem, et ibi tota nocte orabat'. erat in die cum discipulis: in nocte orationem suam pro nobis patri dedicabat. hoc totum quare dico? quia solent aliquanti fratres dicere: si in coenobio mansero, solus orare non possum. numquid dominus noster dimittebat discipulos? utique erat cum discipulis: sed quando uolebat orare intentius, solus secedebat. et nos ergo si uolumus orare plus quam in publico, habeamus cellulam, habeamus agros, habeamus deserta. possumus et uirtutes habere de fratribus, et solitudinem habere.

1:13-31 ad finem superioris lectionis est scriptum: erat que cum bestiis, et angeli ministrabant illi. et quoniam praeterita dominica non fuit spatii satis, ut usque ad istum locum ueniremus, debemus finem praeteritae lectionis hodiernae lectionis facere principium. scriptura enim sancta haeret sibi tota, et uno spiritu copulata est: et quasi una catenula est, atque ut circulus in circulum innectitur, et quidquid alius sumpseris, aliud late pendet.

erat que cum bestiis, et angeli ministrabant illi. erat iesus cum bestiis, et ideo angeli ministrabant ei. 'ne tradas, inquit, bestiis animam confitentem tibi'. istae sunt bestiae, quas calcabat dominus euangelico pede, et calcabat super leonem et draconem. et angeli ministrabant ei. non quod uideri debeat grande atque mirabile, si angeli ministrabant deo: neque enim grande est, si serui obsequuntur domino: sed hoc totum de adsumpto homine disputatur. erat que cum bestiis. deus esse cum bestiis non potest; sed caro ista, quae humanis temptationibus subiacet, hoc corpus, haec caro quae sitiuit, quae esuriuit: ipsa temptatur, ipsa superat, in ipsa nos uincimus.

postquam autem traditus est iohannes, uenit iesus in galilaeam. historia manifesta est, et absque nostra interpretatione audientibus patet. rogemus ergo eum qui habet clauem dauid, qui aperit et nemo claudit, qui claudit et nemo aperit, ut nobis aperiat euangelica adyta, ut et nos quoque dicamus cum dauid: 'reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua'. turbis dominus in parabolis loquebatur, et loquebatur foris: non intrinsecus, id est, in spiritu: sed foris, in littera. et nos ergo rogemus dominum, ut introducat nos in mysteria sua, ut introducat nos in cubiculum suum, et dicamus cum sponsa in canticis canticorum: 'introduxit me rex in cubiculum suum'. dicit apostolus, quod uelamen fuit positum super oculos moysi. ego dico, quod non solum in lege uelamen sit, sed etiam in euangelio nescienti est. iudaeus audit, et non intellegit: uelamen positum est illi in euangelio. gentiles audiunt, haeretici audiunt, et uelamen habent. dimittamus ergo litteram cum iudaeis, et sequamur spiritum cum iesu: non quod litteram euangelii condemnemus - factum est enim omne quod scriptum est - sed quod quibusdam gradibus ad maiora scandamus. postquam autem traditus est iohannes, uenit iesus in galilaeam. et in praeterita dominica diximus interpretantes iohannem intellegi in lege, iesum in euangelio. iohannes enim dicit: 'uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calciamentorum eius'. et in alio loco: 'illum oportet crescere, me autem minui'. hic conparationem dicit legis et euangelii. et deinde: 'ego baptizo uos in aqua' hoc est lex; 'ille uero baptizabit uos in spiritu sancto' hoc est euangelium. uenit ergo iesus, quia iohannes traditus est in carcerem. clausa est enim lex, et iam praeteritam non habet libertatem: sed de lege transiuimus ad euangelium. uidete quid dicat, postquam autem traditus est iohannes, uenit iesus in galilaeam: nequaquam in iudaeam, neque in hierosolymam, sed in galilaeam gentium.

uenit iesus in galilaeam. galilaea in lingua nostra interpretatur katakulist�~g. non enim ante aduentum saluatoris erat ibi sublime aliquid, sed totum deorsum ferens: ibi luxuria, ibi sordes, ibi inmunditia, ibi porcorum uitia uolutabantur. praedicans euangelium regni dei. quantum in meo corde est, legens legem, legens prophetas, legens psalterium, numquam regnum caelorum audiui nisi in euangelio. postquam enim uenit ille de quo dictum est 'et regnum dei intra uos est', apertum est regnum dei.

praedicans euangelium regni dei. 'a diebus iohannis baptistae regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud'. ante enim aduentum saluatoris et euangelii claritatem, antequam xpistus aperiret paradisi ianuam cum latrone, omnes sanctorum animae ad inferos deducebantur. denique dicit et iacob: 'lugens et gemens descendam ad inferos'. si abraham ad inferos, quis non ad inferos? in lege abraham apud inferos: in euangelio latro in paradiso. non detrahimus abrahae, in cuius sinu omnes cupimus conquiescere: sed xpistum praeferimus abrahae, euangelium legi praeferimus. legimus quod post resurrectionem xpisti multi sanctorum apparuerunt in sancta ciuitate. dominus noster atque saluator et in terra praedicauit, et apud inferos praedicauit. ideo mortuus est, ideo descendit ad inferos, ut animae quae ibi uinctae fuerant laxarentur.

praedicans euangelium regni dei, et dicens: quoniam adimpletum est legis tempus, uenit principium euangelii, adpropinquauit regnum dei. non dixit, iam est regnum dei: sed, adpropinquauit regnum dei. antequam ego patiar et sanguinem fundam, non est apertum regnum dei: propterea adpropinquauit, quia necdum passus sum. paenitemini, et credite euangelio: nequaquam legi, sed euangelio, immo per legem euangelio, sicut scriptum est 'ex fide in fidem'. fides legis fidem euangelii corroborauit.

et praeteriens secus mare galilaeae, uidit simonem et andream fratrem eius mittentes retia in mare: erant enim piscatores. simon, necdum petrus, - necdum enim secutus fuerat petram, ut appellaretur petrus - simon igitur et andreas frater eius, cum essent iuxta mare et mitterent retia in mare .... scriptura non dicit quia miserunt et ceperunt pisces. uidit inquit, simonem et andream fratrem eius mittentes retia in mare: erant enim piscatores. refert enim euangelium quod retia mitterentur: tamen non dicit quia aliquid ceperint. igitur ante passionem dicitur quod scilicet miserint retia: tamen non scribitur quod prendiderint. post passionem uero mittunt rete et prendunt: et tantum prendunt, ut retia rumpantur. mittentes retia in mare, erant enim piscatores.

et dixit eis iesus: uenite post me, et faciam uos piscatores hominum. felix piscationis mutatio: piscatur eos iesus, ut ipsi piscentur alios piscatores. ipsi primum pisces efficiuntur, ut piscentur a xpisto, postea ipsi alios piscaturi. et dicit iesus: uenite post me, et faciam uos piscatores hominum.

et protinus relictis retibus secuti sunt eum. et protinus. uera fides non habet interuallum: statim audit, statim credit, statim sequitur, statim piscator efficitur. et protinus relictis retibus. ego puto quod in retibus uitia saeculi reliquerint. et secuti sunt eum. neque enim fieri poterat, ut sequentes iesum habuerint retia.

et progressus inde pusillum, uidit iacobum zebedaei et iohannem fratrem eius, et ipsos in naui conponentes retia. ubi dicitur, conponentes, ostenditur quod scissa fuerunt. mittebant enim retia in mare: sed quoniam scissa erant retia, pisces prendere non poterant. conponebant retia in mari: sedebant in mari, sedebant in nauicula, sedebant cum patre zebedaeo, et legis retia conponebant. hoc interim diximus secundum intellegentiam spiritalem. et ipsos in naui conponentes retia: et ipsos qui in naui erant. in naui erant, non in litore, non in statione solida: sed in naui hinc inde fluctibus conlidebantur.

et statim uocauit illos: et relicto patre suo zebedaeo in naui cum mercenariis, secuti sunt eum. dicat aliquis: temeraria fides est. etenim quid signi uiderant, quid maiestatis aspexerant, ut uocarentur et statim sequerentur eum? sane hic ostenditur nobis, quod oculi quoque ipsius iesu et uultus diuinum quoddam spirabant, et ad se contuentium oculos facile conuertebant. alioqui numquam dicente iesu, sequimini me, secuti fuissent eum. hoc enim, si secuti fuissent eum sine causa, non tam fides erat quam temeritas. nunc si sedenti mihi quiuis praeteriens dicat, ueni sequere me, et sequar, numquid fides est? hoc totum quare dico? quia sermo ipse domini operatorius erat: et quodcumque dicebat, opere efficiebat. si enim 'ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt': certe idem ipse que uocauit, ideo secuti sunt. et statim uocauit illos, et statim relicto patre suo zebedaeo et cetera. 'audi filia et uide, et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum'. et relicto patre suo zebedaeo in naui. audi monache, imitare apostolos: audi uocem saluatoris, et ignora carnalem patrem. uide uerum patrem et animae et spiritus, et relinque patrem corporeum. relinquunt patrem apostoli, relinquunt nauem, relinquunt totas in momento diuitias: relinquunt mundum et infinitas diuitias. totum enim quod habebant dimiserunt. deus non magnitudinem diuitiarum considerat, sed animum dimittentis. qui parum dimiserunt, utique et magna similiter dimisissent. relicto patre zebedaeo in naui cum mercenariis, secuti sunt eum. hoc quod paulo ante in aenigmate diximus de apostolis, quod legis retia conponebant .... iam enim scissa fuerant, prendere non poterant, iam salsugine maris exesa fuerant, iam non poterant instaurari, nisi uenisset sanguis iesu et innouasset ea. relinquunt ergo patrem zebedaeum, relinquunt legem quae uere eos generauerat: et relinquunt in naui, in mediis maris fluctibus constitutum. et uidete aliud quid sequatur. relinquunt, inquit, patrem, hoc est legem, cum mercenariis. omnia enim quae faciunt iudaei, propter praesentem uitam faciunt: propterea mercenarii sunt. 'qui enim fecerit legem, uiuet in ea'. non dixit, uiuet in ea, hoc est, ut ex lege uiuat in caelo: sed uiuet in ea, hoc est, quod facit, in praesenti recipit. denique scriptum est in iezechiele: 'dedi, inquit, eis praecepta non bona et mandata non optima, quae facientes uiuent in eis'. uiuunt in eis iudaei: nihil aliud quaerunt, nisi habere filios, diuitias possidere, se sanos esse. omnia terrena quaerunt, nihil de caelestibus cogitant: propterea mercenarii sunt. uultis scire quia iudaei mercenarii sunt? filius ille, qui substantiam suam consumpserat, et interpretatur in gentibus, dicit: 'quanti mercenarii sunt in domo patris mei'. relicto patre in naui cum mercenariis, secuti sunt eum. dimiserunt patrem, hoc est legem, cum mercenariis in naui. usque hodie iudaei nauigant, et in lege nauigant, et sunt in mari, et ad portum peruenire non possunt. non crediderunt in portum: propterea non ueniunt ad portum.

et ingrediuntur capharnaum. felix et pulchra mutatio: dimittunt mare, dimittunt nauem, dimittunt uincula retium, et ingrediuntur capharnaum. prima mutatio dimittere mare, dimittere nauem, dimittere pristinum patrem, dimittere pristina uitia. in retibus enim, et in uinculis retium, omnia uitia relinquuntur. uidete ergo mutationem. dimittuntur illa: et quia illa dimiserunt, quid inueniunt? ingrediuntur, inquit, capharnaum: in agrum consolationis. caphar enim dicitur ager, naum dicitur consolatio. si autem uolumus, naum - quoniam lingua hebraea multiplices habet intellegentias, et secundum diuersitatem pronuntiantis diuersus quoque sensus efficitur - naum ergo et consolatio dicitur, et decorus. ergo capharnaum interpretari potest et ager consolationis et ager pulcherrimus. ibi ubi nos legimus 'ecce quam bonum et quam iocundum': ubi, inquam, nos dicimus terpnon~g, et aquila interpretatur euprepes~g, in hebraeo habetur naum, quod interpretatur pulchrum.

