Home‎ > ‎Isaiah‎ > ‎

St. Jerome on Isaiah- Latin Pt. 2



et congregastis aquas piscinae inferioris. et domus hierusalem numerastis; et destruxistis domus ad muniendum murum. et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae ueteris; et non aspexistis ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius de longe non uidistis. lxx: et auerterunt aquam antiquae piscinae in ciuitatem; et destruxerunt domos hierusalem ad firmandos muros ciuitatis; et fecistis uobis aquam inter duos muros intra piscinam antiquam; et non aspexistis eum qui a principio fecit eam et creatorem illius non uidistis. uos qui scissuras ciuitatis dauid, id est ecclesiae, uidebitis uel uidetis, quae in toto orbe multiplicatae sunt, qui congregastis aquas piscinae uestrae atque doctrinae, non superioris, sed inferioris, et domos hierusalem numerastis, siue destruxistis, ut muniretis murum uestrum, non fodistis puteos, qui uitales haberent et aeternas aquas, sed lacus contritos, qui aquam non ualent continere. et fecistis eos inter duos muros noui et ueteris instrumenti, et aquam piscinae ueteris neglexistis, nec considerastis datorem legis deum, et operatorem mundi penitus neglexistis. hoc iuxta hebraicum. ceterum iuxta lxx considerauerunt se haeretici, quod multi essent et hac multitudine confidentes, doctrinam ueteris testamenti auerterunt a ciuitate dei, quae est ecclesia, et destruxerunt domos hierusalem, ut aedificarent conciliabula malignantium; dum que uetus reprobant instrumentum, nec nouum secuti sunt, quia nouum ueteris instrumenti testimoniis roboratur. propterea inter duos muros ueterem et nouum, fecerunt sibi nouas aquas, quas interiores esse putant, et maiora continere mysteria, quam in testamento ueteri continentur; et non respexerunt deum, qui ueteris instrumenti conditor est et factorem eius nec a longe quidem uidere uoluerunt.

et uocabit dominus deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum, ad caluitium et ad cingulum sacci; et ecce gaudium et laetitia, occidere uitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere uinum; comedamus et bibamus, cras enim moriemur. et reuelata est in auribus meis domini exercituum, si dimittetur iniquitas haec uobis donec moriamini, dicit dominus deus exercituum. cotidie dominus deus exercituum prouocat haereticos ad paenitentiam, qui inter duos muros aquam piscinae ueteris contemnentes, foderunt sibi lacum, et congregauerunt aquam piscinae inferioris, quae non de caelo, sed de terra aquas habet; et uocat eos ad fletum; beati enim flentes, quia ipsi ridebunt. et ad planctum, ne postea audiant: lamentauimus uobis et non planxistis. et ad caluitium, ut omnia opera mortis radant, et auferant de corpore suo quidquid non uiuit in corpore. et ad cingulum sacci, ne postea iuxta hierusalem pro cingulo reste cingantur. illi autem e contrario pro fletu et planctu, caluitio et cilicio, gaudium habuere atque laetitiam, et quasi morte omnia finirentur, occidentes uitulos arietes que iugulantes, ut comederent carnes et biberent uinum, locuti sunt uerba blasphemantium. dum in praesenti saeculo sumus, deliciis affluamus. crastina enim dies, hoc est futurum tempus, sine sensu erit. illis ista dicentibus, audiuit dominus uerba blasphemiae, et comminatus est, non se dimissurum esse hanc iniquitatem, donec aut peccato moriantur et uitiis, aut cum delictis suis ad inferos pertrahantur. quod quidem non solum de haereticis, sed de omni potest intellegi peccatore, qui neglegens peccata sua, desperatione fit peior; et uoluptatibus irretitus, iungit peccato blasphemiam, ut omnem sensum uiuentium putet morte finiri, dicens illud epicuri: post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est.

haec dicit dominus deus exercituum: uade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad sobnam praepositum templi, et dices ei: quid tu hic; aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulcrum? excidisti in excelso memoriam, diligenter in petra tabernaculum tibi. ecce dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinaceus; et quasi amictum sic subleuabit te. coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui. et expellam te de statione tua; et de ministerio tuo deponam te. et erit in die illa, uocabo seruum meum eliacim filium helciae; et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum; et potestatem tuam dabo in manu eius, et erit quasi pater habitantium hierusalem, et domui iuda. et dabo clauem domus dauid super humerum eius; et aperiet et non erit qui claudat; et claudet et non erit qui aperiat. et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solio domus patris sui. et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, uasorum diuersa genera, omne uas paruulum a uasis craterarum usque ad omne uas musicorum. in die illo dicit dominus exercituum: auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet; et peribit quod pependerat in eo, quia dominus locutus est. lxx: haec dicit dominus sabaoth: uade ad pastophorion ad somnam quaestorem, et dices ei: quid tu hic? aut quid tibi est hic? quoniam excidisti tibi sepulcrum, et fecisti tibi in excelso memoriam; et descripsisti tibi in terra tabernaculum? ecce dominus sabaoth eiciet et conteret uirum, et auferet stolam et coronam tuam gloriosam, et proiciet te in regionem magnam et absque mensura, et ibi morieris. et ponet currum tuum optimum in ignominiam, et domum principis tui in conculcationem. et aufereris a dispensatione tua, et de gradu tuo. et erit in die illa, uocabo puerum meum eliacim filium helciae, et induam illum stola tua, et coronam tuam dabo illi fortiter, et dispensationem tuam dabo in manus eius, et erit quasi pater habitatoribus hierusalem, et iudae, et dabo gloriam domus dauid ei, et principabitur, et non erit qui contradicat. et dabo clauem domus dauid super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. et constituam eum principem in loco fideli et in solium gloriae domus patris eius et erit confidens super eum omnis gloriosus in domo patris sui a minimo usque ad maximum. omne uas paruulum a uasis aganoth; et pendebunt super eum. in die illa haec dicit dominus sabaoth: mouebitur homo qui stabilitus erat in loco fideli; et auferetur, et corruet, et disperibit gloria quae erat in eo, quoniam dominus locutus est. praecipitur esaiae prophetae ut ingrediatur ad eum qui habitat in tabernaculo, quod hebraice dicitur sochen, ad sobnam praepositum templi, siue ut lxx transtulerunt, tamian~g, hoc est quaestorem et dispensatorem thesaurorum domus dei. sochen autem uel tabernaculum interpretatur uel pastophorion, hoc est thalamus, in quo habitat praepositus templi. quis est autem alius, qui habitauit in tabernaculo iudaeorum et in domo quondam dei, nisi iudaicae legis sermo et traditio, quae in ueteris instrumenti lectione uersata est? huic itaque traditioni dicitur atque doctrinae: quid hic agis? cur tibi uis aedificare domum in occidente littera, et tabernaculum tuum, quod non habet fundamentum, in petrae figere firmitate; quod non tam tabernaculum et domus, quam sepulcrum et memoria appellandum est? propterea autem tibi dico, quod in excisione sepulcri non debeas laborare, quia transferet dominus sacerdotium tuum, sicut transferri solet geber, quod omnes uirum interpretati sunt. hebraeus autem qui nos in ueteris instrumenti lectione erudiuit, gallum gallinaceum transtulit. sicut, inquit, gallus gallinaceus humero portitoris de alio loco transfertur ad alium, sic te dominus de loco tuo leuiter asportabit, et qui quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in auri lamina, in qua erat scriptum nomen dei, coronaberis tribulatione et angustia. et quomodo si sphaera mittatur in decliui loco atque spatioso, stare non potest, sed in immensum uoluitur. sic omnis populus tuus in orbis terminos dispergetur. ibi que morieris cum littera tua, et omnis gloria tua, et currus quibus inclutus antea ferebaris; et domus dei splendor uertetur in ignominiam. auferet enim te dominus de statione tua, et de ministerio tuo, hoc est caeremoniis uictimarum, ut impleatur illud quod scribitur ad hebraeos: translato enim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. cum autem tu eiectus fueris de ministerio tuo, uocabo puerum meum eliacim, cui dixi et in alio loco: magnum tibi est uocari te puerum meum. eliacim interpretatur resurgens deus, siue dei resurrectio. iste igitur resurgens deus, qui est filius helciae, id est partis domini, accipiet locum tuum, tua que induetur stola, et cingulo tuo confortabitur, ut quod tu habebas in littera, ille possideat in spiritu, et erit pater habitantium in hierusalem, hoc est in uisione pacis, quae interpretatur ecclesia, et domui iuda, ubi est fidei uera confessio. unde ipse ad apostolos loquitur: filioli, adhuc modicum uobis cum sum. et ad alium: fili, dimittuntur tibi peccata tua. et ad aliam: filia, fides tua te saluam fecit. dabo, inquit, ei clauem domus dauid, qui aperit, et nemo claudit; qui claudit, et nemo aperit. et haec ipsa clauis erit super humerum eius, hoc est in passione, iuxta illud quod in alio loco scribitur: cuius principatus super humerum eius. quod enim ille sua passione reserauerit, claudi non poterit; et quod clauserit in caeremoniis iudaeorum, a nullo alio aperietur. figam enim illum paxillum in loco fideli, ubi conuentus fidelium est. unde et credentes in christo fideles appellantur. et erit in solium gloriae domus patris sui, hoc est ecclesiae; et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius. unde et in euangelio scribitur: omnis populus pendebat ex eo. quod quidem non illo tantum tempore factum est, sed usque hodie impletur, ut pendeant ex eo quasi uasa diuersa dei, sapientia et iustitia, et omnia quibus christus appellatur. uasorum diuersa genera, pro quibus aquila interpretatus est sasaim et sephoth, quod symmachus uertit nepotes atque commixtos: ut et apostoli, et omnes credentes, hoc est filii filiorum, et commixti de uniuersis gentibus pendeant super eum. a uasis craterarum, pro quibus theodotio aganoth posuit, et parui enim et magni in dominum credituri sunt. crateras autem puto esse apostolos plenos uitalibus aquis. de quibus dicitur: benedicite deum de fontibus israel, in quibus crateribus miscuit sapientia uinum suum. et omne, inquit, uas musicorum, eorum qui omni tempore in dei laudes personant. quod sequitur, uidetur sensui nostro esse contrarium, quomodo paxillus iste, qui fixus fuerat in loco fideli, auferatur et frangatur; et cadat et pereat quod pependerat in eo, et hoc fiat quia dominus locutus est. quod ita solui potest si legamus illud euangelii, quod in nouissimis diebus refrigescat caritas multorum; et ipse dominus dicat: putas filius hominis ueniens inueniet fidem super terram? non ergo paxillus frangetur et cadet et peribit, quod impium est dicere. sed paxillus auferetur de loco fideli, hoc est de ecclesia, per impietatem cotidie subcrescentem, et qui super eum ante pependerant fide, postea infidelitate frangentur et cadent et peribunt. hoc autem fiet in diebus nouissimis, quia dominus locutus est. pro paxillo, qui hebraice dicitur iathed, et ab omnibus similiter effertur, soli lxx supra principem, hic hominem interpretati sunt. quod que nos celeritate dictandi paene praeteriit. sobnas interpretatur conuertere nunc, siue conuersio. dicitur ergo ad principem iudaeorum ut conuertatur de lege ad euangelium; et uictimarum imaginibus derelictis, transferat se ad spiritalis sacrificii ueritatem.

23. uerbum tyri. quid nobis uideretur super onere uel uerbo et assumptione tyri iuxta hebraeos, supra in libro decem uisionum historicae explanationis diximus. nunc omnem contra tyrum prophetiam secundum anag�g�n~g, et editionem lxx breuiter percurremus. tyrus lingua hebraea sor dicitur, et in nostrum sermonem transfertur angustia. omnis igitur anima uitiis occupata et prauis cogitationibus, sor appellari potest. ululate naues carthaginis, quia perierunt et ultra non uenient. de terra citiorum ducta captiua est. cui similes facti sunt habitatores insulae, negotiatores phoenicis, transfretantes mare in aquis multis, semen negotiatorum quasi messium illatarum, negotiatores gentium. pro carthagine in hebraeo scribitur tharsis quod omnes similiter transtulerunt. tharsis autem interpretatur contemplatio siue exploratio gaudii. citii quoque, quod hebraice dicitur chetim, interpretatur mare congelascens; et pro phoenice apud eos sidon legitur. arguuntur itaque hi quos malarum cogitationum turba circumdat, et qui uolentes iuxta apostolum diuites fieri, incidunt in temptationes et laqueos diaboli, et desideria multa inutilia et noxia, quae detrahunt homines in profundum. et dicitur eis quod ululare debeant, scientes omnes negotiationes mundi huius esse perituras, et contemplationem gaudii atque laetitiae in luctum lacrimas que uertendam. mare enim hoc ultra non poterit nauigari; sed omnia congelascent, et coloniae tyriorum captiuae ducentur in poenas. nulli enim alii similes sunt qui habitant in insula ista, nisi negotiatoribus, siue translatoribus qui circumferuntur omni uento doctrinae, et de aliis ad alia uitia transeunt. habitamus autem in insula, quamdiu temptationibus huius saeculi tundimur. et ex omni parte nostra insula atque nauicula maris feritur fluctibus. huius autem insulae negotiatores de sidone sunt, quae interpretatur uenatrix, et in qua habitant plurimi uenatores. de quibus scriptum est: liberabit te de laqueo uenantium. et in alio loco laetatur sanctus, quod de eorum insidiis liberatus sit dicens: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. omnes autem negotiatores gentium segetibus comparantur, quae cito arescunt, siue messibus fluminis quae de caelo non habent pluuiam, sed de terra; ideo que cum gentibus periturae sunt. ubi nos legimus, semen negotiatorum, in hebraeo scriptum est: semen sior, quod subauditur nili, eo quod aquas turbidas habeat quibus aegypti segetes irrigantur.

erubesce, sidon, dixit mare; fortitudo autem maris ait: non parturiui neque peperi, neque enutriui iuuenes neque exaltaui uirgines. cum autem auditum fuerit in aegypto, apprehendet eos dolor super tyro. saeculi huius mare, in quo habitant animalia parua cum magnis, et draco quem plasmauit deus ad illudendum ei, uidens a uenatoribus christi - qui de omni monte uenantur et colle - captos, qui prius a daemonibus capti fuerant, loquitur ad contrariam fortitudinem uenatorum, quae interpretatur sidon, et dicit ei: erubesce, sidon; non enim parturiui neque peperi, nec captos a te enutriui iuuenes, nec eleuaui uirgines quarum stultitia in euangelio condemnatur. mea enim parturitio et partus, et nutrimentum et eleuatio uirginum, apostolorum christi parturitione deleta est; quorum unus loquebatur: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. et: lac uobis potum dedi, non escam. et rursum: uolo autem uos omnes uirginem castam exhibere christo. cum hoc aegyptus audierit, quae hebraice dicitur mesraim, quod interpretatur ekthlibousa~g, id est tribulans et coarctans, etiam ipsa terrebitur, se quoque intellegens eadem quae tyrus passa est, esse passuram. quod cum ad omnia uitia referatur, potest et in haereseon diuersitate sentiri, quando alia capta haeresi, alia pertremiscit, et in alterius confusione alter se capiendum esse sentit. quomodo autem de sodomis dicitur: quoniam si facta fuissent signa in eis quae facta sunt in capharnaum, mansissent usque hodie; et infertur: uerumtamen sodomis tolerabilius erit in die iudicii quam uobis. sic de tyro et sidone discimus saluatore dicente: uerumtamen tyro et sidoni leuius erit in die iudicii quam ciuitati illi. unde et chananaea quae ad precationem christi, filiam, id est animam suam, grauissimo daemonio uexari intellegebat, exisse dicitur de finibus tyri et sidonis. neque enim poterat aliter occurrere saluatori, nisi tyri et sidonis terminos reliquisset.

ite carthaginem; ululate qui habitatis in insula hac. nonne haec est contumelia uestra a principio antequam traderetur? quod que sequitur: (signum_asterisci) deducent eam pedes eius longe ad peregrinandum, (signum_metobeli) de hebraico additum est et asterisco, id est stellis illuminantibus, praenotatur. o tyrii qui habitatis in angustia et in insula commoramini, qui ex omni parte expositi estis temptationum fluctibus, recedite de ea, et ite ad carthaginem, id est tharsis, atque ad uerum gaudium festinate, lugentes antiqua peccata et ueterem contumeliam, quam aut ipsi aliis inferebatis, aut patiebamini ab illis. hoc autem ideo praecipio, quia tyrum urbem uestram de suis sedibus et proposito cernitis ad terminos alios migraturam, quando ueteri errore deposito, euangelio saluatoris colla submiserint, ut qui prius habitabant in angustia, recedant longius, et aduenae sint atque incolae doctrinae domini saluatoris.

quis cogitauit haec super tyrum? numquid minor est, aut non praeualet? negotiatores eius principes chanaan, incluti terrae. dominus sabaoth cogitauit dissoluere omnem contumeliam gloriantium, et dehonestare omne quod inclutum est super terram. uerbum chanaan de theodotionis editione additum est, pro quo aquila negotiatores transtulit. interrogat ergo spiritus sanctus, immo interrogatione confirmat, quod dominus haec aduersum tyri principes cogitarit, quorum omnis industria est negotiationibus opes quaerere. et quomodo in euangelio legimus institores margaritarum, qui omnibus uenditis unam cupiunt emere margaritam, et utique appellandi sunt incluti negotiatores non terrae, sed caeli; sic e contra negotiatores tyri, hoc est tribulationis et angustiae, appellandi sunt incluti terrae, quia quidquid agunt, terram respicit, et principes chanaan, quod interpretatur fluctuantes atque commoti. non enim statuunt supra petram pedes suos, nec potest de eis dici: petra refugium herinaciis siue leporibus; sed illud potius quod iustus paene passus est, sustinent: mei autem paene moti sunt pedes; paene effusi sunt gressus mei. dominus ergo exercituum hoc consilium cogitauit, ut dissolueret pessima negotiatorum uincula, immo compactam iniuriam dissiparet, per quam cuncti qui tyro subditi sunt superbiunt. quod que intulit: et dehonestare omne quod gloriosum est super terram, non dominus dehonestamenti auctor est, sed quod per se ignominiae patet, ostendit esse ignominiosum. quod quidem et de sacerdotibus in leuitico legimus: contaminatione contaminabit eum, haud dubium quin sacerdos, non quo contaminationis auctor sit, sed quo ostendat eum contaminatum, qui prius mundus plurimis uidebatur.

operare terram tuam; etenim naues nequaquam ueniunt de carthagine, et manus tua nequaquam praeualet, quae in mari prouocat reges. multum a ceteris interpretibus et ab ipso hebraico in hoc loco lxx discordat editio, sed propositum prosequamur. supra dixerat: ite carthaginem, ululate qui habitatis in insula. nunc contrarium loquitur, quia naues de carthagine ultra non ueniunt, operare terram tuam. profuit enim tyro naues interire peregrinas, ut cogatur operari terram suam. de qua in prouerbiis dicitur: qui operatur terram suam, saturabitur panibus, ut nequaquam de incerto fluctuum naufragorum que discrimine, sed operis sui uiuat frugibus. de quibus in psalmis ad iustum canitur: labores manuum tuarum manducabis. scriptum est in osee, meretricis uias septas esse a domino spinis, ne sequi possit amatores suos, et hac necessitate compulsa reuerteretur ad uirum suum pristinum. quod et in saeculi rebus frequenter animaduertimus, multos qui per prospera et abundantiam omnium rerum dominum sentire non poterant, intellegere per inopiam, et conuerti ad opera iustitiae, postquam manus eorum non praeualuerit felicitate huius saeculi perfrui, quae prius in mari prouocabat reges, siue iuxta symmachum conturbabat; quorum cor in manu dei est. atque utinam et nos maris huius negotiatione contempta, operemur terram nostram, et nequaquam exspectemus naues carthaginis, siue naues tyri, quae carthaginem ire consueuerant, ne subiciamur potestati draconis, qui dominatur in mari. sed stabilem gradum figamus in terram, immo ad caelestia festinantes, operemur terram nostram, ut hic seminantes, ibi metamus. manus quoque nostra, quae prius in mundi negotiis uersabatur, et pro potentia ac felicitate etiam reges, id est sanctos, de statu suo poterat commouere, fiat imbecilla in rebus maris, ut fortis sit in opere terrae suae.

dominus sabaoth praecepit de chanaan perdere robur eius, et dicent: nequaquam adicietis iniuriam facere et iniquitatem uirgini filiae sidonis. tyrum et sidonem esse in terra chanaan et supra ostendimus, euangelii testimonium proponentes, in quo legitur, chananaeam mulierem siue syrophoenissam exisse de finibus tyri et sidonis, et occurrisse domino saluatori. omnis autem anima quae in saeculi fluctibus posita est, et circumfertur omni uento doctrinae, chanaan appellanda est, quae interpretatur quasi fluctuatio, siue commotio. unde et ad senem adulterum dicitur: semen chanaan et non iuda, species decepit te. prodest igitur tyro et eius angustiis robur perire chananaeum, ut dicatur habitatoribus eius quod ultra non ualeant iniurias facere, et opprimere per iniquitatem uirginem filiam sidonis. quicumque a diabolo capitur in diuersorum perturbatione uitiorum, et traditur in contumelias ignominiae, ut polluat corpus uoluptatibus et turpitudine, iste filius uel filia est sidonis. et hoc sciendum quod sabaoth in hebraico non habetur, et e contrario uirgo de hebraico addita sit.

si ieris in citios, neque ibi erit requies tibi; et si ad terram chaldaeorum, et ipsa uastata est ab assyriis. quod que sequitur de theodotionis editione, sub asteriscis additum est: fundauit eam siim, statuerunt propugnacula eius; suscitauerunt turrem eius; et absque asteriscis iungitur: paries eius cecidit. citii interpretantur plaga consummata siue perfecta. chaldaei in hoc loco: quasi ubera. assyrii: arguentes. siim etymologiam nec nos potuimus inuenire, et ceteri interpretes ipso quo apud hebraeos scribitur nomine transtulerunt. dicitur ergo ad tyrum, quod licet ad citios ire contendat, et angustiarum suarum plagam uitare, perfectam etiam ibi requiem inuenire non ualeat. rursum que si cupiat ire ad chaldaeos, et ubertate eorum ac rerum omnium abundantia perfrui, etiam illos inueniat desolatos, arguentibus assyriis eorum sterilitatem, iuxta quod et apostolus tradidit peccatores satanae, ut discant non blasphemare, qui traduntur in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. chaldaeorum autem siim fundamenta iecerunt, quos intellego daemones pessimos, qui et propugnacula et turres superbissimas urbis chaldaeae contra scientiam domini suscitauerunt. sed omnis eorum aedificatio in ruinas concidit; sequitur enim, paries eius cecidit. nisi enim dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam. saepe uidemus in saeculo de alio quosdam proposito transire ad aliud. uerbi gratia, ut qui militiam male experti sunt, transeant ad negotiationem. rursum que causidicos bellatorum arma corripere. mutant industriam, ut mutent infelicitatem; et nihilominus dispensatione dei his quos saluare dignatur, omnia nitentibus euenire contraria, ut per inopiam ac miserias cogantur non in se, sed in creatore suo habere fiduciam.

ululate naues carthaginis, quoniam periit fortitudo uestra. naues carthaginis, id est tharsis, iubentur ululare; nequaquam enim, ut supra, perierunt, siue non uenient; sed periit fortitudo earum. tharsis enim secundum aliam interpretationem in linguam nostram uertitur consummatio sex, siue laetitiae, in sex autem diebus mundum istum factum legimus, qui iuxta traditiones ecclesiasticas postea consummabitur. omnia ergo bona saeculi huius, et uniuersus mortalium labor, incerto nauium cursui comparatur, quod cito peritura sint, et cuncta nauigantium fortitudo soluatur. unde et in salomone scriptum est: ciuitates firmas ascendit sapiens; et destruxit munitiones earum. quidquid enim haereticorum et sapientiae saecularis, contrariorum que dogmatum arte componitur, uir ecclesiasticus destruit, et suis docet pedibus esse subiectum.

et erit in die illa, derelinquetur tyrus septuaginta annis, sicut tempus regis unius; sicut tempus hominis. et post septuaginta annos erit tyrus quasi canticum meretricis. sume citharam, uagare, ciuitas meretrix, obliuioni tradita. bene cithariza, plurimum canta, ut sit tui memoria. post septuaginta autem annos, uisitationem faciet deus tyri. et iterum restituetur in antiquum; erit que negotiatio eius omnibus regnis orbis terrarum super faciem terrae. et erit negotiatio eius, et merces sancta domino; sed non ipsis congregabitur, sed his qui habitant coram domino. omnis negotiatio eius comedere et bibere et impleri in collationem, memoriale coram domino. hoc quod dicitur: memoriale coram domino; et: super faciem terrae, et: sicut tempus hominis, in hebraico non habetur, sed in graeco additum est. septuaginta autem annis tyrus quondam coangustata dimittitur, ut expleto solitudinis tempore, carmen quondam meretricium uertat in laudes dei, assumens que citharam omnes chordas habeat concinentes; ut postquam bene concinuerit et multa cantauerit, fiat eius apud deum memoria, quae propter fornicationem obliuioni tradita erat; et restituatur in pristinum statum. habeat que diuitias regnorum totius orbis, et mercedes laboris illius nequaquam tyriis congregentur; sed his qui habitant in conspectu domini, comedant que et bibant, et impleantur omnibus bonis quae in conuiuii laetitiam cunctorum fuerint labore collata. sidonem ac tyrum sermo diuinus ad paenitentiam cohortatur, et labores eius atque mercedes domino sanctificandas esse promittit. quis non peccatorum spem salutis habeat, si tamen bene cecinerit, et uniuersae chordae uirtutum, quae quondam fuerant relaxatae, in laudes domini componantur? legimus in quadragesimo quarto psalmo, qui specialiter ad coniunctionem sponsi et sponsae, id est ad deum saluatorem et ecclesiae pertinet sacramenta, dici inter cetera: filiae tyri in muneribus faciem tuam precabuntur diuites plebis. et ipse rursum sponsus ad sponsam tyriam loquitur: audi, filia, et uide, et inclina aurem tuam; et obliuiscere populi tui, et domum patris tui, quia concupiscet rex decorem tuum. unde et in descriptione pulchritudinis eius infertur: astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. et iterum: omnis gloria filiae regis intrinsecus. si autem concupiuit rex pulchritudinem tyriae paenitentis et uariarum habentis ornamenta uirtutum, quanto magis merces eius et negotiatio, non in tyro permanentium, sed eorum erit qui habitant in conspectu domini! qui postquam egerint paenitentiam, audient a domino saluatore: comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, carissimi. quid sit autem comedere et bibere, et saturari omnium collatione uirtutum, fidelis lector intellegit. septuaginta annis desolatum fuisse templum et hieremias et daniel et zacharias docent. et in hiezechiele de sodoma legimus, quod restituatur in antiquum, et de aegypto, quod post desolationem terrae aegypti et ariditatem septem fluminum, ueterem recipiat ubertatem. septenarius autem et septuagesimus numerus, qui uel de singulis diebus, uel de septem conficitur decadibus, perfectam significat et consummatam paenitentiam; ut iuste tyrus, expleto paenitentiae tempore, in antiquum redeat statum. de hac arbitror meretrice et illud in prouerbiis salomonis mystico sermone signari: ne attendas pessimam mulierem; mel enim distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad breue impinguat fauces tuas, et postea amarius felle reperies. per fenestram enim domus suae in plateas prospicit, quia lata est et spatiosa uia quae ducit ad mortem, et quemcumque insipientem uiderit iuuenem, sapientes quippe temptare non audet, et transire iuxta angulos, qui rectam lineam perdiderunt. loquitur ei in tenebris et in caligine, et sub specie uoluptatum quasi uictimam ducit ad mortem. haec si conuersa fuerit, et bene cecinerit, et perfectae paenitentiae annorum tempus impleuerit, comedet et bibet, et saturabitur. audiat nouatianus, et taceat.

LIBER 8

sextus et septimus superiores libri allegoriam quinti uoluminis continent, quod olim historica explanatione dictaui. praesens opus, id est octauus liber, ad coeptam interpretationem reuertitur, ut et historiam et tropologiam iuxta utramque editionem pariter disserat. quae si longa tibi uidebitur, o uirgo christi eustochium, non mihi imputes, sed scripturae sanctae difficultati, praecipue que esaiae prophetae, qui tantis obscuritatibus inuolutus est, ut prae magnitudine rei, breuem explanationem putem, quae per se longa est. certe nos studiosis scribimus, et sanctam scripturam scire cupientibus, non fastidiosis et ad singula nauseantibus. qui si flumen eloquentiae et concinnas declamationes desiderant, legant tullium, quintilianum, gallionem, gabinianum, et ut ad nostros ueniam, tertullianum, cyprianum, minutium, arnobium, lactantium, hilarium. nobis propositum est esaiam per nos intellegi, et nequaquam sub esaiae occasione nostra uerba laudari.

24. ecce dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius; et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut seruus, sic dominus eius. sicut ancilla, sic domina eius; sicut emens, sic ille qui uendit; sicut fenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; dominus enim locutus est uerbum hoc. post specialem singularum gentium correptionem, iudaeae, babylonis, philistiim, moab, damasci, israel, aegypti, deserti maris, idumaeae et arabiae, uallis uisionis, et ad extremum tyri, in quarum explanatione quae potuimus diximus, nunc quid totus orbis in consummatione passurus sit, propheticus sermo describit, et nequaquam de singulis gentibus, sed de cunctis pariter prophetatur. et primum quidem quae impii tormenta passuri sint; et quomodo iuxta euangelium et apostolum pertranseat caelum et terra et figura mundi istius, et deducantur peccatores in infernum, de quibus scriptum est: ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. deinde quia pro qualitate meritorum multae sunt mansiones apud patrem, dicitur quomodo sancti rapiantur in nubibus obuiam domino in aera, et semper cum eo futuri sint. pro dissipata terra, septuaginta corruptum orbem interpretati sunt; et pro afflicta facie illius, id est terrae, iidem transtulerunt: et reuelabit faciem eius, ut procedant mortui de sepulcris suis. siue nudabit eam, ut omnia opera eius proferantur in publicum, et dispergantur habitatores eius in diuersa loca, praemiis uel suppliciis destinati. tunc nulla erit diuersitas inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, seruum et dominum, ancillam et dominam, diuitem et pauperem, feneratorem et eum qui aere alieno premitur, ementem atque uendentem. omnes enim ex aequo stabunt ante tribunal christi, nec erit acceptio personarum apud deum. de quo et iob eisdem propemodum uerbis loquitur: paruus et magnus ibi sunt, et seruus non timens dominum suum. et saluator in euangelio, cui omne iudicium traditum est, pleno sermone testatur. dissipabitur ergo terra, et omnia terrena opera redigentur ad nihilum, ut abolita imagine choikou~g, permaneat imago supercaelestis. primus enim homo de terra terrenus, et secundus de caelo caelestis; qualis terrenus, tales et terreni; et qualis supercaelestis, tales et supercaelestes; ut sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem supercaelestis. unde idem apostolus loquitur: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. non quod secundum haereticos dispereat natura corporum, sed quod corruptiuum hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem. et haec omnia fient, quia quod futurum est, per prophetas dominus locutus est.

luxit et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae, et terra interfecta est ab habitatoribus suis. lxx: luxit terra, corruptus est orbis, luxerunt excelsi terrae, terra autem egit impie propter habitatores suos. deus superbis resistit, et humilibus dat gratiam. unde prima sententia est contra eos, qui excelsi sunt terrae, ut infirmentur uniuersa quae nunc fortia sunt propter eos qui sanguinem sanguini miscuerunt, et in morem sanguinis abel, interfectorum cruorem ad deum clamare fecerunt.

quia transgressi legem sunt, mutauerunt ius, dissipauerunt foedus sempiternum. propter hoc maledictio uorabit terram, et peccabunt habitatores eius; ideo insanient cultores eius, et relinquentur homines pauci. lxx: quia praeuaricati sunt legem, mutauerunt praecepta, testamentum aeternum. propter hoc maledictio uorabit terram, quia peccauerunt habitatores eius; ideo pauperes erunt habitatores terrae, et dimittentur homines pauci. audiant iudaei, qui se solos legem accepisse domini gloriantur, quod uniuersae primum gentes totus que orbis naturalem acceperit legem, et idcirco postea lex data sit per moysen, quia prima lex dissipata est. de qua apostolus loquitur: cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, isti legem non habentes, ipsi sibi sunt lex; qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. qui igitur has leges obseruauerint, praemia consequentur; qui autem neglexerint eas, sustinebunt quae nunc sermo propheticus comminatur. et quomodo in principio benedixit deus omni creaturae quam fecerat. sic in consummatione mundi maledicet his qui terreni sunt, et non fuerint peregrini, sed habitatores terrae, et in ea peccauerint, qui obliti conditionis suae, contra se mutuo furore bacchati sunt. et pauci remanebunt qui habeant imaginem supercaelestis. siue, iuxta lxx: pauperes erunt habitatores terrae, quia spiritales diuitias perdiderunt.

luxit uindemia, infirmata est uitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde. cessauit gaudium tympanorum, quieuit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae, cum cantico non bibent uinum, amara erit potio bibentibus illam. attrita est ciuitas uanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte. clamor erit super uino in plateis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. et relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas, quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum. in consummatione mundi, praeteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum. unde et diues ille in conuiuio purpuratus, qui receperat bona sua in uita sua, eleuans oculos suos de inferno, lazarum cernit in requie. et dominus increpans diuites et luxuriosos atque ridentes, loquitur in euangelio: uae uobis diuites, quoniam recepistis consolationem uestram. uae uobis qui nunc saturati estis, quoniam esurietis. uae uobis qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis. quando igitur fuerit resurrectio mortuorum, et iudicii aduenerit dies, tunc lugebit uinum atque uindemia, de qua moyses loquitur: de uinea sodomorum uinea eorum, propago eorum de gomorra. uua eorum uua fellis, botrus amaritudinis eorum. furor draconum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis. tunc omnis potio, siue ut hebraice dicitur, sicera, id est ebrietas, quae statum mentis euertit, et homines uigilare non patitur, amaritudine commutabitur, quae ad tempus utentibus se mella mentitur, et in nouissimo amarior felle reperietur. tunc omnis dulcedo laetantium et tympanorum ac citharae sonitus in planctum uertetur ac gemitum. ingeramus hoc testimonium his qui in conuiuiis non solum gula et ebrietate, sed et auribus luxuriant, ut per omnes sensus animae fortitudo mollescat. atteretur ciuitas uanitatis, siue omnis ciuitas, uel spiritalis babylon, quae sedet in septem montibus purpurata, cuius supplicia in apocalypsi ioannis legimus. pulchre que dixit urbem uanitatis. si enim de caelo et terra et de omnibus quae terrena sunt dicitur: uanitas uanitatum, et omnia uanitas; quanto magis hoc de una urbe dicendum est, quae totius orbis pars modica est. tunc domus quarum nunc sunt aurata laquearia, et pauperibus absque tecto et tugurio frigore morientibus, parietes earum uestiuntur marmorum crustis, et secti eboris nitore resplendent, remanebunt uacuae. clamor erit in plateis super uino, non in arcta et angusta uia quae ducit ad uitam, sed in lata et spatiosa, quae ducit ad mortem. super uino et ebrietate erroris eorum, qui dormierunt somnum suum, et nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis. translatum est quippe in caelos gaudium terrae, et relicta est in urbe quondam celeberrima solitudo, et portas uiarum frequentium per quas populorum influebant agmina, opprimet habitatorum calamitas. et ut sciremus perspicue de totius orbis interitu nuntiari, intulit: haec erunt in medio terrae: in medio gentium siue populorum.

quomodo si paucae oliuae, quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita uindemia. hi leuabunt uocem suam atque laudabunt, cum glorificatus fuerit dominus, hinnient de mari. propter hoc in doctrinis glorificate dominum; in insulis maris nomen domini dei israel. quantum ab hebraica ueritate in hoc loco lxx distet translatio, sequentia uerba monstrabunt. lxx: quomodo si quis excutiat oliuam, sic excutient eos; et si quiescat uindemia, isti clamore uociferabuntur. qui autem relicti fuerint super terram, laetabuntur simul cum gloria domini, conturbabitur aqua maris, propterea gloria domini in insulis erit maris, nomen domini gloriosum erit, domini dei israel. relictis hominibus paucis, quando maledictio uorauerit terram, et in urbe fuerit solitudo, et haec uniuersa contigerint in medio terrae, in medio populorum et gentium, tanta erit sanctorum paucitas, de quibus dominus loquitur in euangelio: multi uocati, et pauci electi. et tam uehemens pressura iustorum, ut temptentur, si fieri potest, etiam electi dei. et paucitas eorum baccis oliuarum rarissimis comparetur, quae cum excussae fuerint atque demessae, uix paucae remanent in ramorum cacumine; et quomodo cum fuerit finita uindemia, solent pauperes, egestate cogente, uacuas circuire uites, et pauca uuarum grana colligere. hi igitur qui remanserint, et post uindemiam mundi atque pressuram, manus quiuerint antichristi persequentis effugere, siue poenae imminentis ardores, leuabunt uoces suas in sublime, deum que laudabunt. quando uenerit dominus in gloria patris sui, cum angelis sanctis, et eum uiderint in sua maiestate regnantem, tunc hinnient in equorum similitudinem, laetitiae magnitudine gestientes, et hinnient de mari huius saeculi. propterea qui nunc in scripturis sanctis eruditi estis, et scitis uobis tantum gaudium tanta que praemia reseruari, in doctrinis glorificate dominum, audientes illud quod scriptum est: qui gloriatur, in domino glorietur. nequaquam in terra iudaeae, sed in insulis, id est in ecclesiis huius maris et saeculi, in quibus benedicitur atque laudatur nomen domini dei quondam israel, siue hominis uidentis deum. iuxta lxx, omnia quae de sanctis intelleximus, referri possunt ad impios, quod cum fuerit finita uindemia, tunc illi clament in suppliciis constituti. qui autem euaserint impiorum numerum laetentur in gloria domini, et conturbentur aquae populorum huius saeculi.

a finibus terrae laudes audiuimus, gloriam iusti, et dixi: secretum meum mihi, secretum meum mihi; uae mihi. lxx: ab alis terrae portenta audiuimus: spes iusto, et dicent (signum_asterisci) mysterium meum mihi. (signum_metobeli) hoc quod dicitur mysterium meum mihi, in lxx non habetur, sed de theodotionis translatione in graeco additum est. rursum pro eo quod illi posuerunt uae, ut sequenti uersiculo iungeretur, in hebraico dicitur oi li, quod proprie sonat: uae mihi. pro finibus quoque quod nos propter explanationem sensus apertius posuimus, in hebraico habetur mecchenaph, quod alam, non finem, sonat. hi ergo, de quibus supra dictum est: leuabunt uocem suam atque laudabunt, cum hinnierint de mari, et in doctrinis glorificauerint dominum, et uiderint in insulis maris laudari nomen domini dei israel, tunc consona uoce cantabunt, et dicent: ab alis terrae, hoc est a prophetis et a sanctis domini, qui assumptis alis columbae, ad caelorum regna festinant, laudes eius audiuimus praedicari; et quod gloria uel spes iusti non sit irrita, sed rebus omnia compleantur. dicentibus itaque haec sanctis, et hinnientibus de mari, et leuantibus uocem suam atque laudantibus, propheta sibimetipsi loquitur: cum, inquit, haec audissem, et in subuersionem orbis uaticinium prophetarum explendum esse perspicerem, locutus sum mihi interno cordis affectu. non possum cuncta narrare quae cerno. haeret lingua faucibus meis, uox dolore concluditur. uae mihi, quantus ordo poenarum ante oculos uersatur meos! cerno praesentia quae futura sunt. errant autem qui hoc putant ex persona dei debere intellegi, rerum ordinem non sequentes. miror que quo sensu pro psalmis, et laudibus, quod in hebraico legitur zemroth, lxx portenta interpretati sunt, nisi forte signum est atque portentum, ut excluso populo iudaeorum, incredula prius gentium turba saluetur.

praeuaricantes praeuaricati sunt, et praeuaricatione transgressorum praeuaricati sunt. formido et fouea et laqueus super te, qui habitator es terrae; et erit, qui fugerit a uoce formidinis cadet in foueam, et qui se explicuerit de fouea, tenebitur a laqueo. lxx: uae praeuaricatoribus qui praeuaricantur legem. timor et fouea et laqueus super uos qui habitatis terram. et erit, qui fugerit timorem, cadet in foueam, et qui exierit de fouea, capietur laqueo. haec est causa luctus et gemitus mei, propter quam secundo dixi: secretum meum mihi, secretum meum mihi, quia omnes praeuaricati sunt legem dei, et nequaquam domini poena differtur, nec futura praedicitur, sed imminet, et habitatores terrae captos tenet. cum que se putauerint fugisse, ex alio incident in aliud, et quocumque se uerterint, impendentem iram domini non euadent.

quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae. confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commouebitur terra. agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis, et grauabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adiciet ut resurgat. propterea formidinem et laqueum et foueam domini nullus euadet, quia cataractae de excelsis, siue ut lxx manifestius transtulerunt: fenestrae caeli, apertae sunt, ut despiceret dominus hominum uniuersa peccata, quae prius, quia non puniebat, uidebatur peccatoribus ignorare. postquam autem apertis fenestris uidit cuncta opera mortalium, concussa sunt fundamenta terrae, iuxta illud quod in alio loco de dei intuitu scriptum est: qui respicit terram, et faciet eam tremere; tunc confringetur et conteretur, et commouebitur atque agitabitur terra in similitudinem ebrii; non quod ipsa terra redigatur in puluerem et in nihili; sed quod uniuersa terrena pertranseant et succedat alia conuersatio. et quomodo ebrius nescit quid agat, sed hebescentibus ebrietate neruis, nec pes nec mens stat in suo officio. sic omnis terra, id est omnes homines qui uersantur in terra, malorum magnitudine atque poenarum ebrii erunt, et stupebunt ad cuncta quae cernent. et sicut unius noctis tabernaculum atque tentorium transfertur de loco in locum, et locus tentorii pristini a uiatore deseritur, ita ut nullum uestigium remaneat praeteritae mansionis, sic transibit figura huius mundi et erit terra deserta quae grauata est iniquitate sua, cuius pondus et grauissimum onus in zacharia scribitur: quae sedebat super talentum plumbi. et corruet, inquit, et non adiciet ut resurgat. non quod resurrectio negetur hominum, et omnium qui uersabantur in terra, sed nequaquam erit terrena conuersatio et pristinae uitae status, cum ad hoc humana resurgant corpora, ut animae eisdem, quae prius deposuerant, corporibus uestiantur, et recipiant a deo siue bona siue mala, quae egerunt super terram.

et erit in die illa, uisitabit dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram. et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies uisitabuntur. et erubescet luna et confundetur sol, cum regnauerit dominus exercituum in monte sion et in hierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. pro eo quod nos interpretati sumus: et erubescet luna et confundetur sol, septuaginta transtulerunt: liquefieri laterem et cadere murum; quae autem erroris causa sit, sequentia uerba monstrabunt. sol lingua hebraica tribus generibus appellatur: semes, et hamma, quod interpretatur calor, et heres, quod ostrakon~g, id est testam uel ariditatem sonat. maor autem, quod graece ph�st�r~g, latine dicitur luminare soli lunae que commune est. rursum luna uocatur iaree, quae graece dicitur m�n�~g, eo quod triginta dierum circuitu mensem efficiat, et labana, id est alba uel candida. in praesenti igitur loco pro labana, id est luna, septuaginta interpretati sunt laterem, qui hebraice appellatur lebena, uerbi ambiguitate decepti. rursum pro hamma, id est calore, per quod intellegitur sol, posuerunt murum, qui hebraice dicitur homa. est autem hic sensus totius capituli: fenestrae caeli apertae sunt, ut prospiciente domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum praeteriret et corrueret, et nequaquam ultra in pristinum statum resurgeret. in die illa, hoc est in die iudicii, uisitabit dominus super militiam, siue super ornatum caeli in excelsis, ut non solum terrena, sed et caelestia iudicet. quid sit autem ornatus caeli siue militia, moyse scribente, discamus: caue ne suspiciens caelum, et uidens solem et lunam, stellas et omnem ornatum caeli, decipiaris, et adores ea. uisitabit autem dominus, secundum idioma scripturarum, quasi aegrotantem militiam, et exercitum caeli, et ferro et cauteriis indigentem, secundum illud: uisitabo in uirga peccata eorum, et in flagellis iniquitates eorum. nam et in sequentibus legimus: inebriatus est gladius meus in caelo. et in iob: astra non sunt munda in conspectu eius. et: aduersum angelos suos peruersum quid reperit. uisitabit quoque super reges et principes terrae, rectores tenebrarum istarum, et spiritalia nequitiae in caelestibus. de quibus principibus diuersis prouinciis praesidentibus et in daniele scriptum est: exiit in occursum mihi princeps regni persarum, et princeps regni medorum, et princeps regni graecorum. hos igitur principes, qui suum non seruauerunt gradum, congregabit dominus in die iudicii, quasi in uno fasce pariter colligatos, et mittet in lacum inferni, ut in illis quoque impleatur quod de impiis scriptum est: lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foueam quam fecit. et includentur in carcerem, iuxta illud quod ait dominus: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. quod autem sequitur: et post multos dies uisitabuntur, uidetur applaudere amicis meis, qui diabolo et daemonibus dant paenitentiam, quod multa post tempora a domino uisitentur. sed considerent quod non dixerit aperte scriptura diuina: uisitabuntur a domino, uel uisitabuntur ab angelis, sed absolute, uisitabuntur. ex qua ambiguitate uerbi et remedium potest intellegi et correptio, quod postquam iusti praemia receperint, illi in poenis perpetuis uisitentur. est tamen sciendum, quod iudicium dei humana non possit scire fragilitas, nec de poenarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quae domini arbitrio derelicta est. tunc erubescet luna et confundetur sol, iuxta illud quod apostolus ait: etenim creatura ipsa congemiscit et parturit, cernens homines qui suo fruebantur lumine, nihil dignum dei bonitate fecisse, qui solem suum oriri facit super iustos et iniustos. quomodo si dispensator et uillicus, ueniente domino, cernat familiam uariis subici cruciatibus, et nequaquam sua implesse praecepta. de hoc eodem loco plenius saluator in euangelio docet: sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et uirtutes caelorum mouebuntur, quando apparuerit signum filii hominis in caelo, et planxerint se omnes tribus terrae, et uiderint filium hominis uenientem cum nubibus caeli, in uirtute et gloria multa. didicimus subuersionem terrae, uisitationem militiae caeli, congregationem regum et principum in unum fascem, et detrusionem in lacum, et custodiam carceris, et clausorum post longum tempus uisitationem, ruborem lunae et confusionem solis. post haec omnia regnabit dominus exercituum in monte sion et in hierusalem caelesti, de qua et in epistola scribitur ad hebraeos. et in conspectu senum suorum glorificabitur. qualis senex fuit abraham, qui mortuus est in senectute bona, et appositus est ad patres suos. quales iubetur et moyses presbyteros eligere, quos scit esse presbyteros: cani enim hominis sapientia eius, qui imitantur uetustum dierum, cuius caesaries describitur candida, ut aetatis longitudo monstretur. potest hoc et de ecclesiastico gradu intellegi, si tamen non destruant operibus dignitatem.

25. domine, deus meus es tu, exaltabo te, confitebor nomini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles; amen. quia posuisti ciuitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit ciuitas, et in sempiternum non aedificetur. super hoc laudabit te populus fortis, ciuitas gentium robustarum timebit te. quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. lxx: domine deus meus, glorificabo te; laudabo nomen tuum, quoniam fecisti admirabiles res, consilium antiquum uerum; fiat. quia posuisti ciuitates in tumulum, ciuitates fortes, ut caderent fundamenta earum. impiorum ciuitates in aeternum non aedificabuntur. propterea benedicet tibi populus pauperum, et ciuitates hominum iniquitatem sustinentium benedicent tibi. fuisti enim omni ciuitati humili auxiliator, et tristibus propter inopiam protectio; ab hominibus pessimis liberabis eos. umbraculum sitientium, et spiritus hominum iniquitatem sustinentium, quasi homines pusillanimes sitientes in sion ab hominibus impiis, quibus nos tradidisti. duplex huius loci expositio est. iudaei putant uocem sanctorum esse, populi que credentis, cum deus aduersum omnem orbem quae supra dicta sunt fecerit et omnium prophetarum fuerint completa uaticinia; ciuitatem que subuersam romam interpretantur, quae delenda sit penitus, populum que fortem, qui laudet dominum, et cui factus sit dominus fortitudo in tribulatione sua et angustia, referunt ad israel, qui de persecutione gentium quasi in aestu ardentissimo et in siti sit liberatus. alii uero et melius et rectius ex persona prophetae dici intellegunt, pro passione domini saluatoris gratias patri referentis, quod fecerit mirabilia, et cogitationes antiquas ueritate compleuerit, quando stantes ad dexteram audient: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. quod et paulus intellegens loquebatur: sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, esse nos sanctos et immaculatos. desiderans que fieri quod prophetat, adiungit uerbum hebraicum amen, pro quo lxx transtulerunt: fiat. et dominus in euangelio saepe hoc uerbo abutitur: amen, amen, id est uere, uere, dico uobis. quare autem laudet et confiteatur nomini domini, et quae sint ista mirabilia, et cogitationes antiquae, quas ueras opere demonstrauit, sequitur: quia posuisti ciuitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit ciuitas, et in aeternum non aedificetur. ciuitas quondam fortis hierusalem intellegitur, quae facta est domus alienorum; de quibus saluator dicit in psalmo: filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inueterauerunt et claudicauerunt in semitis suis. haec ciuitas cum destructa fuerit, in aeternum non aedificabitur, ut mille annorum regnum et aureae hierusalem atque gemmatae somnia conquiescant. destructa autem hierusalem pro impietate sua, laudabit dominum populus fortis. quis sit autem populus fortis, sequens uersus ostendit: ciuitas gentium robustarum timebit te. illis blasphemantibus, gentium populus te timebit. principium enim sapientiae timor domini. laudabit que te populus fortis, et ciuitas gentium robustarum timebit te, hoc est ecclesia de gentibus congregata. quia factus es fortitudo pauperi, christo tuo, de quo et in psalmis legimus: beatus qui intellegit super egenum et pauperem. et in zacharia secundum hebraicam ueritatem, pauper, hoc est ebion, super pullum asinae sedere describitur. fortitudo egeno, in tribulatione passionis suae, spes a turbine patibuli, et umbraculum ab aestu, quando locutus est: pater, in manus tuas commendo spiritum meum. quomodo enim si uentus impingatur parieti atque pertranseat, sic turbo blasphemantium iudaeorum illi nocere non potuit. et ut alia utar similitudine, sicut propago grauissimo torretur aestu atque flaccescit, ita tumultum et clamorem alienorum, hoc est: qui a te alieni facti sunt, marcescere facies et perire. iuxta lxx interpretes, non dico sensum, sed uerborum ordinem et consequentiam, in hoc loco reperire non potui. et pro eo loco, ubi nos interpretati sumus: sicut aestum in siti, pro quo in hebraeo scriptum est basaion, quod apud eos inuium uel sitis dicitur; quare illi pro inuio et in siti uerterint in sion; error perspicuus est, ob similitudinem uerbi saion et sion, quod eisdem signatur elementis.

et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemiae; pinguium medullatorum, uindemiae defaecatae. et praecipitabit in monte isto faciem uinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes. et praecipitabit mortem in sempiternum, et auferet dominus deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de uniuersa terra, quia dominus locutus est. lxx: et faciet dominus sabaoth omnibus gentibus super montem istum, bibent laetitiam, bibent uinum. ungentur unguento in monte isto. trade omnia haec gentibus, consilium enim hoc super omnes gentes; deuorauit mors praeualens. et rursum: abstulit dominus deus omnem lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui abstulit ab omni terra. os enim domini locutum est. pro eo quod nos uertimus: faciem uinculi colligati super omnes populos, aquila interpretatus est: faciem tenebrarum super omnes populos. cum que aquila bis tenebras dixerit, theodotio semel tenebras nominauit, cetera similiter. pro quo symmachus transtulit: faciem dominatoris qui dominatur super omnes populos. quid autem uoluerint pro hoc loco septuaginta dicere: trade omnia haec gentibus, legenti perspicuum est, quod non scripturae uerba, sed suum sensum posuerint, eo quod omnia mysteria legis et templi transferenda sint ad ecclesias nationum. post passionem ergo domini, quando eum a siti et aestu ac turbine liberauerit, faciet dominus nequaquam populo iudaeorum, sed omnibus gentibus in monte sion pingue conuiuium, holocausta medullata, et uinum uindemiae defaecatae, ut praecipitet et absorberi faciat faciem mortis et uinculi quo omnes populi ligabantur. disrumpet que rete mortis, et telam quae omnes ceperat nationes. et iuxta apostolum, absorbebitur mors in perpetuum. et auferet dominus lacrimam ab omni facie, quando morte superata, christi aduenerit regnum; et opprobrium generis humani, quod ad imaginem conditum fuerat creatoris, diaboli et mortis effugerit seruitutem. nec mirum si iuxta symmachum domina appelletur mors, cum beatus apostolus dixerit: regnauit mors ab adam usque ad moysem, etiam super eos qui non peccauerunt, in similitudinem praeuaricationis adam. dominatorem omnium populorum, siue faciem tenebrarum super omnes populos, et telam quae ordita sit super omnes gentes, quidam antichristum intellegi uolunt, qui in monte oliueti consumendus sit, quod et in danielis ultima diximus uisione. iuxta lxx omnibus gentibus in monte sion conuiuium laetitiae praeparatur, in quo bibent uinum, quod se dominus cum sanctis suis in regno patris sui bibiturum esse promisit. et ungentur unguento, ut renati in christo efficiantur populus nouus; unde dicitur: trade omnia haec gentibus, quae quondam israel in typo et imagine celebrabat. hoc enim consilium domini est, ut cuncta transferantur ad gentes, quia mors absorpta est et lacrima omnis abstersa, et opprobrium uniuersae terrae, christi imperio succedente, deletum est.

et dicent in die illa: ecce deus noster iste, exspectauimus eum, et saluabit nos; iste dominus, sustinuimus enim, exsultabimus et laetabimur in salutari eius. quia requiescet manus domini in monte isto; et triturabitur moab sub eo sicut teruntur paleae in plaustro. et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum, et humiliabitur gloria eius cum allisione manuum eius. et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad puluerem. absorpta morte in perpetuum, populus dei qui de manu mortis fuerit liberatus, dicet ad dominum: ecce deus noster iste, quem increduli hominem tantum putabant; et exspectauimus eum, hoc est, uerbis eius credidimus, quia sua promissa compleuit, et saluabit nos. propterea eius auxilio de faucibus mortis erepti, exsultabimus et laetabimur in eo; et manus eius atque potentia requiescet in monte isto. de quo supra legimus: cum regnauerit dominus exercituum in monte sion et in hierusalem, et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. moab autem, quod interpretatur de patre, ita conteretur, ut solent plaustro paleae conteri. hoc iuxta ritum loquitur palaestinae et multarum orientis prouinciarum, quae ob pratorum et feni penuriam, paleas praeparant esui animantium. sunt autem carpenta ferrata, rotis per medium in serrarum modum se uoluentibus, quae stipulam conterunt, et comminuunt in paleas. quomodo igitur plaustris ferratis paleae conteruntur, sic conteretur moab sub eo, siue sub dei potentia, siue in semetipso, ut nihil in eo integri remaneat. et sicut solet qui natat totum corpus extendere, ita ille de sua potentia allidetur in terram, et ruens sonitum faciet. omnia quoque munimenta sublimium uirorum illius, siue murorum, ut in hebraico continetur, concident et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad puluerem comminuta. igitur sermo propheticus licet de consummatione mundi generaliter texat uaticinium, tamen ne praesentia omnino uideatur neglegere, nominat moab, qui fuit inimicus israel, in tantum ut faceret eos fornicari cum madianitis, et consecrari idolo beelphegor, qui interpretatur priapus, contra quem hieremias loquitur: egredietur chamos in captiuitatem, sacerdotes illius et principes eius simul. et iterum: confundetur moab in chamos, sicut confusa est domus israel in bethel, et reliqua his similia. atque ex uno idolo et daemone, qui huic idolo praesidebat, omnes indicat contrarias fortitudines humiliandas et deducendas in tartarum, et instar pulueris conterendas. si autem hoc ita erit, ubi est diaboli paenitentia?

26. in die illa cantabitur canticum istud in terra iuda: urbs fortitudinis nostrae, saluator ponetur in ea murus et antemurale. lxx: in die illa cantabunt canticum istud super terram iudaeam: ecce ciuitas fortis, et salutare nostrum ponet murum et circummurale. cum humiliatus fuerit moab, et detractus in terram usque ad puluerem, et omnes inimici substrati christi pedibus, tunc cantabitur canticum istud in terra iuda siue iudaea, quod interpretatur utrumque confessio, ut quomodo sion et hierusalem urbem caelestem intelleximus, ita et regionem huius urbis confessionem caelestem intellegamus. denique sancti in terra aliena carmen iudaeae cantare nolentes, dicunt: quomodo cantabimus canticum domino in terra aliena? ego puto hoc esse canticum, de quo et in alio loco sanctis praecipitur: cantate domino canticum nouum. erit autem canticum hoc quod sequitur: urbs fortitudinis nostrae saluator. quae est ista urbs? quae in monte sita latere non potest. de qua et in alio loco scriptum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei; et rursum: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. huius urbis ille conditor est, de quo loquitur pater: iste aedificauit ciuitatem meam. immo urbs fortitudinis nostrae saluator est, id est iesus. et ponetur in ea murus et antemurale. murus bonorum operum, et antemurale rectae fidei, ut duplici septa sit munimento. non enim sufficit murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus confirmetur. hic murus et hoc antemurale siue circummurale, de uiuis lapidibus exstruitur, qui iuxta prophetam uoluuntur super terram. pro eo quod nos uertimus antemurale, symmachus firmamentum interpretatus est, ut ipsi muri munitionibus cincti sint, et uallo fossa que et aliis muris, quos in aedificatione castrorum solent loriculas dicere.

aperite portas, et ingrediatur gens iusta, custodiens ueritatem. uetus error abiit, seruabis pacem: pacem, quia in te sperauimus. sperastis in domino in saeculis aeternis. lxx: aperite portas, ingrediatur populus custodiens iustitiam, et custodiens ueritatem, apprehendens ueritatem, et custodiens pacem; pacem, quoniam in te sperauerunt, domine, usque in sempiternum. omne hoc canticum quod in terra confessionis et laudis sancti cantaturi sunt, mutat repente personas, et quasi per interrogationem et responsionem texitur. dixerat populus dei: urbs fortitudinis nostrae saluator, ponetur in ea murus et antemurale. respondit dominus, immo praecepit non eis qui hoc dixerant, sed angelis qui portis urbis dominicae praesidebant, ut aperiant portas, et ingrediatur per eas gens iusta, custodiens ueritatem, siue ut in hebraico dicitur emmunim, quod nostra lingua uertitur: fides, plurali numero, non singulari. quae sunt portae, quae aperiuntur ab angelis, ut ingrediatur non populus iudaeorum, qui abiectus est, sed gens iusta, quae ex fide fidelium nomen accepit? utique illae de quibus sanctus loquitur: aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor domino. has autem portas nullus poterit ingredi, nisi qui de portis mortis fuerit liberatus, et cum psalmista dixerit: qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae sion. cum enim de portis mortis fuerimus erepti, tunc in portis filiae sion omnes laudationes domini cantare poterimus. et quomodo portas mortis reor esse peccata, de quibus ad petrum dicitur: portae inferni non praeualebunt aduersum te. sic portas iustitiae, omnia opera uirtutum, quas qui fuerit ingressus, unam inueniet portam, de qua dicitur: haec porta domini, iusti intrabunt per eam. et quomodo per plures margaritas ad unum pergitur margaritum, sic per multas uias et portas peruenimus ad eum qui dicit esse se uiam et portam, per quem ingredimur ad patrem. post sermonem dei, respondit populus hebraice ieser samuch, quod aquila et symmachus similiter transtulerunt: plasma~g ep�reismenon~g, hoc est: error noster ablatus est, siue cogitatio nostra firmata est, quae prius inter te et idola fluctuabat, ut nequaquam circumferamur omni uento doctrinae, sed in te dominum saluatorem tota mente credamus. pro quo nos ut sensus manifestior fieret, transtulimus: uetus error abiit. et quia cogitatio nostra firmata est, propterea seruabis nobis pacem, quam apostolis pollicitus es, dicens: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis; et non solum semel, sed secundo, ut secura sit retributio quae duplici sermone promittitur, iuxta quod et apostolus loquebatur: gaudete, iterum dico gaudete. hoc autem ille consequitur, de quo in leuitico dicitur: homo, homo, filiorum israel. et in numerorum libro: uir, uir, cuius uxor cubile macularit; ut duplex homo et duplex uir, pacem duplicem consequantur. meremur autem, inquiunt, pacem, quia in te tota mente confidimus. post populi uerba et responsionem domini, et rursum uocem populi propheta loquitur ad credentes: sperastis, uel sperate in domino, in saeculis sempiternis, et cetera quae sequuntur. iuxta lxx, ille ingreditur portas domini, qui custodit iustitiam in bonis operibus, et seruat siue amplectitur ueritatem in fidei ueritate, ut per bona opera et fidem perueniat ad pacem, quae omnem sensum exsuperat et ipsam pacem mereatur accipere; quia credidit in deum qui aeternus bonorum operum retributor est. unde et in alio loco scribitur: desiderasti sapientiam, serua mandata, et dominus tribuet tibi eam.

in domino deo forti in perpetuum. quia incuruabit habitantes in excelso. ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram; detrahet eam usque ad puluerem. conculcabit eam pes, pedes pauperis gressus egenorum. lxx: deus magne aeterne, qui humiliasti, et detraxisti eos qui habitant in excelsis, ciuitates robustas destrues, et deduces usque ad pauimentum, et conculcabunt eas pedes mansuetorum et humilium. et haec propheta loquitur, qui ab eo respondit loco in quo supra dixerat: sperate in domino in saeculis aeternis; et iungit ei quod nunc proposuimus: in domino deo forti in perpetuum, et reliqua. pro domino deo forti, in hebraico tria habet nomina, ia et adonai et sur, quod aliud inuisibilem, aliud ineffabilem, aliud robustum sonat, quorum primum in alleluia extrema syllaba ponitur. et hoc diligens lector obseruet, quod interdum textum in propositione testimonii diuidamus; quoniam alium lxx editio, et alium ex hebraeo ad uerbum expressa translatio efficit sensum. dicit ergo propheta: sperate in domino in saeculis aeternis, in domino deo forti in perpetuum, cuius auxilium sempiternum est. ipse enim incuruabit habitantes in excelso, quia omnis qui se exaltat humiliabitur; qui patrem abraham se habere iactabant, et in suggillationem domini loquebantur: nos de fornicatione nati non sumus. ipse ciuitatem sublimem humiliabit, ut iudaei putant, romam, ut nos rectius esse conuincimus, hierusalem, quae occidit prophetas, et lapidauit eos qui ad se missi erant, et ad extremum patrisfamilias interfecit filium, ut herede iugulato, periret hereditas. nec uocatur ciuitas, quae hebraice dicitur ir, sed caria, quam aquila polichn�n~g interpretatus est, et quam nos uel ciuitatulam, uel uiculum, uel oppidulum possumus dicere, et frequenter in scripturis hoc nomine appellatur hierusalem. pulchre que duplicem humilitatem posuit: humiliabit, humiliabit eam, primum sub babyloniis, quando templum destructum est, secundo sub tito et uespasiano, cuius ruina usque in finem permanet. conculcabit eam pes, repetit que et copulat pedes pauperis, haud dubium quin christi. de quo et supra diximus: factus est fortitudo pauperi; fortitudo egeno in tribulatione sua. gressus egenorum, apostolorum scilicet, qui imitantes domini paupertatem, etiam uirtutis eius priuilegium consecuti sunt; qui non recepti, excusserunt super eam puluerem pedum suorum. et quia saluatoris dicitur uerbis: omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur, non solum hoc ad homines, sed ad contrarias quoque fortitudines referre possumus. iuxta lxx, laudes deo propheta decantat, quod omnes superbos humiliet, et uniuersarum urbium munimenta usque ad solum diruat, et sanctorum ea mitium que et humilium calcent pedes.

semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum; et in semita iudiciorum tuorum, domine, sustinuimus te, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae; anima mea desiderauit te in nocte. lxx: uia iustorum recta, recta facta est uia iustorum, et praeparata. uia enim domini iudicium, sperauimus in nomine tuo; et in memoria quam desiderat anima nostra. adhuc propheta de christo loquitur, de quo supra dixerat: conculcabit eam pes, pedes pauperis. huius ergo iusti semita recta est, siue, ut uerbum nouum fingam, rectitudines, quas graeci uocant euthut�tas~g, et nos aequitates latinius possumus appellare, dicuntur que hebraice messarim. in una igitur christi semita omnes iustitiae reperiuntur, et propterea eam suo calcauit et triuit pede, ut quicumque per eam uoluerit ambulare, cursu ambulet inoffenso. in hac semita iudiciorum domini, sustinuerunt eum sancti, et sperauerunt in eo, quia spes non confundit. et nomen illius et memoriale habuerunt in desiderio animae, dicentes: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore; et iterum: desiderat anima mea, et defecit in salutari tuo. qui autem nomen domini habet in desiderio, aliud non desiderat. et hoc notandum, quod desiderium domini non in carne sit, sed in anima, iuxta illud quod in alio psalmo legimus: sitiuit anima mea ad deum fortem, uiuum. caro enim concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. haec enim sibi inuicem aduersantur, ne quae uolumus, illa faciamus. quod que sequitur: in nocte, iuxta lxx, sequenti capitulo iungitur, iuxta hebraicum priori. ille autem potest dicere: anima mea desiderauit te in nocte, qui cum psalmista loquitur confidenter: lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis stratum meum rigabo. potest nox et tenebrae pro tribulatione et angustiis accipi. unde et in alio psalmo super iusti securitate propheta decantat: per diem sol non uret te, neque luna per noctem, id est nec in prosperis, nec in aduersis umquam de tuo moueberis gradu.

sed et spiritu meo in praecordiis meis, de mane uigilabo ad te. lxx: de nocte consurgit spiritus meus ad te, deus, quia lux iudicia tua super terram. uolumus et hebraicum sequi, et uulgatam editionem non penitus praeterire, et hac rerum necessitate compellimur diuerso ordine, atque sermone diuersas intellegentias quaerere. igitur quod dicitur de nocte, iuxta lxx huius capituli, ut diximus, principium est; iuxta hebraicum, finis superioris; licet possit etiam iuxta lxx in fine accipi superioris testimonii, ut sit sensus: desiderat anima mea ad te nocte; et postea incipiat, mane consurgit spiritus meus ad te, deus. ideo autem mane consurgit, quia lux praecepta tua super terram. seruans enim mandata tua, et illuminatus eorum lumine, de quibus dicitur: praeceptum domini lucidum, illuminans oculos, dormire nequeo, sed omni tempore te desiderans, meo ad te consurgo spiritu. et hoc obseruandum, quod in nocte adhuc positi, animo desideremus dominum. postquam autem spiritus noster in praecordiis nostris tota se ad deum mente commouerit, mane uigilemus ad eum, atque ut manifestius dicam: animae nox et desiderium, spiritui autem mane iungitur et uigiliae. porro spiritu in praecordiis suis euigilat ad deum, qui potest dicere: de profundis clamaui ad te, domine.

cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent habitatores orbis. misereamur impio, et non discet iustitiam, in terra sanctorum inique egit, et non uidebit gloriam domini. lxx: iustitiam discite, qui habitatis super terram. cessauit enim impius, et non discet iustitiam super terram, ueritatem non faciet, auferatur impius, ut non uideat gloriam domini. dicamus primum iuxta hebraicum, et si sensum prophetae uoluerimus exprimere, tunc ad lxx interpretes transeamus. quamdiu non exerces iudicia tua super terram, et nec bonis bona, nec malis retribuis mala, iustitia tua, o domine deus, ignoratur in terra. cum autem in iudicii die pro qualitate operum unicuique reddideris quod meretur, tunc iustitia tua cognoscetur in orbe terrarum, quae prius apud incredulos uidebatur iniusta, ita ut unus sanctorum quoque diceret: mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, quoniam zelatus sum superiniquis, pacem peccatorum uidens. ad quod respondit dominus: misereamur impio. quod exceptis septuaginta, omnes similiter transtulerunt. et est sensus: magis impius misericordiam consequatur, et discat clementiam meam, dum etiam ipse saluatur. rursum que loquenti domino, ex persona humanae impatientiae propheta respondit: et non discet iustitiam. est que sensus: et quomodo poterit tuam nosse iustitiam, si tantum clementiam fuerit expertus? reddit que causas, quare eum uelit dei iustitiam discere, quia in terra sanctorum inique gessit, et contra sanctos tuos iugiter dimicauit, debet sentire tormenta. rursum que dominus sententiam temperans: et non uideat, inquit, siue non uidebit gloriam domini. est que sensus: sufficit ei pro uniuersa poena, quod me cum sanctis meis non uidebit in mea maiestate regnantem. quidam impium, hoc est resa, diabolum intellegi uolunt, de quo in nono psalmo scribitur: increpasti gentes et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. inimici defecerunt frameae in finem, et ciuitates eorum destruxisti. nos autem generaliter impium uel pro peccatore, uel pro eo qui dei cultum non habet, accipiamus. iuxta septuaginta iubentur habitatores terrae iustitiam discere. omnis enim uir uidetur sibi iustus; deus autem corda omnium nouit, qui reddet unicuique secundum opera sua. et in alio loco eiusdem uoluminis dicitur: sunt uiae uiri, quae uidentur rectae; nouissima autem earum respiciunt in profundum inferni. unde debemus iustitiam discere, nec confidere in proprio iudicio. est enim iustus qui pereat in iustitia sua; non quo iustus sit, sed quo sibi iustus esse uideatur. sin autem christus factus est nobis a deo sapientia et iustitia, sanctificatio et redemptio, quibus praecipitur ut cognoscant iustitiam, hoc iubetur ut christum discant atque cognoscant. propterea autem praecipio, ait, uobis, ut discatis iustitiam, quia ablatus est impius; et regnum illius destructum est, qui quamdiu regnabat in terra, iustitiam scire non poterat, nec facere ueritatem. de qua alibi scribitur, quod gratia et ueritas per iesum christum facta sit. et qui in terra ueritatem non facit impius, auferetur; non enim meretur dominum uidere regnantem. domine, exaltetur manus tua, et non uideant; uideant, et confundatur zelus populi, et ignis hostes tuos deuoret. lxx: domine, excelsum est brachium tuum, et nesciebant, scientes autem confundentur; zelus apprehendet populum ineruditum, et nunc ignis aduersarios comedet. hoc quod supra dixerat: et non uidebit gloriam domini, potest et sic intellegi: postulas, o propheta, ut non miserear impio, ne si misertus eius fuero, incipiat nescire iustitiam, qui in terra sanctorum inique gessit; ego tibi respondeo: ergo ne gloriam domini non uidebit? ergo non cernet triumphos meos, qui magis me debet uidere regnantem, ut sciat quanto bono careat? et hoc pressius uoce interrogantis legendum est. ad quod propheta respondit: domine, exaltetur manus tua et extendatur ad percutiendum, ut te non uideant impii et tuae gloriae, ne ad paenitendum quidem, lumine perfruantur. cui respondit dominus: uideant magis et confundantur, uel zelus populi, uel zelantes populi, et ignis aduersarios tuos, id est sanctorum populi, deuoret atque consumat. ignis autem paenitentiae, qui eorum corda excruciet, quod talem dominum perdiderunt. potest hoc et super iudaeis intellegi, qui christum brachium domini nescierunt, cum que uiderint eum atque cognouerint, quem patibulo affixerant, confundentur. tunc ineruditus populus et nesciens legem dei, zeli stimulis incitabitur, quando uiderit nationes in suum successisse locum, et igne paenitudinis arserit, siue dolore supplicii, quando audierit illud quod scriptum est: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.

domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. lxx: domine deus noster, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis. notandum quod postquam nobis opera nostra reddiderit, pacem daturus sit, et quomodo exponat causas, cur postulet pacem. pro cunctis enim operibus quae operati sunt super terram, dicunt se sustinuisse tormenta, et iustum esse ut post supplicia atque cruciatus, misericordiam consequantur. siue aliter: quia uenit mundi consummatio, et omnia quae per prophetas locutus es, rebus expleta sunt, et reddidisti uniuersa quae pollicitus es, tribue nobis pacem, quae exsuperat omnem sensum. domine deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. lxx:

domine deus noster, posside nos; domine, extra te alium nescimus, nomen tuum inuocamus. idcirco misericordiam quaesumus et pacem, quae post cuncta tribuenda est, quia nos absque te domini possederunt, idola uidelicet, uel daemones idolis assidentes; nihil que aliud postulamus, nisi ut digni simus post errores plurimos, qui tui nominis recordemur. iuxta lxx, qui dixerunt: domine deus, posside nos, hoc precantur, ut post pacem sibi redditam dei possessio fiant. quod quidem et de sapientia legimus, quae iuxta hebraicum loquitur in prouerbiis: deus possedit me initium uiarum suarum, licet quaedam exemplaria male pro possessione habeant creaturam. denique sequitur: ante omnes autem colles generauit me. quomodo enim creaturae generatio poterit coaptari, quae magis possessioni congruit? scriptum est in deuteronomio: nonne iste pater tuus possedit te, et fecit te, et creauit te? et hoc considerandum, quod non dixerit, dominus, siue deus, possedit te, et fecit te, et creauit te; sed pater, ut clementia nominis austeritatem potentiae mitigaret. quod que sequitur: domine, absque te alium non nouimus, non excludit filium, sed iungit patri, neque enim dixit: alium non nouimus; sed: extra te alium non nouimus. cum autem dicat filius: ego in patre et pater in me, extra patrem non nouimus filium, quia in patre cognoscimus eum. denique et nomen illius nominamus dicentes in oratione dominica: pater noster qui es in caelis.

morientes non uiuant; gigantes non resurgant. propterea uisitasti et contriuisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. lxx: mortui enim uitam non uidebunt; neque medici suscitabunt. idcirco induxisti et perdidisti, et tulisti omne masculum eorum. symmachus more suo manifestius: mortui non uiuificabunt; gigantes non suscitabunt. propterea uisitasti, et contriuisti eos, et disperdidisti omnem memoriam eorum. dicamus primum iuxta lxx. quaestio uidetur esse difficilis, quomodo mortui uitam non uideant? quae sic soluitur, tamdiu eos uitam non uidere, quamdiu mortui sunt. quomodo si dicamus, caecus non uidet lumen quamdiu caecus est; sin autem receperit sanitatem, lumen aspiciet. sic et qui iniquitate mortuus est atque peccatis, antequam uiuificetur iustitia atque uirtutibus per eum qui dicit: ego sum uita, uiuere non poterit. unde et deus uiuorum dicitur, non mortuorum. anima enim quae peccauerit, ipsa morietur. legimus in epistola quae ad hebraeos scribitur: ne rursum fundamentum iaciamus paenitentiae ab operibus mortuis. sin autem peccata appellantur opera mortua, quare non e contrario uirtutes appellentur opera uiua? quod que sequitur: nec medici suscitabunt, sensus perspicuus est, condemnari fabulas poetarum, qui ab aesculapio iactant uirbium suscitatum. non solum autem hoc de mortuis, sed de omni infirmitate dicendum est, quod absque dei misericordia nihil medendi ars ualeat. sed quomodo? nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam. nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilauit qui custodit eam. sic nisi dominus languorem curauerit, in uanum laborant medici qui cupiunt sanare languentes. nisi dominus custodierit sanitatem, in uanum custodiunt, qui etiam praecepta custodiendae salutis propriis edunt libris; semper que discendum est non solum in corporis, sed etiam in animae sanitate: benedic, anima mea, domino, qui sanat omnes languores tuos. porro qui peccato mortui perseuerant, et nulla arte medicinae possunt recipere animae sanitatem, isti disperdentur et tollentur a domino, et quidquid robustum est in eis, quod masculinum uocatur, penitus auferetur. unde et pharao non uult interficere sexum femineum, qui per se fragilis est et facile interire potest, sed omne masculinum, quod si adultum fuerit, et in uirilem aetatem peruenerit, difficulter occiditur. iuxta symmachum, mortui non uiuificabunt, quia peccato mortui, alios uiuificare non possunt, nec pulchra est laudatio in ore peccatoris. et gigantes, id est raphaim, non suscitabunt alios, qui ipsi iuxta geneseos librum appellantur cadentes. uisitat que eos dominus, ut et mortuorum et gigantium omnis deleatur memoria. solus enim est qui suscitat mortuos de quo dicitur: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius uiuificat quos uult. possumus mortuos simulacra appellare hominum mortuorum, et gigantes daemones, qui simulacris eorum assident. nec terrere nos debet, quare lxx masculum, et ceteri interpretes memoriam transtulerunt, cum eisdem tribus litteris zai et chaph et res utrumque scribatur apud hebraeos. sed quando memoriale dicimus, legitur zachar; quando masculum, zochor. et hac uerbi ambiguitate deceptum arbitrantur saul, quando pugnauit contra amalech et interfecit omne masculinum eorum. deo enim praecipiente, ut deleret omnem memoriam amalech sub caelo, ille pro memoria, non tam errore, quam praedae seductus cupidine, masculos interpretatus est, nesciens illud apostoli: nolite errare, deus non irridetur.

