LIBER 15
crebro, eustochium, dixisse me noui, apostolos et euangelistas
ubicumque de ueteri instrumento ponunt testimonia, si inter hebraicum et
septuaginta nulla diuersitas sit, uel suis uel septuaginta interpretum
uerbis uti solitos. sin autem aliter in hebraico, aliter in ueteri
editione sensus est, hebraicum magis, quam septuaginta interpretes
sequi. denique, ut nos multa ostendimus posuisse eos ex hebraeo, quae in
septuaginta non habentur, sic aemuli nostri doceant assumpta aliqua de
septuaginta testimonia, quae non sunt in hebraeorum libris; et finita
contentio est. hoc diximus, quia praesens capitulum cum in sensu unum
sit, in uerbis discrepat. a cuius explanatione quintus post decimum in
esaiam liber incipit.
54. lauda sterilis, quae non paris; decanta laudem et hinni, quae
non pariebas; quoniam plures filii desertae, magis quam eius quae
habebat uirum, dicit dominus. lxx: laetare, sterilis, quae non paris;
erumpe et clama, quae non parturis; quia plures filii desertae, magis
quam eius quae habet uirum. symmachus hunc locum ita interpretatus est:
laetare, sterilis, quae non peperisti. gaude in exsultatione, et hinni,
quae non parturisti. plures enim filii dissipatae, magis quam eius quae
erat sub uiro. a quo theodotio et aquila praeter pauca uerba non
discrepant. post natiuitatem saluatoris, et ordinem uitae atque
uirtutum, passionem crucis et resurrectionis gloriam, quando ponens
animam suam, uidit semen longaeuum, et in scientia sua ipse iustus
iustificauit plurimos, et fortium diuisit spolia, et pro
transgressoribus rogauit, dans locum paenitentiae, transit ad uocationem
gentium, et qui in illo sint credituri, pleno sermone describit. quem
quidem locum et apostolus paulus sub nomine sarae et isaac, refert ad
ecclesiam, quod prior populus de monte sina et agar seruiat cum filiis
suis; sequens autem liber sit, de quo dicit esaias: laetare, sterilis,
quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia plures filii
desertae, magis quam eius quae habet uirum. et statim: nos autem,
inquit, fratres, secundum isaac repromissionis filii sumus. sed sicut
tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum, qui secundum
spiritum: ita et nunc.
sed quid dicit scriptura? eice ancillam et filium eius. non enim heres
erit filius ancillae cum filio liberae. nos autem, fratres, non sumus
filii ancillae, sed liberae, qua libertate donauit nos christus. si
igitur uas electionis, assumens de esaia testimonium, quod nunc habemus
in manibus, ad repromissionis rettulit filios, et ad ecclesiam de
gentibus, siue ex utroque populo congregatam, quae deserta in iudaeis
fuerat et relicta, quae uirum non habuerat deum, nec legem acceperat nec
prophetas, ipsa ratione compellimur sequi uestigia praecessoris, et
desertam eam dicere, de qua supra legimus: laetare, deserta, et reliqua
his similia. de qua et in hieremia scriptum est ex persona dei: uacua
facta est quae pariebat septem, defecit anima eius. occidit ei sol adhuc
meridie. et in samuelis uolumine: sterilis peperit septem, et quae
habebat filios plures, infirmata est. et in psalmis: qui habitare facit
sterilem in domo, matrem filiorum laetantem. septem autem filios dicitur
genuisse synagoga, propter mysterium hebdomadis et sabbati, cui prior
populus fuerat obligatus. siue pro septem, plures intellegendi sunt,
iuxta hebraei sermonis ambiguitatem, quo et sabbatum significatur et
plures. de quo in hebraicarum quaestionum libro, quem in genesim
scripsimus, plenius dictum est. haec ergo quae quamdiu uirum habebat
deum, sermonem diuinum, et legi iuncta erat, generabat deo plurimos
filios; quando autem accepit libellum repudii, et uocanti uiro noluit
respondere, et audiuit: filia matris tuae tu es, quae dereliquisti uirum
tuum. et iterum: non ut dominum me uocasti; neque ut patrem et
principem uirginitatis tuae. propterea in hoc eodem propheta plangitur:
quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis, sion plena iudicii, in qua
iustitia dormiuit in ea, nunc autem latrones. sed et hoc notandum quod
quando dicit: plures filii desertae, magis quam eius, quae habet uirum,
non penitus synagoga excludatur a partu; sed multitudo ei gentium
praeferatur. et ipsa enim in apostolis, et per apostolos primum populum
genuit de iudaeis. unde duo apostolorum principes agmina sibi credentium
in christo, circumcisionis et gentium, diuiserunt, ut ex utroque populo
desertam prius atque pauperculam aedificarent hierusalem. quod autem
hebraicum pro laetitia hinnitum posuit, gaudii significat magnitudinem,
in similitudinem hinnientis equi ad uictoriam. de quo in iob plenius
scribitur. hunc locum et cetera, quae sequuntur, iudaei et nostri
iudaizantes ad hierusalem referunt, quam dicunt in mille annorum regno
instaurandam, et eamdem esse quae prius habuit uirum, et postea habere
desierit, multo que plures habitura sit filios post repudium, quam prius
habuit sub uiro. cum perspicue duarum mulierum ponatur comparatio, eius
quae uirum habuit et dimissa est, et eius quae semper deserta et absque
uiro fuit. nec mirandum et iudaeis, quorum oculi aures que sunt
clausae, si apertam non uideant ueritatem. de christianis quid loquar,
nescio, qui dicente apostolo, quae sunt allegorica et ad duo testamenta,
uetus et nouum, saram agar que referente, iudaeis tradunt manus,
terrenarum in mille annis desiderio uoluptatum.
dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum
extende, ne parcas. longos fac funiculos tuos, et clauos tuos consolida.
ad dexteram enim et ad laeuam penetrabis, et semen tuum gentes
hereditabit, et ciuitates desertas inhabitabit. lxx: dixit enim dominus:
dilata locum tabernaculi tui et aulaeorum tuorum, fige, ne parcas.
protende funiculos, et clauos tuos conforta adhuc in dextris, et in
sinistris dilata, et semen tuum possidebit gentes, et ciuitates desertas
habitare facies. cui dixerat: lauda, sterilis, quae non paris; rumpe
uincula, quibus prius tenebaris astricta, et clama in confessionem
domini, quae liberos non habebas, nunc eidem praecipitur in
similitudinem tabernaculi moysi, quod quondam habuit in deserto, ut
dilatet tentorium suum, pelles que distentet funiculos que faciat
longiores, et clauos, quibus firmatur omne tentorium, in altum defigat
et roboret, ne uentorum flatibus dissipetur. ad dextram que penetret et
sinistram, et nequaquam iudaici tabernaculi imitetur angustias, quod
centum longitudinis cubita, et quinquaginta latitudinis ambiebat, nec
templi breuitate claudatur, quod sexaginta cubita habebat in longum, et
uiginti in latum.
sed ad dexteram et sinistram locum capere ne cesset. ac ne putemus hoc
iuxta friuolam hebraeorum contentionem dici de sion, quae in antiquum
statum a domino restituenda sit, ponit manifestius quod latebat: et
semen tuum gentes hereditabit. de quo et in euangelio legimus: egressus
est qui seminat seminare. et iterum: nonne bonum semen seminasti in agro
tuo? quod semen etiam ciuitates desertas faciet inhabitari, ut
ecclesiae gentium in toto orbe consurgant. uel certe semen dicendum est
apostolorum, et iudaici populi reliquiae. de quo in hoc eodem propheta
dicitur: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut sodoma
essemus, et similes gomorrae fuissemus. et apostolus: reliquiae, ait,
saluae factae sunt. hoc de ecclesiarum magnitudine, quae pro uno iudaeae
loco et ipso angustissimo, in toto orbe terrarum suos terminos
dilatabunt. ueniamus ad intellegentiam spiritalem. qui in tabernaculo
est, firmam atque perpetuam non possidet mansionem; sed semper mutat
loca, et ad ulteriora festinat, dicens in psalmo: pertransibo in locum
tabernaculi admirabilis, praeteritorum obliuiscens, et in futurum se
extendens, donec perueniat ad brauium supernae uocationis. de hoc
tabernaculo et in alio loco legimus: quam dilecta tabernacula tua,
domine uirtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria domini. post
que infert, beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum
laudabunt te. finis enim tabernaculorum aeternae domus possessio est,
quae fundamenta non mutat, nec transfertur de alio in alium locum. qui
enim plantati in domo sunt domini, prius in atriis illius effloruerunt,
ut de floribus ad frugem ueniant, possint que dicere: ego autem sicut
oliua fructifera in domo dei. denique uir sanctus tabernacula praeterire
festinans, et domum dei uidere desiderans, unum uotum habere se dicit,
ut numquam de domo dei exeat: unum petiui a domino, hoc requiram, ut
inhabitem in domo domini omnibus diebus uitae meae. dilatandum est ergo
tabernaculum, et aulaea pelles que tendendae, et funiculi multiplicium
uariorum que sermonum longius producendi, et claui ratione firmandi in
dextris et sinistris, ut semen sermonis, id est doctrinae dei, gentes
ualeat possidere. et ciuitates habitabiles facere, quas accepit qui mnam
duplicauerat. dextera autem et sinistra in scripturis sanctis tunc in
bonam partem accipitur, quando eas et iuxta spiritum intellegimus, et
iuxta litteram per arma iustitiae a dextris et sinistris, ut et humilior
intellegentia uitae teneat institutionem exempla que maiorum, et
spiritalis atque sublimis de praesentibus nos transferat ad futura. hoc
est quod et dominus pharisaeis interrogantibus loquebatur: reddite quae
sunt caesaris caesari et quae sunt dei deo; ut et potestatibus istius
saeculi subiciamur, quae non iniuste tenent gladium in uindictam eorum
qui male egerunt, quae sinistra intellegitur. et deo reddamus quae dei
sunt, ut nullum alium timeamus, nisi eum, qui et animae habet et
corporis potestatem, quod in dextera accipitur. denique de sapientia dei
dicitur, cui nihil pretiosum comparari potest, quod in dextera sua
uitae habeat longitudinem, et annos plurimos. in sinistra autem diuitias
et gloriam, ut diuitiae illae accipiantur, quae in praesenti scientia
sunt et bonis operibus, et gloria quam accipit is, per cuius opera deus
glorificatur in gentibus, longitudo autem uitae et anni plurimi,
aeternam uitam significent, quae praesentia neglegens, ad futura
festinat.
noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te
pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae obliuisceris, et opprobrii
uiduitatis tuae non recordaberis amplius. quia dominabitur tui qui fecit
te; dominus exercituum nomen eius, et redemptor tuus sanctus israel,
deus omnis terrae uocabitur. lxx: noli timere, quia confusa es neque
confundaris, quia exprobratum tibi est. confusionem enim aeternam
obliuisceris, et opprobrii uiduitatis tuae memor non eris, quia dominus
qui fecit te, dominus sabaoth nomen ei; et qui eruit te, deus israel,
omnis terrae uocabitur. oritur quaestio, quomodo si ad ecclesiam dicitur
de gentibus congregatam: laetare, sterilis, quae non paris. et: plures
filii desertae, magis quam eius quae habet uirum, quod scilicet uirum
non habuerit, quae postea plures fecit filios, et illa in sterilitatem
uersa sit, quae prius habebat uirum. quomodo nunc dicatur ad eam, quae
uirum non habuit: uiduitatis tuae non recordaberis amplius, et
confusionis
ex quo intellegi uolunt iudaei, omnia quae dicuntur, dici ad hierusalem,
quae deserta a deo, rursum ab eo instauranda sit. qui facile
repellentur, cum admoniti fuerint, dici ex persona domini in zacharia:
et assumpsi mihi duas uirgas; unam uocaui decorem, et alteram uocaui
funiculum; et paui gregem. de quo in suo loco plenius diximus, et nunc
dicitur ex parte. duas uirgas utrumque esse populum, gentium et
iudaeorum, quorum prior uocata sit turba gentilium, quae accepit
naturalem legem fixam in cordibus suis, de qua paulus scribens ad
romanos fortissime disputat; qua uirga nihil pulchrius est, ut omnis
creatura aequaliter uocetur ad cultum creatoris sui. secunda autem, id
est populi iudaeorum, appellata est funiculus, quae post offensam
gentium uocatur pars domini, et funiculus hereditatis eius israel.
denique postquam in abraham uocatus est israel, dicit dominus: tuli
uirgam meam, quae uocabatur decus; et abscidi eam, ut irritum facerem
foedus meum quod percussi cum omnibus gentibus. ergo in aduentu christi
dicitur ad uirgam, quae abscissa fuerat: noli timere, nec erubescas,
neque ora pudore suffundas. nequaquam enim ultra confunderis, ut prius
confusa fueras, nec confusionis adolescentiae tuae memor eris, et
uiduitatis tuae non recordaberis, per quam relicta es a deo; quia factor
tuus ipse dominabitur tui, cuius nomen omnipotens est, qui regnat, non
in una gente iudaea, sed in uniuerso orbe terrarum. denique sequitur:
qui te fecerat, ipse te redemit sanguine suo, et deus omnis terrae
uocabitur, pro eo quod est omnium qui morantur in terra. ex quo
perspicue patet nequaquam dici ad hierusalem, quae numquam in toto orbe
dominata est, sed ad ecclesiam christi, cuius hereditas, mundi possessio
est.
quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu uocauit te
dominus; et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit deus tuus. ad punctum
in modico dereliqui te; et in miserationibus magnis congregabo te. in
momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in
misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus dominus.
lxx: non ut mulierem derelictam et pusillanimem uocauit te dominus,
neque ut mulierem, quae ab adolescentia odiosa est, dixit deus tuus.
tempore modico reliqui te; et cum misericordia magna miserebor tui. in
furore paruo auerti faciem meam a te; et in misericordia sempiterna
miserebor tui. dixit qui eruit te dominus. hic amici iudaeorum
uilificant mulierem derelictam et uxorem ab adolescentia abiectam, quam
ad punctum et ad modicum dereliquit dominus, hierusalem esse dicentes.
qui abscondens parumper faciem suam susceperit eam in misericordiis
sempiternis, et dolorem praeteritum gaudio commutarit. hoc iuxta
hebraicum. porro iuxta septuaginta non eam dicit quasi derelictam
mulierem, et pusillanimem uocatam a domino, neque sicut uxorem, quae ab
adolescentia odio habita sit; sed idcirco se eam ad modicum reliquisse
et auertisse faciem suam, ut misereatur illius in aeternum. si ergo
iudaei et nostri iudaizantes dicunt israel ad modicum derelictum, ut in
aduentu christi eius misereatur deus; et modicum interpretantur ad
comparationem totius aeternitatis. cur et nobis non concedunt, modicum
dicere tempus, quo gentes sunt derelictae, ut abiectae in medio, quae in
adolescentia sua dei fuerant, postea in senectute aeternam
misericordiam consequantur? praesertim cum in uocatione temporis israel
numquam exclusa sit turba gentilium; sed semper eis per proselytos ianua
patuerit reuertendi, ut sicut nos illorum uocatione parumper uidemur
exclusi, sic illorum exclusione perpetua nobis ad deum reditus
concedatur. perpetuam autem exclusionem diximus, si non egerint
paenitentiam. alioquin paulus apostolus dicit: conclusit deus omnia sub
peccato, ut omnibus misereatur. quae nos de ecclesia ex utroque populo
congregata interpretati sumus; et iudaei de hierusalem accipiunt, qui
solam tropologiam sequuntur, et in locis difficillimis liberae
disputationis excursu, nascentes fugiunt quaestiones, ad animam referunt
peccatricem, quae abiecta a deo sit, non ob odium, sed ob
dispensationem, ut malorum pressa pondere, reuertatur ad uirum suum
pristinum. et perdita substantia, de patris clementia non desperet. an
non est grandis misericordia occurrere filio reuertenti, annulum et
stolam, osculum que porrigere, et inuidenti fratri, iuxta alterius
parabolae similitudinem, dicere: amice, si ego bonus, quare oculus tuus
nequam?
sicut in diebus noe istud mihi est, cui iuraui, ne inducerem
aquas noe ultra super terram; sic iuraui, ut non irascar tibi, et non
increpem te.
montes enim commouebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem
mea non recedet a te, et foedus pacis meae non mouebitur, dixit
miserator tuus dominus. lxx: ab aqua quae fuit sub noe hoc mihi est,
sicut iuraui ei in tempore illo, terrae nequaquam ultra irasci super te,
neque in comminatione tua montes transferre; neque colles tui
transferentur. sic nec misericordia mea deficiet, nec testamentum pacis
meae auferetur, dixit propitius tui dominus. ut credat sanctorum
congregatio misericordiam domini sempiternam, et ideo ad punctum et
breue eos esse desertos, ut in amicitiam dei aeterno foedere
iungerentur, ponit exempla maiorum, dicens: quomodo uniuerso orbe
peccante, postquam corrupit omnis terra uiam domini, inductum est
diluuium. et cum auctoribus peccatorum cuncta peccata deleta sunt, et in
uno homine noe humanum seruatum est genus, cui iuraui nequaquam terris
inducendum esse diluuium et sponsio mea hucusque seruata est, nec umquam
irrita fiet. sic iuro ecclesiae meae, quam mihi redemi sanguine meo,
nequaquam me iratum fore his quorum misertus sum, nec meam clementiam
ulla increpationis duritia commutandam. facilius enim montes mouebuntur
et colles, quam mea sententia commutabitur. iuxta quod et in euangelio
loquitur: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt.
haec est autem, inquit, misericordia mea, ut foedus pacis, quo mihi
reconciliatus est mundus, non merito eorum quibus datum est, sed mea
clementia conseruetur. iuxta septuaginta confusus est sensus, et sic
turbata sunt omnia, ut quid dicatur difficile possit intellegi. non quo
ignorem quid in hoc capitulo uir prudentissimus dixerit, sed quo non
satisfaciat animo meo. ponit enim tropologicum diluuium, quod
interpretatur in baptismo saluatoris, congerens exempla quamplurima, ut
est illud: dominus diluuium inhabitare facit. et iterum: suauis dominus
exspectantibus se in die tribulationis; et sciens timentes se, in
diluuio itineris consummationem facit. quod scilicet uniuersa peccata in
baptismo deleuerit, dicens in alio loco: ego sum, ego sum, qui deleo
iniquitates tuas. omnes enim declinauerunt, simul inutiles facti erant.
non erat qui faceret misericordiam, nec ueritatem; neque erat scientia
dei super terram. maledictio, et mendacium, et homicidium, et
adulterium, et furtum cuncta occupauerant, et sanguinem sanguini
miscuerant. unde loquitur per prophetam: heu mihi! quia periit reuertens
a terra. non est qui faciat rectum in hominibus, omnes in sanguine meo
iudicantur. unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, et ad malum
manus suas praeparant; et cetera his similia. e quibus illud est: nemo
mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit uita eius super terram.
unde dominum fecisse diluuium, qui iuxta apostolum petrum occisus est
carne, uiuificatus spiritu, et praedicauit spiritibus in carcere
constitutis, quando dei patientia exspectabatur in diebus noe, diluuium
impiis inferens. in cuius exemplum aqua nos mundat, non sordes carnis
abluens, sed bonae conscientiae interrogatione in deum. montes autem et
colles qui non commoueantur, et in huiuscemodi diluuio permoti fuerant,
sanctos uult intellegi, accepto foedere sempiterno, qui in priore
diluuio moti fuerant, et suam reliquerant firmitatem. dicit montes, et
daemones, et aduersarias potestates, qui uiderunt filias hominum, quod
essent bonae, et amoris iaculo uulnerati, sumpserunt sibi uxores ex
omnibus quas elegerunt, et perdiderunt fortitudinem pristinam; et
nequaquam in hoc diluuio sunt futuri. hoc ille dixerit, cuius
explanationem lectoris arbitrio derelinquo.
paupercula tempestate conuulsa absque consolatione. ecce ego
sternam per ordinem lapides tuos; et fundabo te in sapphiris; et ponam
iaspidem propugnacula tua, et portas tuas, in lapides sculptos, et omnes
terminos tuos in lapides desiderabiles. uniuersos filios tuos doctos a
domino, et multitudinem pacis filiis tuis, et in iustitia fundaberis.
lxx: humilis et instabilis absque consolatione.
ecce ego praeparabo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua
sapphirum; et ponam propugnacula tua iaspin, et portas tuas lapides
crystalli, et muros tuos lapides electos; et omnes filios tuos
discipulos dei, et multa pax erit filiis tuis, et in iustitia
aedificaberis. ubi nos diximus: sternam per ordinem lapides tuos, in
hebraico scriptum est, baphphuch, quod omnes praeter septuaginta
similiter transtulerunt: sternam in stibio lapides tuos, in
similitudinem comptae mulieris, quae oculos pingit stibio, ut
pulchritudinem significet ciuitatis. et ubi nos iaspidem, sequentes lxx,
diximus, in hebraico scriptum habet chodchod, quod solus symmachus
chalk�donion~g transtulit. pro crystallo quoque in cuius loco apud
hebraeos ecda legitur, symmachus et theodotio scalpturae, id est
gluph�s~g, aquila trupanismou~g posuit, quod uerbum foratarum caelatarum
que gemmarum sensum sonat. de diuersitate translationis diximus;
ueniamus ad sensum. adhuc loquitur ad ecclesiam, humilem prius atque
pauperculam, quae non habebat legem nec prophetas nec sermonem dei; et
tempestate conuulsam siue instabilem, quae multos saeculi turbines
sustinuerat, et inter uarios idolorum fluctuabat errores. quae nullum
habuit consolatorem, et frustra omnem substantiam suam in medicis
perdidit; quod ipse ueniat, ipse descendat, et aedificet in terris
caelestem hierusalem, quae in apocalypsi ioannis uocatur sponsa et uxor
agni, habens lumen simile lapidis pretiosi, sicut iaspidis et crystalli,
et murum magnum, et portas duodecim inscriptas nominibus tribuum
israel, quarum tres erant ab oriente, et tres ab aquilone et tres ab
austro, et tres ab occasu solis. murus que fultus duodecim fundamentis,
cuius omnis aedificatio ex lapide iaspide, et singula fundamenta murorum
habebant singulos lapides, primum iaspidem, secundum sapphirum, tertium
chalcedonium, quartum smaragdum, quintum sardonicem, sextum sardium,
septimum chrysolithum, octauum beryllum, nonum topazium, decimum
chrysoprasum, undecimum hiacynthum, duodecimum amethystum, quod legentes
exclamamus illud, et dicimus: o profundum sapientiae et scientiae dei,
quam inscrutabilia iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius! quis enim
cognouit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? et iterum: quis
sapiens, et intelleget haec; intellegens, et cognoscet ea. respondeant
amatores tantum occidentis litterae, et in mille annis exquisitos cibos
gulae ac luxuriae praeparantes, quorum deus uenter est, et gloria in
confusione eorum; qui post secundum in gloria saluatoris aduentum,
sperant nuptias, et paruulos centum annorum, et circumcisionis iniuriam,
et uictimarum sanguinem, et perpetuum sabbatum; qui dicunt cum israel
in peruersum modum: manducemus et bibamus, cras enim regnabimus. quae
sit ista caelestis hierusalem, cui nunc dicitur: ecce ego sternam per
ordinem lapides tuos. siue iuxta lxx: ecce ego praeparabo tibi
carbunculum, lapidem tuum; ut tota ciuitas sit plena carbunculis, et
habeat fundamenta sapphirina, et propugnacula iaspidem siue
chalcedonium, et portas crystallinas siue anaglyphas, et murum in
circuitu pretiosorum lapidum omnes que filii eius non habeant magistros
homines, sed deum, et appellentur discipuli dei. et sit in ea pax
perpetua et aedificatio iustitiae. ex quo perspicuum est, sub occasione
iustitiae, quod uirtutis est nomen, etiam ceteras uirtutes in
aedificationem ecclesiae debere nos quaerere, nec iudaica deliramenta
sectari. exponant enim quid sit illud quod in prouerbiis de sapientia
dicitur: pretiosior est cunctis lapidibus pretiosissimis. si enim
christus dei uirtus et dei sapientia est, stultum est christum
insensibilibus lapidibus comparari. rursum que de iudiciis dei legimus:
iudicia domini recta. iustificata in semetipsa, desiderabilia super
aurum et lapidem pretiosum multum. ex quo palam est, illum lapidem
ceteris lapidibus comparari, de quo supra in hoc eodem propheta ex
persona dei dicitur: ecce immittam in fundamenta sion lapidem angularem,
lapidem electum, pretiosum; et qui crediderit in eo, non confundetur.
hunc lapidem reprobauerunt aedificantes, scribae uidelicet et pharisaei
et principes iudaeorum, qui factus est in caput anguli. de quo et
apostolus petrus disputans ait: nobis ergo honor qui credimus angulari
et pretioso electo que lapidi. incredulis autem est lapis offensionis et
petra scandali. qui et in actibus apostolorum ad principes loquitur
sacerdotum: iste est lapis electus, pretiosus, quem uos despexistis
reprobantes. qui factus est in caput anguli, et duos populos continet,
gentium et israel; qui aedificauit ciuitatem, cuius artifex et conditor
deus est. de qua et apostolus scribit corinthiis: dei aedificatio estis.
et: quasi sapiens architectus fundamentum posui, alius superaedificat.
unusquisque autem uideat quomodo aedificet. fundamentum enim aliud nemo
potest ponere praeter eum qui positus est, iesum christum. si quis autem
super fundamentum hoc aedificat aurum, argentum lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam; uniuscuiusque opus manifestum erit. de hoc
fundamento et in epistola altera loquitur: aedificati super fundamentum
apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide iesu christo.
et iterum: in quibus omnes aedificamini lapides uiuentes in sacerdotium
sanctum, offerre spiritales uictimas. de his lapidibus mystice dicitur:
lapides sancti uoluuntur super terram; quibus aedificat christus
ecclesiam super petram, dicens in euangelio: super hanc petram
aedificabo ecclesiam meam. quam ciuitatem qui meruerit intrare, gaudens
loquitur in domino: sicut audiuimus, ita uidimus in ciuitate domini
uirtutum, in ciuitate dei nostri; deus fundauit eam in aeternum. super
conditore huius ciuitatis, et in alio loco dicitur: hic aedificabit
ciuitatem meam, et reducet captiuitatem populi mei. de natura autem
duodecim lapidum atque gemmarum, non est huius temporis dicere, cum et
graecorum plurimi scripserint et latinorum. e quibus duos tantum
nominabo, uirum sanctae et uenerabilis memoriae episcopum epiphanium,
qui insigne nobis ingenii et eruditionis suae reliquit uolumen, quod
inscripsit peri~g lith�n~g. et plinium secundum, eumdem apud latinos
oratorem et philosophum, qui in opere pulcherrimo naturalis historiae
tricesimum septimum librum, qui et extremus est, lapidum atque gemmarum
disputatione compleuit. hi duodecim lapides scribuntur per ordinem in
exodo et in hiezechiel, id est en~g t�i~g logei�i~g pontificis, et in
corona atque diademate principis tyri. dicamus primum de exodo: quattuor
ordines intexti erant lapidum. ordo primus habuit lapidem sardium,
topazium, smaragdum. ordo secundus carbunculum, sapphirum, iaspidem.
ordo tertius ligirium, achatem, amethystum. ordo quartus chrysolithum,
beryllum, onychium, auro circumdatos; et inscripti erant ex nominibus
duodecim tribuum filiorum israel. in quo notandum quod secundus ordo
lapidum etiam in praesenti scriptura sit positus, carbunculus,
sapphirus, et iaspis. necdum enim perfecta retinemus, nec ad prima
peruenimus, quia nunc per speculum uidemus in aenigmate. porro in
hiezechiel sic scriptum reperimus: tu es signaculum similitudinis et
corona decoris, in deliciis paradisi dei fuisti. omni lapide primo
indutus es, et sardio, topazio et smaragdo, carbunculo et sapphiro et
iaspide, argento quoque et auro et lyncurio, et achate et amethysto et
chrysolitho, et beryllo et onychino; auro que replesti thesauros tuos et
apothecas tuas in te. a qua die conditus es, cum cherubim posui te in
monte sancto meo; fuisti in medio lapidum ignitorum, immaculatus in
diebus tuis, ex quo conditus es, donec inuentae sunt in te iniquitates
tuae. quis enim tam stultus et uecordis ingenii, ut in paradiso dei
positum principem tyri, quemcumque illum esse crediderit, et conditum
inter cherubim et inter igneos lapides conuersatum, quos haud dubie
angelos intellegimus caelestes que uirtutes; putet fuisse eum, qui
terrenis lapidibus ornatus sit, et habuerit similitudinem et signaculum
dei? de natura igitur omnium lapidum, et per partes singulorum, non est
huius temporis dicere; neque enim semper dicenda sunt omnia. nunc tantum
de carbunculo, sapphiro et iaspide disseramus. carbunculus qui paratur,
siue per ordinem sternitur, uidetur mihi ignitus sermo doctrinae, qui
fugato errore tenebrarum, illuminat corda credentium. hic est quem unus
de seraphim tulit forcipe comprehensum, ad esaiae labia purganda; qui
nascitur, iuxta geneseos fidem, in terra euila, ubi est aurum optimum,
lapis que carbunculus, et prasinus. porro sapphirus, qui ponitur in
fundamentis, caeli habet similitudinem, et supra nos aeris; qui talis
est, ut possit illud aristophanicum dicere cum socrate: aerobat�~g kai~g
periphron�~g ton~g h�lion~g; quod nos in latinum sermonem uertere
possumus: scando aerem, solem que despicio. siue cum paulo apostolo:
nostra autem conuersatio in caelis est. hiezechielis quoque scriptura
commemorat, quod locus in quo thronus dei sit sapphiri habeat
similitudinem, et gloria domini in hoc colore consistat, qui portat
imaginem supercaelestis. sed et propugnacula urbis dominicae, hoc est
murorum moenia iaspide roborantur, qui possunt omnem altitudinem
eleuantem se contra scientiam dei destruere atque conuincere, et
mendacium subicere ueritati. qui ergo in disputando fortissimus est, et
sanctarum scripturarum testimoniis roboratus, iste propugnaculum
ecclesiae est. iaspidum multa sunt genera; alius est enim smaragdi
habens similitudinem, qui reperitur in fontibus thermodontis fluminis,
et uocatur amathousion~g, quo omnia phantasmata fugari autumant. alius
uiridior mari, et tinctus quasi floribus; hunc in phrygiae monte ida, et
in profundissimis specubus eius nasci referunt.
alium uero iuxta iberos hyrcanos que et mare caspium reperiri, et
praecipue iuxta lacum neusin. est et alius iaspis niui et spumae
marinorum fluctuum similis, ex elemento quasi mixto cruore subrutilans.
hoc diximus, ut uniuersas gratias spiritales in ecclesiae propugnaculis
cognoscamus; quas qui habuerit, uanos timores fugat, et potest cum
sponsa dicere: fratruelis meus candidus et rubicundus. portae autem
istius ciuitatis de lapide sunt crystallo, qui scalpitur uariis modis,
quo lapide nihil purius est. denique uehementissimis alpium frigoribus,
et inaccessis soli speluncis, concrescere aquae dicuntur in crystallum;
et tactu quidem lapidem, uisu aquam esse. per quem ostenditur, eos qui
in foribus ecclesiae sunt, nulla debere sorde maculari, sed fidei esse
purissimae, et dicere cum propheta: a mandatis tuis intellexi. et illud
audire: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. muri autem
ciuitatis, siue termini et peribolos~g, lapidibus electis exstruuntur,
quos reliquos lapides intellegere possumus, et omnes filios eius esse
doctos, siue discipulos dei. quo testimonio dominus utitur in euangelio
ioannis, dicens: nemo potest ad me uenire, nisi pater meus qui misit me,
traxerit eum, et omnis qui audierit et didicerit a patre, uenit ad me.
et post paululum, scriptum est in prophetis: erunt omnes docti a deo.
qui et per hieremiam loquitur: dans leges meas in mentibus eorum, et
super cor illorum scribam eas. et nequaquam ultra docebunt singuli
proximos suos et fratres dicentes: cognosce dominum. sed omnes scient me
a minimo usque ad maximum. propitius enim ero iniquitatum eorum, et
peccatorum eorum non recordabor. doctrina autem discipulorum dei habet
multitudinem pacis, quae eis a domino derelicta est; aedificatio que
urbis pulcherrimae completur iustitia, ut nequaquam unius gentis, sed
totius mundi deus sit, uocantis ad fidem suam seruos et liberos, graecos
et barbaros, diuites et pauperes, nobiles et ignobiles, uiros et
mulieres, paruulos et senes, et omnia quae in mundo uidentur esse
contraria. excessimus breuitatis modum, qui utilis est in omnibus quae
dicenda sunt; nequaquam nos iuxta hebraeos et nostros semiiudaeos in
terra, sed in caelis, urbem dei quaerentes, quae in christo monte sita
latere non potest.
recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pauore, quia non
appropinquabit tibi. lxx: recede ab iniquo, et non timebis, et tremor
non appropinquabit tibi. ordo pulcherrimus. pauperculam et humilem
fuerat consolatus, promittens ei gratias spiritales. nunc docet quid
facere debeat, si nolit aduersariorum impetus formidare. et est sensus:
non uis timere inimicos tuos, fac ista quae dico: recede procul a
calumnia, siue ab iniquitate; quia omnis iniquitas et rapina de calumnia
nascitur. et non timebis, tremor que et pauor non appropinquabunt tibi,
ut nequaquam homines, sed deum timeas, dicens cum moyse: tremens sum
ego et meticulosus. et cum uno amicorum iob: horror et tremor uenerunt
super me; et multum mea ossa concussit. et cum propheta: a uoce
orationis meae intrauit tremor in ossa mea. et: super quem dominus
requiescit, nisi super humilem et quietum, et trementem uerba eius?
porro alius est impiorum tremor, qui ex metu supplicii nascitur. de quo
scriptum est: tremor apprehendit impios.
ecce accola ueniet, qui non erat me cum; aduena quondam tuus
adiungetur tibi. lxx: ecce proselyti accedent ad te per me, et coloni
erunt tui, et ad te confugient.
et haec iudaei putant ad hierusalem dici, quod multi de gentibus
proselyti sint futuri, et legem moysi caeremonias que suscipiant. quod
nos iuxta coeptam interpretationem ad ecclesiam referimus, quae per
apostolos ex utroque populo congregata est, quae non habet maculam neque
rugam, quae libera est, et mater omnium credentium. ad quos proselytos
et aduenas congregandos misit dominus discipulos suos, dicens: docete
omnes gentes, ut confugiant ad euangelium, et nouam legem suscipiant, ut
habitatores quondam idololatriae fiant coloni ecclesiae. de quibus in
psalmis dicitur: dominus sapientes facit caecos. siue ut in latinis
codicibus legitur: dominus illuminat caecos, dominus diligit aduenas, ut
postquam caeci lumen receperint ueritatis, et stulti sapientiam
didicerint, tunc ad ecclesiam transeuntes diligantur a domino; et
audiant per prophetam: uocabo non populum meum, populum meum; quo
intrante templum dei, zelus apprehendit populum ineruditum.
ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem
uas in opus suum; et ego creaui interfectorem ad disperdendum. omne uas,
quod fictum est contra te, non dirigetur et omnem linguam resistentem
tibi in iudicio, iudicabis. haec hereditas seruorum domini; et iustitia
eorum apud me, dicit dominus. lxx: ecce ego creaui te, non ut aerarius
sufflans in igne prunas, et proferens uas in opus. ego autem creaui te
non in perditionem interficere. omne uas quod factum est contra te, non
prosperabitur; et omnis uox surget contra te in iudicium. (signum_obeli)
omnes eos uinces et obnoxii tui erunt in ea (signum_metobeli) est
hereditas seruientibus domino, et uos eritis mihi iusti, dicit dominus.
dicamus primum iuxta hebraicum: si uis non timere, et procul a te esse
formidinem, fac quae praeteritus sermo narrauit; ego enim sum per quem
habitura es proselytos. ego qui creaui fabrum sufflantem in igne prunas,
hoc est diabolum omnium malorum artificem, non necessitate naturae, sed
mentis arbitrio. qui suscitauit incendia, et proferet contra te uasa;
quales fuerunt simon et elimas magi, petro et paulo apostolis
resistentes. ego creaui interfectorem eorum qui increduli sunt futuri.
non quo ego sim causa perditionis eorum, sed quo creatus aduersarius ad
pugnandum, et uictis perditio, et uictoribus causa sit praemiorum. omnes
que qui contra te a fabro sufflante sunt fabricati, non dirigentur, sed
et praesentes poenas sentient et futuras. quod que prius uidebatur
occultum, in consequentibus dicitur manifestius: et omnem linguam
resistentem tibi in iudicio iudicabis, perdens sapientiam sapientium, et
prudentiam prudentium reprobans. cunctos que haereticorum principes et
iudaeorum magistros et mundi philosophos, quos faber ille conflauerat,
tuo iudicio condemnabis. quomodo et regina saba condemnauit incredulos,
et niniuitae; et e contrario iustificabitur sodoma comparatione peioris
hierusalem. post haec infertur quae sint praemia futurorum, ne cassum
putent esse certamen et praesenti morte finiri. haec est hereditas
seruorum domini, id est regna caelorum, et uita perpetua et retributio
laborum, quae oculus non uidit et auris non audiuit et in cor hominis
non ascenderunt, quae praeparauit deus diligentibus se. si autem
diligentibus, ergo et seruientibus, qui nullum alium habent dominum,
nisi deum. et haec est iustitia eorum qui apud deum sunt, dicit dominus,
ut praesens tribulatio futuro gaudio compensetur. porro iuxta
septuaginta iste mihi sensus uidetur: ego creator tuus non te ita feci
quomodo diabolus faber pessimus immundo spiritu conflat uasa
iniquitatis, et profert ea in perditionem. qui scire debet quod
huiuscemodi uasa prosperum iter non habeant, sed in cursu medio
confringantur. quae sint autem uasa, sequenti sermone demonstrat: et
omnis uox quae surget contra te in iudicium, omnes eos uinces. uasa
iniquitatis uocem habent, quae uox surgit contra ecclesiam, quando
ponunt haeretici in excelso os suum, et lingua eorum pertransit ad
terram. quod que sequitur: et obnoxii tui erunt in ea, obelo
praenotauimus, quod non tam a lxx quam a malis scriptoribus uidetur
additum.
cum autem omnem uocem surgentem aduersum se ecclesia uicerit, tunc
seruientibus domino et oboedientibus erit hereditas, aeterna possessio.
de qua et in hieremia aliis uerbis dicitur: est merces operibus tuis.
habitatores que ecclesiae iusti erunt domino. omnis enim qui facit
iustitiam, de deo natus est. quibus loquitur dominus: estote sancti,
quoniam ego sanctus sum.
55. omnes sitientes uenite ad aquas, et qui non habetis pecuniam,
properate, emite et comedite. uenite, emite absque argento, et absque
ulla commutatione uinum et lac. quare appenditis argentum et non in
panibus, et laborem uestrum et non in saturitate? lxx: qui sititis, ite
ad aquam, et quotquot non habetis pecuniam, euntes emite, et comedite,
et ambulate, et emite absque pecunia et absque pretio uinum et adipem.
quare emitis pecunia, et laborem uestrum non saturitatem? uerbum
hebraicum oi, de quo supra in prophetia contra ariel dixeram, quod esset
ambiguum, et uel interiectionem uocantis uel uae significaret, hic in
principio capituli positum nequaquam plangentis legitur, sed uocantis
affectu. quia ergo omne uas fictum contra ecclesiam dixerat conterendum,
et omnem uocem linguam que, quae se armauerat contra scientiam dei,
esse superandam. prouocat credentes ad fluuium dei, qui repletus est
aquis, et cuius impetus laetificat ciuitatem dei, ut bibant aquas de
fontibus saluatoris, qui loquitur ad samaritanam: si scires gratiam dei,
et quis est, qui dicit tibi: da mihi bibere, tu petisses ab eo, et
dedisset tibi aquam. aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae
salientis in uitam aeternam. de his aquis clamabat in templo: si quis
sitit, ueniat ad me, et bibat. qui biberit de aqua, quam ego dedero ei,
flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, significans spiritum sanctum,
quem credentes accepturi erant, et de quo propheta mystico sermone
resonabat: sitiuit anima mea ad deum uiuentem. et iterum: apud te est
fons, qui ipse de se loquebatur: me dereliquerunt fontem aquae uiuae; et
foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere. has
aquas spargunt nubes, ad quas peruenit ueritas dei. sicut scriptum est:
et nubes spargant iustitiam. praecipitur que sitientibus, ut nequaquam
bibant aquas sior turbidas, et tumentes gurgites assyriorum; sed pergant
ad aquas siloe, quae uadunt cum silentio; nec timeant eloquii
paupertatem, si argentum forte non habeant, sed audiant apostolum
dicentem: gratia salui facti estis. et dominum ad discipulos: gratis
accepistis, gratis date. mirum que in modum emunt aquas absque pecunia;
et non bibunt eas, sed comedunt. ipse enim et aqua et panis est, qui de
caelo descendit. ergo quod in quibusdam exemplaribus legitur: emite et
bibite, ab imperitis scriptoribus immutatum est, qui putauerunt esse
consequentius, si biberentur potius aquae, quam comederentur. est autem
et pecunia pessima, siue argentum, quod reprobat scriptura, dicens:
pecunia, quae datur cum dolo, quasi testa reputabitur; et in alio loco:
argentum uestrum reprobum. et est argentum quod dei eloquiis comparatur:
eloquia domini, eloquia casta; argentum igne examinatum terrae,
purgatum septuplum. spreto igitur illo argento et pecuniis, quibus aquas
domini emere non possumus, pergamus ad eum, qui tenens calicem
sacramenti, discipulis loquebatur: accipite et bibite, hic est sanguis
meus, qui pro uobis effundetur in remissionem peccatorum. quod uinum
miscuit et sapientia in cratere suo, omnes stultos saeculi mundi que
sapientiam non habentes, prouocans ad bibendum. et ut non solum uinum
emamus, sed et lac, quod significat innocentiam paruulorum, qui mos ac
typus in occidentis ecclesiis hodie usque seruatur, ut renatis in
christo uinum lac que tribuatur. de quo lacte dicebat et paulus: lac
uobis potum dedi, non solidum cibum.
et petrus: quasi modo nati paruuli, rationale lac desiderate. unde et
moyses uinum et lac in christi intellegens passione, mystico sermone
testatur: gratiosi oculi eius a uino, et candidi dentes eius a lacte.
pro lacte in praesenti loco lxx adipem transtulerunt. de quo sanctus
dicit in psalmo: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. et in
alio loco: cibauit eos de adipe frumenti, et de petra melle saturauit
eos. qui adipes non aliud quam mysticam carnem sonant. ad quam dominus
discipulos hortabatur, dicens: nisi comederitis carnem meam, et
biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis. unde et in
gethsemani traditus est, quod significat uallem adipeam siue
pinguissimam. simul que increpat eos, qui sequuntur sapientiam
saecularem et peruersas haereticorum simulatas que doctrinas et
pharisaeorum traditiones, omnem que falsi nominis scientiam, quae
eleuatur contra deum, et magnis pretiis ac labore continuo appendunt
argentum pro ea disciplina, in qua non sunt panes, et sudant pro his
cibis, in quibus nulla saturitas est. ex quo ostenditur eam sectandam
esse sapientiam, quae non est in foliis ac flore uerborum, sed in
medullis ac fructibus sensuum; quae non aurem praeteruolat, sed animum
reficit. quam ut discamus, non transimus maria nec magnis sumptibus
indigemus, sed prope est uerbum in ore nostro et in corde nostro.
audite audientes me, et comedite bonum et delectabitur in
crassitudine anima uestra. inclinate aurem uestram, et uenite ad me;
audite, et uiuet anima uestra. et feriam uobis cum pactum sempiternum,
misericordias dauid fideles. lxx: audite me, et comedite bona, et
delectabitur in bonis anima uestra. attendite auribus uestris, et
sequimini uias meas; et audite me, et uiuet in bonis anima uestra. et
constituam uobis testamentum aeternum, sancta dauid fidelia. ne quis
putaret auditum carnis esse, non mentis, ad quem cohortatur audituros
sermo diuinus, non carnis illis bona, sed animae pollicetur: si enim,
inquit, audieritis me, bona terrae comedetis. siue bonum, qui dicit: ego
sum pastor bonus. et delectabitur in bonis et in crassitudine anima
uestra. ergo bona, quae animae repromissa sunt, non diuitiae, et
corporis sanitas, et saeculi dignitates, quae etiam philosophi appellant
indifferentia, id est nec bona nec mala, et pro utentium qualitate
uariantur. sed illa credenda sunt, ad quae nos cohortatur deus: declina a
malo, et fac bonum. sin autem bona animae, honestas uirtutes que
dicuntur; ergo et mala, non paupertas et infirmitas corporis et
ignobilitas accipienda, sed omnia uitia, quae uere mala sunt. denique
abraham non ideo bona habuit, quia diues fuit, sed quia diuitiis bene
usus est. et lazarus qui postea requieuit in sinu eius, non idcirco mala
sustinuit, quia cum egestate passus est tormenta morborum, sed malis
quae putabantur in saeculo, uera bona est consecutus. unde et diues ille
purpuratus recepit bona sua in uita sua, quae illi erant bona, qui ea
arbitrabatur bona, et de lazaro non e contrario dicitur: recepit mala
sua in uita sua. sed recepit mala in uita sua, quae mala non illi, qui
patiebatur, sed aliis uidebantur. utriusque rei exemplum nobis tribuit
beatus iob, qui nec in bonis nec in malis saeculi uictus est, sed omnia
pari mentis firmitate sustinuit. quamobrem salomon precatur deum:
diuitias et paupertatem ne dederis mihi. constitue autem mihi quae sunt
necessaria et sufficientia, ne saturatus mendax efficiar; et dicam: quis
me uidet?
aut egens furer et periurem nomen domini. si autem hoc deprecatur, ut
nec diuitias habeat nec paupertatem, sed tantum uictus necessaria, de
quibus et apostolus dicit: habentes uictum et uestitum, his contenti
sumus. perspicuum est diuitias et egestatem, sanitatem et languorem,
uoluptatem atque cruciatus, nec bona esse nec mala, sed pro sustinentium
diuersitate bona et mala fieri. ergo non iuxta chiliastas~g, opum
abundantiam et delicatos cibos et crassitudinem corporis, phasides que
et fartos turtures, mulsum, merum, uxorum pulchritudinem, examina
liberorum, dominus animae pollicetur, sed illas delicias, ad quas nos
mystice prouocat dicens: delectare, siue deliciis fruere in domino, et
dabit tibi petitiones cordis tui. et alibi: credo uidere bona domini in
terra uiuentium. et in alio psalmo: benedic, anima mea, domino, et omnia
interiora mea nomen sanctum eius. qui implet in bonis desiderium tuum.
denique infert: audite me, et uiuet anima uestra. omnium bonorum
promissio uita est sempiterna. quod si uolueritis audire, et anima
uestra uixerit in aeternum, feriam uobis cum pactum sempiternum,
misericordias dauid fideles. de quibus idem psalmista cantabat:
misericordias domini in aeternum cantabo. in generatione et generatione
annuntiabo ueritatem tuam. et ut sciamus quae sint istae misericordiae,
sequenti sermone demonstrat: semel iuraui in sancto meo. si dauid
mentiar, semen eius in sempiternum manebit, et thronus illius sicut sol
in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo
fidelis. qui idcirco uocatur fidelis, quia promissa compleuerit. pro
quibus lxx transtulerunt: sancta dauid fidelia; quod potest pro firmis
accipi atque robustis, ut est illud: fidelia omnia mandata eius;
confirmata in saeculum saeculi. et in alio loco: deus fidelis, et non
est in eo iniquitas. et apostolus paulus: si negauerimus, inquit, eum,
ipse fidelis manet; negare seipsum non potest. et in alio loco scribens
ad timotheum: fidelis sermo et omni acceptione dignus. hoc autem pactum,
quod dominus pollicetur, non erit breue et unius temporis, sicut fuit
populi iudaeorum, sed manebit in aeternum, ut ueniat uerus dauid, et in
euangelio compleantur quae ex dei persona sunt repromissa: inueni dauid
seruum meum, in misericordia sancta unxi eum. cuius manum posuit in
mari, et in fluminibus dexteram illius. quem iuxta hiezechiel, per multa
iam saecula dormiente dauid, appellat seruum suum atque pastorem
dicens: suscitabo uobis pastorem unum, seruum meum dauid.
ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
ecce gentem, quam nesciebas, uocabis; et gentes, quae non cognouerunt
te, ad te current, propter dominum deum tuum et sanctum israel, quia
glorificauit te. lxx: ecce testimonium in gentibus dedi eum, principem
et praecipientem gentibus. gentes, quae nesciebant te, inuocabunt te; et
populi, qui ignorabant te, ad te confugient propter dominum deum tuum
sanctum israel, quia glorificauit te. prouocauerat ad credendum populum
iudaeorum, ut inclinarent aurem suam, et pactum acciperent sempiternum,
quod dominus dauid repromiserat, et abraham ac semini eius, dicens: in
semine tuo benedicentur gentes. quod apostolus paulus edisserens: non
dixit, ait, in seminibus, sed in semine, quod est christus. et quia
sciebat, illis non credentibus, credituros esse populos nationum,
transit ad gentes; et dicit misisse se filium suum testem uel
testimonium cunctarum gentium, qui praecepta illius atque mandata
populis nuntiaret, qui de seipso loquitur: oportet praedicari euangelium
istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus. denique
superbientem pilatum hoc sermone confutat: in hoc natus sum, ut
testimonium praebeam ueritati.
de quo apostolus paulus scribit timotheo: unus mediator dei et hominum,
homo christus iesus, qui dedit se redemptionem pro omnibus, testimonium
temporibus propriis, in quo ego positus sum praeco et apostolus. omnia
ergo quae dicuntur, ad eum referenda sunt, qui quasi ouis ad uictimam
ductus est, et quasi agnus coram tondente non aperuit os suum. de quo
supra dicitur: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. et:
ipse peccata nostra portauit, et pro nobis dolet. ad hunc confugerunt,
siue cucurrerunt, qui eum antea nesciebant, dicentes: deus noster
refugium et uirtus. et iterum: domine, refugium factus es nobis in
generatione et generatione. de quorum fide et supra legimus: quibus non
est praedicatum de eo, uidebunt; et qui non audierant, intellegent. iste
testis est omnium, quae pater mundo spopondit et praestitit, cuius
mysterium breui paulus ad ephesios sermone comprehendens: deus, inquit,
domini nostri iesu christi pater gloriae. de quo et nunc scriptum est:
propter dominum deum tuum sanctum israel, qui glorificauit te, et ea
gloria, quam habuit priusquam mundus fieret. de qua et propheta
testatur: apparebit gloria dei, qui est splendor gloriae, et forma
substantiae eius, quando omnis lingua confitebitur, quod dominus iesus
in gloria patris sit. qui respondit filio gloriam, quam prius habuerat,
postulanti: et glorificaui, et glorificabo. de quo et ioannes apostolus:
uidimus, ait, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre pleni
gratiae et ueritatis. ergo quando de eo loquitur: qui in principio apud
deum erat deus uerbum, appellatur pater gloriae; quando autem de eo qui
dicit in euangelio: quid me persequimini hominem, qui ueritatem uobis
loquor?, uocatur deus domini nostri iesu christi. non quod alter et
alter sit, qui multorum error est pessimus, sed quo unus atque idem
filius dei, nunc diuinitatis suae gloriae, nunc nostrae naturae, quam
suscipere et seruare dignatus est, loquatur affectibus.
quaerite dominum, dum inueniri potest; inuocate eum, dum prope
est. derelinquat impius uiam suam, et uir iniquus cogitationes suas, et
conuertatur ad dominum, et miserebitur eius, et ad deum nostrum, quoniam
multus est ad ignoscendum. lxx: quaerite dominum; et cum inueneritis
eum, inuocate. et postquam uobis appropinquauerit, relinquat impius uias
suas et uir iniquus cogitationes suas et conuertatur ad dominum. et
misericordiam consequetur, quia multum dimittet peccata uestra. quia
igitur, ut ante iam diximus, noluistis pactum recipere sempiternum, et
misericordias dauid fideles, quas, uobis nolentibus suscipere, suscepit
turba gentilium, moneo uos populares meos ego propheta, atque contestor,
dum tempus est, agite paenitentiam. conuertimini ad eum, qui uobis nunc
loquitur per prophetas, qui postea locuturus est praesens. quaerite eum
dum inueniri potest, dum estis in corpore, dum datur locus
paenitentiae, et quaerite non loco, sed fide. quomodo autem quaeratur
deus, in alio loco plenius dicitur: sapite de domino in bonitate, et in
simplicitate cordis quaerite eum, quia inuenitur ab his qui non temptant
illum; et apparet his, qui non sunt ei increduli. unde et nos scientes
illud dictum de peccatoribus: qui longe recedunt a te, peribunt,
loquamur ad dominum: quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. et
inuocemus eum, dum prope est, ne nostris uitiis atque peccatis procul
recedat. appropinquat enim appropinquantibus sibi, et filio longo post
tempore reuertenti, laetus occurrit. quamobrem sanctus in psalmo canit:
mihi autem adhaerere deo bonum est. et moyses solus appropinquabat ad
dominum.
et per hieremiam loquitur deus: ego deus appropinquans, et non de longe.
appropinquans eis, qui mihi appropinquant fide, et longe recedens ab
his, qui a me procul infidelitate discedunt. propter quae dicitur ad
credentes: appropinquate deo, et appropinquabit uobis. ac ne hoc
putaremus posse sufficere, statim subiungit: resistite diabolo, et
fugiet a uobis. de quo supra dixerat: aduersarius uester diabolus sicut
leo circumiens quaerit quem deuoret. aduersum quem resistite confortati
fide. nec satis est quaerere dominum, et dum paenitentiae tempus est,
inuenire, atque inuocare eum dum prope est, nisi reliquerit impius uias
suas pristinas, et cogitationes antiquas quibus a domino declinauerat.
tunc enim reuertemur ad dominum, qui miserebitur nostri; et ad
clementissimum patrem, qui multus est in misericordiis, et facilis ad
ignoscendum, cum cogitationes et uias pristinas reliquerimus, ut postea
mereamur audire: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata.
non enim cogitationes meae ut cogitationes uestrae; neque uiae
uestrae ut uiae meae dicit dominus. sicut enim exaltantur caeli a terra,
sic exaltatae sunt uiae meae a uiis uestris, et cogitationes meae a
cogitationibus uestris. lxx: neque enim sunt cogitationes meae, sicut
cogitationes uestrae; nec sicut uiae meae, uiae uestrae, dicit dominus.
sed quantum distat caelum a terra, tantum distat uia mea a uiis uestris,
et cogitationes uestrae a cogitatione mea. ne putetis, inquit,
difficile esse quod spondeo, et uobis incredibile uideatur, impium et
iniquum posse saluari, uel populum iudaeorum, uel omnes qui in gentibus
nesciebant deum. hoc considerate, quod multa inter mea uestra que
consilia sit differentia, et quanta naturae, tanta uoluntatis
diuersitas. multae enim cogitationes in corde uiri, consilium autem
domini in sempiternum manet. uos, ut homines, saepe promissi
paenitentes, ueterem uoluntatem nouella uoluntate subuertistis. dominus
enim dissipat consilia gentium, et reprobat cogitationes populorum, et
irritas facit uoluntates principum. cogitationes autem cordis eius a
generatione in generationem; et quidquid decreuerit, non potest
immutari. uultis scire diuersitatem mei uestri que consilii? quantum
caelum loci distat a terra, et aliud angelorum, aliud hominum
habitaculum est, tantum meae cogitationes a uestris consiliis
separantur. de meis enim cogitationibus dicitur: inscrutabilia iudicia
eius, et inuestigabiles uiae illius. porro de uestris: cogitauerunt
consilium, quod non potuerunt stabilire. et in alio loco: quodcumque
inieritis consilium, dissipabitur, et quidquid locuti fueritis, non
permanebit in uobis. perspicua interpretatione non indigent, idcirco
stringuntur potius, quam disseruntur.
et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non
reuertetur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam
facit, et dat semen serenti, et panem comedenti. sic erit uerbum meum,
quod egredietur de ore meo; non reuertetur ad me uacuum, sed faciet
quaecumque uolui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. lxx:
quomodo si descendat pluuia, aut nix de caelo, et non reuertatur, donec
inebriet terram, et generet et oriatur, et det semen seminanti, et panem
ad comedendum: sic erit uerbum meum, quod exierit de ore meo. non
reuertetur donec compleat quae uolui, et prosperas faciam uias eius et
praecepta mea. pendent ex superioribus quae dicuntur, et breuiter hic
sensus est: non sit incredulus populus nationum, quod post tanta scelera
impius repente saluetur. non enim sunt cogitationes meae ut
cogitationes hominum, et quantum caelum distat a terra, tantum meae
cogitationes a cogitationibus hominum separatae sunt. ego enim
clementissimus sum, et multus ad ignoscendum.
uultis et aliam accipere similitudinem? quomodo imber et nix descendit
de caelo, et illuc ultra non reuertetur, sed inebriat terram, et
infundit eam, ut uaria semina pullulet et plenis segetibus panes in usus
hominum procreentur. sic repromissionis meae uerbum, quod semel
pollicitus sum, et quod egressum est de ore meo, irritum non erit; sed
omnia opere complebuntur. iuxta anagogen duplex intellegentia est, quod
uerbum domini uel ille sit, de quo scriptum est: in principio erat
uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. qui non
reuertetur ad eum uacuus, nisi patris fecerit uoluntatem; et uniuersa
compleuerit propter quae fuerat corporatus, et mundum reconciliauerit
deo. qui de ore procedere dicitur, et de utero ac uulua; non quod deus
haec membra habeat, sed quod nos naturam domini per nostra uerba
discamus. uel certe hoc dicendum, quod euangelicae sermo doctrinae imber
appelletur, et pluuiae quas fundunt super terram bonam, nubes
spiritales, ad quas peruenit ueritas dei. quem imbrem, et quas pluuias
moyses in deuteronomii cantico pollicetur: audiat terra uerba oris mei;
exspectetur sicut pluuia eloquium meum, et descendant sicut ros uerba
mea; ut qui seminauerint in lacrimis, in gaudio metant. et qui
seminauerint in iustitia et spiritu, metant fructum uitae sempiternae,
accipiant que panem doctrinae euangelicae, de quo in prouerbiis et in
ecclesiaste scriptum est: aperi oculos tuos, et implere panibus; et
iterum: mitte panem tuum super aquam, quia in multitudine dierum tuorum
inuenies eum. neque enim credendum est, quod praecipiatur uescentibus,
ut ad comedendum hunc panem, quo corpora nutriuntur, oculos aperire
debeant, et sic saturari panibus, quos in abacuc comedit pauper
abscondite. sed ad panem doctrinae cohortatur dei, quem, nisi
aperuerimus oculos cordis nostri, comedere non possumus. de quo saepe
scribit et paulus his, qui fidei et ueritatis sermonibus nutriuntur.
praecipitur que doctori, ut panem doctrinae suae mittat super omnem
aquam, et cunctis infundat gratiam spiritalem, et sciat quod si fecerit
quae praecepta sunt, in nouissimo tempore sit praemia recepturus. satis
que uidebitur iniustum, ut qui praebet eleemosynam, de iniquo mammona
faciat sibi amicos, qui eum recipiant in aeterna tabernacula. et qui
spiritales largitur cibos, dat que conseruis cibaria in tempore suo, non
inueniat eos post multa saecula, quae ecclesiastes appellat dierum
multitudinem.
quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini. montes et
colles cantabunt coram uobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent
manu. pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. et
erit dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. lxx: in
laetitia egrediemini, et in gaudio deducemini. montes et colles
exsilient, exspectantes uos in gaudio, et omnia ligna agri applaudent
ramis. et pro stoib�~g, id est uilissimis stipitibus, ascendet
cyparissus; et pro conyza ascendet myrtus. et erit dominus in nomen et
in signum sempiternum, et non deficiet. uerbum, inquit, meum non
reuertetur uacuum, sed postquam compleuerit uniuersa, quae uolui, et
meam in terris fecerit uoluntatem, tunc ad me ueniet; et implebitur
illud, quod scriptum est: dixit dominus domino meo: sede a dextris: meis
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. in laetitia enim
egrediemini de idololatriae sanguine et deducemini in pace, ut audiatis
ab apostolo: gratia uobis et pax. siue in gaudio deducemini, ut post
umbram legis discatis euangelii ueritatem. montes enim et colles, quos
angelos intellegere possumus et sanctorum animas, quae pro uarietate
uirtutum, montes appellantur et colles, gaudebunt super paenitentibus,
et mentis laetitiam saltibus indicabunt. quod et dominus loquitur in
euangelio: laetabuntur angeli in caelo super uno peccatore paenitentiam
agente. omnia quoque ligna agri plaudent manu, siue ramis, quae plantata
sunt secus decursus aquarum, quae fructum suum dabunt in tempore suo,
et folium eorum non defluet. de quibus unum lignum loquebatur in psalmo:
ego autem sicut oliua fructifera in domo domini. interrogemus eos, qui
simplicem tantum sequuntur historiam, et elixas carnes agni comedunt.
utrum ligna plaudant ramis, et concrepent manu, et illud quod de
fluminibus dicitur: flumina plaudent manu, quo sensu accipiendum sit.
nec solum montes et colles exsilient atque cantabunt; et omnia ligna
agri, cui benedixit dominus, plaudent ramis, et manibus concrepabunt.
sed et stoib�~g quoque et konuz�~g siue saliuncula et urtica, in abietem
uertentur, ac myrtum et cyparissum. stoib�~g iuxta symmachum et lxx in
hebraeo scribitur nesus, quem aquila et theodotio konuz�n~g interpretati
sunt. est autem konuz�~g herba uilissima et amara, odoris que pessimi.
ubi autem septuaginta transtulerunt konuz�~g, quae in hebraico dicitur
sarphod, symmachus uertit urticam. utcumque se habet nominum proprietas,
hoc dicendum est, quod mala uertantur in bona, et pro uitiis nascantur
uirtutes, id est: pro iniquitate iustitia; pro temeritate fortitudo; pro
luxuria temperantia; pro stultitia prudentia. demus exempla maiorum:
matthaeus et zachaeus et publicani saliuncula erant, et stoib�~g, et
stirpes inutiles, et konuz�~g amari saporis, et odoris teterrimi,
dicentes: computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie
insipientiae meae. isti in apostolos repente mutati, facti sunt
cyparissus, et abies, et myrtus, odoris optimi, et in uaria opera
necessarii. paulus quoque persecutor ecclesiae, quando audiebat a
domino: saule, saule, quid me persequeris? durum tibi est contra
stimulum calcitrare, urtica erat, habens persecutionis aculeos. quando
autem in toto orbe euangelium praedicauit et dicere poterat: christi
bonus odor sumus, recte cyparissus appellatur et myrtus. meretrices et
publicani praeueniunt pharisaeos in regno dei, et latro de cruce transit
in paradisum. ergo illud quod in euangelio dicitur: non potest arbor
bona facere fructus malos, nequaquam refertur ad naturae proprietatem,
ut haeretici uolunt, sed ad mentis arbitrium. denique infertur: aut
facite arborem bonam, et fructus eius bonos. ex quo perspicuum est,
unumquemque propria uoluntate facere animam suam bonam uel malam
arborem, cuius fructus uarii sunt. sequitur: et erit dominus in nomen et
in signum sempiternum, quod non deficiet. his, qui de malo commutati
fuerint in bonum, erit dominus in nomen et in signum aeternum, ut ex
ipsius appellentur nomine christiani, et crucis eius inurantur cauterio.
de quo signo simeon tenens ulnis paruulum, loquebatur: hic erit in
ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur.
de quo et supradictum est: dabit uobis dominus signum. et sanctus cantat
in psalmo: fac me cum dominum signum in bonum. et ipse qui signum est:
cum uideritis, ait, signum filii hominis, quod non deficiet, nec ullo
fine mutabitur, sed de praesenti conuersatione transiet in futurum.
