Home‎ > ‎Hosea‎ > ‎

St. Jerome on Hosea- Latin




In Osee

Prologus

si in explanationibus omnium prophetarum sancti spiritus indigemus aduentu, ut cuius instinctu scripti sunt, illius reuelatione pandantur; et in esaia atque apocalypsi signatum legimus librum, quem scribae et pharisaei, qui legis litteras nosse se iactant, non possunt legere, quia signatus est, nullus que inueniri potuit, nisi leo de tribu iuda, quem signauit deus pater, qui eius posset reserare mysteria. quanto magis in explanatione osee prophetae orandus est dominus, et cum petro dicendum: edissere nobis parabolam istam. praesertim cum obscuritatem uoluminis in fine testetur ipse, qui scripsit: quis sapiens et intelleget ista, intellegens et cognoscet ea? quod non pro impossibili, sed pro difficili debemus accipere, iuxta illud euangelii: quis putas est seruus fidelis et prudens quem constituit dominus super familiam suam?

quis enim non statim in fronte libri scandalizetur, et dicat: osee primus omnium prophetarum meretricem accipere iubetur uxorem, et non contradicit? non saltim nolle se simulat, ut rem turpem facere uideatur inuitus; sed exsequitur laetus imperium, quasi optauerit, quasi multo tempore eum pudicitiae uacasse paeniteat; cum honestiora et absque peccato sanctos uiros renuisse domino iubente legerimus. moyses mittitur ad pharaonem et dux israelitici populi constituitur; et tamen non imbecillitate, sed humilitate respondit: prouide alium quem mittas. hieremias puerum esse se dicit, ne peccantem arguat hierusalem. hiezechiel iubetur de omni genere leguminis ac sementis unum subcinericium facere, et coquere illum in humano stercore; et ait: nequaquam, domine, quia numquam immundum intrauit in os meum. et osee audiens a domino: accipe uxorem fornicariam, non frontem rugat, non maerorem pallore testatur, non uerecundiam, mutato genarum rubore, demonstrat; sed pergit ad lupanar et scortum ducit ad lectulum. et non initiat illam pudicitiae matronali; sed se luxuriosum ac nepotem probat. qui enim adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur.

haec igitur audientes quid possumus respondere nisi illud propheticum: quis sapiens et intelleget ista, intellegens et cognoscet ea? unde et nobis dicendum est cum dauid: reuela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua, ut introducat nos rex in cubiculum suum, et uelamen quod ante oculos moysi positum fuit in lectione ueteris testamenti, tollat a nobis.

statim enim ut locutus est dominus: pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens exspirauit, uelum templi scissum est et omnia iudaeorum secreta patuerunt. et fons qui egrediebatur de domo dauid, ingressus est mare solitudinis; et uerus elisaeus aquas steriles atque mortiferas sapientiae suae condiuit sale, et fecit esse uitales.

mara que legis, quae interpretatur amaritudo, ligno patibuli dulcorata est. intellegimus enim quis sit iudas patriarcha electus in regem, nec miramur cur ad thamar quasi ad meretricem uir sanctus introeat; quare samson, qui interpretatur sol, dalilam amauerit, quae transfertur in pauperem; et propter eam irrisus et mortuus aduersariorum milia trucidarit; cur salmon uirum iustum booz de raab meretrice generarit, qui ruth moabiten pinna pallii sui operiens, et iacentem ad pedes ad caput euangelii transtulerit. quid causae sit ut cum dauid tot habuerit uxores, nullum alium regni sui fecerit successorem nisi eum qui de bethsabee procreatus est; ut non solum meretrices, sed etiam adulterae deo placere uideantur.

unde et in hoc ipso propheta legimus, quod iunctus primum meretrici, secundo adulterae copuletur, dicente ad eum domino: adhuc uade, dilige mulierem dilectam amico, siue diligentem mala, et adulteram. haec est mulier meretrix et adultera, quae in euangelio pedes domini lauit lacrimis, crine detersit et confessionis suae honorauit unguento; indignantibus que discipulis, et maxime proditore, quod non fuisset uenditum et pretium illius in alimenta pauperum distributum, dominus respondit: quid molesti estis mulieri? opus bonum operata est in me; pauperes semper habebitis uobis cum; me autem non semper habebitis. et ne putaremus leue esse quod fecerat, et nardum pisticum, id est unguentum fidelissimum, ad aliud quid, et non ad ecclesiam esse referendum, dat nobis occasionem intellegentiae; et magnae fidei magna praemia repromittit, dicens: amen, amen dico uobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium in toto mundo, dicetur quod et haec fecit in memoriam eius. haec est meretrix de qua loquitur dominus ad iudaeos: amen dico uobis, meretrices et publicani praecedent uos in regno dei. uos enim missum ad uos filium patris familiae et dominum uineae, qui plantauit eam, suscipere noluistis.

ista meretrix exploratores meos duos fortissimos iuuenes, quorum alterum in circumcisionem misi, alterum ad gentes, humanitate suscepit, abscondit studio, leuauit in tectum, operuit lini stipula. quae caesa persecutionibus, et lota in baptismate, mutat colorem, et de tetro in album uertitur.

nec mirum si in figura domini saluatoris, et ecclesiae de peccatoribus congregatae, haec facta memoremus, cum ipse in hoc eodem dicat propheta: loquar ad prophetas; ego uisiones multiplicaui et in manibus prophetarum assimilatus sum; ut quicquid prophetae iubentur operari, ad meam referatur similitudinem. cuius uxor aethiopissa est, contra quam aaron et maria, carnale sacerdotium iudaeorum, et prophetia litterae seruiens, mussitant et offendunt deum; quae dicit in cantico canticorum: fusca sum et formosa, filiae hierusalem. alioquin si omnia quae praecipiuntur ob causas, ut in similitudinem fiant, uere facta contendimus; ergo et hieremias accinctus lumbari, uestimento muliebri, inter innumerabiles nationes et assyrios atque chaldaeos, gentes inimicissimas iudaeorum, iuit ad euphratem et ibi abscondit lumbare suum, et post multa tempora reuersus, inuenit illud computruisse quod nulli esset usui.

quomodo exire poterat et ire tam longe obsessa hierusalem, exstructis per circuitum munitionibus, fossa, uallo atque castellis? qui cum semel ad anatoth uiculum suum in tertio miliario ab urbe situm uoluisset exire, in porta et captus, et reductus ad principes, quasi proditor uerberatus in carcerem mittitur.

si illud in typo, quia fieri non potuit; ergo et hoc in typo, quia si fiat, turpissimum est. sed respondebis: deo iubente, nihil turpe est; et nos dicemus: nihil deus praecipit nisi quod honestum est, nec iubendo turpia, facit honesta quae turpia sunt. sed quia scimus nihil deum uelle nisi quod honestum est, hoc praecepit quod honestum est. haec in principio prolixius sum locutus, ut difficillimam primum soluerem quaestionem, et oppositum in ipso exitu scopulum dei auxilio praetergrediens, ad tuta decurrerem.

ceterum non ignoro, pammachi carissime, a multis ecclesiasticis praetermissam; et qui exponere sunt conati, apud graecos repperi apollinarem laodicenum, qui cum in adolescentia sua breues et in hunc et in alios prophetas commentariolos reliquisset, tangens magis sensus quam explicans, rogatus est postea, ut in osee plenius scriberet, qui liber uenit in nostras manus; sed et ipse nimia breuitate ad perfectam intellegentiam lectorem ducere non potest. origenes paruum de hoc propheta scripsit libellum, cui hunc titulum posuit: peri~g tou~g pôs~g ônomasthê~g en~g tôi~g ôsêe~g ephraim~g; hoc est: quare appellatur in osee ephraim, uolens ostendere quaecumque contra eum dicuntur, ad haereticorum referenda personam. et aliud uolumen akephalon~g kai~g ateleston~g, quod et capite careat et fine. pierii quoque legi tractatum longissimum, quem in exordio huius prophetae die uigiliarum dominicae passionis extemporali et diserto sermone profudit. et eusebius caesariensis in octauo decimo libro euaggelikês~g apodeixeôs~g, quaedam de osee propheta disputat. unde ante annos circiter uiginti duos, cum rogatu sanctae et uenerabilis socrus, immo matris tuae paulae (illud enim nomen carnis, hoc spiritus est, quae monasteriorum et scripturarum semper amore flagrauit) essem alexandriae, uidi didymum et eum frequenter audiui, uirum sui temporis eruditissimum; rogaui que, ut quod origenes non fecerat, ipse compleret, et scriberet in osee commentarios; qui tres libros ad me, me petente, dictauit, quinque quoque alios in zachariam. nam et in ipsum duo tantum origenes scripsit uolumina, uix tertiam partem a principio libri usque ad uisionem quadrigarum edisserens. haec dico, ut noueris quos in prophetae huius campo habuerim praecursores; quos tamen ut simpliciter et non superbe - sicut quidam meorum amicorum semper insibilat - tuae prudentiae fatear, non in omnibus sum secutus; ut iudex potius operis eorum quam interpres exsisterem dicerem que quid mihi uideretur in singulis, et quid ab hebraeorum magistris uix uno et altero acceperim. quorum et apud ipsos iam rara auis est, dum omnes deliciis student et pecuniis, et magis uentris quam pectoris curam gerunt; et in hoc se doctos arbitrantur, si in tabernis medicorum de cunctorum operibus detrahant. sed iam tempus est ut prophetae uerba ponentes, ea quae scripta sunt, disseramus.

Liber 1

Caput 1

uerbum domini quod factum est ad osee filium beeri. lxx similiter. uerbum domini (quod in principio erat apud deum patrem, et deus erat uerbum) factum est ad osee filium beeri, ut prophetam quoque deum faceret, saluatore dicente: si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solui scriptura, quem pater sanctificauit et misit in mundum, uos dicitis: blasphemas; quia dixi, filius dei sum. ut quomodo deus deos facit, et stat in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat; et cum ipse sit uerum lumen, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ad apostolos loquitur: uos estis lux mundi, sic et ipse saluator prophetam suum faciat saluatorem. osee enim, in lingua nostra, saluatorem sonat, quod nomen habuit etiam iosue filius nun, antequam ei a deo uocabulum mutaretur. non enim - ut male in graecis codicibus legitur et latinis - ause dictus est, quod nihil omnino intellegitur; sed osee, id est saluator; et additum est eius nomini dominus, ut saluator domini diceretur. iste ergo saluator filius est beeri, id est putei mei, quos puteos fodit abraham, isaac et iacob, et allophyli eos semper obruere conabantur. inter puteum et lacum, id est cisternam, hoc interest, quod puteus perpetuas aquas habet, et de uiuo fonte manantes. cisterna quae refrigerat, aquas suas externas et aduentitias possidet. unde per hieremiam prophetam loquitur deus: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi cisternas, quae aquas non ualent continere. de hoc fonte ad deum psalmista proclamat: apud te est fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen. unde quidam putant beeri interpretari lumen meum; sed superior uera translatio est. in diebus oziae, ioathan, achaz, ezechiae regum iuda; et in diebus ieroboam filii ioas regis israel. lxx similiter.

azarias, qui uocatur et ozias, de stirpe dauid regnauit in hierusalem super duas tribus, quae appellabantur iuda, annis quinquaginta duobus; cui successit in regnum filius eius ioatham, qui et ipse regnauit annis sedecim; post quem filius eius achaz regnauit annis similiter sedecim. post achaz regnauit filius eius ezechias annis uiginti nouem, cuius anno sexto decem tribus, quae appellabantur israel, captae sunt a salmanasar rege chaldaeorum, et in medorum montibus collocatae. ex quo perspicuum est, prophetante osee, esaia et ioel, et amos et abdia, et iona et michaea, qui sugchronoi~g eius fuerunt, regnum decem tribuum esse finitum, quod a primo rege ieroboam usque ad ultimum osee, permansit annis ducentis quinquaginta. eo autem tempore, quo ozias regnare coepit super iudam, super israel regnabat ieroboam pronepos iehu, cui dominus repromiserat usque ad quartam generationem sobolem illius regnaturam, eo quod percussisset duos reges impios iuda et israel. hoc dicimus ut tibi breuiter ostendamus, osee prophetam et ante captiuitatem israel et post captiuitatem eius uaticinatum, et tam uicinam quam praesentem et praeteritam, et denuntiasse uenturam, et luxisse ingruentem, et in emendationem iudae retexuisse praeteritam; quod in ipso propheta iuxta historiam conabimur approbare. ozias interpretatur fortitudo domini; ioatham domini consummatio atque perfectio; achaz uirtus; ezechias imperium domini. hi regnabant in populo iuda, cuius nomen confessio est. porro in israel qui sibi idola fecerat, et a dei populo fuerat separatus, regnabat ieroboam <filius ioas>, qui interpretatur chronismos~g, id est temporalitas, siue mora; quod mundum amauerit, et in ipso morari diu, uitam putauerit sempiternam, nequaquam futuris, sed praesentibus delectatus. principium loquendi dominum in osee. lxx: principium uerbi domini ad osee. quia, ut supra diximus, et aliis prophetis praeferuntur in titulo, ozias, ioatham, achaz et ezechias, quibus regnantibus prophetauerunt, idcirco nunc dicit quod inter omnes hos primum in osee dominus sit locutus, et postea ad ceteros. aliud est autem loqui dominum in osee, aliud ad osee. in osee, non ipsi loquitur osee, sed per osee ad alios; ad osee uero loquens, ad ipsum significatur conferre sermonem. alii autem non primum omnium prophetarum uolunt fuisse osee, ex eo quod dicitur: principium loquendi dominum in osee; sed ostendi quod haec quae sequuntur, primum ad osee dominus sit locutus. et dixit dominus ad osee: uade, sume tibi uxorem fornicationum ac filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a domino. lxx: et dixit dominus ad osee: uade, tolle tibi uxorem fornicationis et filios fornicationis quia fornicans fornicabitur terra post dominum uerbum hebraicum zanunim, non fornicariam et fornicationem, ut plerique aestimant, sed multas fornicationes sonat. ex quo ostenditur mulier ista, quam propheta sumit in coniugem, non semel sed frequentius fornicata, ut quanto illa sordidior est, tanto sit propheta patientior, qui talem uxorem duxerit. quod que additur: sume tibi et filios fornicationum; apo~g koinou~g enim subauditur: sume tibi uxorem fornicationum, et sume tibi filios fornicationum. utrumque potest intellegi, quod et fornicariae priores de fornicatione susceptos recipiat filios, et ipse ex meretrice generet liberos, qui idcirco fornicationis appellandi sunt filii, quod sint de meretrice generati. nec culpandus propheta, interim ut sequamur historiam, si meretricem conuerterit ad pudicitiam, sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. non enim qui bonus permanet, ipse polluitur, si societur malo; sed qui malus est, in bonum uertitur, si boni exempla sectetur. ex quo intellegimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum; sed fornicariam adsumpsisse pudicitiam quam antea non habebat; praesertim cum beatus osee, non ob causam luxuriae, non libidinis, non propria fecerit uoluntate, sed dei paruerit imperio, ut quod in isto carnaliter legimus, in deo factum spiritaliter probaremus, qui suscepit synagogam, hoc est populum iudaeorum fornicationi et libidini seruientem. ad quam dominus loquitur per hiezechielem: et tu meretrix, audi uerbum domini. fractae enim sunt in aegypto mammae eius, et uolutabatur in sanguine, et fuerat polluta usque ad uerticem, ut nulla pars corporis atque membrorum eius esset, quae turpitudinis maculam non haberet. operuit talem dominus pallio, et suis iunxit amplexibus, dedit ei mel et oleum et similam manducare, et induit eam uestibus pretiosissimis; posuit in collo ornamenta gemmarum; aures ornauit auro et lapide pretiosissimo, armillas quoque brachiis praebuit ut bonis operibus uteretur. et nihilominus haec contempta largitate et bonitate uiri, prioris immemor turpitudinis amatores chaldaeos et assyrios et aegyptios, qui magnarum sunt carnium, secuta est. de saluatoris et ecclesiae typo in praefatiuncula diximus, quod sumpserit sibi uxorem fornicariam, quae prius idolis seruiebat. si quis autem contentiosus, et maxime gentilium, noluerit figuraliter dictum recipere, et irriserit prophetam fornicariae copulatum, opponamus ei illud, quod solet laudare graecia, et philosophorum scholae concinunt. qua ratione praedicent uirum eruditissimum xenocratem, qui polemonem luxuriosissimum iuuenem inter psaltrias atque tibicines et impudicas mulieres ebrium et hedera coronatum fecit oboedire sapientiae, et adolescentem turpissimum mutauit in sapientissimum philosophorum. cur socratem ad caelum leuent, qui phaedonem, ex cuius nomine platonis liber est, de lupanari, ob crudelitatem et auaritiam domini, multorum libidini seruientem, in academiam transtulerit?

et quicquid illi iam de philosophiae magistris responderint, nos ad prophetae defensionem referimus. haec aduersum ethnicos et eos qui ethnicorum sunt similes, dixerimus. ceterum nostris, qui tamen uolunt suscipere ueritatem, illud breuiter ostendamus, ex eo quod dicitur: quia fornicans, fornicabitur terra a domino, non tam prophetam iunctum esse meretrici, quam omne hominum genus a societate domini recessisse. potest quoque ex eo quod non est additum 'omnis terra', nunc iudaea accipi, uel proprie samaria et israel, id est decem tribus, quae eo tempore quo haec dicebantur, a domino recesserant. et abiit et accepit gomer filiam debelaim; et concepit et peperit ei filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius iezrael, quoniam adhuc modicum et uisitabo sanguinem iezrael supra domum iehu; et quiescere faciam regnum domus israel. lxx: et abiit, et accepit gomer filiam debelaim; et concepit et peperit filium. et dixit dominus ad eum: uoca nomen eius iezrael, quia adhuc modicum et ulciscar sanguinem iezrael super domum iuda; et quiescere faciam regnum domus israel. prophetae sic multa post saecula de aduentu christi et uocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non neglegant, ne concionem ob aliud conuocatam non docere de his quae stant, sed de incertis ac futuris ludere uideantur. itaque et haec gomer filia debelaim, quae ab osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine iezrael, qui interpretatur semen dei, in cuius sanguinis ultionem regnum subuertit iehu (siue, ut male error obtinuit, iuda) sic ad uocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur. et ne longo tractatu lectoris auiditatem differam, duae istae mulieres quarum una uocatur gomer, et est meretrix; parit que tres liberos, primum iezrael, secundum puellam, quae uocatur: absque misericordia, et tertium masculum qui et ipse appellatur: non populus meus; et altera mulier quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et uocatur adultera, referuntur ad israel et ad iudam, id est ad decem tribus quae erant in samaria sub rege ieroboam, qui fuit de ephraim, et ad iudam, qui regnabat in hierusalem de stirpe dauid. hae sunt duae mulieres, quae in zacharia upupae, siue milui, siue herodii pennas habere dicuntur, et ire in terram sennaar, ubi babylon condita est. has mulieres sub nomine duarum sororum oola significat et ooliba; hae in duabus uirgis quas hiezechiel in unam uirgam sociat, demonstrantur. et quia commentarios, non lata uolumina scribimus, singulis capitulis explanationes proprias in suis locis reseruantes, nunc tantum de praesenti capitulo disputemus. gomer interpretatur tetelesmenê~g, id est consummata atque perfecta; alii thôrakas~g, id est loricas, significari putant. sunt qui mensuram, siue amaritudinem suspicentur, quod recte dicerent, si gimel litteram non haberet. debelaim palatas~g sonat, quarum in palaestina permagna copia est, et quas esaias propheta ulceri ezechiae regis iubetur apponere. est autem massa pinguium caricarum, quas in morem laterum figurantes, ut diu illaesae permaneant, calcant atque compingunt. igitur et israel consummata in fornicatione atque perfecta filia uoluptatis, quae fruentibus suauis uidetur et dulcis, in typo domini saluatoris ab osee uxor accipitur; et primus ex ea dei filius generatur, id est iezrael; est autem ciuitas metropolis decem tribuum, in qua interfectus est naboth, ob cuius sanguinem suscitatur iehu, qui deleuit domum achab et iezabel. uerum quia et ipse iehu, ultor sanguinis iusti, ingressus est per uias ieroboam filii nabath, qui fornicari fecit israel, et constituit uitulos aureos in dan et bethel, regnum quoque eius dicitur subuertendum; sub cuius pronepote ieroboam prophetare coepit osee; quo mortuo, filius eius zacharias successit in regnum; quem sexto mense imperii sui occidit sellum de alia stirpe generatus. quam ob causam nunc dicitur: adhuc modicum et uisitabo sanguinem iezrael, id est occisionem populi mei, super domum iehu regiam, quae eo tempore praeerat israel. nec mirum si domus subuertatur iehu, cum etiam regnum domus israel, hoc est decem tribuum, post non multos annos omnino delendum sit. a zacharia enim filio ieroboam, cuius atauus fuit iehu, usque ad nonum annum osee, sub quo decem tribus ductae sunt in captiuitatem, supputantur anni quadraginta et nouem. occiso que zacharia, qui fuit ultimus de stirpe iehu, statim reges assyrii ceperunt ruben et gad et dimidiam tribum manasse, quae erant trans iordanem; et deinde multas samariae ciuitates, et deinde totam nephtalim, ad extremum omnes reliquas tribus. pro iehu in editione uulgata legitur iuda; sed hoc mihi uidetur non uitio septuaginta interpretum, sed scriptorum inoleuisse imperitia, qui ignorantes iehu, quod magis tritum erat, scripserunt iuda. typus autem seminis dei, et ultio sanguinis eius refertur ad domini passionem, propterquam et domus iuda et regnum uniuersi israel dicitur subuertendum. et in illa die conteram arcum israel in ualle iezrael. lxx similiter. quando ultus fuero sanguinem iezrael super domum iehu, et regnum israel, assyrio uincente, deleuero, tunc illa die et in illo tempore conteram omne robur exercitus israel in ualle iezrael. supra diximus iezraelem, quae nunc iuxta maximianopolim est, fuisse metropolim regni samariae prope quam sunt campi latissimi, et uallis nimiae uastitatis, quae plus quam decem milium tenditur passibus.

in huc commisso certamine, ab assyriis caesus est israel, id est decem tribus, quae ob ieroboam de tribu ephraim, qui primus schisma fecit in populo, appellatae sunt ephraim. interdum propter ioseph, qui fuit pater ephraim, uocatur ioseph; nonnumquam samaria, quae et ipsa altera urbs fuit metropolis decem tribuum, quae postea ab augusto caesare appellata est augusta, id est sebastê~g; in qua ossa ioannis baptistae condita sunt. post diuisionem ergo duarum et decem tribuum, ob maximam partem multitudinis quae ieroboam secuta est, nomen pristinum israel remansit in decem tribubus. et propter tribum iuda quae regnauit in hierusalem, aliae quae tribus appellatae sunt iudas; simul que et typi ueritas explicatur. quomodo enim propter sanguinem naboth, qui effusus est in iezrael, deleta est domus achab, ut eliae uaticinium compleretur; sic propter sanguinem ueri iezrael, hoc est seminis dei, regnum destructum est iudaeorum. in omnibus quidem prophetis, sed praecipue in osee, decem tribus referuntur ad haereticos, quorum maxima multitudo est; duae autem tribus quae appellantur iuda, ecclesiae personam possident, quae sub dauid stirpe regnant. arcus igitur haereticorum, de quibus scriptum, est: filii ephraim intendentes et mittentes arcum, conuersi sunt in die belli, confringetur in ualle seminis dei, de quo humilia et terrena senserunt. et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: uoca nomen eius: absque misericordia; quia non addam ultra misereri domui israel, sed obliuione obliuiscar eorum. et domui iuda miserebor; et saluabo eos in domino deo suo; et non saluabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. lxx: et concepit adhuc et peperit filiam, et dixit ei: uoca nomen eius: absque misericordia; quia nequaquam addam ultra misereri domui israel, sed aduersans aduersabor eis; filiorum autem iuda miserebor et saluabo eos in domino deo suo; et non saluabo eos in arcu, neque in gladio, neque in bello, neque in equis, neque in equitibus. postquam contritus est atque confractus arcus israel in ualle iezrael, et regnum decem tribuum destitutum, ita ut ducerentur in captiuitatem, nequaquam iam iezrael, id est semen dei, nec masculini sexus filius nascitur; sed filia, id est femina fragilis sexus, et quae uictorum pateat contumeliae, et uocatur: absque misericordia. idcirco enim ducta captiua est, quia misericordiam dei non habuit. et consideranda domini indignatio. quod nequaquam domui israel se dicat ultra misereri, sed eos de memoria sua aeterna obliuione delere; quia usque hodie persarum regibus seruiunt, et numquam est eorum soluta captiuitas. domui autem iuda misericordiam pollicetur, et dicit quod eos saluet in domino deo suo, uel in seipso qui loquitur; uel pater saluet in filio, iuxta illud quod scriptum est: pluit dominus a domino. saluauit enim eos quando israel assyriis traditus est, de manu sennacherib, non in arcu et gladio et bello et in equitum multitudine, sed in suo robore, quando misit angelum et percussit de exercitu sennacherib regis assyriorum una nocte centum octoginta quinque milia. iuxta typum dicimus, eos qui propter sanguinem seminis dei uocantur: absque misericordia, et dicere ausi sunt: sanguis eius super nos, et super filios nostros, hucusque seruire romanis. domum autem iuda, eos uidelicet ex iudaeis, qui dominum sunt confessi, non in exercitus fortitudine, sed in euangelica praedicatione saluatos. quod in israel et iuda tam iuxta historiam, quam iuxta typum, interpretati sumus, referamus ad haereticorum conciliabula; et ad ecclesiam domini saluatoris, quod illis absque misericordia derelictis, regnum que perdentibus, ecclesia dei sui uirtute superarit. et ablactauit eam quae erat absque misericordia; et concepit et peperit filium; et dixit: uoca nomen eius: non populus meus, quia uos non populus meus et ego non ero uester. lxx similiter. qui uocabatur semen dei uersus in femininam et propter imbecillitatem uirium offensam que dei, ductus in captiuitatem, quia domini misericordiam non habebat, nequaquam ablactatus dicitur sed ablactata; uir enim iam robur amiserat. qui ablactatur, recedit a matre, parentis lacte non uescitur, alimentis sustentatur externis. ita et israel proiectus a domino, et captiuitatis circumdatus angustiis, atque in babylone cibis sustentatus immundis, uocatur non populus dei, et aeterna gentis alienae feritur sententia, ut dicatur non populus meus, et abdicetur in perpetuum. quod recte intellegere possumus, et in omni populo iudaeorum, qui propter offensam seminis dei captiuitati traditus, regnum perdidit et prouinciam, appellatur que non populus dei, et in persona haereticorum. si quis autem contentiosus interpres noluerit recipere ista, quae diximus, sed meretricem nomine gomer filiam debelaim, primum et tertium masculos, secundam, quae media est, feminam intellexerit procreasse, hoc uolens scripturam sonare quod legitur, respondeat quomodo in hiezechiel illud exponat, ubi iubetur a domino portare iniquitates domus israel, id est decem tribuum, et trecentis nonaginta diebus in uno latere sinistro dormire perpetuo, licet in lxx centum et nonaginta scripti sint, et dormire ita ut numquam euigilet, nec mutet latus, nisi forte sopore satiatus paululum aperuerit oculos ad sumendum sordidissimum cibum subcinericii panis, qui de frumento et hordeo, et faba et lente et milio coctus sit in humano stercore. hoc enim rerum natura non patitur, ut quisquam hominum per trecentos nonaginta dies in uno semper latere dormiat. et rursum, inquit: suscipies iniquitates domus iuda, et diebus quadraginta dormies in latere dextro. hi autem dies pro annis supputabuntur, quibus israel et iuda obsidione et captiuitate longissima deprimentur, ita ut uicti et immobiles, de altero in alterum latus se uersare non possint. si illa et cetera his similia, quae in scripturis sanctis legimus, facta non potuerit approbare, sed aliud quid significare contenderit; ergo et meretrix ista mulier, et alia adultera mulier, quae aut prophetae iungebantur, aut seruabantur a propheta, non turpem stupri coniunctionem, sed sacramenta indicant futurorum.

et erit numerus filiorum israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. et erit in loco ubi dicetur eis: non populus meus uos, dicetur eis: filii dei uiuentis. et congregabuntur filii iuda, et filii israel pariter; et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus est dies iezrael. lxx: et erit numerus filiorum israel sicut arena maris quae non mensurabitur, nec numerari potest. et erit in loco ubi dictum est eis: non populus meus uos, uocabuntur filii dei uiuentis. et congregabuntur filii iuda et filii israel simul; et ponent sibi principatum unum, et ascendent de terra quoniam magnus est dies iezrael. legimus abiectionem decem tribuum, et non mensurabilem israel nec ultra populum dei, indignatione perpetua condemnatum. nunc discimus quomodo filii iuda et filii israel pariter congregentur, et ponant sibi caput unum siue principatum; et ascendant de terra, et in loco ubi prius dicebatur: non populus meus, appellentur filii dei uiuentis; et hoc fieri, quia magnus sit dies iezrael. ambigenti et in uarias sententias fluctuanti illud occurrit pauli apostoli ad romanos scribentis: quod si uolens deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia uasa irae apta in interitum; ut ostenderet diuitias gloriae suae in uasa misericordiae quae praeparauit in gloriam; quos et uocauit nos non solum ex iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in osee dicit: uocaui non plebem meam, plebem meam, et: non misericordiam consecuta, misericordiam consecutam. et erit in loco ubi dictum est eis: non plebs mea, uos ibi uocabuntur filii dei uiui. esaias autem clamat pro israel: si fuerit numerus filiorum israel tamquam arena maris, reliquiae saluae fient. uerbum enim consummans et breuians in aequitate, quia uerbum breuiatum faciet dominus super terram. et sicut praedixit esaias: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut sodoma facti essemus, et sicut gomorra similes fuissemus. quid ergo dicemus: quod gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam? iustitiam autem quae ex fide est: israel uero sectans legem iustitiae, in legem iustitiae non peruenit. igitur beatus apostolus osee prophetae assumens testimonium, et exponens illud super uocatione gentium et eorum fide qui ex iudaeis credere uoluerunt, omnem nobis difficultatem interpretationis abscidit, asserens christi temporibus esse completum; ut scilicet in israel eligantur duodecim tribus, hoc est omnis populus iudaeorum, et in iuda hi qui ex gentibus imperium domini confitentur. si quis autem alienus a fide christi, et non recipiens auctoritatem noui testamenti, sed de numero circumcisionis, responderit filios iuda et filios israel duas tribus sonare et decem, de quibus crebro diximus, et in hoc dantes manus, nihil fidei nostrae nocere monstrabimus. sed postquam fuerit numerus filiorum israel quasi arena maris in toto orbe dispersus, et omnem supputationem uicerit populi multitudo, tunc habebit licentiam israel, qui hodie quoque captiuus est; et qui prius dicebatur absque misericordia et non populus meus, cum duabus tribubus, id est iuda et beniamin, quarum magna pars in christum credidit, inire concordiam, ut corporibus separatos iungat fides, et unum sibi caput ponant et principem; de quo scripsit hiezechiel: et princeps unus in medio eorum, dauid seruus meus, et resuscitabuntur quasi ab inferis mortui, iuda scilicet et israel qui in infidelitate mortui erant. et haec omnia fient, quia magnus est dies seminis dei, qui interpretatur christus. ex quo perspicuum est, ideo in typo naboth iezraelitis sanguinem praecessisse, ut ueritas compleretur in christo. in hoc enim et non in illo magnus est dies iezrael, de quo dicitur: haec est dies quam fecit dominus: exsultemus et laetemur in ea. interpretationis tertiae quam suscepimus, israel in haereticis, iuda in ecclesiae hominibus exponendis, hic sensus est: ut postquam dominus in claritate sua uenerit regnaturus, hi qui ante uocabantur non populus eius, uocentur filii dei uiuentis; cum iudae, id est ecclesiae dei, fuerint copulati, et unum caput christum habuerint, et ascenderint de terra, id est de terrenis sensibus et humilitate litterae, et susceperint magnum diem seminis dei. pro ouk~g êleêmenê~g, id est absque misericordia, in quibusdam fertur exemplaribus ouk~g êgapêmenê~g, id est non dilecta. sed ueriora sunt exemplaria, quae habent absque misericordia; maxime quia ad distinctionem israelis, cui non miseretur infert deus: domui autem iuda miserebor.

Caput 2

dicite fratribus uestris: populus meus, et sorori uestrae: misericordiam consecuta. lxx: dicite fratri uestro: populus meus, et sorori uestrae: misericordiam consecuta. quia magnus est dies iezrael, in quo iudas et israel unum habebant principem, et nequaquam dicetur israeli: non populus meus; sed econtrario uocabuntur filii dei uiuentis. idcirco, o homines tribus iuda, nolite desperare decem tribuum salutem, sed eas cotidie et sermone et uoto et litteris ad paenitentiam prouocate, quia frater uester appellatur et soror; frater ex eo quod dicitur: populus meus; soror ex eo quod appellatur: misericordiam consecuta. aliter: qui in christum creditis, et estis tam ex iudaeis quam ex gentibus, dicite fractis ramis, et priori populo, qui proiectus est: populus meus quia frater tuus est; et misericordiam consecuta quia soror tua est. cum enim intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israel saluus fiet.

hoc idem nobis praecipitur, ne haereticos penitus desperemus, sed prouocemus ad paenitentiam; et illorum salutem germanitatis optemus affectu. iudicate matrem uestram, iudicate, quoniam ipsa non uxor mea et ego non uir eius; auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum, ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem natiuitatis suae. lxx: iudicamini cum matre uestra, iudicamini, quia haec non uxor mea et ego non uir eius; et auferam fornicationem eius a facie mea, et adulteria eius de medio uberum illius, ut exspoliem eam nudam, et restituam eam iuxta diem natiuitatis suae. hucusque ad israel populum, hoc est decem tribus, sermo directus est. nunc alterum caput incipit, et praecipitur filiis, id est populo, ut ineant iudicium aduersum matrem suam, quae eos genuit, quae de meretrice uxor effecta, mores pristinos non reliquit, et rursum fornicata est cum amatoribus suis. et uide clementiam uiri. iam repudiata est, iam abiecta, iam ei locutus est: haec non uxor mea et ego non uir eius; tamen praecipit filiis, ut nequaquam ad uxorem patris quam ille dimisit, sed ad matrem suam loquantur quae eos genuit. loquantur autem ad paenitentiam prouocantes, ut auferat fornicationes a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. fornicaria est, quae cum pluribus copulatur. adultera, quae unum uirum deserens, alteri iungitur. quorum utrumque est synagoga, quae si permanserit in fornicatione et adulterio, auferet ab ea deus uestes et ornamenta quae dederat. de quibus scribit hiezechiel: in die quando nata es, non ligauerunt mamillas tuas, et sale non es salita: et transiui per te, et inueni te nudam, et deturpatam, et conspersam in sanguine. et post paululum: indui te byssino et subtilibus, et ornamenta circumposui tibi, et dedi armillas circa manus tuas, monile circa collum tuum. haec tunc ei dedit maritus largissimus, quando inuenit illam in aegypto idololatriae libidine constupratam et diuaricantem omnibus pedes suos. et nunc comminatur, si ad uirum suum noluerit reuerti, ita eam futuram absque deo et uiro, sicut prius in aegypto fuerat. ne semper triplici explanatione tendamus uolumina, hoc raro admonuisse sufficiat, quae dicta sunt conuenire et iudaeis negantibus christum, et haereticis fidem domini relinquentibus, quorum fornicatio proprie inter ubera est; et in artificio idolorum et uariorum dogmatum corde uersatur, qui reuertentur ad diem natiuitatis suae, ut si non egerint paenitentiam, ethnicis comparentur. et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam uelut terram inuiam, et interficiam eam siti. lxx: et ponam eam ut desertum, et statuam eam sicut terram sine aqua, et occidam illam in siti. si noluerit ad meliora conuerti, faciam illi quod feci in solitudine, ut ducti in captiuitatem cadant in terra aliena, patientes sitim bonorum omnium, et ad patriam suam redire non ualeant. uel certe audiant in euangelio: relinquetur uobis domus uestra deserta. et mittet eis dominus non famem panis, nec sitim aquae; sed famem audiendi uerbum domini. de quo et esaias loquitur: erunt sicut paradisus aquam non habens. haeretici qui abiecti sunt a domino, si non redierint ad pristinam domum, sic omnium rerum patientur penuriam, ut etiam quod falsum habere uidentur, redigatur ad nihilum. et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, quia fornicata est mater eorum. confusa est quae concepit eos, quia dixit: uadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum. lxx: et filiorum eius non miserebor, quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater eorum. confusa est quae peperit eos; dixit enim: uadam post amatores meos, qui dant mihi panes meos et aquam meam, et uestimenta mea et linteamina mea, et oleum meum et omnia quae mihi necessaria sunt. hoc plus faciam ei cui dixi: non uxor mea, et ego non uir tuus, et ponam eam quasi solitudinem, et faciam eam uelut terram inuiam. quando enim de aegypto eduxi eam, interfectis parentibus, filii eorum terram repromissionis ingressi sunt. nunc autem fornicariae matris liberi peribunt cum matre meretrice, quoniam filii fornicationis sunt, et mali ex malis geniti.

quibus in euangelio dicitur: generatio uiperarum, quae in tantam uenit impudentiam, ut audiret per hieremiam: facies meretricis facta est tibi; impudorata es tu. an non est hoc durae frontis et meretriciae impudentiae, ut in suo scelere glorietur, et dicat: sequar amatores meos; uadam ad idola quae mihi et ad uictum et ad uestimentum necessaria praebuerunt. omnia quae propheticus sermo describit, spiritaliter a domino accepere iudaei. et quia dei filium negauerunt, eligentes sibi barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes filium dei, propterea usque hodie sequuntur daemones, et dei beneficia ad illos referunt, qui cultorum suorum animas perdiderunt. panes et aquas habent haeretici, quorum panis luctus est, et aquae eorum caenosae, quae suffocant, et interficiunt baptizatos. habent et lanam de scabidis ouibus, et linum in nigredine perseuerans, oleum que, de quo propheta dicit: oleum peccatoris non impinguet caput meum, et potum aquarum aegypti de quibus clamat hieremia: quid tibi et uiae aegypti, ut bibas aquam geon? et: quid tibi et uiae assyriorum ut bibas aquas fluminum? breuiter cuncta percurrimus, ut ad reliqua transeamus. propter hoc ecce ego sepiam uiam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inueniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos et non inueniet, et dicet: uadam et reuertar ad uirum meum priorem, quia bene mihi erat tunc, magis quam nunc. lxx: propterea ecce ego sepiam uiam eius in sudibus, et obstruam uias illius; et semitam suam non inueniet. et persequetur amatores suos, et non apprehendet illos; et quaeret eos et non inueniet; et dicet: uadam et reuertar ad uirum meum priorem, quia melius mihi erat tunc, quam nunc est. dixerat meretrix: uadam post amatores meos, qui omnium rerum mihi abundantiam praebuerunt. respondit dominus: ego sepiam uiam tuam spinis, siue sudibus, ne possis ire quo desideras, et interponam maceriam, siue murum et semitas tuas quas crebro triueras pede, non inuenies, ne apprehendas eos quos tanto studio sequebaris, et rerum necessitate compulsa reuertaris ad uirum tuum; et dicas illud de euangelio: quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: pater, peccaui in caelum et coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis. ex quo intellegimus quod prouidentia dei saepe nobis accidant mala, ne habeamus ea quae cupimus, et uariis oppressi calamitatibus huius saeculi ac miseriis, ad dei seruitutem redire cogamur. amatores autem hierusalem et gentis iudaeae, secundum historiam illius temporis, assyrios atque chaldaeos et aegyptios nationes que ceteras intellegamus, cum quorum idolis fornicata est, a quibus bellorum tempore, et prementibus malis frustra sperauit auxilium. hos amatores iuxta intellegentiam spiritalem sequuntur haeretici, a quibus saepe deserti, malorum pondere ad sinum matris ecclesiae reuertuntur. per omnia enim flagella atque tormenta eruditur israel. et haec nesciuit, quia ego dedi ei frumentum et uinum et oleum, et argentum multiplicaui ei et aurum, quae fecerunt baal. lxx: et ipsa nesciuit quia ego dedi ei frumentum et uinum et oleum, et argentum multiplicaui ei; haec autem argentea et aurea fecit ipsi baal. ad superiora respondit, dixerat enim: uadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam et linum, et oleum et potum meum, quae uniuersa susceperat, ut in dei cultum uerteret. illa uero panem et uinum, qui confirmat, et quod laetificat cor hominis, et oleum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et argentum de quo saepe diximus: eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. et aurum de quo legimus: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in uirore auri, uertit in idola, et fecit baal, quod interpretatur superior et deuoratio, dum aut maiora se putat habere dogmata quam ecclesiae, aut in ipsa falsae opinionis scientia deuoratur. quod autem iuxta litteram, auro et argento et cunctis opibus abundauerit hierusalem, et fecerit idola baal daemoni sidoniorum, siue, ut quidam rectius arbitrantur, babylonio, ex quo et bel dicitur, hiezechiel plenius in suo ponit uolumine, et omnis prophetarum narrat chorus. idcirco reuertar et sumam frumentum meum in tempore suo, et uinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam eius. lxx: propterea reuertar et tollam triticum meum in tempore suo, et uinum meum in tempore suo, et auferam uestimenta mea et linteamina mea, ne operiant ignominiam eius. grauior poena est, quando in tempore messis et uindemiae speratae fruges auferuntur et uinum, et quodammodo tentae tolluntur e manibus. sin autem in tempore areae et torcularis et preli, quando sterilitatem praeteritam nouis frugibus terra fecundat omnium rerum penuria est, quid de reliquo anni tempore, quando et uetera conseruantur, aestimare debemus? liberatur autem lana et linum, siue uestes et linteamina, ne ultra ignominiam operiant meretricis; ut scilicet dei nudetur auxilio; et omnium ab eo angelorum tutela discedat. unde et apostolus liberari dicit creaturam a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei.

