Home‎ > ‎Haggai‎ > ‎

St. Jerome on Haggai- Latin



In Aggaeum

Prologus

secundo anno darii, regis persarum filii hystaspis, septuagesimum annum desolationis templi fuisse completum, quem hieremias uaticinatus est, zacharias quoque propheta testis est, qui cum uisionis suae titulum in secundo anno eiusdem regis undecimo mense sabat, uicesima quarta die praeposuisset, adiecit, dicens: domine exercituum, usquequo non misereberis hierusalem et urbium iuda, quibus iratus es? iste septuagesimus annus est sed et esdras, exstructo tantum altari, et iactis fundamentis templi, ad litteras regis artaxerxis prohibitum opus refert: tunc intermissum est opus domus dei in hierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni darii, regis persarum. statim que addidit: prophetauerunt autem aggaeus propheta et zacharias filius addo prophetantes ad iudaeos qui erant in iudaea et hierusalem, in nomine domini israel: tunc surrexerunt zorobabel filius salathiel, et iesus filius iosedec, et coeperunt aedificare templum dei in hierusalem, et cum eis prophetae dei adiuuantes eos. quo tempore apud romanos septimus a romulo regnabat tarquinius superbus, habens annum imperii uicesimum septimum, qui post octo annos expulsus est a bruto; ac deinde rem publicam per annos quadringentos sexaginta quattuor, usque ad iulium caesarem consules administrauerunt. hoc propterea, o paula et eustochium, diximus, ut de ipso statim titulo, qua aetate aggaeus propheta cecinerit agnoscatis. sciendum que est interim, iuxta litteram, magni spiritus et aggaeum fuisse et zachariam prophetas, ut aduersum artaxerxis regis edictum, et samaritanos gentes que cunctas per circuitum, aedificationem templi impedientes, iuberent templum exstrui. zorobabel quoque et iesum filium iosedec, et populum qui cum eis erat, non minoris fidei, ut prophetas magis audirent iubentes, quam prohibentis regis imperium.

Incipit liber
Caput 1

in anno secundo darii regis, in mense sexto, in die una mensis factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae. quia populus qui uidebatur sibi redisse de captiuitate, necdum aedificauerat templum nec muros exstruxerat ciuitatis, nec habebat gloriam pristinae hierusalem, sed habitabat in domibus concauis, et ut significantius graece dicitur koilostathmois~g, id est deorsum positis et in conualle demersis; propterea non ad eos fit sermo dei sub rege hiezechia, siue amon, siue iosia, qui quamdiu stabat hierusalem, populo dei imperauerant, sed sub dario rege, persarum principe, de quo et daniel mystice in suo uolumine refert. darius autem in lingua nostra sonat, generationes factae, siue, quae fuerunt, quod graece dicitur geneai~g genomenai~g; nec merebatur absque templo populus et deorsum habitans alium habere regem, nisi qui generationibus seruiebat, et amabat carnem, et primam sententiam ineruditi adhuc hominis, et eiecti de paradiso custodiebat: crescite et multiplicamini, et replete terram. ergo quia darius amator erat coitus, et socius draconis, cuius omnis uirtus in lumbo est, idcirco in secundo anno uisio populo cernitur, in immundo numero, et post unionem uirginitatis et paradisi nuditatem, tunicas significante pelliceas. denique in genesi cum in primo die dictum sit, et in tertio, et in quarto, et in quinto, et in sexto, post consummationem operum singulorum: et uidit deus quia bonum est, in secundo, iuxta hebraicum, et aquilam, et symmachum, et theodotionem non habetur. neque enim poterat secundus dies, qui numerum facit qui ab unione diuidit, quod bonus esset, dei sententia comprobari. mensis quoque sextus ascribitur qui non habet sollemnitates dei, sicut mensis septimus, sed uicinus est dierum sex, in quibus factus est mundus. in quo laboratur, et in sudore faciei comeditur panis; et terra generat nobis tribulos et spinas, et cum sementem acceperit tritici, lolio magis auenis que fecunda est. sed quia iam altare aedificatum fuerat, et aduersum repugnantes hostes templum uoluerant exstruere, nec exstruxerant; in uno die mensis sexti factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae, ut deserens populus secundum annum darii regis, qui ab unione diuidit. et sextum mensem qui praeterierat, et qui numerus labori deputatur, ad unionem reuerteretur dei, et imparem numerum solum que sequeretur, quem mundum esse gentilis quoque poeta nouit dicens:

... numero deus impare gaudet.
fit autem uerbum domini, quaerens ad quem ueniat et quem doceat, in manu aggaei prophetae, qui bona habebat opera, et in cuius factis poterat dei sermo requiescere. porro ubi manus sanguine plenae sunt, et interficitur iesus, et audet populus dicere: sanguis eius super nos, et super filios nostros ibi non fit sermo dei. usque hodie immundas habens manus carneus israel, extendit eas ad dominum, sed quia sanguine plenae sunt, loquitur ad eos dominus per prophetam: si extenderitis manus uestras, auertam oculos meos a uobis; manus enim uestrae sanguine plenae sunt. non fit in manibus eorum uerbum domini, quia immundae sunt; non uenit ad eos sermo dei, quia in se occidere sermonem dei. nec putandum in manu tantum aggaei prophetae factum esse sermonem domini; sed quia aggaeus interpretatur festiuus, omnis qui potest festa celebrare, non in fermento ueteri malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis, potest dei recipere sermonem. habeamus et nos mundas manus et uocemur heortazontes~g, id est festa celebrantes, et ad nos fiet sermo dei. proponamus ante oculos nostros, quia lex spiritalis est, spiritales sollemnitates, de quibus scriptum est: tribus temporibus mihi festa celebrabitis in anno. sollemnitatem azymorum custodietis; septem diebus comeditis azyma, sicut praecepi tibi in tempore mensis nouorum; in ipso enim es egressus ex aegypto. non apparebis in conspectu meo uacuus et sollemnitatem messis primitiuorum de operibus tuis quaecumque seminaueris in agro; et sollemnitatem consummationis in exitu anni in congregatione operum tuorum de agro. si uoluerimus in nobis fieri sermonem, domini, simus aggaei, id est festa celebrantes, et non appareamus in conspectu dei uacui, seminantes que in spiritu, de spiritu metamus aeternam uitam, ut celebremus sollemnitatem consummationis in exitu anni, id est congregationem operum nostrorum de agro, sollemnitatem primitiuorum de operibus nostris, quaecumque seminauerimus in agro cui benedixit dominus. simus quoque aggaei, et per omnem uitam nostram usque ad consummationem anni, id est, usque ad exitum de saeculo isto, celebremus festa in operibus nostris, quae nobis orta sunt in agro nostro. multa sunt, et non huius temporis, quae de sollemnitate dicantur, quibus potest de omni scriptura lector diligens coaptare intellegentiam spiritalem.

ad zorobabel, filium salathiel, ducem iuda, et ad iesum filium iosedec, sacerdotem magnum, dicens. legimus in paralipomenon, iechoniae qui in babylonem ductus est, filium fuisse salathiel, de quo natus est zorobabel. quod quidem et matthaeus generationem saluatoris enumerans, ait: post transmigrationem autem babylonis, iechonias genuit salathiel; salathiel autem genuit zorobabel, zorobabel autem genuit abiud. hic zorobabel de tribu iuda, hoc est de dauid stirpe descendens, typus est saluatoris, qui uere destructum aedificauit templum, id est ecclesiam, et reduxit populum de captiuitate. et tam de ueteris templi lapidibus, quam de nouis, qui prius fuerant impoliti, aedificauit ecclesiam, id est et de reliquiis populi iudaici, et de gentium multitudine, deo patri exstruxit tabernaculum. interpretatur autem secundum multiplices hebraici sermonis accentus, uel rheusis~g parakeimenê~g, id est fluxus adiacens, expositus, uel ortus in babylone, uel princeps de babylone. primae interpretationi ille fluxus contrarius est, qui significatur in uocabulo iezabel, id est fluxus uanus, uel fluxus menstruatae qui utique manifeste immunditiam sonat. sed et zabulon, fluxus noctis exprimitur. relinquentes ergo huius mundi uanum et sordidum fluxum atque tenebrosum, sequamur fluxum iesu, qui nobis expositus est ad bibendum, et largissimo fonte se praebet, iuxta illud quod dicitur in euangelio: stabat iesus in templo, et clamabat, dicens: si quis sitit, ueniat ad me, et bibat. et huc ipsum tunc poterimus bibere, cum petierimus a deo patre, iuxta quod legimus: petite, et dabitur uobis. salathiel quippe interpretatur, petitio dei. et nemo uenit ad iesum, nisi eum adduxerit pater. nascetur ergo nobis fluxus, expositus per obsecrationem dei, et erit de tribu iuda, regia scilicet, et confitente uel laudante dominum, quia iudas utrumque sonat. porro ortus in babylone, secundum historiam quidem uere de zorobabel dicitur, quia ibi natus est. sed et iuxta altiorem intellegentiam dominum nostrum iesum sonat, quia ipse quoque natus sit in confusione huius saeculi, et fuerit prope grauissimum flumen chobar, et uiderit magnam uisionem illam quam sub typo eius hiezechiel in uoluminis sui cernit exordio. quod autem dixi interpretari zorobabel, principem de babylone, non quod uere princeps interpretetur, hoc dixi: si quidem apud hebraeos ex tribus integris nomen eius traditur esse compositum; zo enim dicitur, iste; rob, magister, siue maior; babel proprie babylonium sonat, et efficitur nomen zorobabel, iste magister de babylone. sed ad compendium intellegentiae pro supradictis minutis, principem uolui interpretari de babylone, siue in babylone. ut quomodo iesus filius naue, qui et ipse in typo saluatoris fuit, de solitudine populum in terra repromissionis induxit, sic et iste propterea ortus in babylone sit, ut eos qui erant in babylone, reduceret in terram repromissionis, de qua captiui abducti fuerant, et his qui erant in uinculis diceret: exite, et qui sedebant in tenebris: illuminamini. sermo uero domini, qui factus est in manu aggaei, non solum ad zorobabel dirigitur filium salathiel, de quo iam diximus, sed et ad iesum filium iosedec sacerdotem magnum. quantum ad historiam pertinet, alter est zorobabel de tribu regia, et alter iesus de tribu sacerdotali. quantum uero ad intellegentiam spiritalem unus atque idem est dominus noster atque saluator, rex et magnus sacerdos, cuius typum secundum id quod rex erat, portabat zorobabel; secundum id autem quod pontifex erat, portabat homonymus eius iesus, qui interpretatur iao salus, id est domini salus, et est filius iosedec, quod et ipsum in linguam nostram uertitur iao iustus, id est domini iustus. iustus enim et sanctus deus pater, et deus filius, et non est in ipso iniquitas. aduersus marcionem et ceteros haereticos, qui alterius boni, nescio cuius dei filium, et non creatoris, quem iustum uocant, asserunt dominum saluatorem. et uere est iesus magnus sacerdos, cui omnes dei antistites comparati, parui sunt et nihil. si enim iste magnus dicitur sacerdos, utique ad distinctionem eorum dicitur, qui minores sunt. minores autem sunt omnes qui extra eum et post eum sunt, ut quomodo primogenitus est omnis creaturae, et primogenitus ex mortuis, sic princeps et magnus sit in uniuersis sacerdotibus.