ingrediuntur capharnaum, et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos: ut sabbati otium relinquerent, et euangelii opera sumerent. erat docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae. non enim dicebat, haec dicit dominus; et qui misit me, haec loquitur: sed ipse loquebatur, qui prius locutus fuerat in prophetis. aliud est dicere, scriptum est: aliud est dicere, haec dicit dominus: et aliud est dicere, amen dico uobis. uidete in alio loco. 'scriptum est, inquit, in lege: non occides, non dimittes uxorem'. scriptum est. a quo scriptum est? a moyse, mandante deo. si digito dei scriptum est, tu quomodo audes dicere, amen dico uobis, nisi ipse es, qui prius legem dedisti? nemo audet mutare legem, nisi qui et ipse rex est. legem autem pater dedit, an filius? responde, haeretice. quidquid uolueris, libenter adsumo: utrumque pro me est. si pater dedit, et inmutat: filius ergo aequalis est, qui inmutat cum illo qui dedit. si autem ipse dedit aut ipse mutat, aequalis auctoritatis est et dedisse et mutasse: quod nemo potest facere, nisi rex.

stupebant super doctrina eius. quid, quaeso, nouum docuerat? quid nouum dixerat? eadem loquebatur per se, quae locutus fuerat per prophetas. sed ideo stupebant,

quia erat doctrina eius quasi potestatem habens, et non sicut scribae. non loquebatur ut magister, sed ut dominus: non loquebatur auctoritatem referens ad maiorem, sed ipse quod suum erat loquebatur. denique sic loquebatur, quia quem locutus fuerat in prophetis, praesens dicebat. 'ego qui loquebar, ecce adsum'. spiritus inmundus, qui prius fuerat in synagoga, qui illos duxerat ad idolatriam, de quo scriptum est 'spiritu fornicationis seducti estis': spiritus qui egressus fuerat de homine et ibat in desertum, et quaesiuit sibi locum et inuenire non potuit, et alios daemones septem se cum tulit et reuersus est in domum pristinam: eo tempore isti spiritus erant in synagoga, et praesentiam saluatoris ferre non poterant. 'quae enim communicatio xpisto et beliae?' non poterant xpistus et belias in uno concilio commorari.

et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo, et exclamauit dicens: quid nobis et tibi? qui dicit, quid nobis et tibi? unus est, et de pluribus confitetur. in eo enim quod uincitur, intellegit et suos se cum esse superatos. et exclamauit dicens. exclamauit, quasi tormenta sustinens, quasi in dolore positus, quasi flagella ferre non ualens.

et exclamauit dicens: quid nobis et tibi, iesu nazarene? uenisti perdere nos? scio qui sis, sanctus dei. et in tormento positus, et tormentorum magnitudinem clamore demonstrans, tamen dolos ipsos non intermittit. cogitur uerum dicere, tormenta cogunt: sed malitia uetat. quid nobis et tibi, iesu nazarene? quare non confiteris filium dei? nazarenus te torquet, et non filius dei? sentis poenas, et non confiteris nomen? iesu nazarene. uenisti perdere nos? uerum est, quod tu dicis: uenisti perdere nos. scio qui sis. uideamus quid dicas. sanctus dei. moyses sanctus dei non fuit? esaias sanctus dei non fuit? hieremias sanctus dei non fuit? 'prius, inquit, quam nascereris, in uulua sanctificaui te'. hoc dicitur ad hieremiam, et sanctus dei non fuit? ergo nec illi qui sancti erant? sed quare non dicis ad eos: scio qui sis, sanctus dei? o peruersitas mentis: inter flagella et tormenta positus, et scit uerum, et tamen confiteri non uult. scio qui sis, sanctus dei. noli dicere sanctus dei: sed, sanctus deus. fingis te scire, sed nescis. aut enim scis, et dolose taces, aut certe ignoras. non est enim sanctus dei, sed sanctus deus. hoc totum quare dico? ut non adquiescamus testimoniis daemonum. numquam enim uerum loquitur: siquidem mendax est, sicut pater eius. 'pater, inquit, uester mendax est, et ab initio mendax est, sicut et pater eius'. pater, inquit, mendax est, et ueritatem non loquitur, sicut et pater eius, qui est pater iudaeorum. utique diabolus ab initio mendax est. et quis est pater diaboli? uide quid dicat. pater enim uester mendax est, ab initio mendacium loquitur, sicut et pater eius. quod dicit, hoc est: diabolus mendax est, et mendacium loquitur, et pater est ipsius mendacii. non quod diabolus alium patrem habeat, sed quod mendacii pater diabolus est. propterea dicit, mendax est, et ab initio mundi ueritatem non loquitur: hoc est, mendacium loquitur, et est pater eius, hoc est, ipsius mendacii. hoc in transitu dixerimus, quoniam non debemus testimoniis credere daemonum. dicit dominus atque saluator: 'hoc genus, inquit, non exit nisi in multis ieiuniis et orationibus'. et ecce uideo multos uacare ebrietatibus, ructare uinum, et inter epulas exorcizare, et clamare daemones: et credimus xpistum esse mentitum. dixit enim: hoc genus non exit nisi in multis ieiuniis et orationibus. hoc totum propterea loquor, ne facile credamus testimoniis daemonum. denique quid dicit saluator?

et comminatus est ei iesus, dicens: obmutesce, et exi ab homine. non indiget ueritas testimonio mendacii. non ueni ut tuo testimonio conprobarer, sed ut te eicerem de creatura mea. 'non est pulchra laudatio in ore peccatoris'. non indigeo eius testimonio, cuius tormenta desidero. obmutesce. laus mea sit silentium tuum. nolo me laudet uox tua, sed tormenta tua: poena tua laus mea est. non quia laudas gratulor, sed quia exis gratulor. obmutesce, et exi de homine. quasi diceret: exi de domo mea: quid facis in hospitio meo? ego intrare desidero: obmutesce, et exi de homine. de homine, de rationali animali. exi de homine: relinque mihi hospitium praeparatum. dominus desiderat domum suam: exi de homine, de rationali animali. exi de homine. dixit et in alio loco ad legionem, ut egrediatur de homine, et ingrediatur in porcos. uide quam pretiosa sit anima hominis. hoc aduersus eos, qui putant et nos et animalia unam animam habere, et unum spiritum trahere. de uno homine expellitur, et in duo milia porcorum mittitur: hoc enim pretiosum est quod seruatur, illud est uile quod perditur. exi de homine: uade in porcos, uade in animalia, uade quocumque alio uolueris, uade in abyssos. hominem relinque, hoc est, possessionem proprie meam. exi de homine: nolo te hominem possidere: iniuria mea est te uersari in homine, cum ego uerser in homine. ego adsumpsi corpus humanum, ego habito in homine: caro ista, quam possides, meae carnis portio est: egredere de homine.

et discerpens illum spiritus inmundus. dolorem suum his signis ostendit. discerpens eum. quoniam animam laedere non poterat, corpus quidem laedit: sed quoniam alio modo non poterat intellegi egrediens daemon, signis corporeis ostenditur quod egressus sit. et discerpens eum spiritus inmundus. quia spiritus mundus stabat, propterea fugit spiritus inmundus.

et exclamans uoce magna, exiuit ab eo. exeuntem se et clamore uocis et discerptione corporis protestatus est.

et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se et cetera. legamus acta apostolorum, legamus signa quae fecerunt ueteres prophetae. facit signa moyses, et quid dicunt incantatores pharaonis? 'digitus dei est'. moyses facit, et illi potentem alium confitentur. deinde faciunt apostoli signa. 'in nomine iesu surge et ambula'. 'et in spiritu, inquit, iesu egredere'. semper iesus nominatur. hic uero quid dicit? exi de homine. non nominatur alius; sed ipse est, qui cogit eos exire. mirati sunt omnes, ita ut inter se conquirerent dicentes: quidnam est hoc? quae doctrina haec noua? quia daemon egressus fuerat, nihil nouum hoc: nam et exorcistae hebraeorum facere consueuerant. sed quid dicit? quae est haec doctrina noua? quae noua? quia in potestate spiritibus inmundis imperat. non alium nominat, sed ipse praecipit: non in alterius nomine dicit, sed in sua potestate.

et processit statim rumor eius in omnem regionem galilaeae. non in iudaeam, non in hierosolymam: doctores enim iudaeorum inuidentes iesu rumorem egredi non sinebant. denique et pilatus et alii nouerant quod pharisaei iesum propter inuidiam tradidissent. rumor ergo ingreditur in eas aures, quae inuidia non clauduntur. hoc totum quare dico? quia rumor eius egressus est in omnem galilaeam. in totam galilaeam peruenit, et in unum uiculum iudaeae non peruenit. hoc totum quare dico? quia anima quae semel possessa fuerit ab inuidia, difficile est ut uirtutes recipiat. inpossibile paene est remediari animam, quam inuidia possederit. denique primum homicidium et parricidium fecit inuidia. duo erant homines in mundo, abel et cain: abel munera suscepit dominus, cain non suscepit. qui uirtutem imitari debuerat, adeo non fecit: sed statim interfecit eum, cuius dominus munera susceperat.

et protinus egredientes de synagoga uenerunt in domum simonis et andreae cum iacobo et iohanne. instruxerat dominus quadrigam suam, et super cherubim ferebatur: et ingreditur in domum petri. digna enim erat anima eius, quae tantum hospitem susciperet. uenerunt, inquit, in domum simonis et andreae.

discumbebat autem socrus simonis febricitans. utinam ad nostram domum ueniat et ingrediatur, et febres peccatorum nostrorum sua iussione sanet. unusquisque nostrum febricitat. quando irascor, febricito: quot uitia, tot febres sunt. sed rogemus apostolos, ut precentur iesum, et accedat ad nos, et tangat manum nostram: si enim manum nostram tetigerit, statim fugit febris. egregius medicus, et uerus est archiater. medicus moyses, medicus esaias, medici omnes sancti: sed iste archiater est. nouit diligenter uenas tangere, et morborum arcana scrutari. non tangit aurem, non tangit frontem, non tangit aliam partem corporis: sed manum tangit. propterea enim febricitabat, quia bona opera non habebat. primum itaque sanantur opera, et postea febris tollitur. non potest fugere febris, nisi opera sanentur. quando manus nostra habet mala opera, iacemus in lectulo, alleuare nos non possumus, ambulare non possumus: toti siquidem in aegritudine sumus.

et accedens ad illam quae aegrotabat .... surgere enim ipsa non potuit, quia iacebat in lectulo, ideo uenienti occurrere non potuit: sed iste misericors medicus ipse uadit ad lectulum, qui ouiculam morbidam suis humeris portauerat, ipse uenit ad lectulum. et accedens. ultro accessit, ut ultro sanaret. et accedens. uide quid dicat. debueras quidem mihi uenienti occurrere, debueras uenire ad ostium et suscipere me, ut sanitas tua non tantum misericordiae meae esset, sed et uoluntatis tuae: sed quoniam magnitudine febrium opprimeris, et leuare te non potes, ipse uenio. et accedens eleuauit eam. quia surgere ipsa non poterat, leuatur a domino.

