Home‎ > ‎Habakkuk‎ > ‎

St. Jerome on Habakkuk- Latin




In Abacuc

Prologus

primum, chromati, episcoporum doctissime, scire nos conuenit, corrupte apud graecos et latinos nomen ambacum prophetae legi, qui apud hebraeos dicitur abacuc, et interpretatur amplexus, siue ut significantius uertamus in graecum, perilêpsis~g, id est amplexatio. deinde ubi septuaginta translatores et symmachus ac theodotio lêmma~g, id est assumptionem interpretati sunt, in hebraeo poni massa, quod aquila uertit in pondus, super quo in naum propheta plenius disputauimus. massa autem numquam praefertur in titulo, nisi cum graue et ponderis laboris que plenum est quod uidetur. unde necesse est, et praesentem prophetiam habere aliquid austeritatis, ut sicut in naum pondus, quod uidebatur aduersus niniuen assyriorum urbem, graue erat, ita et in hoc quaeratur, cui pondus sit quod prophetae reuelatur aspectui. quattuor autem prophetae in duodecim prophetarum uolumine sunt, e quibus tres in principio lêmma~g, id est pondus, titulum habent: naum, abacuc, et malachias. porro zacharias in medio et circa finem duos huiuscemodi ponit titulos, e quibus unus est: onus uerbi domini in terra hadrac, et damasci requiei eius; alter in fine: onus uerbi domini super israel. de naum, orationibus tuis iam liber editus est; de zacharia et malachia, si uita comes fuerit, disseretur. nunc abacuc habemus in manibus, qui uel ex eo quod amabilis domini est, uocatur amplexatio, uel quod in certamen et luctam, et - ut ita dicam -, amplexum cum deo congreditur, amplexantis, id est luctantis sortitus est nomen. nullus enim tam audaci uoce ausus est deum ad disceptationem iustitiae prouocare et dicere ei cur in rebus humanis, et in mundi istius politeiai~g tanta rerum uersatur iniquitas? uociferabor ad te uim patiens, et non saluabis? quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem uidere? lacerata est lex, et non peruenit ad finem usque iudicium, quia impius praeualet aduersus iustum; ideo egreditur iudicium peruersum. uides quod temeraria uox sit et quodammodo blasphemantis, sic creatorem suum ad iudicium prouocare, et uas fragile aduersum figulum, cur tale uel tale factum sit, disputare? necnon et hoc animaduertendum, quod assumptio uel pondus, quae grauia esse iam diximus, prophetae uisio est, et aduersum montani dogma peruersum intellegit quod uidet, nec ut amens loquitur, nec in morem insanientium feminarum dat sine mente sonum. unde et apostolus iubet, ut si prophetantibus aliis, alii fuerit reuelatum, taceant qui prius loquebantur. et statim: non est enim, inquit, dissensionis deus, sed pacis. ex quo intellegitur, cum quis uoluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum uelit. qui autem in ecstasi, id est inuitus loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. illud quoque disce - quia semel a me uiolenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter -, prophetiam esse contra babylonem, et nabuchodonosor regem chaldaeorum, ut quomodo prior propheta naum, quem abacuc sequitur, uaticinium habuit contra niniuen et assyrios, qui uastauerunt decem tribus, quae uocabantur israel, ita abacuc prophetiam habeat aduersus babylonem et nabuchodonosor, a quibus iuda et hierusalem templum que subuersa sunt. et ut scias eo tempore fuisse abacuc, quo iam duae tribus quae uocabantur iudas, ductae erant in captiuitatem, daniel docere te poterit, ad quem in lacum leonum abacuc cum prandio mittitur, quamquam apud hebraeos haec ipsa non legatur historia. igitur siue quis recipit scripturam illam, siue non recipit, utrumque pro nobis est: aut enim recipit, et iam post factam rem liber abacuc texitur, aut non recipit, et quasi propheta scribit quae uentura cognoscit.

Liber 1

Caput 1

usquequo, domine, clamabo et non exaudies? uociferabor ad te uim patiens, et non saluabis? quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, uidere praedam et iniustitiam contra me? lxx: usquequo, domine, clamabo et non exaudies? uociferabor ad te uim patiens, et non saluabis? quare mihi ostendisti labores et dolores, uidere miseriam et impietatem? interim secundum litteram causatur aduersum deum propheta, cur nabuchodonosor templum uastet, et iudam; cur hierusalem quondam urbs domini destruatur? quare clamet populus et non exaudiatur? uociferetur ad dominum oppressus a chaldaeis, et non saluetur? quare etiam ipse propheta, uel populus ex cuius persona nunc loquitur, ad hoc uixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum uideat laborem? cur iniustitia praeualeat aduersum se? et hoc dicit prae mentis angustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino puriores exisse, quam intrauerunt. sed et generaliter accipere possumus, quod ex persona humanae impatientiae uidens propheta peccatores abundantes, et in saeculo possidere diuitias, filios eorum quasi nouellam plantationem in adolescentia sua, et filias ornatas quasi similitudinem templi, cellaria eorum plena eructantia ex hoc in illud, oues eorum fetosas et multiplicatas in uiis suis, et cetera quae in centesimo quadragesimo tertio psalmo plenius scribuntur in querulam uocem et plenam doloris erumpat. quare respicis contemptores, et taces, conculcante impio iustiorem se, et facis homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem? tale quid et in septuagesimo secundo psalmo legimus: mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, et reliqua. et rursum in eodem psalmo: et si est scientia in excelso. ecce enim peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias, et reliqua usque manus meas. haec autem loquuntur nescientes iudicia dei inuestigabilia, et profundum diuitiarum sapientiae et scientiae eius, quod non ita uideat deus ut uidet homo. homo tantum praesentia respicit, deus futura et aeterna cognoscit. et quomodo si aegrotus et aestuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum: uim patior, crucior, uror, exanimor; usquequo, medice, clamabo, et non exaudies? et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus: scio quo tempore debeam dare quod postulas; non misereor modo, quia misericordia ista crudelitas est, et uoluntas tua contra te petit. ita et dominus deus noster sciens clementiae suae pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet, et magis prouocet ad rogandum, et quasi igne excoctum iustiorem et puriorem faciat. quod intellegens apostolus secundum id quod misericordiam est consecutus a domino, ait: non deficiamus in tribulationibus, et benedicit deum in omni tempore, et scit quia qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. et gloriatur in labore et dolore. et cum hieremia dicit: tribulationem et miseriam inuocabo. ut quomodo alius inuocat deum, sic sanctus uir et bellator inuictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam uenire desideret. et factum est iudicium et contradictio potentior. propter hoc lacerata est lex, et non peruenit usque ad finem iudicium, quia impius praeualet aduersus iustum, propterea egreditur iudicium peruersum. lxx: contra me factum est iudicium, et iudex accipit; propterea lacerata est lex, et non peruenit ad finem iudicium, quia impius praeualet aduersus iustum, propterea egreditur iudicium peruersum. adhuc propheta uel populus loquitur ad dominum, quod non ueritate aduersus se, sed potentia iudicatum sit, et nihil ex lege et iustitia sustinuerit. unde et ipsum iudicium non habuerit finem suum. finis autem iudicii est iudicare iuste. et hoc quare loqui audeat, in consequentibus monstrat, dicens: quia impius nabuchodonosor praeualuit aduersus iustum iudam, et hanc esse causam, quod dixerit iudicium non peruenisse ad finem, quia iniquum sit et peruersum, ut iosias rex iustus a rege aegyptio trucidetur, ut daniel, ananias, misael, et azarias, seruiant; et imperet babylonius imperator, et inter scorta et concubinas suas balthasar potet in phialis dei. haec propheta de suorum temporum statu - sequimur enim quia semel uoluisti et historiae uilitatem -. ceterum iuxta lxx communis ad deum querela sanctorum est, quare contra eos iniustum iudicium fiat, et innoxium in persecutionibus sanguinem fundant; ac si quando ante tribunal steterint iudicium saecularium iudex acceptis muneribus, condemnet insontem et reum liberet. quod quidem non solum de iudicibus saeculi sed interdum de ecclesiarum quoque principibus dici potest, quod propter munera lacerent legem, et non perducant usque ad finem iudicium, et impius praeualeat aduersus iustum, et magis in iudicio peccatum diuitis, quam pauperis ueritas defendatur. unde querimonia est, iudicium exire peruersum, sed non debemus super hac rerum inaequalitate turbari, uidentes et in principio mundi ab impio cain interfectum abel iustum, et postea exsulante iacob, regnare in domo patris esau, et aegyptii luto et latere affligunt filios israel, et dominus contra quem nunc querela dirigitur, crucifigitur a iudaeis, et barabbas latro elegitur. dies me deficiet, si uoluero enumerare quomodo in isto saeculo, impiis praeualentibus, opprimantur iusti. aspicite in gentibus et uidete, et admiramini, et obstupescite, quia opus factum est in diebus uestris, quod nemo credet cum narrabitur. lxx: uidete contemptores et respicite, et admiramini mirabilia et disperdimini, quia opus ego operor in diebus uestris, quod non credetis, si quis narrauerit. symmachus pro eo quod diximus: quia opus factum est in diebus uestris, interpretatus est: quia opus fiet in diebus uestris, cetera similiter. rursum in principio capituli, ubi in hebraico scriptum est rau baggoim, et nos transtulimus: aspicite in gentibus, et lxx posuerunt: uidete contemptores, excepto aquila et symmacho et theodotione, qui cum nostra interpretatione concordant, in alia quadam editione anônumê~g repperi: uidebitis calumniatores, et in alia similiter absque auctoris titulo: uidebitis declinantes. igitur ad superiores querelas causantis prophetae et dicentis: usquequo, domine, clamabo et non exaudies? et reliqua usque ad finem huius exordii, uox domini respondentis inducitur, ut hanc iniquitatem quam in solo israel fieri putat, cernat in gentibus; et quod chaldaeis, non ut propheta arbitrabatur, iudas tantum et hierusalem traditi sint, sed omnes per circuitum nationes et tantum eum esse ualiturum, ruiturum que postea, ut si quis praedixerit quod futurum est, pro rei magnitudine uideatur incredulum. sed et hoc quod lxx et ceteri interpretes ediderunt: uidete contemptores, siue uidebitis calumniatores et declinantes, cum sensu huius loci congruit, et ex ipso sermone arguuntur audaciae, et contemptus in dominum, ex quorum persona propheta clamauerat, quare ausi sint dei contemnere maiestatem, et temerarie loqui, et quantum in se est, dei prouidentiam calumniari, et declinare a domino coarguentes eum iniquitatis. uidebitis ergo contemptores, et tunc admirabimini, et omnem uestram querelam pro nihilo computabitis, cum perspexeritis me facere in diebus uestris, ne forte dicatis: quid ad nos pertinet de futuro? opus quod tam grande erit, et uestram omnem opprimet causationem, ut si quis nunc futurum esse praedixerit, fidem non facile accommodetis. quod autem hoc opus sit, in consequentibus demonstratur. quia ecce ego suscitabo chaldaeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur. leuiores pardis equi eius, et uelociores lupis uespertinis; et diffundentur equites eius; equites namque eius de longe uenient, uolabunt quasi aquila festinans ad comedendum. omnes ad praedam uenient, facies eorum uentus urens; et congregabit quasi arenam captiuitatem, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. tunc mutabitur spiritus, et pertransibit et corruet; haec est fortitudo eius dei sui. lxx: quia ecce ego suscitabo chaldaeos gentem amaram et uelocem, quae ambulat super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. terribilis et inlustris est, ex semetipsa iudicium eius erit, et assumptio eius ex se egredietur. et exsilient super pardos equi eius, et uelociores erunt lupis arabiae, et equitabunt equites eius, et impetu uenient de longinquo; et uolabunt quasi aquila prompta ad comedendum. consummatio in impios ueniet resistentes faciebus eorum ex aduerso, et congregabit quasi arenam captiuitatem; et ipse in regibus delectabitur, et tyranni ludibria eius; et ipse in omnem munitionem inludet, et mittet aggerem, et obtinebit eam; tunc mutabit spiritum et pertransiet, et propitiabitur; haec est fortitudo dei mei. quod uobis dixeram: aspicite in gentibus, et uidete, et miramini, et obstupescite, quia opus fiet in diebus uestris, quod nemo credet cum narrabitur hoc, est quod sequens sermo describit: ecce ego suscitabo nabuchodonosor et chaldaeos, gentem pugnacissimam et uelocem, cuius roboris et ad bellandum audaciae, omnes paene graeci, qui barbaras historias conscripserunt, testes sunt. haec non est contenta finibus suis, sed huc illuc que discurrens super terrae latitudinem peruagatur. et hoc est opus eius, non ut terram uomere exerceat, sed ut rapto uiuat et gladio, et ut possideat urbes non suas, antequam manum inferat, antequam prorumpat ad bellum, terrorem portat in uultu. quod autem ait: ex semetipsa iudicium et onus eius egredietur, pro quo interpretatus est symmachus: ipsa sibi iudicabit, et decreto suo egredietur, uel ita intellegendum est: de sua gente constituet principes, et potestas eius, et gladius aliarum gentium satellites non habebit, uel certe quomodo fecit, fiet ei; et sic uastabitur, ut ipsa uastauit. equi quoque et equites, qui de longe uenient, tam pernices ad persequendum et cuncta populanda erunt, ut pardos superent, et lupos uespertinos. siquidem lupi saeuiores esse dicuntur nocte uicina, et tota die fame ad rabiem concitati. uolabunt ergo equites non ad pugnandum, quia nullus resistet, sed ad discurrendum ut aquila, cui in uolatilibus omnia subiacent, festinans ad deuorandum. et quomodo ad flatum uenti urentis uirentia cuncta arescunt, ita ad aspectum eorum omnia uastabuntur, tantus que erit numerus captiuorum et praedae, ut per huperbolên~g, etiam arenae possit aequari. ipse quoque, id est nabuchodonosor, in uniuerso orbe regnabit, et ante currum suum triumphans de regibus, eos habebit irrisui, et inter delicias computabit, tantae que potentiae et superbiae erit, ut naturam superare contendat, et urbes munitissimas robore sui exercitus capere. ueniet enim tyrum, et iacto in mari aggere, peninsulam faciet de insula, et introitum inter fluctus maris in urbem terra praebebit. quam ob causam et super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam, id est munitionem, siue tyrum, quod quidem in hiezechiele perspicue demonstratur, ubi dicitur: nabuchodonosor, rex babylonis, subiugauit exercitum suum opere magno aduersum tyrum. omne caput caluum, et omnis humerus depilatus, et merces non data est ei, et exercitui eius contra tyrum; et operi in quo seruiuit aduersum eam. cum autem comportauerit aggerem, et nihil uiribus eius obuium fuerit, tunc mutabitur spiritus eius in superbiam, et deum esse se credens, imaginem auream statuet in babylone, quam uniuersas gentes adorare compellet. quod cum fecerit, transibit in bestiae figuram, et postea corruet, pro quo aquila et symmachus transtulerunt kai~g plêmmelêsei~g, id est et delinquet: hanc habente scriptura sancta consuetudinem, ut uasam, id est delinquet, ponat pro eo quod est, desinet esse quod fuerat. tale quid et nos habemus in linguae nostrae idiomate, dicentes: uapulauit exercitus, pro eo quod est, interfectus et caesus est, et: peccauit uinea et ager, pro eo quod est, uindemia et fruges non habuere prouentum. quod autem in fine capituli dicitur: haec est fortitudo eius dei sui, eirônikôs~g est legendum, ut sit sensus: haec est fortitudo eius, quam dedit ei bel deus suus. ad cuius cultum omnes nationes etiam per scripturam et comminationem mortis saeuissimo imperio compellebat. haec iuxta hebraicum. nunc ueniamus ad lxx, ut propositis singulis sententiis, interpretationem allegoricam coaptemus. ecce ego suscitabo chaldaeos gentem amaram et uelocem, quae ambulat super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. comminatur deus aduersum contemptores et calumniantes prouidentiam suam, suscitaturum se chaldaeos, qui interpretantur quasi daemonia; uel angelos pessimos significans, qui ministrant furori eius et irae, et tribulationi quam infert in peccatores, uel animas hominum pessimorum, per quas merentes cruciat. hi autem chaldaei, gens amara est et uelox, non parcens et cito explens quod sibi fuerit imperatum. et ambulat super latitudinem terrae - lata enim et spatiosa uia est quae ducit ad mortem -, per quam ambulabat et ille diues in euangelio, qui fulgebat in purpura, et illi de quibus dicitur: qui dormiunt super lectos eburneos, et deliciis affluunt in stratis suis. qui comedunt uitulos de armentis lactentes, et bibunt defaecatum uinum, et primis unguntur unguentis; qui quia in lata ambulant uia, latitudo terrae appellantur, quae chaldaeorum uestigiis premitur. noluerunt enim ambulare per arctam et angustam uiam quae ducit ad uitam, et per quam ambulabat paulus glorians in tribulationibus et angustiis. ambulant autem chaldaei super latitudinem terrae, ut possideant tabernacula non sua. omnis enim rationabilis anima licet per uitium et culpam suam hospitium facta sit chaldaeorum, tamen per naturam tabernaculum dei est. et quamquam in euangelio pessimus daemon loquatur: uadam in domum meam unde exiui, non est ei credendum; siquidem nulla rationabilis creatura ad hoc facta est, ut habitaculum daemonis sit. sequitur: terribilis et inlustris est; ex ipso iudicium eius erit, et assumptio eius ab eo egredietur. terribilis est chaldaeus propter multa uaria que supplicia quae infert in contemptores; inlustris, quia assumit sibi diuinitatis gloriam. et per oracula sua et falsa responsa, et curationes morborum, quos ipse immiserat, apud imperitos et contemptores dei uidetur illustris. erit enim contemptoris iudicium