haec ait dominus exercituum, dicens: populus iste dicit: nondum uenit tempus domus domini aedificandae. diligenter attende quod non zorobabel uel iesus dicant: nondum uenit tempus domus domini aedificandae, sed populus qui sub dario adhuc rege constitutus, necdum iugum seruitutis excusserat. semper que qui captiuitate retinentur, et egressi sunt de hierusalem, differunt et morantur aedificare templum dei, et dicunt: nondum uenit tempus domus domini aedificandae. et tu quando uideris aliquem egressum de ecclesia, qui traditus fuerat satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fieret cogitare atque disponere, ut aedificet templum per pudicitiam, quod per libidinem ante destruxerat, et tamen diem de die trahere, dic ad eum: uere et tu de populo es captiuorum; et tu dicis: nondum uenit tempus domus domini aedificandae. qui semel decreuit instaurare templum dei, huic omne tempus aptum est ad aedificandum; nec rex diabolus potest impedire, nec hostes per circuitum, nec pietas simulata parentum, affinium, liberorum. statim ut conuersus inclamaueris nomen domini et dicet: ecce adsum. et factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae, dicens: numquid tempus uobis est ut habitetis in domibus laqueatis - siue ut lxx interpretati sunt: koilostathmois~g, id est concauis -, et domus ista deserta? in eadem die qua supra, rursum uidetur haec uisio. et proficientibus prophetae operibus, prophetiae quoque dona succrescunt, et habito paulisper silentio, ad id quod dixerat populus: nondum uenit tempus domus domini aedificandae, profertur domini quasi cogitata responsio, et dicitur ad eos: ergo ne tempus est, ut uos habitetis in domibus deorsum sitis, et in conualle positis; et mea domus quae in monte est, deserta erit? siue ut habetur in hebraeo: ut habitetis in domibus laqueatis, id est ornatis atque compositis, et quae non tam ad usum sunt quam ad delicias; et habitaculum meum in quo fuerunt sancta sanctorum, et cherubim, et mensa propositionis, pluuiis rigabitur, squalebit solitudine, sole torrebitur? porro secundum anagogen: omne tempus quo habitatio uallis eligitur, uel seruimus deliciis, importunum est. unde et stoici quibus curae est uerba singula definire, tempus dixerunt esse correctionis siue efficientiae, quod significantius graece dicitur chronon~g einai~g katorthôseôs~g. omne enim tempus in quo non uirtutibus, sed uitiis deseruimus, perit, et quasi non fuerit, reputatur in nihilum. si quis ergo de nobis, uel in conualle habitat, uel in uoluptate et luxuria saeculari suam contignat domum, iste templum deo non aedificat, nec habet dominus in eo ubi caput suum reclinet; et cum uulpibus aedificet domum, habitaculum quondam dei patitur esse desertum.

et nunc haec dicit dominus exercituum: ponite corda uestra super uias uestras. non sit aliud loquentis tempus, et aliud facientis; praecepta mea statim in opus uertite. dominus est enim omnipotens qui praecipit, et utique non leue est dei omnipotentis imperium. habuistis hucusque corda uestra uitiis seruientia, sine ordine, sine praeceptore, quocumque trahebant desideria, pergentes. nunc autem dominus uobis praecipit ut ordinetis in se caritatem, et ponatis corda uestra super uias uestras, ut nihil absque iudicio et consideratione faciatis, sed semper ante pedes uestros legalis lucerna praecedat, et dicatis: lucerna pedibus meis lex tua et lux semitis meis. uel certe ita: quia dicitis, non est tempus aedificandae domus domini, et ipsi habitatis in habitaculis quae sunt in ima demersa, domus autem mea deserta est; considerate, iubente me domino, et uos in memoriam redigite quae feceritis, et quae passi sitis.

seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis et non estis inebriati, operuistis uos et non estis calefacti. et qui mercedes congregauit, misit eas in sacculum pertusum. omnis labor uester qui aedificastis domus uestras et neglexistis domum dei, non habuit euentum. seminastis enim plura, et multo minus quam satum fuerat, congregastis; nec potestis dicere ideo famem secutam, quod in exercenda terra agricola cessauerit. comedistis quoque, ne forsitan e uobis quispiam diceret uoluntarium fuisse ieiunium; et non estis saturati, quia paruos fructus congregaueratis in horrea. uinum bibistis e uineis, sed non tantum ut laetaretur cor uestrum, et diceretur de uobis: et uinum exhilarat cor hominis. habuistis pallium, sed quod frigus non repelleret, nec seruaret calorem. quicumque etiam uestrum siue negotiatione siue mercennaria manu mercedes congregauit, frustra labor sine pretio laboris impensus est. omnes enim uelut si quis in pertusum sacculum mittat, pecuniae defluxerunt. sed et iuxta intellegentiam spiritalem hi qui de babylone reuersi sunt, et necdum aedificauerunt templum dei, sed aedificationem eius cotidie differentes, dixerunt: nondum uenit tempus domus domini aedificandae, nec captiui sunt, nec adhuc plena libertate donati, uerum quasi in meditullio quodam positi, seminauerunt multum, et intulerunt parum; comederunt et non sunt satiati, biberunt, et non sunt inebriati, operuerunt se, et non sunt calefacti; congregauerunt mercedes, et quasi in pertusum marsupium mitterent, perdiderunt. si quando uideris inter multa opera peccatorum facere quempiam nonnulla quae iusta sunt, non est tam iniustus deus, ut propter multa mala, paucorum obliuiscatur bonorum, sed faciet eum illa tantum metere, quae in bonam terram seminauerit, et in sua horrea congregare. qui autem penitus apostatês~g est, iste omnino non comedet, sed fame peribit. porro qui seminat multa, et infert pauca, comedit parum, et non in satietatem, iuxta illud quod in maledictis leuitici dominus comminatur: et comedetis et non saturabimini. qui uero sanctus est, usque ad satietatem comedet, et explebitur in illo quod scriptum est: iustus comedens replet animam suam. similiter qui penitus non bibit, siti peribit. sicut et in iudith, si quis tamen uult librum recipere mulieris: et paruuli siti perierunt. qui autem parum bibit, bibit quidem, sed non usque ad ebrietatem. porro qui potest dicere ad dominum: calix tuus inebrians quam praeclarus est. et inebriatur cum noe. et licet in aegypto constitutus, tamen in conuiuio ioseph cum patriarchis et fratribus uino madet. iste prae magnitudine laetitiae et cotidiano gaudio cum apostolis uersus in ecstasin, appellabitur musto plenus. quomodo autem non sit huic expositioni contrarium illud quod filii ionadab filii rechab uinum non biberint, et laudentur a domino, in hieremia competentius disseretur. post haec dicitur ad eos qui neglegebant aedificare templum domini: operuistis uos, et non estis calefacti. quod intellegimus de centesimo tertio psalmo, in quo de deo dicitur: abyssus ut uestimentum amictus eius. quamquam enim secundum hebraicam ueritatem referatur ad terras, quae ambiantur oceano, tamen secundum lxx translatores qui dixerunt: to~g peribolaion~g autou~g, genere masculino, et non autês~g, feminino; de deo quod dictum est sentire compellimur, eo quod inuestigabilis sit eius sapientia, et ponat dominus tenebras latibulum suum, et non indignis quibusque eius sacramenta prodantur. unde et iustus laetatur, et dicit: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. hoc pallium de multiplicis sapientiae sensibus uerbis que contextum, non sinit feruentes spiritu refrigerari, nec dilectionis calorem, borea flante, frigescere. qui uero medius est, et habet quidem pallium, sed quo non totus operiatur; quomodo parum in horrea comportauit, et comedit, et non in satietatem, et bibit, et non in ebrietatem, sic operietur quidem sensuum operum que suorum pallio, sed non calefiet. qui autem propter nimiam animae paupertatem non habet pallium, ideo non habet, quia multiplicata iniquitate, caritas refrixit in eo. unde et de istiusmodi homine, cuius ab alio pallium possidetur, in lege praecipitur: reddes ei uestimentum antequam sol occidat, quoniam pauper est et in ipso habet spem. sed et hoc eis accidit qui habitabant in conuallibus, siue in laqueatis domibus, et dicebant: nondum uenit tempus domus domini aedificandae, ut mercedes in pertusum sacculum congregarent. si quis e nobis bona operatur, et digna mercede, - quam nobis redditurus est dominus, de quo dicitur: ecce dominus, et merces eius in manibus illius, reddere unicuique secundum opera sua, et aliud apostoli: si cuius opus manserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet -, hic congregat conseruandas mansuras que mercedes, et uirtutibus uirtutes semper adiungens, coaceruat pecunias in sacculum non pertusum. qui autem post bona opera non semel et bis, sed frequenter peccat, et praeteritam caritatem sequentibus uitiis obscurat et sordidat, iste in pertusum sacculum pecuniam congregat. haec autem omnia euenerunt eis qui dixerunt: nondum uenit tempus domus domini aedificandae, et cum ipsi habitarent in conuallibus, desertam esse domum domini patiebantur.