multi accepere aurum et argentum sapientiae et eloquentiae, de quibus facerent candelabrum septem lucernarum ex auro purissimo, et mensam propositionis auream, et propitiatorium et cherubim auri splendore radiantia, et bases columnarum argenteas, et triticum sermonis dei, et uinum gaudium spiritus sancti; uestimenta quoque et linteamina quibus credentes uestirentur in christo; quae uniuersa uerterunt in idololatriae cultum, uaria errorum dogmata componentes, et decepti alios deceperunt. quae omnia aufert deus, ut qui ex copia datorem non senserunt, sentiant ex penuria. et nunc reuelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius; et nullus eruet eam de manu mea et cessare faciam omne gaudium illius sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius; et corrumpam uineam eius et ficum eius de quibus dixit: mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum et comedet eam bestia agri. lxx: et nunc reuelabo immunditiam eius in conspectu amatorum illius; et nullus eruet eam de manu mea; et auertam omnes laetitias eius, sollemnitates illius et neomenias eius, et sabbata, et cunctas festiuitates illius; et disperdam uineam eius, et ficus illius quae dixit: mercedes meae istae sunt quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in testimonium et comedent eam bestiae agri. quod sequitur: uolatilia caeli et reptilia terrae, obelo praenotandum est. pro saltu quoque, quod hebraice dicitur iar, unde et cariath iarim interpretatur uilla siluarum, lxx transtulerunt testimonium, res et daleth litterarum falsi similitudine. si enim pro res daleth legatur, testimonium dicitur, ita dumtaxat, ut iod littera non praecedat. liberatis ergo ueste et linteamine, ne operirent ultra ignominiam fornicariae, omnis turpitudo hierusalem, siue stultitia, per quam operata est turpitudinem, reuelabitur in conspectu amatorum eius, ut quam uelatam desiderabant, apertam contemnant. cum que tradita fuerit amatoribus suis assyriis, siue daemonibus, quibus et ipsa et assyrii seruiunt, nullus, inquit, eam de manu mea poterit eripere, probata imbecillitate daemoniaca, quod quos rebus omnibus abundantes receperant, oppressos malis liberare non possunt. tradita autem babyloniae seruituti, nequaquam tres sollemnitates paschae et pentecostes et tabernaculorum celebrare poterit. non neomeniae, id est kalendarum, non sabbati exercere laetitiam, nec omnes festiuitates quas uno nomine comprehendit. uinea quoque et ficus et rerum omnium abundantia corrumpetur; in uinea laetitiam, in ficu suauitatem et dulcedinem intellege, quae auferuntur grauissimae seruitutis malis; et auferuntur idcirco, quia non a deo sibi donata quasi coniugi; sed ab amatoribus suis quasi meretrici pro libidinis mercedibus arbitrata est. tunc nequaquam habebit arbores pomiferas, sed omnia uertentur in saltum. et quia semel metaphoram a siluis ceperat, finit in reliquo, ut hostes a quibus deuoranda sunt omnia, bestias nuncupet. haec et iuxta historiam et iuxta tropologiam infelix iudaea perpessa est, cuius omnis turpitudo in oculis gentium reuelata est, et nullus eam eruere potuit de manibus dei. cessauerunt uniuersae caeremoniae, in luctum est uersa festiuitas; omnia quae sibi putabat dari a daemonibus, nunc ob offensam dei ablata cognoscit. deuorauerunt eam primum assyrii atque chaldaei, medi et persae atque macedones, ad extremum saeuissima lacerauit bestia, imperium romanorum, cuius in daniele nomen tacetur, ut maior formido his qui deuorandi sunt, augeatur. quae de iudaea diximus, refer ad haereticos, qui prima fronte doctrinam et scientiam promittentes, egressi de ecclesia deseruntur a deo; et omnis eorum ignominia in conspectu amatorum ponitur, quos prius deceperant, et traditi bestiis quas propheta declinat, dicens: ne tradas bestiis animam confitentem tibi, earum morsibus derelinquentur. et uisitabo super eam dies baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo; et ibat post amatores suos; et mei obliuiscebatur, dicit dominus. lxx: et ulciscar super eam dies baalim, in quibus immolabat eis; et circumdabat sibi inaures suas et monilia; et ibat post amatores suos; mei autem oblita est, dicit dominus. seruat personam meretricis, quae auro ornatur et gemmis, ut placeat amatoribus suis, et quicquid pulchritudinis non habet per naturam, arte conquirit. has inaures, quibus aures eius doctrina dei fuerant adornatae, et has margaritas quae ex collo pretiosae pendebant, ita ut sponsus ad eam diceret et maritus: collum tuum sicut monilia, misit ante porcorum pedes, et dedit sanctum canibus. et impletum est quod in prouerbiis legimus: sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri pessimae pulchritudo. haec autem uniuersa faciebat, ut sequeretur amatores, et relinqueret uirum. tantum que fuit desiderium uoluptatis ac libidinis, ut omnem memoriam amiserit maritalem, et oblita sit fuisse se coniugem. quamobrem in ipsis sollemnitatibus quibus incendebat thura daemonibus, uisitabitur in plagis, et corripietur in poenis. baal, numero singulari, baalim pluraliter, eadem idola nominantur genere masculino. ubicumque enim in fine hebraici sermonis im syllabam legimus, numero plurali est, genere masculino; ubi autem oth, numero plurali, genere feminino. ergo seraphim et cherubim plurali intellegimus numero, genere masculino. sabaoth autem quod interpretatur militiarum, uel exercituum, siue uirtutum numero plurali, genere feminino.

itaque et baalim masculino genere, numero sunt plurali, licet quidam male têi~g baal~g et tais~g baaleim~g legant genere feminino. quomodo autem decipiant haeretici amatores suos, et componantur eloquii uenustate, structura que uerborum, ut mendacio simulent ueritatem, et coniugalem pudicitiam derelinquant, et incendant baalim, id est idolis, quae de suo corde finxerunt, cotidie cernimus. non enim habent curam simplicis rusticitatis quae meretricia ornamenta non quaerit; sed artificis elegantis que mendacii, ut amatoribus suis diabolis et daemoniis placeant. propter hoc ecce ego lactabo eam; et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. et dabo ei uinitores eius, ex eodem loco, et uallem achor ad aperiendam spem. lxx: ideo ecce ego seducam eam et ponam illam quasi desertum; et loquar ad cor eius et dabo ei possessiones suas inde, et uallem achor ad aperiendam intellegentiam eius. pro eo quod nos diximus ad aperiendam spem, et lxx uerterunt ad aperiendam intellegentiam eius, interpretatus est symmachus eis~g thuran~g elpidos~g, id est in ostium spei, theodotio dianoixai~g tên~g hupomonên~g autês~g, id est aperire patientiam, uel exspectationem eius. postquam reuelata fuerit ignominia hierusalem, siue iudaeae meretricis, in oculis amatorum eius, et cessauerit uniuersa sollemnitas, uineam et ficum uel siccitas uel grando corruperit, et redacta in siluas atque infructuosas arbores, a bestiis fuerit deuorata et reddiderit ei dominus cruciatus atque tormenta; quia daemonibus baalim thura succenderat, et nequaquam se ultra de cineribus ac fauillis putauerit posse consurgere, tunc, hoc est in aduentu christi filii sui, aperiet spem salutis, et dabit locum paenitentiae, et blandietur ei; hoc enim significat, lactabo eam; ut post poenarum magnitudinem dolores pristinos repromissione mitiget prosperorum. et ducam eam, inquit, in solitudinem, id est educam ex malis, sicut et prius de aegyptiaca eduxeram seruitute; et loquar ad cor eius uerba mollia, uerba consolatoria, ut tristitiam gaudio temperem, iuxta idioma scripturarum, quibus uerbis et sichem locutus est ad cor dinae, et ioseph in aegypto fratribus suis tristibus atque metuentibus, ut maeror gaudio mutaretur. quod que sequitur: et dabo ei uinitores eius, ex eodem loco. qui blanditias et solitudinem in praeteritae historiae exeuntium de aegypto similitudine praemiserat, in qua moyses et aaron de eadem gente iudaeorum principes exstiterunt, etiam nunc pollicetur, quod uinitores eius de eodem loco daturus sit. uineam intellegi israel, omnis et ueteris instrumenti et noui scriptura testatur: uinea domini sabaoth, domus israel est. et: uineam de aegypto transtulisti. et in euangelio: paterfamilias locauit uineam suam, fructus que non recepit. et interfecto filio suo, nouissime locauit eam aliis uinitoribus. hoc igitur prophetalis sermo promittit, quod principes huius uineae exeuntes de gentibus et de captiuitate hostium, siue uitiorum, de ipso sint genere iudeorum, id est apostoli; et locus tumultus uallis que turbarum - hoc enim interpretatur achor - mutetur in ostium spei, siue ad aperiendam spem atque patientiam, quod idcirco supplicia et tormenta perpessa sit, ut per haec ad prospera perueniret. quod autem uallis achor, in qua interfectus est achan, ob furtum eorum, quae deo fuerant consecrata, conturbatio et tumultus interpretatur; non ut quidam putant diastrophê~g, id est peruersitas, ipse iesus interpretatur loquens ad achan: quia turbasti nos, conturbet te dominus in die hac. unde appellatus est locus ille emec achor, id est uallis conturbationis. simul que et hoc intellegimus, quod in principio terrae sanctae, iuxta hiericho, quando de solitudine egressus est populus, propter fluenta iordanis, in prima israelis uictoria, maeror in gaudium commutatus sit. ibi que aperta spes, ubi fuerat disperatio. ut, punitis his qui peccauere in christo, et commisere sacrilegium, saluentur ex eis qui blasphemantes iudaeos fuerint detestati, et quantum in se est interfecerint. haec circumcisio et nostri iudaizantes ad mille annorum regnum referunt, quae in principio per apostolos uinitores et credentium multa milia ex israel uidemus esse completa, et compleri cotidie in his qui credere uoluerint. quod que nos diximus: lactabo eam, et lxx interpretati sunt: seducam eam, ad antichristi tempus referunt, ut qui christi non receperint ueritatem, illius recipiant mendacium, et postea, christo adueniente, saluentur. et canet ibi iuxta dies iuuentutis suae, et iuxta dies ascensionis suae de terra aegypti. lxx: et humiliabitur iuxta dies infantiae suae et iuxta dies ascensionis de terra aegypti. in eo loco ubi nos posuimus canet, et lxx transtulerunt humiliabitur, in hebraico scriptum est anatha, quod symmachus interpretatus est affligetur, theodotio respondebit, aquila obediet, id est hupakousei~g; nos ab hebraeo kata~g lexin~g magis accipimus, id est: praecinet; ut, quia semel iactationem et eductionem in solitudinem, et uinitores ex eodem loco, et uallem achor, posuerat, et totam historiam exeuntium de aegypto et pergentium ad terram sanctam breui sermone perstringens, etiam nunc historiae similitudinem conseruaret. ut quomodo eo in tempore, quando egrediebantur de terra aegypti, submerso pharaone in mari rubro, arripuit maria tympanum, et praecinens ceteris, exsultauit et dixit: cantemus domino, gloriose enim magnificatus est; equum et ascensorem deiecit in mare. sic nunc quoque secundum dies iuuentutis suae, siue adolescentiae suae, quando egressa est de terra aegypti, canat atque laetetur, et regnum christi ac suam salutem inter ecclesiae choros concinat. et animaduerte quod quando eximus de aegypto, et ad meliora transimus, dicamur ascendere, quia hierusalem in montibus sita est, de qua qui in hiericho descendere uoluerat, uulneratus est. ad eos autem qui aegypti, id est saeculi huius, quaerunt auxilia, dicitur: uae qui descendunt in aegyptum propter auxilium.

interpretatio aquilae et theodotionis, e quibus alter hupakousei~g posuit, id est audiet, alter apokrithêsetai~g, id est respondebit, nobis cum facit, quod praecinentibus aliis, alii respondeant concinentes. humiliabitur autem et affligetur, quod lxx et symmachus transtulerunt, non conuenit tempori laetitiae, nisi forte imitabitur paulum, qui postquam uocatus est apostolus, plangit antiqua peccata, et se dicit indignum uocatione apostoli, quia persecutus sit ecclesiam dei; ut humiliatio et afflictio in conscientia praeteriti uulneris, non in dolore malorum praesentium accipiatur. et erit in die illa, ait dominus, uocabit me uir meus et non uocabit me ultra baalim; et auferam nomina baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum. lxx similiter. primum omni asiae regnasse ninum, beli filium, omnes et graecae et barbarae narrant historiae; qui apud assyrios ninum sui nominis condidit ciuitatem, quam hebraei uocant niniuen. huius uxor semiramis, de qua multa et miranda referuntur, muros babylonis exstruxit. de qua insignis poeta testatur dicens: quam dicitur olim coctilibus maris cinxisse semiramis urbem. hic aduersus zoroastrem magnum, regem bactrianorum, forti certamine dimicauit; et in tantam peruenit gloriam, ut patrem suum belum referret in deum, qui hebraice dicitur bel et in multis prophetis, maxime que in daniele iuxta theodotionem, sub idolo babylonis, hoc appellatur nomine. hunc sidonii et phoenices appellant baal; eadem enim inter beth et lamed litteras consonantes, ain uocalis littera ponitur, quae iuxta linguae illius proprietatem nunc beel, nunc baal legitur. unde et dido sidonia regii generis, cum aeneam suscepisset hospitio, hac patera ioui uina delibat, qua belus et omnes a belo soliti. didicimus exordium daemonis, immo hominis in daemonem consecrati; omnia enim idola ex mortuorum errore creuerunt. audiamus cetera: lingua hebraea et syra baal interpretatur echôn~g, id est habens. si uoluerimus dicere: habens me, dicamus baali; et apud utramque gentem uxores uiros suos uocant baali, id est uir meus, quod intellegitur: habens me; et est sensus: qui me habet in coniugio. eadem hebraeorum lingua uocatur uir is, unde et uxor quae de uiro sumpta est, in genesi appellatur issa, quasi a uiro: uirago. quod ergo dicit deus, hoc est: cum utroque sermone, hoc est issi et baali appellatur uir meus, siue maritus meus, tantum odi idolorum nomina, ut etiam quod bene dici potest, propter ambiguitatem et uerbi similitudinem, nequaquam uelim dici, sed appellari me issi, magis quam baali, ne dum aliud loquitur, alterius recordetur, et uirum nominans, idolum cogitet. ignosce obscuritati quae tribus nascitur modis: aut rerum difficultate, aut magistri imperitia, aut discentis nimia tarditate. neque enim hebraeum prophetam edisserens, oratoriis debeo declamatiunculis ludere, et in narrationibus atque epilogis asiatico more cantare, sed auxilio orationum tuarum, et incredibili discendi studio, aperire quae clausa sunt. denique aquila diligens et curiosus interpres: uocabit, inquit, me uir meus, et non uocabit me ultra habens me, id est baal. et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri, et cum uolucre caeli, et cum reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra; et dormire eos faciam fiducialiter. lxx: et disponam eis testamentum in die illa cum bestiis agri, et cum uolatilibus caeli, et cum reptilibus terrae; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra; et habitare eos faciam in spe. quando omnia religionis aduersae uocabula fuerint ablata de populo dominum confitente, et uocauerit me, inquit, uir meus, et nequaquam baali, id est idolum meum, tunc percutiam eis foedus atque concordiam cum bestiis agri, et uolucribus caeli, et reptilibus terrae. de hoc tempore et esaias loquitur: habitabit lupus cum agno; et pardus cum haedo accubabit. uitulus, et leo, et ouis simul morabuntur, et puer paruulus minabit eos. uitulus et ursus pascentur, et simul requiescent catuli eorum; et leo quasi bos comedet paleas, nequaquam carnem sanguinem que desiderans, sed mundis ac simplicibus uescens cibis. quando petro, ut cornelium susciperet ex nationibus, reuelatum iussum que est ut comederet omnes bestias, et nihil immundum esse cognosceret, quod cum gratiarum actione perciperetur, super quibus audit postea: quod deus mundauit, tu commune ne dixeris. ergo in aduentu domini saluatoris, post resurrectionis eius triumphos, et ascensum ad patrem, duo parietes angulari lapide copulati sunt ab eo, qui fecit utrumque unum. et uocauit eam quae dicebatur absque misericordia, misericordiam consecutam; et eum qui dicebatur non populus meus, populum suum; pacatis que omnibus, arcus et gladius conteretur et bellum. non enim erunt necessaria instrumenta pugnantium, cum qui pugnent, defuerint. iungetur israel gentibus, et implebitur illud deuteronomii: laetamini gentes cum populo eius. notus enim in iudaea deus, in israel magnum nomen eius.

et: factus est in pace locus eius et habitatio eius in sion, hoc est, in ecclesia, in qua confregit potentias arcum, scutum, gladium et bellum, quibus fractis atque contritis, dormient credentes fiducialiter, et sub uno pastore requiescent. siue sperabunt, in his quae oculus non uidit, et auris non audiuit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparauit deus diligentibus se. et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio, et in misericordia et in miserationibus; et sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego dominus. lxx similiter. o quanta clementia dei! meretrix quae cum multis amatoribus fornicata est, et ob crimen bestiis tradita, postquam reuertitur ad uirum, nequaquam reconciliari ei dicitur, sed despondi. et uide quid sit inter dei coniunctionem et hominum: homo cum uxorem acceperit, de uirgine mulierem facit, id est: non uirginem; deus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in uirgines, iuxta illud quod adulterae dicitur per hieremiam: non ut dominum me inuocasti, aut patrem, aut principem uirginitatis tuae. unde et apostolus post fornicationem et idolorum cultum credentibus corinthiis loquitur: despondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere christo. quaerimus cur tertio desponsionis nomen repetierit. promo enim ait: sponsabo te mihi in sempiternum. secundo: sponsabo te mihi in iustitia et iudicio, et in misericordia et in miserationibus. nec hoc fine contentus iungit et tertium: sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego dominus. primo despondit eam in abraham, siue in aegypto, ut uxorem habeat sempiternam. secundo in monte sinai dans ei in sponsalibus legis iustitiam atque iudicium, et iunctam legi misericordiam, ut quando peccauerit, tradatur captiuitati; cum egerit paenitentiam, reuocetur in patriam, et misericordiam consequatur. de his sponsalibus in diuersis locis psalmista decantat: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. et: misericordia et ueritas obuiauerunt sibi, et iustitia et pax deosculatae sunt se. quos duos calices in septuagesimo quarto psalmo legimus: calix in manu domini uini meri plenus mixto, et inclinauit ex hoc in illum; de iustitiae calice in calicem misericordiae, et rursum de calice misericordiae in calicem iustitiae. si iniquitates, inquit, obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit? quia apud te propitiatio est. ista igitur meretrix quae primum uoto sponsi in aeternos fuerat iuncta complexus, ut numquam a uinculo recederet maritali, quia recessit et in aegypto fornicata est, rursum per legitima assumitur; quam quia praeteriit, prophetis quasi sponsi sodalibus, qui ad se missi fuerant, interfectis, nouissime uenit dei filius, dominus iesus; quo crucifixo, et a mortuis resurgente, desponsatur nequaquam in legis iustitia, sed in fide et gratia euangelii, ut cum cognouerit unigenitum, cognoscat et patrem. dicit enim ipse ad philippum: tanto tempore uobis cum sum et non cognouistis me? philippe, qui uidit me, uidit et patrem meum; quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis quia ego in patre, et pater in me est? qui in fide fuerit desponsatus et crediderit euangelio, statim sciet, quia ipse sit deus, credens in eum quem prius negauerat. et erit in illa die: exaudiam, dicit dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum et uinum et oleum, et haec exaudient iezrael, et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius quae fuit absque misericordia; et dicam non populo meo: populus meus tu; et ipse dicet: deus meus tu. lxx: et erit in die illa, dicit dominus: exaudiam caelum, et caelum exaudiet terram, et terra exaudiet frumentum, uinum, et oleum, et haec exaudient iezrael, et seminabo eam mihi super terram, et diligam non dilectam; et dicam non populo meo: populus meus es tu; et ipse dicet: dominus deus meus es tu. in die illa et in illo tempore, quando te mihi in fide despondero, et cognoueris quod ego sim dominus, exaudiam caelos, qui enarrant gloriam dei, et caeli exaudient terram, ut eam caelesti pluuia irrigent, et terra, de qua orta est ueritas, et in cuius agrum paterfamilias egreditur, ut seminet semen suum, exaudiet triticum et uinum et oleum, de quibus supra diximus, et haec omnia exaudient iezrael, id est semen dei, ut intellegatur omnium rerum abundantia atque fertilitas ob dei semen, qui christus est, condonari, quod dei semen seminatur in terra, in multiplices fructus afferat, centenarium, sexagenarium, et tricenarium. et illa meretrix quae deo fuerat copulata, et tres ediderat liberos, duos masculos, et unam feminam; primum iezrael, secundam, absque misericordia; tertium, non populus meus, uideat propter semen dei mutata esse rerum uocabula, et in christi fide consecutam misericordiam, quae absque misericordia erat, et uocatum populum dei, qui prius non populus uocabatur. ex quo prospicimus posse uniuersa quae dicta sunt referri et ad decem tribus, quae israel uocantur, et sub nomine meretricis tres liberos ediderunt, et ad omnem gentem iudaici nominis. de exauditione caeli et terrae, et frumenti, uini et olei, et iezrael, hoc quidam sentiunt, quod postquam christus aduenerit, omnia suo currant ordine, et utilitati hominum cuncta deseruiat creatura, ut ab initio condita est. quae omnia iudaei et nostri iudaizantes post antichristum in fine mundi corporaliter praestolantur.

Caput 3

et dixit dominus ad me: adhuc uade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit dominus filios israel; et ipsi respectant ad deos alienos, et diligunt uinacia uuarum. lxx: et dixit dominus ad me: adhuc uade et dilige mulierem diligentem mala et adulteram, sicut diligit dominus filios israel; et ipsi respiciunt ad deos alienos, et amant coctiones cum uinaciis. priori mulieri in typum decem tribuum, uel totius iudaici populi fornicantis, propheta coniungitur, et abiectos filios atque cruciatos tandem recepit in salutem; hic iubetur ut adhuc diligat adulteram mulierem. quando dicitur: adhuc, ostendit quod prius amauerit fornicariam, quae adultera, uel diligat illa mala, uel diligatur ab amico et proximo? re enim uerbum hebraicum, uel malum legitur, uel amicus. et ne putemus dilectionem prophetae in adulteram, aliud quid significare quam dei dilectionem in filios israel, intulit: sicut diligit dominus filios israel. ergo quod propheta diligit adulteram, et tamen non ei matrimonio copulatur, nec fornicatione coniungitur, sed tantum diligit delinquentem, typus dei est, qui filios israel pessimos diligit, qui cum diligantur a domino, ad deos alienos idola que respiciunt, et diligunt uinacia uuarum quae uinum non habent; et pristinam gratiam perdiderunt, sicut daemones qui lapsi de propria dignitate, et nihil antiquae gratiae possidentes, aridi sunt, et ueteri siccitate marcentes. unde pro uinaciis, quod hebraice dicitur: asise, aquila interpretatus est palaia~g, id est uetera. symmachus akarpous~g, id est steriles; et non solum uinacia sunt, sed et uetera uinacia, ut antiqua delicta testentur. et notandum quia haec adultera praesens tempus significet iudaeorum, qui absque deo et notitia scripturarum et gratia spiritus sancti diligantur a domino, qui omnium expectat salutem et aperit ianuam paenitentibus, nihilominus illi res inutiles ament, traditiones hominum et deuterôseôn~g somnia diligentes, et nequaquam uuas habeant et uinum et plena musto torcularia, sed uetera uinacia quae proiecta sunt. pro pemmatibus, quae lxx transtulerunt, et comeduntur cum uuis passis, siue uinaciis, placentas latine possumus dicere, uel crustula, quae idolis offeruntur, et graece appellantur popana~g. filii autem israel in praesenti loco duodecim uocantur tribus; supra uero decem quae erant in samaria, et possidebant metropolim, iezrael. et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei, et dixi ad eam. dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris uiro; sed et ego exspectabo te. lxx: et conduxi eam mihi quindecim argenteis, et gomor hordei, et nebel uini, et dixi ad eam. dies multos sedebis mihi: et non fornicaberis, nec eris alteri uiro, et ego tibi. pro gomor in hebraeo scriptum est omer quod omnes interpretes, absque lxx, corum interpretati sunt, sermone graeco et maxime palaestino, qui habet triginta modios. et pro nebel uini, in hebraico legitur lethech seorim, quod ceteri interpretes hêmikoron~g hordei transtulerunt, id est: mediam partem cori, quae facit quindecim modios. quod que iungitur in editione uulgata: neque eris alteri uiro; alteri in hebraico non habetur, sed simpliciter non eris uiro. si enim ponatur alteri, subauditur quod a suo habeatur uiro. quando autem absolute dicitur non eris uiro, intellegimus quod nulli iungatur omnino, et absque coitu maritali sit. mensuram autem cori in hiezechiel legimus, et in euangelio. fodit itaque eam sibi, id est adulteram, siue conduxit quindecim argenteis. quando dicit: fodi, ostendit uineam, quae a domino plantata est, et in multis locis ponitur scripturarum, significans populum iudaeorum. sin autem legerimus: conduxi, adulterae pretium est, non ut cum propheta dormiat, sed ut contenta mercede sua, adulterare desistat, nec passim ceteris copuletur. foditur etiam, siue conducitur coro hordei, et dimidio coro hordei, id est quadraginta et quinque modiis, et hac mercede suscepta, audiuit a domino: dies multos exspectabis me siue sedebis mihi; non fornicaberis nec eris uiro. hoc est, nec aliis amatoribus turpiter te prostitues, nec mihi, uiro a quo conducta es, legitime coniungeris. ac ne putes factam tibi iniuriam, quia dixi: exspectabis me, par pari referam: et ego exspectabo te. quinta decima die illucescente mensis nisan percussa sunt aegyptiorum primogenita, et israelis de aegypto eductus est populus, ac in seruitutem dei mercede conductus. denique pro primogenitis israel quae plagam non sensere communem, quinos argenti accipe siclos, qui in templi donaria conferuntur.

plerique nostrorum quindecim, ad hebdomadam legis, et ogdoadem referunt euangelii, id est sabbatum et diem resurrectionis, quo exercetur circumcisio spiritalis. sed quomodo adultera mulier quae hordeo pascitur, et a uiro aliena est, utrumque in mercedem accipiat testamentum, explanare non possunt. quadragesimo quinto die ad montem sina peruenit populus, statim que altero praecipitur die ut sanctificentur a coitu feminarum per triduum, et se praeparent ad accipiendam legem dei. transactis tribus diebus, quinquagesimo die moyses ascendit in montem, et decalogum suscepit. sedit itaque populus iudaeorum, qui quondam quindecim argenteis, et quadraginta quinque hordei modiis est conductus, post aduentum domini saluatoris, et uiri sui exspectat aduentum. quod que dicit: non fornicaberis, et non eris uiro, hoc ostendit quod interim modo idolis non seruiat, nec tamen habeat deum, sed et amatoribus et uiro spoliata sit. et quia uirum non habet, non uescitur cibo hominum, frumento et legumine, sed hordeo irrationabilium iumentorum, ruminans uilitatem litterae quae interficit, et non habens spiritum uiuificantem. unde et in lege mulier, quae a marito accusatur adulterii, in potione elegmou~g, id est conuictionis, quando arguitur in peccato, farinam accipit hordei, quae enim imitata est equos et mulos, quibus non est intellegentia, equorum et mulorum sustentatur alimentis. pro dimidio coro hordei, nebel uini septuaginta transtulerunt, quod penitus in hebraico non habetur. et possumus dicere: in nebel uini, hoc est mensura plena atque profecta, inebriatam adulteram, et plenis afflictam esse suppliciis. unde et hieremias calicem meri propinat gentibus et hierusalem. uir quoque sedet, immo exspectat adulterae paenitentiam, ut postquam plenitudo gentium subintrauerit et nouissimus crediderit israel, ita ut qui fuerat caput, uertatur in caudam, et cauda uertatur in caput, tunc fiat unus grex et unus pastor. quia dies multos sedebunt filii israel sine rege, et sine principe et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine teraphim. et post haec reuertentur filii israel et quaerent dominum deum suum et dauid regem suum; et pauebunt ad dominum et ad bonum eius in nouissimo dierum. lxx: quia diebus multis sedebunt filii israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus, - quae graece dicuntur dêloi~g -. et post haec reuertentur filii israel, et quaerent dominum deum suum, et dauid regem suum; et stupebunt ad dominum, et super bonis eius in nouissimo die. pro ephod et theraphim septuaginta hierateian~g, id est sacerdotium, et dêlous~g, id est, manifestationes interpretati sunt. sciendum autem, ut crebro diximus, ephod significare indumentum sacerdotale, quod in exodo et leuitico a lxx epômis~g dicitur, id est superhumerale, ab aquila ependuma~g, id est superindumentum. theraphim autem proprie appellatur morphômata~g, id est figurae et simulacra, quae nos possumus in praesenti dumtaxat loco cherubim et seraphim siue alia quae in templi ornamenta fieri iussa sunt, dicere. uerum quia septuaginta dêlous~g interpretati sunt, pro quibus aquila phôtismous~g transtulit et haec ipsa sunt in logeiôi~g, id est in rationali, hoc intellegimus, quae in pectore et corde pontificis alêtheia~g et phôtismoi~g, id est ueritas debeat esse atque doctrina, ut non solum sciat rectam fidem, sed quod nouerit, possit ore proferre. quod et apostolus paulus scribit ad titum, docens qualis episcopus ordinandus sit: oportet enim episcopum sine crimine esse tamquam dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non uinolentum, non percussorem et non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. ephod ac theraphim et in iudicum libro legimus, quae sibi fecerat leuites, qui postea cum sexcentis de tribu dan armatis profectus est. post passionem domini saluatoris usque in praesentem diem, paulominus quadringentesimus annus expletur, et quantum temporis resideat usque ad diem iudicii, nec angeli nouerunt, nec filius. qui ideo ignorare se dicit, quia nobis non expedit discere. hi sunt ergo multi dies, quibus infelix synagoga et mulier adultera hordeo pascitur, et sedit contracta, quia cum christo stare non potest. sine rege de quo locutus est pater: suscitaui regem cum iustitia. et ipse dicit in psalmo: ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius. sine, principe uel ipso domino saluatore, uel certe pontifice, de quo scriptum est: principi populi tui non maledices. et sine sacrificio, et sine altari. subuerso enim templo, et incensa hierusalem, nec sacrificium, nec sacerdotium iudaica gens exercere potest. et sine ephod et sine teraphim, id est instrumentis sacerdotalis habitus.

de hoc rege et iacob in benedictione iudae patriarchae loquitur: non deficiet princeps ex iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium. ergo postquam defecit princeps ex iuda, et dux de femoribus eius, et herodes alienigena et proselytus suscepit imperium, intellegimus uenisse cui regnum repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. haec est caecitas quae ex parte accidit israeli, ut subintraret plenitudo gentium, et tunc omnis israel saluus fieret; et multo post tempore reuertentur, et quaerent dominum deum suum, et dauid regem suum, qui de dauid stirpe generatus est, et interpretatur fortis manu. ipse enim soluit captiuitatem populi sui, et dedit uinctis remissionem. cum que eum uiderint filii israel, qui a suis fratribus denegatus est, in patris et in sua maiestate regnantem, pauebunt et stupebunt ad dominum et ad bonum eius. qui bonus filius, de bono natus est patre, siue ad bona domini, de quibus sanctus loquitur: credo uidere bona domini in terra uiuentium; haec enim quam incolimus peccatores, terra est mortuorum. praesens capitulum, alii iudaeorum super babylonica captiuitate interpretantur, quando septuaginta annis desolatum est templum, et altare et uictimae ac sacerdotium non fuerunt, et postea sub zorobabel in sedes pristinas sunt reuersi. alii, ut nos, in futurum tempus differunt, et quae sit causa tam grandis offensae, ut tanto tempore relicti sint, maxime cum idola non colant, praeter interfectionem saluatoris, aliam non ualent inuenire.

Caput 4

audite uerbum domini, filii israel, quia iudicium domino cum habitatoribus terrae. non est enim ueritas, et non est misericordia, et non est scientia dei in terra; maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundauerunt; et sanguis sanguinem tetigit. lxx: audite uerbum domini, filii israel, quia iudicium domino ad habitatores terrae; quia non est ueritas, neque misericordia, neque scientia dei super terram. maledictio, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium effusum est super terram, et sanguinem sanguini miscuerunt. a principio prophetae usque ad hunc locum sub meretricis descriptione et adulterae, quarum post grauissimas poenas et relictionem longissimam, postea fit in pristinum, uel in meliorem statum restitutio, decem tribuum, uel duarum, et in commune omnium peccata numerantur. nunc rursum ad israel, id est decem tribus, sermo conuertitur, exponens non frustra iratum deum tam grauia comminari et inferre supplicia; ne forsitan non ex iudicii ueritate, sed ex potentia dei iniuste uideatur in eos qui non peccauerunt, lata sententia. audite, inquit propheta, uerbum domini, o filii israel; quia uult dominus cum suo populo iudicari et exponere causas indignationis suae. non est ueritas, et non est misericordia, et non est scientia dei in terra. nec ueritas enim absque misericordia sustineri potest, et misericordia absque ueritate efficit neglegentes; unde alterum miscetur alteri, quae qui non habuerit, consequenter et dei notitiam non habebit. sed e contrario pro ueritate mendacium, et pro misericordia maledictio, homicidium, furtum, adulterium. non dixit, est, sed ut delictorum abundantiam demonstraret, intulit: redundauerunt; et pro scientia dei quae non est in terra, sanguis sanguinem tetigit, siue sanguinem sanguini miscuerunt, ut augerent peccata peccatis, et nouis uetera cumularent. recte autem qui habitatores sunt terrae et non incolae, ad iudicium prouocantur, quia a facie aquilonis exardescunt mala super habitatores terrae. et in apocalypsi ioannis uae, uae, uae dicitur super habitatores terrae. qui autem potest cum propheta dicere: aduena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei; et pertransit mundum istum quasi incola et peregrinus, ueritatem sequitur et misericordiam, et scientiam dei, ne inundatione maledicti atque mendacii, homicidii et furti, et adulterii et sanguinis opprimatur. propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea; in bestia agri et in uolucre caeli, sed et pisces maris congregabuntur. lxx: ideo lugebit terra et minuetur cum omnibus qui inhabitant eam: cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, et cum uolatilibus caeli, et pisces maris deficient. quia non est ueritas, et non est misericordia, et non est scientia dei super terram; sed e regione maledictum et mendacium, et homicidium et furtum et adulterium inundauerunt, et sanguis sanguinem tetigit. idcirco lugebit terra cum habitatoribus suis, et infirmabitur, ut non habeat bestias agri, et uolucres caeli, et pisces maris deficient. cum enim captiuitas decem tribuum uenerit, habitatore sublato, bestiae quoque et uolucres caeli et pisces maris deficient, iram que domini etiam muta elementa sentient. hoc qui non credit accidisse populo israel, cernat illyricum, cernat thracias, macedoniam atque pannonias, omnem que terram, quae a propontide et bosphoro usque ad alpes iulias tenditur, et probabit cum hominibus et animantia cuncta deficere, quae in usus hominum a creatore prius alebantur. sin autem uoluerimus, ut quidam putant, feros homines bestias interpretari, et uolucres caeli eos, qui eleuantur in superbiam, et omnia humana contemnunt, et pisces, qui irrationabiles sunt, et ita bruti, ut nihil omnino sapiant, et aerem liberum caelum que non uideant; hoc non tam irati quam clementis est domini, ut quae mala sunt, auferantur de terra. uerumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur uir; populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti; et corrues hodie et corruet etiam propheta te cum.

lxx: ut nullus neque iudicetur, neque arguatur quisquam; populus autem meus quasi sacerdos, cui contradicetur, et infirmabitur per diem, et infirmabitur etiam propheta te cum. secundum septuaginta interpretes, hoc quod posuimus, ut nullus neque iudicetur, neque arguatur quisquam, superiori capitulo coaptandum est. sed nos hebraeos sequamur. prouocati ad iudicium dei, filii israel qui habitabant in terra ut causas dominicae indignationis audirent, et praeterita peccata cognoscerent, propter quae hostibus traderentur, nunc quia in sceleribus perseuerant, et impudenti deum fronte contemnunt, audiunt: non necesse est ut ueniatis ad iudicium, ut in uestris flagitiis arguamini; quia tantae estis impudentiae, ut nec conuicti quidem, pudorem habeatis et uerecundiam; sed contradicatis mihi, quasi si discipulus magistro sacerdoti plebecula contradicat, quae non habet sacerdotii dignitatem. et quia tales estis, ideo hodie corruitis, id est, ducimini in captiuitatem, et perditis regnum israel. quod autem dicit: hodie, aut praesens tempus significat, aut non fraude et insidiis, sed clara in captiuitatem luce ducemini, tanta que erit uestri infirmitas, ut etiam prophetae, qui uobis solebant prophetare mendacium, uobis cum corruant, et sentiant captiuitatem. hic prophetas, aut pseudoprophetas debemus accipere, aut certe omnem gratiam prophetalem. quamdiu enim non sunt captae decem tribus, habuerunt et eliam prophetam et elisaeum, et ceteros filios prophetarum, qui prophetauerunt in samaria. unde et amos propheta qui de tribu iuda erat, et de uiculo thecue, cogitur redire ad patriam suam, ne in alieno regno et samaria prophetaret. nocte tacere feci matrem tuam. conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam; quia tu scientiam reppulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis dei tui, obliuiscar filiorum tuorum et ego. lxx: nocti assimilaui matrem tuam, et assimilatus est populus meus quasi non habens scientiam; quia tu scientiam reppulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; oblita es legis dei tui, et ego obliuiscar filiorum tuorum. non quod alia mater sit, et alii filii, matrem uocat et filios; sed quomodo dominus loquens ad populum iudaeorum dicebat: hierusalem, hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregabat pullos suos sub alas suas, et noluisti? non quod alia esset hierusalem, et alius populus eius; neque enim absque populo ad caementa urbis et ligna et lapides loquebatur. sic mater uocatur populi frequentia et omnis turba nationis hebraeae ad quam loquitur; filii autem, uel singuli ex populo, uel per oppida uillas que dispersi. in nocte ergo ac tenebris captiuitatis et maeroris et prementis angustiae traditur israel, et populus eius aeterno silentio conticescit; quia non habuit legis scientiam, nec dei praecepta seruauit, recepit que quod fecerat. ipsa enim dei reppulit legem, et ideo sacerdotium perdidit in aeternum, colens uitulos aureos in dan et bethel; et quia oblita est legis dei et penitus aegyptiis se idolis mancipauit, idcirco et dominus obliuiscetur filiorum eius, tradens eos aeternae captiuitati: qui enim ignorat ignorabitur; et in psalmis legimus: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. omnia quae dicuntur ad decem tribus, referre possumus ad haereticos, qui reliquerunt regnum dauid et hierusalem, id est christum et ecclesiam; et ideo aeterna nocte cooperti sunt, nec habent scientiam dei, et repelluntur a domino ne sacerdotio fungantur ei, et filiorum quos genuerint, numquam meminit, quia filii alieni facti sunt ei. secundum multitudinem eorum, sic peccauerunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo, et peccata populi mei comedent et ad iniquitates eorum subleuabunt animas eorum; et erit sicut populus, sic sacerdos; et uisitabo super eum uias eius et cogitationes illius reddam ei. lxx: secundum multitudinem eorum, sic peccauerunt mihi; gloriam eorum in ignominiam ponam, peccata populi mei comedent et in iniquitatibus eorum accipient animas eorum, et erit sicut populus, sic et sacerdos; et ulciscar super eum uias eius et cogitationes illius reddam ei. quot homines habuit israel, tot aras exstruxit daemonibus, in quorum uictimis peccauit mihi. propterea gloriam eorum, in qua gloriabantur sibi, et deo idola praeferebant, in ignominiam commutabo, ut et sacerdotes capiantur et populi. siquidem sacerdotes peccata populi mei comedunt, de quibus scriptum est: qui deuorant plebem meam, sicut escam panis. et idcirco peccata populi mei comedunt, consentientes sceleribus delinquentium; quia cum eos peccare perspexerint, non solum non arguunt, sed laudant atque sustollunt, et beatos praedicant. de quibus et esaias loquitur: populus meus qui beatos uos dicunt, seducunt uos, et semitas pedum uestrorum supplantant. de his et psalmista conclamat: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. unde aequaliter et populus et sacerdos indignantis dei sententiam sustinebunt; quia non solum opera eorum uisitabit, quae appellantur uiae, in quibus ingrediuntur; sed et cogitationes, quibus ut talia facerent, tractauerunt. non solum enim opus, sed et cogitatio mali operis poenas luet. de haereticis facilis intellegentia est, quod quanto plures fuerint, tanto magis delinquunt deo, et glorientur in populis; et idcirco decipiant infelices, ut peccata populi comedant, et per dulces sermones deuorent domus uiduarum. cum enim uiderint aliquos delinquentes aiunt: nihil aliud quaerit deus nisi fidei ueritatem, quam si custodieritis, non curat quid agatis.