indulsisti genti, domine, indulsisti genti. numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae. lxx: adde eis mala, domine, adde mala gloriosis terrae; longe fecisti omnes terminos terrae. mala quae lxx secundo posuerunt, in hebraico non habentur; sed quia supra dixerat: ideo induxisti et perdidisti, et tulisti omne masculum eorum, eumdem sensum secuti, addiderunt de suo mala, ut qui gloriosi in terra sunt, malis duplicibus opprimantur. porro iuxta hebraeos multi aliter est sensus, et priori disputationi congruens. dixerat dominus: misereamur impio. propheta responderat: et ubi est iustitia tua? praesertim cum tanta mala in sanctos tuos operatus sit. ad quod dominus: et non uidebit, inquit, gloriam domini. rursum propheta: exaltetur manus tua ad percutiendum, et non uideant gloriam tuam, quam non merentur aspicere. ad quod dominus: uideant magis et confundantur. rursum propheta: domine, pacem da nobis, et posside nos, qui tui nominis recordamur. impii autem et superbi non uiuant, nec resurgant in gloria, sed contere omnem memoriam eorum. causas que reddit, cur eos cupiat interire. indulsisti genti, domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? et est sensus: saepe misertus es gentibus, id est humano generi, et exercuisti in eas incredibilem clementiam, numquid te cognouerunt? numquid glorificauerunt nomen tuum? nonne e contrario a te longe recesserunt? securitas enim neglegentiam, neglegentia contemptum parit.

domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. lxx: domine, in tribulatione recordatus sum tui, in tribulatione parua doctrina tua nobis. quia indulgens saepe contemptus es, nec glorificatus; sed e contrario omnes a tua scientia recesserunt; propterea, domine, percute eos, ut in angustia te requirant, et in tribulatione murmuris doctrina tua sit eis; quando tantum eis malorum pondus incumbet, ut ne clamare quidem audeant confidenter, sed dolorem suum silentio deuorent. iuxta lxx in tribulatione propheta domini recordatur, iuxta illud quod in psalmo dicitur: de tribulatione inuocaui dominum et exaudiuit me in latitudine. et in alio loco: ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. unde et apostolus loquitur: tribulamur, sed non angustiamur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur. et in alio loco: non sunt condignae passiones huius temporis ad uenturam gloriam quae reuelabitur in nobis. si autem parua tribulatio docet et emendat et corripit, quanto magis magna, cum admonemur conditionis nostrae, et dei potentiae recordamur.

sicut quae concepit cum appropinquauerit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, domine. concepimus et quasi parturiuimus, et peperimus spiritum. lxx: et sicut parturiens cum appropinquat ad partum in dolore suo clamat (signum_obeli) sic facti sumus dilecto tuo (signum_metobeli) propter timorem tuum, domine, in utero accepimus, et parturiuimus, et peperimus spiritum salutis tuae, quae fecimus super terram. sicut ad partum mulier appropinquans, dolore cogitur exclamare; sic nos in angustia requirimus te et a facie formidinis tuae concepimus, et parturiuimus, et peperimus, non carnis liberos, sed spiritus; ut tota in te mente credamus, et quem per beneficia non sensimus, per tormenta discamus. hoc quod lxx addiderunt: sic facti sumus dilecto tuo, pro quo ceteri transtulerunt: sic facti sumus a facie tua, domine, obelo praenotandum est. possumus autem dilectum domini christum accipere, propter cuius timorem concipimus, et parturimus, et parimus, et spiritum salutis facimus super terram. potest hoc et apostolicus uir dicere, quando populos erudit et imitatur apostolum paulum: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. an dubitandum est quod paulus apostolus spiritum salutis fecerit super terram, qui de hierusalem usque ad illyricum euangelium praedicauit, et quasi sapiens architectus fundamentum posuit, extra quod nullus aliud potest ponere, qui est christus iesus? siue igitur legerimus: propter timorem tuum, domine, in utero accepimus, siue iuxta hebraicum: a facie tua, domine, concepimus, et in utero accepimus, utrumque ad id pertinet, ut ex timore et recordatione domini sermonem concipiamus dei, et illuminetur cor nostrum dicentium: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. et: ostende faciem tuam et salui erimus.

salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores orbis. lxx: non cademus, sed cadent habitatores terrae. diuersa interpretatio necesse est ut diuersum habeat et sensum. iuxta hebraicum hoc dicitur: quia nihil dignum tua fecimus misericordia, propterea impii non corruerunt, sed usque hodie praeualent et possident terram. lxx autem hoc asserunt, quod facientibus sanctis spiritum salutis super terram, qui terrae habitatores sunt corruant, licet inter orbem, qui hebraice thebel, et graece dicitur oikoumen�~g, ac terram, multa diuersitas sit. cadent ergo quicumque habitationi terrae se dederunt et in terrenis operibus fixa radice fundati sunt; et non cadent qui sedent in orbe terrarum et requiescunt in ecclesia, quae habitaculum patris et filii et spiritus sancti est.

uiuant mortui tui, interfecti mei resurgant; expergiscimini et laudate, qui habitatis in puluere, quia ros luminum ros tuus, et terram gigantium detrahes in ruinam. lxx: resurgent mortui, et resurgent de sepulcris, et laetabuntur qui sunt in terra. ros enim tuus sanitas eorum, terra autem impiorum cadet. sanctis parturientibus et parientibus spiritum, et habitatoribus terrae corruentibus, quia salutes non fecerunt in terra, hi quos in christo mortuos apostolus uocat, et propter nomen domini interfecti sunt, resurgent in gloria. et quia mors eorum somnus est, nequaquam iuxta lxx resurgere, sed expergisci et euigilare dicuntur. unde et lazarus qui euigilaturus erat, a domino dormiens appellatur. omnes igitur martyres et sancti uiri, qui pro christo fuderunt sanguinem, et quorum fuit tota uita martyrium, resurgent et euigilabunt, atque laudabunt deum creatorem suum, qui nunc habitant in puluere, de quibus et in daniele scriptum est: multi dormientium in terrae puluere resurgent, hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et confusionem sempiternam. et in ioanne euangelista legimus: ueniet hora, et nunc est, quando qui in sepulcris sunt audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent, et egredientur qui bona fecerunt in resurrectionem uitae, et qui mala, in resurrectionem iudicii. ros enim domini, iuxta fabulas poetarum uincens omnes herbas paeonias, uiuificabit corpora mortuorum. et quomodo iactis in terram seminibus, ros paulatim crescere facit herbas, et ad fruges sui generis peruenire; sic domini ros qui pro misericordia ponitur, ros erit luminum plurimorum, quod hebraice dicitur oroth. terram autem, id est corpora raphaim, gigantium uidelicet et impiorum, dominus in poenas detrahet sempiternas. denique pro raphaim soli lxx impios transtulerunt. et quia supra legimus: mortui uitam non uidebunt, nec medici suscitabunt, pro quo aquila et symmachus raphaim et gigantes interpretati sunt, quaerimus quae erroris causa sit, ut pro raphaim hebraico, alii gigantes, alii medicos posuerint. uerbum hebraicum raphaim si post res primam litteram sequentem habeat uau, legitur rophaim et significat medicos; sin autem absque uau littera scribatur, legitur raphaim, et transfertur in gigantes. simul que quia supra dixerat: mortui uitam non uidebunt, ut manifestius demonstraret non dici ibi de mortuis lege naturae, et separatione animae ac corporis; sed de his qui peccato mortui sunt. nunc e contrario dicit ad deum: uiuent mortui tui, qui interfecti sunt propter te, qui non absolute mortui, ut lxx transtulerunt; sed iuxta hebraicum ubi dicitur: ieiu metheca, mortui tui appellantur.

uade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te; abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. ecce enim dominus egredietur de loco suo, ut uisitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum, et reuelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. lxx: uade, populus meus, ingredere cubicula tua, claude ostium tuum; abscondere paululum quantulumcumque, donec pertranseat ira domini. ecce enim dominus de sancto inducet iram super habitatores terrae, et reuelabit terra sanguinem suum, et non abscondet ultra interfectos. supra de sanctis dixerat: resurgent mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt; ros enim a te sanitas eorum est; et e contrario de impiis, terra autem impiorum cadet; nunc ad sanctos loquitur, quia uobis resurrectio repromissa est, donec in peccatores et impios ira dei desaeuiat; ingredimini in sepulcra uestra, et abscondite uos, breue enim tempus est donec dei pertranseat indignatio. siquidem egreditur dominus de loco suo, quia misericors et miserator dominus, et clementissimus pater filios neglegentes ferire compellitur, et quodammodo de sua sententia commutari, ut uisitet et inducat iram suam super habitatores terrae, de quibus dicitur in osee: maledictio et mendacium, et adulterium et furtum effusa sunt super habitatores terrae. et in apocalypsi tertio legimus uae super habitatores terrae. porro iusti, licet uidentur in terra, tamen conuersatio eorum in caelis est, qui possunt dicere: aduena ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei, et fruuntur habitatione altissimi, de quibus sanctus loquitur: qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei caeli commorabitur. tunc reuelabit terra sanguinem suum, de quo deus loquitur ad cain: uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quae aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui de manu tua. potest et hoc de martyribus intellegi, qui pro christo fuderunt sanguinem, et sub altari dei clamitant: usquequo, domine, non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant super terram? de quibus et moyses dicit in cantico: sanguis filiorum eius uindicabitur et ulciscetur, et retribuet uindictam inimicis. hunc sanguinem terra quae susceperat, reuelabit, et interfectos domini nequaquam operiet; sed producet in publicum ad condemnationem eorum qui martyres occiderunt. hoc de simplici resurrectione intellectum sit. praecipitur autem iuxta anagogen populo dei, ut ingrediatur cubicula sua siue cellaria (tameia~g quippe utrumque significat), ut claudat iuxta euangelicum praeceptum ostium cubiculi sui, et dicat cum propheta: pone, domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis. et abscondatur paululum quantulumcumque, donec pertranseat ira domini, ut nihil gloriae causa faciat; sed fruatur bono conscientiae, et solum iudicem exspectet deum. sunt autem cellaria quae claudenda sunt et abscondenda ab his qui diuites facti sunt in operibus atque sermonibus, prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia, ut nesciat sinistra quid faciat dextera, ut legis et prophetarum et euangelii opibus perfruamur. quod autem omnes dies uitae nostrae breues sint et paruuli, iacob excedens annos centum loquitur: parui sunt et pessimi dies mei. ira autem domini transitura illa est, quam thesaurizant sibi, qui nolunt agere paenitentiam; quae postquam transierit, nequaquam cellaria ultra claudentur, sed implebitur quod scriptum est: nihil occultum quod non reuelabitur, et absconditum quod non manifestetur. quod que sequitur: ecce enim dominus de sancto inducet iram suam, illud significat, quod a sanctis dei ira incipiat, uel omnis illius ultio iusta sancta que sit, non de mentis perturbatione descendens, ut in hominibus solet; sed studio corrigendi. terram autem habitatorum illam reor, de qua scriptum est: audiat terra sermones oris mei. et: auribus percipe, terra. et iterum: terra, terra, audi sermonem domini. quomodo enim qui in terra habitant, sic qui in carne sunt, deo placere non possunt. terra autem in hoc loco significat animam quae uiuit carnaliter. et reuelabit sanguinem suum, si quempiam scandalizauerit, et cum cain meretur audire: uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, quae aperuit os suum, ut susciperet sanguinem fratris tui. omnis igitur sanguis in die iudicii requiretur, nec abscondet terra sanguinem suum; et interfectos quos occidit, uel uolens, uel per neglegentiam, producet in medium.

27. in die illo uisitabit dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti super leuiathan serpentem uectem, et super leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui est in mari. lxx: in die illa inducet deus gladium sanctum, et magnum, et fortem, super draconem colubrum fugientem, super draconem colubrum tortuosum, et occidet draconem qui est in mari. tradunt hebraei diabolum, id est criminatorem, quod graecum nomen est, hebraice appellari satan, hoc est aduersarium. unde et in zacharia dicitur: stabat satan, id est aduersarius, a dextris eius ut aduersaretur ei. appellatur que et belial, id est apostata praeuaricator, et absque iugo. unde et apostolus: quae, inquit, communicatio christi ad belial? et ubicumque lxx ponunt filios pestilentiae, in hebraico scriptum est: filii belial. unde et illud quod in psalmo canitur de mysterio saluatoris: filius iniquitatis non apponet nocere ei, in hebraico dicitur: filius belial. appellatur que et aliis nominibus, ut in alio psalmo scriptum est: super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. qui draco proprie in hebraico sermone appellatur leuiathan. ipse est magnus cetus, de quo, quod a christo capiendus sit, mystico in iob sermone narratur: qui magnum cetum capturus est; nam et ibi pro ceto leuiathan ponitur; et iterum: adduces autem draconem in hamo, circumdabis capistrum naribus eius. statim que hoc est principium plasmatis domini quod factum est, ut illudatur ab angelis eius. et in psalmo: hoc mare magnum et spatiosum; ibi reptilia quorum non est numerus. animalia parua cum magnis. draco iste quem formasti ad illudendum ei. de hoc et in apocalypsi scribit ioannes: facta est pugna in caelo: michael et angeli eius bellabant cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non praeualuerunt, nec locus inuentus est eis in caelo. et missus est draco magnus, coluber antiquus, qui uocatur diabolus et satanas, qui errare facit orbem terrarum uniuersum; missus que est in terram, et angeli eius cum eo. ibi que dicitur: missus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos coram deo nostro. illud que notandum quod in psalmo et in iob, propterea factus dicatur draco, hoc est leuiathan, ut illuderetur ei ab angelis. unde et apostoli accipiunt potestatem, ut calcent super serpentes et scorpiones, et super omnem uirtutem inimici. quia igitur ab eo loco ubi scriptum est: ecce dominus dissipabit terram, et nudabit eam; siue iuxta lxx: ecce dominus disperdet orbem terrarum, et desolabit eum, usque ad praesens capitulum, contra orbem in consummatione mundi iudicium praedicatum est, et nouissimus inimicus destruetur mors; propterea aduersum diabolum extrema sententia est, ut inducatur super eum gladius sanctus, et magnus, et fortis, siue iuxta hebraicum et reliquos interpretes: gladius durus. non enim ut lxx arbitrati sunt cadesa dicitur, quod si esset, sanctum sonaret: sed casa, quod proprie transfertur in durum. unde et cis pater saul, durus appellatur. gladium autem sanctum, siue durum, ob eius sensum qui patitur, quidam nostrorum intellegunt uerbum dei, de quo dicit apostolus: uiuens autem dei sermo et efficax, et acutus super omnem gladium ex utraque parte acutum. unde et in alio loco de ore saluatoris gladium bicipitem exire legimus. cum autem in fine mundi aduersum leuiathan, qui in principio geneseos appellatur serpens prudentissimus super omnes bestias, quae erant in terra, gladius sanctus siue durus, et magnus, et fortis fuerit inductus, fugiet qui numquam fugere consueuerat, nesciens illud scriptum: quo uadam a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? pulchre quidam poeta in gigantomachia de encelado lusit:

quo fugis, encelade? quascumque accesseris oras,
sub deo semper eris.
iste autem leuiathan coluber fugiens, in hebraico dicitur bari, quod aquila interpretatus est uectem, symmachus concludentem, theodotio robustum. uectem autem siue claudentem puto appellari, quod multos suo carcere clauserit, et propriae subiecerit potestati, nihil que in se rectum habet, et idcirco dicitur tortuosus, nec imitari potest uirgam domini, de qua scriptum est: uirga directionis, uirga regni tui. quem dominus interficiet spiritu oris sui, habitatorem quondam maris, falsorum et amarorum fluctuum. qui dicunt diabolum acturum paenitentiam et ueniam consecuturum, interpretentur nobis quomodo hoc accipiant, quod scriptum est: et interficiet draconem qui est in mari, siue cetum. secundo enim loco in praesenti capitulo, in hebraico non appellatur leuiathan, sed thannin, quod proprie cetum sonat. unde hebraei autumant leuiathan habitare sub terra et in aethere; thanniim uero in mari, quae iudaica fabula est. quod que dicitur in extremo huius capituli in die illa, eusebius priori iungit capiti, ne sequens prophetia huic tempori coaptetur; hebraei autem et ceteri explanatores sequenti, quod nunc proposituri sumus.

in die illa uinea meri cantabit ei. ego dominus qui seruo eam, repente propinabo illi; ne forte uisitetur contra eam, nocte et die seruo eam. lxx: in die illo uinea bona desiderium eius, ut princeps illius sit. ego ciuitas fortis, ciuitas quae oppugnatur; frustra potum dabo illi. capientur enim nocte, die autem cadet murus. multum hebraicum in hoc loco a lxx editione discordat, idcirco singula ut proposuimus disseramus. uinea de qua supra loquitur esaias: uinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi, quae debeat intellegi, ipso docente discamus: uinea enim domini sabaoth domus est israel, de qua in psalmo canitur: uineam de aegypto transtulisti, et cetera. huic et per hieremiam propinat calicem meracissimum. cum enim misisset eum ut potionaret omnes gentes, et huic se propheta libenter obtulisset officio, primum inebriare iubetur hierusalem. unde dicit: decepisti me, domine, et deceptus sum. bibet igitur hierusalem, et propinatur ei meraca potio, ut planctum discat et fletum. dicit que se dominus multo eam tempore custodisse et locum dedisse paenitentiae, et quia conuerti noluerit, subito inebriandam. hoc enim dicit diebus egisse uel noctibus, ut ipsius semper auxilio seruaretur. lxx autem eamdem pulchram appellant uineam, in qua fuit lex et prophetae, sacerdotium et pontificium, et dei notitia, dicente scriptura: notus in iudaea deus, in israel magnum nomen eius. quod alii putant iuxta editionem eorum ad ecclesiam pertinere, quia nihil est pulchrius. et de qua dictum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei; quae princeps est genitricis suae, et dicit in cantico canticorum: filii matris meae pugnauerunt aduersus me. et loquitur: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur. pulchre que oppugnatur dixit, non expugnatur. statim que iungit de synagoga, quae de capite uersa est in caudam: frustra ei potum meracum tribuo doctrinarum, capietur enim in tenebris erroris sui. et quia apertam lucem non recepit, per diem corruit murus eius, id est: omne quod sibi putabat auxilium, nullus que erit aduersariorum qui non capiat eam, quod de contrariis debemus intellegere potestatibus.

indignatio non est mihi; quis dabit me spinam et ueprem in proelio? gradiar super eam; succendam eam pariter. an potius tenebo fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. lxx: non est quae non apprehenderit eam. quis ponet me custodem stipulae in agro? propter aduersariam hanc repuli eam. idcirco fecit dominus omnia quae disposuit; combusta sum; dicent habitatores eius; faciemus pacem illi, pacem faciemus ei. iuxta hebraicum hic sensus est: ego qui diebus et noctibus semper meam uineam conseruaui, ne exterminaret eam aper de silua, ne bestiae deuorarent. numquid indignationem non habeo, et nescio ferire peccantem, et reddere unicuique quod meretur? ubi aquila posuit spinam et ueprem, in hebraico scriptum est samir et saith, quod adamantem et loca sentium plena significat. unde dicit: quis me docebit ut durus sim, et meam uincam clementiam, et in proelio atque certamine truculentus incedam, ut gradiar super uineam, quam ante seruaui, et succendam eam quam meo sepseram muro? an potius id aget fortitudo mea, ut iram differam, et saluem eos euangelii clementia, qui nequaquam sunt legis auctoritate saluati? emphatik�s~g autem iuxta hebraicum legendum est: quis me faciet durum atque crudelem, ut uincam naturam meam? hoc quippe in deserto significatur et in spinis, ut eam quasi in proelio conteram atque succendam, quam semper mea diligentia custodiui. an potius tenebo fortitudinem meam, quam christum esse non dubium est, et de qua legimus: christus dei uirtus et dei sapientia, ut ipsa mihi pacem faciat, et mundum reconciliet? iuxta lxx hic est sensus, ut ex persona accipiamus ecclesiae: ego ciuitas firma, ciuitas multis uallata hostibus, quae frustra dedi pocula inimicae meae synagogae. capietur enim nocte, et corruet murus eius, nulla que erit de aduersariis potestatibus, quae non apprehendat eam. rursum loquar: quid mihi prodest custodire eam, quae stipulam in se habeat, non frumenta; quae ita inculta est, ut ueprium plena sit et spinarum, quam saluare uolui? sed quia hostiliter me cum agit, recessi ab ea. dixerunt que in me et ex me nati apostoli: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos uos iudicastis aeternae uitae, ecce conuertimur ad gentes. idcirco faciet dominus quod minatus est, ut omnes in ea ardeant romano igne circumdati. uel certe ardeant uitiis atque peccatis, ne possint ardentia diaboli iacula restinguere. omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum. et illi qui prius habitabant in ea, postquam clamauerint, capta est ciuitas atque succensa, dimittent eam, et reconciliantes mundum deo, dicent: faciamus pacem illi, pacem faciamus ei, hoc est christo, semper scribentes in epistolis suis: gratia uobis cum et pax a deo patre et christo iesu domino nostro. de quibus in hoc eodem propheta legimus: quam speciosi pedes euangelizantium pacem. quidam hunc locum ad ecclesias referunt, quod custodiantur quidem a deo; sed multi in eis fructus non faciant; et propterea boni doctoris succendantur ardoribus, ut clamitent et confiteantur errorem suum, et postea pacem faciant deo, qui uere appellentur filii iacob.

qui egrediuntur de radice iacob, florebit et germinabit israel; et implebunt faciem orbis semine. lxx: qui ueniunt filii iacob, germinabit et florebit israel; et implebit orbem terrarum fructus eius. postquam apostoli in toto orbe euangelium praedicantes, dixerint: faciemus pacem christo, pacem faciemus ei, qui in excelsis fuerint de semine iacob, et in apostolicam peruenerint dignitatem, appellabuntur filii iacob. tunc germinabit et florebit israel, uidens doctrina filiorum suorum uniuersum orbem esse completum, et attulisse fructus uberrimos, quos in iudaea manens non attulerat.

numquid iuxta plagam percutientis se, percussit eum; aut sicut occidit interfectos eius, sic occisus est? locus iste dupliciter intellegitur. aut contra hierusalem, ut dicat eam non ita a deo esse percussam, ut ipsa percussit christum et apostolos eius; aut contra gentium multitudinem, quod illis persequentibus et effundentibus sanguinem christianum, apostoli et apostolici uiri nihilominus salutis eorum curam habuerint et reconciliauerint eos deo.

in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam. lxx: rixans et exprobrans emittet eos. iuxta hebraicum hic sensus est: sicut fecit hierusalem, sic recipiet, et iuxta mensuram qua mensa est, remetietur ei. tunc que cumulatam mensuram recipiet, quando iudicii tempus aduenerit et abiecerit eam deus. iuxta lxx pendet ex superioribus quod dicitur. non enim israel sicut percussit, percutietur; nec sicut interfecit, interficietur qui iurgabat contra apostolos, et exprobrabat doctoribus suis, et praecipiebat ne in nomine christi loquerentur. propterea dominus abiciet eos, et de suo expellet grege.

meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus. lxx: nonne tu eras qui meditabaris spiritu duro interficere eos, spiritu furoris? iuxta hebraicum hoc dicitur: in mensura qua mensa est, hierusalem recipiet; propterea deus in spiritu suo duro atque uehementi meditatus est, siue locutus contra eam in die aestus, hoc est in persecutionis tempore, quando ardentior indignationis dies est atque poenarum. iuxta lxx, ad ipsam dicitur hierusalem, siue ad israel: nonne tu eras quae in spiritu tuo durissimo atque crudeli, et in furore blasphemiarum tuarum, apostolos domini atque doctores interficere cupiebas?

idcirco super his dimittetur iniquitas domui iacob, et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius, quia posuit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos; non stabunt luci et delubra. lxx: propterea auferetur iniquitas iacob, et haec erit benedictio eius cum abstulero peccatum eius, quando posuerit omnes lapides ararum contritos quasi cinerem comminutum, et non perseuerabunt arbores eorum, et idola. causas reddit cur postquam iudaei in dominum miserint manus, ueniam consequantur, si uoluerint agere paenitentiam, ut impleatur saluatoris oratio: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt. propterea, inquit, dimittetur iniquitas domui iacob et auferetur peccatum eius, ut mereatur benedictionem dei, qui sibi maledictionem fuerat imprecatus, dicens: sanguis eius super nos, et super filios nostros, quia per apostolos de stirpe israel in toto orbe euangelium seminabitur, et destruetur idololatria, et comminuentur arae usque ad puluerem, succidentur luci, delubra corruent, et dei unius sub mysterio trinitatis notitia praedicabitur

ciuitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi deserta. ibi pascetur uitulus, et ibi accubabit et consumet summitates eius. lxx: idola eorum succidentur, quasi lucus, et longe habitans grex dimittetur sicut grex derelictus, et erit multo tempore in pascua, et ibi requiescent greges, et post multum tempus non erit in ea omne uiride, quia exsiccatum est. hierusalem ciuitas quondam firma atque munita, quia non suscepit patrisfamilias filium, sed dixit: uenite, occidamus eum, quia iste heres est et nostra erit hereditas, desolata erit. et quae quondam fuit speciosa, de qua et in hiezechiele dicitur: similam et mel et oleum comedisti, et speciosa facta es uehementer nimis, et in qua habitat ille de quo scriptum est: speciosus forma prae filiis hominum. relinquetur et dimittetur quasi desertum, dicente domino ad apostolos: surgite, abeamus hinc. ibi pascetur uitulus, romanus exercitus, de quo et in alio loco sub nomine apri dictum est: uastabit eam aper de silua; et singularis ferus depastus est eam. et ibi accubabit et consumet summitates eius sub metaphora uineae et propaginum eius, ut nihil in ea uiride, nihil remaneat flagellorum, sed omnia consumat inimicus. iuxta lxx, quia non receperunt pastorem bonum, propterea erunt quasi grex derelictus, et patebunt morsibus bestiarum; et nihil in eis uiride remanebit, quia siccitas omnia possidebit.

in siccitate messis illius conterentur mulieres uenientes et docentes eam. non est enim populus sapiens; propterea non miserebitur eius qui fecit eum. et qui formauit eum, non parcet ei. lxx: mulieres uenientes a spectaculo, uenite; non est enim populus habens intellegentiam; propterea non miserebitur eorum qui fecit eos; et qui formauit eos, non parcet. hoc quod dicitur: in siccitate messis illius conterentur, pro quo septuaginta interpretati sunt: non erit in ea quicquam uiride, quia exaruit, iuxta hebraicum sequentibus copulatur; iuxta lxx, priori sensui. dicamus ergo primum iuxta hebraicum. cum siccitatis et messionis hierusalem, et ut apertius loquar, uastitatis tempus aduenerit, de toto orbe synagogarum turba concurret, ut plangant hierusalem et mala illius consolentur. siue aperte de mulieribus loquitur, quae nudatis pectoribus, sanguinantes feriunt lacertos, et implebitur domini uaticinium: filiae hierusalem, nolite me flere, sed plangite super uos et super filios uestros. magna que infelicitas populi, a mulieribus lamentationis carmina discere; sicut reprehensio fuit populi israel, quando in iudicum libro in manu mulieris debborae fecit salutem dominus, et tempore uicinae captiuitatis, tacentibus uiris, holda mulier prophetauit. propterea autem mulieres longo conterentur itinere, imbecillitate, fame et squalore confectae, et docebunt populum miserabilem, quia non est populus sapiens, nec intellexit creatorem suum, qui neglectus ab eis atque contemptus non miserebitur facturae, et non parcet creaturae suae. iuxta lxx, de maria dicitur magdalene, et alia maria, et ceteris mulieribus, quae primum uiderunt dominum resurgentem, et tenuerunt pedes eius, et ab eo audire meruerunt: nolite timere. ite, nuntiate fratribus meis ut uadant in galilaeam, et ibi me uidebunt. de istis mulieribus, multo priusquam nascerentur, propheticus sermo praenuntiat, et uocat eas a spectaculo dominicae passionis et resurrectionis, ut euangelium praedicent, et, iuxta hebraicum, doceant hierusalem siue terram israel, quod iste sit dominus et deus. populo enim israel non habente sapientiam illo tempore, quando passus est dominus, et impletum est uaticinium prophetale: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus. et: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. uocantur mulieres de spectaculo, ut quod ipsae uiderunt apostolis nuntient. israel autem de quo dictum est: israel non cognouit me, et populus meus non intellexit; clementissimum creatorem et factorem suum prouocauit in amaritudinem, ut nequaquam eius misereatur. haec pie quidem dicuntur; sed quomodo cum ceteris congruant, et consummationis mundi temporibus coaptentur, difficilis interpretatio est.

et erit in die illa, percutiet dominus ab alueo fluminis usque ad torrentem aegypti. lxx: et erit in die illa, concludet dominus a fossa fluminis usque ad rhinocoruram. nisi iunxisset in die illa, per quod docemur, ea quae dicturus est superioribus copulanda, poteramus quasi proprium capituli huius sensum exponere; nunc autem ad superiora referenda sunt omnia. quoniam ciuitas munita desolata erit, et speciosa quondam relinquetur quasi desertum, et ibi uitulus accubabit et consumet propagines uineae, et omnia siccabuntur, quoniam non est populus habens intellectum, et propter stultitiam eius nullam a creatore suo misericordiam consecutus est, idcirco percutiet, siue concludet dominus ab alueo uel riuo fluminis usque ad torrentem aegypti, ut in uniuersa iudaea, quae quondam repromissionis terra fuit, nullus reperiatur sermo doctrinae, nihil scientiae scripturarum, de quibus et apostolus loquitur: ut non attendamus iudaicis fabulis et mandatis hominum, qui auertuntur a ueritate. et iterum: sunt enim multi et non subdidi ac uaniloqui, et seductores, quos oportet redarguere, praecipue ex circumcisione. alueum autem, siue riuum fluminis iuxta historiam euphratem possumus dicere, sicut et in septuagesimo primo psalmo scriptum est: dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad finem orbis terrae. alii iordanem putant. et hoc notandum, quod in iudaeae terminis, fluuius appelletur; in aegypti finibus, torrens, qui turbidas aquas habet, et non perpetuas. pro torrente aegypti, lxx rhinocoruram transtulerunt, quod est oppidum in aegypti palaestinae que confinio, non tam uerba scripturarum, quam sensum uerborum exprimentes. quod autem nos diximus percutiet, pro quo lxx sumphraxei~g, id est concludet, transtulerunt, aquila et theodotio, rhabd�sei~g interpretati sunt, quod siue uirga percutiet, siue ad uirgam recensebit numerum gregis sui, intellegi potest: ut non in malam, sed in bonam partem accipiatur.

et uos congregabimini unus et unus, filii israel. lxx: uos autem congregate unum et unum, filios israel. o filii israel, pro quo interpretatus est symmachus domus israel: percussis aduersariis uestris a riuo fluminis, usque ad torrentem aegypti, id est ab euphrate usque ad nilum, uos uel ipsi congregabimini ad fidem domini unus et unus, quia iudaeorum turba non credidit, per quod significat, paucos ex iudaeis in saluatorem dominum credituros. uel certe, o apostoli et apostolici uiri, iudaeorum multitudine non credente, uos de toto orbe, quos potueritis, quasi oues morbidas referte ad caulas domini, et congregate eas cum gentium populo, ut impleatur illud, quod paulus apostolus et barnabas loquuntur ad iudaeos: uobis quidem primum oportebat annuntiare uerbum dei: sed quia indignos uos iudicastis salute, ecce conuertimur ad gentes.

et erit in die illa, clangetur in tuba magna; et uenient qui perditi fuerant de terra assyriorum et qui eiecti erant in terram aegypti; et adorabunt dominum in monte sancto in hierusalem. lxx: et erit in die illa, canent tuba magna; et uenient qui perierant in regione assyriorum, et qui perierant in aegypto: et adorabunt dominum super montem sanctum in hierusalem. in hoc loco iudaei cassa sibi uota promittunt, quod in consummatione mundi, quando [antichristus, ut dicitur] �leimmenos~g suus uenerit, de assyriis et de terra aegypti dispersus populus congregetur, et ueniat in hierusalem, et aedificato templo, adoret dominum deum suum. quod secundum litteram omnino stare non potest. neque enim de assyriis tantum et de aegypto, sed de toto orbe terrarum, qui in christum credituri sunt, uocabuntur. ergo hoc significat, quod in nouissima tuba, iuxta apostolum paulum, omnes qui perierant in assyriis et in aegypto ad dominum ueniant. nec dixit omnes filios israel, sed omnes qui perierant, per quod significat gentium multitudinem, quod et idololatriae, et magicis, ac philosophiae artibus obligati, ueniant ad fidem christi, et adorent eum in ecclesia. tuba autem magna potest intellegi sermo euangelicus, de quo et in hoc eodem propheta legimus: super montem excelsum ascende, qui euangelizas sion; exalta uocem tuam, qui euangelizas hierusalem. mons ergo sanctus et hierusalem illa est, de qua saepe diximus: accessistis ad sion montem et ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem, et multorum angelorum milia; et ecclesiam primitiuorum, qui scripti sunt in caelis. hucusque de consummatione mundi dictum est ab eo loco in quo exponere coepimus: ecce dominus dissipabit terram, et nudabit eam, quod praesenti uolumine continetur. nunc adiuuante, immo inspirante nobis christo, transeamus ad nonum, quod alterius prophetiae habebit exordium.

LIBER 9

uariis molestiis occupati, explanationes in esaiam prophetam per interualla dictamus. unde expleto octauo uolumine, nunc post aliquantum temporis spatium transimus ad nonum, non absque morsu et obtrectationibus inuidorum, qui ignorantes quid audiant, quid loquantur, de eo audent iudicare quod nesciunt, et ante despiciunt quam probent, eruditos que se aestimant et disertos, si de cunctis scriptoribus detrahant. quorum liuorem et mussitationem garrulam contemnentes, dei poscamus auxilium, et psalmistae imprecatione dicamus: dissipa gentes quae bella uolunt. domini enim locus in pace est, quae exsuperat omnem sensum. quam et propheta desiderat clamitans: domine deus noster, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis. sed iam proponamus esaiae capitulum, et cum moyse ingrediamur nubem et caliginem, ut clarificetur uultus noster, et, iuxta hebraicum, cornuta sit facies. audiantur que et rutilent tonitrua et fulgura, quae plebs uilior uidere non potuit.

28. uae coronae superbiae ebriis ephraim et flori decidenti gloriae exsultationis eius, qui erant in uertice uallis pinguissimae, errantes a uino. ecce ualidus et fortis domini, sicut impetus grandinis turbo confringens; sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum ephraim. et erit flos decidens gloriae exsultationis eius, qui est super uerticem uallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexerit uidens, statim ut manu tenuerit, deuorabit illud. lxx: uae coronae iniuriae mercenarii ephraim; flos cadens de gloria super uerticem montis pinguis, qui ebrii estis absque uino. ecce fortis et durus furor domini, sicut grando quae fertur in pronum, non habens umbraculum, quae uiolenter decidit sicut aquarum multitudo trahens humum, et faciens sibi spatium. manibus et pedibus conculcabitur corona iniuriae mercenarii ephraim. et erit flos qui decidit de spe gloriae in summitate montis excelsi, sicut praematura ficus, quam qui uiderit, antequam sumat manu, cupiet eam deuorare. dicamus primum iuxta historiam, deinde iuxta tropologiam, et ad extremum iuxta uaticinium prophetale. loquitur sermo diuinus aduersum decem tribus quae regnabant in samaria, et propter ieroboam, qui de tribu ephraim fuit, appellabantur ephraim. et uocat eos coronam superbiae, quia comparati duabus tribubus, quae appellabantur iuda, sublimiores erant et numero et robore. ebrios que eos dicit ephraim, qui suum non intellegant creatorem, sed pro domino adorent uitulos aureos in dan et bethel. isti quondam in flore fuerunt domini, et in gloria, quando regebantur a dauid et salomone, et in duodecim tribubus erant adorantes deum in templo hierusalem, qui fuerunt in uertice uallis pinguissimae, quod hebraice dicitur gessemanim; significat autem locum ubi traditus dominus est; super cuius uallis uerticem templum domini situm est. isti inebriati sunt uino erroris et amentiae, quod eis miscuit ieroboam. quapropter poenam illis dominus comminatur, quod sicut grandinis turbo uniuersa confringit, et impetus aquarum inundantium quidquid obuium inuenerit, rapit. sic ab assyriorum deleantur exercitu, et quod reliquum fuerit, in montes siue urbes mediae transferatur. comparat autem gloriam decem tribuum coronae uariorum florum, quae tantam habuerit pulchritudinem, ut quomodo si quis antequam aestas ueniat et autumnus, prodromon~g ficum uidens in arbore, statim ut manu tenuerit, deuorat: sic et decem tribus cum assyrius uiderit, uastet et deuoret, et nihil omnino pristini populi relinquat in samaria. hoc breuiter iuxta historiam dictum sit. transeamus ad allegoriam. secundum expositionem osee prophetae, in quo ephraim et ioseph et samariam et decem tribus, quae scissae sunt a corpore duodecim tribuum, et templum domini reliquerunt, retulimus ad haereticos, qui uere iuxta septuaginta editionem, corona iniuriae sunt, dominum blasphemantes, et omnia mercedis causa faciunt, et de gloria domini conciderunt. nec sequuntur tenuitatem mannae, et humilitatem ecclesiasticam; sed in monte pinguissimo uersantur ebrii absque uino. propterea fortis et durus furor domini, qui eos puniturus est, grandini praecipiti, quae non in tecta, sed in capita mortalium ruit, et multis aquarum inundationibus comparatur, quae quidquid obuium inuenerint, trahunt. haec corona iniuriae recte mercenarii appellantur ephraim, qui iuxta apostolum turpis lucri gratia, de flore et spe ac gloria pristinae fidei corruerunt, et uersantur in superbia, et dulcissimus cibus diaboli sunt, qui eos cotidie deuorat. secundum prophetiam illud possumus dicere, quod coronam iniuriae uocet scribas et pharisaeos, qui dominum blasphemabant. et appellabantur mercenarii ephraim, propter iudam, qui de tribu ephraim et de uico eiusdem tribus iscarioth, dominum pretio uendidit, qui uere flos apostolicae gloriae cecidit super montem pinguissimum, de quo dictum putamus: manducauit et bibit iacob, et saturatus est et impinguatus, et recalcitrauit dilectus. siue iuxta hebraicum: super uallem pinguium, id est gessemanim, in qua etiam nomen loci significatur, in quo iudas dominum tradidit. uallis autem pinguis, siue pinguium dicitur, propter ubertatem, et scribas et pharisaeos qui ibi dominum comprehenderunt, de quibus in psalmo scriptum est: tauri pingues obsederunt me. haec uallis pinguium, id est gessemanim, in hoc capitulo secundo appellatur; et miror quomodo lxx primum eam dixerint: montem pinguem, et postea montem excelsum. ebrius autem fuit proditor non uino, sed auaritia et furore aspidum insanabili, et diaboli cibo, qui post buccellam intrauit in eum, et penitus deuoratus est, quia oratio eius uersa est in peccatum, et ne paenitentia quidem eius fructum salutis habuit. uerbum hebraicum sacchore ambiguum est, et uel ebrios, uel mercenarios sonat. unde et issachar interpretatur: est merces; et sachar methusma~g, id est ebrietas, ceteri que ebrios; soli lxx mercenarios transtulerunt.

in die illa erit dominus exercituum, corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui, et spiritus iudicii sedenti super iudicium, et fortitudo reuertentibus de bello ad portam. uerum hi quoque prae uino nescierunt et prae ebrietate errauerunt, sacerdos et propheta nescierunt. prae ebrietate absorpti sunt a uino, errauerunt in ebrietate; nescierunt uidentem, ignorauerunt iudicium, siue mirabiliter. omnes enim mensae repletae sunt uomitu sordium que ita ut non esset ultra locus. lxx: in die illa erit dominus sabaoth corona spei, quae compacta est gloriae reliquiis populi. relinquentur in spiritu iudicii super iudicium, et fortitudinem uetans interficere, isti enim uino decepti sunt; errant propter siceram; sacerdos et propheta exciderunt mente propter siceram; absorpti sunt propter uinum, uacillauerunt, propter ebrietatem sicerae errauerunt, hoc est phasma~g; maledictio comedet hoc consilium; siquidem istud consilium propter auaritiam est. postquam omnis terra samariae, id est decem tribuum, assyrio fuerit inundante deleta, et conculcata pedibus corona superbiae ebriorum ephraim, et in modum ficus temporaneae deuorata, tunc residui populi israel, hoc est duarum tribuum, iudae et beniamin, ipse dominus erit corona uictoriae; et spiritus iudicii sedenti super iudicium, haud dubium quin ezechiae regi iudae; et fortitudo eorum, qui cuncta regione populata, de proelio reuertentes, se urbe clauserunt. quod in hoc eodem propheta lecturi sumus, quando centum octoginta quinque milia armatorum de assyriorum exercitu angelo percutiente deleta sunt. uerum hi quoque, id est iudas et beniamin, inebriati sunt uino idololatriae, et contempta religione templi, daemonum simulacra uenerati et nescierunt uidentem dominum, qui cuncta considerat. omnes enim mensae eorum, et uniuersa religio repletae sunt uomitu sordium que ut non solum in templo, sed in uertice montium et nemorosis locis idololatriae sordibus cuncta complerent, et dominus in eis non haberet habitationis locum. hoc iuxta litteram dictum sit. porro iuxta tropologiam, priorem sequamur intellegentiam, nec intactos lxx interpretes relinquamus. haereticis enim ore diaboli deuoratis, qui montem superbiae pinguissimum conscenderunt, dominus erit corona gloriae, his qui in ecclesia commorantur, et ad multitudinem plurimorum errantium comparati, parui sunt numero. erit autem in spiritu iudicii super iudicium, quia lauabit dominus sordes filiorum et filiarum sion spiritu iudicii. si quis autem sanguinem habuerit, nequaquam spiritu iudicii, sed combustionis igne purgabitur, erit que populo fortitudo, et prohibebit eum interfici ab his qui uino draconum inebriati sunt, et errauerunt propter siceram. saepe diximus esse uinum, quod de uineis fit. siceram autem omnem potionem, quae inebriare potest, et statum mentis euertere, quam proprie aquila ebrietatem transtulit, siue illa frumento siue hordeo siue millio, pomorum que succo et palmarum fructu, et alio quolibet genere conficiatur. igitur sacerdotes et prophetae haereticorum exciderunt mente propter siceram, et absorpti sunt propter uinum, quales fuerunt prisca et maximilla earum que princeps montanus; et quid dicerent, nesciebant. uino inebriantur, quando scripturas sanctas male intellegunt atque peruertunt. sicera, quando saeculari abutuntur sapientia et dialecticorum tendiculis, quae non tam uincula sunt appellanda, quam phasmata, id est umbrae quaedam et imagines, quae cito pereunt atque soluuntur. istius modi consilium maledictio possidebit, qui quaestum putant esse pietatem, et cuncta faciunt propter auaritiam. de hoc phasmate et apostolus loquebatur: attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium. tertia explanatio est, quod postquam dominus scribas pharisaeos que subuerterit et socium eorum iudam proditorem, qui ab initio fur fuerat, loculos enim pecuniae pauperum ipse portabat, tunc sit in spem et in gloriae coronam his qui de iudaeis in dominum crediderint, haud dubium quin apostolos significet, quos ad praedicationem euangelii reseruarit, et non statim permiserit pro christo sanguinem fundere. omnes enim scribae et pharisaei uino et sicera, de quibus supra diximus, inebriati sunt, tam sacerdotes quam pseudoprophetae. sed tendiculae eorum atque insidiae fuere pro nihilo, quia et iudas ipse qui prodidit, fecit propter pecuniam, et sacerdotes, qui proditorem pecunia corruperunt propter metum abiectionis suae. ipse enim flagellum de funiculis faciens, eiecit de templo eos qui uendebant boues et oues, et cathedras uendentium columbas, et nummulariorum mensas sua auctoritate subuertit, dicens ad eos: scriptum est: domus patris mei, domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam domum negotiationis, siue speluncam latronum. iuxta anagogen illud hebraicum, in quo diximus: omnes enim mensae eorum repletae sunt uomitu sordium que ita ut non sit ultra locus, ad haereticos et ad scribas et pharisaeos sic referri potest, ut uniuersam doctrinam eorum et cuncta mysteria dicamus uomitu plena et sordium, dum scripturarum sanctarum non digerunt cibos, nec uniuerso corpori faciunt esse uitales; sed immaturos et fetentes egerunt, ita ut nullum in eis deus reperiat locum. miror autem quid uoluerit theodotio, ut pro uerbo hebraico quod dicitur cisoa, pro quo aquila interpretatus est: uomitum sordium, et symmachus tantum uomitum, ille diceret emeton~g dusalias~g, id est uomitum dysaliae, quod uerbum ubi apud graecos lectum sit, inuenire non potui, nisi forte nouae rei nouum finxerit nomen. siquidem et apud hebraeos compositum est, quia uomitus dicitur ci et soa, sordidus. quidquid igitur nauseam facit et uomitum, dusalia~g appellari potest.

quem docebit scientiam, et quem intellegere faciet auditum? ablactatos a lacte, auulsos ab uberibus, quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi. in loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit: haec est requies mea; reficite lassum, et hoc est meum refrigerium, et noluerunt audire. et erit eis uerbum domini: manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi; et uadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur et capiantur. lxx: cui annuntiabimus mala, et cui annuntiabimus nuntium? qui ablactati sunt a lacte; qui abstracti ab ubere. tribulationem super tribulationem exspecta; praestolare spem super spem; adhuc parum, adhuc parum; propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes eis. haec est requies esurienti, et haec contritio, et noluerunt audire. et erit eis sermo domini: tribulatio super tribulationem; exspecta, exspecta; spes super spem; adhuc parum, adhuc parum; et uadant et cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur. quis, inquit, dignus est doctrina domini, qui uerbis saluatoris dicentis: qui habet aures audiendi audiat, ut quod auribus hauserit, corde intellegat? quinam illi sint, sequens uersus ostendit: ablactati a lacte, auulsi ab ubere, qui nequaquam lacte nutriuntur infantiae, sed solido uescuntur cibo; qui auulsi sunt ab ubere cum isaac, propter quam laetitiam fecit abraham grande conuiuium. hi meruntur domini audire mysteria, et intellegere quae sacerdos et propheta nesciunt, inebriati et absorpti a uino, qui errauerunt et nescierunt uidentem, quia omnes mensae eorum repletae sunt uomitu sordium que qui prophetis uentura annuntiantibus, et nisi fecissent quae praecepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes: manda, remanda; manda, remanda, id est: praecipe, praecipe, impera quae facere debeamus, cum que abuterentur dei patientia, qui differt iram, ut praebeat misericordiam; qui solebant etiam hoc ex persona prophetarum ludentes dicere: exspecta paulisper, exspecta modicum, uenient quae futura praediximus. haec autem uniuersa loquebantur in populo, quia dei sermonibus non credebant. statim que infert propheta: nequaquam uobis deus his uerbis loquetur, ut praecipiat quid facere debeatis, et praestolemini quae uentura sunt, sed loquetur uobis in furore praesenti, qui prius dixerat ad populum: haec est requies mea, reficite lassum, multo tempore laboraui, in nullo inueni requiem. uulpes foueas habent, et uolucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. et hoc est meum refrigerium, ut in uobis aliquando requiescam. qui noluerunt audire, et mea monita contempserunt; quamobrem quod solebant ludentes dicere prophetis: manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi, et irridere patientiam meam, cum me arbitrantur minitari, quae numquam facturus sim. sentiant rebus expleri, ut uadant in interitum, et cadant retrorsum opisthoton�i~g insanabili; numquam que ad priora proficiant nec possint cum apostolo dicere: praeteritorum obliti, ad ea quae priora sunt extendimur; sed conterantur et illaqueentur, et uel a babylonio, uel a romano capiantur exercitu. pro eo quod nos diximus: manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi, in hebraeo sic scriptum est: sau lasau, sau lasau; cau lacau, cau lacau; zer sam, zer sam; his que uerbis abuti solet immundissima haeresis apud simplices quosque atque deceptos, ut terrorem faciat nouitate sermonum, quod scilicet qui haec uerba cognouerit, et in coitu eorum meminerit, absque ulla dubitatione transeat ad regna caelorum. legimus in apostolo: in aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit dominus. quod mihi uidetur iuxta hebraicum de praesenti sumptum capitulo; et hoc in ueteri obseruauimus testamento, - absque paucis testimoniis, quibus lucas solus abutitur qui magis graecae linguae habuit scientiam, ubicumque de ueteri instrumento quid dicitur -, non eos iuxta septuaginta, sed iuxta hebraicum ponere, nullius sequentes interpretationem, sed sensum hebraicum cum suo sermone uertentes, symmachus, theodotio et lxx de hoc loco diuersa senserunt, et quia longum est de omnibus dicere, lxx interpretes, qui leguntur in ecclesiis, breuiter transcurramus. reiecto populo iudaeorum, sacerdotibus et prophetis, qui inebriati sunt sicera, et errauerunt et maledictio comedit consilium eorum, quod inierunt propter auaritiam, cui annuntiabimus futuras pro christo tribulationes? cui mala pro quibus paratur corona uirtutum? utique his qui ablactati sunt a lacte, qui auulsi sunt ab ubere, haud dubium quin apostolos significet: tribulationem super tribulationem exspecta. loquitur autem ad chorum apostolorum omnium que credentium, ut non ad unam, sed ad multas se paret tribulationes, ut cum tribulatus fuerit atque depressus, rursum speret, et spem super spem habeat. quod si paululum tardauerint quae promissa sunt, non sit incredulus. modicum enim paruulum que et uenient quae promissa sunt. etenim tribulatio patientiam operatur; patientia probationem; probatio spem; spes autem non confundit. et haec ipsa tribulatio geminabitur detractione labiorum, et blasphemiis persequentium, quibus aduersus dei populum rabido ore desaeuiunt. porro apostoli et apostolici uiri loquentur ad populum iudaeorum, dicentes: haec est requies esurienti iustitiam, et haec contritio et angustia quae ducit ad uitam. illis haec praedicantibus, audire impii noluerunt. unde hoc quod ad dei populum dicebatur: tribulationem sustine, tribulationem sustine; exspecta spem, exspecta spem; adhuc modicum, adhuc modicum, illis uertetur in poenam, qui audire sermonem domini noluerunt, ut corruant et uadant retrorsum, et in periculum obsidionis ac mortis incurrant, et absque ullo miseriarum fine capiantur. quod autem uerbum hebraicum dea, quod omnes uerterunt scientiam, soli septuaginta mala interpretati sunt, error perspicuus est. prima enim littera daleth uel res paruo apice distinguuntur, si ergo legatur dea, scientiam sonat; si rea, malitiam; non a malo, quod contrarium bono est, sed ab angustia.

propter hoc audite uerbum domini, uiri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in hierusalem. dixistis enim: percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non ueniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. lxx: propterea audite uerbum domini, uiri tribulati et principes populi huius, qui est in hierusalem. quia dixistis: fecimus testamentum cum inferno, et cum morte pactum; tempestas transiens si irruerit, non ueniet super nos, quoniam posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegemur. quod supra diximus cum irrisione solitos principes iudaeorum prophetis dicere: manda, remanda; exspecta, reexspecta, et cetera his similia, per quae ostenditur nequaquam eos prophetarum credidisse sermonibus, sed prophetiam eorum habuisse despectui; praesens ostendit capitulum, per quod appellantur uiri illusores. sunt autem scribae et pharisaei qui dominantur super populum dei in hierusalem, quos lxx uocant uiros tribulatos et principes populi hierusalem. dixerunt enim non sermone, sed opere: sumus sicut et ceterae nationes; habemus pactum et foedus cum inferno et cum morte; semel salutem desperauimus. certe captiuitas longo post tempore uentura est, dicentibus uobis: adhuc modicum, adhuc modicum: exspecta, rursus exspecta. ergo cum mortui fuerimus, hoc flagellum captiuitatis et hanc tempestatem non sentiemus. semel enim mendacio credidimus, hoc est, frustra spem habuimus in deo et in lege eius. et ideo mendacio protecti sumus, quia mortui imminentem captiuitatem declinauimus. uerbum hebraicum sot, aquila et symmachus flagellum, lxx tempestatem interpretati sunt; chasab quoque omnes mendacium transtulerunt, in quo sperauerunt iudaei, cuius iuxta euangelistam ioannem, pater est diabolus.

idcirco haec dicit dominus deus: ecce ego mittam in fundamentis sion lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum fundamine; qui crediderit, non festinet. et ponam iudicium in pondere, et iustitiam in mensura; et subuertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt. et delebitur foedus uestrum cum morte, et pactum uestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. cum pertransierit, tollet uos, quoniam mane diluculo transibit in die et in nocte, et tantummodo sola uexatio intellectum dabit auditui. coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat; et pallium breue utrumque operire non potest. lxx: propterea sic dicit dominus: ecce ego immittam in fundamenta sion lapidem pretiosum, electum, angularem, honorabilem in fundamenta eius; et qui crediderit, non confundetur. et ponam iudicium in spem; misericordiam autem meam in pondere, et qui credunt frustra mendacio, quoniam non transibit per nos tempestas, et non auferet nobis testamentum mortis, et spes uestra ad infernum non permanebit. tempestas ueniens si transierit, eritis ei in conculcationem; cum transierit, tollet uos mane, mane pertransiet; die et nocte erit spes pessima. discite audire qui estis in tribulatione: non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur. dixeram, inquit, uobis: audite uerbum domini, uiri illusores, siue tribulati principes populi mei, et nolite foedus habere cum morte, nec pactum cum inferno, qui contemnentes praecepta mea, posuistis mendacium spem uestram, et gloriantes, immo desperantes dicitis: mendacio protegemur. idcirco misericors et miserator dominus, patiens et multum misericors, nolentibus uobis, in fundamenta sion lapidem electum et probatum, et pretiosum et angularem missurum esse se dicit. de quo et apostolus loquitur: quasi sapiens architectus fundamentum posui; et iterum: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est christus iesus. iste lapis uere et secundo appellatur lapis, sicut et in leuitico homo, homo bis dicitur, et angularis lapis, quia circumcisionis et gentium populos copulauit, de quo et in psalmo dicitur: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. isti sunt autem aedificantes et caementarii, qui nunc appellantur uiri illusores et principes populi qui est in hierusalem. de hoc lapide et in daniele legimus, quod excisus sit de monte sine manibus, et impleuerit uniuersum orbem; eo quod diuini germinis dispensatio humanum corpus assumpserit, et habitauerit in eo plenitudo diuinitatis corporaliter. super hunc lapidem, qui alio nomine appellatur petra, christus aedificauit ecclesiam, et firmo, iuxta hebraicum, fundauit fundamine, in quo qui crediderit, non confundetur, siue, iuxta hebraicum, non festinet; ne uidelicet tardus ei christi uideatur aduentus. si enim tardauerit iuxta abacuc, nemo desperet, quia ueniens ueniet, et sua promissa complebit. promittit quoque deus ponere se in eo iudicium ponderis: neque enim iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio. et iustitiam siue misericordiam in mensura, ut reddat unicuique secundum opera sua, et iustitiam ac misericordiam alterutro temperet, iuxta illud quod et in psalmis legimus: misericordia et ueritas obuiauerunt sibi; iustitia et pax deosculatae sunt se. spem quoque ait uestram atque mendacium, id est diabolum patrem omnis mendacii, suppliciorum meorum grando subuertet. et protectionem, sub qua uos tutos fore arbitrabamini, tempestas ualida et aquarum multitudo delebit, ita ut amicitia et foedus quod habebatis cum morte et cum inferno, hoc est cum diabolo, pereat in aeternum. et flagellum siue tempestas, de quo dixeratis: flagellum inundans cum transierit, non ueniet super nos; ueniet, et eritis ei in conculcationem, hoc est: omnia tormenta patiemini, quae uos putabatis desperationis animo nequaquam esse passuros. semper enim irruet uobis, et tam in prosperis quam in aduersis iram domini sentietis, et mors uos saeua populabitur. quid dicam de poenis? poenarum sola formido et tormentorum metus uos corriget ad salutem, et mala uestra intellegere faciet. cum que uexati fueritis, tunc scietis prophetas meos uera dixisse. quod que sequitur: coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breue: utrumque operire non potest, illum habet sensum quem in apostolo legimus: non potestis calicem domini bibere, et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini esse participes, et mensae idolorum; et alibi: quae participatio iustitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? quae conuentio christi ad belial? quae pars fideli cum infideli? qui consensus templo dei cum idolis? loquitur autem sub metaphora mariti pudicissimi, qui adulterae dicit uxori: unus lectulus me et adulterum te cum capere non potest, et pallium breue maritum et moechum cooperire non praeualet. o igitur hierusalem, ad quam et in hiezechiel sub persona uxoris loquitur fornicantis, et quam in osee principio scortum uocat et adulteram, si uis meis complexibus copulari, abice idola; si seruieris idolis, me habere non poteris. hoc iuxta hebraicum. porro quod in lxx legitur: discite audire qui tribulati estis: non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur, quem sensum habeat, et quomodo superioribus copuletur, penitus ignoro. nisi forte ad principes populi loquatur sermo diuinus, et hortetur eos, ut spem habeant in deo, et non in morte atque inferno, et discant audire uaticinia prophetarum; illi que respondeant se pro infirmitate uirium aduersus contrarias potestates pugnare non posse, nec inter dei populum congregari.

sicut enim in monte diuisionum stabit dominus, sicut in ualle gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus eius, ut operetur opus suum, peregrinum est opus ab eo. et nunc nolite illudere, ne forte constringantur uincula uestra. consummationem enim et abbreuiationem audiui a domino deo exercituum super uniuersam terram. lxx: sicut mons impiorum consurget dominus, et erit in ualle gabaon, cum furore faciet opera sua, amaritudinis opus et furor eius quasi alienis abutetur; et aliena amaritudo eius. et uos nolite laetari, ne confortentur uincula uestra, quia consummatas et abbreuiatas res audiui a domino deo sabaoth, quas facturus est super omnem terram. lapidem pretiosum in fundamentis sion positurum se dominus repromisit, ut subuerteret grando mendacium et impiorum spem; foedus que cum morte et pactum cum inferno tempestas ualida deleret. quem quia suscipere illusores principes noluerunt, sicut quondam contra allophylos, regnante dauid, in monte diuisionum, qui hebraice appellabatur pharasim, dominus concidit aduersarios suos, unde et locus nomen accepit. et sicut in ualle gabaon, sub iesu principe, quando fiducia habitantis in se dei locutus est: stet sol in gabaon, et luna contra uallem aialon. et stetit sol spatio unius diei; multi que de alienigenis perierunt; sic contra impios et illusores irascetur dominus, ut faciat opus suum. non est enim opus domini perdere quos creauit; sed facere opus alienum, quod ad crudelitatem magis quam ad clementiam pertinet. rursum que id ipsum aliis uerbis repetit: ut operetur opus suum. non est opus eius punire peccantes, sed peregrinum, et alienum ab eo, ut puniat qui saluator est. quoniam igitur de patientia sua resurrecturus est dominus, et nequaquam parciturus, sicut non pepercit in monte pharasim, et in ualle gabaon. moneo uos, o uiri illusores, ut nequaquam rideatis de prophetis meis, et non putetis uentura quae nuntiant, ne si permanseritis in illudendo, constringantur uincula peccatorum uestrorum. funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, siue captiuitatis uobis tempus adueniat. siquidem quod dominus tanto tempore differebat uincula, captiuitatem atque supplicia, siue ultimum iudicii diem, iam rebus expleturus est, et consummaturus, et abbreuiaturus. itaque ego propheta quae a domino deo omnipotente futura cognoui super uniuersam terram, haec uobis nuntio, ut imminentem iram paenitentia praeueniatis. iuxta lxx ipse dominus quasi mons impiorum dicitur surrecturus et futurus in ualle gabaon, ut faciat opera sua, quae omnia unum opus est amaritudinis, quod nequaquam uideatur esse blasphemum. non enim dicit futurum dominum montem impiorum, sed quasi montem, qui impiis et sustinentibus uideatur esse grauissimus. quomodo si filius neglegens et alter aegrotus, patrem et medicum putent esse crudeles, si eos uerberibus atque cauterio disciplinae restituant sanitati. consurget enim dominus et erit in ualle gabaon, propter eos qui cum ob peccata in humili consistant loco, propter tumorem animi eriguntur in superbiam - gabaon enim collis interpretatur -, ut faciat opera sua quae sunt opera amaritudinis, quando cogitur mutare clementiam, et pro dulci amarus efficitur. igitur uos qui haec estis aliquando passuri, nunc nolite laetari illa laetitia qua gaudebat et diues in conuiuio purpuratus, et lazarum pauperem neglegens, ne forte fiant uestra uincula fortiora. quae enim facturus est dominus, et rebus suam sententiam completurus, haec ego et audiui, et uobis omnia nuntiaui. quod que intulit: supra omnem terram, iuxta historiam, iudaeae terminos intellege; iuxta anagogen, totius mundi.

auribus percipite et audite uocem meam; attendite et audite eloquium meum. numquid tota die arabit arans ut serat, proscindet et sarriet humum suam? nonne cum adaequauerit faciem eius, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et uiciam in finibus suis? et erudiet illum in iudicio; deus suus docebit illum, non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed uirga excutietur gith, et cyminum baculo; panis autem comminuetur. uerum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque uexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. et hoc a deo exercituum exiuit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret iustitiam. lxx: auribus percipite et audite uocem meam; attendite et audite sermones meos. numquid tota die arabit qui arat, aut sementem praeparabit antequam praeparet terram? numquid cum adaequauerit faciem eius, tunc seminabit gith et cyminum, et rursum seminabit triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus tuis, et erudieris iudicio dei, et laetaberis? non enim cum duritia mundatur gith, neque rota plaustri circuit super cyminum; sed uirga excutitur gith, et cyminum cum pane comeditur. neque enim in sempiternum ego irascar uobis, nec uox amaritudinis meae conculcabit uos, et haec a domino sunt egressa portenta. inite consilium, exaltate uanam consolationem. ad eosdem nunc etiam loquitur, quibus supra dixerat: audite uerbum domini, uiri illusores, qui dominamini super populum meum qui est in hierusalem. et praecipit eis, ut uocem eius audiant, et eloquium illius diligenter attendant. numquid, ait, agricola semper arabit, ut sementem iaciat? nonne prius proscindet humum, et uomere sulcos reuoluet, iacentes que glebas rastro franget et sarculo. ut cum adaequauerit superficiem terrae, et dura prius arua mollierit, tunc spargat gith, siue cyminum; serat que triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus suis, iuxta uarietatem terrae et temporum; neque enim simul omnia seminantur. pro farre quod graeci zean~g uocant, quidam uiciam intellegunt. ipsum que agricolam, id est satorem, erudit deus naturaliter iudicio suo, et docet illum ut sciat quam cui sementi culturam adhibeat. denique cum metendi tempus aduenerit, gith et cyminum, quae infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur, quae in serrarum similitudinem ferreae circumaguntur et trahuntur super demessas segetes; sed uirga excutiuntur et baculo, quae uulgo flagella dicuntur. panis autem, id est triticum de quo efficitur panis, rotis ferreis teritur, et omnis eius stipula comminuitur in paleas. uerumtamen non semper uexatur et teritur, nec omni tempore rotarum ungulis comminuitur; pro quibus in hebraico dicitur equis earum, ut quia ungulas rotarum dixerat, metaphoram seruaret in reliquis. quidam uolunt ex eo quod ungulas et equos nominauit, ostendi equarum greges, qui ad terenda frumenta areis immitti soleant. sed non poterat scriptura dicere, quod iudaea prouincia non habebat. hoc autem, id est ut gith et cyminum uirga excutiantur et baculo, frumentum hordeum que et far, fortasse et milium, rotis ferreis conterantur, non in perpetuum dei iudicium est, qui in omnibus ostendit mirabile consilium suum, et iustitiae magnitudinem monstrat in cunctis. haec paraphrastik�s~g diximus, ut facilius sensum pro quo ista dicuntur, possimus intellegere. deus uarie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miseretur; nunc corripit, nunc defendit; id est: nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges metit, et demessas in areis terit, orbem que suum gubernat ut uoluerit. gith et cyminum, id est omnes gentes quae non receperunt eius notitiam, nec legis habuere praecepta, uirga emendat et baculo. frumentum autem, id est populum iudaeorum, magnis torquebit suppliciis. cui enim plus creditur, plus exigetur ab eo. et seruus, qui scit uoluntatem domini sui, et non fecerit eam, uapulabit multis; et in alio loco scriptum est: potentes potenter tormenta patientur. uerumtamen non eos torquebit in perpetuum. aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. quod nos de gentibus et iudaeis interpretati sumus, alii exponunt super populo et sacerdotibus, quod uulgus indoctum in die iudicii quasi gith et cyminum corripiatur uirga et baculo, sacerdotes autem qui habuerunt clauem scientiae, magnis suppliciis torqueantur. et hoc domini fiat iudicio, qui ostendit in cunctis mirabile consilium suum et iustitiae ueritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis. pro eo quod nos interpretati sumus: in uirga excutietur gith, et cyminum in baculo, nescio quid uolentes lxx transtulerunt: cyminum autem cum pane comeditur. denique et ueteres graeciae interpretes hebraicum disserentes, de hoc sermone tacuerunt, quia forsitan quid dicerent non habebant. illud autem in quo nos iuxta hebraicum posuimus: uerum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque uexabit illum rota plaustri, nec ungulis suis comminuet eum, lxx non iuxta uerbum, sed iuxta sensum interpretati sunt: neque enim ego in sempiternum irascar uobis, nec uox amaritudinis meae conculcabit uos; ostendentes futura peccatoribus, post tormenta refrigeria, et haec quasi portenta atque mirabilia egressa esse a domino. unde praecipitur peccatoribus qui postea puniendi sunt, ut ineant consilium, et exaltent consolationem suam, nequaquam uanam, ut a lxx additum est, sed absolute consolationem, numquam enim deus praeciperet, ut exaltarent uanam consolationem suam, quae eis non erat profutura.