haec dicit dominus exercituum: ponite corda uestra super uias uestras, ascendite in montem, afferte lignum, et aedificate domum; et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit dominus. lxx: haec dicit dominus omnipotens: ponite corda uestra in uias uestras, ascendite super montem et praecidite ligna. cetera similiter. rursum uobis ego dominus praecipio, qui et prius iusseram, ut ponatis corda uestra super uias uestras, et consideretis cuncta quae geritis, et relinquentes studium domorum uestrarum humilium, ascendatis in montem, ubi non sunt ligna quae comburantur, sed quae ad opera domus meae proficiant; et ut hoc faciatis attentius, mihi scitote placiturum esse quod facitis. aiunt hebraei sola tantum ad contignandum ligna fuisse necessaria, stantibus muris templi post incendium. hoc illi. nobis autem praecipitur, non extra uias nostras ponere corda nostra, sed quae prius posueramus, rursum ponere in uiis nostris; et postquam hoc fecerimus, ascendere de domibus, concauis in montem, ut cum peruenerimus ad montis altitudinem, in quo necessaria ad aedificationem templi dei ligna sunt, de omni scripturae sanctae monte, in quo uaria uirtutum et paradisi ligna plantata sunt, praecidamus ea, et aedificemus templum domini operibus bonis et dogmatibus ueritatis, quod cum fuerit exstructum, placeat domino et glorificetur in eo. igitur quia haec mandata sunt nobis ut ponamus corda nostra in uiis nostris, ascendamus in montem rationabilem, et ad singula problemata, congrua de testimoniis scripturarum ligna quaerentes, praecidamus ea, et aedificemus domum sapientiae in nobis; postquam enim haec fuerit exstructa, finis aedificationis eius erit, ut dominus glorificetur in nobis. respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflaui illud. lxx: respexistis in multa, et facta sunt pauca, et intulistis in domum, et exsufflaui illa. ut abiecta mora, et omni ambiguitate deposita, studiosius aedificetis domum meam, dico et aliud quod uobis acciderit, qui distulistis aedificare domum meam, non ut supra: seminastis multum, et quia sementem terra non reddidit, intulistis parum; sed cum iam candescerent segetes, et messium tempus instaret, et frumenta uos tenere in manibus putaretis, messuistis uacuos culmos, et inanes stipulas sine spicarum frugibus congregastis. plenae erant areae: spes in oculis, luctus in manibus. sed hoc quoque ipsum quod uix de multa segete et infinitis aceruis fuerat electum, intulistis in domum, et mea uirtute dispersum est. exsufflaui enim illud, et redegi ad nihilum, quia frumentum emortuum et uacui folliculi, quae utilia esui sunt, farinam et similam non habebant. potest autem hoc quod dixit: intulistis in domum, et exsufflaui illud, et de donariis accipi quae offerebant in altari, et deus exsufflauerit ea. sed quia dixit, intulistis in domum, si ea quae illata sunt, donaria intellegimus, utique in templo oblata dicimus. et non nobis congruet, quia eo tempore domus dei adhuc aedificata non fuerat; quod quidem usque hodie plerisque contingit, qui habitant in aedificiis humilibus, et quantum in se est, despiciunt desolatam domum dei, et cum possint aedificare, contemnunt; et quasi iam uidentes maturas segetes, fructus sibi suorum operum repromittunt, et fallente spe, pro magnis uix parua reperiunt. sed et haec quoque parua, quae in domum et horreum mentis condiderant, exsufflantur a sermone dei, quasi indigna eius custodia atque tutela. quotiens uidi ego tam in doctrina quam in conuersatione de quibusdam sperata plurima: et postquam uentum est ut haberent tempus messium, id est, tempus docendi, uitam que suam in exemplum praebere populorum, de excelso praecipitatos, et minus inuentum in eis, quam opinio sibi omnium promittebat. unde accidit ut paulatim, neglegentia subrepente, paruum quoque ipsum quod uidebantur habere, perderent. hoc autem idcirco perpessi sunt, quia securi fuerunt in pristinis domibus suis, nec ascenderunt scripturarum montem, aedificationis de eo dominicae ligna caedentes, nec exstruxerunt in se cotidie domum domini, sed despicientes eius desolationem, etiam id perdidere, quod se habere credebant. supradicti enim mali haec causa redditur. quam ob causam, dicit dominus exercituum quia domus mea deserta est, et uos festinatis unusquisque in domum suam. propter hoc super uos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra continuit germen suum. non solum, inquit, caeli pluuiam non dederunt, quibus irrigata humus fruges facit, sed ne rorem quidem matutinum, atque nocturnum, ut arentes agri, saltem humore modico temperarentur. terra quoque deuorauit, et agricolis non redditura sementem, et quae sponte solet gignere, auaro sinu tenuit. ego hunc arbitror esse rorem, de quo in benedictione dicitur ad iacob: det tibi deus de rore caeli; et rorem hermon qui descendit super montem sion, et descendit, non de aere in quo multiplex uolitat aquilarum et accipitrum et uulturum numerus, sed de caelo, ut si cuius anima ardet perturbationibus, et iaculo diaboli uulnerata est, refrigeretur hoc rore, et aestus suos temperet. quo retento, terra quoque non affert germen suum. neque enim sine rore christi potest ulla anima afferre frumenta.

et uocaui siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super uinum et super oleum; et quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta, et super omnem laborem manuum. pro siccitate septuaginta machairan~g, id est gladium transtulerunt, sed et in hebraico tribus litteris scriptum reperi, heth, res, beth, quod si harseb legimus, gladium sonat; si oreb, kausôma~g, quod nos transtulimus siccitatem, licet melius in urentem uentum transferri possit. et reuera quoniam sermo de terra est, et de agrorum sterilitate, magis mihi uidetur uentus urens in praesenti loco intellegi debere, quam gladius, licet omnis plaga quae propter peccata hominibus inferatur, possit et pro gladio accipi. uocata est autem siccitas, siue gladius super terram, et super montes, ut non proferant triticum, et uinum et oleum, et quaecumque sponte generat humus. praecedente autem fame, consequenter super homines, et super iumenta mors uenit. et idem gladius uel uentus urens, omnia quae manus hominum laborauere, consumit. uocatur itaque uel inducitur uiuens sermo dei, et efficax, et acutus super omnem gladium bicipitem, ut anima neglegens - quae terra interpretatur arens, et magis in concauis habitare, quam domum dei extruere desiderat -, eius mucrone feriatur; et quicquid fructuum se putat habere, disperdat. infertur etiam gladius super montes eleuantes se aduersus scientiam dei, et super frumentum et uinum, et oleum, quibus quasi cibis et potu et refectione, haereticorum conciliabula deceptis populis blandiuntur. congrue quis dixerit panem illorum esse panem luctus, et furorem draconum esse uinum eorum et furorem aspidum insanabilem. oleum quoque, repromissionem de caelestibus; quo quasi ungunt discipulos, et laborum praemia pollicentur, quae detestatur propheta, dicens: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. sed et alia quae absque auctoritate et testimoniis scripturarum quasi traditione apostolica sponte reperiunt atque confingunt, percutit gladius dei; homines autem et iumenta, uel logismous~g et aisthêseis~g, id est cogitationes et sensus eorum accipiamus. uel certe rationabiles in eis, et irrationabiles, id est doctos et indoctos pariter, et omnem laborem manuum, et ieiunia eorum, et obseruationes uarias, et chameunias, id est humi dormitiones. qui tribus quadragesimis per annum ieiunantes, et xêrophagiais~g humiliantes animam suam, et uel maxime de tatiani radice crescentes, super huiuscemodi laboribus audiunt: tanta passi estis sine causa. haec autem uniuersa quae dixi, possunt de ecclesiae rectoribus intellegi, quae aedificantes carnalem domum, liberis que suis et possessionibus prouidentes, non curant, uel in seipsis exstruere templum dei, uel ecclesiam domini, quae intecta et diruta est, instaurare, quorum saepe uita et sermo incongruus scandalizat plurimos et de ecclesia eicit, et ad solitudinem perducit domum dei. nec haec dicimus quo uniuersos generaliter accusemus, sed quod in omni officio et gradu sint alii qui aedificent, et alii qui destruant templum dei, et propter eorum uitium nec caeli rorem, nec terra det germen; siccetur humus, montes areant, triticum et oleum, et omnia quae terra gignit, homines quoque ipsi et iumenta, et uniuersus labor manuum, secante gladio, et siccitate, uel uento urente dispereant.