56. haec dicit dominus: custodite iudicium, et facite iustitiam,
quia iuxta est salus mea ut ueniat, et iustitia mea ut reueletur. lxx
pro iustitia misericordiam transtulerunt, cetera similiter. gentium
uaticinio terminato, quae in aduentu sermonis dei de saliuncula et
urtica in cyparissum myrtum que mutandae sunt, loquitur esaias ad illius
temporis auditores, ut faciant cuncta, quae recta sunt, et parent se
aduentui saluatoris, quia ipse est iustitia et misericordia dei. si enim
cogitationes sanctorum iudicia sunt et exercitatos sensus ad
discretionem boni ac mali habere debemus, cur non omni tempore
custodiamus iudicium, ne accipiamus personam pauperis in iudicio, ne
diuitis potentia terreamur. sed ita magnum iudicemus ut paruum, scientes
iuxta moysen, quod domini iudicium sit, qui iudicat iudicantes. iuxta
quod et in psalmo legitur: deus stetit in synagoga deorum: in medio
autem deos diiudicat. huic quod nunc dicitur: custodite iudicium, et
facite iustitiam, illud simile est: beati qui custodiunt iudicium, et
faciunt iustitiam in omni tempore, ut iuste quod iustum est,
persequantur. quamquam in nomine iustitiae, omnis mihi uideatur
significari locus, quod qui unam iustitiam fecerit, cunctas uirtutes
implesse dicatur quae inuicem se sequuntur et sibi haerent.
ita ut qui unam habuerit, omnes habeat, et qui una caruerit, cunctis
careat. tale quid et quartus decimus psalmus sonat: qui ambulat
immaculatus, et operatur iustitiam. et alibi scriptum est: iustitiam
discite qui habitatis super terram. quod autem saluator, qui factus est
nobis iustitia et sanctitas et redemptio, ipse sit misericordia dei,
sanctorum uerba testantur: et misit deus misericordiam suam, et
ueritatem suam.
beatus uir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet
istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud; custodiens manus suas, ne
faciat omne malum. lxx: beatus uir qui facit haec, et homo qui retinet
ista, et custodit sabbata, ut non profanet ea, et seruat manus suas, ne
faciat iniquitatem. qui cum apostolo paulo potest dicere: quando eram
paruulus, loquebar ut paruulus; ut paruulus sapiebam, ut paruulus
cogitabam. postquam factus sum uir, destruxi ea, quae paruuli sunt. iste
praesentem consequitur beatitudinem, praeteritorum obliuiscens, et in
futurum se extendens donec perueniat in unitatem fidei, et cognitionem
filii dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis christi;
ut ei psalmus ille ualeat coaptari: beatus uir qui non abiit in
consilio impiorum. iste igitur uir, et filius interioris hominis, de quo
in leuitico crebrius dicitur: homo, homo; in eo beatus est, quod facit
primum, et apprehendet haec. iudicium scilicet atque iustitiam et
salutem domini, quae prope est et cunctis gentibus reuelanda, ut non
solum faciat quod praeceptum est, sed stricta teneat manu; et custodiat
sabbatum, ne polluat illud. quod sit autem sabbatum, quod praecepit
obseruandum, sequens uersus ostendit: custodiens manus suas, ne faciat
omne malum. neque enim prodest sedere in sabbato, siue dormire, et
epulis inhiare. sed si bona faciens, quiescat in malis, et iuge
iniquitatis habeat sabbatum, id est otium, ea que tantum faciat, quae ad
animae salutem pertinent, et ad omne opus seruile non moueat. qui enim
facit peccatum, seruus est peccati. nos autem in libertatem uocati
sumus, qua libertate donauit nos christus, ut nequaquam operemur cibum,
qui perit. sed adhaerentes domino, dicamus cum propheta: mihi autem
adhaerere deo bonum est. efficiamur cum eo unus spiritus, impleamus que
sabbata delicata, ne simus de sex diebus, in quibus factus est mundus,
de quibus apostoli non erant, quibus dominus loquebatur: si essetis de
mundo isto, mundus utique amaret quod suum est. nunc autem non estis de
mundo isto, quia elegi uos, et idcirco odit uos mundus.
et non dicat filius aduenae, qui adhaeret domino, dicens:
separatione diuidet me dominus a populo suo. et non dicat eunuchus: ecce
ego lignum aridum. lxx: ne dicat alienigena, qui appositus est domino:
putas ne separet me dominus a populo suo? et ne dicat eunuchus, quia ego
sum lignum aridum. qui humiliter hunc locum intellegunt, ad proselytos
ex gentibus et uere eunuchos referunt quae dicuntur, quod et aduenae, si
legem dei susceperint et circumcidantur, et eunuchi, qualis fuit
candacis ille reginae, qui etiam in itinere otiosus esse non poterat, et
dum quaerit interpretem lectionis, christum reperit quem quaerebat, non
sint externi a salute dei. hoc autem, inquiunt, dicitur contra iudaeos,
qui nobilitatem iactant generis, et filios abraham esse se dicunt, et
beatos putant qui habent semen in sion, et domesticos in hierusalem. nos
autem quos supra per saliunculam et urticam et konuz�n~g et stoib�n~g
interpretati sumus, in abietem et cyparissum myrtum que conuersos,
eosdem nunc ad fidem euangelii intellegimus prouocari. quod desperare
non debeant, si adhaeserint domino; nec se putent a dei populo separari.
omnes enim qui in christo sunt baptizati, christum induerunt. non est
iudaeus et ethnicus, circumcisio et praeputium, quibus in deuteronomii
praecipitur cantico: laetamini gentes cum populo eius, id est dei qui
priorem habuit populum iudaeorum; qui de oriente et occidente uenientes,
requiescent in sinu abraham. hoc est quod et ioannes baptista dicebat:
et ne dicatis: patrem habemus abraham.
dico enim uobis: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios
abrahae. et quomodo in proselytis non est ulla diuersitas, sed et uiri
et feminae ad salutem pariter uocantur, sic et in eunuchis qui se
castrauerunt propter regna caelorum, uterque sexus accipitur. qui
mortificauerunt membra sua super terram, fornicationem, immunditiam,
passionem, desiderium malum, donec perueniant omnes in uirum perfectum,
et dicant cum apostolo: nos neminem nouimus secundum carnem. et si
cognouimus iuxta carnem christum, sed nunc iam non nouimus. ergo in
eunuchis nequaquam illi intellegendi sunt, quos ardens poeta describens
ait:
nec non infelix ferro truncata iuuentus,
atque exsecta uirum ....
sed illi de quibus dominus in euangelio loquitur: qui se
castrauerunt propter regnum caelorum: quales erant et apostoli, quibus
admirantibus et pro rei difficultate dicentibus: quis ergo potest saluus
fieri? respondit saluator: qui potest capere, capiat. unde et apostolus
de huiuscemodi eunuchis, id est de uirginibus, praeceptum domini se non
habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a
domino, uolens omnes esse sicut seipsum: tempus enim, ait, in collecto
est. superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant. qui
enim liber uocatus est a seruitute et officio coniugali, iste uere
seruus est christi.
quia haec dicit dominus eunuchis: si custodierint sabbata mea, et
elegerint quae uolui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et
in muris meis locum; et nomen melius a filiis et filiabus: nomen
sempiternum dabo eis, quod non peribit. lxx: haec dicit dominus
eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego uolo, et
tenuerint testamentum meum, dabo eis in domo mea, et in muro meo locum
nominatum, meliorem filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis et
non deficiet. duo proposuerat, proselytos et eunuchos. prius loquitur de
eunuchis, dat que eis praecepta uiuendi, et futurorum praemia
pollicetur. et post eos uenit ad proselytos, illis quoque similia
repromittens. loquitur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt: ecce
ego lignum arens, ne se putent subiacere maledicto, quod sterilibus
dictum est: maledictus sterilis qui non facit semen in israel. si,
inquit, custodierint sabbata mea, et de meis praeceptis ea elegerint
quae uolui, et non ea quae pro audientium imbecillitate concessi, et
foedus meum siue testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo
mea, et in templo meo, et in muris firmissimae ciuitatis meae locum, et
nomen melius filiis et filiabus, quod nulla obliuione delebitur. qui
sint eunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quae dei sunt.
quibus loquitur et sapientia, quae titulo salomonis inscribitur: beata
sterilis immaculata, quae non cognouit stratum in delicto, habebit
fructum in uisitatione animarum. et eunuchus, qui non est operatus manu
iniquitatem, neque cogitauit contra dominum mala. dabitur enim fidei
eius electa gratia, et pars in templo domini delectabilis. haec sterilis
uirginitate fecunda est; hic eunuchus regno caelorum uim facit, et
uiolenter diripit illud. iste custos sabbatorum, ut numquam faciat opera
nuptiarum. iste elegit quae dominus uoluit, ut plus offerat quam
praeceptum est; ut non indulgentiam apostoli eius, sed uoluntatem
consideret. iste tenet foedus domini sempiternum, ut non ad tempus uacet
orationi, et iterum ad id ipsum reuertatur, sed accepturum esse se
nouerit in domo domini, quae est ecclesia eius, locum optimum. multae
enim mansiones sunt apud patrem. et qui eunuchus fuerit, ac fecerit
uniuersa quae scripta sunt, habebit in muris eius locum optimum, ut
scilicet turris domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, et
pro carnis filiis multos habeat filios spiritales. talem fuisse
eunuchum, quem iesus amauit plurimum, euangelistam ioannem,
ecclesiasticae tradunt historiae, qui recubuit super pectus iesu; qui
petro tardius ambulante, elatus uirginitatis alis cucurrit ad dominum;
qui in secreta diuinae se natiuitatis immergens, ausus est dicere, quod
cuncta saecula nesciebant: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud
deum, et deus erat uerbum: hoc erat in principio apud deum. facessat
igitur omnis cauillatio iudaeorum, et risui praebere se cesset aperiens
semiuiris regna caelorum, cum pudicitia non in debilitate sit corporis,
sed in animi uoluntate.
et filios aduenae, qui adhaerent domino, ut colant eum, et
diligant nomen eius, ut sint ei in seruos; omnem custodientem sabbatum
ne polluat illud, et tenentem foedus meum, adducam eos in montem sanctum
meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. lxx: et alienigenis,
qui additi sunt domino seruire ei, et diligere nomen eius, ut sint ei in
seruos (signum_obeli) et ancillas (signum_metobeli) et omnes qui
custodiunt sabbata mea, ut non uiolent ea, et tenent testamentum meum,
inducam illos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo
orationis meae.
post eunuchos transit ad alienigenas, quos prius nominauerat, et illis
quoque praemia pollicetur, quod si seruierint ei, et de seruitute
transierint ad nominis illius caritatem, sint ei serui. qualis fuit et
apostolus paulus, scribens in principio epistolarum suarum: paulus
seruus iesu christi. et moyses famulus dei. quod autem in lxx additum
est: et ancillas, obelo praenotauimus. neque enim fieri potest, ut in
spiritalibus donis sit sexus ulla diuersitas, cum in christo iesu non
sit uir et mulier. sed omnes in eo, unum simus. de sabbato et foedere
sempiterno supra diximus. qui ergo haec fecerit, adducet eum deus in
monte sancto suo, et laetitia afficiet in domo orationis suae. mons
sanctus aut dogmata ueritatis sunt trinitatis que confessio, aut ipse
dominus, ad quem ultimo tempore, iuxta hunc eumdem esaiam et michaeam
prophetam, gentes plurimae confluent. domus que orationis ecclesia est,
quae in toto orbe diuiditur, et non templum iudaeorum, quod breuissimis
iudaeae terrae arctabatur angustiis.
holocausta eorum et uictimae eorum placebunt mihi super altare
meum, quia domus mea domus orationis uocabitur cunctis populis. ait
dominus deus, qui congregat dispersos israel: adhuc congregabo ad eum
congregatos eius. omnes bestiae agri, uenite ad deuorandum, uniuersae
bestiae saltus. lxx: holocaustomata eorum et uictimae erunt acceptabiles
super altare meum. domus enim mea domus orationis uocabitur cunctis
gentibus, dixit dominus, qui congregat dispersos israel, quia congregabo
ad eum congregationem. omnes bestiae ferae, uenite, comedite, omnes
bestiae saltus. differentiam hostiarum et holocaustorum in leuitico
plenius discimus. holocausta sunt, quae super altare integra
concremantur. uictimae et hostiae, quarum pars offertur altari, pars
sacerdotibus traditur. non est ergo credendum quod alienigenarum et
eunuchorum hostiae, ritu iudaico requirantur. sed hoc scire debemus,
quod holocausta eunuchi offerant, qui totos se consecrant deo. uictimas
autem alienigenae, qui ad tempus uacant orationi, de quibus loquitur
deus: hostia laudis glorificauit me; et in alio loco: immola deo
sacrificium laudis. de his uictimis et holocaustis per osee dominus
loquitur: misericordiam uolo et non sacrificium, scientiam dei magis
quam holocausta, quae offeruntur super altare domini. quod ioannes in
apocalypsi in caelo se uidisse testatur, sub quo erant animae martyrum.
ex quo unus de seraphim carbonem forcipe comprehensum ad esaiae detulit
labia purganda. hoc est altare, et hoc tabernaculum, ad cuius
similitudinem omnia in exodo facta referuntur, in quibus oblatae sunt
uictimae spiritales deo. alioquin de corporalibus hostiis et holocaustis
supra idem testatur deus: ut quid mihi multitudinem uictimarum
uestrarum? dicit dominus. plenus sum holocaustomate arietum et adipe
agnorum, et sanguinem hircorum et taurorum nolo. domus enim mea, domus
orationis uocabitur cunctis populis.
non uni genti iudaeae, nec uno hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe
terrarum, nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed orationis. quo
testimonio dominus abusus est, loquens contra eos, qui spiritus sancti
sub nomine, columbarum in templo dona uendebant, et sedebant in
cathedris pestilentiae, et habebant mensas nummulariorum, omnia
facientes turpis lucri gratia, nescientes illud quod scriptum est:
gratis accepistis, gratis date. haec autem futura dominus repromisit,
qui congregat dispersos israel. ad quos et petrus apostolus scribit
epistolam, de quibus euangelista loquitur: hoc autem a semetipso non
dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetauit quia iesus
moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios dei,
qui erant dispersi, congregaret in unum. impleretur que quod dictum est:
congregatio populorum circumdabit te, propter hanc in excelsum
conuertere. congregatis autem per apostolos reliquiis israel, et in unum
redactis gregem his, qui fuerant ante dispersi, omnes bestiae
prouocantur, ut ueniant et deuorent israel, eos uidelicet, qui credere
noluerunt, de quibus apostolus: etenim peruenit super eos finis. et
dominus in euangelio: cum autem uideritis circumdari ab exercitu
hierusalem, tunc scitote, quod aduenerit eius consummatio. siue hoc
dicendum, quod bestiis ad deuorandum traditi sunt, quas detestatur
propheta, dicens: ne tradas bestiis animas confitentes tibi. de his
tropologice bestiis, quae partem quamdam domini deuorarunt, et supra
legimus: syriam ab ortu solis et graecos ab occidente, qui deuorant
israel toto ore. et in hieremia: ouis errans israel, leones eiecerunt
eam; primus deuorauit eam rex assur, et nouissimus confringet ossa
illius rex babylonis. potest et hoc dici, quod cum israel populo rabidae
prius gentes prouocentur ad fidem, ut desertis saltibus, qui de
exercitu abessalon plurimos occiderunt, ueniant ad ecclesiam et comedant
caelestem panem, agni que carne saturentur.
speculatores eius caeci omnes, nescierunt uniuersi; canes muti
non ualentes latrare, uidentes uana, dormientes, et amantes somnia. et
canes impudentissimi nescierunt saturitatem. ipsi pastores ignorauerunt
intellegentiam. omnes in uiam suam declinauerunt, unusquisque ad
auaritiam suam, a summo usque ad nouissimum. uenite, sumamus uinum, et
impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
lxx: uidete quoniam excaecati sunt omnes; non cognouerunt uniuersi,
canes muti non poterunt latrare, somniantes lectulum, amantes
dormitationes. et canes impudentes animae ignorauerunt saturitatem. et
sunt mali nescientes intellegentiam; omnes uias suas secuti sunt.
(signum_asterisci) unusquisque simul a summitate eius. uenite et sumamus
uinum, et inebriemur, et sit talis dies crastina, magna amplius nimis
(signum_metobeli) ut omnes, inquit, bestiae saltus ueniant et deuorent
congregatos, siue in locum iudaeorum gentium turba succedat,
speculatores eorum in causa sunt, scribae uidelicet et pharisaei, qui
omnes caeci nescierunt dominum saluatorem, nec lucem uoluerunt uidere
praesentem. ad quos dominus loquebatur: stulti et caeci, quid est plus:
aurum, an altare quod sanctificat aurum? et iterum: duces caeci, culicem
liquantes, et camelum glutientes. et: caecus caecum ducens, ambo in
foueam cadunt. quod autem magistri speculatores uocentur, et supra
legimus. in eo enim loco ubi iuxta lxx dicitur: uox custodum tuorum
eleuata est, in hebraico scriptum est: uox speculatorum tuorum. de
quibus erat hiezechiel, cui loquitur deus: fili hominis, speculatorem
dedi te domui israel. sed illi speculatores non erant caeci. denique
appellabantur uidentes. isti autem de quibus propheta nunc loquitur, non
solum speculatores caeci, sed et canes muti appellantur, non ualentes
latrare.
qui enim gregem domini custodire debebant, et lupos abigere, et latrare
pro domino, diligunt somnia, et daemoniacis uisionibus delectantur. et
est sensus: non possunt loqui ueritatem, sed uniuersa mendacia. nec hoc
fine contenti sunt, qui in custodia gregis domini dormiebant, et latrare
non poterant et amabant cubile, per quae uoluptas corporis indicatur.
sed apud suos impudentes animae nescierunt saturitatem, qui numquam suo
saturantur errore. qui deuorant plebem domini sicut escam panis et domos
uiduarum, gulae que ac libidini seruiunt. non enim possunt dicere:
mandatum domini lucidum illuminans oculos. nec nosse quod scriptum est:
sapientia hominis illuminat faciem eius. et canes muti aduersum
inimicos, de quibus scriptum est: nolite dare sanctum canibus. et canes
dormientes, qui nesciunt esse praeceptum: ne dederis somnum oculis tuis,
et palpebris tuis dormitationem. et rursum: uigilate, quia nescitis qua
hora dominus uester uenturus sit. et idcirco dantes locum diabolo,
canes impudentissimi sunt, qui numquam saturantur. uomunt enim quod
comederunt, et reuertuntur ad uomitum suum. de quibus et petrus
apostolus loquitur: accidit illis uerum illud prouerbium: canis reuersus
ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. quos speculatores et
canes eosdem esse pastores, sequens sermo demonstrat: ipsi pastores
ignorauerunt intellegentiam. uerbum enim hebraicum roim quod quattuor
litteris scribitur, res et ain et iod et mem, si legatur roim, pastores;
si raim, pessimos sonat. hoc diximus, ut uariae interpretationis causas
monstraremus. omnes enim sua quaesierunt, et non quae dei sunt, nec
ambulauerunt per uiam domini, de qua scriptum est: quaerite quae sit uia
bona, et ambulate in ea. sed iuxta quod in iudicum uolumine legitur:
non erat rex in israel; unusquisque quod rectum sibi uidebatur, hoc
faciebat, proprios que sequebantur errores. quod que sequitur:
unusquisque ad auaritiam suam, a summo usque ad nouissimum; uenite,
sumamus uinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras,
et multo amplius, in lxx interpretibus non habetur, sed ex hebraico
additum, stellis illuminantibus praenotatur. denique hos uersiculos
nullus ecclesiasticorum interpretum disseruit, sed quasi patentem in
medio foueam transiliunt atque transmittunt. quod autem dicit, hoc est,
quoniam a uia domini declinantes, proprias semitas sunt secuti,
propterea ardent auaritia a summo usque ad nouissimum, a principibus
usque ad plebem, ut postquam coeperint percutere conseruos, et comedere
ac bibere cum ebriis, dicant: uenite, sumamus uinum, et impleamur
ebrietate. manducemus et bibamus: cras enim moriemur. et erit sicut
hodie, sic et cras: et multo amplius. hoc est quod supra dixit:
nescierunt saturitatem; nec praeterita uoluptate satiantur, sed futuras
delicias parant, multo maiores quam quibus prius fruiti fuerant. si hoc
de principibus dicitur iudaeorum, propter quos plebs domini a bestiis
deuorata est. uitemus exempla peiorum, nec inebriemur uino, in quo est
luxuria, nec uoluptatibus obruamur; nec muti ad loquendum, contra
aduersarios nostros rabidi canes simus; sed dei potius quam nostras
sequamur uias, et audiamus scripturam monentem: sapite de domino in
bonitate. et iterum: intellegentia optima est his qui faciunt eam. et si
canes fuimus, non desperemus salutem, audientes uerba chananaeae
dicentis ad dominum: etiam, domine, nam et catelli comedunt de micis,
quae cadunt de mensa dominorum suorum. ob quam causam misericordiam
consecuta, audit a domino: o mulier, magna est fides tua; fiat tibi
sicut uis. poterat enim dicere cum propheta: uiam mandatorum tuorum
cucurri.
et iterum: deduc me in uia recta.
57. iustus periit, et non est qui recogitet in corde suo; et uiri
misericordiae colliguntur, quia non est qui intellegat; a facie enim
malitiae collectus est iustus. ueniat pax; requiescat in cubili suo qui
ambulat in directione sua. lxx: uidete quomodo iustus periit, et nemo
suscipit corde et uiri iusti tolluntur, et nemo considerat. a facie enim
iniquitatis ablatus est iustus. erit in pace sepultura eius; ablata est
de medio. propter speculatores caecos et canes mutos, qui ipsi pastores
sunt, nescientes intellegentiam, nec praesentibus saturantur
uoluptatibus, sed semper se praeparant ad futuras, iustus periit, de quo
dicit uxor pilati: nihil tibi sit et iusto illi. qui lotis manibus,
innocens sum ego, inquit, a sanguine iusti huius. in quo considerandum
quod uerbum perditionis, de quo saepe haeretici calumniam faciunt, quod
interitum significet, et abolitionem in perpetuum, ponatur super
christo, cuius utique perditio persecutionis magnitudinem, et non finem
monstrat substantiae. et nemo est, ait, qui recogitet in corde suo, siue
reponat. neque enim fieri poterat, ut caeci et muti uidentes uana et
amantes somnia, ignorantes que intellegentiam atque sapientiam,
cogitarent ea quae dei sunt. quod que sequitur: et uiri misericordiae,
siue iusti, colliguntur atque tolluntur, apostolos significat, qui
interficiuntur ab impiis, et a domino congregantur. causas que reddit
cur interfectus sit iustus atque sublatus, dicens: a facie enim malitiae
collectus est iustus, ut mala saeculi non uideret. siue propter
malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, ad patrem uictor
ascendit. quod autem iuxta hebraicum dicitur: ueniat pax, requiescat in
cubili suo; ambulet in directione sua, sensus quidem perspicuus est, sed
uerborum consequentia, quae in suae linguae stat idiomate, apud nos
uidetur esse turbata. quod autem dicit, hoc est: uenit pax iusti, quam
ascendens ad patrem apostolis dereliquit, dicens: pacem meam do uobis,
pacem meam relinquo uobis. cum que pax christi, quae exsuperat omnem
sensum, uenerit, requiescent apostoli eius in cubilibus suis, et mors
eorum requiescet. ex quo ostendit martyres non perire, sed uincere, et
aeterna sede requiescere. ipse uero cuius pax est, et cuius apostoli
requiescunt in cubilibus suis, ambulat in directione sua, recto itinere
ad patrem uictor ascendens. porro quod in septuaginta legitur: a facie
malitiae ablatus est iustus, erit in pace sepultura eius, ablata est de
medio, omnia referuntur ad christum absque commixtione personae
apostolorum, cuius sepultura in pace est, et sublata de medio. neque
enim caro eius uidit corruptionem, nec permansit in sepulcro, qui est
inter mortuos liber, dicente angelo ad mulieres: quem quaeritis iesum,
non est hic. uenite, et uidete locum ubi positus fuit dominus. iudaei et
haec et cetera quae sequuntur, uel generaliter de omnibus iustis
arbitrantur intellegi, quorum manasses fudit sanguinem et impleuit
hierusalem a porta usque ad portam; uel certe esaiam de sua prophetare
morte, quod serrandus sit a manasse serra lignea, quae apud eos
certissima traditio est. unde et nostrorum plurimi illud, quod de
passione sanctorum in epistola ad hebraeos ponitur: serrati sunt, ad
esaiae referunt passionem.
LIBER 16
egregia disertissimi oratoris sententia est, felices essent artes, si
de illis soli artifices iudicarent. ac ne a profanis tantum sumere
uidear exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis uerbis propheta
demonstrat: beatus qui in aures loquitur audientium. qua felicitate tu,
filia eustochium, me compotem esse fecisti; nam cum anterioris libri
praefatiunculam legeres, in qua asserui apostolos et euangelistas ea
tantum de septuaginta interpretibus, uel suis uel eorum uerbis ponere
testimonia, quae cum hebraico consonarent, si qua autem ab aliis addita
sunt, omnino neglegere, illico mihi non paruam quaestiunculam detulisti,
quod scilicet octo uersus, qui leguntur in ecclesiis, et in hebraico
non habentur, tertii et decimi psalmi apostolus usurparit, scribens ad
romanos: sepulcrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant.
uenenum aspidum sub labiis eorum. quorum os maledictione et amaritudine
plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
contritio et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis non cognouerunt.
non est timor dei ante oculos eorum. quod cum audissem, quasi a
fortissimo pugile percussus essem, coepi tacitus aestuare, et stuporem
mentis uultus pallore signare. hebraeus, inquam, ex hebraeis, secundum
legem pharisaeus, eruditus que ad pedes gamalihel, aut ignorauit haec,
aut eorum, qui lecturi erant, abusus est ignorantia. quorum alterum
ineruditi, alterum callidi est ad malitiam, nec eius qui dixerit: et si
imperitus sermone, non tamen scientia. et iterum: in simplicitate et
sinceritate annuntiaui uobis uerbum. tandem in memet reuersus, unius
diei spatium postulaui, ut responsio mea nequaquam argumentum humani
esset ingenii, sed fructus assiduae lectionis. itaque omnem scripturam
mente perlustrans, animaduerti, sicut omnis paene ad romanos epistola de
ueteri structa est instrumento, sic et hoc testimonium de psalmis et
esaia esse contextum. nam duo primi uersus: sepulcrum patens est guttur
eorum; linguis suis dolose agebant, quinti psalmi sunt. illud autem quod
sequitur: uenenum aspidum sub labiis eorum, centesimi tricesimi noni
psalmi est. rursum que quod dicitur: quorum os maledictione et
amaritudine plenum est, de nono psalmo sumptum est. tres autem uersiculi
qui sequuntur: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio
et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis ignorauerunt, in esaia
propheta reperi, quos in decimo sexto explanationis eius libro, quem
nunc dictare cupio, expositurus sum. ultimus autem uersus, id est
octauus: non est timor dei ante oculos eorum, in tricesimi quinti psalmi
principio est. nec in hoc cuiquam uideatur esse diuersum, si quod in
suis locis numero dicitur singulari, ab apostolo pluraliter ponitur, qui
scribebat ad plurimos, et in unum sensum multa cogebat exempla.
arbitror solutam quaestionem tuam, et nostram regulam super translatione
ueteris instrumenti concussam magis esse quam motam. et non tam
apostolum de psalmo tertio decimo sumpsisse, quod in hebraico non
habetur, quam eos qui artem contexendarum inter se scripturarum apostoli
nesciebant, quaesisse aptum locum, ubi assumptum ab eo ponerent
testimonium, quod absque auctoritate in scriptura positum non putabant.
denique omnes graeciae tractatores, qui nobis eruditionis suae in
psalmos commentarios reliquerunt, hos uersiculos ueru annotant atque
praetereunt, liquido confitentes in hebraico non haberi, nec esse in
septuaginta interpretibus, sed in editione uulgata, quae graece koin�~g
dicitur, et in toto orbe diuersa est. sed iam tempus est, ut coepto
incumbamus operi, et reliqua persequamur.
uos autem accedite huc, filii auguratricis; semen adulteri et
fornicariae super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis
linguam? lxx: uos autem accedite huc, filii iniqui, semen adulterorum et
meretricis in quo lusistis? super quem aperuistis os uestrum et super
quo eiecistis linguam uestram? sublato iusto, cuius sepultura in pace
est, immo sublato de medio, uos qui estis filii iniquitatis, accedite ad
me, et audite quae dicam. quomodo enim qui facit iniquitatem, seruus
est iniquitatis, sic qui iuxta iudam proditorem filius est perditionis,
appellari potest filius iniquitatis. denique scriptum est de domino
saluatore: et filius iniquitatis non apponet ut affligat eum. pro
iniquitate, siue iniquorum, quod lxx transtulerunt, theodotio ipsum
uerbum hebraicum posuit onena, quod nos iuxta symmachum in auguratricem
uertimus, quod scilicet semper hierusalem, quae est mater audientium,
idololatriae dedita fuerit. quamobrem appellat eos semen adulteri, siue
adulterorum, de quibus dictum est: et moechabantur in lignum et lapidem,
ac meretricis. haud dubium quin eamdem significet, de qua supra
legimus: quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis sion? super quem,
inquit, lusistis, conspuentes faciem eius barbam que uellentes; et super
quem dilatastis et aperuistis os uestrum, et linguam eiecistis,
dicentes ei: samaritanus es, et daemonium habes? et iterum: iste non
eicit daemonia, nisi in beelzebub principe daemoniorum.
et postea in passione: crucifige, crucifige talem. et rursum: sanguis
eius super nos et super filios nostros. et alibi: uah, qui destruit
templum, et in triduo instaurat illud. alios saluos fecit, seipsum
saluum facere non potest. descendat nunc de cruce et credimus ei.
numquid non uos filii scelesti, semen mendax. qui consolamini in
diis subter omne lignum frondosum, immolantes paruulos in torrentibus
subter imminentes petras? lxx: nonne uos estis filii perditionis. semen
iniquum, qui uocatis ad idola subter frondosas arbores; immolantes
filios uestros in uallibus in medio petrae? uos, inquit, ista fecistis,
quae praeteritus sermo narrauit. qui estis filii scelerati, siue
perditionis, qualis fuit et iudas proditor qui appellatus est filius
perditionis. et semen iniquum siue mendax atque mendacii, qui
delectamini in diis subter omni frondosa arbore, et immolatis filios
uestros in torrentibus. de quo et regum ac paralipomenon narrat
historia, quod immolauerint diis filios suos, et in igne consecrauerint.