et eleuauit eam adprehendens manum eius. manum quidem prendit. et petrus quando periclitabatur in mari et submergebatur, manus ipsius tangitur, et eleuatur. et leuauit eam adprehensa manu eius. manu sua adprehendit manum. o beatam amicitiam, o pulchrum osculum! eleuauit eam adprehensa manu eius: manum illius sanauit sua manu. adprehendit manum eius quasi medicus, tentauit uenas, uidit magnitudinem febrium, ipse et medicus et medicamentum. tangit iesus, et fugit febris. et in nobis tangat manum, ut mundentur opera nostra. ingrediatur domum nostram: leuemus nos aliquando de lectulo, non iaceamus. iesus stat ante lectulum, et nos iacemus? surgamus, et stemus: ignominia nostra est, nos ante iesum iacere. dicat aliquis, ubi est iesus? hic est in praesenti. 'medius, inquit, inter uos stat, quem uos nescitis'. 'regnum dei intra uos est'. credamus, et uidemus praesentem iesum. si manum eius tangere non possumus, aduoluamur pedibus. si non possumus ad caput peruenire, saltem pedes ipsius lacrimis lauemus. nostra paenitentia unguentum saluatoris est. uide quanta sit misericordia saluatoris. peccata nostra mali odores sunt, putredo sunt: tamen si agamus paenitentiam propter peccata, si ploremus, peccata nostra putrida unguentum efficiuntur domini. rogemus ergo dominum, ut adprehendat manum nostram. et confestim, inquit, dimisit eam febris. statim ut manus adprehenditur, febris fugit. uidete quid sequitur. et continuo dimisit eam febris. spem habeto, peccator, si tamen de lectulo surrexeris. denique et sanctus dauid, qui corruerat, qui cum bersabee uxore uriae chettaei iacebat in lectulo, et adulterio febricitabat, postquam dominus sanauit eum, postquam dixerat 'miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam' et 'tibi soli peccaui et malum coram te feci'. 'libera me de sanguinibus deus deus meus' .... sanguinem enim uriae fuderat, quia fundendum mandauerat. 'libera me, inquit, de sanguinibus deus deus meus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis'. uide quid dixit, innoua. eo siquidem tempore quo adulterium feci, quo homicidium perpetraui, spiritus sanctus in me ueteratus est. et quid dicit? 'lauabis me, et super niuem dealbabor'. quoniam ergo lauasti me per lacrimas meas, lacrimae meae et paenitentia mea mihi fuerunt pro baptismate. ergo de paenitente uidete quid efficitur. egit paenitentiam et fleuit: ideo mundatus est. statim quid sequitur? 'doceam iniquos uias tuas, et impii ad te conuertentur'. de paenitente magister est effectus. hoc totum quare dixi? quoniam in praesenti scriptum est:

et confestim dimisit eam febris, et ministrabat eis. non ei sufficit quod eam dimiserit febris, sed in ministerium xpisti tollitur. et ministrabat eis. ministrabat pedibus, ministrabat manu, huc illuc que currebat, eum a quo sanata fuerat uenerabatur. et nos ministremus iesu. libenter suscipit ministerium nostrum, licet pollutas habuerimus manus: et quia ipse sanauit, quod sanauit dignatur aspicere. ipsi sit gloria in saecula saeculorum. amen.

5:30-43 quis me tetigit? interrogat circumspiciens, ut uideret eam quae hoc fecerat. nesciebat dominus quis tetigisset? quomodo ergo quaerebat eam? quasi sciens, ut indicaret. mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset et cetera. si non interrogasset et dixisset, quis me tetigit? nemo sciisset factum esse signum. dicere enim poterant: non fecit signum, sed iactat se, pro gloriae causa loquitur. propterea interrogat, ut mulier illa confiteatur, et deus glorificetur. et procidit ante eum, et dixit ei omnem ueritatem. uidete gradus, uidete profectus. quamdiu sanguinem fluebat, in ante uenire non poterat: sanata est, et in ante uenit. et procidit ante pedes eius. necdum audebat uultum aspicere: modo ut sanata fuit, sufficit ei ut pedes teneat. et dixit ei omnem ueritatem. xpistus ueritas est. et quoniam sanata fuerat a ueritate, confessa est ueritatem. ille autem dixit ei: filia, fides tua te saluam fecit. digna quae uocetur filia, quae sic crediderat. turba, quae conprimit, filia non potest appellari: ista uero, quae ante pedes cadit, et confitetur, filiae nomen meretur accipere. fides tua te saluam fecit. uidete humilitatem: ipse sanat, et illi refert, quod sanauit.

fides tua te saluam fecit. fides tua te sanauit: uade in pace. antequam crederes in salomonem, hoc est in pacificum, non habebas pacem: nunc autem uade in pace. 'ego uici mundum'. pacem habes esto secura: quia sanatus est gentium populus ueniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est: quid ultra uexas magistrum? reuixit ecclesia, et synagoga mortua est. licet mortua sit puella, tamen dominus loquitur ad archisynagogum: noli timere, tantummodo crede. loquamur et nos usque hodie ad synagogam, loquamur ad iudaeos: mortua quidem est archisynagogi filia: sed credite, et suscitatur.

et non admisit quemquam sequi se nisi petrum et iacobum et iohannem fratrem iacobi. quaerat aliquis et dicat: quare isti semper adsumuntur, et ceteri dimittuntur? nam et in monte quando transformatus est, isti tres adsumpti sunt. eliguntur ergo tres, petrus iacobus et iohannes. primum et in isto numero mysterium trinitatis est, qui numerus per se sanctus est. nam et iacob secundum hebraicam ueritatem tres uirgas ponit in canalibus. scriptum est et in alio loco: 'spartum triplex non disrumpetur'. eligitur ergo petrus super quem fundata est ecclesia, et iacobus qui primus de apostolis martyrio coronatus est, et iohannes qui uirginitatis est exordium. et uenit in domum archisynagogi, et uidit tumultum et flentes et heiulantes. usque hodie in synagoga tumultus est. licet psalmos dauid promittant se dicere, tamen canticum eorum luctus est.

et ingressus ait eis: quid turbamini et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. puella, quae uobis mortua est, mihi uiuit: uobis mortua, mihi dormit. et quod dormit, suscitari potest. et inridebant eum. non enim credebant ab iesu posse suscitari filiam archisynagogi. ipse uero abiectis omnibus adsumpsit patrem et matrem puellae. loquamur ad sanctos homines qui signa faciunt, quibus dominus concessit uirtutes aliquas. ecce xpistus suscitaturus filiam archisynagogi omnes foras eicit, ne iactantiae causa id facere uideretur. ipse uero abiectis omnibus, adsumpsit patrem et matrem puellae. et istos forsitan eiecisset, nisi propter adfectum parentum, ut uiderent puellam suscitatam.

et ingreditur ubi erat puella iacens, et tenens manum puellae et cetera. primum manum tetigit, sanauit opera, et sic suscitauit. uere eo tempore conpletum est: 'cum intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israhel saluus fiet'.

ait ergo talitha kumi: quod interpretatur, puella surge mihi. si diceret, talitha kum, interpretaretur, puella surge: nunc uero quia dixit, talitha kumi, interpretatur de syra et hebraea lingua, puella surge mihi. kumi, hoc est, surge mihi. uidete ergo mysterium in ipsa lingua hebraea et syra. quasi diceret: puella, quae mater esse debebas, propter infidelitatem puella facta es. et aliter possumus dicere: quia renasceris, puella uocaberis. puella surge mihi: non tuo merito, sed mea gratia. mihi ergo surge: quod sanaris, non [est] ex tuis uirtutibus. et confestim surrexit puella, et ambulabat. et nos tangat iesus, et statim ambulabimus. licet paralytici simus, licet mala habeamus opera, et ambulare non possumus, licet in lectulo iaceamus peccatorum et corporis nostri: si tetigerit nos iesus, statim sanabimur. socrus petri laborauerat febribus: tetigit iesus manum, et surrexit, et statim ministrabat illi. uidete quanta differentia. illa tangitur, et surgit, et ministrat: isti sufficit, quia tantum ambulat.

et obstupuerunt stupore maximo, et praecepit illis uehementer ut tacerent et nulli dicerent. uidetis causam, qua eiecerat turbam signa facturus? praecepit, et non solum praecepit, sed uehementer praecepit, ut nemo sciret. praecepit tribus apostolis, praecepit et parentibus, ut nemo sciret. praecepit dominus omnibus: sed puella tacere non potest, quae surrexit. et dixit dari ei manducare: ne resurrectio phantasma putaretur. et ipse propterea post resurrectionem comedit de pisce et de fauo. et dixit dari ei manducare. obsecro domine, et nobis iacentibus tange manum, et nos resuscita de lectulo peccatorum nostrorum, ambulare que nos facias. cum ambulauerimus, iube nobis dari manducare: iacentes manducare non possumus: nisi steterimus, corpus xpisti accipere non ualemus. cui gloria una cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. amen.

8:1-9 in diebus illis, cum turba multa esset cum iesu, nec haberet quod manducaret, conuocatis discipulis ait illis: misereor turbae, quia ecce triduo sustinuit, nec habent quod manducent. in superiori parte legimus quoniam dominus pauerit de quinque panibus quinque milia hominum; et de reliquiis leuati sunt duodecim cophini fragmentorum. in illa parabola quidquid uisum fuerat illo tempore disputauimus. haec uero historia quae nunc lecta est, et alia est, et ipsa est: ex parte enim similis est, et ex parte dissimilis. in illa historia legimus, quod qui pasti sunt, pasti sunt in deserto: in ista uero legimus, quod qui pasti sunt, in monte pasti sunt. primum uolo dicere quid sit dissimile. debemus enim scire uenas ipsas carnes que scripturarum, ut cum intellexerimus ipsam scripturam, postea sensum uidere possimus. ibi legimus quia quinque milia fuerint qui pasti sunt: hic uero legimus quod quattuor milia fuerunt. ibi legimus quod quinque panes fuerint: hic legimus quod septem panes fuerint. ibi legimus, secundum euangelium iohannis, quod quinque panes hordeacei fuerint: hic uero legimus quod isti panes septem frumentarii sunt. uidetis differentiam: uidetis quia ipsum est, et non ipsum est. non debemus igitur scripturas neglegenter legere. hoc solum est dissimile? nihil est aliud? uideamus quid scriptura dicat. ibi legimus quoniam populus qui pascitur una die tantum fuit cum iesu: et pascuntur, non ad meridiem, sed ad uesperam, declinante sole. isti uero, hoc est quattuor milia qui septem panibus pascuntur frumenticiis: quid dicit de illis ipse iesus, non apostoli sicut in superiori? ibi enim apostoli dicunt: ecce die tota expectant te; hic uero ipse saluator loquitur: ecce iam triduo sustinent me. uidete quae sit differentia inter unum diem et tres. ibi ab apostolis dominus rogatur ut pascat: hic apostolos commonet dominus ut pascant. hic quid dicit? si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient. digni erant sollicitudine domini, qui tribus diebus expectauerant dominum, deinde uideamus et alia. quinque milia hominum quinque panes comedunt, et de quinque panum reliquiis inplentur duodecim cophini. hic quattuor milia hominum - minor quidem est numerus: ibi enim quinque milia, hic quattuor - quattuor milia ergo hominum comedunt septem panes. minor scilicet numerus plus comedit: 'multi enim sunt uocati, pauci uero electi'. uidete quid dicat. quattuor milia hominum comedunt septem panes. de quinque panibus inplentur duodecim cophini: de septem panibus inplentur septem sportae. de minori numero minus remanet, de maiori numero plus remanet. isti enim quattuor milia, minor quidem in numero: ceterum maior in fide. qui maior in fide, plus comedit; et quia plus comedit, minus ei remanet. utinam et nos panes frumenticios de scripturis plus comedere possimus, ut minus nobis remaneat in scientia. multa sunt quae dicantur. ceterum quia in priori parabola iam explicata sunt, tantum uoluimus differentiam parabolarum dicere: etenim sensus in priori dictus est. sequamur autem uestigia sancti presbyteri: et quoniam ipse de principio psalmi plenius disputauit, nos reliqua percurremus.