et audiuit zorobabel filius salathiel, et iesus filius iosedec sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi uocem dei sui, et uerba aggaei prophetae, sicut misit eum dominus deus eorum ad eos, et timuit populus a facie domini. diligenter attende, propter duas intellegentias saluatoris in zorobabel duce et iesu sacerdote, ipse enim et rex est et sacerdos, quod non dixerit, zorobabel et iesus timuerunt, sed audientibus zorobabel et iesu et populo uerba aggaei prophetae; quae uerba sunt domini, solus populus timuit a facie domini, id est sola multitudo, quae necdum in unum et perfectum uirum uenerat, nec spiritui copulatus id esse meruit quod spiritus. timuit autem populus a facie domini, sciens quod facies domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

et dixit aggaeus nuntius domini, de nuntiis domini, populo dicens: ego uobis cum sum, dicit dominus. quidam putant et ioannem baptistam, et malachiam, qui interpretatur angelus domini, et aggaeum quem nunc habemus in manibus, fuisse angelos, et ob dispensationem et iussionem dei assumpsisse humana corpora, et inter homines conuersatos. nec mirum hoc de angelis credi, cum pro salute nostra etiam filius dei humanum corpus assumpserit; et ob hanc causam etiam de apocryphis praebent testimonium, ubi dicitur: quod iacob, qui postea uocatus est israel, angelus fuerit, et propterea supplantauerit fratrem in uentre matris suae. ioannem quoque ad uocem mariae matris domini, exsultasse in utero elizabeth; et omnium rationabilium unam esse naturam et ob hanc causam homines qui placuerunt deo, aequales angelis fieri. hoc illi sentiant. ceterum nos nuntium domini, id est angelum, qui hebraice dicitur malach simpliciter prophetam dictum recipiamus ab eo, quod domini uoluntatem populo nuntiauerit, siue quia in multis locis dominus noster atque saluator angelus dei dicitur, sicut ibi: magni consilii angelus; typum saluatoris dicimus in aggaeo praecurrisse. porro quod ait: nuntius domini, de nuntiis domini, tale est quasi dixisset, propheta de prophetis. quod ait: nuntius domini populo dicens: ego uobis cum sum dicit dominus, non loquitur ad zorobabel et iesum, cum quibus et in quibus semper erat dominus, - semel enim eos diximus secundum diuersas intellegentias in persona saluatoris accipi -, sed ad populum qui timuerat a facie domini. qui, quia populus erat, necdum ad dei uenerat caritatem, quae foras mittit timorem. accipit ergo populus pro dei timore mercedem, ut dominus cum illis sit; et est sensus: ego ero uester adiutor, aedificate domum meam, quae in uobis destructa est, me in medio uestri constituto, nemo aedificationem uestram prohibere poterit.

et suscitauit dominus spiritum zorobabel, filii salathiel, ducis iuda, et spiritum iesu filii iosedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo domini exercituum dei sui. in die uicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo darii regis. pro duce iuda, septuaginta transtulerunt, de tribu iuda, et pro opere, opera, cetera similiter. ubicumque autem nos ponimus: dominum exercituum, illi diuerse aut dominum omnipotentem aut dominum sabaoth, aut dominum uirtutum interpretantur. suscitatur ergo spiritus zorobabel et spiritus iesu, interim secundum litteram, ut regnum et sacerdotium aedificent templum dei. suscitatur etiam spiritus populi, qui in eis ante dormiebat, non corpus, non anima, sed ut diximus, spiritus qui magis aedificare scit templum dei. et ingressi, foris enim fuerant, faciebant opera, quae digna erant penetralibus domus domini; in eodem anno darii regis quo et supra, in eo mense qui et in principio positus est, sed non in eodem die. ibi enim unus dies mensis ponitur, hic uero uicesimus quartus, ut inter primum diem, quo dominus loquitur per aggaeum, et uicesimum quartum, quo ingressi sunt, et faciebant opus in domo domini, uiginti duo dies medii fuerint, quot et litterae sunt apud hebraeos. necesse enim habuerunt doceri quae essent elementa principii sermonum dei, quae eos prohiberent dicere: necdum uenit tempus domus domini aedificandae, et habitare in domibus concauis et ut supra dixi, in ima demergi. prouocarentur uero ponere corda sua super uias suas, et meminissent propter neglegentiam quanta perpessi fuerint. et ut ascenderent in montem, et caederent ligna, et aedificarent domum domini, et non paterentur ea quae fuerant ante perpessi. denique in his uiginti et duobus diebus, timuit populus a facie domini, et ingressi sunt in die uicesimo quarto mensis, in sexto mense anno secundo darii regis, et faciebant opus in domo domini exercituum dei sui. praecipitur autem nobis, ut aedificari possit domus spiritalis in sacerdotium sanctum, ad offerendas spiritales uictimas placentes deo, tales nos praebere ut suscitetur in nobis spiritus sanctus, et ingrediamur in domum domini, et faciamus opera domini. iam enim zorobabel de genere dauid, et iesus sacerdos in aeternum suscitatus est a patre in uirtute, secundum spiritum sanctificationis de resurrectione mortuorum, ut ille praesit operi; nos uero faciamus, ipso adiuuante et disponente. quae tamen opera dei facere ante non possumus, nisi timeamus a facie domini, et credamus, et ingrediamur templum dei, et ea quae domui dei digna sunt perpetremus. quoniam uero adhuc in saeculo sumus, et tempus aedificationis nostrae sub dario rege uersatur, in quo generationi, coniugiis carni que seruitur. idcirco in sexto numero quo factus est mundus, et in secundo anno qui diuidit unionem - materia enim in qua mundi reparatio sobolis que consistit, duplicem numerum diligit -, ingredimur domum domini, et utroque populo congregato, exstruimus templum dei. ex duobus enim duodecim numeris, uicesimi quarti numeri summa consistit, quia tam ex circumcisione quam ex gentibus, christi ecclesia prima quae euersa fuerat, aedificata est. sed et hoc possumus dicere, quia octauus numerus qui sanctus est, et in uerae circumcisionis typo accipitur, triplicatus uicesimum quartum numerum facit, figuraliter nos docemur, ut aedificemus domum domini in amputatione carnis, et uitiorum circumcisione, et ueram puritatem esse credamus in nomine patris et filii et spiritus sancti. porro alius sexies quartum supputauit numerum, et quattuor refert ad elementa mundi, ex quibus subsistimus; sex uero ad conditionem mundi, in quo ipsa elementa uersantur. et dicit: quia adhuc in materia sumus, et graui corpore circumdamur, et seruimus generationibus, extruere quidem nos templum, et intrare in domum dei, et quasi de somno graui suscitari spiritum nostrum, sed adhuc in uicesimo quarto die idipsum facere.