quod quidem et achab regem israel et manassen regem iuda fecisse, non
est dubium, qui a parricidio liberorum ad prophetarum sanguinem
peruenerunt, de quo et in osee: immolate, ait, homines, uituli enim
defecerunt. siue ut in hebraeo scriptum est: immolantes homines, uitulos
adoratis. et in psalmis plenius scribitur: commixti sunt in gentibus,
et didicerunt opera eorum, et seruierunt sculptilibus eorum, et factum
est eis in scandalum. et immolauerunt filios suos et filias suas
daemonibus, et effuderunt sanguinem innocentem, uel innoxium. sanguinem
filiorum et filiarum suarum et immolauerunt sculptilibus chanaan. et
infecta est terra sanguinibus, et polluta est in operibus suis. cum ergo
manifesta sit historia, quod filii sint interfectores christi ista
facientium, occurrit quaestio, quomodo filii dicantur filii perditionis,
aduersum eos qui uolunt diuersas esse naturas. aliam quae perdita sit
et mala, et saluari nequeat; et aliam bonam, quae perire non possit. si
enim, ut illi putant, filii perditionis naturae pessimae sunt, quomodo
inuentum est quod prius perditum fuerat? denique in parabolis
paenitentium, et ouis perdita de centum ouibus, et drachma quae de decem
perierat, reperiuntur, et perditus filius inuenitur, de quo ad maiorem
natu dixerat pater: iste frater tuus perierat, et inuentus est; mortuus
erat, et reuixit. numquam enim perit, nisi quod prius saluum fuit; et
numquam moritur, nisi quod ante uixerat. ergo isti qui nunc appellantur
filii perditionis, siue iniquitatis ac sceleris, proprio uitio
dereliquerunt dominum, et de filiis domini filii perditionis esse
coeperunt, dicente ad eos hoc eodem propheta: dereliquistis dominum, et
ad iracundiam prouocastis sanctum israel. possumus haec secundum
tropologiam et super haereticis accipere, qui filii perditionis sunt, et
semen pessimum, siue mendacii. ab initio enim mendaces sunt, sicut
diabolus, qui est pater eius, qui est pater omnis mendacii. isti uocant
eos quos deceperunt ad idola, siue ad simulacra dogmatum suorum, subter
frondosas arbores atque nemorosas, uoluptates illis et delicias
pollicentes, siue celantes impuritates suas. unde et adam postquam
peccauerat, abscondit se in paradiso subter arborem, ne dei pateret
aspectui. nec dubium est, quin istiusmodi perditionis filii et semen
iniquum, habeant plurimos filios quoscumque deceperint, et occidant in
profundis uallibus, et in barathro impietatis subter imminentes petras,
quae semper minantur ruinas, quae pro diuersitate mendacii, et uarietate
dogmatum peruersorum, plures appellantur petrae.
nos autem unam habemus petram, quae semper sequitur populum dei, de qua
bibebat quondam populus israel, quando familiaritate domini fruebatur.
in partibus torrentis pars tua: haec est sors tua, et ipsis
effudisti libamen, obtulisti sacrificium. numquid super his non
indignabor? lxx: haec est pars tua, haec est sors tua; et illis
effudisti libamina et his praeparasti hostias. super his ergo non
irascar? esaiae temporibus conueniunt quae dicuntur: omnes enim montes,
ualles, atque torrentes pleni erant cultu daemonum, de quibus loquitur
hieremias: quod patres ac filii ligna comportent, ignem que succendant,
ut faciant chauonas militiae caeli, conterentibus feminis atque
miscentibus similae adipem, ut dominum ad iracundiam prouocarent. nulli
que dubium quin placentas significent, siue crustula manu artificis
praeparata. hoc enim lingua nostra chauonas sonat. de his ex domini
persona, prophetali spiritu praecinebat moyses in cantico deuteronomii:
irritauerunt me in diis alienis, et in abominationibus suis ad
iracundiam prouocauerunt; immolauerunt daemoniis et non deo. et hoc
fecerunt propria uoluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum
malum ue eligere. denique his qui se deo uirtutibus obtulerunt, dicitur:
elegit nobis hereditatem suam; pulchritudinem iacob quam dilexit. et in
alio loco: facta est pars domini populus eius iacob; funiculus
hereditatis eius israel. et in actibus apostolorum refertur, quod in
partem sortem que pauli et silae plurimi se dederint. qui ergo fuerint
pars et sors domini, sicut leuitae, habebunt partem domini et dicere
poterunt cum dauid: pars mea dominus. quae possumus et super
haereticorum persona accipere. ipsi enim dimisso cultu dei, errorum
suorum simulacra uenerantur, et illis offerunt uictimas ac libamina
defundunt, facientes abscondite, quae turpe est etiam dicere, et
captiuas ducentes mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur uariis
desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis
peruenientes. cum igitur ista in utraque impietate faciant impii, nonne
iustum est dei contra eos iracundiam prouocari?
super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc
ascendisti, ut immolares hostias. et post ostium et retro postem
posuisti memoriale tuum. lxx similiter. quod in excelsis montibus
collibus que diis gentium israel hostias immolarit, et quasi
procacissima meretrix cunctis daemonibus diuaricarit pedes suos, sacra
narrat historia; nullus que fuerit locus qui non idololatriae sordibus
inquinatus sit, intantum ut post fores domorum idola ponerent, quos
domesticos appellant lares, et tam publice quam priuatim animarum suarum
sanguinem funderent. hoc errore et pessima consuetudine uetustatis
multarum prouinciarum urbes laborant. ipsa que roma orbis domina in
singulis insulis domibus que, tutelae simulacrum cereis uenerans ac
lucernis, quam ad tuitionem aedium isto appellant nomine, ut tam
intrantes quam exeuntes domos suas, inoliti semper commoneantur erroris.
haeretici quoque, quorum cor eleuatur in superbiam, et qui
ecclesiastica humilitate contempta, sibi excelsa promittunt, ascendunt
dogmatum suorum montes sublimissimos, et illic suum daemonibus cubile
prostituunt. et quia secundum prophetam conuersi sunt retrorsum,
imitantes uxorem lot, mutantur in statuam salis, habentes imaginem
ecclesiasticae conditurae, et saporem penitus non habentes. qui
proiciuntur foras, et in nihil utiles sunt, nisi ut cunctorum pedibus
conculcentur. quamobrem monet dominus in euangelio, ut qui aratri stiuam
tenet, post tergum non respiciat.
quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. dilatasti
cubile tuum et pepigisti cum eis; dilexisti stratum eorum manu aperta.
et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. misisti
legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos. lxx: putabas quia
si recessisses a me, plus aliquid haberes.
dilexisti dormientes te cum, et multiplicasti fornicationem tuam cum
eis, multos que fecisti procul a te, et misisti legatos ultra terminos
tuos, et humiliata es usque ad inferos. primum hebraicum disseramus,
quod in hoc loco multum distat a lxx. ad quam supra dixerat: super
montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et quasi meretricem
arguerat, in introitu domorum et in locis tenebrosis, post ostia
prostitutam, ut quicumque aedes uellet intrare, haberet ante oculos
expositam uoluptatem. eamdem nunc quasi uxorem adulteram arguit atque
confutat, quod dormiente se cum uiro, clam adulterum susceperit, et
discooperuerit pallium, immo dilatauerit stratum suum, et fecerit
pactum, quasi dotis instrumenta conficiens cum adulteris. hoc autem
dicit, ut ostendat quod non solum in agris et domibus idola coluerint,
sed in templo quoque posuerint simulacrum baal, quod hiezechiel quoque
perfosso pariete uidisse se dicit. dilexisti, inquit, stratum eorum manu
aperta, ut non erubesceres in peccato tuo, nec fornicationis cuperes
abscondere turpitudinem, sed tota libertate peccares. et ornasti te regi
unguento, et multiplicasti idola tua. et est sensus: uaria ornamenta
quaesisti, ut et uisu et odore adulteros prouocares. quod autem dicitur:
ornasti te regi, dupliciter intellegitur: aut regi deo, dum his ornaris
quae ille dederat, et idolis prostitueris; aut certe regi idolo
ammonitarum, qui appellatur moloch, et in lingua nostra, regem sonat.
quem iuxta lxx in aliis locis melchom legimus. et misistis legatos tuos
procul, ut non solum in uicinarum gentium idolis, sed et in longe
positarum haberes studium fornicandi. significat autem babylonios deos
et aegyptios. et humiliata es, ait, usque ad inferos. non ea humilitate
quae in laude est, sed qua ammon sororem suam thamar humiliauerat. et
reuera grandis humilitas, immo usque ad inferos praecipitatio, de luce
et culmine castitatis in tenebras lupanaris, immo in barathrum libidinum
praecipitari. cui dicitur in alio loco: usque ad inferos deduceris.
iuxta lxx, in his quae dissonant, hic mihi sensus uidetur: putasti,
meretrix, quod si a me recessisses et iunxisses te amatoribus tuis, plus
aliquid inuenires? cui et per hiezechiel loquitur deus: omnibus
meretricibus dantur mercedes; tu autem dedisti mercedes, et in te
peruersum factum est istud. non solum enim nihil accepisti ab amatoribus
tuis, sed etiam ea quae a uiro acceperas, perdidisti. quod que
sequitur: dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis, in lxx non
habetur. haec dilexit dormientes se cum speculatores caecos, et canes
mutos, qui dormientes uident somnia uanitatis. et multiplicauit
fornicationem suam, ut non semel nec cum uno, sed frequenter et cum
plurimis misceretur. propter quod multos fecit a se longe recedere, uel
angelos qui in eius praesidiis erant, uel sanctos uiros qui ab
huiuscemodi meretricis consortio recesserunt. quod quidem et de
haereticis possumus dicere, qui derelicto deo suos sequuntur errores, et
putant se aliquid plus habere cum sequentes mendacia, perdiderint
ueritatem, et multiplicauerint fornicationem suam, non in uno dogmate,
sed in pluribus, et fecerint a se ecclesiarum praesides angelos
recedere. qui non contenti fornicatione uicina, mittunt legatos ultra
terminos suos ad gentilium dogmata et errores gentium barbararum, ut
nouitate sermonum decipiant audientes.
in multitudine uiae tuae laborasti, et non dixisti: quiescam;
uitam manus tuae inuenisti, propterea non rogasti me. lxx: multis
itineribus tuis laborasti, et non dixisti: desinam; confortata fecisti
haec, propterea non rogasti me. qui ambulat in una uia et regia, non
laborat, de qua per moysen praecepit deus: uia regia ambulabis, et non
declinabis ad dexteram neque ad sinistram. una uia est ueritatis, quae
dicit in euangelio: ego sum uia et uita et ueritas. et multae
mendaciorum uiae, per quas nunc ambulasse arguitur hierusalem, quarum
uiarum deus sciens differentiam, supra loquitur ad errantes: non sicut
uia mea, uiae uestrae, quae dicunt domino confitentes: declinare fecisti
uias nostras a uiis tuis.
cognita igitur una uia regia, uideamus quae dextrae uiae sint et
sinistrae, per quas prohibemur incedere. uia regia temperantia est, nec
plus in se habens nec minus. uerbi gratia, uia recta et regia prudentia
est. declinamus ad dexteram, si plus sapimus quam oportet sapere, et pro
prudentia calliditatem diligimus, qua serpens prudentior erat omnibus
bestiis in paradiso. et filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis.
ad sinistram que diuertimus, quando stulti sumus, et minus sapimus quam
necesse est. de quibus dictum est: dixit stultus in corde suo: non est
deus. pietas quoque et uera religio, uia regia est. a qua declinat ad
dexteram, qui superstitiosus est, et meretur audire: ne sis multum
iustus. ad sinistram, qui neglegit cultum dei, et inter haedos hircos
que numeratur. liberalitas quoque et dispensatio uirtus maxima est, a
qua declinat ad dexteram, qui parcus est, et non solum aliis, sed ne
sibi quidem tribuit quod necesse est. ad sinistram, qui comedit
substantiam suam cum meretricibus, et dicit cum israel: manducemus et
bibamus; cras enim moriemur. fortitudo etiam atque constantia uia regia
est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius et pertinax est; ad
sinistram, qui formidolosus et pauidus. unde uir sanctus per uiam rectam
gradi cupiens deprecatur: deduc me, domine, in uia recta. et in alio
loco: notam fac mihi, domine, uiam in qua ambulem; quoniam ad te leuaui
oculos meos. de istiusmodi uia et alibi scriptura commemorat: quaerite
uiam bonam, et ambulate in ea, et inuenietis purificationem animarum
uestrarum. hierusalem ergo propterea humiliata est usque ad inferos,
quia in multis uiis laborauit, neque dixit: emendabo errorem
paenitentia. sed e contrario: confortabor incoepto, nec curabo
sententiam commonentis: auerte pedem tuum a uia aspera, et guttur tuum a
siti. denique sequitur: at illa respondit: andrisomai~g, id est: agam
uiriliter, quod nunc uerbo alio dicitur: confortabor. et quia fecit haec
quae praeteritus sermo narrauit, ideo non est dominum deprecata, in
suis magis uiribus quam in deo habens fiduciam. porro quod iuxta
hebraicum ponitur: uitam manus tuae inuenisti, propterea non rogasti,
hunc habet sensum et intellectum: quia rebus omnibus abundasti et
affluxisti diuitiis, ideo dominum neglexisti, quas diuitias et salomon
habere detrectat, ne obliuiscatur dei. et sodomae per hiezechiel
dicitur, quia saturata sit panibus, propterea superbiuisse. non solum
autem diuitiae, sed et paupertas probat hominem. unde supra scriptum
est: probaui te in camino paupertatis; in quo et lazarus probatus est
pauper, qui egestatem simul debilitatem que sustinuit.
pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es
recordata, neque cogitasti in corde tuo? quia ego tacens et quasi non
uidens et mei oblita es. lxx: quem timens perterrita es; et mentita es
mihi, nec recordata es mei. neque posuisti me in mente tua, et in corde
tuo. et ego te uidens despiciam, et non me timuisti. quia plenis horreis
habes fiduciam in diuitiis, rogare me noluisti, idcirco timuisti
plurimos.
non enim poteras dicere: dominus auxiliator meus, et ego despiciam
inimicos meos. et iterum: dominus illuminatio mea, et saluator meus,
quem timebo? quod et si contra mentis tuae conscientiam dicere aliquando
uoluisti, mentita es. quomodo enim me poteras inuocare, quae mei non
habebas memoriam, neque cogitasti umquam praecepta, dicentis: honora
dominum, et confortaberis, et absque illo nullum metuas? ego enim sum
qui, iuxta symmachum et aquilam, semper tacui peccata tua, et scelera
quaecumque faciebas, quasi non uiderem, dissimulatione neglexi, ut si
non timore mei, saltem patientia ad me redires. qui non oculis, sed
palpebris interrogo filios hominum. at tu e contrario oblita es mei, et
audire meruisti: oblita es legis dei tui, et ego obliuiscar filiorum
tuorum. et iterum: ipsi ambulauerunt contra me peruersi, et ego ambulabo
contra eos in furore peruerso. mens quae in lxx cum corde sociatur, non
est scripta in hebraico, sed quasi interpretatio addita, quid in
scripturis cor intellegi debeat.
ego annuntiabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
cum clamaueris, liberent te congregati tui. lxx: ego annuntiabo
iustitiam tuam et mala tua, quae non proderunt tibi. cum clamaueris,
eruant te in tribulatione tua. qui semper tacui, et quasi non uiderem
tua peccata neglexi, nequaquam ultra reticebo, sed dicam quod ante iam
dixi: tacui, numquid semper tacebo? et annuntiabo iustitiam tuam, et
opera tua. quod per ironiam legendum est, uelut si quis in sceleribus
deprehenso dicat. uide bona opera tua. propter quod si quando tibi
tribulationis tempus aduenerit, et coeperis, non ad idola quae coluisti,
sed ad caelum manus tendere, et dei implorare auxilium, audiant te
illi, et liberent te de periculo quos secura coluisti. quod et per
hieremiam ad eamdem loquitur deus: ubi sunt dii tui quos feceras?
resurgant, et saluam te faciant in tempore malorum tuorum. pro eo quod
lxx transtulerunt: eruant te in tribulatione tua, et nos diximus:
liberent te congregati tui, symmachus transtulit: eruant te synagogae
tuae. ergo proprie loquitur ad iudaeos, quod eos synagogarum suarum
turba tempore obsidionis liberare non ualeat.
et omnes eos auferet uentus, tollet aura. qui autem fiduciam
habet mei, hereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. et
dicam: uiam facite, praebete iter, declinate de semita, auferte
offendicula de uia populi mei. lxx: istos enim omnes tollet uentus, et
auferet tempestas. qui autem sperant in me possidebunt terram, et
hereditate consequentur montem sanctum meum, et dicent: mundas facite a
facie eius uias et auferte offendicula de uia populi mei. iudaei de
babyloniis haec asserunt prophetari, quod illis dei uirtute superatis,
populus redeat in iudaeam, et possideat montem sion, et omnia itineris
impedimenta tollantur, nec ullius gentis patiatur insidias, quia dominus
planam fecerit uiam populo suo. et haec sub zorobabel et ezra impleta
contendunt. nos autem iungentes superioribus quae dicuntur, hoc
asserimus, quod omnia idola quae eos non poterant liberare, tollat
uentus atque tempestas, et sint quasi puluis, quem proicit uentus a
facie terrae.
eos autem qui habuerint in domino fiduciam, possessuros terram, de qua
in hoc eodem propheta lecturi sumus: eleuabit te ad bona terrae. ex quo
perspicuum est, hanc terram non deorsum esse, sed sursum. ad quam
sanctus, domino eleuante, conscendet, de qua crebro diximus: beati
mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et: credo uidere bona domini in
terra uiuentium. mons autem sanctus dei ille intellegendus est, de quo
ad hebraeos loquitur qui scribit epistolam: accessistis ad sion montem,
et ciuitatem dei uiuentis hierusalem caelestem, et multa milia angelorum
et ecclesiam primitiuorum qui scripti sunt in caelis. possumus terram
et montem domini, quem sancti possessuri sunt, et scripturas sanctas
intellegere, quas auferendas a iudaeis, dominus comminatur, dicens:
auferetur a uobis regnum dei, et tradetur genti facienti fructus eius,
ut inueniant in eis illum montem, de quo in hoc eodem propheta et in
michaea legimus: erit in nouissimis diebus manifestus mons domini. et
ipse dominus praecepit apostolis cunctis que doctoribus ecclesiae, ut
quidquid asperum uideretur atque difficile, sua interpretatione
dissoluant, et intellegentiae uiam praebeant, omnia que tollant de medio
scandala ut populus domini absque ullo impedimento quod legit
intellegat, et in dei timore proficiat. de his uiis et ioannes baptista
dicebat: parate uias domini, rectas facite semitas dei nostri. ubi nos
posuimus ex persona dei et dicam, lxx posuerunt et dicent. hi uidelicet
qui possidebunt terram et hereditate consequentur montem sanctum dei.
nec erunt propria salute contenti, sed etiam ceteros ad docendum populos
prouocabunt. symmachus hunc locum ita interpretatus est: qui autem
confidit in me, possidebit terram, et hereditate consequetur montem
sanctum meum, et dicet: rectam uiam facite, et reliqua. eo quod ipse qui
terram montem que possederit, ceteros instruat, ut uiam domino parent.
quia haec dicit excelsus et sublimis habitator aeternitatis, et
sanctum nomen eius. in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et
humili spiritu, ut uiuificet spiritum humilium et uiuificet cor
contritorum. lxx: haec dicit excelsus, et in excelsis habitans in
aeternum, sanctus in sanctis nomen illi. excelsus in sanctis
requiescens, et pusillanimis dans patientiam et uitam his qui corde
contriti sunt. coeperat sermo propheticus contra populum iudaeorum,
quorum magistros appellauit speculatores caecos, et canes mutos, et
pastores ignorantes intellegentiam, et filios iniquos, et semen
adulterorum atque meretricis. post quae uenit ad hierusalem, cui
exprobrat fornicationem eius, eo quod dilatauerit cubile amatoribus
suis, et susceperit eos manu aperta, et ornauerit se cunctis idolis, et
miserit legatos procul, ut peregrinis quoque amatoribus frueretur. qua
increpatione finita, uenit ad eos qui confidunt in domino, et quibus
terram montem que promiserat possidendum et quorum reuersioni iter
iusserat praeparari, haud dubium quin ab apostolis, ad quorum
praedicationem de utroque populo crediderunt. unde a laudibus dei
incipit et quae de reditu populi sui pollicitus sit, sequenti sermone
testatur. haec enim dicit dominus excelsus atque sublimis, qui habitat
in excelsis, et sanctus in sanctis, non loco, sed merito eorum in quibus
habitat, quorum unus dicit in psalmo: exaltabo te, domine, quoniam
suscepisti me. et iterum: exaltare, domine, qui iudicas terram. non quo
deus humanis sermonibus eleuetur, sed iuxta illud quod alibi dicitur:
dominus mihi factus est in salutem, etiam humilibus excelsus fiat. qui
superbis resistit, et humilibus dat gratiam, ut eos eleuet et habitet in
excelsis, excelsus enim dominus, et humilia prospicit. et in euangelio
angeli clamitant: gloria in excelsis deo, et super terram pax. et rursum
in psalmis: laudate dominum de caelis. laudate eum in excelsis. et non
solum excelsus habitat in excelsis, sed et sanctus in sanctis. qui dicit
in alio loco: sancti estote, quoniam ego sanctus sum.
et quomodo in peruersam animam non ingreditur sapientia, neque habitat
in corpore subdito peccatis. sic sanctus in sanctis habitat; et
ubicumque sordes fuerint, non potest habitare munditia, dicente sancto
ad dominum: tu autem in sancto habitas, laus israel. unde et nos in
oratione audemus dicere: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur
nomen tuum. et in secundo psalmo legimus: qui habitat in caelis
irridebit eos, et dominus subsannabit eos. christus enim non in his
habitat qui terreni sunt, sed in his qui supercaelestes, qui enarrant
gloriam domini, de quibus dicitur: exaudiat eum de caelo sancto suo. et
iterum: caelum caeli domino. in quem sensum et moyses famulus dei pari
uoce consentit: ecce domini dei tui caelum, et caelum caeli. quod utique
non more iudaico debemus accipere, ut deus ullo claudatur loco et in
caelo tantum habitet, qui ubique diffusus est, et a quo omnia
continentur. sed excelsa et caelos et sanctos merito intellegamus atque
uirtutes. iste est enim qui habitat in caelo, de quo in euangelio
scriptum est: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo,
filius hominis qui est in caelo. iste requiescit in sanctis et habitat
in humilibus et in his qui contriti sunt spiritu. de quibus dicitur:
sacrificium domino, spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum
deus non despicit. ipse pusillanimis dat patientiam, ut in angustiis
constituti, spe futurorum tribulationem sustineant. ipse dat uitam,
utique his qui peccato mortui erant. de quo dicitur: apud te est fons
uitae. qui loquitur in euangelio: ego sum uia, ueritas et uita.
non in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia
spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam. lxx: non in
aeternum ulciscar in uos; neque semper irascar uobis. spiritus enim a me
egredietur, et flatum omnem ego feci. dominus qui in excelsis habitat
et humilia respicit, cuius nomen est sanctum et requiescit in sanctis,
qui sustentat afflictos, et uitam tribuit oppressis, haec locutus est:
non semper irascar, nec iugiter indignabor. quia ad hoc percutio ut
emendem, ideo occido ut uiuificem. misereor enim creaturae meae; et quos
ipse condidi, in aeternum perire non patiar. spiritus quoque meus, qui
ex me egredietur, siue qui iuxta hebraicum, aquilam, symmachum et
theodotionem, cuncta circumdat (hoc enim significat perieil�th�setai~g
et periballei~g) uegetator est omnium. et flatum, siue pluraliter flatus
(hoc quippe nasamoth sonat) ego feci, de quo alibi scriptum est: omnis
flatus, siue omne quod spirat, laudet dominum. de quo spiritu et flatu
in principio geneseos scriptum est: insufflauit deus flatum uitae, et
factus est homo in animam uiuentem. tale quid et iob loquitur: spiritus
domini qui est in naribus meis, et flatus omnipotentis qui docet me. cum
ergo a me egrediatur spiritus, et flatu atque inspiratione mea cuncta
uegetentur et uiuant, non est iustum perire eos in aeternum, qui meo
flatu ac spiritu sustentantur. quidam nostrorum hunc esse aiunt
spiritum, quo omnis mundus inspiratur et regitur; et cuncta habent
notitiam dei, quem iuxta stoicos insignis poeta describens, ait:
principio caelum ac terras campos que liquentes,
lucentem que globum lunae, titania que astra
spiritus intus alit, totam que infusa per artus,
mens agitat molem, et magno se corpore miscet,
et reliqua. alii uero sanctum spiritum intellegunt, qui in principio
ferebatur super aquas, et uiuificabat omnia. qui de patre egreditur, et
propter societatem naturae, a filio mittitur dicente: expedit uobis ut
ego uadam.
nisi enim ego iero, paracletus non ueniet ad uos; sin autem ego iero,
mittam eum ad uos. de quo rursum ait: cum uenerit paracletus quem ego
mittam uobis a patre, spiritus ueritatis qui de patre egreditur. ne
scandalizet quempiam, si spiritus egredi dicatur ex patre, cum etiam
filius de se dixerit: ego de patre exiui, et ueni; neque enim a meipso
exiui, sed ille me misit. de hoc spiritu loquebatur: rogabo patrem, et
alium paracletum dabit uobis, ut sit uobis cum semper, spiritum
ueritatis. hic est spiritus de quo scribit et moyses: quis det ut omnis
populus domini sit in prophetas, et det dominus spiritum suum super eos?
et ioel ex persona dei: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et
prophetabunt filii uestri et filiae uestrae. et zacharias: uerumtamen
uerba mea et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in spiritu meo,
seruis meis prophetis. et iterum: effundam super hierusalem spiritum
gratiae et misericordiae. multa que alia de utroque testamento quae nunc
longum est repetere. hoc solum dicimus, quod idem propheta de hoc
spiritu et flatu pariter sit locutus: haec dicit dominus deus qui fecit
caelum. et post paululum: qui dat flatum populo suo, qui est super eam,
et spiritum his qui calcant eam.
propter iniquitatem auaritiae eius iratus sum, et percussi eum.
abscondi, et indignatus sum et ambulauit maerens in uia cordis sui. uias
eius uidi, et sanaui eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi
et lugentibus eius. creaui fructum labiorum, pacem, pacem ei qui longe
est et qui prope, dixit dominus, et sanaui eum. impii autem quasi mare
feruens quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in
conculcationem et lutum. non est pax, dixit deus, impiis. lxx: propter
peccatum ad modicum quid contristaui eum, et percussi eum; et auerti
faciem meam ab eo, et contristatus est et ambulauit tristis in uiis
suis. uias eius uidi, et sanaui eum. et consolatus sum illum, et dedi ei
consolationem ueram, pacem his qui longe et qui prope sunt, dicit
dominus, et sanabo eos. qui autem iniqui sunt, fluctuabunt, et quiescere
non poterunt. non est gaudium impiis, dicit dominus deus. post
abiectionem populi iudaeorum et eorum qui in saluatorem credere
noluerunt, pollicitus fuerat habentibus in se fiduciam terram mitium
montem que sanctorum, et apostolis praeceperat: uiam facite populo
reuertenti, et omnia de medio scandala tollite. ac ne incredibile
uideretur, exponit potentiam suam, quod excelsus et magnus facile possit
paenitentibus ueniam tribuere, et iustum sit, ut creator misereatur
creaturae suae. propter quae iungit, quod iratus sit et contristauerit
populum suum, idcirco se fecisse quia peccauerit, et iniquitatis
auaritiam habuerit, nec una fuerit iniquitate contentus; sed semper
addiderit peccata peccatis. et percussi, inquit, eum ad breue, ut
sanarem, et abscondi (subauditur faciem meam) ut magis me desideraret,
et diceret: ostende faciem tuam et salui erimus. indignatus que sum;
quod ille sentiens, tristis incessit, dicens: tota die tristis
ingrediebar. et ambulauit maerens, siue conuersus in uia cordis sui, ut
non ad faciem hominum, sed in corde ageret paenitentiam. propterea
uidens uias conuersionis eius, sanaui uulnera, quibus eum ante
percusseram. et reduxi eum ad me, quem prius eieceram, et reddidi ei
consolationem ueram.
multae enim falsae sunt consolationes, quibus genus decipitur humanum.
siue consolatus sum lugentes eius, dicens in euangelio: beati lugentes,
quoniam ipsi consolabuntur. quod que sequitur: creaui fructum labiorum,
hunc habet sensum, impleui quod pollicitus eram, dicens: uiuo ego, dicit
dominus, malo paenitentiam peccatoris, quam mortem. siue omnia tribui
quae antea promiseram. quae est autem domini pollicitatio? pacem meam do
uobis, pacem meam relinquo uobis. et hoc est quod nunc ait: pacem super
pacem; non uni tantum genti, sed omni mundo. his uidelicet qui erant
longe et qui prope, id est: primum gentibus, et postea his qui ex israel
credere uoluerunt. de quibus dicit et apostolus: uobis quidem oportebat
praedicari uerbum dei; sed quia indignos uos iudicastis salute; ecce
conuertimur ad gentes. qui scribens ad ephesios, et de populo
circumcisionis atque gentilium plenissime disputans, intulit: nunc autem
in christo iesu, uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in
sanguine christi. ipse est enim pax nostra, qui fecit utrumque unum, et
medium parietem maceriae, soluens inimicitiam in carne sua, et reliqua.
et iterum: et ueniens, annuntiauit pacem uobis qui longe, et pacem his
qui prope erant. quoniam per ipsum habemus accessum utrique in uno
spiritu ad patrem: dans pacem super pacem his qui fuerant longe et qui
prope, et qui non habuerant legem et prophetas; et qui ante susceperant,
suscepit eos atque sanauit. impii autem, siue iniqui, fluctuabunt,
quasi mare feruens, et quiescere numquam poterunt. quod licet de omni
impio possit intellegi, tamen proprie refertur ad populum iudaeorum, qui
consona uoce clamauit, et perseuerauit in impietate sua, dicens:
crucifige, crucifige talem. non habemus regem nisi caesarem. sicut
igitur mare feruens quiescere non potest, sed redundant fluctus eius, et
reuoluuntur ad litora, atque iterum resorbentur, et in se fracti, lutum
efficiuntur quod pedibus conculcatur, sic impii aeternae conculcationi
subiacebunt, quorum nullum est gaudium, et qui nulla pace requiescunt in
eo quod impii perseuerant. quidam hunc locum specialiter super
saluatore intellegunt, quod propter peccata mundi ad modicum
contristatus sit, dicens: tristis est anima mea usque ad mortem. et
percusserit eum pater qui loquitur per zachariam: percutiam pastorem, et
oues dispergentur. qui et ipse de se in sexagesimo octauo psalmo
dixerit: quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. et auerterit
deus faciem suam ab eo, ut formam serui paulisper acciperet, ambularet
tristis, et lugens populi peccata, deplorans et plangens hierusalem. et
qui uiderit pater uias eius, propterea sanauerit eum, qui fuit inter
mortuos liber; et caro eius non uidit corruptionem, ut qui percussus est
in cruce, sanaretur in resurrectione. et consolatus sum, inquit, eum,
dans ei pro una gente iudaeorum uniuersum mundum. et lugentes eius,
subauditur, consolatus sum. nec dubium quin apostolos significet. et
compleuit fructum labiorum suorum, qui dixerat ei: postula a me, et dabo
tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
pacem super pacem, mundum reconcilians deo, ut utrumque populum uocaret
ad se, et sanaretur a patre. impios autem, de quibus supra diximus,
comparat mari, quod numquam potest quiescere, sed etiam in summa
tranquillitate, fractis ad litora uoluitur fluctibus, finis que eius
lutum est et conculcatio.