8:22-26 quoniam sanctus presbyter de psalmo diuina cantauit, nos euangelium diuidimus; et quod dicturi eramus in psalmum, in parte euangelii dicimus. et ueniunt bethsaidam: et adducunt ei caecum, et rogant illum ut eum tangeret. ueniunt bethsaidam apostoli, ueniunt quibus dixerat 'nondum intellegitis?' praeterita enim historia hoc continet. ueniunt ita bethsaidam, in uiculum andreae et petri, iacobi et iohannis. bethsaida interpretatur domus uenatorum: de ista enim domo missi sunt in totum orbem uenatores et piscatores. considerate quid dicitur. historia manifesta est, littera patet: spiritus requiratur. quia uenerit in bethsaida, quia caecus ibi loci fuerit, quia discesserit: quid hoc magnum? magnum quidem est quod fecit: sed nisi cotidie fiat, quod olim factum est, nobis quidem magnum esse cessauit. et ueniunt bethsaidam. ueniunt apostoli in domum suam, ubi nati fuerant. et adducunt ei caecum. diligenter rem aduertite, notate quod dicitur. in domo apostolorum caecus est: ubi nati sunt apostoli, ibi caecitas est. intelligitis quod dico? caecus iste populus iudaeorum est, qui in domo apostolorum erat. et adducunt ad eum caecum. iste est caecus, qui in hiericho secus uiam sedebat: non in uia, sed secundum uiam: non in lege uera, sed in lege litterae. et rogant eum ut illum tangeret. ille qui erat in hiericho, cum audiret iesum praetereuntem, coepit clamare et dicere 'miserere mei, fili dauid', et increpabant illum praetereuntes. ceterum iesus non increpat: non enim uenit nisi ad oues perditas domus israhel. iussit eum ad se adduci. ille audiens quod iesus uocaret se 'exiliuit, inquit, et sua uestimenta dereliquit, et sic cucurrit'. non potuit ire cum uestimentis suis. quid causae fuit, ut uestimenta dimitteret, et sic ad iesum curreret? non potuit ire cum ueteribus uestimentis, nudus cucurrit ad dominum. caecus erat: sordida habebat uestimenta, conscissa et dirupta. cucurrit itaque quasi caecus, et sanatus est. quia ita erat in hiericho caecus ille secundum uiam, qui et sanatus est: iste nunc curatur in bethsaida. et rogant eum, ut illum tangeret. rogant discipuli dominum saluatorem, ut illum tangeret. ille enim quia prae caecitate ignorabat uiam, ambulare non poterat, ut tangeret xpistum. rogant dicentes ei: tange, et sanabitur.

et adprehendit manum caeci, et eduxit eum extra uicum. adprehendens manum eius. quia manus eius sanguine plena erat, adprehendit manum, et purgauit eam. adprehendit manum eius quasi caeci, ipse uia et ductor, et eduxit eum extra uicum. putatis nos uim scripturae sanctae facere? forsitan aliquis dicat in tacita cogitatione: iste semper allegorias sequitur, uim scripturae sanctae facit. quid causae est, respondeat mihi qui hoc cogitat, quid causae est, ut ingrediatur in bethsaida, ut offeratur ei caecus? non eum curat in uiculo, sed extra uicum: non enim sanari potest et uidere in lege, sed in euangelio. usque hodie iesus si ingrediatur bethsaidam, hoc est, in synagogam iudaeorum: iesus, id est, sermo diuinus ingrediatur in synagogam iudaeorum, hoc est, in concilia iudaeorum: caecus ille quamdiu in synagoga est et in littera, sanari non potest, nisi foras adducatur.

eduxit eum extra uicum et expuens in oculos eius, inpositis manibus suis. saliua xpisti medicina est. et expuens in oculos eius, inpositis manibus suis, interrogauit eum si aliquid uideret. scientiae semper profectus sunt. non potest aliquis in una hora perfectam sapere sapientiam, quamuis prudens is sit. non nisi multo tempore et eruditione diu quaesita ad perfectam scientiam potest quis peruenire. primum tolluntur sordes, et caecitas tollitur: et ita lumen uenit. saliua domini perfecta doctrina est: quae ut perfecte doceat, a dominico ore procedit. saliua domini, ut ita dicam, quasi de substantia domini scientia est. sicut enim sermo, qui de ore procedit, medicina est: sic saliua uidetur quasi de dei, hoc est, ipsa exire substantia. hic ergo quod dicit, hoc est: secretiore doctrina abstersit errorem oculorum ipsius. et expuens in oculos eius, inpositis manibus suis. saliua oculos sanat, manus ponuntur in capite: saliua caecitatem propellit, manus inponunt benedictionem.

et interrogauit eum si quid uideret. sciebat quid uideret, et quid non uideret. dixit tamen, si aliquid uideret. quando interrogat si aliquid uideret, scit quod adhuc non perfecte conspiceret. et suspiciens ait. pulchre dixit anablepsas~g, hoc est suspiciens, qui quamdiu caecus erat deorsum aspiciebat: sursum aspexit, et sanatus est. suspiciens ait: uideo homines ueluti arbores ambulantes. nec caecus est, nec oculos habet.

uideo homines ueluti arbores ambulantes. umbram adhuc uideo, necdum ueritatem. quod dicit, uideo homines ueluti arbores ambulantes, hoc dicit: uideo aliquid in lege, sed clarum euangelii lumen necdum aspicio. usque hodie iudaei uident homines ueluti arbores ambulantes: uident moysen, et non uident eum: legunt esaiam, et non intellegunt. uident homines: homo est enim esaias. hieremias, omnes prophetae homines sunt ad conparationem iumentorum. 'homo cum in honore esset non intellexit: adsimilatus est iumentis insipientibus, et similis factus est eis'. ergo rationabiles prophetas non uident quasi homines, sed quasi arbores, id est inrationabiles, inintellegibiles. deinde inposuit iterum manus super oculos eius. qui me putas uim facere scripturae: qui dicis, uim facis, hoc habet tantum quod sonat in littera: nihil ne intrinsecus est? manus tenet super oculos ipsius, et interrogat an aliquid uideat.

et posuit iterum manus suas super oculos eius, et coepit uidere. uidete quid dicitur, inposuit manus super oculos eius, et coepit uidere. si humana esset uirtus, utique etsi uideret, manibus super oculos inpositis uidere non poterat. sed manus domini omnibus oculis clarior est. et inposuit manus super oculos eius, et coepit uidere. et restitutus est, ut uideret clare omnia. omnia, inquam, haec uideret quae nos cernimus: uideret mysteria trinitatis, uideret omnia quae in euangelio sacramenta sunt. ut uideret clare. nisi essent aliqui qui uiderent, et tamen non clare uiderent, numquam hoc diceret, ut uideret clare. nunc ergo quod dicitur, uideret clare, et nos omnes uidemus: credimus enim in xpistum, qui uerum lumen est: sed inter uidentes et uidentes magna distantia est. secundum enim fidem uniuscuiusque credentis est iesus aut magnus aut paruus. si peccator sum, et ago paenitentiam, pedes tango: si sanctus sum, caput lauo. et misit illum in domum suam, dicens: uade in domum tuam, et in uicum ne introieris, et nemini dixeris. uidete diligenter. caecus iste in bethsaida erat, educitur foras: ibi sanatur, non in bethsaida, sed extra bethsaidam. et quia sanatus est, dicitur ei: reuertere in domum tuam, sed non uadas in uicum. de bethsaida tollitur: ibi erat, ibi inuenitur. et quomodo non est bethsaidae ipsius domus? uidete quid dicitur. si secundum litteram intellegimus, penitus stare non potest. si enim caecus iste inuenitur in bethsaida, et de bethsaida tollitur foras, et ibi curatur, et dicitur ei,

reuertere in domum tuam: utique dicitur ei, reuertere in bethsaidam. si autem reuertitur in bethsaidam, quomodo dicitur ei: ne introieris in uicum? uides ergo quod spiritalis intellegentia est. educitur de domo iudaeorum, de uiculo iudaeorum, de lege iudaeorum, de littera iudaeorum, de traditionibus iudaeorum. qui non poterat sanari in lege, sanatur in gratia euangelii, et dicitur ei: reuertere in domum tuam, non in istam domum quam tu putas, unde egressus est, sed in domum unde fuit et abraham. si quidem abraham pater credentium est 'abraham uidit diem meum, et laetatus est'. in domum tuam reuertere: hoc est, in ecclesiam. 'dum uenio, inquit, ut scias quomodo gubernare debeas ecclesiam, quae est domus dei'. uides ergo quoniam domus dei ecclesia est. dicitur ergo ei, uade in domum tuam, hoc est in domum fidei, hoc est in ecclesiam: ne reuertaris in uiculum iudaeorum.

8:39 amen dico uobis, quia sunt quidam de hic adstantibus qui non gustabunt mortem. amen dico uobis. iurat xpistus: debemus xpisto iuranti credere. quod enim in ueteri testamento dicitur 'uiuo ego dicit dominus', in nouo testamento dicitur 'amen amen dico uobis'. amen amen dicitur uere uere. ueritas loquitur ueritatem, ut uincat mendacium. amen dico uobis, quia sunt quidam de hic adstantibus. dico uobis discipulis, iudaeis autem non loquor: clausas enim habent aures, et meus sermo eas penetrare non potest. quia sunt quidam de hic adstantibus qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei. pulchre de his qui stant dicitur, non gustabunt mortem: qui enim stat, in eo quo stat, non gustat mortem. nam et moyses loquitur in deuteronomio: 'quadraginta, inquit, diebus et quadraginta noctibus steti in monte cum deo'. solus stetit quadraginta diebus: et ideo meruit legem accipere. stantibus datur, iacentibus non datur. singula uerba discutimus, ut ad lectionis mysteria perueniamus. si enim pulchra uestibula sunt, qualis ipsa domus erit? qui non gustabunt mortem. mortis plura sunt genera: alii gustant mortem, alii uident, alii comedunt, alii saturantur, alii reficiuntur. ceterum et apostoli, quoniam stabant, et apostoli erant, propterea ne gustauerunt quidem mortem. et hoc interim diximus secundum tropologiam, secundum et illum sensum 'quis est homo qui uiuat et non uideat mortem?' in eo quod dicit, quis? aut inpossibile dicit, aut difficile. qui non gustabunt mortem. sunt quidam, qui non gustabunt mortem: qui uero mortem non uideant, difficile reperitur. hic autem mortem peccati intellegere debemus. 'anima enim quae peccauerit, ipsa morietur'. difficile est ergo, ut quis uiuat et non uideat mortem. inter uidere et gustare differentia est. qui uidet, uidet quidem, sed non gustat: qui autem gustat, necesse est ut uideat. uideamus quid sit gustare mortem, quid sit uidere mortem. uidi mulierem pulchram, uoluit anima mea eam concupiscere, dei timor expellit desiderium: uidi mortem, sed non gustaui. si autem uidero et concupiuero, iam moechatus sum in corde meo: ecce gustaui mortem. hoc est gustare mortem: non comedere, non refici, sed quasi paululum animo degustare. apostoli, quasi apostoli, ne gustauerunt quidem mortem. si uero et secundo et tertio rem perfecero, et frequentauero in fornicatione, iam non solum gustaui, sed et saturatus sum. propheta ergo uidete quid dixerit. non dixit, quis est homo qui uiuat, et non gustet mortem? sed dixit, quis est homo qui uiuat, et non uideat mortem? difficile enim est esse, quem concupiscentia non tentet, quem tentamenta non quatiant. hoc interim diximus secundum sublimiorem sensum: ceterum dicamus de historia. dixit dominus ad discipulos, quoniam sunt multi de hic adstantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei ueniens in uirtute sua. quod dicit, hoc est: nisi me ante regnantem uiderint, non morientur. hoc secundum historiam. et sequitur:

9:1-7 et post dies sex adsumpsit iesus petrum et iacobum et iohannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram eis. et hoc esse dicunt: hoc est, uiderunt apostoli qualis regnaturus esset xpistus. uidentes illum in monte transfiguratum, uiderunt illum apostoli transfiguratum in gloria sua qualis regnaturus esset. et hoc est ergo quod aiunt, non gustabunt mortem, donec uideant regnum dei: quod factum est post dies sex. in euangelio habes secundum matthaeum: 'et factum est die octaua'. uidetur itaque secundum historiam esse distantiam: matthaeus enim octo dies dicit, marcus sex dicit. sic ergo debemus intellegere, quod matthaeus et primam dixerit et nouissimam, marcus uero medias tantum dixerit. secundum historiam hoc dicitur: quoniam ascendit in montem, quoniam transformatus est, quoniam moyses et helias uisi sunt conloquentes cum eo, quoniam petrus ei dixit delectatus uisione pulcherrima: domine uis ut tria tabernacula faciamus, tibi unum, moysi unum, et heliae unum? et statim dicit euangelista: non enim sciebant quid loquerentur, erant enim timore perterriti. et deinde dicitur quod facta est nubes, et ipsa nubes candida obumbrans eos, et uenit uox de caelo dicens: hic est filius meus carissimus, hunc audite. et statim circumspicientes neminem uiderunt nisi iesum. historia hoc continet. qui amant historiam, qui solum iudaicam sequuntur sententiam, qui sequuntur occidentem litteram et non uiuificantem spiritum .... non historiam denegamus, sed spiritalem intellegentiam praeferimus. nec haec nostra sententia est: sequimur apostolorum sententiam, et maxime uasis electionis, qui ea uerba, quae iudaei intellexerunt in mortem suam, intellexit in uitam suam, apostolus uidelicet qui dicit quod sarra et agar in duo testamenta interpretentur, scilicet mons sina et mons sion. hoc interpretatur in duo testamenta. 'haec autem sunt duo testamenta'. numquid non fuit agar? numquid non fuit sarra? numquid mons sina non est? numquid mons sion non est? historiam non negauit, sed sacramenta prodidit; nec dixit, quae intelleguntur duo testamenta: sed, quae sunt, inquit, duo testamenta. et post dies sex adsumens iesus petrum et iacobum et iohannem. post dies sex. orate dominum, ut eodem spiritu quo dicta sunt exponantur. et factum est post dies sex. quare non post dies nouem? quare non post dies decem? quare non post dies uiginti? quare non post quattuor? quare non post quinque, nec ante aliquis numerus adsumitur, nec postea, sed sextus eligitur? et factum est, inquit, post dies sex. hi qui stant cum iesu, de quibus dicitur quia sunt quidam de hic adstantibus: hi regnum dei non uident, nisi post dies sex. nisi enim mundus iste transierit, qui in sex diebus intellegitur, uerum regnum non apparebit. cum autem pertransierint sex dies, qui fuerit petrus, hoc est, qui ut petrus a petra xpisto nomen acceperit, regnum uidere merebitur. quomodo enim a xpisto dicimur xpistiani, ita a petra dictus est petrus, hoc est petrinos~g. si quis ergo de nobis fuerit petrinos~g, et talem, hoc est, eam fidem habuerit, ut super illum aedificetur ecclesia xpisti: si quis fuerit ut iacobus et iohannes, fratres non tantum sanguine quantum spiritu: si quis fuerit iacobus pternist�r~g id est subplantator: et iohannes, id est, gratia domini (cum enim subplantauerimus aduersarios nostros, tunc merebimur gratiam xpisti): si quis habuerit sublimiora dogmata et intellegentiam excellentiorem, et meruerit uocari filius tonitrui: necesse est ut ab iesu ducatur in montem. simul que considerate quod iesus, donec deorsum est, non transfiguratur: ascendit, et transmutatur.

et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis, et uestimenta eius facta sunt splendentia et candida nimis. usque hodie iesus aliis deorsum est, aliis sursum est. qui deorsum sunt, et deorsum habent iesum, et turbae sunt, et in montem ascendere non ualent - in montem enim soli discipuli ascendunt, turbae deorsum remanent - si quis ergo deorsum est, et de turba est, non potest uidere iesum in candidis uestimentis, sed in sordidis. si quis litteram sequitur, et deorsum est totus, et terram respicit more brutorum animalium, hic non potest uidere iesum in ueste candida. qui autem sequitur sermonem dei, et ad montana, id est, ad excelsa conscendit, isti iesus statim commutatur, et uestimenta iesu candidiora fiunt. hoc quod legimus, si secundum litteram intellegimus, quid habet in se candidum, quid habet in se splendidum, quid sublime? si autem spiritaliter intellegimus, statim scripturae sanctae, hoc est, uestimenta sermonis mutantur, et candida fiunt uelut nix: qualia fullo non potest in terra facere. tolle quoduis propheticum testimonium, tolle euangelicam parabolam: si secundum litteram intellegis, nihil in se habet splendidum, nihil candidum. sin autem apostolos sequeris, et spiritaliter intellegis, statim uestimenta sermonis mutantur et candida fiunt: et iesus totus inmutatur in monte, et uestimenta eius candida nimis quasi nix, qualia fullo super terram facere non potest sic candida. qui in terra est et deorsum, hic non potest uestimenta candida facere: qui autem cum iesu ascendit in montem, et quasi terram deorsum relinquit, meditatur ad montana et ad caelestia conscendere, iste potest talia facere uestimenta, qualia fullo super terram non potest facere. dicat mihi aliquis: licet non dicat, tamen tacitus se cum cogitet: interpretatus es quid sit mons, dixisti sermonem dei: dixisti uestimenta, scripturas sanctas: dic mihi qui sunt isti fullones, qui non possunt talia facere uestimenta qualia habet iesus? fullonum hoc opus est, ut quod sordidum est candidum faciant; et ut candidum faciant, non possunt sine labore facere, sed necesse est ut calcent uestimenta, ut lauent, ut ad solem expandant. nisi enim multo labore de sordido in candidum colorem non mutantur uestimenta. uoluit plato, uoluit aristoteles, uoluit zeno stoicorum princeps, uoluit et epicurus uoluptatis adsertor dogmata sua sordida sermonibus quasi candidis candidare: sed non potuerunt talia facere uestimenta, qualia iesus in monte possidet. quoniam super terram erant, totum de terrenis disputabant. nullus igitur fullonum, hoc est, disceptatorum saecularis litteraturae potuit talia facere uestimenta, qualia in monte possidet iesus.

et apparuit illis helias cum moyse, et erant loquentes cum iesu. nisi iesum uidissent transformatum, nisi uestimenta illius candida, moysen et heliam uidere non poterant. loquentes cum iesu. quamdiu non sunt cum iesu, non habent candida uestimenta. si enim legas legem, hoc est moysen, si prophetas legas, hoc est heliam, et non illos intellegas in xpisto, et non intellegas quomodo moyses loquitur cum iesu, quomodo helias loquitur cum iesu, sed intellegas moysen sine iesu, et heliam sine iesu, et quomodo ei non adnuntiant passionem: nec in montem conscendunt moyses et helias, nec habent candida uestimenta, sed tota sordida sunt. si enim litteram iudaice sequaris, quid tibi prodest legere quod iudas concubuerit cum thamar nuru sua? quid tibi prodest, quod noe inebriatus est et denudatus est? quid tibi prodest, quia onan filius iudae fecit rem turpissimam, quam dicere erubesco: quid, inquam, tibi prodest? sin autem spiritaliter intellegas, uides quomodo uestimenta sordida moysi uertuntur in candida? petrus igitur et iacobus et iohannes, qui sine iesu ante moysen et heliam uiderant, quia uiderunt illos cum iesu conloquentes, et habere uestimenta candida, uident se esse in monte. uere enim in monte consistimus, quando spiritaliter intellegimus. si lego genesim, si lego exodum, si leuiticum, si numeros, si deuteronomium, quamdiu carnaliter lego, deorsum mihi esse uideor: si spiritaliter intellexero ad montana conscendo. uides ergo quomodo petrus et iacobus et iohannes uidentes se esse in monte, hoc est in intellegentia spiritali, humilia et humana contemnunt, excelsa et diuina desiderant: nolunt ad terram descendere, sed toti in spiritalibus inmorari.

et respondens ait petrus iesu: rabbi bonum est nos hic esse. et ego quando scripturas lego, et spiritaliter aliquid intellego excelsius, nolo inde descendere, nolo descendere ad humiliora: uolo in pectore meo tabernaculum facere xpisto et legi et prophetis. ceterum iesus, qui propterea uenit ut quod perditum erat saluaret, qui non uenit saluare eos qui sancti sunt, sed qui se male habent: scit quia si in monte genus humanum fuerit, non saluabitur, nisi ad terrena descenderit. rabbi, bonum est nos hic esse: faciamus tria tabernacula, tibi unum et moysi unum et heliae unum. numquid arbores erant in monte illo? deinde etiam si essent arbores et uestimenta, speramus quod hoc uoluerit petrus facere, ut illis faceret tentoria ut habitarent ibi, et hoc est totum quod petrus facere desiderabat? uult tria facere tabernacula, iesu unum, moysi unum, et heliae unum: ut legem separaret, et prophetas, et euangelium, quae non possunt separari. et quodammodo hoc dicit, faciamus tria tabernacula, tibi unum, moysi unum, et heliae unum. o petre, licet in montem conscenderis, licet iesum uideas transformatum, licet uestimenta eius candida: tamen quia xpistus necdum pro te passus est, adhuc scire non possis ueritatem. aliquis dicat: faciamus tria tabernacula, tibi unum, moysi unum, et heliae unum. aliquis loquatur ad dominum: facio tibi tabernaculum, facio et seruis tuis similia tabernacula. si quando inaequales aequaliter honorantur, maioris iniuria est. faciamus tria tabernacula. tres erant in monte apostoli, et uolunt facere tria tabernacula. erat petrus, erat iacobus et iohannes: uult unus unum capere, alter alterum, et tertius tertium.

non enim sciebat quid diceret, cum dominum cum seruis aequaliter honoraret. unum siquidem est tabernaculum euangelio et legi et prophetis. nisi simul habitauerint, non possunt habere concordiam.

et facta est nubes obumbrans eos. nubes secundum matthaeum ph�tin�~g. mihi uidetur ista nubes esse gratia spiritus sancti. tabernaculum tegit utique, et obumbrat qui sunt in tabernaculo. quod igitur solent facere tabernacula, hoc fecit nubes. o petre, qui uis tria facere tabernacula, respice unum tabernaculum spiritus sancti, qui nos pariter protegit. si fecisses tabernacula, utique fecisses humana: et utique illa fecisses, quae lucem excluderent, et umbram includerent. nubes autem ipsa lucida et obumbrans, hoc est unum tabernaculum non excludit solem iustitiae, sed includit. et dicet tibi pater: quid facis tria tabernacula? ecce habes unum tabernaculum. uide mysterium trinitatis, secundum meam tamen intellegentiam. ego enim omne quod intellego, sine xpisto et spiritu sancto et patre nolo intellegere. nisi intellexero in trinitate quae me saluabit, dulce mihi non potest esse quod intellego.

facta est nubes ph�tin�~g lucida, et uenit uox de nube, dicens: hic est filius meus carissimus, ipsum audite. quod dicit, hoc est: o petre, qui dicis, faciam uobis tria tabernacula, tibi unum, et moysi unum, et heliae unum: nolo ut facias tria tabernacula. ecce ego tibi dedi tabernaculum, quod uos protegat. noli aequaliter domino et seruis facere tabernacula. hic est filius meus carissimus, ipsum audite. hic est filius meus: non moyses, non helias. isti serui sunt, hic filius est. hic est filius meus: de mea natura, de mea substantia, in me manens, et totus quod ego sum. hic est filius meus carissimus. et illi quidem cari sunt, sed iste carissimus est: hunc igitur audite. illi istum praedicant, uos autem hunc audite: ille dominus, isti conserui sunt moyses et helias de xpisto loquuntur, conserui uestri sunt: hic est dominus, hunc audite. nolite conseruos sic honorare, quomodo dominum: dei filium solum audite. dum hoc loquitur pater, et dicit: hic est filius meus carissimus, hunc audite, non apparuit qui loqueretur. nubes enim erat, uox audiebatur. dicebatur, hic est filius meus carissimus, hunc audite. fieri poterat ut petrus diceret: de moyse dicit, de helia dicit. ne igitur illi dubitarent, dum loquitur pater, illi subtrahuntur duo, et solus xpistus remanet. hic est filius meus carissimus, hunc audite. dicit petrus in corde suo: quid est filius eius? tres uideo: putas, de quo loquitur? dum quaerit quem eligat, unum respicit.

et statim circumspicientes, dum tres quaerunt, unum inueniunt: immo tres perdentes, unum inueniunt: immo, ut amplius dicam, in uno tres reperiunt. magis enim inuenitur moyses et helias si in xpisto conglobentur. et statim circumspicientes neminem amplius uiderunt. ego quando lego euangelium, et uideo ibi testimonia de lege, testimonia de prophetis, solum xpistum considero: sic uidi moysen, sic uidi prophetas, ut de xpisto intellegerem loquentes. denique quando uenero ad splendorem xpisti, et quasi splendidissimum lumen clari solis aspexero, lucernae lumen non possum uidere. numquid lucernam si incendas in die, lucere potest? si sol luxerit, lux lucernae non paret: sic et xpisto praesente conparata lex et prophetae penitus non adparent. non detraho legi et prophetis, quin potius laudo, quia xpistum praedicant: sed sic lego legem et prophetas, ut non permaneam in lege et prophetis, sed per legem et prophetas ad xpistum perueniam.