Caput 2

in septimo mense, uicesima et prima mensis, factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae dicens: loquere ad zorobabel, filium salathiel, ducem iuda, et ad iesum filium iosedec sacerdotem magnum; et ad reliquos populi, dicens: quis in uobis est derelictus, qui uidit domum istam in gloria sua prima? et quid uos uidetis hanc nunc? numquid non ita est quasi non sit in oculis uestris? et nunc confortare zorobabel, dicit dominus, et confortare iesu fili iosedec, sacerdos magne, et confortare omnis populus terrae, dicit dominus exercituum, et facite. quoniam ego uobis cum sum, dicit dominus exercituum. uerbum quod pepigi uobis cum cum egrederemini de terra aegypti, et spiritus meus erit in medio uestrum, nolite timere. quia haec dicit dominus exercituum, adhuc unum modicum est, et ego commouebo caelum et terram, et mare et aridam, et mouebo omnes gentes. et ueniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit dominus exercituum. meum est argentum, et meum est aurum, dicit dominus exercituum. magna erit gloria domus istius nouissimae, plusquam primae, dicit dominus exercituum. et in loco isto dabo pacem, dicit dominus exercituum. eodem anno, sed mense septimo, in quo sollemnitates dei sunt, prima et uicesima die mensis, id est completis tribus hebdomadibus, et perfecta in mysterio trinitatis requie, tertio factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae, qui continuo labore sudabat, ut semper in eo sermo dei haberet accessum. praeteritorum enim obliuiscens, et in futurum se extendens, ita cotidie laborabat, quasi praecedentium operum nihil haberet. dicitur ergo ei: loquere ad zorobabel, et ad iesum, et reliquum populum, qui uiderunt antiquam domum dei; et nunc intersunt instaurationi eius, numquid ad comparationem prioris, non talis est ista quae cernitur, ut quodam modo non esse uideatur? uerum nolite desperare, nec lassas manus dimittite, sed et tu, zorobabel et tu, iesu, et omnis popule, confortamini, et facite opus in domo mea. ego enim sum uobis cum, et sermo meus quem pepigi uobis cum, cum egrederemini de terra aegypti. et spiritus meus non recedet a uobis; nolite timere, ego sum qui iubeo dominus omnipotens, cuius dixisse, fecisse est. quando primum testamentum dabam, et in sina monte sum uisus, commoui caelum et terram, et mare rubrum et desertum, ut uobis cum ponerem testamentum; nunc autem polliceor uobis me adhuc semel caelum et terram, et mare et aridam commoturum, ut illis commotis, moueantur omnes gentes, et ueniat iuxta lxx quae electa sunt domini de cunctis gentibus; iuxta hebraicum uero, ueniet desideratus cunctis gentibus dominus noster atque saluator. tunc implebo domum istam gloria maiore quam priorem, et semper uobis addam, dicit dominus omnipotens. et ne forsitan sponsorem putetis infirmum, meum est aurum, et meum est argentum, et meae sunt cunctae opes. ego in ornamentum templi aurum argentum que donabo, ut maior fiat huius domus gloria quam prioris. et quia difficile uidetur quod polliceor et humana infidelitas ad maiora promissa semper haesitat, propterea rursum dico qui promitto, dominus omnipotens sum. porro quia scio ad aedificationem inclutae domus, et quae superatura sit domum pristinam, nihil ita facere, ut pacem, idcirco et hanc spondeo. dabo enim in loco isto pacem, dicit dominus exercituum, ut pax quae exsuperat omnem sensum, custodiat domum meam, et sit in pace locus meus. has interim paraphrastikôs~g expositionis lineas duxerim, ut ex his ad sublimiorem intellegentiam, etiam nobis tacentibus, prudens lector ascendat. fit ergo sermo dei ad eos qui operari coeperant in domo domini omnipotentis, iam in requie, id est in mense septimo, et in trinitatis plenissimo sacramento, uicesima prima mensis, et ad aggaeum dei festa celebrantem, qui rursum manum suam sermoni domini praeparauerat, et dicit ad eum: loquere ad zorobabel de tribu iuda, et ad iesum sacerdotem magnum, qui pro nobis et homo fieri dignatus est et sacerdos, et ad reliquias populi; ad comparationem enim totius orbis, parua pars fuit in principio credentium. igitur quae locutus sit audiamus. fuit quondam in israel domus dei, quae nunc ita deserta est, ut nec fuisse credatur; ex quo quae fuerat dilecta, facta est non dilecta, et qui non populus dei, coepit esse populus dei. et est domus illa quondam gloriosa, nunc in conspectu zorobabel et iesu et reliquiarum populi quasi non sit. hoc autem non solum de templi aedificiis quae cernimus corruisse, accipere debemus, sed de omnibus quae quondam praeclara habuere iudaei. uerumtamen quia facta est prior domus quasi non subsistens, prouocatur zorobabel dux, et iesus sacerdos, ut christi regnum, et sacerdotium roboretur, et populus eius qui quondam terrae fuit populus, faciat opera in domo domini, et sciat deum sibi esse praesentem. faciat quoque uerbum, quod pepigit dominus cum eis quando egrediebantur de terra aegypti. atque utinam et nos egrediamur de aegypto, ut uerbum testamenti quod accepimus, impleamus. repromittit quoque dominus deus his qui faciunt opera in domo eius, et implent quem accepere sermonem, spiritum suum, dicens: et spiritus meus erit in medio uestrum. sacramentum cernite trinitatis: ego sum uobis cum, et spiritus meus, et uerbum, in quo posui testamentum cum egrederemini de aegypto. quod autem dicit in medio uestrum, iuxta illud sentiendum est, quod in euangelio scriptum legitur: medius enim uestrum stat, quem uos nescitis, qui post me ueniet. haec ergo dicit dominus exercituum ad uos qui uidetis domum priorem sic esse quasi non sit. moui caelum, quando de caelo audita est uox mea. moui terram, quando priori populo tradidi testamentum, et in aduentu meo, caligo, turbo, tenebrae cernebantur. moui mare rubrum, quando uiam praebui populo transeunti. moui aridam, uel aegyptum per plagas cultu dei uacuam, uel solitudinem per quam quadraginta annis circumduxi populum. haec adhuc semel mouebo. quod factum cernimus in aduentu domini saluatoris. tempore quippe passionis eius fugiente sole, caelum motum est et tenebrae factae sunt super omnem terram ab hora sexta usque ad horam nonam. mota est terra, et saxa scissa sunt, et sepulcra reserata; motum est mare dracone qui in eo erat interfecto; mota est et arida, infructuosa quondam gentium solitudo. in hoc autem uniuersitatis tremore, commotae sunt etiam omnes gentes, quia in omnem terram exiuit sonus apostolorum domini, et uerba eorum penetrauerunt usque ad terminos orbis terrae. ob id autem omnes motae sunt nationes, ut ex earum motu uenirent electa gentium, et quae ubicumque praeclara sunt. uerbi gratia, electa de corintho, quia multus erat in ea populus dei; electa de macedonia, quia grandis in thessalonica dei ecclesia congregata, non habebat necessarium ut de caritate doceretur; electa de epheso, ut arcana dei et nullis antea reuelata sacramenta cognoscerent. quid plura? omnes gentes commotae sunt, ad quas saluator apostolos miserat, dicens: euntes, docete omnes gentes; et ex multis uocatis pauci electi, primitiuorum ecclesiam construxerunt. unde et apostolus petrus: salutat uos, inquit, quae in babylone est electa, et marcus filius meus; et ioannes: senior, inquit, electae dominae; ac deinde filios memorat electae. commotis ergo gentibus, quas quidem possumus et contrarias accipere fortitudines, non ualentes splendorem domini sustinere, uenerunt electa omnium gentium, et repleta est gloria domus domini, quae est ecclesia dei uiuentis, columna et firmamentum ueritatis. haec secundum lxx. ceterum in hebraico melius et significantius habetur ut supra posuimus: et mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. uere enim postquam ille uenit, impleta est gloria domus domini. et quantum dominus distat a seruo, tantum domus domini melior est, cui praeest dominus, a domo priore cui praefuit seruus. quod autem ait: meum est argentum, et meum est aurum, dicit dominus exercituum, non puto quemquam existimare quod de argento loquatur et auro quae a diuitibus et regibus possidentur. hoc enim modo, non solum argentum et aurum dei est quasi creatoris, sed et cetera metalla, aes, stannum, plumbum, et quod domat omnia ferrum. sed ego argentum, quo domus dei ornatur, existimo eloquia scripturarum, de quibus dicitur: eloquia domini eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum septuplum; et aurum quod in occulto sanctorum sensu, et in cordis uersatur arcano, et splendet uero lumine dei, quod et apostolum de sanctis, qui super fundamentum christi aedificant, sensisse perspicuum est, aurum, argentum, lapides pretiosos, ut in auro sensus occultus sit, in argento sermo decens, in lapide pretioso, opera deo placentia. his metallis illustrior fit ecclesia saluatoris, quam quondam synagoga fuerat; his lapidibus uiuis aedificatur domus christi, et pax ei praebetur aeterna. porro quod sequitur in septuaginta: et pacem animae in acquisitionem omni qui creatur ut suscitet templum istud, quasi superfluum et uix cohaerens, quippe quod nec apud hebraeos, nec apud alium quemquam interpretem fertur, omisimus.