58. clama, ne cesses; quasi tuba exalta uocem tuam, et annuntia
populo meo scelera eorum, et domui iacob peccata eorum. lxx: clama in
fortitudine, et ne parcas; quasi tuba exalta uocem tuam, et annuntia
populo meo peccata eorum, et domui iacob iniquitates eorum. finito
priori capitulo, in quo pax iustis, et nulla requies impiis nuntiatur,
praecipit deus esaiae prophetae, ut clamet in fortitudine, et instar
tubae exaltet uocem suam, et peccata ac scelera populi israel dicere non
formidet, nequaquam mortem metuens, nec impiorum truculenta conuicia;
sed magis consideret imperantem deum.
et quia surdas aures habeant, et audire uix possint, iuxta symmachum et
aquilam, guttur suum uertat in buccinam, quae hebraice dicitur sophar,
quam keratin�n~g, id est corneam, interpretati sunt. et supra quidem ubi
apostolis dicebatur: in montem excelsum ascende, qui euangelizas sion.
exalta fortitudine uocem tuam, qui euangelizas hierusalem; exalta, noli
timere. nec buccina assumitur, nec tuba, sed montem iubentur ascendere,
et uoce propria personare. hic autem quia peccatores erant, quibus
nuntiandum est, et morabantur deorsum, non iubetur propheta ut ascendat
in montem. sed tantum ut exaltet sicut tuba uocem suam, et eis nuntiet
bella uentura. alioquin in die iudicii, quando in resurrectione
mortuorum et nouissima tuba dicitur, scriptum est: canet enim tuba, et
mortui resurgent incorrupti; ut quomodo illi ad uocem tubae sunt
iudicandi, sic israel peccato mortuus audiat scelera sua; simul que
appellatur populus dei, ut discat qualem patrem perdiderit, qui etiam
peccatorem uocet populum suum.
me enim de die in diem quaerunt, et scire uias meas uolunt; quasi
gens quae iustitiam fecerit, et quae iudicium dei sui non dereliquerit.
lxx similiter. hoc proprie iudaeis conuenit, qui per singulos dies
currunt ad synagogas, et in dei lege meditantur, scire cupientes quid
abraham, isaac et iacob, quid ceteri sanctorum fecerint, et libros
prophetarum ac moysi memoriter reuoluentes, decantant diuina mandata,
quibus rectissime illud aptabitur: quaerent me mali, et non inuenient.
sic enim scriptum est: omnis qui quaerit inuenit. quicumque non inuenit,
male quaesisse conuincitur; dominus enim inuenitur ab his qui eum
quaerunt in bonitate, et ostenditur illis qui non sunt ei increduli. cum
igitur iustitiam iudicium que reliquerint dei, quibus nominibus
christus ostenditur, dicente psalmographo: deus, iudicium tuum regi da,
et iustitiam tuam filio regis. christus enim factus est nobis redemptio,
sanctitas et iustitia. frustra legis iactant scientiam, cum sanctus non
in notitia scripturarum, sed in operibus glorietur, dicens: uiam
mandatorum tuorum cucurri, quando dilatasti cor meum.
rogant me iudicia iustitiae, et appropinquare deo uolunt. quare
ieiunauimus, et non aspexisti? humiliauimus animam nostram, et nescisti?
ecce in die ieiunii uestri inuenietur, uoluntas uestra et omnes
debitores uestros repetistis. ecce ad lites et contentiones ieiunatis,
et percutitis pugno impie. lxx: petunt me nunc iudicium iustum, et
appropinquare deo cupiunt, dicentes: quare ieiunauimus, et non uidisti?
humiliauimus animas nostras, et non cognouisti? in diebus enim
ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos
uobis affligitis, ad iudicia et iurgia ieiunantes, et percutitis pugnis
humilem. est alia temeritas iudaeorum, quasi fiducia bonae conscientiae,
iudicium postulant iustum, et imitantur sanctorum uerba dicentium:
iudica me, domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. et
iterum: proba me, domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum. et
in alio loco: iudica causam meam et redime me. et appropinquare deo
desiderant; cum hoc non in loco sit, sed in affectu, nec mentis otiosae,
sed laboriosi operis. denique quid sit appropinquare deo, instruit
scriptura, dicens: quaerite dominum. cum autem appropinquauerit uobis,
derelinquat impius uias suas, et uir iniquus cogitationes suas.
appropinquat enim dominus appropinquantibus sibi, et his qui iuste quod
iustum est persequuntur, et possunt dicere: mihi autem adhaerere deo
bonum est. si enim omnipotens deus pater est ueritatis atque iustitiae,
quicumque mendax est et iniustus, appropinquare deo non potest, de quo
scriptum est: non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti
ante oculos tuos. quare ieiunauimus, inquiunt, et non aspexisti?
humiliauimus animas nostras, et nescisti?
iniustitiae arguunt dominum, quod bona opera non respiciat, solam que
uentris esuriem, absque opere uirtutum ingerunt deo. non comedentes eos
cibos quos creauit deus fidelibus et his qui cognoscunt ueritatem, ut
sumant eos cum gratiarum actione. sed illos de quibus scriptum est in
prouerbiis: hi enim aluntur cibis impietatis et uino iniquitatis
inebriantur. huiuscemodi epulis saturatus pharisaeus, inter cetera uerba
superbiae, bis in sabbato se ieiunare iactabat. qui non biberat uinum
de uinea sorec, sed de uinea sodomorum, cuius uinum furor draconum est
et furor aspidum insanabilis, et uua eorum uua fellis. quos deus arguit
per prophetam: peccata populi mei comedunt. et rursum: quare tacuistis
impietatem, et iniquitates eius uindemiastis et comedistis frumentum
mendacii? quia igitur proposuerant quaestionem deo, scire cupientes
quare ieiunauerint et humiliauerint animas suas, et deus non respexerit;
obliti ueteris historiae, cur non respexerit ad munera cain, qui recte
quidem offerebat. sed non recte diuidebat cum fratre, dei non uidens
caritatem, dicente scriptura: diliges dominum deum tuum ex toto corde
tuo, et proximum tuum sicut teipsum. propterea respondit deus, quod non
ieiunia reprobet, sed opera quae in ieiuniis fiunt, dicens: in diebus
ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, ut non dei, sed
uestras faciatis uoluntates, quas paulus scribens ephesiis reprobat:
iuxta principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis
incredulitatis, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando, in
desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et cogitationum.
et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. quod que sequitur iuxta
lxx: et omnes subiectos uobis compungitis, siue affligitis, melius
theodotio et symmachus transtulerunt, quos nos in hoc loco secuti sumus:
et omnes debitores uestros repetitis. ex quo ostendit, non esse absque
periculo repetere pauperem qui soluendo non sit, et pallium quod
pignoris loco tuleris, algenti non reddere debitori, ne clamor eius
perueniat ad deum. qui enim miseretur pauperis, deo fenerat. et e
contrario qui repetit non habentem, deo facit uiolentiam. atque ut
sciamus hunc sensum esse in praesenti loco, etiam in consequentibus in
hoc eodem capitulo lecturi sumus: dissolue colligationes impietatis,
solue fasciculos deprimentes. haud dubium quin chirographa significet:
quid enim prodest ieiuniis ora pallere, et ad lites et iurgia ieiunare,
dicente scriptura: qui amat peccata, gaudet iurgiis? seruum autem domini
non oportet litigare, sed esse mansuetum, et imitari eum qui dicit:
discite a me, quia mansuetus sum et humilis corde, ut humilitas non sit
affectata, sed cordis, nec gloriam quaerens hominum, sed animae
conscientiam. ieiunatis, inquit, et percutitis pugnis humilem, et alapis
uerberatis. unde episcopus non debet esse percussor. quomodo enim
potest libidinem refrenare, qui nec manum ualet cohibere, nec linguam?
huiuscemodi ieiunia et in exordio huius prophetae dominus arguit,
dicens: ieiunium et otium, neomenias et sabbata, et alias sollemnitates
uestras odit anima mea. unde praecipitur per ioel: sanctificate
ieiunium, praedicate curationem, ut a uitiis ieiunemus, et bonis
operibus, curatis que peccatis, fiant sancta ieiunia. denique sequitur:
egrediatur sponsus de cubiculo suo, et sponsa de thalamo suo; ut tempore
ieiunii uacemus orationi, ne interior homo noster draconis uescatur
carnibus, qui datus est in escam populis aethiopum. et haec dicimus, non
quo ieiunia reprobemus, per quae et daniel uir desideriorum futura
cognouit, et niniuitae iram placauerunt dei, et elias ac moyses,
quadraginta dierum esurie, dei familiaritate saturati sunt, et ipse
dominus totidem diebus in solitudine ieiunauit, ut nobis sollemnes
ieiuniorum dies relinqueret. sed quo non prosit uacuum portare uentrem,
et alia facere quae deo displicent. atque ut cetera praetermittam,
exterminare facies suas, ut appareant hominibus ieiunare, qui in
praesenti gloriam consequentes, excludentur a regno dei, quia receperunt
mercedem suam. unde et apostolus, si etiam corpus suum tradat martyrio,
ut ardeat, siue glorietur, - utrumque enim fertur in exemplaribus -,
absque dei caritate, quae est in cordis conscientia, frustra se dicit
sanguinem fundere.
nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso
clamor uester. numquid tale est ieiunium, quod elegi, per diem affligere
hominem animam suam?
numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem
sternere? numquid istud uocabis ieiunium et diem acceptabilem domino?
lxx: quid mihi ieiunatis, sicut hodie ut audiatur in clamore uox uestra?
non tale ieiunium elegi, et diem humiliare animam suam. neque si
incuruaueris quasi circulum collum tuum, et cilicium et cinerem
substraueris; nec sic uocabitis ieiunium acceptabile. ne uideatur
reprobare ieiunium, quod ipse praeceperat, docet quomodo ieiunandum sit.
immo antequam doceat quid sequantur, instruit quid debeant declinare:
ut audiatur, inquit, in excelso clamor uester. ne ad orationem deferatis
clamorem, orantes in synagogis et angulis platearum, ut ab hominibus
uideamini, et eleuetis uocem in excelsum, et cum pharisaeo, qui domini
iudicio condemnatur, uestra ieiunia et opera praedicetis. propter quae
dominus pharisaeorum reprobans orationem, docet discipulos quomodo orare
debeant, clauso pectoris sui cubiculo, ut soli loquantur deo, qui
potest silentium cordis audire; ut clament in cordibus suis: abba pater.
et non exterminent facies suas, sed lauent aqua, et caput ungant oleo.
de quo et ioannes euangelista scribit: et uos unguentum habetis a
sancto, quo cum uncti fuerint, etiam ipsi sancti fiant. non enim quaerit
deus afflictionem solam et humiliationem animae per iniuriam corporis
ut instar circuli torqueat corpus, et colla submittat ac tristis
incedat. iuxta illud quod in psalmis dicitur: afflictus sum, et
incuruatus usque ad finem; tota die contristatus incedebam. nec ut sacco
quis uestiatur, et in cinere dormiat, quod de dauid et de achab
legimus. sed ut cum istis haec faciat quae sequuntur. alioquin et
apostolus frequenter ieiunare se dicit, et dominus, cum sponsus a
discipulis suis fuerit ablatus, docet eos ieiunaturos. et in psalmis
paenitens loquitur: manducaui sicut cinerem panem meum, et potum meum
cum fletu miscebam. et: cum mihi molesti essent, induebar cilicio. ex
quo discimus haec facienda primum esse quae uult dominus, et alia non
praetereunda.
nonne hoc est magis ieiunium quod elegi? dissolue colligationes
impietatis; solue fasciculos deprimentes. dimitte eos qui confracti sunt
liberos, et omne onus disrumpe. frange esurienti panem tuum, et egenos
uagos que induc in domum. cum uideris nudum, operi eum, et carnem tuam
ne despexeris. lxx: nonne tale ieiunium elegi, dicit dominus; sed solue
omnem colligaturam iniquitatis. dissolue obligationes uiolentarum
cautionum. dimitte fractos in remissionem, et omnem scripturam iniquam
conscinde. frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in
domum tuam. si uideris nudum, operi, et domesticos seminis tui ne
despexeris. postquam docuit quale ieiunium reprobet, ostendit quale
libenter accipiat. dissolue, inquit, colligationes impietatis; solue
fasciculos deprimentes.
siue ut lxx manifestius transtulerunt, obligationes uiolentarum
cautionum, quas nostri, uerbi ambiguitate decepti, id est
sunallagmat�n~g, commutationes pro chirographis interpretati sunt.
significat autem chartarum fasciculos, in quibus feneratorum calumniae
continentur, et opprimuntur pauperes aere alieno, quae in cunctis
urbibus seditionis causa uel maxima est. unde et romanus populus uicinos
occupat montes, et tabulae nouae, quas graeci appellant chre�n~g
apokopas~g. non ergo praecipit propheta ne exigat unusquisque quod
debitum est, maxime quod iuste dedit et iuste repetit; alioquin
tribunitiae esset seditionis assertor. sed ubi iniqua est cautio, ubi
opprimitur pauper calumnia; ibi fasciculi cautionum, et omnia
iniquitatis uincula rumpenda sunt. uel certe hoc dicendum, quia de
ieiuniis sermo est, et ieiunium afflictionem atque humiliationem habet
animae. afflictio autem corporis peccatorum indulgentiam deprecatur.
docet scriptura diuina, ut dimittamus debitoribus nostris, ut et pater
caelestis dimittat nobis debita nostra. uetus narrat historia, anno
remissionis septimo, uel quinquagesimo, qui uerus est iubilaeus, omnes
possessiones redire ad dominos, et reddi seruis pristinam libertatem,
cuncta que nomina, quae uulgo appellant cautiones, irrita fieri. si
autem hoc in lege praecipitur, quanto magis in euangelio, ubi omnia quae
bona sunt duplicantur. et nequaquam oculum pro oculo, dentem pro dente
iubemur eruere, sed uerberanti praebere maxillam! atque ut sciamus illud
quod supra diximus: omnes debitores uestros repetitis, de creditoribus
scribi, et de debitoribus iungitur manifestius: dimitte eos qui
confracti sunt liberos, hoc est: qui paupertate sunt fracti, quos
afflixit inopia, sine liberos mendicare. et omne onus quo deprimuntur,
rumpe. pro quo manifestius septuaginta transtulerunt: et omnem
scripturam iniquam conscinde, quod symmachus transtulit: et omnem
cautionem falsam disrumpe. sed poterat fieri, ut aliquis diceret: non
habeo debitores, quid facere debeo, ut suscipiatur ieiunium meum?
sequitur: frange esurienti panem tuum. non plures panes, ne de
paupertate causeris, sed unum panem. nec ipsum totum, sed partem panis,
quam si non ieiunares comesurus eras; ut ieiunium tuum non sit lucrum
marsupii, sed saturitas animae. pulchre que addidit tuum, ne de rapina
facias eleemosynam: redemptio enim animae uiri, propriae diuitiae. et in
alio loco: honora deum de tuis iustis laboribus. certe si panem non
habes, et esurientium plurima multitudo est, praebe de quo nullum damnum
pateris. in quo nulla dispendia sunt, pauperes absque tecto induc in
domum tuam. siue ut in hebraico habetur: in domum, ut si tuam non habes,
inducas in hospitiolum, quod uel mercede conductum, uel beneficio
possides. si uideris nudum, operi. quod et dominus in euangelio
loquebatur: qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. non enim
unam iussit scindi et diuidi, quod multi popularis aurae causa faciunt;
sed alteram non seruari, augens praecepta iustitiae, ut etiam calicem
aquae frigidae porrectum habere praemia diceret. et carnem, ait, tuam ne
despexeris. omnis enim homo caro nostra est. et iuxta euangelicam
parabolam, eius qui de hierusalem descendebat hiericho et a latronibus
uulneratus est, ille proximus appellatur qui benefecerit. uel certe
iuxta septuaginta qui dixerunt: et domesticos seminis tui ne despicias,
domesticos seminis illos intellegamus, de quibus et apostolus docet,
omnibus faciendam esse eleemosynam, maxime autem domesticis fidei. illi
enim caro nostra sunt et semen nostrum, qui de uno nobis cum parente
generantur.
ad quos extendebat et saluator manum, dicens: mater mea et fratres mei
hi sunt, qui faciunt uoluntatem patris mei. atque ut sciamus unum esse
dominum et noui et ueteris instrumenti, eadem et dominus loquitur in
euangelio de his qui in die iudicii a dextris staturi sunt: uenite,
benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione
mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare. sitiui et dedistis mihi
bibere. infirmus eram et in carcere, et uenistis ad me. peregrinus, et
duxistis me in domum uestram. et nudus, et uestistis me. illis que
humilitate dicentibus se nihil fecisse domino saluatori, respondit:
quamdiu fecistis uni de fratribus meis minimis, mihi fecistis. iuxta
tropologiam haec possumus dicere: qui ieiunat ab omnibus malis, et uult
suum ieiunium respici, non solum declinet a malo, sed et faciat bonum,
ut soluat omne uinculum iniquitatis, quo simplices quique credentium,
haereticorum fraudibus colligati sunt. et straggalias~g, id est
obligationes uiolentorum tractatuum, quas et in psalmo propheta
demonstrat, dicens: declinantes autem in obligationes, adducet dominus
cum operantibus iniquitatem. omnes enim qui haereticorum uinculis
alligantur, declinant a domino et quasi bos ductus ad uictimam. et
eligunt atque commutant pro ueritate mendacium. istiusmodi igitur
homines, qui sunt fracti iudicio, dimittat uir ecclesiasticus atque
dissoluat. et omnem scripturam haereticorum, de quibus hic idem propheta
dicit: uae qui scribunt iniquitatem; scribentes enim scribunt malitiam,
rapientes iudicium pauperum populi mei, soluat atque disrumpat, ut
nequaquam laqueis suis simplices quosque teneant irretitos. et cum hoc
fecerit, frangat doctrinae ecclesiasticae esurientibus panem suum, quod
fecit et dominus, fractos panes apostolis tribuens, quos eis in septem
sportis et duodecim cophinis, nequaquam integros sicut habebantur in
lege, sed comminutos atque confractos, in euangelio dereliquit, ut
haberent quod pauperibus largirentur. quos uideris non habentes calorem
fidei, sed extra ecclesiam frigoribus infidelitatis algentes, et inopes
atque peregrinos, induc, ait, in domum ecclesiae, et operi
incorruptionis pallio; ut uestiti christi tunica, nequaquam maneant in
sepulcris; quod de eo legimus, qui possessus a daemonum legione, nudus
habitabat in memoriis mortuorum. cum que, inquit, haec feceris et
liberalitas tua ad omnes exposita fuerit, specialiter ne despicias
domesticos fidei.
tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua cito orietur,
et anteibit faciem tuam iustitia tua. et gloria domini colliget te. tunc
inuocabis, et dominus exaudiet; clamabis, et dicet: ecce adsum. lxx:
tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitates tuae cito orientur, et
praeibit in conspectu tuo iustitia tua, et gloria dei circumdabit te.
tunc clamabis, et deus exaudiet te. adhuc loquente te dicet: ecce adsum.
quando illa non feceris quae praeteritus sermo narrauit, et ista
feceris de quibus nunc diximus, tunc acceptabile erit ieiunium tuum, et
erumpet matutinum lumen tuum, sol uidelicet iustitiae, de quo malachias
propheta ex persona dei patris loquitur: orietur uobis timentibus nomen
meum, sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. qui ibi sol, hic lux
dicitur. sicut enim matutina lux soluit tenebras, ita lumen scientiae et
ueritatis omnes errores fugat. et sanitates, inquit, tuae cito
orientur. pro quo aquila, uerbum de uerbo exprimens, posuit: et cicatrix
uulneris tui cito obducetur; ut scilicet uulnera peccatorum nostrorum
ad ortum solis iustitiae, cito obducta cicatrice, claudantur. pro eo
quod septuaginta transtulerunt ta~g iamata~g sou~g, id est sanitates
tuae, latini interpretes ducti nominis similitudine, himatia~g, id est
uestimenta, posuerunt. unde multi translationis falsitate decepti, ad
resurrectionem corporis comprobandam hoc utuntur testimonio, quo
scilicet uestimentum animae corpus accipi uelint, quod in die
resurrectionis oriatur.
et antecedet, inquit, in conspectu tuo iustitia tua. secundum illud quod
loquitur iacob: exaudiet me cras iustitia mea. et implebitur quod
scriptum est: ecce homo, et opera eius. et gloria domini circumdabit te,
quasi ueste pulcherrima, ut glorificeris apud deum et apud homines.
tunc inuocabis, et dominus exaudiet; clamabis, et dicet: ecce adsum, non
uoce, sed opere; non responsione, sed beneficiis. quod iuxta litteram
et in euangelio comprobatur, quando dicente ad dominum leproso: si uis,
potes me mundare, respondit dominus dicens: uolo, mundare.
si abstuleris de medio tui catenam, et desieris digitum
extendere, et loqui quod non prodest. cum effuderis esurienti animam
tuam, et animam afflictam repleueris. tunc orietur in tenebris lux tua,
et tenebrae tuae erunt sicut meridies. lxx: si abstuleris a te
colligationem et ordinationem et uerbum murmurationis, et dederis
esurienti panem tuum ex animo tuo, et animam humiliatam saturaueris.
tunc orietur in tenebris lumen tuum, et tenebrae tuae erunt sicut
meridies. uerbum hebraicum mota, quod in hieremia torques ferrea
interpretatur, in praesenti capitulo bis legitur. in eo enim loco ubi
supra iuxta septuaginta diximus: dissolue obligationes uiolentarum
commutationum, pro uno uerbo mota sciamus eos posuisse uiolentas
cautiones, pro quibus aquila errorem, symmachus declinationem, theodotio
kloion~g, id est torquem, transtulerunt. rursum in praesenti loco ubi
nos uertimus: si abstuleris de medio tui catenam, et pro catena
septuaginta sundesmon~g, id est colligationem siue uinculum,
transtulerunt. aquila, sicut supra, errorem, interpretatus est;
symmachus in theodotionis scita concedens, torquem posuit. hoc de
interpretationis uarietate sit dictum. alioquin sensus sic cum
superioribus iungitur: orietur tibi matutina lux, et sanitates tuae cito
orientur; et praecedet te iustitia tua, et gloria domini coronabit te.
deprecantem que statim exaudiet, et se ostendet esse praesentem. ita
dumtaxat, si ad superiora opera haec quoque addideris, ut tollas de te
obligationem et catenam qua tua anima colligata est. de qua et petrus
loquebatur ad simonem: in felle enim amaritudinis et obligatione
iniquitatis uideo te esse. et paulus dolebat, obligatam cernens
idololatriae atheniensium ciuitatem. funibus enim peccatorum suorum
unusquisque constringitur. de quibus animae uinculis et dauid precabatur
in psalmo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo
tuo. difficile reperitur qui his non stringatur catenis. raro inuenitur
anima quae hanc grauissimam torquem non habeat suo collo circumdatam,
ad terrena se opera deprimentem, ut nequaquam caelum, sed terram
aspiciat. quod et de euangelica refertur muliere, quam uinxerat satanas
per annos decem et octo, ut incuruata, caelestia non uideret. si ergo,
ait, tuleris de medio cordis tui hanc catenam, et istiusmodi uincula
dissipaueris, et cheirotonian~g, pro qua tres alii interpretes uoce
consona extentum digitum transtulerunt, ut non solum malum ipse non
cogites, et non facias, sed ne detrahas quidem proximo tuo, et singulos
quasi digito notes, et loquaris quod non prodest animae tuae, non tua
mala, sed aliorum errores considerans, accipies quae sequens sermo
subnectit. plerique nostrorum cheirotonian~g, id est ordinationem
clericorum, quae non solum ad imprecationem uocis, sed ad impositionem
impletur manus, ne scilicet, ut in quibusdam risimus, uocis imprecatio
clandestina clericos ordinet nescientes. sic intellegunt, ut assumant
testimonium pauli scribentis ad timotheum: manus cito nemini imposueris,
neque communicaueris peccatis alienis. non est enim peccatum leue,
mittere margaritas ante porcos, et dare sanctum canibus.
et ordinationem clericatus, nequaquam sanctis et in lege dei
doctissimis, sed asseclis suis tribuere et uilium officiorum ministris,
quod que his dedecorosius est, muliercularum precibus. in quo
consideranda loquentis in se christi apostoli sapientia, qui ut
ordinationis periculum demonstraret, iunxit tormenta peccantium: neque
communicaueris peccatis alienis. sicut ergo in ordinationibus malorum,
particeps est peccatorum qui tales constituit, sic in ordinatione
sanctorum, particeps est eorum iustitiae, qui bonos elegit. sequitur: et
uerbum murmurationis, subauditur, apo~g koinou~g, si abstuleris a te.
uerbum autem murmurationis est, quando contra nos loquitur deus: desinat
a me murmuratio populi huius, et non morientur. nostra que peccata
referimus ad deum, ad excusandas excusationes in peccatis, et dicimus:
corporis me superauit ardor, adolescentiae incentiua uicerunt, a deo
talis creatus sum; paupertas coegit ad furtum. itaque si non fecerimus
ista quae dicta sunt, et fecerimus ea quae dicenda sunt, ut esurienti,
non sicut supra, demus panem nostrum, sed animam nostram, ut eum in
quibuscumque possumus adiuuemus, et non quasi ex tristitia et
necessitate, sed ex animo tribuamus, accipientes magis, quam dantes
beneficium: hilarem enim datorem deus diligit, ut animam esurientem siue
afflictam non refocillemus ex parte, sed saturemus. et doleamus cum
dolentibus, lugeamus que cum lugentibus, tunc orietur in tenebris lux
nostra, ille qui dicit: ego lux ueni in mundum, ut omnis qui credit in
me in tenebris non maneat sed habeat lucem uitae. lucerna enim corporis
nostri est oculus; si simplex fuerit, totum corpus nostrum erit lucidum.
si autem qui lux esse deberet, uersus fuerit in tenebras, tunc omne
corpus tenebrosum erit, et dicetur nobis: si lux quae in te est,
tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt! consideremus quantis
uirtutibus perueniamus ad lucem dei, ut tenebrae uertantur in meridiem,
dicamus que cum sponsa: ubi pascis, ubi cubas, in meridie?
et requiem tibi dabit dominus semper, et implebit splendoribus
animam tuam, et ossa tua liberabit. et eris quasi hortus irriguus, et
sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. lxx: et erit deus tuus te
cum semper; et impleberis sicut desiderat anima tua, et ossa tua
pinguescent. et erunt sicut hortus ebrius; et sicut fons, cui non
deficiet aqua. quod in alexandrinis exemplaribus in prooemio huius
capituli additum est: et adhuc in te erit laus mea semper; et in fine:
et ossa tua quasi herba orientur, et pinguescent, et hereditate
possidebunt in generationem et generationes, in hebraico non habetur,
sed ne in septuaginta quidem emendatis et ueris exemplaribus; unde obelo
praenotandum est. cum tenebrae, inquit, pectoris tui, orta luce,
fuerint dissolutae, et pro nocte palpabili meridies fuerit exorta, tunc
semper habitatorem habebis deum, qui impleat splendoribus animam tuam.
de quibus in psalmo dicitur: te cum principium in die uirtutis tuae, in
splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. siue
saturaberis cunctis quae desiderat anima tua, quia et ipse saturasti
animam esurientem, et dicere poteris: benedic, anima mea, domino, qui
implet in bonis desiderium tuum, et ossa tua liberabuntur de interitu et
igne perpetuo; siue impinguescent, ut pristinam crassitudinem
recipiant, quae fame sermonis domini attenuata fuerant. quod quidem et
iuxta litteram de resurrectione eorum quae casura sunt corporum,
intellegere possumus, et de uirtutibus animae, quas significans sanctus
loquitur in psalmo: omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tibi? de
quibus et in prouerbiis scriptum est: fama bona impinguat ossa. et
quibus praemia promittuntur: sanitas erit corpori tuo, et curatio
ossibus tuis. de quibus rursum scriptum est: dominus custodit omnia ossa
eorum, unum ex his non conteretur. e contrario, qui peccator est, et
animae robur perdidit atque uirtutem, plangit et loquitur: dissipata
sunt ossa nostra secus infernum. neque enim credere possumus quod ossa
peccatorum non in inferno sint, sed iuxta infernum. et fama bona
impinguat ossa, quae ad corporis saginam non pertinet. sequitur: et
eris, siue erit, id est: aut tu aut anima tua, sicut hortus irriguus, de
quo scriptum est: fons egrediebatur, et irrigabat omnem faciem
paradisi; pro quo in hebraico hortus legitur. quem fontem non alium
possumus dicere, nisi eum cui dicitur: apud te est fons uitae, qui
indesinenter rigat ecclesiam suam, et cunctorum corda credentium.
et aedificabuntur in te deserta saeculorum; fundamenta
generationis et generationis suscitabis; et uocabitur in te aedificator
sepium, conuertens semitas in quietem. lxx: et aedificabuntur tibi
deserta a saeculo et erunt fundamenta tua sempiterna in generationes et
generationes; et uocaberis aedificator maceriae, et semitas in medio
quiescere facies. non solum, inquit, orietur in tenebris lumen tuum, et
tenebrae tuae erunt quasi meridies, et dabit dominus requiem tibi
semper, et eris quasi hortus irriguus, et cetera.
sed aedificabuntur in te quae longo tempore deserta fuerant; et in
multis generationibus permansura aedium tuarum fundamenta iacientur. ita
ut uel tu ipse uoceris aedificator sepium atque maceriarum, uel oriatur
in te qui sit aedificator sepium, et auertat semitas in quietem, siue
iuxta septuaginta: calles in medio faciat conquiescere. haec iudaei et
amici tantum occidentis litterae ad instaurationem referunt urbium
palaestinae, et uel facta sub zorobabel et ezra, et neemia, uel in
ultimo tempore futura contendunt; et ad instaurationem hierusalem et in
circuitu ciuitatum altissima fundamenta iacienda, et tam excelsos muros
aedificandos, ut nullus hostium possit intrare, et omnium in eas
inimicorum prohibeatur ingressus. nos autem sequentes coeptae
explanationis ordinem, quae deserta fuerant in iudaeis, dicimus
aedificari in ecclesia, non ad breue tempus, sed in perpetuum, et
fundamenta illius ex utroque populo, id est in duabus generationibus
suscitanda. unde dicebat apostolus: quasi sapiens architectus
fundamentum posui, alius superaedificat. unusquisque autem uideat quid
superaedificet. et in alio loco: dei agricultura, dei aedificatio sumus;
et iterum; aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. et
uocandam eam, siue eum qui natus est in ea, aedificatorem sepium. de quo
in psalmo legimus: homo natus est in ea; et ipse fundauit eam
altissimus. quas sepes atque macerias, hoc enim graecus sermo significat
phragmous~g, agro et uineis circumdari scriptura commemorat: uineam de
aegypto transtulisti; eiecisti gentes, et plantasti eam. et post
paululum: quare destruxisti maceriam eius; et uindemiant eam omnes qui
transeunt uiam? et in hoc eodem propheta: uinea facta est dilecto; quam
pulchro sermone describens, intulit: aedificaui turrem, et maceria
circumdedi. quam qui destruxerit, iuxta ecclesiasten, mordebit eum
coluber. quae ideo circumdata est, ut omnium bestiarum in uineam dei
prohibeatur accessus. iste est autem coluber tortuosus, qui decepit euam
in paradiso, quae quia dei praecepta destruxerat, propterea morsibus
eius patuit, et audiuit a domino: tu obseruabis eius caput; et ille
obseruabit tibi calcaneum. in eo loco, ubi nos iuxta septuaginta
interpretati sumus, ne quid innouare uideremur, quia uulgatum est
testimonium: et uocaberis aedificator sepium, in hebraico legitur: et
uocabitur in te, goder pheres, quod aquila interpretatus est
periphrakt�s~g diakop�s~g, quod nos possumus iuxta sensum dicere: qui se
opponit dei iracundiae saeuienti. denique symmachus transtulit: murum
opponens caedenti, qualis fuit moyses et aaron et samuel, qui irae
domini restiterunt, et quasi aedificato muro indignationi eius posuerunt
terminum. quod et hieremiae dicitur: ne occurrat domino, ne irae eius
uelit resistere, et indignationem ita precibus quasi quodam muro
intercludere; et moysi, quasi teneretur ab eo dominus: dimitte me,
inquit, et percutiam populum istum. istiusmodi ergo aedificator
maceriarum murorum que et sepium, conuertet semitas in quietem, ut
nequaquam dei ira desaeuiat, sed placatus sit eis dominus et omnes
indignationis semitae conquiescant.