11:1-10 iste, qui ligatus fuerat, quomodo iste pullus multos habebat dominos secundum euangelium lucae? quomodo a multis dominis tollitur, et ad unum dominum adducitur? quomodo ante portam erat, et in amphodo erat? ante portam quidem erat, paratus erat ad fidem: sed sine apostolis intrare non poterat, et erat in amphodo, id est, inter gentilitatem et iudaismum, et quid sequeretur ignorabat.

11:1 quomodo pullus ille secundum marcum dicitur talis esse, cui numquam aliquis sederat? uere numquam insederat huic pullo aliquis. omnes uoluerant illum domare, et sedere: sed nemo potuerat. non poterant sedere, quia edomitus non fuerat. o rem nouam: uinctus erat, et tamen domari non poterat. diuersum longe facit iesus: soluit enim, et sic domat. et iste ipse pullus adducitur a bethania, et adducitur ad bethphage. iesus autem erat in bethania. diuersi enim euangelistae aliter atque aliter dicunt. alii dicunt, quod erat iesus in bethania: alii, quod erat in bethphage. bethania locus est, uiculus est, ubi hodie lazarus est, uiculus marthae et mariae, uiculus lazari. simul que considerate. illuc adducit istum pullum indomabilem, ubi lazarus fuerat suscitatus: in bethania, quod interpretatur domus oboedientiae. indomabilis erat: adducitur ad oboedientiam, ut sedeat in illo iesus. diximus de bethania: dicamus de bethphage. bethphage interpretatur domus maxillae. uidete ordinem fidei. primum credimus, et uenimus in bethaniam, hoc est, in domum oboedientiae: et postea uenimus in domum maxillarum, in domum confessionis, in domum sacerdotalem. siagona~g enim accipere solebant sacerdotes. dicat aliquis: sacerdotes quare non accipiunt [nisi] siagona~g, hoc est maxillam? nihil aliud accipit sacerdos, nisi siagona~g et pectusculum et umerum. uidete quid accipiant sacerdotes: maxillam, pectusculum, et umerum. uidete quid accipiant. sacerdotalis enim officii est, posse docere populos. unde dicitur et in propheta: 'interroga sacerdotes legem dei'. sacerdotum est enim interrogatos respondere de lege. accipiunt ergo sermonem, qui in maxilla est: accipiunt pectusculum, hoc est, scientiam scripturarum. nihil enim prodest habere uerba, si scientiam non habueris. cum acceperis siagona~g, cum acceperis pectusculum, tunc accipis et brachiola, hoc est opera. nihil prodest habere te uerba, habere te scientiam, si non habueris opera. hoc totum quare dixi? quoniam iste pullus asinae adducitur ad domum maxillarum, quod interpretatur bethphage. non adducitur primum ad brachiola, non adducitur primum ad pectusculum: sed adducitur ad maxillam, ad sermonem qui doceat eum. ascendit itaque istum pullum saluator: ascendit, quia lassus erat. de samaria galilaeae uenerat hiericho, de hiericho uenerat usque bethaniam, montem tantum ascenderat, lassus non fuerat: pro duobus tamen millibus lassatur, et quaerit asinum. de hierusalem ibat in galilaeam, usque samariam pedibus ambulans: et duo milia ambulare non potuit. sed omne quod fecit iesus, sacramenta sunt, salus nostra est. si enim dicit nobis apostolus 'siue manducatis siue bibitis siue quid aliud facitis, omnia in nomine domini facite': quanto magis saluator siue ambulat siue sedet siue comedit siue dormit, nostra sunt sacramenta? ascendit itaque asinam. sed dicit alius euangelista quod pullum ascendit: alius uero dicit quod pariter et in asinam et in pullum ascendit. rem dico ridiculam. numquid singulos pedes in ambobus asinis habere poterat? hoc totum loquor contra iudaeos. si enim uenit in asina, non uenit in pullo. uniuersa quidem facta sunt, sed aliud praecessit in signum. sedit pullo asinae indomabili, qui frenos accipere non poterat, cui numquam aliquis sederat, in populo gentium: sedit in asina, in his qui credebant de synagoga. et uide quid dicat. et sedit, inquit, in asina subiugali, quae collum et ceruices lege habebat tritas. et occurrit, inquit, ei multitudo. quamdiu erat in monte, multitudo ei occurrere non poterat: coepit descendere, et occurrit turba.

et clamauit, inquit, turba praecedens et sequens: osanna filio dauid, benedictus qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis. et qui praecedebant et qui sequebantur consona uoce clamitant. qui sunt qui praecedunt? patriarchae et prophetae. qui sequuntur? apostoli et gentilium populus. sed et in praecedentibus et in sequentibus una uox xpistus est: ipsum laudant, ipsum uoce consona concrepant. et quid dicunt? osanna filio dauid, benedictus qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis. tria dicunt: osanna filio dauid, hoc ad incipientes: benedictus qui uenit in nomine domini, hoc ad perfectos: osanna in excelsis, hoc ad regnantes. nemo nos putet diuidere xpistum. hoc enim solent aestimare calumniatores, quod nos in xpisto duas personas faciamus, alium hominem, et alium deum. nos in trinitate credimus: non credimus in quaternitate, duas in xpisto esse personas. si enim xpistus duas personas habet, pariter et filius, id est xpistus, duplex est: ergo quattuor personae sunt. nos ergo credimus in patrem et filium et spiritum sanctum. de patre et spiritu nulla dubitatio est: non enim adsumpserunt corpus, non adsumpserunt aliquam uilitatem. nunc uero de xpisto dicimus deo nostro, filio dei et filio hominis, de uno filio dei. ipse filius, et filius hominis. quidquid magnum est refer ad filium dei: quidquid paruum est, refer ad filium hominis: et tamen unus filius dei est. hoc qua necessitate conpulsus sum dicere? quoniam audiui quosdam calumniari, qui forsitan habent animam arrianam. quoniam et iniuriam humanitatis ad deum referre nolui, non diuido xpistum. ipse enim et in inferno est, et in caelo est: uno atque eodem tempore et descendit ad infernos, et cum latrone intrauit in paradisum. omnia elementa tenet in pugillo suo. si autem in pugillo illius sunt: ubi non est, qui omnia tenet? haec orationibus uestris, ut potuimus, disseruimus. osanna autem sciatis esse, quod graece dicimus s�son~g d�~g. quod enim dicitur in editione septuaginta �~g kurie~g s�son~g d�~g in hebraeo habetur (nota_hebraica) hoc est, domine saluum fac obsecro. cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

11:11-14 et intrauit dominus iesus hierosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum iam uespera esset hora, exiuit in bethaniam cum duodecim. ingreditur dominus hierosolymam in templum. ingreditur: ingressus quid facit? circumspectis omnibus. quaerebat in templo iudaeorum, ubi caput possit reclinare, et non inueniebat. et circumspectis omnibus. quid dixit, circumspectis omnibus? respiciebat sacerdotes, uolebat esse cum illis, sed non poterat: quia semper sacerdotibus seruiebat. circumspectis ergo omnibus: quasi cum lucerna quaereret. illud est quod dicitur in sophonia propheta: 'et scrutabor hierosolymam cum lucerna'. sic ergo et dominus cum lucerna circumspexit omnia, quaerens in templo, et nihil quod eligeretur inuenit. cum iam uespera esset, circumspectis omnibus. uide quid dicat, circumspectis omnibus. licet non inueniret, tamen quamdiu lux fuit, non recessit de templo:

cum autem facta esset uespera, cum templum iudaeorum ignorantiae tenebrae obcaecassent, cum uespera esset hora, intrauit in bethaniam cum duodecim. quaesiuit saluator, quaesierunt apostoli: in templo nihil inuenerunt, egressi sunt de templo. gaude monache, gaude qui in deserto uersaris: quod in templo non inuenitur, inuenitur foras. intrauit in bethaniam cum duodecim. bethania interpretatur domus oboedientiae. recessit igitur de templo iudaeorum, ubi erat superbia: uenit in domum oboedientiae. oboedientia, ubi humilitas. dimisit superbiam iudaeorum, uenit ad humilitatem gentium. et in alia die cum exirent. uidete quid dicitur. in alia die, uidelicet cum exirent a bethania. qui autem alia die egreditur, ergo mansit in bethania. uidete ergo templum, in quo non manet: in bethaniam uenit et manet. et alia die cum exirent a bethania, esuriit. mansit quidem in bethania:

sed egrediens de bethania esuriuit salutem iudaeorum. 'non ueni, inquit, nisi ad oues perditas domus israhel'. usque hodie xpistus esurit: de gentibus quidem saturatus est, in iudaeis uero esurit. et de nobis sic sunt aliqui credentes, alii non credentes. de credentibus autem refectus est, in non credentibus esurit.

cum que uidisset a longe ficum habentem folia. infelix iudaeus. 'notus in iudaea deus, in israhel magnum nomen eius'. hoc aliquando apud patriarchas, hoc apud prophetas: nunc uero deus ille, qui dicebat in hieremia 'deus adpropinquans ego, et non de longe' [dicit], nunc idem dominus recedit a iudaeis et longe eos uidet: tamen ut saluet, adpropinquabat. cum que uidisset a longe ficum habentem folia: folia, non fructus: uerba, non sensus: scripturas, non intellegentiam scripturarum. illi enim habent scripturas, nos uero intellegentiam scripturarum. uidit ergo ficum habentem folia. semper ista ficus folia habet, et numquam fructus habet ista ficus, quae in paradiso fuit. denique et adam eo tempore texit uerenda sua, quando conruit: habebat enim folia. ficus ista synagoga iudaeorum est, quae habet tantum uerba, et non intellegentiam scripturarum. uideamus ubi alibi sit scriptum de ista ficu. in euangelio secundum lucam legimus: 'homo erat, inquit, quidam, qui in uinea sua plantauit ficum. cum que inquit, uenisset, et requisisset fructus in ea, dicit ad agricolam: ecce iam tertio uenio huc, et fructum quaero, et non inuenio; dimitte me, et succidam eam'. dimitte me. quando dicit ad moysen: 'dimitte me, et interficiam populum istum' .... nemo te tenet: et dicis, dimitte me? quando tu dicis, dimitte me, prouocas agricolam, ut te teneat. dimitte me, et succidam illam. ecce inquit, tertio uenio, et fructum non inuenio. ueni primum in lege cum moyse: ueni secundo in prophetis: nouissime ipse per me uenio, et fructum non inuenio. ficus ista non est plantata inter spinas, non est plantata foris, sed in uinea domus israhel. rem nouam uideo. spinae gentium uuas adferunt, et ficus ficos non adfert. ecce, inquit, uenio tertio, et fructum non inuenio: dimitte me, et succidam illam. prouocatus agricola intellexit quod possit tenere dominum, si rogaret. rogat, et quid dicit? 'dimitte domine adhuc et istum annum, et circumfodiam illam et mittam stercus, et si quidem fecerit fructum ...'. quid? nihil dicit. si non fecerit, tunc, inquit, uenies et succides eam. agricola deprecatur, facit dominus quod uoluerat. rem dico nouam. ignoscit dominus rogatus: quod fecisset, etiam si rogatus non fuisset. dimitte, inquit, adhuc unum annum. statim enim ut passus est saluator, non est subuersa iudaea: quadraginta enim et duo anni dati sunt ad paenitentiam. iste est unus annus, hoc est, breue tempus; id est, datus ei locus paenitentiae. agricola circumfodit, misit stercus. qui sunt isti agricolae? apostoli, qui circumfodiunt, et miserunt stercus. ficus autem fructus non attulit. sed uidete quid dicat ipse agricola. et si quidem fecerit fructum. nihil intulit. neque enim dixit: aut dimitte eam, aut non dimittes: aut habebis in uinea tua, aut deseres illam. nihil tale dixit. et si quidem fecerit fructus. nescio quid sit futurum, tuo arbitrio derelinquo. non enim dixit, permanebit in uinea ficus ista. et si fecerit fructum, non permanet in iudaea israhel, sed transfertur in ecclesiam gentium. si uero non fecerit fructum. succisam ficum oculis nostris aspicimus: ruinas istas lapidum quas cernimus, radices sunt ficus succisae. hoc totum quare diximus? uoluimus ostendere de illa parabola, quae sit ista ficus, de qua dominus fructum desiderat. uidit, inquit, ficum habentem folia: secus uiam, non in uia: in lege, non in euangelio. propterea fructus non habebat, quia in uia non erat, sed iuxta uiam. uenit ergo iesus, fructus quaerit. quoniam ipsa ire non poterat, uenit ad ficum. et cum uenisset ad eam, nihil inuenit praeter folia. usque hodie nihil aliud inuenimus in iudaeis, praeter uerba de lege. legunt moysen, legunt esaiam, hieremiam, et reliquos prophetas. legunt, haec dicit dominus: et non intellegunt quid dicat dominus. non enim erat tempus ficorum. grandis quaestio. non enim erat tempus ficorum. dicat aliquis: si tempus non erat ficorum, non peccauit ficus, quae fructum non habebat. si autem non peccauit, non est iuste siccata: non enim erat tempus ficorum. ficus haec habebat folia, fructus non habebat. habebat folia, longe promittebat speciem uirens: sed fructus non habebat. non erat tempus ficorum. istum locum apostolus interpretatur ad romanos: 'nolo uos ignorare, fratres, quoniam caecitas ex parte contigit in israhel, ut subintraret plenitudo gentium. cum autem intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israhel saluus fiet'. si dominus fructus inuenisset in ista ficu, non subintrasset plenitudo gentium. quoniam autem subintrauit plenitudo gentium, in nouissimo saluabitur omnis israhel. dicat aliquis: ubi hoc lectum est, quia omnis israhel saluabitur? primum quidem ipse dicit apostolus: 'cum intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israhel saluus fiet'. deinde dicit et iohannes in apocalypsi sua: de tribu iudae credituri duodecim milia, de tribu ruben credituri duodecim milia, et de reliquis tribubus eadem loquitur; et fiunt omnia quae credunt centum quadraginta quattuor milia. unde et in psalmo centesimo quadragesimo quarto, qui litteratus est [intellegit], de isto numero disputatur. si credidisset israhel, dominus noster crucifixus non fuisset: si dominus noster crucifixus non fuisset, gentium turba salua non esset. credituri ergo sunt iudaei, sed in fine mundi credituri sunt. non enim erat tempus, ut in cruce crederent. si enim illi credidissent, dominus crucifixus non fuisset. non enim erat tempus, ut crederent. illorum infidelitas, nostra fides est: illorum ruina, nostra subleuatio est. illorum non fuit tempus, ut esset tempus nostrum. diximus quia in fine mundi credituri sint, et interpretati sumus nondum enim erat tempus. sed hoc quod sequitur, dicit ei dominus: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducabit: si credituri sunt iudaei, quomodo nullus de eis fructus manducabit? non dixit, in futuro saeculo: non dixit, in saeculis, sed in praesenti saeculo. quod dicit, hoc est: in praesenti saeculo non credes; sed cum saeculum istud finitum fuerit, tunc crediturus es. credes quidem, sed non in humilem, sed in regnantem credes, et uidebis eum quem conpunxeras. in praesenti ergo saeculo nemo de te fructum comedet, sed in futuro.