atque supplicium ex eo, hoc est, ex semetipso, siue ex chaldaeo. ipsi enim secundum apostolum tradentur ad poenam, ut discant non blasphemare, a quo qui egerit paenitentiam, et ad deum conuersus fuerit, egredietur, cum prius manibus illius teneretur, et esset chaldaei assumptio. si quando uiderimus multo aliquem tempore seruisse diabolo, et postea ad deum esse conuersum, dicamus de eo: et assumptio eius egressa est ab eo. quicumque enim egerint paenitentiam, et dereliquerint daemones, quibus quasi equi prius ad sedendum terga praebebant, et uelocitate pardorum et luporum uespere equites suos abiecerint et eliserint, et uacuo leui que dorso ad eum portandum uenerint, qui super pullum asinae mansuetus et pauper ascendit, hi quasi de longe properantes, et non contenti cursu et impetu assument uolatum, et uenient quasi aquila, ut sermonis dei uescantur carnibus, et famem tanti temporis saturent. in eo enim quod dicitur: kai~g exippazontai~g hoi~g hippeis~g autou~g, nos quoque transtulimus: et equitabuntur equites eius, iuxta sensum quem supra posuimus, interpretatus est symmachus: effundentur equites eius, id est corruent et allidentur in terram. lupi autem arabiae, id est uesperi et occidentis hi recte uocantur, quibus conuersatio pessima occubuit, et ante in caligine constituti, toto gradu uesperam derelinquunt, quam cum reliquerint, et uolauerint prompti, ut comedant carnes uerbi dei, tunc consummatio ueniet in impios, id est in chaldaeos, qui resistebant uultibus paenitentium ne reuerterentur ad dominum suum. quamobrem consummatio in impios ueniet, resistentes uultibus eorum ex aduerso. cum autem illi fuerint consummati, et de manibus eorum erepta captiuitas, tunc sermo diuinus congregabit quasi arenam chaldaicae captiuitatis, et delectabitur in regibus, et tyranni ludicra eius erunt, uidens potentissimum quondam diabolum, et regna eius - quae saluatori quoque ostendens, ait: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me -, eius aduentu esse destructa; deliciae enim prudentiae sunt, et uoluptas sapientiae, cum stultitia destruitur, et tyrannorum quondam potentia superata atque deiecta, uertitur in derisum. neque enim solus draco formatus est ut lusui haberetur a domino, qui est principium plasmationis eius, factus angelis ludicrum, neque illum solum dabit deus, quasi passerem paruulo; sed si quis etiam alius crudelis, et mentis tyrannicae fuerit, tradetur sermoni dei in derisum. et ipse ait: in omnem munitionem inludet. quae autem est alia munitio, nisi illa de qua loquitur apostolus: arma enim militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentia, et omnem altitudinem eleuantem se aduersus scientiam dei. si quae igitur fuerint, uel in sermonibus, qui promittunt altitudinem et magnitudinem se habere contrariam ueritati, munitiones, uel in omni gloria atque diuitiis et fortitudine, quae laudatur in saeculo, omnia destruentur, et sermo dei uniuersae munitioni inludet. et mittet aggerem, et obtinebit eam per aggerem, et terrena quae profert, arguens eam fragilitatis in his quibus sibi uidebatur prius aliquid habere fortitudinis. cum autem hoc fuerit expletum, tunc spiritus conuertetur, et nequaquam puniet ut ante punierat, sed pertransiens peccatores rogabit pro eis, et reconciliabit eos pristino domino, in quibus omnibus ostenditur fortitudo, quae tanta perfecerit, dei nostri. cernitis quam confragosa loca sint, et aduersa historiae ueritati. et quomodo ea quae secundum litteram super chaldaeis interpretati sumus, nunc iuxta tropologiam uideantur sonare clementiam et libertatem eorum qui de chaldaeorum manibus euaserint. historia stricta est, et euagandi non habet facultatem. tropologia libera, et his tantum legibus circumscripta, ut pietatem sequatur intellegentiae, sermonis que contextum nec in rebus multum inter se contrariis uiolenta sit copulandis. numquid non tu a principio, domine deus meus, sancte meus? et non moriemur? domine, in iudicium posuisti eum, et fortem ut corriperes, fundasti eum? lxx: nonne tu a principio, domine deus meus, sancte meus? et non moriemur? domine, in iudicium posuisti eum; et plasmauit me ut arguam in disciplina eius. symmachus manifestius: nonne tu a principio, domine deus meus, sancte meus, ut non moreremur? domine, ad iudicandum posuisti eum, fortem ad corripiendum constituisti illum. ad prophetae querimoniam dicentis: usquequo, domine, clamabo, et non exaudies? responderat deus, dicens: aspicite in gentibus et uidete; et post praefationem intulerat: ecce ego suscitabo chaldaeos gentem amaram et uelocem. omni que descriptione completa, uel de nabuchodonosor, uel de diabolo in fine memorat: tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet; haec est fortitudo eius dei sui. quod propheta audiens et intellegens, idcirco nabuchodonosor contra iudam, siue diabolum contra credentes accipere potestatem, ut corripiat eos, et post correptionem ipse quoque puniatur in fine, respondit domino: ergo ne tu es, domine deus meus, sancte meus - haec autem loquitur blandientis et paenitentis affectu -, qui a principio nos creasti? cuius misericordia hucusque subsistimus? non enim sciebam tantum posse aduersarios nostros nec noueram nabuchodonosor, uel diabolum mundi huius, et cunctarum accepisse gentium potestatem. quantum igitur ad uires eius, nullus nostrum ei potest resistere. quantum autem ad misericordiam tuam, tuum est omne quod uiuimus, quod non ab eo interfecti sumus, et ad mortis opera perducti. tu enim, domine, ad iudicandum posuisti eum, ut ipse sit inimicus et ultor, et ut per illum corripias quicumque peccauerit tibi. sed quia semel chaldaeos super daemonibus interpretati sumus, et nabuchodonosor super rege eorum diabolo, debemus descriptionem diaboli et potentiam eius breuiter perstringere, ut iuste propheta dicat: domine in iudicium posuisti eum, et fortem ut corriperes fundasti eum. suscitatur aduersum incredulos et contemptores natio daemonum, amara ad puniendum, et ubique praesens. ambulat quoque ubicumque terrarum est latitudo, ut possideat homines, in quibus christus habitare debuerat. horribilis atque terribilis est, et difficile ab aliquo superari potest, nec ante frangitur, nisi cum magnitudine peccatorum et iniquitatis suae pondere praegrauata ad consummationem uenerit. equi eius et equites in similitudinem pardorum et luporum semper sanguinem sitient, et desiderabunt praedas, simulabunt absentiam, et dum non sperantur, cito de longe uenient. uolabunt quasi aquila, quae exaltans uolatum, ponere uult inter sidera caeli nidum suum, et semper festinat ad praedam. et in hiezechiele sub figura nabuchodonosor et regis aegyptii super diabolo describitur. nullus est daemonum qui parcat, omnes ad praedam festini uenient; ante faciem eorum uentus urens, quicquid aspexerint, quicquid uultui eorum obuium fuerit, urere desiderabunt et perdere. rex autem potentissimus erit in medio captiuorum, et eorum numerum quasi arenam maris a satellitibus suis hinc inde suscipiet, et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt. multos enim sanctos sua supplantatione decipiet, et eos qui sibi uidebantur potentissimi, et tyrannidem exercere contra daemones, et eicere illos de corporibus obsessis, subiciet seruituti suae, et risui deputabit. ipse uero fortissimus, coacta manu, et perditorum exercitu congregato, de omni munitione ridebit, et quicquid forte fuerit, nitetur euertere. comportabit enim aggerem, id est circumdabit opera terrena, et cum terra fuerit aggesta, facile omnem capiet munitionem. post tantam autem uictoriam mutabitur spiritus eius et pertransibit os eius usque ad caelum, et deum se faciens, blasphemare incipiet creatorem suum. quod cum fecerit, corruet, et ruina eius ostendet, quam fortis diuinitas illius fuerit, et idolorum simulatio sub quorum imaginibus suo cultui homines subiugabat. audiens igitur haec propheta quod tantus talis que sit rex mundi huius, ut congreget captiuitatem quasi arenam maris, et triumphet de regibus; et tyranni ridiculi eius sint, et de omni munitione rideat, et comportet primum aggerem et postea capiat eam; et tantae superbiae sit, ut contra, creatorem suum audeat resistere et se facere quasi deum, qui prius audacter loquebatur ad dominum; et se, uel suum populum, siue eos ex quorum persona querebatur, iustos esse memorarat. nunc in blandimentorum uerba prorumpit et ait: ergo ne tu a principio es, domine deus meus, sancte meus? quod que non morimur, nec capimur a tanto hoste, tuae clementiae est. tu enim, domine, constituisti eum quasi carnificem, et fortem fecisti eum, ita ut aut nullus aut rarus eius possit resistere fortitudini. porro secundum lxx hoc quod in fine dicitur: et plasmauit me, ut arguerem in disciplina eius, ad personam prophetae referri potest, ut sit sensus: ego autem propterea inspiratus sum in prophetam, ut arguam delinquentes, et doceam domini disciplinam. quidam de domino dici putant, qui a patre idcirco plasmatus sit, et corpus assumpserit, ut doctrina dei patris homines erudiat. sed hoc quam discordet a contextu superiorum, et totius loci continentia, non tam mei erit iudicii, quam lectoris. mundi sunt oculi tui, ne uideas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare non respicis super iniqua agentes, et taces deuorante impio iustiorem se. et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem? lxx: mundus oculus, ne uideat mala, et aspicere super dolorem non poteris. quare aspicis super contemptores, tacebis cum deuorauerit impius iustiorem se? et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem. tale quid et hieremias ad deum loquitur: iustus es, domine, confiteor; uerumtamen iudicia loquar ad te: quid est quod uia impiorum prosperatur; abundant omnes qui praeuaricantur et delinquunt? plantasti eos et radicati sunt, genuerunt filios et fecerunt fructum; prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. ergo et abacuc in eadem sententia: mundi sunt, inquit, domine, oculi tui, et scio quoniam malum iniustum que non libenter aspicias, nec potest quisquam de tua dubitare iustitia. uerumtamen cur pateris babylonios tanta crudelitate iactari, et ab impio nabuchodonosor iustum opprimi israel, non quod perfecte iustus sit qui opprimitur, sed quod opprimente se iustior sit. et quomodo pisces qui non habent principem, et irrationabilia iumenta, et multitudo reptilium absque prouidentia, subiacet fortiori, et quicumque plus ualuerit uiribus, dominatur in alterum, sic inter homines, animal rationale, et ad similitudinem tuam conditum, non ualebit ratio, non merita, sed uires corporis et irrationabilis fortitudo. si autem uoluerimus generaliter intellegere, super prouidentia, quaerente propheta: cur diabolus tantum ualeat in saeculo, et dominante deo alter exercet tyrannidem? istiusmodi sensus erit, et cum superioribus haec expositio iungetur: noui, domine deus meus, sancte meus, quia, te prouidente et defendente, non morimur, et scio quia propterea posuisti aduersarium, ut ipso quasi carnifice, corriperes et non occideres peccatores. noui quia nihil tibi placeat iniustum, et oculi tui ab omni iniquitate sint puri, nec uidere possis dolores eorum, qui iniustitiae sunt subiecti. uerumtamen causam inuenire non possum, cur abel iustum cain occidat iniustus, et taceas? cur saeuiente ceto, et omnia deuorante, non solum minores pisciculi, sed ipse quoque tuus deuoretur ionas? quare impius uincit, et iustus uincitur? nec hoc dico quod nouerim quemquam iustificari in conspectu tuo, et absque peccato esse, et humanae fragilitatis ignarus sim, sed quomodo sodoma et gomorrha comparatione hierusalem iustae sunt, et publicanus in euangelio pharisaei collatione fit iustior, ita et iste qui opprimitur a diabolo, peccator quidem est, sed opprimente se iustior est. quare igitur non est mensura, nec pondus, ut si semel iustus opprimitur et subicitur, non impio, sed iustiori se subiciatur? dicam quicquam sine te fieri, et te nolente, tantum posse impium? hoc sentire blasphemum est. cum itaque tu sis uniuersitatis rector et dominus, tu necesse est facias quod sine te fieri non potest. et haec dicit non quod ipse propheta sic sentiat ut supra testatus sum, sed quod impatientiam humanam in sua persona exprimat; sicut frequenter uidemus apostolum uarias hominum in se recipere sententias, et nunc dicere: uideo autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. et quasi incipiens sit: fratres ego non arbitror me comprehendisse, et: ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. ac rursum quasi perfectus sit: quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus, cum utique non sit unius atque eiusdem, dicere se ex parte cognoscere, et esse perfectum. ac ne forsitan putes non apostolicae consuetudinis, sed nostri hoc esse argumenti quod ipse loquitur ad corinthios: haec autem, fratres, transfiguraui in me et apollo propter uos, ut in nobis discatis. alioquin quomodo potest sic habere deus homines quasi pisces maris, et uelut reptilia non habentia principem, cum angeli singulorum cotidie uideant faciem patris qui in caelis est, et circumdet angelus domini in circuitu timentium eum, et eripiat eos. sicut igitur in hominibus etiam per singulos dei currit prouidentia, sic in ceteris animalibus generalem quidem dispensationem et ordinem, cursum que rerum intellegere possumus. uerbi gratia, quomodo nascatur piscium multitudo, et uiuat in aquis, quomodo reptilia et quadrupedia oriantur in terra, et quibus alantur cibis. ceterum absurdum est ad hoc dei deducere maiestatem, ut sciat per momenta singula quot nascantur culices, quot ue moriantur, quae cimicum et pulicum et muscarum sit in terra multitudo, quanti pisces in aqua natitent, et qui de minoribus maiorum praedae cedere debeant. non simus tam fatui adulatores dei, ut dum potentiam eius etiam ad ima detrahimus, in nos ipsos iniuriosi simus, eamdem rationabilium quam irrationabilium prouidentiam esse dicentes. ex quo liber ille apocryphus stultitiae condemnandus est, in quo scriptum est, quemdam angelum nomine tyri praeesse reptilibus, et in hanc similitudinem piscibus quoque et arboribus, et bestiis uniuersis proprios in custodiam angelos assignatos. totum in hamo subleuauit, traxit illud in sagena sua, et congregauit in rete suum; super hoc laetabitur et exsultabit. propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo; quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus. propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non cessat. lxx: consummationem in hamo subleuauit, et attraxit eum in reti suo, et congregauit eum in sagenis suis. propter hoc laetabitur et gaudebit, propterea immolabit sagenae suae, et incendet reti suo, quia in ipsis incrassauit partem suam, et escae eius electae. propterea expandit rete suum, et semper interficere gentes non cessat. quia supra pisces nominauerat, dicens: et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile, quod significantius dicitur in hebraeo remes, id est kinoumenon~g, omne uidelicet quod moueri potest, idcirco metaphoran~g piscium seruat in ceteris, ut quomodo piscator mittit hamum, et rete et sagenam, ut quod hamus non potuit rete comprehendat, quod euaserit rete sagenis latioribus circumdetur, ita et rex babylonius cuncta uastauerit, et uniuersum hominum genus suam praedam fecerit. porro quod ait: laetabitur atque gaudebit, et immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, idolum significat quod fecit in campo dura et simulacrum belis, cui quasi grandi sagenae immolauit pinguissimas uictimas, totas quas uicerat nationes ad cultum eius cogens. in ipsis quippe, hoc est in idolis suis incrassatum esse se credens, et suam partem, id est omnes se habere diuitias, quasi grandes pisces etiam principes quosque atque reges suo subiugauit imperio, quas escas electas uocat. et quia semel piscatione opulentissima saturatus est, et sagenam suam, id est suum repleuit exercitum, propterea gentes interficere, id est semper pugnare, et iugulare non cessat. porro secundum septuaginta, impius diabolus, - qui opprimit iustum, et habet homines quasi pisces maris, et uastat cuncta quasi reptilia non habentia ducem -, misit hamum suum contrarium ei hamo, a quo per apostolum petrum primus captus est piscis, in cuius ore inuentus est stater. et adhaesit hamo eius adam, et attraxit eum foras de paradiso rete suo, et cooperuit illum sagenis suis, uariis et multiplicibus dolis atque fallaciis. idcirco laetabitur, et decipulas suas plus arbitrabitur esse quam praeceptum domini. et immolabit non hamo - qui peruersus sermo intellegitur, et adhuc in principio constitutus -, sed reti suo, quia pinguissimas in ipso hostias comprehendit. et: per unum hominem peccatores constituti sunt plurimi; et in adam omnes mortui sumus, et uniuersi deinceps sancti cum illo pariter de paradiso eiecti. unde et cibi eius electi sunt, ut secundum psalmistam: quaerat a deo escam sibi, prophetas subuertere uolens et apostolos. et quia primum decepit hominem, cotidie uniuersum humanum genus interficere non cessat. potest autem et de haereticorum accipi peruersa multiplici que doctrina, quod et ipsi hamo suo, et rete suo, et sagenis suis plurimos pisces capiant, et multa reptilia comprehendant, et idcirco laetentur, et sermonem suum quo decipere et persuadere potuerunt, quasi deum adorent et illum colant, illum exspoliant; ipsi omni arte deseruiant, per quem sciant a se tantas uictimas interfectas, et tantos potentium atque sanctorum esse deceptos, quos pinguem partem et electas escas scriptura nunc nominat. propterea in similitudinem bestiarum, quae gustatum semel sanguinem semper sitiunt, expandunt rete suum, et hoc omne eorum studium est, ut nos paucos, sicut in principio, sed plures interficiant. non ambigit de interfectione multarum gentium, qui tantam haereseon et peruersarum doctrinarum multitudinem diaboli uiderit hamo, rete sagenis que comprehensam, et tamen capturae eorum finis interitus est.