29. uae ariel, ariel ciuitas, quam expugnauit dauid. additus est annus ad annum, sollemnitates euolutae sunt. circumuallabo ariel, et erit tristis et maerens; et erit mihi quasi ariel. et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et iaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra uox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. et erit sicut puluis tenuis multitudo uentilantium te, et sicut fauilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praeualuerunt. erit que repente confestim: a domino exercituum uisitabitur in tonitruo et commotione terrae, et uoce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis deuorantis. et erit sicut somnium uisionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicauerunt contra ariel, et omnes qui militauerunt, et obsederunt, et praeualuerunt aduersus eam. sicut somniat esuriens et comedit, cum fuerit experrectus, uacua est anima eius; et sicut somniat sitiens et bibit, postquam euigilauerit, lassus adhuc sitit, et anima eius uacua est. sic erit multitudo omnium gentium quae dimicauerunt contra montem sion. lxx: uae ariel. ariel ciuitas quam expugnauit dauid. congregate genimina, annum super annum comedite, comedetis enim cum moab. coangustabo enim ariel, et erit fortitudo illius et diuitiae mihi, et circumdabo sicut dauid super te; et mittam uallum in circuitu tuo, et ponam per gyrum tui turres, et humiliabuntur in terram sermones tui et in terram occident uerba tua. et erit sicut loquentium de terra uox tua, et usque ad pauimentum uox tua infirmabitur. et erunt sicut puluis de rota diuitiae impiorum; et sicut fauilla quae rapitur, multitudo eorum qui te oppresserunt; erit que in puncto repente a domino sabaoth. uisitatio enim erit cum tonitru, et commotione et uoce magna, tempestas ualida, et flamma ignis deuorans. et erunt quomodo uidentis somnium nocte, diuitiae omnium gentium quae militauerunt contra ariel; et omnes qui pugnauerunt contra hierusalem, et uniuersi qui congregati sunt super eam, et afflixerunt eam. erunt que sicut qui in somnis esuriunt et comedunt; cum que surrexerint, uanum est somnium eorum, et sicut qui per somnium sitit et bibit, cum surrexerit, adhuc sitiet, et anima eius frustra sperauit. sic erunt diuitiae omnium gentium quae militauerunt contra montem sion. pro eo quod nos interpretati sumus uae, in hebraeo scriptum est oi, quod apud eos interdum uocatiuo casu dicitur, ut non plangat ariel, sed uocet. licet in praesenti loco pro planctu accipiendum sit. ariel quoque interpretatur leo dei; et pro ciuitate quam aquila interpretatus est polichn�n~g hoc est oppidulum siue uiculum, in hebraeo legunt cariatha, quod proprie uillam significat, et lingua syra dicitur cartha, unde et uilla siluarum appellatur cariathiarim. denique et in superioribus ubi legimus: quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis sion? pro ciuitate cariath scribitur, id est uilla, quam nos ut translationem aquilae exprimamus ad uerbum, ciuitatulam possumus dicere. igitur ariel, id est leo dei, quondam fortissima uocatur hierusalem. siue ut alii arbitrantur, templum et altare dei quod erat in hierusalem. quod que sequitur: quam expugnauit dauid, pro quo interpretatus est symmachus castrum dauid, et theodotio circumuallatio dauid, in hebraeo legitur hana, quod eruditissimus hebraeorum habitaculum significare uoluit. si igitur legerimus: quam expugnauit dauid, ad illud tempus referamus, quando cepit dauid arcem sion, repugnantibus caecis et claudis, et primus ioab domatum excelsa conscendit. si autem iuxta symmachum et theodotionem hoc sentiendum, quod dauid eam instaurauerit atque munierit, additus est annus ad annum, siue subtractus, ut interpretatus est aquila; et sollemnitates euolutae sunt. subuerso enim templo, et iudaica religione sublata, omnis eorum festiuitas periit. dicit que se dominus circumuallare ariel babylonio exercitu, et fore eam tristem atque maerentem, quando ab eis diruta fuerit. rursum que sub iesu filio iosedec sacerdote magno, et zorobabel filio salathiel, esdra que et neemia, quando prophetauerunt aggaeus et zacharias, fore eam quasi ariel, quod habeat antiqui templi similitudinem, sed magnificentiam ornamentum que non habeat. secundo quoque dominus comminatur, quod circumdet arielem sphaera, et iaciat contra eam aggerem, et munimenta ponat in obsidionem eius, et compleatur illud quod ipse plangens hierusalem loquitur in euangelio: si scires ea quae ad pacem sunt tibi, quoniam uenient dies super te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et obsidebunt te, et in terram humiliaberis. et hierusalem erit conculcata a nationibus usque ad consummationem temporis gentium. aliis enim uerbis eadem propheta nunc dicit, quod humiliata de terra loquatur, et de humo audiatur eloquium eius; et sit quasi pythonis de terra uox illius, et de humo instar passerum mussitet, ut per haec uerba significet magorum nekuomanteian~g, per quam animas euocare dicuntur, et tenues umbrarum, immo daemonum, audire uoces. denique pro pythone, aquila magum interpretatus est, qui hebraice dicitur cheb, pro quo lxx de terra loquentes transtulerunt. quibus uerbis indicatur ruinam templi usque ad consummationem permansuram mundi, quod collapsum in cineres, nequaquam ultra suscitetur. tantus autem, o ariel, te romanae potentiae uallabit exercitus, ut innumerabili pulueri comparetur et fauillae per aerem uolitanti. unde non imbecillitatem eorum pulueri comparat et fauillae, qui contra eos militauerunt; sed multitudinem quae arenis innumerabilibus exaequatur. et hoc erit repente confestim, ut in media pace, subita sub nerone bella consurgant, et dominus exercituum uisitet hierusalem in tonitru, et in commotione terrae, et in turbine tempestatis, et in flamma ignis deuorantis, per quod templum significat comburendum. romani autem qui, superatis iudaeis et subuersa hierusalem sub tito et uespasiano, de uasis quondam dei manubias obtulerunt capitolio; suae que uirtutis et potentiae numinum, non irae dei putauerunt esse quod fecerant, quasi in somnio et in nocturna uisione omnes diuitias possidebunt. et quomodo qui esurit dormiens in somnis se uesci putat, et qui sitit, arentibus siti faucibus flumina bibit, cum que euigilauerit ardentior sitis fit, quae cassa potione delusa est. sic multitudo uniuersarum gentium, quae romanae subditae potestati dimicauerunt contra montem sion, habebunt quasi in umbra et nube, et somnio noctis diuitias, quas maturo interitu derelinquent. in eo loco ubi nos posuimus: omnes qui militauerunt et obsederunt et praeualuerunt aduersus eam, lxx transtulerunt: et omnes qui militauerunt contra hierusalem, quod in hebraico non habetur. in principio quoque huius capituli ubi nos diximus: additus est annus ad annum, siue subtractus, illi interpretati sunt: congregate fructus, uel genimina, annum super annum; manducate, comedetis enim cum moab. et est sensus: antequam annus domini acceptabilis praedicationis eius adueniat, immo duo anni, de quibus in cantico habacuc iuxta hebraicum legimus: in medio duorum temporum cognosceris, seminate uobis in lacrimis, ut metatis in gaudio. scriptum est in euangelio secundum ioannem, per tria pascha dominum uenisse in hierusalem, quae duos annos efficiunt. quod autem sequitur: comedetis enim cum moab, in hebraico non habetur. de quo possumus dicere, quod nisi fructus sibi paenitentiae congregauerint, incipiant cum his comedere qui non ingrediuntur ecclesiam domini usque in aeternum. cetera in quibus uidentur discrepare, manifesta sunt; et ex his quae exposuimus, facilis eorum interpretatio est. scio me legisse ariel interpretari: lux mea dei, quod longe aliter est. hic enim prima syllaba per aleph et res scribitur; lux autem quae hebraice dicitur or, inter aleph et res mediam habet litteram uau, quae in praesenti nomine non habetur. omnia que quae nunc dicuntur contra ariel, referunt ad haereticos, qui doctrinam suam dei aestimant lucem, et expugnandi sunt a uero dauid. omnes que sollemnitates eorum auferendae, et gaudium praesens futura tristitia commutandum, quibus praecipiat deus ut agant paenitentiam, ne incipiant comedere cum moabitis, et similes esse gentilium. ipse enim expugnabit ariel, et omnem uirtutem eorum atque diuitias suo circumdabit exercitu. turribus que hoc est, magistris ecclesiae humiliabit in terra sermones eorum, ut nequaquam ponant in caelum os suum, sed scribantur in terra, loquantur que de terra, et fiant quasi puluis excussus rota. omnes que diuitiae impiorum puncto et momento temporis comparentur, quando uisitauerit eos in sua maiestate, descendens in turbine et tempestate et igne supplicii. et intellexerint omnes diuitias suas, pompam que sermonum et argumentorum strophas, frustra comedentis et bibentis somnio comparari, qui militauerunt contra hierusalem, uisionem pacis; siue aduersum ariel, leonem fortissimum, et ad extremum contra montem sion, super quem ecclesiae ciuitas sita latere non potest.

obstupescite et admiramini; fluctuate et uaccillate; inebriamini, et non a uino; mouemini, et non ebrietate. quoniam miscuit uobis dominus spiritum soporis, claudet oculos uestros, prophetas et principes uestros qui uident uisiones, operiet. et erit uobis uisio omnium sicut uerba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: lege istum, et respondebit: non possum, signatus enim est. et dabitur liber nescienti litteras, dicetur que ei: lege. et respondebit: nescio litteras. pro soporis spiritu, lxx compunctionem; theodotio mentis excessum; aquila kataphoran~g, id est grauem somnum, interpretatus est; qui hebraice dicitur thardema, quem et in adam missum a deo scriptura commemorat, quando de costa lateris eius mulier effecta est. et ionas hoc eodem somno stertebat in naui. omnis autem prophetia post subuersionem hierusalem et templi, id est ariel, contra scribas et pharisaeos est, qui habentes clauem scientiae, nec ipsi introeunt, nec uolentes alios introire permittunt. et praecipitur eis, ut stupore atque miraculo, immo iuxta septuaginta dissolutione totius corporis et mentis excessu inebrientur, atque moueantur et fluctuent. uacillantes non uino nec sicera, sed spiritu soporis, siue compunctionis domini, ut intellegentes malum suum, agant aliquando paenitentiam, dicant que cum propheta: uersatus sum in infirmitate, dum configitur mihi spina. scitote ergo, o scribae et pharisaei, qui estis principes iudaeorum, quod reddat uobis dominus uicissitudinem uestram. uos enim audientes dominum saluatorem, intellegere noluistis, et clausistis oculos uestros, ne eum uideretis, et aures aggrauastis, ne audiretis. ideo et ille claudet oculos uestros, qui sunt prophetae, per quos scientiam dei uidebatis. siue uestros oculos claudet et prophetarum, qui sunt principes uestri. lex enim et prophetae usque ad ioannem baptistam, ut uobis non uidentibus, illi uideant, de quibus inferior sermo testatur: et audient in die illa surdi uerba libri signati et oculi caecorum uidebunt et exsultabunt. in iudicium enim uenit dominus, ut uidentes iudaei non uideant; et qui caeci erant, populus scilicet nationum, uideant et dominum contemplentur. unde significanter non dixit, quod uisio omnium prophetarum signata sit cunctis legentibus; sed uobis, inquit, erit signata quibus nunc loquor, quibus haec futura praenuntio. siue oculos principum uestrorum, qui se iuxta septuaginta abscondita et arcana uidere iactabant, claudet in perpetuum. erit que ait, uobis omnis scriptura sancta clausa atque signata, ut uos qui legis litteras et prophetarum uaticinia nosse uos existimatis, et diebus ac noctibus uolumina scripturarum indefesso ore meditamini, non intellegatis, quod legitis, sicut in apocalypsi ioannis scribitur: quis est dignus aperire librum, et soluere signacula eius? cum que nullus fuisset inuentus qui aperiret signacula, flesse se dicit; et dei tandem ad se meruisse sermonem: noli flere; ecce uicit leo de tribu iuda radix dauid, ut aperiat librum, et soluat signacula eius. leo autem de tribu iuda dominus iesus christus est, qui soluit signacula libri, non proprie unius, ut multi putant, psalmorum dauid, sed omnium scripturarum, quae uno scriptae sunt spiritu sancto; et propterea unus liber appellantur. de quo hiezechiel mystico sermone testatur, quod scriptus fuerit intus et foris; in sensu et in littera. de quo et saluator loquitur in psalmis: in capitulo libri scriptum est de me. non hieremiae, non esaiae, sed in omni scriptura sancta quae unus liber appellatur. magistris igitur iudaeorum usque in praesentem diem nequeuntibus legere et aperire signacula, et mysteria pandere scripturarum, si dederis eum librum indocto populo, qui a suis praeceptoribus deuoratur, fatebuntur nescire se litteras, et idcirco legere non posse. atque e duobus malis multo leuius est legis imperitiam confiteri, quam iactare prudentiam; et non posse scire quod dicitur.

et dixit dominus: pro eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me; cor autem eius longe est a me, et timuerunt me mandato hominum, et doctrinis. ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo. peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium illius abscondetur. lxx: et ait dominus: appropinquat mihi populus iste ore suo, et labiis suis honorat me; cor autem eius longe est a me. frustra colunt me, docentes hominum praecepta atque doctrinas. propterea ecce adiciam ut transferam populum istum; transferam enim illos, et perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium abscondam. hoc testimonio abusus est dominus contra pharisaeos in euangelio matthaei, dicens: quare et uos praeteritis mandatum dei propter traditiones uestras. et iterum: hypocritae, bene prophetauit de uobis esaias, dicens: populus iste labiis me honorat, cor autem eius longe est a me. frustra autem colunt me docentes doctrinas et praecepta hominum. in quo notare debemus illud quod plerumque admonuimus, euangelistas et apostolos non uerbum interpretatos esse de uerbo; nec lxx interpretum auctoritatem secutos, quorum editio illo iam tempore legebatur; sed quasi hebraeos et instructos in lege, absque damno sensuum suis usos esse sermonibus. appropinquat autem populus iudaeorum ore et labiis suis deo; quia unius dei cultum habere se gloriatur et respuere idola; sed cor eius longe est ab eo, quia non recipit dominum iesum christum. qui enim non recipit filium, non recipit patrem. simul que discamus quomodo aliquis appropinquet deo, uel longe fiat ab eo. qui et per hieremiam loquitur: deus appropinquans ego, et non de longe dicit dominus. appropinquamus autem deo mente, non corpore; sicut et de moyse legimus: appropinquauit moyses solus ad deum; ceteri autem non appropinquabant. orabat enim deum in spiritu et ueritate, et accedebat ad eum sensu et spiritu. hi autem de quibus scribitur quod tollantur ab utero, et erudiantur a puero usque ad senectutem; et in lege dei die ac nocte meditentur, non appropinquant deo, quia traditiones pharisaeorum scribarum que suscipiunt, quae eos longe faciunt a deo, et sunt sepulcra dealbata, quae foris uidentur esse pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum. qui elegerunt barabbam, et dominum respuerunt. propterea additurum se esse comminatur, iuxta lxx, ut nequaquam in assyrios et babylonios eos transferat, sed in toto orbe dispergat. iuxta hebraicum, admirationem magnam populo iudaeorum stupendum que miraculum facturum esse se dicit; ut perdat eorum sapientiam qui non receperunt dei uirtutem dei que sapientiam, et intellectum prudentium abscondat et celet, ne scilicet eum reperiant qui in littera continetur. de hoc loco apostolus paulus scribens ad corinthios posuit testimonium: perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo. aliis uerbis eumdem sensum edisserens, non quod deus sit inimicus sapientiae cuius pater est, et per quem omnis est in hominibus sapientia; sed cum additamento posuit, ut in hebraico est, sapientium populi et prudentium illius, id est populi iudaeorum. et reuera grande miraculum deus fecit in populo post aduentum domini saluatoris, ut uno atque eodem tempore arderet hierusalem, templum que corrueret, et omnis magistrorum scientia tolleretur; impleto illo quod supra dictum est: ecce dominator dominus sabaoth auferet ab hierusalem et a iuda ualidum et ualidam, omnem fortitudinem panis et omne robur aquae. gigantem et hominem bellatorem, et iudicem et prophetam, et coniectorem et senem et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et prudentem auditorem, et cetera, quae propheticus sermo contexuit.

uae qui profundi estis corde, ut a domino abscondatis consilium, quorum sunt in tenebris opera. et dicunt: quis uidet nos, et quis nouit nos? peruersa est haec uestra cogitatio, quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo: non intellegis. lxx: uae qui profundum consilium faciunt, et erunt in tenebris opera eorum, et dicunt: quis uidet nos? quis sciet nos, et quae nos facimus?

nonne ut lutum figuli reputabimini? numquid dicet factura factori suo: non sapienter me fecisti, aut figmentum fictori suo: non tu me electum fecisti? aduersum eosdem de quibus supra dixerat: perdam sapientiam sapientium, et intellegentiam prudentium reprobabo, siue ut propheta scribit: abscondam, nunc etiam dei sermo dirigitur, qui sapientes sunt in semetipsis, et in conspectu suo prudentes. de quibus rectissime illud intellegi potest: defecerunt scrutantes scrutinio. cum scriptum sit de dei sapientia: si enim quis perfectus fuerit in filiis hominum absque tua sapientia, in nihil reputabitur. qui idcirco arbitrantur deum sua nescire consilia, quia in tenebris sunt opera eorum, et dicunt: quis uidet nos? et quis nouit nos? haec autem dicunt et sapientes huius saeculi, et haereticorum magistri, et iudaeorum pharisaei, quod nullus eos intellegat; non recordantes eius quod ad deum dicitur: tenebrae non obscurabuntur a te; et nox sicut dies illuminabitur. et: sicut tenebrae eius, ita et lux eius. hoc errore decepti adam et eua, audientes sonitum pedum deambulantis in paradiso dei, absconderunt se sub arbore, in qua erat scientia boni et mali; cain quoque dicens: si eicis me hodie a facie tua, abscondar; simili stultitia deum arbitratus est ignorare. et per amos de impiis et peccatoribus dicitur: si absconderint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eos. unde quamuis aliquis sapiens sit et feruentioris ingenii, si non habuerit dei sapientiam atque doctrinam, dicamus de eo: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam. nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabit qui custodit eam. cui nos faciamus simile: nisi dominus adiuuerit scientiam, in uanum laborat qui se putat esse sapientem. nisi dominus omni custodia seruauerit cor nostrum, in uanum uigilat qui putat illud sua diligentia posse seruari. peruersa est, inquit, haec uestra cogitatio, ut factorem putetis nescire quod fecit, et creatorem ignorare creaturam suam, quasi si lutum et opus dicat figulo et factori suo: non me fecisti, uel: non me bene fecisti, nec intellegis facturam tuam. hoc testimonio aliis uerbis apostolus utitur ad romanos ubi de dei profunda scientia disputat, et hominum uult calumniam confutare: o homo, tu quis es qui respondeas deo? numquid dicit figmentum fictori suo: quare me fecisti sic? an non habet potestatem figulus de eodem luto aliud uas facere in honorem, aliud in contumeliam? in quibus cunctis illa semper obseruanda est regula: euangelistas et apostolos absque damno sensuum interpretatos in graecum ex hebraeo, ut sibi uisum fuerit. nonne adhuc in modico et in breui conuertetur libanus in chermel. et chermel in saltum reputabitur? et audient in die illa surdi uerba libri signati; et de tenebris et caligine oculi caecorum uidebunt. et addent mites in domino laetitiam; et pauperes homines in sancto israel exsultabunt, quoniam defecit qui praeualebat. consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui uigilabant super iniquitatem. qui peccare faciebant homines in uerbo, et arguentem in porta supplantabant; et declinauerunt frustra a iusto. respondeant iudaei et amici simplicis tantum historiae, qui fructus non quaerunt in arbore, sed folia tantum umbram que uerborum, quae cito arescit et deperit, quomodo in aduentu domini saluatoris, - quia a temporibus esaiae usque ad dispensationem carnis assumptae, pro comparatione aeternitatis breue et modicum temporis spatium est -, libanus mons phoenicis uersus sit atque translatus in montem carmelum? qui hebraice chermel dicitur; et est in confinio palaestinae atque phoenicis ptolemaidi imminens; licet et alius in scripturis sanctis mons carmelus appelletur, in quo fuit nabal carmelius, homo stultus est cynicus, qui uxorem habuit abigail, quae mortuo uiro, nupsit dauid. illo enim uiuente, uirum dauid accipere non poterat, ne uocaretur adultera si foret alteri uiro sociata; et quomodo chermel in saltum et infructuosa ligna reputetur? quod cum dicere non potuerint, audiant libanum, qui interpretatur dealbatio, referri ad populum gentium, qui lotus in domino et purgatis sordibus pristinis, totus mundus ascendens, sub ecclesiae persona innititur saluatori, et de eo in cantico canticorum dicitur: quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum; et istum populum transferri in chermel, hoc est, in circumcisionis scientiam, ut spiritalis et uerae circumcisionis mysteria recognoscat; et in loco sit quondam populi iudaeorum. illos autem qui christum suscipere noluerunt reputari in saltum, et in arbores steriles, quae non possunt cum lignis fructiferis laudare dominum. cum autem libanus in chermel, et chermel in saltum fuerit commutatus, tunc qui prius surdi erant, et uerba libri prophetici audire non poterant, de quo supra diximus, quod omnis scriptura sancta unus liber appelletur, dicente ecclesiaste: sermones sapientium tamquam stimuli et quasi claui in altum confixi, qui a conciliis dati sunt a pastore uno. audient, et loquentur, quibus saluator dicet: ephphetha, quod interpretatur adaperire. quod que nos uertimus: de tenebris et caligine oculi caecorum uidebunt, quorum facilis interpretatio est; aquila et theodotio et symmachus transtulerunt: tenebras et caliginem oculi caecorum uidebunt, ut ostenderent gentium populo, qui prius caecus erat, christi sacramenta pandenda, iuxta illud quod dicitur: tenebrosa aqua in nubibus aeris. et in eodem psalmo de deo scriptum est: posuit tenebras latibulum suum. et in prouerbiis legimus: haec audiens sapiens sapientior erit; et prudens gubernationem possidebit, et intelleget parabolam et tenebrosum sermonem, dicta sapientium et aenigmata. denique et moyses ut intellegeret et uideret deum, in nubem ingressus est et in caliginem, de qua in psalmo dicitur: caligo sub pedibus eius. cum autem prius caeci uel mystica quaeque conspexerint, uel de caecitate et tenebris oculos leuauerint ad uidendum, ut sedentibus in tenebris et umbra mortis oriatur lumen uerum. tunc mites de quibus scriptum est: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; siue pauperes, quorum princeps in psalmis ait: hic pauper clamauit, et dominus exaudiuit illum; et: qui iudicabit pauperes populi, et saluos faciet filios pauperum. de quo dicitur ad iudaeos: consilium pauperis spreuistis, addent in domino laetitiam, ut qui gloriatur, in domino glorietur. et pauperes homines siue desperati ab hominibus atque contempti, qui legis prius notitiam non habebant, in sancto israel exsultabunt, qui ait: sancti estote, quoniam ego sanctus sum. omnis que est exsultatio, quoniam defecit qui praeualebat. consummatus est illusor, siue arrogans, et superbus, qui dixerat: fortitudine faciam et sapientia, auferam et fines gentium et fortitudinem earum uastabo; qui omnibus illudebat, in tantum ut sanctus quoque diceret: lumbi mei repleti sunt illusionibus. et succisi sunt, siue deleti omnes qui uigilabant super iniquitatem, quorum propter malas uigilias non dormitat interitus. qui peccare faciebant uniuersum hominum genus in uerbo blasphemiae, ut negarent uerbum dei, et in caelo ponerent os suum. significat autem daemones, qui, nequam ipsi, omnes faciebant homines in sermone peccare, uariis dogmatibus blasphemantes, et arguentem in porta atque iudicio, quantum in se erat, supplantabant, et a iustitia declinare faciebant, qui erat in portis filiae sion, exaltatus de portis mortis; et corripiebat eos qui oderant in portis arguentem. quae nos super diabolo et angelis eius intelleximus, nazaraei contra scribas et pharisaeos dicta arbitrantur, quod defecerint deuter�tai~g, qui prius illudebant populo traditionibus pessimis; et ad decipiendos simplices die noctu que uigilabant, qui peccare faciebant homines in uerbo dei, ut christum dei filium negarent.

propter hoc haec dicit dominus ad domum iacob, qui redemit abraham: non modo confundetur iacob; nec modo uultus eius erubescet. sed cum uiderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt sanctum iacob, et deum israel praedicabunt; et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem. lxx: propterea haec dicit dominus super domum iacob, quam separauit ex abraham: non modo confundetur iacob, neque nunc faciem mutabit. sed cum uiderit filios suos opera mea; propter me sanctificabunt nomen meum, et sanctificabunt sanctum iacob. et deum israel timebunt et scient qui errant spiritu intellegentiam; et mussitatores discent oboedientiam. quod que sequitur et linguae balbutientes discent loqui pacem obelo praenotandum est. cum audierint, inquit, surdi uerba libri, et oculi caecorum uiderint. libanus que conuersus fuerit in chermel, et chermel reputatus in saltum, ita ut mites et pauperes laetentur in domino, et superbus illusor que deficiat. tunc confundetur iacob qui modo interim non confunditur. significat autem esaiae tempora. et uultus illius erubescet, ut rubor atque confusio occasio sit salutis, praecipue cum uiderit filios suos, id est apostolos et apostolicos uiros, qui fuerunt de genere iudaeorum, in medio nationum domini perpetrare uirtutes, et christi nomen gentibus praedicare, et dicere: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. illi enim sanctificabunt sanctum qui ortus est de iacob, et deum israel docebunt in gentibus, ut idolis derelictis, dicant: quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in illis qui pluat. et tunc scient qui nunc errant spiritu intellegentiam dei, et qui quondam in solitudine murmurabant contra dominum, discent legem, cuius prius notitiam non habebant. si enim recepissent moysem, recepissent et dominum iesum christum, quia moyses de illo loquebatur. quod in principio capituli iuxta hebraicum transtulimus: haec dicit dominus ad domum iacob, qui redemit quondam abraham, et eduxit de chaldaeis, et in terram repromissionis induxit, perspicue patet. illud autem quod septuaginta transtulerunt: haec dicit dominus super domum iacob quam separauit ex abraham, sic intellegi potest, quod scribas et pharisaeos, qui dominum blasphemabant, separauerit ab abraham, qui uidit diem domini, et laetatus est. si enim fuissent filii abraham, fecissent opera abraham. et apostolus disputat eos appellandos filios abraham, qui habuerint similitudinem fidei abraham, hoc est populum gentium, qui non ex operibus, sed ex fide abraham filius appellatus est.

30. uae filii desertores, dicit dominus, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum. qui ambulatis, ut descendatis in aegyptum; et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis, et habentes fiduciam in umbra aegypti. et erit uobis fortitudo pharaonis in confusione, et fiducia umbrae aegypti in ignominiam. erant enim in tanis principes tui et nuntii tui usque hanes peruenerunt. omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non poterit; non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. lxx: uae filii praeuaricatores, dicit dominus. fecistis consilium, et non per me; et pactum, non per spiritum meum, ut adderetis peccata peccatis, qui itis ut descendatis in aegyptum. et me non interrogastis, ut accipiatis auxilium a pharaone, et protegamini ab aegyptiis. erit uobis protectio pharaonis in confusionem; et his, qui confidunt in aegypto, opprobrium. sunt enim in tani principes, nuntii pessimi. frustra laborabunt ad populum, qui eis non proderit ad auxiliandum, neque in utilitatem, sed in confusionem et opprobrium. post prophetiam contra ariel, et cetera quae usque ad hunc locum praeteritus sermo disseruit, nunc alterius uaticinationis exordium est, quae post centum quinquaginta annos, qui fuerunt inter esaiam et hieremiam probatur esse completa. praedicit enim illam historiam, quam in hieremiae uolumine legimus, quando subuersa hierusalem et omnibus in babylone opibus principibus que translatis, praepositus est regii generis his qui in iudaea remanserant, godolias filius ahicam, quo per dolum cum chaldaeis sociis interfecto, omnes principes bellatorum, et iohannan filius chareae, et iechonias filius osiae. et reliquum uulgus a paruo usque ad magnum, accesserunt ad hieremiam prophetam, et dixerunt ei: cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad dominum deum tuum pro uniuersis reliquiis istis. quia relicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur; et annuntiet nobis dominus deus tuus uiam per quam pergamus, et uerbum quod faciamus. cum que hieremias post decem dies ex sermone domini respondisset: haec dicit dominus deus israel: si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo uos et non destruam, plantabo et non euellam, quoniam placatus sum super malo quod feci uobis. nolite timere a facie regis babylonis, quem uos pauidi formidatis. et post modicum: si autem dixeritis: non habitabimus in terra ista; et posueritis faciem uestram, ut ingrediamini aegyptum, et intraueritis ut ibi habitetis; gladius quem uos formidatis, ibi comprehendet uos. et fames pro qua estis solliciti, adhaerebit uobis in aegypto, et ibi moriemini. responderunt uiri superbi, dicentes ad hieremiam: mendacium tu loqueris. non misit te dominus deus noster, dicens: ne ingrediamini in aegyptum, ut habitetis illic; sed baruch filius neriae incitat te aduersum nos, ut tradat nos in manibus chaldaeorum, ut interficiat nos et transduci faciat in babylonem. denique omnes principes populi reliquiis congregatis cum mulieribus et paruulis et filiabus regis, non audientes uocem domini, ingressi sunt aegyptum, assumptis se cum hieremia et baruch, et uenerunt in taphnas, ita ut hieremias in signum captiuitatis futurae prophetaret contra inoboedientem populum ea quae in libro illius continentur. quod igitur postea futurum erat, ante annos multos praedicitur, et desertores et praeuaricatores filii appellantur qui deserto consilio dei, quod acceperant per hieremiam, suam secuti sunt uoluntatem, et orditi telam, non per spiritum dei, qui eis hieremiae ore resonabat. orditam autem telam metaphorik�s~g posuit, ut prauum consilium demonstraret, et hoc fecerunt, ut peccata pristina augerent peccato contentionis et superbiae. qui descenditis, inquit, in aegyptum, et os meum non interrogastis. non quod non interrogauerint, sed quod consilium prophetae audire noluerint, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis, et habentes fiduciam in protectione, siue umbra aegypti. pro fortitudine pharaonis, quae in hoc loco bis ponitur, in hebraico scriptum habet maoz. hoc annotauimus, ut quod in danielis extrema legimus uisione deum maozim, non ut porphyrius somniat: deum uiculi modim, sed robustum deum et fortem intellegamus. pharao autem apud aegyptios nomen est regiae potestatis; et unusquisque speciali appellatur uocabulo, ut pharao nechao, et pharao uafre. quomodo si nos caesares et augustos propriis regum uocabulis praeponamus. et erit, inquit, uobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae aegypti in ignominiam. scribit idem hieremias, quod in taphnis urbe aegypti infoderit lapides in porta domus pharao, et dixerit uiris iudaeis: haec dicit dominus exercituum deus israel: ecce ego mittam et assumam nabuchodonosor regem babylonis seruum meum, et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos. ueniens que percutiet terram aegypti, quos in mortem, in mortem; et quos in captiuitatem, in captiuitatem; et quos in gladio, in gladio. et succendet ignem in delubris deorum aegypti, et comburet ea, et captiuos ducet illos. et amicietur terra aegypti, sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace. superatis enim aegyptiis capti sunt et iudaei, qui ad aegyptios fugerant. quod que sequitur: erunt enim in tanis principes tui, et nuntii tui usque hanes peruenerunt, cum irrisione et emphatik�s~g legendum, quod spreto dei consilio, principes suos ad tanis urbem aegypti miserint, in qua domus pharaonis regia fuit, et sub moyse signa atque portenta plurima perpetrata sunt, dicente psalmographo: qui fecit mirabilia in terra aegypti, in campo taneos. et idem esaias contra aegyptum loquitur: ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et dicant, quid cogitauerit dominus sabaoth contra aegyptum. defecerunt principes taneos, quos eo tempore defecisse commemorat, quando dominus ingressus est aegyptum super nubem leuem. hanes autem urbem aegypti in alio loco non legimus, sed ex eo quod ait: nuntii tui usque ad hanes peruenerunt, intellegimus ultimam iuxta aethiopas et blemmyas esse aegypti ciuitatem, pro quo lxx interpretati sunt: nuntii pessimi frustra laborabunt, qui confisi sunt super populo aegypti, qui eis prodesse non potuit, et fuerunt in opprobrium sempiternum. quidam hunc locum contra decem tribus in samaria scriptum putant, quod ab aegyptiis auxilia postulantes, capti sint ab assyriis. iuxta tropologiam: omnes qui dei religione contempta, reuertuntur ad uomitum suum et perdito nomine filiorum, impudentissimi canes appellantur, ineunt consilium, non per dominum, et feriunt foedus, non per spiritum domini, addunt que peccata peccatis. ut superati blandientibus uitiis, etiam dogmatum recipiant prauitatem et descendant in aegypti tenebras, quaerentes auxilium pharaonis, qui regnat in aegypto, cuius protectio ducit in ignominiam, et in opprobrium sempiternum. sunt enim in tanis, in mandato uidelicet humili atque deiecto principes eius, pessimi nuntii, qui frustra laborant super populo qui eis prodesse non poterit. sicut enim sanctos magistros iuuat discipulorum salus, sic perditio seductorum perdit patriarchas eorum qui ad aegypti auxilium confugerunt.

onus iumentorum austri. pro quo hebraice dicitur massa beemoth negeb, quod lxx transtulerunt: uisio quadrupedum in deserto. superior expositio, quam latissime historiae replicatione texuimus, huius loci est interpretatio, quod iuxta consuetudinem prophetalem, onus, id est pondus et sarcina cruciatuum atque poenarum, non solum super babylonem et philisthiim, et moab et damascum, et aegyptum et desertum mare, idumaeam quoque et arabiam, et uallem sion et ad extremum tyrum, sed super iumenta quoque austri peruenerit, quae lxx transtulerunt: quadrupedes in deserto. significat autem tribum iuda, quae in australi parte sita, eremo confinis est. et eos qui hieremiae uaticinium respuentes, capta hierosolyma, noluerunt habitare in iudaea; sed per desertum ad aegyptios confugerunt. et recte appellantur iumenta austri, siue quadrupedes in deserto, quia respuerunt notitiam dei, et contempto eius imperio, ad aegypti simulacra fugerunt, spem habentes in pharaone, cui qui innixus fuerit, quasi si incumbat arundini, quae fracta manum uulneret innitentis. de istiusmodi iumentis et filii chore loquebantur in psalmo: homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. quod que sequitur haec uia eorum scandalum ipsis, recte super praesenti capitulo intellegi potest, quod uia deserti illis fuerit in ruinam. legisse me noui, iumenta austri et quadrupedes in deserto, qui iudaeae terminos relinquentes, ad aegypti tenebras confugerunt, referri ad spiritalia nequitiae in caelestibus; et rectores tenebrarum istarum, qui uniuersas diuitias et pristinas opes aegypti desiderio perdiderunt. hoc ille dixerit. nos iuxta tropologiam, ut quae necdum proposuimus disseramus, dicimus omnes qui creatore deserto, saeculi erroribus se dederunt, esse quadrupedes in deserto istius saeculi, a quo frustra sperent auxilium, cum uerum dei auxilium dereliquerint.

in terra tribulationis et angustiae leaena et leo; ex eis uipera et regulus uolans. portantes super humeros iumentorum diuitias suas; et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit. aegyptus frustra et uane auxiliabitur. lxx: in tribulatione et angustia leo et catulus leonis. inde aspides et genimina aspidum uolantium, qui ferebant super asinos et camelos diuitias suas ad gentem, quae eis non proderit. aegyptii inania et uacua proderunt uobis. pro leone in hebraico scriptum habet leis, et pro regulo uolante, quem lxx genimina aspidum uolantium transtulerunt, in hebraico empr�st�s~g dicitur et uolans quem nos appellare possumus comburentem, et hebraice uocatur saraph. rursum in eo loco ubi nos interpretati sumus: portantes super humeros iumentorum, pro iumentis omnes similiter transtulerunt p�lous~g, id est pullos asinorum. terra autem tribulationis et angustiae, latissimam eremi significat uastitatem, per quam reliquiae hierusalem cum iohannan filio careae et filiabus regis sedechiae, sublatis omnibus quae habere poterant, ad aegyptum transfugerunt. leaenam quoque et catulum leonis, hierusalem et populum eius metaphorik�s~g intellege, dicente balaam in numeris: ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur. non accubabit, donec deuoret praedam, et occisorum sanguinem bibat. in hiezechiele quoque scriptum est: assume planctum super principem israel, et dices: quare mater tua leaena inter leones cubauit, in medio leunculorum enutriuit catulos suos? ac ne putaremus uere scripturam sanctam de leaena et leone dicere, contra naturam rerum loquitur, quod de leaena et leone nata sit uipera et regulus uolans, siue genimina aspidum uolantia. quod uidelicet de malis parentibus peiores generati sint liberi, de quibus et euangelium loquebatur: generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? et ad terram dicitur israel: tu es terra in qua non pluit, nec imber uenit super te in die irae, cuius principes in medio eius, quasi leones rugientes, rapientes praedam, animas deuorantes per potentiam. ista genimina uiperarum, siue aspidum uolantium, id est principes populi et omnis impiorum turba, ierunt ad populum, qui eis prodesse non potuit, dicente hieremia, quod traderet dominus pharaonem uafre regem aegypti in manum inimicorum eius, et in manus quaerentium animam illius. et consumerentur omnes uiri iuda, qui erant in terra aegypti, gladio et fame usque ad internecionem, in tantum ut tradant hebraei, prius quam nabuchodonosor aegyptum caperet, hieremiam et baruch imminentem captiuitatem morte uitasse. leaenam et catulum leonis quidam caelestem hierusalem et deceptum ex ea populum exposuit, regulum que uolantem, et uiperas, et genimina aspidum, illum de quo supra legimus, colubrum tortuosum; et de quo saluator in euangelio loquebatur: uidebam satanam, quasi fulgur de caelo cadentem. qui draco appellatus in apocalypsi, tertiam partem stellarum se cum detraxit in terram, quae peruersitate sententiae priores diuitias perdiderunt, deserentes eas in aegyptum huius saeculi.

ideo clamaui super hoc: superbia tantum est; quiesce. pro quo nescio quid uolentes septuaginta interpretes transtulerunt: annuntia ista, quoniam uana est consolatio uestra haec. porro symmachus interpretatus est: tarachai~g eisin~g katoikein~g, id est: tumultus sunt ut habitent. uerbum hebraicum reeb, aquila horm�ma~g, id est impetum et superbiam, symmachus: turbationem, lxx: uanitatem, theodotio: latitudinem interpretati sunt; quod tribus litteris scribitur res et he et beth, et ipsum est quod in psalmis legitur: memor ero raab et babylonis scientium me. et est sensus: quoniam in aegyptiis uanum auxilium est, praecepi ei, id est hierusalem, siue clamaui, quod aegyptii regni tantum haberent uocabulum, et absque uiribus superbiam; et israel in terra sua sedere uel habitare deberet, nec frustra ab infirmis auxilium petere.

nunc ingressus scribe eis super buxum, in libro diligenter exara illud; et erit in die nouissimo in testimonium usque in aeternum. aiunt hebraei, quoniam in prophetis unus sit spiritus, et omnia apud dominum iuncta sint tempora, hieremiae praecipi, et dei esse mandatum, ut ingressus aegyptum scribat eis super buxum, quod lignum est imputribile; siue, ut symmachus transtulit epi~g ptuchi~g, id est: super latissimam tabulam. eis autem, haud dubium quin iudaeis, et in libro diligenter edisserat, ita ut nulla difficultas sit lectionis, ut quando uaticinium fuerit rebus expletum, tunc intellegant uerum prophetarum esse sermonem. manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.

populus enim ad iracundiam prouocans est; et filii mendaces, filii nolentes audire legem dei. qui dicunt uidentibus, nolite uidere; et aspicientibus, nolite aspicere nobis ea quae recta sunt. loquimini nobis placentia; uidete nobis errores. auferte a me uiam; declinate a me semitam; cesset a facie nostra sanctus israel. perspicuum est, quod ad iracundiam prouocauerint dominum, hieremiae uerba audire nolentes. qui dixerunt ei: noli nobis uidere quod nolumus; noli nobis interdicere uiam aegypti nec quae recta sunt praedices; sed loquere quod nobis placet, ut pergamus in aegyptum, quod cumulet peccata peccatis. quid nobis ingeris quod non libenter audimus? quid monstras uiam per quam ingredi nolumus? quid frequenter ingeminas auribus nostris: haec dicit dominus sanctus israel? cesset a nobis ista praedicatio. secundum tropologiam, omnes haeretici mendaces filii appellantur. ex nobis enim exierunt, sed non fuerunt ex nobis. qui non audiunt interioris hominis auribus legem dei, et ecclesiarum loquuntur magistris. nolite nobis uidere quae recta sunt, nec gehennae flammas comminemini; sed promittite nobis regna caelorum, ut post luxuriam et delicias pandatur nobis paradisus. quid mihi ostendis uiam domini, per quam non libenter ingredior? quid replicas nomen sancti israel, siue uerbum israelis, quod mei pectoris arcana non penetrat? quod quidem et ad populum ecclesiae dicitur neglegentem, si auersetur austeritatem magistrorum, et adulatoribus faueat.

propterea haec dicit dominus sanctus israel: pro eo quod reprobastis uerbum hoc, et sperastis in calumnia et tumultu; et innixi estis super eo, propterea erit uobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito dum non speratur ueniet contritio eius. et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione perualida; et non inuenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio; aut hauriatur parum aquae de fouea. quia, inquit, supra dixistis: cesset a facie nostra sanctus israel, siue ut lxx transtulerunt: auferte a nobis uerbum israel, idcirco haec dicit dominus sanctus israel, et nolentibus uobis se ingerit, ut quem neglexistis commonentem, sentiatis punientem. habuistis fiduciam in aegyptiorum calumnia atque mendacio, et innixi estis super tumultu eorum, siue contradictione et superbia, ut symmachus et theodotio interpretati sunt, propterea uertetur uobis haec iniquitas siue peccatum, ut sitis quasi murus cadens subito ciuitatis firmissimae et captae, cui repentina aduenerit ruina, ita enim lxx transtulerunt. et est sensus iuxta hebraicum: quomodo interruptio muri altissimi, qui longam traxit ruinam, difficile instaurari potest et pristinum decorem recipere, sic uobis ueniet repentina contritio. et ut alia utar similitudine: sicut uas figuli, si confringatur contritione perualida, ita comminuitur in frusta, ut uix paruula testa remaneat de fragmentis, in qua portetur igniculus, aut paululum aquae de lacuna hauriatur et fouea; sic uos cum ieritis in aegyptum, persequente uos illuc nabuchodonosor, usque ad internecionem peribitis. haeretici quoque et omne dogma contrarium ueritati confidunt in calumnia atque mendacio, et mussitant iuxta lxx contra creatorem suum. propterea impietatis eorum ciuitas destruetur, quam aedificauit cain, cui ueniet repentina perditio, cum capta fuerit ab ecclesiasticis uiris, et ita destructa et comminuta, ut nihil in ea remaneat quod possit ignem emortuum reaccendere, et saltem caenosam et paruulam aquam populis praebere sitientibus.

quia haec dicit dominus deus sanctus israel: si reuertamini et quiescatis, salui eritis; in silentio et in spe erit fortitudo uestra; et noluistis, et dixistis: nequaquam; sed ad equos fugiemus. ideo fugietis et super ueloces ascendemus; ideo ueloces erunt qui persequentur uos. mille homines a facie terroris unius; et a facie terroris quinque fugietis. lxx: haec dicit dominus deus sanctus israel: cum reuersus ingemueris tunc saluus eris, et scies ubi fueris, quia confidebas super uanis, uana facta est fortitudo uestra; et noluistis audire. sed dixistis: super equos fugiemus; propterea fugietis; et super leuibus ascensoribus erimus. ideo leues erunt qui persequentur uos. mille ad uocem unius fugient; et ad uocem quinque fugient multi. sanctus, ait, cuius supra nomen tacueram, ipse est dominus deus, qui uobis et per me et per hieremiam loquitur: si agatis paenitentiam, et uel uitia relinquatis uel errorem praui consilii, et maneatis in iudaea, non babyloniorum impetum, sed mea praecepta metuentes, salui eritis. quiescite et sperate in domino, et fidei in promissis meis robur arripite, qui contemnentes praecepta uitalia, desperatione dixistis, nequaquam ita erit ut loqueris; sed ad equos confugiemus aegyptios, et concito ad eos atque ueloci pergemus gradu. quia igitur ista dixistis, fugietis quidem et pernici cursu intrabitis aegyptum; sed uelociores erunt babylonii, qui uos usque ad aegyptum persequentur, tantus que terror atque formido obtinebit aegyptum, ut uni chaldaeo mille aegyptii resistere nequeant, et quinque hostibus, fugientium plurima multitudo, iuxta illud quod in deuteronomio legimus: dabit te dominus ut corruas in conspectu inimicorum tuorum. uia una egredieris ad eos, et per septem uias fugies a facie eorum, et eris in dispersione in cunctis regnis terrae. iuxta anagogen et lxx editionem, omnes ad paenitentiam peccatores, et praecipue haereticos cohortatur sermo diuinus, quod cum reuersi a uitiis ingemuerint, et egerint paenitentiam, salui fiant; et tunc intellegant ubi prius fuerint, et quod frustra in uanis sperauerint. cum que eos ad paenitentiam cohortetur, illi e contrario confidunt in falsis magistris, et in incerto saeculi. dei que uerba audire nolentes, equos aegyptios desiderant, et eorum uelocitate laetantur, quos multiplicari dominus prohibuit. idcirco ecclesiastici uiri eos uelociter persequentur, et unius bellatoris uocem, siue quinque pugnantium, quod ad mentem et ad quinque sensus referre debemus, mille homines et incondita turba fugientium sustinere non poterunt.

donec relinquamini quasi malus nauis in uertice montis et quasi signum super collem. scribit et hieremias quod interfectis gladio et fame his qui in aegyptum confugerant, pauci remanserint qui reuersi sint in iudaeam. et quomodo si fracta naui et compage illius dissoluta, sola arbor quae malus dicitur, remaneat, et ponatur pro signo in summitate montis, siue in excelso colle. sic pro signo atque uestigio, uix unus et alter resideant ad dei potentiam demonstrandam. et tunc, inquit, scient omnes reliquiae iuda, qui nunc ingrediuntur terram aegypti, ut habitent ibi, cum reuersi fuerint in terram iudaeam, cuius sermo compleatur, meus, an illorum.

propterea exspectat dominus, ut misereatur uestri, et ideo exaltabitur parcens uobis, quia deus iudicii dominus! beati omnes qui exspectant eum. grandis clementia dei, ut exspectet nostram paenitentiam, et donec nos a uitiis conuertamur, ille potentem contrahat manum, ne ferire cogatur. ideo autem miseretur et parcit, ut exaltetur illius misericordia, et bonitas creatoris nota cunctis fiat. uel certe iuxta illud quod in euangelio loquitur: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, idcirco exaltatur in cruce, ut parcat omnibus. ipse est enim deus iudicii; et beati sunt omnes qui exspectant dominum exspectantem conuersionem suam. quorum sit autem, et quae ista conuersio, sequentia uerba monstrabunt.

populus enim sion habitabit in hierusalem. iudaei haec ad cyri tempora referunt, quando de babylone in iudaeam reuersus est populus sub zorobabel et iesu pontifice. nos autem, ut saepe iam diximus, omnes repromissiones quae excedunt mediocritatem illius temporis, ad christi referamus aduentum, in quo captiuus quondam populus passione domini liberatus, habitauit in sion et hierusalem, in specula uidelicet, et uisione pacis, hoc est in ecclesia. porro quod in lxx uerbum additur sanctitatis, qui dixerunt: populus enim sanctus in sion habitat, sic interpretari possumus, ut dicamus nullum habitare in sion, nisi eum qui sanctus sit, et audiat dicentem dominum: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum.

plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui. ad uocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. cum reuersus fueris in sion, et habitaueris in hierusalem, nequaquam plorabis, ut ante ploraueras, sed fletus tuus uertetur in gaudium: beati enim flentes, quia ipsi ridebunt. et postquam clamaueris, et dixeris ad dominum: clamaui in toto corde meo, exaudi me, domine. et iterum: clamaui, miserere mei, et custodiam mandata tua. et alibi: exspectaui in matutino et clamaui. et tam clara fuerit uox tua, ut caelos penetret; statim tibi dominus respondebit, et similis eris moysi, de quo scriptum est: loquebatur moyses, et dominus respondebat ei.

et dabit uobis dominus panem arctum, et aquam breuem. si ad zorobabel haec referimus tempora, facilis interpretatio est; quod non fuerit sub eo perfecta laetitia, dicente dauid: cum conuerteret dominus captiuitatem sion, facti sumus sicut consolati, ut non consolationem plenam atque perfectam, sed similitudinem consolationis acciperent. sin autem ad saluatoris aduentum, panis arctus et aqua breuis, iuxta apostolum paulum, et hunc eumdem esaiam prophetam, euangelicus sermo praedicitur, qui pro laciniosis legis obseruationibus atque mandatis, in uno uerbo recapitulauit omnia: diliges proximum tuum, sicut teipsum. consummatum enim et abbreuiatum sermonem fecit dominus super terram.

et non faciet auolare a te ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum. et aures tuae audient uerbum post tergum monentis. haec uia, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram. lxx: et nequaquam ultra appropinquabunt tibi qui decipiant te, quia oculi tui uidebunt eos qui te seduxerunt, et aures tuae audient uerba post te decipientium, qui dixerunt: haec uia, ambulemus in ea, siue ad dextram, siue ad sinistram. multum in hoc loco lxx editio hebraicum que discordant. primum ergo de uulgata editione tractabimus, et postea sequemur ordinem ueritatis. cum intellexerint atque perspexerint cordis oculi ueritatem, et eos qui se prius deceperant, tota mentis ratione cognouerint, et auribus eruditis post tergum decipientium uerba perspexerint, semper enim caecam corporis partem decipere festinant, iuxta illud quod in psalmo legimus: ut sagittent in obscuro rectos corde, qui tantam sibi assumunt auctoritatem, ut seu dextera doceant, seu sinistra, id est siue bona, siue mala, nolint discipulos ratione discutere, sed se praecessores sequi. tunc hi qui prius decipiebant, nequaquam ultra ad eos ualebunt accedere postquam se senserint intellectos. porro iuxta hebraicum et facilis et uera explanatio est. cum enim dominus credentibus dederit panem arctum et aquam breuem, nequaquam ultra faciet auolare ab eis illum qui docet hominem scientiam. sed semper uidebunt oculi eius praeceptorem suum, et aures illius uerbum post tergum monentis exaudient, atque dicentis: haec uia recta est, ambulate in ea, neque ad dextram, neque ad sinistram. secundum illud quod alibi legitur: nec ad dextram, nec ad sinistram declinabimus, uia regia gradiemur. in utraque enim parte quidquid supra modum est, in uitio est. et de dextris partibus dicitur: ne sis iustus multum. de sinistris autem quod in haedorum et in pereuntium parte ponantur, nulla dubitatio est.

et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et uestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae; egredere, dices ei. lxx: et contaminabis idola deargentata, et deaurata; comminues ea et disperges sicut aquam menstruatae, et sicut stercus abicies ea. cum intellexeris ueritatem, et decipientes ad te non accesserint, sed oculi tui uiderint praeceptorem tuum et aures tuae semper audierint: haec uia, ambulate in ea, neque ad dextram, neque ad sinistram, tunc omnes errores et idola, ac similitudines ueritatis, quae artifex lingua composuerat in splendore eloquentiae, quod interpretatur argentum, et in ratione sapientiae, quod aurum sonat, comminues atque disperges, et ita iudicabis immunda ut menstruatae mulieris sordidissimo sanguini compares, quod uerbis aliis aquam menstruatae septuaginta transtulerunt.

et dabitur pluuia semini tuo ubicumque seminaueris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis. lxx: tunc erit pluuia semini terrae tuae, et panis frugum terrae tuae erit abundans et pinguis. scriptum est in regum uolumine, quod postquam interfecti sunt ab elia pseudoprophetae, data sit pluuia terrae israel; et quod panis elisaei et postea saluatoris uberrimus fuerit atque pinguissimus, et tantam habuerit plenitudinem, ut multa hominum milia ex eo saturata sint. ita et in praesenti loco, non prius dabitur pluuia semini spiritali, et panis terrae uberrimus atque pinguissimus, nisi idola deargentata et deaurata fuerint comminuta, et reputata in sterquilinium. nisi enim uitia recesserint, uirtutes non subeunt.

pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose. et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram, commixtum migma comedent sicut in area uentilatum est. lxx: et pascentur iumenta tua in die illa locum pinguem et spatiosum. tauri uestri et boues uestri qui operantur terram, comedent paleas commixtas in hordeo uentilato. in rerum omnium abundantia, caelesti pluuia descendente, et illo pane qui de caelo descendit, quem qui comederit, numquam esuriet, pascentur agni in loco spatiosissimo, qui sequuntur agnum quocumque uadit, et qui semper ad dextram sunt. tauri autem principes gregis, de quibus legimus: congregatio taurorum in uaccis populorum. et pulli asinorum, quibus sedens dominus ingressus est hierusalem, qui operantur terram, sic de area comedent, ut fuerit uentilatum, ne quid uidelicet in cibo eorum mixtum sit palearum, de quibus in hieremia scriptum est: quid paleis ad triticum, dicit dominus? et quae in euangelio comburuntur igni inextinguibili. porro iuxta lxx iumenta, quae necdum rationis sapientiae que sunt plena, et de quibus unus loquitur ad deum: sicut iumentum factus sum apud te, pascentur in loco pinguissimo et spatioso, qui non affert spinas et tribulos, sed quasi terra israel lacte et melle decurrit, et plenam pascentibus tribuit libertatem. tauri autem et boues qui operantur terram, id est apostoli et uiri apostolici, de quibus et apostolus paulus scriptum interpretatur: non alligabis os boui trituranti. et: numquid de bobus cura est deo? sed utique de his dicit qui operantur terram suam, et de quibus idem loquitur: dei agricultura, dei aedificatio sumus. pater enim agricola est, et christus uinea; comedent paleas mixtas cum hordeo uentilato. legimus quod isaac hordeum seuerit, et quia apud allophylos erat, centenariam hordei frugem receperit. et osee coro et dimidio coro hordei conduxit mulierem adulteram. saluator quoque quinque milia uirorum qui adhuc sensibus corporis seruiebant et legem sequebantur moysi, hordeaceis panibus saturauerat. qui in alio loco frangens septem legis panes et in frusta comminuens, quattuor milia uiros repleuit triticeis panibus, qui euangelicum numerum sequebantur. istiusmodi populi comedunt et partem palearum; dum in quibusdam sequuntur litteram, et tamen per paleas et hordeum paulatim proficiunt, ut transeant ad frumentum.

et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem eleuatum riui currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. in hoc loco iudaei multos interfectos et ruentes turres, ad romani imperii referunt potentiam, de quibus et apostolus loquitur: tantum qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. quod scilicet in illo tempore tanta beatitudo sit populi israel, ut non solum ualles atque campestria, sed omnes montes et colles aquis fluentibus irrigentur. nos autem montes et colles, eos intellegamus, qui in excelsum uirtutibus eleuati sunt, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quos dominus prouocat ad bibendum. qui enim biberit de aquis eius, non sitiet in aeternum. unde et in psalmo legimus: benedicite dominum de fontibus israel. et in euangelio dicitur, quod omnis qui biberit de aquis iesu, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. et ad deum sanctus loquitur: quoniam apud te est fons uitae, de quo purissimum flumen egreditur, super quo rursum scriptura commemorat: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et in alio loco: fluuius dei repletus est aquis; ille uidelicet, qui loquitur per hieremiam: me dereliquerunt fontem aquae uiuae. hoc autem tunc fiet, cum interfecti fuerint, siue perierint plurimi: multi enim uocati, pauci uero electi. et cum ceciderint turres, siue daemonum potestates, siue superbi quique et arrogantes et magni in isto saeculo, de quibus et in psalmis dicitur: uidi impium eleuatum, et exaltatum sicut cedros libani, et transiui, et ecce non erat, quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. has turres aedificare cupiebant, qui mouerunt pedes suos de oriente, quorum linguae in babylone confusae sunt, et illi, super quos cecidit turris siloae.

et erit lux lunae sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum sicut lux septem dierum, in die qua alligauerit dominus uulnus populi sui, et percussuram plagae eius sanauerit. lxx: et erit lumen lunae sicut lumen solis, et lumen solis septuplum, in die quando sanauerit dominus contritionem populi sui, et dolorem plagae tuae curauerit. miror quomodo in praesenti loco uerba hebraica labana et hamma, quae aquila interpretatur albam et calorem, per quae lunam solem que significat, supra idem lxx laterem et murum transtulerint, in eo loco ubi scriptum est: et erubescet luna, et sol confundetur. pro quo illi interpretati sunt: liquefient lateres, et ruet murus, et nunc idem sequentes hebraicum, lunam solem que transtulerint. unde mihi datur suspicio, non eos errasse a principio, sed paulatim scriptorum uitio deprauatos. neque enim fieri potest, ut qui in hoc loco eadem uerba bene interpretati sunt, in superioribus errauerint. in die ergo interfectionis multorum, cum arrogantes superbi que corruerint, et qui posuerunt in caelum os suum, didicerint esse se terram, erit lumen lunae sicut lumen solis, quando dederit dominus caelum nouum et terram nouam, et transierit habitus mundi huius, ut luna et sol laboris et cursus sui praemia consequantur. etenim exspectatio creaturae reuelationem filiorum dei praestolatur; quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum dei. licet ea quidam organa lucis intellegentes, insensibilia esse contendant. luna ergo solis fulgorem accipiet. nec mirum hoc de clarissimo sentire elemento, cui principatus noctis est traditus, cum de sanctis quoque scriptum sit: fulgebunt iusti quasi sol. et sol septuplum lumen accipiet, sicut fuit lux septem dierum, quando ab initio creatus est mundus (quamquam septem dies septuaginta non transtulerint). quando dominus alligauerit uulnus populi sui, siue sanauerit contritionem populi sui, quando implebitur illud quod scriptum est: fugiet dolor, et maeror, et gemitus. quando subintrante plenitudine gentium, saluus fiet omnis israel; aut certe quando ultio eorum uenerit, quorum sub altari clamant animae: usquequo non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? et hoc considera quod non dixerit: quando sanauerit contritionem populi sui israel, siue iacob; sed absolute: populi sui, ut omnes deo significet seruientes. quidam locum istum et omnia quae in hoc repromissionum capitulo continentur, ad caelestem referunt hierusalem, et ad reuersionem populi eius, quando implebitur illud quod scriptum est: caelum et terra pertransibunt. alii ad eliae tempora, et ipsum dicunt esse, de quo supra scriptum est: erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum et aures tuae audient uerbum post tergum monentis. tunc de montibus et collibus, iuxta fabulas poetarum, et saturni aureum saeculum lactis riuos fluere, et de arborum foliis stillare mella purissima. quae qui recipiunt, mille quoque annorum fabulam, et terrenum saluatoris imperium iudaico errore suscipient, non intellegentes apocalypsim ioannis in superficie litterae, medullata ecclesiae sacramenta contexere.

LIBER 10

decimus liber, quem nunc habemus in manibus, nono et undecimo minor erit numero uersuum, non sensuum magnitudine. sequitur enim eum sennacherib atque rabsacis, et ezechiae regis historia, quae nec iungi cum praecedentibus poterit, propter enormem uoluminis magnitudinem, nec diuidi propter gestorum continentiam. itaque ut uoluisti, uirgo christi eustochium, et ut in commune placuit, sicut et superiores ante dictaui, et hunc et reliquos, si christus annuerit, dictabo libros, ut prophetias sibi copulem, nec eas inter se lacerem atque discerpam, in alterius finem, et alterius principium. audio praeterea scorpium, mutum animal et uenenatum, super responsione quondam commentarioli mei in danielem prophetam, nescio quid mussitare, immo ferire conari in suo pure moriturum. cuius naeniae et lugubres cantilenae necdum mihi proditae sunt, et idcirco dilata responsio; magis que oboediendum tibi est, et sancto atque eruditissimo uiro fratri tuo pammachio, qui insatiabili studio me per litteras cogit, expleto esaia, transire ad hiezechiel, cum ego et aetatis et corporis imbecillitate confectus, notariorum que penuria, qui me possent suis ministeriis adiuuare, in eodem adhuc luto haesitem, et uix partem esaiae mediam in hoc uolumine finiturum esse me credam. quod si, te orante, compleuero, arripienda erunt et reliqua, quae a quartodecimo ezechiae regis anno habebunt initium.

ecce nomen domini uenit de longe; ardens furor eius et grauis ad portandum. labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis deuorans. spiritus eius uelut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes pro nihili, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. canticum erit uobis, sicut uox sanctificatae sollemnitatis, et laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini ad fortem israel. lxx: ecce nomen domini uenit post tempus multum; ardens furor cum gloria, eloquium labiorum eius, eloquium irae plenum, et ira furoris sicut ignis deuorabit, et spiritus eius sicut aqua in ualle, trahens ueniet usque ad collum. et diuidetur ut conturbet gentes super errore uano, et abicietur error, et assumet eos in conspectu eorum. numquid semper oportet uos laetari et ingredi in sancta mea iugiter, quasi festa celebrantes atque gaudentes, ut ingrediamini cum tibia ad montem domini ad deum israel? dicamus primum iuxta hebraicum. pendent ex superioribus, quae dicuntur. corripuerat sermo propheticus eos, qui contempto auxilio dei, propter babyloniorum metum ad aegyptios confugiebant, et est comminatus descendentibus, ibi eos esse morituros. rursum que post poenas, eos qui illum audire uoluissent, non solum sub zorobabel, ezra et neemia in hierusalem habitaturos esse promittit, sed maiorem cunctis credentibus uerbo dei, in consummatione mundi beatitudinem pollicetur, quando per omnes montes et colles current aquarum flumina, et interfectis multis, cadent turres. luna quoque et sol clarius lumen accipient, quando uulnus populi sui dominus alligauerit atque sanauerit. licet haec quidam huperbolik�s~g cyri temporibus, qui captiuitatem populi relaxauit, in terra iudaea expleta contendant. quia igitur bonis et oboedientibus praemia repromissa sunt, nunc e contrario malis et contemptoribus supplicia nuntiantur, quo dominus impleat cogitationem suam, et ad puniendos longo post tempore ueniat peccatores, et in cunctos sententiam proferat, spiritu que oris sui interficiat impium, quem frenum appellat fuisse populorum. non quod subiectos regeret, sed quo subditos sibi traheret ad ruinam. ponit quoque similitudinem torrentis usque ad collum inundantis, ut finem omnium uenisse testetur. sicut enim torrens suffocat eum, ad cuius collum usque peruenerit, sic iudicium dei neminem impunitum abire patietur. cum autem frenum, quod in maxillis erat omnium gentium, cum subditis ei gentibus perdiderit, et ad nihili deduxerit, tunc uobis, inquit, sanctis, qui meis iussionibus oboeditis, erit canticum, sicut uox sanctificatae sollemnitatis, quando egressi estis de aegypto, et in sollemnitate paschae iugum seruitutis aegyptiae proiecistis, dicentes in mari rubro pharaone submerso: cantemus domino, gloriose enim magnificatus est. et cordis tanta laetitia, ut imitemini eos qui ad templum primitiua portantes, et in dei torcularia deferentes munera, pergunt cum tibiis, cordis gaudia carmine demonstrantes. haec iuxta hebraicum breui sermone perstrinxi. in utraque autem editione annotandum est, quod non dominus, sed nomen domini post multum tempus adueniat, de quo in psalmis dicitur: benedictus qui uenit in nomine domini, deus dominus, et illuxit nobis. et ipse loquitur in euangelio: ego ueni in nomine patris mei, et non suscepistis me. pulchre que post multum tempus uenire dicitur, loquente humana impatientia: usquequo, domine, obliuisceris me in finem? quamdiu auertis faciem tuam a me? ardens quoque furor eius uenit cum gloria, ut quem in humilitate contempsimus, in maiestate timeamus. hoc ipsum et in psalmis scriptum est: deus manifeste ueniet. deus noster et non silebit. ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. ipse enim loquitur in euangelio: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat! rursus in alio psalmo legitur: uox domini intercidentis flammam ignis, ut quidquid in mundo est feni, lignorum et stipulae, rapiens flamma consumat. unde et deus ignis dicitur esse consumens. quod que infertur: ira furoris eius quasi ignis deuorabit, plerique nostrorum iram furoris domini diabolum interpretantur, cui tradimur ad puniendum, qui iuxta librum samuelis commouit dauid, ut numeraret populum dei. et apostolus loquitur: tradere huiuscemodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. hic autem ipse furor, et ira furoris domini nihil suo faciet arbitrio, sed quod sibi fuerit imperatum. unde sequitur: eloquium labiorum eius, eloquium irae plenum. spiritus quoque eius quasi aqua in ualle, trahens ueniet usque ad collum, ut supplicia super peccatores faciat redundare. qui diuidetur pro qualitate meritorum, ut perdat atque conturbet gentes, quas uanus error seduxerat, et se intellegant, supplantatas. unde ad huiuscemodi homines dicitur, qui in mundi huius potentia praeualebant, et suo delectabantur errore, non eos semper hoc esse facturos. praecipue que locum istum et totam continentiam capituli aduersus haereticos et omnia dogmata, quae sunt contraria ueritati, dicta quidam nostrorum putant, quod cum iudicii tempus aduenerit, nequaquam ingrediantur sancta eius et montem, id est ecclesiam domini. ne sub religionis nomine diuitias congregent, abutantur que luxuria, quasi domini festa celebrantes. iudaei de gog et magog gentibus, quas putant ab aquilone uenturas, id est de scythiae partibus, haec intellegunt, super quibus hiezechiel plenius loquitur.

et auditam faciet dominus gloriam uocis eius, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis deuorantis; allidet in turbine et in lapide grandinis. a uoce enim domini pauebit assur uirga percussus, et erit transitus uirgae fundatus, quam requiescere faciet dominus super eum in tympanis et in citharis, et in bellis praecipuis expugnabit eos. praeparata est enim ab heri thopheth, a rege praeparata profunda et dilatata, nutrimenta eius ignis, et ligna multa; flatus domini sicut torrens sulphuris succendens eam. lxx: et auditam faciet dominus gloriam uocis suae, et furorem brachii sui ostendet cum furore et ira; et flamma ignis deuorante fulminabit uehementer, et sicut aqua et grando descendens cum ui. ad uocem enim domini superabuntur assyrii plaga qua percutiet eos, et erit ei per circuitum, unde habebat spem auxilii, in quo confidebat, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt contra eum ex commutatione. tu enim ante dies decipieris; numquid et tibi regnum paratum est? uallem profundam, ligna posita, ignem et ligna multorum; furor domini, sicut uallis sulphure succensa. poteram iuxta hebraicum quid mihi uideretur currens legentibus indicare. sed quid faciam quorumdam studiis, qui nisi et lxx interpretum editionem disseruero, imperfectum opus me habiturum esse denuntiant? sequar igitur coeptum ordinem disserendi. uox domini atque praeceptum omnibus nota fient, et fortitudo brachii illius cunctis patebit, quando retributionis tempus aduenerit, flammae et turbinis, grandinis que magnitudine, et pondere lapidum deferetur. super quo hiezechiel in prophetia, ut diximus. gog et magog pleno sermone scribit. ad uocis eius imperium pauebit assur uirga percussus. omnis impius, omnis imitator gentis inimicae, non quo in die iudicii solus sit feriendus assyrius, sed quo per assyrium diabolum intellegamus. denique sequitur: et erit transitus uirgae fundatus, quam requiescere faciet dominus super eum. et est sensus: nequaquam eum uirga percutiet, et eam rursus leuabit, ac more caedentium finem faciet uerberandi; sed quasi fundatam et alta radice defixam, in poenis eius faciet permanere. quod si ita intellegitur, ubi erit paenitentia diaboli; praesertim cum dicatur peccatoribus: ite in ignem aeternum, quem praeparauit deus diabolo et angelis eius. in tympanis et in citharis, et bellis praecipuis expugnabit eos, daemones uidelicet et omnes impios cum gaudio omnium dominus expugnabit. ab heri quippe et a praeterito tempore praeparata est a rege domino thopheth, id est lata et spatiosa gehenna, quae eos aeternis urat ardoribus. nutrimentum eius et fomes ignis est, et ligna multa, id est flamma perpetua et supplicia peccatorum. et quoniam sicut de camino et fornace ignis ardentis, propheticus sermo praedixerat, seruat metaphoram, ut flatu et spiritu ac uoluntate domini hanc succendi sciamus, mixto sulphure, quod flammas excitat, ut faciat acriora tormenta. porro quod iuxta lxx dicitur: ad uocem domini superabuntur assyrii plaga, cum percusserit eos, et erit ei in circuitu unde fuerat ei spes auxilii, in quo confidebat, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt aduersum eum ex commutatione, illud significat, quod aduersum diabolum consurgant, qui ei quondam subditi fuerant, et cum gaudio atque laetitia dimicent contra eum ex commutatione subita, dum intellegentes errorem suum, destruunt eum a quo decepti fuerant. dicitur que ad illum, quod ab initio se ipse deceperit, regnum suum arbitrans sempiternum, cui parata sit gehenna et aeterna supplicia.

31. uae qui descendunt in aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sint, et super equitibus, quia praeualidi nimis; et non sunt confisi super sanctum israel, et dominum non requisierunt. ipse autem sapiens adduxit malum, et uerba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. aegyptus homo et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simul que omnes consumentur. post onus iumentorum austri, et eos qui portabant in aegyptum diuitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui sperabant auxilium in fortitudine pharaonis, et habebant fiduciam in umbra aegypti, sub specie reuersionis in hierusalem et captiuitatis laxandae sub cyro, de consummatione saeculi, et de perfecta iustorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat. nunc reuertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in aegyptum. et hoc inter praesentem locum est et praeteritum, quod ibi praecipitur tribui iudae, ne descendant in aegyptum; hic quia contempto imperio domini, descensuri sint, prophetatur. et quod a nabuchodonosor rege babylonio, tam israel quam aegyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. de quo hieremias plenissime loquitur. uae ergo his qui descendunt in aegyptum, et chaldaeorum metu, domini praecepta contemnunt, sperantes in idololatris, qui dei cultum habere se iactant; et in equorum auxilio confidentes, nesciunt scriptum: fallax equus in salutem. habent que fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec recordantur illius cantici: equum et ascensorem deiecit in mare. et non sunt confisi super sanctum israel, qui manentibus in terra iudaeae suum per hieremiam pollicebatur auxilium. et dominum non requisierunt; non quo non requisierint; sed quo requisiti uerba contempserint. unde et de malis sacerdotibus dicitur: qui deuorant plebem meam, dominum non inuocauerunt. ipse autem sapiens, id est dominus, adduxit malum super eos, et pessimum, uidelicet nabuchodonosor, siue absolute malum, rem significans, non personam; et uerba sua non abstulit, quae locutus fuerat per prophetas. quamobrem consurget super tribum iudam domum pessimorum, et contra auxilium aegyptiorum, qui operantur iniquitatem. aegyptus enim, siue aegyptius, ut lxx transtulerunt, homo est, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus. unde et in hieremia scriptum est: maledictus homo qui spem habet in homine, et firmauit carnem brachii sui, et a domino recessit cor eius. et erit quasi myrice in deserto, quae non uidebit cum uenerint bona. et in alio loco scriptum est: uana salus hominis, siue, ut melius habetur in hebraeo: in homine. cum que dominus manum suam extenderit ad puniendum, uel declinauerit, sub metaphora aurigae, et frenos equorum currentium relaxarit, corruet auxiliator aegyptius, et israel cui praestabatur auxilium. quae quidem possumus intellegere et super his qui persecutionis tempore et tribulationis atque angustiae non confidunt in domino, sed in aegyptiorum, id est saecularium hominum auxilio, nescientes abraham periclitatum in aegypto, et dei populum luto et lateribus in illa regione seruisse, quae spiritaliter appellatur fornax ferrea. unde et in apocalypsi ioannis legitur: locus in quo crucifixus est dominus, spiritaliter uocatur sodoma et aegyptus.

quia haec dicit dominus ad me: quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a uoce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pauebit. sic descendet dominus exercituum, ut proelietur super montem sion, et super collem eius. sicut aues uolantes, sic proteget dominus exercituum hierusalem, protegens et liberans, transiens et saluans. in manifestis unam ponimus editionem, maxime ubi nulla diuersitas sensuum est. caesis in aegypto israelitis et aegyptiis, in quorum auxilio confidebant, reuertentur in hierusalem, cyro regnante, captiui. et per duas similitudines, domini, qui se fore adiutorem promiserat, fortitudo monstratur. sicut leo et catulus leonis esuriens, si cernat ouium gregem, nulla pastorum uoce terretur, et multitudinem eorum conscius uirium suarum despicit. sic dominus exercituum proeliabitur, non contra montem sion et collem eius, sed super montem sion contra aduersarios illius. dicamus et aliam comparationem: quomodo aues ut defendant fetus suos, nidos superuolant, et siue serpentem, siue hominem uiderint, aues que alias ad pullos suos accedere, oblitae imbecillitatis, rostro pugnant et unguibus, dolorem que pectoris garrula uoce congeminant. sic dominus proteget hierusalem, et liberabit eam transiens atque saluabit. pro transeunte, in hebraico phase. in tribus, praeter lxx, interpretibus huperbain�n~g ponitur. ex quo manifestum est, pascha, hoc est phase domini, non passionem significare, sed transitum. quod autem dominus in similitudinem auium protector fuerit super hierusalem, in euangelio ipse testatur: hierusalem, hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? et in deuteronomio dicitur de domino: expandit alas suas, et suscepit eos, et portauit eos in humeris suis.

conuertimini, sicut in profundum recesseratis, filii israel. in die enim illa abiciet uir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt uobis manus uestrae in peccatum. et cadet assur in gladio non uiri, et gladius non hominis uorabit eum; et fugiet non a facie gladii, et iuuenes eius uectigales erunt. et fortitudo eius a terrore transibit, et pauebunt fugientes principes eius, dixit dominus, cuius ignis in sion, et caminus eius in hierusalem. lxx: cum similiter priora transtulerint, in fine fuere diuersi, scribentes: iuuenes eius superabuntur. petra enim circumdabuntur quasi uallo, et uincentur; qui autem fugerit, capietur. haec dicit dominus: beatus qui habet in sion semen, et domesticos in hierusalem. pugnante domino super montem sion contra aduersarios eius, et protegente eam instar auium: conuertimini, o filii israel. siue ut symmachus transtulit: agite paenitentiam, qui profundo consilio atque peccato a domino recessistis. si enim hoc feceritis, abicientes idola aurea atque argentea, quae uobis fuerunt in peccatum, propter quae urbs uestra capta est. cadet assur, cuius metu nunc fugitis, non gladio hominum, nec exercitus robore, sed dei potentia. significat autem angelum a quo centum octoginta quinque milia assyriorum una nocte deleta sunt. ipse quoque rex assyrius fugiet non hominum gladium, sed iram dei. ita ut iuuenes illius atque robusti, uectigales fiant medis, de quibus supra contra babylonem dicitur: ecce ego suscitabo uobis medos. et fortitudo assyrii domini terrore transibit atque praeteriet, omnes que principes illius pertremiscent. dixit enim dominus atque pollicitus est, cuius dixisse, fecisse est; et qui habet ignem in sion et caminum in hierusalem, ut aduersarios suos instar stipulae atque lignorum egrediens de hierusalem flamma consumat. alius hoc quod dicitur: in die illa abiciet uir idola argenti sui, et reliqua, sic interpretatur, ut post reditum de captiuitate babylonia usque ad aduentum christi, numquam filios israel idola coluisse testetur. assyrium quoque in praesenti loco significari, non ab angelo, sed a medis esse superandum, quod uetustissimum et quondam potens regnum, post offensam domini deletum sit, uictoribus que seruierit. nazaraei locum istum sic intellegunt: o filii israel, qui consilio pessimo dei filium denegastis, reuertimini ad eum et ad apostolos eius. si enim hoc feceritis, omnia abicietis idola quae uobis prius fuerant in peccatum, et cadet uobis diabolus, non uestris uiribus, sed misericordia dei. et iuuenes eius qui quondam pro illo pugnauerant erunt ecclesiae uectigales, omnis que fortitudo et petra illius pertransibit; philosophi quoque et omne dogma peruersum ad crucis signum terga conuertent. domini quippe sententia est, ut hoc fiat, cuius ignis siue lumen est in sion et clibanus in hierusalem. ignis et lumen hebraice eisdem scribuntur litteris aleph, uau, res; quod si legatur ur, ignem sonat, si or, lucem. hoc ideo dictum est, quia pro igne, quem solus interpretatus est symmachus, aquila et theodotio lumen transtulerunt. quid sibi autem uelit quod in septuaginta legitur: petra circumdabuntur quasi uallo, et uincentur; qui autem fugerit, capietur, scire non ualeo. nisi forte hoc possumus dicere, quod iuuenes regis assyrii qui uincendi sunt atque capiendi, ita circumdentur petra, hoc est fortitudine domini, quomodo uallo circumdatur ciuitas. porro quod sequitur: beatus qui habet semen in sion, et domesticos in hierusalem, sic interpretari possumus, ut dicamus praesentis loci sensui conuenire, quod exhortetur sermo diuinus fugientes in aegyptum, reuerti in hierusalem, et filios procreare. cui tanta beatitudo promittitur, ut domini defendatur et protegatur auxilio. et in alio loco de ea scriptum sit: erit gloria domus huius nouissimae super priorem. quod et ad ecclesiam referri potest: uisionem pacis et speculam, de qua scriptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. et alibi: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. in hac enim ignis est et caminus, qui deuoret peccatores, et ligna, fenum, stipulam que consumat; siue lumen et clibanus, ut iustorum claritas et peccatorum poena monstretur.

32. ecce cum iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt. et erit uir sicut qui absconditur a uento, et celat se a tempestate; sicut riui aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta. non caligabunt oculi uidentium, et aures audientium diligenter auscultabunt. et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum uelociter loquetur et plane. non uocabitur ultra is qui insipiens est princeps, neque fraudulentus appellabitur magnus. fatuus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad dominum fraudulenter, et uacuefaciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. fraudulenti uasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnauit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper iudicium. princeps uero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. lxx: ecce enim rex iustus regnabit, et principes cum iudicio praeerunt. et erit homo occultans sermones suos, et abscondetur quasi ab aqua quae fertur; et apparebit in sion, sicut fluuius currens, inclutus in terra sitienti, et nequaquam erunt confidentes in hominibus. sed aures suas ad audiendum dabunt, et cor infirmorum attendet auditui; et linguae balbutientium cito discent loqui pacem; et nequaquam dicent stulto ut princeps sit, nec ultra dicent ministri tui: tace. fatuus enim fatua loquetur, et cor eius uana intelleget ad perficiendam iniquitatem, et loquendum ad dominum errorem, ut dispergat animas esurientes, et animas sitientes uacuas faciat. consilium enim pessimorum iniqua cogitabit; interficere humiles sermonibus iniquis, et dissipare uerba humilium in iudicio. pii autem sapientiam cogitarunt, et hoc consilium permanet. iuxta lxx interpretes qui dixerunt: ecce enim rex iustus regnabit, et principes cum iudicio praeerunt, quae sequuntur superioribus copulanda sunt, his uidelicet, in quibus prius capitulum finitum est: beatus qui habet semen in sion, et domesticos in hierusalem. iuxta hebraicum finita priore prophetia, de his qui in aegyptum descendebant; nunc alterius uaticinationis exordium est, de aduentu scilicet christi et apostolorum eius. iste enim rex regnabit iuste; non accipiens personam in iudicio, et principes illius cum ueritate praeerunt, causas, non homines considerantes. et quicumque sub eius umbraculo fuerit, sic tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate, quomodo qui uentum et turbinem fugiens, se tuto abscondit loco; et qui purissimos fontes inuenit in deserto; et qui in uehementi aestu solis ardore cuncta torrente, sub prominenti saxo requieuerit. ubi nos diximus: sicut riui aquarum in siti, septuaginta transtulerunt: et apparebit in sion quasi fluuius currens. uerbum enim hebraicum, de quo supra disputauimus, basaion, quod dicitur in siti, siue in siccitate et in inuio, septuaginta et theodotio in sion interpretati sunt, pro saion, id est siti, legentes sion, quae eisdem litteris scribitur. cum ergo christus regnauerit, et principes eius praefuerint in iudicio, non caligabunt oculi credentium, et aures audientium diligenter attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intellegit scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quae christum sonare non poterat, pleno aperto que sermone dominum confitebitur. non uocabitur ultra is qui stultus est princeps. stultam enim fecit deus sapientiam huius saeculi. neque fraudulentus doctor atque peruersus appellabitur magnus in populis. scribae uidelicet et pharisaei, quibus dominus loquebatur: stulti et caeci, quid maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum? fatuus enim fatua loquetur, pro quo in hebraico scriptum est: nabal nabala idabber. hoc dicimus, ut uerba abigail exponamus, dicentis de nabal carmelio: secundum nomen suum insipiens est. uere enim fatuus fatua loquetur, et cor eius perficiet iniquitatem, qui ibi timuit ubi non erat timor, et abutebatur stultitia pro sapientia, dicens: hic si ex deo esset, non solueret sabbatum. quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat simulationem, pro qua in hebraico scribitur oneph, id est hupokrisis~g. unde saepius ad pharisaeos dicitur: uae uobis scribae et pharisaei hypocritae. et loquatur, inquit, ad dominum fraudulenter: magister, scimus quia ex deo es, et quod ad te non pertinet de hominibus, licet censum dari caesari, an non. qui uacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes. fraudulenti enim doctoris et principis omnia uasa et arma sunt pessima; qui concinnat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii, dicens ad deceptum populum: scrutare et uide, quoniam propheta de galilaea non surget. cum loqueretur ad eos pauper iudicium, qui cum diues esset, pro nobis pauper factus est. uere enim iudicium eis christus, et iustitiam loquebatur, dicens: si non facio opera patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non uultis credere, operibus credite. iste pauper qui loquitur iudicium, princeps et dominus, ea quae principe digna sunt cogitauit, dicens: non ueni nisi ad oues perditas domus israel. et sollicitus erit pro infidelibus saluare cupiens non credentes; et stabit super duces suos apostolos, quorum ad unum loquitur: tu autem homo unanimis, dux meus et notus meus. haec iuxta hebraicum, a quo lxx non solum uerbis, sed et sensibus in plerisque discordant. cum enim rex iustus regnauerit, et principes illius imperauerint cum iudicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam deus est, et abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis. abscondet autem quasi ab aqua currente, a populo scilicet iudaeorum, qui instar aquae pro magistrorum uoluntate huc illuc que fertur et trahitur. qui homo abscondens apud incredulos sermones suos, apparebit in sion, hoc est in ecclesia, quasi fluuius inclutus, et decurrens in terra sitienti. apparebit enim gentilium populo, qui prius ueritatis patiebatur sitim; et rigabit arua sitientia fluuius dei, de quo scriptum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et in alio loco: flumen dei repletum est aquis. ipse enim loquitur in euangelio: qui sitit, ueniat ad me, et bibat. quia credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. tunc nequaquam habebunt fiduciam in magistris; sed praebebunt aures suas ad audiendum dominum. et tam corde quam lingua pacem domini fatebuntur, deserentes stultos principes et ministros eorum, qui credentibus in iesum, imperabant silentium. quae sequuntur, eumdem prope sensum, quem et hebraicum, continent; et possunt haereticis coaptari. hi enim loquuntur contra dominum mendacium, et peruertunt animas esurientes atque sitientes, et uacuas abire faciunt, ut etiam si quid naturaliter boni habeant, magistrorum amittant uitio, quorum omnes consilium est, ut perdant humiles iniquis sermonibus, et dissipent uerba humilium in iudicio. in quo pariter annotandum, quod qui ab eis decipi potest, humilis sit, et terrae cohaerens.

mulieres opulentae, surgite et audite uocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. post dies et annum, et uos conturbabimini confidentes: consummata est enim uindemia; collectio ultra non ueniet. obstupescite opulentae, conturbamini confidentes; exuite uos, et confundimini. pro quo symmachus interpretatus est: nudamini. sequitur: accingite lumbos uestros, super ubera plangite, super regione desiderabili, super uinea fertili. super humum populi mei spina et uepres ascendent; quanto magis super omnes domos gaudii ciuitatis exsultantis? domus enim dimissa est: multitudo urbis relicta est. tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum. gaudium onagrorum pascua gregum. donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in chermel, et chermel in saltum reputabitur. et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in chermel sedebit. et erit opus iustitiae pax; et cultus iustitiae silentium; et securitas usque in sempiternum. et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur ciuitas. beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. lxx, pro tenebris et palpatione, quae factae sunt super speluncas usque in sempiternum, transtulerunt: et erunt uillae tuae speluncae usque in aeternum, quod in hebraico dicitur ophel et been, quas hebraei duas turres in hierusalem fuisse arbitrantur, excelsas atque firmissimas, quae his appellantur nominibus. quarum prior interpretatur tenebrae, siue nubilum, quod usque ad nubes erigeret caput. altera: probamentum et firmitas, siue, ut symmachus uertit, inquisitio; eo quod in contemplando culmine eius oculi fallerentur. in fine quoque capituli ita interpretati sunt: beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. post uocationem gentium, quando christus rex imperauerit cum iustitia, et principes eius, apostoli et apostolici uiri, praefuerint credentibus cum iudicio, dirigetur sermo propheticus ad mulieres opulentas, quas uel urbes iudaeae, uel synagogas illius temporis, uel ut plerique arbitrantur, matronas diuitum quondam populi iudaeorum debemus accipere, quibus quasi iacentibus dicitur post ruinam: surgite. et nihilominus appellantur filiae confidentes, siue sperantes. praecipitur que eis ut audiant sermones domini, et recordentur dierum et anni, de quo in consequentibus dicturi sumus, ipso saluatore dicente: spiritus domini super me, propter quod unxit me; euangelizare pauperibus misit me; praedicare captiuis remissionem, et caecis uisum; uocare annum domini acceptabilem. et ipsa recordatio fiat eis iuxta septuaginta in dolorem cum spe, ut plangant se dominum denegasse, et spem habeant salutis, si egerint paenitentiam. dicit enim uindemiam consummatam, et post ultimam uastitatem, quae sub uespasiano et tito hadriano que accidit, nequaquam aliam captiuitatem esse uenturam, nec remansuros botros in populis, qui deinceps colligendi sunt. unde prouocantur ad planctum, et iubentur nudare pectora, et accingere lumbos suos, eo quod regio quondam desiderabilis, et uinea fertilis, de qua scriptum est: ego plantaui te uineam fructiferam, totam ueram; quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? romano uastante, deleta sit. super humum, inquit, populi mei, spinae et uepres, siue fenum ascendet. et est sensus: si terram iudaeam, quae repromissionis terra est, spinae repleuerunt et uepres, quanto magis alias ciuitates quae plenae sunt gaudio, et quae illud euangelicum consequentur: uae qui gaudetis nunc, quoniam plorabitis! domus enim, id est templum meum dimissum est, dicente me ad apostolos: surgite, abeamus hinc; et ad incredulos: relinquetur uobis domus uestra deserta. adyta templi et secreta mysteria palpabiles tenebrae possederunt, et facta sunt nequaquam cellaria uasorum domini, sed speluncae usque in sempiternum. audierant enim a domino saluatore: domus patris mei domus orationis uocabitur; uos autem fecistis eam speluncam latronum. gaudium, inquit, onagrorum, pascua gregum. quod uel iuxta litteram intellegendum est, eo quod deserta sint omnia; uel spiritaliter, quod expulso israele, feri homines et dei notitiam non habentes, habitent in iudaea. et hoc fiat donec effundatur super nos spiritus de excelso, quem saluator ascendens ad patrem, credentibus repromisit, dicens: ecce ego uado, et mittam uobis paracletum spiritum ueritatis. et rursum: donec accipiatis de excelso uirtutem. quod que supra dixerat: adhuc modicum, et erit libanus in chermel, et chermel in saltum reputabitur; et audient in die illa surdi uerba libri, et de tenebris, et caligine oculi caecorum uidebunt, nunc aliis uerbis idipsum repetit, quod solitudo gentium uertatur in diuitias israel; et israel reputetur in gentes, quo tempore habitauerit in deserto iudicium, dominus atque saluator, cui pater dedit omne iudicium. et iustitia in chermel requiescet, de qua supra dictum est: et erit desertum in chermel, quod iudicium atque iustitia habitet in deserto, et requiescat in chermel, qui prius appellabatur desertum. opus quoque iustitiae erit pax, quae, iuxta apostolum, omnem sensum exsuperat. et cultus iustitiae silentium, ut non multiloquio iudaeorum, sed breuitate fidei adorent dominum; et securi aeterna pace requiescant, et in tabernaculis eorum sint diuitiae, de quibus apostolus loquebatur: gratias ago deo meo per iesum christum, quoniam in omnibus diuites facti estis in eo, in omni uerbo, et in omni scientia. cum autem populus christianus sederit, uel habitauerit in pulchritudine, siue ut lxx transtulerunt: in ciuitate pacis, haud dubium quin in ecclesia, tunc grando atque tempestas, et domini ira desaeuiens descendent in saltum, de quo supra dictum est: et chermel in saltum reputabitur; et humiliabitur ciuitas hierusalem, et iuxta aliam scripturam, de terra loquetur. quae cum ita se habeant, et didicerimus uaticinio prophetali, quanta bona ecclesia possessura sit et quanta mala passura sit hierusalem. beati estis, apostoli, ceteri que doctores, qui seminatis super omnes aquas scripturae sanctae, in quibus calcat bos et asinus. bos mundum animal, propter electionem patrum, asinus immundus, propter idololatriam quondam gentilium, ut et de circumcisione et de praeputio ecclesia domini congregetur. quod supra, iuxta lxx, dicitur: super terram populi mei spinae et fenum ascendet, referri potest et ad haereticos et ad simplices quosque credentium, qui non ita scripturam intellegunt sanctam, ut illius conuenit maiestati. unde singula singulis coaptauimus, ut terra populi dei, haereticis spinas, imperitis quibusque ecclesiae fenum afferat.