11:15-17 et ueniunt hierosolymam. et cum intrasset in templum, coepit eicere uendentes et ementes de templo: et mensas nummulariorum et cathedras uendentium columbas subuertit. in euangelio secundum iohannem legimus hanc ipsam historiam, et ibi manifestius dicitur quo tempore hoc factum est. 'et ecce inquit, in azymis uenit iesus' hoc est in pascha, eo tempore quo azyma manducare consueuerant. 'et fecit sibi, inquit, flagellum, et coepit eicere eos'. uides ergo quoniam eo tempore quo eiciebat eos de templo, erant dies paschae, hoc est dies azymorum. in diebus autem paschae lege praeceptum erat, ut omnes uenirent in templum, et si quis non ueniret in templum, exterminaretur anima illa de populo suo. considerate ergo de tota prouincia palaestina, de cypro, de aliis prouinciis, de omnibus in circuitu regionibus uniuersum huc populum congregatum: considerate, et in animo uestro depingite, quanta tunc ibi fuerit multitudo. primum interim secundum historiam disputamus. mirantur ceteri quod lazarus suscitatus est, mirantur quod uiduae filius suscitatus est, mirantur ceteri in aliis signis. et reuera mirandum est mortuo corpori animam reddere. ego praesens signum magis miror. unus homo, qui putabatur filius fabri, mendicus non habens domum, non habens ubi caput reclinaret, non habens exercitum: non erat dux, non erat iudex. quam itaque habuit potestatem, ut faceret sibi flagellum de funibus, et tantam eiceret multitudinem: unus, inquam, homo eiceret tantam multitudinem? et quam multitudinem eiciebat? quae uendebat, quae lucra sua in templo redimebat. nemo contradixit, nemo ausus est contradicere: filio enim defendenti patris sui iniuriam nemo fuit ausus resistere. uidetur mihi in ipsis oculis et in ipso uultu domini saluatoris quidquam fuisse diuinum. et hoc mihi quare uideatur, ratio ista est, quam dicturus sum. 'et factum est, inquit, cum transiret iesus secundum mare galilaeae: uidit, inquit, duos conponentes retia sua, filios zebedaei, et dixit eis: dimittite eos, et uenite, sequimini me. et illi, inquit, statim relicto rete, naue, et patre zebedaeo, statim secuti sunt eum'. nisi aliquid diuinum fuit in uultu saluatoris, inrationabiliter fecerunt, sequi eum de quo nihil uiderant. dimittit aliquis patrem, et eum sequitur, in quo nihil plus uidet quam in patre suo? sed dimittunt patrem carnalem, ut sequantur patrem spiritalem: non dimittunt patrem, sed inueniunt patrem. hoc totum quare dixi? ut ostenderem in uultu saluatoris aliquid fuisse diuinum, quod uidentes homines sequebantur. dicamus et aliud testimonium. 'et ecce, inquit, cum transiret, uidit quemdam hominem nomine matthaeum, et dixit ei, sequere me. et dimisit omnia, et secutus est eum'. non uidit signum: sed auctoritas in iubendo signum fuit. coepit eicere uendentes et ementes in templo. si hoc in iudaeis, quanto magis in nobis? si hoc in lege, quanto magis in euangelio? coepit eicere uendentes et ementes. pauper xpistus diuites iudaeos eicit uendentes et ementes. et qui uendit, et qui emit, similiter eicitur. non debet aliquis dicere: ego quod meum est offero, munera sacerdotibus do ego, sicut deus praecepit. legimus in alio loco scriptum: 'gratis accepistis, gratis date'. gratia enim dei non uenditur, sed donatur. non tantum ille in culpa est qui uendit, sed et qui emit. denique simon magus non quia uendidit, sed quia emere uoluit, damnatus est. usque hodie in templo multi sunt qui uendunt. infelix est qui uendit, infelix est qui emit. gratia enim xpisti auro et argento non potest conparari. et mensas nummulariorum. mensas. ubi debebant esse panes propositionis et gratiarum dei, ibi auaritiae uictimae sunt. et mensas nummulariorum. auaritia sacerdotum altaria non sunt altaria, sed mensae nummulariorum.

et cathedras uendentium columbas subuertit. columbae non includuntur utique in cathedris, sed in caueis. nemo columbas in cathedris includit, sed in caueis. et quomodo nunc dicit, et cathedras uendentium columbas subuertit? uidete quod dicit: qui uendebant, in cathedris sedebant. 'super cathedram, inquit, moysi sederunt scribae et pharisaei'. de istis cathedris et psalmus loquitur: 'et in cathedra pestilentiae non sedit'. uere cathedra pestilentiae, quae uendit columbas, uendit gratiam spiritus sancti. multae cathedrae sunt usque hodie, quae uendunt columbas. qui uendit columbas, non stat, sed sedet: non est erectus, sed contractus est. in eo enim quod uendit gratiam dei, contractus est, et humilis est. sed dominus noster, qui uenit ut saluaret quod perierat, subuertit non eos qui uendebant, sed cathedras uendentium: auctoritatem subuertit, saluabit autem homines. et non, inquit, dimittebat ut deferrent quodquam uas per templum. eo tempore in carnali templo non dimittebat ferri uas: et hodie quanta in templo dei uasa morantur inmunda? eo tempore transferri non licebat uasa, et non dicit inmunda, sed uasa quaecumque simpliciter nuncupauit: nunc uero quanta uasa morantur intrinsecus?

scriptum est, inquit: domus mea domus orationis uocabitur omnibus gentibus. hoc in propheta legitur. uos autem fecistis eam speluncam latronum. o infelicitatem nostram, o nos omni lacrimarum fonte plangendos! domus dei facta est spelunca latronum. ista est domus, de qua dicitur in hieremia: 'numquid spelunca hyaenae facta est domus mea mihi?' quod hic dicitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum, hoc est, domum meam: in hieremia dicitur, spelunca hyaenae. debemus nosse naturam animalis istius. ex natura enim bestiae scire poterimus, quare uocauerit domum quondam dei, speluncam hyaenae. hyaena numquam uidetur in die, sed semper in noctibus: numquam uidetur in luce, sed semper in tenebris. et hanc naturam habet, ut effodiat corpora mortuorum, et ipsa caedat. denique si quis neglegenter sepelierit mortuum, effodit nocte, et tollit corpus, et comedit: ubicumque sepulcra sunt, ubicumque ossa mortuorum sunt, ibi cubile hyaenae est. et hanc naturam habet: maxime canibus delectatur, et ipsos rapit et deuorat. uidete quid dicat: diligenter animaduertite. hyaena, bestia sanguiuora, bestia quae corporibus delectatur, bestia quae semper in nocte, numquam in die est: non delectatur nisi cadaueribus mortuorum et canibus: eos uult occidere qui seruant domum. hyaena et hanc dicitur habere naturam, quia spinam unicam habet, quae flecti non possit. denique si uertere se uoluerit, tota conuertitur: non potest se flectere, sicut cetera animalia. uidetis ergo quia ista quae semper in nocte, semper in tenebris est, numquam conuertitur. hoc autem dicitur de sacerdotibus iudaeorum. iudaeum enim facile potes adducere ad paenitentiam de plebe, de sacerdotibus uero et doctoribus non potes: quoniam semper delectantur cadaueribus mortuorum, eorum quos induxerint. et non sufficit eis quoniam ipsi non sunt in luce: sed eos qui in luce latent conantur occidere. unam spinam habent, non conuertuntur: non enim agunt paenitentiam, quoniam occupati sunt in cadaueribus mortuorum. quod hic legimus, uos autem fecistis eam speluncam latronum, in euangelio secundum iohannem legimus: 'uos autem fecistis eam domum negotiationis'. domum negotiationis. ubicumque latrones sunt, ibi domus negotiationis. utinam de praeterito populo esset tantum dictum. utinam de iudaeis legeretur, non item de xpistianis. ploraremus quidem illos, sed de nobis gauderemus. nunc uero in multis locis domus dei, domus patris fit domus negotiationis. uidetis quam trepide loquor. res tam manifesta est, ut expositione non indigeat. utinam esset obscurum, et non intellegeremus. in multis locis domus patris, domus negotiationis. ego ipse qui loquor, et unusquisque de uobis, siue presbyter siue diaconus siue episcopus, qui heri pauper, hodie diues, et diues in domo dei: nonne uobis uidetur fecisse domum patris domum negotiationis? de istis loquitur et apostolus: 'existimantes quaestum esse pietatem'. de istis ergo loquitur et apostolus. xpistus pauper est, erubescamus: xpistus humilis est, erubescamus: xpistus crucifixus est, non regnauit: crucifixus est, ut regnaret. uicit mundum, non in superbia, sed in humilitate: occidit diabolum, non ridens, sed plorans: non flagellauit, sed flagellatus est: accepit alapam, non percussit. et nos igitur imitemur dominum nostrum. ecce dies ieiuniorum in foribus sunt. ecce dies ieiuniorum, dies paenitentiae, dies purgationis: laetemur atque gaudeamus nunc.

ille homo, qui in euangelio dicitur lagenam portare, egreditur de domo et uadit ad cenaculum. uos qui recepturi estis baptismum, iam die crastina praeparate uos similiter. qui ituri sunt ad pugnam, diligenter ante se praeparant. uidet si scutum habeat, si spatham habeat, si habeat hastam, si sagittas habeat, si equus ipsius refectus est: ut pugnare possit, ante praeparat armaturam. uestra arma, ieiunia sunt: uestra pugna, humilitas est. si quis aliquid habet aduersus aliquem, dimittat, ut dimittatur ei. nemo enim cogitat uenire ad baptismum ut dimittantur ei peccata, et ipse fratri ante non dimittat. si ergo habetis aliquid aduersus fratrem, dimittite. non dixi, si quid ille habeat, dimittat: sed, tu si quid habes, dimitte. dimittere ab illo, uel non dimittere, in illius est potestate: tu quod in te est dimitte, ut dimittatur tibi. uenturus es ad baptismum. o te felicem, qui renasciturus in xpisto es, qui indumentum xpisti accepturus es, qui sepeliendus es cum xpisto, ut resurgas cum xpisto. diebus ergo reliquis secundum ordinem ea quae ad mysteria pertinent auditurus es: nunc interim dixi uobis, ut sciatis uobis a die crastina maxime laborandum. deus autem omnipotens ipse corroboret corda uestra, ipse uos dignos faciat lauacro suo, ipse in uos descendat in baptismate, ipse aquas sanctificet, ut sanctificemini. nemo dubio corde accedat, nemo dicat: putas mihi dimittuntur peccata? qui sic accedit, non dimittuntur ei peccata. melius est non accedere, quam sic accedere: maxime uos qui sic accepistis baptismum ut deo seruiatis, ut sitis in monasterio.