haec enim dicentes, in iniquitatibus eorum subleuant animas eorum, ut non solum non agant paenitentiam, nec humilientur, sed gaudeant in sceleribus suis, et erecta ceruice gradiantur. unde et populus et sacerdos, et hi qui docti sunt, et hi qui docuerunt, pari iudicio constringentur. et comedent et non saturabuntur; fornicati sunt et non cessauerunt, quoniam dominum reliquerunt in non custodiendo; fornicatio et uinum et ebrietas aufert cor. populus meus in ligno suo interrogauit et baculus eius annuntiauit ei. spiritus enim fornicationum decipit eos et fornicati sunt a deo suo. lxx: et comedent et non implebuntur; fornicati sunt et non dirigentur, quia dominum reliquerunt, ut non custodirent; fornicationem et uinum et ebrietatem suscepit cor populi mei; in auguriis interrogabant et in uirgis suis annuntiabant ei; quoniam spiritu fornicationis seducti sunt et fornicati sunt a deo suo. uoluptas insatiabilis est et quanto magis capitur, tanto plus utentibus se famem creat. econtrario beati esurientes et sitientes iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. sicut iustitia saturat, sic iniquitas substantiam non habens uana comedentes fraude deludit, et uteros deuorantium uacuos derelinquit. fornicati sunt et non cessauerunt. uires in fornicatione deficiunt et fornicandi desiderium non quiescit. fornicatae sunt et decem tribus cum idolis ieroboam filii nabaoth; et reliquerunt deum suum, non custodiendo quae iusserat, dicens: dominus deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, emphatikôs~g autem legendum: fornicatio et uinum et ebrietas aufert cor. sicut enim uinum et ebrietas eum qui biberit, mentis suae impotem facit; ita fornicatio ac uoluptas peruertit sensum, animum que debilitat; et de rationali homine brutum efficit animal, ut ganeas et lupanaria et libidinum lustra sectetur. cum que ita cor loco suo motum fuerit, ligna et lapides deos putat et adorat opera manuum suarum. unde et propheta quasi stupens et mirabundus eloquitur: populus meus qui quondam meo uocabatur nomine, lignum interrogauit et uirgas; quod genus diuinationis graeci rhabdomanteian~g uocant. unde et in hiezechiel legimus, quod uirgas suas miscuerit nabuchodonosor contra ammon et hierusalem, et exierit uirga contra hierusalem; causa que huius amentiae fornicationis est spiritus, qui decepit eos, ut fornicarentur a deo suo. fornicatio autem idololatriam sonat, iuxta illud quod in hieremia legimus: et moechabantur in ligno et lapide et dixi: postquam fornicati sunt cum his omnibus, reuertere ad me, et non est reuersa in toto corde sed in mendacio. et rursum: me dereliquisti et dixisti: uadam super omnem collem excelsum, et diffundar in fornicatione mea subter omne lignum frondosum. et in psalmo dicitur: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. principium enim fornicationis, idolorum inuentio. numquam haeretici suo errore satiantur, nec cessant a fornicationis turpitudine, et cotidie non custodiendo legem et scripturas sanctas, dominum derelinquunt, insaniunt et inebriantur; et perdito mentis iudicio, adorant idola quae de suo corde finxerunt, fornicationis que spiritu possidentur. super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama; subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona erat umbra eius. lxx: super uerticem montium sacrificabant et super colles immolabant; subter quercum et populum et nemorosas arbores, quia bonum erat umbraculum. in lege praeceptum est ut non sacrificetur domino, nisi in loco quem elegerit dominus deus; et iuxta altare lucus et arbores non plantentur, ne scilicet passiua et uoluptuosa religio austeritatem unius et uerae religionis euertat. econtrario israel sacrificabat in montibus, et in collibus adolebat incensum, excelsa terrae diligens loco, quia excelsum reliquerat deum, et umbram quaerens perdiderat ueritatem. hoc est quod legimus de singulis regibus: uerumtamen excelsa non abstulit; adhuc populus immolabat et sacrificabat in excelsis, quod hebraice appellatur bama. haeretici sublimitatem sibi dogmatum repromittunt, et sacrificant subter quercum et populum et terebinthum, infructuosas arbores, ficum et uineam non habentes, sub quibus sanctus requiescere dicitur. assumunt autem sibi interdum terebinthum, quae iuxta esaiam folia non habet, ut abrahae imitari uideantur exemplum. ideo fornicabuntur filiae uestrae, et sponsae uestrae adulterae erunt. non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas uestras cum adulterauerint; quoniam ipsi cum meretricibus uersabantur et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intellegens uapulabit.

lxx: propterea fornicabuntur filiae uestrae et sponsae uestrae moechabuntur, et non uisitabo super filias uestras cum fuerint fornicatae et super sponsas uestras cum adulterauerint; quia et ipsi cum meretricibus miscebantur et cum initiatis immolabant; et populus intellegens adhaerebat meretrici. uerbum cadesoth, quod aquila enêllagmenôn~g, symmachus hetairidôn~g, septuaginta tetelesmenôn~g, theodotio kechôrismenôn~g interpretati sunt, nos effeminatos uertimus, ut sensum uerbi nostrorum auribus panderemus. hi sunt quos hodie romae, matri, non deorum, sed daemoniorum seruientes, gallos uocant, eo quod de hac gente romani truncatos libidine, in honorem atys, - quem eunuchum dea meretrix fecerat -, sacerdotes illius manciparint. propterea autem gallorum gentis homines effeminantur, ut qui urbem romanam ceperant, hac feriantur ignominia. istiusmodi idololatria erat in israel, colentibus maxime feminis beelphegor ob obscoeni magnitudinem, quem nos priapum possumus appellare. unde et asa rex tulit excelsa de populo, et huiuscemodi sacerdotes, et matrem de augusto deposuit imperio, sicut scriptura testatur, dicens: et fecit asa rectum ante conspectum domini, sicut dauid pater eius, et abstulit effeminatos de terra, purgauit que omnes sordes idolorum, quae fecerant patres eius. insuper et maacham matrem suam amouit, ne esset princeps in sacris priapi, et in luco eius quem consecrauerat; subuertit que specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente cedron. excelsa autem non abstulit; uerumtamen cor asa perfectum erat coram deo cunctis diebus suis. sciendum autem quod in praesenti cadesoth, meretrices, hiereias~g, id est sacerdotes, priapo mancipatas uocet. in aliis autem locis uiros exsectos libidine, cadesim legimus, esaia dicente: et illusores dominabuntur eorum, pro quo in hebraeo scriptum est: et cadesim dominabuntur eorum, quod nos in effeminatos uertimus. aquila autem enêllagmenous~g interpretans, id est mutatos, hoc ostendere uoluit, quod suam naturam mutauerint, et de uiris facti sint feminae. symmachus hetairidas~g proprie meretrices appellauit. septuaginta tetelesmenous~g, id est consecratos et initiatos, ut cultores idolorum ostenderent. theodotio kechôrismenous~g, id est a populo separatos, qui sibi uidebantur a uulgo aliquid plus habere. de uerbo breuiter disseruimus, nunc ad sensum capituli reuertamur. grandis offensa est postquam peccaueris, iram domini non mereri. fornicatus fuerat israel a domino deo suo, et spiritu fornicationis abductus; ideo fornicantur et filiae eius et sponsae, et absque ulla uindicta in suo scelere relinquuntur, ut quod filii et uxor uero parenti fecerant et marito hoc in liberis suis et uxoribus sentiant, et ex proprio dolore intellegant dolorem dei, qui intantum iratus est, ut nequaquam percutiat delinquentes. quod et apostolus ad romanos scribens, mystico sermone testatur: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et uolucrum, et quadrupedum, et serpentum. et quia cum idolis fuerant fornicati, tali feriuntur sententia: propter quod tradidit illos deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutauerunt ueritatem dei in mendacium; et coluerunt et seruierunt creaturae, potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. amen. ut autem sciamus, uisitationem quasi uulneratorum et languentium ideo inferri a deo, ut ueluti cauterio et amarissimis potionibus recipiant sanitatem, et morbis careant, per prophetam loquentem audiamus deum: uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. qui igitur amatur, corripitur; qui neglegitur, suis peccatis dimittitur. tantus que numerus fuit fornicatorum in israel, ut esset ultio, desperans emendationem. quid enim turpius quam uiros meretricum cultui copulari, et cum effeminatis immolare hostias libidinis suae? quod autem iungit: populus non intellegens uapulabit; pro quo septuaginta transtulerunt: et populus intellegens adhaerebat meretrici; hoc significat quod uapulet israel in captiuitate et diuersis afficiatur plagis, ut per dolorem recipiat disciplinam. de haereticis facilis intellegentia est, quod filiae eorum fornicentur et sponsae, id est animae quas in errore genuerunt, et suis dogmatibus desponsarunt. istiusmodi indigni sunt correptione dei; quoniam omnis eorum cultus fornicatio est, et turpes turpibus commiscentur, et propterea uapulabunt, ut aliquando per plagas intellegant quem requirant deum. quando uideris peccatorem diuitiis affluere, iactare se potentia, sanitate gaudere, delectari coniuge, corona circumdari liberorum, et impleri illud quod scriptum est: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, dicito in illo comminationem prophetae esse completam: non uisitabo super filias uestras cum fuerint fornicatae et super sponsas uestras cum adulterauerint. si fornicaris tu, israel, non delinquat saltim iuda et nolite ingredi in galgala; et ne ascenderitis in bethauen, neque iuraueritis, uiuit dominus; quoniam sicut uacca lasciuiens declinauit, israel. nunc pascit eos dominus quasi agnum in latitudine. lxx: tu autem, israel, ne ignores, et iuda, nolite ingredi in galgala, ne ascendatis in domum ôn~g, et ne iuretis, uiuit dominus; quoniam sicut uacca asylo percussa insaniuit israel.

nunc pascit eos dominus sicut agnum in spatioso. pro domo ôn~g in quibusdam exemplaribus, et maxime in theodotione legitur domus iniquitatis, quod aquila et symmachus interpretati sunt domum anôphelous~g, id est inutilem, quae nihil prosit, et alio uerbo idolum nuncupetur. est autem bethel, et quae prius uocabatur domus dei; postquam uituli in ea positi sunt, appellata est bethauen, id est domus inutilis et domus idoli, quod nos ut in hebraeo legitur expressimus. uidetur autem mihi idcirco et populus israel in solitudine fecisse sibi caput uituli, quod coleret, et ieroboam filius nabath uitulos aureos fabricatus, ut quod in aegypto didicerant apin~g et mneuin~g, qui sub figura boum coluntur, esse deos, hoc in sua superstitione seruarent. dicamus sensum capituli: si semel, o israel, errore deceptus es, et te cum meretricibus miscuisti, ita ut quicumque impleuerit manum uel suam uel regis, offerendo et dando ei munera, sacerdos fieret excelsorum; saltim tu, iuda, qui possides hierusalem, et habes ex lege leuitas, et exerces templi caeremonias, non debes sororis quondam tuae oollae in fornicatione exempla sectari, et cum deo idola colere. ne ingrediaris galgala, de qua in hoc eodem propheta legimus: omnis malitia eorum in galgalis, in qua saul unctus in regem est; in qua exiens populus de deserto, primum castrametatus, secunda circumcisione purgatus est. ex quo tempore religionis aduersae in loco celebri error inoleuit. et ne ascendas in bethauen, id est, quae quondam uocabatur bethel, quia postquam aurei ibi uituli positi sunt ab ieroboam filio nabath, non domus dei appellatur, sed domus idoli. pro qua miror cur septuaginta domum ôn~g interpretati sunt, nisi forte errore consueto pro iod littera media, quae aleph et nun litteris ex utraque parte uallatur, uau, quae sola differt magnitudine, putauerunt. neque iuraueritis, uiuit dominus. nolo enim per os uestrum nominis mei fieri mentionem, quod idolorum recordatione pollutum est. sicut enim uacca lasciuiens et abiciens legis iugum; ita israel, id est decem tribus, declinauit a domini seruitute. pro lasciuiente uacca, septuaginta transtulerunt paroistrôsan~g, quae oestro, asylo que percussa sit, quem uulgo tabanum uocant. de quo et uirgilius in tertio georgicorum libro refert: cui nomen asilo romanum est, oestrum graii uertere uocantes, asper acerba sonans; quo tota exterrita siluis diffugiunt armenta; furit mugitibus aether concussus, siluae que et sicci ripa tanagri, quia ergo insaniuit israel, et percussus fornicationis spiritu, incredibili furore bacchatus est, ideo non multo post tempore, sed dum propheto, dum spiritus hos regit artus, pascit eos dominus quasi agnum in latitudine. quia metaphoram a uacca lasciuiente, siue oestro ceperat, seruat in reliquis, ut captiuitatem in assyrios, et in latissima medorum terra dispersionem populi israel quasi in campo latissimo et in spatiosa terra gregis et agnorum pasturam uocet. super haereticis prona intellegentia est ad quos, uel de quibus dicitur: si semel fornicaris, haeretice, saltim tu, ecclesiastice, ne delinquas, nec ingrediaris galgala, haereticorum conciliabula, ubi peccata omnium reuelantur, et instar porcorum uolutantur in ceno. nec te ascendere putes ad superbas et arrogantes falsorum dogmatum fictiones. non est enim ibi domus dei, sed domus idoli. nec iuraueris per nomen christi, cuius maiestatem miscendo idolis polluisti. sicut enim uacca percussa asilo, percussi sunt haeretici ardentibus diaboli sagittis, et legis notitiam reliquerunt; ideo pascentur in lata et in spatiosa uia, quae ducit ad mortem, et patientia domini boni pastoris eos nutriet ad interitum. particeps idolorum ephraim, dimitte eum, separatum est conuiuium eorum; fornicatione fornicati sunt, dilexerunt afferre ignominiam protectores eius, ligauit spiritus eum in alis suis; et confundentur a sacrificiis suis. lxx: particeps idolorum ephraim posuit sibi scandala, prouocauit chananaeos, fornicantes fornicati sunt, dilexerunt ignominiam ex fremitu; turbo spiritus tu es in alis eius et confundentur ex altaribus suis. ephraim de qua tribu ieroboam filius nabath, qui primus aureos uitulos in bethel dan que constituit, rex est decem tribuum. o igitur iuda, cui supra dixi, si fornicatur israel, non delinquat saltim iuda, audi consilium meum, prophetae uerba non spernas; quia ephraim idolorum semel amicus et particeps est, dimitte eum, ne sequaris impietatem eius, cuius cultus et religio et cibus a tuo conuiuio separatus est. illi enim semel idolis seruiunt, et daemonibus immolant, et cotidie fornicantur; et diligunt fornicationem suam; immo principes et protectores eius, id est reges, dilexerunt ignominiam afferre populo, id est uitio principum; infelix populus suscepit cultum idolorum quorum immundus spiritus ligauit israelem in alis suis, et eum libere uolitare non patitur. confundentur igitur in sacrificiis suis, et ignominiam principum in sua confusione suscipient. symmachus pro eo quod nos interpretati sumus: ligauit spiritus eum in alis suis, hoc modo uertit in graecum, uelut si quis liget uentum in alis uenti, ut scilicet et principes et populum, immo et daemones et israelem, uanos uanis, et inanibus inanes asserat copulatos. uentus enim et spiritus apud hebraeos uno uerbo appellantur rua, id quod septuaginta posuerunt: prouocauit chananaeos; in hebraico non habetur. tamen sic interpretari potest, ut dicamus, tantum studium habuisse israelem in idolorum cultu, ut non imitatus sit chananaeos, id est ethnicos; sed ad imitationem sui eos prouocarit erroris. hoc ipsum et ad haereticos referri potest, et dicitur ad iudam, id est ad uirum ecclesiasticum, quia ephraim qui interpretatur karpophoros~g, falsam sibi doctrinae ubertatem et frugifera dogmata promittit, et semel amicus est daemonum, dimitte eum atque contemne, praesertim cum sacrificia eorum a tuis sint sacrificiis separata.

hoc est enim quod dicit: separatum est conuiuium eorum, semel fornicati sunt, et principes eorum infelicem populum deceperunt; et pro dei cultu imbuerunt eos idolorum ignominiam, et ligauit eos diaboli spiritus in alis suis, qui circumferuntur omni uento doctrinae; et stabili in ecclesia pede permanere non possunt. qui uere in suis sacrificiis confundentur, quia panis eorum panis luctus est. quod que dicitur: prouocauit chananaeos, eodem sensu referri potest et ad haereticos, quod tam spurca plerique haereticorum et nefanda confinxerint, habeant que immunda sacrificia, ut idololatria inferior sit. uel certe quia chananaeus interpretatur negotiator siue metabolos~g, id est translator omnes qui domum patris faciunt domum negotiationis, et lucra quaerunt de populis, et ecclesiae ueritatem transferunt in mendacium, chananaei appellandi sunt.

Caput 5

audite haec, sacerdotes, et attendite, domus israel, et domus regis; auribus auscultate, quia uobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super thabor, et uictimas declinastis in profundum. lxx: audite haec, sacerdotes, et attendite domus israel, et domus regis; auribus percipite, ad uos enim est iudicium, quia laqueus facti estis speculationi; et sicut rete expansum super itabyrium, quod qui capiunt, uenationem confixerunt. sacerdotes decem tribuum ad iudicium uocantur, et reges, non quo sacerdotes sint de tribu leui, sed quo sacerdotes uocentur a populo. unde et sacerdotes baal, et prophetae quadringenti quinquaginta quos interfecit elias, et postea iehu filius namsi, praesente ionadab filio rechab, appellati sunt sacerdotes; sed et israel, id est populus uocatur ad iudicium; et nullus excipitur, ut et sacerdotes et populus et reges, qui induxerant populum, et constituerant sacerdotes, simul audiant quae fecerint, et cur tradantur inimicis. speculatores, inquit, uos posui, et principes in populo, et in excelso dignitatis culmine constitutos, ut populum regeretis errantem. uos autem facti estis laqueus, et non tam speculatores et principes, quam uenatores appellandi. expanditis enim rete super montem thabor, quem septuaginta itaburion~g transtulerunt, hanc habentes consuetudinem, ut hebraea nomina graeco sermone declinent; sicut edom, hoc est esau, et seir, semper idumaeam interpretantur. est autem thabor mons in galilaea, situs in campestribus, rotundus atque sublimis, et ex omni parte finitur aequaliter. de hoc monte et in psalmo legimus: thabor et hermon in nomine tuo exsultabunt. hunc montem et in hieremia septuaginta itabyrium transtulerunt, in quo aues laqueis capi solent. et uictimas, inquit, declinastis in profundum, ut nullus ageret paenitentiam, nec occisus eleuaret caput. prohibuerunt et reges et sacerdotes ire populum ad templum hierusalem; idcirco in profundum uictimas declinasse dicuntur. iuxta tropologiam, accusatur populus ne se alienum arbitretur a crimine, si inductus sit a regibus et sacerdotibus, quos haereticorum principes intellegimus. ipsi quoque principes accusantur, quod quasi laqueus ceperint populum, et positi speculatores in ecclesia, eos duxerint in errorem. et in monte thabor excelso atque pulcherrimo, qui interpretatur ueniens lumen, insidias posuerunt, ut deceptos quosque pertraherent in profundum, et immolarent daemonibus; et in barathrum uictimas declinarent, ne aliquando resipiscerent, ne domum dei ecclesiam suspicarent. quidam thabor interpretari putant lacum, id est cisternam; et praesenti sensui conuenire quod haeretici foderint lacum et inciderint in foueam quam fecerunt. et ego eruditor omnium eorum. ego scio ephraim et israel non est absconditus a me, quia nunc fornicatus est ephraim, contaminatus est israel; non dabunt cogitationes suas, ut reuertantur ad deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et dominum non cognouerunt. lxx: ego enim magister uester. ego cognoui ephraim et israel non recessit a me, quia nunc fornicatus est ephraim, commaculatus est israel; non dederunt cogitationes suas ut reuertantur ad dominum deum suum, quia spiritus fornicationis est in eis. dominum autem non cognouerunt. o sacerdotes et reges, qui meum populum decepistis; et tu, popule, qui deceptus es, tam grauiter deliquistis, ut non solum occideritis uictimas, sed in profundum eas miseritis inferni. nolite arbitrari magnitudine sceleris uos a me penitus recessisse. ego sum magister uester, immo eruditor, qui emendare cupiam, non punire; et saluare, non perdere. ego, inquit, scio ephraim, id est ieroboam, a quo seductus est populus, et omnes reges qui eum et dignitate et scelere sunt secuti; et israel non est absconditus a me, id est decem tribuum populus, quia fornicante rege, contaminatus est israel. rex primo cepit a dei cultu fornicari, uitulos aureos cupiens adorare, et uolens secutus est populus, parem que impietatem pari studio compleuerunt.

denique non reuertentur ad dominum, quia quod uoluerunt, inuenerunt, et spiritus fornicationis, qui iuxta apostolum operatur in filiis diffidentiae, possidet eorum corda captiua; idcirco illo regnante, dominum nescierunt, immo obliti sunt creatoris sui. unde et principes dogmatum peruersorum et populum dominus non ignorat; non quo eius notitia digni sint, sed quo nihil eum lateat eorum quae occulte faciunt, quorum alii deceperunt, alii sunt decepti. nec dabunt cogitationes suas ut agant paenitentiam, qui semper in perditione proficiunt. spiritus enim fornicationis quo fornicati sunt in ecclesia, et a uero matrimonio recesserunt, uersatur in medio eorum; ideo dominum non cognouerunt. et respondebit arrogantia israel in facie eius; et israel et ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam iuda cum eis. lxx: et humiliabitur iniuria israel in faciem eius; et israel et ephraim infirmabuntur in iniquitatibus suis, infirmabitur etiam iudas cum eis. uerbum gaon septuaginta et symmachus interpretantur iniuriam, aquila et theodotio superbiam. quidquid igitur fecit israel, uel superbe agens contra dominum, uel in iniuriam creatoris idola uenerans, respondebit in facie eius ut non abeat impunitus, sed humilietur eius contumelia; et populus et reges in iniquitate sua pariter corruant, siue infirmentur, ut qui fortes erant in scelere, infirmi ad dominum redire cogantur. et hoc non solum eueniet israeli et ephraim, id est decem tribubus et regibus earum, ut ducantur in captiuitatem: sed etiam iudas, id est duae tribus quae regnabant in hierusalem, sequentur uestigia captiuorum, ut quorum imitantur scelera, imitentur et poenam. haeretici matrem habent iniquitatis suae superbiam, dum semper altiora se scire iactitant et in ecclesiae contumeliam debacchantur. sed infirmabitur arrogantia eorum et populus ac magistri pariter corruent; iudas quoque qui uidetur esse in domo dei, et in ecclesia, non mente sed corpore commoratur; et eamdem habet cum haereticis in errore sententiam; frustra nomen ecclesiasticum repromittit, quia et ipse cum haereticis puniendus est. manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur. in gregibus suis et in armentis suis uadent ad quaerendum dominum et non inuenient; ablatus est ab eis; in domino praeuaricati sunt, quia filios alienos genuerunt, nunc deuorabit eos mensis cum partibus suis. lxx: cum ouibus et uitulis ibunt ut quaerant dominum et non inuenient eum; declinauit ab illis, quia dominum reliquerunt; quia filios alienos genuerunt sibi, nunc deuorabit eos rubigo, et cleros eorum. non solum israel et ephraim ibunt cum gregibus et armentis ad dominum requirendum, sed etiam iudas, de quo supra scriptum est: ruet etiam iudas cum eis; hoc habentes omnes certamen, ut quem praeuaricationibus offenderunt, hostiis placare nitantur; et non inueniunt quem requirunt, quia a recedentibus et ipse discessit. praesertim cum et alibi loquatur: numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum bibam? et iterum: non accipiam de domo tua uitulos, neque de gregibus tuis hircos. et in esaia: holocausta arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum atque taurorum nolo. praeuaricati sunt enim in domino; quia fornicantes cum idolis, non deo filios, sed daemonibus genuerunt. alii putant hoc significari quod in esdra multo post tempore dicitur, quando uxores alienigenas assumpserunt, creantes ex eis liberos, et postea repudiare compulsi sunt. sed hic melius est alienos filios accipere, qui in idolorum errore generati sunt, siue quos ducentes per ignem, idolis consecrarunt. quia igitur hoc fecerunt, non multo post tempore, non annorum spatiis infinitis, et ut solitus eram prius, longe post futura praedicere; sed nunc et in praesentiarum adueniet assyrius atque chaldaeus; et deuorabunt eos cum partibus, siue cleris suis, id est cum possessionibus quas in diuisione terrae ad mensuram funiculi susceperunt. pro eo quod nos diximus: deuorabit eos mensis, septuaginta rubiginem transtulerunt; cum utique rubigo, id est erusibê~g, hasil appelletur, ut ipsi quoque dixerunt in propheta ioel: reliquias bruchi comedit rubigo, id est hasil. mensis autem hodes dicitur; denique aquila neomenias, id est kalendas, interpretatus est; symmachus et theodotio mensem; et est sensus, per singulos menses hostis adueniet, et cuncta uastabit. legamus regum et paralipomenon libros, et inueniemus sub rege phasee, qui regnabat in decem tribubus, uenisse teglathphalasar regem assyriorum, et magnam partem populi samariae in assyrios transtulisse, quo tempore apud graecos secundus annus primae olympiadis fuit; et apud latinos, - necdum roma condita -, albae uicesimo anno amulius imperabat quem postea romulus regno pepulit. haeretici suspicantur quod in sacrificiorum multitudine placent deum; et ecclesiastici, quod eleemosynis redimant peccata, in quibus permanent; cum omne sacrificium praeterita scelera deleat, non praesentia; ideo non inueniunt dominum, qui aufertur a talibus, et procul recedit. isti uero praeuaricati sunt in deum, et alienos filios non christo, sed diabolo procrearunt; ideo omni tempore maledicta sunt opera eorum et cuncta quae faciunt, cruenti coloris rubigo populatur, quia sanguini et interfectioni proxima sunt. rubigo autem proprie descendere dicitur in rore nocturno, ac lactantia in spicis frumenta maculare colore minii, uel sinopidis, et congrue iuxta anagôgên~g uastat cleros haereticorum, de quibus dicitur: cleri eorum non proderunt eis.

Liber 2

Caput 5 cont.

qui saepe nauigat, aliquando patitur tempestatem; qui uiam frequenter ingreditur, aut sustinet latronum impetus, aut certe metuit; omni que in arte, tam gloria quam obtrectatio, secundis aduersis que uentis oritur, dum aut amici plus merito laudant, aut inimici plus iusto detrahunt; rarum que inuenias qui in utramque partem non fauore aut odio, sed rerum aequitate ducatur. quod mihi in scripturarum explanatione sudanti accidere uideo.

alii enim quasi parua contemnunt, et quicquid dixerimus contracta nare despiciunt; alii odio nominis nostri, non res, sed personas considerant; magis que aliorum silentium, quam nostrum studium probant. sunt qui audacter nos facere asserant, quod arripuimus opus, quod nullus ante nos latinorum temptare ausus est. quidam in eo se disertos arbitrantur et doctos, si alieno operi detrahant, et non quid ipsi possint, sed quid nos non possimus diiudicent. tu autem, pammachi, qui nos facere praecepisti hoc, necesse est ut fautor sis imperii tui, et amafinios ac rabirios nostri temporis, qui de graecis bonis, latina faciunt non bona; et homines eloquentissimos, ipsi elingues transferunt, euangelico calces pede; uiperam que et scorpium iuxta fabulas poetarum, aduras cauterio, solea conteras; et scylleos canes ac mortifera carmina sirenarum surda aure pertranseas; ut pariter audire et nosse ualeamus quid uaticinetur osee propheta, in cuius explanationem secundum dictabimus librum. cum que tuo laeter adminiculo; et in prima urbe terrarum, primum et nobilitate et religione habere me gaudeam defensorem; tamen magis optarem illud mihi contingere, quod titus liuius scribit de catone, cuius gloriae neque profuit quispiam laudando, nec uituperando nocuit, cum utrumque summis praediti fecerint ingeniis. significat autem m- ciceronem et c- caesarem, quorum alter laudes, alter uituperationes supradicti scripsit uiri. dum enim uiuimus, et in uase fragili continemur, uidentur amicorum prodesse studia, et nocere aemulorum opprobria. postquam autem reuersa fuerit terra in terram suam, et tam nos qui scribimus, quam eos qui de nobis iudicant, pallida mors subtraxerit; et alia uenerit generatio, primis que cadentibus foliis uirens silua succreuerit, tunc sine nominum dignitate, sola iudicantur ingenia; nec considerat qui lecturus est, cuius sed quale sit quod lecturus est; siue ille episcopus, siue sit laicus, imperator et dominus, miles et seruus; aut purpura et sericio, aut uilissimo panno iaceat; non honorum diuersitate, sed operum merito iudicabitur. clangite buccina in gabaa, tuba in rama; ululate in bethauen post tergum tuum beniamin; ephraim in desolatione erit in die correptionis, in tribubus israel ostendi fidem. lxx: clangite tuba super colles, sanate super excelsa, praedicate in domo ôn~g; mente excidit beniamin, ephraim in desolatione factus est in diebus correptionis, in tribubus israel ostendi fidelia. ephraim et israel et iuda menses singuli siue rubigo cum suis partibus deuorabunt. quamobrem praecipio uobis qui auditis, ut non uoce sublimi, sed clara buccina concrepetis; claro enim auditu opus est, ut omnes audiant qui in circuitu sunt. clangite buccina in gabaa, cuius etymologiam in colles septuaginta transtulerunt; et tuba in rama, quae interpretatur excelsa; istae autem duae sunt in tribu beniamin, uicinae sibi mutuo ciuitates, id est gabaa, in qua saul natus est, et rama quae est iuxta gabaa, in septimo lapide ab hierosolymis sita; et quam rex israel occupare conatus est, ut exitum et introitum clauderet tribui iudae. in gabaa itaque et in rama clara buccina et tuba personate; quorum buccina pastoralis est, et cornu recuruo efficitur; unde et proprie hebraice sophar, graece keratinê~g appellatur. tuba autem de aere efficitur, uel argento, quae in bellis et in sollemnitatibus concrepat. super bethauen, quae quondam uocabatur bethel, et est in tribu ephraim, in qua uitulus aureus erat, non clangore et sonitu, sed ululatu opus est, quia uicina captiuitas est. et pulchre dixit quod bethauen post tergum sit beniamin; ubi enim tribus finitur beniamin, haud procul in tribu ephraim, haec urbs condita est. idcirco autem dico atque praecipio: clangite buccina in gabaa, et tuba in rama, et ululate in bethauen, quia domus regia ephraim, siue ipse ephraim, hoc est imperium israel, iam in desolatione erit; et instat uicina captiuitas. in die correptionis atque supplicii decem tribuum israel, ostendi mea uerba fidelia, quae per prophetas comminatus sum; ut quod sermone praedixeram, opere comprobarem. quidam bethauen iuxta septuaginta, qui dixerunt domus ôn~g, ciuitatem solis interpretati sunt; et solem iustitiae christum dicentes, urbem illius ecclesiam esse uoluerunt. quod mihi displicet; neque enim domus idoli, quam aquila interpretatus est domum inutilem, iuxta tropologiam ad ecclesiam referri potest. sed hoc dicamus, quod haeretici qui in gabaa et rama excelsam sibi scientiam pollicentur, iubeantur ululare in domo idoli; et non sint ante faciem beniamin, qui interpretatur filius dexterae; sed post tergum eius, ubi oculos non habet. omnis enim ephraim iactantia, quae interpretatur ubertas, breui in desolatione erit, et cum iudicii, inquit, dies et tempus correptionis aduenerit, uerba mea non esse inania rebus ostendam. pro eo quod nos transtulimus post tergum tuum beniamin, septuaginta uerterunt mente motus est beniamin; semper ekstasin~g, id est mentis excessum. beniamin, uiro ecclesiastico coaptantes. unde et in sexagesimo septimo psalmo dicitur: ibi beniamin adolescentulus in mentis excessu. et in benedictionibus iacob sub persona beniamin, de qua tribu paulus apostolus fuit, scriptum legimus. beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et ad uesperam dabit escam. qui enim in principio persequebatur ecclesiam, postea in toto orbe euangelii credentibus alimenta largitus est. unde et saul qui de tribu beniamin fuit, in mentis excessu, tota die usque ad uesperum uaticinatus est inter prophetarum chorum.

facti sunt principes iuda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam. lxx: facti sunt principes iuda quasi transferentes terminos; super eos effundam sicut aquam impetum meum. ductis ephraim et israel in captiuitatem, et redacta terra eorum in solitudinem, principes iuda qui flere debuerant, et suum populum cohortari ut recederent ab idololatria, ne et ipsi similia sustinerent, coeperunt gaudere atque laetari, quod pateret sibi terra eorum ad possidendum latius; et facti sunt quasi assumentes terminos israel, transeuntes fines suos; et in locis quondam eorum regnum suum et possessionem dilatare cupientes. quamobrem dicit dominus: et super ipsos principes iuda uenient babylonii; et ita eos quasi aquae impetus occupabunt; non suis uiribus, sed indignatione mea. dicit quoque et ad principes iuda, hoc est ecclesiae, quod non debeant exsultare; et haereticorum perditionem suam salutem aestimare; sed potius plangere, quod illi perierint. unde et apostolus paulus docet ecclesiasticos uiros, ne glorientur super fractione iudaicorum ramorum, sed potius timeant ne et ipsi frangantur. et in alio loco: quis, ait, scandalizatur, et ego non uror? alioquin super tales principes qui in aliorum miseriis gloriantur, idcirco se stare putant, si alii corruant, effundet dominus quasi aquam iram suam. pro ira septuaginta horêma~g, id est impetum, transtulerunt; et putant quidam pro benedictione accipiendum, iuxta illud quod alibi legimus: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. sed rectius, - ut omnes praeter septuaginta transtulerunt -, ira accipienda est; praesertim cum nomen effusionis et irae conueniat, dicente propheta ad dominum: effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos. transferunt principes iuda terminos quos posuerunt patres eorum, quando immutant mendacio ueritatem; et aliud praedicant quam ab apostolis acceperunt. calumniam patiens ephraim fractus iudicio, quoniam coepit abire post sordem. lxx: oppressit ephraim aduersarium suum, conculcauit iudicium, quia coepit abire post uana. si impius est ephraim, et propter impietatem suam erit in desolationem, quomodo nunc dicitur: calumniam patiens ephraim fractus iudicio? qui enim calumniam patitur et frangitur, iudicium eius inique opprimitur, maxime cum causa iusta ponatur, quare sit traditus captiuitati. sequitur enim: quoniam coepit abire post sordem, hoc est post idola quae sordibus comparantur. quod ergo dicit, hoc est: opprimitur ephraim ab assyriis, primum a phul, deinde a teglatphalasar, postea a salmanasar; non quo illi iusti fuerint, qui eum oppresserunt et idcirco eis traditus sit; sed quo qui quondam fuerunt populus meus, me eos deserente traduntur ad poenas, et in hoc uidetur esse calumnia, non deo, qui iustam infert sententiam; sed his qui tormenta sustinent, dum peioribus se aduersariis conceduntur. reddit que causam dominus, idcirco eos in hac parte calumniam sustinere, et tradi peioribus, et erga illos iudicium non seruari; quia coepit ephraim, id est ieroboam, abire post idola et deum derelinquere; ipse enim aureos fabricatus est uitulos. secundum septuaginta interpretationem, oppressit ephraim, id est ieroboam, aduersarium suum roboam, id est tribum iuda et in eo oppressit; quia deserta hierusalem et templo, aegyptiarum sordium simulacra sectatus est. de haereticis manifestus est sensus, quod falsis sophismatibus suis et arte dialectica saepe opprimant ecclesiasticos; sed cum hoc fecerint non munditiam uerae fidei, sed sordes sequantur mendacii, qui traditi diabolo et angelis eius, uidentur sibi calumniam pati, et in se fractam esse iudicii ueritatem. aliter uastatur israel et omnes labores eius assyrio ueniente populantur, deum que perdit praesulem, et idcirco fractus iudicio est, quia secutus est idola. et ego quasi tinea ephraim et quasi putredo domui iuda. lxx: et ego quasi conturbatio ephraim et quasi stimulus domui iuda. as lingua hebraea tinea dicitur; recob putredo et caries; quorum alterum uestes, alterum ligna consumit; pro quibus lxx tarachên~g, id est tumultum, uel conturbationem et stimulum transtulerunt. et notandum quod tinea referatur ad ephraim, et putredo ad domum iuda. quomodo igitur tinea uestimenta consumit, et putredo uel caries ligna (quod utrumque longo fit tempore), ita deus et decem tribubus, et postea duabus longo tempore dans locum paenitentiae, et eos prouocans ad salutem, thesaurizantes sibi iram in die irae, quasi tinea efficitur et putredo; non quo deus tinea sit uel putredo, aut conturbatio uel stimulus, sed quo sustinentibus poenas haec uniuersa uideatur. primus igitur consumptus est ephraim et israel, dein secuta est et domus iuda; non ipse iuda, sed domus eius; alioquin reseruatur de genere iuda cui repositum fuit. et ipse erat exspectatio gentium. punitis autem haereticis, qui intelleguntur ephraim, etiam iudas, scilicet hi qui cum ecclesia permanent, et haereticorum uel erroribus uel uitiis continentur, simili sententiae subiacebunt. et uidit ephraim languorem suum et iudas uinculum suum; et abiit ephraim ad assur et misit ad regem ultorem; et ipse non poterit sanare uos nec soluere poterit a uobis uinculum.

lxx: et uidit ephraim infirmitatem suam et iudas dolorem suum, et abiit ephraim ad assyrios, et misit legatos ad regem iarib; et ipse non poterit liberare uos nec cessare faciet a uobis dolorem. legatos non habetur in hebraeo. et ubi septuaginta posuerunt iarib, nos iuxta symmachum, ultorem uertimus; nam aquila et theodotio iudicem interpretati sunt. quod autem iarib ultorem significet et iudicem, nomen gedeonis ostendit, quem cum cultores baal expeterent ad supplicium, eo quod lucum baal aras que euertisset, respondit pater: ulciscatur se baal, aut iudicet eum baal, et appellatus est, inquit, ierobaal, id est: ulciscatur se baal. intellegens itaque ephraim infirmitatem suam et iudas uinculum suum, quod cum decem tribubus peccato fuerat colligatus, non a deo qui soluere poterat, sed a rege assyriorum quaesiuit auxilium. legimus, quod sub rege manahen, qui decem tribubus praefuit, israel assyriis dona transmiserit; et iudas sub rege achaz, praesidium flagitarit teglathphalasar regis assyriorum, qui eos aduersante deo liberare non potuerunt, nec captiuitatis uinculum soluere. possumus uinculum, pro quo in hebraeo scriptum est mezur, et aquila interpretatus est epidesin~g siue sundesmon~g, id est colligationem siue coniurationem; et ad illud tempus referre, quando rasin et phasee filius romeliae multa de tribu iuda hominum milia uastauerunt, quod frustra iudas aduersus duos reges non dei, sed assyriorum auxilium flagitarit. quidam iuxta tropologiam ephraim et iudam ad haereticos et ad uiros ecclesiasticos referunt; eo quod et illi et iudas peccatorum uinculis colligati, iuxta illud quod scriptum est: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur, miserint ad assur et ad regem ultorem, id est, ad diabolum de quo legimus: ut destruas inimicum et ultorem. et quia non uerum uel auxiliatorem uel iudicem deprecati sunt, idcirco permanere eos fecit in dolore languoris et in uinculis delictorum. legi in cuiusdam commentariis regem iarib christum interpretari. et quia sequitur: ipse non poterit sanare uos, hoc argumentatus est, quod haereticos uel ecclesiasticos peccatores christus sanare non possit in tempore iudicii, ubi nulla est misericordia, iuxta illud quod scriptum est: in inferno autem quis confitebitur tibi? et quod sanare uel liberare non possit, nequaquam sua imbecillitate, sed eorum merito, qui sero auxilium postularint. quomodo et dominus dicitur signa in patria sua facere non potuisse; et causa cur non potuerit, exponit: quia, inquit, non credebant in eum. haec ille dixerit, nos in malam partem regem interpretemur ultorem. pro eo quod nos exposuimus iarib, id est ultorem, alii male legunt iarim per mem litteram, quod transfertur in siluas; unde cariath iarim, interpretatur uilla siluarum. quoniam ego quasi leaena ephraim et quasi catulus leonis domui iuda. ego ego capiam et uadam, tollam et non est qui eruat. uadens reuertar ad locum meum donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. lxx: quia ego sum quasi panther ephraim et quasi leo in domo iuda. et ego rapiam, et uadam et tollam, et non erit qui eruat; ibo et reuertar in locum meum donec dispereant et quaerant faciem meam. illis euntibus ad assur, et mittentibus ad regem uindicem, uel ultorem, qui eos sanare non poterit; nec soluere uinculum colligatum, ostendam quod me aduersante omne hominum auxilium uanum sit; ero enim quasi leaena ephraim, et quasi catulus leonis domui iuda. pro leaena, quod hebraice dicitur sohel, septuaginta pantherem interpretari sunt, quae graece similiter dicitur et latine, et tam nomen bestiae quam omnis bestia accipi potest; ut quicquid saeuum in bestiis est, hoc in dei indignatione cognoscas. nihil panthere uelocius, nihil leone fortius; in panthere uelox per assyrios regni samariae significatur interitus; et in leone fortissimum contra hierusalem et iudam aliquanto post tempore regnum ostenditur chaldaeorum. et quia leaenam siue pantherem, et leonem se esse dixerat, seruat metaphoram, et dicit: ego ego capiam et uadam, tollam et non est qui eruat. quaeritur si capiente, et tollente, et tenente deo, nullus de manibus eius potest eripere, iuxta illud quod scriptum est: nemo potest rapere de manu patris mei quomodo iudas de manu dei proditione sit raptus? ad quod breuiter respondebimus, nullum posse rapere de manu dei; posse autem eum, qui tenetur, propria uoluntate de manu dei excidere. quod que sequitur: uadens reuertar ad locum meum, locum dei, magnificentiam et maiestatem eius debemus accipere; ut nequaquam pro dispensatione descendat ad homines, irascatur, miseratur, obliuiscatur, fiat quasi panther, uertatur in leonem, mutetur in bestias; sed res spernat humanas et permittat eos quos antea protegebat hostibus subiacere, ut tabescant, et deficiant, et intereant, et postea quaerant faciem domini; et dicant: illumina faciem tuam et salui erimus. et: ostende nobis, domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. haereticis quoque et ecclesiae neglegenti, deus in pantherem uertitur et leonem; et tollet ab his praedam quam ecclesiae ante rapuerunt, ut capti saluentur qui liberi perierant; et nequaquam habitabit in conciliabulis peruersorum, sed reuertetur ad locum suum, de quo dicit: ego in patre et pater in me, et eos spernet atque despiciet, donec deficiant in impietate, et quaerant eum per paenitentiam a quo fuerant derelicti. alii locum dei caelum putant; quo offensus deus ab his qui in terra habitant reuertatur, et eos faciet disperire, qui clementissimum dominum magnitudine peccatorum in ferarum sibi rabiem conuerterunt.