in uicesima et quarta noni mensis, in anno secundo darii factum est uerbum domini ad aggaeum prophetam, dicens: haec dicit dominus exercituum; interroga sacerdotes legem, dicens: si tulerit homo carnem sanctificatam in ora uestimenti sui, et tetigerit de summitate eius panem, aut pulmentum, aut uinum, aut oleum, aut omnem cibum; numquid sanctificabitur? respondentes autem sacerdotes, dixerunt: non. et dixit aggaeus: si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? et responderunt sacerdotes, et dixerunt: contaminabitur. et respondit aggaeus, et dixit: sic populus iste, et sic gens ista, ante faciem meam, dicit dominus; et sic omne opus manuum eorum, et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt. lxx: uicesima et quarta noni mensis, anno secundo sub dario, factus est sermo domini ad aggaeum prophetam dicens: haec dicit dominus omnipotens: interroga sacerdotes legem, dicens: si sumpserit homo carnem sanctam in summitate uestimenti sui, et tetigerit summitas uestimenti eius panem, aut coctionem, aut uinum, aut oleum, aut omnem cibum, si sanctificabitur? et responderunt sacerdotes, et dixerunt: non. et dixit aggaeus: si tetigerit immundus in anima de omnibus his contaminabitur? et responderunt sacerdotes, et dixerunt: contaminabitur. et respondit aggaeus, et dixit: sic populus iste, et sic gens haec coram me, dicit dominus et sic omnia opera manuum eorum. et quicumque appropinquauerit ibi, contaminabitur, propter munera eorum matutina dolebunt a facie malitiarum suarum et odoratis in portis arguentes. propterea et septuaginta interpretum editionem posuimus, quia in quibusdam uerbis dissonare uidebantur. et hoc quod dicitur: propter munera eorum matutina, dolebunt a facie malitiarum suarum, et odoratis in portis arguentes, nec in hebraeo, nec apud alios interpretes inuenitur. notandum autem quod in isto loco: in uicesima et quarta die mensis noni anno secundo, non ut supra tertia uice dicitur: factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae, sed ad aggaeum prophetam. ibi enim, - quia adhuc profectum habebat et opera tantum munda, cor autem illius necdum plenam sapientiam receperat, siue quia habitabat adhuc inter eos, qui dicebant: nondum uenit tempus domus domini aedificandae -, in operibus tantum eius sermo factus est domini. hic autem quoniam iam templi iacta sunt fundamenta et ingressus est populus cum principibus in domum dei, et facit opus congruum templo dei, et audiuit mysterium: mouebo omnes gentes et ueniet desideratus cunctis gentibus, et plenus est uaticinio; propterea totum ad aggaeum fit sermo domini. de uicesima et quarta die et secundo anno iam diximus: noni mensis numerus qui hic additur, numquam in bonam partem legitur. pascha immolat populus, et alias celebrat festiuitates; omnis eius sollemnitas die finitur octauo, nec ad nonum peruenit. qui agnum paschae praeparant, transacta die nona, incipiunt praeparare. dies quoque propitiationis et expiationis mensis septimi, post diem nonam celebratur. et in hieremia, sicut legentibus poterit esse manifestum, hierusalem nono anno a babyloniis oppugnatur. quia igitur prophetia de immunditia populi futura erat, idcirco secundo anno darii nonus mensis iungitur. rursum quia datur locus paenitentiae post immunditiae correptionem, uicesima quarta die sermo dei fit ad aggaeum prophetam, ut quasi ex persona domini quaestionem a sacerdotibus sciscitetur ex lege uenientem, et dicitur ei: interroga sacerdotes legem, dicens. simul que considera sacerdotum esse officii, de lege interroganti respondere. si sacerdos est, sciat legem domini, si ignorat legem, ipse se arguit non esse domini sacerdotem. sacerdotis enim est scire legem, et ad interrogationem respondere de lege. quod quidem et in deuteronomio legimus, ut sicubi in urbibus israel quaestio fuerit exorta inter sanguinem et sanguinem, inter iudicium et iudicium, lepram et lepram, contradictionem et contradictionem, eant ad sacerdotes atque leuitas, et ad pontificem qui in diebus illis fuerit constitutus, et quaerant ab eo legem domini; quibus respondentibus, faciant quod iubentur. quod si non fecerint, exterminentur de populo suo. et ne forsitan in ueteri solum instrumento haec praecepta uideantur, loquitur et apostolus ad timotheum, episcopum non solum irreprehensibilem esse debere, et unius uxoris uirum, et sapientem, et pudicum, et ornatum, et hospitalem, sed etiam doctorem. et ne casu hoc dixisse uideretur, ad titum quoque super presbyteris, quos et episcopos intellegi uult, ordinandis, eadem cautela seruatur. propter hoc dereliqui te cretae, ut quae residua erant corrigeres et ordinares per ciuitates presbyteros sicut ego praecepi tibi: si quis est irreprehensibilis unius uxoris uir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae uel in subiectos. oportet enim episcopum irreprehensibilem esse sicut dei dispensatorem, non procacem, non iracundum, non uinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, pudicum, benignum, iustum, sanctum, continentem, habentem in doctrina sermonem fidelem, ut possit consolari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. sunt enim multi et non subiecti, uaniloqui, et seductores, et maxime qui de circumcisione sunt, quibus oportet imponere silentium. haec prolixius posui, ut tam ex ueteri, quam ex nouo testamento, sacerdotum esse officium nouerimus scire legem dei et respondere ad quae fuerint interrogati. nec simplicitatem et ciborum continentiam in magistro sufficere, nisi quod ipse facit, possit et alios erudire. certe quia responsuros puto, hoc eorum esse qui se ab adolescentia praeparant ad docendum, frequenter autem iudicio domini, et populorum suffragio in sacerdotium simplices eligi; saltem illud habeant, ut postquam sacerdotes fuerint ordinati, discant legem dei, ut possint docere quod didicerint, et augeant scientiam magis quam opes; et non erubescant a laicis discere, qui nouerint ea quae ad officium pertinent sacerdotum; magis que noctes et dies in scripturarum tractatu, quam in ratiociniis et supputatione consumant. quid est autem quod ex persona domini aggaeus interrogat sacerdotes? si tulerit homo carnem sanctificatam in ora siue in summitate uestimenti sui, et tetigerit de summitate eius panem, aut pulmentum, aut uinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? antequam de quaestione tractemus, debemus interim iuxta litteram nosse, quid sit caro sanctificata et quid sit immundus in anima. hostia quae immolabatur in altari carnes illius sanctae erant et inter ipsas sanctificatas carnes erat multa diuersitas. alias enim sacerdotes in templi adytis comedebant, alias propinqui eorum domi, alias hi qui de sacerdotibus uidebantur esse maculati, alias israelitae qui nullam habebant immunditiam. huius diuersitatis plena ratio in leuitico dicitur. immundus autem in anima dicebatur, qui corpus mortui hominis attigerat. in quo animaduertendum, quamdiu anima in corpore sit, immundum non esse corpus humanum; statim uero ut spiritus uegetans artus recesserit, immundum fieri quod terrenum est, sicut in eodem leuitico scribitur: et ait dominus ad moysen, dicens: dic sacerdotibus filiis aaron, et dices ad eos: in animabus non contaminabuntur in gente sua; sed in cognatis qui appropinquant eis, super matre, et super patre, et super filiis et filiabus, et super fratre et sorore sua uirgine quae appropinquat ei, et non est tradita uiro; super his non contaminabitur, et non polluetur repente in populo suo in contaminationem sui. considera his praecipi sacerdotibus non ingredi ad quemlibet mortuum, nisi ad eos cognatos et propinquos, de quibus supra dictum est. sacerdos autem magnus, id est pontifex, plus aliquid habebat a ceteris sacerdotibus; et nec pietas illum, nec affectus flectere poterat, ut immundus fieret in supradictis nominibus. ait enim scriptura: et super omnem animam quae mortua est non ingredietur: super patre suo, neque super matre sua, et non contaminabitur. scientes ergo quid sit caro sanctificata, et immundus in anima, uideamus propheta quid quaerat. si homo quicumque, non hic de pontifice dicitur, aut de sacerdote, aut de leuita; sed quilibet homo, ubi persona non ponitur passim omnibus licet carnem tangere. si tulerit, inquit, carnem sanctificatam et ligauerit in summitate uestimenti sui, et ipsa summitas uestimenti panem tetigerit, aut quamlibet aliam coctionem, aut uinum, aut oleum, aut omne extra haec quo homo uesci potest, numquid panis aut pulmentum, aut uinum, aut oleum aut omnis cibus, tactu uestimenti in quo caro sancta ligata est, sanctificari potest? et respondentes sacerdotes dixerunt: non potest, hoc est, nihil eorum sanctificabitur de quibus quaeris, sed ita unumquodque permanebit ut fuerat. rursum alia quaestio proponitur sacerdotibus, quod scilicet bene responderint ad superiorem, et quasi similitudo problematis coaptatur, in qua imperitus facile labi potuit. da enim aliquem nescire legem, et sicut respondit de sanctificata carne non sanctificari panem, aut pulmentum, aut uinum, aut oleum, aut omnem cibum; et in hoc aeque respondebit et dicet: pollutum in anima non contaminare ea quae sancta caro sanctificare non potuit. interrogat igitur et dicit: si tetigerit is qui pollutus in anima est, hoc est qui contagione mortui est immundus effectus, ex his omnibus, panem uidelicet aut pulmentum, aut uinum, aut oleum, aut reliquos cibos, numquid ex contactu eorum haec quae tetigerit polluentur? et responderunt sacerdotes, quorum princeps erat iesus filius iosedec, unde et legem nouerant et dixerunt contactu eius, qui immundus est, omnia quae ab eo contacta sunt pollui. et respondit aggaeus et dixit, de superioribus tacens quod sanctificata caro ceteros cibos sanctificare non possit et de secunda tantummodo quaestione sermonis sui texens occasionem: sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit dominus. qui immundus est in anima et morticinum tetigerit, omne quod tetigerit, et quod obtulerit mihi, immundum erit. quod autem dicit secundum litteram, huiuscemodi est: o popule, qui altari tantum exstructo, et diruta domo mea, hostias mihi offers in altari, et uictimis eius et carnibus te sanctificari putas, scito non tam sanctificari te ex hostiis quae, templo diruto, tibi prodesse non poterunt; quam contaminari omnia opera tua, et cuncta quae agis, ex eo quod neglegis et tuam magis domum quam meam exstruere conatus es. sanctum quidem est quod offertur in altari; sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam ex eo quod in conuallibus habitas, et interes mortuis operibus, pollueris. haec iuxta historiam, quamquam spiritalis in ea intellegentiae lineas duxerimus. ceterum secundum anagôgên~g ecclesiasticus uir qui immolauit agnum immaculatum et anniculum, et indutus est christo, si tulerit de carnibus eius, et ligauerit in summitate uestimenti sui, et ipsa summitas tetigerit scripturarum panem qui confirmat corda credentium; aut coctionem, apostolicas epistolas, quae quasi ueteris legis carnes concidunt et decoquunt et conditas praebent esui; aut uinum quod laetificat cor hominis; aut oleum, in quo exhilaratur facies audientis; aut omnem cibum: lac, quo aluntur corinthii, et olera quibus uescuntur infirmi, et cetera his similia; non statim quasi sanctificata ea comedent quibuscumque data fuerint. non enim ex eo quod dicuntur, sed ex eo quod suscipiuntur, sanctificant audientes, quia multi auditores legis sunt, et non factores. sed et ob id puto haec uniuersa quae dixi, ex tactu uestimenti ad uescentes nequaquam sanctificata deferri, quod summitate tantum pallii continguntur, et sanctificatae carnes intrinsecus, humorem, sanguinem, uenas neruos que non norunt. sicut igitur summitas uestimenti dominici, et leuis tactus non sanctificat, nisi eum qui comederit carnes agni, et sanguinem eius biberit, sic econtrario immundus in anima, peruersae quaeque doctrinae, quodcumque tetigerint, immundum faciant necesse est. habent enim in sacramentis panem, et uinum, et oleum, et omnem cibum; sed sacramenta eorum quasi panis luctus, omnes qui ea contigerint, contaminabuntur. legunt et ipsi scripturas, et quasi de scripturarum testimoniis conspergunt panem, et tota nocte in clibano coquunt illum; sed cum ad uescendum datus fuerit, comedentes ad insaniam prouocat. habent pulmentum et coctionem, conantes iuxta peruersitatis suae sensum mystica quaeque de scripturis texere, et quasi coquere, et condire carnes agni, sed coctio illa perditio est. habent et uinum, sed non de uinea sorec, et quam plantauit dominus in hieremia, electam et totam ueram, sed de uinea sodomorum. habent et oleum quod de ueteris et nouae scripturae testimoniis uiolenter exprimunt, et quasi in refectionem deceptis et lassis mentibus pollicentur, sed detestatur illud sanctus, et dicit: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. habent et diuersos cibos, multiplices uidelicet uariarum hupotheseôn~g diuersos que tractatus, quos quia immundi sunt qui scripserunt, et de immundo ore prolati sunt, omnis qui tetigerit, immundus fiet, et in eorum trahetur errorem. unde respondit aggaeus, qui scit differentias sollemnitatum, et ob id festi sortitus est nomen. sic populus iste et sic gens ista, iudaeorum uidelicet, atque gentilium, et haereticorum omnium in conspectu meo, dicit dominus. omne quod fecerint, quod mihi obtulerint, uel uota pro salute, uel pacifica, uel pro peccato, uel pro delicto, uel in holocaustum, siue eleemosynas, siue ieiunia, siue uictus continentiam, et corporis castitatem, contaminata erunt in conspectu meo. quamuis enim sancta uideantur specie sui quae offeruntur a talibus, tamen quia tacta sunt ab eo qui pollutus in anima est, omnia polluentur.