13:32-33 euangelica lectio magnam desiderat expositionem. ante enim quam ueniamus ad sacramenta, debemus scandalum tollere, ne quid in mentibus resideat eorum qui accepturi sunt sacramenta. si enim qui accepturi sunt baptisma, credituri sunt in patrem, filium, et spiritum sanctum: nunc autem de filio dicitur de die autem illo et hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque filius, nisi pater: si aequaliter accipimus baptisma in patrem, filium, et spiritum sanctum, et unum nomen eius, patris et filii et spiritus sancti, quod est deus, credere debemus: si unus deus est, quomodo in una diuinitate diuersa scientia est? quid est plus, deum esse, an scire omnia? si deus est, quomodo ignorat? dicitur enim de domino saluatore: 'omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil'. si omnia per ipsum facta sunt: ergo et dies iudicii, quae uentura est, per ipsum facta est. potest ne ignorare quod fecit? potest artifex ignorare opus suum? legimus in apostolo de xpisto: 'in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi'. uidete quid dicat, omnes thesauri sapientiae et scientiae. non aliqui sunt, et aliqui non sunt: sed omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt, sed absconditi sunt. quod ergo est in illo, non illi deest, etiam quod nobis absconditum est.

si autem sunt in xpisto thesauri sapientiae et scientiae absconditi, debemus inquirere quare sint absconditi. si sciremus nos homines diem iudicii, uerbi causa, quod futura esset dies iudicii post duo milia annorum, et hoc nos sciremus ita futurum, neglegentiores hinc essemus. diceremus enim: quid ad me pertinet, si post duo milia annorum dies uentura est iudicii? quod ergo dicitur, filium ignorare diem iudicii, nobis prodest, quia ignoramus diem iudicii quando sit uentura. denique uidete quid sequitur. uidete et uigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit. non dixit, nescimus, sed nescitis. uidemur hucusque uim facere scripturae, et sensum non exponere. post resurrectionem interrogant apostoli dominum saluatorem: 'domine quando restituturus es regnum israhel? 'o apostoli, audistis ante resurrectionem, de die illo et hora nescio: et quod nescio, iterum interrogatis? sed apostoli non credunt saluatori, quod nesciat. sed uidete mysterium. qui ante passionem nescit, post resurrectionem nouit. denique quid dicit ad apostolos, post resurrectionem interrogatus de temporibus: quando restituturus es regnum israhel? 'non est uestrum, inquit, scire tempora, quae pater posuit in sua potestate'. non dicit hic, nescio: sed, non est uestrum scire, non uobis prodest scire diem iudicii. uigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus ueniat. multa sunt quae dicantur: hoc autem de euangelio diximus, ne cui scandalum resideat in animo, quod ignoraret aliquid ille in quem crediturus esset. dicitur autem in eadem euangelii lectione:

14:3-6 et cum esset bethaniae in domo simonis leprosi et recumberet, uenit mulier habens alabastrum unguenti pistici pretiosi. mulier ista specialiter ad uos pertinet, qui baptisma accepturi estis. fregit alabastrum suum, ut uos xpistus faciat xpistos, id est unctos. hoc est quod dicitur in canticis canticorum: 'unguentum effusum est nomen tuum, propterea adulescentulae desiderauerunt te, post te in odorem unguentorum tuorum currimus'. quamdiu clausum erat unguentum: quamdiu notus tantum erat in iudaea deus, in israhel solum magnum nomen eius, adulescentulae iesum non sequebantur. quando uero effusum est unguentum in omnem terram, adulescentulae animae credentium secutae sunt saluatorem. et cum esset bethaniae in domo simonis leprosi. bethania interpretatur in lingua nostra, domus oboedientiae. et quomodo in bethania, hoc est, in domo oboedientiae domus simonis leprosi est? aut certe dominus quid facit in domo leprosi? sed propterea uenit in domum leprosi, ut purgaret leprosum. leprosus dicitur, non qui est, sed qui fuerit leprosus. fuit enim, antequam susciperet dominum: postea uero quam suscepit dominum, et unguentum fractum est in domo ipsius, lepra fugit. manet autem nomen pristinum, ut uirtus appareat saluatoris. quomodo enim in apostolis resident pristina uocabula, ut appareat uirtus uocantis, de quibus quales fecerit: quomodo de matthaeo publicano fecit apostolum, et post apostolatum dicitur publicanus: non quod publicanus sit, sed quia de publicano factus sit apostolus: nomen autem remanet pristinum, ut uirtus appareat saluatoris: sic et leprosus simon iste appellatur antiquo nomine, ut ostendatur a domino fuisse curatus. uenit mulier habens alabastrum unguenti. pharisaei et scribae et sacerdotes in templo sunt, et unguentum non habent: mulier ista extra templum est, et unguentum defert, nardum habens, et nardum pisticam, et ex nardo ipsa pistica confectum unguentum. ideo uos uocati estis pistici [nardi], fideles. ecclesia enim de gentibus congregata dona sua offert saluatori, id est, fidem credentium.

fregit alabastrum, ut omnes unguenta suscipiant. fregit alabastrum, quod in iudaea ante tenebatur inclusum. fregit alabastrum. quomodo enim granum tritici, nisi mortuum fuerit in terra, non facit plures fructus: sic et alabastrum nisi fractum fuerit, nos ungere non possumus. et effudit super caput eius. mulier ista, quae fregit alabastrum, et ipsum unguentum fudit super caput, non est ipsa, de qua in alio euangelio dicitur, quod pedes domini lauerit. illa enim, quasi meretrix et peccatrix, adhuc pedes tenet: ista, quasi sancta, caput tenet. illa, quasi meretrix, lacrimis suis pedes rigat saluatoris et crinibus tergit: uidetur quidem pedes lauare lacrimis saluatori, sed magis lauat peccata sua. sacerdotes et pharisaei non dant saluatori osculum: ista pedes osculatur. sic et uos qui accepturi estis baptisma, quoniam omnes sub peccatis sumus, et 'nemo est absque peccato, etiam si unius quidem fuerit diei uita eius', 'et aduersum angelos suos peruersum quid excogitauit': primum tenete pedes saluatoris, lauate lacrimis, crine tergite; et cum hoc feceritis, postea uenietis ad caput. quando descenditis in uitalem fontem cum saluatore, tunc habetis discere quomodo unguentum ueniat in caput saluatoris. si enim caput uiri xpistus est, uestrum autem caput unguendum est, post baptisma ungimini. erant autem quidam indigne ferentes. non dixit omnes, sed quidam. usque hodie indignantur iudaei, quando nos iesu ungimus caput. denique in alio loco dicitur quod iudas proditor indignatus sit. in iudae nomine iudaeorum uocabulum demonstratur. usque hodie iudas indignatur, quare ecclesia iesu ungat caput. et quid dicit? quid prodest ista perditio? illi uidetur perire unguentum, quia fractum est: sed nobis prodest, quia in orbem peruenit uniuersum. quid indignaris, iuda, quia alabastrum fractum est? deus qui te et uniuersas gentes fecit, illo perfunditur pretioso unguento. uolebas unguentum habere clausum, ut ad alios non perueniret. uere illud est, quod et in alio loco dicitur de uobis: 'qui habent clauem scientiae, et ipsi non intrant; sed et eos qui intrare uolunt, non sinunt'. uos habetis alabastrum, immo habebatis in templo, et tenebatis inclusum: uenit mulier, et tulit in bethaniam, in domo leprosi ungit caput iesu. et quid dicunt illi qui indignantur?

potuit, inquit, uenumdari trecentis denariis. quia hic, qui hoc unguento unctus est, crucifixus est. legimus in genesi, quia illa arca, quae facta est a noe, trecentorum cubitorum habuerit longitudinem, et quinquaginta latitudinis, et triginta in altum. uidete sacramenta numerorum. in quinquagenario numero paenitentia demonstratur: siquidem in quinquagesimo psalmo dauid regis egit paenitentiam. in trecentis uero numeris crucis mysterium demonstratur. littera t index est trecentum. unde dicitur et in iezechiele: 'et scribes, inquit, in frontibus gementium thau; et quicumque illud habuerit superscriptum, non interficietur'. nam quicumque crucis uexillum habet in fronte sua, hic a diabolo percuti non potest. hoc uexillum non potest delere, nisi solum peccatum. diximus de arca, de quinquagenario, de trecentis numeris: dicamus de triginta, quoniam ipsa arca habebat altitudinis triginta cubitos, et in unum consummabatur. uidete quid dicitur. primum agimus paenitentiam in quinquaginta: deinde per paenitentiam uenimus ad crucis mysterium: ad crucis mysterium uenimus per perfectum uerbum, qui xpistus est. quando uero iesus accepit baptisma, secundum lucam 'erat annorum triginta'. et isti ipsi triginta cubiti in unum consummabantur. et quinquaginta, et trecenti, et triginta in unum cubitum consummabantur: hoc est, in unam fidem dei. hoc totum quare diximus? quia nunc dicitur: potuit trecentis denariis uenumdari. deinde et dominus saluator triginta argenteis uenditus est. mirum non potuisse trecentis denariis uendi: nam uenditus est triginta. scriptum est in leuitico, scriptum est in exodo, quod sacerdotes a triginta annis esse incipiant. ante triginta annos non licet sacerdotibus ingredi templum dei: quomodo et in iumentis et animalibus tertius annus perfecta aetas est. denique dicitur in genesi, eo tempore quo fecit abraham dichotom�mata~g, quoniam uitulum et haedum et agnum habuerit trium annorum, ut perfecta aetas demonstraretur in iumentis: sic et hominibus perfecta aetas triginta anni sunt. numquid dominus noster non potuit uenire ad baptisma uiginti quinque annorum? numquid uiginti sex annis non potuit, aut uiginti octo? sed perfectam hominis expectabat aetatem, ut nobis tribueret exemplum. ideo et in iezechiele scriptum est in principio: 'et factum est, inquit, in anno tricesimo, cum essem in captiuitate'. hoc totum diximus, ut tricenarii numeri sacramenta panderemus. indignantur iudaei, indignantur alieni a fide, quod unguentum illud fractum est. ceterum dominus noster dicit: sinite eam, quid ei molesti estis? bonum opus operata est in me. quoniam ergo illa mulier bonum opus operata est, ideo haec de euangelio pauca diximus. et opportune quartus decimus psalmus lectus est, et oportet nos de psalmo dicere.



Comments