33. uae qui praedaris; nonne et ipse praedaberis? et qui spernis; nonne et ipse sperneris? cum consummaueris depraedationem, depraedaberis; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. lxx: uae qui uos miseros faciunt; uos enim nemo facit miseros. et qui reprobant uos, uos non reprobant. capientur reprobantes, et tradentur, et quasi tinea in uestimento sic superabuntur. de apostolis dixerat, et de ecclesiarum magistris: beati qui seminant super omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. nunc ad persecutores eorum maledictionem dirigit; immo aduersum principem eorum, qui corda possidet impiorum, quod quidquid fecerint recipiant; et praesens potentia, futurorum sit materia tormentorum. unde iuxta lxx dicitur: uae eis qui uos miseros faciunt; uos enim nemo facit miseros. et est sensus: quantum in illis est, quando persequuntur uos, et uariis affligunt cruciatibus, interfectos atque cruciatos miseros arbitrantur. sed nullus uos potest facere miseros, non enim habent in anima potestatem, sed in corpore. et qui reprobat uos, non uos reprobat, sed eum qui uos misit, iuxta illud quod saluator discipulis loquitur: qui uos reprobat, me reprobat; et qui me reprobat, reprobat eum qui me misit. capientur igitur persecutores, et aeternis tradentur ardoribus. et quomodo tinea uestimentum, ita illos iugis flamma consumet. quod et in fine huius prophetiae scribitur: uermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.

domine, miserere nostri, te enim exspectauimus; esto brachium eorum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. a uoce angeli fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. et congregabuntur spolia uestra, sicut colligitur bruchus, uelut cum fossae plenae fuerint de eo. magnificatus est dominus, quoniam habitauit in excelso; impleuit sion iudicio et iustitia. et erit fides in temporibus tuis; diuitiae salutis sapientia et scientia; timor domini ipse thesaurus eius. lxx: domine, miserere nostri, in te enim confidimus. factum est semen incredulorum in perditionem, salus autem nostra in tempore tribulationis; propter uocem timoris obstupuerunt populi a timore tuo, et dispersae sunt gentes. nunc autem congregabuntur spolia uestra parui et magni. quomodo si quis congreget locustas, sic illudent uobis; sanctus deus qui habitat in excelsis. repleta est sion iudicio et iustitia, in lege tradentur, in thesauris salus nostra. uenit sapientia, et disciplina, et pietas a domino, isti sunt thesauri iustitiae. hebraei capitulum superius, in quo legitur: uae qui praedaris; nonne et ipse praedaberis? et reliqua usque ad finem, contra sennacherib regem assyriorum dictum putant, quod postquam decem tribuum, quae appellabantur israel, subuerterit ciuitates; et excepta hierusalem, iudaeae quoque urbes ceperit, ipse superetur, et percutiente angelo, eius deleatur exercitus. unde nunc ex persona populi gratias referentis deo. atque dicentis: domine, miserere nostri, te exspectauimus, haec dicta contendunt, quae praesenti capitulo continentur, quod ipse brachium fuerit et robur populi obsidione uallati in tempore matutino, et salus in necessitate et angustia. a uoce enim angeli, quem symmachus ita ut in hebraeo scriptum est, transtulit amun, quem hebraei gabrielem autumant, et habere etymologiam populi. fugit assyrius, et ab exaltatione dei gentes quae cum eo erant, huc illuc que dispersae sunt. quibus fugientibus, spolia congregata sunt a iudaeis, sicut solet bruchi et locustarum colligi multitudo, cum in fossas coaceruatae fuerint. in quorum uictoria magnificatus est dominus; et sion impleta iudicio et iustitia, et fides obsessi populi comprobata; omnes que diuitias in sapientia habuerunt, et scientia dei et timore domini, qui solus eorum thesaurus fuit. haec illi iuxta historiam dixerint, omni ratione nitentes, christi et apostolorum eius subuertere sacramenta. nos autem post beatitudinem apostolorum, de quibus supra dictum est: beati qui seminant super omnem aquam ubi bos et asinus calcant, et lamentationem et planctum eorum qui eos persecuti sunt, de quibus in consequentibus dicitur: uae qui miseros uos faciunt; uos autem nemo facit miseros; et sicut tinea in uestimento, sic atterentur; ex persona eorumdem apostolorum, omnium que credentium haec dicta conuincimus. et esse sensum: domine, in tuo sperauimus auxilio, et in te confidimus: semen incredulorum periit in aeternum, et salus nostra in tempore tribulationis apparuit. te enim praebente auxilium, omnis gentium multitudo dispersa est, et praedae atque illusioni uictoribus fuit. et hoc factum est, quia sanctus dominus habitat in excelsis, et repleta est sion iudicio et iustitia, de qua supra scriptum est: requiescet in deserto iudicium et iustitia. ipsa est ergo sion, quae prius est appellata desertum, et quicumque habitauerit in ea, tradetur ei lex euangelii, in cuius thesauro salus nostra est, et sapientia credentium, et disciplina et pietas, siue fides, quae proprie christianorum est, et timor domini, in quo thesauri sapientiae continentur.

ecce uidentes clamabunt foris. angeli pacis amare flebunt. dissipatae sunt uiae, cessauit transiens per semitam, irritum factum est pactum, proiecit ciuitates, non reputauit homines. luxit et elanguit terra, confusus est libanus et obsurduit, et factus est saron sicut desertum, et concussa est basan et carmelus. nunc consurgam, dicit dominus; nunc exaltabor, nunc subleuabor. concipietis ardorem parietis stipulam, spiritus uester ut ignis deuorabit uos. et erunt populi quasi de incendio cinis; spinae congregatae igni comburentur. uerbum hebraicum arellam, pro quo aquila et symmachus et theodotio interpretati sunt: apparebo eis, extremam syllabam diuidentes et legentes: are lahem, hebraei significare angelos arbitrantur, et esse prophetiam, post uocationem gentium, et diuitias ecclesiae, de subuersione templi, quod flebunt angeli, nequaquam intus habitantes, sed exeuntes foras; et qui prius nuntii pacis erant, flebunt amare. siue ipsi apostoli qui missi fuerant ut pacem nuntiarent hierusalem, ad quam dominus loquebatur: si scires etiam tu ea quae ad pacem sunt tibi; quibus apparuit dominus, ut eos suo confortaret aspectu, flebunt hierusalem, quia non receperit praedicationem suam, eo quod dissipatae sunt uiae, et cessauerit transiens per semitam iustam, iuxta illud quod in hieremiae lamentationibus dicitur: uiae sion lugent, eo quod non sint qui ueniant ad sollemnitatem. irritum quoque factum est pactum cum abraham, isaac et iacob: proiecit ciuitates iudaeae, non reputauit homines, qui suo uitio iumenta esse uoluerunt. luxit et elanguit terra pro his qui morabantur in terra. confusus est libanus et obsurduit, haud dubium quin templum significet, de quo in zacharia legimus: aperi, libane, portas tuas, ut deuoret ignis cedros tuas. siue hierusalem, quae in hiezechiel libanus appellatur, dicente propheta: aquila magna magnarum alarum, quae habet ductum intrandi in libanum; quod postea interpretans sermo diuinus; cum, inquit, uenerit nabuchodonosor in hierusalem, perspicue aquilam regem babylonium, et libanum hierusalem edisserens. factus est saron sicut desertum, et concussa est basan et carmelus, pro basan, lxx galilaeam transtulerunt, prouinciam pro uno loco prouinciae. saron autem omnis iuxta ioppen liddam que appellatur regio, in qua latissimi campi fertiles que tenduntur. basan quoque regio trans iordanem est quam duae et dimidia tribus possederunt, et quae interpretatur uberrima et pinguis; et carmelus, de quo supra diximus. loca igitur iudaeae quondam fertilia uertentur in solitudinem, per quae metaphorik�s~g ostenditur omnis opulentia iudaeorum egestate et penuria commutanda. quia igitur apostolorum sermonem recipere noluerunt, confusus est libanus, et saron uersus est in solitudinem, et basan carmelus que concussi sunt. propterea dominus uel de nimia patientia, uel ab inferis resurrecturum esse se dicit, et exaltandum in gentibus, et subleuandum in cruce. et ad ipsos iudaeos apostropham facit: concipietis ardorem, et parietis stipulam; et spiritus uester uobis conflabit incendium, ut conceptum et partum uorax flamma consumat. et erunt, inquit, populi iudaeorum quasi de incendio cinis, infelicitatis magnitudinem fauillae reliquiis demonstrantes. spinae enim eorum quae peccatorum multitudine congregatae sunt, incendio uorabuntur, quod plerique ad extremam captiuitatem et subuersionem referunt hierusalem. alii plenius atque perfectius iudicii tempore futurum esse confirmant.

audite qui longe estis quae fecerim, et cognoscite uicini fortitudinem meam. conterriti sunt in sion peccatores, possedit tremor hypocritas. quis poterit habitare de uobis cum igne deuorante? quis habitabit ex uobis cum ardoribus sempiternis? qui ambulat in iustitiis, et loquitur ueritates; qui proicit auaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere; qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum. iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. regem in decore suo uidebunt oculi eius; cernent terram de longe. cor tuum meditabitur timorem. ubi est scriba? ubi legis uerba ponderans? ubi doctor paruulorum? populum imprudentem non uidebis populum alti sermonis, ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia. lxx: audient qui longe sunt quae fecerunt; scient qui appropinquant fortitudinem meam. recesserunt qui erant in sion iniqui, apprehendet tremor impios. quis annuntiabit uobis, quoniam ignis ardet? quis annuntiabit uobis locum aeternum? qui ambulat in iustitia, et loquitur rectam uiam, et odit impietatem, et iniquitatem et manus excutit a muneribus, et obturat aures, ut non audiat iudicium sanguinis; et claudit oculos, ne uideat iniquitatem, iste habitabit in excelsa spelunca petrae fortissimae. panis ei dabitur, et aqua eius fidelis; regem cum gloria uidebunt oculi uestri, uidebunt terram de longe, anima uestra meditabitur timorem. ubi sunt grammatici? ubi consiliatores? ubi est qui numerat eos qui nutriunt et paruum et magnum populum? cui non dedit consilium, neque sciebat profundam uocem illius, ita ut non audiret populus contemptus, et non est audienti intellegentia. quoniam dissipatae sunt uiae, cessauit transiens per semitas, irritum factum est pactum cum populo iudaeorum, proiecit deus ciuitates eorum, non reputauit eos inter homines; propterea uos qui longe estis, audite quae fecerim, et appropinquate ut agnoscatis fortitudinem meam. conterriti sunt, siue recesserunt qui erant in sion peccatores uel impii, et tremor possedit hypocritas, quibus dominus in euangelio loquebatur: uae uobis scribae et pharisaei hypocritae! quis poterit habitare de uobis cum eo qui ignis est deuorans? quis habitabit cum ardoribus sempiternis? siue iuxta lxx: quis uobis annuntiabit, quia ignis ardet aeternus, quem praeparauit deus diabolo et angelis eius? quis igitur poterit habitare cum deo, uel annuntiare uentura supplicia? omnis qui huiuscemodi est, qualem propheticus sermo describit, qui ambulat in pluribus iustitiis, et non semel, sed semper iustitias diligit, nec una uice, sed iugiter loquitur ueritates; qui proicit auaritiam, quae est mater calumniae. nisi enim cum alterius damno et malo, pecuniae alteri non coaceruantur. et excutit manus suas ab omni munere. munera quippe excaecant oculos, etiam sapientium. qui obturat aures suas ne audiat iudicium sanguinis. omnis iniquitas et oppressio et iniustitia, iudicium sanguinis est; et licet gladio non occidat, uoluntate tamen interficit. et claudit oculos suos ne uideat malum. felix conscientia, quae non audit, nec aspicit malum. qui igitur talis est, ipse habitabit in excelsis, hoc est in regno caelorum, siue in excelsa spelunca petrae fortissimae, in christo iesu; quae petra israel populum sequebatur, ut biberet de ea, et illius fortitudine protegeretur. panis ei dabitur, et aquae eius fideles sunt; quae gentilium fabulae in ambrosia et nectare intellegunt. nos autem panes et aquas fidelissimas legem dei interpretabimur. qui igitur talis est, regem christum in sua claritate conspiciet, de quo supra dicitur: ecce rex iustus regnabit, et principes in iudicio praeerunt. et oculi eius uidebunt terram de longe, quam multo tempore desiderauerant, terram mitium et mansuetorum, de qua in euangelio scriptum est: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. siue in caelo positi, terrena despicient. cor tuum meditabitur timorem: ut cum omnia fueris consecutus, dicas cum apostolo: qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei. principium enim sapientiae timor domini. ubi est scriba? ubi legis uerba ponderans? ubi doctor paruulorum? ubi sunt, inquit, scribae et pharisaei, qui legis uerba trutinantes, infelicem populum decipiebant? quos nunc paruulos scriptura cognominat, paruulos sensu, paruulos intellegentia. cum autem oculi credentis regem in sua maiestate conspexerint, et cor eius meditatum fuerit timorem, tunc imprudentem populum non uidebit, populum iudaeorum, siue philosophorum et oratorum mundi, qui applaudunt sibi in eruditione et eloquentia saeculari, de quibus nunc ait: populum alti sermonis; ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius; quorum omnis ornatus in uerbis est, qui habent folia tantum umbram que sermonum, et fructum non possident ueritatis. denique sequitur: in quo nulla est sapientia, de quibus et alio loco dicitur: perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo. cur? quia stultam fecit deus sapientiam huius saeculi.

respice sion ciuitatem sollemnitatis nostrae; oculi tui uidebunt hierusalem, habitationem opulentam. tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur claui eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. quia solummodo ibi magnificus est dominus noster; locus fluuiorum riui latissimi et patentes, non transibit per eum nauis remigium; neque triremis magna transgredietur eum. dominus enim iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse saluabit nos. laxati sunt funiculi tui, et non praeualebunt; sic erit malus tuus, ut dilatare signum nequeas. tunc diuidentur spolia praedarum multarum; claudi diripient rapinam. nec dicet uicinus: elangui; populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas. lxx: ecce sion ciuitas, salutare nostrum; oculi tui uidebunt hierusalem, ciuitas diues, tabernacula quae non mouebuntur. nec auferentur paxilli tabernaculi eius in sempiternum, et funiculi eius non diripientur, quia nomen magnum domini uobis. locus uester erit flumina et riui latissimi et spatiosi; non ingredietur per eam nauis agitata remigio. deus enim meus magnus est; non transibit me dominus iudex noster, dominus princeps noster, dominus rex noster, dominus ipse saluabit nos. disrupti sunt funiculi tui, quia non praeualuerunt; malus tuus inclinatus est, non dimittet uela, nec eleuabit signum, donec tradatur in uastitatem. multi igitur claudi praedas facient; et non dicent: laborabo; populus qui habitat in eis, dimittetur eis delictum. o iuste, cui supra dictum est: cor tuum meditabitur timorem; et: populum imprudentem non uidebis; et qui antea audieras: regem in decore suo uidebunt oculi tui, contemplare sion urbem sollemnitatis nostrae, uide ecclesiam christi, in qua est uera sollemnitas; oculi tui cernent uisionem pacis, et diuitias insperatas, quas oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, et tabernaculum quod nequaquam transferri poterit. prius enim tabernaculum quod habuit populus iudaeorum, translatum est atque sublatum. nec mouebuntur claui eius in sempiternum, et omnes funiculi eius firmi erunt; ita ut dominus habitet in eo, qui locus est omnium fluuiorum riuorum que currentium, per quos nullus aduersae partis poterit nauigare; neque triremis magna, quae interpretatur diabolus, eum transgredi poterit, quia dominus ipse est iudex et princeps, et rex et saluator noster, et illo protegente, nullius metuemus insidias. haec dicta sunt de sion urbe sollemnitatis nostrae, et de hierusalem habitatione ditissima, quam ipse dominus fluuiis suis circumdabit atque uallabit. nunc autem ad terrenam loquitur hierusalem, quod laxati sint funiculi tabernaculi eius, et tentorium sustinere non quiuerint, et malus eius, in quo pulcherrima quondam uela pendebant, ruptis funibus ceciderit, ut non solum ad nauigationem, sed ad signum quoque inutilis sit. postquam autem nauis eorum fuerit dissoluta, et tabernaculum dissipatum, ita ut in utramque partem funiculi disrumpantur, praeda uictoribus diuidetur. qui tam imbecilli erunt propriis uiribus, ut claudi appellentur; et nihilominus dei ira tribuente eis fortitudinem, nullam infirmitatem sentient, nec dicent: laboraui. qui enim fuerit inter eos, auferetur ab eo iniquitas atque peccatum, quia dei exsecutus est uoluntatem.

34. accedite gentes, et audite, et populi attendite; audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. quia indignatio domini super omnes gentes, et furor super uniuersam militiam earum. interfecit eas, et dedit in occisionem. occisi earum proicientur; et de cadaueribus earum ascendet fetor; tabescent montes sanguine earum. et tabescet omnis militia caelorum; replicabuntur (siue complicabuntur) sicut liber caeli. et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de uinea et de ficu, quoniam inebriatus est in caelo gladius meus. ecce super idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae ad iudicium. gladius domini repletus est sanguine, incrassatus adipe; de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum; uictima enim domini in bosra; et interfectio magna in terra edom. et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus. inebriabitur terra sanguine eorum, et humus eorum adipe pinguium. post euersionem hierusalem et naufragium quondam solidissimae nauis, praedam que omnis supellectilis illius, de interitu omnium dicitur nationum, et de consummatione mundi, quae est in die futura iudicii. unde omnes gentes et populi terrae et plenitudo eius, orbis et cuncta genimina eius, tam quae habitantur loca, quam quae inhabitabilia sunt nimietate frigoris et caloris, iubentur audire, et quae uentura sunt cum omni mentis tremore cognoscere. indignatio enim domini nequaquam super unam gentem iudaeam, et assyrios atque chaldaeos, aegyptios, moabitas, et ammonitas et philisthaeos, sed et contra omnes gentes, et super uniuersam militiam, siue ut lxx transtulerunt: numerum earum; uentura describitur, quae interficiat eas, et fetorem corporum putrescentium in altum ascendere faciat; significans peccata omnium nationum. ita ut sanie earum et spurcitia ac sanguine montes repleantur; sublimes quaeque uirtutes et angeli, qui singulis gentibus praesidebant; et tabescat omnis militia uel fortitudo caelorum. replicentur, siue complicentur caeli sicut liber, et omnis militia et exercitus eorum, atque ut lxx transtulerunt: et stellae defluant, in similitudinem foliorum, quae, appropinquante frigore, arentia atque contracta de uinea et ficu defluunt. quod quidem et saluator loquitur in euangelio: stellae cadent de caelo, et uirtutes caelorum mouebuntur, et tunc apparebit signum filii hominis in caelo. et hoc considerandum, quod non dicat interire caelos, sed replicari, siue complicari, quasi librum, ut postquam omnia peccata aperta fuerint et relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, ut nequaquam ultra scribantur in eis delicta multorum, de huiuscemodi libris et daniel in suo uolumine loquitur: iudicium sedit, et libri aperti sunt; in quibus descripta erant opera singulorum. stellas autem cadere plerique arbitrantur, iuxta apocalypsim ioannis, et illud quod alibi scriptum est: stellae uniuersae ardentes soluentur, et caelum ac terra transibunt, et: praeterit enim figura huius mundi, uere has stellas, quae in caelo rutilant, ut in parte monstretur et totum, quod scilicet per stellarum ruinam etiam caelorum interitus ostendatur. alii uero has stellas putant esse ruituras, de quibus et paulus apostolus scribit: non est nobis certamen aduersus sanguinem et carnem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus rectores tenebrarum istarum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. nec mirum si daemones qui in aere habitant, dicantur esse caelestes, cum etiam uolucres caeli, quae utique non in caelo, sed in aere uolitant, scriptura cognominet. nam et satanas transfiguratur in angelum lucis, stellam se esse simulans. et saluator uidit eum quasi fulgur de caelo cadentem. et tropologice de eo quasi de stella magna dicitur: quomodo cecidit lucifer qui mane oriebatur? haec uniuersa fient, quia inebriatus est in caelo gladius eius, poena atque sententia, et ultio in peccatores, quae profertur a domino. qui gladius et machaera in hiezechiel contra impios exacuitur, ac plurimis interfectis, uaginam suam iubetur intrare. cum que inebriatus fuerit et repletus in caelo, hoc est in aere, qui consuetudine scripturarum caelum dicitur, tunc ad idumaeam quoque, id est ad terrenam, descendet, ut post poenam daemonum, etiam hominum animae iudicentur. idumaea quippe in lingua nostra terrenam sonat. repletus que est sanguine, et incrassatus adipe agnorum et hircorum, medullatorum que arietum atque taurorum, ut et principes et populum pariter significet puniendos. uictima enim domini in bosra, et interfectio magna in terra edom. de qua bosra et idumaea etiam in consequentibus idem propheta testatur dicens: quis est iste qui uenit de edom; rubra uestimenta eius de bosra? et nonnulli existimant, quia bosor caro dicitur, per uictimam domini in bosra, tormenta omnium in carne monstrari, qui pio labuntur errore. in praesenti enim loco non per sin litteram, quae in bosor, hoc est in carne, ponitur, sed per sade scribitur, et bosra appellatur, quae iuxta iesum et hieremiam non in edom, id est, idumaea, sed in terra moab inuenitur. bosra autem in lingua nostra munitam sonat atque circumdatam, siue firmatam; ut orbem terrarum domini uoluntate doceat esse solidatum, iuxta illud quod in psalmo canitur: ipse super maria fundauit eum, et super flumina collocauit illum. et de firmitate terrae ex persona dei dicitur: ego firmaui columnas eius. cum que uictima domini fuerit in bosra, et interfectio eius in idumaea, descendunt unicornes cum tauris potentibus, reges uidelicet et principes terrae; et omnia interfectionis et sanguinis replebuntur, et adipe quondam diuitum ac potentum. per quae uerba, iuxta humanam consuetudinem, terrorem audientibus incutientia, in omnes principes ac potentes, populos que ac paruos tormenta monstrantur. bosra, id est munitam atque firmatam, et edom, siue duma, et idumaeam, iudaeorum magistri romam intellegi uolunt, et omnia de ipsa dici quae sequenti capitulo continentur.

quia dies ultionis domini, annus retributionum iudicii sion. et conuertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur; et erit terra eius in picem ardentem. nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius; a generatione in generationem desolabitur, in saeculum saeculorum non erit transiens per eam. et possidebunt illam onocrotalus, et hericius, et ibis, et coruus habitabunt in ea, et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihili, et perpendiculum in desolationem. nobiles eius non erunt ibi; regem potius inuocabunt, et omnes principes eius erunt in nihili. et orientur in domo eius spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus eius. et erit cubile draconum, et pascua struthionum. et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubabit lamia, et inueniet sibi requiem. ibi habuit foueam hericius, et enutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius; illuc congregati sunt milui, alter ad alterum. requirite diligenter in libro domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter ad alterum non quaesiuit, quia quod ex ore meo procedit; ille mandauit, et spiritus eius, ipse congregauit ea. et ipse misit eis sortem, et manus eis diuisit eam illis in mensura; usque in sempiternum possidebunt eam; in generatione et generationem habitabunt in ea. hebraei, ut supra diximus, haec de romano imperio prophetata contendunt, et in ultionem sion, uastitatem quondam regni potentissimi praedicari, quod iuxta litteram plerique nostrorum etiam in apocalypsi ioannis scriptum putant. nos autem ex eo quod dicitur: dies ultionis domini, annus retributionum iudicii sion hunc arbitramur annum, de quo loquitur ipse saluator: spiritus domini super me, eo quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem, et caecis ut uideant, uocare annum domini acceptabilem, et diem retributionis deo nostro; consolari omnes lugentes, et dare plangentibus sion gloriam. et de quo supra dictum est: mulieres opulentae surgite; et dierum anni recordamini in dolore cum spe, ac per hoc post generalem totius orbis consummationem reuerti scripturam ad hierusalem, cui illo tempore loquebatur, et uastitatem eius pleno sermone describi, quod scilicet postquam tempus romanae obsidionis aduenerit, pice et sulphure et flammis ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in aeternum, habitent que ibi onocrotalus et hericius, et ibis et coruus, quae animantia in desertis locis habitare consueuerunt; et hoc fiat, quia funiculus domini atque perpendiculum, id est: sententia illius non ualeat immutari. nobiles eius, id est apostoli atque credentes, non erunt ibi, nec perditorum numero coniungentur. sed regem potius christum inuocabunt. omnes autem principes illius, scribae uidelicet et pharisaei, redigentur in nihili, et in domibus quondam ornatissimis spinae et urticae et paliurus orientur. erit que cubile draconum, et pascua struthionum, quae et ipsa signa sunt extremae solitudinis. et occurrent sibi in ea, iuxta lxx diuersa daemonum phantasmata, siue ut omnes alii iuxta hebraicum transtulerunt, siim et iim. onocentauri, et pilosi, et lamia, quae gentilium fabulae et poetarum figmenta describunt. hericium quoque ibi enutrire catulos, et stationem habere fidissimam. illuc congregari miluos, rapacissimam auem, quae hebraice appellatur daioth, siue ut lxx transtulerunt ceruos, de quibus infra dicemus. inter quae propheta loquitur audientibus: o homines qui me auditis loquentem, quae uentura pronuntio, rebus omnia complebuntur. in libro enim scripta sunt domini, et illius sententia definita, et ne unum quidem irritum erit. nam quod de meo ore procedit, ille mandauit, id est: ego quidem loquor, sed uerba sunt domini, et spiritu illius quidquid dictum est perpetrabitur. ipsius decreto atque mensura singula complebuntur. et usque in generationes sempiternas suum ordinem non relinquent. haec iuxta hebraicum et explanationem historicam dicta sint. ceterum qui tropologiam sequuntur, expulso populo iudaeorum sub bestiarum et portentorum nominibus, idololatras et uariis superstitionibus seruientes in hierusalem habitaturos esse confirmant; et hos esse onocrotalos et hericios, ibin et coruum, dracones et struthiones et onocentauros, et daemonia et pilosos et lamiam (quae hebraice dicitur lilith; et a solo symmacho translata est lamia, quam quidam hebraeorum erinun~g, id est furiam, suspicantur). et reuera si consideremus de diuersis gentibus adductas hierusalem colonias, et iuxta ritum prouinciarum suarum, singulas familias propriorum daemonum coluisse portenta, haec omnia in hierusalem habitasse firmabimus. quod que lxx transtulerunt: ibi obuiauerunt sibi cerui, et uiderunt facies suas; numero transierunt, unus ex ipsis non periit, nec quaesiuit alterum. dominus enim praecepit eis, et spiritus eius congregauit eos. et ipse dedit eis sortes, et manus illius diuidet eis, ut pascantur in sempiternum, et possideant in generatione generationum, et requiescant in ea. sic allegorice interpretabimur, ut doceamus ceruos, id est apostolos, et sanctos quosque doctores, de quibus scriptum est: sicut desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. et alibi: uox domini perficientis ceruos. et rursum: ceruus amicitiae et pullus gratiarum tuarum loquantur tibi. et in iob: custodisti autem menses ceruorum, et partus eorum emittes. et in cantico canticorum dicitur: similis est fratruelis meus capreae, uel hinnulo ceruorum super montes aromatum. obuiasse sibi in hierusalem et mutuos uidisse conspectus, et transisse ac reliquisse eam, et ad diuersas prouincias perrexisse, quia dominus mandauerit eis: ite et docete omnes gentes baptizantes eas in nomine patris, et filii, et spiritus sancti; et spiritus illius congregauerit eos, dederit que eis sortes atque diuiserit, ut alius ad indos, alius ad hispanias, alius ad illyricum, alius ad graeciam pergeret; et unusquisque in euangelii sui atque doctrinae prouincia requiesceret. quae nos super hierusalem diximus prophetari, et iudaei de romano dicta imperio suspicantur, nonnulli ad orbem referunt, ne a prioribus discrepare uideantur.

35. laetabitur deserta et inuia et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans. gloria libani data est ei, decor carmeli et saron. ipsi uidebunt gloriam domini; et decorem dei nostri. lxx: laetare desertum sitiens, et exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. florebunt et exsultabunt deserta iordanis; gloria libani data est ei, et honor carmeli; et populus meus uidebit gloriam domini, et altitudinem dei nostri. quoniam hierusalem conuersa est in picem et ascendit fumus illius sempiternus, et habitant in ea onocrotalus et hericius, ibis et coruus, dracones et struthiones, daemonia et onocentauri, lamia et pilosi; et domini super eam impleta sententia est: relinquetur uobis domus uestra deserta. propterea quae prius deserta fuerat, de qua in psalmo dicitur: uox domini concutientis solitudinem, et commouebit dominus desertum cades. uox domini praeparantis ceruos; et reuelabit condensa siluarum. mutabitur in rerum omnium abundantiam, et pugnantibus ceruis, de uniuersis saltibus nationum bestiae, quae eas prius possederant, expellentur, ut impleatur illud quod in hoc eodem propheta dicitur: laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam plures sunt filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. haec erat prius sitiens, siue inuia non habens uitales aquas, et dominus non gradiebatur per eam, quae nunc florebit ut lilium, siue ut significantius expressit aquila: kaluk�sis~g, quam nos tumentem rosam et necdum foliis dilatatis possumus dicere. florebit autem, ut cum apostolo pronuntiet: christi bonus odor sumus in omni loco. et illud cantici canticorum: flores uisi sunt in terra; mandragorae dederunt odorem suum. quod que in lxx ponitur: et exsultabunt deserta iordanis, in hebraico quidem non habetur sed possumus dicere ioannis in iordane fluuio paenitentiae baptismum demonstrari, quod dominus suo lauacro signauit atque firmauit. et quia de solitudine figuraliter dicitur, quae refertur ad gentes, in qua fuit ioannes, consequenter iungi potest iordanis, ut per desertum gentium ueniamus ad baptismum saluatoris. quod que sequitur: gloria libani data est ei, et decor carmeli et saron, iuxta priorem explanationem debemus accipere, in qua diximus libanum templum siue hierusalem intellegi, dicente zacharia: aperi, libane, portas tuas. et hiezechiel: aquila magna magnarum alarum plena unguibus, quae habet ductum intrandi in libanum et carmelum; priorem significare populum, de quo supra dictum est: et erit desertum in chermel, et chermel in saltum reputabitur. et saron eamdem habere intellegentiam, scriptura dicente: factus est saron sicut desertum. omnis igitur candor, cultus dei, et circumcisionis scientia, et loca uberrima atque campestria, quae appellantur saron, pro quibus symmachus interpretatus est campos, dabuntur desertae quondam ecclesiae, et habitatores illius uidebunt gloriam domini, et decorem siue altitudinem dei nostri.

confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. dicite pusillanimis, siue meticulosis, confortamini, et nolite timere, ecce deus uester ultionem adducet retributionis. deus ipse ueniet, et saluabit uos, siue ut lxx transtulerunt, nos. tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, uel audient. tunc saliet sicut ceruus claudus, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum, siue paludes, et sitiens in fontes aquarum. in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci. pro quo lxx transtulerunt: erit ibi laetitia auium, et caulae gregum. et erit, inquit, ibi semita et uia, siue uia munda, et uia sancta uocabitur, non transibit per eam pollutus. et haec erit nobis directa uia; ita ut stulti non errent per eam, uel ut lxx transtulerunt: neque erit ibi uia immunda, qui autem dispersi sunt, transibunt per eam, et non errabunt. non erit, inquit, ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam nec inuenietur ibi, sed ambulabunt per eam, qui liberati fuerint. et redempti a domino conuertentur, et uenient in sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum. gaudium et laetitiam obtinebunt; et fugiet dolor et gemitus. utramque editionem miscuimus, ne in proponendis singulis, librorum magnitudo tendatur, quae iam modum breuitatis excedit. apostolis, de quibus supra dictum est: ipsi uidebunt gloriam domini et decorem dei nostri, praecipitur, ut confortent manus in gentibus dissolutas, et genua debilia roborent; ut qui prius manibus dissolutis opus dei facere non poterant, et aridam habebant dexteram, extendant eam ad bona opera. et qui dudum inter idola diuersis erroribus claudicabant, firmo super ueritatem incedant gradu. et pusillanimes siue formidolosos fide domini confirmantes, faciant non timere, unius que dei metus uniuersi erroris expellat timores. causa autem est securitatis atque constantiae, quia uenturus est christus, cui pater dedit omne iudicium et reddet unicuique secundum opera sua. ipse ueniet et saluabit uos, quibus dicitur: nolite timere. siue nos, ut salutem cum credentibus apostoli dicant sibi esse communem. tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. tunc saliet sicut ceruus, claudus; et aperta erit lingua mutorum. quod quamquam signorum magnitudine completum sit, quando dominus loquebatur discipulis ioannis, qui ad eum missi fuerant: euntes renuntiate ioanni quae audistis et uidistis; caeci uident; claudi ambulant; leprosi mundantur; surdi audiunt; mortui resurgunt; pauperes euangelizantur. tamen cotidie expletur in gentibus, quando qui prius caeci erant, et in ligna et lapides impingebant, ueritatis lumen aspiciunt. et qui scripturarum uerba surdis auribus audire non poterant, nunc ad dei praecepta laetantur; quando qui prius claudi erant, et rectam uiam non tenebant, saliunt sicut cerui, imitantes doctores suos, et aperta erit lingua mutorum, quorum satanas ora concluserat, ne possent unum dominum confiteri. idcirco autem aperientur oculi, aures audient, salient claudi, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt, siue eruperunt in deserto quondam ecclesiae aquae baptismi salutaris, et torrentes ac riui in solitudine, diuersae scilicet gratiae spiritales; et quae erat arida, in stagnum paludes que conuersa est, ut non solum careret ardore sitis sed nauigabilis esset et irrigua, et haberet fontes plurimos, quos ceruus desiderat, quos qui biberit, potest benedicere domino, iuxta illud quod scriptum est: benedicite domino de fontibus israel. in cubilibus animarum gentilium, in quibus prius dracones habitabant, erunt calamus et iuncus, quibus scribatur fides domini, et in quibus fessa prius membra requiescant; siue erit laetitia auium, et caulae gregum, ut assumant alas columbae, et humilia relinquentes, ad excelsa festinent, possint que cum psalmista dicere: dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae ibi me collocauit; super aquas refectionis educauit me. ibi erit semita, et uia mundissima, quae sancta uocabitur, et quae dicit ipsa de se: ego sum uia, per quam qui pollutus est, transire non poterit. unde et in psalmo dicitur: beati immaculati in uia. et haec uia erit nobis, id est deus noster, tam recta et plana atque campestris, ut nullum habeat errorem; et stulti atque uecordes per eam ingredi ualeant, quibus in prouerbiis loquitur sapientia: si quis est paruulus, ueniat ad me. et insipientibus locuta est: uenite et comedite panem meum, et bibite uinum quod miscui uobis. relinquite infantiam, et uiuite, et ambulate per uias prudentiae. stulta enim mundi elegit deus, quorum stultorum princeps loquitur in psalmo: deus tu scis insipientiam meam. et: stultum dei sapientius est hominibus. unde lxx transtulerunt: et qui dispersi fuerant, et a societate domini separati, nequaquam errabunt. sequitur: non erit ibi leo, aduersarius noster diabolus, qui circuit rugiens, quomodo ouile domini possit intrare. et malae bestiae, satellites eius, non ascendent per eam. neque enim uestigium colubri in petra inueniri potest. ambulabunt autem per eam qui liberati fuerint de uinculis peccatorum, et redempti sanguine saluatoris, et egerint paenitentiam; et uenerint in sion, de qua saepius diximus: accessistis ad sion montem, et ciuitatem dei uiuentis hierusalem caelestem; ne more iudaico auream quaeramus sion, et gemmatam hierusalem, quae iuxta prophetiam danielis in aeternos cineres dissoluta est. erit que laetitia sempiterna laudantium dominum super caput eorum, ut postquam saeculum uicerint, possint cum apostolo et propheta dicere: cursum consummaui, fidem seruaui, de cetero reposita est mihi corona iustitiae. et: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. tunc succedente gaudio atque laetitia, fugiet dolor et gemitus, quando uenerit ex sion qui eruat. quae omnia nos iuxta apostolum paulum in primo saluatoris interpretamur aduentu: iudaei autem et nostri iudaizantes ad secundum referunt, unius occasione uersiculi: conuertentur et uenient in sion cum laude, hostiarum sanguinem, cunctarum que gentium seruitutem, et uxorum pulchritudinem desiderantes.

LIBER 11

difficile, immo impossibile est placere omnibus; nec tanta uultuum, quanta sententiarum diuersitas est. in explanatione duodecim prophetarum longior quibusdam uisus sum, quam oportuit; et ob hanc causam in commentariolis danielis breuitati studui, praeter ultimam et penultimam uisionem, in quibus me necesse fuit ob obscuritatis magnitudinem sermonem tendere; praecipue que in expositione septem et sexaginta duarum et unius hebdomadarum, in quibus disserendis quid africanus temporum scriptor, quid origenes, et caesariensis eusebius, clemens quoque alexandrinae ecclesiae presbyter, et apollinaris laodicenus hippolytus que et hebraei, et tertullianus senserint, breuiter comprehendi, lectoris arbitrio derelinquens quid de pluribus eligeret. itaque quod nos uerecundia fecimus iudicandi, et eorum honore qui lecturi erant, quibusdam forte non placeat, qui non antiquorum opiniones, sed nostram sententiam scire desiderant. quibus facilis responsio est noluisse me sic unum recipere, ut uiderer alios condemnare. et certe si tanti et tam eruditi uiri fastidiosis lectoribus displicent, quid de me facturi erant qui pro tenuitate ingenioli inuidorum morsibus pateo? sin autem supradictos uiros magistros ecclesiae nominaui, illud intellegant, me non omnium probare fidem, qui certe inter se contrarii sunt. sed ad distinctionem iosephi porphyrii que dixisse, qui de hac quaestione plurima disputarunt. quod si in expositione statuae pedum que eius et digitorum discrepantia, ferrum et testam super romano regno interpretatus sum, quod primum forte, dein imbecillum scriptura portendit, non mihi imputent, sed prophetae. neque enim sic adulandum est principibus, ut sanctarum scripturarum ueritas neglegatur, nec generalis disputatio unius personae iniuria est. quae cum benigno meorum studio caueretur, dei iudicio repente sublata est, ut amicorum in me studia, et aemulorum insidiae monstrarentur. sed haec alias, nunc quod coepimus exequamur. undecimus in esaiam liber, o uirgo christi eustochium, quia magnam partem historiae disserturus est, facilior erit in principiis, et usque ad duas sui partes, reliqua simili more dictanda sunt; et sic studendum breuitati, ut nullum damnum fiat intellegentiae.

36. et factum est in quartodecimo anno regis ezechiae, ascendit sennacherib rex assyriorum super omnes ciuitates iuda munitas et cepit eas. et misit rex assyriorum rabsacen de lachis in hierusalem ad regem ezechiam in manu graui et stetit in aquaeductu piscinae superioris, in uia agri fullonis. et egressus est ad eum eliacim filius helciae, qui erat super domum; et sobna scriba, et ioahe filius asaph a commentariis, et dixit ad eos rabsaces: dicite ezechiae: haec dicit rex magnus, rex assyriorum: quae est ista fiducia qua confidis? aut quo consilio et fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? ecce confidis, super baculum arundineum confractum istum, super aegyptum, cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam. sic est pharao rex aegypti omnibus qui confidunt in eo. quod si responderis mihi: in domino deo nostro confidimus, nonne ipse est cuius abstulit ezechias excelsa et altaria? et dixit iudae et hierusalem: coram altari isto adorabitis? et nunc trade te domino meo regi assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum. et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex seruis domini mei minoribus? quod si confidis in aegypto, et in quadrigis, et in equitibus; et nunc numquid sine domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? dominus dixit ad me: ascende super terram istam, et disperde eam. historia manifesta est, et interpretatione non indiget; plenius que in regum et dierum uoluminibus haec eadem scripta referuntur, quod anno tertio osee filii hela regis israel, regnauerit ezechias filius achaz regis iuda. uiginti quinque, inquit, annorum erat cum regnare coepisset, et uiginti et nouem annis regnauit in hierusalem, et fecit quod erat bonum coram domino, iuxta omnia quae fecerat dauid pater eius. et post paululum: in domino deo israel sperauit, et post eum non fuit similis illi, de cunctis regibus iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt. adhaesit domino, et non recessit a uestigiis eius; fecit que mandata eius quae praeceperat dominus moysi. unde et erat dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapienter se agebat. rebellauit autem contra regem assyriorum, et non seruiuit ei; in cuius sexto anno imperii, salmanasar rex assyriorum cepit samariam et decem tribus quae appellabantur israel; et transtulit eas in assyrios, collocauit que in hala et habor fluuiis gozan, in ciuitatibus medorum. post annos autem septem, id est quarto decimo anno ezechiae, rex assyriorum sennacherib ingressus iudaeam, obsedit ciuitates eius munitas, uolens eas capere. cum que obsideret lachis, misit ad eum ezechias nuntios, dicens: peccaui, recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. cum que trecenta talenta argenti et triginta auri ad regis imperium persoluisset, fractis ianuis templi domini, et laminis eius detractis, quas ipse affixerat, misit rex assyriorum thartan et rabsacen de lachis ad regem ezechiam cum manu ualida ad hierusalem; qui cum ascendissent, uenerunt in hierusalem, et steterunt contra aquaeductum piscinae superioris, quae est in uia agri fullonis, uocauerunt que ad se regem. egressus est autem ad eos eliacim filius helciae praepositus domus, et sobna scriba et ioahe filius asaph, a commentariis; dixit que ad eos rabsaces: loquimini ezechiae. haec dicit rex magnus, rex assyriorum, et cetera quae in historia continentur. in quo arrogantia consideranda rabsacis, quod uelut quaedam contraria fortitudo, imitatur consuetudinem prophetarum, ut quod illi solent in prologis ponere: haec dicit dominus, quo auctoritatem et magnitudinem loquentis ostendant, iste nunc dixerit: haec dicit rex magnus, rex assyriorum. egressus est autem ad eum eliacim filius helciae qui erat praepositus domus, et sobna scriba, et ioahe filius asaph, a commentariis. iste est eliacim filius helciae, de quo in uisione uallis sion supra legimus: uocabo seruum meum eliacim filium helciae, et induam illum tunica tua; et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius, et erit quasi pater habitantium in hierusalem et domui iuda, et cetera. haec autem dicuntur ad sobnam, qui ante eum praepositus templi fuit, de quo in eadem scriptum est uisione: uade et ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad sobnam praepositum templi; quem tradunt hebraei rabsacis comminatione perterritum tradidisse manus assyriis, et inferiorem partem hierusalem aduersariis prodidisse, excepta que arce sion et templo, nihil aliud remansisse quod non tenuerit assyrius. unde errant qui sobnam, qui nunc cum eliacim et ioahe ad rabsacen egreditur, eumdem putant quem et supra. ibi enim sobna praepositus templi ponitur, qui ab assyriis dicitur esse capiendus; hic autem sobna scriba, hoc est grammateis~g, qui hebraice appellatur sopher, et est superiori hom�numos~g. rabsacen autem, qui hebraea lingua locutus sit, filium esaiae prophetae iudaei autumant, qui et ipse proditor fuerit; relictum que filium esaiae alterum, appellari iasub, qui in lingua nostra relictum sonet. porro alii arbitrantur eum fuisse samariten, et idcirco hebraicum scisse sermonem, et tam audacter et impie dominum blasphemare. consideremus ergo uerba rabsacis; ac primum quod dicit: confidis super baculum arundineum confractum istum, super aegyptum, falsum est. nulla enim narrat historia quod ezechias ad aegyptios miserit et pharaonis auxilium postularit. quod que infert: si responderis mihi: in domino deo nostro confidimus, uerum est. sed rursum iungit mendacium ueritati, quod abstulerit ezechias excelsa illius et altaria. hoc enim non contra deum, sed pro deo fecerat; ut idololatria et ueteri errore destructo, iuberet deum adorari in hierusalem, ubi erat templum eius, quamquam legamus pessima consuetudine in montibus collibus que exstructo iam altari, populum deo uictimas immolasse. quod que paucitatem obsessorum uolens ostendere, equorum duo milia pollicetur, quorum ezechias ascensores praebere non possit, non de imbecillitate uenit populi iudaeorum qui equitandi carebat scientia, sed de obseruatione mandatorum dei, qui per moysen super rege praeceperat israel: non multiplicabit sibi equos; et uxores plurimas non habebit. sin autem me, inquit, seruum sennacherib, qui sum minimus famulorum eius, non uales sustinere, quomodo tantam regis potentiam sustinebis? ad id autem quod dixerat: si responderis mihi: in domino deo confidimus, callide prudenter que respondit, se non sua uoluntate, sed domini uenisse praeceptis. dominus dixit ad me: ascende super terram istam et disperde eam. et est argumentum: certe sine domini uoluntate huc uenire non poteram. cum autem uenerim et multas ceperim ciuitates, et pars hierusalem maneat intacta, manifestum est me eius uoluntate uenisse. legi in cuiusdam commentario eumdem esse sennacherib qui et samariam ceperit, quod omnino falsum est. sacra enim narrat historia primum phul regem assyriorum, sub manahen rege israel, uastasse decem tribus. secundum theglathphalasar sub phacee filio romeliae rege israel uenisse samariam. tertium salmanasar sub osee rege israel totam cepisse samariam. quartum fuisse sargon, qui expugnauit azotum. quintum asaraddon qui translato israel, samaritanos in terram iudaeam custodes miserit. sextum sennacherib qui sub ezechia rege iudae, capta lachis et ceteris iudaeae urbibus, obsederit hierusalem. alii autem unum atque eumdem multis putant nominibus appellari.

et dixit eliacim et sobna et ioahe ad rabsacen: loquere ad seruos tuos syra lingua, intellegimus enim, ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum. et dixit ad eos rabsaces: numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia uerba ista, et non potius ad uiros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum uobis cum et stetit rabsaces, et clamauit uoce magna iudaice, et dixit: audite uerba regis magni, regis assyriorum. haec dicit rex: non seducat uos ezechias, quia non poterit uos eruere, et non uobis tribuat fiduciam ezechias super domino, dicens: eruens liberabit nos dominus, non dabitur ciuitas ista in manu regis assyriorum. nolite audire ezechiam. haec enim dicit rex assyriorum:

facite me cum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque uineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae. donec ueniam, et tollam uos ad terram, quae est similis terrae uestrae; terram frumenti et uini, terram panum et uinearum. ne conturbet uos ezechias, dicens: dominus liberabit nos. numquid liberauerunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis assyriorum?

ubi est deus hemath et arphad? ubi est deus sepharuaim? numquid liberauerunt samariam de manu mea? quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat dominus hierusalem de manu mea? et siluerunt, et non responderunt ei uerbum. mandauerat enim eis rex dicens: ne respondeatis ei. accusatio rabsacis ezechiae testimonium est, quod captis cunctis iudaeae urbibus confisus in domino sit, dixerit que ad populum: nolite timere, nec paueatis regem assyriorum, et uniuersam multitudinem quae est cum eo. multo enim plures nobis cum sunt quam cum illo. cum illo est brachium carneum; nobis cum est dominus deus noster, qui auxiliator est noster, pugnat que pro nobis. et confortatus est, inquit, populus huiuscemodi uerbis ezechiae regis iudae. unde rabsaces destruere uult, quod ille construxerat; et loquitur ad populum: non seducat uos ezechias; et non uobis tribuat fiduciam super domino deo. quod autem eliacim et sobna et ioahe humiliter deprecantur: loquere ad seruos tuos syra lingua, intellegimus enim; et non loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum, hunc sensum habet: quid necesse est populum falsis terroribus commoueri, et uanam iactare uirtutem? loquere linguam quam populus non intellegit. si quidem nos habemus linguae tuae scientiam; nouimus que sermonem syrum, qui utrisque communis est ad quod rabsaces arroganter: num, ait, ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, et non potius ad uiros qui sedent in muro? rursum que augens comminatione terrorem, ut comedant, inquit, stercora sua, et bibant urinam pedum suorum uobis cum per quae ostendit fame eos et penuria siti que esse capiendos. simul que illecebram iungit formidini, ut quos terrore non uicerat, repromissionibus et persuasione decipiat, dicens ex sermone regis assyriorum: facite me cum benedictionem, et egredimini ad me. pro quo in regum uolumine legitur: facite me cum quod est utile, et egredimini ad me. ergo sensus idem est. facite, inquit, quod uobis prosit, et in benedictionem uestram proficiat. siue hoc dicit: benedicite regi assyrio, et laudate eum, et dominum confitemini, ut praemia consequamini, et donec reuertar de aegypto, siue capta lobna, redeam, habitate in urbe uestra; et rebus uestris fruimini. postea autem ueniam, et transferam uos in terram quae similis est terrae uestrae, frumenti, uini et olearum. nec dicit nomen regionis, quia aequalem terrae repromissionis inuenire non poterat; sed similitudinem pollicetur. hoc enim unusquisque desiderat, in quo natus est. quidam putant terram eis mediae repromitti, quae habebat terrae iudaeae similitudinem, tam in situ quam in frugibus. quod que infert: ubi est deus hemath et arphad et sepharuaim? numquid liberauerunt samariam de manu mea? hoc ostendit quod omnibus his diis samaria seruierit, et idcirco capta sit. sin autem, ait, tantis diis praesidentibus, decem tribus facile superauimus, quanto magis uos, immo solam hierusalem, uno deo praesule, uincemus facilius? tacuit que omnis populus, et non respondit ei quicquam. siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. uere iustus ezechias, agens cuncta fideliter uniuersa que consilio. ideo autem iusserat blasphemanti assyrio non responderi, ne eum ad maiores blasphemias prouocaret. unde scriptum est: ne succendas carbones peccatoris; et in psalmo legimus: cum consisteret aduersum me peccator, obmutui, et humiliatus sum, et tacui de bonis; et iterum: pone, domine, custodiam ori meo, et ostium munitum labiis meis ne declines cor meum in uerba malitiae.

37. et ingressus est eliacim filius helciae, qui erat super domum, et sobnas scriba et ioahe filius asaph a commentariis ad ezechiam scissis uestibus, et nuntiarunt ei uerba rabsacis. et factum est cum audisset rex ezechias, scidit uestimenta sua, et obuolutus est sacco, et intrauit in domum dei. et misit eliacim qui erat super domum, et sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad esaiam filium amos prophetae, et dixerunt ad eum: haec dicit ezechias: dies tribulationis et correptionis, et blasphemiae dies haec, quia uenerunt filii usque ad partum, et uirtus non est pariendi. si quomodo audiat dominus deus tuus uerba rabsacis, quem misit rex assyriorum dominus suus ad blasphemandum deum uiuentem, et exprobrandum sermonibus, quos audiuit dominus deus tuus. leua ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. et uenerunt serui regis ezechiae ad esaiam. et dixit ad eos esaias: haec dicetis domino uestro: haec dicit dominus: ne timeas a facie uerborum quae audisti quibus blasphemauerunt pueri regis assyriorum me. ecce ego ei dabo spiritum, et audiet nuntium, et reuertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua. perspicua relinquentes, ea tantum in quibus latens sensus est, disseramus. scindunt uestes, quia rabsacen audiunt blasphemantem. scindit et ipse rex uestimenta sua, quia peccatorum suorum, et populi esse credebat, quod rabsaces usque ad portam hierusalem uenerit, et contra dominum talia sit locutus. unde et pontifex quia saluatorem blasphemasse credebat, scidit uestimenta sua. et paulus ac barnabas, deferentibus sibi dei cultum lycaonibus, sciderunt uestimenta sua. pro regio ergo cultu obuolutus est sacco; et de palatio ad templum gradiens, eliacim pontificem, et sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus misit ad esaiam filium amos prophetae. in quo regis consideranda humilitas atque prudentia. ipse pergit ad templum; principes populi et seniores sacerdotum, non stolis sacerdotalibus, sed ciliciis opertos misit ad esaiam filium amos prophetae. pro quo in regum uolumine legitur: ipse coopertus est sacco, et ingressus domum domini, eliacim praepositum domus, et sobnam scribam, et senes de sacerdotibus misit coopertos saccis ad esaiam prophetam filium amos. hic quia ipse de se isaias scribebat historiam, non se appellauit prophetam, sed filium prophetae; ibi uero quia alter erat scriptor historiae, ipsum scribit prophetam. quod quidem et de matthaeo euangelista legimus, quod ipse matthaeus se dixerit publicanum; alii uero euangelistae nomen publicani tacuerint, et apostolicam tantum posuerint dignitatem; et quod in coniunctionibus apostolorum, apud se secundus, apud alios primus sit. dixerunt que inquit, ad eum: haec dicit ezechias, non rex, non tumens nomine imperii: dies tribulationis et correptionis, et blasphemiae dies haec; tribulationis nostrae, correptionis dei, blasphemiae hostium. ponit que similitudinem parturientis mulieris et dolentis, quod ad partum usque peruenerit, et generare non possit, nec dicere: a timore tuo, domine, concepimus, et doluimus, et peperimus spiritum salutis. sequitur: si quomodo audiat dominus deus tuus uerba rabsacis. non enim audemus dominum omnium, nostrum dominum dicere, quo irascente tanta perpetimur; sed tuum dicimus dominum. et hanc habemus ultionis fiduciam, quoniam uiuens deus blasphematur a cultore idolorum mortuorum. et exprobrauerunt sermonibus, quos audiuit dominus deus tuus. leua ergo orationem nostram iacentem, non pro cuncto populo qui iam periit, sed pro reliquiis, quae obsidentur. cum que uenissent serui regis ezechiae ad esaiam. rursum nomen prophetae tacuit, ut coeptam seruaret humilitatem. praeuenit que eos esaias. eodem enim spiritu quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat; et dicit quid respondere deberent domino suo, humiliati in ista fiducia conscientiae. dicite, inquit, domino uestro, qui uester est dominus; meus enim haec dicit dominus: noli timere uerba quibus non tu, sed ego sum blasphematus. nec dico uniuersa quae regi assyriorum sim facturus, ne meam uidear iactare potentiam; sed quod dandus sit ei spiritus non dei, sed aduersarius. audito que nuntio, reuertatur ad terram suam, et corruat in ea gladio, ut duo pariter quae optabat ezechias, audiret, se obsidione et periculo liberandum, et inimicum iratum que regem in sua terra esse moriturum. si quis quaerat cur in libro prophetiae, historia quae in regum et dierum uoluminibus scripta est, mixta uideatur, consideret quod historiae prophetia sit copulata, tam de liberatione urbis, quam de assyrii interitu, et de reuersione solis horarum decem, et quindecim annorum spatiis protelatis, quod et prophetiae est et historiae.

reuersus autem rabsaces, inuenit regem assyriorum proeliantem aduersum lobnam; audierat enim quia profectus esset de lachis. et audiuit de taracha rege aethiopiae dicentes: egressus est, ut pugnet contra te. quod cum audisset, misit nuntios ad ezechiam dicens: haec dicetis ezechiae regi iudae loquentes: non te decipiat deus tuus, in quo tu confidis dicens: non dabitur hierusalem in manum regis assyriorum. ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges assyriorum omnibus terris quas subuerterunt, et tu poteris liberari? numquid eruerunt eos dii gentium, quos subuerterunt patres mei gozan et haram et reseph, et filios edem, qui erant in thalassar? ubi est rex hemath, et rex arphad, et rex urbis sepharuaim ana et aua? eisdem uerbis eadem que sententia scriptum est in regum et dierum uolumine, quod rabsaces iuxta domini uoluntatem, obsidionem deseruerit hierusalem, et perrexerit ad dominum suum, quem uel deserta uel capta lachis, ad oppugnandam lobnam ire cognouerat. ipse quoque sennacherib audiens taracham regem aethiopum inferre sibi bellum, occurrit uenienti, et nihilominus mittit nuntios ad ezechiam, et epistolas, ut quos necdum uiribus ceperat, sermone terreret. et quomodo populo dixerat: non te decipiat ezechias; eadem blasphemia loquitur ad regem: non te decipiat deus tuus. ponit que exempla maiorum, quod quomodo ceteras terras non potuerint liberare dii sui de manibus eorum, sic nec hierusalem liberetur. in enumeratione autem gentium ceterarum ponit ana et aua, quas lxx miscuerunt dicentes anauegaua, coniunctionem que et, id est uau, inter duas gentes ana et aua lingua posuere hebraea, ut ignorantibus una gens uideatur aut ciuitas. manifesta transcurrimus, ut in dubiis immoremur. pugnasse autem sennacherib regem assyriorum contra aegyptios, et obsedisse pelusium, iam que exstructis aggeribus urbi capiendae, uenisse taracham regem aethiopum in auxilium, et una nocte iuxta hierusalem centum octoginta quinque milia exercitus assyrii pestilentia corruisse, narrat herodotus, et plenissime berosus, chaldaicae scriptor historiae, quorum fides de propriis libris petenda est. et tulit ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos; et ascendit in domum domini, et expandit eos coram domino, et orauit ad dominum dicens: domine, exercituum deus israel, qui sedes super cherubim, tu es deus solus omnium regnorum terrae. tu enim fecisti caelum et terram. inclina, domine, aurem tuam et audi; aperi, domine, oculos tuos, et uide, et audi omnia uerba sennacherib quae misit ad blasphemandum deum uiuentem. uere enim, domine, desertas fecerunt reges assyriorum terras et regiones earum; et dederunt deos earum igni. non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides; et comminuerunt eos. et nunc domine deus noster, salua nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae, quia tu es deus solus. contra sennacherib regis blasphemias solita ezechias arma corripuit. rursum que pergit ad templum, et epistolas eius expandit coram domino. prius tacuerat, non enim audebat domini timore perterritus in templo ora reserare, nec liberas ad deum preces fundere. nunc autem quia iam audierat esaiam dicentem: ne timeas a facie uerborum quae audisti, quibus blasphemauerunt pueri regis assyriorum me, et cetera, audacter dominum deprecatur, et solum deum asserit esse uiuentem, per quem idola intellegimus imagines mortuorum. quod que infert: uere enim, domine, desertas fecerunt reges assyriorum terras, et regiones earum; et dederunt deos earum igni. non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapides; et comminuerunt eos multis probatur historiis, quae scribunt reges persarum uenisse in graeciam, et subuertisse atque spoliasse templa graecorum. ultionem que postulat, ut per occasionem sui omnia regna cognoscant quod solus sit deus, qui possit suos de discrimine liberare.

misit autem esaias filius amos ad ezechiam dicens: haec dicit dominus deus israel; pro quibus rogasti me de sennacherib rege assyriorum, hoc est uerbum quod locutus est dominus super eum: despexit te et subsannauit te uirgo filia sion. post te caput mouit filia hierusalem. cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti uocem tuam, et leuasti altitudinem oculorum tuorum? ad sanctum israel. in manu seruorum tuorum exprobrasti domino et dixisti: in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga libani, et succidam excelsa cedrorum eius, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis eius saltum carmeli eius. ego fodi, et bibi aquam; et exsiccaui uestigio pedis mei omnes riuos aggerum. quia tam audacter ezechias dominum deprecatus est, nec misit ad esaiam, ut prius miserat, non ipse propheta pergit ad eum, sed mittit nuntios qui ei dicerent uerbis dei: super sennacherib contra quem rogas, domini ista sententia est: uirgo sion, et filia hierusalem, quae ideo uirgo appellatur et filia, quia cunctis gentibus simulacra adorantibus hominum mortuorum, haec sola conseruat castitatem religionis dei, et unius diuinitatis cultum, subsannauit te atque despexit. et quae ne ad maiorem te blasphemiam concitaret, praesenti non responderat, post abeuntem mouit caput suum, certa de ultione, secura de poena. et haec locuta est: non contra me, sed contra dominum superbisti; nec ipse per te, sed per seruos tuos, ut maior esset arrogantia blasphemantis. dixisti enim quod in quadrigarum tuarum multitudine ascenderes altitudinem montium, et iuga libani, et excelsas succideres cedros atque abietes illius. quod uel de cunctis gentibus metaphorik�s~g principibus que earum debemus accipere, uel de hierusalem, quae interpretatur libanus, ut cedros eius atque abietes ad potentes quosque et optimates, altitudinem uero summitatis illius saltum que carmeli referamus ad templum. ipse enim supra dixerat:

numquid non audisti quae fecerunt reges assyriorum omnibus terris, quas subuerterunt? ergo nec tu poteris liberari. quod que infert: ego fodi et bibi aquam, et exsiccaui uestigio pedis mei omnes riuos aggerum, iuxta historiam hoc intellegi potest quod prae multitudine exercitus, omnia fluenta exsiccauerit, ut puteos sibi fodere sit compulsus. iuxta translationem, quod omnes populos, qui interdum sub aquarum nomine describuntur, suo uastauerit exercitu. pro quo soli septuaginta transtulerunt: et posui pontem, et desertas feci aquas, et omnem congregationem aquarum; quod scilicet nulla sibi gens inuia fuerit, sed super omnes populorum aquas suo calcauerit pede. numquid non audisti quae olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmaui illud, et nunc adduxi eos, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et ciuitatum munitarum. habitatores earum breuiata manu, contremuerunt, et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret. habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognoui, et insaniam tuam contra me, cum fureres aduersum me. superbia tua ascendit in aures meas; ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis; et reducam te in uiam per quam uenisti. haec ex persona dei contra uerba assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam eius sic responderit dominus: num ignoras quod haec quae fecisti, mea feceris uoluntate, et ego haec futura praedixerim, ac per te facienda mandauerim? itaque quod olim decreui, hoc expletum est tempore, ut colles, id est principes qui inter se ante pugnabant, et ciuitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur et contremiscerent, ac perirent. et compararentur, non oliuae et uineae, fructuosis que arboribus, sed feno et gramini, herbis que domatum, quae frugibus impedimento sunt et ante marcescunt, quam ad maturitatem perueniant. itaque et sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognoui, et insaniam qua contra me debacchaturus eras, prophetis uaticinantibus, sum locutus. per quos olim dicturum esse te noueram: in caelum ascendam; super sidera caeli ponam thronum meum, ero que similis altissimo. itaque furor tuus et superbia tua peruenit in aures meas, et nequaquam ultra te portabo, ut intellegas quod potuisti non tuis potuisse te uiribus, sed meo arbitrio. merebantur enim impiae gentes, et infructuosae arbores, ut per te, quasi securim et serram meam, succiderentur et caderent. itaque ponam circulum, siue chamum in naribus tuis, ut blasphemantia ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas; frenum que iniciam labiis tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in assyrios. qua translatione et in psalmis contra impios scriptura abutitur: in freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant tibi.

tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis uescere. in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate uineas, et comedite fructum earum. et mittet id quod saluatum fuerit de domo iuda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de hierusalem exibunt reliquiae, et saluatio de monte sion. zelus domini exercituum faciet istud. omnia haec propheta per nuntios ad ezechiam loquitur, quid sennacherib dixerit, quid ei dominus responderit. nunc ad ipsum sermonem facit, ne forsitan dubitet uentura quae dicta sunt. et idcirco uel maxime prophetae apud populum sermonum suorum habebant fidem, quia non solum de his quae multa post saecula futura erant, sed etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda, memorabant; et quod intra biennium, et rex assyrius interiret, et urbi hierusalem securitas redderetur. hoc erit inquit, signum eorum quae futura praenuntio, quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur, siue iuxta lxx: quae prius seueras. anno autem secundo, iuxta symmachum, pomis uescere; siue iuxta eosdem, quae de praeteritis segetibus, et cadente in terram semine, pullulauerint. in anno autem tertio, fugato iam assyrio et obsidione laxata, seminate, et metite, et plantate uineas, et fructus earum comedite. siquidem paruae urbis huius reliquiae, quae nunc hostili uallantur exercitu, et euasuras se esse non credunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur. de hierusalem enim et de monte sion egredientur reliquiae, et implebunt terram iudaeam, non suo merito, sed dei misericordia, immo zelo quod aduersus impios zelatus est populum suum.

propterea haec dicit dominus de rege assyriorum: non introibit ciuitatem hanc, et non iaciet ibi sagittam, nec occupabit eam clipeus, et non mittet in circuitu eius aggerem. in uia qua ueniet, per eam reuertetur, et urbem hanc non ingredietur, dicit dominus; protegam que ciuitatem istam, et saluabo eam propter me, et propter dauid seruum meum. reuertitur ad propositum, et post futurorum spem praesentem excutit metum. non enim erat tanta laetitia super his quae longo post tempore uentura promiserat, quanta cura de imminentibus. quod autem dicit assyrium recessurum, nec leuaturum contra hierusalem clipeum, nec iacula missurum, neque urbem munitionibus et aggere esse uallandam, aduersarium que per uiam qua uenerat reuersurum, et liberandam ciuitatem obsidione praesenti, et ad extremum infert: propter me et propter dauid seruum meum, illud significat, quod non merito suo, sed dei clementia conseruentur, immo patris eorum dauid memoria. in quo admonentur et suae neglegentiae, et illius fidei atque iustitiae, quod in tantum iustitiam diligat deus, ut etiam posteros sanctorum hominum, non suo merito, sed maiorum uirtute tueatur.

egressus est autem angelus dei, et percussit in castris assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnia cadauera mortuorum. et egressus est et abiit, et reuersus est sennacherib rex assyriorum, et habitauit in niniue. et factum est cum adoraret in templo nesrach deum suum, adramelech et sarasar, filii eius, percusserunt eum gladio; fugerunt que in terram ararat; et regnauit asaraddon filius eius pro eo. centum octoginta quinque milia fortissimorum uirorum ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque uulneribus occisorum mors saeua discurrit, excludens a corporibus animas, dei uoluntate. super quo in paralipomenis legitur: et misit dominus angelum, qui percussit omnem uirum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis assyriorum; reuersus que est cum ignominia in terram suam. qui idcirco seruatus est, ut sciret potentiam dei, et blasphemantia ora comprimeret; fieret que testis illius maiestatis, quem paulo ante contempserat. quod autem intulit: et surrexerunt mane, uel israelitas, uel reliquos exercitus eius accipiamus. licet in regum scriptum sit uolumine, quod cum ipse rex diluculo surrexisset, uidit omnia corpora mortuorum. pharao quoque in decem aegypti seruatur plagis, ut nouissimus pereat; quod et iste passus est. cum enim reuersus esset in niniuen urbem primam regni sui, et adoraret in templo nesrach deum suum, quasi uictoriam de hostibus reportaret, et delubrum idoli sui triumphans et gratulabundus incederet, contemptor ueri dei in fano falsi numinis trucidatur. nec angeli perit gladio, quod erat commune cum pluribus, sed parricidio filiorum. qui cum fugissent in terram ararat, quod intellegitur armenia, successit in patris locum asaraddon, quem scriptura testatur misisse habitatores samariam, ne terra maneret inculta. ararat autem regio in armenia campestris est, per quam araxes fluit, incredibilis ubertatis, ad radices tauri montis, qui usque illuc extenditur. ergo et arca in qua liberatus est noe cum liberis suis, cessante diluuio, non ad montes generaliter armeniae delata est, quae appellatur ararat, sed ad montes tauri altissimos, qui ararat imminent campis.