Caput 2

super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem, et contemplabor ut uideam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. lxx: super custodiam meam stabo, et ascendam super petram, et contemplabor ut uideam quid loquatur in me, et quid respondeam ad correptionem meam. symmachus manifestius est persecutus: quasi custos super speculam stabo, et stabo uelut inclusus, et contemplabor ut uideam quid dicatur mihi, et quid respondeam, et contradicam aduersum arguentem me. pro munitione et petra, in cuius locum symmachus interpretatus est conclusum, in hebraeo ponitur masur, quod theodotio gyrum, aquila et quinta editio circinum transtulerunt. primae causationi responderat dominus: aspicite in gentibus et uidete, et admiramini et obstupescite. ad quam propheta quasi superioris dicti agens paenitentiam, temperauerat quidem quaestionem, dicens: domine deus meus, sancte meus, et non moriemur. sed nihilominus cum ueneratione et laudibus dei ipsum fuerat sciscitatus: mundi sunt oculi tui ut non uideas malum, et respicere ad iniquitatem nescis. quare non respicis super iniqua agentes, et taces, deuorante impio iustiorem se? et quae esset iusti deuoratio, exsecutus in partibus est, ut fierent homines quasi pisces maris, et quasi reptilia. et quod hamo, et sagena, et rete suo omnes ad interitum traherentur, et non esset finis interfectionis eorum. itaque quia propheta est, et propterea quaerit, et dubitare se dicit, ut quod illi responderetur, respondeatur omnibus: stabo, inquit, in specula mea, id est in prophetiae meae sublimitate, et uidebo post captiuitatem populi, et euersionem ciuitatis et templi, et deinceps quid sequatur. uel certe ita: custodiam omni diligentia cor meum, et stabo super christum petram. et hoc gyro et circino quasi muro sepiar, ne ad me leo rugiens possit irrumpere, et uidebo quid mihi post secundam quaestionem respondeat deus et, postquam mihi responderit et me corripuerit male fuisse conquestum, quid ego quoque ei debeam respondere. eleganter autem et miro sensu humanam describit impatientiam, quam in disceptationibus semper habere consueuimus, ut antequam nobis ex aduerso aliquis respondeat, et sciamus in quo nos arguerit, ad respondendum paremur. ex quo ostenditur responsionem non rationis esse, sed contentionis. si enim esset ratio, responsio debuerat expectari, et sic uidere utrum respondere deberet, an consentire rationabili responsioni. sed et hoc notandum ex eo quod dixerat: ut uideam quid loquatur in me, propheticam uisionem et eloquium dei non extrinsecus ad prophetas fieri, sed intrinsecus et interiori homini respondere. unde et zacharias: et angelus, inquit, qui loquebatur in me. et in psalmis: audiam quid loquatur in me dominus. et respondit mihi dominus, et dixit: scribe uisum, et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum; quia adhuc uisus procul, et apparebit in finem, et non mentietur; si moram fecerit exspecta illum, quia ueniens ueniet, et non tardabit. ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso. iustus autem in fide sua uiuet. lxx: et respondit ad me dominus, et dixit: scribe uisionem, et manifeste in buxum ut persequatur qui legit ea; quia adhuc uisio in tempus, et orietur in finem, et non in uacuum. si defecerit, sustine eum, quia ueniens ueniet et non tardabit; si retraxerit se, non placebit, animae meae in eo. iustus autem ex fide mea uiuet. pro tabulis et buxo, quod hebraice dicitur alluoth, symmachus interpretatus est paginas. et ubi septuaginta posuerunt: iustus autem ex fide mea uiuet, omnes aequaliter transtulerunt, ex fide sua uiuet. denique symmachus significantius interpretans ait: iustus autem per fidem propriam suam uiuet, quod graece dicitur, ho~g dikaios~g têi~g heautou~g pistei~g zêsei~g, baemunatho quippe, quod interpretatur in fide sua, si iod et non uau litteram haberet in fine, ut septuaginta putauerunt, et legeretur baemunathi, recte transtulissent, in fide mea. nunc autem similitudo litterae uau et iod, quae mensura tantum inter se distant, causa erroris fuit. hoc quare dictum sit, sequens disputatio comprehendit. iuxta repromissionem quae ad sanctum uirum in esaia fit, dicens: adhuc loquente te, dicam, ecce adsum, nunc quoque prophetae respondit dominus, et praecepit ut scribat uisionem, et digerat eam super tabulas, id est manifestius scribat. tabulas autem puto illas, de quibus et apostolus loquitur ad corinthios: epistola nostra uos estis, scripta in cordibus nostris, quae cognoscitur et legitur ab omnibus hominibus; manifestati, quoniam estis epistola christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu dei uiuentis, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. sed et salomon tale quid significat in prouerbiis dicens: describe eam super latitudinem cordis tui. scribere autem iubetur planius, ut possit lector currere, et nullo impedimento uelocitas eius, et legendi cupido teneatur. et hoc praecipit, quia adhuc uisio procul est, et in tempore constituto. et cum finis rerum aduenerit, tunc etiam ille ueniet, et probabitur prophetia uera opere completa. quod si forte pro cupiditate tua, o lector, et uidendae uisionis ardore, paululum tibi uisum fuerit moram facere quod promissum est, noli desperare uenturum, sed exspecta patienter: me enim habes, qui tibi polliceor et dico: ueniens ueniet, et non tardabit. si quis autem incredulus est huius sponsionis meae, et me dicente: ueniens ueniet, et non tardabit, coeperit ambigere, et in se tacitus fluctuare, putans non esse uenturum quod moratur ad tempus, hic meae animae displicebit, iuxta illud: neomenias et sabbata uestra odit anima mea. quod autem animam suam deus dixit, pro mente et cogitatione debemus accipere, ut sit intellectus, meo sensui displicebit. sicut autem displicebit ille qui me promittente, dubitauerit uenturum esse quod spondeo, ita iustus qui crediderit promissioni meae, uiuet in fide sua. his quasi lineis capituli huius pictura descripta est. quod autem dicit, huiuscemodi est, ita dumtaxat ut et translationem septuaginta misceamus. scribe in corde tuo, et quasi paruuli qui prima elementa accipiunt litterarum, curuos apices et trementem manum in buxo erudiunt, et ad recte scribendum meditatione consuescunt; ita tu quoque qui ex persona ambigentis locutus es populi, in tabulis cordis tui et in buxo pectoris scribe quod dico. uisio enim est quae promittitur iubetur que describi, et scribi manifestius, ut nullo inuoluatur nubilo, et nullis aenigmatum obscuretur ambagibus; manifesta spes manifestam habeat sponsionem. hoc autem, o propheta, praecipio, non quod tu nescias - non enim esses propheta, si ignorares -, sed ut quod tu manifestius scripseris, lector absque impedimento et difficultate possit legere atque percurrere, quod septuaginta transtulerunt: hopôs~g diôkêi~g ho~g anaginôskôn~g, id est ut persequatur qui legit, iuxta illum sensum, qui ad timotheum scribitur: persequere iustitiam, pietatem fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. et ad romanos: hospitalitatem sectantes. et ad corinthios: persequimini caritatem. ipsa autem uisio de qua tibi dixi: scribe uisionem, et manifesta in buxo, ut possit persequi qui legit, adhuc in tempore constituto est, de quo saluator ait: tempore acceptabili exaudiui te, et in die salutis auxiliatus sum tibi. et orietur in consummatione mundi, et in extrema diei hora, de qua loquitur et ioannes: filioli, nunc hora nouissima est, et non frustra ueniet; saluabit enim multos, et cum reliquiis israelitici populi multitudinem gentium congregabit. quod si paululum se subtraxerit, et uotis tuis, lector, qui legere iuberis in buxo, et in tabulis, quas propheta descripsit, uenire tardius uisio coeperit, exspecta eam, quia ueniens ueniet, et non tardabit. si autem dubitauerit fides tua, et putaueris non euenire quod spondeo, habebis pro grandi poena quod meae animae displicebis. iustus autem qui credit uerbis meis, et de his non ambigit quae polliceor, habebit praemium uitam sempiternam. nec statim debes arguere uel in te interficiendo, uel in illo uiuificando quod apud me acceptio personarum sit, quia ipse uiuificationis suae causa est, qui ex fide sua uiuit, sicut tu ex eo quod te subtraxisti, et credere noluisti, displicuisti animae meae. manifeste autem in his de aduentu christi prophetia est. unde et proposita quaestio soluitur, quod donec ille ueniat, iniquitas dominetur in mundo, et iudicium non perueniat ad finem, et uerus nabuchodonosor capiat rete suo et sagena homines quasi pisciculos, et rationabile animal quasi reptile, non habens principem. porro quod pro uisione interpretati sumus: quia adhuc uisus procul et si moram fecerit, exspecta illum, id est uisum, non putet aliquis errore deceptus pro uisione quae est generis feminini, uisum posuisse, qui est generis masculini, et minus usitatum est in latino. siquidem hazon, quod aquila interpretatur: horamatismon~g, apud hebraeos genere masculino uisus dicitur et usque ad finem sub eodem genere uisionis, id est uisus, masculina declinatio conseruatur. septuaginta autem dicentes: scribe uisionem, et postea: si defecerit, sustine eum; quia ueniens ueniet, et non tardabit; si subtraxerit se, non placebit animae meae in eo, primum interpretati sunt uisionem genere feminino, quae apud hebraeos, ut diximus, masculini est. deinde secundum hebraicum genus, ubi declinatur masculine, sustine eum, et non placebit animae meae in eo, ipsi quoque masculino genere declinauerunt. cum utique debuerint iuxta id quod primum interpretati sunt uisionem, etiam in reliquis femininum genus ponere uisionis, ut dicerent: exspecta eam quia ueniens ueniet; quod si se subtraxerit, non placebit animae meae in ea, id est, in uisione. hoc propterea, ne quod sciebamus, uideremur tacere. ceterum non ignoro secundum interpretationem eorum posse et ita accipi: scribe uisionem in qua christus repromittitur, et prophetiae tuae uel in buxo, uel in tabulis, uel, ut symmachus transtulit, paginis, hunc texe sermonem, quod tempore constituto, et in consummatione mundi ueniat filius meus, qui saluet oues perditas domus israel, et alias quoque oues antiquis ouibus copulet, et unum efficiens gregem iungat duas uirgas, quas hiezechiel, id est uirtus dei, sociatas et sibi inuicem cohaerentes tenet in prophetali manu. quod si paululum, o propheta, uel tu, popule, - ex cuius persona dubitare uisus est et propheta meus -, se subtraxerit christus, et uisus fuerit retardare, exspecta illum; ueniens enim ueniet, et non tardabit, et cetera quae iam supra exposuimus. porro quod apostolus lxx magis testimonio abusus est ad romanos scribens: iustus autem ex fide mea uiuet, et non eo quod habetur in hebraico, causa perspicua est. scribebat enim romanis, qui scripturas hebraicas nesciebant; nec erat ei cura de uerbis, cum sensus esset in tuto, et damnum ex eo praesens disputatio non haberet. alioquin ubicumque diuersus est sensus, et aliter scriptum est in hebraico, aliter in lxx, nota eum uti his testimoniis quae a gamaliele doctore legis didicerat. et quomodo uinum potantem decipit, sic erit uir superbus, et non decorabitur; qui dilatauit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur. et congregabit ad se omnes gentes, et coaceruabit ad se omnes populos. numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum eius, et dicetur: uae ei qui multiplicat non sua, usquequo et aggrauat contra se densum lutum? numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, ciuitatis et omnium habitantium in ea. lxx: qui autem arrogans est et contemptor, uir superbus, nihil perducit ad finem; qui dilatauit sicut infernus animam suam, et iste quasi mors, non adimpletur. et congregabit ad se omnes gentes, et accipiet ad se omnes populos; nonne uniuersa haec aduersum eum parabolam sument, et propositionem ad narrationem eius, et dicent: uae qui multiplicat sibi quae non sunt sua, usquequo aggrauat torquem suam grauiter, quia subito consurgent mordentes eum, et uigilabunt insidiatores tui, et eris in rapinam illis? quia tu exspoliasti gentes multas, exspoliabunt te omnes reliqui populi propter sanguinem hominum et impietates terrae, et ciuitatis, et omnium habitatorum eius. cum haec de christi aduentu sint repromissa, siue ut quibusdam placet, de uisionis fine, et de completione auxilii dei, quod qui crediderit esse uenturum, uiuet ex fide qua; sui uero incredulus fuerit, domini animae displicebit, nabuchodonosor rex babylonius decipietur superbia sua. et quomodo uinum contra potantem facit, et postquam surrexerit, neque pes, neque mens suum officium tenent, omnis que laetitia, et mentis exhilaratio uertitur in ruinam, sic uir superbus non decorabitur, nec uoluntatem suam perducet ad finem, et iuxta symmachum ouk~g euporêsei~g, hoc est in rerum omnium erit penuria. qui, quasi mors et infernus, non saturatur occisis, et omnes gentes cunctos que populos suo imperio subiugans, finem auaritiae non putauit. nonne cum inebriatus fuerit poculo domini, et meraco calice consopitus, omnes super eum per comparationem loquentur, problêma~g? uae ei qui totum orbem uastans, non saturatur rapinis, nec desinit exspoliare iam nudos, et ad hoc tantum saeuit, ut deuoret, et iniquitatis et praedarum onere quasi grauissima torque se deprimat. simul que considera quam eleganter multiplicatas diuitias densum appellauerit lutum. numquid non repente consurgent medi atque persae, qui babyloniorum imperium destruentes, mordeant eum primum, et postea lacerent; fiat que eis nabuchodonosor in rapinam, et uastator totius orbis exspolietur a reliquis populis, qui manum et crudelitatem illius euadere potuerunt? hoc autem ei fiet propter sanguinem hominis, id est iudae, et iniquitatem terrae, uidelicet israel, et ciuitatis, haud dubium quin hierusalem et omnium habitantium in ea generaliter populum significans. discutiamus et septuaginta. omnia quae de babylone et nabuchodonosor diximus, referri possunt ad mundum istum, et ad diabolum, qui uere arrogans et superbus, et aliquid esse se credens, nihil perducet ad finem. siquidem conatus eius et omnis labor habebit interitum, qui in similitudinem inferni, et mortis, non saturatur occisis, et omnium gentium deceptione laetatur, et ad se populos congregat. qui cum eum uiderint missum in abyssum, et tartaro traditum, ea quae in prophetis parabolice, et ainigmatôdôs~g legerant, uidentes esse completa, et interpretantes super eo, consona uoce memorabunt: uae diabolo, qui multiplicauit sibi non sua. uae perdici, quae congregauit quae non peperit. usquequo? uel increpantium est uox ista, uel iudicii diem demonstrantium. et aggrauans torquem suam infinito pondere. et pulchre, quia arrogans et superbus est - superbia autem proprie in extensione colli et ceruicis erectione monstratur -, torques grauissima sit, ut curuet quod fuerat erectum. et istud eueniet quia subito consurgent qui mordeant eum, uel angeli, cum quibus diabolus tradetur in poenam, uel qui ab eo tempti fuerant, agentes postea paenitentiam; et ad christi uexilla conuersi, mordebunt eum, iuxta illud quod alibi dicitur: uiri pacifici tui posuerunt insidias tibi. denique sequitur: et euigilabunt insidiatores tui, id est quos ante consopieras, quos inebriaueras, illorum insidiis subiacebis, uastantium regnum tuum, et eos qui captiui fuerunt in christi turmas redigentium. tu enim depraedatus es gentes multas, et iudaicum populum ornatu et uestibus, quas ei dederam, spoliasti; idcirco omnes reliqui populi, qui tuo imperio non subiecerint ceruicem, spoliabunt te, et nudum facient. quia et tu interfecisti gentes plurimas, et fudisti sanguinem earum. sed et terrae impietas, id est iudaicae, et ciuitatis hierusalem, et omnium habitatorum eius; qui dixerunt aduersum creatorem suum: crucifige, crucifige eum; sanguis eius super nos et super filios nostros, reuertetur in caput tuum, et exspoliationis tuae causae erunt. potest autem hoc ipsum et de antichristo interpretari, qui intantum erit arrogans et superbus, ut in templo dei sessurus sit, faciens se deum. et quasi infernus et mors, tantos interficiet, et ad se congregabit, ut, si fieri possit, decipiat etiam electos dei. congregabit quoque ad se omnes gentes, ut uniuersos populos in suum ducat errorem. qui cum postea interfectum illum spiritu oris christi uiderint, intellegent uera esse quae de eo ante praedicta sunt, et dicent omnia quae sequuntur, eadem intellegentia, qua exposuimus super diabolum. quod autem dicit, exspoliabunt te omnes reliqui populi propter sanguinem hominum et impietatem terrae, et ciuitatis et omnium habitantium in ea, reliquos populos sanctos intellegamus, qui antichristo non seruierunt; a quibus exspoliabitur impius propter impietatem quam exercuit in uniuersam terram, et uastationem ciuitatis ecclesiae et persecutionem omnium, qui habitauerunt in ea. tanta enim uastitas, et tanta impietas in fine rerum, antichristo saeuiente, grassabitur in ecclesiis, et multiplicata iniquitate multorum, intantum refrigescet caritas, ut dominus qui cordis arcana cognoscit, et quod futurum est, non ignorat, dixerit: putas, ueniens filius hominis inueniet fidem super terram? possumus quoque secundum ioannem apostolum - qui scribit: sicut audistis quia antichristus ueniet, nunc autem antichristi multi sunt; unde et cognoscimus quoniam nouissima hora est -, omnes haereticos, et uniuersum dogma peruersum arrogantium sibi scientiam et simplicitatem ecclesiae contemnentium, qui nihil perducunt ad finem, sed delectantur mortibus plurimorum, arrogantes et superbos dicere; et totam continentiam capituli super eorum intellegentiam temperare, qui uere multiplicant sibi non sua, et quasi grauissimum lutum et ponderosam torquem, qua pertrahantur ad poenas, sibi congregantes spoliant gentes multas, et effundunt sanguinem hominum, et impietatem exercent in ecclesiam et in omnes habitatores eius. sed reliqui populi, ecclesiastici uidelicet uiri, qui non fuerint eorum errore decepti, subito consurgent, et euigilabunt quasi de graui somno, et mordebunt eos, et insidiabuntur illis, et habebunt eos in praedam. quidam putant hoc quod dicitur: uae qui multiplicant sibi quae non sunt sua, et cetera, et diuitibus posse accipi, qui possessionum terminos dilatant, et ea quae non sunt hominis, hominis arbitrantes, congregant sibi, a quibus subito relinquentur. quod autem non sit hominis, id est animalis rationabilis, terrena possessio, et dominus demonstrat, dicens: si in alieno non fuistis fideles, quod uestrum est, quis dabit uobis? totum que capituli textum super hac persona edisserunt. sed nescio an possint quaestionis et solutionis propheticae ordinem seruare. uae qui congregata auaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali. cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccauit anima tua. quia lapis de pariete clamabit, et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est, respondebit. lxx: o qui multiplicat auaritiam malam domui suae, ut ponat in excelso nidum suum, et eruatur de manu malorum. cogitasti confusionem domui tuae, consumpsisti populos multos; et peccauit anima tua, propter quod lapis de pariete clamabit, et scarabaeus de ligno loquetur ea. adhuc ad ipsum sermo est, qui sibi coaceruet mala et diuitiarum multitudinem non intellegat causam esse ruinae suae domus; simul que per metaphoram superbiae arguitur, quod ad auium similitudinem in excelso posuerit nidum suum, et arbitratus sit erui se de manu mali, id est numquam uenire in hostium potestatem; quod superbiae consilium et arrogans cogitatio finem habuit ignominiam. interfecisti populos multos, et in aliis occidendis contra animam tuam desaeuisti, et in tanta crudelitate bacchatus es, ut, si dici potest, lapides ciuitatis et ligna parietum quos subuertisti, tuam ferociam clamitent. tale quid et dominus in euangelio contra pharisaeos obiurgantes, quare non increparet pueros acclamantes sibi: hosanna in excelsis filio dauid, benedictus qui uenit in nomine domini; hosanna in excelsis. non legistis, inquit, quia scriptum est: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? et si isti tacuerint, lapides clamabunt. licet enim plerique ita intellegendum putent, si iudaei tacuerint, multitudo me gentium confitebitur, tamen haec est expressior et uerior intellegentia, etiamsi homines tacerent, et signorum meorum multitudinem lingua inuidens non loquatur; tamen lapides ipsi, et fundamenta murorum, et parietum aedificatio meam poterunt magnitudinem personare. quod ut significantius fiat, ponamus litteraturae quoque saecularis exempla. crispus loquitur in historiis: 'saguntini fide atque aerumnis incluti, prae mortalibus, studio maiore quam opibus, quippe apud quos etiam tum semiruta moenia, domus intectae, parietes que templorum ambusti, manus punicas ostentabant'. simile quid et tullius ad caesarem pro marcello: 'parietes, me dius fidius - ut mihi uidetur - huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod breui tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et sui sedibus'. porro quod nos interpretati sumus: et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est, respondebit, pro quo septuaginta posuerunt: et scarabaeus de ligno loquetur ea, manifestius more suo transtulit symmachus, kai~g sundesmos~g oikodomês~g xulinos~g apophthegxetai~g auta~g, id est: et iunctura aedificii ligna loquetur ea. theodotio quoque, kai~g sundesmos~g xulou~g phthegxetai~g auta~g, necnon et quinta editio kai~g sundesmos~g xulou~g phthegxetai~g auta~g, quae et ipsae interpretationes cum symmachi et nostra interpretatione concordant. quod enim lingua hebraica dicitur chaphis, lignum significat, quod ad continendos parietes in medio structurae ponitur, et uulgo apud graecos appellatur himantôsis~g. hoc est ergo iuxta historiam quod prophetalis sermo significat; lapides parietum quia te destructi sunt, et ligna eorum ambusta tuam crudelitatem sonabunt. reperi exceptis quinque editionibus, id est aquilae, symmachi, septuaginta, theodotionis, et quinta, in duodecim prophetis et duas alias editiones, in quarum una scriptum est: quia lapis de pariete clamabit quasi uermis in ligno loquens, et in altera: lapis enim de pariete uociferabitur, et skôlêx~g de ligno loquetur ea. sed et aquila aliud quiddam quam nos diximus posuit, kai~g maza~g, id est et massa de ligno respondebit. quorum interpretatio quid sibi uelit, in septuaginta translatorum expositione dicemus, in quibus pro uae, o positum est, et dirigitur sermo uel ad diabolum uel antichristum, uel ad haereticos, qui multiplicant sibi auaritiam malam. mala autem dicitur auaritia, ad distinctionem bonae, ut sit bona auaritia doctoris ecclesiastici, qui numquam satiatur multitudine sectatorum, et quanto plures habuerit discipulos, tanto magis ad doctrinae studium concitetur. uae ergo ei qui multiplicat sibi auaritiam pessimam, ut congreget domui suae conuenticula peruersa, et ponat in alto nidum suum, ut eruatur de manu malorum. pollicentur enim et diabolus et antichristus et haeretici, eos qui suum dogma suscipiant, forte in caelestibus possessuros regna caelorum, et gehennae incendia non sensuros. et cum haec repromiserint, consilium ipsorum ad perfectum uenire non poterit; sed erit consilium confusionis et ignominiae domus eorum, postquam quae fuerant repromissa, falsa ipse rerum finis ostenderit cum probabitur confusionis esse consilium, non salutis. iste, ut diximus, peruersitatis doctor consumpsit populos multos, et quanto plures habuit in comitatu suo, tanto magis deliquit contra animam suam. denique ecclesiae eius lapides, et kantharos~g, id est scarabaeus de ligno, clamabunt contra auaritiam superbi, eo quod omnes gentes sua persuasione deceperit. lapides, stolida corda credentium doctrinis haereticorum possumus intellegere, et scarabaeum de ligno, magistros quosque peruersos, qui turpis lucri gratia assumentes praedicationem crucis, loquuntur ex utero. deus enim eorum uenter est, et omnia ciborum causa faciunt, qui rediguntur in stercus - quia scarabaeus uel cantharus uermis est stercoris -, et ad hoc tantum assumunt crucem, ut auaritiam et superbiam magistri sui diaboli doceant ore uipereo. si quando uideris haereticorum quempiam, quasi recondita et occulta mysteria contra ecclesiam loqui, et domum diaboli domui praeferre christi, dicito: lapis de pariete clamat, et cantharus de ligno loquitur. legi in cuiusdam uolumine, propterea cantharum super haereticis intellegi, quia dogmata habeant stercori comparanda. unde et apostolus, doctrinae ueteris errorem dicit se reputasse in scybala, id est in stercora. non quod