Caput 6

in tribulatione sua mane consurgent ad me; uenite et reuertamur ad dominum, quia ipse cepit et sanabit nos; percutiet et curabit nos; uiuificabit nos post duos dies, nos in die tertio suscitabit et uiuemus in conspectu eius; sciemus sequemur que, ut cognoscamus dominum. lxx: in tribulatione sua mane uigilabunt ad me, dicentes: eamus et reuertamur ad dominum deum nostrum, quia ipse uerberabit et sanabit nos; percutiet et curabit nos; sanos nos faciet post duos dies; in tertio resurgemus et uiuemus coram eo et sciemus; persequamur, ut cognoscamus dominum. ideo deus tradidit ephraim et iudam captiuitati, et nullus est qui de manu eius possit eripere, et reuertetur ad locum suum donec deficiant; et quaerant faciem eius, ut quem propitium praesentem que non senserant, iratum et absentem requirant; et in tribulatione sua, orto eis lumine paenitentiae, mane consurgant ad eum, iuxta illud quod in esaia legimus: in tribulatione, domini recordatus sum. et in primo graduum psalmo: ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. cum que ad dominum mane surrexerint, quid loquentur? uenite et reuertamur ad dominum. non sunt propria salute contenti, sed se mutuo prouocant, ut reuertatur ad dominum quem reliquerant, quem propter peccata deseruerant, a quo fuerant derelicti. quia ipse cepit et sanabit nos; qui supra dixerat: ego ego capiam et uadam, percutiet et sanabit nos. pro eo quod nos diximus: curabit, omnes similiter transtulerunt motôsei~g; proprie autem mota~g appellantur linteola quae inseruntur uulneribus, ut putridas carnes comedant et extrahant purulentias, artis que medicorum est grandia uulnera longo sanare tempore et per dolorem reddere sanitatem. percutit ergo dominus et curat nos; quia quem diligit dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit; non solum curat, sed uiuificat post dies duos et die tertio resurgens ab inferis, omne hominum se cum suscitat genus. cum que percussos curauerit et curatos uiuificauerit, et uiuificatos suscitauerit; tunc uiuemus in conspectu eius, qui illo absente, mortui iacebamus. uiuemus autem in conspectu eius; sciemus eum et omni studio sectabimur, ut cognoscamus dominum, quo tertia die resurgente, surreximus. his sermonibus explicatur illud quod saepe iam admonuimus, et israelem et iudam, id est decem et duas tribus, tunc unum habituras esse pastorem, et regem dauid, cum crediderint in dominum resurgentem, frustra que iudaei mille annorum sibi somnia pollicentur cum salus uniuersorum die tertia repromissa sit, qua dominus ab inferis resurrexit. hebraei diem secundum in aduentu christi sui interpretantur, et diem tertium in iudicio, quando saluandi sunt. quod ut concedamus, respondeant nobis, quae sit dies prima, hoc est primus saluatoris aduentus. et cum respondere non potuerint, inferamus primum diem esse iuxta quod ipsi uolunt, in humilitate saluatoris aduentum, secundum in gloria, tertium in habitu iudicantis. qui autem secundum tertium que suscipiunt, primum se perdidisse testantur, quia secundus et tertius sine primo non potest appellari. quasi diluculum praeparatus est egressus eius et ueniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. lxx: quasi mane paratum inueniemus eum et ueniet nobis quasi pluuia temporanea et serotina terrae. uenite, inquit, et reuertamur ad dominum, quia ipse qui cepit et sanabit nos, percutiet et curabit nos, et uiuificabit nos post dies duos et die tertio suscitabit nos ipse et non alius, quasi mane et aurora paratus est nobis. de quo et uicesimi primi psalmi titulus est: pro assumptione matutina; licet in hebraeo scriptum sit: pro ceruo matutino, eo quod interfecta morte et tortuoso antiquo que serpente cupiat ad montana conscendere; et ipse tenebris dissipatis, oritur nobis sol iustitiae, ut nostram illuminet caecitatem. et pulchre, praeparatus est, inquit, egressus eius. de quo iuxta tropologiam in octauo decimo psalmo legimus: et ipse tamquam sponsus egreditur de thalamo suo. qui non solum mane uocatur, et aurora, et diluculum; sed ueniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae. nos christum recipimus temporaneum, quando fidei in nobis iacta sunt fundamenta et suscipiemus eum imbrem serotinum, quando maturis segetibus, fruges capiemus aeternas, et in dominica horrea recondemur. ergo iudaei, qui temporaneas pluuias non receperunt, et absque pluuiis iecere semen, segetum fructus in ultimo tempore non recipient. haec est pluuia de qua dominus pollicetur dicens: dabo uobis pluuiam temporaneam et serotinam. iuxta allegoriam, datur pluuia temporanea, quando ex parte cognoscimus; datur pluuia serotina, quando uenit quod perfectum est. semper que dominus mane surgentibus paratus est, qui possunt dicere: consurgam diluculo. et: deus, deus meus, ad te de luce uigilo.

sitiuit in te anima mea. quid faciam tibi, ephraim? quid faciam tibi, iuda? misericordia uestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens; propter hoc dolaui in prophetis, occidi eos in uerbis oris mei, et iudicia tua quasi lux egredientur. lxx: quid faciam tibi, ephraim? quid faciam tibi, iuda? misericordia autem uestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens; propterea succidi prophetas uestros, occidi eos in uerbis oris mei, et iudicium tuum quasi lux egredietur. quando dicit: quid faciam tibi, ephraim? quid faciam tibi, iuda? parentis in perditos filios monstrat affectum. iuxta illud quod in esaia legimus: quid est quod debui ultra facere uineae meae et non feci ei? et in michaea: popule meus, quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi, quia eduxi te de terra aegypti, de domo seruientium liberaui te, et misi ante faciem tuam moysen, et aaron, et mariam. quid igitur tibi faciam, ephraim, quid tibi faciam, iuda? misericordia uestra qua uobis semper misertus sum, quasi nubes matutina pertransiit, et quasi ros mane consurgens, qui orto sole siccatur. iam enim captiuitas prope est, iam uos cerno duci in assyrios et in babylonios catenatos; dolaui uos in prophetis et uerbis terribilibus comminatus sum, scalpellum ignes et cauteria protuli; ut qui clementem contemnebatis, timeatis offensum, et occidi neglegentes in uerbis oris mei, ut ante peccatores uerborum terrore punirem, quam captiuitas immineret. et haec uniuersa feci, ut iudicii, quo te iudicaturus sum, ueritas appareret, nullus que dubitaret uos iuste quae patimini fuisse perpessos. pro eo quod est dolaui in prophetis, septuaginta transtulerunt: succidi prophetas uestros, ipsos pseudoprophetas occisos a domino intellegentes; ut qui causa erroris fuerant, prospera promittentes, interfecti uerterentur in occasionem salutis. et est sensus: ne diceretis: prophetis credidimus; etiam ipsos interfeci, ut omnis uobis peccandi tolleretur occasio. legimus in regum uolumine trecentos prophetas baalim interfectos sub elia, et aliam innumerabilem multitudinem sub iehu, qui subuertit domum achab. haec eadem et ad haereticos, et ad uerum iudam, qui similia perpessurus est, dicta sentimus, quod prouocet eos dominus ad misericordiam, et reuerti cupiat ad salutem. sed illi delicias huius saeculi et refrigeria quasi nubem et rorem, qui cito transeat consectentur, quibus in euangelio dicitur: stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te; quae autem parasti cuius erunt? et diues ille purpuratus, qui ante ianuas suas iacentem lazarum contemnebat, omnes quod fruitus est, instar nubis ac roris transisse cognouit. semper autem prophetas haereticorum interficit deus, dum aeterna eis supplicia comminatur et aufert de uera uita, et morti scelerum derelinquit. nos autem nubem diligamus illam, quae perpetua est, et quae a mundi huius ardore nos protegit, cui sedens dominus uenit in aegyptum, et omnia aegyptiorum simulacra confregit. amemus illum rorem, de quo moyses loquitur: descendant sicut ros uerba mea. et de quo esaias dicit: resurgent mortui et resuscitabuntur qui in sepulcris sunt; ros enim qui a te est, sanitas eorum est. sunt qui prophetas interfectos uiros sanctos aestiment, eo quod causa populi peccatoris etiam prophetae occisi sint, et hostibus traditi. quia misericordiam uolui et non sacrificium; et scientiam dei plus quam holocausta; ipsi autem sicut adam transgressi sunt pactum; ibi praeuaricati sunt in me. lxx: quia misericordiam uolo et non sacrificium, scientiam dei magis quam holocausta; ipsi uero sunt sicut homo praeteriens testamentum. quod sequitur in septuaginta: ibi contempsit me galaad ciuitas quae operatur uana, et reliqua, sequenti capitulo coaptandum est; nos quod posuimus, disseramus: dolaui eos in prophetis, occidi in uerbis oris mei, grauia comminatus sum, ut misererer paenitentium, ut lapsis atque surgentibus porrigerem manum. neque enim sacrificiis delector et uictimis, et holocaustorum multitudine. uictimae meae et holocausta, salus credentium, conuersio peccatorum est.

ipsi autem imitati sunt adam, ut quod ille in paradiso fecerat, pactum meum legem que praeteriens, isti in terra facerent. et ibi, hoc est in paradiso, omnes praeuaricati sunt in me, in similitudine praeuaricationis adam. non enim mirum si quod in parente praecessit, etiam in filiis condemnetur. cotidie deus et eos qui extra ecclesiam sunt, et qui peccant in ecclesia commorantes, prouocat ad paenitentiam, et dicit eis: misericordiam uolo et non sacrificium; et scientiam dei plus quam holocausta. illi uero offerunt panem sacrilegum, et dant eleemosynas, et sectari uidentur humilitatem, quae ergo, si uere fiant, holocausta interpretor. cum autem scientiam dei reliquerint, frustra, truncato capite fidei, cetera membra habere se iactant, praeuaricati sunt enim pactum dei in ecclesia, sicut adam praeuaricatus est in paradiso; et imitatores se antiqui parentis ostendunt, ut quomodo ille de paradiso, sic et isti eiciantur de ecclesia. galaad ciuitas operantium idolum supplantata sanguine, et quasi fauces uirorum latronum (siue uiri latronis utrumque enim legi potest). lxx: ibi contempsit me galaad, ciuitas quae operatur uana et conturbat aquam, et fortitudo tua uiri piratae. legimus in ramoth galaad unctum esse in regem iehu qui sanguinem sanguini miscuit, et achab subuertit domum, et ante solis ortum aceruos capitum filiorum eius iussit statui; in hac urbe trans iordanem in possessione tribus gad, idolum consecratum est; quae habitabatur a sacerdotibus, nam et ipsa fugitiuorum ciuitas fuit. quanto igitur celebrior et maioris auctoritatis, quia in parte sacerdotum fuerat delegata, tanto trans iordanem habitanti israel principium idololatriae, et malorum omnium fuit, ut qui primi peccauerant, primi ab assyriis caperentur. et quoniam ipsa prouincia plena est latrociniorum, comparat eos latronibus, ut quomodo illi uiatoribus, sic sacerdotes simplicitati populi insidiati sunt. porro secundum tropologiam, galaad interpretatur transmigratio testimonii; et contemnit deum, dum testimonia scripturarum ad peruersa deprauat dogmata, et omnia opera illius uana sunt, conturbat que ecclesiae aquas, et de purissimis fontibus caenosos et sordidos riuos facit, qui maculent potius quam mundent baptizatos. omnis que fortitudo huius urbis quasi uiri piratae est, dum imitatur diabolum, qui in huius saeculi mari, in quo naues pertranseunt, insidiatur his qui ad portum peruenire contendunt. denique symmachus manifestius interpretatus est, dicens: et fauces tuae quasi uiri insidiatoris. de istiusmodi piratis in iob legimus: non est dilatio piratis. quamuis enim in praesenti saeculo se iactare uideantur, et conturbare aquas, et operari uana, et exercere piraticam, tamen non est mora poenarum, quae eos uelociter comprehendent. particeps sacerdotum in uia interficientium pergentes de sichem, quia scelus operati sunt. lxx: absconderunt sacerdotes uiam domini, interfecerunt sicima, quia iniquitatem operati sunt. symmachus hunc locum ita interpretatus est: societas sacerdotum in uia interficiebant sichem. theodotio hoc modo: absconderunt sacerdotes uiam, interficiebant in dorso. aquila: participatio sacerdotum in uia occidebant humeros; quorum cum intellegentiam iuxta historiam quaereremus ab hebraeo, ita nobis expositum est: sacerdotes bethel, immo fanatici bethauen, temporibus paschae et pentecostes et scenopegiae, quando per sichem, quae hodie neapolis appellatur, eundum erat hierosolymam, ubi solum licebat uictimas immolare, ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur pergentibus, ut magis uitulos aureos in dan et in bethauen, quam in hierosolymis et in templo adorarent deum. quod autem dicit: participatio et societas sacerdotum, coniurationem eorum significat, et in mala parte consensum. sin autem legerimus, ut nos interpretati sumus: participes sacerdotum, ad galaad, inquit, referendum est, quae operatur idolum; et supplantata est sanguine, quod sacerdotum impietatem secuta sit, et latrociniis uacet ac sanguini. hoc illi dixerint: nos dicamus intercludere haereticos uiam, ne de sichem, id est de bonis operibus pergamus in hierusalem, id est in ecclesiam. isti sunt quasi fauces uirorum latronum, et interficiunt eos, qui per huius saeculi uiam ad ueritatem pergere cupiunt. sichem interpretatur ômoi~g, id est humeri; in humeris opus intellegimus, et omnes falsi sacerdotes abscondunt uiam, et occidunt homines malis operibus, ne perueniant hierusalem. quod autem humerus opus significet illud ostendit: da cor tuum in humerum tuum, hoc est, quae intellegis uerte in opera. et de issachar legimus, quod supposuerit humerum suum ad laborandum, et uir agricola sit. in domo israel uidi horrendum, ibi fornicatione ephraim contaminatus est israel; sed et, iuda, pone messem tibi, cum conuertero captiuitatem populi mei. lxx: in domo israel uidi horribilia, ibi fornicationem ephraim, contaminatus est israel et iuda; incipe uindemiam tuam cum conuertero captiuitatem populi mei.

de hoc scelere et horrore terribili et hieremias loquitur: obstupuit caelum super hoc et exhorruit terra uehementer. quid enim horribilius, quam decem tribus ad idolorum cultum repente transgressas? unde ad metropolim earum dicitur: aufer uitulum tuum, samaria, in qua primus fornicatus est ephraim, id est ieroboam de tribu ephraim; et illo fornicante, contaminatus est israel, populus uidelicet samariae, qui magna ex parte commune israelis nomen obtinuit. unde et ad iudam sermo conuertitur: tu quoque iuda, pone messem tibi; et est sensus: non te putes esse securum, quod israel captiuus abducitur; tu quoque praepara tibi segetes ut metantur; non multo enim post tempore duceris captiuus in babylonem, et messionis tuae tempus adueniet. cum que te chaldaei messuerint, conuertam rursum captiuitatem populi mei, et sub cyro rege persarum et artaxerxe reducam populum meum. et nota quam significanter iudae captiuitas, et regressio pariter prophetetur; de israel autem, hoc est de decem tribubus et nunc tacitum est, et si quando prosperum quid dicitur, in christi differtur aduentum. in domo autem haereticorum cotidie uidemus horrendum, fornicantibus primum magistris, et populo qui ab eis inducitur sordidato. iudae quoque, hoc est ecclesiae, praecipitur, ut et ipse propter peccata paret sibi messem, siue uindemiam, cum iudicii tempus aduenerit. sed huic ignoscitur et ueniam dominus pollicetur, quia quem diligit corripit, et castigat omnem filium quem recipit, ut probatum et purgatum condat in thesauros suos. quidam hoc quod dicitur: iuda, incipe uindemiam tuam, siue, pone messem tibi, ad bonam partem referunt, ut punito israel, iste operum suorum fructus recipiat iuxta illud quod scriptum est: qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. nobis superior sensus magis placet.

Caput 7

cum sanare uellem israel reuelata est iniquitas ephraim et malitia samariae quia operati sunt mendacium, et fur ingressus est spolians latrunculus foris. lxx similiter. multa saepe israel idololatriae accepit uulnera, et maxime illud quando in eremo uituli conflauerunt caput, atque dixerunt: isti sunt dii tui, israel, qui te eduxerunt de terra aegypti. unde ego qui malo paenitentiam peccatoris, quam mortem, et postea loquor in euangelio: non indigent sani medico, sed hi qui male habent; uulnera populi mei sanare conatus sum. et cum haec omni arte retractarem, ut miserabilis populus curaretur, subito exstitit ieroboam de tribu ephraim, qui uitulos aureos faceret, et malitia samariae reuelata est, sequentis regem impium; operati sunt enim et rex et populus mendacium, hoc est idolum. sicut enim contrarium est simulacrum deo, ita mendacium ueritati. ipse autem rex instar furis ingressus est ad populum israel, et quasi latrunculus infelicem plebem dei exspoliauit auxilio. et est sensus: cum uellem uetera populi mei peccata delere propter antiquam idololatriam, ephraim et samaria noua idola reppererunt. sed et hoc dici potest quod domino saluatore post effusionem sanguinis sui, et ecclesiam suam tam de iudaeis quam de gentibus congregatam, uolente populi peccata sanare et eos ad paenitentiam reducere; subito ephraim qui ubertatem falsorum dogmatum repromittunt, et populus samariae qui se dicit dei praecepta seruare, surrexerunt et operati sunt idolum falsorum dogmatum; et per illos ingressus est fur et latro diabolus in ecclesiam; siue ipsa doctrina haereticorum ingressa est, quasi fur et latrunculus, de quibus et saluator dicit in euangelio: omnes qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones. fures insidiantur et occulta fraude decipiunt; latrones audacter aliena diripiunt. qui enim furantur, nocte furantur et in tenebris. unde significanter ait, quod fur clam ingressus sit, et latrunculus exspoliet foris. non enim possunt exspoliare ueste christi quos docuerunt, nisi eos de ecclesia foras eduxerint, et in peruersa doctrinarum suarum uia fecerint ambulare. fures et latrones qui uenerunt ante dominum, non moysen et prophetas qui semper saluatoris ore laudantur, sed pseudoprophetas debemus accipere; et postea haereticos, qui non missi sunt a domino, sed sua uoluntate uenerunt. et ne forte dicant in cordibus suis: omnis malitiae eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinuentiones suae; coram facie mea factae sunt. lxx: ut concinant quasi canentes in cordibus suis: omnes malitias eorum recordatus sum; nunc circumdederunt eos cogitationes suae, contra faciem meam factae sunt. ne forsitan, inquit, dicant in cordibus suis: uetera nobis deus peccata restituit, et patrum delicta persoluimus; illi comederunt uuam acerbam, et dentes nostri obstupuerunt; idcirco quae nunc et in praesentiarum, me uidente, fecerunt, et cotidie faciunt sequenti sermone narrabo; et ostendam eis adinuentiones suas, siue cogitationes quibus mala studiosissime consectati sunt et quae me praesente gesserunt, non timentes faciem meam. quod autem in septuaginta legimus: ut concinant quasi canentes in cordibus suis; ad illud referendum est, quod ideo fur ingressus, siue latrunculus exspoliauerit foris, ne in pristinis diuitiis et uestibus permanentes, repellant furis latronis que consensum; sed cum spoliati fuerint, concinant cum eis, et uno corde efficiantur. idcirco recipiant quae fecerunt et omnes cogitationes eorum uel opera meum non merebuntur aspectum. haeretici quoque non possunt uetera contra deum peccata causari; cum cotidie antiquis operibus nouam addant impietatem, et cum perditis pereant, suis que ligentur erroribus, et cum dominum celare se putant, oculos eius uitare non ualeant. iam malitia sua laetificauerunt regem et in mendaciis suis principes. lxx: in malitiis suis laetificauerunt reges et in mendaciis suis principes. exponit quae coram facie eius fecerunt: in malitiis suis laetificauerunt regem ieroboam, et in mendaciis suis principes qui sub ieroboam populo praefuerant. haeretici quoque in malitia operum suorum laetificauerunt regem diabolum, et in mendaciis dogmatum peruersorum principes, haud dubium quin mundi huius, quorum falsam sapientiam destruit deus. possumus regem apud haereticos dicere, qui primus haeresim repperit, et principes eos qui praepositi haereticorum populis, falsum sibi uindicant sacerdotium. et simul notandum, quod in peccatis nostris gaudeant contrariae fortitudines et rectores ac principes tenebrarum istarum. omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente: quieuit paululum ciuitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. lxx: omnes adulterantes quasi clibanus ardens ad coquendum in deustionem flammae a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. qui in malitia sua laetificauerunt regem et in mendaciis suis principes, omnes adulteri sunt; et instar clibani ab ieroboam idololatriae igne succensi, ut panem coquerent impietatis, qui cum erroris in animas eorum misisset incendium quasi caminus et clibanus primo igne succensus, paululum conquieuit, ut non uim faceret populo, sed suae eum dimitteret uoluntati, donec fermentaretur omne mendacium; quicquid enim necessitate fit, cito soluitur, quod uoluntate arripimus, perseuerat. ideo et hic quia translationem a clibano sumpserat, qui ad coquendos panes succenditur, seruat in reliquis, ut in commixtione fermenti totius populi monstret assensum; quo scilicet et rex et populus pari in idololatria ardore corrueret. haereticorum corda diaboli igne succensa, ut in eis panis coquatur antichristi, nemo ambigit; idcirco primum quiescunt in ecclesia et loquuntur occulte, et omnia pacifica repromittunt, ut cancer paulatim serpat in populos, et fermentum doctrinae eorum; quod et dominus intellegens loquitur: cauete a fermento pharisaeorum; cum intumuerit in cordibus deceptorum, tunc in apertam prorumpunt insaniam; et impletur in eis quod a ioanne apostolo dicitur: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobis cum. dies regis nostri: coeperunt principes furere a uino; extendit manum suam cum illusoribus, quia applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis. tota nocte dormiuit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae; omnes calefacti sunt quasi clibanus et deuorauerunt iudices suos; omnes reges eorum ceciderunt, non est qui clamet ad me ex eis. lxx: dies regum uestrorum.

coeperunt principes furere a uino; extendit manum suam cum pestilentibus, quia succensa sunt quasi clibanus corda eorum, cum praecipitarentur tota nocte. somno ephraim repletus est, mane factum est; incensus est quasi ignis flamma. omnes calefacti sunt quasi clibanus ignis ardens et comederunt iudices suos. omnes reges eorum ceciderunt; non est in eis qui inuocet me. obscurus locus et attento lectoris sensu indigens, ut primum historiam cognoscamus. paululum israel et samariae ciuitas conquieuit recepto in se erroris ardore, donec tota massa fermento similis fieret, et cresceret atque erumperet; ac populus intumescens clamaret ad fores ieroboam regis et diceret: hic est dies ieroboam regis nostri, hic est festus dies quem nobis noster constituit imperator; hunc celebramus, hunc canimus, in hoc exsultamus et ludimus, in hoc uitulos aureos adoramus. clamante populo, principes non irati sunt, ut quidam putent; sed et ipsi coeperunt furere a uino et intellegentiam suae mentis amittere; obliuisci dei et in idolorum ligna impingere. quod cum rex cerneret, clamare scilicet populum et dicere: dies iste regis nostri est, et principes quasi temulentos et fanaticos, nescire quid dicerent, extendit manum suam illusoribus, copulauit assensum his qui ei uanis laudibus illudebant. qui illusores, cum insidiaretur eis rex suus, et eos a deo suo abduceret, praebuerunt ei quasi clibanum cor suum ut eos succenderet et idololatriae flammis ardere faceret. idcirco enim assensus est populo, quia intellexit omni eos ad errorem mente conuersos. quod que sequitur: tota nocte dormiuit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae, hoc significat: postquam misit ignem in clibanum cordis eorum, et uidit eos furere, et nullum esse qui suae resisteret uoluntati, tota nocte dormiuit, hoc est securus fuit; uersatus in tenebris est, dum illi coquerentur et impietatis panem efficerent. unde postea surrexit mane, et scelerum suorum flammam aperta ostendit insania, ut nequaquam per insidias, sed impudenter a dei cultu ad idolorum caeremonias transilirent. quid plura? omnes quasi clibanus, idololatriae igne calefacti sunt, et deuorauerunt iudices suos, ut etiam qui bonus esse poterat per naturam, et religionis domini recordari, uidens et principes et populum uitulis subditos, et illos putare deos, etiam ipse a scelere deuoratur. denique omnes reges ceciderunt israel, et ambulauerunt in uiis ieroboam filii nabath, qui peccare fecit israel, et nullus inuentus est qui desertis idolis, reuerteretur ad deum. haec iuxta hebraeorum traditionem audacter magis quam scienter locuti sumus, fidem dictorum auctoribus relinquentes. nunc ad spiritalem intellegentiam transeamus: infelices populi qui a rege diabolo, et ab eius principibus seducuntur; siue qui ab haereseos principe et ab eius ducibus sollemnitates alias susceperunt, relinquentes ecclesiam, et ueritatem fidei conculcantes, solent clamare et dicere: haec est dies regis nostri; uerbi gratia ualentini, marcionis, arii atque eunomii. quod audientes qui eis praepositi sunt, non inebriantur uino ne leue putetur esse peccatum; sed insaniunt ex uino, de quo moyses scribit in cantico deuteronomii: furor draconum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis; hi enim comedunt cibos impietatis et uino iniquitatis inebriantur. de quo dicit et apostolus: nolite inebriari uino, in quo est luxuria. et in prouerbiis legimus: principes uinum non bibant, ne obliuiscantur sapientiae et recta iudicare non possint. unde deceptis et populis et ducibus, princeps extendit manum suam uel illusoribus et pestilentibus, quales erant filii heli, et de quibus in primo psalmo legimus: in cathedra pestilentium non sedit; de quo dicitur: eice pestilentem de consilio et egredietur cum eo contentio, quorum succensa sunt corda, ut allidant quos deceperint. hoc enim iuxta septuaginta significant cataractae, quae non sursum leuant, sed allidunt deorsum. quod que dicit: tota nocte somno ephraim repletus est, ostendit haereticos dormientes lucem solis iustitiae non uidere. qui enim dormiunt, nocte dormiunt, quia oppressus est sensus eorum. et de his in psalmis legimus: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt. horum corda calefiunt uariis perturbationibus: ira, amore, auaritia; et deuorant iudices suos, uel si quid possunt in animo habere uirtutum, uel sensus quibus mala discernunt a bonis. siue hoc dicendum quod duces haereticorum a suis populis deuorentur, ut quorum domos deuorant turpis lucri gratia, ipsi eorum deuorentur assensu. omnes haereticorum principes ceciderunt, quamuis clament ad dominum, nullus est qui inuocet nomen eius. omnis enim qui inuocauerit nomen domini, saluus erit. moyses et aaron in sacerdotibus eius et samuel inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant dominum et ipse exaudiebat illos, qui haereticorum reges et principes non exaudit, quia non est inter eos qui clamet ad dominum. ephraim in populis ipse commiscebatur; ephraim factus est subcinericius, qui non reuersatur; comederunt alieni robur eius et ipse nesciuit.

sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignorauit; et humiliabitur superbia israel in facie eius, nec reuersi sunt ad dominum deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. lxx: ephraim populis suis commiscebatur; ephraim factus est subcinericius, qui non reuersatur. comederunt alieni fortitudinem eius, ipse uero nesciuit; et cani effloruerunt ei et ipse ignorauit; et humiliabitur contumelia israel in facie eius et non sunt reuersi ad dominum deum suum; et non quaesierunt eum in omnibus his. factum est regnum decem tribuum, sicut omnium nationum, quia recesserunt a domino; et sicut subcinericius panis, qui non reuersatur, hoc est non agit paenitentiam, comederunt assyrii atque chaldaei fortitudinem eius et quicquid uirium habere poterat, deuorauerunt. tantae que uecordiae fuit, ut deuoratum esse se nesciret; aut certe ignoraret causam propter quam fuisset deuorantibus traditus. denique usque ad senectutem, id est usque ad ultimam captiuitatem, in coepto errore permansit. unde humiliabitur superbia israel non multo post tempore, sed nunc et in praesenti; hoc est enim quod dicit: in facie eius; humiliabatur autem, quia se erexerat et non in deo, sed in multitudine confidebat exercitus, et quia superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam; pro superbia, id est gaon, more suo septuaginta hubrin~g, id est iniuriam, transtulerunt. et quia supra dixerat: ephraim factus est subcinericius qui non reuersatur, et uidebatur ambiguum, nec satis sonare quid diceret, nunc ponit manifestius: non sunt reuersi ad dominum deum suum; et non quaesierunt eum in omnibus his. quod si fuissent reuersi ad dominum deum suum, audissent utique per hieremiam loquentem deum: reuertimini ad me et ego reuertar ad uos. et cum tanta fecerint, non quaesierunt eum, quem suo uitio perdiderunt. cum autem debeat ephraim, ut ad sensum alium transeamus, docere populos, et ad similitudinem sui trahere, ipse populis commiscetur, et similis eorum efficitur; iuxta quod supra dictum est: erit sicut populus, sic sacerdos. siue ephraim populis et gentibus commiscetur, ut omnes haeretici nihil differant ab errore gentilium. et qui quondam fuit princeps in ecclesia, factus est subcinericius panis, ex omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non reuerteretur ad dominum, sed in coepto permaneret errore. comederunt daemones robur eius; isti sunt enim alieni et hostes omnium christianorum et ipse nesciuit, aduersarios amicos putans, et deuoratores sui arbitrans esse conuiuas; sed et cani effusi sunt in eo, immo effloruerunt, id est multo errauit tempore; et nihilominus ignorauit senectutem et uetustatem suam, de qua scriptum est: quod ueteratur et senescit, prope exterminium est. et si ad iustum uirum, et ad ecclesiasticum dicitur: cani hominis sapientia eius; quare non dicatur ad iniquum, et ad haereticum: cani hominis stultitia eius? de hac senectute daniel dicebat ad presbyterum: inueterate dierum malorum. unde et in libro pastoris, - si cui tamen placet illius recipere lectionem -, hermae primum uidetur ecclesia cano capite, deinde adolescentula et sponsa crinibus adornata. cum que humilietur superbia haereticorum, siue contumelia, quam cotidie faciunt ecclesiasticis uiris, non reuertuntur ad dominum; sed in omnibus his nequaquam requirunt eum, quia calefacti sunt quasi clibanus, et non quaesierunt eum; deuorauerunt iudices eorum et reges pariter conciderunt; nec est qui clamet ad dominum. quae uniuersa perpessi sunt, ut dominum quaererent, quem quaerere noluerunt. et factus est ephraim quasi columba seducta non habens cor. aegyptum inuocabant, ad assyrios abierunt; et cum profecti fuerint, extendam super eos rete meum, quasi uolucrem caeli detraham eos, caedam illos secundum auditionem coetus eorum. lxx: et erat ephraim quasi columba insipiens non habens cor. aegyptum inuocabat et in assyrios abierunt sicut ibunt. mittam super eos rete meum, ut uolatilia caeli detraham illos; corripiam eos in auditu tribulationis eorum. praecipit dominus in euangelio ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias; sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia absque bonitate, malitia est; et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur. factus est ergo ephraim quasi columba seducta, quod hebraice photha; ab aquila et symmacho thelgomenê~g uel apatômenê~g dicitur, id est lactata, siue decepta; et a septuaginta insipiens, siue insensata; anous~g enim utrumque exprimere potest. et pulchre columba seducta, siue insipiens appellatur, quia est columba et sapiens, quae dicit in psalmis: quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? cuius pennae deargentatae sunt, et posteriora dorsi eius in uirore auri. ephraim autem columba insipiens et non habens cor, intantum brutae mentis ostenditur, ut aegyptum inuocans, ad assyrios perrexerit. qui enim deprecatus aegyptiorum auxilium est, ab assyriis captiuus abducitur.

baculus arundineus aegyptus, cui qui innixus fuerit, statim conteret eum, et fractus atque contritus manum transforat incumbentis. et ut ostenderet deus, quod commutantes loca, oculos eius uitare non possumus et semper dei regimur potestate. cum, inquit, profecti fuerint in assyrios, etiam ibi extendam rete meum, et si exaltati fuerint ut uolucres, inde detraham illos. detraham autem non in perditionem, sed ut caedam quasi filios; et caedam non in poenarum magnitudine, sed in timore, ut audientes uetera supplicia, solis terroribus emendentur. quaeritur cur ephraim non aliis auibus, sed colombae sit comparatus. aues ceterae pullos suos etiam cum periculo uitae suae protegere festinant; et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, coruum siue cornicem accedere uiderint, huc illuc que uolitant, et immittunt se morsu, et unguibus lacerant, et dolorem parentis querula uoce testantur; sola columba ablatos pullos non dolet, non requirit; et huic recte comparatur ephraim, quod uastatum per partes populum non sentiat, sed neglegens sit salutis suae. quod que dicit: caedam eos secundum auditionem coetus eorum, et hoc significare potest: sicut iuncto consilio omnes idola fabricati sunt, ita me irato, omnes pariter uastabuntur. magistros contrariorum dogmatum, qui christum reliquere sapientiam; et de ecclesia sunt egressi, recte insipientem et excordem columbam possumus dicere, qui terrena desiderantes, assyriis traditi sunt. et cum profecti fuerint de ecclesia, expandit dominus rete suum, testimoniis scripturarum et artifici sapientiae sermone contextum, ut eleuantes se contra scientiam dei, et instar auis ad excelsa uolitantes, ad humilia detrahat; et corripiat eos comminatione, et auditione poenarum, ut correcti non pereant in aeternum. uae eis, quoniam recesserunt a me; uastabuntur, quia praeuaricati sunt in me. ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamauerunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. lxx: uae eis, quoniam recesserunt a me; manifesti sunt quoniam impie egerunt in me; ego autem redemi eos; ipse uero locuti sunt contra me mendacium et non clamauerunt ad me corda eorum, sed ululabant in cubilibus suis. me extendente rete meum, ut eos comprehenderem, et quasi uolucrem caeli de superbia deponerem, et caederem in auditu angustiae, illi recesserunt et resiluerunt a me, hoc enim significat apepêdêsan~g, quod septuaginta transtulerunt. et propterea uastabuntur, quia praeuaricati sunt in me. pro eo quod nos diximus: uastabuntur, et in hebraeo scriptum est sod laem, id est uastatio eis. symmachus, interitum; theodotio, miseriam interpretati sunt. porro in editione uulgata dupliciter legimus; quidam enim codices habent dêloi~g eisin~g, hoc est: manifestati sunt; alii deilaioi~g eisin~g, hoc est: meticulosi siue miseri sunt. uastabuntur igitur et miseri erunt, et semper timentes ac formidantes, quia praeuaricati sunt in deum, adorantes uitulos aureos, et relinquentes eum qui redemit eos de aegyptia seruitute, et eduxit in excelso brachio. ipsi uero locuti sunt contra dominum mendacia, dicentes de idolis: hi sunt dii tui israel qui te eduxerunt de terra aegypti, et non clamauerunt ad dominum in corde suo, sed in idololatriae fornicationibus uolutabantur. siue quia daemonum cultum sequitur libido et luxuria, qui colebant daemones, consequenter instar porcorum in caeno libidinum uersabantur. et pulchre cantica idolis seruientium, non carmina in deum, sed ululatum appellat. super haereticis facilis interpretatio est quod uae habeant sempiternum, quia recesserunt a deo; et miseri sunt, quia reliquerunt creatorem suum qui redemit eos sanguine suo; et ipsi loquuntur contra eum mendacia, impia falsitatis dogmata componentes; et non clamant in cordibus suis, sed ululant semper in conciliabulis, quae pulchre cubilia appellat, et ferarum lustra. istiusmodi non possunt dicere: lauabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo; sed uolutantur in sordibus libidinum, uacant stupris, et quicquid loquuntur et putauerint se in laudem dei dicere, ululatus luporum et baccharum insanientium sonitus est. raro haereticus diligit castitatem, et quicumque pudicitiam simulant se amare, ut manichaeus et marcion, et arius et tatianus, et instauratores ueteris haereseos, uenenato ore mella promittunt. ceterum iuxta apostolum, quae secreto agunt, turpe est et dicere. super triticum et uinum ruminabant recesserunt a me. et ego erudiui et confortaui brachia eorum; et in me cogitauerunt malitiam; reuersi sunt, ut essent absque iugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae; ista subsannatio eorum in terra aegypti. lxx: super tritico et uino dissecabantur; eruditi sunt in me et ego confortaui brachia eorum, et contra me cogitauerunt mala; conuersi sunt in nihilum, facti sunt quasi arcus intentus, cadent in gladio principes eorum propter imperitiam linguae eorum; sic est subsannatio eorum in terra aegypti. propter abundantiam, inquit, rerum omnium corruerunt. quod etiam ezechiel in sodomis et gomorrhis factum esse commemorat, ut nihil aliud nisi cibos et luxuriam ruminarent; pro quo septuaginta transtulerunt: super frumento et uino dissecabantur, in exemplum prophetarum baal, qui praesente elia, concisione membrorum pluuias precabantur.

simul que ut ostenderet eos iumentorum similes, non dixit: comedebant, sed ruminabant; et ideo recesserunt a domino qui dicit: ego eos erudiui, ego fortitudinem praebui, et contra me suas erexere ceruices; non quo aliquid possint facere et nocere creatori suo, sed quod solum facere potuerunt, contra me cogitauerunt mala. et quomodo a principio fuerunt, priusquam uocarem eos per abraham, et postea per moysen et aaron; et erant absque iugo legis que notitia, et cunctis nationibus miscebantur. ita etiam nunc reuersi sunt in pristinum statum, ut absque iugo et frenis ferrentur per praecipitia, et mutarentur in arcum dolosum; ut quem deus contra aduersarios intenderat, ipsi contra suum dominum uerterent, et mitterent aduersus eum blasphemiarum sagittas. unde princeps eorum, qui infelicem populum deceperunt, cadent gladio propter furorem linguae suae, quo uitulos aureos deos appellare sunt ausi, ut hoc facerent in terra repromissionis, quod in aegypto didicerant; colentes apim aegyptium, et omnia eorum portenta uenerantes. ita enim et in solitudine, quando egressi sunt de aegypto, dominum subsannauerunt, dicentes: isti sunt dii tui, israel. et: utinam essemus in terra aegypti, ubi sedebamus super ollas carnium, et cetera. super tritico et uino, et falsis mysteriis corporis et sanguinis christi, qui dicit in euangelio: nisi ceciderit granum tritici in terram, et mortuum fuerit, ipsum solum manet. et in alio loco: ego sum uitis uera. et: nisi biberitis sanguinem meum. super hoc ergo tritico et uino haeretici conciduntur, et diuersa sibi construunt tabernacula; siue praeciduntur ab ecclesiae corpore, et legem dei meditari, et ruminare se simulant. sed hoc facientes recedunt a domino qui docuit eos in ecclesia, et dedit eis fortitudinem, qua contra aduersarios dimicarent. illi uero cogitauerunt contra dominum malitiam, impiissimas haereses exstruentes, et reuersi sunt in statum gentilium, ut essent absque dei notitia et iugo; siue reuersi sunt in nihilum, non quo esse desierint, sed quo ad comparationem eius, qui loquitur ad moysen: uade, dic populo israel: qui est misit me, omnes qui contra dominum sapiunt, non esse dicantur. iuxta illud quod in esther, in septuaginta dumtaxat, legimus. ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt, haud dubium quin idola significet. si enim deus est ueritas, quicquid contrarium ueritati, est mendacium, et nihil nominatur. hoc haereticis conuenit, qui instructi de scripturis sanctis, aduersum dominum legis et prophetarum et euangelii uerba uertunt; et sunt quasi arcus dolosus siue peruersus. dolosus arcus atque peruersus est, qui percutit dirigentem, et uulnerat dominum suum. siue facti sunt quasi arcus intentus, parati semper ad pugnam et contentiones, in subuersionem audientium. unde principes eorum, id est haeresiarchae, domini mucrone feriuntur, propter insaniam linguae suae, qua dominum blasphemauerunt; hoc idem facientes in falsi nominis ecclesia, quod faciebant eo tempore quo in aegypto saeculi morabantur, hoc est quando gentiles erant. omnes enim haereticorum et gentilium quaestiones eaedem sunt, quia non scripturarum auctoritatem, sed humanae rationis sensum sequuntur.