38. in diebus illis aegrotauit ezechias usque ad mortem; et intrauit ad eum esaias filius amos propheta, et dixit ei: haec dicit dominus: dispone domui tuae, quia morieris tu et non uiues. et conuertit ezechias faciem suam ad parietem, et orauit ad dominum, et dixit: obsecro, domine, memento, quaeso, quomodo ambulauerim coram te in ueritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim; fleuit que ezechias fletu magno. quem diligit dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit. ne eleuaretur cor ezechiae post incredibiles triumphos, et de media captiuitate uictoriam, infirmitate corporis sui uisitatur, et audit se esse moriturum, ut conuersus ad dominum flectat sententiam eius. quod quidem et in iona propheta legimus, et in comminationibus contra dauid quae dicuntur futura, nec facta sunt, non deo mutante sententiam, sed prouocante humanum genus ad notitiam sui. dominus enim paenitens est super malitiis. conuertit que ezechias faciem suam ad parietem, quia ad templum ire non poterat. ad parietem autem templi, iuxta quod salomon palatium exstruxerat, uel absolute ad parietem, ne lacrimas suas assidentibus ostentare uideretur. aut certe iuxta hieremiam: ad cor suum, qui cir, id est parietem, cor appellat, ut tota mente dominum deprecaretur. et ait: obsecro, domine, memento, quaeso, quomodo ambulauerim coram te in ueritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. audiens que se esse moriturum, non precatur uitam et annos plurimos, sed in dei iudicio quid uelit praestare, dimittit. nouerat enim idcirco deo placuisse salomonem, quod annos uitae non petierit ampliores; sed iturus ad dominum, narrat opera sua, quomodo ambulauerit coram eo in ueritate et in corde perfecto. felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur: beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt; et quando alibi scribitur: quis gloriatur purum habere se cor? quod ita soluitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit, templi baal uasa peruerterit serpentem aeneum comminuerit, et cetera fecerit quae scriptura commemorat. fleuit autem fletu magno, propter promissionem domini ad dauid, quam uidebat in sua morte perituram. eo enim tempore ezechias filios non habebat. nam post mortem eius manasses, cum duodecim esset annorum, regnare coepit in iudaea. ex quo perspicuum est, post tertium annum concessae uitae manassen esse generatum. ergo iste omnis est fletus, quod desperabat christum de suo semine nasciturum. alii asserunt, quamuis sanctos uiros morte terreri, propter incertum iudicii et ignorationem sententiae dei, quam sedem habituri sint. simul que fati quaestio soluitur, ac necessitatis uincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed uoluntate dei et ignotis mortalibus causis, uel uiuat aliquis, uel moriatur. praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus.

et factum est uerbum domini ad esaiam dicens: uade et dic ezechiae: haec dicit dominus deus dauid patris tui. audiui orationem tuam, uidi lacrimas tuas. ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis assyriorum eruam te et ciuitatem istam, et protegam eam. hoc autem tibi erit signum a domino, quia faciet dominus uerbum hoc quod locutus est: ecce ego reuerti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio achaz in sole retrorsum decem lineis; et reuersus est sol decem lineis per gradus quos descenderat. praepostero ordine quasi in prophetia hic refertur historia, quae in regum uolumine consequentius legitur. flente ezechia fletu magno, priusquam egrederetur: esaias mediam partem atrii, factus est sermo domini ad eum, dicens: reuertere, et dic ezechiae duci populi mei: audiui orationem tuam, et uidi lacrimam tuam. ecce sanaui te. dixit que ezechias ad esaiam: quod erit signum, quia dominus me sanabit? cui propheta respondit: hoc erit signum a domino quod facturus sit dominus sermonem quem locutus est: uis ut accedat umbra tot lineis, an ut reuertatur totidem gradibus? cui dixit ezechias: facile est umbram crescere decem lineis, nec hoc uolo ut fiat; sed ut reuertatur retrorsum decem gradibus. cum que inuocante esaia potentiam domini, signum esset effectum, praecepit esaias afferri massam ficorum recentium. quam cum attulissent, et posuissent super uulnus eius, curatus est. reuertitur autem ad regem propheta domini iussione, ut ipse sanaret qui percusserat; et uocatur ezechias dux populi eius, et filius dauid, cuius opera sectabatur; fecerat enim rectum iuxta omnia quae fecit dauid pater eius. et auditur eius oratio, uidentur que lacrimae, quoniam ambulauerat coram domino in ueritate et in corde perfecto, et fleuerat fletu magno; et quod placitum erat in oculis eius fecerat. adiciuntur quindecim anni ad uitam, quod ille non postulauerat, et insuper uiuente eo, regni securitas repromittitur. sin autem, ut quidam putant, in corpore uiuere condemnatio est, et iuxta illud quod dicitur: reuertere, anima mea, in requiem tuam, et in alio loco: educ de carcere anima meam, optanda est mors ut de carcere liberemur. quomodo nunc dominus donat pro beneficio, ut qui liberandus erat, adhuc quindecim annis uiuat in carcere? datur autem signum, ut sol decem gradibus reuertatur, quos nos iuxta symmachum in lineas et horologium uertimus, qui gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret. siue ita exstructi erant gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens, horarum spatia terminaret. quod signum et praesentis temporis et futuri typus erat; ut quomodo sol reuerteretur ad exordium sui, ita et ezechiae uita ad detextos annos rediret; nobis que in hebdomade et ogdoade uiuentibus, per resurrectionem christi, uitae spatia protelentur. solent sanctorum locorum in hac prouincia monstratores intra conseptum templi ostendere gradus domus ezechiae, uel achaz, quod sol per eos descenderit. sed numquam ego credam, non dico achaz, qui rex impius fuit, sed cuiuslibet regis iusti domum fuisse in templo dei. cum salomon idcirco deum inter cetera offendisse dicatur, quod in sublime aedificauerit mello, unde atrium templi, deambulans in turre palatii, despicere solitus sit.

scriptura ezechiae regis iudae cum aegrotasset et conualuisset de infirmitate sua. lxx: oratio ezechiae regis iudae quando languit, et surrexit de infirmitate sua. miror quomodo soli septuaginta pro scriptura, orationem posuerint, cum oratio thephellath dicatur, et non machthab, quae in praesenti loco scribitur; alioquin consequenter diceretur oratio, si de praesenti esset tempore, et non de praeterito. manifestum est enim, quod post redditam sanitatem, de infirmitate consurgens ista conscripserit, ex quo non oratio est, sed gratiarum actio pro beneficio quod acceperat.

ego dixi in dimidio dierum meorum: uadam ad portas inferi; quaesiui residuum annorum meorum. dixi: non uidebo dominum dominum in terra uiuentium. non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. cessauit generatio mea; ablata est et conuoluta est a me quasi tabernaculum pastorum. praecisa est uelut a texente uita mea, dum adhuc ordirer succidit me; de mane usque ad uesperum finies me. sperabam usque mane, quasi leo sic contriuit omnia ossa mea. de mane usque ad uesperum finies me. lxx: ego dixi in excelso dierum meorum: uadam ad portas inferi; relinquam annos residuos. dixi: nequaquam ultra uidebo salutare dei in terra uiuentium, nec uidebo hominem adhuc cum habitantibus; defeci a cognatione mea. exiuit et recessit a me, sicut tabernaculum soluit qui fixerat. sicut tela spiritus meus recessit, cum a texente succiditur. in illa die traditus sum usque mane; sicut leo, sic contriuit omnia ossa mea. a die usque ad noctem traditus sum. narrat quid tempore prementis angustiae imminentis que languoris, tacitus cogitarit; dixi, inquit, in corde meo, in dimidio dierum meorum, siue ut aquila et symmachus et theodotio interpretati sunt: in infirmitate et silentio dierum meorum; pro quo lxx excelsum interpretati sunt, ob litterae similitudinem, rame pro dame legentes. licet quidam dame sanguinem uerterint, ut sit sensus: in sanguine dierum meorum, quando meus cruor meus que expetebatur interitus. itaque desperatione dixi: uadam ad portas inferi, uel communi lege naturae, uel illas portas, de quibus quod liberatus sit, psalmista decantat: qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae sion. has portas inferni reor, quae aduersum petrum non praeualent, quia dormiuit in plenitudine dierum suorum. sancti implent dies suos, qualis fuit abraham, qui mortuus est plenus dierum in senectute bona. peccatores uero et impii in dimidio dierum suorum moriuntur, de quibus et psalmista loquitur: uiri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. non enim implent opera uirtutum, nec student paenitentia emendare delicta. unde in medio uitae cursu, et in errorum tenebris ducentur ad tartarum. quaesiui, inquit, residuum annorum meorum, non me putans ultra esse uicturum. dixi: non uidebo dominum dominum in terra uiuentium. pro domino et domino, bis in hebraeo ponitur ia, quod in extrema syllaba alleluia sonat, pro quo lxx transtulerunt: nequaquam ultra uidebo salutare dei in terra uiuentium. de qua in alio loco scriptum est: placebo domino in regione uiuentium. et rursum: placebo domino in lumine uiuentium. regio ergo sanctorum ipsa est, quae appellatur lux uiuentium. non est enim deus mortuorum, sed uiuorum. hoc autem est omne quod metuit, ne salutare dei, ductus ad inferos, nequaquam mereatur aspicere. sequitur: non aspiciam hominem ultra et habitatorem quietis. quod nos olim propter uerbi ambiguitatem sequenti uersiculo iunxeramus; sermo enim hebraicus holed, si legatur aut scribatur eled: requiem, si edel: occidentem sonat. timet ergo ne cum sanctis et hominibus dei non habitet in quiete, ne non uideat dominum in terra uiuentium, ne generatio illius instar tabernaculi dissoluatur, ne in telae similitudinem in ipso lucis exordio praecidatur, et nequaquam de semine eius christus oriatur. quod autem corpus nostrum appelletur tabernaculum, et apostolus instruit dicens: nos qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus aggrauati. de mane, ait, usque ad uesperum finies me; sperabam usque mane. quod et iob in angustia sua atque in tormentis corporis sustinuisse se dicit, quando in die exspectabat noctem, et lucem praestolabatur in tenebris, mutatione temporum putans mutari posse supplicia. hoc uerum esse nouit qui magnis febribus aestuat, cuius ignis internus in similitudinem leonis omnia ossa consumit, nec se putat prae doloris magnitudine ultra esse uicturum.

sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba: attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. domine, uim patior; sponde pro me; quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit? lxx: quasi hirundo sic clamabo; quasi columba sic meditabor. defecerunt enim oculi mei aspiciendo in excelsum caeli ad dominum, qui eruit me, et abstulit dolorem animae meae, et ipse fecit. mors imminens, et languoris incumbens dolor, quasi leo ita omnia corporis mei ossa frangebat; sed ego in similitudinem hirundinis et columbae, fletibus et gemitibus dies noctes que iungebam; et a deo solo qui poterat subuenire, eleuatis in altum oculis, auxilium praestolabar. dicebam que ad eum: plus patior quam mea poscunt merita; sed et si quid erraui, conuertar ad melius; tu sponde pro me: non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei. rursum que in se reuertitur: quid dicam, quid ue causabor contra te factorem meum? aut quid mihi respondebit qui fecit ipse quod uoluit? sustinenda ergo sunt quaecumque decreuerit. pro pullo hirundinis, siue hirundine, ut lxx transtulerunt, in hebraico scriptum est sus ago, quod interpretatus est aquila equus agor: theodotio, sis agur; media enim uocalis littera uau, si ponatur inter duas samech, legitur sus, et appellatur equus; si iod, legitur sis, et hirundo dicitur. symmachus autem ita transtulit: sicut hirundo inclusa, sic cantabo. quod uerbum agor et in hieremia legitur, ubi scriptum est: miluus in caelo cognouit tempus suum; turtur et hirundo, et ciconia custodierunt tempora sua.

reputabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. domine, si sic uiuitur, et in talibus uita spiritus mei, corripies me, et uiuificabis me. ecce in pace amaritudo mea amarissima. tu autem eruisti animam meam, ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt qui descendunt in lacum, ueritatem tuam. uiuens, uiuens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. pater filiis notam faciet ueritatem tuam. domine, saluum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus uitae nostrae in domo domini. lxx: domine, de ipsa annuntiatum est tibi et suscitasti spiritum meum, et consolatus uiuificasti. ecce in pace amaritudo mea; liberasti enim animam meam, ut non periret, et proiecisti post me omnia peccata mea. neque enim in inferno laudabunt te, neque mortui benedicent tibi. neque sperabunt qui apud inferos sunt misericordiam tuam. uiuentes benedicent tibi, sicut et ego. ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt iustitiam tuam, domine salutis meae, et non requiescam, benedicens tibi cum psalterio, omnibus diebus uitae meae in conspectu domus dei. nulla res longa mortalium est, omnis que felicitas saeculi dum tenetur, amittitur. cum enim tribulationis tempus aduenerit, omne quod praeteritum est nihil adiuuat sustinentem. unde stulta epicuri sententia est, qui asserit recordatione praeteritorum bonorum, mala praesentia mitigari. ergo ezechias reputare se dicit omnes annos regni sui, et praeteritae, ut putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine. et quia iam securus est, nec patitur quae refert, de humano statu philosophatur, et dicit: domine, si sic uiuitur, et tali sumus conditione generati, corripuisti me, sed uiuificasti me, pacem que tribuisti, fugato assyrio. sed pax mea omni mihi amaritudine fuit amarior, quia tranquillitate populis reddita, et urbe secura, ego solus limina mortis intraui. sed tu eruisti animam meam, ut non periret, uel praesenti uitae uel futurae. proiecisti enim post tergum omnia peccata mea, ne illa tristis aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer. infernus enim et mors non confitebuntur, neque laudabunt te, iuxta illud quod scriptum est: in inferno autem quis confitebitur tibi? confessio que in hoc loco, non pro paenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in euangelio legimus: confitebor tibi, domine, pater caeli et terrae. non exspectabunt, inquit, qui descendunt in lacum, ueritatem tuam. melius quam in lxx: misericordiam. qui enim in inferno est, non exspectat iudicii ueritatem, sed misericordiam dei; maxime cum saluator ad inferna descenderit, ut uinctos de inferis liberaret. pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. uiuens, uiuens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. et hic confessio pro laudatione ponitur. neque enim sua scelera confitetur; sed gratias agit deo; et non est pulchra laudatio in ore peccatoris. cum que infernus et mors non confiteantur nec laudent deum, e contrario uita atque uiuentes dominum glorificant. quod que sequitur: pater filiis notam faciet ueritatem tuam, hoc significat, quod in deuteronomio dicitur: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi, ut per successiones et singulas generationes dei in posteros clementia praedicetur. pro quo lxx posuerunt: ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt iustitiam tuam. causalis que coniunctio sequentia cum superioribus copulat, quod uidelicet idcirco uiuentes et ipse uiuens benedicant deo, quia ab hac die facturus sit filios, qui annuntient ueritatem eius quod certe suae non erat potestatis. neque enim per prophetam illi liberi repromissi sunt. sed praesens uita concessa. praesertim cum impiissimum filium genuerit manassen, qui repleuerit hierusalem sanguine, a porta usque ad portam, et non benedixit, sed maledixit deo persequens sanctos eius. possumus ergo iuxta lxx hoc dicere, quod non dixerit, filios faciam; sed paidia~g, quos uel paruulos, uel pueros, siue infantulos et posteros intellegimus, ut ex eo quod ipse misericordiam consecutus est, omnis uentura posteritas hoc cognoscens, laudet eius incredibilem clementiam. saluum ergo me fac, domine; et omnes qui in te credimus, tuo que sumus auxilio liberati, cunctis diebus uitae nostrae te canemus in templo. et iussit esaias ut sumerent massam de ficis, et cataplasmarent super uulnus, et sanaretur. et dixit ezechias, quod erit signum, quia ascendam in domum domini. hoc prius legendum est quam oratio ezechiae, siue scriptura, quam nunc interpretati sumus; ante enim cataplasma uulneri impositum est, et prius signum ab eo petitum futurae sanitatis, quam gratias ageret domino, quod dicitur fecisse sanatus. aiunt hebraei uerbum siin, quod praetermisere lxx, ulcus sonare, non uulnus. nam et aquila symmachus que et theodotio elkos~g interpretati sunt, per quod morbum regium intellegi uolunt, cui contraria putantur, uel sumpta in cibo, uel apposita corpori quaecumque sunt dulcia. ergo ut dei potentia monstraretur, per res noxias et aduersas sanitas restituta est. alii siin non ulcus, sed apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. et iuxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis, in cutis superficiem prouocatur; ac per hoc non spernendam esse medicinam, quae usu constet et experimento, quia et hanc fecerit deus. oratio igitur ac gratiarum actio hucusque conscripta est. ceterum quod signum datum sit, superior historiae ordo narrauit.

39. in tempore illo misit merodach baladan, filius baladan, rex babylonis, libros et munera ad ezechiam. audierat enim quod aegrotasset et conualuisset. laetatus que est super eis ezechias; et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae et uniuersa quae inuenta sunt in thesauris eius. non fuit uerbum quod non ostenderit eis ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. supra legimus, quarto decimo anno regis ezechiae ascendisse sennacherib regem assyriorum super omnes ciuitates iudae munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse lachis, transisse lobnam, misisse hierusalem partem exercitus sui, caesa que per angelum centum octoginta quinque milia exercitus eius, et ipsum fugisse niniuen, interfectum que a filiis in fano dei sui, et regnasse pro eo assaraddon filium eius. aegrotasse ezechiam, et recepisse prophetae nuntio sospitatem; factum signum incredibile, ut sol decem horarum spatiis reuerteretur ad ortum suum, et paene duplex dies fieret. nunc legimus quod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo haec gesta sunt omnia, miserit merodach baladan, filius baladan, rex babylonis, libros et munera ad ezechiam; non assaraddon, qui sennacherib patri apud assyrios in regnum successerat, de cuius seu morte, seu uita scriptura conticuit. ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc regnum assyriorum, et aliud babyloniorum. denique samariam, id est decem tribus, cepere assyrii. iudam autem et hierusalem postea legimus cepisse chaldaeos, quorum rex nabuchodonosor fuit. et quia apud eos astrorum obseruantia est, stellarum que cursus longo usu et exercitatione cognitus, quod et in domini natiuitate monstratur. intellexerunt solem reuersum, diei spatia duplicata, seruire ei quem solum deum putabant. cum que causas huius miraculi rationem que perquirerent, fama per omnes gentes uolitante, didicerunt propter aegrotationem regis iudae, etiam cursum signi clarissimi commutatum. quam non esse opinationem meam, sed scripturae sanctae fidem, dierum uerba testantur, quae dixere post alia: ipse est ezechias, qui obturauit superiorem fontem aquarum gion; et auertit eas subter ad occidentem urbis dauid. in omnibus operibus suis fecit prospere quae uoluit; attamen in legatione principum babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum deus ut temptaretur; et nota fierent omnia quae erant in corde eius. idcirco autem temptationi relictus est, quia post tantam uictoriam, et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor illius eleuatum est. denique in eodem uolumine scribitur: multi deferebant hostias, et sacrificia domino in hierusalem, et munera ezechiae regi iuda; et exaltatus est coram cunctis gentibus. in diebus illis aegrotauit usque ad mortem, et orauit dominum. et exaudiuit eum, et dedit ei signum; sed non iuxta beneficia quae acceperat, retribuit, quia exaltatum est cor eius, et facta est contra eum ira, et contra iudam et hierusalem. rursum que scriptura sancta elationem cordis eius dicit paenitentia mitigatam, inferens: et humiliatus est postea, eo quod exaltatum esset cor eius, tam ipse quam habitatores hierusalem; et idcirco non uenit super eos ira domini in diebus ezechiae. laetatus est ergo in aduentu legatorum merodach (quem patrem fuisse nabuchodonosor hebraei autumant) et in oblatione munerum, et congratulatione sanitatis suae. ostendit que eis iuxta septuaginta domum nechotha, pro qua symmachus transtulit aromatum suorum; et thesauros argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi, quod in hebraico scribitur: olei boni. et omnes thesauros uasorum gazae, siue, ut ibi legitur, uasorum suorum. gaza autem lingua persarum diuitiae nuncupantur. nec est hebraeus sermo, sed barbarus. non fuit, inquit, uerbum, quod iuxta hebraicam consuetudinem pro re frequenter accipitur, quod non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua. unde dei ira iustissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostenderit, quod certe fuit potestatis eius, de cuius ualuis auri laminas ante iam tulerat.

introiit autem esaias propheta ad regem ezechiam, et dixit ei: quid dixerunt uiri isti: et unde uenerunt ad te? et dixit ezechias: de terra longinqua uenerunt ad me, de babylone. et dixit: quid uiderunt in domo tua? et dixit ezechias: omnia quae in domo mea sunt uiderunt; non fuit uerbum, siue res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. et dixit esaias ad ezechiam: audi uerbum domini exercituum. ecce dies uenient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizauerunt patres tui usque ad diem hanc, in babylonem. non relinquetur quicquam, dicit dominus. et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent: (signum_obeli) et erunt eunuchi in palatio regis babylonis. et dixit ezechias ad esaiam: bonum uerbum domini quod locutus est. et ait: fiat tantum pax et ueritas in diebus meis. tradunt hebraei ideo aegrotasse ezechiam, quoniam post inauditam uictoriam iudaeorum et assyrii regis interitum, non cecinerit laudes domino, quas cecinit moyses pharaone submerso, et debbora interfecto sisara, et anna genito samuele. unde commonitum esse fragilitatis suae. rursum que post corporis sanitatem et signi magnitudinem offerri aliam occasionem superbiae, quam, ut prudens et dei cultor, uitare debuerat; nec monstrare alienigenis diuitias suas, quas, deo tribuente, possederat. ex quo iuxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus. qui enim fidelis est spiritu, abscondit negotia; et quicumque hoc non fecerit, omnis uirtus illius eneruatur; perit que posteritas, et amisso uirili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem. ingreditur ergo esaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur: quid dixerunt uiri isti, et unde uenerunt? duo interrogat: quid locuti sint, et unde uenerint? ille ad unum respondit, altero praetermisso: quod cum emphasei~g et supercilio legendum est: de terra longinqua uenerunt ad me, de babylone. quod quanto terra longior sit unde uenerunt, tanto iste gloriosior propter quem uenerint. et uenerunt, inquit, ad me, - qui debuerat dicere: uenerunt ad glorificandum deum pro signi magnitudine, - de babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. rursum que esaias: quid, inquit, uiderunt in domo tua? et ille respondit ex parte uerum, quod omnia uiderint in domo illius, nec fuerit res quam non ostenderit eis in thesauris suis. sed alterum tacet, de quo uerebatur offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua; haud dubium quin et templi supellectilem. propter quae esaias dei sermone profert sententiam: audi uerbum domini exercituum: ueniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita, in babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. ex quo hebraei uolunt danielem, ananiam, misael, et azariam, qui fuere de regio semine, factos esse eunuchos, quos in ministerio regis nabuchodonosor fuisse non dubium est. dixit itaque ezechias: bonum uerbum domini quod locutus est. in quo ab hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem moysi, qui locutus ad dominum est: aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. unde et apostolus paulus anathema uult esse a christo pro fratribus suis qui sunt israelitae; et propterea ezechiam dei sermonibus non probatum, qui in consequentibus loquitur:

40. consolamini, consolamini, populus meus, dicit deus uester, ut pro quibus ille non rogauerat, domini clementia consolentur. consolamini, consolamini, populus meus, dicit deus uester. loquimini ad cor hierusalem, et aduocate eam, quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius. suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis. lxx: consolamini, consolamini populum meum, dicit deus; (signum_obeli) sacerdotes (signum_metobeli) loquimini ad cor hierusalem: consolamini eam, quia repleta est humilitas eius. solutum est peccatum illius, quia recepit de manu domini duplicia peccata sua. iuxta interpretes ceteros, iubentur alii, ut populum dei et hierusalem pariter consolentur. iuxta hebraicum ipsi praecipitur populo, ut consoletur, et loquatur ad cor hierusalem, et aduocet eam. loqui autem ad cor hierusalem, idioma scripturarum est. qui enim maerenti loquitur, et blandiens consolator est, ad cor loqui dicitur. doceat nos sichem filius hemor, qui corrupta dina locutus est ad cor eius, et consolatus est eam. et ubicumque simile quid inueneris, hunc sensum habet. causa que consolationis, remissio peccatorum est. et causa remissionis, quoniam suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis. qui enim scit uoluntatem domini sui, et peccat, uapulabit multis. omnis que qui habet in se habitatorem spiritum sanctum, quem saluator apostolis promittebat, dicens: rogabo patrem meum, et alium consolatorem dabit uobis, ut sit uobis cum in sempiternum, spiritum ueritatis. et iterum: cum autem uenerit consolator spiritus sanctus, quem mittet pater meus in nomine meo, ille uos docebit omnia. et rursum: cum uenerit consolator quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis qui a patre egreditur, ille testificabitur de me. et: prodest uobis ut ego uadam; nisi enim ego abiero, consolator non ueniet ad uos. consolator est, cui et nunc praecipitur, ut consoletur populum dei. unde et apostolus paulus loquebatur ad credentes: benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, pater misericordiarum et deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni tribulatione sunt, per consolationem qua ipsi consolamur a deo. quoniam sicut superabundant passiones christi in nobis, sic per christum abundabit et consolatio nostra. et iterum: et spes nostra firma est pro uobis; scientes quoniam sicut participes estis passionum, sic et consolationis eritis. qui sit autem iste populus, qui per apostolos et uiros ecclesiasticos consolatur, non israel et iacob et iuda, ut in aliis locis scriptura commemorat, sed populum dei, zacharias propheta testatur dicens: gaude et laetare, filia sion, quia ego ueniam et habitabo in medio tui, dicit dominus. et confugient gentes multae ad dominum in die illa, et erunt ei in populum, et habitabunt in medio tui, et cognoscent quoniam dominus omnipotens misit me ad te. quo testimonio perspicue demonstratur, gentes plurimas in populum dei esse uertendas. et haec dicit dominus missus a domino, cui nomen omnipotens est. et hoc notandum quod non soluantur peccata nostra, nisi de manu domini receperimus ea. nec idem est solui peccata, atque dimitti. cui enim dimittuntur, solutione non indiget, audiens in euangelio: confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua. cui autem soluuntur, propterea soluuntur, quia purgata sunt et soluta per poenas. iuxta historiam recepit hierusalem de manu domini duplicia peccata sua; semel a babyloniis, secundo a romanis. quod que additur a septuaginta sacerdotes, obelo praenotandum est. uox clamantis in deserto: parate uiam domini, recta facite in solitudine semitas dei nostri. omnis uallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur. et erunt praua in directa, et aspera in uias planas, et reuelabitur gloria domini, et uidebit omnis caro pariter quod os domini locutum est. lxx: uox clamantis in deserto: parate uiam domini; rectas facite semitas dei nostri. omnis uallis implebitur; et omnis mons et collis humiliabitur. et erunt praua in directa, et aspera in campos. et apparebit gloria domini; et uidebit omnis caro salutare dei, quia dominus locutus est. huius uocis memores scribae et pharisaei et principes iudaeorum, cum audissent ioannem in solitudine praedicare baptismum paenitentiae, et docere populum, mittunt qui interrogent eum, utrum ipse sit christus, an elias, an propheta. cum que respondisset nihil se horum esse, rursus interrogant: dic ergo nobis, quis es? ut responsum demus his qui miserunt nos. quid dicis de te? atque ille respondit: ego sum uox clamantis in deserto: parate uiam domini, sicut dixit esaias propheta. in quo animaduertendum, quod rectae uiae domini et semitae dei nostri, impletio uallium et montium, collium que humiliatio, et prauorum correctio, et asperorum rupium que campestria, et gloria domini et salutare dei nostri, non praedicetur in hierusalem, sed in solitudine ecclesiae, et in deserta gentium multitudine, de qua supra legimus: laetare deserta sitiens, exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. haec enim deserta erat notitia dei, et ab idolis tenebatur humilis in confessione, erecta in superbia, aspera et intractabilis in feritate. sed postquam apparuit gloria domini, et uidit omnis caro salutare dei, cuncta repente mutata sunt, et uia domini praeparata, ita ut appareret in solitudine gloria dei. quando baptizatus est dominus in iordane, et aperti sunt caeli, et spiritus sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo, uox que patris desuper intonantis audita est: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite, et omnis caro uidit salutare dei. quae propterea appellabatur caro, quia prius sanctum spiritum non habebat. de qua dicit et dominus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam carnes sunt. illa autem caro uidebit salutare dei, de qua per ioel idem loquebatur: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt. quod non solum illo tempore clamabat ioannes, qui sermonis dei praecursor et praeuius, recte uox appellatur. sed usque hodie in deserto gentilium, ecclesiarum clamant magistri, ut rectas faciamus uias et semitas in cordibus nostris deo, impleamur que uirtutibus, et inclinemur humilitate; praua mutemus in recta, aspera uertamus in mollia. et sic gloriam domini et salutare dei uidere mereamur.

uox dicentis: clama. et dixi: quid clamabo? omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. exsiccatum est fenum, cecidit flos; quia spiritus dei flauit in eo. uere fenum est populus. exsiccatum est fenum, cecidit flos. uerbum autem domini nostri stabit in aeternum. lxx: uox dicentis: clama. et dixi: quid clamabo? omnis caro fenum, et omnis gloria hominis quasi flos feni. aruit fenum, et cecidit flos (signum_asterisci) quia spiritus dei flauit in eo (signum_asterisci) uere fenum est populus (signum_asterisci) exsiccatum est fenum, cecidit flos. (signum_metobeli) uerbum autem dei nostri manet in sempiternum. hoc quod asteriscis notatur: quia spiritus dei flauit in eo; uere fenum est populus; aruit fenum, cecidit flos, ex hebraico et theodotionis editione additum est. ex quo manifestum est, uel a lxx praetermissum, uel paulatim scriptorum uitio abolitum, dum et prior et sequens uersus finitur in flore. supra legimus, propheta dicente: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam, et quis ibit ad populum istum? et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo isti: aure audietis, et non intellegetis; et uidentes uidebitis, et non uidebitis; et reliqua. ad quam praedicationem dura perpessus, nunc domini uoce dicente: clama, timens similia, quid clamare debeat sciscitatur; et a generali incipiens: omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni, peruenit ad speciale, ut nihilominus dicat de populo: uere fenum est populus. et reuera si quis fragilitatem carnis aspiciat, et quod per horarum momenta crescimus atque decrescimus, nec in eodem manemus statu ipsum que quod loquimur, dictamus, et scribitur, de uitae nostrae parte praeteruolat) non dubitabit carnem fenum dicere, et gloriam eius quasi florem feni, siue prata camporum. qui dudum infans, subito puer; qui puer, repente iuuenis; et usque ad senectutem per spatia mutatur incerta; et ante se senem intellegit, quam iuuenem non esse se miretur. pulchra mulier quae adolescentulorum post se trahebat greges, arata fronte contrahitur; et quae prius amori, postea fastidio est. quod et egregius apud graecos scribit orator: speciem corporis aut tempore deficere, aut languore consumi. exsiccata est igitur caro, et cecidit pulchritudo, quia spiritus furoris dei atque sententiae flauit in ea. ut a generali disputatione ad scripturae ordinem reuertamur: eius qui portat imaginem terreni, et seruit uitiis atque luxuriae, fenum que est et flos praeteriens. qui autem habet atque custodit imaginem caelestis, ille caro est quae cernit salutare domini, quae cotidie renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris, et incorruptibile atque immortale corpus accipiens, mutat gloriam, non naturam. uerbum autem domini nostri, et hi qui uerbo sociati sunt, permanent in aeternum.

super montem excelsum ascende tu quae euangelizas sion. exalta in fortitudine uocem tuam quae euangelizas hierusalem; exalta, noli timere, dic ciuitatibus iudae: ecce deus uester, ecce dominus deus in fortitudine ueniet, et brachium eius dominabitur. ecce merces eius cum eo, et opus illius coram eo. sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo leuabit; fetas ipse portabit. lxx: super montem excelsum ascende qui euangelizas sion. exalta in fortitudine uocem tuam qui euangelizas hierusalem. exalta, noli timere; dic ciuitatibus iuda: ecce deus uester, ecce dominus deus cum uirtute ueniet, et brachium cum dominatione; ecce merces eius cum eo, et opus in conspectu illius. sicut pastor pascet populum suum, et in brachio suo congregabit agnos; et praegnantes consolabitur. praecipitur apostolorum choro, ut ad praedicationem omnis carnis quae uisura sit salutare dei, excelsa conscendat, de magnis que dicturi, in sublimibus commorentur. porro hebraicum et ceteri interpretes ponunt genere feminino, ut dicant, quae euangelizas sion, et: quae euangelizas hierusalem. quod uerbum iuxta graecos ambiguum est, ut possimus accipere, uel eam quae nuntiat, uel eam cui nuntiatur. siue igitur nuntiat uerbum dei et domini salutare, sion et hierusalem: de sion enim exiuit lex; et uerbum domini de hierusalem; siue nuntiatur eis per apostolos, debent excelsa conscendere, et ad montana transire. mirum que in modum cum ipsa sion mons sit, dicente scriptura: mons sion in quo habitasti. alium altiorem montem iubetur ascendere, a quo uulneratus est princeps tyri. et quia doctrinae apostolorum erant multa futura contraria, et staturi ante praesides et tribunalia ducebantur, iungitur: exalta, noli timere; dic ciuitatibus iuda, synagogis uidelicet et populis iudaeorum, de quibus dominus loquebatur: non ueni nisi ad oues perditas domus israel. et paulus apostolus: uobis, inquit, oportebat annuntiari primum uerbum dei. quid est autem illud quod iubentur dicere? ecce deus uester, quem semper exspectabatis, ecce dominus deus in fortitudine ueniet. quem contempsistis in humilitate uenientem. et fortitudo eius dominabitur, qui prius formam serui acceperat, factus patri oboediens usque ad mortem. ecce merces eius cum eo, et opus illius coram eo. iuxta quod ipse dicit in euangelio: uenturus est enim filius hominis in gloria patris sui et reddet unicuique secundum opus suum. sicut pastor gregem suum pascet. iste qui postea in maiestate uenturus est, prius formam pastoris accipit, et dicit ipse de se: ego sum pastor bonus, et cognosco oues meas, et cognoscunt me meae, et pono animam meam pro ouibus meis. de quo in zacharia pater loquitur: percutiam pastorem; et oues dispergentur. in brachio, inquit, suo congregabit agnos, non tauros, et arietes, et hircos, et grandes oues, quibus per hiezechiel comminatur, quod lacte uescantur et operiantur lanis, et infirmum conterant gregem, sed agnos adhuc tenellos, et rudis in christo infantiae, qui nuper in baptismo sunt renati, de quibus ipse dominus loquebatur ad petrum: pasce agnos meos. unde et in eodem hiezechiele scriptum est: suscitabo super eos pastorem unum, et pascet eos, seruum meum dauid; et erit pastor eorum, et ego dominus ero eis in deum, et dauid in medio eorum princeps. ego dominus locutus sum, et ponam cum dauid testamentum pacis. in quo considerandum quod post multa tempora dauid, gulosis pastoribus reprobatis, dominum nostrum, qui est de stirpe dauid, suscitaturum esse se dicat, qui congreget agnos, et foueat in sinu suo, et fetus ouium, siue fetas oues ipse portet in humero suo. sicut in euangelio legimus, quod ouem erroneam et a grege solito remanentem, suis ad caulas humeris reportarit. possumus oues fetas apostolos et apostolicos uiros omnes que ecclesiae doctores dicere, qui salutem parturiunt plurimorum, et dicunt cum apostolo: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. hebraei asserunt, nec de hac re apud eos ulla dubitatio est, spiritum sanctum lingua sua appellari genere feminino, id est rua codsa. illud que quod in sexagesimo septimo psalmo dicitur: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtutes multas, illi sic legunt: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa, his uidelicet animabus quae spiritum sanctum consecutae sunt. necnon et illud: sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, animam interpretantur ancillam, et dominam spiritum sanctum. sed et in euangelio quod iuxta hebraeos scriptum nazaraei lectitant, dominus loquitur: modo me tulit mater me. spiritus sanctus. nemo autem in hac parte scandalizari debet, quod dicatur apud hebraeos spiritus genere feminino, cum nostra lingua appelletur genere masculino, et graeco sermone neutro. in diuinitate enim nullus est sexus. et ideo in tribus principalibus linguis, quibus titulus dominicae scriptus est passionis, tribus generibus appellatur, ut sciamus nullius esse generis quod diuersum est. quis mensus est pugillo aquas, et caelum palmo ponderauit? quis appendit tribus digitis molem terrae, et librauit in pondere montes, et colles in statera? quis adiuuit spiritum domini; aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi? cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitiae, et erudiuit eum scientia, et uiam prudentiae ostendit illi? ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt. ecce insulae quasi puluis exiguus. et libanus non sufficit ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihili et inane reputatae sunt ei. lxx: quis mensus est manu aquam, et caelum palmo, et omnem terram pugillo? quis statuit montes pondere, et rupes statera? quis cognouit mentem domini, aut quis consiliarius eius fuit? quis docuit eum, cuius accepit consilium, et instruxit illum? uel quis ostendit ei iudicium, et uiam intellegentiae quis ostendit illi? si omnes gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt, et quasi saliua reputatae sunt. libanus non sufficit ad comburendum, et omnia quadrupedia non sufficiunt ad holocaustum, et cunctae gentes quasi nihili sunt, et in nihili reputatae sunt ei. ne quis putaret difficilem esse uocationem gentium, et quod omnis caro uideret salutare dei, super montem excelsum iuberentur ascendere, qui euangelizant sion; et ipse dominus ueniret in fortitudine, et redderet unicuique secundum opus suum; instar que pastoris agnos foueret in sinu, et fetas ipse portaret. describitur illius magnitudo, quod nihil ei impossibile sit; et qui uniuersa condiderit, creator que sit omnium; etiam haec quae comparatione eorum parua sunt, ualeat perpetrare. quod autem pugillum uocat et palmum, humanae consuetudinis uerbis utitur atque mensuris, ut dei potentiam per nostra uerba discamus. in eo ubi lxx transtulerunt: quis mensus est manu aquam? siue ut nos uertimus: quis mensus est pugillo aquas? aquila transtulit: quis mensus est minimo digito aquas? hoc enim lichas~g sonat, ut scilicet non tota manu, sed paruo digito, quem uulgo gustatorem uocant, omnis aquarum uastitas ponderetur; spitham�~g autem, hoc est palmus, extentam significat manum a pollice usque ad extremum digitum. sin autem contrahamus manum, pugillus efficitur, ut per palmum et pugillum, extentos caelos et globum terrae nouerimus. pro pugillo quem in comprehensione terrae lxx transtulerunt, in hebraico scriptum est salis, quem symmachus triton~g, aquila tris�mon~g interpretati sunt. et nos ut manifestius faceremus, in tres digitos uertimus; quod scilicet molem terrae et excelsa montium collium que quasi tribus digitulis et staterae paruo momento appenderit, per quae dei maiestas et creatoris potentia demonstratur. quis, inquit, adiuuit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi? et cetera. pro quibus symmachus interpretatus est: quis parauit spiritum domini, et uirum consilii eius quis ostendit ei? cum quo iniit consilium, dedit que ei intellegentiam, et docuit eum uiam iudicii, et instruxit illum scientia, et iter prudentiae monstrauit ei? per quod ostendit manifestius paratum spiritum, siue firmatum illum esse, de quo in apostolo legitur: dominus autem spiritus est. et: super quem requieuit spiritus dei, spiritus sapientiae, et intellegentiae, et reliqua. qui dicit in consequentibus: spiritus domini super me; propter quod unxit me. ipse est enim spiritus domini, et uir consilii eius, in quo habitauit omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. cum illo iniit consilium, de quo supra diximus: admirabilis, consiliarius. et in prouerbiis scriptum est: deus sapientia fundauit terram; parauit autem caelos prudentia. porro lxx qui dixerunt: quis nouit mentem domini, et quis consiliarius eius fuit? hoc intellegi uolunt, quod mens et ratio et sensus dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo in psalmis canitur: uerbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. omnes gentes quae non nouerant creatorem suum, siue uniuersum mortalium genus ad comparationem dei quasi stilla situlae, sunt, et quasi momentum staterae, quod leui pondere in partem alteram declinatur. et quomodo si de situla stilla modica fluat, a portante neglegitur. ita uniuersa gentium multitudo supernis ministeriis comparata et angelorum multitudini, pro nihilo ducitur. insulae quoque quasi saliua reputantur, siue ut symmachus et theodotio ipsum ponentes hebraicum: sicut doc, quod decidit; pro quo aquila lepton~g ballomenon~g transtulit. aiunt autem hebraei hoc uerbo significari tenuissimum puluerem, qui uento raptante saepe in oculos mittitur, et sentitur potius quam uidetur. minutissima ergo frusta pulueris et paene inuisibilia, hoc uerbo appellantur, quas forsitan democritus cum epicuro suo atomos uocat. multa que sunt nomina quae ita leguntur in graeco, ut in hebraico posita sunt, propter interpretandi difficultatem, et ad comparationem linguae hebraeae, tam graeci quam latini sermonis pauperiem. simul que ut paulatim homines abstrahat ab idololatria, aufert caeremonias uictimarum. et docet quod omnia ligna libani et armenta quae in eo pascuntur, holocaustis eius sufficere nequeant. si autem omnes gentes sic sunt in conspectu illius quasi non sint, et quasi nihil et inane reputantur, in omnibus autem gentibus et israel est; ergo et ipse sic est quasi non sit, et in nihili atque inane reputatur. hoc dicimus, ut frangatur eius superbia, et ceterarum gentium similes esse se nouerint.

cui ergo similem fecistis deum; aut quam imaginem ponetis illi? numquid sculptile conflauit faber, aut aurifex auro figurauit illud, et laminis argenteis argentarius? forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens; et quaeret quomodo statuat simulacrum quod non moueatur. descripta dei magnitudine, et potentia illius ex parte monstrata, gentibus quoque insulis que quasi stilla situlae, et momento staterae reputatis, ac puluere, et hostiarum caeremoniis refutatis. cur omnes gentes quasi nihili sint in conspectu eius, et quasi inane reputentur, sequentibus docet: cui similem fecistis deum; aut quam imaginem ponetis ei, qui spiritus est, et in omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet? simul que irridet stultitiam nationum. quod artifex siue faber aerarius, aut aurifex aut argentarius deum sibi faciant, et laminis clauis que compingant ac fortiter statuant, ne uentorum flatibus detrudatur. quod que intulit: forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens, in hebraico dicitur amsuchan; quod genus ligni est imputribile, quo uel maxime idola fiunt. haec autem dicit, ut idolis reprobatis, euangelicae doctrinae paret uiam, et omnia praua dirigantur in rectum; exaltentur ualles, et colles humilientur; et reueletur gloria domini, ut omnis caro uideat salutare dei. iuxta tropologiam possumus dicere, quod increpentur principes haereticorum, diuersa idola de suo corde fingentes; uel eloquii uenustate, quod interpretatur argentum; uel splendore auri, quod refertur ad sensum; uel ligno imputribili, quae uiliora sunt dogmata. et perpetua putentur a fingentibus, et dialectica arte firmentur, ne moueantur et corruant, sed solida radice consistant.

numquid non scietis? numquid non audietis? numquid non annuntiatum est ab initio uobis? numquid non intellexistis fundamenta terrae? qui sedet super gyrum terrae; et habitatores eius quasi locustae. qui extendit uelut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. qui dat secretorum scrutatores quasi non sunt; iudices terrae uelut inane fecit. equidem, neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum. repente flauit in eos et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. et cui assimilastis me et adaequastis? dicit sanctus. leuate in excelsum oculos uestros, et uidete quis creauit haec; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine uocat. prae multitudine fortitudinis et roboris, uirtutis que eius; neque unum reliquum fuit. lxx: nonne scietis? nonne audietis? nonne annuntiatum est uobis a principio? non cognouistis fundamenta terrae? qui tenet gyrum terrae, et habitatores eius quasi locustas. qui statuit quasi cameram caelum, et extendit quasi tabernaculum ad habitandum. qui dat principes regnare pro nihil, terram autem quasi nihili fecit. siquidem non plantabuntur, neque serentur, nec solidabitur in terra radix eorum. flauit super eos, et arefacti sunt, et tempestas assumet illos quasi stipulam. nunc ergo cui assimilastis me? et exaequabor eis? dixit sanctus. eleuate sursum oculos uestros, et uidete quis ostendit haec omnia. qui educit iuxta numerum ornatum suum, omnes in nomine uocabit, a multa gloria et in robore fortitudinis; nihil te latet. ab initio, inquit, naturali lege uos docui, et postea per moysen scripta lege testatus sum, quid nihil esset idola, et quod creator mundi ipse esse deus, qui tantam molem terrae fundas et super maria et super flumina collocasset eam, ut elementum grauissimum super tenues aquas dei penderet arbitrio, qui instar regis sedet super gyrum terrae. ex quo nonnulli quasi punctum et globum eam esse contendunt, et habitatores illius quasi locustas. si enim in toto orbe consideremus uarias nationes, et ab oceano usque ad oceanum, id est, ab indico mari usque ad britannicum, et ab atlantico usque ad septentrionis rigorem, in quo congelascunt aquae, et succina pulchra concrescunt, omne in medio hominum genus quasi locustas habitare cernimus. quid igitur superbit terra et cinis? quia caelum, immo ut scripturarum utar auctoritate, caeli extenduntur quasi camera. siue, ut in hebraico continetur, quasi doc, de quo supra diximus. pro quo lxx ibi saliuam interpretati sunt; et unum uerbum nunc sputum, nunc cameram, id est fornicem, transtulerunt; et tantam eorum latitudinem quasi tabernaculum et papilionem extendit desuper, ut in similitudinem tecti operiret homines, et quasi in domo latissima habitare faceret. quid miremur si parua hominum corpora quasi locustae, et minuta reputentur animantia? rursum et in hoc loco qui h�mikuklion~g terris imminere caelum, et in similitudinem sphaerae caelum esse contendunt, abutuntur nomine fornicis, quod scilicet media pars sphaerae terras operiat. cum in hebraico non fornicem, sed doc, id est: tenuissimum puluerem, legerimus. pro quo saliua quae proicitur in terram, et pulueri commiscetur, et deperit, ostendit uniuersam corporum magnitudinem pro nihili reputandam. qui autem extendit caelos et expandit eos, ut uel supra habitarent angelorum multitudines, uel subter homines morarentur, et quasi magnam rationabilibus creaturis fecit domum. ipse pro qualitate temporum principes constituit, siue secretorum scrutatores, ut sint quasi non sint; et iudices terrae inane fecit. pro quo lxx transtulerunt: terram autem quasi nihili fecit; siquidem et in principio geneseos ubi scriptum est: terra autem erat inuisibilis, et incomposita, ceteri transtulerunt: terra autem erat inane et nihili. quantos reges et graeca et barbara, romana que narrat historia! ubi est xerxis innumerabilis ille exercitus? ubi israelitica in eremo multitudo? ubi regum incredibilis potentia? quid de ueteribus loquar? praesentia exempla nos doceant, esse principes quasi nihili, et iudices terrae quasi inane reputari. qui principes et iudices terrae, siue, ut alii suspicantur, caeli, nec sati sunt, nec plantati sunt, nec firma radice solidati, et repente iussione dei ita auferuntur et pereunt, quasi stipula a turbine et tempestate raptatur; iuxta illud quod scriptum est: et transiui, et non erat; et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. cum ergo tanta sit potentia creatoris atque maiestas, cui deum similitudini comparatis? et non potius ex creaturarum magnitudine intellegitis conditorem? si non creditis uerbis, saltem oculis uestris credite; et ex caelorum elementorum que omnium seruitute potestatem domini cogitate. qui educit in numero militiam eorum, id est caelorum. et omnes ex nomine uocat, subauditur, stellas. de quibus et in psalmis canitur: qui numerat multitudinem stellarum; et omnes eas ex nomine uocat. siue militiam caeli angelos interpretemur, et omnes caelorum exercitus, de quibus et daniel loquitur: milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant illi. unde et dominus sabaoth appellatur, qui nostra lingua dicitur: dominus militiae atque exercituum, siue uirtutum. educit autem iuxta numerum caelorum militiam. ut et sol, et luna, et astra cetera, quae abraham numerare non potuit, illi numerata sint, et seruiant officio delegato. dum eumdem caeli cursum sol uno anno, lucifer uesper que biennio, luna singulis explet mensibus, omnes que stellae certis temporibus peragant, et quaedam ex his uocantur errantes, atque inaequales earum motus oculis, non mente conspicimus, nec tam intellegimus, quam miramur. magnitudo enim fortitudinis dei suo facit ordine cuncta seruire. siue iuxta septuaginta a multitudine gloriae et potentia uirtutis eius, nihil eum latere potest; sed omnium uias rationes que et cursus creatoris maiestate cognoscit.

LIBER 12

nullus tam imperitus scriptor est, qui lectorem non inueniat similem sui; multo que pars maior est milesias fabellas reuoluentium, quam platonis libros. in altero enim ludus et oblectatio est, in altero difficultas et sudori mixtus labor. denique timaeum de mundi harmonia, astrorum cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est tullius, se non intellegere confitetur. testamentum autem grunnii corocottae porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium. igitur et noster luscius lanuinus fruatur testibus, immo fautoribus suis; uincat que multitudine, quia forsitan uincit ingenio. mihi sufficit paucorum testimonium, et amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis, amore nostri labuntur, et studio scripturarum; ac nonnullos fore arbitror qui hoc ipsum quod ad te, eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes, holdam et annam ac debboram, uiris tacentibus, prophetasse. et in seruitute christi nequaquam differentiam sexuum ualere, sed mentium. duodecimus ergo in esaiam explanationum liber hoc habebit exordium.

quare dicis, iacob, et loqueris, israel: abscondita est uia mea a domino; et deo meo iudicium meum transiuit? numquid nescis, aut non audisti? deus sempiternus, dominus qui creauit terminos terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est inuestigatio sapientiae eius. qui dat lasso uirtutem; et his qui non habent fortitudinem, robur multiplicat. deficient pueri et laborabunt, et iuuenes in infirmitate cadent. qui autem sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. lxx: non enim dicas, iacob: et quid locutus es, israel. abscondita est uia mea a deo, et deus meus iudicium meum abstulit, et recessit; et nunc nescis, et non audisti? deus aeternus, deus qui creauit terminos terrae; non esuriet, nec laborabit, nec est inuentio prudentiae eius. qui dat esurientibus fortitudinem; et non dolentibus maerorem. esurient enim iuuenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi erunt. qui autem exspectant deum, mutabunt fortitudinem. assument alas quasi aquilae; current, et non laborabunt; gradientur, et non esurient. cum omnipotentis dei tanta sit magnitudo, ut nihil eum lateat, et omnia illius arbitrio gubernentur, quare dicis iacob, id est, duae tribus quae appellabantur iuda; et loqueris israel, decem aliae tribus in samaria, quae iam captiuae ductae estis in assyrios: abscondita est uia mea a domino; et a deo meo iudicium meum transiuit? et est sensus: dicitis, ad deum terrena non pertinent, nec considerat quid unusquisque nostrum gerat. unde et nos ab hostibus iniuste opprimimur, et in iumentorum et piscium similitudinem, iuxta abacuc, absque ullo rectore disperdimur. quibus respondit deus: numquid nescis; nec praecedentium scripturarum te uerba docuerunt, siue iuxta lxx ignoras, quia non audisti, quod aeternus deus et creator omnium dominus omnia nouit, omnia continet, omnia sua maiestate dispensat? nec aliquando deficit, nec laborat; ut tuum iudicium non intellegat, et absconditae sint ab eo uiae tuae? nec est, inquit, inuestigatio sapientiae eius, de quo loco illud apostoli sumptum reor: incomprehensibilia iudicia eius, et inuestigabiles uiae illius. siue, ut lxx transtulerunt: non esuriet, et non laborabit. ubi enim cibus, ibi frequenter esuries, si cibum detraxeris; et ubi esuries, ibi et labor. cum autem haec in deo non sint, cur ei humanas iungitis passiones? quin potius ipse esurientibus et lassis dat fortitudinem, et qui uidentur in saeculo esse quasi nihili, uirtutem robur que multiplicat. siue iuxta lxx, qui tribuit non dolentibus maerorem; est enim tristitia quae ducit ad mortem, et est tristitia quae ducit ad uitam. unde his qui habent cor impaenitens, dat tristitiam ut sua peccata intellegant. et quia multi gaudent in corporis sanitate, et adolescentiam atque pueritiam putant esse perpetuam, iungit et dicit, quod florens aetas cito concidat, et corpora robusta marcescant. qui autem non in suis uiribus, sed in deo habeant fiduciam, et eius semper misericordiam praestolentur, mutent fortitudinem, et uadant de uirtute in uirtutem. et assumant pennas sicut aquilae, et audiant: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. currant ad dominum, et eius desiderio non laborent; ambulent, et numquam deficiant. crebro diximus, aquilarum senectutem reuirescere mutatione pennarum, et solas esse quae iubar solis aspiciant et splendorem radiorum eius possint micantibus oculis intueri; pullos que suos an generosi sint, hoc experimento probent. itaque et sanctos repuerascere, et assumpto immortali corpore, laborem non sentire mortalium, sed rapi in nubibus obuiam christo, et nequaquam iuxta lxx esurire, quia praesentem dominum habeant cibum.

41. taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem. accedant, et tunc loquantur; simul ad iudicium propinquemus. quis suscitauit ab oriente iustum: uocauit eum ut sequeretur se? dabit in conspectu eius gentes, et reges obtinebit. dabit quasi puluerem gladio eius, sicut stipulam uento raptam arcui illius. persequetur eos: transibit in pace, semita in pedibus eius non apparebit. quis haec operatus est et fecit, uocans generationes ab exordio? ego dominus, primus et nouissimus ego sum. uiderunt insulae, et timuerunt; extrema terrae obstupuerunt, appropinquauerunt et accesserunt. unusquisque proximo suo auxiliabitur; et fratri suo dicet: confortare. confortauit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens: glutino bonum est. et confortauit eum in clauis, ut non moueatur. lxx: innouamini ad me insulae, principes enim mutabunt uirtutem; appropinquent et loquantur simul. tunc iudicium annuntient: quis suscitauit de oriente iustitiam. uocauit eam ad pedes suos et uadet? dabit in conspectu gentium; et reges in stuporem mittet, et dabit in terram gladios eorum. et sicut stipulam proiectam arcus eorum; et persequetur eos, transibit in pace uia pedum eius. quis operatus est et fecit haec? uocauit eam, qui uocat eam a generationum principio. ego deus primus, et in haec quae uentura sunt ego sum. uiderunt gentes et timuerunt; termini terrae obstupuerunt et accesserunt. uenerunt simul, iudicans unusquisque proximo suo auxiliari et fratri. et dicet: praeualuit uir artifex et aerarius percutiens malleo simul producens; aliquando quidem dicit, solidatio bona est. confortauerunt ea, in clauis ponent ea et non mouebuntur. gentes, id est insulae, quae falsis amaris que huius saeculi tunduntur fluctibus, iubentur audire et ora concludere, et illud nosse quod ad israel dictum est: audi, israel, et tace; et mutare fortitudinem, ne per imbecillitatem pristinam, dei non possint audire sermonem, ut accedant prius ad dominum, et quia non sint propria salute contentae; sed quod didicerint, ceteros doceant, et cum domino disputent, utrum omnium deus iusta seruauerit. sic autem interrogat eos, et ad respondendum prouocat, ut interrogatione doceat quod ignorant: quis suscitauit ab oriente iustum, siue iustitiam? neque enim iudaeorum tantum deus, sed et gentium, qui uocauit christum dominum saluatorem, qui factus est nobis sapientia a deo, iustitia et sanctitas, et redemptio. in quo iuxta eumdem apostolum dei iustitia reuelatur. uocauit autem eum, ut se in omnibus sequeretur, et opera patris faceret; et illud impleret dicens: deus, ut facerem uoluntatem tuam uolui. in huius conspectu reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac sagittis aduersariae potestates, quasi stipula subicientur, et puluis. persequetur eos, reges uidelicet et principes gentium singularum: et pertransibit in pace, ad pacem cunctos uocans, ut reconcilientur deo. semita in pedibus illius non apparebit, id est, uiae laborem non sentiet, nec aliquam imbecillitatis humanae lassitudinem; sed de torrente bibet in uia, et propterea leuabit caput. quis, inquit, haec operatus est et fecit? quis suscitauit iustum, siue iustitiam? quis ei gentes et reges tradidit? quis gladio eius et arcui uniuersa subiecit? utique ille, qui ab initio mundi haec futura praedixit, qui omnium conditor est. et quia dixerat sciscitantis affectu: quis suscitauit ab oriente iustum, et cetera, cunctis tacentibus sibi ipse respondit: ego sum dominus, primus et nouissimus ego sum. ipse est qui et in apocalypsi ioannis loquitur: ego sum a~g et �~g, principium et finis. uiderunt insulae, id est, gentes, siue ecclesiae de gentibus congregatae, quae mundi huius sustinent tempestates; et timuerunt dominum: principium enim sapientiae timor domini. omnes terrarum termini ad apostolorum uerba tremuerunt, appropinquantes, et ad christi euangelium pariter accedentes. cum que seipsos cernerent esse saluatos, id quod supra audierant: accedant, et tunc loquantur, opere compleuerunt; ut auxiliarentur proximis suis, et fratres suos uellent in domino confortare. et dicerent eis: recedite ab idolis, simulacra daemonum antiqua contemnite, quae humana finxit manus, quae malleo cudente producta sunt, quae compacta glutino, quae stabilita clauis, ut non moueantur; et cum steterint, ambulare non ualeant. quae nos super persona christi et uocatione gentium et praedicatione euangelii atque idolorum condemnatione interpretati sumus, quidam ad cyrum regem persarum referunt, quod suscitauerit eum aduersum babylonios de oriente, et parere suae fecerit iussioni, prosternens ei gentes plurimas, et gladio illius et arcui cuncta subiciens. et cetera quae sequuntur ad eius personam referunt, quod scilicet babyloniis idola sua non profuerint, quae humano facta sunt studio, et arte aerarii suscitata. nonnulli hebraeorum de abraham dictum putant, qui uocatus sit iustus ab oriente, id est de chaldaeis, eo quod solus iustus inuentus est; et secutus est eum, egrediens de patria sua in terram quam nesciebat, et tradiderit reges in manu eius, qui aduersum sodomam et gomorram uenerant; et ante gladium eius et arcum fecerit eos esse quasi stipulam et puluerem; persecutus que sit illos, et reuersus in pace, et longi itineris cursum non senserit, et hoc non suis uiribus, sed domini fecerit misericordia, qui ab initio haec futura cognouerit. uiderunt, ait, insulae, id est gentes in circuitu, et illius uirtute perterritae sunt. et extrema terrae. sem uidelicet filius noe, qui tempore extremo terrarum cum patre et cum fratribus de diluuio euaserat et usque ad tempus illud fuerat reseruatus; quem melchisedec intellegi uolunt, et uenisse obuiam abraham de proelio reuertenti, et accessisse, et benedixisse ei, et eum dei benedictionibus roborasse. ipsum que esse fabrum aerarium qui abraham conflauerit, et malleo suae artis ad meliora produxerit; et dixisse ei: bonum est, ut timore domini glutineris et iungaris ei. et confortauit eum, siue solidauit in clauis praeceptorum domini, ut non moueretur, sed in timore illius permaneret.

et tu, israel serue meus, iacob quem elegi, semen abraham amici mei. in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis eius uocaui te, et dixi tibi: seruus meus es tu; elegi te, et non abieci te. ne timeas, quia te cum sum ego; ne declines, quia ego deus tuus, confortaui te, et auxiliatus sum tui. et suscepit te dextera iusti mei. ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant aduersum te; erunt quasi non sint. et peribunt uiri qui contradicunt tibi. quaeres eos, et non inuenies. uiri rebelles tui erunt quasi non sint; et ueluti consumptio homines bellantes aduersum te. quia ego dominus deus tuus apprehendi manum tuam, dicens tibi: ne timeas, ego adiuui te. noli timere uermis iacob, qui mortui estis ex israel. ego auxiliatus sum tui, dicit dominus; et redemptor tuus sanctus israel. ego posui te quasi plaustrum triturans nouum, habens rostra serrantia. triturabis montes et comminues; et colles quasi puluerem pones. uentilabis eos, et uentus tollet, et turbo disperget eos et tu exsultabis in domino, in sancto israel laetaberis. lxx: tu autem israel puer meus, iacob quem elegi, semen abraham quem dilexi, quem assumpsi ab extremis terrae, et a summitatibus eius uocaui te, et dixi tibi: puer meus es; elegi te, et non dereliqui te. noli timere, te cum enim sum ne erres. ego enim sum deus tuus qui confortaui te, et auxiliatus sum tui, et roboraui te dextera iusta mea. ecce confundentur, et erubescent omnes aduersarii tui. erunt enim quasi non sint; et peribunt omnes inimici tui. quaeres eos, et non inuenies, homines qui insanient in te. erunt enim quasi non sint, et non erunt pugnantes aduersum te. quia ego dominus deus tuus qui teneo dexteram tuam; qui dico tibi, ne timeas iacob, paruule israel. ego auxiliatus sum tui, dicit deus, qui redimo te sanctus israel. ecce feci te quasi rotas plaustri triturantes nouas in serrarum modum. et triturabis montes, et comminues colles; et ut puluerem pones et uentilabis, et uentus auferet eos, et tempestas disperget illos. tu autem laetaberis in sanctis israel et exsultabunt. iacob et israel esse carnalem et esse spiritalem, paulus apostolus docet: uidete israel secundum carnem. ex quo intellegimus esse et alterum iuxta spiritum; et ad carnalem dici israel: si filii essetis abraham, opera abraham faceretis. quibus et supra dicitur: quare dicis, iacob, et loqueris, israel. abscondita est uia mea a domino et a deo meo iudicium meum transiuit? e contrario nunc ad spiritalem deus loquitur israel, qui domini sui suscepit aduentum, quem primum seruum, dein electum, ad extremum semen abraham uocat. ante enim accepimus spiritum seruitutis in timore; et postea electi, in amicitiam dei iungimur. post uocationem igitur gentium, quando uiderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt; appropinquauerunt et accesserunt, uocantur reliquiae, iuxta electionem gratiae, de quibus scribit et euangelium: istos duodecim elegit iesus, quos et apostolos nominauit, qui post seruitutem paedagogae legis, electi sunt in euangelio; et semen abraham amici dei esse meruerunt. in illo enim apprehendit eos ab extremo terrae, et a longinquis eius et finibus uocauit israel de uniuersis nationibus, congregans primum populum iudaeorum, de quibus et paulus apostolus dicit: uobis oportebat primum praedicari sermonem, quoniam autem auertistis uos, imus ad gentes. tibi ergo, qui et seruus meus, et electus meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecutiones plurimas perpessurus, dico ne timeas, quia te cum sum, cui loquor in euangelio: ecce ego uobis cum sum omnes dies, usque ad consummationem saeculi. non erres, neque a ueritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod tuis uiribus imperitus et nudus, siluam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem uoces. ego sum qui confortaui te, et auxiliatus tui sum; et suscepit te, siue protexit, dextera iusti mei, id est, domini saluatoris, siue dextera mea, ut lxx transtulerunt. ecce enim aduersarii tui, populus iudaeorum et omnes qui pugnant aduersum te, et persecutores tui uertentur in nihili, quaeres que aduersarios tuos, et non inuenies. causa que redditur quare non inueniat aduersarios suos: quia erunt quasi non sint. qui aduersarii insanire dicuntur contra apostolos, uel iuxta hebraicum: esse consumpti. idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam, qui dico tibi: ne timeas, ego adiuui te; noli timere uermis iacob, qui mortui estis ex israel, siue ut lxx: paucissimi ex israel. hoc quod posuimus, ego adiuui te: noli timere uermis iacob, in lxx non habetur. uermis autem qui hebraice dicitur tholath, propter humilitatem atque contemptum uocatur apostolorum chorus, imitans saluatorem, qui loquitur in psalmo: ego sum uermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis. sicut enim uermis terram penetrat. ita sermo apostolicus penetrauit gentium ciuitates, et ingressus est prius corda durissima. et recte pauci appellantur ex israel, quia ad comparationem omnium, gentis iudaicae paucissimi crediderunt, quibus in euangelio dominus loquitur: noli timere grex paruulus. siue iuxta hebraicum, mortui ex israel, qui cum apostolo dicunt: cotidie morior. et alibi: cum christo crucifixus sum. uiuo autem, non ego; uiuit uero in me christus. quod que sequitur: ego posui te quasi plaustrum triturans nouum, habens rostra serrantia, hoc significat, quod praedicatio euangelica conterat aduersarias potestates, et spiritalem nequitiam eleuantem se contra scientiam dei, qui pro uarietate superbiae montes appellantur et colles. illis que sublatis, et turbinis more dispersis, exsultet israel atque laetetur in domino sancto israel. possumus quoque dicere, quod ecclesiasticus uir habens euangelicae praedicationis rostra serrantia in plaustro nouo, quod nequaquam operatur in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima. separans triticum a paleis, et montes colles que comminuens, id est, omnes haereticorum principes, qui comminuti atque contriti, redigantur in puluerem, et nihil esse doceantur, ut qui male fuerant congregati, diuidantur in bonum suum.

egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. ego dominus exaudiam eos: deus israel non derelinquam illos. aperiam in supinis collibus flumina; et in medio camporum fontes. ponam desertum in stagnum aquarum et terram inuiam in riuos aquarum. dabo in solitudine cedrum et spinam, et myrtum, et lignum oliuae. ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul, ut uideant, et sciant, et recogitent, et intellegant pariter, quia manus domini fecit hoc, et sanctus israel creauit illud. lxx: et exsultabunt pauperes et inopes: quaerent enim aquam, et non erit. lingua eorum prae siti exaruit. ego dominus deus exaudiam ipsos deus israel, et non derelinquam eos sed aperiam in montibus flumina, et in medio camporum fontes. faciam desertum in paludes, et sitientem terram in aquaeductus. ponam in terram absque aqua cedrum, et buxum, et myrtum, et cyparissum, et populum, ut uideant, et sciant, et cogitent, et nouerint simul quia manus domini fecit haec, et sanctus israel ostendit. gentium populus pauper et tenuis, qui non habebat scientiam ueritatis, quaerit per diuersos magistros, et uaria philosophorum dogmata aquas salubres, et non inuenit, quia non sunt; lingua eorum siti aruit sine lege ac prophetis. omnem enim iuxta euangelii fidem, substantiam suam in medicos consumpserat; et a cruore idololatriae, et sanguine uictimarum non poterat liberari. propterea dominus deus israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum perire passus est. sed aperuit in supinis collibus, siue in montibus flumina, et in medio camporum fontes. quae flumina ex illo fluuio duxere principium, qui in psalmis legitur: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et in alio loco: fluuius dei repletus est aquis. quae aquae et fontes de illo fonte manarunt, qui per hieremiam loquitur: me dereliquerunt fontem aquae uiuae. et supra in hoc eodem propheta dicitur: bibent aquam de fontibus saluatoris. de quibus et in psalmis canitur: benedicite dominum deum de fontibus israel. et posuit, inquit: desertum in stagnum aquarum, et terram inuiam in riuos aquarum. de quibus aquis et saluator in euangelio mystico sermone dicebat: qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. et iterum: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui biberit de aqua quam ego dabo ei, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem, inquit euangelista, dicebat de spiritu sancto, quem credentes in eo accepturi erant. quia igitur deserta quondam ecclesiae multitudo, aquis uitalibus fuerat irrigata, propterea iuxta lxx nascuntur in ea cedrus, et buxus, et myrtus, et cyparissus, et populus. iuxta hebraicum et ceteros interpretes, cedrus setta et myrtus, et lignum oliuae et abies et ulmus et buxus simul. quae uarietates arborum, diuersitatem significant gratiae spiritalis. et quia omnibus natura earum nota est, de setta tantum hebraico disseramus, quam spinam theodotio transtulit. est autem genus arboris nascentis in eremo, spinae albae habens similitudinem; unde omnia ligna arcae, et tabernaculi facta sunt instrumenta, quae appellantur settim; quod lignum imputribile et leuissimum, omnium lignorum, tam in fortitudine quam in nitore, soliditatem superat et pulchritudinem. cedrus autem et cyparissus, et myrtus, odoris optimi sunt, et imputribiles. ulmus quoque et populus, siue buxus, uel maritandis uitibus iunguntur, uel ad diuersa opera aptissimae sunt. haec autem omnia pariter ponuntur in solitudine, ne saltem una chorda de cithara domini, et aliqua uirtus gratiarum ecclesiae deesse uideatur. ut omnes intellegant, et pariter mente cognoscant, quia manus domini haec uniuersa perfecerit, ut in ariditate gentium inuenirentur fluenta uirtutum, et in terra quondam deserta plena que salsuginis, cedrus et cyparissus, et aliae arbores nascerentur, quarum sublimitatem et uerticem ad caelestia festinantem, illuminaret lignum oliuae, quod nutrimentum lucis est, et laborantium requies.

prope facite iudicium uestrum, dicit dominus; afferte si quid forte habetis, dixit rex iacob. accedant, et nuntient nobis quaecumque uentura sunt. priora quae fuerunt, nuntiate; et ponemus cor nostrum, et sciemus nouissima eorum; haec quae uentura sunt, indicate nobis. annuntiate quae uentura sunt in futurum et sciemus quia dii estis uos. bene quoque aut male si potestis, facite, et loquamur, et uideamus simul. ecce uos estis pro nihili. et opus uestrum ex eo quod non est; abominatio est qui elegit uos. lxx: iuxta est iudicium uestrum, dicit dominus deus: uenerunt et appropinquauerunt consilia uestra, dicit rex iacob. appropinquent et annuntient nobis quae uentura sunt. aut priora quae erant dicite; et apponemus sensum. et sciemus quae sunt nouissima. uentura quoque dicite nobis, et annuntiate quae uentura sunt in nouissimo; et sciemus quoniam dii estis. bene facite et male et admirabimur. et uidebimus simul unde sitis uos, et unde sit opus uestrum; de terra abominationum elegerunt uos. quomodo supra diximus, duplicem esse iacob et israel, non credentium atque credentium in dominum saluatorem. ita uocatis gentibus, et in deserto quondam ecclesiae erumpentibus fluuiis fontibus que; et mirum in modum comante uarietate arborum, cunctis ubertate plenissimis, qui in christum ex gentibus credere noluerunt, prouocantur ad iudicium, ut respondeant cur uidere, et scire et recogitare, et intellegere noluerint, quia manus domini ista fecerit; et sanctus israel creauerit uniuersa. accedant, inquit, idola uestra, quae putatis esse fortissima. uel afferte, si quid forte habetis in uobis; et uestra aperite consilia, qua ratione, quo sensu nolueritis apertam suscipere ueritatem. simul que fit apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nec audiendi, nec respondendi possident facultatem. dicite, inquit, nobis uel praeterita, uel futura, et ex rerum euentibus uestram potentiam demonstrate. hoc autem significat, quod post aduentum christi omnia idola conticuerint, ubi apollo delphicus, et loxias, delius que et clarius, et cetera idola, futurorum scientiam pollicentia, quae reges potentissimos deceperunt? cur de christo nihil potuere praedicere; nihil de apostolis eius; nihil de ruinis et abolitione templorum? si ergo suum interitum non potuere praedicere, quomodo aliena, uel mala, uel bona potuerint nuntiare? quod si aliquis dixerit, multa ab idolis esse praedicta, hoc sciendum quod semper mendacium iunxerint ueritati, et sic sententias temperarint, ut seu boni seu mali quid accidisset, utrumque posset intellegi. ut est illud pyrrhi regis epirotarum:

aio te, aeacida, romanos uincere posse.
et croesi: croesus halym transiens perdet exercitum. aliud quoque signum est, idola deos non esse, quod nec bene possint facere, nec male. non quo idola, uel daemones assidentes idolis, mala saepe non fecerint; sed quo nisi concessa eis fuerit potestas a domino, hoc facere non possint. denique in euangelio deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum gregem. et in iob legimus, absque domini iussione, eum uiri sancti ne iumenta quidem et possessiones ualuisse disperdere. nec mirum hoc de deo, cum etiam apostolus paulus tradat quosdam satanae, ut discant non blasphemare. siue hoc dicendum, quod muta simulacra hominum et insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nec praeterita nosse, nec futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non est, et non tam ipsa, quam ille qui ea colat, abominatione condignus sit. idola enim gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent, et non loquentur et cetera. quomodo ergo possunt scire et nuntiare uentura, aut narrare praeterita, et bene facere, uel male, quae nec hominum sensum habent, nec brutorum animantium? nec interest, de qua materia facta uideantur, cum uniuersa terrena sint.

suscitauit ab aquilone, et uenit ab ortu solis; uocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum; et uelut figulus conculcans humum. quis annuntiauit ab exordio, ut sciamus; et a principio, ut dicamus: iustus es. non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones uestros. primus ad sion dicet: ecce adsunt, et hierusalem euangelistam dabo. et uidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium; et interrogatus responderet uerbum. ecce omnes iniusti, et uana opera eorum: uentus et inane simulacra eorum. lxx: ego autem suscitaui eum qui ab aquilone est, et qui ab ortu solis, uocabuntur nomine meo. ueniant principes et sicut lutum figuli; et sicut figulus conculcans lutum, sic conculcabimini. quis enim annuntiabit uobis ea quae a principio sunt, ut cognoscamus ea quae in futuro. et dicemus quia uerum sit; non est qui praedicet, neque qui audiat uerba uestra. principium sion dabo; et hierusalem consolabor in uia. nam de gentibus nullus est, et de simulacris ipsorum non erat qui annuntiaret; et si interrogauero eos, unde estis, non respondebunt mihi. sunt enim factores uestri, et frustra seducunt uos. adhuc contra idola loquitur, et eos qui post aduentum christi, ea relinquere noluerunt. illis que permanentibus in errore, ipse ab aquilone suscitasse se dicit populum nationum. ab aquilone enim exardescent mala super omnes habitatores terrae. et ad hieremiam dicitur: quid tu uides, hieremia? et ille respondit: ollam succensam et faciem eius a facie aquilonis. suscitantur autem ab aquilone, ut credant in eum qui uenerit ab ortu solis. de quo supra legimus: quis suscitauit ab oriente iustum, siue iustitiam? et in alio loco: ecce uir oriens nomen eius. qui uocabit eos nomine meo, ut derelictis simulacris, unum colant deum. ipse enim loquitur in euangelio: ego ueni in nomine patris mei, et non suscepistis me; alius ueniet in nomine suo, et suscipietis eum. ipse principes et magistratus, et omnem mundi superbiam conculcabit, et subicientur ei quasi lutum figulo, ut faciat ex eis aliud uas in honorem, aliud in contumeliam. haec quae ego iuxta consuetudinem prophetalem fecisse me dico, quasi iam praeterita sint, uel iuxta symmachum, futura polliceor, nullus daemonum et idolorum potest praedicere. unde oracula cuncta tacuerunt, quia nemo est qui annuntiet, nemo qui audiat, dum bruta prius corda gentilium intellexerunt errorem suum, et falsa uaticinia reliquerunt. prius que dominus loquetur ad sion, id est, ad ecclesiam suam et dicet ei: ecce adsunt filii tui, quos tibi per meam donaui fidem. significat autem apostolos, qui in toto orbe euangelium praedicarunt. sion et hierusalem nominibus differunt; ceterum ut una urbs, sic et una ecclesia est. omnes igitur gentes, quae idolorum sequuntur errorem, interrogentur a nobis, ut respondeant unde sint. et haec erit uniuersarum responsio, quod omnes uanitatem sequantur et uentos, et adorent opera manuum suarum. quidquid de idolis et gentibus diximus, referamus ad dogmata prauitatis; et ad principes eorum haeresiarchas, quod christo pacem ecclesiae nuntiante, et monstrante eis ueritatis uiam, ipsi sequantur errorem; et uento ac turbini comparentur. hebraei, suscitatum ab aquilone, et uenire ab ortu solis, assyrium interpretantur et persam, qui uenerint hierusalem, et omnes principes illius conculcauerint. nullum que idolorum quae colebant, hoc scierit esse uenturum, nisi solus dominus, qui ultus est eos pro peccatis suis.