si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die
sancto meo; et uocaueris sabbatum delicatum, et sanctum domini
gloriosum, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non
inuenietur uoluntas tua, ut loquaris sermonem. lxx: si auerteris in
sabbatis pedem tuum, ut non facias uoluntates tuas in die sancta. et
uocabis sabbata delicata sancta domino; non tolles pedem tuum ad opus,
neque loqueris uerbum (signum_obeli) in ira de ore tuo (signum_metobeli)
cui supra dixerat: nonne hoc est magis ieiunium quod elegi, dissolue
colligationem impietatis, solue fasciculos deprimentes, et cetera, etiam
nunc praemia repromittit, si facere uoluerit quae sequuntur; ut hic
scilicet cohibeat pedem suum in sabbatis, nec faciat uoluntates suas, et
diem sanctum domini suis commaculet uoluntatibus. lege praeceptum est,
ne in sabbatis opus seruile faciamus, ne accendamus ignem, ut in uno
sedeamus loco, ut illa tantum faciamus opera quae ad animae salutem
pertinent. quod si iuxta litteram accipiamus, penitus impleri non
potest. quis enim potest hoc facere, ut tota die ac nocte sedens in
sabbato de uno loco non recedat, immo ne leuiter quidem se commoueat;
quod si fecerit, transgressor legis sit? ex uno igitur mandato, quod
iuxta litteram impossibile est, et cetera cogimur spiritaliter
intellegere, ne faciamus seruile opus, et perdamus animae libertatem.
qui enim facit peccatum, seruus est peccati, ne onus portemus in
sabbato, quale portabat ille qui dicit: iniquitates meae eleuatae sunt
supra caput meum, quasi onus graue aggrauatae sunt super me. ne
iniquitas quae sedet super talentum plumbi, in nobis habeat potestatem,
ne nos uoluptas corporis et libido succendant: omnes enim adulterantes
quasi clibanus corda eorum. et diaboli iacula ignita sunt, ut sagittent
in obscuro rectos corde. praecipitur quoque nobis ut arrepto nobis
aratro, non respiciamus post tergum, ut tectorum altitudinem
conscendentes, nequaquam ad tollenda saeculi uestimenta uelimus
descendere.
sed ut audiamus cum moyse: tu uero hic sta me cum. et sedeamus cum
domino, lassi in uia huius saeculi, super puteum samaritanae
conuersionem errantium que salutem sitientes, ut audiamus apostolum
commonentem: state firmi et immobiles, ne patiamur illud quod iudas
passus est proditor, qui perdidit locum ministerii sui, et transgressor
effectus est, illius que semper sententiae recordemur: si spiritus
potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. qui
sic quiescit in sabbato, lauat inter innocentes manus suas, nec mouet
pedes, ut suas faciat uoluntates; iste celebrat sabbata domini delicata.
qui sabbatismus, iuxta epistolam quae ad hebraeos scribitur,
repromittitur nobis in caelestibus, et gloria praeparatur, ut dum non
facimus uias nostras in sabbato, nec inuenitur uoluntas nostra, ut
loquamur sermonem, quo scilicet nec opere nec sermone peccemus. alioquin
si haec tantum prohibentur in sabbato, ergo in aliis sex diebus
libertas nobis tribuitur delinquendi. quod si stultum est credere,
superest ut sabbatum quod interpretatur requies, omni tempore sit
fidelibus, dum non carnis, sed animae faciunt uoluntates. quod que
iungitur iuxta septuaginta: in ira ex ore tuo, in hebraico non habetur.
ad hoc sabbatum, omni festiuitate celebrandum, saluator nos prouocat in
euangelio, dicens: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et
ego uobis dabo requiem; hoc enim significat anapaus�~g humas~g, ut
scilicet peccatorum onera deponentes sabbatizemus in christo, et
dicamus: statuit supra petram pedes meos, illud que uitemus quod sanctus
paene sustinuisse se dicit: mei uero paene moti sunt pedes.
tunc delectaberis super dominum; et sustollam te super
altitudines terrae, et cibabo te hereditate iacob patris tui. os enim
domini locutum est. lxx: et eris confidens super dominum; et eleuabit te
super bona terrae, et cibabit te hereditate iacob patris tui. os enim
domini locutum est. postquam uocaueris sabbata delicata, et non moueris
in sabbato pedem tuum ad opus seruile faciendum, neque uerbum locutus
fueris, id est semper tacueris, et impleueris quod praeceptum est:
cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. tunc
delectaberis in domino, et uidebis in te esse completum: delectare in
domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. siue fiduciam habebis in
domino. iuxta illud quod scriptum est: qui confidit in domino, beatus
est. et in hieremia: benedictus homo qui confidit in domino, et erit
dominus spes eius. et alibi: bonum est confidere in domino, quam
confidere in homine. et eleuabit te dominus atque sustollet super
altitudines ac bona terrae. terra enim mitium terra que uiuentium non
est deorsum, sed sursum est. denique ad lot de sodomae et gomorrae ualle
fugientem dicitur: in montem saluum te fac. ad quem postquam peruenit,
ortus est ei sol in segor. de hac terra dicebat dominus: beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram; et multa alia quae crebro usurpauimus,
quorum illud est: honora patrem tuum et matrem, et eris longaeuus super
terram, quam dominus deus tuus dederit tibi. quod iuxta litteram penitus
stare non potest. multi enim honorant parentes et cito moriuntur; et
alii parricidae longo uiuunt tempore. ut autem certius nouerimus hanc
terram esse in sublimibus, tricesimi sexti psalmi breuiter recordemur,
in quo scriptum est: mites possidebunt terram, et epulabuntur in
multitudine pacis. post quae infertur: exspecta dominum, et custodi uias
eius; et eleuabit te, ut possideas terram. de qua in alio loco canitur:
iusti possidebunt terram, et habitabunt in saeculum saeculi super eam.
quod et ipsum impossibile est. si enim et terra pertransibit, haec
utique quam incolimus, quomodo in saeculum saeculi iusti habitabunt
super eam?
ex quo discimus esse terram, quae in sublimibus sita est. post quae
infertur: et cibabo siue, cibabit te dominus, hereditate iacob patris
tui. sicut enim qui fidem habuerit abraham, appellatur filius abraham.
sic qui supplantat uitia atque peccata, uocatur filius iacob. et cuius
quis uirtutis imitator est, illius appellatur et filius. bona autem
terrae, quae in excelsis sita est, quibus saturatur filius iacob, illa
accipienda sunt, quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor
hominis ascenderunt. de quibus in epistola scriptum est ad hebraeos: qui
enim haec dicunt, ostendunt quod patriam quaerant; et siquidem illam
quaererent, de qua egressi erant, habebant tempus ut reuerterentur ad
eam. nunc autem meliorem desiderant patriam, hoc est caelestem
hierusalem. ex quo discimus, mille annorum fabulam, in qua rursum
nuptiae promittuntur et cibi et terrenae uitae conuersatio, abiciendam.
si enim in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes
angelorum; quia sunt filii resurrectionis. et de uentre ac cibis
apostolus loquitur: esca uentri, et uenter escis. deus autem et hunc et
illam destruet, quomodo rursum incorrupto et spiritali immortali que
corpore, carnis pristinae mortalis atque corruptae uitia quaeremus? et
haec dicimus, non quo substantiam glorificati corporis denegemus, sed
quo opera pristina in his qui angelorum sunt similes, penitus auferamus.
alioquin et in isto adhuc corpore per ieiunia et continentiam, et
perpetuam castitatem et caritatem, imitamur uirtutes angelicas, et tamen
substantiam corporum non amittimus. quae ut omnia futura credamus,
sciamus a deo esse promissa, cuius os locutum est, ut quomodo in manibus
opus, et in pedibus incessum, et in uentre generationem, et in auribus
oculis que auditum atque intuitum. sic in ore sermonem dei intellegamus.
59. ecce non est abbreuiata manus domini, ut saluare nequeat;
neque aggrauata est auris eius, ut non exaudiat; sed iniquitates uestrae
diuiserunt inter uos et deum uestrum, et peccata uestra absconderunt
faciem eius a uobis, ne exaudiret. lxx: numquid non potest manus domini
saluos facere; aut aggrauata est auris eius, ut non exaudiat? sed
peccata uestra separant inter uos et deum et propter peccata uestra
auertit faciem eius a uobis, ut non misereatur. poteram quae nunc
facturum esse me dixi: eris confidens in domino, et eleuabit te ad bona
terrae, et cibabit te hereditate iacob patris tui, et ante complere.
neque enim abbreuiata est manus mea, atque contracta, ut eam ad
liberandum populum meum extendere nequeam; aut surdas aures habeo, ut
exaudire non possim. ex quo ostenditur aures domini, quae iustos audiunt
et non audiunt peccatores, nequaquam esse nostrarum aurium similes,
quae emissam uocem siue iustitiae siue iniustitiae aequaliter audiunt.
sed peccata, inquit, uestra, quasi quidam in medio murus oppositus, uos
et deum diuidunt. unde et saluator in passione sua fecit utrumque unum,
et medium parietem maceriae soluens, inimicitiam in sua carne destruxit,
ut quos paries diuiserat peccatorum, christi sanguis coniungeret. qui
aperuit paradisi ianuam, quae multo tempore clausa fuerat, et igneum
gladium suo cruore restinxit, ut audiret latro: hodie me cum eris in
paradiso. quod que sequitur: et propter peccata uestra auertit faciem a
uobis, ut non audiret, siue ut non misereretur, hoc ostendit, quod
fetorem peccatorum et iniquitates eorum ferre non potuerit, sed
auerterit faciem suam, ne eorum turpitudinem cerneret, et statim
percutere cogeretur. unde peccator domini uultum uidere desiderans,
dicit in psalmo: usquequo, domine, obliuisceris me in finem, usquequo
auertis faciem tuam a me. et alibi: ostende faciem tuam, et salui
erimus.
manus enim uestrae pollutae sunt sanguine, et digiti uestri
iniquitate; labia uestra locuta sunt mendacium, et lingua uestra
iniquitatem fatur. non est qui inuocet iustitiam, neque est qui iudicet
uere; sed confidunt in nihili, et loquuntur uanitates.
lxx: manus enim uestrae pollutae sunt sanguine, et digiti uestri
peccatis. labia uestra polluta sunt iniquitate, et lingua uestra
iniustitiam meditatur. nullus loquitur iusta neque est iustum iudicium.
confidunt in uanis, et loquuntur uacua, iniquitates atque peccata. quae
supra generaliter nominauit, nunc exponit in partibus. et considerandum
quod nequaquam eis obiciat idololatriam qua esaiae temporibus
tenebantur, sed effusionem sanguinis, de quo ante iam dixerat: iustus
perit, et non est qui recogitet. et uiri iusti tolluntur et nemo corde
intellegit. a facie enim iniquitatis sublatus est iustus; erit in pace
sepultura eius, tolletur que de medio. et quamquam ipsi manus non
miserint in dominum saluatorem, tamen consona impietatis uoce clamantes:
sanguis eius super nos et super filios nostros, mortis eius rei sunt,
et habent pollutas manus. de quibus idem propheta testatur: si
leuaueritis manus uestras ad me, non exaudiam. manus uestrae sanguine
plenae sunt. labia quoque eorum et lingua loquuntur iniquitatem atque
mendacium, ut pro christo sibi antichristum repromittant, nec sit ullus
in populo qui inuocet iustitiam, et iudicet ueritatem, siue ut in
hebraeo habetur, fidem, quo scilicet credat in christo; sed confidunt in
nihili, et loquuntur uanitates. unde apostolus praecipit, ne attendamus
iudaicas fabulas, et mandata hominum auersantium se a ueritate. uere
enim confidi in nihili, et sequitur uanitates, in quo impletur domini
uaticinium: ego ueni in nomine patris mei, et non suscepistis me. si
alius uenerit in nomine suo, illum suscipietis?
conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem oua aspidum
ruperunt, et telas araneae texuerunt. qui comederit de ouis eorum,
morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. telae eorum non
erunt in uestimentum, neque operientur operibus suis. lxx: quia
parturiunt dolorem, et generant iniquitatem. oua aspidum fregerunt; et
telam araneae texuerunt. et qui de ouis eorum comedere uoluerit,
frangens reperiet putridum, et in ipso regulum. tela eorum non erit in
uestimentum, nec operientur operibus suis. qui antichristi praestolantur
aduentum, nec possunt dicere: a timore tuo, domine, concepimus, et
parturiuimus et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram.
recte concipiunt dolorem, et parturiunt iniquitatem, ut quem multo
labore perquirunt, in iniquitate suscipiant; de quorum scriptum est
patre: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. isti frangunt atque
disrumpunt oua aspidum, ut earum uenena in sua mente suscipiant, quibus
in euangelio dicitur: serpentes, genimina uiperarum. pulchre que oua
posuit aspidum atque serpentum, quae oua prius generare dicuntur. et
quia non solum malitiae uenena in cordibus suis retinent, sed in lege
domini die ac nocte meditantur, aniles fabulas mussitantes, propterea
dicitur: et telas araneae texunt, quibus muscas et culices et parua
capiunt animantia. ad quas cum forte quid uenerit, quasi per aerem
uacuum transuolat. qui comederit, inquit, de ouis eorum, morietur, hoc
est, qui consiliis eorum acquieuerit, quomodo abel acquieuit cain
dicenti: transeamus in campum, statim interficietur.
siue ut septuaginta transtulerunt: qui uoluerit de ouis eorum comedere,
conterens inueniet putridum, et in ipso regulum. qui enim prima fronte
deceptus, oua putauerit gallinarum et aliarum uolucrum, quarum esus
innoxius est. si fregerit antequam comedat, statim putorem teterrimum
fetore cognoscet, et quod confotum est, inueniet regulum. siue iuxta
symmachum et theodotionem: aspidem, aquila autem uiperam posuit: pro qua
in hebraico legitur efee. qui igitur audiens traditiones iudaicas, ad
escas se mille annorum uoluerit praeparare, et repromissionum deliciis
irretitus, manum ad cibum extendere. si antequam comedat, hoc est uerbis
mortiferis acquiescat, uoluerit prius considerare quod dicitur, et
singulos sermones discutere, eorum que tractare rationem, statim in
ipsis reperiet antichristum praeparari. ergo iuxta hebraicum, qui
comederit de ouis eorum, morietur. qui autem, iuxta septuaginta,
frangere ante uoluerit, et diligentius intueri ac uidere quid latitet,
reperiet fetorem teterrimum, et principem omnium serpentum diabolum, in
eorum latitare traditionibus. et quia supra dixerat: telas araneae
texunt, exponit quo telarum istarum textura non proficiat. labor,
inquit, eorum omnis que doctrina non christi efficit uestimentum, nec
pallium quo nuditas animae protegatur, sed casso labore desudant,
dicente hoc eodem propheta: populus hic labiis me honorat; cor uero
eorum longe est a me. frustra autem me colunt, docentes doctrinas et
praecepta hominum; quae sequentes, neglegunt legem dei. et ut sciamus in
tela opera demonstrari, intulit: neque operientur operibus suis. quidam
locum istum sic edisserunt: oua aspidum sciderunt, siue ruperunt, id
est, mordentes prophetarum reliquere sermones omnes, et blanda sibi
pseudoprophetarum eloquia texuerunt, de quibus qui comederit, a serpente
ferietur; et intelleget nihil sibi uerba profuisse mendacii.
opera eorum opera inutilia; et opus iniquitatis in manibus eorum.
pedes eorum ad malum currunt; et festinant ut effundant sanguinem
innocentem. cogitationes eorum, cogitationes inutiles; uastitas et
contritio in uiis eorum. uiam pacis nescierunt et non est iudicium in
gressibus eorum. semitae eorum incuruatae sunt eis; omnis qui calcat in
eis, ignorat pacem. lxx: opera enim eorum opera iniquitatis et pedes
eorum ad malitiam currunt. ueloces ad effundendum sanguinem innoxium et
cogitationes eorum, cogitationes stultorum. contritio et miseria in uiis
eorum et uiam pacis non cognouerunt; et non est iudicium in uiis eorum.
semitae enim eorum peruersae, quas transeunt, et nesciunt pacem. ideo
non operiuntur operibus suis, quia opera eorum opera iniquitatis sunt,
quae apostolus infructuosa cognominat, id est fructus non habentia. et
pedes eorum currunt ad malum, et festinant ad effundendum sanguinem
innoxium. hanc enim et in prophetarum occisione habuerunt consuetudinem.
ad quos stephanus loquebatur: quem enim prophetarum non sunt persecuti
patres uestri? et dominus in euangelio: hierusalem, hierusalem, quae
occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt. et iterum: ueniet
super uos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram; a
sanguine abel iusti usque ad sanguinem zachariae filii barachiae, quem
occidistis inter templum et altare. unde et supra ad eos dicitur: manus
enim uestrae pollutae sunt sanguine; et lingua uestra loquitur
iniquitatem. et hac meditatione crudelitatis atque blasphemiae ad necem
domini peruenerunt.
quomodo et iudas per auaritiae uiam uenit ad homicidium, immo
sacrilegium auaritiae copulatum. quod que sequitur: cogitationes eorum
cogitationes stultorum; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam
pacis non cognouerunt. et supra: ueloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem, apostolus posuit ad romanos, quod multi ignorantes de tertio
decimo psalmo sumptum putant, qui uersus in editione uulgata additi sunt
et in hebraico non habentur. de quo plenius in exordio huius uoluminis
diximus. recte autem uiam pacis ignorauerunt, qui auctorem eius
suscipere noluerunt. ipse est enim pax nostra, qui loquitur ad
apostolos: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. et ad
hierusalem: si scires quae ad pacem sunt tibi, quoniam uenient dies
super te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et obsidebunt te, et
filios tuos allident ad terram. qui autem pacem non susceperint,
consequenter nec iudicium habent in uiis suis. illum de quo supra dictum
est: ecce puer meus quem elegi, dilectus meus quem dilexit anima mea,
iudicium gentibus proferet. sequitur: uiae eorum peruersae, non natura,
sed propria uoluntate. quidquid enim peruertitur atque curuatur, de
recto torquetur in prauum. omnis doctrina pharisaeorum subuersio
ueritatis est, per quam qui ambulauerit, non solum non inuenit pacem,
sed nec cognoscit quidem eam, ut sciat quid quaerere debeat. propter hoc
elongatum est iudicium a nobis; et non apprehendet nos iustitia.
exspectauimus lucem, et ecce tenebrae; splendorem et in tenebris
ambulauimus. palpauimus sicut caeci parietem; et quasi absque oculis
attrectauimus. impegimus meridie, quasi in tenebris; in caligosis quasi
mortui. rugiemus quasi ursi omnes; et quasi columbae meditantes gememus.
exspectauimus iudicium, et non erit; salutem et elongata est a nobis.
lxx: propterea recessit iudicium ab eis et non apprehendit eos iustitia.
cum exspectarent lucem, factae sunt eis tenebrae. praestolantes eam in
tenebris ambulabunt; palpabunt sicut caeci parietem; et quasi non
habentes oculos attrectabunt. cadent in meridie, quasi in nocte media,
quasi morientes gement; quasi ursus et quasi columba pariter ambulabunt.
exspectauimus iudicium, et non est; salus longe recessit a nobis. post
accusationem populi iudaeorum, ex persona eorum propheta respondit, quid
loqui debeant paenitentes, si tamen uelint post uulnera recipere
sanitatem. miror que cur septuaginta quasi propheta de eis loquatur. et
non ipsi ad prophetae uerba respondeant, orationem texuerint, cum in
consequentibus ueritate superati, hoc idem fecerint, dicentes:
exspectauimus iudicium, et non est; salus longe recessit a nobis. multa
enim iniquitas nostra in conspectu tuo; et peccata nostra restiterunt
nobis, et cetera. in praesenti igitur tempore uniuersa complentur.
elongatum est iudicium a iudaeis, quod gentibus nuntiatum est. et non
apprehendet eos iustitia, quae a nationibus comprehensa est.
exspectauerunt lucem, dicentes: emitte lucem tuam et ueritatem tuam,
quae eis per prophetas fuerat repromissa, et erroris tenebris occupati
sunt. sustinebant splendorem; et ambulauerunt in tenebris. ita
scripturas sanctas, quasi caeci palpantes parietem, uerba tantum earum
et folia, non sensum fructum que quaerentes, qui tenetur in litteris.
denique iungit et dicit: impegimus, siue cademus, meridie, quasi in
tenebris; in caligosis, quasi mortui. in toto enim orbe, sole iustitiae
splendorem rutilante, illi morantur in tenebris, uidelicet ut peccato
mortui. rugiemus, ait, quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes
gememus; ut et crudeles sint pariter et miseri. feri et immanes ad
humiles atque subiectos; pauidi atque trepidantes ad eos qui fortiores
sunt, quos quasi accipitres perhorrescunt. legimus et in alio loco:
quasi ursa raptis catulis. et in daniele, regnum cruentum in quo tres
sunt ordines dentium, ursae ferocissimae comparatum. et quasi columbae
meditantes gememus, absque sensu et intellegentia scripturarum, tantum
uerba meditantes, quae decantant memoriter. sed quomodo columbae, de
quibus scriptum est: ephraim quasi columba non habens sensum? et quomodo
in euangelio contra serpentum malitiam, simplicitas ponitur columbarum?
sic in praesenti loco simplicitas absque prudentia, quae uicina
stultitiae est, in sola uerborum meditatione monstratur. exspectabunt
iudicium, et non erit; salutem (subauditur: exspectabunt) et non erit,
quia longe migrauit ad gentes. in quo notandum, quod omnia futuro
dicantur tempore, ut quod nunc iudaei sustinent indicetur.
multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et peccata
nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobis cum, et iniquitates
nostras cognouimus. peccare et mentiri contra dominum; et auersi sumus,
ne iremus post tergum domini nostri, ut loqueremur calumniam et
transgressionem concepimus, et locuti sumus de corde uerba mendacii. et
conuersum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit, quia corruit
in platea ueritas, et aequitas non potuit ingredi. et facta est ueritas
in obliuionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. lxx: multa est
enim iniquitas nostra in conspectu tuo, et peccata nostra restiterunt
nobis. iniquitates enim nostrae in nobis sunt, et iniustitias nostras
cognouimus. impie egimus, et mentiti sumus, et recessimus a deo nostro.
locuti sumus iniqua, et inoboedientes fuimus. peperimus et meditati
sumus de cordibus nostris uerba iniqua. et recessimus a iudicio, et
iustitia longe stetit, quia consumpta est in uiis eorum ueritas, et per
rectum iter transire non poterant. et ueritas sublata est; et
transtulerunt mentem ut non intellegerent. reddit causas quare rugierint
quasi ursi, et meditati sunt ut columbae; exspectauerint iudicium quod
non erat, salutem quae transiuit ad gentes, quia multiplicatae sunt,
dicentes, iniquitates nostrae in conspectu tuo. a quibus multo tempore
auerteras faciem, ne eas cerneres, ne ferires. et peccata nostra
responderunt nobis, ut reciperemus quod meruimus. et scelera nostra
nobis cum sunt.
iniquitates que cognouimus, quas multo tempore perpetrantes putabamus
esse iustitiam. quae sunt autem iniquitates? peccare et mentiri contra
deum, siue ut iuxta hebraicum aquila transtulit: negare deum, quod ad
saluatorem refertur. et reliquimus, inquiunt, deum nostrum dicentes:
scimus quod moysi locutus sit deus; hunc autem nescimus, unde sit; ut
loqueremur calumniam: hic si ex deo esset, non solueret sabbatum. et: in
beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia. et transgressionem, quae
significantius graece dicitur apostasis~g, cum aliquis negat deum et
praeuaricationis arguitur. concepimus et locuti sumus de corde uerba
mendacii, contemnentes legem dei, et sequentes traditiones hominum, quas
illi deuter�seis~g uocant, et quas in nostro corde simulauimus: et
conuersum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit. quae enim
pars iustitiae et iniquitati? qui consensus christi et belial? stetit
iustitia in gentibus, et recessit a nobis, quia corruit in platea
ueritas. lata enim et spatiosa uia quae ducit ad mortem, quia angustam
uiam, in qua ueritas commoratur, intrare nolebant. et facta est ueritas
in obliuionem, de qua scriptum est: ueritas de terra orta est, et
iustitia de caelo prospexit. in quo animaduertendum quod crebro ueritas
nominata sit, ut christi persona monstraretur, quam deserentes, secuti
sunt mendacium. et qui recessit a malo, praedae patuit. quod quamquam
uideatur obscurum, sic edisseri potest: nobis mendacium de nostro corde
fingentibus et deserentibus legem dei, iustitia longe stetit, et ueritas
corruit in plateis, et aequitas ad nos intrare non potuit. et filius
dei, qui est ueritas, factus est in obliuionem; in tantum ut quicumque a
traditionibus iudaeorum cupierit recedere, statim pateret insidiis et
persecutionibus. ita ut caecum a natiuitate, qui oculos receperat,
expulerint de synagogis. et post resurrectionem domini saluatoris,
omnes, qui in eo credebant, persecuti sint atque nudauerint, quibus de
toto orbe gentium ecclesiae ministeria dirigebant, quae per manus
apostolorum distribuerent.
et uidit dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est
iudicium. et uidit quia non est uir, et aporiatus est, quia non est qui
occurrat. et saluabit sibi brachium suum; et iustitia eius ipsa
confirmauit eum. indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in
capite eius. indutus est uestimentis ultionis, et opertus est quasi
pallio zeli. sicut ad uindictam quasi ad retributionem indignationis
hostibus suis, et uicissitudinem inimicis suis, insulis uicem reddet.
lxx: uidit dominus, et non placuit ei, quoniam non erat iudicium. et
uidit, et non erat uir. et considerauit, et non erat qui defenderet. et
ultus est eos brachio suo, et misericordia sustinuit. et indutus est
iustitiam quasi loricam, et posuit galeam salutis in capite. et
circumdatus est uestimento uindictae, et pallio, quasi retribuens
ultionem opprobrium aduersariis. hucusque ex persona populi propheticus
sermo contextus est; nunc propheta ex sua persona loquitur. illis ista
dicentibus, uidit dominus quod paenitentiam ore iactarent, et corde non
agerent, et non placuit ei.
quaesiuit enim in eis iudicii ueritatem, quod ad gentes translatum
fuerat, et non reperit. desiderauit aliquem iustum uirum, qui sibi irato
possit occurrere, et non inuenit. qui et supra dixerat: ueni, et non
erat uir; uocaui, et non erat qui audiret. et quia illis in scelere
permanentibus, ne unus quidem iustus inuentus est; sed omnes
declinauerunt, simul inutiles facti sunt. et non est qui faciat bonum,
non est usque ad unum. brachio suo atque iustitia, siue misericordia
confirmauit eum, ut qui uoluerint ab errore conuerti, non suo merito,
sed dei clementia conseruentur. denique indutus est iustitiae lorica, et
galea salutis, et uestibus ultionis, et zeli pallio circumdatus. sic
que armatus processit ad bellum, ut redderet ultionem inimicis suis.
haud dubium quin iudaeos significet, perseuerantes in blasphemiis. et
uicissitudinem hostibus suis, quando eos romanus cinxit exercitus.
quibus uincentibus, dominus pugnasse monstratur. hoc testimonio usus est
paulus scribens ad ephesios; et uolens nos indui armatura christi, quo
possimus ignitis diaboli iaculis resistere. quod que in septuaginta
interpretibus non habetur: insulis uicem reddet, urbes iudaeae
significat, quas romanus uastauit exercitus. nam et supra habitatoribus
insulae, id est hierusalem, dominus loquitur per prophetam. et timebunt
qui ab occidente nomen domini, et qui ab ortu solis, gloriam eius. cum
uenerit quasi fluuius uiolentus, quem spiritus domini cogit; et uenerit
sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in iacob, dicit
dominus. hoc foedus meum cum eis, dicit dominus: spiritus meus qui est
in te, et uerba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et
de ore seminis seminis tui, dixit dominus. amodo et usque in
sempiternum. lxx:
et timebunt qui ab occidente nomen domini, et qui ab ortu solis,
nomen inclutum. ueniet enim quasi fluuius uiolentus ira domini, ueniet
cum furore et ueniet de sion qui liberet. et auertet impietates a iacob,
et hoc erit eis a me testamentum, dicit dominus. spiritus meus qui est
in te, et uerba mea quae dedi in ore tuo, non deficient de ore tuo, et
ex ore seminis tui, ait dominus ex nunc et in aeternum. postquam dominus
lorica iustitiae, et galea salutis, et uestibus ultionis zeli que
pallio fuerit indutus ad pugnam, et uenerit ad certamen atque uindictam,
ut retribuat hostibus, et reddat inimicis suis, et insulas eorum, id
est urbes uiculos que subuertat, tunc alienigenae qui de occidente et
oriente uenturi sunt, ut requiescant in sinu abraham, de quibus et supra
dictum est: ecce isti de longe uenient, alii de occidente, et alii ab
aquilone, et alii de terra persarum, timebunt dominum, eo timore qui est
initium sapientiae. de quo in multis locis legimus, e quibus pauca
ponamus: beatus uir qui timet dominum. et: non est inopia timentibus
eum. et: timor domini disciplina et sapientia. et: uenite, filii, audite
me; timorem domini docebo uos. et: beatus homo qui timet dominum. et:
timor domini addit dies. quod autem repulso israel, gentium turba
succedat, malachias propheta plenius docet, in quo dicitur ad iudaeos:
non est uoluntas mea in uobis, dicit dominus omnipotens.