lex uetus, ut manichaei arbitrantur, ad comparationem euangelii scybala computetur - quod impium est dicere, cum unius dei utrumque sit testamentum -, sed quod doctrinae pharisaeorum, et praecepta hominum, et deuterosis iudaeorum stercora dicantur ab apostolo. scio quemdam de fratribus, lapidem, qui de pariete clamauerit, intellexisse dominum saluatorem, et scarabaeum de ligno loquentem, latronem qui dominum blasphemauerit, quod licet pie possit intellegi, tamen quomodo cum uniuerso prophetiae contextu possit aptari, non inuenio. sunt nonnulli qui putent cantharum de ligno loquentem, et ad saluatoris personam referri posse, quod impium esse ex ordine ipso sermonis apparet. cantharus enim de ligno loquetur ea, non intellegitur in bonam, sed in malam partem, id est, loquetur auaritiam pessimam multiplicantis aduersus domum suam, et confusionem diaboli, et cetera quae de iniquitate eius et scelere praecesserunt. quod autem ait aquila, et massa de ligno respondebit, massam referimus ad illum sensum, quem dominus posuit in euangelio: cauete uobis a fermento pharisaeorum. cum que dubitarent apostoli, et quidnam esset, scire non possent, euangelista interpretatus est, dicens: dixerat autem eis de doctrina pharisaeorum. recte igitur doctrina haereticorum de ligno loquitur; aliter enim persuadere non possunt, nisi gloriam ligni suae peruersitati praeferant. necnon et illud quod dixeramus: quia lapis de pariete clamabit sicut uermis in ligno loquens, uel lapis de pariete uociferabitur, et skôlêx~g de ligno loquetur ea, quidam e nostris uermem in ligno loquentem illum esse aiunt, qui dicit in psalmo: ego autem sum uermis et non homo; et auem uocalem ad eiusdem personam referunt, qui ait: factus sum quasi passer solitarius in lecto, et cetera his similia. uae qui aedificat ciuitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate. numquid non haec sunt a domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in uacuum, et deficient quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam domini quasi aquae operientes mare. lxx: uae qui aedificat ciuitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitatibus. nonne haec sunt a domino omnipotente? et defecerunt populi multi in igne, et gentes multae coangustatae sunt, quia replebitur terra ut cognoscat gloriam domini, quasi aquam ad operiendum maria. nulli dubium est quin iuxta litteram adhuc contra nabuchodonosor loquatur sermo propheticus, et plangat eum quod aedificet babylonem in sanguinibus, et plurimorum ruinis ac mortibus illius moenia construat. qui quia hoc fecerit urbi, quam in sanguinibus construxerat, postea quae a domino inferantur, auscultat. sequitur enim: numquid non haec a domino sunt exercituum? id est quae dicuntur: laborabunt populi in multo igne, et gentes in uacuum; id est incensa babylone, frustra populi laborabunt et nitentur in nihilum, et deficient populi gentis chaldaicae. quia replebitur terra ut cognoscat gloriam domini, id est cum babylon fuerit euersa, manifesta fiet omnibus potentia uirtutis dei, quasi aquae operientes mare, sic gloria domini terra uniuersa complebitur, sicut aquae alueum et fundum contegunt maris. haec ut diximus, iuxta litteram. ceterum perspicuum est, quod et diabolus, et antichristus, et haereticorum peruersa doctrina aedificent ciuitatem in sanguinibus, id est ecclesiam suam in eorum quos deceperunt, interitu, et praeparent urbem in iniquitatibus, loquentes contra deum iniquitatem, et ponentes in excelso os suum. quod cum fecerint, manifeste ostenditur, quia ex semetipsis aedificent ciuitatem in sanguinibus, et praeparent eam in iniquitatibus. sequitur enim: non sunt haec a domino omnipotente? id est talis aedificatio non est a domino sabaoth, quem nunc lxx interpretati sunt, omnipotentem. deficient enim multi populi, et quamuis infinitae gentes in eorum ducantur errorem, tamen uel lassabuntur, quod magis significat ôligopsuchêsan~g, uel certe coarctabuntur in angustum, et ecclesiae multitudini non poterunt comparari. illis quippe in igne deficientibus, - quod sentitur, aut diaboli principis sui igne consumptis, aut certe succensis igne domini, de quo ait: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat, et de priore cursu retractis, et agentibus paenitentiam, et coeptum iter deserentibus, quod sonat oligopsuchia~g -; replebitur uniuersa terra gloria domini, quando ad praedicationem apostolorum in uniuersum orbem exierit sonus eorum, sicut aquae operientes mare, id est ut omnem salsuginem, et amaritudinem saeculi, quam terra biberat, pluente desuper diabolo, aquae domini operiant, et efficiant maris locum et amaritudinis pristinae non apparere. unde et in psalmo dicitur: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. potest autem - quamquam non conueniat ordini lectionis, nec ad praesentem scripturae textum faciat -, et super hierusalem intellegi ciuitatem plenam sanguine prophetarum, de qua scriptura commemorat, quod redundauerit in ea sanctorum sanguis a porta usque ad portam. et quae dicit in domini passione: sanguis eius super nos, et super filios nostros. et ad quam deus loquitur in esaia: cum leuaueritis manus ad me, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt. haec aedificata est in iniquitatibus, in qua iuxta eumdem prophetam iustitia dormiuit. nec est aedificatio eius a domino sabaoth. unde et defecerunt populi multi in igne, et gentes multae lassatae sunt eo tempore quo uespasiani et titi circumdata est exercitibus, et ad diem sollemnem paschae uenientes, urbe quasi carcere sunt reclusi, et fame et penuria defecerunt, et usque ad extremas ruinas hadriani eos perduxit obsidio. subuersa autem ciuitate sanguinum, et urbe iniquitatum, et populis igne consumptis, et gentibus quae auxilium eorum uenerant, huc illuc que dispersis, et dimittentibus lassas manus, repleta est uniuersa terra gloria christi, et quasi aquis, ita sermonibus et doctrina eius uniuersus mundus coopertus est. uae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius. repletus est ignominia pro gloria; bibe tu quoque, et consopire. circumdabit te calix dexterae domini, et uomitus ignominiae super gloriam tuam, quia iniquitas libani operiet te, et uastitas iumentorum deterrebit eos, de sanguinibus hominum et iniquitate terrae, et ciuitatis et omnium habitantium in ea. lxx: uae qui propinat proximo suo subuersione turbida, et inebrians, ut aspiciat in speluncis eorum, saturitatem ignominiae de gloria bibe et tu, et commouere. circumdedit te calix dexterae domini, et congregata est ignominia super gloriam tuam, quia impietas libani operiet te, et miseria bestiarum terrebit te, propter sanguinem hominum, et impietates terrae et ciuitatis, et omnium habitantium in ea. pro subuersione turbida, symmachus interpretatus est: kai~g aphiôn~g akritôs~g ton~g thumon~g heautou~g, id est: et emittens absque iudicio furorem suum. theodotio apo~g chuseôs~g sou~g, quod interpretatur: ab effusione tua. quinta editio: ex~g aprosdokêtou~g anatropês~g tês~g orgês~g sou~g, quod significat: de subuersione insperata irae tuae. aquila: ex~g epitripseôs~g cholou~g sou~g, quod possumus uertere: de emissione furoris tui. in alia editione repperi: ouai~g tôi~g potizonti~g ton~g hetairon~g autou~g aellên~g petomenên~g, quod ipsum in lingua nostra sonat: uae qui potum dat amico suo turbinem uolantem. sed et alibi translatum legi: uae qui potum dat proximo suo ekstasin~g ochloumenên~g, id est amentiam turbidam. hoc propterea ut uerbum hebraicum maspha, quod transtulerunt lxx subuersionem, sciri possit quanta apud omnes editiones uarietate discordet. igitur adhuc contra nabuchodonosor inuectio est, quod oblitus conditionis suae, et quasi ignorans se esse hominem, alteri homini fel et amaritudinem propinarit. possumus autem eum uel regem intellegere iudaeae, uel generaliter omnes homines quod inebriauerit eos malis, ut uideret sedeciae et captiuorum omnium nuditatem. pro quo interpretatus est symmachus et quinta editio: ut uideret ignominias eorum. dicuntur autem haec per metaphoram ebrii hominis, et nuditate turpati, quod nabuchodonosor omnes inebriauerit calice furoris sui, cunctos que exspoliatos uiderit et captiuos, et illi qui quondam gloriosi fuerant, in ultimam redacti sint seruitutem; hoc enim est quod ait: repletus est ignominia pro gloria, ut subaudiatur amicus, et proximus, siue consors regni, qui tuum, o nabuchodonosor, calicem bibit. unde quia inebriasti plurimos, tu quoque bibe de calice domini et consopire; circumdaberis suppliciis dexterae domini, et cum ignominia uomitus tui omnia quae absorbueras, egeres, et de sublimi gloria ad ultima deduceris mala. quia iniquitas libani operiet te, superbia, inquit, tua et euersio templi, et rapina sanctuarii te depopulabitur atque uastabit. et quia semel nominauerat montem libanum, sub eiusdem translatione uictimas, et sacrificia, uel certe multitudinem populorum, quae interfecta est in hierusalem, animalibus uel bestiis comparat, dicens: et uastitas animalium opprimet te. hoc autem omne patieris, quia uastasti iudam, subuertisti terram repromissionis, et ciuitatem hierusalem omnes que habitatores eius. audiui liddae quemdam de hebraeis, qui sapiens apud illos et deuterôtês~g uocabatur, narrantem huiuscemodi fabulam: sedecias, inquit, a nabuchodonosor rege caecatus in reblatha, hoc est antiochiae, uariis que irrisus modis, ductus est babylonem. ubi cum quadam die nabuchodonosor conuiuii festa celebraret, iussit ei dare potionem, qua hausta, uenter potantis solueretur in fluxum, ac subito introductum ante ora epulantium, compulsum que ui uentris pollutum esse stercore, et hoc esse quod nunc hic scriptura dicat: uae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius, et ignominiam pro gloria; quod scilicet ille qui rex potentissimus fuerat ad tale dedecus per eum sit deductus. unde et comminatur ei deus quod et ipse bibiturus sit huiuscemodi potionem, et passurus omnia, quae passus est sedecias. hoc quam ridiculum sit, me tacente, cognoscitis. si enim quod sequitur: bibe tu quoque, et consopire, et circumdabit te calix dexterae domini, et uomitus ignominiae super gloriam tuam, non de calice intellegunt, sed de malis, quae bibiturus est nabuchodonosor; ergo et ille calix quo sedeciae propinatum est, mala sunt intellegenda, non ut illi uolunt, kathartikon~g. sin autem dicunt uere factum, et temperatam huiuscemodi potionem, ut supra retuli, ergo et calix iste quem bibiturus est nabuchodonosor, kathartikôi~g aestimandus est plenus, ut deus sabaoth et dominus omnipotens pro uindicta magna nabuchodonosor propinet kathartikon~g, et faciat eum suo stercore pollui. hoc aduersus iudaicam traditionem. ueniamus autem ad intellegentiam spiritalem. uae tibi, diabole, siue antichriste, uel haereticorum dogma peruersum, qui doctrinis tuis et potione turbida inebrias populos deceptorum, et subuertis priorem fidem, dans eis potionem, non de siloa, non de iordane, non de fontibus israel, sed de torrente cedron, et de flumine aegypti, de quo hieremias dicit: quid tibi et uiae aegypti, ut bibas aquam geon? pro quo in hebraeo scriptum est sior, id est turbidam atque coenosam quamuis enim de paradiso scripturarum flumina aegypti exire credantur; tamen quia conculcantur pedibus pharaonis, perdiderunt splendorem suum, et uiolata luto aegyptio, uersa sunt in torrentes, de quibus sanctus quod euaserit, gratulatur dicens: torrentem pertransiuit anima nostra. quod si quis opposuerit torrentem corath, de quo bibit helias. et torrentem alium, de quo dominus bibit in uia; ita enim scriptum est: de torrente in uia bibet, hoc dicendum, quia quicumque in aegypto fuerit, et in uia huius saeculi, quamuis moyses et aaron, quamuis hieremias sit et helias, tamen necesse est eum de temptationibus aegypti et solitudinis bibere; unde et domini sermo qui ob hoc carnem assumpserat, ut biberet de torrente, considerans maiestatem suam dixit: pater, si possibile est, transeat calix iste a me. rursum uidens se esse in aegypto, et aquas non posse mundari, nisi ipse potasset, ait: uerumtamen non sicut ego uolo, sed sicut tu uis. haec propterea, quia diabolus subuersione et poculo turbido ac peruersis quibusque doctrinis inebriet proximos, id est rationale animal, et faciat eos quos deceperit, respicere ad speluncas suas. ecclesiae enim dogmata libera sunt; die gratulantur et lumine. qui autem inebriantur, nocte inebriantur; et qui eos inebriant, non ducunt in atria domini, quae nulla tectorum premuntur umbra, sed in speluncas. fecerunt enim domum patris quae fuerat domus orationis, speluncas latronum, pollicentes initiationes quasdam et mysteria, et recondita solum que haereticis nota secreta, de quibus loquitur et esaias: et manufacta omnia abscondent, inferentes in speluncas et in scissuras petrarum et foramina terrae. non ingrediamur ergo in speluncas haereticorum, nec abscondamur ibi, ubi impius saul stercora doctrinarum suarum egerere consueuit, sed magis ascendamus ad speluncam excelsam montis sina, ubi et helias uidit dominum, et moyses posteriora eius ante conspexit. et esaias de domino clamitans: hic habitabit, ait, in spelunca excelsa. si quis autem non habet poculum turbidum et doctrinam haereticam, et magister ecclesiae est, et omnia facit turpis lucri gratia, et uendit columbas in templo, hoc est dona sancti spiritus, et in cathedra sacerdotali liberas suffocat aues, iste non facit quidem domum orationis speluncam latronum, sed facit domum patris domum negotiationis. post haec sequitur: saturitatem ignominiae pro gloria bibe tu, et commouere, id est, o diabole, o dogma peruersum, o haeretice, qui te putabas calicem esse aureum, quo inebriantur omnes gentes, ut uiderent speluncas et secreta tua, pro gloriae magnitudine replere saturitate ignominiae, et reputare in uas fictile opera manuum figuli; bibe et tu de calice domini, de quo in psalmo dicitur: calix in manu domini, uini meri plenus mixto, et inclinauit ex hoc in illud; uerumtamen faex eius non est exinanita. et a priori sententia commouere, et noli putare firma esse et stabilia, in quibus primum stare cupiebas, quia circumdedit te calix dexterae domini. porro quia propinasti proximo tuo subuersione turbida, congregabitur ignominia super te, et super gloriam tuam, quam primum te habere credebas, istud que patieris, quia impietas libani operiet te, secundum illud quod dicitur: et oratio eius fiat in peccatum. libanus enim mons iuxta graecum sermonem homônumos~g est thuri; thus autem sumbolon~g est spiritalis thymiamatis, quod est cultus dei. idcirco haereticorum peruersa oratio et non euangelica simplicitate directa, eis uertetur in peccatum, et impietas cultus dei operiet eos. unde sequitur: et miseria bestiarum terrebit te propter sanguinem hominum, et impietates terrae, et ciuitatis et omnium habitantium in ea. et est sensus: eos quos tuis fraudibus decepisti, et de ouibus christi fecisti esse bestias tuas, cum uideris in miseria, et pro errore sustinere supplicia, tunc terreberis, tunc iacebis. ac ne arbitreris me, quia libanum et eius bestias nominaui, de brutis animalibus, et non de hominibus loqui, manifestius tibi dico: sustinebis haec, quia multorum hominum fudisti sanguinem, quos deo perire fecisti. et exercuisti impietatem in terra uiuentium, in terra mansuetorum, et impietas tua in ciuitate quoque domini desaeuit, id est in ecclesia eius, multos que qui habitabant in ea, impietatis tuae fecisti esse participes. hoc sub persona haereticorum dictum sit. ceterum si uolumus de antichristo intellegere, siue de diabolo qui operaturus est in antichristo, et iste calice suo, quo christi cupiet subuertere disciplinam, inebriabit plurimos, ut ebrii ingrediantur speluncas eius, sed postquam finis aduenerit, pro ea gloria qua se magnificauerat, implebitur ignominia. implebitur autem, quia bibet suppliciorum calicem, et commouebitur, nequaquam firmus in malitia sua, sed trepidus, et sero paenitens. circumdabit enim eum calix dexterae domini, qui est dominus atque saluator, quando interfecerit eum spiritu oris sui, et destruxerit illuminatione aduentus sui. tunc omnis ignominia quam sibi cogitationibus, factis, sermonibus congregauit, ueniet super gloriam eius, ut quantum ante putabatur inclutus, tantum postea ignominia plenus sit. blasphemauit enim in deum, et impietas quam exercuit in libano, operiet eum, et multorum hominum furor, qui aduersum dei ecclesiam debacchati sunt, ipsi imputabitur, nec poterit eleuare ceruicem, sed terrore deprimetur in terram. multos enim homines interfecit, et totum orbem, id est ecclesiam christi et habitatores eius sua impietate uastauit. sciendum igitur et hoc capitulum, quod nunc exposuimus, id est: uae qui potum dat proximo suo subuersione turbida, et priora tria in quibus dictum est: uae qui multiplicat sibi quae non sunt sua, et: uae qui congregat auaritiam malam domui suae, et: uae qui aedificat ciuitatem in sanguinibus, et iuxta historiam, et iuxta anagogen, uel aduersum nabuchodonosor, uel aduersus diabolum et antichristum et haereticos posse aequaliter accipi. quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile et imaginem falsam? quia sperauit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta. lxx: quid prodest sculptile, quia sculpserunt illud; formauerunt illud conflatile, imaginem falsam? quia confidit fictor in figmento suo, ut faciat idola muta. consequenter superioribus de nabuchodonosor dicitur, quod fabricatus sit statuam idoli bel, et posuerit eam in campo dura, siue, ut in hebraeo scriptum est, dora super quo plenius in daniele legimus. miratur itaque scriptura regis amentiam et stultitiam, quia ipse iusserit statuam auream fieri, et fictor confidat in simulacro quod finxit; quod quidem possumus et generaliter contra omnes idolorum accipere cultores. nec putemus unum esse quod sculpitur, et conflatur. sculpturam quippe possumus in lapidibus et in marmoribus accipere, conflatura uero in his metallis intellegitur, quae solui possunt atque conflari: uerbi gratia, auro, argento, aere, plumbo stanno que. hoc dictum sit, ut iuxta tropologiam scire possimus quid sit inter sculptile atque conflatile. legimus in deuteronomio: maledictus omnis qui fecerit sculptile et conflatile, opus manuum artificis, et posuerit illud in abscondito. sculptile et conflatile reor, dogmata esse peruersa, quae ab his a quibus facta sunt, adorantur. uide arium sculpsisse sibi idolum creaturae, et adorasse quod sculpsit. cerne eunomium conflasse imaginem falsam, et conflationi suae curuare ceruicem. signanter que scriptura: et ponet, inquit, illud in abscondito. habent enim et ipsi orgia sua, et quasi pro perfectis quibusque discipulis tradunt abscondita sacramenta, quae si ad lucem processerint, statim quod ficta sunt, arguuntur. nihil igitur eis proderit sculptura et conflatio sua. sculptura quae refertur ad lapides, in his dogmatibus intellegitur, quae stultitiam prima fronte demonstrant. conflatio est ibi, ubi aliqua uidetur esse ratio sapientiae saecularis, et uelut quodam auro, ita disciplinis philosophorum et splendore eloquentiae idolum conflatum est. nihil ergo proderit figmentum fictori suo. et mutum surdum que simulacrum adoratorem suum audire non poterit. si quando uideris aliquem nolle credere ueritati, et ostensa suorum dogmatum falsitate, in coepto studio perseuerare, congrue poteris dicere: sperat in figmento suo, et facit simulacra muta uel surda; kôpha~g quippe apud graecos utrumque significat, quamquam symmachus alala~g interpretans, muta magis uideatur intellexisse quam surda. nec moueat quempiam illud idiôma~g scripturarum, de quo saepe diximus: quis, putas, fidelis et sapiens dispensator? et in alio loco: quis sapiens et intelleget haec? eo quod quis, uel quid pro raro accipiatur, cum possimus et de alio loco pro impossibili hoc ipsum accipere: quis nos separabit a caritate christi: tribulatio, an angustia, et cetera? et de praesenti capitulo: quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus? in utroque enim impossibilitas demonstratur, quod nec apostoli caritatem ulla tribulatio et angustia diuidere possit a christo, nec in idolis sit ulla utilitas. uae qui dicit ligno: expergiscere; surge, lapidi tacenti; numquid ipse docere poterit? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in uisceribus eius. dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. lxx: uae qui dicit ligno: euigila et exsurge, et lapidi: eleuare. et ipsum est imago, et est productio auri et argenti, et omnis spiritus non est in eo. dominus autem in templo sancto suo; reuereatur a facie eius omnis terra. et hoc similiter uel aduersum nabuchodonosor, uel aduersum omnes qui uenerantur idola, accipi potest. et describitur error humanus, quod argentum, aurum, gemmas et sericum, quibus uel obuoluta, uel operta sunt idola, prae fulgore materiae deos aestimant, cum formam quidem potuerit artifex dare; animam autem, qua uegetantur artus, nequiuerit. et econtrario dominus dicitur in templo sancto suo; non in templo manufacto, sed uel in caelis, uel in unoquoque sanctorum, iuxta apostolum dicentem: an nescitis, quoniam templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis? et alibi: corpora uestra templum dei sunt, uel in filio sicut ipse ait: pater in me manens, ipse facit opera. aut certe iuxta illud, quod caelos et terras, maria et uniuersum mundum: spiritus intus alit, totam que infusa per artus, mens agitat molem, et magno se corpore miscet. mundus omnis qui caelo constat, et terra et caelorum circulis clauditur, dei domus esse perhibetur. unde et apostolus confidenter: in ipso enim, ait, uiuimus, et mouemur, et sumus. quod si quis opposuerit, quomodo spiritus in idolis non esse dicatur, cum omnibus simulacris assideant immundi spiritus, peruersum absolute, sed cum additamento aliquo spiritum discat scripturae sanctae consuetudinem, numquam spiritum nuncupari, sicut ibi: spiritu fornicationis seducti sunt. et in euangelio: cum autem spiritus immundus exierit de homine, et cetera his similia. spiritus autem ubicumque solus et absolute sine aliquo additamento legitur, semper refertur ad bonam partem, id est, ad spiritum sanctum, ut est illud apostoli: qui seminat in spiritu, de spiritu metet uitam aeternam, et alibi: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, et in alio loco: spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. neque hoc dicimus, quod non et spiritus sanctus cum additamento ponatur: uocatur enim et spiritus sanctus, et spiritus principalis, et spiritus rectus, et spiritus dei, et cetera his similia; sed quod spiritus sanctus, et cum additamento et solus saepe ponatur, spiritus autem peruersus nusquam nisi cum additamento lectus sit. sed et illud dici potest - si quis contentiose spiritum peruersum in hoc loco uoluerit accipere -, quod aliud sit: omnis spiritus non est in eo; aliud si dixisset: omnis spiritus non est circa eum; potest enim assidere simulacris; ceterum intrinsecus esse non potest. unde et aquila significantius uertit hebraicum dicens: et spiritus eius non est in uisceribus, siue in medio eius. praeterea sciendum in quibusdam hebraicis uoluminibus non esse additum, omnis, sed absolute, spiritum legi. quod si quis ratione superatus in bonam partem acceperit spiritum, et quaesierit, cur si de spiritu sancto dictum sit, cum additamento legatur: et omnis spiritus non est in eo, sciat omnem spiritum, diuersas gratias intelligi spiritus sancti; ut sit sensus: nihil in se gratiae, nihil poterit habere uirtutis. quod quidem et iuxta tropologiam magis intellegitur, quod in uniuersis idolis haereticorum et figmentis diaboli, nulla sit gratia spiritus sancti, sed imaginem diuinitatis et pulchritudinem dogmatum praeferre uideantur, cum in illis nihil spirans sit et uitale. dicamus et illud, ne lectorem uideamur celasse quod nouimus, spiritum et uentum apud hebraeos eodem appellari uocabulo, id est rua, et pro sensu loci, uel spiritum accipi solere, uel uentum. ergo et in hoc loco, spiritum uel pro uento accipere possumus, quod nihil spiret in idolis, uel pro anima, quod simulacra animata sint. quod autem spiritus accipiatur pro anima, manifeste significat saluatoris oratio: pater, in manus tuas commendo spiritum meum. neque enim iesus aut peruersum spiritum - quod cogitare quoque nefas est -, aut spiritum sanctum, qui et ipse deus est, patri poterat commendare et non potius animam suam, de qua dixerat: tristis est anima mea usque ad mortem, et: nemo potest eripere animam meam a me, sed uoluntate mea depono animam meam, et sponte mea rursum assumo eam.