42. ecce seruus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. non clamabit, neque accipiet personam: nec audietur foris uox eius. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet. in ueritate educet iudicium. non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectabunt. lxx: iacob puer meus, assumam eum. israel electus meus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus educet. non clamabit, neque dimittet; nec audietur foris uox eius. calamum fractum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. sed in ueritate educet iudicium; splendebit et non conteretur, donec ponat super terram iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. iacob et israel in praesenti capitulo non habentur, quod nec matthaeus euangelista posuit, secutus hebraicam ueritatem. hoc dicimus in suggillationem eorum, qui nostra contemnunt. de quo plenius in matthaei commentariolis, et in libro quem ad algasiam nuper scripsimus, disputatum est. et interim notandum, quod ubi de apostolorum scribitur choro, et iacob et israel, et semen appellantur abraham, quibus quasi hominibus ac seruis consequenter dicitur: noli timere uermis iacob, et paruulus numero israel. ubi autem de christo est uaticinium, absque iacob et israel legitur: ecce seruus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. et in consequentibus: dedi te in testamentum generis, in lucem nationum. aperire oculos caecorum, et educere de uinculis alligatos, et de domo carceris habitantes in tenebris. nec mirum si seruus uocetur, factus ex muliere, factus que sub lege; qui cum in forma dei esset, humiliauit se, formam serui accipiens, et habitu inuentus ut homo. in quo complacuit sibi anima dei, cernens in illo omnes esse uirtutes; immo ipsum esse dei uirtutem atque sapientiam. dedi, inquit, spiritum meum super eum, qui descendit in specie columbae. iudicium gentibus proferet, quod antea nesciebant. non clamabit: erit enim mitis atque mansuetus; et non accipiet personam in iudicio, siue non leuabit, subauditur, in altum uocem suam. uel iuxta symmachum: non decipietur; omnes insidias diaboli intellegens; aut, secundum lxx: non relinquet, populum scilicet iudaeorum, uocans eum ad paenitentiam. nec audietur foris uox eius, neque enim extra galilaeam atque iudaeam in aliis gentibus euangelium praedicauit. quod si legimus fuisse eum in terminis tyri et sidonis, siue in confinio caesareae philippi, quae nunc uocatur paneas. tamen sciendum non esse scriptum, quod ipsas ingressus sit ciuitates. calamum quassatum, siue confractum non conteret. cunctis enim placabilis erit, et ueniam dabit peccatoribus, dicens ad mulierem: confide, filia, dimittuntur tibi peccata. et linum fumigans, siue ut ceteri transtulerunt, obscurum atque tenebrosum, non exstinguet. qui uicini erant exstinctioni, domini clementia seruabantur, quae super iudaeis et nationibus in supradictis opusculis disseruimus. sed cum ueritate omnia iudicabit; nequaquam metuens scribas et pharisaeos, quos confidenter hypocritas appellabat. quod autem sequitur: splendebit, et non conteretur, donec ponat super terram iudicium, matthaeus euangelista non posuit, siue inter iudicium et iudicium media, scriptoris errore, sublata sunt. significat autem quod resurgens ex mortuis, cunctos illuminauerit, nec morte contritus sit, donec poneret super terram iudicium. qui loquebatur in euangelio: in iudicium ego ueni in mundum istum, ut non uidentes uideant, et uidentes caeci fiant. pro quo nos interpretati sumus: non erit tristis, neque turbulentus. sed aequalitatem uultus omni tempore conseruabit, quod falso de socrate philosophi gloriantur, nunquam eum, plus solito, nec tristem fuisse nec laetum. pro quo aquila et theodotio interpretati sunt: non obscurabit, et non curret, donec ponat in terra iudicium. et est sensus: nullum uultus tristitia deterrebit, nec festinabit ad poenam, qui iudicii ueritatem ultimo tempori reseruauit. quod que sequitur: et legem illius insulae exspectabunt, manifestius posuere lxx: in nomine eius gentes sperabunt, quae in scripturis appellantur insulae, quia ex omni parte persecutorum incursionibus patent. legem autem eius, non quae per moysen data est, sed euangelium sentiamus: de sion enim egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem. de qua lege et hieremias uaticinatur: ecce dies ueniunt, dicit dominus; et ponam testamentum nouum, non iuxta testamentum, quod olim pepigi cum patribus eorum.

haec dicit dominus deus: creans caelos, et extendens eos; firmans terram, et quae germinantur ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus illam. ego dominus uocaui te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et seruaui te; et dedi te in foedus populi, in lucem gentium. ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. ego dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. quae prima fuerant, ecce uenerunt, noua quoque ego annuntio. antequam oriantur, audita uobis faciam. incertum erat quis ante dixisset: ecce seruus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. post condemnationem enim idolorum subitus sermo proruperat: ecce seruus meus, et reliqua, quae nos ex persona patris super christo interpretati sumus. itaque ne relinqueret ambiguum, quis superiora dixisset, iungit et dicit: haec dicit dominus deus, creans caelos, et extendens eos. siue ut lxx transtulerunt: qui fecit caelum, et defixit illud. uniuersitatis igitur creator et dominus, ipse christi sui promisit aduentum, qui non solum extendit caelos atque defixit; sed terram quoque alta mole firmauit, et omnia quae nascuntur ex ea, ut et inuisibilia eius ex his quae facta sunt, intellecta conspiciantur; sempiterna quoque uirtus illius et diuinitas. qui spiramen omnibus dedit qui uersantur in terra, lege prima mortalium. insufflauit enim deus in faciem adam, spiritum uitae, et factus est in animam uiuentem. spiritum autem his proprie qui calcant terram; et sapientiam carnis, suae subiciunt potestati. ille igitur cuius tanta praeconia sunt, haec ad eum locutus est, cuius legem insulae praestolantur et gentes: ego dominus uocaui te in iustitia, de quo ipse loquitur in euangelio: pater iuste, mundus te ignorat; ut esset non solum iudaeorum, sed et gentium deus. et apprehendi manum tuam, quia quidquid operatur filius, operatur pater. et seruaui te, qui omnia ipse conseruas. et dedi te in foedus populi israel, cui te uenturum ante promiseram. et in lucem gentium, quae sedebant in tenebris et in umbra mortis, ut aperires oculos caecorum qui deum antea non uidebant. et educeres de conclusione uinctos; funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur. et in euangelio quam satanas uinxerat, soluit dominus. de domo carceris sedentes in tenebris, qui in erroris nocte et caligine uersabantur. quod que infert: ego dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, non excludit filium, cui dicenti in euangelio: pater, glorifica me gloria quam apud te habui priusquam mundus esset; ipse respondit: et glorificaui, et glorificabo. neque enim dixit: gloriam meam nulli dabo, quod si dixisset, exclusisset et filium, sed gloriam meam alteri non dabo, praeter te, cui dedi, cui daturus sum. unde proprietatem sanctae scripturae uehementer admiror, quod uerbum aher omnes interpretes uoce consona transtulerunt: alterum, qui in multis aliis soliti sunt discrepare. ut autem sciamus per hanc sententiam non excludi filium, sed idola, sequentia uerba testantur: et laudem meam sculptilibus. pro quo lxx: nec uirtutes meas simulacris. cum enim christus dei uirtus sit, dei que sapientia, omnes in se uirtutes continet patris. sequitur: quae prima fuerunt, ecce uenerunt. et est sensus: quae locutus sum, quae per moysen, prophetas que pollicitus sum, uniuersa completa sunt. nunc autem annuntio uobis euangelium, uocationem gentium, passionem christi, nouitatem fidei, ut quomodo priora cernitis rebus expleta, sic et ea quae nunc polliceor, credatis esse uentura.

canite domino canticum nouum; laus eius ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo eius. insulae et habitatores earum. leuet desertum et ciuitates eius; in domibus habitabit cedar, laudate habitatores petrae, de uertice montium clamabunt. ponent domino gloriam, et laudem eius in insulis nuntiabunt. dominus sicut fortis egredietur, sicut uir proeliator suscitabit zelum. uociferabitur et clamabit; super inimicos suos confortabitur. tacui semper, silui, patiens fui, sicut pariens loquar. dissipabo et absorbebo simul. desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo, et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. et educam caecos in uiam quam nesciunt, et in semitis quas ignorant ambulare eos faciam. ponam tenebras coram eis in lucem, et praua in recta; haec uerba feci eis, et non dereliqui eos. conuersi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: uos dii nostri. lxx: cantate domino canticum nouum; principatus eius glorificatur, et nomen illius a summitate terrae, qui descendunt in mare et nauigant illud, insulae et habitatores earum. laetare desertum et uici eius; uillae et habitatores cedar. laetabuntur qui habitant in petra; de summitate montium clamabunt. dabunt deo gloriam, uirtutes eius in insulis nuntiabunt. dominus deus uirtutum egredietur et conteret bellum, suscitabit zelum, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine. tacui a principio, num semper tacebo et sustinebo? sicut pariens patienter egi, erumpam et arefaciam simul, uastabo montes et colles, et omne fenum eorum arefaciam. et ponam flumina in insulas, et paludes siccabo. et adducam caecos per uiam quam nesciunt, et semitas quas ignorauerunt, calcare eos faciam; faciam eis tenebras in lucem, et praua in recta. haec uerba faciam illis, et non derelinquam eos, ipsi uero conuersi sunt retrorsum. confundamini confusione, qui confiditis super sculptilibus, qui dicitis conflatis: uos estis dii nostri. qui prius dixerat: quae prima fuerant, ecce uenerunt. noua quoque ego annuntio; antequam orantur, audita faciam uobis; et se promiserat, quod ignorabant esse dicturum, quae sint illa noua, sequenti sermone testatur, apostolis praecipiens, et apostolicis uiris, ut canant canticum nouum, nequaquam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus. nec solum in ueteri instrumento, sed et in nouo; et laus eius penetret usque ad extrema terrae. a summo enim caeli egressus eius et usque ad summum illius occursus eius. in omnem terram exiit apostolorum sonus, et in terminos orbis uerba eorum. siue iuxta lxx: glorificate nomen eius in terminis terrae, ut in uniuerso mundo christi nomen annuntietur in gentibus. qui sint autem isti qui canere debeant canticum nouum, sequentia uerba testantur: qui descenditis, inquit, in mare, et nauigatis illud, siue plenitudo maris. apostolos enim uidens iesus in litore iuxta mare genesareth reficientes retia, uocauit et misit in magnum mare; ut de piscatoribus piscium faceret hominum piscatores, qui de hierusalem usque ad illyricum et hispanias euangelium praedicarunt; capientes in breui tempore ipsam quoque romanae urbis potentiam. uel certe descenderunt in mare et nauigauerunt illud; tempestates et persecutiones istius saeculi sustinentes. insulas quoque et habitatores earum, uel diuersitatem gentium intellege, uel ecclesiarum multitudinem. leuet, inquit, desertum et ciuitates eius uocem suam, de qua et supra diximus. siue laetetur desertum et uici eius, et cedar, quae quondam inhabitabilis fuit regio trans arabiam sarracenorum. et habitatores petrae, quae et ipsa urbs palaestinae est. hoc autem significat, quod gentium populus desertus prius notitia dei, et idololatriae erroribus obligatus, ad laudes domini conuertatur. siue quia cedar interpretatur tenebrae, et iuxta apostolum petra christus, praecipitur cunctis credentibus, ut qui ante erant in tenebris, et nunc credunt in domino saluatore, de uertice montium clamitent, et aperte praedicent christum, quibus et supra dictum est: in montem excelsum ascende, qui euangelizas sion. eleua in fortitudine uocem tuam, qui euangelizas hierusalem. et ponam gloriam eius in insulis, de quibus prius diximus. describit que sermo propheticus gloriosum saluatoris aduentum, de quo et paulus apostolus loquitur: secundum illuminationem gloriae magni dei et saluatoris nostri iesu christi; et eum uiro fortissimo comparat, qui pugnaturus sit contra aduersarios suos, suscitaturus zelum. de quo et in cantico deuteronomii prophetatum est: ipsi me zelare fecerunt in eo qui non erat deus, et irritauerunt me in idolis suis; et ego zelare eos faciam in gente quae non est, et in gente stultissima irritabo illos. uociferabitur quoque et clamabit contra inimicos suos, aperte eorum infidelitatem reprobans, et cum clamore pronuntians: tacui, semper silui, patiens fui, siue ut lxx transtulerunt: tacui, numquid semper tacebo? ut impleatur illud quod per salomonem dicitur: tempus tacendi, et tempus loquendi. et est sensus: diu uos delinquentes saepe portaui; sed quia ante tacueram, nequaquam ultra reticebo. et quomodo pariens in lucem profundit infantem, et apertum facit esse quod prius clausum in uisceribus tenebatur: sic ego dolorem meum et dissimulationem quam semper habui super sceleribus uestris, nunc proferam, et dissipabo uestra consilia. uno que tempore absorbebo uniuersam gentem, et omnem superbiam montium tumorem que collium uestrorum. et fenum, de quo supra dictum est: uere fenum est populus, id est, tam principes quam uulgus ignobile, in desertum redigam. quod in lxx de theodotionis editione additum est, qui haec uerba tacuerunt. cum que uos a capite usque ad pedes exsiccauero atque deleuero, tunc flumina doctrinae meae in insulis gentium currere faciam, et stagna uestra siue paludes redigam in ariditatem, ut in gentibus sit scientia scripturarum, et in uobis doctrinae ariditas. ducam que caecos per uiam, quam ante nesciebant, de quibus et supra legimus: dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. hi ducentur per uiam, de qua christus loquitur: ego sum uia, siue uia scientiae dei, et per semitas prophetales ambulare eos faciam. tunc tenebrae eorum mutabuntur in lucem, et praua uertentur in recta, ut intellegant quae legunt, et cordis oculis clarum in ueteri testamento christi lumen aspiciant. simul que infert: haec uerba quae feci, siue faciam eis, nequaquam ultra futura promittens; sed quae ante promiseram, reddens. me autem ista dicente, conuersus est retrorsum populus iudaeorum, ut non crederet promittenti, et in suis confunderetur erroribus, et neglegeret sponsionem dei, qui idolis ante crediderat. siue cum intrauerit plenitudo gentium, tunc etiam israel populus conuertetur, et paenitebit eum erroris sui, per quem idolis ante seruierat. aut certe post uocationem gentium reuertetur ad principium, ut dicat omnes gentes, quae post euangelium credere noluerunt, in suis idolis confundendas.

surdi, audite, et caeci, intuemini ad uidendum. quis caecus, nisi seruus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis caecus, nisi qui uenundatus est? et quis caecus, nisi seruus domini? qui uides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? et dominus uoluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. ipse autem populus direptus atque uastatus; laqueus iuuenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt! facti sunt in rapinam, nec est qui eruat in direptionem, et non est qui dicat: redde. quis est in uobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? quis dedit in direptionem iacob, et israel uastantibus? nonne dominus ipse, cui peccauimus? et noluerunt in uiis eius ambulare, et non audierunt legem eius. et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognouit; et succendit eum, et non intellexit. lxx: surdi, audite, et caeci, suspicite, ut uideatis. quis est caecus, nisi pueri mei; et surdi, nisi qui dominantur eorum? quis caecus nisi qui recepit; et excaecati sunt serui dei. uidistis saepe, et non custodistis. apertae sunt aures, et non audistis. dominus deus uoluit ut iustificaretur, et magnificaret laudem. et uidi, et erat populus uastatus atque direptus. laqueus enim in cubilibus ubique et in domibus simul, in quibus absconderunt eos. facti sunt in direptionem; et non erat qui erueret praedam. et non erat qui diceret: redde. quis est in uobis qui haec audiat, et futura cognoscat? quis dedit in depraedationem iacob, et israel uastantibus? nonne deus, cui peccauerunt? et noluistis in uiis illius ambulare, neque audire legem eius. et induxit super eos iram furoris sui; et praeualuit aduersus eos bellum, et qui comburebant eos per circuitum; et non cognouit unusquisque, nec posuerunt super animam. ne quis putaret hoc quod dicitur: surdi, audite, et caeci, intuemini ad uidendum, ad gentium populum pertinere, qui prius surdus et caecus fuerat, ut iudaei stulta interpretatione approbare contendunt; ipse propheticus sermo demonstrat, qui surdi et caeci intellegi debeant. quis, inquit, caecus, nisi seruus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? haud dubium quin prophetas significet. quis caecus, nisi qui uenundatus est peccatis suis? quis caecus, nisi qui prius seruus fuit domini? cui dicitur: o israel qui uides multa, et habes prophetas plurimos, per quos dei mandata cognoscas, nonne custodies quae tibi praecepta sunt? qui apertas habes aures, nonne audies quae dicuntur, de quo et supra legimus: auditu audietis, et non intellegetis; et uidentes aspicietis, et non uidebitis. incrassatum est enim cor populi huius. dominus, inquit, uoluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem suam, et populum iacentem extolleret ac leuaret. sed ille dei facere noluit uoluntatem; et idcirco ab aduersariis suis direptus est atque uastatus, quos uel daemones, uel hostes intellegere debemus. laqueus iuuenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. siue ut lxx transtulerunt: laqueus in cubilibus ubique; et in domibus simul, in quibus absconderunt eos. scribas significans et pharisaeos, qui plebem miserabilem deceperunt, et ubique posuerunt insidias contra dominum saluatorem et apostolos eius; habentes clauem scientiae, nec ipsi intrantes, et alios uolentes introire prohibentes. pulchre que pectora eorum in quibus habitabant cogitationes pessimae, carceres appellauit. ideo facti sunt in rapinam, et in direptionem, nec fuit qui liberaret eos, et pro eis sermonem faceret. simul que propheta cohortatur eos, ut si omnes audire non possint, saltem pauci futura cognoscant et intellegant, a quo ista perpessi sint. causas que suae uastitatis agnoscant, qui nec audire nec facere uoluerunt quae lege praecepta sunt. ideo effudit dominus super eos totam iram suam et indignationem furoris plenam, ut qui prius tacuerat, nequaquam ultra reticeret, nec sermonibus eos, sed poenis tormentis que corriperet, et comprehenderet eos bellum fortissimum, quod nequaquam possint euadere, ostendens ferociam romanorum. cum que ex omni parte combustus sit, et nihil in se habeat sanitatis, tamen non intellegit causam poenae suae quod idcirco punitus sit, quia dei filium non receperit.

et nunc haec dicit dominus creans te, iacob, et formans te, israel: noli timere, quia redemi te, et uocaui te nomine tuo; meus es tu. cum transieris per aquas, te cum ero, et flumina non operient te. cum ambulaueris in ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego dominus deus tuus, sanctus israel saluator tuus, dedi propitiationem tuam aegyptum, aethiopiam, et saba pro te. ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus; ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. noli timere, quoniam te cum ego sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. dicam aquiloni, da; et austro: noli prohibere. adduc filios meos de longinquo, et filias meas ab extremo terrae. et omnem qui inuocat nomen meum, in gloriam meam creaui eum, et formaui eum, et feci eum. educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus. quis in uobis annuntiabit istud, et quae prima sunt, audire nos faciet? dent testes eorum, et iustificentur; et audiant, et dicant: uere uos testes mei, dicit dominus, et seruus meus quem elegi, ut sciatis et credatis mihi, et intellegatis, quia ego ipse sum. ante me non est formatus deus; et post me non erit. ego sum, ego sum dominus, et non est absque me saluator. ego annuntiaui; et saluaui; auditum feci, et non fuit in uobis alienus. uos testes mei, dicit dominus, et ego deus, et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis auertet illud? lxx: et nunc sic dicit dominus deus qui fecit te, iacob, et creauit te, israel. noli timere, quoniam redemi te; uocaui te nomine meo, meus es tu. et si transieris per aquam, te cum sum, et flumina non cooperient te. et si transieris per ignem, non combureris; flamma non exuret te, quia ego dominus deus tuus sanctus israel, saluator tuus. feci commutationem tuam aegyptum, et aethiopiam,. et soennen pro te. ex quo honorabilis factus es, et in conspectu meo glorificatus; et ego dilexi te, et dabo homines pro te, et principes pro capite tuo. noli timere, quoniam te cum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. dicam aquiloni, adduc; et africo, noli prohibere. adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a terminis terrae, omnes qui uocantur nomine meo; in gloria enim mea creaui illum, et plasmaui eum, et feci illum. et eduxi populum caecum, qui habent oculos, et sunt caeci, et surdae sunt aures eius. omnes gentes congregatae sunt simul, et conuenerunt principes earum. quis annuntiabit haec? aut quae a principio sunt, quis annuntiabit uobis? adducant testes suos, et iustificentur, et audiant et loquantur uera. estote mihi testes, et ego testis, dicit dominus deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intellegatis, quia ego sum. ante me non fuit alius deus et post me non erit. ego deus, et non est praeter me saluator. ego annuntiaui, et saluos feci; exprobraui et non erat in uobis alienus. uos mei testes, et ego dominus deus ab initio, et non est qui de manibus meis eruat. faciam, et quis auertet illud? hebraei de secundo saluatoris haec interpretantur aduentu, quando post plenitudinem gentium omnis saluandus sit israel. nos autem nequaquam putamus ad eos fieri repromissionem, quibus supra dictum est: quis caecus, nisi pueri mei, et qui surdi, nisi qui dominantur eorum? et excaecati sunt serui dei. et rursum: factus est populus uastatus atque direptus, et his similia. denique infert: effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognouit; et succendit eum, et non intellexit. ergo quod supra diximus, duos esse iacob, et duos israel, unum carnalem, et alterum spiritalem, eorum qui in saluatorem credere noluerunt, et eorum qui receperunt filium dei: hoc etiam nunc intellegendum, quod prouocetur apostolorum chorus, et prima christi ecclesia de iudaeorum populo congregata, ut intellegat creatorem et fictorem suum, qui et animae et corporis eius sit conditor. nec timeat persecutores quia redemptus sit christi sanguine, qui uocauerit eum nomine suo; et ob familiaritatem specialiter appellet populum suum; sed praedicet incunctanter, et nulla pericula reformidet. quod que infert: aquas et flumina, et ignem et flammas, persecutorum impetum furorem que describit, qui saluti gentium inuideant, et nolint sermonem euangelicum praedicari. quamquam iudaei, in aquis aegyptios, in fluminibus babylonios, in igne macedonas, in flamma romanos intellegi uelint. idcirco autem praecipit eis ne timeant, quia dominus deus saluator eorum, et sanctus israel sit cum eis, qui fecerit eos aegypto et aethiopiae et soennae, et extremis mundi terminis praedicare. pro soenne reliqui interpretes posuerunt saba, unde fuit regina austri, quae uenit sapientiam audire salomonis. quamobrem honorabilis factus est apostolorum chorus in conspectu domini, et dilectus ab eo; et cunctorum hominum salus atque populorum, qui per eos ad euangelium sunt uocati, et reputabuntur in salutem animarum eorum. unde iungit et dicit: noli timere, ego te cum sum, qui uobis in euangelio loquor: ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ab oriente enim et ab occidente adducam filios tuos, qui requiescant in sinu abraham, et de cunctis mundi partibus filiorum meorum et filiarum populus congregabitur, qui uel inuocent nomen meum, uel meo uocentur nomine, ut appellentur christiani in gloriam creatoris sui. quod que sequitur: educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, multi putant dici de populo gentium, qui per apostolorum doctrinam audire coeperunt et uidere. sed nos etiam haec de disperso intellegamus israel, qui uocatus sit per apostolos, primus que crediderit; quibus loquitur et paulus: uobis primum oportuit praedicari sermonem dei. et ipse dominus in euangelio: ite ad oues perditas domus israel. denique sequitur: omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus, id est, cum populo qui credidit ex iudaeis, ut duplex uocatio sit, circumcisionis et praeputii. quod autem dicitur, educ, ad filium sermo est. siue, iuxta lxx, pater de filio loquitur, quod eduxerit populum suum caecum et surdum, et gentibus copularit, et fecerit ex eis multos ecclesiae principes. miratur que propheta quod nullus in gentibus haec praescire potuerit, nec dei nosse consilia; sed tantum populus eius qui legem acceperit, et prophetas habuerit: notus enim in iudaea deus; in israel magnum nomen eius. siue ipse deus testis suorum sermonum sit, et patrator, et puer eius ac seruus quem elegit. haud dubium quin christum significet, cui et supra dicit: magnum tibi est uocari te puerum meum. et haec omnia fient, ut ueritas mundo praedicetur, et sciant, et credant, et intellegant, quorum mens prius bruta erat et insensibilis, quod praeter unum deum, nullus alius deus sit, nec ante, nec postea. neque enim temporum conditor habet aliquando principium, cum hoc ipsum, aliquando, sit temporis. et quomodo nunc locutus est: ego testis, dicit dominus deus; et puer quem elegi, dicente hoc ipsum domino in euangelio: duorum hominum testimonium uerum est. ego sum qui testimonium perhibeo de me, et qui misit me pater. sic et de diuinitate illius sentiendum est, quod nullus sit deus, nisi ipse qui loquitur, et puer eius quem elegit. pulchre que praeter deum patrem alter nullus est deus, quia christus dei uirtus est, et dei sapientia, qui loquitur in euangelio: ego in patre, et pater in me est. sicut enim unus christus dominus non aufert patri ne dominus sit: sic unus deus pater, non aufert filio ne deus sit, qui in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. quod que sequitur: et non est absque me saluator, ostendit in patre filium cuncta saluare. de quo idem propheta testatur: et dimittet eis dominus saluatorem, qui saluos faciet eos. neque enim deus sapiens et fortis, sine sua potest esse sapientia atque uirtute. cum ergo ab initio ego haec futura praedixerim, nullus erit qui meae renuat uoluntati; immo quae ego fecero, possit irrita facere. haec dicuntur quidem ad iacob et israel, sed referuntur ad apostolicum chorum et omnes qui de populo iudaeorum in christum uoluerint credere.

haec dicit dominus redemptor uester, sanctus israel. propter uos misi in babylonem, et detraxi uectes uniuersos, et chaldaeos in nauibus suis gloriantes. ego dominus sanctus uester creans, israel rex uester. lxx: sic dicit dominus deus, qui redemit uos sanctus israel: propter uos mittam in babylonem, et suscitabo fugientes uniuersos, et chaldaei in nauibus uincientur. ego dominus deus sanctus israel, qui ostendi israel regem uestrum. iuxta hebraicum adhuc ad israel propheticus sermo dirigitur, quod redemptor eorum dominus et sanctus israel, haec ad eos locutus sit: propter uos qui meum euangelium praedicatis, quibus supra dixi: noli timere, quoniam te cum sum ego, qui estis testes uoluntatis meae, et puerum meum alterum testem mundo incredulo nuntiatis, misi filium meum in babylonem et confusionem huius saeculi. et detraxi omnes uectes eius, qui hebraice appellantur barihim, et quos theodotio fortes interpretatus est. et chaldaeos, inquit, subauditur apo~g koinou~g, detraxi, qui in suis gloriabantur nauibus. in his uidelicet, qui instar nauium inter idola fluctuabant. de chaldaeis nullus ambigit, quin daemones sonent. ego dominus haec futura praedixi, qui sum creator uester et rex israel. porro iuxta lxx multo alter est sensus. ego dominus qui te de periculis liberaui, et sanctus israel, propter uos mittam in babylonem regem medorum atque persarum, et habitatores eius fugere faciam; et chaldaei qui uos ceperant, uincti per mare caspium ad gentes alias transferentur. ego dominus haec futura decreui, qui ostendi israel regem credentium fore.

haec dicit dominus, qui dedit in mari uiam, et in aquis torrentibus semitam. qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum; simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt, quasi linum exstincti sunt. ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. ecce ego facio noua et nunc orientur; utique cognoscetis ea. ponam in deserto uiam, et in inuio flumina. glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones; quia dedi in deserto aquas, flumina in inuio, ut darem potum populo meo, electo meo. populum istum formaui mihi; laudem meam narrabit. lxx: quia sic dicit dominus, qui dat in mari uiam, et in aqua uehementi semitam. qui educit currus, et equos, et multitudinem robustissimam. sed dormierunt, et non resurgent: exstincti sunt quasi linum exstinctum. nolite meminisse priorum, et uetera ne recogitetis. ecce ego faciam noua, quae nunc orientur, et cognoscetis ea, et faciam in deserto uiam, et in inaquoso flumina. benedicent mihi bestiae agri, sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populum meum, quem acquisiui, ut uirtutes meas narret. dominus qui destruxit et abiecit babylonem, et fortissimos illius detraxit de potentia omnes que chaldaeos qui in fluctibus huius saeculi feliciter nauigabant, fecit esse captiuos. ipse in aquis torrentibus maris rubri reperit uiam, ut transiret populus eius de aegypto liberatus. siue qui dedit in mari rubro uiam, ipse et in aquis torrentibus iordanis fluuii reperit semitam, ut et egressio ex aegypto, et introitus in terram repromissionis haberet miraculum. ipse currus et equos et omnem exercitum pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo. contriti sunt et exstincti, quasi linum in breui temporis spatio, et in puncto atque momento. linum enim necdum igne correptum, pro leuitate substantiae statim exstinctum, in fauillam dissoluitur. igitur hoc praecipio uobis, ut inter signa mea atque miracula, quibus babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari rubro atque iordane populo meo aperta est uia, nequaquam memineritis ueterum, quoniam in euangelio multo sum maiora facturus; quorum comparatione, praeterita sileri debeant. nequaquam enim ultra in mari rubro, sed in deserto totius mundi reperiam uiam. nec unus fluuius, siue fons erumpet de petra, sed multa flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, et impleatur illud quod supra legimus: bibetis aquas de fontibus saluatoris. tunc quod numquam factum est, fiet, ut omnes bestiae et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, morum que feritate bestiarum similes erant, glorificent me atque collaudent. pro draconibus, quos solus theodotio, ut in hebraico scriptum est, appellauit thannim, reliqui sirenas interpretati sunt, animalia portentosa, quae dulci carmine atque mortifero nauigantes scyllaeis canibus lacerandos praecipitabant. hoc que significat, quod uoluptati prius et luxuriae dediti, ad seruitutem domini conuertantur. licet melius sit dracones intellegi, quia iunguntur et struthiones, ut quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, haec animantia poneret, quae deserto familiaria sunt. laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt bestiae agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in deserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut biberet populus meus, quem elegi mihi, siue genus meum electum, et populus quem acquisiui sanguine meo, ut laudes meas uirtutes que narraret.

non me inuocasti, iacob, nec laborasti in me, israel. non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et uictimis tuis non glorificasti me. non te seruire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. non emisti mihi argento calamum, et adipe uictimarum tuarum non inebriasti me. uerumtamen seruire me fecisti in peccatis tuis; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. lxx: non modo uocaui te, iacob, neque laborare te feci, israel. non attulisti mihi oues holocausti tui, neque in uictimis tuis magnificasti me. nec seruire te feci in hostiis, nec laborem tibi praebui in thure, nec emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum concupiui; sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis. bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu iacob, nequaquam me inuocare uoluisti, nec postea laborare, ut peccatum emendares paenitentia. populum istum formaui mihi; laudem meam narrabit. lxx: quia sic dicit dominus, qui dat in mari uiam, et in aqua uehementi semitam. qui educit currus, et equos, et multitudinem robustissimam. sed dormierunt, et non resurgent: exstincti sunt quasi linum exstinctum. nolite meminisse priorum, et uetera ne recogitetis. ecce ego faciam noua, quae nunc orientur, et cognoscetis ea, et faciam in deserto uiam, et in inaquoso flumina. benedicent mihi bestiae agri, sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populum meum, quem acquisiui, ut uirtutes meas narret. dominus qui destruxit et abiecit babylonem, et fortissimos illius detraxit de potentia omnes que chaldaeos qui in fluctibus huius saeculi feliciter nauigabant, fecit esse captiuos. ipse in aquis torrentibus maris rubri reperit uiam, ut transiret populus eius de aegypto liberatus. siue qui dedit in mari rubro uiam, ipse et in aquis torrentibus iordanis fluuii reperit semitam, ut et egressio ex aegypto, et introitus in terram repromissionis haberet miraculum. ipse currus et equos et omnem exercitum pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo. contriti sunt et exstincti, quasi linum in breui temporis spatio, et in puncto atque momento. linum enim necdum igne correptum, pro leuitate substantiae statim exstinctum, in fauillam dissoluitur. igitur hoc praecipio uobis, ut inter signa mea atque miracula, quibus babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari rubro atque iordane populo meo aperta est uia, nequaquam memineritis ueterum, quoniam in euangelio multo sum maiora facturus; quorum comparatione, praeterita sileri debeant. nequaquam enim ultra in mari rubro, sed in deserto totius mundi reperiam uiam. nec unus fluuius, siue fons erumpet de petra, sed multa flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, et impleatur illud quod supra legimus: bibetis aquas de fontibus saluatoris. tunc quod numquam factum est, fiet, ut omnes bestiae et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, morum que feritate bestiarum similes erant, glorificent me atque collaudent. pro draconibus, quos solus theodotio, ut in hebraico scriptum est, appellauit thannim, reliqui sirenas interpretati sunt, animalia portentosa, quae dulci carmine atque mortifero nauigantes scyllaeis canibus lacerandos praecipitabant. hoc que significat, quod uoluptati prius et luxuriae dediti, ad seruitutem domini conuertantur. licet melius sit dracones intellegi, quia iunguntur et struthiones, ut quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, haec animantia poneret, quae deserto familiaria sunt. laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt bestiae agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in deserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut biberet populus meus, quem elegi mihi, siue genus meum electum, et populus quem acquisiui sanguine meo, ut laudes meas uirtutes que narraret. non me inuocasti, iacob, nec laborasti in me, israel. non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et uictimis tuis non glorificasti me. non te seruire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. non emisti mihi argento calamum, et adipe uictimarum tuarum non inebriasti me. uerumtamen seruire me fecisti in peccatis tuis; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. lxx: non modo uocaui te, iacob, neque laborare te feci, israel. non attulisti mihi oues holocausti tui, neque in uictimis tuis magnificasti me. nec seruire te feci in hostiis, nec laborem tibi praebui in thure, nec emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum concupiui; sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis. bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu iacob, nequaquam me inuocare uoluisti, nec postea laborare, ut peccatum emendares paenitentia. siue auctor generis tui abraham peccasse conuincitur, quando domino terram repromissionis semini illius pollicente, respondit: in quo sciam quia possidebo eam? et interpretes, inquit, tui praeuaricati sunt in me, aaron et moyses ad aquam contradictionis, qui inter me et te medii loquebantur. et ut intellegamus non esse uiolentam expositionem, sequitur: et contaminaui principes sanctos, de quibus et in psalmo canitur: absorpti sunt iuxta petram iudices eorum. quos idcirco contaminasse se dicit, quod terram repromissionis non intrauerint. dedi que ad internecionem iacob, et israel in blasphemiam; ut nullus, praeter duos ex his qui de aegypto egressi erant, intraret in iudaeam; sed cadauera eorum iacerent in solitudine. iuxta lxx, qui addiderunt de suo: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris, ad paenitentiam eos prouocat deus, ut intellegant scelera sua atque peccata, et ueniam consequantur. scriptum est enim et in alio loco: iustus accusator sui est in principio sermonis. principes que eorum et patres dicuntur domini sancta uiolasse, non seruientes legi dei. sed traditiones et mandata hominum requirentes, propter quod periit iacob et in opprobrium datus est israel, eiectus de sua prouincia, et totius orbis exul atque peregrinus.

44. et nunc audi, iacob serue meus, et israel, quem elegi. haec dicit dominus, faciens et formans te ab utero auxiliator tuus. noli timere, serue meus iacob et rectissime quem elegi. effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. et germinabunt inter herbas, quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. iste dicet: domini ego sum, et ille uocabit in nomine iacob, et hic scribet manu sua: domino; et in nomine israel assimilabitur. lxx: nunc autem audi, iacob puer meus, et israel quem elegi. ego dominus deus, qui feci te, et plasmaui te de uentre, adhuc habebis auxilium. noli timere, puer meus iacob, et dilecte israel quem elegi, adhuc ego dabo aquam in siti qui ambulant in inaquoso; ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos. et orientur ut in medio aquae fenum, et sicut salix iuxta praeterfluentes aquas. iste dicet: dei sum et iste clamabit in nomine iacob. et alius scribet in manu sua: dei sum ego, et in nomine israel clamabit. ubi accusatur populus iudaeorum ob incredulitatem atque blasphemiam, absque ulla nominis dignitate, puris appellatur uocabulis: non me inuocasti, iacob, nec laborasti in me, israel; et iterum: dedi ad internecionem iacob, et israel in blasphemiam. ubi autem ad apostolorum chorum, qui ex iudaeis est, sermonem facit, iunguntur et nominum priuilegia. audi, iacob serue meus, et israel quem elegi; ut prima sit seruitus, secunda electio. haec dicit dominus, factor et formator tuus, qui ab utero auxiliatus est tui, ut adhuc in uentre matris plantam fratris arriperes. siue qui in principio nascentis ecclesiae te de persecutorum manibus conseruauit. noli timere crudelitatem eorum, serue meus iacob, et rectissime quem elegi. alio nomine israelem uocat, isurun enim uerbum hebraicum, ceteri euthutaton~g, siue euth�~g, id est, rectissimum, et rectum interpretati sunt; soli lxx dilectissimum, iungentes de suo, israel. proprie enim iuxta hebraeos et litterarum fidem, israel, rectus dei dicitur. uir autem uidens deum non in elementis, sed in sono uocis est. unde et liber geneseos appellatur eudeis~g id est, iustorum, abraham, isaac et israel. noli igitur timere, iacob et israel, quia effundam aquas super sitientem et aridam, de qua saepe dictum est: et effundam, siue ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, quae ex aqua et spiritu sancto in baptismate renascetur. quam et in euangelio saluator promisit, dicens: qui sitit, ueniat ad me, et bibat. statim que infertur: hoc autem dicebat de spiritu sancto, quem credentes accepturi erant. comparat quoque in baptismate renascentes herbis uirentibus, et salici quae iuxta fluentes aquas oritur; et contra rerum naturam affert fructus, quae prius sterilis erat, uel cuius semen in cibo sumptum, steriles facit. quod quidem in primo psalmo legitur: et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructus suos dabit in tempore suo, et folium eius non decidet. alii inter herbas et renascentes salices duplicem uocationem intellegunt, ut in herbis populus nationum sit; in salicibus, hi qui ex israel crediderunt. simul que describit uarietatem credentium: alius dicet, domini ego sum, qui iustitiae opera in se esse confidit; alius uocabit, subauditur, peccatores ad paenitentiam in nomine iacob; ut et ipsi supplantent uitia atque peccata. alius scribet manu sua: dei sum. siue ut lxx transtulerunt: scribet in manu sua: dei sum, ut nouo tyrocinio seruitutis christi se militem glorietur. et in nomine israel assimilabitur. non enim omnes ex israel, sed magna pars ex gentium multitudine, in nomine israel assimilabitur, ut recipiat legem et prophetas, omnes que gratias spiritus sancti, quae israel populo repromissae sunt.

haec dicit dominus rex israel, et redemptor eius dominus exercituum: ego primus et ego nouissimus, et absque me non est deus. quis similis mei? uocat et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; uentura et quae futura sunt annuntient eis. nolite timere, neque conturbemini; ex tunc audire te feci, et annuntiaui. uos estis testes mei. numquid est deus absque me, et formator quem ego non fecerim? plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. ipsi sunt testes eorum, quia non uident, neque intellegunt, ut confundantur. quis formauit deum, et sculptile conflauit ad nihil utile? ecce omnes participes eius confundentur. fabri enim sunt ex hominibus, conuenient omnes, stabunt, et pauebunt, et confundentur simul. faber ferrarius lima operatus est; in prunis et in malleis formauit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. artifex lignarius extendit normam, formauit illud in runcina. fecit illud in angularibus, et in circino tornauit illud; et fecit imaginem uiri, quasi speciosum hominem habitantem in domo. succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. plantauit pinum, quam pluuia nutriuit; et facta est hominibus in focum. sumpsit ex eis, et calefactus est; succendit, et coxit panes. de reliquo autem operatus est deum, et adorauit. fecit sculptile, et curuatus est ante illud. medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit. coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: uah! calefactus sum, uidi focum. reliquum autem eius deum fecit, et sculptile sibi; curuatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: libera me, quia deus meus es tu. nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt, ne uideant oculi eorum, ne intellegant corde suo. non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: medium eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes. coxi carnes, et comedi, et de reliquo idolum faciam, ante truncum ligni procidam, pars eius cinis; cor insipiens adorauit illud et non liberauit animam suam; neque dicet: forte mendacium est in dextera mea. post praedicationem apostolorum, uocationem gentium, saluatoris aduentum, et effusionem spiritus sancti, quem cunctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro uarietate meritorum alius dicet, domini ego sum. alius uocabit in nomine iacob; alius scribet manu sua se esse domini, et cum ortus sit de infideli turba gentilium, in nomine assimilabitur israel, ut relictis idolis, unius dei cultor sit. incipit altera perikop�~g, quam totam simul proposuimus, ne unius sensus diuideremus continentiam. et quia septuaginta in hoc capitulo exceptis paucis uerbis non discrepant ab hebraico, nostra editione contenti sumus, qua intellecta, noscentur et ceterae. est autem sermo contra illius temporis idololatras, quo esaias propheta uentura populis nuntiabat, et arguit eos, qui dei omnipotentis religione contempta, simulacris ligneis inclinentur, et adorent opera manuum suarum. curramus ergo per singula. haec dicit dominus rex israel, qui in me crediturus est, et redemptor eius, qui filii mei suscipiet aduentum: dominus exercituum atque uirtutum, et omnipotens. hoc enim in hebraico sonat sabaoth. ego sum primus, et ego nouissimus, ego a~g et �~g; et absque me non est deus, quia puer quem elegi, in me deus est. de quo supra dixi: ecce puer meus, quem elegi; electus, quem suscepit anima mea. iudicium gentibus proferet; et in nomine eius gentes sperabunt. nec dicit esse se solum, sed praeter uirtutem suam atque sapientiam nullum esse externum deum, deorum que multorum opinionem, et simulacra condemnans. quis, inquit, similis mei est? uocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae, qui cuncta ratione librauerim, ex quo feci hominem super terram. nec hoc solum uolo, sed quaero etiam scientiam futurorum. unde tu, israel, cuius et rex et redemptor sum, noli timere simulacra, quae esse nihil, in sina monte didicisti. an forsitan creator est alius, quem ego non nouerim? aut praeter hunc alter est mundus, qui ignoti dei monstret potentiam? neque uero ea solum quae fiunt, sed et illi qui faciunt, habebuntur pro nihili. cum que uindictae tempus aduenerit, nequaquam poterunt eos manuum suarum opera liberare, quae caeca et insensibilia confundunt artifices suos. quis enim possit hoc credere quod ascia, lima, et terebro malleo que formetur deus? et uel in prunis simulacra fundantur; uel norma, runcina, et angularibus, circino que in deos repente consurgant? praesertim cum fame et siti artificis, artis uilitas demonstretur. fit enim lignea statua, humanam exprimens speciem, et quanto pulchrior fuerit, tanto deus putatur augustior. ponitur in fano, et aeterno clauditur carcere, quae longo tempore creuit in saltibus, et pro uarietate arborum, cedrus et ilex et quercus uel pinus fuit. mirum que in modum segmenta eius atque rasurae mittuntur in focum, ut calefaciant artificem dei, et coquant diuersa pulmenta. pars autem altera formatur in deum, ut opere completo, adoret illam factor suus, et operis sui imprecetur auxilium. nec intellegit, uel recogitat, immo nec carnis, nec mentis aspicit oculis, quod non possit esse deus, cuius pars igne combusta est; nec hominis manu fieri diuina maiestas. plenius que super irrisione idolorum propheticus sermo contexitur, quae facilis intellegentiae sunt, nec laciniosam, immo superfluam expositionem desiderant. super quo et flaccus scribit in satyra, deridens simulacra gentium.

olim truncus eram ficulnus, inutile lignum:
cum faber incertus scamnum faceret ne priapum.
maluit esse deum: deus inde ego, furum auium que,
maxima formido.
quidquid autem de idolis dictum est, potest referri, et ad hereseon principes, qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii, artifici corde componunt, et uenerantur ea quae a se sciunt esse simulata. nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adoratione deceperint. qui quaestum putant esse pietatem, et deuorant domos uiduarum, abutentes que uulgi imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia et terebro, lima et runcina formant deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici uenustate: quorum deus uenter est, et gloria in confusione eorum.

memento horum, iacob et israel, quoniam seruus meus es tu. formaui te, seruus meus es tu, israel, ne obliuiscaris mei. deleui ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. reuertere ad me quoniam redemi te. laudate, caeli, quoniam fecit dominus; iubilate, extrema terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius; quoniam redemit dominus iacob, et israel glorificabitur. lxx: memento horum, iacob et israel, quoniam puer meus es tu. formaui te puerum meum; et tu, israel, ne obliuiscaris mei. ecce enim deleui sicut nubem iniquitates tuas; et sicut caliginem peccata tua. reuertere ad me, et redimam te. laetamini, caeli, quoniam misertus est deus israelis. canite tuba, fundamenta terrae, clamate, montes, laetitiam; colles et omnia ligna quae in eis sunt, quoniam redemit deus iacob; et israel inclutus erit. cum haec se ita habeant, et idola hominum scias esse figmenta, o iacob, et puer meus israel, ne obliuiscaris creatoris tui, tibi que ipsi iniuriam facias, ut incurueris operi manuum tuarum. quae quia in aduentu pueri mei, quem elegi, penitus destruenda sunt; propterea tota mentis auiditate cognosce, quod sicut nubes, caligo et nebula, uel solis calore dissoluitur, uel uento raptante tenuatur. ita iniquitates tuas, et uniuersa peccata, quibus prius me offenderas, dissolui faciam. tu tantum reuertere ad me, et age paenitentiam, quia redimendus es pretioso sanguine. quod si feceris, scias in salute tua caelos terram que laetari, et omnia elementa concinere. siue angelos qui morantur in caelis, et alias potestates, quibus terrae fundamenta portantur. uel certe apostolos et prophetas, de quibus loquebatur et apostolus: aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. montes quoque et siluae, siue colles, qui pro uarietate uirtutum prima et media loca et ultima possederunt, iubentur iubilare, et tuba canere, scientes quod redemerit dominus iacob, et in israel conuersione laetetur, siue ipse israel ab errore conuersus, inclutus fiat.

haec dicit dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: ego sum dominus faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus me cum. irrita faciens signa diuinorum, et hariolos in furorem uertens; conuertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens. suscitans uerbum serui sui, et consilium nuntiorum suorum complens. qui dico hierusalem: habitaberis, et ciuitatibus iudae; aedificabimini, et deserta eius suscitabo. qui dico profundo: desolare, et flumina tua arefaciam. qui dico cyro: pastor meus es, et omnem uoluntatem meam complebis. qui dico hierusalem: aedificaberis; et templo: fundaberis. lxx: sic dicit dominus qui redemit te, et formans te ex utero. ego dominus, qui compleo omnia. extendi caelum solus, et firmaui terram. quis alius dissipauit signa pythonum, et diuinationes de corde? qui auerto prudentes retrorsum, et consilium eorum stultum facio. et statuo uerbum pueri mei, et consilium angelorum eius uerum probo. qui dico hierusalem, habitaberis; et ciuitatibus iudae: aedificabimini, et deserta illius orientur. qui dico abysso, desolaberis, et flumina tua arefaciam. qui dico cyro, ut sapiat, et omnes uoluntates meas faciat; qui dico ierusalem, aedificaberis; et domum sanctam meam fundabo. destructis idolis et iniquitatibus israel, peccatis que deletis, quando omnis simul creatura gaudebit; et iuxta euangelii fidem, super paenitentia peccatorum angeli laetabuntur in caelis, describitur potentia dei, quod nequaquam ei grande sit redimere iacob, et israel instaurare cor rectum, quem formauit ex utero. et si hoc alicui non paruum uideatur, non sit illi difficile qui extenderit caelos solus. iuxta quod alibi legitur: qui extendit caelum quasi pellem. non quo filius excludatur ab extensione caelorum: omnia enim per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil, quod factum est; sed quo, ut saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola. nam et in prouerbiis salomonis ex persona christi dei uirtutis dei que sapientiae dicitur: quando parabat caelum, ego eram cum eo. ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandauit, et creata sunt. et: uerbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius uirtus eorum. haec frequenter ingerimus, ne ulla blasphemandi christum haereticis occasio relinquatur. in stabilitate quoque terrae, quando illius fundamenta solidabat, nullus erat cum deo, praeter eum qui erat in eo. iste igitur tantus ac talis, cum praefiniti mysterii tempus aduenerit, ut cuncta idola destruantur, et dei solius notitia praedicetur in mundo, omnia uaticinia diuinorum, et pythonum, et hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet atque subuertet. et sapientiam philosophorum, quae et ipsa erroris pars maxima est, stultam esse monstrabit, dum nequaquam humanis cogitationibus, dei probantur comprehendisse sapientiam. qui etiam uerbum pueri, siue serui sui, de quo supra diximus, et consilium nuntiorum eius, rebus explebit. apostolorum scilicet omnium que doctorum, qui uoluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt. ipse ergo qui est tanta facturus, cuius potentiam breui sermone descripsi, etiam ad hierusalem, quae destruenda erit a babyloniis, nunc dicit antequam destruatur, quod rursum habitetur a populis; et ciuitatibus iudaeae, quod instaurentur, qui et solitudines illius suscitabit, ut omnia cultoribus impleantur. qui igitur dicit hierusalem et iudaeae et desertis eius, quod habitetur et aedificetur et suscitetur, hic dicit profundo siue abysso, id est, babyloni, desolare et flumina tua arefaciam, omnem regum potentiam. siue quia profundum et abyssum dixerat, recte per translationem, et flumina posuit, de quibus et psalmista decantat: super flumina babylonis ibi sedimus et fleuimus. et qui hierusalem instaurat, et babylonem destruit. dicit quoque cyro regi persarum, qui primus destruxit babylonem atque chaldaeos: pastor meus es, siue ut septuaginta transtulerunt, ut sapiat. cuius differentiae causa manifesta est. uerbum enim hebraicum roi si per res litteram legamus, intellegitur pastor meus; si per daleth, sciens uel intellegens meus, quarum similitudo paruo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur. scriptum est in esdrae principio, quod ad edictum cyri regis persarum atque medorum, populi israel sit laxata captiuitas, et remissi in hierusalem, qui redire uoluerunt sub zorobabel filio salathiel, et iesu filio iosedec sacerdote magno. huic enim dominus inspirauit ut suam faceret uoluntatem, et illius praecepta compleret. signanter que addidit: qui dico hierusalem, aedificaberis, et templo, fundaberis. sub cyro enim iussum est, ut aedificaretur hierusalem et templum, cuius tantum illo uiuente iacta sunt fundamenta. ceterum sub dario, anno illius secundo, prophetantibus aggaeo et zacharia, templum aedificari coeptum est.

45. haec dicit dominus christo meo cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiciam ante faciem eius gentes, et dorsa regum uertam, et aperiam coram eo ianuas; et portae non claudentur. ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo; portas aereas conteram, et uectes ferreos confringam. et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego dominus, qui uoco nomen tuum, deus israel. propter seruum meum iacob, et israel electum meum, et uocaui te nomine tuo. assimilaui te, et non cognouisti me. ego dominus, et non est amplius; extra me non est deus. accinxi te, et non cognouisti me. ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est. ego dominus, et non est alter. formans lucem, et creans tenebras; faciens pacem, et creans malum. ego dominus faciens omnia haec. scio in hoc capitulo non solum latinorum, sed et graecorum plurimos uehementer errare, existimantium scriptum esse: sic dicit dominus christo meo domino; ut intellegatur, iuxta illud quod alibi legimus: pluit dominus a domino. et: dixit dominus domino meo. neque enim kuri�i~g, quod dominum sonat, sed cyro dicitur, qui hebraice appellatur chores, regi persarum, qui babylonem chaldaeos que superauit. et iunctis medis, agitator bigae, id est, cameli et asini, supra legitur. iste appellatus est christus, id est, unctus domini, quod erat insigne apud hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema et purpura solis imperatoribus datur. sic apud hebraeos regnaturi perfundebantur unguento. unde et saul christus domini dicitur. et in psalmis legimus: nolite tangere christos meos; et in prophetis meis nolite malignari. huius dexteram apprehendit et tenuit, ut nullus fortitudini eius ualeret resistere. legamus xenophontis octo librorum cyri maioris historiam, et prophetiam esaiae cernemus expletam. quae enim ciuitas illi non patuit? quis non regum terga subiecit? qui muri prius inexpugnabiles, non illius obsidione subuersi sunt? unde ad ipsum cyrum deus apostropham facit: dedi tibi thesauros, et absconditas opes cunctarum urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires deum, praesertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse praedictum. quod quidem et iosephus in undecimo iudaicae antiquitatis uolumine refert, legisse cyrum ab esaia de se certo uaticinatum nomine, et idcirco iudaeos quasi dei familiares plurimum dilexisse. haec autem, inquit, tribui tibi propter iacob seruum meum, et israel electum meum, et uocaui te nomine tuo, sicut uocaui abraham, isaac et iacob; et multo ante praedixi, ut isaac et iosiam; ne putareris ille esse christus, cui assimilatus es, et in cuius typo et imagine praecessisti. tu autem non cognouisti me, id est: simulacra coluisti, non deum. accinxi te fortitudine; multarum gentium feci esse uictorem, et non cognouisti auxiliatorem tuum. in quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit legentium; ut haec ad christum referant, per quem mundus reconciliatus est deo. ego, ait, dominus, et non est amplius extra me. praeter sermonem quippe atque rationem uirtutem que meam et sapientiam, quae in me est, nullus est alter deus. et haec feci, ut ab oriente et occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me deum. ego dominus, et non est alter. pater enim in filio, et filius in patre. qui loquitur in euangelio: ego et pater unum sumus. et in esdrae uolumine positum est, scripsisse cyrum ad omnes gentes, nullum esse deum, nisi solum deum israel. siue ita intellegendum, quod captiuorum laxatio, et dei in populum suum clementia, cunctis gentibus deum fecerit notiorem. qui igitur tibi dedi fortitudinem, et deus solus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est, diem et noctem. pacem et malum, hoc est, otium et bellum, per quae significat et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captiuitatis, mala que sustinuit seruitutis. et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium receperunt. quomodo enim luci contrariae tenebrae sunt; ita paci contrarium bellum est. unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem deum. cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secundum illud quod in euangelio scriptum est: sufficit diei malitia sua. possumus iuxta tropologiam haec et de ecclesiastico uiro dicere, cui deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas contrarias ueritati sua disputatione subuertat. sicut et de stephano sancta scriptura commemorat, quod nullus potuerit resistere sapientiae eius, et ut reges, id est, patriarchas singularum haereseon, suae subiciat potestati. et aperiat atque confringat, quod prius uidebatur dialectica arte conclusum; et in medium proferat arcana haereticorum, superans eos atque conuincens, ut christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. istiusmodi uirum uocat deus ex nomine suo, quia defensor est pueri eius iacob, et electi illius israel. hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cauere debet ne suum putet esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur audire: accinxi te, et non cognouisti me. cum enim instructus armatura apostoli, omnes docuerit non esse alium deum nisi unum, qui sit iacob et israel deus. confundetur marcion, duos deos intellegens, unum bonum, et alium iustum; alterum inuisibilium, alterum uisibilium conditorem. e quibus prior lucem faciat, secundus tenebras; ille pacem, hic malum; cum utrumque pro diuersitate meritorum unus deus idem que condiderit.

LIBER 13

multi casus opprimunt nauigantes. si uehementior flauerit uentus, tempestas formidini est. si aura moderatior summa iacentis elementi terga crispauerit, piratarum insidias pertimescunt. atque ita fit, ut fragili animae ligno creditae, aut metuant periculum, aut sustineant, quorum utrumque altero grauius est, uel mortem timere perpetuo, uel quam timueris sustinere. hoc mihi in esaiae pelago nauiganti accidere uideo; dum enim inoffenso cursu uela tenduntur, et securis nautarum manibus, sulcans aequoris campos carina delabitur, subitus languoris turbo consurgens, tantis undarum molibus et collisorum inter se fluctuum fragore resonante, pauida amicorum corda perterruit, ut dicere cogerentur: magister, saluos nos fac, perimus. quamobrem, eustochium, in toto orbe terrarum unicum nobilitatis et uirginitatis exemplum, non sileat pupilla oculi tui; clama que in corde: abba pater. et cum psalmista loquere: exsurge, ut quid dormis, domine? ut iniunctum in esaiam opus, te orante, et christo miserante perficiam. iam enim tertius decimus explanationum liber cuditur, qui necdum peruenit ad calcem. et interim donec misericors et miserator dominus, patiens et multarum miserationum, reddat pristinam sanitatem, hanc praefatiunculam tumultuario sermone dictaui; ut quae habentur, in schedulis describantur; et plena emendatio lectoris iudicio reseruetur.

rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet saluatorem, et iustitia oriatur simul. ego dominus creaui eum. lxx: laetetur caelum desuper, et nubes spargant iustitiam; germinet terra, et oriatur misericordia, et iustitiam germinet simul; ego dominus qui creaui te. duplex huius loci interpretatio est. quidam enim putant haerere cum superioribus quae dicuntur, et cyro rege laxante captiuos, caelum terram que laetari: met�numik�s~g, pro eo quid est, illos qui in caelo morantur et terra. alii a superioribus separant et proprium capituli huius uolunt esse principium, ac de aduentu domini prophetari, quod imperetur, nubibus, de quibus supra scriptum est: mandabo nubibus ne pluant super eam imbrem, id est, uineam israel. et ad quas peruenit ueritas dei, ut pluant mundo iustum siue iustitiam; terra que aperiatur et germinet saluatorem. de qua et in psalmis canitur: ueritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit; siue iuxta lxx: terra misericordiam et iustitiam pariter germinauit, ut et peccatores misericordiam, et iusti praemia consequantur. quod que sequitur: ego dominus creaui eum, uel: ego dominus qui creaui te, non scandalizabitur ad nomen creaturae, qui illum uermem ac seruum et germinatum legerit esse de terra.

uae qui contradicit fictori suo: testa de samiis terrae. numquid dicit lutum figulo suo, quid facis; et opus tuum absque manibus est? uae qui dicit patri, quid generas; et mulieri, quid parturis? haec dicit dominus, sanctus israel plastes eius. uentura interrogate me super filios meos, et super opus manuum mearum mandastis mihi. ego feci terram, et hominem super eam creaui ego; manus meae tetenderunt caelos; et omni militiae eorum mandaui. ego suscitaui eum ad iustitiam; et omnes uias eius dirigam. ipse aedificabit ciuitatem meam; et captiuitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit dominus exercituum. lxx: quid melius feci quam lutum figuli? numquid arans arabit terram? numquid dicet lutum figulo, quid facis, quoniam non operaris, nec habes manus? uae qui dicit patri, quid generas; et matri, quid parturis? sic enim dicit dominus deus, sanctus israel, qui fecit uentura. interrogate me de filiis meis, et de operibus manuum mearum mandate mihi. ego feci terram, et hominem super eam. ego manu mea firmaui caelum; ego omnibus stellis mandaui. ego suscitaui eum cum iustitia regem: omnes uiae illius rectae. ipse aedificabit ciuitatem meam, et captiuitatem populi mei conuertet; non cum pretio neque cum muneribus, dixit dominus deus sabaoth. qui ad cyri personam uolunt referre quae dicta sunt, sic locum istum interpretantur. me ingentia pollicente, quod propter reuersionem populi mei in iudaeam, omnia cyro regna substernam. uae ei qui incredulus est, et non putat uentura quae dico, quasi si lutum et testa confracta calumnietur figulum suum, quare facta, uel cur ita facta sit; et opus contra artificis loquatur manus. et patrem ac matrem calumnietur filius, cur in terram naturae lege profusus sit. cum igitur ego dominus sanctus israel plasmauerim cyrum, et mea iussione generatus sit, superfluum facitis ambigere de futuris; quin potius nosse debetis, quod filios meos, populum israel, et opus manuum mearum, non uestro arbitrio, sed mea uoluntate dispensem, ut qui prius eis tenebras et malum creaui, nunc lucem et pacem tribuam. ego enim sum deus, qui non in uacuum creaui terram; ut esset deserta et squalida, sed ut homines habitarent in ea. ego extendi siue firmaui caelos, ut angelorum essent habitaculum. stellarum que eos uarietate distinxi; et imperaui singulis quo currerent ordine, et dierum ac mensium annorum que diuersa spatia complerent. qui igitur caelum feci et terram, quid magnum est, si unum regem creauerim, qui mea mandata conseruet; et omnes uias illius dirigam? ipse enim iussurus est, ut aedificetur ciuitas mea hierusalem, et captiui redeant in iudaeam. non ob pretium, neque munera, sed ob meam uoluntatem, dicit dominus deus exercituum. qui autem coeptam ad christum refert intellegentiam, sic explanationis suae uerba moderatur: uae eis qui contradicunt deo, et christum non putant esse uenturum; quasi lutum et testa de testis contradicat figulo suo. uae qui dicit omnipotenti patri: quare generas filium? et mulieri sanctae mariae: quid parturis? de qua scribit et apostolus: quod christus factus sit de muliere, factus que sub lege. haec ergo dicit dominus sanctus israel, qui plasmauit in utero uirginali saluatorem, dicens per gabrielem: spiritus sanctus ueniet super te; et uirtus altissimi obumbrabit tibi quod autem nascetur in te sanctum, uocabitur filius dei. interroget me testa, et futurorum secreta perquirat. et praecipiat mihi, quomodo adoptiuos filios, qui in meum filium credituri sunt, debeam regenerare. dicit et euangelista ioannes: quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios dei fieri. sin autem ego feci terram, ut habitaretur ab hominibus, et caelos extendi desuper, et eos astrorum uarietate decoraui, ut morarentur in terra cultores dei, quid mirum si filium meum, iustum regem miserim mundo, siue ab inferis suscitauerim, cuius omnes uiae rectae sunt? peccatum enim non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. qui aedificet ciuitatem meam super petram, aduersum quam portae inferi non praeualeant, et quae in monte posita, latere non possit. daemoniacis que prius uinculis alligatos, omnes dimittat liberos, non in pretio neque in muneribus; gratis enim salui facti sumus, audientibus apostolis atque facientibus: gratis accepistis, gratis date. nonnulli haec ad zorobabel referunt, qui eduxit captiuos de babylone, et aedificauit ciuitatem, et exstruxit templum, prophetantibus aggaeo et zacharia, atque dicentibus: manus zorobabel fundauerunt domum istam, et manus eius complebunt eam. sed nos rectius dicimus et uerius, nec cyrum aedificasse ciuitatem quae postea exstructa est sub neemia, nec omnes uias eius fuisse directas. cui supra dictum est: assumpsi, et accinxi te: et non cognouisti me; et zorobabel statum, qui sub nutu ac potestate medorum fuit atque persarum, omnia quae dicuntur excedere. neque enim zorobabel exstruxit ciuitatem, nec captiuitatem dimisit, nec rex appellari potest, qui sub aliis uiuens regibus, hoc nomine caruit. quid sibi autem uelint septuaginta, qui in principio huius capituli transtulerunt: quid melius feci quam lutum figuli? numquid qui arat, arabit terram? scire non ualeo: nisi forte theodotionis sequar editionem, qui pro hoc posuit: uae ei qui contendit contra factorem suum, arans arantes terram; quod scilicet uulneret in paenitentia corda mortalium, et in morem sulcorum ea subruat atque subuertat. sed et haec friuola interpretatio est. porro quod figulus, hoc est, creator noster et factor appelletur deus, et apostolus paulus in epistola loquitur ad romanos: numquid dicit figmentum ei qui se finxit; quid me fecisti sic? an non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? et in hieremia prolixius scribitur, qui narrat post cetera: descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus in rota, et dissipatum est uas quod faciebat in manibus suis. rursum que fecit ex eodem luto aliud uas, sicut placuit in conspectu eius. et factus est sermo domini ad me dicens: si non possum sicut iste figulus facere uos domus israel, dicit dominus? ecce sicut lutum in manu figuli; sic uos estis in manibus meis domus israel. illud que quod scriptum est: ego omnibus stellis praecepi, occasionem quibusdam tribuit, quod astra rationalia sint, et animam sensum que habeant. neque enim, aiunt, praeciperet, nisi intellegentibus. non recordantes quod et in iona scriptum sit: praecepit dominus spiritui comburenti. et rursum: praecepit uermi matutino. et quod in euangelio saluator uentos et mare increpauerit, in quibus sensum atque rationem non esse, perspicuum est.

haec dicit dominus: labor aegypti, et negotiatio aethiopiae, et sabaim uiri sublimes ad te transibunt, et tui erunt. post te ambulabunt, uincti manicis pergent; et te adorabunt, te que deprecabuntur. tantum in te est deus, et non est absque te deus. uere tu es deus absconditus, deus israel, saluator. confusi sunt, et erubuerunt omnes; simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. israel saluatus est in domino salute aeterna; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. lxx: sic dicit dominus sabaoth: laborauit aegyptus, et negotiatio aethiopum et sabaim. uiri excelsi ad te transibunt, et tui erunt serui, et te sequentur uincti manicis, et transibunt ad te, et adorabunt te, et in te orabunt, quoniam in te deus est, et non est deus absque te. tu enim deus es, et nesciebamus. deus israel saluator; confundantur et erubescant omnes aduersarii eius, et ambulent in confusione. innouamini ad me insulae israel saluatur a domino salute aeterna; non confundentur neque erubescent usque in aeternum. et in hoc loco qui sequuntur historiam, dicunt aegyptum, et aethiopes gentes que sabaim, quae trans aethiopiam sunt, seruisse cyro, et ei gentes ultimas fuisse subiectas; atque ex mirabili intellexisse uictoria, quod in eo esset deus, et non esset alius praeter eum qui in illo habitaret deus. sed hoc quod sequitur: uere tu es deus absconditus, deus israel saluator, quomodo possit cyri personae iungere, non intellego. nisi forte theodotionis utantur editione, qui transtulit: in te est fortis, et non est alius praeter eum deus; propterea tu fortis absconditus deus israel saluator. quocumque se uerterint, non ualebunt laqueos ueritatis effugere. fac enim esse in cyro deum, et non esse alium praeter eum qui sit in cyro deus, quomodo cyri personae dici conueniet: uere tu es deus absconditus, deus israel saluator? ergo deus in quo est deus, dominus noster iesus christus rectius intellegitur et uerius, qui in euangelio loquitur: ego et pater unum sumus. qui deus appellatur absconditus propter assumpti corporis sacramentum, et deus israel saluator, quod interpretatur iesus. hic enim iuxta angelum gabrielem saluabit populum suum. confusi sunt et erubuerunt omnes simul: scribae uidelicet et pharisaei. et abierunt in confusionem fabricatores erroris, qui in toto mundo disseminauere mendacium, ut eum dicerent ab apostolis furto esse sublatum. israel autem saluatus in domino salute aeterna, apostolorum intellegitur chorus, et hi qui per apostolos crediderunt. unde dicitur ad eos: non confundemini neque erubescetis, non solum in praesenti saeculo, sed et in futuro. seruisse autem ei aegyptum et aethiopas et sabaim, excelsos uiros atque sublimes, nemo dubitat, cum ei mundum uideat esse subiectum, et ex paucarum nomine nationum, quae habitant in extremis finibus terrae, cunctos caelorum cardines, et omnia terrae litora ei creditura perspiciat. unde pulchre quasi laborantibus in errore idololatriae, cessare labor aegypti nominatur. nulla enim gens ita idololatriae dedita fuit, et tam innumerabilia portenta uenerata est, quam aegyptus, de qua supra legimus: ecce dominus ascendet super nubem leuem, et ingredietur aegyptum, et mouebuntur simulacra aegypti a facie eius, et cor aegypti tabescet in medio eius. porro quod in septuaginta additum est: innouamini ad me, insulae, sic exponere possumus, ut dicamus ecclesias de gentibus congregatas innouari in christo, appellari insulas, quod persecutorum rabiem procellas que sustineant, et fundatae super petram, nulla turbinum mole quatiantur. hebraei stulta contentione nituntur asserere, usque ad eum locum ubi legitur: tantum in te est, deus, et non est absque te, deus, uel ad hierusalem, uel ad cyrum dici. hoc autem quod sequitur: uere tu es deus absconditus, deus israel saluator, subito ad omnipotentem deum apostropham fieri, cum etiam stultis perspicuum sit, unum contextum esse sermonis, nec posse sensum diuidi qui in ipso narrationis ordine et ratione coniunctus est.

quia haec dicit dominus, creans caelos, ipse deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius; non in uanum creauit eam, ut habitetur formauit illam. ego dominus, et non est alius. non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. non dixi semini iacob: frustra quaerite me. ego dominus loquens iustitiam, annuntians recta. congregamini, et uenite, et accedite simul, qui saluati estis ex gentibus; nescierunt qui leuant lignum sculpturae suae; et rogant deum non saluantem. annuntiate, et uenite, et consiliamini simul; quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego dominus, et non est ultra deus absque me? deus iustus et saluans non est praeter me. conuertimini ad me, et salui eritis, omnes fines terrae, quia ego deus, et non est alius. in memetipso iuraui; egredietur de ore meo iustitiae uerbum, et non reuertetur. quia mihi curuabunt omnia genua, et iurabit omnis lingua. ergo in domino dicet: meae sunt iustitiae et imperium; ad eum uenient, et confundentur omnes qui repugnant ei. sed hoc quod sequitur: uere tu es deus absconditus, deus israel saluator, quomodo possit cyri personae iungere, non intellego. nisi forte theodotionis utantur editione, qui transtulit: in te est fortis, et non est alius praeter eum deus; propterea tu fortis absconditus deus israel saluator. quocumque se uerterint, non ualebunt laqueos ueritatis effugere. fac enim esse in cyro deum, et non esse alium praeter eum qui sit in cyro deus, quomodo cyri personae dici conueniet: uere tu es deus absconditus, deus israel saluator? ergo deus in quo est deus, dominus noster iesus christus rectius intellegitur et uerius, qui in euangelio loquitur: ego et pater unum sumus. qui deus appellatur absconditus propter assumpti corporis sacramentum, et deus israel saluator, quod interpretatur iesus. hic enim iuxta angelum gabrielem saluabit populum suum. confusi sunt et erubuerunt omnes simul: scribae uidelicet et pharisaei. et abierunt in confusionem fabricatores erroris, qui in toto mundo disseminauere mendacium, ut eum dicerent ab apostolis furto esse sublatum. israel autem saluatus in domino salute aeterna, apostolorum intellegitur chorus, et hi qui per apostolos crediderunt. unde dicitur ad eos: non confundemini neque erubescetis, non solum in praesenti saeculo, sed et in futuro. seruisse autem ei aegyptum et aethiopas et sabaim, excelsos uiros atque sublimes, nemo dubitat, cum ei mundum uideat esse subiectum, et ex paucarum nomine nationum, quae habitant in extremis finibus terrae, cunctos caelorum cardines, et omnia terrae litora ei creditura perspiciat. unde pulchre quasi laborantibus in errore idololatriae, cessare labor aegypti nominatur. nulla enim gens ita idololatriae dedita fuit, et tam innumerabilia portenta uenerata est, quam aegyptus, de qua supra legimus: ecce dominus ascendet super nubem leuem, et ingredietur aegyptum, et mouebuntur simulacra aegypti a facie eius, et cor aegypti tabescet in medio eius. porro quod in septuaginta additum est: innouamini ad me, insulae, sic exponere possumus, ut dicamus ecclesias de gentibus congregatas innouari in christo, appellari insulas, quod persecutorum rabiem procellas que sustineant, et fundatae super petram, nulla turbinum mole quatiantur. hebraei stulta contentione nituntur asserere, usque ad eum locum ubi legitur: tantum in te est, deus, et non est absque te, deus, uel ad hierusalem, uel ad cyrum dici. hoc autem quod sequitur: uere tu es deus absconditus, deus israel saluator, subito ad omnipotentem deum apostropham fieri, cum etiam stultis perspicuum sit, unum contextum esse sermonis, nec posse sensum diuidi qui in ipso narrationis ordine et ratione coniunctus est. quia haec dicit dominus, creans caelos, ipse deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes eius; non in uanum creauit eam, ut habitetur formauit illam. ego dominus, et non est alius. non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. non dixi semini iacob: frustra quaerite me. ego dominus loquens iustitiam, annuntians recta. congregamini, et uenite, et accedite simul, qui saluati estis ex gentibus; nescierunt qui leuant lignum sculpturae suae; et rogant deum non saluantem. annuntiate, et uenite, et consiliamini simul; quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? numquid non ego dominus, et non est ultra deus absque me? deus iustus et saluans non est praeter me. conuertimini ad me, et salui eritis, omnes fines terrae, quia ego deus, et non est alius. in memetipso iuraui; egredietur de ore meo iustitiae uerbum, et non reuertetur. quia mihi curuabunt omnia genua, et iurabit omnis lingua. ergo in domino dicet: meae sunt iustitiae et imperium; ad eum uenient, et confundentur omnes qui repugnant ei. filius enim non absque eo, sed in eo deus est. pulchre que iungit: deus iustus, nequaquam unius gentis, sed uniuersi mundi, cui loquitur: conuertimini ad me, et salui eritis, omnes fines terrae; impleto illo quod pater filio repromisit: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. iurat que per semetipsum, quoniam sententia oris sui, et uerbum quod semel protulit super salute gentium, nequaquam irritum fiat; sed repromissio eius opere compleatur, dicentis supra: conuertimini ad me, et salui eritis, omnes fines terrae. iurat autem secundum apostolum, ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri deum, firmam consolationem habeamus; sed et hoc iurat, quod idolis derelictis, omne genu ei flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis per illum iuret lingua mortalium. in quo perspicue significatur populus christianus. moris est enim ecclesiastici christo genu flectere, quod iudaei, mentis superbiam demonstrantes, omnino non faciunt. sed et omnis lingua cunctarum gentium barbararum, non in synagogis, sed in christi ecclesiis confitetur deum. omnis autem lingua christum confitens, in domino loquetur, et dicet: meae sunt iustitiae, et meum est imperium, non populi iudaeorum. ad eum cunctae gentes uenient, et confundentur qui prius illius euangelio repugnabant; et iustificabitur atque laudabitur omne semen israel, quorum praedicatio et sementis fertilissima in toto orbe uberrimos attulit fructus. siue iuxta septuaginta omnis lingua iurans et confitens deum, dicet quod iustitia et gloria totius orbis ad eum ueniat, et confundantur iudaei, qui se ab eo separant. hi autem qui de stirpe filiorum israel orti sunt, et qui de apostolorum semine pullulauerunt, et crediderunt in christo, habeant iustitiam et gloriam sempiternam.

46. confractus est bel, contritus est nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis, onera uestra graui pondere usque ad lassitudinem. contabuerunt, et contrita sunt simul. non potuerunt saluare portantem, et anima eorum in captiuitatem ibit. lxx: cecidit bel, contritus est dagon; facta sunt sculptilia eorum in bestias et iumenta, portatis ea colligata quasi onus laboranti, et deficienti, et esurienti, nec praeualenti simul, qui non poterunt saluare de bello; ipsi autem captiui ducti sunt. consequenter post uocationem gentium, et electionem credentium ex israel, idola corruisse testatur. cecidit, siue confractus est bel, quem graeci belum, latini saturnum uocant. cuius tanta fuit apud ueteres religio, ut ei non solum humanas hostias captiuorum ignobilium que mortalium, sed et suos liberos immolarent. nabo autem et ipsum idolum est, quod interpretatur prophetia et diuinatio, quam post euangelii ueritatem in toto orbe conticuisse significat. siue, iuxta lxx, dagon, qui tamen in hebraico non habetur. et est idolum ascalonis, gazae, et reliquarum urbium philisthiim. et a speciali transit ad generale: facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis. non quo simulacra gentilium in praedam bestiarum et iumentorum exposita sint, sed quo religio nationum, simulacra sint bestiarum, et brutorum animantium, quae maxime in aegypto diuino cultui consecrata sunt. de quibus uergilius:

omnigenum que deum monstra, et latrator anubis.

nam et pleraque oppida eorum ex bestiis et iumentis habent nomina, kun�n~g a cane, le�n~g a leone; thmouis~g lingua aegyptia ab hirco, luk�n~g a lupo, ut taceam de formidoloso et horribili cepe, et crepitu uentris inflati, quae pelusiaca religio est. haec, inquit, simulacra quae non possunt saluare portantes, nihil sunt aliud nisi onera sacerdotum, deprimentia eos usque ad lassitudinem. quae cum captiuitas uenerit, pro pretio metallorum, de quibus facta sunt, ducuntur prima captiua, et animam suam siue portantium, liberare non possunt. non quo muta simulacra habeant animam et aliquem sensum doloris, quae insensibilia sunt. sed quo katachr�stik�s~g uocetur anima, et membra earum rerum quae absque sensu et membris sunt. alioquin et in prouerbiis legitur: in manu linguae mors et uita, cum perspicue manum lingua non habeat. uel hoc dicendum, quod grauissimum onus in gentibus, error fuerit idololatriae, quae cultores suos deprimebat ad terram, et saluare non poterat, animas que eorum faciebat diabolo et daemonibus esse captiuas.

audite me, domus iacob, et omne residuum domus israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea uulua. usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram. ego portabo, et saluabo. cui assimilastis me, et adaequastis et comparastis me, et fecistis similem? qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem, ut faciat deum. et procidunt et adorant. portant illum in humeris, gestantes et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non mouebitur. sed cum clamauerint ad eum, non audiet; de tribulatione non saluabit eos. lxx: audite me, domus iacob, et omnes reliquiae israel qui portamini de utero, et erudimini a paruulo usque ad senectutem. ego sum, et donec senescatis ego sum. ego sustineo uos; ego feci et ego dimittam et ego suscipiam, et saluos uos faciam. cui assimilastis me? uidete, excogitate qui erratis et confertis aurum de sacculo, et argentum in statera appenditis, et conducitis aurificem. fecerunt opera manuum, et incuruati adorauerunt; portant illud in humeris, et uadunt. si autem posuerint illud in loco suo, manet, et non mouebitur; et qui clamauerit ad illud, non audiet, et de malis non liberabit eum. nequaquam eum appellat iacob, nec israel, quod et ipsum absque coniunctione serui et pueri et electi in sugillationem populi dici supra exposuimus. sed multo uilius, domus iacob, et reliquias israel, ob propinquitatem carnis et sanguinis, et quasi faeces reliquiarum israel. docet que eos instar puerorum atque lactentium, ita a deo, quasi matris utero, et uulua praegnantis, ex aegypto esse portatos. non quo ineffabilis dei incomprehensibilis que maiestas, aut uterum habeat, aut uuluam, pedes que, et manus, et cetera corporis membra; sed quo nos affectum dei per nostra uerba discamus. alioquin et in centesimo nono psalmo ex persona dei hoc idem canitur. in eo enim loco ubi septuaginta transtulerunt: ex utero ante luciferum genui te, in hebraeo scriptum habet merehem, quod interpretatur: de uulua. in praesentiarum uero non solum de utero et de uulua scriptum est, hoc est mebeten et merehem, sed menni quae praepositio significat ex meo utero, siue ex mea uulua. et est sensus: qui uos genui ab infantia, et meo utero uulua que gestaui, ipse usque ad senectutem protegam, non meam, sed uestram, ut eos doceat diuina misericordia esse saluandos. creator enim omnium parcit creaturae suae, et pastor bonus ponit animam suam pro ouibus suis. qui autem mercennarius est, cuius non sunt oues, cum uiderit lupum, fugit. quia igitur feci et genui liberos, ego feram et ipse portabo. iuxta septuaginta qui dixerunt: qui portamini ex utero, et erudimini ab infantia usque ad senectutem, hoc significat, quod frustra legem dei die ac nocte meditentur, non habentes notitiam dei, sed hominum ac bestiarum simulacra uenerantes. intantum ut correptione indigeant prophetali, per quam loquitur ad eos deus: cui assimilastis me, et adaequastis? et reliqua, quod aurum argentum que contulerint, et conducto statuario fecerint idola, et adorauerint opera manuum suarum, quae portentur humeris, et confixa atque stabilita se non ualeant commouere, nec prodesse his a quibus coluntur. manifesta transcurrimus, ut christi misericordia clausa reseremus.

mementote istud, et fundamini, et redite, praeuaricatores, ad cor. recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. annuntians ab exordio nouissima, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: consilium meum stabit, et omnis uoluntas mea fiet. uocans ab oriente auem, et de terra longinqua uirum uoluntatis meae; et locutus sum, et adducam illud, creaui et faciam illud. lxx: mementote horum, et ingemiscite: agite paenitentiam qui erratis. reuertimini corde, et mementote priorum a saeculo, quoniam ego sum deus, et non est ultra praeter me. qui annuntio prius nouissima antequam fiant et compleantur, et dixi, omnis uoluntas mea stabit, et cuncta quae cogitaui faciam. qui uoco ab oriente auem, et de terra longinqua, de quibus cogitaui: locutus sum, et adduxi; creaui et feci. quia uos ipse genui, ipse portaui, et ab infantia usque ad senectutem, non uestro merito, sed mea pietate saluamini; deserite idola quae fecistis, et ad unius dei cultum reuertimini. agite paenitentiam, ingemiscite pro errore qui uos tenuit; immo fundamini, ne rursum subitus idololatriae uos turbo subuertat; et redite ad cor, id est, ad mentem uestram, qui simulacra uenerantes uelut furiosi in ligna impingebatis et lapides. ab initio considerate mundi, quod praeter me nullus sit deus, nec alius potuerit scire uentura, nisi ego qui per prophetas nuntio quae facturus sum, ut cum praedicta compleuero, diuinatione probem diuinitatem. ego enim mysterium quod retro cunctis generationibus fuerat ignoratum, immo consilium meum staturum esse nunc dico; ut cum illud uideritis effectum, nullum sciatis deum, nisi eum qui haec futura cognouit, immo praecepit fieri. ego sum qui ab oriente uoco auem, ut putant hebraei, cyrum regem persarum, siue darium medorum principem; et de terra longinqua uirum uoluntatis meae, qui expleat omnem uoluntatem meam contra babylonem atque chaldaeos. siue ut nos uerum esse conuincimus, dominum saluatorem, de quo et balaam uaticinatur: orietur stella ex iacob, et homo ex israel, cuius nomen est oriens, quem adorauerunt magi de oriente uenientes. hic enim loquitur in psalmis: deus ut faciam uoluntatem tuam uolui, de quo locutus est pater. et sponsionem suam opere comprobauit. lxx, pro eo quod nos de hebraeo expressimus, uirum uoluntatis meae, posuerunt; de quibus cogitaui. ergo iuxta eos uocatas de oriente aues, angelorum possumus intellegere ministeria, quae ad imperium domini in toto orbe discurrunt; qui sunt administratorii spiritus, et mittuntur ob salutem credentium. de quibus et in psalmo canitur: qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

audite me, duro corde, qui longe estis a iustitia. prope feci iustitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. dabo in sion salutem, et in israel gloriam meam. lxx: audite me qui perdidistis cor, qui longe estis a iustitia. adduxi iustitiam meam, et salutem quae a me est, tardare non faciam. dedi in sion salutem israel et gloriam. quibus supra dixerat: audite me, domus iacob, et omne residuum domus israel. et iterum: redite, praeuaricatores, ad cor, etiam nunc iuxta hebraicum propter incredulitatem appellat eos duro corde, et iuxta septuaginta, qui cor mentem que perdiderunt. quod secutus uir eruditissimus, et dignus nomine suo stephanus martyr in iudaeorum loquitur concione: dura ceruice et incircumcisi cordibus auribus que, uos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres uestri. hi igitur longe sunt a iustitia dei, quia non crediderunt in eam, quam pro sua clementia deus fecit esse uicinam, et uenire ad terras, et nequaquam uult tardare nec procul fieri. dedit enim sion salutare suum, et israel gloriam suam. hoc de uaticinio dictum sit futurorum, et de aduentu domini saluatoris. ceterum iuxta historiam datur sion salus, et israel gloria; quoniam deus prope fecit suam esse iustitiam, ut uocaret ab oriente auem, et de terra longinqua uirum uoluntatis suae, qui israelis et subuersae hierusalem ulcisceretur iniurias, et medis persis que superantibus, babylonem chaldaeos que deleret, sicut sequentia prophetae uerba testantur.