Caput 8

in gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum domini; pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praeuaricati sunt. me inuocabant, deus meus, cognouimus te israel. proiecit israel bonum, inimicus persequetur eum. ipsi regnauerunt et non ex me: principes exstiterunt et non cognoui. argentum suum et aurum fecerunt sibi idola, ut interirent. lxx: in sinu eorum quasi terra sicut aquila super domum domini, pro eo quod transgressi sunt testamentum meum et contra legem meam impie egerunt. me inuocabant, deus, cognouimus te; quia israel auersatus est bona. inimicum persecuti sunt, semetipsis regnauerunt et non per me; principes exstiterunt et non indicauerunt mihi; argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut dispereant. hoc quod nos interpretati sumus: in gutture tuo sit tuba, pro quo in hebraeo scriptum est alechcha sophar, aquila et symmachus et theodotio similiter transtulerunt. soli septuaginta dixerunt: in sinu eorum quasi terra, quod quid significet, incertum est. quidam enim aestimant sinum dupliciter accipi, et inferiorem partem uestimenti a genitalibus usque ad pedes; et colpum maris, id est sinum, uerbi gratia, hadriatici et ionii et propontidis, falsos que magistros, qui blasphemiam aegypti sunt secuti, omnia in sinu suo libidini seruientia et terrena retinere; uel certe in portu et refugio nauigationis suae, nihil pretiosarum mercium, sed terrena conquirere. nos autem sequentes hebraicam ueritatem, coeptae explanationis texamus ordinem. praecipitur prophetae, et dicitur ad eum: in gutture tuo sit tuba, hoc est sic exalta uocem tuam, ut tubae similis sit, ut plurimi audiant, quia plurimi peccauerunt. cum que exaltaueris uocem tuam, hoc dicito cum clamore, quasi aquila super domum domini; et est sensus: ueniet nabuchodonosor cum omni exercitu suo tam raptim, tam uelociter, ut aquilae imitetur uolatum festinantis ad praedam; et ueniet non ad alium locum, sed ad hierusalem, in qua templum dei situm est, ut eam destruat atque subuertat. de hac aquila et hiezechiel plenius loquitur: magnarum alarum plumarum que et unguium, quae habet ductum intrandi in libanum, hoc est in templum dei, iuxta zachariam prophetam, in quo scriptum est: aperi, libane, portas tuas et comedat ignis cedros tuas. hoc autem, o propheta, quod tibi dico atque praecipio: in gutture tuo sit tuba, ut uocifereris et dicas, quasi aquila super domum domini, regem uenire chaldaeorum, non ob aliam causam iubeo, nisi quod transgressi sunt foedus meum et meas caeremonias reliquerunt. unde tempore necessitatis et angustiae, quando captiuitas uenerit, me inuocabunt et dicent: deus meus, cognouimus te, israel; nos qui appellamur israel, scimus te atque cognoscimus, et nomen iacob, qui tibi placuit, seruamus antiquum, ut dicamur israel. quibus respondit dominus: quomodo uocamini israel, cum israel proiecerit bonum, id est dominum suum, a quo appellatus est israel? idcirco quia israel proiecit bonum, inimicus, hoc est assyrius, persequetur eum atque comprehendet, qui me rege deserto, petierunt sibi regem, sicut et gentes reliquae, et fecerunt contra uoluntatem meam. denique samuel ideo eis dura regis exponit imperia, et filios eorum ac filias dicit regibus seruituras, ut ad dominum regem clementissimum reuertantur, sed illi absque uoluntate dei principes exstiterunt. et non eis suffecit hoc scelus, nisi maiori impietate facinus duplicarent, ut argentum suum et aurum quod acceperant ad diuitias et ornatum, in idola uerterent. ergo saul non ex uoluntate dei, sed ex populi errore rex factus est. et quia radicem pietatis non habuit, statim ut regnare coepit, impietate succensus est. potest hoc quod dicit: ipsi regnauerunt et non ex me; principes exstiterunt et non cognoui, etiam de ieroboam accipi filio nabath, et de ceteris principibus, qui ei in imperio successerunt. nec statim, quia deus salomoni iratus, regnum eius diuidi uoluit, idcirco israel bene suscepit regem. debuerat enim iuxta legis praecepta interrogare dominum, an uellet hoc fieri. nam et de saluatore dicitur, quod oporteat quidem tradi filium hominis, sed uae illi, per quem tradendus sit. diabolum qui ponere cupit super astra caeli nidum suum, aquilam saepissime legimus: si exaltatus fueris ut aquila, inde detraham te, dicit dominus. oculus quoque qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodietur a coruis, et deuorabunt eum pulli aquilarum; per diabolum et daemones, clarum uisionis suae lumen amittens. unde in lege praecipitur, ut non comedamus aquilam. haec igitur aquila uenit super haereticorum conciliabula, quae quondam fuerant domus domini; et idcirco uenit, quia praeuaricati sunt foedus eius, et legem dei dereliquerunt; et sine causa inuocant eum et dicunt: deus meus es et cognouimus te, nos qui uocamur israel, cernentes deum et uocamur nomine christiano. frustra, inquit, haec faciunt, cum ipsi sibi reges constituerint, et contra meam fecerint uoluntatem, et principes habeant aduersarios meos, quos ego nescio, quia mei notitiam non merentur. argentum quoque suum et aurum, et quicquid habere poterant naturaliter, sermones ac sensus uerterunt in idola, quae de suo corde finxerunt; et uerterunt, non ut interirent; sed quia uerterunt, ideo interierunt. neque enim hac ratione fecerunt, ut perirent; sed quia fecerunt, idcirco perierunt. proiectus est uitulus tuus, samaria. iratus est furor meus in eis. usquequo non poterunt emundari? quia ex israel et ipse est, artifex fecit illud et non est deus, quoniam in aranearum telas erit uitulus samariae. lxx: proice uitulum tuum, samaria; concitatus est furor meus super eos. usquequo non poterunt emundari in israel? et hoc artifex fecit et non est deus, quia seducens erat uitulus tuus, samaria. in eo loco, in quo nos posuimus aranearum telas, in hebraico scriptum est sababim, per iod litteram penultimam; non ut quidam falso putant, sababum, id per uau, quod septuaginta et theodotio planôn~g interpretati sunt, id est seducens atque decipiens; aquila errantibus siue conuersis; symmachus inconstans uel instabile, id est akatastatôn~g; quinta editio rhembeuôn~g, uagus et fluctuans.

nos ab hebraeo didicimus sababim proprie nominari aranearum fila per aerem uolantia, quae dum uidentur intereunt, et in atomos atque in nihilum dissoluuntur. et recte his samariae uitulus comparatur, quem eo tempore pro pretii magnitudine, quia aureus erat, populus adorabat. hoc quod supra dixerat: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent, nunc exponit manifestius: proiectus est uitulus tuus, samaria, iratus est furor meus in eos; uel in uitulos quia duos fecerant; uel in samariae habitatores, qui eos adorabant. porro quod in septuaginta legimus: proice uitulum tuum samaria, cohortatur habitatores eius, non unius urbis, sed omnium decem tribuum, quae appellantur samaria, - alioquin in urbe samaria uituli non erant, sed in dan et in bethel -, ut proiciat uitulos super quos iratus est deus; siue apotripsetai~g, id est defricet; ut quos multo tempore coluerat, paulatim defricet et emundet. illis que non audientibus, conuertitur ad alios, et quasi ad tertiam personam loquitur: usquequo non poterunt emundari? quae ista, inquit, insania est, me dante locum paenitentiae illos ad sanitatem nolle conuerti. et quia dixerat: proice uitulum tuum, samaria, exponit quis iste sit uitulus, quia ex israel et ipse est; non ab aliis ait, uitulum gentibus accepistis, ut baal et astaroth a sidoniis, ut chamos a moabitis et moloch ab ammonitis; sed uos ipsi, et rex uester ieroboam, quod in aegypto didiceratis fecistis in israel. aut qualis ille deus est, qui manu formatur artificis? denique ut aranearum fila dissoluuntur in uentum, ita uitulus samariae redigetur in nihilum. proicit deus haereticorum uitulos et samariae, qui se dicunt legis praecepta seruare; qui uituli haerent humo et operantur in terra non spiritu, nec oculos ad caelum leuant; et idcirco iratus est furor domini super eos et miratur quae sit tanta peruersitas, ut nolint relinquere idola, quae sibi fabricati sunt, et ament sordes haereticas pro ecclesiae munditiis. quos uitulos non accepit israel, qui deum uidere se fingit a ceteris gentibus; sed de scripturis sanctis sibi ipse conflauit intellegentiae prauitatem, et artifex est dei sui, qui cito peribit et aranearum telas imitabitur, quae leui rumpuntur attactu. quia uentum seminabunt et turbinem metent; culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam, quod si et fecerit alieni comedent eam. lxx: quia corrupta uento seminauerunt et subuersio eorum suscipiet ea; manipulus non habens uires ut faciat farinam, quod si et fecerit alieni comedent eam. aranearum telis, samariae uitulum comparat; idcirco metaphoram seruat in reliquis, ut quos aranearum dixerat telas comparet uento et turbini, culmis que non stantibus; et si steterint, farinam non habentibus; et si farinam, inquit, fecerint, ab aliis deuorabitur. et quia tam de haereticis quam de his, qui in samaria fabricati sunt idola, communis est sensus, communiter disputandum est. isti uentum seminant, siue quae a uento corrupta sunt semina quae medullam non habent, quam graeci enteriônên~g uocant, et idcirco uacua seminantes, inania uacua que recipiunt; immo seminantes in carne, de carne metunt corruptionem, et circumferuntur omni uento doctrinae. cum que uentum seminauerint, metunt turbines et tempestates, et primum quidem culmus, hoc est stipula, non erit ex his seminibus, nec aliquam poterunt speciem segetis habere fecundae. quod si raro acciderit ut ecclesiastici quid dogmatis simile habere uideantur, ipsum germen et spica farinam non faciet. in cuius farinae satis tribus mittit fermentum euangelica mulier; et ut spiritus quo sentimus et anima qua uiuimus, et corpus quo incedimus, in unum sanctum spiritum redigantur iuxta apostolum: in ipso uiuimus, mouemur et sumus. quod si raro acciderit haereticis, ut farinam quoque sementis eorum faciat, de hac farina fiet subcinericius panis, qui non reuersatur, et quem alieni comedent. unde et nunc ait: quod si et fecerit farinam alieni comedent eam. alienos autem illos debemus accipere de quibus scriptum est: filii alieni mentiti sunt mihi. et in octauo decimo psalmo: ab occultis meis munda me, domine et ab alienis parce seruo tuo. qui si iusto uiro non fuerint dominati, tunc immaculatus erit et mundabitur a delicto maximo. deuoratus est israel, nunc factus est in nationibus quasi uas immundum. septuaginta pro immundo, inutile transtulerunt, cetera similiter. immundum uas, siue inutile, hebraei matulam uocant, qua ad suscipienda et proicienda stercora uti solemus. huic immunditiae idololatras et haereticos comparat, qui miscentur gentibus, dum dei non custodiunt ueritatem, et facti uas in honorem, conuersi sunt in uas contumeliae. quid enim immundius daemonico spiritu et haereticorum dogmatibus, quae eos ethnicis miscuerunt? talis erat iechonias idolis mancipatus, de quo per hieremiam loquitur deus: inhonoratus est iechonias, sicut uas cuius nulla est utilitas.

econtrario paulus qui dicere poterat: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? appellatur uas electionis aureum et argenteum, quia habebat sapientiam et eloquium, quo christi euangelium praedicabat. quod autem dicit: deuoratus est, uel absorptus, hoc significat quod mixtus idolis et nationibus, proprium israelis et christiani nomen amiserit. quia ipsi ascenderunt ad assur, onager solitarius sibi. ephraim munera dederunt amatoribus, sed et cum mercede conduxerunt nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. lxx: quia ipsi ascenderunt ad assyrios, germinauit apud semetipsum ephraim, munera dilexerunt; idcirco tradentur in gentibus, nunc suscipiam eos et quiescent paruum ut ungant reges et principes. deuoratus est, inquit, israel et factus est tamquam uas inutile, siue immundum, de quo non supersit testa, in qua hauriri possit aqua, aut modicum quid igniculi. et quia factus est uas immundum, ideo ascenderunt in assyrios imitantes onagrum solitarium; nequaquam ut oues pasti a domino, sed male abutentes libertate sua, et educti in captiuitatem, quos propheta plangit et dicit: ephraim munera dederunt assyriis et conduxerunt mercede amatores suos; de quibus scribit hiezechiel: omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes amatoribus tuis, et econtrario factum est in te. cum que dederint dona gentibus, et mercede ad auxiliandum sibi conduxerint nationes, congregabuntur ad pugnam, et uincti pariter abducentur. et quia amant offerre aduersariis munera, ideo paulisper beneficium consequenter ut non soluant stipendia regi et principibus, donec perueniant in assyrios, ubi nequaquam tributa et stipendia dabunt ut liberi; sed redigentur in ultimam seruitutem. de haereticis non ambigimus quin iuxta errorem mentis suae euntes ad assyrios ascendere se putent, non descendere. unde dicitur ad eos per esaiam; quid factum est tibi nunc quia ascendisti omnis in tecta uana? quorum assyriorum princeps est sensus magnus. unde in semetipso germinauit ephraim, praesumptione sui aestimans se creuisse. siue onager factus est solitarius, ut non ecclesiae consita, sed diaboli deserta penetraret. amauit munera pro errore suo, ipse sibi praemia repromittens, siue turpis lucri gratia omnia faciens. uel certe dedit amatoribus suis daemonibus munera atque mercedes, et cum hoc fecerit, tradetur gentibus. sicut enim nationes corporalia simulacra uenerantur; sic isti idola deos putant, quae de suo corde finxerunt, et ideo reputabuntur in numero nationum. sin autem, inquit, nunc et in praesenti saeculi egerint paenitentiam, et susceperim eos cessabunt paruum super se regem constituere et principes eius. ut intellegamus paruum regem diabolum, ad distinctionem magni regis, qui societatem cum belial habere non potest; sed statim ut receptus fuerit, de corde credentium fugat paruum regem et principes eius. iuxta hebraicum autem congregabuntur in ecclesia dei qui fuerant antea dispersi, et mercede sibi conduxerant nationes, et quiescent ab onere regis, super quo apostolus scissos ab ecclesia increpat, dicens: sine nobis regnatis; atque utinam regnetis, et a principibus quos habent in synagogis diaboli constitutos. quia multiplicauit ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. scribam ei multiplices leges meas, quae uelut alienae reputatae sunt; hostias adfer, adfer; immolabunt carnes, et comedent, et dominus non suscipiet eas. lxx: quia multiplicauit ephraim altaria, in peccatum, sunt ei altaria dilecta. scribam eis multitudinem; legitima eius in aliena reputata sunt altaria dilecta quia si immolauerunt hostias, et comederint carnes, dominus non suscipiet eas. ducti, ait, in captiuitatem cessabunt paulisper ab onere regis et principis. et hoc patientur quia ephraim princeps eorum multiplicauit altaria, non in quibus immolaret domino, sed in quibus peccatis peccata coniungeret; quae altaria, id est arae, uertentur ei in delictum, ut quanto plura fuerint, tanto illius scelera multiplicentur. deinde ut supra dixerat: quid faciam tibi, ephraim? quid faciam tibi, iuda? uelut ambigens et requirens quo medicamine sanaret infirmum, et quibus consiliis peccantem retraheret ad salutem. scribam, inquit eis rursus, leges quas prius dederam per moysen.

sed quid prodest ultra alias scribere, cum contempserit eas quas ante suscepit? annon contemptus dei est, quando me iubente, ut unum in hierusalem esset altare, per omnes montes et colles idola fabricati sunt, quibus irritarent dominum? altaria quoque idcirco fecerunt, non ut mihi placerent; sed ut multis hostiis immolatis, carnes earum comederent, iuxta illud quod dominus loquitur in euangelio: amen, amen dico uobis, quaeritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis de panibus, et saturati estis. omne enim studium uictimarum in eo habent ut deuorent hostias, non ut per eas placeant deo; nec suscipiet eas dominus quas non illi, sed suo uentri immolauerunt et gutturi. unum autem esse altare in ecclesia, et unam fidem, et unum baptisma apostolus docet, quod haeretici deserentes, multa sibi altaria fabricati sunt, non ad placandum deum, sed in delictorum multitudinem. propterea legem dei accipere non merentur, cum eas quas acceperant, ante contempserint. et si quid dixerant de scripturis, nequaquam diuinis uerbis, sed ethnicorum sensibus comparandum est. isti multas immolant hostias et comedunt carnes earum, unam christi hostiam deserentes; nec comedentes eius carnem, cuius caro cibus credentium est. quicquid fecerint, sacrificiorum ordinem ritum que simulantes, siue dederint eleemosynam, siue pudicitiam repromittant, siue humilitatem simulent, fictis que blanditiis simplices quosque decipiant, nihil de huiuscemodi sacrificiis dominus suscipiet. nunc recordabitur iniquitatis eorum et uisitabit peccata eorum; ipsi in aegyptum conuertentur. et oblitus est israel factoris sui, et aedificauit delubra, et iudas multiplicauit urbes munitas, et mittam ignem in ciuitates eius, et deuorabit aedes illius. lxx: nunc recordabitur iniquitates eorum, et ulciscetur iniustitias eorum; ipsi in aegyptum conuersi sunt et oblitus est israel eum qui fecit illum, et aedificauerunt delubra, et iudas multiplicauit urbes muratas, et emittam ignem in ciuitates eius, et deuorabit fundamenta illius. inter anomian~g, id est iniquitatem, et peccatum, hoc interest, quod iniquitates ante legem, peccatum post legem est, et qui permanent in delictis, iniquitatis eorum dominus recordabitur, quam ante legem commiserant; peccatorum autem non recordabitur, sed faciet ultionem. ideo autem et ueterum iniquitatum recordabitur, et peccata pristina uisitabit, quia in aegyptum sunt reuersi, uel auxilia postulantes, uel eosdem colentes deos, in quibus prius errauerant, apin~g et mneuin~g. oblitus est enim israel factoris sui et aedificauit delubra in excelsis, totos colles et montes, et umbrosas arbores baal et astaroth et aliis idolis consecrans. iudas quoque intellegens israelem de dei amore recessisse, et uisitata eorum peccata, non est conuersus ad dominum, sed in urbium munitione confisus est, quas dominus destructurum esse se dicit, usque ad fundamenta illius uoraturum. illius, haud dubium, quin iudam significet; licet quidam fundamenta earum, id est urbium, pro illius legant. secundum autem anagogem iniquitates, id est et anomiai~g et adikiai~g uocantur, quas ante baptismum commisimus, et quae nobis in baptismate sunt dimissae; peccata autem quae post baptismum egimus, de quibus et in psalmo scriptum est: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. quae omnia imputabuntur haereticis ut et ueteres iniquitates et noua eis peccata redigantur. qui enim de aegypto exierant per confessionem christi, perfidia in aegyptum sunt reuersi. oblitus est israel factoris sui, et creatore contempto, alium sibi finxit deum. iudas quoque, id est uir ecclesiasticus, in malis operibus, uel in sanctarum scripturarum interpretatione peruersa, aedificauit sibi urbes munitas, non auxilio dei, sed artifici mendacio, quas dominus igne sui spiritus succensurum esse se dicit, et deuoraturum bareis~g eius, id est, magnas et in modum turrium aedificatas domos; et fundamenta male posita subuersurum, ne possint sacrilega contra deum delubra constituere. quidam urbes a iuda munitas in bonam partem accipiunt, et illud quod huic sensui contrarium uidebatur: immittam ignem in ciuitates eius, et deuorabit aedes illius, ita temperare nituntur, ut postquam uenerit quod perfectum est, id quod ex parte est, destruatur. quod iuxta lxx interpretes legimus (signum_obeli) et in assyriis immunda comederunt, (signum_metobeli) in hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est. possumus autem dicere, quod desiderantes aegyptum israelitae, capti ab assyriis, ibi immunda comederint, iuxta hiezechielem, quis eos in chaldaea idolothyta comedisse describit; et in tantum idolorum polluta sordibus, ut humano stercori comparentur. haeretici quoque, quorum principes sunt assyrii, - de quibus crebro diximus -, comedunt apud eos immunda, dum illorum sordibus inquinantur.

Caput 9

noli laetari, israel, noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. area et torcular non pascet eos et uinum mentietur eis. lxx: noli gaudere, israel, et noli laetari sicut populi, quia fornicatus es a deo tuo; dilexisti munera super omnem aream tritici. area et torcular non cognouit eos et uinum mentitum est illis.

qui a deo recesserint cum in profundum uenerint peccatorum, et desperauerint salutem suam, uniuersa contemnent. denique et israel recedens a lege dei, et colens idola, ex multis gentibus unam gentem esse se dicit; gaudens et gratulans quod a dei notitia recesserit et sit gens mixta cum ceteris, et propterea nunc corripit eos; et dicit: ne gaudeas, ne laetaris, nec putes talem te, ut sunt ceterae nationes. aliter enim nesciens deum, aliter punitur recedens a deo, quia seruus qui scit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulabit multum. mercedem fornicationis tuae areas multas et torcularia reputasti, ut rerum omnium abundantia fruereris; ideo area et torcular, triticum uinum que non facient et mentietur eis torcular, siue negabit uinum suum, quo se inebriandos putabant. legimus sub achab rege israel, et elia propheta, famem grauissimam fuisse in samaria, ita ut matres filiorum suorum cadaueribus uescerentur. eo tempore, iuxta litteram, area et torcular non pauit eos, et uinum mentitum est eis, et in egestate tabuerunt. dicitur et ad haereticos, ne exsultent atque laetentur, et putent se ceterarum similes nationum. illae enim non crediderunt in deum; isti uero sub nomine dei idola colunt et fornicantur a deo suo; et plures sibi areas, et torcularia infinita multiplicant, et comedunt triticum, de quo efficitur panis luctus, et bibunt uinum sodomorum, quod cum aspidum felle calcatur. et quia sibi plura torcularia et multas areas praeparant, idcirco de uera et de una area, et torculari quod calcauit dominus iesus, non uescentur, et non bibent; sed quodcumque se habere putauerint, mendacio deprauabitur. non habitabunt in terra domini, reuersus est ephraim in aegyptum, et in assyriis pollutum comedit. non libabunt domino uinum, et non placebunt ei sacrificia eorum, quasi panis lugentium, omnes qui comedunt illum, contaminabuntur, quia panis eorum, animae ipsorum, non intrabit in domum domini. lxx: non habitauerunt in terra domini. habitauit ephraim in aegypto; et in assyriis immundum comedit; non libauerunt domino uinum, nec placuerunt ei sacrificia eorum, quia panis luctus eis; omnes qui manducauerint ea, contaminabuntur; quia panes animarum eorum non intrabunt in domum domini. non solum area et torcular non pauit eos, et uinum mentitum est in terra israel, quando per triennium et menses sex cuncta perierunt, sed et ipsi habitatores recedent de terra domini; et ducentur in terram alienam, ne habitent in terra sancta quam suis fornicationibus polluerunt. reuersus est, inquit, ephraim in aegyptum, et in assyriis pollutum comedit. de hoc loco quidam supra addiderunt: et in assyriis pollutum comedit, quod in hebraico non habetur, de quo iam diximus. cum autem fuerint in chaldaea absque templo et absque altari, non libabunt domino uinum, sed daemonibus; et non placebunt ei, qui libant diis alienis, et qui in captiuitate retinentur atque in assyriis idolothyta comedunt, et quasi panes lugentium sunt. non est enim licitum de sacrificiis comedere lugentium, et si comederit, immundum fiet quod oblatum est. lugentium cenas graeci perideipna~g uocant, nos parentalia possumus dicere, ab eo quod parentibus mortuis immolentur. et non solum qui obtulerit, sed etiam qui comederit de huiusmodi cibis immundus erit; panis enim eorum, hoc est cibus quem offerunt, non intrabit in domum domini, quae destructa est, quae babylonio igne succensa; sed erit animae eorum. et est sensus: suae gulae et suae prouident uoluptati; ceterum mihi non placent polluta. non habitabunt in terra domini, qui ab ecclesia recesserunt, et reuersi sunt mente in aegyptum, et assyriorum, id est: daemonum comedunt sacrificia; nec libant domino uinum quo inebriati sunt in luxuriam, et non placent ei nec illa quae offerunt, nec ipsi qui offerunt. sacrificia haereticorum panis luctus est et lacrimarum; omnia enim quae faciunt uertentur in fletum. nec audire poterunt: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur; sed e contrario audient: uae ridentibus, quia ipsi lugebunt. quicquid offerunt non deo, sed mortuis offerunt; his uidelicet qui sceleratas haereses confinxerunt; et quicumque de eorum comederit uictimis, contaminabitur. caeci in foueam ducentur a caecis. quicquid fecerint, deliciarum causa faciunt, ut populum decipiant, ut domos deuorent uiduarum. panem luctus possumus dicere, uerba mortifera, quibus iniquitatem loquuntur contra dominum, qui panis non ingreditur in domum dei; haereticorum enim conciliabula, non domus dei appellantur, sed speluncae latronum. quid facietis in die sollemni, in die festiuitatis domini? ecce enim profecti sunt a uastitate; aegyptus congregabit eos, memphis sepeliet eos, desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, lappa in tabernaculis eorum.

lxx: quid facietis in die conuentus et in die sollemnitatis domini? ideo ecce ibunt de miseria aegypti, et suscipiet eos memphis, et sepeliet eos machmas, argentum eorum interitus possidebit, spinae in tabernaculis eorum. cum uenerit, inquit, dies captiuitatis et saeuissimus hostis ingruerit, quae mea sollemnitas est? quam ego placabilem habeo hostiam? quia me de meis hostibus uindicat, et iniuriae ponit modum, et flagellat impios filios. quid igitur facietis in die festiuitatis domini? respondete. illis que tacentibus, sibi ipse respondet, immo quae facturi sint, diuinis oculis intuetur. ecce, inquit, miseria et uastitate prementibus, et assyrio atque chaldaeo captos ligare cupientibus, ad aegyptum confugerunt. ibi memphis sepeliet eos, quae eo tempore erat metropolis aegypti, antequam alexandria, quae prius appellabatur no, ab alexandro macedone et magnitudinem urbis et nomen acciperet. quod autem in septuaginta dicitur: sepeliet eos machmas, in hebraeico non habetur; sed mamad, quod appellatur desiderabile. ex quo perspicuum est, falsos eos esse similitudine litterarum daleth et chaph et pro mamad, quod omnes desiderabile transtulerunt, putasse machmas aegypti ciuitatem. possumus hoc quod dicitur: ecce enim profecti sunt a uastitate, aegyptus congregabit eos, memphis sepeliet eos, et de tribu iuda accipere; quando, interfecto godolia ab ismaele, quem nabuchodonosor terrae praeposuerat, reliquiae populi cum hieremia propheta ad aegyptum transfugerunt, et ibi persequentibus postea chaldaeis, uel captae sunt, uel sepultae. desiderabile autem argenti eorum, quod urtica possidet, uillas et omnia ornamenta uillarum intellegemus, quae pretio emuntur argenti. quod que sequitur, lappa in tabernaculis eorum, longam significat uastitatem, ut ubi quondam domus erant, ibi lappae et urticae nascantur et spinae. dicitur et ad haereticos: cum dies sollemnis aduenerit, quid facturi estis: pro die sollemni, aquila interpretatus est tempus. ex quo manifestum est, non festam diem sonare, sed tempus retributionis; statim enim sequitur: uenerunt dies ultionis, uenerunt dies retributionis tuae. ecce uastati estis a multis hostibus: assyrii uos chaldaei que iugularunt, fugistis ad saeculum, et ceteris estis nationibus comparati; ibi uos memphis sepeliet, quod interpretatur ex ore; et est sensus: iuxta uestras blasphemias recipietis et quod locuti estis, in suppliciis sentietis; desiderabilia, hoc est dogmata quae uobis artifici composueratis eloquio, quod interpretatur argentum, possidebit urtica, quae uos aeterno ardore consumet; et erit lappa uel spina in tabernaculis uestris, spinae quippe oriuntur in manibus eorum, qui inebriati sunt calice babylonio. et in euangelio legimus, turpes cogitationes et curas huius mundi, et inhaerentia uitia, spinas appellari, quae surgentia in herbis frumenta suffocent. uenerunt dies uisitationis, uenerunt dies retributionis; scitote, israel, te stultum prophetam, insanum uirum spiritalem; propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudo amentiae. lxx: uenerunt dies ultionis, uenerunt dies retributionis tuae, et affligetur israel sicut propheta insaniens, homo qui habebat spiritum; propter multitudinem iniquitatum tuarum, multiplicata est amentia tua. et in hoc loco error est solitus: ubi enim nos interpretati sumus: scitote israel, hoc est, israelitae, et in hebraeico legitur iadau, septuaginta transtulerunt: et affligetur, iod litteram uau putantes, et pro daleth legentes res, quorum alterum scientiam, alterum afflictionem, uel malitiam sonat. uenerunt igitur dies uisitationis, de quibus supra dixerat: quid facietis in die sollemni, in die festiuitatis domini? uenerunt dies retributionis. o israel, nunc tua uerba cognosce, qui prophetam tibi uera dicentem, et spiritu sancto prophetantem, stultum et insanum uocabas, iuxta illud quod in ramoth galaad principes locuti sunt ad iehu: quid uenit ad te iste uesanus? igitur propter multitudinem iniquitatum tuarum, quibus in scelere diu debacchatus es, non prophetam meum, sed te insanum esse cognosce, qui ad hoc laborasti, ut mea uerba calcares. pro amentia, aquila uertit egkotêsin~g, quam nos uel iracundiam uel memoriam doloris in latino possumus dicere. diem ultionis et retributionis, quidam interpretantur diem iudicii, quando affligetur israel, qui nunc deum uidere se iactat, et non sancto spiritu regitur; sed daemoniaco in partes uarias circumfertur, nesciens quid loquatur, dicens que dei filium creaturam, spiritum sanctum deum negans. et rursum alium deum bonum alium mundi asserens, creatorem, quorum insania multiplex est, quia et iniquitates fuere quamplurimae. quem nos stultum prophetam diximus, septuaginta pseudoprophetam interpretati sunt. et ne eadem saepe repetentes, uideamur lectoris prudentiae diffidere breuiter admonemus, quicquid de israel et de ephraim in hoc propheta dicitur, ad haereticos esse referendum, qui uere insanientes, contra deum loquuntur mendacia. speculator ephraim cum deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes uias eius, insania in domo dei eius, profunde peccauerunt; sicut in diebus gabaa, recordabitur iniquitatis eorum et uisitabit peccata eorum.

lxx: speculator ephraim cum deo propheta; laqueus tortuosus super omnes uias eius, insaniam in domo dei confinxerunt; corrupti sunt secundum dies collis; recordabitur iniquitates eorum; ulciscetur super peccata eorum. idcirco deus principes dedit, ut populum corrigerent delinquentem, et ad rectum iter retraherent. unde et ad hiezechiel loquitur: speculatorem te dedi domui israel. ergo ieroboam quasi speculator datus in populo est, et quasi propheta cum deo meo, hoc est cum deo, qui haec osee loquitur. at ille iuxta id quod supra scriptum est: laqueus facti estis speculationi et rete expansum super thabor; et uictimas declinastis in profundum, etiam nunc populi israel laqueus appellatur, eo quod omnes in laqueo eius corruant, maxime cum insaniam in domo dei posuerit, siue confinxerit, id est in bethel uitulum aureum fecerit, hoc enim interpretatur domus dei; et tam profunde in scelere peccauerit, sic que et impietatis baratrum sit demersus, ut uincat scelus quod quondam gestum est in gabaa, quando uxorem leuitae reuertentis de bethleem illicito necauere concubitu. possumus dies gabaa et illud tempus accipere, quando pro deo elegerunt sibi regem de urbe gabaa, id est saul. et multo nunc eos dicit maiora peccasse, elegendo ieroboam et adorando idola, quam eo tempore, quo elegerunt saul; hic enim schismati etiam idololatria copulata est, ibi uero dei cultus permansit in populo. ideo recordabitur iniquitatis eorum, qui nunc per patientiam putatur oblitus, et uisitabit peccata eorum, et uulnera quae longo tempore computruerunt. ueteres scrutans historias, inuenire non possum scidisse ecclesiam, et de domo domini populos seduxisse, praeter eos qui sacerdotes a deo positi fuerant et prophetae, id est speculatores. isti ergo uertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum, ut quicumque per uias illorum ingressus fuerit, corruat, et in christo stare non possit, uariis que abducatur erroribus et semitis tortuosis ad praecipitia deferatur. hi sunt speculatores ephraim, qui insaniam in domo domini confinxerunt, hoc est in ecclesia, siue in scripturis sanctis, peruerse eas interpretantes, uel certe in unoquoque credentium, qui domus dei rectissime nominatur. propterea corrupti sunt et interierunt iuxta dies collis, quando iniquitatem in excelsos locuti sunt, et ascenderunt in tecta uana. recordabitur deus iniquitatis eorum, per quam inique gesserunt in proximum, educentes eum de ecclesia, et uisitabit peccata eorum, quibus in suas animas peccauerunt. hoc est quod in psalmo legimus: iuxta semitam scandalum posuerunt mihi. nisi enim quis dei uiderit semitam, id est, christi nomen audierit, non ingredietur per eam. idcirco et haeretici sub nomine christi iuxta semitam posuerunt laqueos, ut qui in christo calcare se credit, de quo legimus, quod ipse sit uia, calcet et in eorum laqueis, qui insaniam in domo dei confinxerunt. quasi uuas in deserto inueni israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine eius; uidi patres eorum, ipsi autem intrauerunt ad beelphegor et alienati sunt in confusionem; et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. lxx: sicut uuam in deserto inueni israel, et sicut ficum in arbore ficus temporanea uidi patres eorum; ipsi autem ingressi sunt beelphegor, et abalienati sunt in confusionem; et facti sunt abominabiles sicut dilecti. pro quo in aliis exemplaribus legimus: et facti sunt dilecti, quasi abominabiles, quod magis congruit ueritati. cum omnis orbis esset desertus, et dei notitiam non haberet, inueni, ait, populum israel quasi uuam in solitudine; et quomodo eum inuenerit, dicit: sicut prima poma ficulneae, in cacumine eius uidi patres eorum. ergo in abraham et isaac et iacob inuentus est populus. et nota proprietatem: parentes uidentur, populus inuenitur et in utroque uinea est et ficulnea, sub quibus requiescere dicitur qui confidit in domino. ipsi autem educti de aegypto, fornicati sunt cum madianitis, et ingressi ad beelphegor idolum moabitarum, quem nos priapum possumus appellare. denique interpretatur beelphegor (hoc est idolum tentiginis) habens in ore, id est in summitate, pellem, ut turpitudinem membri uirilis ostenderet. et quia intrauerunt ad beelphegor, idcirco abalienati sunt a deo, confusioni suae, id est idolo, mancipati; ut propter quod recesserant a deo, illud colerent, secundum quod scriptum est: a quo enim quis superatur, huius et seruus est; et sicut gulae seruientes, habent uentrem deum; ita qui libidini seruiunt, habent deum beelphegor. et facti sunt, inquit, abominabiles, sicut ea quae dilexerunt, iuxta illud quod scriptum est in psalmis: similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, ut non solum idololatrae, sed idola nuncupentur. dicente autem domino in passione sua: torcular calcaui solus et de gentibus uir non erat me cum. et in psalmo: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus. cum omnis mundus teneretur in peccato, gentes ignorarent deum, israel reppulisset quem ante cognouerat primum in apostolis et in apostolicis uiris, inuenit dominus israel populum christianum, et sensu uidentem deum; et dulcissimis eorum satiatus est fructibus, uua et ficu, quae si in deserto inueniantur, et necdum maturo tempore, ob raritatem maioris sunt gratiae. ipsi autem, hoc est israel, qui sibi christianum nomen assumunt, - neque enim de patribus intellegendum est -, intrauerunt ad idolum beelphegor, quod habet in ore pellem.

quicquid enim loquuntur haeretici, mortiferum est, et a uiuente dei sermone seiunctum. siue intrauerunt ad libidinem; difficile est enim haereticum reperire, qui diligat castitatem; non quod eam praeferre desistat in labiis, sed quod non seruet in conscientia, aliud loquens, et aliud faciens; unde et alienati sunt a deo, et habent gloriam in confusione sua, et facti sunt abominabiles, qui prius diligebantur in patribus. si autem uoluerimus legere: facti sunt abominabiles sicut dilecti, quod tamen in hebraico non habetur, dicimus ita factos esse gentiles, qui sunt abominabiles, quomodo et haereticos qui prius diligebantur in patribus, hoc est: ut et hi et illi pariter abominabiles sint et culpae rei. ephraim quasi auis auolauit; gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu. quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. sed et uae eis cum recessero ab eis. ephraim, ut uidi, tyrus erat fundata in pulchritudine; et ephraim educet ad interfectorem filios suos. lxx: ephraim quasi auis auolauit; gloria eorum in partu et in parturitionibus et conceptu; quia etiam si enutrierunt filios suos, sine filiis erunt in hominibus, quia et uae eis est; caro mea ex eis. ephraim, sicut uidi, in captionem praebuit filios suos; et ephraim, ut educeret ad interfectionem filios suos. multum in hoc loco inter se discordant interpretes. in eo enim loco, in quo nos diximus: uae eis cum recessero ab eis, septuaginta et theodotio transtulerunt: uae eis, caro mea ex eis, quaerens que causam cur sit tanta uarietas, hanc mihi uideor repperisse: caro mea, lingua hebraea dicitur basari; rursum si dicamus: recessio mea, siue declinatio mea, dicitur basori. septuaginta igitur et theodotio pro eo, quod est recessio mea et declinatio mea, uerterunt: caro mea. rursum ubi nos posuimus: ephraim, ut uidi, tyrus erat, septuaginta interpretati sunt thêran~g, id est uenationem, siue capturam; aquila et symmachus et theodotio, petram durissimam, id est silicem, quae lingua hebraica appellatur sur, quod si legamus sor, tyrus dicitur. putantes autem septuaginta interpretes ob litterarum similitudinem res, et daleth, non esse res, sed daleth, legerunt sud, id est uenationem, siue capturam, unde et bethsaida domus dicitur uenatorum. diuersitatem interpretum diximus, reuertamur ad sensum. ephraim, id est decem tribus, quasi auis auolauit in captiuitatem et de suo recessit loco. auem autem appellauit, ut uelocem in babylonem transitum demonstraret. sin autem legerimus, quasi auis auolauit gloria eorum, hoc dicimus, quod dei ab eis recesserit et auolauerit auxilium. quod que sequitur, a partu et ab utero et a conceptu, dupliciter intellegi potest, ut gloria quae auolauit ab ephraim, etiam a partu et ab utero et a conceptu eorum recedat, hoc est: deserat filios eorum, et posteros derelinquat. aut certe dicimus, omnem gloriam israel habuit in multitudine, et in eo se maiorem arbitratus est iuda fratre suo, quia ipse decem tribubus, ille duabus praefuit. unde dominus loquitur, quod etiam si enutrierint filios, et liberorum multitudinem congregarint, tradentur neci; et tunc eis uerum incumbat uae, cum ab eis recesserit deus. et consequenter exponit, qualis quondam fuerit ephraim, qui nunc desertus est; tam pulcher, inquit, erat et sic dei uallabatur auxilio, ut tyrus mari cingitur, uel certe, ut scopulus durissimus, qui fixus in terra, omnes contemnit procellas, et de turbinibus uentis que non curat. ipse autem, id est ephraim, siue tyrus, quae erat fundata in maris plenitudine, educet ad captiuitatem filios suos. multi hoc capitulum ad azaelis tempora referunt, qui obsedit samariam, et longo tempore afflixit fame, ut leuius arbitrarentur obsessi gladio perire, quam inedia. nos autem dicamus iuxta tropologiam, ephraim, id est haereticos, quasi auem de ecclesia recessisse, et omnem habere gloriam in partu, et in utero, et in conceptu, si multos genuerint filios quos dominus comminatur, etiamsi enutriti fuerint, et puniendos, non ab alio quolibet sed ab ipso domino, quoniam filios fornicationis generarint; et uerum illis sit uae, cum deus recesserit ab eis. simul que replicat qualis fuerit ephraim; quando, inquit, erat in ecclesia, ita saeculi huius temptationibus, quasi tyrus maris fluctibus tundebatur, et tamen nihil aduersi poterat sustinere, quia habebat fundamentum christi, super quo aedificata domus euerti non potest. nunc autem filios suos educit ad interfectorem, hoc est ad diabolum. et pulchre dixit: educit, id est de ecclesia facit exire foras. possumus filios ephraim cogitationes pessimas dicere et contraria dogmata ueritati, quae interficit dominus spiritu oris sui, et eos tales liberos habere non patitur, et aeterno interitui derelinquit. quod autem in septuaginta legimus: caro mea ex eis, ephraim, quomodo uidi, in uenationem praebuit filios suos, ita intellegimus: si christus caput est corporis, id est ecclesiae, omnes nos christi et ecclesiae membra sumus.