et nunc ponite corda uestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo domini. cum accederetis ad aceruum uiginti modiorum, et fierent decem, et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant uiginti. percussi uos uento urente, et aurugine et grandine omnia opera manuum uestrarum, et non fuit in uobis qui reuerteretur ad me, dicit dominus. lxx: et nunc ponite super corda uestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo domini, qui eratis quando mittebatis in cypselem hordei uiginti sata, et fiebant decem sata hordei; et ingrediebamini torcular, ut hauriretis quinquaginta amphoras, et fiebant uiginti. percussi uos sterilitate, et corruptione aeris, et grandine omnia opera manuum uestrarum; et non reuersi estis ad me, dicit dominus. licet omnia quae obtulistis mihi in altari, quia templum non aedificaueratis, contaminata fuerint - sine exstructione quippe templi, donum omne pollutum est -, tamen nunc te hortor, o popule, ut sensu ad praeterita reuertaris consideres que quae facta sint, hoc est et ab hac die uicesima et quarta noni mensis anno secundo darii, quicquid retro gestum est mente complectere, et propter quae, quanta sustinueris, ut cum deinceps prospera tibi euenerint, scias qua causa euenerint. ergo antequam inciperes aedificare templum, et lapidem super lapidem ponere, cum accederes ad aceruum, et putares uiginti te habere modios, nonne uix mediam partem colligere poteras? siue iuxta lxx: cum mitteres uiginti modios hordei in uas quod uocatur cypseles, et existimares te quamquam hordeum mitteres, iumentorum cibum, uel de ipsis uiginti modiis esse securum, nonne postea reuersus ad uas uix decem modios repperisti? ad torcular quoque cum accederetis, et uideretis uuas, et quinquaginta amphoras uobis oculi pollicerentur; non dico partem mediam, sed uix uiginti amphoras exprimere poteratis. et haec feci percutiens uos uento urente, et corruptione aeris, et emorientibus frugibus, uacuis que spicarum folliculis et uinearum botris, ut malorum pondere uos ad meam notitiam prouocarem; et nec sic fuit qui reuerteretur ad me. hebraeus totam loci huius continentiam ab eo quod scriptum est: et nunc ponite corda uestra a die hac et supra, usque ad eum locum ubi ait: uinea et ficus et malogranatum, et lignum oliuae non floruit, ex die ista benedicam, ita exposuit: certe nunc templi fundamenta sunt iacta; ex hac igitur die qua fundamenta iecistis, - cum in praeteritum uos sterilitate, et fame, et grandine, et siccitate punierim, et non fuerit qui ad me per has plagas reuerteretur e uobis -, ponite corda uestra in futurum et deinceps, et uidete quia omnia uobis prospero cursu fluant. hoc autem eueniet quia templum meum aedificare coepistis; nec in solo altari habentes fiduciam, aedificationem meae domus contemnitis. iuxta quem sensum breuiter possumus dicere, frustra aliquos munera offerre deo, et eleemosynis atque oblationibus putare dominum posse placari, cum ipsi non exstruxerint in se templum spiritui sancto. tunc enim prosunt eleemosynae, et munera quae offeruntur in altari, cum seipsum quis aedificauerit templum dei, et post aedificationem templi dona obtulerit in altari. porro secundum tropologiam, et ad nos dicitur qui nunc in iesum christum credimus, si tamen credimus et opere fidei ostendimus ueritatem, ut reuertamur mente ad illud tempus quando gentiles eramus, cotidie uitiis seruientes, nec exstruxeramus in nobis templum deo. quomodo autem architectus et scientissimus caementarius lapidem iungit lapidi, et inferiorem superiori calce gypso que conglutinat, ita et architectus - quem se et apostolus esse dicit: quasi sapiens architectus fundamentum posui, et quem de hierusalem ablaturum se dominus comminatur -, nouit quomodo opera iungat operibus, et paulatim exstruat templum dei. fundamentum autem huius templi ponitur iesus, super quem unusquisque uideat quid aedificet. alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos; alius ligna, fenum, stipulam. et tribus bonis tria econtrario opponuntur mala. isti sunt lapides de quibus exstructurum se hierusalem dominus repromittit: ecce ego praeparabo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum, et ponam propugnacula tua iaspidem, et portas tuas de lapide crystallo, et murum tuum de lapidibus electis. neque enim putandum est secundum iudaicas fabulas et inepta figmenta, deum auro et gemmis aedificaturum hierusalem, et non uiuis lapidibus, qui nunc uoluuntur super terram, et iuxta naturas lapidum, uel igniti fide sunt, ut carbunculus; uel toti caelestes, et in thronum dei redacti, ut sapphirus; uel innocentia et bonorum operum simplicitate lucentes, ut crystallus. dicitur ergo nobis ut consideremus quae retro passi fuerimus antequam in nobis aedificaremus templum dei. cum accederetis, inquit, ad aceruum uiginti modiorum, et fierent decem: siue iuxta lxx: cum mitteretis in cypselem uiginti modios hordei, et fierent decem modii hordei. quicquid enim ante christum uidebamur habere uirtutum bonorum que operum, non erat frumentum, sed hordeum; et ipsum hordeum, non secundum spem et uota nostra, quod de isaac legimus, centenas fruges dabat, sed uix mediam partem laboris nostri ex eo inuenire poteramus, et dicebatur ad nos: tanta passi estis sine causa? sed et cum intraremus ad torcular, et quinquaginta uini amphoras supputaremus, - quem numerum, completis septem hebdomadibus, unio diuinitatis includit -, et putaremus nos habere uinum, quod laetificat cor hominis, subtrahebatur nobis sanctus numerus tricenarius, - in quo baptizatur dominus, et hiezechiel uisionem cernit in prophetiae suae exordio, et iuxta hebraicum sacerdotes accedebant ad ministerium dei -, et relinquebantur uiginti. quem numerum amat esau, unde et iacob sciens eum hoc numero delectari, mittit quaedam animalia in munere, uiginti et uiginti. simul que et cerne quod ipse iacob licet sanctus, - tamen eo tempore quo non erat cum patre suo isaac, id est risu, et matre sua rebecca, id est patientia, sed uicinos habebat assyrios, et habitabat in mesopotamia, hinc atque inde se cingentibus fluuiis -, uiginti annorum spatio, crudelissimo et auarissimo seruiuit labano. nec moueat quempiam, si dicamus aliquos ante fidem christi et exstructionem templi eius, mediam partem se laboris sui posse percipere, cum apud incredulos nullus fructus sit bonorum operum. non enim uiginti reponit et inuenit uiginti, sed cum uiginti reposuerit, inuenit decem, id est mediam partem laboris sui. iudaei et ethnici et philosophi huius saeculi, ceteri que qui sapientiam iactant, in praesenti tantum tempore conuersationis suae et laboris fructum et gloriam capiunt, omnis que spes eorum et merces futuri saeculi tollitur. hoc autem ideo fit ne penitus desperantes contemnant paenitentiam, sed aliquando conuersi ponant lapidem super lapidem, et aedificent templum dei. quod si in incredulitate permanserint, id ipsum medium quod uidebantur habere, perdent. sequitur enim: percussi uos uento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum uestrarum. quicquid autem aurugine et grandine et uento urente percutitur, in puluerem redigitur et fauillam, nihil que in eo quod ad utilitatem et ad esum pertineat, inuenitur. quae quidem cuncta fecit dominus, quia non est inuentus in eis qui reuerteretur ad eum. quod si reuersi fuerint, et aedificauerint templum domini, a die qua aedificare coeperint, habebunt quae prophetiae sermo subtexit.