47. descende, sede in puluere, uirgo filia babylonis. sede in terra, non est solium filiae chaldaeorum, quia ultra non uocaberis mollis et tenera. tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, reuela crura, transi flumina. reuelabitur ignominia tua, et uidebitur opprobrium tuum. ultionem capiam, et non resistet mihi homo. lxx: descende, sede super terram, uirgo filia babylonis, sede in terram. non est solium filiae chaldaeorum, quoniam nequaquam ultra uocaberis mollis et tenera. tolle molam, mole farinam. reuela operimentum tuum, denuda canos, discooperi tibias, transi flumina; reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua. quod iustum est de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus. quomodo in hiezechiele sub figura nauis et omnis instrumenti eius, tyri ornatus exponitur, quae negotiationibus dedita est, et propter aquarum abundantiam rex aegypti draco appellatur, et squamae illius iuncus que ac papyrus et pisciculi describuntur, et hierusalem cum idolis fornicationem scortorum ac lupanaris similitudo testatur. sic in praesenti loco sub persona captiuae mulieris, quae quondam regina fuerit, babylonis seruitus indicatur, dicitur que ei ut descendat de regni superbia, et in puluere sedeat. uirgo autem appellatur et filia, uel quia omnes homines creatura dei sumus; nec est babylonis iuxta haereticos natura damnabilis. uel ob luxuriam et ornatum urbis quondam potentissimae, quae cum senuisset, et uicina esset occasui, uirgunculam, et puellam se esse iactabat. licet ex eo quod iuxta lxx scriptum est: filia babylonis, non ipsam babylonem quidam, sed romanam urbem interpretentur, quae et in apocalypsi ioannis et in epistola petri, babylon specialiter appellatur, et cuncta quae nunc ad babylonem dicuntur, illius ruinae conuenire testentur, contra quem uocanda sit auis, dei que iustitia, ut postquam sion, id est, ecclesia saluata fuerit, illa pereat in aeternum. dicitur ergo babyloni reginae et filiae chaldaeorum, a chaldaeis enim condita est, quod nequaquam ultra uocetur mollis et tenera et deliciis affluens, quae cunctarum gentium manibus portabatur. ita ut terrae plantas uix imprimeret, praecipitur que ei ut tollat molam, et molat farinam, quod est durae captiuitatis, et extremae seruitutis indicium; ut quae quondam regina fuerat, postea molendae farinae operi seruiat. sed quia sequitur: denuda turpitudinem tuam, etiam mola ab hebraeis figuraliter intellegitur, quod scilicet in morem scorti uictorum libidini pateat. illud que quod in iudicum libro de samson scribitur, ad molam eum a philisthiim esse damnatum, hoc significare uolunt, quod pro sobole robustissimus uirorum hoc in allophylas mulieres facere sit compulsus. in eo ubi nos interpretati sumus: denuda turpitudinem tuam, pro quo lxx transtulerunt: reuela operimentum; theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit samthech; aquila semmatech; symmachus to~g si�p�lon~g sou~g; quod nos exprimere possumus taciturnitatem tuam, quod taceri debeat prae uerecundia. quod quidem et in cantico legimus canticorum, ubi sponsae pulchritudo describitur. ad extremum infert: absque taciturnitate tua, nolentibus qui interpretati sunt transferre nomen, quod in sancta scriptura sonaret turpitudinem. recte que contra babylonem inuerecundis utitur nominibus, licet nulla sit turpitudo, humani corporis membrum uocare nomine suo, cui praecipitur ut nudet pectora. et crura ac femina aperiat, et uadat in captiuitatem, uideatur que ignominia eius, et opprobrio pateat sempiterno. et hoc dominus fecisse se dicit, ut ultionem caperet de ea, quae oppressit populum suum, et nullum pro ea audiat precatorem, qui iram domini suo lenire conetur occursu. significat autem angelum gentis babyloniae praesidem, qui cum ceteris angelis loquitur: curauimus babylonem, et non est curata. quod autem septuaginta transtulerunt: quod iustum est de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus, subauditur babylonem; uel certe hoc quod iustum est, et ablatum de babylone. disputant stoici, multa re turpia, praua hominum consuetudine, uerbis honesta esse, ut parricidium, adulterium, homicidium, incestum, et cetera his similia. rursum que re honesta, nominibus uideri turpia, ut liberos procreare, inflationem uentris crepitu digerere, aluum releuare stercore, uesicam urinae effusione laxare. denique non posse nos, ut dicimus, a ruta rutulam, sic hupokoristikon~g mentae facere. ergo semmathech, quod aquila posuit, ut diximus, uerenda mulieris appellantur. cuius etymologia apud eos sonat: sitiens tuus; ut inexpletam babylonis indicet uoluptatem.

redemptor noster dominus exercituum, nomen illius, sanctus israel. sede tacens, et intra in tenebras, filia chaldaeorum; quia non uocaberis ultra domina regnorum, iratus sum super populum meum, contaminaui hereditatem meam, et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias. super senem aggrauasti iugum tuum ualde, et dixisti, in sempiternum ero domina; non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es nouissimi tui. lxx: qui eruit te dominus sabaoth, nomen eius, sanctus israel. sede compuncta, ingredere in tenebras, filia chaldaeorum; nequaquam ultra uocaberis fortitudo regni. iratus sum contra populum meum, contaminaui hereditatem meam. ego dedi eos in manum tuam, tu uero non dedisti eis misericordiam. seni aggrauasti iugum ualde, et dixisti, in aeternum ero domina; non intellexisti haec in corde tuo, neque recordata es nouissimorum. primus uersus iuxta septuaginta cum superioribus copulatur, ut sit sensus: haec et haec faciet qui eruit te dominus sabaoth, nomen eius sanctus israel. porro iuxta hebraicum, ex persona populi propheta loquitur, quod haec fecerit contra babylonem dominus exercituum, cuius nomen sit sanctus israel. rursum que ad ipsam babylonem sermo dirigitur. sede tacens, siue compuncta, et tuorum criminum recordare. ingredere tenebras: quia prae confusione et ignominia lucem ferre non sustines; nequaquam uocaberis, non unius regni, sed nec omnium regnorum domina. simul que quia occulta quaestio nascebatur. cur irasceretur deus aduersus chaldaeos, quos ipse misit ad capiendum israel; respondit, iratum se contra populum suum, corripere eos uoluisse, non perdere, uerberare, non occidere. illos autem abusos esse crudelitate sua, et plus imposuisse plagarum quam dei ultio flagitabat, magnum que babyloniae crudelitatis indicium est, ne senibus quidem pepercisse, quorum aetas etiam inter hostes uenerabilis est. sed et hoc signum superbiae, quod praesenti felicitate decepta, futurorum non cogitarit ambigua. ergo semper in prosperis debemus cauere uentura, nec traditos nobis opprimere, qui ad hoc erudiuntur, ut meliores fiant.

et nunc audi haec delicata et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: ego sum, et non est praeter me amplius. non sedebo uidua, et ignorabo sterilitatem. uenient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et uiduitas. uniuersa uenerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum uehementer. et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: non est qui uideat me; sapientia tua et scientia tua haec decepit te, et dixisti in corde tuo: ego sum, et praeter me non est altera. ueniet super te malum, et nescies ortum eius, et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare, ueniet super te repente miseria, quam nescies. duo simul ueniunt babyloni, sterilitas et uiduitas, ut nec filios habeat, id est, subiectos sibi populos; nec uirum, quem regem possumus intellegere, quae dum non sperat, repente sustinuit. neque enim poterat arbitrari quod persae, nullius ante fortitudinis, eam, cyro regnante, superarent, et suae subicerent potestati. quae perpessa es, inquit, non solum propter superbiam et abundantiam cunctarum opum atque delicias, sed et propter multitudinem maleficiorum tuorum, et incantatorum tuorum, in quibus habuisti fiduciam. et ueniet super te malum quod antea nesciebas, et cuius ignorabas ortum. siue ut septuaginta transtulerunt: ueniet super te perditio, et nescies; fouea, et incides in eam; ut quae cunctis gentibus parabas captiuitatis malum, ipsa incidas in foueam quam parasti. quae perspicua sunt, cito sermone transcurrimus.

sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fieri fortior. defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et saluent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent uentura tibi. ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos; non liberabunt animam suam de manu flammae; non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraueras; negotiatores tui ab adolescentia tua unusquisque in uia sua errauerunt: non est qui saluet te. lxx: sta nunc in incantationibus tuis et in multis maleficiis tuis, quae discebas ab adolescentia tua, si prodesse tibi possent. et laborasti in consiliis tuis; stent et saluam te faciant astrologi caeli, qui contemplantur stellas; annuntient tibi quid uenturum sit super te. ecce omnes quasi phrygana in igne comburentur; et non eruent animam suam de flamma, quia habes carbones ignis, sedebis super eos. hi erunt tibi in adiutorium. laborasti in commutatione tua ab adolescentia. homo in semetipso errauit; tibi autem non erit salus. habuisse babylonem omnem que chaldaeam, incantatorum et augurum, et hariolorum et gazarenorum studium, quos nos aruspices appellamus, danielis prophetae lectio probat, qui ad eorum consilium, cuncta reges babylonios fecisse commemorat. pro eo quoque quod nos iuxta symmachum et theodotionem interpretati sumus: stent et saluent te augures caeli, septuaginta manifestius transtulerunt: stent et saluam te faciant astrologi caeli; qui uulgo appellantur mathematici, et ex astrorum cursu lapsu que siderum, res humanas regi arbitrantur. unde et magi de oriente uenerunt, domini stellam se uidisse dicentes, uel ex artis scientia, uel ex uaticinio balaam prophetae sui, qui in numeris dixerat: orietur stella ex iacob, et homo de israel. isti igitur qui supputant menses, annos que dinumerant, et horarum momenta librantes, futurorum scientiam pollicentur, dicant tibi quid super te dominus cogitauerit, illis que tacentibus, quid uenturum sit, propheta respondit: ecce facti sunt quasi stipula, ignis deuorauit eos; ut qui salutem aliis promittebant, sua ignorarent supplicia. nec dubium quin, ardente urbe, habitatores eius uorax flamma consumpserit. quod que sequitur: non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum, sic hebraei edisserunt. nullam habent caloris scientiam, nec illuminantem sensum, qui eorum tenebras possit discutere, et frigus erroris expellere. pro quo nescio quid uolentes septuaginta transtulerunt: habes carbones ignis, sedebis super eos; hi erunt tibi in adiutorium; nisi forte possumus hoc dicere, quod multo utilior sit ignis et incendium babyloni, quam fuerunt magi et gazareni, astrologi et incantatores. hic enim eos per poenas atque supplicia ad paenitentiam prouocat; illi per errorem ducunt ad superbiam. omnis labor eius et negotiatores illius, quos magos intellegimus, hoc profecit, ut unusquisque sua erraret uia; et ipse perditus salutem alteri non praeberet. interrogemus eos qui diuersas asserunt esse naturas, utrum babylon malae naturae sit, an bonae? si malae dixerint, quod eos responsuros esse non dubium est, quomodo prouocatur ad paenitentiam, et dicitur ei: sede compuncta, intra in tenebras, filia chaldaeorum. ac deinceps post enumerationem peccatorum et criminum: habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adiutorium? et quid sibi uelit quod infertur iuxta eosdem septuaginta: laborasti in commutatione ab adolescentia? quae est ista commutatio? utique de bono in malum. ex quo perspicuum est, natura bonos, uoluntate malos fieri. denique infertur: homo in semetipso errauit, non natura, sed mentis arbitrio.

48. audite haec, domus iacob, qui uocamini nomine israel, et de aquis iuda existis. qui iurastis in nomine domini, et dei israel recordamini, non in ueritate neque in iustitia. de ciuitate enim sancta uocati sunt; et super dominum israel constabiliti sunt: dominus exercituum nomen eius. haec chaldaeis et babyloniis uentura praedixi, et necesse est quod per prophetas meos locutus sum, rebus expleri. tu autem, domus iacob, et qui uocamini nomine israel, et qui de aqua iuda existis, et cetera quae sequuntur, audi attentius quae dicturus sum. et notandum quod nequaquam eos appellet iacob, sed domum iacob; nec israel, qui hoc falso appellantur nomine, cum opus non habeant nominis. et de aquis, inquit, iuda existis, semnoter�s~g, aquas uocans pro semine, ut nequaquam eos uirtutum patriarcharum filios ostenderet esse, sed carnium. et recte aquas iuda appellauit, quia sola tunc in terra iudaea adhuc permanebat tribus; et semen dauid illo tempore regium seruabatur. qui, inquit, iurastis in nomine domini, non ut honoretis deum; sed ut assumpto nomine faciatis iniuriam, dum eum testem uestri uultis esse mendacii, et requiescitis in sancta ciuitate, et super dominum israel innitimini; ut iactetis habitatores uos esse urbis hierusalem, et domini sabaoth habere priuilegium, cum cassa iacob et israel, urbis sanctae et dei omnipotentis assumatis uocabula.

priora ex tunc annuntiaui, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et uenerunt. sciui enim quia durus es tu, et neruus ferreus ceruix tua, et frons tua aenea. praedixi tibi ex tunc; antequam uenirent, indicaui tibi, ne forte diceres: idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, conflatilia mandauerunt ista. quae audisti, uide omnia. uos autem non annuntiastis. audita feci tibi noua ex tunc; et conseruata quae nescis: modo creata sunt, et non ex tunc. et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: ecce cognoui ea. neque audisti, neque cognouisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim, quia praeuaricans praeuaricaberis, et transgressorem ex uentre uocaui te. propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas. ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. lxx: priora adhuc annuntiaui: et de ore meo egressa sunt. et auditum factum est; subito feci, et uenerunt, scio quia durus es. et neruus ferreus collum tuum, et frons tua aenea; et annuntiaui tibi olim antequam uenirent super te. auditum tibi feci, ne forte diceres, quia idola mea fecerunt, sculptilia et conflatilia mandauerunt mihi. audistis omnia, et uos non cognouistis; sed audita tibi feci noua ex nunc quae futura sunt. et non dixisti, nunc fiunt, et non olim; et non in prioribus diebus. ne dicas etiam noui ea; neque nosti, neque scis, neque a principio aperui aures tuas. scio enim quoniam praeuaricans praeuaricaberis; et iniquus adhuc ex utero uocaberis. propter nomen meum ostendam tibi furorem meum; et gloriosa mea inferam super te, ut non te interficiam. ecce uendidi te non propter argentum: erui autem te de fornace paupertatis; propter me faciam, quia nomen meum polluitur et gloriam meam alteri non dabo. praedico tibi babylonios a medis persis que superandos, et repente faciam quod minatus sum, ne cum uenerint quae praedicta sunt, uel deorum nutu quos colis, uel fortuito ea aestimes accidisse. nec iacto scientiam futurorum, sed ob incredulitatem tuam loquor, cuius cor incredulum et ceruicem ferream et frontem aeneam ab initio esse cognoui. ecce audisti omnia quae uentura sunt, et tamen celas silentio ueritatem. nec narro praeterita, in quibus saepe mea potentia comprobata est, quomodo eduxerim populum de aegypto, aegyptios in mari submerserim rubro, terram repromissionis tradiderim, gentes uobis uarias subiugarim. sed noua quae contra babylonem facturus sum, nuntio, ut impudens oris tui mendacium confutetur, qui te asseris scire quae nescis. ab initio enim meorum praeuaricator es mandatorum; et de uentre transgressorem uocauit te deus, quando de aegypto liberatus, quasi meo uentre conceptus es, et educatus, et eruditus. caput bouis aegypti desiderasti, dicens: hi sunt dii tui, israel, qui te eduxerunt de terra aegypti. non igitur tuo merito, sed mea misericordia furorem meum distuli, ne penitus interires, et ob laudem nominis mei infrenabo te, ut me quasi iumentum et in frenis equus sequaris inuitus. ecce excoxi te, id est, probaui, quomodo conflatur argentum. siue non in diuitiis, sed in fornace paupertatis probare te uolui. ex quo ostenditur et diuitiis et paupertate plerosque temptari, si aut illis male abutantur, aut penuriam nequaquam uirtute sustineant. propter me ergo faciam, ne blasphemetur nomen meum in gentibus, et putent uos non mea ira, sed idolorum suorum auxilio esse superatos. quod que infert, gloriam meam alteri non dabo, hoc significat, ne idola putentur oppressisse populum dei. uel certe cum dicit, alteri non dabo, ostendit se alteri iam dedisse, alteri enim ad distinctionem prioris dicitur. plerique nostrorum, ut iuxta lxx interpretes pauca perstringam, de christi aduentu autumant prophetari, quod repente ueniat insperatus, et durissimo populo sui monstret praesentiam; cui numquam deus aures aperuerit, quia incrassatum fuerit cor eius, et auribus suis grauiter audierint. statim que ut dominus a uirginali uentre profusus est, transgressor et iniquus sit appellatus, quaerens eum interficere. quod que iungit: propter nomen meum ostendam tibi furorem meum, et gloriosa mea inducam super te, sensu abutitur apostoli, siue apostolus paulus de hoc loco sumit testimonium, ut reueletur ira dei ad terrendos eos qui peccant, et postea conuersis gloria praebeatur: ecce, ait, uendidi te non in pecunia, sed uendidi in peccatis tuis; et erui te de fornace paupertatis. propter quod et salomon diuitias et paupertatem habere non uult, sed tantum necessaria postulat, ne aut illis eleuetur cor eius in superbiam, aut in ista compellatur facere quod non uult, et deum pressus inopia blasphemare. unde et apostolus: habentes, inquit, uictum et uestitum, his contenti sumus.

audi me, iacob et israel, quem ego uoco. ego ipse ego primus, et ego nouissimus. manus quoque mea fundauit terram, et dextera mea mensa est caelos. ego uocaui eos, et stabunt simul. congregamini omnes uos et audite: quis ex eis annuntiauit haec? dominus dilexit eum: faciet uoluntatem suam in babylone et brachium suum in chaldaeis. ego ego locutus sum et uocaui eum: adduxi eum, et directa est uia eius. accedite ad me, et audite hoc; non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram. et nunc dominus deus misit me, et spiritus eius. lxx: audi me, iacob et israel, quem ego uoco. ego sum primus, et ego in sempiternum. et manus mea fundauit terram, et dextera mea firmauit caelum. uocabo eos, et stabunt simul et congregabuntur omnes, et audient: quis adnuntiauit haec? diligens te, feci uoluntatem tuam super babylonem, ut auferrem semen chaldaeorum. ego locutus sum et ego uocaui. adduxi eum et prosperam feci uiam eius. adducite ad me, et audite haec: non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebat, ibi eram. et nunc dominus deus misit me, et spiritus eius. quibus ante iam dixerat: audite hoc, domus iacob, qui uocamini nomine israel, et de aquis iuda existis; nunc ad eosdem loquitur: audi me, iacob et israel, quem ego uoco. multi enim uocati, et pauci electi. unde non eos electos, quia necdum receperant saluatorem; sed uocatos nuncupat. ego sum, inquit a~g et �~g, primus et nouissimus, qui uiuo, et fui mortuus; ut uitam ad principium referas, nouissimum ad eum, qui mortuus est. qui se exinaniuit formam serui accipiens, et factus oboediens patri, humiliauit se usque ad mortem, et mortem crucis. manus mea fundauit terram (unde et in prouerbiis dicitur: deus sapientia sua fundauit terram, et dextera illius mensa est) siue firmauit caelos uel caelum, ut lxx transtulerunt. uocat autem caelos, ut eius pareant iussioni, et enarrent gloriam illius. si autem caeli oboediunt domini uoluntati, et suo currunt ordine; quid gloriatur terra et cinis, et ignorat fragilitatem suam? congregamini omnes uos, et audite, uel caeli, uel uniuersa creatura, uel omnis multitudo israel. quae sunt quae iubentur audire? quod dominus dilexerit eum, haud dubium quin cyrum darium que significet, qui fecit uoluntatem domini contra babylonem, et brachium suum exercuit in chaldaeis. et ipse locutus est et uocauit eum nomine suo, et adduxit eum, et directa est uia eius, ut nullus uiribus eius auderet resistere. unde prouocat eos ut accedant et audiant, et domino praedicente cognoscant uenturum esse regem persarum atque medorum, qui subruat babylonem, deleat que chaldaeos. et ut haec annuntiet, dicit se propheta missum a domino et spiritu eius. hoc iuxta hebraeos et eorum opinionem. ceterum iuxta symmachum, qui interpretatus est: quis ei annuntiauit haec? quem dominus dilexit, qui facit uoluntatem eius in babylone. et iuxta septuaginta: ut auferat semen chaldaeorum, ad domini personam refertur, qui uere dilectus a patre est; et qui fecit omnem uoluntatem patris; et qui subuertit in babylone, hoc est, in confusione huius mundi omnem semen chaldaeorum, qui daemones interpretantur. ipse locutus est, et audiuit filium, et adduxit illum, qui loquitur ad credentes: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis. et audite haec quae a principio in abscondito sum locutus, hoc est per aenigmata et mysteria prophetarum, quod cunctis retro generationibus fuerat ignoratum. quando fiebant omnia a patre, ipse erat cum eo, cui adgaudebat, qui etiam nunc dicit: ego qui semper eram cum patre, et in patre, et sine patre numquam eram, etiam nunc loquor. et iuxta fragilitatem carnis assumptae dico, quod dominus deus miserit me, et spiritus eius, breui que uersiculo, trinitatis nobis ostenditur sacramentum.

haec dicit dominus, redemptor tuus sanctus israel: ego dominus deus tuus docens te utilia, gubernans te in uia qua ambulas. utinam attendisses mandata mea, facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris. et fuisset sicut arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset, et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. quia israeli futura promisit, reddit causas quare eos prius afflixerit; quas si uitauerit, nequaquam similia patiatur. si, inquit, attendisses mandata mea, ut septuaginta transtulerunt; uel certe optantis affectu, utinam attendisses mandata mea: quae si fecisses, fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; abundantiam omnium rerum copiam que significans. quod que sequitur: et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius. uidetur quidem permanere in populo iudaeorum, qui usque in praesentem diem, instar uermiculorum pullulant filios et nepotes; sed quomodo hoc in promissione accipiendum est, cum pacem iustitiam que non habeant? aut enim iratus est eis, aut placatus. si iratus quomodo semen illius cotidie multiplicatur? si placatus, quomodo seruiunt, et pacem iustitiam que non possident? ex quo perspicuum est de apostolico dici nunc semine, de quo et supra legimus: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi sodoma fuissemus. quod quia illo tempore nequaquam uidetur expletum, in christi completur aduentu: et ante faciem illius semen permanet israelis.

egredimini de babylone, fugite a chaldaeis; in uoce exsultationis annuntiate, auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, et dicite: redemit dominus seruum suum iacob. non sitierunt in deserto cum educeret eos; aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae. non est pax, dicit dominus impiis. qui supra in eo loco, ubi scriptum est: ego ego locutus sum, et uocaui eum; adduxi eum, et directa est uia eius, super cyro dario que intellegunt, etiam haec ad illius referunt tempora, quando egressus est populus de babylone, et fugit de chaldaeis, et redemptus est a domino deo suo. hoc quoque quod dicitur: non sitierunt in deserto cum educeret eos, aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquae. licet secundum historiam expletum docere non ualeant. neque enim sub zorobabel et ezra uenerunt per desertum, et scissa petra praebuit eis aquas, quod de aegypto exeuntibus accidisse narratur; tamen hyperbolice in similitudinem prioris felicitatis impleta testantur, quando per desertum nationum uenerunt in iudaeam, et de captiuitate sunt liberati. et ut sciamus, inquiunt, non esse de christo, sed de cyro prophetatum, iungitur: non est pax impiis, dicit dominus. et esse sensum: perfecta felicitas non erit nisi sub christo, quod in ultimo tempore reseruatur. porro qui et uerius et rectius haec referunt ad saluatoris aduentum, de quo dicitur: annuntiare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem, cohortationem esse intellegunt eorum qui euangelium annuntiant ipsius domini saluatoris, ut egrediamur de babylone, id est, confusione istius mundi. et fugiamus chaldaeos, de quibus crebro dictum est: redemit enim dominus seruum suum iacob pretiosissimo sanguine suo, et adduxit per desertum saeculi, et aquam scidit de petra. super qua et apostolus loquitur: petra autem erat christus. scinditur autem sermo diuinus, et in multas partes diuiditur, ut quem totum suscipere non possumus, sumamus in partibus. ac ne putaretur ista praedicatio dici omni semini iacob, et non his tantum qui per apostolos credituri sunt, infertur et iungitur: non est pax impiis, dicit dominus. illis uidelicet qui in errore pristino permanserunt; qui non meruerunt bibere de petra. cuius ut noue loquar, latus lancea uulneratum, aquis fluxit et sanguine, baptismum nobis et martyrium dedicans.

49. audite, insulae, et attendite populi de longe: dominus ab utero uocauit me, de uentre matris meae recordatus est nominis mei. et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me. et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. et dixit mihi: seruus meus es tu, israel quia in te glorificabor. et ego dixi: in uacuum laboraui, sine causa et uane fortitudinem meam consumpsi; ergo iudicium meum cum domino, et opus meum cum deo meo. lxx: audite me, insulae, et attendite gentes. post tempus multum stabit, dicit dominus. de uentre uocauit me, et ex utero matris meae uocauit nomen meum. et posuit os meum quasi gladium acutum, et sub protectione manus suae abscondit me. posuit me quasi sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me. et dixit mihi: seruus meus es tu, israel et in te glorificabor. et ego dixi sine causa laboraui, in uanum, et in nihili dedi fortitudinem meam. propterea iudicium meum apud dominum, et labor meus coram deo meo. scio et haec et inferiora quae dicturi sumus, ad unius capituli intellegentiam pertinere, et omnia ex persona christi debere accipi. sed nolui simul omnia proponendo, lectoris onerare sensum; et quod per partes facilius disci potest, magnitudine sui confundere. unde et utramque editionem posui, ut quod in altera uidetur obscurum, alterius lectione reseretur. post uocationem ergo reliquiarum israel, et abiectionem in incredulitate populi permanentis, de quibus dixerat: non est pax impiis, dicit dominus, transit ad ecclesias de gentibus congregatas, et eis sub insularum nomine loquitur. quae ita persecutorum insidiis, quasi maris fluctibus patent, et ex omni parte saeuiente naufragio, tunduntur potius quam mouentur. ac ne quis putet uiolentam esse expositionem nostram, et non ad gentes pertinere quod dicitur, sed ad synagogas populi iudaeorum, sequitur: et attendite populi, siue gentes de longe, hoc est ab extremis finibus terrae. uel ut septuaginta transtulerunt: post tempus multum stabit, hoc est, non hoc tempore quo dicuntur; sed post multa fient tempora. dominus, inquit, ab utero uocauit me, de uentre matris meae recordatus est nominis mei. quod nunc interim audientibus uidetur obscurum, postea autem cunctis gentibus notum fiet, quando gabriel ioseph de partu dixerit uirginali: et uocabis nomen eius iesum; ipse enim saluum faciet populum suum. posuit quoque os eius quasi gladium acutum, ut spiritu oris sui interficeret impium. de quo gladio et ipse in euangelio loquitur: non ueni pacem mittere super terram, sed gladium, malos a bonis separans: ueni enim diuidere hominem contra patrem suam, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam. et in umbra, inquit, manus suae protexit me, ut carnis uilitas diuinitatis potentia tegeretur, angelo ad uirginem nuntiante: spiritus sanctus, ueniet super te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. posuit quoque me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. quando dicit: sagittam electam, ostendit habere deum sagittas plurimas, sed non electas, quae sagittae prophetae sunt et apostoli, qui in toto orbe discurrunt. de quibus et in alio loco canitur: sagittae tuae acutae, potentissimae; populi sub te cadent. et iterum: sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et filius unigenitus est; quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo diuinitatis corporaliter. rara que est credentium fides, cui et supra dicitur: tu es deus absconditus, et nesciebamus. qua sagitta et sponsa uulnus accipiens loquitur in cantico canticorum: uulnerata caritatis ego sum. et dixit mihi: seruus meus es tu, israel: quia in te glorificabor. seruus, quia cum in forma dei esset, formam serui est dignatus assumere, et israel, quia natus de semine iudaeorum. quod que de nullo alio seruorum intellegi potest, iungitur: quia in te glorificabor. dicit enim et ipse in euangelio: pater, glorifica nomen tuum. qui in psalmo loquitur ad filium: exsurge, gloria mea, et exsurge, psalterium et cithara, id est, omnium uirtutum chorus. dicente autem mihi patre ista quae rettuli, ego respondi ei: quomodo in me glorificatus es, pater, qui in uacuum laboraui, et magnam partem populi iudaeorum ad te reuocare non potui? haec autem uniuersa dicuntur, ut liberum hominis monstraretur arbitrium. dei enim uocare est, et nostrum credere. nec statim si nos non credimus, impossibilis deus est; sed potentiam suam nostro arbitrio derelinquit ut iuste uoluntas praemium consequatur. quia ergo noluerunt per me in te credere, iudicium meum apud te est, quod omnia fecerim quae eis facere debui, dicens in euangelio: ego te glorificaui super terram, opere completo quod dedisti mihi ut facerem. et iterum: manifestaui nomen tuum hominibus. et opus meum siue labor et dolor meus, hoc enim significat ponos~g, in conspectu tuo est. fleuit enim et in euangelio hierusalem, et in psalmo ob incredulorum multitudinem, quodammodo frustra passum se esse dicit: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? et iuxta hebraicum pendens in cruce loquitur: longe a salute mea, uerba lamentationum mearum.

et nunc dicit dominus, formans me ex utero seruum sibi, ut reducam iacob ad eum, et israel non congregabitur. et glorificatus sum in oculis domini, et deus meus factus est fortitudo mea. et dixit: parum est, ut sis mihi seruus ad suscitandas tribus iacob, et faeces israel conuertendas. dedi te in lucem gentium; ut sis salus mea usque ad extremum terrae. lxx: et nunc sic dicit dominus qui formauit me ex utero seruum sibi, ut congregarem iacob ad eum et israel; congregabor et glorificabor coram domino et deus meus erit fortitudo mea. et dixit mihi: magnum tibi est ut uoceris puer meus, et suscites tribus iacob, et dispersionem israel conuertas. ecce posui te in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad extremum terrae. dicente me: in uacuum laboraui, sine causa et uane fortitudinem meam consumpsi, quia iudaei credere noluerunt, et iudicium meum cum domino est. et opus meum, quod, illo iubente, compleui, cum domino; respondit mihi dominus, qui me formauit ex utero seruum sibi. ex quo ostendit eum appellari seruum, qui sit formatus ex utero. qui et in psalmo dicit: de uentre matris meae deus meus es tu. quid ergo dominus dixit ei? ut reduceret iacob ad eum qui aberrauerat, qui, deserto creatore, idolis seruiebat. unde et ipse loquitur ad discipulos: in uiam gentium ne ieritis, et in ciuitates samaritanorum ne intretis; sed ite magis ad oues perditas domus israel. et in alio loco: non ueni nisi ad oues perditas domus israel. haec igitur uoluntas patris fuit, ut pessimi uinitores missum susciperent filium, et fructus uineae redderent, qui interfecerunt eum dicentes: uenite, occidamus illum, et nostra erit hereditas; et hoc est quod nunc dicit: et israel non congregabitur, id est non reuertetur ad dominum. satis que miror quomodo uulgata editio, fortissimum contra iudaeorum perfidiam testimonium alia interpretatione subuerterit, dicens: congregabor et glorificabor coram domino, cum theodotio et symmachus nostrae interpretationi congruant. de aquila autem non miror, quod homo eruditissimus linguae hebraicae, et uerbum de uerbo exprimens, in hoc loco aut simularit imperitiam, aut pharisaeorum peruersa expositione deceptus sit, qui interpretari uoluit: et israel ei congregabitur, hoc est deo. cum uerbum hebraicum lo, in hoc loco non scribatur per lamed et uau; quod si esset, significaret ei uel illi; sed per lamed et aleph quod proprie non sonat. quia igitur non est reductus iacob ad dominum, nec israel congregatus; propterea filius loquitur illis non credentibus: glorificatus sum in oculis domini. in me enim omnis mundus credidit: et deus meus factus est fortitudo mea, qui et consolatus est me tristem super abiectione populi mei; et dixit mihi: parum est si seruias mihi ad suscitandas tribus iacob, quae suo uitio corruerunt; et ad faeces, siue reliquias israel conuertendas. hoc enim uerbum hebraicum nesure sonat. pro illis enim dedi te in lucem omnium gentium, ut illumines uniuersum mundum, et salutem meam, per quam omnes salui fiunt, usque ad extrema terrae facias peruenire. illud autem quod in septuaginta legitur: congregabor, et glorificabor coram domino, sic intellegi potest, ut congregatus sit dominus cum credentibus. quod que sequitur: dixit mihi: magnum tibi est ut uoceris puer meus, magnum referamus ad hominem et ad puerum, qui comparatione dei paruus est.

haec dicit dominus redemptor israel sanctus eius ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad seruum dominorum. reges uidebunt te, et consurgent principes, et adorabunt propter dominum, quia fidelis est; et sanctum israel qui elegit te. lxx: sic dicit dominus qui eruit te deus israel. sanctificate eum qui despicit animam suam, qui abominationi est gentium, qui seruus est principum. reges uidebunt eum, et consurgent principes, et adorabunt eum propter dominum, quia fidelis est sanctus israel, et elegit te. pro eo quod nos diximus: ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad seruum dominorum, theodotio transtulit: ei qui despicit animam, qui abominationi est genti, qui seruus est principum; quod manifeste christi personae conuenit. ipse enim bonus pastor posuit animam suam pro ouibus suis, et contempsit eam, qui abominationi est genti iudaeorum, cui ter per singulos dies sub nomine nazarenorum maledicunt in synagogis suis. qui seruus fuit principum, et tam humilis ut staret ante annam et caipham; et crucifigendus pilato et herodi mitteretur. cui interpretationi aquila consensit, et ex parte septuaginta, licet in eo mutauerint sensum, et extenuauerint, quod pro gente, gentes; et pro seruo, seruos interpretati sunt. alii uero hoc dici arbitrantur ad gentem iudaeorum, quae contempsit animam suam, et abominationi est uniuerso mundo; et seruit principibus, de quibus scriptum est: qui deuorant plebem meam sicut cibum panis. sed melior super christo interpretatio. quae igitur pater, redemptor quondam et sanctus israel, ad filium loquitur? reges uidebunt et consurgent principes, et adorabunt, quando uenerit in gloria patris cum angelis suis, et sederit in throno gloriae suae, iudicans uiuos et mortuos. tunc omnes adorabunt eum propter dominum patrem suum, qui elegit eum. siue ita intellegendum: reges quorum cor in manu dei est, et ecclesiae principes, adorabunt te; quia fidelis est dominus, sanctus israel qui elegit te. haec autem omnia ad eum refert, qui contempsit animam suam, qui abominatur a gente, qui seruus est principum.

haec dicit dominus: in tempore placito exaudiui te, et in die salutis auxiliatus sum tui. et seruaui te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, ut diceres his qui uincti sunt: exite. et his qui in tenebris: reuelamini. in uiis pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. non esurient, neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. et ponam omnes montes meos in uiam, et semitae meae exaltabuntur. ecce isti de longe uenient, et ecce illi ab aquilone et a mari, et isti de terra australi. laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatus est dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. lxx: sic dicit dominus: tempore opportuno exaudiui te, et in die salutis auxiliatus sum tui. et plasmaui te, et dedi te in testamentum gentium, ut constitueres terram, et possideres hereditates desertas. diceres que his qui in uinculis sunt: exite. et qui in tenebris: reuelamini; in omnibus uiis pascentur, et in omnibus semitis pascua eorum. non esurient, neque sitient, neque percutiet eos aestus neque sol; sed qui miseretur eorum, consolabitur eos, et per fontes aquarum ducet illos. ponam que omnem montem in uiam, et omnem semitam in pascua eis. ecce isti de longe uenient, isti ab aquilone et mari; alii autem de terra persarum. laetamini, caeli, et exsultet terra, erumpant montes laetitiam, quia misertus est deus populi sui; et humiles populi sui consolatus est. hoc testimonio apostolus paulus in secunda ad corinthios usus est dicens: tempore opportuno exaudiui te; et in die salutis auxiliatus sum tui. ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. si ergo uas electionis ad primi aduentus refert intellegentiam quae dicuntur, et nos sequamur expositionis eius uestigia, et instar paruulorum, super adumbratas lineas praeceptoris, litteras imprimamus. tempus placitum et opportunum, et dies salutis, passio saluatoris est et resurrectio, quando orabat in cruce: deus deus meus, quare me dereliquisti? et seruauit eum, siue plasmauit, morte superata, dedit que in foedus populi iudaeorum, his uidelicet qui ex illis credere uoluerunt, ut suscitaret terram, quae in idololatriae iacebat erroribus, et possideret hereditates dissipatas, siue desertas, quae habitatorem non habebant deum, et diceret his qui erant in uinculis: exite, qui peccatorum uinculis stringebantur, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. et qui erant in tenebris: reuelamini. qui sedebant in tenebris et umbra mortis, et lucem uidere non poterant. qui postquam conuersi fuerint, et clarum christi lumen aspexerint, pascentur in uiis et in semitis sanctarum scripturarum, et dicent: dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocauit; super aquas refectionis educauit me. qui autem in istiusmodi uiis atque semitis pastus fuerit et nutritus, nec esuriet, nec sitiet, neque calorem sentiet solis; et implebitur de illo quod scriptum est: per diem sol non uret te, neque luna per noctem. ut nec aduersa nec prospera huius saeculi sentiat. siquidem misericors et miserator dominus, ipse consolabitur et reget eos, et deducet ad fontes aquarum. siue potabit illos ad fontes, de quibus scriptum est: benedicite domino de fontibus israel. et in alio loco: haurite aquas de fontibus saluatoris. hi fontes in ueteri et nouo sunt testamento. omnia que offendicula quae credentium poterant impedire gressus, dominus eis uertet in planum, et excelsa humiliabit, atque humilia sublimabit, ut iter planum habeant atque campestre. qui sint autem isti quibus praeparetur uia, ponit manifestius: ecce isti de longe uenient; et ecce illi ab aquilone et a mari, et isti de terra australi. quattuor plagas orbis ostendens, orientem et septentrionem, occidentem et meridiem, pro oriente, longe posuit; pro australi plaga, in hebraeo legitur sinim quod lxx persarum interpretati sunt. ceteri ita ut in hebraeo legitur expresserunt sinim, quod nos interpretati sumus ab austro; illud suspicantes quod mons sinai in australi parte positus sit, iuxta abacuc prophetam: deus ab austro ueniet; et sanctus de monte pharan umbroso et condenso. si autem sinim, ut lxx transtulerunt, persas intellegimus, qui ad orientem siti sunt, illud quod supra dicitur: ecce isti de longe uenient, ad austrum referre poterimus. praecipitur que caelis et terrae, uel his uirtutibus quae in caelo morantur et terra, uel angelis et hominibus, ut dei concinant laudes. et qui in excelso uirtutum positi sunt, mentis laetitiam iubilo exsultationis testentur. quia consolatus est dominus populum suum, eos qui ex iudaeis credere uoluerunt. et pauperum humilium que suorum misertus est; siue omnis populi sui, qui de oriente et occidente, aquilone et austro ad eum uocatus est, non habens legem nec prophetas nec diuitias spiritales; sed desertus, pauper et humilis, cunctis daemonibus subiacebat.

et dixit sion: dereliquit me dominus, et dominus oblitus est mei. numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego non obliuiscar tui. ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper. uenerunt structores tui; qui te destruxerant et dissipauerant, exibunt a te. leua in circuitu oculos tuos, et uide, omnes isti congregati sunt, uenerunt tibi. uiuo ego, dicit dominus, quia omnibus his uelut ornamento uestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa, quia deserta tua et solitudines tuae, et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te. adhuc dicent in auribus tuis, filii sterilitatis tuae. angustus mihi est locus, fac spatium mihi, ut habitem. et dices in corde tuo: quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiua; et istos quis enutriuit? ego destituta et sola et isti ubi hic erant? lxx: dixit autem sion: dereliquit me dominus, et dominus oblitus est mei. numquid obliuiscetur mulier paruuli sui, ut non misereatur partus uteri sui? sin autem et horum oblita fuerit mulier; sed ego non obliuiscar tui, dicit dominus. ecce super manus meas depinxi muros tuos et coram me es semper. cito que aedificaberis, a quibus destructa fueras; et qui te dissipauerant, egredientur ex te. leua in circuitu oculos tuos, et uide. omnes isti congregati sunt et uenerunt ad te. uiuo ego, dicit dominus, quia omnibus his quasi ornamento uestieris, et circumdabis tibi eos quasi monile sponsae, quoniam deserta tua, et quae dissipata, et quae corruerunt. nunc angustaberis prae habitatoribus; et longe fient a te qui te humiliauerant. dicent enim in auribus tuis, filii tui, quos perdidisti: angustus mihi locus est; fac mihi locum ut habitem. et dices in corde tuo: quis genuit mihi istos? ego absque liberis et uidua, et istos quis enutriuit mihi? ego derelicta sum sola, et isti ubi erant? hierusalem et sion quattuor modis in scripturis sanctis debere intellegi, saepe memorauimus. uno, iuxta iudaeos, quam plangit dominus in euangelio: hierusalem, hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. et in alio loco: cum uideritis circumdari ab exercitu hierusalem, tunc scitote quia appropinquauit desolatio eius. secundo, sanctorum est congregatio, qui in pace domini et in uirtutum specula constituti, recte appellantur sion, de qua dicitur: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas sion, super omnia tabernacula iacob. neque enim fundamenta iudaicae sion, quam uidemus esse destructam, a domino sunt dilecta, aut quod a domino dilectum est, destrui potuit. tertio appellatur hierusalem multitudo angelorum, dominationum, et potestatum, et omne quod in dei ministerio constitutum est. de qua hierusalem et apostolus loquebatur: quae autem sursum est hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. et in alio loco: sed accessistis ad sion montem, et ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem. quarto appellatur hierusalem quam iudaei et nostri iudaizantes iuxta apocalypsim ioannis, quam non intellegunt, putant auream atque gemmatam de caelestibus ponendam, cuius terminos et infinitam latitudinem etiam in hiezechielis ultima parte describi. quae cum ita se habeant, nunc diligentius intuendum est, quae ex quattuor dixerit sion: dereliquit me dominus, et dominus oblitus est mei. nec dubium est, quin congregatio sanctorum, quae prior fuerat in iudaeis, et a domino derelicta est, ista commemoret, et uoce lacrimabili conqueratur se esse desertam, et domini auxilio destitutam. cui respondit deus, naturali utens similitudine: si potest fieri, ut mater sui obliuiscatur infantis, et ad partum uiscerum suorum non flectatur misericordia, et ego obliuiscar tui. plus aliquid dicam: etsi illa oblita fuerit, uincens mentis duritia iura naturae; ego tamen non obliuiscar creaturam meam, et sanctorum animas semper in meo corde retinebo. scito enim tu, quae te arbitraris penitus derelictam, in meis descriptam esse te manibus atque depictam; et muros tuos coram oculis meis iugiter permanere. ex quo discimus, nequaquam hierusalem in palaestinae regione quaerendam, quae totius prouinciae deterrima est, et saxosis montibus asperatur, et penuriam patitur sitis, ita ut caelestibus utatur pluuiis, et raritatem fontium cisternarum exstructione soletur. sed in dei manibus, ad quam dicitur: festinauerunt structores tui. siue iuxta lxx: cito aedificaberis a quibus destructa fueras. a iudaeis enim destructa, a iudaeis aedificata est. quae ob culpam scribarum pharisaeorum que deserta, ad praedicationem apostolorum christi congregata est tam de iudaeis, quam de gentibus. sequitur: et qui te destruxerant et dissipauerant, egredientur ex te: doctores pessimi; ut nequaquam mandata et traditiones sequaris hominum, sed legem dei. dicitur que ad eam, ut eleuet oculos suos in circuitu, et uideat filios qui ei fuerant congregati. de quibus et dominus loquebatur: leuate oculos uestros, et uidete quia iam albae sunt segetes ad metendum. et ut securos nos faciat: uiuo, inquit dominus, quod iuxta uetus testamentum, iurandi dicitur consuetudine, quia omnibus his uelut ornamento uestieris, et circumdabis tibi eos, quasi sponsa circumdat monile sibi. felix qui tanti meriti est, tantae que uirtutis, ut ornamentum dicatur ecclesiae. puto autem diuersas significari gratias spiritales, per quas sponsae ornatur ambitio. de qua et in quadragesimo quarto psalmo canitur: astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. quae enim prius deserta fuerant, et dilapsa in solitudines et ruinas, adueniente christi euangelio, instaurabuntur et tantam habebunt habitatorum multitudinem, ut eos capere non possint. ita dumtaxat, ut persecutores fugentur procul, uel hi de quibus supra diximus: qui destruebant te, et dissipabant, exibunt a te. filii que sterilitatis tuae quos putabas te penitus perdidisse, et illis te esse uiduatam, dicent in auribus tuis: angustus mihi est locus in synagogis, fac mihi spatium in ecclesiis, ut habitem latius, ut non comprimar blasphemiis iudaeorum, ut totum orbem tua me cum capiat latitudo. tu autem laetitiae magnitudinem non ualens ore proferre, in tuo corde tacita cogitabis, et dices: quis mihi istos genuit? ego eram sterilis et uidua, deserta atque captiua in populo iudaeorum, filios habere desieram, multo tempore non pepereram. post aggaeum et zachariam et malachiam, nullos alios prophetas usque ad ioannem baptistam uideram; et quomodo quae fueram sola, et uiri auxilio destituta, tantos filios habere nunc coepi? ut autem sciamus super petram et fundamentum christi ex utroque populo aedificari sion, ad credentes paulus apostolus loquitur: aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo lapide angulari, qui est iesus christus. ex quo perspicuum est, unum esse fundamentum apostolorum et prophetarum, dominum nostrum iesum christum.

haec dicit dominus deus: ecce leuo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. uultu in terram demisso adorabunt te, et puluerem pedum tuorum lingent. et scies quia ego dominus super quo non confundentur qui exspectant eum. lxx: sic dicit dominus deus: ecce eleuo super gentes manum meam, et super insulas leuabo signum meum, et adducent filios tuos in sinu, et filias tuas in humeris portabunt. et erunt reges nutricii tui; et principes feminae nutrices tuae. super faciem terrae adorabunt te, et puluerem pedum tuorum lingent; et scies quia ego dominus, et non confundentur qui exspectant me. ad id quod ecclesia dixerat: ego sterilis atque captiua, istos quis genuit mihi? ego destituta et sola, et isti ubi hic erant? respondit dominus: miraris cur ista sint facta? nequaquam miraberis cum audieris, quia ego ad gentes leuauerim manum meam. de qua et sanctus loquitur: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. et ipse saluator: nemo potest rapere de manu patris mei. et apostolus paulus: humiliamini sub potenti manu dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis. ista manus ad gentes leuata, ipsa est de qua hic idem propheta loquitur: erit radix iesse, qui exsurget, ut princeps sit gentium; in ipsum gentes sperabunt. nec solum manum suam leuabit ad gentes; sed et signum suum exaltabit in populis. haud dubium quin uexillum crucis, ut impleatur illud quod scriptum est: laudibus eius plena est terra. et iterum: in omni terra admirabile nomen eius. tunc afferent in ulnis, siue in sinu filios sion, et filias eius portabunt in humeris. qualis fuit et lazarus, omnes que sancti qui requiescunt in sinu abrahae et animae credentium, ad quas paulus apostolus loquebatur: lacte uos potaui. et alibi: filioli mei quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. et in alio loco: quasi nutrix foueat filios suos: sic desiderantes uos, cupimus impartire uobis non solum euangelium christi, sed et animas nostras. alioquin ridiculum est more iudaico grandaeuos filios et filias in ulnis humeris que portare. reges autem nutricii, et reginae principes que nutrices, manifeste apostolos et apostolicos ostendunt uiros, qualis fuit et abraham, ad quem dicitur: rex a deo tu in nobis es; et quorum cor in manu dei est, qui dicunt credentibus: quasi modo nati paruuli, rationabile et absque dolo lac desiderate. princeps quoque, id est, archousa~g, quod sarae nomen sonat: et reginae, siue regina, de qua in quadragesimo quarto psalmo canitur: astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, cotidie christi nutrit paruulos, et ad perfectam ducit aetatem; omnis que aetas, sexus, et dignitas, adorabunt sion propter eum qui habitat in ea. si enim caput ecclesiae christus est, caput adoratur in corpore. et si ad quosdam dicitur: exaltate dominum deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, non quo scabellum adorandum sit; sed quo maiestas pedum illius indicetur: cur non adoretur ecclesia quae totum christi corpus amplectitur, ut impleatur illud quod scriptum est in sophonia: adorabunt eum singuli de loco suo, omnes insulae gentium, ut nequaquam more iudaico tribus per annum uicibus ueniant in hierusalem, sed in loco suo adorantes dominum, possideant hierusalem. quod que sequitur: et puluerem pedum tuorum lingent, hoc significat, quod reges et principes, quidquid in pedibus ecclesiae, terreni operis adhaeserit, suo sermone tergant atque delingant. unde et apostolis praecipitur, ut excutiant puluerem pedum suorum. et ad petrum dicitur, quod qui semel lotus sit, non habeat necesse nisi pedes lauare. per quae omnia discit ecclesia, non esse alium dominum praeter eum, quem qui exspectauerint, aeternam gloriam possidebunt.

numquid tolletur a forte praeda? aut quod captum fuerit a robusto, saluum esse poterit? quia haec dicit dominus: equidem captiuitas a forte tolletur; et quod ablatum fuerit a robusto, saluabitur. eos uero qui iudicauerunt te, ego iudicabo; et filios tuos ego saluabo. et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur. et sciet omnis caro, quia ego dominus saluans te, et redemptor tuus fortis iacob. lxx: numquid accipiet quis a gigante spolia? et si captiuum duxerit quis inique, saluabitur. sic dicit dominus: si quis ceperit gigantem, accipiet spolia, et accipiens a forte saluabitur. ego autem iudicium meum iudicabo. et ego filios meos eruam, et comedent qui tribulauerunt te, carnes suas, et bibent quasi uinum nouum sanguinem suum, et inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego dominus qui erui te, et adiutorium fortitudinis iacob. dominus noster atque saluator, qui prius locutus fuerat per esaiam, ipse in euangelio eumdem sensum repetit. quomodo potest aliquis intrare in domum fortis, et uasa eius diripere, nisi primum ligauerit fortem, et tunc domum eius diripiet? fortis et gigans, diabolus est, qui omnes gentes suo subiugarat imperio, audens dicere saluatori: haec omnia mihi tradita sunt, et dabo tibi ea, si procidens adoraueris me. mundus enim in maligno positus est, quem nullus iustorum uincere potuit. nec iuxta amos, praedam de ore leonis auferre. proposita igitur quaestione, quod nullus possit fortem et gigantem uincere, nec saluare quod ab eo raptum erat, respondit dominus, suo aduentu omnia perpetranda, quod scilicet captae prius gentes a gigante tollantur, et omnis illius supellex, uniuersa que familia apostolis diuidatur. impleto illo quod scriptum est: rex uirtutum dilecti, et speciei domus diuidere spolia. iste est enim qui ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. eos uidelicet qui prius capti erant in mortem, recepit in uitam. unde manifestius interpretatus est symmachus: sed et captiuitas fortis auferetur, et rapina horribilis salua erit. fortem atque horribilem diabolum uolens intellegi, qui domini uirtute superatus est. ergo dominus iudicans eos qui oppresserant sion, siue iudicans iudicium eius, liberabit filios illius qui capti fuerant a gigante, atque saluabit, et aduersarias potestates cibabit carnibus suis, et inebriabit quasi musto, ut nequaquam aliorum nece, sed sua morte saturentur. et qui carnes sunt, quia dei spiritum perdiderunt, suis uescantur carnibus. quod quidem et sanctus loquitur in psalmis: cum appropinquarent mihi qui affligebant, ut comederent carnes meas. non enim spiritus qui incorporalis est, sed caro comeditur, ferocium bestiarum morsibus patens. et tunc dicet sion: immo omnis caro quae uidebit salutare dei quod redemptor atque saluator eius ille sit qui luctatus est cum iacob, uel auxiliator fuit uirtutis iacob. ut in passione supereleuatus, crucifigentibus benediceret: pater, ignosce eis; quod enim faciunt nesciunt.

haec dicit dominus: quis est liber repudii matris uestrae, quo dimisi eam? aut quis creditor meus, cui uendidi uos? ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis, et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram. quia ueni, et non erat uir: uocaui, et non erat qui audiret. lxx: sic dicit dominus: qualis est liber repudii matris uestrae, quo dimisi eam? aut cui creditori et exactori meo uendidi uos? ecce peccatis uestris uenundati estis, et in iniquitatibus uestris dimisi matrem uestram, quia ueni, et non erat homo. uocaui, et non erat qui oboediret. post uocationem gentium, et reges ac principes, nutricios et nutrices, et captiuitatem fortis prius atque robusti, cuius praeda apostolis distributa est, et post daemonum uesaniam, qui suis saturati carnibus, suo que inebriati sunt sanguine. quando omnis cognouit caro, quod redemptor et fortis ipse esset deus iacob, loquitur ad populum iudaeorum super sion, quae prius dixerat: dereliquit me dominus, et dominus oblitus est mei. putatis mea duritia matrem uestram terrenam hierusalem esse proiectam, et quod ego mentis rigidae dederim ei libellum repudii, et non potius, quod uerum est, intellegitis, illam suo a me uitio recessisse? dicente enim me ad eam: quiescite inique agere, discite bonum facere, audire me noluit. sed uertit contra me scapulam recedentem: unde locutus sum filiis eius: uae illis, quoniam recesserunt a me. manifesti sunt qui impie egerunt in me. et ad ipsam: erudiet te abscessio tua, et malitia tua corripiet te; et scies quoniam malum tibi sit quod reliqueris me. sed forsitan libellum repudii ostendere non potestis, et aliquis creditor meus exigens pecuniam, me non habente quod redderem, uos in debiti compensatione suscipit? non est ita, sed ego ostendam uobis, quamobrem matrem cum filiis dereliquerim. scelera uestra atque peccata uos daemonibus uendiderunt, ut praesentis saeculi uoluptatibus irretiti, et uos parentem, et illa coniugem derelinqueret. unde adulteram matrem uestram ultra tenere non potui, sed uolentem abire permisi. quod autem peccatis suis unusquisque uenundatur, dum proprio arbitrio derelicti, nostra uoluntate, uel ad bonum, uel ad malum ducimur, et paulus apostolus docet: ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. qui enim facit peccatum, seruus est peccati. et quomodo auari atque raptores serui sunt mammonae; sic omne peccatum dominatur peccatoribus. quibus dicitur: non regnet peccatum in mortali uestro corpore. ut autem sciatis, non a me repudiatam matrem uestram; sed uoluntate propria recessisse, post multa beneficia humanum corpus assumpsi, et nequaquam per prophetas, sed praesens locutus sum. ueni, et non erat uir, siue homo. omnes enim uiri et hominis imaginem relinquentes, bestiarum et serpentium sumpsere imagines. unde et ad herodem propter malitiam dicitur: ite, et dicite uulpi huic. et ad pharisaeos: genimina uiperarum. et ad libidinosos: equi insanientes in feminas facti sunt. et de uoluptuosis: nolite mittere margaritas uestras ante porcos. et impudentibus: neque sanctum detis canibus. et in commune de omnibus: uisio quadrupedum quae erant in deserto. uenit itaque dominus, et non inuenit hominem. homo enim cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est eis. uocaui, inquit, eos quasi rationale animal, et dixi: inclinate aurem uestram in uerba oris mei; et non audiuit populus meus uocem meam. clamaui, et dixi: qui sitit, ueniat et bibat. et in alio loco: uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. et non erat qui audiret. unde eis in euangelio sum locutus: neque speciem dei uidistis, neque uocem illius audistis, quia non habetis sermonem eius manentem in uobis.

numquid abbreuiata est, et paruula facta manus mea, ut non possit redimere? aut non est in me uirtus ad liberandum? ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. lxx: numquid non potest manus mea liberare, aut non praeualet ut eruat? ecce comminatione mea desertum faciam mare, et ponam flumina deserta, et arefient pisces eorum; eo quod non sit aqua, et morientur in siti. et induam caelum tenebris, et quasi cilicium operimentum eius. aduersum eos qui putabant dominum non potuisse liberare populum suum de captiuitate, ponit rationem et exempla plenissima. quod qui mare rubrum fecit peruium populo suo, iordanis fluenta siccauit, et arescentibus in aegypto fluuiis, pisces uertit in putredinem. et qui tribus diebus in aegypto tenebras fecit esse palpabiles, ita ut caelum quasi sacco opertum uideretur et tenebris; utique potuerit et populum suum de periculo liberare. siue quia supra dixerat: ueni, et non erat homo; uocaui, et non erat qui audiret, illud possumus dicere, quod qui tantorum signorum patrator est, et caelum terras que, et maria suo facit seruire nutui, etiam ipse crucem euadere potuerit, dicens in euangelio: an putatis quia non possum rogare patrem meum, ut exhiberet mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? iuxta anagogen, ad increpationem domini desertum fit mare, quando omnis huius saeculi amaritudo siccatur, et flumina desolantur, de quibus spiritalis draco dicebat in aegypto: mea sunt flumina et ego feci ea. et de quibus in alio loco legimus: quid tibi est et uiae assyriorum, ut bibas aquas fluminum? pisces quoque, sagena missa in mari, computrescent, qui a bonis piscibus fuerint separati. quod que sequitur: induam caelum tenebris, et quasi cilicium erit operimentum eius, uel omne quod supra nos est, intellegamus caelum, sicut uolatilia quae in aere sunt, appellantur caelestia; et aduersariae potestates dicuntur esse caelestes, quae inter caelum terram que discurrunt. uel certe induitur caelum tenebris, quando obtexitur nubibus. iuxta illud quod scriptum est: qui operit caelum nubibus, et dat terrae pluuiam. et in comminatione siccitatis loquitur deus: ponam caelum aeneum, et terram ferream. non quod elementorum natura mutetur, sed quod per aes et ferrum poenarum magnitudo monstrata sit. aiunt philosophi, non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime sustolli, et solis splendorem abscondere. ergo non caelum sacco obuoluitur, sed intercluso caeli lumine aer qui subter est, nubis tenebris obscuratur. possumus caelos obuolutos tenebris, et sacco opertos, sic interpretari, ut dicamus omnes esse sub peccato, et sanctos quoque indigere misericordia dei.

LIBER 14

dominus qui respicit terram, et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigabunt, qui loquitur in deuteronomii cantico: ego occidam, et ego uiuificabo; percutiam et ego sanabo. frequentibus morbis meam quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: terra es, et in terram ibis. et oblitum conditionis humanae, crebro admonet, ut hominem et senem, et iamiamque moriturum esse me nouerim. de quo scribitur: quid gloriatur terra et cinis? unde qui me subito languore percusserat, incredibili uelocitate sanauit, ut terreret potius, quam affligeret, et emendaret magis quam uerberaret. itaque sciens cuius sit omne quod uiuo, et quod idcirco forsitan mea dormitio differatur, ut coeptum in prophetas opus expleam, totum me huic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, mundi huius turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam praesentia cogitans, sed futura; nec hominum famam atque rumusculos, sed dei iudicium pertremiscens. tu que uirgo christi eustochium, quae aegrotantem tuis orationibus adiuuisti, sanato quoque imprecare gratiam christi, ut eodem spiritu, quo prophetae futura cecinerunt, possim in nubem eorum ingredi et caliginem, et dei nosse sermonem, qui nequaquam carnis auribus, sed cordis auditur. et dicere cum propheta: dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui. quod testimonium quarti et decimi in esaiam libri, quem nunc disserere cupio, principium est.

50. dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est uerbo. erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. dominus deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non abii. corpus meum dedi percutientibus, et genas meas uellentibus. faciem meam non auerti ab increpantibus et conspuentibus. dominus deus auxiliator meus, ideo non sum confusus. ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quia non confundar. lxx: dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui uerbum. posuit mihi mane, addidit mihi aurem ad audiendum; et disciplina domini aperit aures meas. ego autem non renuo, neque contradico. dorsum meum dedi ad flagella, et genas meas ad alapas. faciem autem meam non auerti a confusione sputorum. et dominus auxiliator meus factus est, propterea non sum confusus; sed posui faciem meam sicut fortissimam petram, et sciam quoniam non confundar. iudaei hoc capitulum a superioribus separantes uolunt ad esaiae referre personam, quod se dicat a domino accepisse sermonem, quomodo lassum errantem que populum sustentet et reuocet ad salutem; et in morem paruulorum, qui matutinis horis erudiuntur, a spiritu sancto audiat quid loquatur, se que non contradixisse eius imperio, sed domino sciscitante: quem mittam, et quis ibit ad populum istum? respondisse ei: ecce ego, mitte me. et quia dixerit: audite uerbum domini, principes sodomorum; percipite auribus legem dei nostri, populus gomorrae; intantum dura perpessum, ut non solum uerborum contumeliis, sed et plagarum doloribus fuerit expositus. attamen se conscientia iubentis dei nequaquam esse perterritum; sed iuxta id quod hiezechieli dicitur: ecce dedi faciem tuam ualentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et silicem dedi faciem tuam, uniuersos eorum impetus contudisse. hoc illi dixerint, qui omni ratione conantur de christo euertere prophetias, et ad peruersam intellegentiam praua interpretatione torquere; quasi si et haec de esaia scripta sint, possint alia super christo auferre testimonia, quae ita perspicua sunt, ut clarum sui cunctorum oculis lumen infundant. ad personam igitur domini, in qua et superior finitus est liber, etiam ista referenda sunt, quod iuxta dispensationem assumpti corporis eruditus sit, et linguam acceperit disciplinae, ut sciret quando deberet loqui, quando reticere. denique qui in passione tacuit, per apostolos, et apostolicos uiros, in cuncto orbe nunc loquitur. magnae que scientiae est, dare in tempore conseruis cibaria, et audientium considerare personas. unde et apostolus paulus, his qui prophetarum fidem non recipiebant, auctorum suorum loquitur testimoniis: sicut quidam de uestris poetis dixerunt: cuius et genus sumus, aratum significans. rursum que de comico: corrumpunt mores bonos confabulationes malae. et epimenidis uersum hexametrum: cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. qui si metrorum ordinem atque mensuram in translatione non seruant, sciendum est in graeco eos pedibus currere. hoc autem faciebat, quia acceperat linguam disciplinae, ut sciret quando oporteret loqui uerbum. cui addita est auris per gratiam, quam per naturam non habebat, ut intellegamus nequaquam aures corporis accipi debere, sed mentis; de quibus et in euangelio dominus loquebatur: qui habet aures audiendi, audiat. quae disciplina et eruditio aperuit aures eius, ut scientiam patris ad nos usque transmitteret; qui non contradixit ei, sed factus est oboediens usque ad mortem, et mortem crucis. ita ut poneret corpus siue dorsum suum ad plagas, et pectus dei capax flagella conciderent, genas que suas non auerteret ab alapis. quod illum a ministro principis sacerdotum sustinuisse non dubium est, ita ut certatim et iudaeorum populi illuderent. qui percussus atque consputus, non erubuit, sed quasi agnus ductus ad uictimam est; et quasi ouis coram tondente non aperuit os suum. quod autem filius iuxta suscepti corporis sacramentum a patre audierit quid loquatur, in euangelio plenius discimus, in quo ipse ait: et qui misit me pater, mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. et iterum: sicut audio, sic iudico.

iuxta est qui iustificat me: quis contradicit mihi? stemus simul. quis est aduersarius meus? accedat ad me. ecce dominus deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? ecce omnes quasi uestimentum conterentur, tinea comedet eos. lxx: iuxta est qui, iustificat me; quis est qui iudicetur me cum, resistat mihi simul? et quis est qui iudicium ineat aduersum me? appropinquet mihi. ecce dominus auxiliator meus quis affliget me? ecce omnes uos quasi uestimentum ueterascetis, et quasi tinea comedet uos. si quis, inquit, me putat iuste addictum cruci et aliquod fecisse peccatum, resistat mihi. quis est qui iudicetur me cum, ut non potentia maiestatis meae, sed ratione superetur? iudicatur autem quis cum domino, non auctoritate regnantis, sed comparatione uirtutum; quomodo et apostoli iudicant duodecim tribus israel, et niniuitae ac regina saba populum iudaeorum; iuxta quem sensum ad hierusalem dicitur: iustificata est sodoma ex te. quia igitur nullus potest iustificari praesente domino, omnes quasi uestimentum inueterascent. quod autem inueterascit, perditioni proximum est. et quasi tinea, ait, comedet eos. conscientia uidelicet peccatorum et zelus gentium saluatarum. de quo in fine huius uoluminis dicitur: uermis eorum non morietur. et in michaea contra peruersos principes: auferam bona eorum quasi tinea excomedens, et ambulans super regulam in die speculationis. et in prouerbiis: tinea ossium cor intellegens. pro tinea, in praesenti loco symmachus rubiginem, aquila uermem interpretati sunt.

quis ex uobis timens dominum, audiens uocem serui eius? qui ambulauit in tenebris, et non est ei lumen; speret in nomine domini, et innitatur super deum suum. lxx: quis est in uobis qui timeat dominum, exaudiat uocem pueri eius; qui ambulant in tenebris non est eis lux. confiditis in nomine domini, et innitimini super deo. uos me flagellastis, uos meam faciem conspuistis; ego tamen ad paenitentiam prouoco persecutores meos. nolo enim mortem populi peccatoris, sed tantum ut reuertatur et uiuat. et dico: quis est inter uos qui timeat dominum, et audiat uocem serui uel pueri, id est filii eius? quorum aliud assumptae carnis est, aliud naturae. nec uero parum putemus esse timere dominum, iuxta illud quod in prouerbiis dicitur: principium sapientiae timor domini. perfecta quippe dilectio foras mittit timorem, quia timor poenam habet. qui autem timet non est perfectus in caritate. sed hic timor pro timiditate et eulabeiai~g ponitur; de quo et alibi legimus: beatus qui omnia metuit, propter eulabeian~g, hoc est propter timiditatem, quos uulgo appellant timoratos in religione dei. protegit enim dominus iter eorum et uiam timoratorum custodit. de hoc timore scriptum est: timor domini omnia superat. et alibi: non est inopia timentibus eum. denique post multos uirtutum gradus ad huiuscemodi timorem domini peruenitur. loquitur enim sermo diuinus sub persona magistri et patris, discipulum erudientis et filium: si inuocaueris sapientiam, et intellegentiae dederis uocem tuam, et si quaesieris eam quasi pecuniam, et quasi thesauros inuestigaueris eam; tunc intelleges timorem domini, et scientiam dei reperies. iste est timor qui animas sanctorum integras ac pudicas puras que conseruat, de quo dicitur: timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi. ad quem nos diuina eloquia cohortantur: timete dominum, et date ei gloriam. qui igitur sic timet dominum, audiat uocem serui uel pueri eius, qui ambulauit in tenebris, et non erat ei lumen; qui non habuit speciem nec gloriam, sed in similitudine carnis peccatricis suscepit formam serui, ut peccatum in carne superaret. de hoc dicitur quod speret in nomine domini, et innitatur super deum suum; ut quidquid humanae fragilitatis est, diuina maiestate corroboret atque sustentet. hoc iuxta hebraicum. ceterum secundum septuaginta de peccatoribus dicitur, qui noluerunt oboedire uoci filii eius, et in tenebris gradiuntur erroris, et idcirco non habent lucem. neque enim fieri poterat, ut in peruersam animam introiret sapientia. qui nescierunt nec intellexerunt; et ideo in tenebris ambulant. non enim fecerunt opera domini atque mandata, nec seminauerunt sibi iustitiam, neque uindemiauerunt uitam, ut accenderent sibi lumen scientiae. qui enim desiderat sapientiam, seruet mandata, et dominus tribuet eam illi. unde ad deum dicitur: lux praecepta tua. et alibi: mandatum domini lucidum illuminans oculos. praecipitur que impiis ut confidant in domino, et peccatis ruentes, illius innitantur et sustententur auxilio. ecce omnes uos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc uobis, in doloribus dormietis. lxx: ecce omnes uos ignem accenditis, et confortatis flammam; ambulate in lumine ignis uestri, et in flamma quam succendistis; propter me facta sunt haec uobis. in maerore dormietis. nihil prodest exhortatio; nec post scelera spes salutis est. omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; omnes sibi ignem succendunt, flammam que corroborant. habent enim in se fenum, ligna, stipulam, spinas et tribulos ac lolium, quae aeterno tradantur incendio. unde et in prouerbiis scriptum est: in multis lignis uiget ignis. sin autem paruulus ignis grandem materiam comprehendit; grandis flamma quanta populabitur? dicitur et in epistola quae fertur ad hebraeos, de terra, quod proferens spinas et tribulos, reproba sit, et maledictioni proxima, finis que illius in combustionem. ergo qui accincti sunt flammis atque circumdati, et sibi incendium roborauerunt, prouocantur ad salutem, et dicitur ad eos: ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis quas succendistis, ut in poenis atque suppliciis discant dei potentiam, et redeant ad salutem. significat autem iudaici populi uastitatem, quod romanis traditi sint, et captiuitatis iugum hucusque sustineant. de manu enim christi haec facta sunt omnia, et in maerore ac doloribus dormient; quia nec beneficiis nec tormentis dei filium recipere uoluerunt. unde loquitur ad eos: ite in ignem aeternum, quem praeparauit deus diabolo et angelis eius. hoc est quod et apostolus ait: peruenit enim super uos ira in finem. hoc capitulo discimus, pro qualitate peccati, ignem sibi unumquemque succendere. et quomodo in eodem manentes loco, et si dici potest lectulo, alii sani sunt, alii febrium succenduntur ardoribus, ex diuersitate humorum atque pituitae diuersa supplicia sentientes. sic ignis qui a peccatoribus succenditur, materiam in peccatis habet et in iniquitate, de qua scriptum est: ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen siccum uorabitur incendio.