qui ergo de ecclesia recesserit, christi corpus lacerat; igitur ephraim caro fuit et membrum domini saluatoris. sed in uenationem praebuit filios suos, in uenationem autem eorum de quibus scriptum est: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et eduxit de ecclesia liberos suos ad occisionem, siue ad uulnerandum, ut uulnerentur ab his qui mittunt ardentes sagittas, ut percutiant pariter et exurant. da eis, domine; quid dabis eis? da eis uuluam sine liberis et ubera arentia. lxx similiter. si his quae deus pro benedictione donauit, male abutamur, et in contrarium quam ab eo data sunt conuertantur, expedit ut auferantur a nobis. denique lingua data est ad laudandum dominum deum, et quae bona sunt eloquenda. si quis ea abutatur in blasphemiam, contra hunc psalmista dominum deprecatur: muta fiant labia dolosa, quae loquuntur aduersus iustum iniquitatem in superbia et in abusione. et in alio loco: disperdat dominus uniuersa labia dolosa et linguam magniloquam. quia igitur ephraim gloriabatur in utero, et in conceptu, et in partu, et in populorum multitudine, propheta dominum deprecatur et dicit: da eis, domine. sibi que ipse respondit: quid dabis eis? et statim infert: da eis uuluam sterilem, et ubera arentia, ne habeant causas superbiae, ut in quo sibi gloriari solent, in eo confundantur. quod et de magistris contrariorum dogmatum intellegi possit, perspicuum est, qui in populorum multitudine gloriantur, et in iis liberis quos nutrierint in interitum, ut educerent eos de ecclesia et inducerent ad interfectorem. tot enim diabolus iugulat, quot haeretici in errore genuerint filios. de istiusmodi anima dicitur: beata sterilis immaculata, quae non cognouit cubile in peccato. beatus enim est uir ecclesiasticus, qui comparatione haeretici in errore filios non procrearit. et in alio loco legimus: melius est filios non habere cum uirtute. ex iniquo enim concubitu semen peribit; et cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum et ignobilis in nouissimis erit senectus eorum; fecunda enim impiorum multitudo ad nihilum est utilis; neque enim aestimare debemus, quod uuluam sterilem et ubera arentia corporaliter deprecatus sit. omnes nequitiae eorum in galgal, quia ibi exosos habui eos. lxx similiter. in galgal saul in regem unctus est, samuele iram dei populo nuntiante. ibi, inquit, exosos habui eos, et sibi regem hominem postulantes, a meo imperio recesserunt. siue quia galgala idololatriae locus est; ibi omnia scelera commiserunt. uerum quia galgala interpretatur reuelatio, aut kulismoi~g, id est uolutabra, omnes malitias haereticorum dicit eo tempore reuelandas, cum eis dederit deus uuluam sterilem et ubera arentia, et uiderint ignominiam suam. et qui se iactabant per superbiam, quod ad excelsa conscenderint, deuoluentur in terram, siue ad inferos pertrahentur. uere haeretici odio dei digni sunt, qui loquuntur contra deum mendacium, de quibus dicit in consequentibus: propter malitiam adinuentionum eorum de domo mea eiciam eos. sequitur: non addam ut diligam eos, omnes principes eorum recedentes, siue inoboedientes. quod et septuaginta similiter. et de haereticis quidem non est dubium, quin de domo dei eiecti sint, et non addat ut diligat eos, quamdiu in errore permanserint, omnes que principes eorum recedentes a deo sunt, siue inoboedientes, ut ualentinus, marcion et ceteri. possumus principes haereticorum daemones dicere, qui uere a domino recesserunt et appellantur principes, iuxta quod dominus loquitur in euangelio: ueniet princeps mundi huius et inueniet in me nihil. et apostolus aduersus potestates et principatus et rectores tenebrarum istarum pugnare nos dicit.

quaeritur autem iuxta historiam, quomodo de domo sua eiecerit eos, id est decem tribus, cum in domo dei non fuerint? sed domum dei, uel terram sanctam appellabimus, in quam introducti sunt, uel falsum nomen israelis uel quod ad eos quasi populum dei mittebantur prophetae. quod autem non addat ut diligat eos, et omnes reges israel a deo fuerint recedentes, perspicuum est; usque hodie enim permanent in captiuitate. alii hoc quod scriptum est: de domo mea eiciam eos, ad regnum iuda referri arbitrantur, quod et ipsi ducendi sint in captiuitatem. sed quomodo eis poterit coaptari non addam ut diligam eos, cum postea hierosolymam sint reducti; et omnes principes eorum recedentes, cum legerimus dauid, asa, iosaphat, ezechiam et iosiam reges fuisse iustos? unde ad christi tempora transeundum est quod in aduentu eius eiecti sint de domo dei, et nequaquam saluentur ut israel, sed ut populus christianus. unde et dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et eiecit eos de templo, quia domum patris eius fecerant domum negotiationis. percussus est ephraim; radix eorum exsiccata est; fructum nequaquam facient; quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. abiciet eos deus quia non audierunt eum; et erunt uagi in nationibus. lxx: doluit ephraim radices suas; arefactus est, fructus nequaquam affert; quia et si genuerint, interficiam desiderabilia uteri eorum. repellet eos deus quia non audierunt eum; et erunt uagi in nationibus. metaphoram sumit ab arbore, cuius si radices aruerint, fructum afferre non poterit, et si paululum fecerit, statim in ipso flore siccabitur. dicit autem de ephraim, cuius radix aruit, quia deum in quo fundatus erat, perdidit, siue patres suos abraham, isaac et iacob, in quibus radicem miserat, habere non meruit; et propterea fructum iustitiae non facit; quod et si fecerit: interficiam, inquit, amantissima uteri eius, iuxta id quod supra dixerat: si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; unde et abiecit eos deus, et fecit ire captiuos. et erunt uagi in nationibus. possumus hoc ipsum et de omnibus iudaeis dicere quorum quia principes a deo recesserunt, commouentes populum, ut eum ad mortem expeterent; propterea eiecit eos de domo sua et non addet, ut ultra diligat eos. percussit radicem eorum et exsiccauit, et fructum ultra non facient; quod et si fecerint, et uisi fuerint scripturam sanctam legem que meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientiae atque doctrinae de suo corde protulerint, aduersante domino, succidentur. abiecit enim eos deus omnium prophetarum, quia non audierunt eum; et uagi erunt in nationibus, non habentes altare, non sedem, non ciuitatem propriam. unde et dauid loquitur in psalmo: ne occidas eos, ne quando obliuiscantur populi mei: disperge illos in uirtute tua. et in alio loco: secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritauerunt te domine. de hac arbore etiam in euangelio legimus: iam securis ad radices arborum posita est. omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. haereticos fructus facere non posse uirtutum, quia dominum perdiderunt, quo iuxta apostolum radicati esse debuerant et fundati, nemo dubitat; quod et si fecerint, et aliquos uteri sui fecunditate generarint, domino aduersante, morientur. siue quia fructus eorum sunt uniuersa quae fingunt, et de suo corde generant, arefient et peribunt; et erit cunctis perspicuum, siccam radicem fruges afferre non posse. isti abicientur, immo abiecti sunt a deo; quia non audierunt eum dicentem: ne transferas terminos quos posuerunt patres tui. et idcirco uagi erunt in nationibus, nunc ad has, non ad illas sententias transeuntes; dum non eis placet, quod semel reppererint, sed semper uetera mutant nouis et ethnicorum imitantur errores.

Caput 10

uitis frondosa israel, fructus adaequatus est ei; secundum multitudinem fructus sui multiplicauit altaria, iuxta ubertatem terrae suae exuberauit simulacris. lxx: uitis frondosa israel, fructus abundans in ea; secundum multitudinem fructuum suorum multiplicauit altaria, iuxta bona terrae eorum aedificabunt titulos. pro uite frondosa, aquila interpretatus est, enudron~g, quam nos aquosam, uel exitêlon~g, possumus dicere, eo quod uini perdat saporem. symmachus hulomanousan~g, quae tota in frondibus creuerit. uites quae putatae a uinitore non fuerint, in flagella frondes que luxuriant, et humorem quem debuerant in uina mutare, uana frondium et foliorum ambitione disperdunt; istiusmodi uitis damnosa est agricolis.

talis fuit israel, crescens in multitudine populorum, et non reddens fructus agricolae deo. dicamus et aliter: uitis frondosa siue iuxta septuaginta euklêmatousa~g, id est: bonas habens propagines et flagella fructifera, multos botros attulit, et uuarum fecunditas ramorum magnitudinem coaequauit; sed haec quae prius talis erat antequam offenderet deum, postea abundantiam fructuum uertit in offensae multitudinem, ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria, et abundantiam terrae numero uinceret idolorum. pro simulacris, septuaginta uerterunt stêlas~g, quas non statuas uel titulos appellamus, qui proprie daemonum sunt, aut hominum mortuorum. ita et haeretici dum essent in ecclesia plantati, et crescerent in domo dei, uocabantur uinea sorec, et afferebant uberrimos fructus; postea uero quanto plures facti sunt, tanto sibi multiplicauerunt altaria, ut pro uno altari quod uerum est, plures errori sui aras exstruerent, et iuxta ubertatem terrae suae exuberauerunt simulacris. haereticorum terra fecunda est, qui a deo acumen sensus et ingenii percipientes, ut bona naturae in dei cultum uerterent, fecerunt sibi ex his idola. nullus enim potest haeresim struere, nisi qui ardentis ingenii est, et habet dona naturae quae a deo artifice sunt creata. talis fuit ualentinus, talis marcion, quos doctissimos legimus. talis bardesanes cuius etiam philosophi admirantur ingenium. isti ergo terrae suae bona uerterunt in titulos mortuorum, quia omnis doctrina eorum non ad uiuentes refertur sed ad mortuos, tam eos quos colunt, quam illos quos decipiunt. diuisum est cor eorum; nunc interibunt, ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum. lxx: diuiserunt corda sua; nunc peribunt; ipse suffodiet altaria eorum; affligentur tituli eorum. tradunt hebraei huiuscemodi fabulam, suspicionem suam scripturarum auctoritate confirmantes: quamdiu et reges et populi pariter uitulos aureos adorabant, et habebant in impietate consensum, non uenit captiuitas. extremus rex decem tribuum fuit osee, de quo scriptum est quod fecerit quidem malum in conspectu domini; sed non sicut reges israel, qui fuerunt ante eum, cuius nono anno salmanasar, rex assyriorum, cepit populum israel, et eduxit eos in assyrios, et habitare fecit iuxta flumen gozan in ciuitatibus medorum. quaeritur ergo quare sub pessimis regibus capti non fuerint, sed sub eo qui coeperat ex parte aliqua ad meliora conuerti? ad quod haec inferunt: excusabat se primum populus et dicebat: regum paremus imperiis nec possumus eorum resistere tyrannidi; colimus uitulos quos adorare compellimur. in diebus autem osee ab eodem rege praeceptum est, ne tanto studio uituli colerentur, sed qui uellet iret in hierusalem et in templo sacrificaret deo; huic, aiunt, sententiae populus contradixit. et hoc est quod nunc dicit: diuisum est cor eorum, hoc est regis et populi, et nulla excusatione remanente, nunc interibunt et tradentur aeternae captiuitati; statim enim ut populus discessit a rege, uenit interitus. quod que sequitur: ipse confringet simulacra eorum, de deo dicit: aras que depopulabitur; non quia deus ipse propria hoc fecerit manu, sed quo per hostes uoluntas eius expleta sit. haereticorum inter se corda diuisa, et contrariis repugnare sententiis, etiam ipsi non negant, dum diuersa sentiunt. unde disperdentur, et confringet siue suffodiet dominus simulacra uel altaria eorum, quae de suo corde finxerunt; et uastabit titulos quibus singuli quis appellantur nominibus; et uocauerunt nomina sua super terras suas, ut nequaquam christi ecclesiae, sed illius uel illius esse dicantur. quia nunc dicent: non est rex nobis; non enim timemus dominum, et rex quid faciet nobis? loquimini uerba uisionis inutilis et ferietis foedus, et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri. lxx: propterea nunc dicent: non est rex nobis, quia non timuimus dominum, rex autem quid faciet nobis? loquens uerba, occasiones mendaces; disponet testamentum, orietur sicut gramen iudicium super desertum agri. postquam confregerit deus simulacra israel, et depopulatus fuerit aras uel statuas eorum, et extrema captiuitas uenerit, dicent: non est rex nobis. et ne in longum tempus putent sententiam protelari, addidit: nunc dicent, quando uastantur, quando sentient osee regem ultimum a se esse sublatum; ideo autem rex ablatus a nobis est, quia non timuimus dominum uerum regem; homo enim rex prodesse quid poterat? dicite quid uultis, errores ueteres suspirate, pollicemini uobis prospera, quae uertentur in contraria, foedus ferietis, nequaquam cum deo, sed cum mendacio. et post foedus, quod septuaginta interpretati sunt testamentum, germinabit uobis, non seges fecunda frumenti, non saltim iumentorum cibus, hordeum, non legumina uaria, non uites quae fructus suos in musta desudant, non poma arbores germinabunt quae humorem terrae in uarios mutant sapores; sed orietur uobis amaritudo, immo amaritudinis iudicium, siue agrôstis~g, quam latine in gramen uertimus. est enim genus herbae calamo simile quae per singula genicula fruticem sursum et radicem mittit deorsum, rursus que ipsi frutices et uirgulta alterius herbae seminaria sunt, atque ita in breui tempore si non imis radicibus effodiatur, totos agros ueprium similes facit. denique etiam si sicca eius aliqua pars, dummodo geniculum habeat, super cultam terram ceciderit, omnia replet gramine.

haec diximus iuxta lxx interpretes, ceterum in hebraico ros scriptum habet, quod in amaritudinem uertitur, hoc est amaritudinis iudicium, de quo et dominus loquitur in euangelio: in iudicium ego in mundum istum ueni; et de aliis scriptum est, quod recipiant amplius iudicium. discipuli quoque contrariorum dogmatum, cum eorum fuerint contrita mendacia, et arae luci que subuersi, sero dicent: non habemus reges qui nobis prius imperauerant, quibus decipientibus, dominum non timuimus; quid enim nobis profuit eos sequi, quorum in necessitate non sentimus auxilium? haec loquentur quaerentes aliquam excusationem, ut non per se, sed per doctores pessimos errasse uideantur. unde et lxx uerba eorum, excusationes falsas transtulerunt, quas propheta deuitat dicens: ne declines cor meum in uerba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. libenter uitiis nostris applaudimus, et superati uoluptatibus, obtendimus carnis infirmitatem, aut dura maiorum imperia; unde uerba et uisiones haereticorum inutiles erunt. et ferient foedus, nequaquam cum deo, sed cum amaritudine, quae cum dies iudicii aduenerit, germinabit super sulcos agri eorum; ut qui seminauerunt in gaudio, metant in lacrimis; qui riserunt, fleant; qui habuerunt consolationem, lugeant.

Liber3

Caput 10 cont.

non ignoro, pammachi, difficillimum me duodecim prophetarum opusculum cudere, certe intermissum a latinis, et quod magis temeritatem nostram possit arguere, quam scientiam prodere. sed quia tibi hortanti, immo imperanti, negare nihil possumus, et pro efferentium uiribus in gazophylacium dei, multorum diuitias duo mulieris pauperis aera superarunt. quicquid possumus, primum deo, deinde tibi, qui dei es, soluimus; illius que semper uersiculi recordamur: pollio et ipse facit noua carmina. cum que apertum fautorem pro iure amicitiae esse te gaudeam, tacitum eruditionis tuae iudicium pertimesco, magis que te laudantem, quam aduersarios detrahentes metuo. illis enim aemulatio detrahit fidem, et non tam iudices quam accusatores uocandi sunt. tu autem qui diligis, nequaquam personarum, sed rerum promis sententiam; quamquam et amor recipiat errorem, pulchrum que sit illud theophrastion~g, quod tullius magis ad sensum, quam ad uerbum interpretatus est, tuphlon~g to~g philoun~g peri~g to~g philoumenon~g, id est, amantium caeca iudicia sunt. attamen in istam partem peccato magis, ut labaris non odio, sed amore. tertium in osee prophetam dictamus librum, et ad uaccas bethauen usque peruenimus; nobis que interpretationis uela pandentibus, tu debes illud propheticum dicere: a quattuor uentis caeli ueni, spiritus, ut celeri cursu auaros insidiantium scopulos transeuntes, merces dominicas, ex omni parte saeuiente naufragio, ad portus tutissimos perferamus. uaccas bethauen coluerunt habitatores samariae, quia luxit super eum populus eius; et aeditui eius super eum exsultauerunt in gloria eius, quia migrauit ab eo. siquidem et ipse in assur delatus est, munus regi ultori, confusio ephraim capiet; confundetur israel in uoluntate sua. lxx: apud uitulum domus ôn~g morabuntur qui habitant in samaria, quia luxit populus eius super eum. et sicut irritauerunt illum, gaudebunt super gloria eius, quia translata est ab eo; et ipsum in assyrios ligantes, tulerunt munera regi iarib in domo. ephraim suscipiet confusionem, confundetur israel in consilio suo. quae sit bethauen, pro qua lxx transtulerunt domum ôn~g, et qui sit rex iarib, qui interpretatur ultor, supra plenius disputauimus. in bethauen igitur, id est bethel, uaccas aureas coluerunt habitatores samariae, quas cum irrisione non uitulos sexus masculini, sed uaccas, id est feminas, appellauit, ut uidelicet israel non solum deos uitulos, sed deas uaccas coleret. et ut ostenderet uaccas bethauen, unum in bethel uitulum sentiendum, non intulit, luxit super eis populus, sed super eo, id est uitulo aureo. si autem luxit populus, quare aeditui eius super eum exsultauerunt? tradunt hebraei uitulos aureos a sacerdotibus furto esse sublatos, et pro his aeneos et deauratos repositos. cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam uitulos aureos inter munera caetera assyriis regibus et maxime regi sennacherib ab israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam possit argui uel deprehendi. et hoc est quod ait: aeditui eius, id est uituli, super eum exsultauerunt in gloria populi, hoc est in uitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, id est a populo, et translatus esset ad assyrios. et ut sciamus, inquiunt, hoc esse quod dicitur, perspicue sequens uersus ostendit: siquidem ipse in assur delatus est, munus regi ultori. statim que sequitur: confusio ephraim capiet, et confundetur israel in uoluntate sua, siue in consilio suo. deprehensa enim fraus deauratorum uitulorum regi israel litteris indicatur, et unde se placere aestimauerant, inde uel maxime confunduntur, et offendunt eos quibus munera miserant, aestimantes non furto sacerdotum, sed fraude regum atque consilio hoc esse perfectum. legimus in regum uolumine, regem israel manahen regi assyriorum phul mille argenti talenta misisse, ut esset manus eius cum eo, id est: ut ei praeberet auxilium, inter quae nonnulli arbitrantur etiam uitulos aureos esse delatos.

pro iarib in praesenti loco symmachus interpretatus est hupermachêtêi~g, id est praesuli et defensori. iuxta spiritalem intellegentiam laborandum est, quomodo omnia haereticis coaptemus. uaccas bethauen, siue domus ôn~g, quod interpretatur labor, coluerunt haeretici, qui se in custodia mandatorum dei, hoc est samaria, habitare iactabant, die que iudicii quando germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri, lugebit populus super eum, hoc est super uitulum, et super dogma peruersum quod putabat deum. sed et aeditui, non dixit: exsultabunt, sed: exsultauerunt, ad praeteritum tempus referens super gloria sua, qua quondam gloriosa confixerant, eo quod migrasset populus a deo, siue quod ipsa gloria dei migrasset a populo, a quo fuerat derelicta. quicquid autem loquuntur haeretici, et pulchro sermone componunt, mittunt munera regi suo diabolo, ad illum cuncta referentes, unde confusio eos capiet in aeternum et confundentur in uoluntatibus suis. quidam et supra et in praesenti loco in commentariis suis scriptum reliquit, regem iarib, id est ultorem, christum intellegendum. quod nobis omnino displicet. impium enim est quod iuxta historiam intellegitur de rege assyrio, iuxta tropologiam ad christum referri. transire fecit samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli, peccatum israel. lappa et tribulus ascendet super aras eorum; et dicent montibus: operite nos; et collibus: cadite super nos. lxx: proiecit samaria regem suum sicut cremium super faciem aquae, et auferentur arae ôn~g, peccata israel. spinae et tribuli ascendent super altaria eorum; et dicent montibus: operite nos; et collibus: cadite super nos. pro spuma, quam lxx et theodotion phruganon~g, id est cremium, transtulerunt aridas herbas sicca que uirgulta, quae camino et incendio praeparantur, symmachus posuit epizema~g, uolens ostendere feruentis ollae superiores aquas, et in spumam bullas que assurgentes, quas graeci pompholugas~g uocant. sicut igitur spuma, quae super aquam est, cito dissoluitur, sic regnum decem tribuum uelociter finietur; et peribunt excelsa, id est bamoth, de quibus scriptum est: uerumtamen adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. ipsa autem excelsa ôn~g sunt, siue auen, id est idoli, quod interpretatur inutile, quod idolum et inutile peccatum est israel. dissipato autem idolo et excelsis eius. lappa et tribulus ascendet super aras eorum. signum ultimae solitudinis, ut ne parietes quidem et extrema aedificiorum uestigia relinquantur. eo tempore dicent montibus: operite nos; et collibus: cadite super nos. quod dominus in ultimo tempore captiuitatis iudaicae dicit esse complendum. quicquid ergo nunc contra decem tribus, siue contra omnem dicitur israel, sciamus tupikôs~g etiam ad totum populum posse transferri, ut quando romani ceperint hierusalem, et subuerterint templum siue cum iudicii dies uenerit, ut alii suspicantur, dicant magno horrore metuentes, montibus: operite nos; et collibus: cadite super nos, mori magis optantes quam cernere quae afferunt mortem. sed et spiritalis nequitiae samaria, quae se a populo dei diuiserat, fecit regem suum transire uelociter, sermonem uidelicet haereticorum, atque doctrinam quasi spumam, siue cremium super faciem aquae, quorum aliud dum uidetur, repente dissoluitur, aliud facile est tollere de aquarum summitatibus, et in ignem mittere. tales sunt haeretici spumantibus uerbis tumentes, et arsura praecepta christi baptismati ac sermonibus illius commiscentes. quae omnia pertransibunt et uerba magnifica in quibus laborauerunt, quod interpretatur ôn~g, illico dispergentur, in quibus peccauit israel; tanta que erit solitudo doctrinae pessimae, ut spinae et tribuli ascendant super aras eorum. spinas et tribulos ibi nasi, ubi agrorum nulla cultura est, omnibus patet. istae spinae sunt quae suffocant sementem, et crescere non sinunt quae nascuntur in manu temulenti, quas pro uua fecit israel. dominus enim exspectauit ut faceret uuas et fecit spinas, siue labruscam habentem uuae similitudinem, et amaro gustu uescentium ora torquentem. ideo cum iudicii tempus aduenerit, et fuerint cuncta subuersa, dicent montibus, quos prius excelsos putabant, et magistris quondam suis: operite nos; collibus que: cadite super nos. sed quia in montibus posuit: operite; et in collibus: cadite, sacratius aliquid explanandum est. montibus, id est: sanctis qui ueram habent et non fictam altitudinem, dicent: operite nos.

beati enim quorum opertae sunt iniquitates. et collibus qui non habent altitudinem naturalem, quos dudum putabant aliquid habere summitatis, loquentur: cadite super nos; montes enim operient, et colles cadent; haec autem fient prae pauore et incredibili formidine, per quam et montes et colles humiliabuntur. ex diebus gabaa peccauit israel; ibi steterunt. non comprehendet eos in gabaa proelium super filios iniquitatis. iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur super eos populi cum corripientur super duas iniquitates suas. lxx: ex quo colles sunt, peccauit israel; ibi steterunt. non comprehendit eos in colle bellum super filios iniquitatis; uenit ut corriperet eos et congregabuntur super illos populi, quando correpti fuerint in duabus iniquitatibus suis. ex eo die quo uxorem leuitae turpiter atque crudeliter interfecit beniamin in urbe gabaa, peccauit mihi omnis israel; non quia ultus est iniuriam et scelus sanguine uindicauit, sed quia dolore maritali prosiliuit ad pugnam et sacrilegium in deum suum noluit uindicare; eo quod in domo michae ephod et theraphim quae pro idolis adorabantur, neglexerit. hic igitur stetit israel; ibi suum repressit gradum, ne ultra ambularet in uiis domini. idcirco non eos comprehendet propter gabaa proelium, siue captiuitas, sicut ipsi putant; ibi enim bene fecerunt ut persequerentur filios iniquitatis; sed corripiam, inquit, eos atque erudiam tota mei animi uoluntate, et congregabo aduersus illos populorum multitudinem, quia duas fecerunt iniquitates, uindicando hominem, et dei sui iniuriam neglegendo. siue duas iniquitates, quia primum peccauerunt in idolis michae, secundo in uitulis ieroboam. uel certe duos uitulos samariae in dan et bethel, possumus duas iniquitates appellare, de quibus et hieremias loquitur: duo pessima fecit populus meus; dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere. hae duae iniquitates contra duo decalogi erupere praecepta, in quibus dicitur: ego dominus deus tuus; non erunt tibi dii alii absque me. septuaginta gabaa colles interpretati sunt. a diebus ergo collium peccauit israel, quando montes ecclesiae dereliquit, et ad colles, siue cliuos descendit haereticos; doctiorem se putans quam ecclesia est, et sublimius aliquid repperisse: ibi steterunt, hoc est: in errore perseuerauerunt quod que sequitur: non comprehendet eos in colle proelium, quidam sic interpretati sunt: quia genuerunt filios iniquitatis, et de ecclesia recedentes, coeperunt esse in collibus, cum persecutio aduenerit, non eos comprehendet proelium, diaboli suos impugnare nolente. alii ita: quoniam ex diebus collium peccauit israel, et ibi stetit et ultra ambulare non potuit, nonne oportet eum in collibus a proelio comprehendi? nonne debent pugnare aduersus eum uiri ecclesiastici, ut illos destruant super filios iniquitatis? qui si fuerint comprehensi et superati, ultra generare non poterunt. simul que dominus pollicetur, quod corripiat eos atque erudiat, ut cum superati fuerint magistri, congregentur aduersus eos discipuli sui, quos ante deceperant et uideant correptionem propter duas iniquitates; quia et ecclesiam fontem domini reliquerunt et foderunt sibi lacus contritos, speluncas scilicet haereticorum, qui non possunt aquas, id est doctrinam saluatoris et sacramentum baptismi continere. ephraim uitula docta diligere trituram et ego transiui super pulchritudinem colli eius; et ascendam super ephraim; arabit iudas, confringet sibi sulcos iacob. lxx: ephraim uitula, - siue uacca; etenim quod hebraice dicitur egla, id est moschos~g et damalis~g, utrumque significat -; ephraim ergo uitula edocta diligere contentionem; ego autem ueniam super pulchritudinem colli eius; superponam ephraim et reticebo iudam; roborabitur sibi iacob. locus iste, immo omnia quae hoc capitulum sequuntur, magnis obscuritatibus inuoluta sunt. unde et nos qui explanare conamur, et prudens simul lector attendat, ut si non ueritatem, quod difficillimum est, saltim suspicionem uerisimilium inuestigare ualeamus. hanc habet consuetudinem sermo diuinus, ut per tropologiam et metaphoram historiae exprimat ueritatem. igitur ephraim similis est uaccae uel uitulae, quae a iuuentute sua didicit aream terere, et ferreos orbes super aceruos segetum trahere, ut paleae a tritico separentur; et non solum didicit, uerum nimia consuetudine coepit amare, quod docta est. et ego, inquit, transiui super pulchritudinem colli eius. uerbum hebraicum abarthi, id est transiui, maxime quando a deo dicitur, semper plagas et aduersa significat. denique et exterminator in aegypto transisse memoratur. quia ergo ephraim uacca uel uitula diligit aream terere, ego, inquit, transiui super pulchritudinem colli eius, et tumentes ceruicum toros iugo imposito edomui. quid memorem legis iugum? ipse ascendi super eam et me ita laborante, iudas, hoc est duae tribus coeperunt arua scindere uomere, et in sulcos terram reclinare.

portante autem iugum ephraim et arante iuda, confregit sibi sulcos iacob. hic iacob ad distinctionem israel et iudae, duodecim tribus intellegamus, quod coeperint rastris glebas frangere, terram que comminuere; ut emollita recipiat sementem et fecunda post modicum seges pullulet. pro tritura uel area, contentionem septuaginta transtulerunt, et est sensus: quia ephraim non uult legis iugum recipere, ego transibo et ascendam super pulchritudinem colli eius, ut discat contentiosa uacca atque lasciuiens laborare, quod non uult. iudas autem arabit sponte sua, quia habet templum; et moratur in lege, ut tota certatim duodecim tribus arua praeparent ad serendum. quod que sequitur iuxta eosdem septuaginta: superponam ephraim et reticebo iudam; roborabitur sibi iacob; hic esse sensus potest: ephraim qui contentiosus est et non uult legis onera portare, imponam captiuitatem. iudam autem parumper relinquam, et nihil loquar de eo, quicumque autem tam de ephraim, quam de iuda mea praecepta seruauerit, roborabitur sibi et uocabitur iacob. secundum anagôgên~g hoc dici potest, quod ephraim qui eruditus fuit in lege dei, ut tereret aream scripturarum, et meditaretur in ea die ac nocte, coepit diligere contentionem et iugum legis abicere, et contendere contra ecclesiasticos in subuersionem audientium. unde dominus eleuatam ceruicem et sibi sublimia promittentem, uel iugo premet, uel ipse transiens calcabit pedibus suis, et ascendet super eum, ut sciat se habere dominum. iudas autem, hoc est ecclesiasticus, arabit, in coepto opere perseuerans. siue: reticebo, inquit, iudam. non enim sani indigent medico, sed qui male habent. iacob uero qui interpretatur supplantator, et cotidie supplantat uitia atque peccata, et accipit primitiua fratris sui, et haeres paternae possessionis est, et dormit in bethel, quod interpretatur domus dei, sulcos glebas que confringet, ut molli sinu iactatam sementem terra suscipiat; et faciat centum modios hordei, siue, ut habetur in hebraeo, centuplum. neque enim credendum est quod patriarcha isaac hordeo studuerit et non frumento. usque hodie uir ecclesiasticus iacob glebas historiae et litterae duritiam confringit in partes, et spiritaliter diuidit ut possint fruges reddere spiritales. quod quidem et dominum fecisse legimus, ut quinque legis panes, quos integros populus comedere non poterat, in frustra concerperet; ut per apostolorum manus uescendos credentibus daret. quod autem dicit iuxta septuaginta: roborabitur sibi iacob, ostendit sibi omnem laborantem laborare, ut fructus capiat sempiternos. seminate uobis in iustitia et metite in ore misericordiae. innouate uobis nouale, tempus autem requirendi dominum, cum uenerit qui docebit uos iustitiam. lxx: seminate uobis in iustitia, uindemiate uobis fructum uitae; illuminate uobis lumen scientiae, quoniam est tempus; quaerite dominum, donec ueniant fruges iustitiae uobis. seruat ab agricolis semel coeptam translationem. dixerat ephraim uitulam edoctam trituram areae amare ac diligere, et se ascendisse super collum eius, et arasse iudam, et confregisse sulcos siue glebas iacob. nunc praecipit ut seminent sibi per paenitentiam, et seminent in iustitia, id est in lege, metant que in misericordia, id est in gratia euangelii, ibi enim: oculum pro oculo, dentem pro dente; hic legimus: qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. cum que seminaueritis in iustitia, et messueritis in misericordia, innouate uobis laeta noualia. reddit que causas cur seminent, cur metant, cur innouent laeta noualia. tempus, inquit, requirendi dominum est, cum uenerit, christus atque saluator, qui docebit uos iustitiam; quam nunc speratis in lege: finis enim legis christus est ad iustitiam omni operanti bonum. pro eo quod nos diximus: metite in ore misericordiae, septuaginta transtulerunt: uindemiate uobis fructum uitae; magis que semini conuenit messio, quam uindemia; fructus autem uitae ipse est, qui et lignum uitae. et pro eo quod nos posuimus: innouate uobis nouale, illi uerterunt: illuminate uobis lumen scientiae, ut ex operibus atque mandatis legis notitiam habere mereamur, iuxta illud quod in quodam libro legimus: desiderasti sapientiam; serua mandata et dominus dabit eam tibi. qui enim mandata in opera uerterit, seminat in iustitia et metet ex ea fructus uitae. unde et alibi legimus: mandatum domini lucidum illuminans oculos. et esaias ad dominum dicit: lux praecepta tua super terram.

et in alio loco: a mandatis tuis intellexi. his quoque, qui ab ecclesia separati sunt, et falsum sibi christianorum nomen assumunt, praecipitur ut agant paenitentiam, et utrumque recipiant testamentum; in ueteri iustitiam seminent, in nouo metant misericordiam; et illuminent sibi lumen scientiae, siue innouent sibi noualia, et requirant dominum, qui docere eos potest ueram iustitiam, falsos que magistros destruant, a quibus non discunt iustitiam, sed iniquitatem. arastis impietatem, iniquitatem messuistis; comedistis frugem mendacii. lxx: quid reticetis impietates, et iniquitates eius uindemiastis; comedistis fructum mendacem. cogor contra uoluntatem meam saepius de hebraeae linguae proprietatibus disputare; neque enim rhetorum more sententias repetimus, uerba construimus, et audientes uel legentes in laudes nostras declamationibus suscitamus. sed quae obscura sunt, maxime alienae linguae hominibus explanare nitimur. supra ubi nos interpretati sumus: arabit iudas, in hebraico legitur ieros, per iod primam litteram, quam septuaginta uau putantes, interpretati sunt: et tacebo? nunc quoque in hebraico scriptum est arasthem, quod uertimus arastis, pro quo septuaginta transtulerunt: quid reticetis; simili errore quo supra, silentium pro aratione interpretantes. est autem sensus iste dictorum: super collum uitulae ephraim contentiosae amantis que trituram ego transiui; et ego ascendi, ut arante iuda, et confringente sulcos, iacob tereret aream, et solis ferret calorem. monui que eos ut seminarent in iustitia, et meterent in misericordia, et facerent sibi noualia; tempus que requirendi dominum illud esse cognoscerent, quo uenturus est qui docebit nos iustitiam. me haec iubente et uolente de laetis noualibus fructus iustitiae ac misericordiae accipere, arauerunt impietatem, quia egerunt impie contra dominum, relinquentes creatorem, et colentes idola; et messuerunt iniquitatem, de malo semine malas fruges recipientes, de quibus fecerunt non solum panem subcinericium, sed fraudulentum atque mendacem, qui uana spe deciperet comedentem. istiusmodi sunt haeretici, qui arant sermone composito et protegunt uel tacent impietatem, ne impietas esse uideatur, sed credatur pietas. unde quia dixerunt in corde suo: non est deus, corrupti sunt et abominabiles facti sunt, et messuerunt, siue uindemiauerunt iniquitates. quomodo enim radix omnium malorum est auaritia, sic peccatorum scelerum que cunctorum radix est impietas, quam qui arauerit, siue seminauerit, metet iniquitates. qui igitur arauerunt impietatem, et messuerunt iniquitates, comederunt fructum mendacii, omnia quae falsa sunt deceptis populis praedicantes, ut non quaerant panem uerum, qui de caelo descendit; sed panem mendacii, qui suffocat et interficit deuorantes. quia confisus es in uiis tuis, in multitudine fortium tuorum, consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae uastabuntur; sicut uastatus est salmana a domo eius, qui iudicauit baal in die proelii, matre super filios allisa, sic fecit uobis bethel a facie malitiae nequitiarum uestrarum. lxx: quia sperasti in curribus tuis, in multitudine fortitudinis tuae, consurget perditio in populo tuo et omnia murata tua abibunt; sicut principes salmana de domo ierobaal in diebus belli matrem super filios alliserunt, sic faciam uobis, domus israel, a facie malitiarum uestrarum. ideo comedistis frugem mendacii et in cunctis quae proposuistis, spes uos uana decepit; quia confisus es, o ephraim, in uiis idololatriae tuae; hae sunt enim uiae tuae et in multitudine fortium tuorum, non in deo habens spem, sed in exercitus robore. itaque consurget tumultus in populo tuo, quod hebraice dicitur saon, id est sonitus et fremitus ululantis exercitus, quibus clamantibus, omnes munitiones tuae uastabuntur; et ea quae munita arbitrabaris et tuta, patebunt hostibus et sic uastabuntur, quomodo uastatus est atque contritus salmana princeps madianitarum, qui interfectus est a domo ierobaal. haud dubium quin gedeonem significet qui ex eo quod destruxit fanum baal, lucum que succidit, et ille se uindicare non potuit, cognomentum ierobaal sortitus est, id est: ulciscatur se baal; ut quomodo salmana interfecit filios coram matribus, ipsis quoque matribus deinceps interfectis. sic et filii tui, o ephraim, te praesente interficiantur, qui et ipse trucidandus es. quaerimus, ubi scriptum sit, quod salmana matrem super filiis occiderit; legimus in iudicum libro loquente gedeone ad principem madian: quomodo absque liberis fecit gladius tuus multas matres, sic sine filiis erit inter mulieres mater tua. sicut igitur uastatus est salmana ab ierobaal, quem male quidam arbitrantur ieroboam filium nabath, qui decem tribubus praefuit, et uastatus est, ut in hebraeo continetur, ab arbel id ipsum significante, quod et ierobaal, sed breuiori disertiori que sermone; sic fecit uobis, o israel, a facie malitiarum uestrarum bethel, in qua uitulum aureum posuistis, et estis uenerati aegyptios deos. pro bethel, quod interpretatur domus dei, lxx transtulerunt domus israel, quod in hebraeo penitus non habetur. euasimus utcumque de confragosis locis; nunc in altum uela tendentes, allegoriae pelagus transeamus. quia confisus es, o ephraim, in uiis, siue in curribus tuis, de quibus scriptum est: hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine domini dei nostri magnificabimur; et confisus es in multitudine fortium tuorum, quos tibi falsa scientia roborasti; ideo consurget tumultus et sonitus in populo tuo. quicquid enim loquuntur haeretici, non habent uocem sententias explicantem, sed tumultum clamorem que et sonitum. et omnes munitiones tuae, siue quae murata sunt, uastabuntur -, non enim testimoniis scripturarum, sed arte dialectica, et argumentis philosophorum munita sunt atque constructa -; sicut uastatus est quondam salmana a gedeone, matre super filiis interfecta. cuius historiae et octogesimus secundus psalmus meminit, ubi inter ceteros duces madian etiam salmana fuisse commemorat, dicens: fac eis, domine, - haud dubium quin eos significet qui contra deum inierunt pactum siue testamentum -, sicut madian et sisarae. et post reliqua: pone, inquit, principes eorum sicut oreb et zeb, et sebee et salmana, omnes principes eorum qui dixerunt: hereditate possideamus sanctuarium dei.

et in hoc enim psalmo duces haeretici describuntur qui altare dei sibi uindicare conati sunt. quod que sequitur: sic fecit uobis, bethel, a facie malitiae nequitiarum uestrarum, proprie haereticorum principibus coaptatur, quod eis fecerit bethel quam ipsi uocant bethel, hoc est domum dei, et falsam ecclesiam; ut sit sensus: sic uobis faciet ecclesia uestra quam uocatis domum dei; ceterum ex quo a uobis tenetur, appellanda est bethauen, id est domus idoli, propter multitudinem malitiarum uestrarum.