et hostiam non suscipiam de manibus uestris. rursum que de multitudine
nationum: ab ortu enim solis usque ad occasum glorificatum est nomen
meum in gentibus. huius beatitudinis ille auctor est, qui ueniet quasi
fluuius uiolentus, quem spiritus domini cogit. siue ut aquila
transtulit: quasi flumen angustum, spiritus domini signaculum eius. aut
ut theodotio: quasi fluuius oppugnans, spiritus domini signatus est. in
eo ergo testimonii huius, quod lxx transtulerunt: quasi fluuius
uiolentus, ira domini ueniet cum furore, pars ultima in hebraico non
habetur. neque enim in repromissionibus dei ira furor que ponendus est;
cum in ceteris quae sequuntur, beatitudo sit futurorum et comminatio
poena que peccantium. iuxta aquilam autem et theodotionem, spiritus
domini qui signatus in christo est, illud confirmat exemplum, quod in
ioanne euangelista legitur: hunc enim deus signauit pater. de quo ante
iam dictum est: exiet uirga de radice iesse et flos de radice ascendet,
et requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et
pietatis, et repleuit eum spiritus timoris dei. unde et nos dicimus:
signatum est super nos lumen uultus tui, domine. et in hiezechiele
uirorum gementium frontes thau, litterae hebraicae, quae apud eos ultima
est, impressione signantur. sin autem scire uolumus, quomodo spiritus
sanctus fluuius uiolentus sit, apostolorum acta relegamus, in quibus
scriptum et: cum autem congregati essent pariter, factus est subito de
caelo sonus quasi spiritus uiolenti, et impleuit uniuersam domum ubi
erant sedentes. apparuerunt que eis linguae diuisae sicut ignis et sedit
super singulos eorum. repleti que sunt omnes spiritu sancto. sequitur:
ueniet redemptor sion; et eorum; qui redeunt ab iniquitate in iacob,
dicit dominus. pro quo septuaginta transtulerunt: ueniet ex sion qui
liberet; et auertat impietates ab iacob. si ergo de sion ueniet, qui
auertat impietates ab iacob, hoc intellegimus, quod homo natus sit in
sion, et fundauerit eam altissimus, qui auertit scelera ab iacob. sin
autem ueniet sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in iacob,
dicit dominus, hic sensus est: ueniet christus qui redimet sion sanguine
suo. siue iuxta hebraicam proprietatem, qui propinquus est sion, et de
israel stirpe generatus sit, hoc enim goel, id est agchisteus~g, sonat.
ac ne putemus omnem redimi sion et eam de sceleribus liberari, quae
domini sanguine cruenta est, significanter adiunxit: his qui redeunt ab
iniquitate, si uoluerint agere paenitentiam, in quibus oratio domini
compleatur: pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt. eorum
igitur in sion redemptio est; et propinquus, qui eum susceperint ex
iacob, et illis pollicetur dicens: hoc foedus meum cum eis, siue pactum,
ut omnes alii transtulerunt, aut testamentum, ut posuere septuaginta.
quod sit autem foedus, pactum et testamentum, sequens uersus ostendit:
spiritus, inquit, meus qui est in te, et uerba mea, quae posui in ore
tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in
sempiternum. quod uel ad esaiam dicitur, ut mihi uidetur, uel ad
dominum, ut plerique aestimant. igitur ad esaiam sic ordo connectitur:
hoc est pactum euangelii sempiternum, ut spiritus meus qui in te est, et
uerba mea quae posui in ore tuo, per quae uentura praedices, nec de tuo
ore discedant, nec de filiorum tuorum ac nepotum, et seminis seminis
tui, ut omnis per seriem generatio demonstretur. quod scilicet gratia
prophetarum in apostolis ueniat, et per eos qui de israel per apostolos
credituri sunt. quod autem infert: amodo et usque in aeternum, illi
testimonio congruit: caelum et terra transibunt; uerba autem mea non
praeteribunt. hunc locum diligenter paulus edisserens, scribit ad
romanos, quod non sit distinctio iudaei et graeci, sed ipse dominus
omnium, diues in omnibus qui inuocant illum; et quod non sic crediderint
gentes, ut israel penitus pelleretur. nam et ego, ait, israelites sum
ex semine abraham, de tribu beniamin. non repulit deus plebem suam quam
praesciuit. et post paululum, cum eliae posuisset exemplum, quaerentis
ad dominum quod solus esset relictus, et audientis ab eo quod
reliquisset sibi dominus septem milia uirorum, qui non curuassent genua
ante baal, intulit: sic igitur et in hoc tempore reliquiae secundum
electionem gratiae saluae factae sunt.
si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est
gratia. quid ergo est? quod quaerebat israel, hoc non est consecutus.
electio autem consecuta est; ceteri uero excaecati sunt. qui si non
permanserint in incredulitate, inserentur. potens est enim, inquit,
deus, iterum inserere illos. non contra naturam ex oleastro, sicut
gentium inserta est multitudo, sed secundum naturam in bonam, id est in
suam oliuam. et ad extremum posuit, ut ad praesens capitulum perueniret:
nolo enim uos ignorare fratres mysterium hoc, ut non sitis apud
uosmetipsos sapientes. quia caecitas ex parte israel contigit, donec
plenitudo gentium subintraret. et sic omnis israel saluus fieret, sicut
scriptum est: ueniet ex sion qui liberet, et auertet impietates ab
iacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. haec
idcirco latius prosecuti sumus, ut quidquid repromissionum et legimus et
dicturi sumus ad sion et ad hierusalem, non generaliter ad omnes
iudaeos, sed specialiter ad eos dici intellegamus, qui in apostolis et
per apostolos electi sunt ex israel.
LIBER 17
quanta mysteria septimus post decimum numerus, ad quem nunc
explanationum in esaiam peruenit liber, in scripturis sanctis contineat,
uellem, uirgo christi eustochium, breui sermone percurrere. sed quia
non possum omnia in omnibus locis dicere, hoc strictim admoneo, quod
psalmus, qui huius numeri titulo praenotatur, sit pueri domini dauid, et
cecinerit uerba cantici, in die qua eripuit eum dominus de manu omnium
inimicorum suorum et de manu saul, et dixerit: diligam te, domine,
fortitudo mea, et reliqua. puer autem domini ille est, cui pater
loquitur in esaia: magnum tibi est uocari: puer meus. et in alio loco:
ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit sibi anima
mea. iste puer qui interpretatur fortis manu, in die qua liberauit eum
dominus de manu saul (qui in lingua nostra expetitum uel infernum sonat)
et ab omnibus inimicis suis, qui clamauerunt contra eum: crucifige,
crucifige talem, quando ad patrem uictor ascendit fuluis uestibus de
bosra, inter cetera triumphantis locutus est uerba: eripe me de
contradictionibus populi; constitues me in caput gentium. populus quem
non cognoui, seruiuit mihi; in auditu auris oboediuit mihi. rursum que
de populo iudaeorum: filii alieni mentiti sunt mihi; filii alieni
inueterauerunt, et claudicauerunt a semitis suis. quibus et elias
dixerat: usquequo claudicatis utroque pede? denique quod difficile in
aliis reperitur, hic psalmus tam in samuelis quam in dierum historia
continetur. qui de uno numero ad hebdomadem per incrementa proficiens,
uenit ad uicesimum octauum psalmum, qui et ipse inscribitur dauid, in
consummationem tabernaculi, quando angelis imperatur: afferte domino
filii dei; afferte domino filios arietum. et omnia baptismi salutaris et
ecclesiae mysteria concinuntur: uox domini super aquas; deus maiestatis
intonuit. dominus super aquas multas, uox domini in uirtute. et post
paululum: uox domini praeparantis ceruos, et reuelauit condensa, et in
templo eius omnes dicent gloriam. atque ut multitudinem credentium
demonstraret, intulit: dominus diluuium inhabitare fecit; et sedebit
dominus rex in aeternum. rursum que octauae addito sacramento,
tricesimum sextum psalmum efficit litteratum, cuius principium est: noli
aemulari in malignantibus, neque zelaueris facientes iniquitatem. cuius
expositio non praefationis, sed proprii uoluminis est. et ne multa nunc
replicemus, usque ad quintum decimum numerum per augmenta succrescens,
in quo psalmi graduum sunt, et uas electionis apud petrum hierosolymis
commoratur, centesimum uicesimum efficit numerum, qui primi in christum
fuere credentes et cum apostolis coenaculum fidei conscenderunt,
descendit que super eos spiritus sanctus. post que usque ad septimum
decimum numerum ordine gradiens, et euangelicam possidens dignitatem,
praecipiente domino de dextris partibus, centum quinquaginta tres pisces
magnos capit, et in ecclesia collocat. cui et nunc esaias propheta
loquitur.
60. surge, illuminare, quia uenit lumen tuum, et gloria domini
super te orta est.
quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos; super te autem
orietur dominus, et gloria eius in te uidebitur. et ambulabunt gentes in
lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. lxx: illuminare,
illuminare (signum_obeli) hierusalem (signum_metobeli) uenit enim lumen
tuum, et gloria domini super te orta est. ecce tenebrae operient terram,
et caligo super gentes. super te autem apparebit dominus, et gloria
illius in te uidebitur. et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in
splendore tuo. quid nobis uideretur de instauratione sion et hierusalem,
et cunctis quae ei prophetali uaticinio promittuntur, in fine
superioris libri plenius diximus, ubi interpretati sumus, quid
significaret ille uersiculus: ueniet sion redemptor, et his qui redeunt
ab iniquitate in iacob. nunc breuiter perstringendum est, quid plurimi
de hoc loco sentiant, ut errore perspecto, facilius possimus suscipere
ueritatem. iudaei et nostri semiiudaei, qui auream atque gemmatam de
caelo exspectant hierusalem, haec in mille annorum regno futura
contendunt, quando omnes gentes seruiturae sunt israel, et cameli madian
et epha de saba uenientes, aurum deferent et thus, et omnes oues cedar
congregentur, arietes que nabaioth ueniant, ut immolentur super altare
templi, quod fuerit exstructum. de insulis quoque, et maxime nauibus
tharsis, uolare filias illius ut columbas, auri et argenti diuitias
conferentes. et aedificari muros hierusalem ab alienigenis, quibus
praesint gentium reges, semper que apertas fore portas ciuitatis, ut
diebus ac noctibus diuitiae hierusalem et uictimae deferantur. et omnia
quae deserta sunt cyparisso et pino et cedro sectis in libano,
construenda. praecipue templum domini, in quo sit laetitia sempiterna;
ita ut sugat lac nationum, et regum diuitias comedat, tantam que
abundantiam rerum omnium fore, ut pro aere aurum habeant, pro ferro
argentum, pro lignis aes, pro lapidibus ferrum. principes quoque illius
aeterna pace fruituros, et episcopos praefuturos populis in iustitia,
sed et portas futuras anaglyphas. et quod his maius est, pro sole et
luna ipsum dominum aeterna luce fulsurum. et pro uno homine habituram
eam mille fortissimos uiros, et pro paruulis gentes robustissimas
possessuram. haec illi dicunt, qui terrenas desiderant uoluptates, et
uxorum quaerunt pulchritudinem, ac numerum liberorum, quorum deus uenter
est, et gloria in confusione eorum, quorum qui sequitur errorem, sub
nomine christiano iudaeorum se similem confitetur. alii autem asserunt
haec omnia iudaeis carnaliter repromissa, si recepissent eum, qui dicit
in euangelio: ego sum lux mundi, quae illuminat omnem hominem uenientem
in mundum, ut quomodo uictimae concessae sunt populo israel, non quo per
se bonae essent, sed ne daemonibus offerrentur. ita et gulosis iudaeis,
nihil aliud que quaerentibus nisi corporibus uoluptates, ista dominus
pollicetur, ut saltem pro carnalibus desideriis et opum abundantia
filium dei susciperent, quem quia non susceperunt, repromissiones quoque
irritas fieri. denique chananaeae pro filia deprecanti: non ueni,
inquit, nisi ad oues perditas domus israel. et discipulis suis: in uiam
gentium ne abieritis, et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis. ite
autem magis ad oues perditas domus israel. quam ob causam et apostoli
primum in synagogis dominum nuntiabant, quibus non recipientibus
euangelium, dicunt ad eos: uobis quidem oportuerat praedicari uerbum;
sed quia non recepistis salutem, ecce conuertimur ad gentes. lux enim
uenit in mundum; et magis iudaei dilexerunt tenebras. unde et dominus
cum hierusalem fleuisset, adiecit: si scires etiam tu quae ad pacem sunt
tibi. quam quia non suscepit, intulit: nunc autem ueniet dies super te;
et circumdabunt te inimici tui uallo. et coarctabunt te, ad terram que
deducent cum filiis tuis. nos autem iuxta priorem sensum ad ecclesiam
dici uniuersa credamus, quae primum de iudaico populo congregata est, et
lumen quod super eam ortum fuerat, per apostolos transmisit ad gentes.
cui dicitur: surge, illuminare; ut quae cecidit in incredulis, surgat in
fidelibus, quae cecidit in synagogis, surgat in ecclesiis; et postquam
surrexerit, illuminetur, ut nequaquam habeant erroris tenebras. uenit
enim lumen tuum, quod tibi omnes prophetae pollicebantur, quod iugiter
exspectabas.
et gloria domini, quae quondam fuit super tabernaculum et templum eius,
orta est super te; de qua dictum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas
dei. ecce enim tenebrae operient terram, eos qui terrena sapiunt; et
caligo populos, siue ut in hebraico legitur: tribus, quod proprie
refertur ad iudaeos, de quibus in alio psalmo scriptum est: illuc enim
ascenderunt tribus, tribus domini, testimonium israel. super te autem
orietur dominus, sol iustitiae, et gloria eius in te uidebitur. de qua
scriptum est: et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre,
plenum gratiae et ueritatis. et ambulabunt gentes in lumine tuo. nos
omnes ambulabimus in apostolorum luce, quae lucet in mundo, et tenebrae
eam non comprehenderunt. et reges, inquit, in splendore ortus tui:
quando primum in christo nata es. quod et spiritaliter impletur, et
carnaliter, ut reges quorum cor in manu domini est, et quibus non regnat
peccatum in mortali corpore, ambulent in splendore nascentis ecclesiae,
siue in eo qui ortus est in ecclesia, et ueri regis christi fidei colla
submittant. quod cotidie uidemus expleri quando idololatriae errore
sublato persecutionis rabie, ad fidem ac tranquillitatem christi romani
principes transeunt. sunt qui haec omnia quae nos post primum saluatoris
aduentum usque ad consummationem mundi et ex parte completa et penitus
explenda memoramus, futuro tempore praestolentur, quando subintrante
plenitudine gentium, saluandus sit omnis israel. quorum nequaquam
sententia reprobanda est, dummodo spiritaliter haec complenda, et non
carnaliter nouerimus. porro nomen hierusalem et gentium, quod his a lxx
ponitur, in hebraico non habetur, et obelo praenotandum est, aduersus
eos, qui asserunt omnia quae dicuntur dici ad hierusalem.
leua in circuitu oculos tuos et uide. omnes isti congregati
uenerunt tibi. filii tui de longe uenient et filiae tuae in latere
sugent. lxx: leua in circuitu oculos tuos; et uide omnes congregatos
filios tuos. uenerunt omnes filii tui de longe, et filiae tuae super
humeros portabuntur. dicitur ad ecclesiam, quae primum per apostolos
congregata est in sion, de quibus et in apostolorum actibus legimus,
quod de uniuerso orbe terrarum uiri religiosi fuerint in hierusalem, qui
susceperint sermonem dei et linguis suarum alienarum que gentium uel
audirent loquentes alios, uel ipsi loquerentur ad ceteros. et
praecipitur ut leuent oculos suos in circuitu, quod et dominus praecepit
apostolis, dicens: leuate oculos uestros, et uidete, quia iam albae
sunt segetes ad metendum. de sion enim, et nequaquam de monte sina,
egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem. praecipitur que ut
eleuatis oculis uideat suos filios congregatos, qui de longe ueniant.
cui et in alio loco dicitur: gaude mimis, filia sion, praedica, filia
hierusalem. ecce ego uenio, et habitabo in medio tui, dicit dominus. et
uenient gentes multae ad dominum; et erunt mihi in populum, et ego ero
eis in deum. nos autem sumus filii qui de longe uenimus ad dominum,
peregrini quondam a testamento dei et repromissionibus eius, spem non
habentes, et absque deo in mundo. sed quid dicit apostolus? uos qui
eratis aliquando longe, nunc facti estis prope. quod que sequitur: et
filiae tuae in latere sugent, illud significat, quod animae in christo
lactentes, et in baptismate, paruulorum, de quibus et petrus apostolus
loquitur: quasi modo nati paruuli, rationabile et absque dolo lac
desiderate, sugant lac apostolorum. quibus paruulis atque lactentibus
loquebatur et paulus: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus
formetur in uobis. et in alio loco: quasi nutrix fouens filios suos, sic
desiderantes uos cupimus impertire non solum euangelium christi, sed et
animas nostras. quod autem pro hoc in lxx dicitur: filiae tuae super
humeros portabuntur, diligentius attendendum est.
filii enim qui robusti sunt, ipsi per se de longe ueniunt, et ad fidem
domini congregantur. filiae autem quae imbecilliores sunt, et pro
fragilitate sexus, necdum in uirum uenere perfectum, apostolorum
portantur humeris, ut deferantur in sinus abraham, isaac et iacob. tunc
uidebis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, quando
conuersa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium uenerit tibi.
lxx: tunc uidebis, et timebis, et stupebis corde, quoniam transferentur
in te diuitiae maris et gentium et populorum. cum eleuaueris oculos
tuos, et filios tuos filias que prospexeris uel per se uenire uelociter,
uel sanctorum humeris deportari, tunc gaudebis, et in modum fluuiorum
aquis subitis inundaberis, et mirabitur, ac stupebit, immo dilatabitur
cor tuum, audiens apostolum: os meum patet ad uos, o corinthii. et
iterum: dilatamini et uos, ne angustia pectoris non possitis habere
hospitem christum, qui dicit in euangelio: ego et pater ueniemus, et
mansionem faciemus apud eum. quod autem additur in lxx: et timebis, in
hebraico non habetur. nisi forte post gaudii magnitudinem subintrauit
timor, ne tanto bono careat. an non est gaudium, cernere diuitias, et
multitudinem maris ad se transferri atque conuerti, et fortitudinem
gentium uenire sibi, ut quidquid in saeculo et orbe terrarum est, suum
sit. et roborata fide gentium dicat: omnia possum in eo qui confortat
me, iesu christo?
inundatio camelorum operiet te, dromedarii madian et epha. omnes
de saba uenient, aurum et thus deferentes, et laudem domino
annuntiantes. omne pecus cedar congregabitur tibi. arietes nabaioth
ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo et domum
maiestatis meae glorificabo. lxx: et uenient tibi greges camelorum, et
operient te cameli madian et gepha. omnes de saba uenient, aurum et thus
deferentes; et salutare domini annuntiabunt. omnes oues cedar
congregabuntur tibi, arietes nabaeoth uenient, et offerentur placabiles
super altare meum; et domus orationis meae glorificabitur. post diuitias
maris et fortitudinem gentium, greges quoque camelorum, et dromades
madian et epha promittuntur hierusalem, qui omnes uenient de saba,
portantes aurum et thus et, quod his maius est, annuntiantes domini
salutare. uniuersae quoque oues cedar congregabuntur ecclesiae, et
arietes nabaioth uenient, siue ut in hebraico scriptum est:
ministrabunt; et offerentur, siue offerent uictimas super altare domini,
ut domus eius incluta fiat. madian et gepha regiones sunt trans
arabiam, fertiles camelorum, omnis que prouincia appellatur saba, unde
fuit et saba regina, quae uenit sapientiam audire salomonis. et ipsa
deferens aurum et thus, pacifico regi multa deportans, et ab eo maiora
suscipiens. cedar autem regio sarracenorum est, qui in scriptura
uocantur ismaelitae. et nabaioth unus est filiorum ismael, ex quorum
nominibus solitudo appellatur, quae frugum inops, pecorum plena est. per
familiaria ergo nomina gentium barbararum, quae uicinae sunt israeli,
totius mundi conuersio praedicatur. madian quippe in hoc loco
interpretatur iniquitas, epha resolutus siue effundens, saba conuersio
uel captiuitas, cedar tenebrae, nabaioth prophetiae. greges igitur
camelorum, iniquitatis uinculis resoluti, et animas suas effundentes
deo, operient hierusalem muneribus, et omnes de captiuitate uenient, et
conuersione sua aurum fidei deferentes et thus sacrificii. et per haec
munera nequaquam propria salute contenti, proficient ut etiam ceteris
praedicent salutare dei. diues ille, qui instar cameli portabat in
euangelio diuitiarum pondera, et camelus erat, noluit domini audire
consilia, nec exonerari, ut abiecta sarcina, alis columbae uolaret ad
caelum. propterea tristis abiit. et de istiusmodi camelo saluator
loquitur: facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem
in regna caelorum.
difficultatem rei proposuit, non impossibilitatem. denique sanctae
memoriae mater tua paula frater que pammachius, per foramen acus, hoc
est per arctam et angustam uiam quae ducit ad uitam, transierunt ad
regna caelorum, latam uiam cum sarcinis relinquentes, quae ducit ad
tartarum. immo quidquid habebant, in domini dona portarunt, implentes
illud quod scriptum est: redemptio animae uiri, propriae diuitiae. quae
enim apud homines impossibilia, apud deum possibilia sunt. habentes in
muneribus principalia, aurum, in sensu et thus odoris optimi, atque
dicentes: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. et:
christi bonus odor sumus in omni loco. exemplo uirtutis suae, cotidie
nuntiant salutare domini, ut omnes oues cedar congregentur in ecclesia,
et de erroris tenebris ad lucem transeant. arietes que prophetarum, de
quibus in uicesimo octauo psalmo canitur: afferte domino, filii dei,
afferte domino filios arietum, ueniant et offerantur, siue iuxta
theodotionem, offerant se sacrificium domino, et placabiles hostiae
fiant, ut christi glorificetur ecclesia. de huiuscemodi ouibus saluator
discipulis loquebatur: ite ad oues perditas domus israel. et iterum:
meae oues meam uocem audiunt. et in hiezechiele plenius: ecce ego
quaeram oues meas, et uisitabo illas. sicut quaerit pastor gregem suum.
haec dicit dominus: perditam quaeram, et errantem reducam, et fractam
alligabo, et infirmam confortabo, fortem que custodiam, et pascam eas
cum iudicio. et ut nossemus quae essent oues, ponit manifestius: et
scient quia ego sum dominus deus eorum; et isti populus meus domus
israel, dicit dominus deus. et uos oues meae, et oues gregis mei omnes
estis, et ego dominus deus uester. si quis ergo in gentibus diues est,
saluetur ut camelus, non absque donis atque muneribus, quo possit uerbum
domini praedicare. si quis simplicitatis ouium et auctoritatis arietum,
ascendat uel offeratur in altare domini ab his qui praeualent, ut domus
eius glorificetur. quod autem in hebraico scriptum notauimus: arietes
nabaioth ministrabunt tibi, et offerent super placabili altari meo,
proprie super his intellegitur qui de gentibus electi in sacerdotium,
ministri sunt saluatoris. si quis autem contentiosus est, et carnaliter
haec promissa contendit, respondeamus ei: nos talem consuetudinem non
habemus, neque ecclesia dei. illud que dicamus, quod etiam si carnaliter
sunt promissa iudaeis, tamen sub conditione sunt promissa, ut si
suscepissent lumen suum, quod ad eos missum fuerat, tunc etiam ista
sequerentur, quod uidelicet per desiderium auri, et opum abundantiam
rerum que carnalium, quarum semper ista gens capiebatur illecebris,
susciperent ad se missum filium dei, quem quia non susceperunt, uniuersa
sublata sunt, et suscipientibus spiritaliter reddita hereditas.
qui sunt isti, qui ut nubes uolant, et quasi columbae ad
fenestras suas? me enim insulae exspectant, et naues maris in principio,
ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum et aurum eorum cum eis,
nomini domini dei tui, et sancto israel, quia glorificauit te. lxx: qui
sunt hi qui ut nubes uolant, et sicut columbae cum pullis ad me? me
insulae exspectarunt, et naues tharsis in primis, ut adducant filios
tuos de longe, et argentum suum et aurum cum eis, propter nomen domini
sanctum; et quia sanctus israel glorificatus est. quia dominus ingressus
est aegyptum super nubem leuem, et nubibus prophetarum mandauit, ne
pluerent super israel imbrem, ad quos peruenit ueritas dei, miratur
ecclesia de circumcisionis primum populo congregata, uolare ad se
gentium turbam toto orbe terrarum. et assumptis alis spiritus sancti,
festinare, iuxta symmachum et theodotionem, ad fenestras suas; iuxta
aquilam ad cataractas suas, ut ingrediantur ecclesiam. siue doctores cum
discipulis suis, id est columbas cum pullis suis, uolare ad ecclesiam
de insulis gentium, quae iuxta uaticinia prophetarum exspectabant
dominum. naues quoque tharsis, id est maris, de quibus in uisione tyri
plenius diximus, adducent filios ecclesiae in principio fidei, aurum
argentum que portantes. corde enim creditur ad iustitiam; ore autem
confessio fit ad salutem. de quo auro et argento in sexagesimo septimo
psalmo scriptum est: pennae columbae deargentatae, et posteriora eius in
fulgore auri.
et septuagesimo primo psalmo: reges tharsis et insulae munera offerent,
et reges arabum et saba dona adducent. quae omnia deferuntur nomini
domini dei et sancto israel, qui glorificauit eum.
et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum
ministrabunt tibi. in indignatione enim mea percussi te, et in
reconciliatione mea misertus sum tui. et aperientur portae tuae iugiter,
die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et
reges earum adducantur. gens enim et regnum, quod non seruierit tibi,
peribit; et gentes solitudine uastabuntur. lxx: et aedificabunt
alienigenae muros tuos, et reges eorum assistent tibi. propter iram enim
meam percussi te, et propter misericordiam dilexi te. et aperientur
portae tuae semper. die ac nocte non claudentur, ut introducant ad te
fortitudinem gentium et reges earum qui adducendi sunt. gentes enim et
reges qui non seruierint tibi, peribunt; gentes solitudine desolabuntur.
inter cetera quibus ditatur ecclesia et urbs saluatoris exstruitur,
alienigenae quoque et filii peregrinorum aedificant muros eius, ne
hostis possit intrare, nec locum inuenire perfidia. alienigenae autem et
peregrini proprie significant populum nationum, qui uere exstruxerunt
ecclesiam christi. intantum ut reges eorum et principes ministrent, siue
assistant ei. quod uel carnaliter accipitur, uel spiritaliter. si
carnaliter, uidemus caesares romanos christi iugo colla submittere, et
aedificare ecclesias expensis publicis, et aduersus persecutiones
gentium atque insidias haereticorum legum scita pendere. si
spiritaliter, quicumque in eis continentia, eloquentia, sanctitate
principes sunt, et animae imperio carnis subiugant seruitutem, ipsi
administrant et assistunt, uel auxiliantur ei, quam saepe propter
neglegentiam deserit, uel persecutorum percutit uirga, ut rursum propter
sui misericordiam diligat. uel certe hoc dicendum, quod afflictam
quondam et captiuitati traditam in populo iudaeorum, in uocatione
gentium reconciliet sibi, ita ut portae eius semper apertae sint, et nec
die nec nocte claudantur, et saluari cupientibus iugiter pateant; id
est, ut ei in gaudio, et in tribulatione uolentibus credere, introitus
non negetur. et inferatur ad eam fortitudo, siue diuitiae gentium; et
reges earum ministrent, siue adducantur ei quasi captiui. quod tunc
intelleges, cum uideris eloquentissimos saeculi atque ditissimos adduci
ad fidem christi; et stultam fieri sapientiam sapientium, ac prudentiam
prudentium reprobari, ut fatuum dei sapientius sit hominibus. gentes
autem et reges earum, qui seruire ecclesiae noluerint bonam et utilem
seruitutem, ut in apostolicam transferant dignitatem, peribunt ea
perditione, quae impiis praeparata est, et quidquid in eis fuerit,
redigetur in solitudinem, qui habere noluerunt hospitem deum.
gloria libani ad te ueniet, abies et buxus et pinus simul ad
ornandum locum sanctificationis meae; et locum pedum meorum glorificabo.
et uenient ad te curui filii eorum, qui humiliauerunt te, et adorabunt
uestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, et uocabunt te
ciuitatem domini, sion sancti israel. lxx: gloria libani ad te ueniet in
cyparisso et pino; et cedro simul ut glorificetur locus sanctus meus,
(signum_asterisci) et locum pedum meorum glorificabo (signum_metobeli)
et ibunt ad te timentes filii eorum qui te humiliauerunt (signum_obeli)
et irritauerunt te. (signum_metobeli) et adorabunt uestigia pedum tuorum
omnes qui irritauerunt te; et uocaberis ciuitas domini sion, sancti
israel. multa desunt in septuaginta, quae ex hebraeo sub asteriscis
posui, et quod addiderunt, obelo praenotaui. libanus mons phoenicis est,
excelsis arboribus consitus, quas psalmista describens ait: uidi impium
superexaltatum, et eleuatum quasi cedros libani. et in alio loco:
conteret dominus cedros libani. multa que alia quae studio breuitatis
praetereo. de hoc quondam hiram rex tyri salomoni ioppen ligna mittebat,
ad aedificandum templum dei.
de quo etiam nunc scriptura promittit abietem et buxum et pinum, siue
iuxta septuaginta cyparissum et pinum et cedrum, aut iuxta aquilam
abietem, thaadaor et thaassur, uel iuxta theodotionem brais, thadaar et
theassur, simul esse caedendas, ut aedificetur templum sion. quod si ita
est, ubi erit aurea et gemmata hierusalem? ubi uxor agni? ubi portae
duodecim gemmarum uarietate distinctae? nisi forte muros habebit et
fundamenta gemmata, et templum quod ornatius esse deberet, lignis
aedificabitur. qua ratione compellimur omnia spiritaliter accipere, quod
abies, cyparissus, pinus et cedrus, excelsae quondam libani arbores,
glorificauerint templum dei et locum pedum illius, et inclutum fecerint.
ac ne longo sermone sensum traham, uir sanctus et eloquentissimus
martyr cyprianus, et nostri temporis confessor hilarius, nonne tibi
uidentur excelsae quondam in saeculo arbores, aedificasse ecclesiam dei?
quod que sequitur: et uenient ad te curui, siue reuertentes, filii
eorum qui humiliauerunt te; et adorabunt uestigia pedum tuorum, omnes
qui detraxerant tibi, de his debemus intellegere, qui non uoluntate, sed
necessitate sunt christiani; et metu offensae regnantium, timentibus
animis inclinantur. uel certe quod prius persecutores, postea
crediderint. qualis fuit et apostolus paulus, qui persequebatur
ecclesiam dei, et postea uas electionis est appellatus. cum haec ita
fuerint expleta, ut intret gentium plenitudo, tunc omnis israel saluus
fiet. et uocabitur uere ciuitas domini sion, sancti israel, quae
consistit in specula, et de utroque populo congregata est.
pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui
pertransiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione
et generatione; et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. et
scies, quia ego dominus saluans te, et redemptor tuus fortis iacob. lxx:
pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non erat qui
auxiliaretur; ponam te exsultationem aeternam et gaudium generationum in
generationes. et suges lac gentium, et diuitias regum comedes. et scies
quia ego dominus qui saluam te feci et qui erui te, deus iacob. quae
prius fueras derelicta et odio habita, fractis in te ramis, quia fructum
non attulerant. qui idcirco fracti sunt, quia nullus erat qui
pertransiret, et ibi praeberet auxilium. de quibus in psalmis dicitur:
et non dixerunt qui praeteribant: benedictio domini super uos. propterea
ponam te in superbiam sempiternam, siue in exsultationem et gaudium
duarum generationum; pro pristinis ramis, aliis insertis de oleastro
nationum, qui contra naturam exempli afferent fructus, non prioris
amaritudinis, sed dulcedinis, quam de radice sumpserunt. suges quoque
lac gentium, et mamilla regum lactaberis. qui locus quem sensum habeat,
super plenius exposuimus, disserentes illum uersiculum: filii tui de
longe uenient, et filiae tuae in latere sugent. siue iuxta septuaginta:
diuitias regum comedes. quae diuitiae secundum hebraicam ueritatem ubera
sunt regum atque doctorum, quibus nascentium in christo eruditur et
nutritur infantia. quae cum suxeris et perueneris ad solidum cibum, ut
diuitias quoque huiuscemodi regum comedas; tunc scies quod ego sum
saluator tuus, qui redemi te sanguine meo, deus, siue fortis iacob.
pro aere afferam aurum, pro ferro afferam argentum, et pro lignis
aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam uisitationem tuam pacem, et
praepositos tuos iustitiam. non audietur ultra iniquitas in terra tua,
uastitas et contritio in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos,
et portas tuas laudatio. lxx: pro aere afferam tibi aurum, et pro ferro
dabo tibi argentum, et pro lignis tribuam tibi aes, et pro lapidibus
ferrum. et dabo principes tuos in pace, et episcopos tuos in iustitia,
et non audietur ultra iniquitas in terra tua, neque contritio et miseria
in finibus tuis. sed uocabuntur salutare muri tui, et portae tuae
sculptura.
eadem res pro locorum qualitate, alteri genus, alteri species est. et ne
de artibus, rhetorica ac dialectica dicere quidpiam uidear, ponam
exempla communia, quae possint simplicem lectorem instruere. filius
meus, qui ad me species est, et me habet genus, filio suo genus est.
dicam et aliud, quod alteri maius, alteri minus est. centurio gregario
milite maior, tribuno minor est. quinque pauci sunt ad decem; plures ad
unum. ergo in instauratione spiritalis hierusalem, ligna uertentur in
aes, et lapides mutabuntur in ferrum, id est bruti quondam et
insensibiles homines in eas materias mutabuntur, quae utilitatem aliquam
praebeant ciuitati. ipsum que aes et ferrum per augmenta uirtutum, in
aurum argentum que mutabuntur ut nequaquam utilitatis speciem, sed
pretium quoque habeant ac decorem. de auro et argento, quid significent
in scripturis sanctis saepius diximus. ponam, inquit, principes tuos in
pacem, et episcopos tuos in iustitiam. pro quo in hebraico scriptum est:
ponam uisitationem tuam pacem, et praepositos tuos iustitiam. in quo
scripturae sanctae admiranda maiestas, quod principes futuros ecclesiae
episcopos nominauit, quorum omnis uisitatio in pace est, et uocabulum
dignitatis in iustitia, ut nequaquam accipiant personam in iudicio, nec
audiatur quidpiam iniquum in terra ecclesiae, neque contritio et
infelicitas in terminis eius. ubicumque enim iniquitas est et iustitia
non seruatur et pax perditur, haec omnia consequentur. sed pro his, ait,
omnibus occupabit salus muros tuos, siue saluator, qui in hebraico
legitur iesus, quod proprie nomen domini sonat. ipse enim fortitudo
murorum ecclesiae, quae habet portas in laude domini, ut qui
ingrediuntur eam, primum discant laudare dominum, et nomen illius
confiteri. quod autem septuaginta pro laude interpretati sunt glumma~g,
id est sculpturam, hoc possumus dicere, quod portae ecclesiae cunctis
debeant caelatae esse uirtutibus, per quas ingrediamur ad eam.
non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor
lunae illuminabit te; sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et
deus tuus in gloriam tuam. non occidet ultra sol tuus, et luna tua non
minuetur, quia dominus erit in lucem sempiternam, et complebuntur dies
luctus tui. lxx: et non erit tibi ultra sol in lucem diei, neque ortus
lunae lumen praebebit tibi nocte; sed erit tibi dominus lux aeterna, et
deus gloria tua. non enim occidet sol tibi, et luna tibi non deficiet.
erit que dominus lux sempiterna, et complebuntur dies luctus tui. et hoc
capitulo cogimur omnia quae dicta sunt et dicenda, ad ultimum referre
tempus. quando caelo terra que transeuntibus, solis ac lunae cessabit
officium. et erit dominus ipse lumen perpetuum, ut quae chiliastai~g
carnaliter asserunt esse complenda, nos spiritaliter futura credamus, in
qualitate promissionum, non in tempore discrepantes. quibus breuiter
respondendum est, quod pseudoprophetis et peccatoribus sol occidit
meridie, et e contrario timentibus dominum oritur sol iustitiae. quare
non semper sanctis, ille qui dicit: ego sum lux mundi, qui lucet in
tenebris, et tenebrae eum non comprehenderunt? per diem quippe sol non
uret nos, neque luna per noctem. quia habemus dominum lucem perpetuam,
et dies luctus nostri complebuntur, nequaquam plangentibus in
subuersione hierusalem, sed laetantibus instructione ecclesiae. beati
quippe lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. beati flentes, quoniam ipsi
ridebunt.