Liber 2

Prologus

alterum, mi cromati, papa uenerabilis, in abacuc librum scribimus, proprium cantico eius opusculum dedicantes, sermonem que epicum et psalterii, id est lyrico more compositum, totis uiribus aggredientes. sibilet igitur excetra, et sardanapalus insultet, turpior uitiis quam nomine; nos coeptum carpamus iter, et orationibus tuis, qui carnem uirtute superasti, manifestissimam de christo prophetiam in octauo propheta, id est in resurrectionis dominicae numero disseramus.

Caput 3

oratio abacuc prophetae pro ignorationibus. lxx: oratio abacuc prophetae cum cantico. aquila et symmachus et quinta editio, sicut nos, pro ignorationibus transtulerunt solus; theodotio huper~g tôn~g hekousiasmôn~g, id est pro uoluntariis, et pro his qui sponte delinquunt. hoc propterea ut intellegamus - exceptis septuaginta -, nullum, orationem cum cantico transtulisse. nam et in hebraico habet al segionoth quod dicitur: epi~g agnoêmatôn~g, et nos transtulimus, pro ignorationibus. est autem sensus, quia supra temere dixerat: usquequo, domine, clamabo, et non exaudies? uociferabor ad te uim patiens, et non saluabis? ac deinde in secunda querimonia: quare non respicis super iniqua agentes, et taces, deuorante impio iustiorum se? ad hoc audierat: scribe uisum, et explana eum super tabulas. et post cetera: ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso; iustus autem in fide sua uiuet. et didicerat uel nabuchodonosor, uel diabolum, uel antichristum positum in iudicio peccatorum, et fortem ad corripiendas gentes; nunc agit paenitentiam, et plangit quod temere sit locutus, petit que ueniam, ut misericordiam consequatur, quia ignorans fecit. unde et dauid: delicta, inquit, iuuentutis meae, et ignorantias meas ne memineris. sunt qui putent orationem esse prophetae, ut in aduentu christi error auferatur hominum, unde et prophetae nomen sit titulo praenotatum, quod prophetico spiritu oret tolli caliginem, et reddi lucem, auferri imaginem, et tribui ueritatem. quod autem prophetia sit, et totus cantici textus ostendit, et maxime illud: in medio duorum animalium cognosceris, et: cum appropinquauerint anni, notus eris, et de iudicio: cum turbata fuerit anima mea in ira, misericordiae recordaberis, et rursum de aduentu christi: deus a themam ueniet, et sanctus de monte umbroso et condenso, necnon in futurum: pauebunt tabernacula terrae madian, et ascendes super equos tuos, et extendens extendes arcum tuum super regna. si autem aliquis quaesierit, quare solus theodotio, pro spontaneis, transtulerit, possumus dicere, uel confessionem prophetae, quod non aliqua necessitate, sed sponte peccauerit, male sentiens de iudicio dei, uel certe futuram gentium fidem demonstrari, quod priorem errorem uoluntarie relinquentes, in eum crediturae sint, qui in cantico repromittitur. legimus in psalmo decimo sexto: oratio dauid. et in alio similiter. oratio dauid. et in octogesimo nono: oratio moysi hominis dei. et in centesimo primo: oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram domino effuderit precem suam. et sicubi alibi nomen orationis infertur, attamen nullo loco cum cantico legitur. et nescio, an decens sit orare cum cantico, nisi forte iuxta septuaginta orare dicamus prophetam pro aduentu christi, et hoc ipsum cum delectatione, et psalmis et cantico prophetare, ut et in eo quod oratio est, deprecetur patrem, et in eo quod canticum, patris, qui miserit filium, et filii qui uenerit, laus dicatur. haec de titulo cantici. uideamus nunc quae dicantur in cantico. domine, audiui auditionem tuam, et timui. domine, opus tuum in medio annorum uiuifica illud. lxx: domine, audiui auditum tuum, et timui. domine consideraui opera tua, et obstupui in medio duorum animalium cognosceris. pro eo quod nos et aquila et theodotio transtulimus uiuifica illud, symmachus interpretatus est reuiuifica illud. quod autem septuaginta dixerunt, consideraui et obstupui, nec in hebraeo habetur, nec apud quempiam aliorum interpretum, ut sublatis his, quae in hebraico non habentur, possit legi iuxta septuaginta: domine, opera tua in medio duorum animalium cognosceris; quod quia adianoêton~g uidebatur, superiora coniuncta sunt. legimus autem in hebraeo adonai, id est domine, phalach, opus tuum, bacereb, in medio, sanim, annorum heieu, uiuifica illud. hoc propterea ut quae superflua sunt in septuaginta manifeste addita cognoscamus. hebraei iuxta historiam hunc locum ita explanant: domine, audiui auditionem tuam, et timui. audiui, inquit, poenas quas nabuchodonosor et diabolo praeparasti in quibus dixisti ei: uae qui multiplicat non sua. et secundo: uae qui congregat auaritiam malam domui suae. et tertio: uae qui aedificat ciuitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate. et quarto: uae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians. et quinto: uae qui dicit ligno: expergiscere; surge, lapidi tacenti. et sicut timore perterritus sum, quod draco magnus tantis uulneribus confodiendus sit, sic deprecor, domine, ut quod promisisti, expleas, et finito tempore, reddas christum tuum. tu enim dixisti, quia adhuc uisus procul et apparebit in fine, et non mentietur. uiuifica ergo quod pollicitus es, hoc est tuum imple promissum; non moriatur irritus sermo tuus, sed opere compleatur. quod quidem iuxta nos, et de resurrectione saluatoris intellegi potest, ut ille qui pro nobis mortuus est, consurgat a mortuis, et uiuificetur. iuxta septuaginta autem multo alter est sensus, et debemus etiam uulgatae editionis explanationem ponere. domine, audiui in scripturis sermonem tuum, et te mihi dante auriculam, iuxta illud quod loquitur esaias: addidit mihi auriculam ad audiendum; ita audiui, ut tu uis audiri sermonem tuum. et opera tua dilegentius contemplatus, ne mihi diceretur: opera autem domini non respiciunt, et opera manuum eius non considerant, ex creaturis intellexi creatorem; et per singula quae fecisti, et quae cotidie operaris in uniuerso mundo, totus obstupui, et sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conuersus. uel certe admiratione turbatus, in laudes tuas trepidus erumpo dicens: in medio duorum animalium cognosceris. quod multi putant de filio intellegi, et spiritu sancto, eo quod pater per filium intellegatur et spiritum. quae quidem et duo seraphim in esaia, et duo cherubim, scribi interpretantur in exodo, quae contra se respiciunt, et in medio habent oraculum; et in esaia uelantia caput et pedes domini, in praesenti tantum saeculo uolent, et alter ad alterum mysterium inclament trinitatis, et mittatur unus de seraphim, quod interpretatur ardens, et ueniat in terram et mundet prophetae labia, et dicat: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat. hoc aestimant alii, et ad hanc interpretationem multis scripturarum utuntur testimoniis. porro simplex interpretatio, et opinio uulgi de saluatore intellegit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit. qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima ecclesia quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus sit saluator et creditus. sunt qui duo animalia, duo intellegant testamenta, nouum et uetus, quae uere animantia sint, quae uitalia, quae spirent et in quorum medio dominus cognoscatur. in medio annorum notum facies. lxx: cum appropinquauerint anni, cognosceris. cum uenerit, inquit, tempus, et opere promissa compleueris, monstrabis, uera esse quae pollicitus es. siue cum appropinquauerit consummatio, et in extrema hora ad destruenda peccata uenerit filius tuus, manifestius cognosceris. sequitur: cum aduenerit tempus, demonstraberis, cum turbata fuerit anima mea. quod, exceptis septuaginta, nec in hebraico, nec apud quemquam aliorum habetur interpretum. et est sensus: cum uenerit tempus, de quo dicitur: tempore acceptabili exaudiui te, tempus aduentus domini iesu christi, tunc, o deus pater, cognoscetur nomen tuum, quod ante occultum fuit hominibus, de quo dicit dominus in euangelio: pater, reuelaui nomen tuum hominibus. quod autem infertur: cum turbata fuerit anima mea, apud lxx interpretum editionem cum posterioribus copulatur, ut possit legi: cum turbata fuerit anima mea in ira, et hucusque distinctio; deinceps inferatur: misericordiae recordaberis, quod scilicet prophetae sufficiat pro poena sola conturbatio, et ad iram dei anima illius conturbata, nequaquam inferatur supplicium sed iram excludat misericordia. habet autem et ira dei mensuras, quantum, et quanto tempore, et ob quas causas et quibus inferatur, iuxta illud quod scriptum est: cibabis nos pane lacrimarum, et potabis nos lacrimis in mensura. quod si propheta turbatur ad iram dei, et qui turbatus est, impetrat misericordiam, quid nos sperare, immo timere debemus, quorum omnia opera dei digna sunt ira? quod autem sequitur iuxta hebraicum. cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, non debemus putare, obliuisci deum, et post iram suae misericordiae recordari, sed quod nos eum in poena positi putemus obliuisci, iuxta illud: usquequo, domine, obliuisceris me in finem? nam et si quando temptationibus, quasi fluctibus operimur, et rapida daemonum aduersus nos procella desaeuit, uelut ad dormientem loquimur: exsurge, quid dormitas domine? simul que dei cerne clementiam; non dixit: cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis, sed: cum iratus fueris. qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur. quod et apostolus sentiens ait: reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum. ubi autem reuelatur, non infertur, non percutit, sed reuelatur ut terreat, et territis non inferatur. deus ab austro ueniet, et sanctus de monte pharan. semper. lxx: deus a theman ueniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. diapsalma. aquila et symmachus, et quinta editio ipsum hebraicum posuerunt theman; solus theodotio quid significaret theman, interpretatus est, dicens: eloim ab austro ueniet, et sanctus de monte pharan, in finem. ex quo intellegimus a solis septuaginta positum: de monte umbroso et condenso. sed et hoc quod septuaginta transtulerunt diapsalma~g, et nos posuimus semper, symmachus interpretatus est: in aeternum, theodotio: in finem, quinta editio idipsum hebraicum: sela. deus ergo ab austro ueniet, id est a meridie, a clara luce, et ab his, qui appellantur filii dierum. unde et in cantico canticorum, aquilonem sponsus abigit, et austrum uocat dicens: exsurge, aquilo, et ueni, auster, perfla hortum meum, et fluant aromata mea. deus semper in meridie est: ubi, inquit, pascis? ubi cubas? in meridie. et ad abraham quando erat sub quercu, non uenit deus nisi in meridie. et ioseph qui in typo praecessit saluatoris, conuiuium fratribus facit meridie. agnitio ergo dei patris his qui digni sunt, uenit in pleno lumine. et agnitio sancti, id est filii dei, uenit de monte umbroso et condenso. mons umbrosus atque condensus, uel ipse pater intellegitur, plenus uirtutibus omni que sapientia, et maiestate sua cuncta protegens, et extendens alas, et confouens pullos suos, uel certe paradisus et caelestia plena angelis, plena uirtutibus, plena arboribus uberrimis. atque utinam et mihi contingat, ut ad uocem meam et ad expositionem deus ueniat in claro lumine, et filius eius, de quo scriptum est: sancti estote, quoniam ego sanctus sum; de sublimitate eloquii umbrosi et condensi, et scripturarum testimoniis hinc inde contexti, et patre simul filio que ueniente, fiat eorum auditor habitaculum, et compleatur scriptura, dicens: ego et pater meus ueniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus. sed quia pro monte umbroso et condenso, in hebraeo scriptum est mons pharan, et pharan interpretatur os uidentis; pulchre iuxta interpretationem nostram, de eruditi sermone uiri uenit notitia filii, et non qualicumque sermone, sed de eo qui plenus est lumine, plenus oculis, ut manifestus et purus ad aures audientium deferatur. quod autem ait de monte, sublimia dogmata intellege. audiui ego hebraeum istum locum ita disserere: quod bethleem sita sit ad austrum, in qua natus est dominus atque saluator, et ipsum esse de quo nunc dicatur: dominus ab austro ueniet, hoc est nascetur in bethleem, et inde consurget. et quia ipse qui natus est in bethleem, legem quondam dedit in monte sinai, ipse est sanctus qui uenit de monte pharan. pharan quippe uicinus est locus monti sina. et quod infertur, diapsalma, id est semper, habere sensum: ipse qui natus est in bethleem, et qui in sina, id est in monte pharan, legem dedit, semper in uniuersis beneficiis, praeteritis et praesentibus et futuris et auctor est et largitor. de diapsalmate, quod hebraice dicitur sela, in psalterio plenius disputatum est. simul que cerne iuxta septuaginta, quod diapsalma non ponatur, nisi in psalterio, et in praesenti loco. ex quo intellegimus recte a septuaginta orationis canticum praenotatum. operuit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. splendor eius ut lux erit, cornua in manibus eius. ibi abscondita est fortitudo eius. lxx: operuit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra, et splendor eius quasi luxerit; cornua in manibus eius et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae. pro eo quod septuaginta interpretati sunt: et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae, et nos diximus: ibi abscondita est fortitudo eius, aquila transtulit: et posuit absconsionem fortitudinis suae, symmachus: et posuit absconditam fortitudinem suam; solus theodotio nostrae translationi congruens, ait: et ibi absconsio fortitudinis eius. uerbum enim sam pro qualitate loci, et posuit intellegitur, et ibi, magis que in praesenti loco ibi legendum est, quam posuit, ut sit sensus et ordo sententiae: cornua in manibus eius, et subaudiatur, ibi, id est in cornibus abscondita est fortitudo eius. manifestum est autem iuxta hebraicum quod in aduentu christi cuncta repleta sint gloria, secundum illud quod in euangelio dicitur: gloria in excelsis deo, et super terram pax hominibus bonae uoluntatis. et alibi: pacem fecit in caelis et in terra per sanguinem crucis, et sedit in dextera magnitudinis: uelociter enim currit sermo eius. et alibi: domine, dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in uniuersa terra. et rursum in psalmo decimo octauo: in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. splendor quoque eius, quasi sol iustitiae, clara luce radiauit, et cornua in manibus eius, uexilla et tropaea crucis et in ipsis cornibus abscondita est fortitudo eius: cum enim esset in forma dei, non rapinam arbitratus est aequalem se esse deo, sed exinaniuit se formam serui accipiens. factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. in cruce ergo paulisper abscondita est fortitudo eius, quando dicebat ad patrem: tristis est anima mea usque ad mortem. et: pater, si possibile est, transeat iste calix a me. et in ipsa cruce: pater in manus tuas commendo spiritum meum. porro iuxta septuaginta in eo quod dictum est: operuit caelos uirtus eius, nosse debemus minus esse quod operitur, ab eo quod operit: si tamen totum operiatur, et non ex parte, quod opertum est. cum ergo uirtus dei operiat caelos, maior est caelis uirtus eius, qua operiuntur caeli. caelos autem eos esse qui portent imaginem supercaelestis, et qui enarrent gloriam dei, crebro legimus. uirtutem quoque dei dominum saluatorem, apostolus probat: christus dei uirtus, et dei sapientia. haec uirtus omnium specialium uirtutum quasi mater est, uerbi gratia, appellatur uirtus, sapientia, fortitudo, iustitia, temperantia, ueritas, sanctitas, redemptio. christus autem factus est nobis a deo sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. hae igitur speciales uirtutes, in quibus christus ostenditur - secundum profectum eorum, qui eum uel sapientiam recipiunt, uel fortitudinem, uel iustitiam, et cetera huiuscemodi -, continentur in generali uirtute dei, hoc est in domino saluatore; atque in hunc modum et de terra intellegimus, quod qui primum propter imaginem terreni terra uocabantur, et dicebatur ad eos: terra es, et in terram ibis, in aduentu saluatoris laude domini repleantur. cum autem et caeli uirtute dei operti fuerint - protecti uidelicet et ex omni parte uestiti -, et uniuersa terra repleta laude dei, tunc splendor eius ut lux erit. imaginem autem dei et splendorem gloriae eius, esse deum saluatorem, apostolus non tacet. qui postquam nobis apparuit splendor gloriae dei, reuersus est ad pristinam maiestatem. etsi enim noueramus christum secundum carnem, sed iam non nouimus eum iuxta carnem, uerum iuxta spiritum, quia: quod factum est, in ipso uita erat, et uita erat lux hominum. quod et manifestius in euangelio saluator ostendens ait: pater glorifica me gloria, quam habui apud te, priusquam mundus fieret, ut post ascensionem ad caelos, sit splendor quod lux, hoc est, id incipiat filius esse quod pater est. quod autem sequitur: cornua in manibus eius, moris est scripturarum, ut semper cornua pro regnis ponant. nam et illud quod anna loquitur in primo regnorum libro: exaltauit cornu christi sui, magnificentiam regni saluatoris significat. et in daniele, decem cornua decem regna demonstrant. sic autem nunc dicitur: cornua in manibus eius, quomodo et alibi scriptum legimus: cor regis in manu dei, pro eo quod est, mens et principale cordis uiri sancti - qui pergit ad regna caelorum, qui adhuc positus in terra, regnat corpori absque peccatis -, non uagatur extrinsecus, sed in dei tutela situs est. quia uero et in hebraeo, et in ceteris editionibus non habet scriptum: cornua in manibus eius, sed in manu eius, quod dicitur iado, manum dei fortem atque robustam intellegamus filium eius. et in hac manu omnia regna caelorum, eorum que qui ad caelos nituntur ascendere, posita esse dicamus, quod et esaias sonat, dicens: uinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, pro eo quod est in regno. ob hanc puto causam nullum cornutum animal inter immunda poni in leuitico, et idipsum significare unicornem in psalmis, siue rhinokerôta~g, et illud: in te inimicos nostros uentilabimus cornu. quod autem iuxta lxx legimus: et posuit dilectionem fortem uirtutis suae, etiam hoc de christo intellegendum est, quod deus pater idcirco cooperuerit caelos uirtute sua, et terram repleuerit laude, et splendorem suum fecerit esse ut lumen, et regnum posuerit in manu filii sui, ut faceret dilectum suum ab hominibus dilegi, et dilegi non leuiter, sed uehementer et fortiter, ut qui eum fortiter dilexissent, et haererent in dilectione eius, nemo tolleret eos de manu illius. e contrario diabolus facit amare nos mundum, et pro dilectione uirtutis diligere uitia, et non leuiter, sed fortiter, ita ut de nobis possit dici: et posuit diabolus dilectionem fortem uitiorum suorum. ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius. lxx: ante faciem eius ibit uerbum et egredietur in campum post pedes eius. pro eo quod nos transtulimus mortem, in hebraeo tres litterae positae sunt, daleth, beth, res, absque ulla uocali, quae si legantur dabar, uerbum significant, si deber, pestem, quae graece dicitur loimos~g. denique et aquila ita interpretatus est: ante faciem eius ibit pestis; symmachus: ante faciem eius praecedet mors; quinta editio: ante faciem eius ambulabit mors; soli lxx et theodotio sermonem pro morte interpretati sunt. necnon in consequenti uersiculo, ubi diximus: egredietur diabolus ante pedes eius, et lxx aliter transtulerunt, iuxta quos postea disputabimus. aquila pro diabolo transtulit, uolatile; symmachus autem et theodotio et sexta editio, uolucrem, quod hebraice dicitur reseph. tradunt autem hebraei, quomodo in euangelio princeps daemonum dicitur esse beelzebub, ita reseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios, et propter nimiam uelocitatem atque in diuersa discursum, auis et uolatile nuncupetur, ipsum que esse qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione, qua a deo condemnatus est accepisse nomen, siquidem reseph reptans uentre interpretatur. hoc est ergo quod dicitur: statim cum uenerit dominus et in iordane fuerit baptizatus, et ad columbae descensum uox patris intonuerit: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, exeunti de aquis occurret diabolus, et ante pedes illius stabit mors, et coluber antiquus, qui quadraginta diebus temptauit eum in solitudine. si autem iuxta lxx legerimus: ante faciem eius ibit uerbum, et egredietur in campos post pedes eius, hoc significat, quod sermo dei ante uisitationem eius, quae nunc allegorice facies dicitur, praecedat et praeparet corda credentium, ut praua in rectum, et inaequalia sternat in planum, et auditoris anima quasi consectus ager, sementem possit recipere spiritalem. stetit et mensus est terram; aspexit, et dissoluit gentes, et contriti sunt montes saeculi; incuruati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis eius. lxx: stetit et commota est terra: aspexit et distabuerunt gentes; contriti sunt montes uiolentia, tabuerunt colles saeculi itineris sempiterni eius. stans saluator et cuncta perspiciens, et oculo suo uniuersitatem mundi metiens gentium multitudinem dissipauit, quibus dissipatis et dissolutis contriti sunt montes huius saeculi, et incuruati sunt colles huius mundi. sunt enim et alii montes et colles, quos salit et transilit sponsus in cantico canticorum, de quibus et in secundo graduum psalmo dicitur: leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi. montes autem saeculi ipsi sunt qui et montes tenebrosi, de quibus hieremias praecepit, ne impingantur pedes nostri super eos. isti sunt colles in quibus regnabat saul, quando interficiebat sacerdotes dei: gabaa quippe collis interpretatur. et eleganter incuruati sunt, inquit, colles mundi. ante aduentum quippe saluatoris erecta ceruice gradiebantur, et superbiam eorum humiliare nemo poterat. contriti autem sunt et incuruati ab itineribus aeternitatis eius, id est dei, quia aeternitas illius ad nos uenire dignata est, siue quod semper a principio mundi usque ad incarnationem suam uenerit ad sanctos, et factus sit in singulorum manu sermo dei, atque in uniuersis uincentibus ipse superarit, et aeternum eius iter incuruauerit, colles montes que contriuerit. haec per metaphoram iuxta hebraicum dicta sint. porro secundum lxx postquam faciem dei sermo praecesserit, et egressus fuerit in plana, deus pater uenit illuc, ubi ei ad sermonem suum regio praeparata est, et uenit post pedes sermonis sui et stat; numquam ante praecedens, sed semper exspectans, ut ille sibi muniat uiam. ubi autem steterit iuxta pedes sermonis sui, ibi statim terra, opera uidelicet carnis et corporum non ualentia sustinere dei praesentiam, commouentur. cum que commota fuerint, uirtus sermonis et praesentia dei respicit cunctas animae gentes, quas cogitationes et multiplices in diuersa sententias possumus intellegere, quae illico dissoluuntur ac tabescunt. si quid etiam aduersum scientiam dei se exaltauerat in terra, et sensum occupauerat audientis, hoc praecedente sermone, et aduentu dei, confringetur atque conteretur. montibus autem confractis contritis que ad aspectum dei, colles liquido consumentur, et redigentur ad nihilum. non enim sunt montes dei, sed montes saeculi. sempiternum enim iter dei respiciens ad ea quae suus sermo praecedit, et fortius collibus saeculi, consumet et destruet eos. possunt autem montes et daemones intellegi, qui uersantur in haereticis, et eleuant se contra scientiam dei; colles quoque aliae daemonum fortitudines, quae faciunt homines corporum pulchritudinem, dignitates diuitias, nobilitatem generis, cetera que mundi bona admirari. licet uidere post aduentum sermonis dei, et dei patris praesentiam, quomodo humanae animae commoueantur, et omne quod terrenum est, dissoluatur, et cogitationes pristinae redigantur ad nihilum. tunc destruuntur daemones, tunc saeculi altitudines ad nihilum deducuntur, et omnis haereticorum scientia, quae primum tumebat, ad dei sermonis aduentum humiliatur, conteritur atque consumitur. et quod prius pulchrum et maximum uidebatur, quasi despectum abicitur et paruum. et hoc fit propter aduentum dei et hospitium christi, iuxta quod alibi scriptum est: inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero deus eorum, et ipsi erunt mihi populus. pro iniquitate uidi tentoria aethiopiae, turbabuntur pelles terrae madian. lxx: pro laboribus uidi tabernacula aethiopum, pauebunt et tabernacula terrae madian. aethiopes tetri et amantes tenebras, et ab omni luce alieni, qui draconis carne uescuntur, de quo scriptum est: dedisti eum escam populis aethiopum; daemones intelleguntur, quorum fit tabernaculum quicumque in hoc saeculo propter honores et diuitias laborarit, quod significanter sub uno uerbo iniquitatis ostenditur: omnis enim diues, aut iniquus, aut haeres iniqui est. uide homines maria transire, ante potentum excubare fores; pati omnia quae seruorum conditio uix patitur, ut diuitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem, et postquam hoc fuerint consecuti tradere se luxuriae et uoluptatibus et omni iniquitati, ut quod auaritia congregauit, luxuria consumat. isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium daemonum, et qui templum dei esse debebant, fiunt tabernaculum aethiopum. sed et hoc quod sequitur: turbabuntur pelles terrae madian, siue pauebunt et tabernacula terrae madian, eosdem intellege tabernacula aethiopum, et tabernacula terrae madian. postquam enim ditati fuerint, et per fas ac nefas ad altissimum gradum conscenderint, tunc conscientia peccatorum suorum, semper mortem, semper iudicium formidabunt, et ad leuem febriculam, quasi latrones in carcere, ita de aeternis suppliciis suspirabunt. madian autem in lingua nostra sonat ex iudicio, id est condemnationem, et ostenditur quod metu iudicii aeternarum que poenarum semper in formidine sint, et cruciatus quos sentiunt se mereri, pauore cotidiano sustineant. numquid in fluminibus iratus es, domine, aut in fluminibus furor tuus, uel in mari indignatio tua? quia ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae saluatio. suscitans suscitabis arcum tuum, iuramenta tribubus quae locutus es. semper. lxx: numquid in fluminibus iratus es, domine, aut in fluminibus furor tuus, uel in mari impetus tuus? qui ascendens super equos tuos, et equitatio tua salus, intendens, extendens arcum tuum super sceptra, dicit dominus. diapsalma. ubi septuaginta diapsalma, et aquila semper, ceteri ut supra similiter transtulerunt. et quia ad tropologicam interpretationem festinat oratio, breuiter secundum litteram sensum capituli comprehendens, pergam ad reliqua. sicut iordanem, et mare siccasti rubrum, pro nobis dimicans - non enim fluminibus et mari iratus es, aut quicquam insensibilia offensionis contrahere potuerunt -, ita nunc quadrigas conscendens tuas arcum que corripiens, salutem dabis populo tuo, et iuramenta quae iurasti patribus nostris et tribubus, explebis in sempiternum. quod autem dicit: numquid in fluminibus iratus es, domine, aut in fluminibus furor tuus, uel in mari impetus tuus? dicit ambigue, et interrogantis magis eloquio quam probantis. sunt enim et bona flumina, sunt et mala. est mare pessimum, et est mare optimum. bonorum fluminum illud exemplum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et quod qui de aqua domini biberit, fluent de uentre eius flumina aquae salientis in uitam aeternam. malorum illud quod pharao loquitur in hiezechiele: mea sunt flumina, et ego feci illa, in quibus draco habitat et multa his similia. quod autem mare in bonam partem accipiatur, psalmus uicesimus tertius testimonio est, in quo tropologice de ecclesia dicitur sub oikoumenê~g, id est orbe terrarum: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum, et omnes qui habitant in eo: ipse super mare fundauit eum, et super flumina praeparauit illum: id est, orbem. quod autem a domino fundatur super flumina, et praeparatur super mare, utique in bonam partem accipitur. necnon et illud quod de uinea dicitur quae translata est de aegypto: extendisti propagines eius usque ad mare, et usque ad flumina flagella eius; usque ad mare puto quod in bonam partem possit accipi. et dicimus uerba diuina quae manifestiora sunt, et quasi potum sitientibus praebent, haec dici flumina, ea autem quae plena sunt sacramentis, et in profundo posita, de quibus dicit apostolus: o profundum sapientiae et scientiae dei. et propheta consonat: de profundis clamaui ad te, domine, mare in scripturis appellari. hoc de eo quod possit et mare in meliori parte sentiri. quod autem accipiatur et in contrario, multa testimonia sunt de quibus illud et in psalmis est: hoc mare magnum et spatiosum; ibi naues pertransibunt, animalia parua cum magnis. draco iste quem formasti ad illudendum ei. et de euangelio quando saluator increpuit uentos et mare et dixit ei: tace et obmutesce. quod enim increpatur, malum est, iuxta illud zachariae: increpet dominus in te, diabole. et ad timotheum: argue, consolare et increpa. propheta itaque sciscitante: numquid in fluminibus iratus es, domine, aut in fluminibus furor tuus, uel in mari impetus tuus? nos dicamus si aegypti flumina sunt, et mare rubrum atque sanguineum; irascitur dominus et percutit ea, et toto impetu fertur in gurgites, eleuantes se contra sententiam dei. unde mare uidit et fugit, praesentiam dei ferre non sustinens. et iordanis reuersus est retrorsum, cedens gloriae populi transeuntis, qui et ab helia scinditur et ab helisaeo. ut autem manifestius loquar, haereticorum eloquentiam quae contra ueritatem et ecclesiae fluit, intellege flumina, quibus irascitur dominus. animas uero eorum qui circumferuntur omni uento doctrinae, et semper malitia fluctuant, et salsis gurgitibus obruuntur; animaduerte mare super quod impetus domini fit, ut sentiat eius aduentum, et sciat quibus terminis et obice concludatur, et audiat: in te conterentur fluctus tui. quod si bona sunt flumina et bonum mare, lauatur in illis iesus, et ecclesiam suam super huiuscemodi mare collocat. post haec sequitur: qui ascendes super equos tuos, et equitatio tua salus. quaero equos super quos ascendat dominus, et puto non esse alios nisi sanctorum animas, super quas ascendit sermo diuinus, ut et ipsas saluet, et alios per eas. ponamus equorum exempla. sponsus loquitur in cantico canticorum: equitatui meo in curribus pharaonis assimilauit te, proxima mea. non quod christus ecclesiam, uel sermo dei animam quam sponsam suam uocat, quadrigis comparet pharaonis, sed quod omnis anima quamuis sancta sit atque perfecta, ad deum comparata, quasi currus pharaonis sit, et iumentum. unde et moyses loquitur ad dominum: ego autem sum alogos~g, id est irrationalis. et dauid: ut iumentum factus sum apud te. non quod absolute iumentum sit, sed quod apud deum iumentum sit. his equis illi contrarii sunt quos habet pharao, et de quibus dicitur: equum et ascensorem proiecit in mare; huiuscemodi equitatio non salus est, sed perditio. quaeramus et alios equos, quibus ascendit dominus. in quarto regnorum libro legimus, surrexisse mane ministrum helisaei, et egressum uidisse exercitum ambientem ciuitatis muros, et equos et currus. et postquam ad preces prophetae aperti sunt oculi eius: aspexit, inquit, et ecce mons plenus equis, et quadrigae igneae in circuitu helisaei. diligenter attende quod equi uideantur et currus, et tamen in tantis milibus equorum et curruum nullus ascensor; horum equorum ille erat auriga et ille rector de quo psalmista canit: qui sedes super cherubim ostendere. talibus equis tali que curru et helias raptus ad caelum est. si quis autem de zacharia uult discere qui sint equi rufi, et qui nigri, et qui uarii, et qui albi egredientes de myrtetis, et de montibus in profundo positis, siue, ut in septuaginta scriptum est, aereis, in ipso propheta, si dominus uitae spatium dederit, conabimur explanare. uidit et ioannes equos candidos, et sessores eorum e quibus corpora in gloria resurgentium puto esse equos candidos, sessores autem sanctorum animas. si quis uero peccator est, et mei similis, sedebit in equo nigro et dicetur de eo: dormitauerunt omnes, qui ascenderunt equos. de talibus equis scriptum est: fallax equus ad salutem. caro enim concupiscit aduersus spiritum, et sapientia eius inimica est deo. hoc dictum sit de his qui corpora diligunt, et in nigris sedent equis. nos autem animas nostras in equos, et in currus domini praeparemus, qui ascendit in paulo, ascendit in petro, et in huiuscemodi curribus equitans, totum lustrauit orbem. intendens quoque arcum siue sagittas suas, sceptra, id est regna aduersum quae hieremias missus est, eradicauit, destruxit et perdidit, fecit que ut non regnaret peccatum in mortali nostro corpore. sceptra autem, id est regna diaboli, quae ostendit et domino, intellege diuersa peccata, auaritiam, luxuriam, iracundiam detractionem, furta, periuria, aduersum quae sermo dei sedens in equis, et in curribus suis intendit fulgoris sui contorta spicula, et interim non emittit, ut qui ad extentum arcum territus fuerit, emissionem non sentiat sagittarum. et hoc facit semper, quod aquila interpretatus est, pro diapsalmate. semper enim sedet in sanctis suis, semper armatus est. et acutas sagittas in linguis eorum praeparans equitat, et huc illuc que discurrit in orbis salutem. fluuios scindes terrae. lxx: fluuiis scindetur terra. quia suscitauit dominus arcum suum ut tribubus iuramenta redderet quae locutus est, consequenter dicitur: fluuios scindes terrae, id est reges terrae aduersum populum tuum dimicantes, diuides atque disperges. iuxta septuaginta autem, qui dixerunt: fluuiis scindetur terra, primum ponamus exemplum, ut hoc quasi gradu ad altiora ueniamus. legimus in his qui de mirabilibus confecerunt uolumina, et qui olympiadas graeciae ad nostram usque memoriam perduxerunt, exponentes quid in singulis annis noui acciderit in mundo, quod inter cetera terrae motu eruperint flumina, quae ante non fuerant, et rursum alia absorpta sint, et pessum ierint, quod scilicet omnes terrarum uenae, quasi in humano corpore sanguinem, ita in se habeant latentes aquas, quae terrae concussione rumpantur, et manent in flumina. hoc si intelleximus uideamus animam humanam habere in se naturaliter aquas et fluuios, et per socordiam nostram, eos esse absconditos, et non fluere. cum autem ad praedicationem sermonis dei concussa fuerit, et de priori statu mota, tunc erumpere quod latebat, et in refectionem potantium fluere. hoc ipsum reor et illuc significare in genesi quod fodiuntur putei a seruis isaac, quos ab abraham factos philisthiim terra obruerant. quamdiu uiuet abraham, putei illius non clauduntur; illo autem mortuo, et puteis obturatis, si serui fodiunt, contradicunt philisthiim, et iurgium est. si uero ipse ueniat isaac, et fodiat puteum, et inueniat aquam, philisthiim non ualent contradicere. uide petrum et paulum, et de puteis christi fluuiis que non ambiges. cerne omnes apostolos, et iam non quattuor flumina, sed duodecim fluuios intelleges exire de paradiso scripturarum. isti fluuii antequam terra commoueretur, latebant, et cum essent in terrae uenis, sitientibus pocula non praebebant. postquam uero ad aduentum christi orbis et omnis terra concussa est, subito proruperunt, et tunc completum est: posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea. posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum, et habitare fecit ibi esurientes, et constituerunt ciuitatem ad habitandum. postquam enim dominus uenit in mundum, et completum est illud quod dixit in euangelio: in iudicium ego in mundum istum ueni ut qui non uidebant, uiderent, et qui uidebant, caeci fierent, tunc terra israel de qua fluuii ante manabant, et irrigabant uniuersum iudaeae populum, aruit, et fontes illius obturati sunt. uniuersus autem orbis qui erat desertus et sterilis, et aquas praedicationis dominicae non habebat, uersus est in paludes aquarum, et quot doctores emisit, tot habuit et fontes. nec sufficit eis, fontibus uidelicet atque fluminibus, irrigare orbis populos, sed in unaquaque prouincia eos qui esuriebant et patiebantur famem sermonis dei, in unum populum congregantes, exstruxerunt ecclesiam quae dicitur ciuitas ad inhabitandum, et quam laetificat impetus fluminis. uiderunt te, et doluerunt montes, gurges aquarum transiit, dedit abyssus uocem suam, altitudo manus suas leuauit. sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. in fremitu conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes. egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. semper. solam nostram editionem posuimus, ut iuxta eam, id est iuxta hebraicum texentes consequentiam loci, postea lxx commatice per capitula disseramus. uiderunt te, deus, et doluerunt montes; excelsa scilicet regna, et sublimes huius saeculi potestates et quadrigae quattuor in zacharia, quae egrediuntur de montibus aereis, hae te uiderunt et intremuerunt. et gurges aquarum transiit, hoc est omnis eorum impetus, et persecutio qua uexabant populum tuum postquam te uiderunt, transiit. tunc abyssus, hoc est, inferi laudauerunt te; tunc etiam superi, id est angeli in plausum suis manibus concreparunt, ut uictorem ueluti gestu quodam et tripudio eleuatarum manuum demonstrarent. sol tuus et luna, et omnis splendor, quo prius inluxeras populo tuo, et malorum postea pondere, uniuersa fuerant tenebrarum horrore cooperta, receperunt lumen suum, et pristinum habuere fulgorem. sagittae tuae et fulgurans hasta tua, id est plagae tuae, et eruditio tua, lumen tuo populo praebuerunt. denique in luce sagittarum tuarum, et in splendore hastae tuae, quae eos ad hoc corripuit, ut emendaret, ambulauit populus tuus in fremitu tuo. quando ergo populi tui uindicabis iniuriam terrena regna calcabis, et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem populi tui, et uenisti ad eos cum christo tuo, licet in hebraico scriptum sit: egressus es in salutem populi tui cum iesu christo tuo, siue cum saluatore christo tuo. iesus enim saluator interpretatur. ueniente autem iesu christo filio tuo, percussisti antichristum de domo impii, hoc est in hoc saeculo, quod in maligno positum est; siue ipsum diabolum percussisti qui impietatis caput est, et denudasti fundamentum eius usque ad collum id est abscondita eius aperta fecisti, non ad breue tempus, sed in perpetuum; hoc enim significat sela, id est semper. lxx: uidebunt te, et dolebunt, siue parturient populi: ôdinêsousi~g quippe utrumque significat. consequenter rupta terra, et fluuiis manantibus, populi qui de fluminibus dei biberant uidebunt deum atque parturient. ex hoc enim ipso quod uident deum, statim dei uerbo concipiunt et dicunt: a timore tuo, domine, in utero suscepimus, et parturiuimus et peperimus; spiritum salutis tuae faciemus super terram. beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. isti itaque populi loti a fluminibus, non iam uiderunt, sed uisuri sunt deum; et cum uiderint, concipient, ut possint fructus parere doctrinarum. sed quia dicuntur populi et populorum non est uidere faciem dei, licet in futurum extendatur oratio: uidebunt et parient, tamen iuxta tropologiam magis hebraicum sequendum est, ubi dicitur: uiderunt te, et pepererunt montes; montium enim est uidere deum et parere filios, quos de dei concepere sermone. lxx: disperges aquas itineris. diuersae aquae sunt aliae sempiternae, aliae breues. de