Caput 11

sicut mane transit, pertransiit rex israel, quia puer israel et dilexi eum, et ex aegypto uocaui filium meum; uocauerunt eos, sic abierunt a facie eorum. baalim immolabant et simulacris sacrificabant. lxx: mane proiecti sunt, proiectus est rex israel, quia paruulus israel, et ego dilexi eum, et ex aegypto uocaui filios suos. sicut uocaui eos, ita abierunt a facie mea ipsi. baalim immolabant et sculptilibus adolebant incensum. diuersis figuris eumdem explicat sensum. qui supra dixerat: transire fecit samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae; eo quod spuma et bullae in aquarum summitatibus natantes celeriter dissoluantur, nunc eamdem rem sub alia ponit similitudine. sicut enim ortus aurorae et diluculum et principium diei, quod appellatur mane, inter noctis solis que uiciniam transit celeriter, ita ut finiatur nox et clarescat dies, sic rex israel, id est decem tribuum uelociter transiet. exponit que beneficia quae in ipsum contulerit deus. dum, inquit, esset puer et paruulus et captus in aegypto teneretur, intantum eum dilexi, ut mitterem seruum meum moysen; et ex aegypto uocarem filium meum, de quo dixi in alio loco: filius primogenitus meus israel. et quia israel singulariter quidem dicitur, sed pluraliter intellegitur, quomodo et populus et ephraim et iudas; siquidem in numero singulari multus est numerus, qui hoc numero continetur, ueteris recordatur historiae, quod uocauerit quidem eos per moysen et aaron, qui uocauerunt eos, ut egrederentur de aegypto; ipsi uero uocati ab eis recesserunt a facie eorum, uertentes ei terga et mentis duritiam gestu corporis indicantes. nec eis suffecit uocantes contemnere, nisi immolarent baal et sculptilibus, siue simulacris adolerent incensum. adorasse eos baal primum sub achab rege israel legimus, qui sidonii regis filiam iezabel duxit uxorem et babylonium ac phoenicis idolum transtulit in samariam. ergo distantia peccata temporibus, uno sermone coniungit, quomodo primum uocati sint de aegypto et appellati filii, deinde in solitudine recesserint a deo, beelphegor magis colentes, quam deum; et postea in terra sancta baalim et astaroth et ceteris idolis seruierint. et transire haereticos instar diluculi et regem eorum diabolum, uel haeresiarcham intellegimus, quos in infantia, - quando crediderunt in ecclesia, et erant paruuli, et christi nomine censebantur -, dilexit eos deus; et uocauit illos de tribulatione et tenebris aegypti. uocauit autem per apostolos et doctores ecclesiae. cum que a meis, inquit, ducibus sint uocati, recesserunt a facie eorum, et adorauerunt beelphegor, hoc est: suis uitiis et libidini seruierunt, et postea immolabant baalim et simulacris, quae sibi confinxerant. singuli enim haereticorum habent deos suos, et quodcumque simulauerint, quasi sculptile ponunt atque conflatile. pro eo quod nos diximus: ex aegypto uocaui filium meum, septuaginta transtulerunt: ex aegypto uocaui filios eius, quod in hebraico non habetur; nulli que dubium est, matthaeum de hoc loco sumpsisse testimonium iuxta hebraicam ueritatem. ergo qui detrahunt nostrae interpretationi, dent scripturam, de qua euangelista hoc testimonium sumpserit et interpretatus sit in domino saluatore, quando de aegypto reductus est in terram israel. et cum inuenire non quiuerint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare. hunc locum in septimo uolumine iulianus augustus quod aduersum nos, id est christianos, euomuit, calumniatur, et dicit quod de israel scriptum est, matthaeus euangelista ad christum transtulit, ut simplicitati eorum, qui de gentibus crediderant, illuderet. cui nos breuiter respondebimus: primum matthaeum euangelium hebraeis litteris edidisse, quod non poterant legere nisi hi qui ex hebraeis erant. ergo non propterea fecit, ut illuderet ethnicis. sin autem hebraeis illudere uoluit, aut stultus, aut imperitus fuit; stultus, si apertum finxit mendacium; imperitus, si non intellexit de quo haec dicerentur. stultitiam ipsum uolumen excusat, quod prudenter ordinatim que compositum est; imperitum non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis scripturarum scientiam legis habuisse cognoscimus. superest ut illud dicamus quod ea quae tupikôs~g praecedunt in aliis, iuxta ueritatem et adimpletionem referantur ad christum; quod apostolum in duobus montibus sina et sion, et in sara et agar fecisse cognouimus. neque enim non est sina mons et non est sion; non fuit sara et non fuit agar; quia haec apostolus paulus ad duo rettulit testamenta.

sic igitur hoc quod scriptum est: paruulus israel et dilexi eum, et ex aegypto uocaui filium meum; dicitur quidem de populo israel, qui uocatur ex aegypto, qui diligitur, qui eo tempore post errorem idololatriae quasi infans et paruulus est uocatus; sed perfecte refertur ad christum. nam et isaac in typo christi fuit quod futurae mortis ligna sibi ipse portauerit; et iacob quia liam dolentem oculos, et rachel pulchram habuerit uxorem. in lia quae maior erat, caecitatem intellegimus synagogae, in rachel pulchritudinem ecclesiae; et tamen qui ex parte typi fuerunt domini saluatoris, non omnia quae fecisse narrantur, in typo eius fecisse credendi sunt. typus enim partem indicat, quod si totum praecedat in typo, iam non est typus, sed historiae ueritas appellanda est. haec breuiter ut in commentariis diximus; nunc ad reliqua recurramus. et ego quasi nutritius ephraim, portabam eos in bracchiis meis, et nescierunt quod curarem eos. in funiculis adam traham eos, in uinculis caritatis. et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinaui ad eum ut uesceretur. lxx: et ego colligaui ephraim, suscepi eum super brachium meum; et non cognouerunt ut sanarem illos in corruptione hominum; extendi eos in uinculis caritatis meae. et ero illis, quasi dans alapas homo super maxillas eius; et respiciam ad eum praeualens ei. multum inter se hebraicum et septuaginta interpretum editio dissonant. temptemus igitur iuxta hebraeos historiam, iuxta lxx anagôgên~g texere. qui supra dixerat: puer israel et dilexi eum, et ex aegypto uocaui filium meum; et postea intulit quod perpetrauerit nefas: baalim immolabant et simulacris sacrificabant, nunc narrat quo israel amore dilexerit, secundum illud quod in deuteronomio legimus: portauit te dominus deus tuus, ut solet homo gestare paruulum filium suum, in omni uia, per quam ambulasti, donec uenires ad locum istum. et in alio loco: expandit alas suas et assumpsit eum, atque portauit in humeris suis. ego, inquit, qui pater eram, nutritius factus sum, et paruulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne uel aestu uel tenebris terreretur, in die nubes eram in nocte ignis columna; ut quos protexeram, meo illustrarem et sanarem lumine, cum que peccassent et fecissent sibi uituli caput, dedi locum paenitentiae, et ignorauerunt quod curarem eos, et uulnus idololatriae quadraginta annorum spatio obducerem, et pristinae redderem sanitati. curaui autem eos propter funiculos et uincula caritatis, quibus mihi abraham, isaac et iacob astrinxeram. pro adam enim aquila et symmachus et septuaginta et theodotio uniuersi homines transtulerunt; ut dicerent: in funiculis hominum traham eos, in uinculis caritatis. quod que sequitur: ero eis quasi exaltans iugum, pro quo interpretatus est symmachus: et putauerunt quod imponerem iugum super maxillam eorum, dupliciter accipitur; aut abstuli iugum ab eis cunctarum per circuitum nationum, aut legem meam quasi grauissimum iugi pondus arbitrati sunt. et dedi ei escam manna in deserto, quo uesceretur, hoc est enim quod ait: et declinaui ad eum, ut uesceretur; pro quo interpretatus est symmachus: et declinaui ad eum cibos. non quod deus ad eum declinauerit, sed quod cibum mannae ad eum fecerit declinare. aliter: intantum dilexi eos, et tam clemens pastor fui, ut morbidam ouem humeris meis ipsi portarem; ipse uero ignorauerunt quod mea illos passione curarem; et qui amator sum omnium hominum, traherem eos ad credendum in uinculis caritatis, iuxta illud quod in euangelio scriptum est: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. et arbitrati sunt iugum meum leue esse grauissimum; et declinaui ad eos deserens regna caelorum, ut cum eis uescerer, assumpta, forma hominis, siue dedi eis esum corporis mei, ipse et cibus et conuiua. transeamus ad intellegentiam spiritalem, iuxta septuaginta dumtaxat interpretes; ne si utrumque et secundum historiam, et secundum anagôgên~g uoluerimus exponere, tendamus libri magnitudinem. illis immolantibus baalim quae de suo corde finxerunt, et me uocante, fugientibus a facie mea, - ita enim in septuaginta continetur -, ego clementissimus dominus ligabam pedes ephraim, ne a me longius fugerent; hoc enim significat sunepodisa~g. ligabam autem testimoniis scripturarum, et disputatione magistrorum ecclesiae, ut ligatos per patientiam suis brachiis contineret, non intellegentes quod patientia dei salutis eorum esset occasio. unde in corruptione hominum uidelicet magistrorum, qui eos deceperant contractos perfidiae frigore, extendi calorem fidei, et quasi repugnantes uinculis meae dilectionis astrinxi. et quia non sua sponte currebant, sed uincti funibus trahebantur, paululum maxillas eorum alapis uerberaui, non puniens, sed corrigens et emendans. iudex lacerat carnes, torquet funiculis, flagellis atque ignibus cruciat. qui autem pater est, lasciuientem filium palma percutit manus. et pulchre non dixit: ero eos alapis uerberans, sed quasi homo maxillas manu percutiens percutit autem deus filios aberrantes comminatione poenarum, euangelica lectione et testimoniis prophetarum. cum que sic percusserit in maxilla, ut haereticorum panem atque doctrinam excutiat de ore polluto; tunc respicit ad eum, dicente sibi filio uerberato: respice in me et miserere mei. et iterum: respice et exaudi me, domine deus meus. cum que eo respexerit, praeualebit, siue proderit eis, id est superabit aduersarios, et de fugitiuis seruos faciet. siue dabit eis uerum et dulcem cibum, qui prius haereticorum mendacia et cibos amarissimos deuorabant. non reuertetur in terram aegypti et assur ipse rex eius, quoniam noluerunt conuerti. coepit gladius in ciuitatibus eius et consumet electos eius; et comedet capita eorum et populus meus pendebit ad reditum meum. iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. lxx: habitabit ephraim in aegypto, et assur ipse rex eius, quia noluit conuerti. et infirmatus est gladius in ciuitatibus eius, et requieuit in manibus illius, et comedent de cogitationibus suis; et populus eius suspensus est ex incolatu suo, et deus super pretiosa eius irascetur, et non exaltabit eum. quando dicit: non reuertetur in terram aegypti, ostendit quod reuerti cupiat, sed ire non possit. reuerti autem cupiebat israel ab aegyptiis auxilium efflagitans; sed possessus est ab assyrio, qui cepit eum et dominatus est illius iure uictoris, et hoc passus est, quoniam conuerti noluit, nec agere paenitentiam. uel certe dicamus, quod reuersus sit in terram aegypti, quando aegyptios in terra sancta adorauit deos, uel illo sensu accipiendum, quo supra dictum est: aegyptum inuocabant, ad assyrios abierunt. coepit itaque gladius in ciuitatibus eius, siue irruet, ut interpretatus est aquila, aut uulnerabit, ut symmachus transtulit. et uide quantum pondus sit miseriarum, ut non agri uel possessiones ac rura uastentur; sed medias ciuitates hostis introeat, et consumat electos eius siue brachia illius, ut interpretatus est symmachus, quod hebraice dicitur baddau. cum que consumpserit gladius electos et principes, siue robur exercitus, et deuorauerit uel capita uel consilia eorum, ut non possint aliquod inuenire praesidium, tunc plebs miserabilis quae ad me reuerti noluit, meum ad se reditum praestolabitur. et sero aget paenitentiam, hostibus cuncta uastantibus. itaque quia peccata grandia grandibus sunt punienda suppliciis, imponet eis qui derelicti fuerint de populo, - rege eorum ac principibus assyrio mucrone truncatis, - iugum grauissimum seruitutis, et imponet pariter quod non auferetur iuxta litteram, nisi spiritaliter tollatur in christo. iuxta septuaginta habitauit ephraim in aegypto, terram sanctam habere se dicens, et ecclesiam domini saluatoris; sed uitiis atque peccatis et peruersitate fidei semper in aegypto commoratus est. quia igitur habitauit in aegypto, sensus magnus assyrius erit rex eius; noluit enim reuerti ad ecclesiam, et uirtute perdita, id est christo, qui est dei uirtus et dei sapientia, semper in languore uersatus est; et infirmus fuit, cunctis daemonibus ac perturbationibus subiacens; idcirco gladius, hoc est scientia spiritalis uel sermo ecclesiastici uiri, uastans atque debellans semper uersabitur in urbibus eius, quas impie exstruxit contra deum, et ipse gladius requiescet in manibus eius, ut occisus ab alio, alium non possit occidere, nec contra aduersarium leuare manum. denique recipient et uorabunt secundum consilia sua. infelix autem populus et uulgus indoctum suspirabit antiquam patriam, et captum se esse sentiet, siue pendebit in incolatu suo, nesciens quid agat, et quo uertatur ignorans. deus uero super pretiosa eorum, aurum uidelicet et argentum quae acceperant ab eo, de quibus saepe diximus, irascitur, et nequaquam liberabit eum qui suo uitio corruit. hoc iuxta lxx; eumdem autem sensum et hebraico coaptabimus. quomodo dabo te, ephraim, protegam te, israel? quomodo dabo te sicut adama, ponam te ut seboim? conuersum est in me cor meum, pariter conturbata est paenitudo mea. non faciam furorem irae meae, non conuertar, ut disperdam ephraim quoniam deus ego sum et non homo; in medio tui sanctus et non ingrediar ciuitatem. lxx: quid tibi faciam, ephraim, protegam te, israel? quid faciam tibi? sicut adama ponam te et sicut seboim; conuersum est cor meum in ipso; simul conturbata est paenitudo mea. non faciam iuxta iram furoris mei.

non derelinquam ut deleatur ephraim quia deus ego sum, et non homo; in te sanctus et non ingrediar ciuitatem. in eo loco ubi nos et lxx interpretati sumus: protegam te, israel? in hebraico scriptum est amaggenach quod aquila transtulit hoplôi~g kuklôsô~g se~g, id est: scuto circumdabo te. quod cum in bonam partem putaremus intellegi, et significare protectionem, ex editione symmachi contrarius nobis sensus subicitur, dicentis ekdôsô~g se~g, id est: tradam te. ex translatione quoque theodotionis non prospera, sed aduersa demonstrantur : aphoplisô~g se~g quod significat: nudabo te, et auferam a te hoplon~g, hoc est scutum quo te ante protexeram; et hic sensus magis conuenit domino comminanti. quod igitur dicit hoc est: quoniam noluerunt conuerti et assur factus est rex eorum, deuorabit que gladius et urbes et principes et populum; et imponetur eis iugum, quod non auferetur ab eis et quia uidebatur dura sententia, nequaquam eis locum paenitentiae derelinquens, nunc deus parentis ad israel loquitur affectu: quid tibi faciam, ephraim? quomodo te meo auxilio denudabo? quid tibi faciam? qua te arte corripiam? quo potero sanare medicamine? sicut adama et seboim ponam te, quae duae sunt quinque urbium, sicut in genesi legimus: sodoma et gomorrha, adama et seboim et bale quae est segor, et syro sermone zoara dicitur. ponam itaque et uertam te in solitudinem, et delebo usque ad cineres ac fauillas, sicut deleui adama et seboim. cum que duram, immo crudelem sententiam protulisset, rursum parentis affectu misericordia uincitur, et austeritatem iudicii pietate mitigat patris. dicit enim: conuersum est in me cor meum; pariter conturbata est paenitudo mea. statim ut locutus sum, me ephraim et israel sicut adama seboim que positurum, mea commota sunt uiscera. paenituit me meum quondam populum delere in perpetuum; idcirco non faciam secundum furorem iracundiae meae, nec de mea clementia commutabor, ut disperdam ephraim. non enim percutio ut perdam in perpetuum, sed ut emendem. crudelitas mea paenitentiae et pietatis occasio est. deus enim ego sum et non homo. homo ad hoc punit ut perdat, deus ad hoc corripit ut emendet. in medio tui sanctus et non ingrediar ciuitatem, hoc est: non sum unus de his, qui in urbibus habitant, qui humanis legibus uiuunt, qui crudelitatem arbitrantur iustitiam, quibus ius summum summa malitia est; mea autem lex mea que iustitia est saluare correctos. possumus et aliter dicere: quia primus cain paricida exstruxit ciuitatem in nomine filii sui enoch, in huiuscemodi urbem dominus non ingreditur, quae scelere et sanguine ac parricidio fabricata est. sin autem uoluerimus legere: quomodo dabo te ephraim, protegam te, israel? sic intellegendum est: quid tibi faciam? num protectione dignus es qui tanta fecisti? notandum quoque quod ubi contra iudam dicitur, id est populum dei, non adama ponitur et seboim, sed sodoma et gomorrha. legimus enim in esaia: audite legem dei, principes sodomorum; et: attendite uerbum domini, populus gomorrhae. in euangelio quoque ciuitas, quae apostolos non receperit, excutientibus eis puluerem pedum suorum, dicitur de ea, quod in die iudicii tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorrhae, quam ciuitati illi. et ad hierusalem prophetalis sermo dirigitur: iustificata est sodoma ex te. datur ergo nobis suspicio, quod sodoma et gomorrha principes fuerint in peccato, et adama et seboim earum exempla sectatae sint, quod potentes potenter tormenta patiantur; et seruus qui scit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulet multis. unde et ecclesiastici uiri, si iisdem quibus haeretici sceleribus continentur, nequaquam adamae et seboim, quae inferiores sunt, sed sodomae et gomorrhae, quae maiorum criminum esse dicuntur cruciatibus subiacebunt. ad haereticos quoque deceptum que ab eis populum loquitur dominus, quod nisi egerint paenitentiam, ponantur sicut adama et seboim, ut nullam spem habeant salutis. rursum ut clementissimus pater dicit se suam mutare sententiam, et paenitere quod talia sit locutus, ut illos quoque ad conuersionem et ad paenitentiam prouocet.

non faciam, inquit, in furore meo, non disperdam ephraim. quantum, inquit, in me est, quantum ego cupio, si errorem ueritate correxerit, si me magis amauerit quam principes haereseos; deus enim ego sum et non homo, lapsis manum porrigam, errantes ad salutem uocabo. et quia sanctus sum, propterea non ingrediar ciuitatem, id est conciliabula et urbes haereticorum. foras exeuntes de urbibus suis, libenter recipio, in ciuitates eorum non ingrediar. hoc quod dixit: non ingrediar ciuitatem, et iuxta lxx sequitur: post dominum ambulabo, quidam sic interpretati sunt, ut dicerent domino populum respondisse, et esse sensum: quia conuersum est in te cor tuum, et non secundum peccata nostra fecisti nobis, sed imitaris clementiam tuam, et nostra delicta non punis, et polliceris te sanctum et clementem in nostri medio uersaturum, idcirco et ego malorum hominum non ingrediar ciuitatem, nec ero de numero peccatorum; sed ambulabo post dominum deum nostrum. hebraei autem ex persona dei ita edisserunt: non te derelinquam, non ibo ad aliam gentem; nec ingrediar alteram ciuitatem. post dominum ambulabunt, quasi leo rugiet, quia ipse rugiet; et formidabunt filii maris et uolabunt quasi aues ex aegypto, et quasi columba de terra assyriorum; et collocabo eos in domibus suis, dicit dominus: lxx: post dominum ambulabo, sicut leo rugiet, quia ipse rugiet; et formidabunt filii aquarum et uolabunt quasi auis ex aegypto, et quasi columba de terra assyriorum; et collocabo eos in domibus suis, dicit dominus. domino prospera pollicente, populus conuertetur ad eum; et ambulabit post dominum quia dominus rugiet quasi leo. de quo et amos propheta commemorat: dominus de sion rugiet et de hierusalem dabit uocem suam. rugit autem quando dicit: sicut adama, ponam te ut seboim. cum que ille rugierit, tunc formidabunt filii maris, siue aquarum, ut lxx transtulerunt. etenim uerbum maim, quod per tres litteras scribitur mem, iod, mem, si legatur maim, aquas significat; si meiam, de mari intellegitur. haec hebraei ad aduentum christi referunt, quem sperant esse uenturum. nos iam transacta conuincimus, quia et de aegypto, et de assyriis, hoc est: ab oriente et occidente, et ab aquilone et meridie uenerunt, et cotidie ueniunt qui discumbant cum abraham, isaac et iacob. filios autem maris, siue aquarum, eos possumus appellare, qui sagena domini comprehensi sunt, et abstracti de mari huius saeculi. cum que capti fuerint de morte in uitam, collocabuntur in domibus suis, quae horrea uocat euangelium, in quibus electa et a paleis separata frumenta conduntur. natura leonum esse dicitur; ut cum infremuerint et rugierint, omnia animantia contremiscant, et fixo gradu se mouere non possint: tantus pauor est, tanta formido. itaque et dominus cum instar leonis rugierit et intonuerit, ac dederit uocem suam, cunctae aues et uniuersa uolatilia perhorrescent; et ibunt ad nidos, id est, ad domos suas in quibus dominus habitabit cum eis. dicamus et aliter: cum uerus leo infremuerit, falsus leo qui est iuxta apostolum petrum, aduersarius noster, illico conticescet, et omne dogma peruersum os suum aperire non poterit; quique ante ab eo capti fuerant, rugitu leonis soluti et comminatione terribili, sequentur dominum deum suum. tunc timebunt filii maris, siue aquarum, qui in amaritudine et salsis haereticorum aquis fuerant procreati; et assumptis pennis, uolabunt quasi aues ex aegypto, et quasi columba de terra assyriorum, et dicent: quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? ut qui apud haereticos laborauerant, requiescant in ecclesia, et habitent in domibus suis, de quibus fuerant errore seducti. aegyptum, id est mesraim, tribulationem interpretari et angustiam nouimus; assyrios quoque dirigentes siue, ut melius arbitramus, arguentes. ab his ergo liberabuntur haeretici, cum habitare coeperint in domibus suis, et malis parentibus dixerint: relinquetur uobis domus uestra deserta. circumdedit me in negatione sua ephraim et in dolo domus israel; iudas autem testis descendit cum deo et cum sanctis fidelis. lxx: circumdedit me in mendacio ephraim et in impietate domus israel et iuda; nunc cognouit eos deus et populus sanctus uocabitur dei. tradunt hebraei huiuscemodi fabulam: in exitu israelis ex aegypto, quando ex alia parte mons, ex alia rubrum mare, et ex alia pharaonis cingebat exercitus, et inclusus populus tenebatur, ceteris tribubus desperantibus salutem, et aut reuerti in aegyptum, aut bellare cupientibus, solus iuda fideliter ingressus est mare, unde et regnum meruit accipere. et hoc esse quod nunc dicatur: iudas testis sermonum dei, et astipulator ac uindex descendit cum deo in mare, et inter sanctos fuit fidelissimus, ut uerbis iubentis crederet dei. hoc illi dicunt. nos coeptae explanationis sequamur ordinem, quod circumdederit ephraim regia tribus et domus israel, populus qui tribui regiae seruiebat, et circumdederit eum in negatione siue mendacio, dum dominum negant et idola confitentur. iudas autem, hoc est duae tribus, quae habebant templum, legem, prophetas, et seruabant praecepta legalia, erant testes, gradientes que cum deo et cum sanctis fideles.

sanctos possumus dicere uel angelos, uel patriarchas ac prophetas et ceteros qui dei imperio seruiebant. ad comparationem enim illius temporis quo haec dicebantur, aberrante penitus ephraim, et decepto in idolorum cultu israel, solus iuda remanserat, qui in dei cultu et testimoniis uersaretur, et possit descendere cum eo, siue fortis esse cum forte. rad enim et descensionem et fortitudinem significat; pro quo aquila transtulit epikrateian~g. iuxta anagôgên~g circumdant haeretici deum in mendacio, immo in negatione. quicquid enim loquuntur, negatio, immo mendacium est; et circumdant eum in dolo, siue in impietate domus israel; dum uniuersa quae simulant, artifici sermone componunt et impietatem loquuntur contra deum. iudas autem, hoc est uir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur tumore haeretico, sed humiliatur cum deo et cum sanctorum choro fidelis est et robustus, dum aedificat domum suam supra petram, quae nulla tempestate quatiatur. lxx multo aliter transtulerunt; quod et ephraim et domus israel et iudas circumdederint deum in mendacio et in impietate, et tantae clementiae sit deus ut non eis abscindat spem salutis; sed cognoscat illos et paratus sit uocare populum sanctum et populum dei, qui nunc impietate peruersus est. iuxta tropologiam quoque, uelle dominum et haereticos saluari, et ecclesiasticos peccatores, et omnes suo uocabulo nuncupari. qui autem uere sanctus est, non circumdat deum in mendacio, sed in ueritate, psalmista dicente: potens es, domine, et ueritas tua in circuitu tuo.

Caput 12

ephraim pascit uentum, et sequitur aestum; tota die mendacium et uastitatem multiplicat, et foedus cum assyriis iniuit; et oleum in aegyptum ferebat. lxx: ephraim autem pessimus spiritus, persecutus est aestum; tota die uana et inania multiplicauit et testamentum cum assyriis pepigit; et oleum in aegypto mercabatur. sacra narrat historia, manahen regem israel, pace facta cum assur, ab aegyptiis auxilium postulasse; et hoc est quod nunc dicitur: ephraim pascere uentos, id est: spe uana se decipere, sequi que kausôna~g, hoc est aestum, et ire ad meridiem, nihil que aliud agere tota die nisi sibi illudere. et dum huc illuc que discurrat, uastitatem et euersionem suis urbibus praeparare. annon est uastitas atque mendacium, pepigisse foedus cum assyriis, et oleum tulisse in aegyptum? sunekdochikôs~g a parte totum, quod uidelicet munera aegyptiis miserit. licet quidam arbitrentur quod nequaquam in aegypto oleum gignitur, et pretiosissimum missum esse ab ephraim, cuius terra samaria olei fertilissima est. porro secundum tropologiam omnes haeretici pessimo daemonum spiritu continentur, de quo et in apostolo scriptum est: aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. et immundus spiritus cum exierit ab homine, et requiem non inuenerit, septem alios spiritus nequiores se sibi copulat, et ad pristinam reuertitur domum. spiritu igitur pessimo sequuntur kausôna~g, id est ariditatem, siue uentum urentem, qui contrarius floribus est et germinantia cuncta disperdit, tota die inania uacua que sectatur, nec proprio errore contentus est, sed multos discipulos, immo comites suae uanitatis erroris que multiplicat. foedus quoque facit cum assyriis quorum princeps est sensus magnus, ut quaecumque finxerit, sapienter simulasse uideatur, ea sapientia quae destruitur a deo, quam et apostolus praecipit declinandam, dicens: uidete, ne quis uos deprehendat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi. sed et oleum fert in aegyptum, siue mercatur aegypti sapientiam, ecclesiasticis cupiens miscere dogmatibus oleum unctionis quo ungebantur prophetae ac sacerdotes, quo ungebantur et reges. hoc oleum habent et sancti, de quibus dicitur: filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae. et bona oliua in qua oleaster noster insertus est. quamuis autem conentur haeretici ueritati miscere mendacium, oleum aquis et ceteris humentibus ac liquentibus rebus non potest copulari. semper ueritas supra est, deorsum que mendacium. omnes aliae species, id est haereses, quae non habent, ut diximus, oleum ueritatis, possunt sibi misceri, et de pluribus unum effici corpus. sed harum oleum quod defertur in aegyptum, et de terra sancta ad pharaonis regna descendit, detestatur propheta, dicens: oleum peccatoris non impinguet caput meum. iudicium ergo dei cum iuda et uisitatio super iacob; iuxta uias eius et iuxta adinuentiones eius reddet ei. in utero supplantauit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo; et inualuit ad angelum et confortatus est; fleuit et rogauit eum; in bethel inuenit eum et ibi locutus est nobis cum et dominus deus exercituum. dominus memoriale eius et tu ad deum tuum conuerteris; misericordiam et iudicium custodi, et spera in deum tuum semper.

lxx: et iudicium domino cum iuda, ut ulciscatur iacob, iuxta uias eius, et iuxta adinuentiones eius reddet ei. in utero supplantauit fratrem suum et in labore suo praeualuit deo, et confortatus est cum angelo, et potuit; fleuerunt et deprecati sunt me; in domo ôn~g inuenerunt me et ibi dictum est ad eos. dominus autem deus omnipotens erit memoriale eius, et tu in deo tuo conuerteris, misericordiam et iudicium custodi; et appropinqua deo tuo semper. ephraim semel pascente uentos, et sequente mendacium, qui in tantam uenit amentiam, ut inter duas gentes aduersarias dubius fluctuaret, faciens pacem cum assyriis et oleum portans in aegyptum; nunc mihi omne iudicium est cum iuda et uisitatio super iacob. uisitationem autem uocat flagella atque supplicia, ut qui ephraim reddidit, quod merebatur, iudae quoque, qui de iacob ortus est semine, reddat iuxta uias et iuxta adinuentiones suas, qui non tantum fortuito errore deceptus est et humana concidit fragilitate; sed inquisiuit et adinuenit in quibus peccaret et rueret. exponit autem quanta bona iudas, hoc est iacob, acceperit, et in patre filius nominatur, ueteris que recordatur historiae, ut et dei misericordia erga iacob, et illius contra deum duritia cognoscatur. dum adhuc esset in utero rebeccae, supplantauit fratrem suum esau, non utique fortitudine propria, qui sentire non poterat; sed misericordia dei, qui cognoscit et diligit eos, quos praedestinauit. et non solum in utero supplantauit fratrem suum; sed in fortitudine quoque directus est cum angelo, quando ad torrentem iacob aduersum angelum tota nocte pugnauit. et quia directus est cum angelo, propterea euthutatou~g, quod hebraice dicitur isar, hoc est dirigentis, siue directi, nomen accepit. et inualuit, inquit, aduersum angelum; et eius benedictione quem uicerat, confortatus est. fleuit quoque, et rogauit eum, id est angelum, dicens: non te dimittam, nisi mihi benedixeris. cum que patris matris que consilio mesopotamiam fugeret, inuenit eumdem angelum in bethel, qui locutus est ad eum, locutus est nobis cum, id est in patre, locutus et filiis est, et in iacob dilexit et iudam; ex quo tempore usque ad praesens, nominis eius quod illi ab angelo et a deo impositum est, memoria perseuerat. cum haec ita se habeant, et tu, o iuda, imitare parentem tuum, plora et roga dominum exercituum, et ad eum conuertere. custodi misericordiam et iudicium, et cum utrumque feceris, spera in deo tuo semper, bonis operibus ad maiora proficiens. pro eo quod in hebraico habet: fleuit et rogauit eum; in bethel inuenit eum et ibi locutus est nobis cum, legimus in editione uulgata: fleuerunt et rogauerunt me, in domo ôn~g inuenerunt me, et ibi dictum est ad eos; ôn~g interpretatur dolor. si quis igitur flet, et agit paenitentiam et dominum deprecatur, inueniet eum in dolore cordis sui et cum eum inuocauerit, sibi audiet respondentem. possumus iudam ecclesiasticum uirum intellegere, qui a domino corripitur, quod non sit pristinorum in se beneficiorum eius memor, sed cotidie peccatis peccata consociet, et exponit quae sint ipsa beneficia. cum te, inquit, nascentem in fide ecclesia parturiret, supplantasti iudaeum siue gentilem fratrem tuum, et eius accepisti primogenita; et in fortitudine tua directus es cum angelo, uel uincens aduersarias fortitudines, uel roboratus benedictionibus angeli, qui ipse est deus, et inualuisti per figuram contra angelum, ut inualesceres contra homines, et confortatus es. cum que esses uictoriam consecutus, fleuisti et rogasti angelum domini, et peccatorum ueterum recordatus, inuenisti eum in bethel, hoc est in domo dei, quae est ecclesia, siue in domo ôn~g, doloris et lacrimarum et paenitentiae. et ut sciremus quis esset iste iudas, ibi, inquit, locutus est nobis cum, hoc est nobis christianis, et ex eo tempore usque in praesentem diem, christi censemur nomine, et ipso dirigente corrigimur. o itaque, uir ecclesiastice, qui appellaris iudas, et confitens, conuertere cotidie per paenitentiam ad dominum tuum; et si forte peccaueris, imitare prophetam dicentem: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo. nec hoc dixisse sufficiat, sed dei serua mandata, fac in alios misericordiam, ut ipse misericordiam consequaris. iudicium uerum iudica, ut in quo iudicaueris, iudicetur de te. et spera in deo tuo semper, siue appropinqua deo tuo iugiter, ut omni tempore in uirtute proficiens, appropinques deo tuo. chanaan in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit; et dixit ephraim: uerumtamen diues effectus sum, inueni idolum mihi, omnes labores mei non inuenient mihi iniquitatem quam peccaui. lxx: chanaan in manu eius statera iniquitatis, opprimere per potentiam dilexit; et dixit ephraim: uerumtamen diues effectus sum, inueni requiem mihi, omnes labores eius non inuenientur ei, propter iniquitates in quibus peccauit. monuerat iudam ut conuerteretur ad dominum deum suum, et misericordiam seruaret atque iudicium, et speraret in domino semper, siue appropinquaret ei iugiter. nunc ad ephraim, hoc est ad decem tribus sermo conuertitur, quem uocat chanaan, iuxta illud quod loquitur daniel ad presbyterum, qui utique erat de semine iuda: semen chanaan et non iuda, species decepit te. et in hiezechiel a hierusalem dictum legimus: pater tuus amorrhaeus, et mater tua cethaea. et in esaia dicitur ad tribum iuda: audite uerbum domini, principes sodomorum; percipite auribus legem domini nostri, populus gomorrhae.

in zachariae quoque extremo uersiculo legimus: et non erit chananaeus ultra in domo domini. dicit autem chanaan, hoc est ephraim, habere in manu sua stateram dolosam, siue iniquam, iubente scriptura: aequa sint tibi pondera; et non solum habere stateram iniquam ac dolosam, sed diligere calumniam et opprimere homines per potentiam. et ne putaremus chanaan alium quempiam sentiendum, ponit manifestius qui sit iste chanaan. dixit ephraim: uerumtamen diues effectus sum; et est sensus: non refert unde possideam, dummodo possideam. hoc morbo laborant plurimi, de quibus scriptum est: diuitiae congregatae inique euomentur. redemptio enim animae uiri, propriae diuitiae. unde praecipitur, ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos possint recipere in aeterna tabernacula, ephraim autem qui gloriatur et dicit: uerumtamen diues effectus sum, inueni idolum mihi, siue anôpheles~g, hoc est auen, quod non prosit possidenti, casso labore sudauit. sicut autem gulosi et luxuriosi uenter deus est, ita et auarus adorat auri idolum; et dicit in corde suo: inueni quod quaerebam; sed audiet: stulte, hac nocte rapietur anima tua a te; quae autem parasti, cuius erunt? cum que semel oculos eius diuitiarum, non dicam fulgor, sed caecitas occuparit, loquitur: omnes labores mei non inuenient iniquitatem meam, in qua peccaui. et est sensus: quicquid peccauero, si habuero diuitias ab his, qui meo indigent auxilio, mihi non poterit imputari, secundum illud quod scriptum est: et qui iniqua gerit, benedicitur. diuitum enim amici multi. unde et ad haereticos hoc ipsum refertur. chanaan quippe interpretari potest: quasi mouentes. et nota quod dixerit: quasi mouentes, non mouentes. mouentes sunt eos quos deceperint; quasi mouentes, illos quos temptauerint. sed quia fundati sunt supra petram, nullo possunt turbine concuti, nec pedum suorum mutare uestigium. in istiusmodi chanaan manu, hoc est operibus, statera dolosa est et iniqua; quicquid enim haereticus loquitur, dei iustitiam non habet, et plenum est doli et fraudium; unde et calumniam diligunt, dum deprimunt innocentes, siue opprimunt eos per potentiam. opprimitur pauper ecclesiasticus uerbositate et argutiis haereticorum, qui postquam aliquos deceperint, solent dicere: diuites facti sumus, habemus plurimam multitudinem; discipulorum turba nos sequitur; inuenimus idolum uel refrigerium nobis. idcirco enim uel maxime haereses componuntur, ut deuorent domos uiduarum, quae semper discunt, et numquam ad scientiam perueniunt ueritatis. et pulchre, inueni, ait, idolum mihi. omnia enim haereticorum figmenta idola sunt et simulacra gentilium; nec multum differunt in impietate, licet in nomine discrepare uideantur. solent que dicere, quicquid fecero, quicquid egero, mihi non poterit imputari; habeo enim diuitias meas, argumenta philosophorum, habeo populi multitudinem, quam qui aspexerit, me peccare non arbitrabitur. et ego dominus deus tuus de terra aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festiuitatis; et locutus sum super prophetas, et ego uisiones multiplicaui, et in manu prophetarum assimilatus sum. lxx: ego autem dominus deus tuus eduxi te de terra aegypti; adhuc habitare te faciam in tabernaculis, sicut in diebus sollemnitatis, et loquar ad prophetas, et ego uisiones multiplicaui, et in manibus prophetarum assimilatus sum. tu quidem tanta peccasti, ut laetareris in scelere, et multitudinem peccatorum putares esse diuitias, et diceres: diues effectus sum, inueni idolum mihi; omnes labores mei peccata mea inuenire non poterunt. ego autem dominus deus tuus qui te eduxi de terra aegypti, quando seruiebas pharaoni, et aedificabas de luto et paleis ciuitates, adhuc tribuo tibi locum paenitentiae, et magnitudine promissorum hortor, ut ad me redeas; adhuc enim sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festiuitatis. diem festiuitatis scenopegiam uocat, septimo mense, quintadecima die mensis, quando de aegypto egressi sunt filii israel. sicut, inquit, eo tempore te de aegypto liberaui, et habitasti in tabernaculis ad terram sanctam, et ad locum templi ire festinans; sic etiam nunc educam te de tribulatione et angustiis et imminente captiuitate, si tamen feceris quae praecepi. ego enim sum qui per omnes prophetas et uaria genera uisionum assimilatus sum hominibus, et te ad paenitentiam prouocaui. an non est humanae similitudinis, quando moyses in altum extollens manus orat, ut iesus uincat amalec, et crucis in eo sacramenta monstrentur?

nonne in manibus prophetarum assimilatur deus, quando ionas tribus diebus ac noctibus in profundo est, ut dominum significet die tertia ab inferis resurgentem? multiplicatas autem uisiones in omnibus prophetis legimus, quando hiezechiel cernit deum in aurigae modum sedentem super cherubim. et esaias: uidi, inquit, dominum sedentem supra thronum excelsum et eleuatum, et duo seraphim in circuitu eius clamantia ad inuicem: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth. et abacuc stabat in specula sua, ut cornua uideret in manibus saluatoris, in quibus abscondita est fortitudo eius. unde et psalmista conclamat: audiam quid loquatur in me dominus deus. ut autem sciamus omnem prophetiam in scripturis sanctis appellari uisionem: et omnis, inquit, populus uidebat uocem dominus; unde et prophetae ante dicebantur uidentes. ad eos quoque qui ab haereticis seducti sunt, dicitur ut reuertantur ad dominum, qui mauult paenitentiam peccatoris, quam mortem; ipsum enim esse qui eos eduxerit de terra aegypti, id est de tenebris et errore gentilium. et ne forsitan peccati memores tardius reuertantur; adhuc, inquit, sedere uos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festiuitatis; ut quod facit baptisma, hoc faciat paenitentia, et habitent in tabernaculis saluatoris, hoc est in ecclesiis, de quibus dicitur: plantati in domo domini, in atriis domus dei nostri florebunt. et ne putent haeresiarchas et principes erroris sui, dei locutos spiritu: ego sum, inquit, qui locutus sum ad prophetas, et non ad magistros uestros; ego uisiones multiplicaui, et in manu prophetarum meorum qui sunt in ecclesia constituti, assimilatus sum. si galaad idolum, ergo frustra erant in galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acerui super sulcos agri. lxx: si non galaad est, ergo falsi erant in galgala principes immolantes, et altaria eorum quasi testudines super desertum agri. pro eo quod nos transtulimus: bobus, qui hebraice appellantur surim, lxx interpretati sunt: principes, qui uocantur sarim, uerbi similitudine atque ambiguitate decepti. rursum ubi nos posuimus: aceruos, qui hebraice appellantur gallim et proprie thinas~g significant, hoc est ex arena tumulos congregatos, qui maxime in deserto, et in litoribus flante uento, uel augentur uel minuuntur; lxx transtulerunt: testudines, pro quibus symmachus aceruos lapidum interpretatus est, theodotio colles. et reuera si thinas~g respicias, habent similitudinem magnarum testudinum in deserto agro, uel in ripis atque litoribus paululum humo eminentium. quod ergo dicit, hoc est: si in galaad, de qua scriptum est: galaad ciuitas operantium idolum, supplantata sanguine, falsi sunt dii et peruersa religio, et est trans iordanem ubi duae tribus habitant, ruben et gad, et dimidia tribus manasse, ergo et galgal de qua in hoc eodem propheta legimus: omnis malitia eorum in galgala, quae est post tergum bethauen; quicumque idola colunt, non boues diis immolant, sed bobus offerunt sacrificia, imitantes errorem samariae. eo enim tempore quo haec prophetabantur, galaad in regno decem tribuum erat; et galgal sub imperio duarum tribuum, quae appellabantur iuda. ergo et decem tribus et duae pari idololatriae errore deceptae sunt, et altaria eorum sicut acerui et tumuli de lapidibus congregati, siue de arenis. cum que et illi et hi in captiuitatem fuerint abducti, arae quondam eorum absque cultoribus testudinum uel tumulorum habebunt similitudinem. quia uero galaad interpretatur translatio testimonii, et galgal uolutabrum, hoc dicere possumus, quod principes haereticorum testimonia ueritatis transferant in mendacium, et quicquid colunt, idolum sit, et sacrificia eorum habeant similitudinem uel aceruorum de lapidibus congregatorum uel testudinum. quomodo enim thines~g et acerui hinc atque illinc de lapidibus et sabulo congregantur, ita et haeretici de sapientia saeculari et argutiis hominum, fraude atque mendacio simulacra componunt. et cum hoc fecerint, tardis gressibus in uno mouentur loco, et totum orbem occupare non possunt. testudo tardigrada et onerata, immo oppressa pondere suo, non tam ambulat quam mouetur, haereticorum grauissima peccata significans, qui suis in caeno et uolutabro luti erroribus immolant, adorantes opera manuum suarum, et instar boum cuncta pro terrenis frugibus laborantes. fugit iacob in regionem syriae, et seruiuit israel in uxore, et in uxore seruauit. in propheta autem eduxit dominus israel de aegypto, et in propheta seruatus est. lxx: et recessit iacob in campum syriae, et seruiuit israel in uxore et in uxore custodiuit; et in propheta eduxit dominus israel de aegypto, et in propheta seruatus est. uidetur absque ratione et ordine prophetali post idolum galaad et galgal et altaria aceruis lapidum similia, subito historiam geneseos de iacob uoluisse narrare; quod statim soluit, qui supra de iacob legisse se meminit: in utero supplantauit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo; et inualuit ad angelum et confortatus est; fleuit et rogauit eum: in bethel inuenit eum et ibi locutus est nobis cum. iste igitur iacob non frustra ab angelo confortatus est; sed quia tota nocte pugnauit, et uicit aduersarium, ut ex hoc fratrem disceret non timere, cuius metu in syriam fugeret ad laban auunculum suum, et seruiuit in uxore rachel septem annis; et pro lia oues soceri laban eodem annorum spatio custodiuit. et quia semel iacob dixerat et israel, patrem filios que coniungit, et sequentis recordatur historiae, quando in propheta moyse eduxit dominus israel de aegypto, et duodecim tribus quae generatae sunt israel, propheta educente, seruatae sunt. non errabit qui supplantatorem iacob, et israel uidentem dominum, in typo domini dixerit praecessisse; et rachel primum sterilem atque formosam, quam plurimum dilexit iacob significare ecclesiam. liam autem lippientibus oculis atque fetosam, synagogae sacramenta monstrare, et quod ipse credentium populum eduxerit de tenebris huius saeculi, et ad dulcissima iordanis, id est baptismi, fluenta peruenerit.

ad iracundiam me prouocauit ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum ueniet, et opprobrium eius restituet ei dominus suus. lxx similiter. cum ergo ephraim tanta praestiterim, ut nudum et exsulem et solum, diuitem dominum que reducerem, et multorum filiorum parentem, deseruit me ephraim, immo ad iracundiam prouocauit; et amaritudine sua amarum fecit esse qui dulcis sum. unde sanguis eius super eum ueniet, id est: ipse erit causa mortis suae, secundum id quod dauid loquitur ad eum, qui saulis nuntiauit interitum, et a se regem israel caesum esse memorabat: sanguis tuus super caput tuum. non mea sententia, sed saulis sanguine tuus sanguis effundetur. quod que sequitur: et opprobrium eius restituet ei dominus, illi sensui congruit quem nathan loquitur ad dauid: qui blasphemare fecisti inimicos nomen domini, propter hanc rem, hoc est propter hoc peccatum quo interfecisti uriam, ipsa blasphemia atque opprobrium, quo per te dominus blasphematus est, uertetur in caput tuum. semper haeretici ad iracundiam prouocant clementem deum, et eum qui mauult paenitentiam peccatoris quam mortem, duritia cordis sui punire compellunt; et sanguis eorum, quo et suum et multorum effuderunt sanguinem, ueniet super caput eorum; et opprobria quibus dominum blasphemauerunt, restituet eis dominus suus, non quod eorum dominus sit, sed quia quondam dominus eorum fuit.