51. audite me qui persequimini quod iustum est, et quaeritis dominum. attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cauernam laci de qua praecisi estis. attendite ad abraham patrem uestrum, et ad saram quae peperit uos, quia unum uocaui eum, et benedixi ei, et multiplicaui eum. consolabitur ergo dominus sion, et consolabitur omnes ruinas eius, et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum domini. gaudium et laetitia inuenietur in ea, gratiarum actio et uox laudis. lxx: audite me qui persequimini quod iustum est, et quaeritis dominum. attendite in robustam petram quam excidistis, et in foueam laci quam fodistis. respicite in abraham patrem uestrum, et in saram quae peperit uos, quia unus erat et uocaui eum, et benedixi ei, et dilexi illum, et multiplicaui eum; et te nunc consolabor, sion. et consolatus sum omnia deserta eius quasi paradisum, et ea quae ad occidentem sunt, quasi paradisum domini; exsultationem et laetitiam inuenient in ea, confessionem et uocem laudis. dormientibus in dolore ac maerore perpetuo, qui succenderunt sibi ignem, et flammas robustissimas esse fecerunt, uos qui persequimini iustitiam, et quaeritis dominum (significat autem apostolorum et per apostolos credentium chorum) respicite petram, id est abraham patrem uestrum, de quo excisi estis, et ad cauernam laci, de qua praecisi estis, id est saram quae peperit uos. et hoc considerate, quod cum unius et centum esset annorum et sterilem haberet uxorem, multiplicauerim filios eius quasi stellas caeli, ita ut numerum uinceret multitudo. si ergo de uno homine tanta populorum nata sunt milia, quid mihi grande est, ut instaurem ruinas sion, et deserta eius mutem in paradisum uoluptatis, et in hortum domini quem plantauit deus in eden contra orientem. et inueniatur in ea pro diuersis arboribus gaudium atque laetitia, confessio et uox laudis? hoc iudaei ad zorobabel tempora referunt, quod post babyloniae uastitatem instaurata sit sion, aedificatum que templum et antiqua religio reddita. sed quomodo supra dicitur ad sion: afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae. et: ecce isti de longe uenient, et illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. quando dicit sion: angustus mihi est locus; fac mihi spatium ut habitem, quae mediocritatem excludunt illorum temporum, nec super terrena hierusalem impleta noscuntur. sic et hic loquitur dominus ad eos, qui persequuntur quod iustum est, iuxta illud quod alibi dicitur: quaere pacem, et persequere eam. et iterum: hospitalitatem persequentes. et quaerunt dominum, ut ex prioribus coniciat praesentia, cum multo difficiliora iam facta sint, haec quae promittuntur, futura non dubitent. porro iuxta lxx persecutoribus iustitiae dicitur, ut aspiciant in robustissimam petram, quam exciderunt, et in foueam laci quam foderunt, id est dominum saluatorem, de quo apostolus loquitur: petra autem erat christus. et alibi scriptum est: statuit supra petram pedes meos. et iterum: in petra exaltauit me. huius enim latus lancea perfoderunt, de quo exiuit sanguis et aqua, et huius foderunt manus et pedes, dicente ipso domino saluatore: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea. possumus excisam petram sepulcrum dicere saluatoris, in quo conditus est, et resurgens a mortuis, innumerabiles filios genuit. et appellatus est abraham, id est pater multarum gentium. sicut sara prius sterilis interpretatur ecclesia, quae alio nomine appellatur sion, quam dominus consolatus est, et posuit deserta eius quasi paradisum. plures enim filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. quod que dicitur: et ea quae ad occidentem sunt, ponam in paradisum domini, siue in hortum dei, illud significat, quod sedentibus in tenebris et umbra mortis lux repentina surrexit. pro paradiso, in cuius loco nos delicias uertimus, in hebraico ponitur eden, de quo in principio geneseos scriptum est. et hoc notandum, quod in sion, quae comparatur paradiso dei, aliud esse non debeat, nisi gaudium et laetitia, confessio et uox laudis, ut quod in caelis facturi sunt sancti cum angelis dei, hoc etiam in terra iugi in domini laude meditentur.

attendite ad me, populus meus et tribus mea, me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet. prope est iustus meus, egressus est saluator meus; et brachia mea populos iudicabunt. me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. lxx: audite me, audite me, populus meus, et reges ad me attendite, quia lex a me egredietur, et iudicium meum in lucem gentium. appropinquat cito iustitia mea, et egredietur salus mea; et in brachio meo gentes sperabunt. me insulae exspectabunt, et in brachio meo sperabunt. semel in hebraico dicitur: attendite, secundo iuxta septuaginta: audite me, audite me; ut doceat nos et auribus corporis et sensu animae audire debere. prouocatur que gentium multitudo, quae est populus dei, ut diligenter audiat quae dicuntur, de quo zacharias: confugient, inquit, gentes multae ad dominum, et erunt ei in populum. siue, ut quidam uolunt, populus appellatur reliquiae ex israel credentium; et tribus, siue gentes, hi qui crediderunt ex multitudine nationum, dicente nationibus moyse in deuteronomii cantico: laetamini gentes cum populo eius. pro tribu, quam nos interpretati sumus, theodotio genus, symmachus gentem, lxx reges transtulerunt. nos enim sumus tribus et gens et genus domini regale et sacerdotale, qualis fuit et abraham, qui rex appellatus est, et ceteri sancti, de quibus scriptum est: nolite tangere christos meos. quid est quod iubetur audire? quia lex, inquit, a me egredietur, et iudicium meum in lucem populorum, siue gentium. hic lex euangelii ostenditur spiritalis, que exiet de sion; non moysi, quae olim in sina data est. iudicium que eius in lucem gentium procedet, per quod statuit atque decreuit omnes gentes esse saluandas. ac ne forsitan putaremus longo post tempore quod promisit esse uenturum, infert: prope est iustus meus, siue iustitia. christus enim a patre factus est nobis sapientia et redemptio, sanctitas ac iustitia, et omnia quibus uirtus nominibus appellatur. pulchre que dicitur iustitia processura, ut nequaquam una gens, sed omnis saluetur orbis. quod autem saluator, siue salus, quod hebraice dicitur iesus, appelletur filius dei, qui missus a patre est, simeon tenens puerum in ulnis suis, loquitur: nunc dimittis seruum tuum, domine, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu omnium populorum, lumen in reuelationem gentium. quod que sequitur: et brachia mea populos iudicabunt, siue iuxta lxx: et in brachio meo gentes sperabunt, uel hoc significat, quod omnes uirtute illius iudicentur, uel quod in christum, qui est brachium et fortitudo dei, omnes crediturae sint nationes. dicitur et in alio loco: tuum brachium cum potentia. confortetur manus tua, et exaltetur dextera tua. et iterum: cantate domino canticum nouum; saluabit sibi dextera eius, et brachium sanctum illius. dextera enim et brachium domini, ipse est qui prius perditos saluauit sibi, ut nullus periret de his quos ei pater dederat. quod autem insulae, uel animae sanctorum, quae in persecutionibus mundi istius firma in deum solidatae sunt fide, uel ecclesiarum ex gentibus multitudo dicatur, crebro exposuimus. et sicut brachium domini saluatorem, sic brachia eius quae populos iudicent, omnes sanctos possumus intellegere, in quibus deus mundum iudicabit. leuate in caelos oculos uestros, et uidete sub terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut uestimentum atteretur; et habitatores eius sicut haec interibunt. salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. lxx: leuate in caelum oculos uestros, et inspicite terram deorsum, quoniam caelum sicut fumus firmatum est. terra autem sicut uestimentum ueterascet, et habitatores eius sicut haec morientur. salutare autem meum in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. hoc est quod dominus loquitur in euangelio: caelum et terra transibunt; uerba autem mea non praeteribunt. et dauid in psalmo canit: a principio tu, domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut uestimentum ueterascent; et sicut pallium inuolues eos, et mutabuntur. ex quo ostenditur, perditionem caelorum non interitum sonare, sed mutationem in melius. de quibus dicitur: erit caelum nouum, et terra noua, quae ego faciam permanere in conspectu meo. si enim de sanctis scriptum est: omnes quidem dormiemus, sed non omnes immutabimur. et in quattuor psalmorum titulis legitur: pro his qui immutabuntur, quanto magis hoc de caelo ac sole stellis que credendum est, quando luna solis lumen accipiet et sol septuplo fulgore rutilabit? unde et omnis creatura congemiscit et parturit, exspectans reuelationem filiorum dei, ut mutetur in melius. et non solum animae hominum, quae immortales sunt, sed et corpora commutentur in glorificatam substantiam. oportet enim corruptiuum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. cum autem caelum ueterascat et terra, consequenter et ea quae caeli circulo continentur, et homines qui sunt habitatores terrae, sicut haec morientur. non in interitum sui, sed in absolutionem uilitatis antiquae et innouationem futurae gloriae; quando fulgebunt iusti sicut sol. et abeuntibus praeteritis atque antiquis, facta fuerint omnia noua. quidam perire et ueterascere, pro abolitione et morte accipiunt. iuxta illud quod in catholica epistola legimus: caeli qui nunc sunt et terra, eodem uerbo reseruata sunt igni. et iterum: elementa ardentia soluentur. quae quidem et philosophorum mundi opinio est, omnia quae cernimus igni peritura. unde et apostolus: pertransit, ait, figura mundi huius, contemplantibus nobis, non ea quae uidentur, sed quae non uidentur. quae enim uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna. tale quid et ioannes apostolus scribit: mundus pertransit, et desiderium eius. et in hebraico dicitur: caeli sicut fumus liquescent. siue iuxta aquilam et symmachum: comminuentur in nihili, et in salis modum conterentur et euanescent: quorum prior dixit h�listh�san~g; alter halisousin~g; quod a comminutione et deliquio salis etumologian~g trahere manifestum est. pro quo miror quid dicere uoluerint septuaginta: caelum sicut fumus firmatum est. si enim firmitas pro robore accipitur, quomodo fumo quod firmum est comparatur? nisi forsitan possumus hoc dicere, quod omnis caelorum firmitas et robur fortitudo, uento inanissimo et fumo, qui in auras soluitur, coaequetur iuxta ecclesiasten: uanitas uanitatum, et omnia uanitas. illud que dicendum, quod si caelum et terra peribunt atque ueterascent, qua consequentia habitatores eius sicut ista moriantur atque dispereant; cum animas esse perpetuas, et resurrectura corpora nouerimus? ex quo perspicuum est caelos et terram non perire et in nihili redigi, sed in melius commutari.

audite me qui scitis iustum, populus. lex mea in corde eorum. nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. sicut enim uestimentum, sic comedet eos uermis; et sicut lanam, sic deuorabit eos tinea. salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum. lxx: audite me qui scitis iudicium, populus, cuius lex mea in corde eorum. nolite timere opprobrium hominum, et contemptu eorum ne uincamini. sicut enim uestimentum consumentur tempore, et sicut lanae comedentur a tinea. iustitia autem mea in aeternum erit, et salus mea in generationes generationum. qui supra dixerat: lex a me egredietur, et iudicium meum in lucem gentium, nunc ad eosdem loquitur, qui sciunt iudicium eius, et legem illius habent in cordibus suis, ut omnia cum iudicio faciant, et habeant legem quam per hieremiam dominus pollicetur, dicens: statuam testamentum nouum, non iuxta testamentum quod disposui patribus eorum, sed statuam testamentum, dans leges meas in mentibus eorum. et super cor eorum scribam eas; et ero eorum deus, et ipsi erunt populus meus. ut nequaquam uiuant iuxta litteram, sed iuxta spiritum, instaurantes naturalem legem in cordibus suis, de qua scribit et apostolus: cum enim gentes, quae non habent legem, naturaliter ea quae legis sunt faciunt; isti legem non habentes, sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. de qua lege significatur in psalmo: os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. lex dei eius in corde illius; et non supplantabuntur gressus eius. et quia sciebat spiritus prophetalis, multas persecutiones credentibus fore, exhortatur eos ad fortitudinem, immo ad contemptum eorum qui eos persecuturi sunt. quod et dominus in euangelio loquebatur: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. et in alio loco: gaudete, cum omne malum dixerint aduersum uos mentientes. sicut enim uestimentum consumitur uerme uel tempore, et sicut lanae a tinea deuorantur: sic omne persecutorum opprobrium cum persecutoribus pertransibit. unde et apostoli gloriabantur, quod digni essent habiti pro domino pati contumelias. gloriabantur autem, quod salus et iustitia domini, quae eis uictoriam et praemia repromiserat, id est, dominus atque saluator permaneat in aeternum, siue in utraque generatione prioris populi et posterioris, qui aduentum illius receperunt, de quo et supra dicitur: prope est iustus meus, egressus est saluator meus.

consurge, consurge; induere fortitudine brachium domini. consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum. numquid non tu percussisti superbum, uulnerasti draconem? numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi uehementis, qui posuisti profundum maris uiam, ut transirent liberati? et nunc qui redempti sunt a domino, reuertentur et uenient in sion laudantes; et laetitia sempiterna super capita eorum; gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. lxx: exsurge exsurge (signum_obeli) hierusalem (signum_metobeli) et induere fortitudine brachii tui. exsurge sicut in principio diei, sicut generatio sempiterna. nonne tu es quae excidisti latitudinem, dissoluisti draconem? nonne tu es quae desertum fecisti mare, aquas abyssi multas; quae posuisti profundum maris uiam transitus, his qui fuerant liberati et redempti? a domino enim reducentur, et uenient in sion cum laetitia et exsultatione aeterna. in capite enim eorum laus et laetitia apprehendet eos. fugiet dolor et maeror et gemitus. nomen hierusalem, quod hic a lxx additum est, nec in hebraeo habetur, nec ullus trium interpretum posuit, unde obelo praenotandum est, et sic cum superiori sensu sequens capitulum copulandum. dominus credentes in se fuerat cohortatus, dicens: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. salutem que suam et iustitiam sempiternam eis promiserat in auxilium, quae non est alia praeter christum, brachium domini, de quo supra dixerat: et in brachio meo gentes sperabunt. unde populus loquitur ad brachium domini, et eius deprecatur aduentum, et promissum implorat auxilium dicens: consurge, consurge; induere fortitudine brachium domini. consurge sicut in diebus antiquis, et omnem tuam exerce fortitudinem, ut qui per multa saecula sanctos tuos de periculis liberasti, etiam nos tua fortitudine protegas. tu es enim qui percussisti superbum, uulnerasti draconem, regem uidelicet aegypti pharaonem, qui et in hiezechiel draco magnus appellatur. tu siccasti mare rubrum, ut per aquas uehementissimas et profunda maris uiam tuus populus reperiret, et aegyptios fugeret persequentes. qui igitur ista fecisti, nunc quoque redemptos et liberatos sanguine tuo reduc in sion et in caelestem hierusalem, siue in ecclesiam quam tibi tuo sanguine praeparasti; in qua cum fuerint, gaudebunt laetitia sempiterna, et dicent: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. habebunt enim gaudium atque laetitiam, fugiente dolore et gemitu. hoc iuxta hebraicum. ceterum iuxta lxx hierusalem, id est peccatrix anima, prouocatur ut induat fortitudinem brachii sui, et priora assumat opera, sicut fuerat antequam caderet, quando in die uersabatur et luce. tu es enim, inquit, quae superasti latam et spatiosam uiam quae ducit ad mortem; et dissipasti draconem, colubrum tortuosum. de quo et in psalmis legitur: tu contriuisti capita draconum in aquis. memento prioris fortitudinis tuae, quod saeculi huius calcaueris mare, et illud feceris esse desertum, et uiam repereris in mediis fluctibus. unde et apostolus petrus per mare huius saeculi transiuit ad dominum, et qui fide ambulabat, coepit infidelitate mergi, nisi quod dextera domini sustentatus est. sicut igitur prior uictoria domino auxiliante concessa est, sic et reuersis post paenitentiam, et audientibus: numquid qui cadet, non resurget? dicit dominus, et: conuertimini ad me, filii conuertentes; et ego sanabo contritiones uestras, ipse porriget manum, et reducet eos in sion, speculam culmen que uirtutum, cum gaudio atque laetitia sempiterna, et ponet in capite eorum laudem atque laetitiam. sapientis enim oculi in capite eius; et hanc habebunt coronam, isto que diademate protegentur, ut semper gaudeant et laudent dominum, quia pro dolore, maerore et gemitu successerint gaudia.

ego, ego ipse consolabor uos. quis tu, ut timueris ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? et oblitus es dei factoris tui, qui tetendit caelos, et fundauit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat; et parauerat ad perdendum. ubi nunc est furor tribulantis? cito ueniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis eius. ego autem sum dominus deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; dominus exercituum nomen meum. posui uerba mea in ore tuo; et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos et fundes terram, et dicas ad sion: populus meus es tu. lxx:

ego sum, ego sum ipse qui consolor te. scito quae fueris et timueris ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum arefacti sunt, et oblitus es dei factoris tui, qui fecit caelum, et fundauit terram, et timebas semper cunctis diebus faciem furoris tribulantis te, sicut cogitauit auferre te. et nunc ubi est furor tribulantis te? cum enim salua facta fueris, non stabit, neque permanebit (signum_asterisci) et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis eius (signum_metobeli) quia ego deus tuus qui conturbo mare, et sonare facio fluctus eius. dominus sabaoth nomen mihi. ponam uerba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te, in qua statui caelum, et fundaui terram; et dicet sion: populus meus es tu. credentium populus brachium domini, qui ipse est dei uirtus dei que sapientia, fuerat deprecatus, ut consurgeret, et sibi praeberet auxilium, et illo pugnante pro sanctis, gaudium atque laetitiam, fugato dolore et gemitu, possiderent. itaque uel brachium domini, uel dominus ipse respondit: ego sum, ego sum; et nequaquam per prophetas, sed ipse uos consolabor, deus misericordiarum, et pater totius consolationis. miror que quomodo, me dicente supra: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis, timueritis persecutorum rabiem, et nescieritis eos esse mortales, qui instar feni arescunt repente, et pereunt. et certe eo tempore quo illos metuebas, oblitus es domini factoris tui. si enim mei semper memoria in tuo fuisset corde uersata, numquam timuisses homines, qui in cinerem dissoluendi sunt. et cuius oblitus es? dei qui caelos incredibili uirtute suspendit, et terram stabili mole fundauit. et timuisti aduersarios tuos, non ad breue, quod poterat tibi aliqua ex parte concedi, sed iugiter et tota die, ut cum haberes lumen fidei, tenebrae te formidinis possiderent, et eius qui te putabat esse periturum. ubi est ergo nunc persecutorum superbia? ubi potentia saecularis, qua in te ore rabido saeuiebant? cito ueniet filius meus, gradiens et conculcans aduersarios tuos, ut aperiat tibi uiam uictoriae; siue ut inferos reseret, qui non interficiat usque ad internecionem. sed uelit seruare conuersos. denique panis illius (quod interpretatur, euangelio probante, doctrina) numquam deficiet, sed semper uolentibus ad uescendum patebit. simul que apostropham facit ad filium, quem cito promittit esse uenturum, et cuius panem dicit esse perpetuum; quod ipse sit iuxta dispensationem carnis assumptae dominus deus eius, qui conturbari faciat mare, et intumescere fluctus eius, ut aduersum seruos suos persecutorum infletur superbia, quae iterum, auxiliante domino, conquiescat. dicit que quod posuerit uerba sua in ore eius. quidquid enim filius loquitur, uerba patris sunt, et in umbra manus suae protexerit eum. et idcirco protectus sit ut plantet caelos nouos, et fundet terram nouam, et dicat ad sion, hoc est, ad ecclesiam: populus meus es tu. ergo sion non est alia nisi populus dei. symmachus in eo loco, ubi nos diximus: cito ueniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, ita interpretatus est: cito infernus aperietur, et non morietur in corruptionem; subauditur christus, qui in quinto decimo psalmo loquitur: non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. in eo quoque loco ubi nos iuxta hebraicum et aquilam uertimus: posui uerba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad sion: populus meus es tu, ille sic transtulit: ponam uerba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te, in qua plantaui caelum, et fundaui terram, et ut dicam sion: populus meus es tu. iuxta lxx, ad omnem credentium dicitur animam, quod creata ad imaginem et similitudinem dei, suam ignorauerit dignitatem. sed timuerit hominem et filium hominis, qui solum potest corpus occidere, et immortalem se esse nescierit, nec dixerit cum propheta: dominus illuminatio mea et saluator meus, quem timebo? dominus protector uitae meae, a quo trepidabo? et iterum: dominus adiutor meus, non timebo quid faciat mihi homo. dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos. quid sit autem homo, alio uersiculo demonstratur: in domino sperabo; non timebo quid faciat mihi caro. unde et nunc dicitur: timuisti ab homine mortali, et a filio hominis, qui sicut fenum arefacti sunt. omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni; et territa iudicis potestate, oblita es quod ipse esset protector tuus, qui caelum fecit et terram, et omnia elementa quae cernimus; uel eos caelos qui portant imaginem supercaelestis, et eam terram quae sementem domini multiplicat. illud autem quod supra dicitur: et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis eius, de theodotionis editione ex hebraico additum est. ipse conturbat mare, et sonare facit fluctus eius cui et in psalmis canitur: tu dominaris fortitudini maris et commotionem fluctuum eius tu mitigas. in hieremia quoque scriptum est: me non timebitis, dicit dominus, et a facie mea non formidabitis, qui posui arenas terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit? turbata que sunt maria, quando sagena domini extraxit piscium multitudinem. et posuit dominus uerba sua in ore credentis, et in umbra manus suae protexit eum. qui et in euangelio loquitur: quando tradiderint uos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini; sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. et in alio loco dicit ad iustum: dilata os tuum et implebo illud. et iterum: aperi os tuum uerbo dei; dominus enim dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. unde ad interiorem hieremiae hominem loquitur deus, postquam tetigit os eius: ecce ego dedi sermones meos in ore tuo, qui poterat cum psalmista canere: misit in ore meo canticum nouum, hymnum deo nostro. quis autem haec operatus est omnia, nisi dominus atque saluator, qui caelum fecit et terram, et dicit sion: populus meus es tu? quod proprie ecclesiae conuenit de gentibus congregatae. et in osee credentibus pollicetur: uocabo non populum meum, populum meum. et ipse dicet mihi: deus meus es tu.

eleuare, eleuare, consurge hierusalem, quae bibisti de manu domini calicem irae eius; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad feces. non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum eius, ex omnibus filiis quos enutriuit. duo sunt quae occurrerunt tibi, quis contristabitur super te? uastitas et contritio, et fames et gladius: quis consolabitur te? lxx: exsurge, exsurge, eleuare hierusalem, quae bibisti de manu domini calicem furoris eius. calicem enim ruinae kondu~g furoris ebibisti et euacuasti; et non erat qui consolaretur te ex omnibus filiis tuis quos genuisti. et non erat qui apprehenderet manum tuam; neque ex omnibus filiis tuis, quos exaltasti. duo haec contraria tibi: quis contristabitur te cum? ruina et contritio, fames et gladius: quis consolabitur te? hierusalem et sion esse du�numon~g saepe docui; quarum sion, quae interpretatur specula, eo quod in monte sita sit, arx uocatur. reliqua autem urbis pars, hierusalem dicitur, quae prius appellabatur iebus et salem, quam nunc propheta cohortatur ut surgat, quae prius negatione corruerat, dicens in domini passione: crucifige, crucifige talem; non habemus regem nisi caesarem. et agat paenitentiam, et captiuitatis sentiat malis, cur suum offenderit creatorem. solent medici amarissimam antidotum, quae ex gustu nomen accepit, dare stomacho nauseanti, ut noxios humores euomat, et possit coctos cibos atque digestos in aluum transmittere, quos flegmatum magnitudo digeri non sinebat. igitur et hierusalem, quae bibit de calice furoris domini, et de kondu~g eius, quem symmachus craterem interpretatus est, et quem iuxta geneseos librum, ioseph in sacculo fratris beniamin iussit abscondi, iubetur de ebrietate consurgere, eo quod biberit, et uacuefecerit et potauerit eum usque ad feces, quod tres uno indicauere sermone, exestraggisas~g. hic est calix de quo in psalmis legimus: calix in manu domini uini meri plenus mixto. et inclinauit ex hoc in illud, uerumtamen fex eius non est exinanita; bibent omnes peccatores terrae. de quo et ad hieremiam deus loquitur: sume calicem uini meri de manu mea; et propinabis cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. et bibent et uoment, et insanient a facie gladii, quem ego mittam in medio eorum. cum que aliis gentibus, et hierusalem, urbibus que iudaeae propinasse se dicat, infert: sic dicit dominus omnipotens deus israel: bibite et inebriamini, et euomite; et cadite a facie gladii, quem ego mittam in medio uestri. et notandum quod calix iste furoris domini gladius eius sit, qui in medio mittitur peccatorum. in quo quaestio nascitur, quomodo post potum, ebrietatem uomitum que et ruinam, in hieremia dicatur hierusalem non posse consurgere, et nunc esaia loquatur ad eam: eleuare, eleuare, consurge hierusalem. quae ita soluitur: quamdiu quis bibit calicem, et inebriatur, et insanit uomit que et corruit, non eum posse consurgere, necdum enim epotauit calicem domini, nec peruenit ad feces, ut eum usque ad fundum biberit. nunc autem ad hierusalem de praeterito dicit tempore: quae bibisti de manu domini calicem furoris eius; et non, quae bibis. simul que considerandum, quod non propheta, non apostolus exinde fuerit in iudaea, qui eam consolatus sit, et apprehenderit manum eius, et iacentem eleuauerit. ex quo manifestum est, quod post ultimam captiuitatem ista dicantur; alioquin in babylone et post babylonem, hiezechiel et ceteros prophetas habuisse eam, narrat historia. quod autem dicit: duo sunt, quae occurrerunt tibi, siue duo haec contraria tibi; quis contristabitur super te? et pro duobus, infert quattuor: uastitas et contritio, fames et gladius; illi simile est quod in psalmo canitur: semel locutus est deus, duo haec audiui, quia potestas dei est, et tibi, domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. et ibi enim semel loquitur deus, quod omnipotens sit, et duo audit propheta, quod omnipotentia illius in utraque parte praeualeat, ut et paenitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quae merentur. iuxta quod et in alio loco duo occurrerunt hierusalem, quae singula bina habent. ruinam enim siue uastitatem sequitur contritio; famem et gladium interitus. possumus haec iuxta anagogen, et super anima intellegere peccatrice, quae nolens bibere calicem furoris domini, dicit in psalmo: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. si autem biberit, bonum est ei sua sentire supplicia, et audire dominum dicentem: cum ira furoris mei transierit, rursum curabo. et alibi: numquid qui cadit non resurget, dicit dominus?

filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium uiarum, sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione domini, increpatione dei tui. lxx: filii tui indigentes et dormientes in capite omnium uiarum; sicut beta semicocta, pleni furoris domini, et deficientes a domino deo. pro beta semicocta, reliqui interpretes orygem captum et illaqueatum transtulerunt, qui hebraice appellatur tho, quod genus bestiae nascentis in eremo, inter munda animalia in leuitico et deuteronomio ponitur. pro quo lxx syra lingua opinati sunt thoreth, quae dicitur beta. hoc de nomine transeamus ad sensum. filii tui sicut oryx uenatorum laqueis irretitus, dormierunt in compitis et plateis, et super nudam humum nuda membra ponentes, indignationem domini et increpationem dei sui propriis miseriis indicarunt. porro iuxta septuaginta, qui noluerint habere diuitias spiritales in omni uerbo et scientia et operibus bonis. sed fuerint pauperes qui non sustinent comminationem, nequaquam habitabunt in domibus, quae uirtutibus exstruuntur, sed in principiis uiarum et in exitu tangentes omnia, et omnia relinquentes. qui recte dormire dicuntur illo somno, de quo scribitur: dormierunt somnum suum, et inuenerunt nihil. quo somno consopiuit eos rex assyrius. et comparantur betae semicoctae, quod genus oleris est uilissimi et fragilissimi. de quibus oleribus puto illud in psalmis dici: ne zeleris in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. quoniam sicut fenum uelociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident. est enim aegrotantium cibus. qui semel incredulus est, appellatur beta cruda. qui autem simplici contentus fide, absque ratione et dogmatum ueritate facit opera iustitiae, potest dici beta cocta. porro qui inter uitia atque uirtutes medius fluctuat, et duplici corde accedit ad seruitutem dei, iste rectissime uocatur beta semicocta, ad quem et in apocalypsi ioannis loquitur deus: utinam aut calidus esses aut frigidus; nunc autem quia tepidus es, euomam te. qui tepidi et dormientes, pleni sunt furoris domini, et dissoluti siue deficientes per dominum deum; non quo dominus dissolutionis eorum causa sit, qui mortem non fecit, nec delectatur in perditione uiuentium, sed quo qui in lege peccauerint, per legem iudicentur, quae operatur iram dei his qui praeuaricatores eius sunt.

idcirco audi hoc, paupercula et ebria non a uino. haec dicit dominator tuus dominus et deus tuus, qui pugnauit pro populo suo: ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae; non adicies ut bibas illum ultra. et ponam illum in manu eorum, qui te humiliauerunt, et dixerunt animae tuae: incuruare ut transeamus, et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi uiam pertranseuntibus. lxx: propterea audi, humiliata et ebria non a uino. sic dicit dominus deus qui iudicat populum suum: ecce tuli de manu tua calicem ruinae, kondu~g furoris mei. et non adicies bibere illum ultra; et dabo eum in manus eorum, qui te inique oppresserunt, et humiliauerunt, qui dixerunt animae tuae, inclinare ut transeamus, et posuisti aequalia terrae media tua foris transeuntibus. o hierusalem, cui dixi: eleuare, eleuare, consurge, et age paenitentiam, quia bibisti de manu domini calicem furoris eius, et epotasti eum usque ad feces. et filii tui, qui in toto orbe dispersi sunt, ducti que captiui iacuerunt in plateis et in capitibus uiarum; scito te esse pauperculam et humiliatam, et ebriam, non a uino, sed furore domini. idcirco si egeris paenitentiam, et eleuata surrexeris, scias calicem soporis et ruinae (siue iuxta symmachum et theodotionem: lacerationis et commotionis) de manu tua esse tollendum. et condy, pro quo et in hoc loco symmachus craterem interpretatus est, te ultra non esse bibituram. sed tradendum aduersariis tuis, qui dixerunt animae tuae: incuruare, ut transeamus; illis que dicentibus, uoluntate propria incuruata es. et posuisti quasi terram corpus, siue dorsum; uel iuxta septuaginta: media et ceruices tuas foris transeuntibus. hoc iuxta historiam dictum sit, quod hierusalem si eleuare se uoluerit atque consurgere, nequaquam bibat calicem furoris domini, nec patiatur ultra quae prius sustinuit. ceterum ut ueniamus iuxta septuaginta ad intellegentiam spiritalem, animae dicitur humiliatae uitiis, et ebriae perturbationibus, ut sciat dominum habere se iudicem, et de omnibus reddituram se esse rationem. quod si fuerit ad meliora conuersa, auferendum calicem ruinae de manibus eius, et craterem furoris domini, qui supplicia continebat, de quo et hiezechiel dicit ad hierusalem: calicem sororis tuae samariae bibes profundum et latum, ut inebrieris, tradendum in manibus eorum, qui eam humiliauerant. haud dubium quin aduersarias significet potestates, quae dixerunt animae illius: incuruare, ut transeamus. in quo pariter annotandum, quod non eam incuruauerint, nec uim fecerint, ut prius erecta inclinaretur in terram, sed proprio arbitrio dereliquerint. illa autem uoluntate sua posuerit ceruices uel dorsum, siue totum corpus suum, non intus, sed foris, his qui eam conculcauerint. tale quid et in euangelio legimus, quod decem et octo annis satanas incuruauerat mulierem, quam dominus ad statum pristinum erexit, ut possit dicere: leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi. et: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo.

52. consurge, consurge, induere fortitudine tua, sion; induere uestimentis gloriae tuae, hierusalem ciuitas sancti, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. lxx: exsurge, exsurge (signum_obeli) sion (signum_metobeli) induere fortitudine tua, sion, et induere gloria tua, hierusalem ciuitas sancta, nequaquam ultra adiciet, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. rursum et in hoc loco nomen sion, ut superius, a lxx additum est, et idcirco iugulatum ueru. cui ergo supra dixerat: eleuare eleuare, consurge, hierusalem, nunc eidem loquitur: consurge, consurge, induere fortitudine tua, sion. quae sit autem sion, sequens uersus ostendit: induere uestimentis gloriae tuae, hierusalem. hoc diximus, ut hierusalem et sion unam probemus urbem. praecipitur que ei, ut lugubria uestimenta deponat, et induatur his quae habuit antequam biberet de manu domini calicem furoris eius. appellatur que ciuitas sanctuarii, hoc enim sonat codes, propter templum, quod in ea conditum fuit. siue sancti, propter notitiam dei, uel sancta, quia sola in orbe terrarum acceperat legem. unde et post resurrectionem saluatoris apparuerunt corpora mortuorum in ciuitate sancta. quae utique propter blasphemiam et missas in dominum manus, sancta esse non poterat. quod que promittitur, si surrexerit post ruinam, et induta fuerit fortitudine et gloria sua, nequaquam ultra transiturum per eam incircumcisum et immundum, hoc significat, quod et paulus apostolus dicens: quae participatio iustitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? quae conuentio christi ad belial? quae pars fideli cum infidele? quis consensus templo dei cum idolis? quae quidem, ut exponere coepimus, et ad animae statum uniuersa referuntur. quod si per paenitentiam pristinum robur receperit, uocetur habitaculum sancti, et fiat templum dei, et nequaquam per eam incircumcisus et immundus logismos~g transeat. de quibus dictum est: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo. si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. omnia autem quae promittuntur sion et hierusalem, non ut iudaei somniant ad lapides illius et cineres fauillas que dicuntur, ut instauretur in pristinum statum; sed ad populum hierusalem, qui occidit prophetas, et lapidauit eos, qui ad se missi erant, et ad extremum etiam in dei filium misit manus. qui corruens in passione christi, in resurrectione illius suscitatus est, quando multa milia crediderunt de iudaeis, et reliquiae saluae factae sunt. eadem et de ecclesia possumus dicere, quae uisio pacis et specula, si in haeresim corruerit, iubetur exire et pristinae fidei ornamenta suscipere. et si fuerit suscitata, sanctitatis ei et continentiae praemia promittuntur, ut nequaquam per eam transeat incircumcisus et immundus. quod non ad carnis concisionem atque praeputium. sed ad operum immunditiam siue munditiam referri potest, ut incircumcisos uocemus et immundos, qui corporis uoluptati et libidine seruiunt. denique ad circumcisos carne, non spiritu loquitur hieremias: omnes gentes incircumcisae carne sunt; filii autem israel incircumcisi sunt cordibus suis. et beatus apostolus de uirginitate et continentia ac nuptiis disputans, iecit in medio: circumcisus aliquis uocatus est non adducat praeputium. in praeputio uocatus est, non circumcidatur. quod mihi uidetur aliis uerbis dicere: absque uxore uocatus est, et credidit, non ducat uxorem. uel e contrario: habens uxorem in christum credidit, nequaquam diuortium faciat. quem sensum, non solum in circumcisione et in praeputio, sed in libertate ac seruitute custodit, ut liberos uocet uirgines et continentes, seruos qui uxori debitum reddant. neque enim potestatis nostrae est praeputium adducere post circumcisionem, iuxta eos qui in machabaeorum libro dicuntur sibi fecisse praeputia; quod de nascentibus filiis, et non de patribus dicitur. aut qui liber uocatus est, magis seruus est christi, cum in christi baptismate nulla sit differentia iudaei et ethnici, graeci et barbari, uiri et mulieris, liberi ac serui.

excutere de puluere; consurge sede, hierusalem; solue uincula colli tui, captiua filia sion. quia haec dicit dominus: gratis uenundati estis, et sine argento redimemini. lxx: excute puluerem, et exsurge, hierusalem. solue uinculum colli tui, captiua filia sion. quia haec dicit dominus: gratis uenundati estis, et sine pecunia redimemini. nequaquam ad hierusalem, id est ad ruinas lapidum illius et cineres ac fauillas prophetae esse sermonem, sed ad populum qui habitet in ea; et quod propter effeminationem animi filia nominetur, sequens uersus ostendit, in quo ait: solue uincula colli tui, captiua filia sion. uere enim captiuus est populus iudaeorum, qui usque hodie nabuchodonosor portat iugum, et peccatorum ac blasphemiarum suarum strictus est funibus; qui gratis est uenditus, et nihil fecit dignum propter quod possit redimi. cui et supra dicitur: ecce peccatis uestris uenundati estis, et in iniquitatibus uestris dimisi matrem uestram. causas que reddit, cur uenundati sint, cur abiecti. quia, inquit, ueni, et non erat homo; uocaui, et non erat qui audiret. ex quo manifestum est, ideo errori et daemonibus eos traditos, quia non audierunt clamantem: uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. redimentur autem qui uoluerint credere, nequaquam argento et pecunia, sed pretioso christi sanguine, ut audiant per apostolos: gratia uobis et pax. non enim ob merita, sed ob gratiam et fidem christi deo reconciliati sumus. animae quoque dicitur, quae uitiorum polluta sordibus, candorem pristinae conuersationis amiserat, ut excutiat puluerem cum apostolis, qui adhaesit pedibus eius. neque enim fieri poterat, ut quae prostrata subiecerat ceruices suas foris transeuntibus. et media terrae sociauerat, dixerat que humiliata est in puluere anima mea, adhaesit terrae uenter meus, non imaginem terreni acceperit. a qua nos reuocat apostolus, dicens: sicut portauimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem caelestis. unde qui in carne sunt, deo placere non possunt. non quo carnis natura damnetur, cuius conditor deus est, et in qua plurimi placuerunt deo regnant que cum christo; sed quo opera carnis repudientur, de quibus idem apostolus loquitur: ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. denique ad huiuscemodi homines dicit: ubi autem zelus et aemulatio in uobis est, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? et e contrario ad sanctos: uos autem non estis in carne; siquidem spiritus dei habitat in uobis. excutitur ergo puluis, de quo scriptum est: numquid confitebitur tibi puluis, aut annuntiabit ueritatem tuam, ut soluantur uincula colli nostri. et nequaquam audiamus: neruus ferreus collum tuum, sed cum sponsa mereamur audire: quam pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis. collum tuum sicut monilia. et iterum: circumdedi armillas manibus tuis, et monile collo tuo; ut graui onere liberati, et recipientes ornamenta pristina, captiui esse cessemus, redempti ab eo, qui uenit praedicare captiuis remissionem. et de quo scriptum est: hic aedificabit ciuitatem meam, et captiuitatem populi mei reducet, non cum pretio neque cum muneribus. cui sensui et petrus apostolus congruit: scientes quoniam non corruptibilibus argento et auro redempti estis de uana uestra conuersatione, a patribus tradita, sed sanguine agni immaculati.

quia haec dicit dominus deus: in aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et assur absque ulla causa calumniatus est eum. et nunc quid mihi est hic, dicit dominus? quoniam ablatus est populus meus gratis; dominatores eius inique agunt, dicit dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur. propter quod sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar: ecce adsum. lxx: sic dicit dominus: in aegyptum descendit populus meus, prius ut peregrinaretur ibi; et in assyrios uiolenter abducti sunt; et nunc quid erit hic, dicit dominus? quia ablatus est populus meus, gratis admiramini, et ululate. haec dicit dominus: propter uos semper nomen meum blasphematur in gentibus. propterea sciet populus meus nomen meum, propterea in die illa, quia ego sum ipse qui loquebar: adsum. arguit populum iudaeorum et uentura praedicit. quod qui uoluntate sua in iacob descendit ad aegyptios, et tempore necessitatis ac famis peregrinatus est in terra gessen; postea ab assyriis, quos in nullo laeserat, calumniam sustinuerit, et in babylonem captiuitate translatus sit. unde infert: et nunc quid mihi est hic, dicit dominus? et est sensus: nihil habeo reliqui propter quod in hac regione permaneam, de qua populus meus ablatus est gratis, et uenditus peccatis suis, et quasi oryx rete comprehensus, uel uiribus romanorum, uel diaboli laqueis, quibus uinctus hucusque retinetur. ut autem ista paterentur, dominatores eorum ac magistri inique egerunt; qui iuxta symmachum et theodotionem ululabunt; iuxta aquilam flebunt, cum tormentis traditi fuerint. ipsi enim sunt qui aduersum saluatorem populum concitarunt, ut consona uoce clamarent: crucifige, crucifige talem. de quibus et ante iam dixerat: ipse dominus ueniet cum senioribus populi et cum principibus eius. uos autem quare succendistis uineam meam et rapina pauperis in domibus uestris? quamobrem iuxta septuaginta loquitur ad eos: propter uos semper nomen meum blasphematur in gentibus. et sciendum quod in gentibus non habeatur in hebraeo, sed absolute: nomen meum iugiter blasphematur, ut subaudiatur: in synagogis uestris, qui diebus ac noctibus blasphemant saluatorem, et sub nomine, ut saepe dixi, nazarenorum, ter in die in christianos congerunt maledicta. illis itaque blasphemantibus et maledicentibus domino, populus eius de quo crebro iam dictum est, id est populus christianus, sciet nomen illius qui uenturus est in nomine patris. et propterea sciet, quia ipse qui prius locutus est per prophetas, praesens erudiet populos. iuxta septuaginta loquitur ad israel deus, quod in aegyptum uoluntate descenderit. dicente in deuteronomio moyse: in septuaginta animabus descenderunt patres tui in aegyptum; et ab assyriis captiui uiolenter abducti sunt. unde dicitur ad eos: et nunc quid estis hic? quid facitis in terra iudaea, qui post necem prophetarum in dei filium misistis manus? aut certe ad angelicas potestates et praesides templi angelos loquitur deus: quid hic facitis, cur non relinquitis populum blasphemantem? quod et iosephus refert: apertis repente ianuis templi, et sponte reseratis, quas multi homines claudere uix poterant, uocem de adytis templi exisse dicentium: transeamus ex his sedibus. in quo consideranda sermonum proprietas, quod non dixerint: recedamus, sed: transeamus ad populum gentium. unde et uelum templi a summo usque deorsum scissum est in duas partes, ut omnes iudaeorum caeremoniae panderentur, et eo tempore impleretur, quod in hoc eodem propheta dicitur: ex sion egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem. et iudicabit inter multas gentes usque in longinquum. in omnem enim terram exiuit sonus eorum, et in terminos orbis uerba eorum. et in omni loco deo offertur incensum et hostia munda, quando propheticus sermo completus est: recordabuntur et redibunt ad dominum omnes fines terrae; et adorabunt in conspectu eius omnes familiae gentium; quoniam domini regnum est, et ipse dominabitur gentium. unde dicitur ad principes iudaeorum: admiramini, et ululate, quoniam uos causa estis ruinae populi. porro iuxta anagogen hoc possumus dicere, quod descendat in aegyptum huius saeculi populus dei propria uoluntate, quando amator magis uoluptatum quam dei est, et non audit illud propheticum: uae qui descendunt in aegyptum ad auxilium. qui cum uitiis fuerit delinitus, et habitauerit in loco aquarum et fluminum, qui castitatis non habet siccitatem; tunc uiolenter tradetur assyriis, ut dominentur ei, qui eum postea in peccato arguant atque conuincant. ipsi sunt enim et inimici et uindices, de quibus loquitur ad israel: et nunc quid tibi est et uiae aegypti, ut bibas aquam geon; et quid tibi est et uiae assyriorum, ut bibas aquam fluminum. qui igitur descendit in aegyptum, et de excelso hierusalem ad humiliora delapsus est, uadens que hiericho, alteram aegyptum, a latronibus uulnera plura suscepit, dicitur ad eum: et nunc quid uobis est hic? quid in terra et in ecclesia dei uos esse simulatis, qui studio omni que desiderio descendistis in aegyptum, et ab assyriis possidemini, capti que estis. et ululare magis ac lugere debetis, quia propter uitia uestra atque peccata nomen dei blasphematur in gentibus? quibus in hiezechiele dicitur: contaminastis nomen meum in gentibus. et quomodo in euangelio discipulis loquitur dominus: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona opera uestra, et glorificent patrem uestrum qui est in caelis. sic e contrario, cum mala opera fecerimus, nomen dei propter nos blasphematur in gentibus. idcirco qui habet scientiam nominis dei, et quod ad imaginem et similitudinem illius sit conditus, non ignorat, in luce uersabitur. et erit in die, de qua exsultauit abraham quod uidisset eam. de qua et sanctus loquitur: haec est dies quam fecit dominus, exsultemus et laetemur in ea. qui enim illuminauerunt sibi lucem scientiae, et habent lumen sempiternum, quod credentibus repromissum est: erit tibi dominus lux aeterna, in die honeste ambulant, et sunt filii lucis et diei. et cognoscunt eum qui dicit ad moysen: uade, dic filiis israel: qui est misit me; et quem in sanctis ante cognouerant, etiam sibi adesse cognoscent.

quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, et dicentis sion: regnabit deus tuus. uox speculatorum tuorum, leuauerunt uocem. simul laudabunt, quia oculo ad oculum uidebunt, cum conuerterit dominus sion. lxx: sicut hora super montes, sicut pedes euangelizantis auditum pacis, euangelizantis bona, quia auditam faciam salutem meam, dicens: sion, regnabit deus tuus. uox custodientium te exaltata est, et uoce simul laetabuntur, quia oculi ad oculos uidebunt, quando misertus fuerit dominus sion. consequenter de eo qui supra dixerat: ego ipse qui loquebar: ecce adsum, nunc propheta testatur quod ipse super montes euangelium praedicarit, id est super apostolos, de quibus scriptum est: appropinquate montibus aeternis; et quorum doctrina illuminatio dei est. unde ad eum in psalmis dicitur: illuminans tu mirabiliter de montibus aeternis. hic annuntiauit et praedicauit pacem his qui erant longe, id est gentibus; et prope, hoc est iudaeis. mundum reconcilians deo, de quo sub nomine salomonis in psalmo canitur: orietur in diebus eius iustitia, et multitudo pacis, donec auferatur luna. et in hoc eodem propheta de puero qui natus est, et de filio qui datus est nobis, cuius principatus in humero eius, et uocabitur magni consilii angelus, post reliqua dicitur: et pacis eius non erit terminus. ipse est enim pax nostra, qui pacificauit omnia per sanguinem crucis suae in caelo et in terra. qui locutus est apostolis: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. et annuntiauit nobis bona, non quae a philosophis appellantur indifferentia; sed quae uere bona sunt, quae dat pater petentibus se, id est omnes gratias spiritus sancti. denique alter euangelista in eodem loco scribit: quanto magis pater uester qui est in caelis, dabit spiritum sanctum petentibus se? haec bona quae credentibus dominus pollicetur: audite me et comedetis bona; et delectabitur in bonis anima uestra. et non solum bona, sed salutem omnibus nuntiauit, quam ipse praebuit qui dicit sion, id est ecclesiae: regnabit deus tuus. unde et apostolus loquitur ad sanctos: non regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis desideriis eius. et de peccatoribus scribens: mors, inquit, regnauit ab adam usque ad moysen. quod que sequitur: uox speculatorum tuorum, siue custodum tuorum, apostolos significat, de quibus et in alio loco ad ecclesiam loquitur deus: super muros tuos constitui custodes, qui numquam tacebunt, recordantes domini, qui exaltabunt uocem de sublimibus disserentes. unde dicitur ad eos: super montem excelsum ascende qui euangelizas sion. exalta in fortitudine uocem tuam qui euangelizas hierusalem. isti pari deum uoce laudabunt, et oculis uidebunt ad oculos. quod aliis uerbis apostolus dicit: facie ad faciem. quando sanctus canit: oculi mei semper ad dominum. et: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. et dominus respondebit ei: oculi enim domini super iustos, et aures illius in precem eorum. hoc quod septuaginta transtulerunt, sicut h�ra~g, id est: hora super montes, sicut pedes euangelizantis auditum pacis, et reliqua, paulus sequens sensum hebraicae ueritatis, ponit in epistola ad romanos: quam speciosi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem, apostolos intellegi uolens, quorum dominus lauit pedes, ut mundi et pulchri essent ad praedicandum, et in toto orbe discurrerent breui que doctrina christi implerent mundum. h�ra~g autem, id est hora, iuxta septuaginta et ambiguitatem sermonis graeci, aut tempus significat aut pulchritudinem. si tempus, illi aptabitur: tempore opportuno audiui te, et in die salutis adiutor tui fui. unde infert apostolus: ecce nunc tempus acceptabile; ecce nunc dies salutis. opportuno enim tempore pro cunctis sanguinem fudit, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti erant. non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum, ut pro omnibus gustaret mortem, quia omnes peccauerant, et indigebant gloria dei. si autem pulchritudinem ad illud referamus, quod in psalmo dicitur: speciosus forma prae filiis hominum (quid enim pulchrius quam ut forma serui fieret forma dei, et sederet et regnaret cum christo in caelestibus?) potest �ra~g secundum graecae linguae latitudinem cura dici, et sollicitudo, iuxta illud quod sanctus ait: multiplicabis me in anima mea, in uirtute tua. pro multiplicabis me, in graeco dicitur polu�r�seis~g me~g, quod est: multa cura et sollicitudine me dignum habebis. et alibi: secundum altitudinem tuam epolu�r�sas~g filios hominum, quod aliis uerbis graece dicitur: poll�s~g �ras~g tout~g' esti~g phrontidos~g �xi�sas~g. sed haec superflua sunt; et speciosi magis pedes christi uel apostolorum accipiendi, quod, praeter septuaginta, omnes similiter transtulerunt, paulo eorum interpretationem probante.

gaudete et laudate simul, deserta hierusalem, quia consolatus est dominus populum suum; redemit hierusalem. parauit dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et uidebunt omnes fines terrae salutare dei nostri. lxx: erumpant laetitiam simul deserta hierusalem, quia misertus est dominus eius, et eruit hierusalem. reuelabit dominus brachium sanctum suum in conspectu cunctarum gentium. et uidebunt omnes fines terrae salutare dei nostri. ducto in captiuitatem populo iudaeorum, et urbe succensa, aut rarus erat in hierusalem aut nullus habitator. postquam autem qui prius loquebatur in prophetis, et erat in principio apud deum, deus uerbum habitauit in nobis, et caro factus est, instaurata sunt deserta hierusalem; et uenit ille de quo scriptum est: hic aedificabit ciuitatem meam, et captiuitatem populi mei reducet, ut nequaquam plangatur ab hieremia: quomodo sedet sola ciuitas quae erat plena populis; facta est quasi uidua quae erat multiplicata in gentibus. sed audiat dauid canentem: in conuertendo dominus captiuitatem sion, facti sumus tamquam consolati. et post paululum: facti sumus laetantes. et ut sciamus nequaquam haec dici de populo iudaeorum, sed de omnibus qui per apostolos in dominum credituri sunt, ponit et dicit: qui consolatus est eam, siue misertus est eius, et qui eruit uel redemit eam, ipse parauit siue reuelauit brachium sanctum suum, in conspectu omnium gentium. et uidebunt omnes fines terrae salutare dei nostri. ex quo perspicuum est, exstructa per apostolos spiritali hierusalem id est ecclesia, quae a iudaeis fuerat derelicta, reuelari brachium domini cunctis gentibus, et uidere salutare eius omnes fines terrae. quod dupliciter intellegitur. aut enim reuelat pater brachium suum cunctis gentibus, aut filius reuelat fortitudinem suam. de quo scriptum est: uirtus enim ab eo egrediebatur et sanabat omnes. et iterum: sensi uirtutem exisse de me quae sanauit haemorrhousam. quod autem filius dei patris dextera appelletur et brachium, multa sunt testimonia, e quibus pauca dicemus: saluabit sibi dextera eius, et brachium sanctum illius. et alibi: in brachio meo gentes sperabunt. de quo et iacob dicit: hic erit exspectatio gentium. et octogesimus octauus psalmus: tuum brachium cum potentia. hoc brachio eduxit dominus populum israel de terra aegypti. de quo ad apostolorum principem loquebatur: beatus es, simon bariona, quia caro et sanguis non reuelauerunt tibi, sed pater meus qui est in caelis. et apostolus paulus de se: quando, inquit, placuit deo, qui separauit me de utero matris meae, ut reuelaret filium suum in me. quod autem cunctis gentibus omnes terrae terminos copulauit, qui uisuri sunt salutare dei, illud ostendit quod et in alio loco dicitur: conuertimini ad me ab extremis terrae, et salui eritis. et per hieremiam: ad te gentes uenient ab extremis terrae. et iterum: recordabuntur et conuertentur ad dominum omnes fines terrae et adorabunt in conspectu eius omnes familiae gentium, quia domini est regnum, et ipse dominabitur gentium, ut non solum uarietas gentium singularum, sed et omnes mundi cardines credituri praenuntientur in christo. iuxta id quod ipse loquitur: cum autem praedicatum fuerit hoc euangelium in uniuerso mundo, tunc erit finis. alii summitates et extrema terrae, eos intellegi uolunt, qui non in media terra, sed in extremis eius instar rotarum finibus consistentes, humilia deserunt et ad excelsa festinant.

recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini qui fertis uasa domini. quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis. praecedet enim uos dominus, et congregabit uos deus israel. lxx: recedite, recedite, egredimini inde, et immundum nolite tangere; exite de medio eius; separamini qui portatis uasa domini, quia non cum tumultu exibitis, neque cum fuga ibitis, sed praecedet uos dominus, et qui congregat uos deus israel. et hoc iudaei sic disserere conantur: exite de babylone, et idola eorum derelinquite. exite de medio illius, et uasa quae nabuchodonosor, capta hierusalem, tulerat, cyro laxante captiuos sub zorobabel et esdra, referte in templum. nec sicut prius de aegypto cum tumultu et timore fugistis, ita egredimini de babylone, sed cum pace et uoluntate regis persarum atque medorum, in quo domini uoluntas apparuit, qui protexit et congregauit uos. alii quae de babylone diximus, de romano regno interpretantur, quod in aduentu christi qui eos liberaturus sit, haec omnia compleantur. nos autem audientes supra: quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. et: reuelabit dominus brachium suum in conspectu omnium gentium. et: uidebunt omnes fines terrae salutare dei nostri, nequaquam hoc de iudaeis, sed de apostolorum omnium que sanctorum intellegimus choro. quibus praecipitur, ut recedant de hierusalem, et in toto mundo euangelium praedicent, dicente domino saluatore: ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut nequaquam cum iudaeis blasphemantibus maneant, in quorum necem romanus paretur exercitus, sed pollutos derelinquant. et separentur ab eis atque mundentur, qui portant uasa domini. templum enim sunt spiritus sancti, et magnae domus uasa aurea et argentea. qualis fuit apostolus paulus, qui uas electionis dicitur; praeparauerat enim se in uas pretiosum et aptum in ministerium dei. uel certe hoc dicendum, quod uasa domini armatura dei sit spiritalis. de qua et paulus apostolus loquebatur: induite uos armatura dei; et per singula enumerat: loricam iustitiae, et clipeum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui interpretatur uerbum dei. ad haec addit cingulum ueritatis, et calceatos pedes in praeparatione euangelii pacis. et in alio loco: deponentes ergo opera tenebrarum, induamur arma lucis. sequitur: non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. neque enim ut uicti de hierusalem, sed ut uictores recesserunt, ut qui cotidie praedicantes in templo euangelium dei, multa milia iudaeorum christi fidei subiecerant, etiam mundum illius euangelio subiugarent. praeuium enim habebant dominum, qui congregaret eos, deum israel, hoc est, de orbe terrarum unum gregem faceret, ut impleretur illud quod dominus in euangelio ad patrem loquitur: da, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint, ut eodem sensu et eadem sententia, repugnantia inter se uitia atque contraria deserentes, unam apprehenderent solam que uirtutem. neque enim uitia et perturbationes inuicem se sequuntur, quod de uirtutibus dicitur, in quibus nec huperbolai~g sunt nec elleipseis~g, id est, nec plus nec minus, sed omnia temperata. porro in uitiis uniuersa contraria sunt, ut pauor audaciae, impietati superstitio, luxuria parcitati.

ecce intelleget seruus meus, exaltabitur et eleuabitur et sublimis erit ualde. sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter uiros aspectus eius, et forma illius inter filios hominum. iste asperget gentes multas; super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non erat narratum de eo, uiderunt; et qui non audierant, contemplati sunt. lxx: ecce intelleget puer meus, et exaltabitur, et glorificabitur ualde. sicut stupebunt super te multi, sic in gloria erit ab hominibus species tua, et gloria tua a filiis hominum. sic mirabuntur gentes multae super eo, et continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. ne ulla legentibus ambiguitas relinquatur, quis sit ille qui dixerit: ego qui loquebar: ecce adsum; et quod sit brachium sanctum domini, quod cunctis gentibus reuelatum est, deus omnipotens pater perspicue docet: ecce intelleget seruus meus siue puer meus, de cuius differentia supra diximus. intelleget autem, non ut uerbum dei, atque sapientia; sed ut seruus et puer. qui cum in forma dei esset, formam serui dignatus est accipere, factus oboediens patri usque ad mortem, et mortem crucis. quamobrem exaltauit eum, et donauit illi nomen super omne nomen. qui loquitur in psalmo: benedicam dominum, qui mihi tribuit intellectum. et de quo dauid canit: qui fecit caelos in intellectu. ipse est enim intellegentia, atque sapientia qui proficiebat quasi puer aetate atque sapientia, de quo loquitur et petrus: deus patrum nostrorum glorificauit filium suum iesum, quem uos quidem tradidistis, et negastis ante faciem pilati uolentis eum dimittere. uos autem sanctum et iustum negastis. de quo et supra scriptum ostendimus: ego testis, dicit dominus, et puer quem elegi; super ipsum stupebunt plurimi, cum illius signa perspexerint. et hinc erit maius miraculum, quod inglorius erit inter homines aspectus eius; non quo formae significet foeditatem, sed quo in humilitate uenerit et paupertate. qui cum diues esset, pro nobis pauper factus est; et credentibus dixit: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, de quo et clemens uir apostolicus, qui post petrum romanam rexit ecclesiam, scribit ad corinthios: sceptrum dei dominus iesus christus non uenit in iactantia superbiae, cum possit omnia, sed in humilitate. intantum ut uerberatus a ministro sacerdotis, responderit: si male locutus sum, argue de peccato; sin autem bene, quid me caedis?, habens duodecim angelorum milia, quae illius nutibus oboedirent. iste asperget gentes multas, mundans eas sanguine suo et in baptismate dei consecrans seruituti. super ipsum continebunt reges os suum, et principes saeculi, quorum omnis sapientia crucis praedicatione subuersa est. et qui non habuerant legem et prophetas, et quibus de eo non fuerat nuntiatum, ipsi uidebunt et intellegent. de quibus loquitur et saluator: beati qui non uiderunt et crediderunt. in quorum comparatione iudaeorum duritia reprehenditur, qui uidentes et audientes, esaiae in se uaticinium compleuerunt, dicentis: auditu audietis, et non intellegetis; et uidentes aspicietis, et non uidebitis. incrassatum est enim cor populi huius, et auribus grauiter audierunt.

53. quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est? et ascendet sicut uirgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. non est species ei neque decor; et uidimus eum, et non erat aspectus et desiderauimus eum. despectum et nouissimum uirorum, uirum dolorum et scientem infirmitatem; et quasi absconditus uultus eius, et despectus, unde nec reputauimus eum. uere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros portauit. et nos putauimus eum quasi leprosum, et percussum a deo, et humiliatum. lxx: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? annuntiauimus quasi paruulum in conspectu eius, sicut radix in terra sitienti. non est species ei neque gloria, et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. sed species eius inhonorata, et deficiens prae filiis hominum. homo in plaga, et sciens ferre infirmitatem, quia auersa est facies eius, despecta et non reputata. iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet, et nos reputauimus eum esse in dolore, et in plaga et in afflictione. post uerba patris, quibus filium suum mundo nuntiauerat esse uenturum, et ante scandalum crucis, de quo dicturus erat: inglorius erit aspectus eius, et forma eius prae filiis hominum, gloriam praemiserat resurrectionis: exaltabitur et eleuabitur, et sublimis erit ualde, ut humilitate crucis resurrectionis gloriam praeueniret, respondit prophetarum chorus se implesse officium, et quantum in se fuit, brachium illius atque uirtutem omnibus nuntiasse. in eo autem quod dicit: quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est? raritatem credentium significat ex iudaeis. quod que sequitur: ascendet sicut uirgultum coram eo (pro quo lxx transtulerunt: annuntiauimus sicut paruulum coram eo; pro uirgulto, symmachus, ramum interpretatus est, ut assumptum ostenderet hominem qui processit de utero uirginali. de quo infert: sicut radix de terra sitienti (pro sitienti, aquila interpretatus est: inuia), ut uirginitatis priuilegium demonstraret, quod absque ullo humano semine de terra prius inuia sit creatus. iste est de quo et supra legimus: exiet uirga de radice iesse, et flos de radice ascendet, ut natiuitatem eius et ascensum significaret in mundo. sin autem non habebat speciem neque gloriam, sed forma ipsius erat ignobilis et deficiens prae filiis hominum, siue ut habetur in hebraeo despectus et nouissimus uirorum, quomodo in psalmis dicitur: accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime, pulchritudine et decore tuo? quod facile soluitur. despectus erat et ignobilis quando pendebat in cruce, et factus pro nobis maledictum, peccata nostra portabat. et loquebatur patri: deus deus meus, quare me dereliquisti? inclutus autem erat, et decorus aspectu, quando ad passionem eius terra contremuit, saxa dirupta sunt, et fugiente sole, aeternam noctem elementa timuerunt. de quo et sponsa in cantico canticorum: fratruelis meus candidus et rubicundus, electus de milibus. candidus plenitudine ac puritate uirtutum, rubicundus in passione, de qua postea lecturi sumus: quis est iste qui ascendit de edom, fulua uestimenta eius ex bosor; electus de milibus in resurrectione; ut qui erat primogenitus omnis creaturae, primogenitus fieret ex mortuis. quod autem infert: homo in dolore et sciens ferre infirmitatem, siue uirum dolorum, et scientem infirmitatem, uerum corpus hominis, et ueram demonstrat animam, qui sciens ferre infirmitates, omnes eas diuinitate superauit. et absconditus uultus illius atque despectus, ut humano corpore diuina potentia celaretur. de quo supra dictum est: tu es deus absconditus, et nesciebamus. qui uere languores nostros et peccata portauit, et pro nobis dolet, non putatiue, id est to~g dokein~g, ut uetus et noua haeresis suspicantur, sed uere crucifixus est. uere doluit, dicens in euangelio: tristis est anima mea usque ad mortem. et: nunc anima mea turbata est. et nos putauimus eum esse immundum, siue in dolore, ut septuaginta transtulerunt, pro quo aquila et symmachus posuerunt leprosum, theodotio flagellatum. quod aliis uerbis hebraico idiomate lepra intellegitur, iuxta illud quod in psalmo scriptum est: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. et est sensus: putauimus eum pro peccatis suis a deo esse percussum, qui humiliatus est propter nos, et cum latronibus crucifixus. pro eo quod symmachus transtulit: en~g haph�i~g onta~g, hoc est in lepra, aquila posuit haph�menon~g, id est leprosum, quod multi non intellegentes, putant relictum, et alii legunt kath�menon~g, id est sedentem. in principio capituli, in quo iuxta septuaginta dicitur: domine, quis credidit auditui nostro; et brachium domini cui reuelatum est. quo testimonio et apostolus paulus utitur ad romanos, edisserens illud super domini passione; dominus in hebraico non habetur, sed pro intellegentia personae, ad quam dicitur, additum est.

ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. disciplina pacis nostrae super eum, et liuore eius sanati sumus. omnes nos quasi oues errauimus, unusquisque in uia sua declinauit; et dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. oblatus est, quia ipse uoluit, et non aperuit os suum. lxx: ipse autem uulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. disciplina pacis nostrae super eum; liuore eius sanati sumus. omnes quasi oues errauimus, homo in uia sua errauit. et dominus tradidit eum propter iniquitates nostras, et ipse propter afflictionem non aperuit os suum. nos, inquit, putauimus eum uirum dolorum, siue iuxta septuaginta: esse in dolore, et percussum a deo, et propria sustinere peccata. ille autem uulneratus est propter iniquitates nostras, dicens in psalmo: foderunt manus meas et pedes, ut suo uulnere uulnera nostra curaret, et attritus est, siue infirmatus, propter scelera nostra, ut factus pro nobis maledictum, nos liberaret de maledicto. maledictus enim omnis homo qui pendet in ligno. unde disciplina pacis nostrae super eum est. quod enim nos pro nostris debebamus sceleribus sustinere, ille pro nobis passus est, pacificans per sanguinem crucis suae, siue quae in terra, siue quae in caelis sunt. ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae, soluens inimicitiam in carne sua, et liuore eius sanati sumus. ex quo perspicuum est, sicut corpus flagellatum atque laceratum signa iniuriae in uibicibus ac liuore portabat; ita et animam uere doluisse pro nobis, ne ex parte ueritas, et ex parte mendacium credatur in christo. omnes, inquit quasi oues errauimus, et indiguimus misericordia dei, dicentes in psalmo: erraui sicut ouis perdita; quae in euangelii parabola boni pastoris atque solliciti humeris reportata est. quae sint autem istae oues, sequens uersus ostendit: homo in uia sua errauit, siue unusquisque in uia sua declinauit, ut proprium sequeretur errorem, et rectam uiam deserens, de crucifixo diuersa sentiret. dominus autem posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, siue tradidit eum pro peccatis nostris; ut quod propter imbecillitatem uirium ferre non poteramus, pro nobis ille portaret, qui oblatus est, quia ipse uoluit. non enim necessitate crucem, sed uoluntate sustinuit, dicens in euangelio: calicem quem mihi dedit pater, nonne bibam illum? et ad petrum qui scandalizabatur a crucis nomine, quia non nouerat mysterium, et humano pauore trepidabat: uade retro me, satanas, scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt, sed quae hominum. alioquin si non propria uoluntate esset oblatus, qui indicare et praedicere poterat proditorem, et apostolis loquebatur: omnes uos in hac nocte in me scandalum sustinebitis, poterat eos qui ad se missi fuerant declinare, quibus occurrit intrepidus, et ultro se obtulit dicens: quem quaeritis? qui statim ceciderunt retrorsum; uocem enim praesentis dei ferre non poterant. pulchre que addidit: et non aperuit os suum. qui dicenti pilato: mihi non loqueris? noluit respondere. siue iuxta septuaginta: afflictus non aperuit os. aut iuxta symmachum et theodotionem: audiens non aperuit os suum.

sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente obmutescet, et non aperiet os suum. de angustia et de iudicio sublatus est. generationem eius quis enarrabit, quia abscissus est de terra uiuentium? propter scelus populi mei percussit eos. et dabit impios pro sepultura, et diuitem pro morte sua; eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. et dominus uoluit conterere eum in infirmitate. lxx: sicut ouis ad uictimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est. generationem illius quis enarrabit, quia tollitur de terra uita eius? ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem; et dabo pessimos pro sepultura eius, et diuites pro morte illius. quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore suo; et dominus uult mundare eum a plaga. hoc testimonium, cum in actibus apostolorum reginae candacis eunuchus rheda ueheretur, et legens non intellegeret, interpretante philippo super passione et nomine saluatoris, intellexit, et statim baptizatus, in agni sanguine quem legebat, uir meruit appellari, et apostolus genti aethiopum missus est. qui igitur oblatus est pilato, quia ipse uoluit, et non respondit, ut patibulum pro nobis damnatus ascenderet, ipse sicut ouis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit. etenim pascha nostrum immolatus est christus, quem ioannes baptista monstrabat, dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. qui et in apocalypsi ioannis euangelistae agnus occisus saepe memoratur. qui de seipso loquitur in hieremia: ego autem sicut agnus innocens, et ductus ad uictimam, nesciebam. cum enim nesciret peccatum, pro nobis peccatum factus est. et sicut agnus cum ducitur ad uictimam, non repugnat, sic ille passus est uoluntate, ut destrueret eum qui mortis habebat imperium, humilians se usque ad mortem, et mortem crucis. hic agnus est, in cuius tipo immolabatur agnus, cuius cruor linitus in postibus exterminatorem fugabat aegypti; qui non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit, ut algentes infidelitate sua ueste calefaceret, et audiremus apostolum nobis loquentem: quotquot in christo baptizati estis, christum induistis. et in alio loco: induimini christo iesu. quod que sequitur: de angustia et de iudicio sublatus est, siue ut lxx transtulerunt: in humilitate iudicium eius ablatum est, illud significat, quod de tribulatione atque iudicio ad patrem uictor ascenderit; siue quod iudex omnium, iudicii non repererit ueritatem. sed absque ulla culpa, seditione iudaeorum et pilati uoce damnatus sit. unde admiratur propheta, quod omnium deus se tradiderit passioni. de quo paulus loquitur: si enim credidissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. sequitur: generationem eius quis enarrabit? quod dupliciter intellegitur: aut enim de diuinitate eius accipiendum est, quod impossibile sit diuinae natiuitatis nosse mysteria; de qua ipse loquitur in prouerbiis: ante omnes colles generauit me. iuxta illud quod alibi legimus: quis cognouit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? id est nullus; - aut de partu uirginis, quod difficulter possit exponi. denique cum mariae diceretur ab angelo: concipies et paries filium, illa respondit: unde mihi hoc, quia uirum non cognoui? cui rursum angelus: spiritus, inquit, sanctus ueniet super te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; ut uel ab angelo, uel ab euangelista tantum natiuitatis huius sacramenta dicantur. cuius narrator rarissimus est, secundum illud: quis sapiens, et intelleget haec; intellegens, et cognoscet ea? sin autem prudens lector tacita cogitatione responderit: et quomodo scriptum est: nemo nouit filium nisi pater; et nemo nouit patrem nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare? et qui nouit patrem et filium, utique et generationis potest enarrare mysterium. audiat aliud esse nosse, aliud eloqui, quia frequenter quae mente concipimus, sermone explicare non possumus. ergo et mysterium diuinae natiuitatis in corpore possunt sancti fide magis nosse quam dicere. alioquin et apostolus raptus in tertium caelum et in paradisum, audiuit uerba quae nequaquam ualet humana lingua proferre. sed et spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus. istius igitur cuius generationem aut nullus aut rarus enarrare potest, sublata est uita de terra; ut nequaquam in terra, sed in caelo uiueret. siue abscissus est de terra uiuentium, ut impleretur de eo quod scriptum est in apocalypsi ioannis: ego sum primus et nouissimus; qui uiuebam, et sum mortuus. et ecce uiuo in aeternum, ut post uitam quam uixit in terra mortuus terrae caelis uiueret in aeternum. quod que iungitur: propter scelus populi mei percussit eos, siue, iuxta lxx: ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem, duplicem sensum habet. aut enim persecutores et sceleratos populi sui sua morte percussit; aut propter magnitudinem peccatorum populi, quem semper peculiarem habuit, ductus ad mortem est, ut illos ad uitam sua morte reuocaret. ipse dedit impios, pro sepultura sua; et diuitem, pro morte sua. siue pessimos, pro sepultura eius; et diuites, pro morte eius: utrumque populum significans, ut in malis et pessimis, qui ante dei notitiam non habebant, ostendatur gentium multitudo. in diuitibus, quorum erat testamentum et legislatio et prophetae, iudaicus populus demonstretur. ergo idcirco passus est dominus et sepultus, ut ex utroque populo sibi ecclesiam congregaret. siue hoc dicendum, quod scribas et pharisaeos ac sadducaeos, sacerdotes et pontifices, qui in populo ante regnabant, et nimiis opibus affluebant, post domini passionem romanis tradiderit deus, et aeternae subiecerit seruituti. iste pro cuius sepultura et morte impii diuites que sunt traditi, iniquitatem non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. quod de nullo penitus hominum intellegi potest, ut nec opere nec sermone peccauerit, dicente scriptura: nemo mundus a sordibus, nec si unius quidem diei fuerit uita eius. et: omnes sicut oues errauimus, unusquisque in uia sua declinauit; nisi de illo, qui peccata nostra portauit, et pro nobis dolet, et uulneratus est pro iniquitatibus nostris, et afflictus est propter scelera nostra, cuius liuore sanati sumus. super quo et princeps apostolorum petrus hoc testimonium edisserens, ait: in hoc enim uocati estis, quia et christus passus est pro nobis, relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore ipsius. qui cum malediceretur, non maledicebat; et cum pateretur, non comminabatur. dominus autem uoluit mundare eum a plaga, quam lancea militis percussus acceperat. siue conterere eum in infirmitate ac uulnere. de quo et ipse dicebat: quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. et per zachariam loquitur deus: percutiam pastorem, et oues dispergentur. ergo ut pateretur non fuit necessitatis, sed uoluntatis patris et suae, ad quem ipse dicebat: deus, ut facerem uoluntatem tuam, uolui. de quo et supra legimus: oblatus est, quia ipse uoluit.

si posuerit pro peccato animam suam, uidebit semen longaeuum, et uoluntas domini in manu eius dirigetur. pro eo quod laborauit anima eius, uidebit et saturabitur; in scientia sua iustificabit ipse iustus seruos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit. lxx: si dederitis pro peccato, animam uestram uidebitis semen longi temporis; et uult dominus auferre de dolore animam eius, ostendere ei lucem, et formare intellegentiam. iustificare iustum bene seruientem multis; et peccata eorum ipse portabit. iuxta hebraicum hic sensus est: si posuerit pro peccato animam suam ille quem dominus conterere uoluit, siue mundare, uidebit semen longaeuum, quod seminauit in bona terra. de quo in euangelio scriptum est: exiuit qui seminat seminare. et iterum: simile est regnum caelorum homini qui seminauit bonum semen in agro suo. et uoluntas domini in manu illius dirigetur, ut quidquid pater uoluit, illius uirtutibus impleatur, dicentis ad patrem: ego seruaui eos in nomine tuo quos dedisti mihi. custodiui, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis. semen autem uidebit aeternum, et uoluntas patris in manu illius dirigetur, quia laborauit anima eius multo tempore, requiem non inueniens in iudaeis, et dicens in euangelio: uulpes foueas habent; et uolucres caeli, nidos. filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. et in hoc eodem propheta: laboraui sustinens. quia igitur laborauit, uidebit ecclesias in toto orbe consurgere, et earum saturabitur fide. denique cum esuriens et sitiens sedisset super puteum iacob, medium diem sole torrente, emptis cibis uti noluit, quia iam samaritanae et exeuntis ad eum ciuitatis sichem fide satiatus erat. iuxta quem sensum dicebat inter octo beatitudines: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. in scientia sua, id est in doctrina, ipse iustus, qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius; et seruus patris, qui formam serui acceperat et domini seruierat uoluntati, multos iustificabit de toto orbe credentes. et iniquitates eorum ipse portabit, quas illi portare non poterant, et quarum pondere opprimebantur. iuxta septuaginta hoc dicitur: o uos, propter quorum peccata filius dei est ductus ad mortem, qui pessimi, et in malo diuites, dati estis pro sepultura et morte eius, si uolueritis agere paenitentiam, et pro peccatis uestris offerre sacrificium placens deo, spiritum contribulatum, uidebit anima uestra semen longi temporis, ipsum dominum saluatorem. de quo in octogesimo octauo psalmo canitur: semen eius in aeternum permanet, et thronus illius sicut sol in conspectu meo. et iterum: ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum illius sicut dies caeli. quod aliis uerbis ad uirginem gabriel loquitur: ecce concipies in utero et paries, qui filius altissimi uocabitur. et dabit illi dominus thronum dauid patris sui, et regnabit super domum iacob in sempiternum; et regni eius non erit finis. uult enim dominus auferre de dolore animam eius, qui dixerat: tristis est anima mea usque ad mortem, ut crucis contumelia resurrectionis gloria temperetur. et ostendere ei lucem, ut omnes per se uideat illuminatos. et formare intellegentia, subauditur eum, super quem descenderit spiritus sapientiae et intellectus. et iustificare iustum, qui bene multis seruierit; non enim uenit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, in petri pedibus cunctorum apostolorum peccata abluens. qui apparuit in carne, iustificatus est in spiritu. de quo et iudas proditor confitetur: peccaui, tradens sanguinem iustum. et uxor pilati: nihil tibi sit et iusto illi; multa enim passa sum hodie in somnis propter eum. et notandum quod non iustificatus sit, ut de iniquo iustus fieret. sed iustus iustificatur, non ut inciperet esse quod non erat; sed ut quod erat omnibus appareret. iste iustus pro iniquis passus est, ut omnes nos offerret deo. de quo dicitur ad iudaeos: et negastis sanctum et iustum, et petistis ut uir homicida donaretur uobis. et peccata, inquit, eorum ipse portauit; quasi medicus languores aegrotantium, quo sani non indigent, sed hi qui male se habent.

ideo dispertiam ei plurimos, et fortium diuidet spolia; pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit, et pro transgressoribus rogauit. lxx: propterea ipse possidebit multos, et fortium diuidet spolia; pro eo quod contaminata est in morte anima eius, et cum iniquis reputatus est, et ipse peccata multorum suscepit, et propter iniquitates eorum traditus est. causas reddit cur post passionem multa christus praemia consequatur. quia, inquit, passus est, et fecit omnia quae praeteritus sermo descripsit, et iniquitates multorum ipse portauit; propterea diuidam ei plurimos, ut pro parte domini iacob et funiculo hereditatis illius israel, credant in eum de oriente et occidente uenientes, et recumbant in regno dei cum abraham et isaac et iacob. impleto illo quod scriptum est: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. de quo et in hoc eodem propheta legitur: erit radix iesse; et qui resurget ut principetur gentium, in ipso gentes sperabunt. isti autem plurimi quondam a fortibus tenebantur; et sub specie asinae et pulli, multos habebant dominos, quibus dixerunt apostoli: dominus eos necessarios habet. qui fortes erant antequam christus humanum corpus assumeret, et forte superato, diriperet domum eius. praedam ergo fortium apostolis suis tradidit atque diuisit, ut petrus, iacobus et ioannes circumcisi populi principes fierent, et paulus et barnabas mitterentur ad gentes, locis, non animo separati, et sub uno domino in diuersa starent acie, ut agminis utriusque uictoria, triumphum erigerent saluatori. ex quo qui dispensatoriam inter petrum et paulum contentionem uere dicunt iurgium fuisse atque certamen, ut blasphemanti porphyrio satisfaciant; et ueteris legis caeremonias in ecclesia christi a stirpe credentis israel asserunt esse seruandas, debent et auream in mille annis exspectare hierusalem, ut uictimas immolent et circumcidantur, ut in sabbato sedeant, dormiant, saturentur, inebrientur et surgant ludere, qui ludus offendit deum. hoc diximus propter id quod nunc prophetatur: et fortium diuidet spolia. iuxta illud quod in alio loco scriptum est: cum diuideret caelestis reges in ea. et iterum: rex uirtutum dilecti, et speciei domus diuidere spolia. denique super paulo apostolo, qui de tribu erat beniamin, iuxta hebraicum dicitur: beniamin lupus rapax; mane comedet, et ad uesperum diuidet spolia. de quibus et ante iam diximus: laetabuntur in conspectu tuo, sicut qui laetantur in messe, et sicut qui diuidunt spolia, in toto orbe sibi christi ecclesias diuidentes. propterea autem accipiet gentes plurimas, qui uenit praedicare captiuis remissionem, et captiuam prius a diabolo atque daemonibus duxit captiuitatem, et dedit eam dono hominibus atque credentibus, quia tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis siue iniquis reputatus est. si enim apostolus eius his qui erant sine lege, factus est quasi sine lege, - cum non esset sine lege, sed esset in lege christi -, quare non et christus cum iniquis reputatus sit, ut iniquos redimeret a peccato, et omnibus omnia fieret, ut omnes saluos faceret? peccata enim nostra portauit in corpore suo, ligno crucis affigens ea, ut deleret chirographum, quod diabolo et angelis illius feceramus, scriptum manibus animae, id est operibus eius. de quibus paulus apostolus loquitur: et uos cum essetis mortui in peccatis et in desideriis carnis, uiuere fecit cum christo, donans nobis omnia peccata. et: delens quod aduersum nos erat chirographum, quod erat contrarium nobis. et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; spolians principatus, et potestates dehonestauit, confidenter triumphans de eis. iniquos autem cum quibus reputatus est, marcus euangelista latrones intellegit, scribens: et crucifixerunt cum eo duos latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. et impleta est scriptura quae dicit: et cum iniquis reputatus est. quod et altius intellegi potest, dicente de semetipso domino: reputatus sum cum descendentibus in lacum; factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. uere enim reputatus est inter peccatores et iniquos, ut descenderet ad infernum, qui in multis scripturarum locis uocatur lacus, et uinctos in carcere liberaret. qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. tantae que clementiae fuit, ut pro transgressoribus, immo persecutoribus suis rogaret in cruce, et diceret: pater, ignosce; eis quod enim faciunt, nesciunt.







Comments