sempiternis aquis, et quae fluunt de fontibus israel, dictum est: fluminibus scindetur terra. de subitis, et ad tempus currentibus: omnes torrentes uadunt in mare. talium enim aquarum finis perditio est. deus ergo omnes aquas quae a peruersis dogmatibus conculcatae sunt disperget, cum dissipauerit consilia principum, et sapientiam mundi huius. si quando uideris ad breue aliquam haeresim floruisse, et postea dei gratia dissipatam, dicito esse completum: disperges aquas itineris. potest autem hoc quod dicitur, itineris subaudiri diabolici, ut sit sensus: aquas quas diabolus conculcauit, et quae multis in se praebuerunt iter, id est multis patuerunt erroribus, diuidet dominus atque disperget. unde et ceteri interpretes, furorem uolentes haereticum describere, transtulerunt: illisio, uel impetus aquarum transiet. feruntur enim prono eloquentiae cursu et praecipites, ut quemcumque obuium et leuem inuenerint, se cum trahant. lxx: dedit abyssus uocem suam altitudinem phantasiae. abyssus saepe in bonam partem, saepe in malam, interdum indifferenter accipitur. in bonam partem: iudicia tua abyssus multa, et: abyssus abyssum inuocat, et reliqua. in malam: uiderunt te aquae, deus, et reliqua. sed et daemones deprecantur, ne mittantur in abyssos. et in genesi: abyssus super quam tenebrae erant, nescio an in bonam partem possit accipi. indifferenter autem ibi ponitur: rupti sunt fontes abyssi, et cataractae caeli apertae sunt. et illud in centesimo quadragesimo octauo psalmo: dracones et omnes abyssi, ignis et grando et spiritus procellarum; nisi forte ex eo quod inter dracones, et ignem et grandinem ponitur, in malam partem trahendum sit. quod nescio utrum possit dicere, qui eam uiderit cum ceteris in laudem domini concrepare. si igitur in bonam partem acceperimus abyssum, dicamus, dispersis aquis itineris pessimi uiderunt te sapientes tui, et altitudinem scientiae, quam habebant ex tuo aspectu mutuantes - quia uiderunt te et parturierunt montes -, quicquid de te prius opinati sunt, in uocis suae laudibus protulerunt. et pulchre opinationem phantasiae, altitudinem uocat, iuxta iesum filium sirach, qui ait: abyssum et sapientiam quis inuestigabit? unde et de monte modico, id est assumptione humani corporis, quam daniel lapidem abscissum de monte sine manibus, id est sine opere nuptiali uocat, christus abyssus inuocat patrem alteram abyssum, in uoce cataractarum suarum, ut det euangelizantibus uerbum uirtute multa. uel certe abyssus nouum testamentum, in testimonium montis modici, a quo uulneratus est princeps tyri inuocat abyssum ueteris testamenti, ut per cataractas christi, id est apostolos, firmior fiat praedicatio. si quis autem uoluerit hoc quod dicitur: dedit abyssus uocem suam, altitudinem phantasiae suae, in malam partem accipere, illo utetur argumento, quod post dispersas aquas itineris, quae utique in malam partem acceptae sunt, et hoc recte in contrarium sentiatur. simul que cerne quod non dixerit altitudinem suam, sed altitudinem phantasiae suae, id est umbrae et imaginis. uidentur enim habere altitudinem et scientiam scripturarum, sed omnis eorum altitudo ueritati comparata, phantasia est, et frustra extollit uocem, quia aquae itineris iam dispersae sunt. quaeramus in scripturis sicubi phantasiam in bonam partem inuenire possimus et cum uel raro uel numquam fuerit inuenta firmius abyssum, et phantasiam eius in malam partem interpretabimur. lxx: eleuatus est sol, et luna stetit in ordine suo. si simplicem interpretationem sequimur, ex praesentibus uerbis profectus solis demonstratus et lunae, quod iuxta esaiam, in futuro saeculo septuplum sol luceat, et luna solis fulgeat claritate. quia enim creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei, quae nunc uanitati subiecta est, propter eum qui subiecit eam in spem libertatis, cum in consummatione mundi omnis creatura fuerit liberata, liberabitur et sol et luna, et in suo stabunt ordine. quod si uoluerimus, solem iustitiae christum accipere, in cuius pennis sanitas est, et lunam, quae huius solis splendore inluminantur ecclesiam, non difficile est dicere, quod lux uera, et lux hominum et splendor gloriae dei, et splendor lucis aeternae eam inluminet quae nunc in isto saeculo iuxta prospera atque pressuras crescat atque decrescat. cum autem sol fuerit eleuatus, et iuxta apostolum, exaltauerit eum deus, et donauerit ei nomen super omne nomen, tunc etiam ecclesia quae in praesenti saeculo tenere suum ordinem non potest, ad ordinem debitum reuertetur, et nequaquam mutabitur, sed fixo stabit gradu, et audiet cum moyse: tu autem hic sta me cum. lxx: in luce iacula tua ibunt, in splendore coruscationis armorum tuorum. iacula dei, id est sagittae euntes atque pergentes, non ad hoc mittuntur ut interimant, sed ut inluminent. ad harum sagittarum iaculorum que distinctionem, christus electum iaculum dicitur per esaiam uociferans: posuit me ut iaculum electum et in pharetra sua abscondit me; et dixit mihi: magnum est tibi hoc uocari te seruum meum. haec sagitta plures habebit sagittas, quas mittat in uniuersum orbem. unde et sponsa electo iaculo uulnerata dicit: uulnerata caritate ego, iuxta quod et nos possumus dicere: uulneratus castitate ego, uulneratus sapientia ego. quo sapientiae iaculo uulnerata et regina austri non erat in se, et obstupefacta plus inuenerat in uero salomone, quam ei fama narrauerat. hae igitur sagittae quae mittuntur in lucem, pergunt etiam in splendore coruscationis armorum eius, id est dei. quicumque enim armatus fuerit, ut stet contra uersutias diaboli, et accinctus armatura apostoli, uenient ad illum iacula lucis, ut ad ipsum possit dici: uos estis lux mundi. si quis autem peccator est, et ingemiscit quod habitet in tabernaculis cedar, mittuntur ei sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, ut primum compungatur sermonibus dei, et dicat: uersatus sum in miseria cum infigitur mihi spina. et postquam compunctus fuerit, tunc ei desolatorius per seraphim, id est ardentem sermonem dei, carbo mittatur, qui non solum labia, quae esaias tantum habebat immunda, sed et omnes partes membrorum eius excoquat, et ad solitudinem peccatorum reducat. lxx: in comminatione imminues terram, et in furore detrahes gentes. potest hoc in consummatione mundi accipi, quando frequentibus bellis interfecta multitudine, rari homines reperientur, et hi qui noluerunt esse de populo dei, sed gentes et ethnici permanserint, furore domini deducantur ad tartarum. sed melius est, ut imminutam comminatione terram, interpretemur opera terrena, et eos qui constituti in ecclesia, peccatores non exspectant, ut furore domini corripiantur, sed audientes in scripturis, quae supplicia impendeant peccatoribus, agunt paenitentiam, et paulatim imminuunt terram suam, ad caelum que proficiunt. si quis nostrum comminationem domini reformidat huic terra imminuitur; qui autem perseuerat in gentium numero, et non uult esse de his quorum terra decrescit, nec de populo dei, de quo dicitur: uidebunt te, et parturient populi, iste cum gentibus detrahetur in poenam. lxx: egressus es in salutem populi tui, ut saluares christos tuos. primum uideamus quot sunt genera christorum, et postea tractabimus, quomodo egressus sit dominus in salutem christorum suorum. christi in ueteri testamento dicebantur et patriarchae, de quibus scriptum est in psalmis: corripuit reges pro eis, nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. et in primo paralipomenon libro, omnes qui de aegypto egressi sunt christi uocantur. chrisma quoque in exodo sacerdotale conficitur, quo postea sacerdotes in leuitico referuntur uncti. est et aliud unguentum quo reges unguntur in regno, quod in duo scinditur. si enim dauid est et salomon, id est fortis manu, et pacificus, cornu ungitur. si uero iehu et azael sunt, perfunduntur lenticula, uas autem fictile sic uocatur, id est phakos~g. sed et cyrus, persarum rex atque medorum, qui de captiuitate populum relaxauit - licet multi errent, et de domino saluatore scriptum putent -, audit per esaiam: haec dicit dominus christo meo cyro, cuius tenui dexteram, ut audirent coram eo gentes, et cetera. et ad extremum dicitur: tu autem non cognouisti me, quod de saluatore nefas est intellegere. est unguentum propheticum, quo praecipitur heliae, ut helisaeum ungat in prophetam. et super omnia unguentorum genera, est unguentum spiritale quod uocatur oleum exsultationis, quo ungitur saluator, et dicitur ad eum: propterea unxit te deus, deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. participes autem eos puto, ad quos loquitur et ioannes: et uos unguentum habetis a sancto. et post modicum: haec scripsi uobis de his qui seducunt uos et chrisma quod accepistis ab eo, maneat in uobis; et non necesse habetis ut aliquis doceat uos, sed ipsum chrisma docebit uos de omnibus, et uerum est, et non est mendacium, et sicut uos docuit, manete in eo. ac ne forte qui chrisma baptismi perdiderunt, desperent de chrismate reparando, scriptum est in leuitico, quod leprosus extra castra proiectus cum ad sacerdotem uenerit, et lepra ipsius fuerit emundata, mittat sibi sacerdos oleum in manu sinistra, et intincto digito septies aspergat oleum coram domino, et tangat eodem oleo auriculam eius qui leprosus fuerat et dextram manum, et dextrum pedem, et quod remanserit de unguento totum mittat in caput eius. cum que omnia haec rite compleuerit, tunc immolet holocaustum pro eo, et ipse christus uocetur dei. uolo aliquid dicere, sed timeo ne neglegentibus occasionem ruinae tribuam, quod in scripturis sanctis idem homo frequenter unctus inueniatur. denique dauid tertio unctus est, quod nos non intellegamus super eo qui peccauerit, et iterum ungitur - sufficit enim leproso ut post primum unguentum perditum, ungatur secundo -; sed super eo qui per dies singulos proficit, et semper eius augetur unctio; et de leprosi oleo migrat ad oleum populi atque sanctorum, et de oleo populi ad oleum peruenit sacerdotum, et a sacerdotibus transcendit ad chrisma pontificis, a pontifice quoque ad regem, a rege ad patriarchas, et a patriarchis pergit ad christum; et ungitur oleo exultationis, quo qui fuerit linitus, unus cum deo efficitur spiritus, et ubi pater et filius est, ibi etiam ille erit. uerum hoc rarum est, et sunt uota credentium. ceterum nescio an sequatur effectus. dicitur enim: unxit te deus, deus tuus, oleo laetitiae, prae participibus tuis, hoc est eo oleo, quod hi qui tui participes sunt, aut raro, aut numquam poterunt inuenire. in horum igitur christorum salutem egressus est deus de loco suo, sicut et michaeas loquitur: et egredietur de loco suo ut saluet. quia enim hi qui indigebant salute ad eum intrare noluerunt, ipse egressus est de maiestate sua et de loco suo, ut eos qui foris erant duceret in terram mansuetorum regionem que uiuentium, de qua adam fuerat expulsus, de qua egressus cain inhabitauit in terra naid. sciendum autem ut supra diximus, quod ubi posuerunt lxx plurali numero: ut saluares christos tuos, ibi esse in hebraico laiesua eth messiach, quod aquila transtulit: in salutem cum christo tuo, non quod deus egressus sit, ut saluaret populum, et saluaret christum suum, sed quod in salutem populi uenerit cum christo suo, iuxta illud euangelii: pater in me, et ego in patre; et pater in me manens ipse facit opera sua. sed et quinta editio similiter transtulit: egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. theodotio autem uere quasi pauper et ebionita, sed et symmachus eiusdem dogmatis, pauperem sensum secuti, iudaice transtulerunt: egressus es in salutem populi tui, ut saluares christum tuum, et: egressus es saluare populum tuum, saluare christum tuum. rem incredibilem dicturus sum, sed tamen ueram. isti semichristiani iudaice transtulerunt, et iudaeus aquila interpretatus est, ut christianus. sexta editio prodens manifestissime sacramentum, ita uertit ex hebraeo: egressus es, ut saluares populum tuum per iesum christum tuum, quod graece dicitur exêlthes~g tou~g sôsai~g ton~g laon~g sou~g dia~g iêsoun~g ton~g christon~g sou~g. cui sensui potest illud adaptari, quod egressus sit pater cum filio de templo et de caeremoniis iudaeorum, dicens: relinquetur uobis domus uestra deserta, et uenerit ad salutem gentium, ut saluaret credentes per iesum christum filium suum. lxx: misisti in caput impiorum mortem. non putemus de hac dici morte communi qua omnes morimur, et mortuus est abraham, et appositus est ad patres suos, et prophetae, et ipse christus est mortuus sed mors missa est in iniquos, ut qui prius uiuebant iniquitati, mortui peccato, uiuerent iustitiae. quod quidem et anna in oratione sua significat: dominus occidit et uiuificat. occidit enim peccatores, mittens in capita impiorum mortem, ut uiuificet iustitiae. dicam aliquid audacius: christus ad hoc uenit in mundum, ut in capita iniquorum mitteret mortem. et sicut ipse peccato mortuus est semel, sic et illi morerentur iniquitati, et qui facti fuerant participes mortis huius, uitae quoque participes fierent. iuxta hebraicum autem ubi scriptum est: percussisti caput de domo impii; caput, ut dixi, principem huius mundi accipiamus et domum ipsius, mundum, omnem que animam peccatoris, in qua diabolus habebat hospitium. idcirco autem percutitur caput in domo impii, ut illo percusso atque eiecto, fiat domus dei, et habitet ibi iustitia, et inambulet in ea. et hoc dignum est sentire de deo, qui egressus est in salutem populi sui cum christo suo, ut percusso huiuscemodi capite, ille fiat in nobis caput, qui est omnis uiri caput et ecclesiae suae. si quis ergo impii se adhuc sentit domum, filii dei deprecetur aduentum, ut conteratur in se impii caput. lxx: suscitasti uincula usque ad collum in finem. suscitauit dominus uincula caritatis, ut priori onere deposito, et grauissimo iugo quo premebamur abiecto, leue christi susciperemus iugum, et in curru illius positi, aurigam optimum portaremus. quod quidem et theodotio in bonam partem accipiens ait: ornasti fundamentum usque ad collum. quinta editio: denudasti, siue, euacuasti fundamentum usque ad collum, sela, id est semper. quia enim fundamentum christi, quod erat in anima singulorum, allophyli terra obruerant, egeritur congesta humus, et nudatur optimum fundamentum, et ornatur, ut quod latebat, appareat et suam recipiat claritatem, et hoc fit in sempiternum, quod hebraice dicitur sela. simul que considera quod ipsi lxx, rerum necessitate compulsi, qui semper sela interpretabantur diapsalma, nunc transtulerunt, in finem. maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, uenientibus ut turbo ad dispergendum me. exsultatio eorum sicut eius qui deuorat pauperem in abscondito. uiam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. audiui et conturbatus est uenter meus; ad uocem contremuerunt labia mea. ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis meae, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. et nunc tantum hebraicum disserimus, ut separatim de editione septuaginta disseramus: multum enim ab omnium translatione discordat: maledixisti, inquit, sceptris, id est regnis eius; haud dubium quin impii, de quo supra dixerat: percussisti caput de domo impii; denudasti fundamentum usque ad collum. intellegimus autem impium, uel nabuchodonosor, uel omnem aduersarium populi dei. et non solum sceptris eius, sed etiam capiti bellatorum quos percusseras, qui uenerunt ut turbo, ut dispergerent me, id est ut euerterent israel, et in diuersum captiuum deducerent. ita autem exsultabant deuorantes pauperem, et subiectum sibi israel, quasi hoc in abscondito facerent, et nos ignorante te, deuorarent. uenisti itaque ad praelium pro populo tuo, et quadrigas tuas immittens in aquas, hoc est in gentes multas, fecisti eis uiam in luto aquarum multarum, id est ut conculces eos, et quasi lutum equorum tuorum et curruum ungula et rota conteras. quod autem sequitur: audiui, et conturbatus est uenter meus; ad uocem - ut subaudiatur: tuam -, contremuerunt labia mea, ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, hic est sensus: nunc libenter omnes patimur angustias, et ad comminationem tuam totis uisceribus contremiscimus. nunc tremunt labia mea, et pauor mentis trepidae in ore signatur, et non solum istud, sed etiam aliud ultro appeto et ultro desidero. ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat, hoc est libenter patior quod passus est iob, non solum carnes meas, sed medullas quoque ossium cupio tabefieri, et stratum meum putredine corporis et innumeris scatere uermibus, ut postquam hic pro peccatis meis haec sustinuero, requiescam in die amara, in die tribulationis, in die necessitatis et angustiae. et ascendam ad populum accinctum nostrum, fortem uidelicet, bellatorem atque pugnacem. et pulchre: ascendam; ad accinctum enim populum semper ascenditur. eleganter que nostrum, qui enim tribulatus est, et pressuras libenter sustinuit, et praesentibus malis futura praemia compensauit, nostrum audacter loquitur, ut iuxta abraham, isaac et iacob, et ipse dormiat in senectute bona plenus dierum, et apponatur ad patres suos. quod si quis dixerit: ecce in historiae expositione dum nescis, allegoriae clausus es retibus, et tropologiam historiae miscuisti. audiat non semper metaphoram historiae, allegoriam consonare, quia frequenter historia ipsa metaphorice texitur, et sub imagine mulieris uel unius uiri de toto populo praedicatur. et nunc ergo possumus dicere ex persona populi: libenter captiuitatem subeo, aequo animo angustias sustineo, et grauissimo babyloniorum premor iugo; et quicquid ultimae et durae necessitatis est, gaudens patiar, tantum ut eo tempore requiescam quo maledices sceptris impii, et equi tui calcabunt lutum aquarum multarum, ut postea cum sanctis tuis zorobabel et iesu filio iosedec, et esdra sacerdote, et nehemia in terram repromissionis reuertar. hucusque ne omnino praetermittere historiam uideremur, quodammodo uim fecimus intellectui, et in captiuitatem traximus sententias non sequentes; nunc ad septuaginta translatores, et ad expositionem tropologicam reuertamur. lxx: diuisisti in stupore capita potentium. sicut ecclesiae et omnis uiri christus est caput, ita cunctorum daemonum qui in hoc saeculo debacchantur, caput est beelzebub princeps daemoniorum, et singulae eorum turmae habent capita et principes suos. uerbi gratia, spiritus fornicationum habent praepositum suum, spiritus auaritiae habent archonta~g suum, spiritus uanae gloriae, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent praesides militiae suae. deus itaque clementissimus qui miserat in capita iniquorum mortem, qui suscitauerat uincula usque ad collum, in finem diuidit etiam capita potentium in stupore, ut primum principes separet a subiectis, et quasi corpus decollet a capite, et ubi caput pessimum fuerat, ibi caput optimum reponatur. ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat, si quando tyrannus obtruncatur, imagines quoque eius deponuntur, et statuae, et uultu tantummodo commutato, ablato que capite, eius qui uicerit, facies superponitur, ut manente corpore, capitibus que praecisis, caput aliud commutetur. hoc mihi intellegere libet de haereticorum conciliabulis, quod capitibus hereseon a ceteris populis separatis, in loco eorum caput esse christus incipiat. simul que considera scripturae sanctae significantiam, quod non dixerit, praecidisti, uel succidisti capita potentium, sed diuisisti; quod enim diuiditur, non tam amputatur et perditur, quam separatur in partes. ut quomodo in fabricatione turris lingua quae male unita fuerat, separata est, et pessimum foedus utili diuisione conscissum, sic et capita haec quae cum corporibus suis inter se uidebantur habere consensum, - plura enim haereticorum capita sunt, quae cum diuersos oculos habeant, tamen in una, ut ita dicam, lingua blasphemiae aduersum ecclesiam latrant -, diuiderentur in partes, et a deceptis corporibus separata, bono capiti locum facerent. possumus hoc uersiculo uti, si quando reges et duces eorum christianum uiderimus sanguinem fundere, et postea ultionem domini consecutam, quod dudum in iuliano, et ante eum in maximiano, et supra in ualeriano, decio, domitiano, nerone perspeximus, et dicere ad dominum in exsultatione et oratione cum cantico: diuisisti in stupore capita potentium, hoc est in stupore credentium, uel in stupore cunctarum nationum, quae eos non putabant tam cito posse concidere. dum adhuc essem puer, et in grammaticae ludo exercerer, omnes que urbes uictimarum sanguine polluerentur, ac subito in ipso persecutionis ardore iuliani nuntiatus esset interitus, eleganter unus de ethnicis: quomodo, inquit, christiani dicunt, deum suum esse patientem, et anexikakon~g? nihil iracundius, nihil hoc furore praesentius, ne modico quidem spatio indignationem suam differre potuit. hoc ille ludens dixerit. ceterum ecclesia christi cum exsultatione cantauit: diuisisti in stupore capita potentium. loquar et ego aliquid huic simile: diuide, domine, in stupore omnium, achab, et iezabel. non quidem ego helias, sed tamen illi achab et iezabel interfecerunt naboth, et tulerunt uineam eius, et hortum suae fecerunt luxuriae. inueniatur aliquis seruus tuus abdias, qui pascat pauperem tuum atque mendicum, fornicariae sanguis detur canibus; achab impius et auarus iaculo domini trucidetur. lxx: commouebuntur in ea, aperient frenos suos sicut comedens pauper in absconso. capita cum diuisa fuerint a corporibus suis, et diuisa non aliter nisi in stupore, quod graece dicitur en~g ekstasei~g, unde secundum eum declinatur et dicitur, en~g autêi~g, hoc est in ea, aperient etiam frenos suos, siue eorum - utrumque enim intellegi potest -, ut illud imperium quo prius dominabantur in subiectis sibi corporibus, relaxantes dent locum meliori equiti, et meliori aurigae. et hoc faciant quasi comedentes pauperes in abscondito, non habentes libertatem, nec ciborum aliquam abundantiam, sed escas modicas, quibus uescentes abscondite nullum uellent uidere quod faciunt. potest et aliter interpretari: capita cum diuisa fuerint in stupore, quasi a cetero corpore decollata, aperient os suum, quod quasi chamo condemnationis fuerat infrenatum, et in similitudinem uescentium illisis in se dentibus concrepabunt, uolentia rursum comedere, sed uim deuorandi non habentia. intellege quomodo post aduentum christi capita daemonum a nationibus, quae sibi prius subiectae fuerant separata, uelint rursum antiquam exercere potentiam. sed quia amputata sunt a corporibus, plenam uescendi non habeant libertatem; comedunt quasi pauperes, et non solum pauperes sunt, sed pauperes in abscondito. pauperes sunt, quia pristinas diuitias perdiderunt; comedunt abscondite, quia semper sedent in insidiis, ut in occultis interficiant innocentem. haec capita eosdem habent dentes quos et sagittas. et quamuis ante dixerit: super sidera caeli ascendam, ponam in excelsum nidum meum, et uniuersum orbem quasi oua continebo in manu mea, tamen detrahentur de sublimibus, et perdentia supellectilem pristinam, omnem que substantiam domus suae, uix quasi pauperes clam comedere et mordere temptabunt. scio multum hebraicum ab his quae dicta sunt, discrepare; sed facere quid possum, cui semel propositum est et ipsum hebraicum, et uulgatas in toto orbe scripturas interpretari? lxx: et superduxisti in mari equos tuos conturbantes aquas multas. postquam miserat deus in capita iniquorum mortem, et conciderat capita potentium in stupore, et confregerat ea in mari - scriptum est enim in psalmis: tu confregisti capita draconis -, principibus interfectis, siue confractis, et uicto forti uenitur ad domum eius, et uniuersa illius uasa diripiuntur. uasa autem et domum fortis et supellectilem principis, quid aliud possumus interpretari, nisi mare huius saeculi, in quo habitat draco? superinducit ergo deus, egregius eques et auriga praecipuus, equos suos, angelos uidelicet, sublimes que uirtutes super mare huius saeculi, ut turbent aquas multas, daemonia et contrarias potestates. quod si uoluerimus de aduentu christi interpretari, iuxta illud quod in apocalypsi scribitur, quod sermo dei sedeat in equo albo et omnis exercitus in equis albis sequatur eum, uidebimus quomodo christus ascenderit in apostolis suis, dicens eis: ecce ego uobis cum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi, et: euntes, ite, baptizate omnes gentes, et reliqua. et postea conscenderit in uno equo candido, quem alium non puto esse, nisi apostolum paulum, super quem equitans, omnem orbem circuierit. ascendit autem sermo dei in equis suis, ut turbarentur aquae multae, hoc est uel populi multi, qui ante in mari erant, et draconi tenebantur obnoxii - lata enim et spatiosa uia est quae ducit ad mortem, et turbarentur, primum errorem pristinum deserentes, deinde conturbati uenientem equitem susciperent -, uel certe de quibus supra diximus, daemonum cateruae nequaquam ita dominarentur in mari, sed turbatae cederent, et equitis proeliantis uulnera formidarent. atque utinam et in me ascendat uerbum dei, et per lanceam oris mei interficiat eum qui regnat in aquis multis, ut ad regis interitum, aquae quae illis subiectae fuerant conturbatae, praebeant colla equiti meo, et redacti in unam quadrigam, efficiamur domini cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo. numquam enim auriga, sic compositus, et sic fertur ornatus, ut in his qui scientiae multitudine et habenis inter se sapientiae copulantur. lxx: custodiui et extimuit uenter meus a uoce orationis labiorum meorum; et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo mea. siue ut alibi scriptum reperimus hê~g hexis~g mou~g, quod nos possumus dicere, habitudo mea diuersa, quippe exemplaria reperiuntur. possunt autem haec et ex persona prophetae dici superioribus cohaerentia: quia misisti, o domine, in capita iniquorum mortem, et suscitasti uincula usque ad collum et diuisisti in stupore capita potentium, et induxisti in mare equos tuos conturbantes aquas multas, propterea ego omni custodia seruaui cor meum, et contremuerunt uiscera mea, et tota mea uel fortitudo, uel habitudo turbata est, ne similia sustinerem. potest quoque et quasi suum habere principium, narrante propheta timorem suum, et quomodo formidarit ne peccauerit in aliquo, et ad uocem orationis labiorum suorum commonitus, tantum timuerit deum, ut ingressus sit tremor in ossa eius, et sub excelsa manu domini positus, omni animae suae fortitudine, uel habitu conturbatus sit. quod autem ait: ingressus est tremor in ossa mea, emphatikôteron~g accipiendum, ut uideamus magnitudinem timoris dei penetrantis uniuersitatem animae, et totum hominem commouentis, ne quicquam faceret quod displiceret deo. et quia allegorice iuxta membra corporis, animae quoque membra scriptura commemorat, uentrem pauentem, eam uirtutem accipiamus animae, quae spiritales cibos recipit, et labia, quibus se cum mens loquitur et ossa robusta et solida dogmata, quibus tota animae compago solidatur. haec a me breuiter dicta sunt. si quis autem his sagaciora et ueriora reppererit, illius magis explanationi praebete consensum. lxx: requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae. quia omni custodia seruaui cor meum, et extimuit uenter meus a uoce orationis labiorum meorum, et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo uel habitudo mea, et propter tantam custodiam a peccatis alienus effectus sum, idcirco nunc confidenter dico: requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae, id est qui aeque ut ego in hoc mundo peregrinatus est. ascendam autem deorsum positus, et quasi de ualle ad sublimiora nitens tota auiditate contendam, ut tempore quo ceteri in tribulatione sunt et angustia mihi cura sit de ascensu quomodo cum populo peregrinationis meae requiescam in altioribus locis. diem autem tribulationis puto consummationem esse mundi, de quo et esaias ait: dies domini insanabilis, furoris et irae, ponere orbem terrae uniuersum in desertum, et peccatores perdere. ficus enim non florebit, et non erit germen in uineis; mentietur opus oliuae, et arua non afferent cibum; abscindetur de ouili pecus et non erit armentum in praesepibus. lxx: quia ficus non afferet fructum, et non erunt germina in uineis; mentietur opus oliuae et campi non facient escas; defecerunt, eo quod comederent oues et non sunt boues in praesepibus. iuxta hebraicum in quo supra diximus: ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, ita quae praecesserunt, copulabuntur sequentibus. ideo tribulationem ad praesens uolui sustinere, et postea ad populum fortem ascendere, quia ueniet dies tribulationis et necessitatis, et ceteris in angustia constitutis, ego in tua maiestate laetabor: ficus enim non florebit, et non erit germen in uineis; mentietur opus oliuae, et arua non afferent cibum, et cetera. quae quia non multum distant a lxx, cum interpretatione eorum pariter disseramus. cum uenerit dies tribulationis, et ego ascendero ad populum qui me cum aliquando peregrinatus est, uel certe cum uenerit dies euersionis iudaicae, et populi prioris, et derelicta fuerit filia sion, sicut tabernaculum in uinea et sicut casula, in cucumerario et sicut ciuitas, quae expugnatur, ego qui de pereunte electus sum populo - de quo dictum est: nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi sodoma fuissemus, et quasi gomorrha similes essemus -, copulabo me discipulis christi, quos quia in monte docet, turbis et debilibus deorsum relictis, ego ad montana conscendam. ficus enim non dedit fructum, ad quam uenit in euangelio esuriens dominus, et non inuenit in ea poma et maledixit ei, dicens: non afferes fructum usque in saeculum. et dilegenter considera quid dixerit: non afferes fructum in saeculum, non ait, usque in saecula saeculorum, sed cum saeculum istud pertransierit et intrauerit plenitudo gentium, tunc etiam haec ficus afferet fructus suos, et omnis israel saluabitur. haec est ficus ad quam tertio uenit paterfamilias, et quasi non facientem fructus uult subuertere; pro qua agricola, cui commissa fuerat, deprecatur, ut det ei spatium, et dicit: domine, dimitte eam et istum adhuc annum, donec fodiam circa eam, et mittam stercus, et siquidem fecerit fructum, sin autem, tunc succides eam. agricola iste uel gabriel est, uel michael, cui commissus est populus iudaeorum, qui dominum deprecatur in passione et dicit: domine, da ei spatium paenitentiae, et noli eos subuertere, et siquidem fecerint fructum, sin autem, tunc subuertes eos. si fecerint, inquit, fructum, non dixit quid sustinerent; neque dixit: si fecerint fructum, permanebunt ut erant, sed, si fecerint fructum, suspensa sententia est, ut subaudiatur, transferes eos in ecclesiam gentium, et in alteram uineam transplantabis. uenit dominus tertio, et non inuenit in eis fructum. dedit primum legem per moysen, secundo locutus est per prophetas, tertio ipse descendit. et post passionem, datis ad paenitentiam quadraginta duobus annis, quia non fecerunt fructum, quarto subuersi sunt. quod tamen nostrae intellegentiae derelinquitur. in parabola enim non scribitur, quid postea fecerit paterfamilias, sed quid tantum agricola deprecatus sit. ex quo animaduertimus, eos qui de hac ficu fecerint fructus, ad populum gentium esse translatos, ad quem ascendit et propheta, dicens: requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae. eos autem qui non fecerunt fructus, et permanserunt in duritia sua, esse subuersos. hoc ipsum significat et ioannis uox in euangelio: ecce securis ad radices arborum posita est. omnis arbor quae non facit fructum excidetur et in ignem mittetur. diximus de ficu, monstrantes, eam esse populum iudaeorum; dicamus et de uinea, quod quidem facile intelleget qui esaiam legerit: uinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, et postea: et expectaui ut faceret fructum; fecit autem spinas, et non iudicium, sed clamorem, et in hieremia: ego autem plantaui te uineam fructiferam totam ueram; quomodo uersa es in amaritudinem uitis alienae? et manifestius in psalmis: uineam de aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam. haec igitur uinea ad quam paterfamilias saepe miserat seruos, ut acciperet de ea uinum, quod laetificat cor hominis, quia uersa est in amaritudinem, et nouissime etiam patrisfamiliae filium ausa est interficere; non uuas faciens, sed spinas, et non iudicium sed clamorem; crucifige, crucifige eum, et: non habemus regem, nisi caesarem. propterea exterminauit illam aper de silua, et singularis ferus depastus est eam. oliuam quoque populum synagogae liquido comprobabit, qui in apostolo fractos oliuae ramos legerit, et nos de oleastro insertos, ut in ramis intellegamus, multitudinem iudaicam fuisse succisam, in radicibus apostolorum electionem esse seruatam, in quibus nos inserti manebimus, si fecerimus fructum, et dicetur de nobis: filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae. multi putant ficum, et uineam et oliuam in mysterio accipi trinitatis, quod ficus propter pomorum dulcedinem spiritus sanctus intellegatur. uinea ipse dominus noster iesus christus, qui dicit in euangelio: ego sum uitis. oliua autem, deus pater omnipotens, a quo cuncta illuminentur, et de quo egrediatur lux, et ad quem possumus dicere: o oliua, in lumine tuo uidebimus lumen, id est in filio uidebimus spiritum sanctum. ad has fructuosas arbores et uberrimam uineam, ueniunt infructuosa ligna in iudicum libro et rogant ut regnent super se. sed numquam super ligna siluarum, quae debentur incendio, regnat oliua, ficus et uinea, sed magis imperat eis rhamnus plena sentibus, et hericio similis, qui habitat in babylone, et semper uersatur in foueis. quae arbuscula non solum spinas habet, sed et ignem, uulnerans et comburens quicquid attigerit. denique egressus est ignis, et consumpsit ligna siluarum. ut autem scias secundum superiorem intellegentiam, in qua de synagoga dictum accepimus: ficus non faciet fructum, et non erunt genimina in uineis, non de fructibus dici, sed de operibus bonis, in oliua manifeste aenigma aperitur, et dicitur: mentietur opus oliuae. fructus enim quos afferre debuerant, in operibus demonstrantur; mentietur autem opus oliuae, aliud promittentis et aliud facientis, dicentes ad moysen: omnia quaecumque dixerit dominus, faciemus; et nolentes in eum credere, qui a moyse praedicatus est. campi quoque non facient fructum. considera quod hierusalem, quae quondam sita erat in montibus, et montes in circuitu eius, et fundamenta eius in montibus sanctis, nunc humilis appelletur atque campestris, quae non solum homines, id est rationabilia non alit animalia, sed nec pecora quidem et boues, de quibus et salomon loquitur in prouerbiis: adhibe curam his quae in campo sunt regionibus, et attonde herbam, et congrega fenum ut habeas oues ad uescendum. boues quoque non erunt in praesepibus, quia ubi plena sunt praesepia, manifesta est fortitudo bouis. bos operarius est; bos domini sustentans iugum; bos in cuius uestigium qui seuerit, beatus est. omnia haec auferentur a populo, quia inique egit in deum creatorem suum. quod si uolueris diem tribulationis diem consummationis accipere, ad eos referes omnia qui dicunt se esse de ecclesia, et non habent opera iustitiae. et ficus, et uinea et oliua, mysterium uidelicet trinitatis, non afferent in eis fructum suum, et non solum frumenta et escas rationabilium, sed nec cibum quidem habent in campis suis pecorum et iumentorum, et praesepia eorum uacua sunt, et pro excelsis montibus in planis humilibus que uersantur. ego autem in domino gaudebo, et exsultabo in deo iesu meo. deus dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi ceruorum, et super excelsa mea deducet me uictor in psalmis canentem. lxx: ego autem in domino exsultabo, gaudebo super deo salutari meo. dominus deus fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa imponet me, ut uincam in cantico eius. ficu et uinea et oliua, iuxta quod exposui, non facientibus fructum suum, et iudaeorum agris non afferentibus cibos, abscissis quoque de ouili pecoribus, et armentis de praesepibus, postquam audierunt a domino: relinquetur uobis domus uestra deserta, populo etiam captiuitati tradito et in toto orbe disperso, propheta de populo iudaeorum, qui interpretatur amplexatio, - eo quod amauerit dominum, et adhaeserit ei, illi que se iunxerit -, ex persona apostolorum et populi credentis in christo loquitur: ego uero in domino gaudebo, et exultabo in deo iesu meo. pro quo lxx transtulerunt tôi~g sôtêri~g mou~g, id est saluatore meo. idipsum et gabriele interpretante: et uocabitur iesus, ipse enim saluabit populum suum. deus dominus fortitudo mea, nullum enim aliam, nisi in christo habebo uirtutem et cunctas legis iustitias quisquilias computabo. et ponet pedes meos quasi ceruorum, ut calcem super aspidem et basiliscum; et quasi puer paruulus mittam manum in foramen, et extraham serpentem, ludam que de colubro: similis enim est fratruelis meus capreae, aut hinnulo ceruorum. et quia ipse est ceruus, mihi quoque donauit, ut ceruus essem sublimis cornibus, findens ungulas, cibos ruminans et ad odorem meum serpentes fugans, de quo dicitur in decimo septimo psalmo: qui perfecit pedes meos tamquam ceruorum, et super excelsa ponet me. et in uicesimo octauo: uox domini perficientis ceruos. ponet ergo pedes meos inter ceteros ceruos suos, et ad caelestia perducet me, ut inter angelos canam gloriam domini, et super terram pacem hominibus bonae uoluntatis annuntiem. canam autem uictoriam eius et triumphum et tropaeum crucis. hoc iuxta hebraicum et quintam editionem, ut ad tempus iudaicae euersionis, et ad aduentum domini cuncta referamus. si autem uoluerimus de consummatione mundi accipere, sic exponendum est: quomodo in exodo quando percussa est aegyptus, et percussit deus uineas eorum, et ficus eorum, et occidit primitiua hominum, et iumentorum in grandine, et aegyptias fruges, bruchus, locusta que consumpsit; ficus in aegypto non attulit fructum, nec erant genimina in uineis eorum, mentiebatur; sicubi tamen poterat reperiri in aegypto, opus oliuae, et campi eorum non dabant escas, et deficiebant, eo quod non haberent cibos pecora eorum, et non erant boues in praesepibus. populus autem israel exsultabat in domino et gaudebat in deo salutari suo; sic in consummatione mundi, quando multiplicata iniquitate, refrixerit caritas, et ficus non attulerit fructus, et uineae non habuerint uuas, et mentitum fuerit opus oliuae, et campi non germinauerint cibos, et cetera quae sequuntur, tunc quicumque iustus et electione dei dignus fuerit inuentus loquetur exsultans: ego autem in domino exsultabo, gaudebo in deo salutari meo, dominus deus fortitudo mea. et quasi positus a deo super consummationem saeculi, ut postea ad superiora conscendat, et a deo educatur ad summum, dicet: et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa imponet me, ut cum ab agônothetêi~g iesu, qui primus in agone superauit, praemium fuerit cantantibus positum. ego uincam in carmine eius, et manus meae componant citharam et psalterium, et omne organorum genus, scribam que panegyricum triumphanti. et qui in principio locutus sum: usquequo clamabo, et non exaudies? uociferabor ad te uim patiens, et non saluabis? et de iustitia eius iudicio que causatus sum, postea laudabo aequitatem eius, et cantores ceteros meo carmine superabo.












Comments