Caput 13

loquente ephraim horror inuasit israel et deliquit in baal, et mortuus est, et nunc addiderunt ad peccandum, fecerunt que sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum; factura artificum totum est; his ipsi dicunt: immolate homines, uitulos adorantes. lxx: iuxta uerbum ephraim iustificationes accepit ipse in israel, et posuit ad baal, et mortuus est, et nunc apposuit ut peccaret, et fecerunt sibi conflatile de argento suo, secundum imaginem idolorum, opera artificum conflata; his ipsi dicunt immolate homines, uituli enim defecerunt. pro eo quod lxx interpretati sunt: immolate homines, uituli enim defecerunt, et nos uertimus: immolate homines, uitulos adorantes, symmachus interpretatus est: immolate, homines uitulos adorent; ut sit sensus: immolate, hoc est sacrificate idolis, et hucusque distinctio sequatur: rationale animal, homines adorent uitulos, muta animantia. loquente ergo ephraim, id est ieroboam filio nabath de tribu ephraim, horror inuasit israel, id est decem tribus. pro horrore qui hebraice dicitur rathath, quem symmachus et theodotio tremorem interpretati, sunt nescio quid uolentes, dikaiômata~g id est iustificationes, lxx transtulerunt. et tantus israelem horror inuasit, ut delinqueret et offenderet deum in baal et moreretur perdens eum qui dicit: ego sum uita. anima enim quae peccauerit, ipsa morietur. et apostolus: uidua, inquit quae in deliciis est, uiuens mortua est. et non solum mortuus est in baal, sed addidit peccata peccatis, ut ex argento quod dominus dederat, idola fabricaretur, opera manuum hominum. quibus ipsi dicunt, id est sacerdotes et principes qui populum bona docere debuerant: immolate homines, uitulos adorantes; quod quidem et in psalmis dicitur: immolauerunt filios suos et filias suas daemoniis. pro eo quod iuxta symmachum et theodotionem uertimus: adorantes, aquila interpretatus est kataphilountes~g, id est deosculantes. qui enim adorant, solent deosculari manum suam; quod iob fecisse se negat dicens: si osculatus sum manum meam apponens ori meo, et hoc mihi ad iniquitatem maximam reputetur. sin autem ut quidam uolunt, daemones loquuntur ad populum: immolate homines, uituli enim defecerunt, ostenditur ingluuies eorum, qui sanguine uictimarum aluntur, et holocaustorum fumo; quod deficientibus hostiis, homines sibi cupiant immolari, quorum non solum interitu, sed et cruore laetantur. loquentibus autem haereticis, immo principibus haereticorum, id est ephraim, horror et tremor inuadet infelicem populum; et delinquet in idolis, quae de suo corde confinxit, et moritur cum populo quem seduxit. et non sufficit corruisse, nisi linguam quam ad canendum deum acceperat, uertat in imagines idolorum, et artifici eloquio simile ueritati dogma componat, quod nihil est aliud, nisi excogitatio prauitatis humanae. praecipiunt que discipulis suis, ut et ipsi immolent homines, hoc est furentur de ecclesia dei, et introducant ad haereticos, et occidant quos deceperint. quod sequitur: uituli enim defecerunt, hunc habet sensum: nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui uocantur bruta animalia; sed eos rapite, eos immolate, qui in ecclesia constituti, christi censentur nomine et homines appellantur, iuxta illud propheticum: escae autem electae. idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pertransiens, sicut puluis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. lxx similiter; hoc solum quod in ultimo est, immutantes: et sicut uapor de locustis, siue de lacrimis, quia in plerisque codicibus akridôn~g, in aliis dakruôn~g positum reperimus. quia, inquit, homines pro uitulis immolauerunt, et adorauerunt uitulos; idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros mane pertransiens, sicut puluis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. quae omnia uidentur ad tempus et subito dilabuntur iuxta illud quod dixerat: transire fecit samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. et iterum: sicut mane transit, pertransiet rex israel. et nubem quidem aut rorem transire uelociter, et puluerem ex area, et fumum de fumario, nemo ambigit, iuxta illud quod scriptum est: sicut deficit fumus, deficiant quaerimus autem quare lxx pro fumario, quod theodotio transtulit kapnodochên~g, locustas interpretati sunt?

apud hebraeos locusta et fumarium, iisdem scribitur litteris aleph, res, beth, he. quod si legatur arbe, locusta dicitur; si orobba, fumarium; pro quo aquila kataraktên~g, symmachus foramen interpretati sunt. cataracta autem proprie uocatur foramen in pariete fabricatum, per quod fumus egreditur. si quis autem contentiosus et nolens recipere hebraicam ueritatem, locustae sensum quaesierit, audiat ephraim atmôi~g, id est uapori siue aurae et spiritui comparari; qui ita tenuis de ore locustae egreditur, ut non sentiatur; quod si econtrario obiecerit, quare non aliis, quae minora sunt, periturum ephraim assimilauerit; uerbi gratia pulici, qui omnia membra habet, caput, oculos, pedes, uentrem et cetera; quae licet oculis non uideamus, tamen sensu intellegimus; intantum ut os pulicis ac dentes non uidentes oculis, morsibus sentiamus. respondendum est ei, quod ideo uapori locustae, siue aurae tenuissimae, periturorum gloriam compararet, quia locusta noxia est, et sic inimica mortalibus, ut famem faciat, et segetum culta populetur; intantum ut arbores quoque uineas que decorticet quod plenius in ioel propheta legimus. et huic locustae et nubi matutinae et rori et pulueri haeretici comparantur, de quibus et in epistola catholica dicitur: hi sunt nubes sine aquis. habent enim speciem prophetarum, et nubium apostolicarum, ad quas dei ueritas peruenit; sed non habent aquas, id est gratiam spiritus sancti, dicente domino in euangelio: qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem, inquit, dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. de lacrimis autem, quae sermone graeco habent aliquam similitudinem locustarum, dakruôn~g kai~g akridôn~g, manifestus error est, quibusdam pro locustis lacrimas aestimantibus. ego autem dominus deus tuus de terra aegypti. pro quo in lxx legitur: ego autem dominus deus tuus (signum_obeli) firmans caelum et creans terram, cuius manus creauit omnem militiam caeli, et non ostendi ea tibi, ut ambulares post ea (signum_metobeli) et eduxi te de terra aegypti. quae quoniam et in hebraico non habentur, et a nullo uertuntur interpretum, in antiqua quoque editione lxx non leguntur, obelo praenotanda sunt; praesertim cum sensus eorum perspicuus sit. unde ad reliqua transeamus, cum his quae sequuntur iungentes superius capitulum: ego autem dominus deus tuus de terra aegypti, et deum absque me nescies, et saluator non est praeter me. ego cognoui te in deserto in terra solitudinis, iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati; eleuauerunt cor suum et obliti sunt mei lxx: ego autem dominus deus tuus et ego eduxi te de terra aegypti; et deum praeter me non cognosces et saluator non est absque me. ego pascebam te in solitudine, in terra inhabitabili, secundum pascua sua; et repleti sunt in saturitate, et eleuata sunt corda eorum; idcirco obliti sunt mei. qui supra dixerat: fugit iacob in regionem syriae, et seruiuit israel in uxore, et in uxore seruauit; in propheta autem eduxit dominus israel de aegypto, et in propheta seruatus est; etiam nunc quid eis praestiterit, refert: ego dominus deus tuus, qui te eduxi de terra aegypti, qui tibi mandaui per moysen; attende, ne forte comedas et satureris, et obliuiscaris dei tui, qui eduxi te de terra aegypti; non est enim alius deus praeter me, et qui possit saluare, nullus est alius. ego qui conditor omnium sum, cognoui, siue paui te in deserto et in terra inhabitabili, ubi rerum omnium penuria, ubi nullae aquae; dedi tibi manna de caelo, et aquarum fontes produxi de petra durissima. qui iuxta illud, quod alibi scriptum est: incrassatus est, impinguatus, dilatatus et recalcitrauit dilectus, nunc quoque comederunt et saturati sunt, et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt eius, cuius beneficiorum memores esse debebant. neque enim per tantam eremi uastitatem, ubi non solum fruges et arbores uineae que, sed nec herba quidem gignitur, et nullae aquae ardorem temperant solis, quadraginta annis poterat israel ad terram peruenire iordanis, nisi dominus omnia praestitisset. haereticos quoque eduxit dominus de terra aegypti, de domo seruitutis, et de camino ferreo; qui primum seruiebant regi pharaoni et ducibus eius; praecepit que eis in ecclesia, ut alium nescirent deum nisi eum qui creator est omnium, et nouit saluare quos fecit. ipse cognouit eos et pauit in terra solitudinis; ita ut possint dicere: dominus pascit me et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocauit, super aquam refectionis educauit me. dedit que eis angelorum panem manna de caelo, quod in aegypto numquam comederant, et aquas de sequenti eos petra. petra autem iuxta apostolum christus est, qui comederunt et adimpleti sunt, et cibos domini non tulerunt. quibus idem apostolus loquitur: iam saturati estis, et iam diuites facti estis; sine nobis regnatis, atque utinam regnaretis, ut et nos regnaremus uobis cum. comederunt enim in sanctis scripturis panem qui de caelo descendit, et cum dauid dixerunt: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. impleti que et saturati eleuauerunt contra creatorem cor suum; et alterum sibi finxerunt deum, quicquid biberant et comederant, suis meritis, non dei misericordiae deputantes. idcirco obliti sunt dei, qui praeceperat eis, ut legis uerba religarent inter oculos et in manibus, atque in fimbriis palliorum, ne umquam obliuiscerentur dei sui. et ero eis quasi leaena, sicut pardus in uia assyriorum; occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum; et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. lxx: et ero eis quasi panther et sicut pardus in uia assyriorum; occurram eis sicut ursa indigens cibo et disrumpam interiora cordis eorum; et deuorabunt eos ibi catuli siluarum, bestiae agri disrumpent eos. illi adimpleti sunt et saturati; eleuauerunt corda sua et obliti sunt mei.

ego autem, inquit, ero eis quasi leaena, siue panther, de quo supra plenius diximus; et sicut pardus in uia assyriorum, quando ducentur captiui ab assyriis, et occurram illis quasi ursa raptis catulis, siue indigens cibo; et disrumpam eorum uniuersa uitalia. aiunt qui de bestiarum scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse ursa saeuius cum perdiderit catulos, uel indiguerit cibis; et non solum pantherae, pardi et ursae ferociam comminatur, sed leonis quoque et omnium bestiarum, quae gignuntur in saltibus; et in haec omnia dicit se esse uertendum, quando ierint ad assyrios; ne cum ibi fuerint dura perpessi, non potentiae et indignationi domini, sed hostium fortitudini assignent miserias suas. simul que consideremus, quod in euangelio credentibus loquitur: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam uos; iugum enim meum suaue est et onus meum leue est, nunc per prophetam incredulis, et nolentibus agere paenitentiam panther, pardus, ursa et leo efficitur; non solum israelitis, qui propter idololatriam in medorum urbibus siue montibus collocati sunt; sed etiam haereticis, qui propter mentis superbiam, et falsorum dogmatum uanitatem, obliti sunt dei sui, et confinxerunt et secuti sunt deos alienos. perditio tua, israel, tantummodo in me auxilium tuum. ubi est rex tuus? maxime nunc saluum te faciunt in omnibus urbibus tuis; et iudices tui, de quibus dixisti: da mihi regem et principes; dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. lxx: corruptioni tuae, israel, quis auxiliabitur? ubi est rex tuus iste? et saluum te faciat in cunctis urbibus tuis; iudicet te de quo dixisti: da mihi regem et principem; et dedi tibi regem et principem, et dedi tibi regem in ira mea, et habui in furore meo. pro eo quod lxx interpretati sunt habui, omnes abstuli transtulerunt. infelix israel et dignus maledictione perpetua, qui in tantum impietatis descendit profundum ut solius dei saluetur misericordia. potest autem in hebraeo et hoc sensu legi: dispereas, israel, quia nihil tibi reliquum est nisi ut mea solum clementia conserueris. in lxx autem alter est sensus: corruptioni tuae, israel, quis auxiliabitur? id est, captiuitati tuae et ultimae seruituti quis ferre poterit auxilium eorum, quos tibi praesules aestimasti? ubi est rex tuus, de quo dicebas ad samuel: constitue super nos regem, ut iudicet nos; sicut et gentes habent ceterae. cum que ille contradiceret, respondebas: nequaquam; sed rex erit nobis, et erimus etiam nos sicut et omnes gentes, et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit pro nobis. de quo ergo tibi promiseras, quod tua bella bellaret, nunc in necessitate subueniat, et uniuersas urbes tuas liberet de seruitute. ubi sunt iudices tui? ubi reges? tu enim dixisti: da mihi regem et principes; itaque dedi tibi saulem regem in furore meo; intantum ut in diebus messis pluuiam demonstrarem contra naturam iudaeae prouinciae. et abstuli, inquit, in indignatione mea regem, uidelicet sedeciam, ut quem cum furore dederam, tollerem cum indignatione. alii arbitrantur datum in furore regem ieroboam filium nabath, et ablatum in indignatione osee ultimum regem decem tribuum. hoc quod exposuimus, dedi tibi regem in indignatione mea, et abstuli regem, hebraei ad futurum tempus referunt. eo, inquit, tempore quo dicebas: da mihi regem et principes, ego tibi respondebam per samuelem, quod daturus tibi essem in furore meo, et ablaturus in indignatione mea. perditus est omnis haereticus et corruptioni traditus; qui enim corrumpit templum dei, disperdet illum dominus; et in nullo alio habet auxilium, nisi in sola misericordia dei, quam paenitudine consequitur. huius rex et iudices diabolus est et daemones, siue omnes principes dogmatum peruersorum, qui eos tempore necessitatis et angustiae liberare non poterunt, qui dati sunt in furore, et auferentur in indignatione; non quod dominus tales eos uoluerit habere reges, alioquin non auferret quos sponte dederat, sed quod dimiserit eos uoluntatibus suis; ut comedentes et incrassatis carnibus, nausearent, et euomerent per nares suas, et odisse inciperent eos, quos tanto studio sequebantur. colligata est iniquitas ephraim; absconditum peccatum eius; dolores parturientis uenient ei, ipse filius non sapiens; nunc enim non stabit in contritione filiorum. lxx: congregatio iniquitatis ephraim; absconditum peccatum eius; dolores quasi parturientis uenient ei; iste est filius tuus sapiens quia nunc non sustinebit in contritione filiorum. quomodo si legitur quid in sacculo conseruatur, et non perit ei cui ligatum est; sic omnis iniquitas qua in deum peccauit ephraim, colligata est ei, et abscondita quasi in marsupio reseruatur. denique cum dies ultionis aduenerit, et extrema captiuitas, dolores quasi parturientis uenient ei, siue apprehendent illum. mulier parturiens multo antequam pariat, ex eo tempore quo concepit, scit se esse parituram, et exspectat cotidie extrema tormenta cruciatus que uenturos. ita et ephraim filius insipiens, de quo supra dixerat: ephraim columba insipiens, non habens cor in contritione filiorum et populi sui. cum dies parturitionis et captiuitatis aduenerit, aut stare aut sufferre non poterit. pro insipiente filio in lxx per ironiam legitur: iste filius sapiens, hoc est: quem sapientem putabas, ut econtrario intellegatur insipiens.

omnibus autem haereticis iniquitas colligata est, quam in excelso locuti sunt; et absconditum est peccatum eorum, dum se putant uenena sui cordis abscondere et habere secreta, quae cum dies parturitionis aduenerit, dolore eiulationibus que pandentur. iste ephraim filius insipiens est, quia dei sapientiam dereliquit, de quo et in hieremia scriptum est: nouissimum eius erit insipiens, et in contritione filiorum suorum quos interfecit, quos iugulauit dei iram sustinere non poterit. de manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne. consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres diuidit. lxx: de manu inferni liberabo eos, de morte redimam illos; ubi est causa tua, mors? ubi est aculeus tuus, inferne? consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratris diuidet. secundum utramque intellegentiam et ephraim, hoc est decem tribuum, et haereticorum qui sustinere non potuerunt in contritione filiorum suorum, cum dolores quasi parturientis aduenerint, dominus pollicetur de manu mortis se eos liberaturum, et de morte redempturum. manum autem mortis appellat opera quibus interficit, iuxta illud quod scriptum est: in manu linguae mors et uita. liberauit autem omnes dominus, et redemit in passione crucis et effusione sanguinis sui, quando anima eius descendit in infernum, et caro eius non uidit corruptionem; et ad ipsam mortem atque infernum locutus est: ero mors tua, o mors. idcirco enim mortuus sum, ut tu mea morte moriaris. ero morsus tuus, inferne, qui omnes tuis faucibus deuorabas. uidens que mortis duram necessitatem, et quod nullus sit hominum qui uiuat et non uideat mortem, clementissimus pater sententiae recordatur antiquae, quia in adam omnes morimur. siue propheta intellegens fragilitatem suam, et conditionem carnis humanae: consolatio, ait, abscondita est ab oculis meis; et est sensus: non ualeo consolari, quicquid mente concepero, dolorem meum non potest mitigare, cernentis, carissima inter se nomina morte seiungi; ipse, inquit, infernus inter fratres diuidit. quicquid igitur separat fratres, infernus est appellandus; et maxime mulier meretrix quae uocans insipientem ad se, dicit in opibus prudentiae: panes occultos libenter attingite, et aquae furtiuae dulcedinem; et nescit insipiens, quoniam terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. quicquid enim non licet, magis desideratur, et quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem uertitur. et mel distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces insipientis, nouissime autem amarius felle inuenitur, et acutius magis quam gladius utrimque acutus. quicumque terrigena est, et de caelo non nascitur, interficitur eius amplexibus, et ligatur institis lectulorum; et insipientiae pedes deducunt eos, qui utuntur ea, cum morte ad inferos. inter mortem autem et inferos, hoc interest: mors est quo anima separatur a corpore; infernus, locus in quo animae recluduntur, siue in refrigerio, siue in poenis, pro qualitate meritorum. hoc diximus, ut ostenderemus, id mortem facere, quod meretricem mulierem. mors enim diuidit fratres, hoc et mulier facit. in fratribus, omnem intellege caritatem, quod et mater diuidatur a filia, et pater a filio, et frater a fratre. quod autem aliud sit mors, et aliud infernus, et psalmista demonstrat, dicens: non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi? et in alio loco: ueniat mors super eos, et descendant in infernum uiuentes. pro eo quod nos interpretati sumus: ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne, lxx transtulerunt: ubi est causa tua, o mors? ubi est stimulus tuus, inferne? pro quo apostolus posuit: absorpta est mors in contentione? ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? et exponens uirtutem testimonii intulit: aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex; deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum iesum christum. itaque quod ille in resurrectionem interpretatus est domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. potest mors et infernus et diabolus accipi, qui christi morte iugulatus est, de quo et in esaia loquitur: deuorauit mors inualescens.

et postea sequitur: abstulit dominus omnem lacrimam ab omni facie. duos autem fratres inter se morte diuisos, iuxta historiam illius temporis, quidam israel et iudam intellegunt, ut quod tunc figurabatur in parte, nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere israel et iudas liberandus sit et redimendus. in eo loco, in quo lxx transtulerunt: ubi est causa tua? et nos diximus: ero mors tua, symmachus interpretatus est: ero plaga tua. quinta editio et aquila: ubi sunt sermones tui? quod hebraice scribitur dabarach; legentes dabar, hoc est uerbum, pro deber, quod interpretatur mors, iuxta illud quod in esaia legimus: mortem misit dominus in iacob, et uenit in israel, hoc est deber, pro quo nos interpretati sumus: uerbum misit dominus in iacob, et uenit in israel, id est dabar. pro aculeo quoque, quem nos morsum transtulimus, symmachus apantêma~g, id est occursum, theodotion et quinta editio plagam et conclusionem interpretati sunt. adducet urentem uentum dominus de deserto ascendentem, et siccabit uenas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis uasis desiderabilis. lxx: adducet urentem uentum dominus de deserto super eos, et siccabit uenas eius, et desolabit fontes illius; iste arefaciet terram eius et omnia uasa desiderabilia. legi in cuiusdam commentariis, uentum urentem quem adducet dominus de deserto, illum esse qui percusserit domum iob in quattuor angulis, et fecerit eam super filios ruere conuiuantes et unum esse de his uentis, quos in euangelio legimus flare et uenire cum turbine, pluuiis atque fluminibus, ut subuertant domum, quae super petram aedificata est, siue super arenas. quod mihi nequaquam uidetur; neque enim in iob scriptum est, quod uentum de deserto dominus adduxerit; sed nomen domini tacitum est, ut uentus de solitudine, qui contra sanctum uirum sua uenerat uoluntate, contraria possit accipi fortitudo, et uenti qui domorum fundamenta subuertunt, utique ad bonam partem non poterunt referri. superest ut uentum urentem quem adducet dominus de deserto ascendentem, illum intellegamus, de quo et in abacuc legimus: deus ab austro ueniet, et sanctus de monte pharan; qui utique in solitudine et in meridie situs est. et in cantico legimus: ubi pascis, ubi cubas in meridie? hunc itaque uentum urentem, qui siccet uenas mortis, et fontes eius arefaciat, adducet dominus de deserto ascendentem; de deserto autem humani generis, in quo et diabolus quaerens requiem, inuenire non potuit. siue desertum intellegimus sanctae mariae uterum uirginalem, quod absque semine humano nullo frutice pullulauerit; sed uirga simplex atque purissima et unione fecunda ediderit eum florem qui dicit in cantico canticorum: ego flos campi et lilium conuallium. et pulchre tam in esaia quam in praesenti loco, flos ascendens et uentus ascendens dicitur, quia de humilitate carnis ad excelsa conscendit, et nos se cum duxit ad patrem, dicens in euangelio: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. ipse quasi radix ascendet de terra inhabitabili, et nequaquam mors in eum, sed ipse morti superueniet, neque enim mors in eo ullam suae potestatis uiam repperit, et hoc est quod in prouerbiis dicitur: impossibile est super petram serpentis inuenire uestigia. et ipsa loquitur in euangelio: ecce ueniet princeps mundi huius et inueniet in me nihil. iste siccabit uenas mortis, et desolabit fontes eius. uenae mortis et fontes et aculeus, peccata ab apostolo nominantur; quibus arefactis, mors quoque ipsa siccabitur. quod que sequitur: ipse diripiet thesaurum omnis uasis desiderabilis, dupliciter accipitur, siue quod desiderabilia sunt his, qui in morte habitant, siue uasa desiderabilia quae in thesauro retinebantur inferni, sanctos intellegimus, quos alligatos forte dominus diripuit et tulit de inferis, et quasi uasa pretiosissima se cum perduxit in paradisum. pro thesauro, terram lxx transtulerunt; terra haud dubium quin mortem significet. et in psalmis legimus: credo uidere bona domini in terra uiuentium. et iuxta euangelium: mites possidebunt terram. econtrario debemus accipere terram inferni non esse terram uiuentium, sed mortuorum, quae diripitur atque uastatur, quando morte christi uinctae apud inferos animae liberantur. secundum tropologiam in eisdem, - de quibus supra diximus -, commentariis legimus uentum urentem, diabolum intellegi et singulos haeresiarchas. quod nobis displicet; neque enim diabolus uenas mortis fontes que erroris siccare potest, cum ipse fons et initium mortuorum sit. itaque sermo ecclesiasticus urens intellegendus est uentus, qui omnia haereticorum dogmata arefaciat et perducat ad nihilum, et diripiat eos atque dispergat, qui haereticorum doctrina in morte fuerant congregati.

Caput 14

pereat samaria, quoniam ad amaritudinem concitauit deum suum; in gladio pereant; paruuli eorum elidantur et fetae eius discindantur. lxx: disperdetur samaria quoniam restitit deo suo, in gladio peribunt et lactentes eorum elidantur ad petram, et habentes in utero disrumpantur. saepe diximus decem tribus appellari samariam a metropoli samaria quae ex nomine augusti nunc uocatur augusta, id est sebaste. cur autem samaria dicta sit ciuitas, in regum uolumine legimus. imperat igitur propheta, et, ut uerius dicam, optatiuo modo loquitur, ut samaria pereat. cui cum deus tanta praepararet bona, illa contra deum faciat, et magis daemonum simulacra sectetur; symmachus autem non dixit pereat, sed metamelêsei~g, id est aget paenitentiam, sui que eam paenitebit erroris, quod dulcissimum deum in amaritudinem uerterit, ita ut bellatores eius in gladio pereant, paruuli et lactentes elidantur ad terram, et fetae eius atque praegnantes disrumpantur in mortem. quae omnia ei accidisse credendum est tempore captiuitatis et angustiae, quando suam patriam perdiderunt, et qui euasere gladium, in seruitutem perpetuam sunt abducti. de haereticis facilis intellegentia est, quod uocentur samaria, eo quod dei praecepta seruare se iactent, non quod custodissent leges eius; sed quod hoc esse se dicant in similitudinem schismatis nouatianorum, qui et ipsi katharous~g, id est mundos, se uocant, cum sint omnium immundissimi, negantes paenitentiam, per quam peccata mundantur, iuxta illud quod scriptum est: lauabis me, et super niuem dealbabor. et in esaia: lauamini, mundi estote. lauacrum autem non baptismum uocat, sed omnem paenitudinem, quae sordes abluit peccatorum. pereat igitur huiuscemodi samaria, quia quicquid loquitur repugnat deo suo et clementiam eius uertit in crudelitatem, usque adeo, ut qui uiri sunt apud illam et ad malitiae aetatem uenere perfectam, spiritali mucrone truncentur. qui autem paruuli atque lactentes, elidantur ad petram, de quibus et in psalmo legimus: beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram. fetae quoque eius atque praegnantes quae de malo semine conceperunt, ideo disrumpentur, ne pessimos liberos faciant. tale quid et in euangelio nobis subicitur: uae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis; diebus uidelicet tribulationis et angustiae. interficiuntur autem et bellatores samariae gladio et lactentes eliduntur, et praegnantes disrumpuntur, ut pereunte malo semine, zizaniis que eius exustis, solum remaneat triticum, quod in domini horrea recondatur. conuertere, israel, ad dominum deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua, tollite uobis cum uerba, et conuertimini ad dominum; dicite ei: omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus uitulos labiorum nostrorum; assur non saluabit nos, super equum nos ascendemus; nec dicemus ultra: dii nostri opera manuum nostrarum, quia eius qui in te est misereberis pupilli. lxx: conuertere, israel, ad dominum deum tuum, quia infirmatus es in iniquitatibus tuis; sumite uobis cum sermones et reuertimini ad dominum, dicite ei ut non tollatis iniquitatem, sed assumatis bona; et reddemus fructum labiorum nostrorum. assur non saluabit nos, super equum non ascendemus; nequaquam ultra dicemus: dii nostri, operibus manuum nostrarum, qui in te est miserebitur pupilli. pereunte samaria et uiris eius, et paruulis et praegnantibus occisis, elisis atque discissis, totus israel ad paenitentiam prouocatur; ut qui infirmatus est, siue corruit in iniquitatibus suis, reuertatur ad medicum et recipiat sanitatem, uel stare incipiat qui corruerat; docetur que quomodo debeat agere paenitentiam. tollite, inquit, uobis cum uerba, id est preces, et delictorum confessionem, et conuertimini ad dominum tam uerbis quam operibus; et dicite ei: omnem aufer iniquitatem, nihil languoris in nobis et ruinae pristinae derelinquas, ne rursum mali seminis pullulent rediuiua plantaria; et accipe, inquit, bonum. nisi enim tuleris mala nostra, bonum tibi quod offeramus, habere non possumus, iuxta illud quod alibi scriptum est: declina a malo, et fac bonum; et reddemus, ait, uitulos labiorum nostrorum. pro uitulis qui hebraice appellantur pharim, fructum septuaginta transtulerunt, qui dicitur pheri, falsi sermonis similitudine. uituli autem labiorum, laudes in deo sunt et gratiarum actio: sacrificium enim deo spiritus contribulatus. igitur illos iam tempore carnalibus uictimis reprobatis, placabilis deo hostia est pura confessio. qui reddituros se esse dicunt labiorum uitulos, et dei laudes perpeti uoce canituros, etiam aliud repromittunt quod nequaquam in assyriis spem habeant, nec super equos aegyptios, quia fallax equus ad salutem, et ultra non adorent opera manuum suarum, uitulos aureos, quos in dan bethel que conflauerunt; et idcirco inquiunt: nequaquam operi manuum nostrarum dicemus: dii nostri, quia tu eius qui in te est pupilli misereberis; hoc est populi israel, de quo dixeras: filius primogenitus meus israel. et: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. et in alio loco: filii alieni mentiti sunt mihi. pupillus autem uocatur, quia deum perdidit patrem. quidam pupillum exposuit eum qui a malo patre recesserit diabolo, et idcirco dei misericordia subleuetur. ad omne quoque dogma peruersum cotidie propheta loquitur, et sectatores eius ad paenitentiam prouocat dicens: conuertimini ad dominum deum uestrum qui corruistis, siue elanguistis, domini perdita sanitate; tollite uobis cum uerba, ueram fidei confessionem, et dicite: aufer iniquitatem quae in nostro corde uersatur, et accipe bonum fidei. quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. uituli et uictimae, siue fructus labiorum sunt in patrem et filium et spiritum sanctum et in passionem ac resurrectionem domini credere; quam qui obtulerit ei, nequaquam sperabit in rege assyrio, de quo crebro diximus.

nec ascendet super equum quem praecipit dominus nequaquam multiplicandum, quem habens pharao cum suo est demersus equitatu. omnis enim haereticus ascendit equos per superbiam, quos in errore suo ipse generauit. et nequaquam ultra dicent operibus manuum suarum, quae ipsi artifici eloquio confinxerunt, dii nostri. gulosi uenter deus est, auarus colit mammona, haereticus dogma quod finxit qui uniuersa haec deseruerit, id est assur et equum et opera manuum suarum, reuertetur ad dominum, et placabit patrem suum a quo fuerat abiectus. sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia auersus est furor meus ab eo; ero quasi ros. israel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut libani; ibunt rami eius, et erit quasi oliua gloria eius, et odor eius ut libani. conuertentur sedentes in umbra eius, uiuent tritico et germinabunt quasi uinea. memoriale eius sicut uinum libani ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam et dirigam eum; ego ut abietem uirentem, ex me fructus tuus inuentus est. lxx: sanabo habitatores eorum; diligam eos manifeste, quia auersa est ira mea ab eis; ero quasi ros. israel florebit ut lilium et mittet radices suas quasi libanus; ibunt rami eius, et erit quasi oliua fructifera, et odor illius quasi libani, conuertentur et sedebunt sub umbra eius; bibent et inebriabuntur frumento, et efflorebit sicut uinea memoriale eius, sicut uinum libani ephraim. quid ei ultra et idolis? ego humiliaui eum et ego confortabo illum, ego sicut iuniperus condensa; ex me fructus tuus inuentus est. conuersis ad paenitentiam et instar pupilli patrem quem reliquerant cognoscentibus, respondit deus: sanabo contritiones, uel habitacula eorum in quibus fuerant uulnerati, siue confracti, uel in quibus male habitauerant: diligam eos spontanee; quod lxx transtulerunt homologôs~g, perspicue atque aperte uel absque ulla dubitatione. diligit autem dominus diligentes se, de quibus et in alio loco ait: ego diligentes me diligo. qui enim prius irascebar eis propter peccata quae fecerant, nunc miserebor propter clementiam meam. et ero eis quasi ros; ut fornacem babylonicam et caminum aestuantis incendii meo rore restinguam, qui et per isaac patriarcham ad iacob seruum meum locutus sum: de rore caeli erit habitaculum tuum. quomodo enim dominus fit credentibus lumen, uia, ueritas, panis, uinea, ignis, pastor, agnus, ianua, uermis, et cetera; sic qui indigemus illius misericordia, et peccatorum febribus aestuamus, in rorem nobis uertitur, ad quem dicit esaias: ros enim qui a te est, sanitas eorum est. et in deuteronomii cantico moyses loquitur: descendant sicut ros uerba mea. cum autem nos dominus suo rore resperserit, et siccitatem pectoris nostri suis pluuiis irrigauerit, germinabimus, immo florebimus ut lilium, imitantes dominum saluatorem, qui dicit in cantico canticorum: ego flos campi et lilium conuallium; et loquitur ad sponsam suam, quae non habet rugam neque maculam: sicut lilium in medio spinarum sic proxima mea in medio filiarum. cum que creuerimus in domino, mittemus radices nostras sicut arbores libani, quae quantum in auras consurgunt uertice, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole consistant. harum arborum rami huc illuc que tenduntur, ut ueniant uolatilia caeli et habitent in eis. et ne forsitan putaremus, quia dixerat: erumpet radix eius, siue emittet radices suas quasi libanus, de cedris eum loqui et infructuosis arboribus, sanctum uirum et conuersum ad dominum oliuae frugiferae comparat, qui dicit in alio loco: ego autem sicut oliua fructifera in domo dei. cuius fructum quinque sibi sapientes uirgines parauerunt, ex quo uulnerum mitigatur tumor, languentium membra requiescunt, in tenebris lumen accenditur, unguntur in agone certantes. haec oliua habebit odorem quasi libani, uel thuris, quod genus et thymiamatis: homônumôs~g apud graecos et hebraeos et mons appellatur et thus, uel certe montis libani qui fertilissimus et uirens, densissimis arborum comis protegitur, ita ut possit oliua dicere: christi bonus odor sumus. qui autem conuersi fuerint ad dominum, accipient conuersionis suae praemium, ut sedeant in umbra eius et dicant: sub umbra eius requieui et sedi, et fructus eius dulcis est in ore meo. cum que sederint in umbra illius, uiuent qui prius mortui fuerant, siue iuxta septuaginta bibent et inebriabuntur tritico, hoc est rerum omnium abundantia. quod autem hic ebrietas non euersionem mentis, sed copiam rerum omnium significet, uersiculus ille declarat dicens: uisitasti terram et inebriasti eam. et ioseph conuiuium, in quo inebriasse dicitur fratres suos. et dominus loquens ad apostolos: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, fratres. siue quia dominus ipse est frumentum et uinea, quicumque crediderit in eo, inebriari dicitur.

denique sequitur: et florebit quasi uinea, memoriale eius sicut uinum libani. uinum autem libani possumus appellare mixtum et conditum thymiamate, ut odorem suauissimum habeat, uel uinum libani quod domino libatur in templo, de quo in zacharia sub libani uocabulo legimus: aperi libane, portas tuas. cum ergo tanta rerum abundantia sit futura, o ephraim, omnis qui agis paenitentiam, et qui meus esse coepisti, dimitte idola, simulacra contemne; ego enim sum qui humiliaui te, et ego exaltabo te, siue ego exaudiam et dirigam, et faciam eum quasi abietem uirentem; ut de illo iuxta hebraeos dicatur in psalmo: abies domus eius. aut certe ego ero quasi iuniperus condensa, ut sub mea umbra requiescat. de arkeuthois~g, id est iuniperis, iuxta septuaginta interpretes, salomon ianuas templi fecisse memoratur, quia christus, per quem ad patrem accedimus, hanc habet naturam, ut semper floreat, semper nouos afferat fructus, et numquam deponat uirorem suum. haec iuniperus sub umbra sua quiescentibus, ne mundi huius ardore feriantur, et percutiat aestus, caput eorum, sicut quondam percussit et ionae, dat fruges, et non solum dormientibus requiem et sedentibus, sed et saturitatem uescentibus praebet. quicquid secundum anagôgên~g interpretati sumus, in aduentu domini saluatoris, et in conuersione ueri israel, hoc tam ad haereticos et iudaeos quam ad gentes et ad omne dogma peruersum referri potest, ut cum egerint paenitentiam, ueniam consequantur. si ergo plenitudo repromissionis adimpleta est in aduentu saluatoris, et cotidie impletur in ecclesia, credendum est ut plenius impleatur, quando perfectione ueniente, quod nunc ex parte est, destruetur. notandum quod saepe diximus, salutem israelis et reuersionis ad deum, et de captiuitate redemptionem, non carnaliter accipere, ut iudaei putant, sed spiritaliter, ut uerissime comprobatur. quis sapiens et intelleget ista? intellegens et sciet haec? quia rectae uiae domini et iusti ambulabunt in eis, praeuaricatores uero corruent in eis. lxx: quis sapiens et intelleget haec, aut intellegens et cognoscet ea? quia rectae uiae domini et iusti ambulabunt in eis; qui autem impii sunt, infirmabuntur in illis. quando dicit: quis sapiens et intelleget haec? intellegens et cognoscet ea? obscuritatem uoluminis et difficultatem explanationis ostendit. si autem ipse qui scripsit, uel difficile, uel impossibile confitetur; quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis, clarissimum iubar solis non possumus intueri, nisi dicere illud quod scriptum est: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim potest absque christo docente cognoscere quid significet iezrael, quid soror eius non misericordiam consecuta; quid tertius frater non populus meus; quae sit adultera, quae sine lege dei multo sessura sit tempore; quod sit pactum cum bestiis terrae, et cum uolatilibus caeli; qui sit dauid ad quem populus reuersurus sit, cuius sit die tertia resurrectio et egressus eius diluculo comparetur; quae sit pluuia prima et nouissima; qui sit quem propheta dicit esse uenturum, qui nobis monstret iustitiam, aut in cuius typo educatur israel ex aegypto, et portetur in brachiis, et ducatur in funiculis caritatis; qui sit qui interficiat mortem, et siccet uenas eius et fontes arefaciat, et diripiat uasa quae in thesauro condita tenebantur, et cetera quae longum est retexere? unde quicumque sanctus et iustus est, rectas uias domini esse cognoscet. uias autem domini esse cognoscimus lectionem ueteris et noui testamenti, sanctarum intellegentiam scripturarum. in his uiis qui ambulat, nisi conuertatur ad dominum et ablatum ab eo fuerit uelamen, quod erat ante oculos moysi, rectum iter inuenire non poterit. sin autem dixerit cum dauid: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, ambulabit in eis, et christum inueniet; et iudaeos atque haereticos, quos uel praeuaricatores uel impios scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet; iuxta illud quod scriptum est: ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in israel.













Comments