ponite corda uestra ex die ista et in futurum, a die uicesima et quarta noni mensis, a die qua fundamenta iacta sunt templi domini, ponite super cor uestrum. numquid iam semen in germine est, et adhuc ficus et uinea et malogranatum, et lignum oliuae non floruit? ex die ista benedicam. lxx: ponite corda uestra a die ista et in futurum, a quarta et uicesima noni mensis, et a die in qua fundamenta iacta sunt templi domini, ponite in cordibus uestris. si ultra cognoscetur super terram area, et si adhuc uinea et ficus et malogranatum, et ligna oliuae quae non ferant fructum? a die hac benedicam. exposui, ait, uobis quae sustinueritis antequam inciperetis aedificare templum meum, nunc exponam quae uobis uentura sint prospera, quia templum meum aedificare coepistis. a die igitur uicesima quarta noni mensis in quo templi fundamenta sunt iacta, quanta rerum abundantia futura sit, considerate. nonus est mensis quem nos nouembrem, uel decembrem dicimus. nisan enim apud hebraeos mensis est primus, qui appellatur mensis nouorum; eo tempore quo pascha faciunt, id est incipiente ueris exordio, qui secundum lunae cursum saepe quamdam partem mensis martii possidet, interdum incipit in aprili. ergo si nisan, aprilem intellegimus, nonus mensis secundum supputationem hebraeorum december erit. igitur decimus est mensis eo tempore quo semina latitant in terra, nec futura fecunditas coniectari potest. numquid iam, ait, semen in germine est? quod melius hebraice dicitur, in folliculo, ut thecam frumenti significet. numquid uinea et ficus, et malogranatum et lignum oliuae florem suum dederunt? ut ex flore intellegatur et fructus. utique non; mense enim, ut diximus, decembri futurarum nulla signa sunt frugum. ne igitur dicatis, hoc me prudenti ratione conicere, et futuram fecunditatem de floribus arborum herbis que segetum suspicari, ecce nulla signa sunt, et tamen ego praedico uobis, quia coepistis aedificare templum meum, ad benedictionem meam, frugum omnium fecunditatem. hoc secundum hebraicum diximus. ceterum secundum septuaginta longe alter est sensus, quem et ipsum primum debemus iuxta litteram exponere, ut postea coeptus tropologiae ordo tractetur. ponite corda uestra a die qua templum fundatum est, in futurum et uidebitis tantas futuras esse segetes, et tanta de cunctis agris frumenta portari, ut area nesciat fruges suas, siue ut non sint areae singulorum, sed prae multitudine iungatur area areae, et arearum separatio nesciatur in terra. uinea quoque et ficus et malogranatum et lignum oliuae quae prius uestro uitio non afferebant fructus, quia mihi necdum coeperatis aedificare templum, tanta uuarum et pomorum abundantia curuabuntur, ut manifesta fecunditas manifestam indicet benedictionem. nonum autem mensem, non in bonam partem accipi, et quartus regnorum liber, et hieremiae narrat historia, in quo obsessa dicitur esse hierusalem. tamen quoniam in fine noni mensis, templi fundamenta iaciuntur, hoc intellegere possumus, quod non incipiatur exstrui templum domini, nisi mala opera finiantur. unde et in uicesima quarta die mensis eiusdem, fundamentum templi ponitur, in quo numero duplex dôdekas~g et tres ogdoades~g, quattuor que hexades~g sunt, de quo iam supra plenius disputatum est. quicumque ergo dei cultui se dedicauerit, et contempserit rhathumon~g, id est neglegentem patronum, qui in ezrae uolumine iuxta septuaginta interpretes templum dei aedificari uetat, iste nescit mensuram frugum et mercedis suae. uel certe propter hoc quod dicitur: si adhuc cognoscetur super terram area, qui seminauerit in spiritu, et de spiritu messuerit uitam aeternam, nequaquam sibi thesaurizabit in terra, sed omnia opera eius, et mercedes operum in caelestibus colligentur. uinea quoque, id est sermo dei, cuius in unoquoque pater agricola est, et ficus, spiritus sancti dona dulcissima, et malogranatum, ecclesiastica dogmata et scientia scripturarum, quae sponsae genis in cantico canticorum comparatur, et ligna oliuae dabunt refectionem, et illuminationem cordis ei qui coeperit aedificare templum dei. quod autem uinea et ficus et oliua, paulisper de malogranato differo, referantur ad personam saluatoris, et dei patris et spiritus sancti, in iudicum libro plenius legitur; ubi uadunt infructuosa ligna, ut constituant regem super se, dicunt que per ordinem uineae et ficui et oliuae, ut regnent super ea, et tam uinea, quam ficus et oliua renuunt tale imperium, nec dignantur super infructuosa ligna regnare. tunc illa ueniunt ad lignum sterilitatis suae regem, id est ad rhamnum spinosum fruticem, et arbusculam sentibus uncinis que contextam, quae teneat quicquid attigerit, et retentum uulneret, et uulneratorum sanguine delectetur; insuper et ignem emittat a se et regnata ligna consumat. referimus autem rhamnum ad diabolum, et secundum uirgulti naturam, illius naturam interpretabimur. porro uinea et ficus, et oliua ibi erunt, ubi malogranatum fuerit, quae arbor propter granorum nimiam multitudinem et intertextis membranulis quandam geometricam compositionem, et diuersas quidem mansiunculas, sed tamen omnes una cortice comprehensas, semper in scripturis super ecclesiae persona ponitur.

et factum est uerbum domini secundo ad aggaeum in uicesima et quarta die mensis dicens: loquere ad zorobabel ducem iuda, dicens: ego mouebo caelum pariter et terram, et subuertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium; et subuertam quadrigam et ascensorem eius; et descendent equi et ascensores eorum uir in gladio fratris sui. in die illo, dicit dominus exercituum, assumam te, zorobabel fili salathiel, serue meus, dicit dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit dominus exercituum. in lxx addita sunt: mare et aridam, et minus habet: conteram fortitudinem regni gentium, quod plenius ex ipsorum lectione noscetur. notandum autem quod in eodem die, hoc est, in uicesima et quarta noni mensis, tacito mensis numero, quia de christi prophetabatur aduentu, et de regno eius, secundo ad aggaeum sermo fit domini nostri, non in manu eius ut prius, neque ad aggaeum prophetam, ut in uisione quarta, sed tantum ad aggaeum, id est ad domini festa celebrantem. quia nequaquam uenturum, sed uenientem nuntiaret et cerneret. et quomodo abraham uidit diem christi, et laetatus est, et ioannes agnum dei digito demonstrauit, sic et ipse uidens regnum filii dei, haberet in se uniuersas sollemnitates. in hoc loco apud plerosque diuersa sententia est: alii enim suspicantur de primo eius aduentu dici; alii de secundo, quando in sua maiestate futurus est. nos utrumque suscipimus, quia et tunc regnauit cum uenit, et postea regnaturus est. attamen si de fine mundi uoluerimus accipere, illud dicemus quod apostolus ad corinthios loquitur: destruendum omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, ut sit deus omnia in omnibus. et quia mysticum est quod dicitur, et ad finem rerum pertinet, idcirco iubetur propheta ad solum zorobabel loqui, quem in typo christi propter assumptionem corporis ex semine dauid processisse monstrauimus. huic ergo dicuntur quae in fine uentura sint, quod transeat figura huius mundi, et fiat caelum nouum, et terra noua, et commoueat dominus caelum et terram, et destruat omnem principatum, et potestatem, et uirtutem, et dissipet sedes regum, siue, ut habetur in hebraeo, regnorum, et interficiat omnem fortitudinem contrariam, ut ipsis quoque qui ante regnauerant, et gentes sub sua tenuerant ditione, prosit regni eorum destructio, et omni proeliandi studio dissipato, sequatur pax. hoc est enim quod ait: et subuertam quadrigam, siue quadrigas, et ascensores earum, et descendent equi et ascensores eorum. et ut sciatis in subuersione quadrigarum et corruentium equitum, hoc quod diximus significari: uidete quomodo de christo dicatur in zacharia quod ueniat mansuetus rex, et ascendens super iugalem et pullum asinae nouellum, et disperdat quadrigas ex ephraim, et equum de hierusalem, ut fiat unus grex et unus pastor, et utrumque agmen tam de gentibus quam de iudaeis, sub pacifico pastore teneatur. ut autem haec quae peruersa sunt destruantur, unusquisque in gladio - quem ego puto sermonem esse doctrinae acutissimum, et peruersa quaeque resecantem -, consurget aduersus fratrem suum, amputans omne contrarium. sed horum uniuersorum finis est optimus. post destructionem enim soliorum, et fortitudines regnantium, et quadrigarum et equorum et equitum in die illa, dicit dominus omnipotens: assumam te zorobabel, filium salathiel, seruum meum. seruus autem dicitur propter corpus humanum, quia tunc et ipse filius subicietur ei qui subiecit sibi omnia, et in subiectis omnibus uidebitur et ipse subiectus. sed cum hoc fuerit impletum, ponet illum deus quasi signaculum in manu sua: hunc enim signauit deus pater; et hic est imago dei inuisibilis, et forma substantiae eius, ut quicumque crediderit in deum, hoc quasi annulo consignetur. obsecro te, lector, ut ignoscas celeri sermone dictanti, nec requiras eloquii uenustatem, quam multo tempore hebraeae linguae studio perdidi; quamquam me alecto semper infantem ac mutum fuisse autumet, cui ego dicam: dominus dabit uerbum euangelizantibus, uirtute multa.









Comments