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. ut
postquam domini fuerint carne saturati, eructent sermonem domini, et
dicant opera sua regi.
populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram,
germen plantationis meae. opus manus meae ad glorificandum. minimus
erit in mille, et paruulus in gentem fortissimam. ego dominus in tempore
eius subito faciam istud. lxx: populus tuus omnes iusti semper
possidebunt terram; custodiens plantationem, opera manuum suarum in
gloriam. qui paruus est, erit in milibus, et qui minimus, in gentem
magnam. ego dominus in tempore congregabo eos. finitis diebus luctus
atque completis, quando tristitia uertetur in gaudium, populus sion erit
omnis iustus, non ad breue tempus, sed in perpetuum, et quia iustus
est, terram mitium possidebit. nec mirandum si ad recipienda
promissionis bona, terram mansuetorum teneat atque uiuentium, quam
propheta suspirat, dicens: credo uidere bona domini in terra uiuentium,
cum germen plantationis domini sit, et opus manuum eius ad glorificandum
deum. omnis enim, inquit, plantatio quam non plantauit pater meus
caelestis, eradicabitur. siue iuxta septuaginta, populus custodiens
plantationem dei et opera manuum domini in gloria seruabitur creatoris.
de bona plantatione per hieremiam loquitur deus: ego plantaui te uineam
bonam, totam ueram, quae in esaia appellatur uinea sorec. et quia paulus
conscientia uirtutum loquentis in se christi, dicere poterat:
imitatores mei estote, sicut et ego christi. ideo ad corinthios
loquebatur: ego plantaui, apollo rigauit, dominus autem incrementum
dedit. plantati enim in domo domini, in atriis eius efflorescent. tunc
qui paruulus fuit, erit in milia, audiens a domino: esto habens
potestatem super quinque uel decem ciuitates, ita ut appelletur
chiliarchos~g. et qui cum apostolo dixerat: mihi minimo omnium sanctorum
data est gratia haec, princeps erit magnae gentis in caelestibus,
quando tempore constituto miserit dominus angelos suos, et
congregauerint ad eum omnes sanctos, a summitate caeli usque ad summum
eius. non solum de israel, sed et de gentium populo, quem significans
loquebatur: et alias oues habeo quae non sunt de grege isto, et illas
oportet me congregare, ut fiat unus grex, et unus pastor. hoc autem
subito faciet, ut quando omnia fuerint desperata, tunc in gentem
fortissimam congregentur. quae licet ex parte in ecclesia cotidie
uideamus expleri, tamen in mundi consummatione plenius complebuntur, et
in secundo saluatoris aduentu.
61. spiritus domini dei super me, eo quod unxerit me dominus; ad
annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde, et
praedicarem captiuis indulgentiam, et clausis apertionem. et annuntiarem
annum placabilem domino, et diem ultionis deo nostro, ut consolarer
omnes lugentes. ut ponerem lugentibus sion et darem eis coronam pro
cinere; oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris.
lxx: spiritus domini super me, propter quod unxit me. euangelizare
pauperibus misit me, sanare contritos corde; praedicare captiuis
remissionem et caecis ut uideant; uocare annum acceptabilem domino, et
diem retributionis. consolari omnes lugentes; dare lugentibus sion; dare
eis gloriam pro cinere, unctionem laetitiae lugentibus, habitum gloriae
pro spiritu maeroris. ille qui supra dixerat: ego dominus in tempore
congregabo eos, siue iuxta hebraicum: ego dominus in tempore eius,
subito faciam istud, loquitur consequenter: spiritus domini dei super
me. non quod dominus deus habeat dominum deum, sed quod iuxta
dispensationem carnis assumptae dicat ea quae humilia sunt.
ad quem psalmista iam dixerat: dilexisti iustitiam et odisti
iniquitatem; propterea unxit te deus, deus tuus, oleo exsultationis prae
consortibus tuis. quando enim consortes nominantur, naturam carnis
intellege, quia deus consortes substantiae suae non habet. et quia erat
unctio spiritalis, et nequaquam humani corporis, ut in sacerdotibus
iudaeorum. idcirco prae consortibus, id est ceteris sanctis, unctus esse
memoratur. cuius unctio expleta est tempore, quando baptizatus est in
iordane, et spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, et
mansit in illo. de quo et hic idem propheta dicebat: exiet uirga de
radice iesse, et flos de radice ascendet, et requiescet super eum
spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et
fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis. unde et saluator cum
uenisset in nazareth, in quo nutritus erat postquam baptizatus est in
iordane, ingressus est iuxta consuetudinem in die sabbati synagogam
eorum. cum que surrexisset ad legendum, datus est ei liber esaiae
prophetae, quo aperto inuenit scriptum: spiritus domini super me,
propter quod unxit me. euangelizare pauperibus misit me; praedicare
captiuis remissionem, et caecis uisum; dimittere fractos in libertatem,
praedicare annum domini acceptum. quando conuolutum librum reddidit
ministro, et sedit; et omnium oculi qui erant in synagoga, attendebant
eum, coepit que ad eos dicere: hodie completa est scriptura haec in
auribus uestris, et omnes testimonium praebebant ei, et mirabantur super
sermonibus gratiae, qui egrediebantur de ore eius. si ergo illo
completa est tempore prophetia, quomodo quidam ad consummationis
referunt tempora quae dicuntur. nisi forte possumus hoc dicere, quod
tunc ex parte completum sit, plenius esse complendum, quando omnis
populus dei fuerit iustus? nunc enim ex parte cognoscimus, et ex parte
prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, ea quae ex parte
sunt, destruentur. unctus est igitur spiritu sancto, ut annuntiaret
pauperibus, siue mansuetis, dicens eis in euangelio: beati pauperes
spiritu, quoniam eorum est regnum caelorum. et: beati mites, quoniam
ipsi possidebunt terram. et missus est ad sanandos eos, qui corde
contriti sunt. et dicunt: cor contritum et humiliatum deus non despicit.
siue iuxta symmachum et theodotionem: ad alliganda uulnera peccatorum,
praedicare captiuis remissionem, caecis ut uideant, uel clausis
apertionem, quod manifestius interpretatus est symmachus: uinctis
solutionem. de quo, immo ad quem supra dicitur: ecce posui te in lucem
gentium, aperire oculos caecorum, educere de uinculis alligatos, et de
domo carceris sedentes in tenebris. annum autem acceptabilem et diem
retributionis, omne praedicationis eius quo in carne uersatus est tempus
intellege. quod et apostolus paulus in primo saluatoris interpretatur
aduentu, dicens: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
de quo supra plenius diximus. sin autem retributio non in meritis
bonorum, sed in poenis accipitur peccatorum, iuxta quod dies dicitur
ultionis, de iudaico populo sentiendum est, in quem post passionem eius,
statim dei ira peruenit. consolatus que est omnes lugentes, dicens:
beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur, ut poneret lugentibus sion
et daret eis gloriam coronam que pro cinere. de quibus fuit et apostolus
paulus qui lugebat sion atque dicebat: tristitia enim mihi est et dolor
continuus. et iterum: optabam ego anathema esse a christo pro fratribus
meis, et propinquis iuxta carnem qui sunt israelitae. et propterea
lugentes atque plangentes, pro cinere oleum gaudii susceperunt, uidentes
de iudaeis plurimos credidisse, et stolam accipere mundissimam pro
lugubri uestimento.
et uocabuntur in ea fortes iustitiae, plantatio domini ad
glorificandum. et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas
erigent, et instaurabunt ciuitates desertas et dissipatas in
generationem et generationem.
et stabunt alieni, et pascent pecora uestra; et filii peregrinorum,
agricolae et uinitores uestri erunt. lxx: et uocabuntur generationes
iustitiae; plantatio domini in gloriam. et aedificabunt desertas
sempiternas, quae desolatae fuerant prius, suscitabuntur, et innouabunt
ciuitates desertas, desolatas in generationes, et uenient alienigenae,
et pascent oues tuas, et aliarum gentium aratores et uinitores. postquam
et apostoli, et apostolici uiri pro cinere et maeroris spiritu oleum
gaudii, et pallium siue iuxta septuaginta stolam gloriae laudis que
susceperint, tunc uocabuntur generationes iustitiae, plantatio domini
gloriosa. uel iuxta hebraicum ele, per extensam utramque syllabam,
fortes, dei que iustitiae, aut plantatio domini ad glorificandum, ut cum
glorificati fuerint uel ipsi glorificauerint dominum, aedificent
desertas a saeculo ciuitates, et ruinas antiquas suscitent, tam populi
iudaeorum quam cunctarum gentium, qui non solum aedificandi et
instaurandi urbes habebunt scientiam. sed et pastores erunt optimi, ut
repulsis antiquis pastoribus, quibus per hiezechielem dixerat deus: o
pastores israel, numquid pascunt semetipsos pastores, et non magis oues?
audiant cum apostolo petro: pasce oues meas. mirum que in modum de
caementariis atque pastoribus transibunt in agricolas, id est in
aratores et uinitores, ut possint cum apostolo dicere: dei aedificatio,
dei agricultura sumus. denique scribas et pharisaeos, uinitores et
agricolas iudaeorum saluator interrogat, quid faciet uinitoribus malis
et agricolis? illis que respondentibus: malos male perdet, et uineam
dabit aliis agricolis, intulit: auferetur a uobis regnum dei, et dabitur
genti facienti fructus eius. quae res interpretatione non indiget.
quotus enim quisque ecclesiarum princeps est de iudaeis, et non de
alienigenis, atque externarum gentium hominibus? qui ante idolis
seruientes, et alieni a testamento dei ac peregrini a promissionibus
illius, spem non habentes; et sine deo in saeculo, nunc praesunt
ecclesiis, et dura corda gentilium, prius que indomita, ad fructus
ferendos aratro fidei edomant; ut sementem doctrinae domini, bonorum
operum ubertate multiplicent.
uos autem sacerdotes domini uocabimini, ministri dei nostri,
dicetur uobis: fortitudinem gentium comedetis, in gloria earum
superbietis. pro confusione uestra duplici et rubore laudabunt partem
suam. propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna
erit eis, quia ego dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in
holocausto. lxx: uos autem sacerdotes domini uocabimini, ministri dei
uestri. fortitudinem gentium comedetis, et in diuitias earum eritis
admirabiles. sic terram secundo possidebunt, et gaudium sempiternum erit
super caput eorum. ego enim sum dominus, qui diligo iustitiam; et odi
rapinas de iniquitate. aedificatores urbium desertarum et pastores
gregum, qui ipsi sunt aratores et uinitores, hoc est filii peregrinorum,
ipsi quoque sunt sacerdotes dei, ad quos propheta nunc dicit: uos autem
uocabimini sacerdotes domini, et ministri dei nostri, dicetur uobis.
haud dubium quin ecclesiarum principes significet. uel certe de
apostolis intellegendum est, ut sit ordo: cum caementarii, pastores,
aratores et uinitores de gentibus fuerint ecclesiis praepositi, uos de
quibus dictum est: reliquiae saluae fient. et: nisi dominus sabaoth
reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus, et similes gomorrae
fuissemus, uocabimini sacerdotes et ministri dei quales erant et filii
dauid. de quibus scriptura dicit: filii autem dauid erant sacerdotes
dei. isti fortitudinem gentium comedent, et in diuitiis earum
admirabiles erunt. corona enim patrum gloria liberorum, et profectus
populi epulae sacerdotum. de istiusmodi diuitiis paulus scribebat ad
corinthios: gratias ago deo meo per iesum christum, quoniam in omnibus
diuites facti estis in eo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut
testimonium christi confirmatum est in uobis, ut in nullo indigeatis in
ulla gratia. fortitudo autem gentium triumphus est martyrum. et nos in
eorum gloria superbi sumus, non ea superbia quae in uitio est, cui deus
resistit, ut humilibus det gratiam; sed ea quae pro potentia et gloria
accipitur.
unde et moysi cornuta facies erat, qui dicere poterat: in te inimicos
nostros cornu uentilabimus. et pro superbia gloriae interpretatus est
aquila: kai~g en~g dox�i~g aut�n~g porphurai~g endusesthe~g, id est:
purpura uestiemini, ut insigne regii decoris ostenderet. quod que
sequitur: pro confusione duplici, et pro rubore laudabunt partem suam,
quod in septuaginta non habetur, sic mihi explanandum uidetur: pro eo
quod duplicem habebatis confusionem, tam super populo iudaeorum, qui a
deo recesserat, quam super nationibus, quae idolis seruiebant, uidebitis
eos conuersos ad timorem dei, laudare partem suam. haud dubium quin
dominum, de quo loquebatur et sanctus: pars mea dominus. hoc autem nemo
potest dicere, nisi qui aliam partem non habet. quia igitur uos super
eis duplicem habuistis confusionem et ruborem peccati eorum, super quo
ipsi non erubescebant, propterea in terra sua, id est in terra mitium
atque uiuentium, duplicia possidebunt, cum et praesentibus crediderint
et futuris. et habebunt laetitiam sempiternam. pro quo in septuaginta
legitur: sic terram secundo possidebunt. et gaudium sempiternum erit
super caput eorum, ut qui possederant terram in iudaeae angustissimis
finibus, postea uniuersum orbem possideant. de qua terra pater loquitur
saluatori: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae. hoc autem praestitit dominus, qui
diligit iudicii ueritatem, et odio habet rapinam in holocausto. pro quo
septuaginta transtulerunt: rapinam de iniquitate; quasi aliqua sit
rapina quae non ex iniquitate consistat. ergo quod dicit, hoc est: magis
deus iustorum diligit paupertatem, quam diuitum munera, quae de rapinis
sunt et iniquitate.
et dabo opus eorum in ueritate, et foedus perpetuum feriam eis.
et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum.
omnes qui uiderint eos, cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui
benedixit dominus. lxx: et dabo laborem eorum iustis, et testamentum
aeternum ponam cum eis. et scietur in gentibus semen eorum, et nepotes
in medio populorum. omnis qui uiderit eos, cognoscet illos, quia isti
sunt semen benedictum a deo. deus qui diligit iustitiam atque iudicium,
et detestatur holocausta uiolenta quidquid enim de rapinis est, quasi
mercedem scorti reputat et pretium canis. ipse eorum qui secundo
possederint terram, et quos duplici laetitia coronarit, laborem dabit
iustis, siue ut melius habetur in hebraico: in ueritate; ut nequaquam
sicut in lege umbra ueritatis, sed ipsa sit ueritas. et pactum feriet
sempiternum, non quale moysi dederat quod praeteriit; sed pactum
euangelii, de quo loquitur christus: caelum et terra pertransibunt,
uerba autem mea non praeteribunt. et tunc scietur in gentibus semen
apostolicum, et omnes futurae generationes suscipient sementem doctrinae
dei. nequaquam illud dicentes, in quo populus prius circumcisionis
errabat dicens: quid enim aliud, nisi semen quaerit deus? omnis qui
uiderit eos, prima fronte cognoscet, quia semen sit cui benedixerit
dominus. quis enim ex ordine uitae, mansuetudine, continentia,
hospitalitate, cunctis que uirtutibus non intellegat populum dei? et
quis non e contrario detestetur cruentas israelis manus, aduersum quos
imprecatur propheta, dicens: imple, domine, facies eorum ignominia.
gaudens gaudebo in domino, et exsultauit anima mea in deo meo,
quia induit me uestimentis salutis et indumentis iustitiae circumdedit
me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus
suis. sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum
germinat; sic dominus deus germinabit iustitiam et laudem coram
uniuersis gentibus. lxx: gaudio laetabuntur in domino, exsultet anima
mea in domino.
induit enim me uestimento salutis, et tunicam laetitiae circumdedit
mihi. sicut sponsum mitra, et sicut sponsam ornauit me mundo, et sicut
terram efferentem florem suum, et sicut hortus semina sua germinat: sic
dominus deus profert iustitiam et laudem in conspectu omnium gentium.
principium capituli iuxta lxx, qui dixerunt: gaudio laetabuntur in
domino, fini superioris capituli copulatur. iuxta hebraeos uero alterius
capitis exordium est, in quo introducitur ecclesia, christi respondere
sermonibus: gaudens gaudebo in domino, et exsultabit anima mea in deo
meo. nequaquam in patribus, sicut iudaei gloriabantur, dicentes: semen
abraham sumus, et nemini umquam seruiuimus. sed in deo, scriptura
dicente: multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una.
reddidit que causas laetitiae, quia induit me uestimento salutis, et
indumento siue tunica, iustitiae atque laetitiae, quae hebraice dicitur
mail: ornauit atque circumdedit. quotquot enim in christo baptizati
sumus, christo induimur, et habemus tunicam iustitiae. qui factus est
nobis sanctitas, iustitia, et redemptio. ponit que similitudinem duorum
in ecclesia agminum, perfectorum atque incipientium. perfectos sponsi
comparat pulchritudini; incipientes sponsae assimilat ornatui. perfectus
erat paulus, qui quasi sponsus decoratus corona atque coronandus, siue,
ut aquila transtulit: hierateumenos~g stephan�i~g, quod in lingua
nostra dicitur: sacerdoti portans coronam; loquentis in se christi
auctoritate dicebat: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem
seruaui; de cetero reposita est mihi corona iustitiae. et in alio loco:
quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. incipiens autem erat comparatione
plenitudinis, quando ex persona incipientium loquebatur: cum essem
paruulus, sicut paruulus loquebar, sicut paruulus sapiebam, sicut
paruulus cogitabam. et iterum: ex parte uidemus, et ex parte
cognoscimus, donec ueniat quod perfectum est. et ideo sponsae
assimilatur ornatui, quae ornatur mundo muliebri, siue ut ceteri
transtulerunt: uasis, uel monilibus suis. ponit que alterius
comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad
sponsam. sicut terra profert germen suum, et caelestibus pluuiis
irrigatur, et sicut hortus semen suum germinat, qui fontium atque
fluuiorum aquas desiderat, sic, inquit, dominus germinabit iustitiam
atque laetitiam coram cunctis gentibus, nequaquam coram israel, ut
supercilium decutiat iudaeorum, sed cunctis gentibus, quae in ecclesia
congregantur.
62. propter sion non tacebo, et propter hierusalem non quiescam,
donec egrediatur ut splendor iustus eius, et saluator eius ut lampas
accendatur. et uidebunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclutum
tuum, et uocabitur tibi nomen nouum, quod os domini nominauit. et eris
corona gloriae in manu domini, et diadema regni in manu dei tui. lxx:
propter sion non tacebo, et propter hierusalem non relinquam, donec
egrediatur sicut lumen iustitia eius, et salutare illius sicut lampas
ardebit. et uidebunt gentes iustitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam,
et uocabit te nomen nouum, quod os domini nuncupabit. et eris corona
decoris in manu domini, et diadema regni in manu dei tui. dixerat
dominus atque saluator: spiritus domini super me, propter quod unxit me,
usque ad eum locum ubi scriptum est: omnes qui uiderint eos,
cognoscent, quia isti sunt semen cui benedixit dominus. post quam
repromissionem respondit ecclesia: gaudens gaudebo in domino, quae in
tertio graduum psalmo, ex persona populi paenitentis, laeta cantauit:
laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum domini ibimus. nunc
prophetae introducitur persona dicentis: propter sion non tacebo, et
propter hierusalem non quiescam. diebus, inquit, ac noctibus ora non
claudam, nec mea umquam reticebit oratio; sed tamdiu clamabo, et
precibus iungam preces, donec ueniat qui promissus est, et splendore suo
cunctum orbem illuminet. quis est iste quem quaerit, quem uenire
desiderat, ponit manifestius: donec egrediatur ut splendor iustus eius,
et saluator eius ut lampas accendatur. siue iuxta lxx: donec exeat sicut
lux iustitia eius, et salutare illius sicut lampas ardeat.
quae dicebat in euangelio: ego sum lux mundi; quae cum in sion et
hierusalem fuerit accensa, nequaquam in sola splendebit iudaea, sed
dicetur ad eam: lumen quod in te accensum est, quod egressum ex patre,
in tuis coepit ardere finibus, omnes gentes illuminabit. et cuncti reges
uidebunt inclutum tuum, o hierusalem et sion. qui de tua stirpe
generatus est, qui in te exaltatus patibulo, omnes traxit ad se, ita ut
gentes uideant iustitiam eius, qua cunctorum creator misertus est
gentibus. et reges gloriam illius, qua glorificatus in cruce est, et
omnia suo imperio regna subiecit. denique nequaquam uocabitur hierusalem
et sion, sed nouum nomen accipiet, quod ei dominus imposuerit, dicens
ad apostolum petrum: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. quod
uocabulum a nomine domini deriuauit, ut dicatur dominicum. et populus
illius nequaquam ueteri nomine appelletur israel, sed nouo, id est
christianus. erit que quasi corona decoris in manu domini, et quasi
diadema regni in manu dei sui, quando eam coronauerit turba credentium,
et diadema imperii, quod martyres gemmarum suarum uarietate
distinxerint, fuerit in manu dei ut filium suum eorum coronet uictoriis.
unde et apostolus paulus loquebatur ad sanctos: gaudium et corona mea.
non uocaberis ultra derelicta, terra tua non uocabitur amplius
desolata; sed uocaberis uoluntas mea in ea, et terra tua habitata, quia
complacuit domino in te. et terra tua inhabitabitur. lxx: et nequaquam
ultra uocaberis derelicta, et terra tua non uocabitur adhuc deserta.
uocaberis enim uoluntas mea, et terra tua habitata. pro sion et
hierusalem uocaberis ecclesia, et dominicum; pro iudaeis appellabuntur
christiani. nec hoc eris uocabulorum fine contenta; sed quae prius
uocabaris relicta, quod hebraice dicitur azuba, uocaberis ephsiba, quod
interpretatur uoluntas mea in ea; et terra tua quae prius uocabatur
semema, desolata siue deserta, postea uocabitur bula, quod aquila
interpretatus est esch�men�~g; symmachus et theodotio sun�ikismen�~g;
septuaginta oikoumen�~g, quae omnia habitatam possessam que significant.
hoc est autem hebraicae consuetudinis, ut ex euentu rebus uocabula
semper imponant. sicut abram, qui prius dicebatur: pater excelsus,
quando audiuit repromissionem: et in semine tuo benedicentur omnes
gentes, appellatus est pater multarum gentium, id est abraham. et domino
saluatori supra nomen imponitur: cito spolia detrahe, uelociter
praedare. filii quoque zebedaei, quorum unus uocem tonitrui emittere
poterat: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum et deus erat
uerbum, appellati sunt banereem, quod interpretatur filii tonitrui.
quod autem sequitur: quia complacuit domino in te, et terra tua
inhabitabitur, a septuaginta praetermissum est, causas que reddidit
quare appelletur ephsi, et quare appellatur bula, quoniam complacuerit
sibi dominus in sion, et terram ipsius habitabilem fecerit, quae prius
iudaico fuerat errore deserta. siue hoc ipsum referamus ad ecclesiam,
quae possessa prius ab idolis, deserta fuerat a deo.
habitabit enim iuuenis cum uirgine, et habitabunt in te filii
tui. et gaudebit sponsus super sponsa; gaudebit super te deus tuus. lxx:
et sicut habitans iuuenis cum uirgine, sic habitabunt filii tui. et
erit quomodo laetatur sponsus super sponsa, sic laetabitur super te
dominus. dicit et apostolus: uiri, diligite uxores uestras, sicut et
christus ecclesiam. cum que in alio loco posuisset exemplum: propter hoc
relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo
in carne una. intulit: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in
christo et in ecclesia. si ergo propter breuitatem temporis, quod in
arcto est, sic debent uiri habere uxores suas, quasi non habeant, quanto
magis inter sponsum et sponsam erit sancta coniunctio? iste est sponsus
de quo in duodeuicesimo psalmo canitur: et ipse tamquam sponsus
procedens de thalamo suo.
et ista sponsa quae crebrius in cantico scribitur canticorum, quae non
habet rugam nec maculam. quam paulus desiderat offerre uni uiro uirginem
castam, ut sit sancta corpore et spiritu. de qua et sub nomine
carissimi, quadragesimus quartus psalmus canit: astitit regina a dextris
tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. sicut igitur sponsus
gaudet in sponsa, iuuenis que cum uirgine, in quibus exemplis sancta
coniunctio est. sic dominus laetabitur in ea, cuius nomina fuerint
immutata.
super muros tuos, hierusalem, constitui custodes. tota die et
tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini domini, ne taceatis,
et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat hierusalem
laudem in terra. lxx: et super muros tuos, hierusalem, constitui
custodes, tota die et tota nocte qui numquam tacebunt, recordantes
domini. non est enim uestri similis si correxerit, et faciet hierusalem
gaudium super terram. propheta dixerat: propter sion non tacebo, et
propter hierusalem non quiescam, et cetera usque ad eum locum, ubi nunc
capitulum terminatum est: gaudebit sponsus super sponsa; gaudebit super
te deus tuus. se que promiserat diebus ac noctibus rogaturum, ut
saluator et iustus qui promissus fuerat, adueniret, et instar lampadis
totum illustraret orbem. post quae introducitur persona dei loquentis ad
hierusalem, id est ecclesiam primitiuorum, et eam quae in apostolis ac
per apostolos aedificata est: super muros tuos constitui custodes, quos
uel angelos uel apostolos et omnes principes eius atque doctores
accipere possumus. qui custodiunt muros ecclesiae, ne aduersarius noster
diabolus, qui quasi leo rugiens circuit, et quaerit quomodo possit
intrare, occasionem accipiat ad gregem domini deuastandum. qui custodes
nec diebus debent nec noctibus tacere, nec in laetis nec in tristibus.
sed semper domini clementiam deprecari, ut grex illius et muri
hierusalem custodiantur et uallentur eius auxilio. unde et ad eosdem
custodes atque doctores sermo dirigitur: o uos qui recordamini domini,
eius que clementiam die ac nocte precibus fatigatis, cauete ne umquam in
ore uestro sileat oratio: ne detis silentium ei, subauditur: domino;
sed semper molesti sitis, opportune, importune, et imitemini
interpellatricem duri iudicis. si enim ille mentis ferociam assidua
imprecatione deposuit, quanto magis pater caelestis bona dabit
petentibus se? tamdiu autem rogare debetis, donec hierusalem, quae in
iudaeis concidit, et in exemplum est atque maledictum, in totius orbis
terrarum laude uersetur. miror que quid uoluerint septuaginta, pro eo
quod habetur in hebraeo: ne detis silentium ei, donec stabiliat et ponat
hierusalem laudem in terra, dicere, cuius sensus in superioribus non
cohaeret: non est enim uobis similis, si corrigat, et faciat hierusalem
gaudium super terram. nisi forte hoc artifici eloquio coaptemus, ut
dicatur ad custodes ecclesiae, nullum eorum similem fore qui
praedicatione sua fecerint, ut corrigatur, et fiat hierusalem gaudium
omnis terrae.
iurauit dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae:
si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, et si biberint filii
alieni uinum tuum, in quo laborasti, quia qui congregant illud,
comedent, et laudabunt dominum; et qui comportant illud, bibent in
atriis sanctis meis. lxx: iurauit dominus per dexteram suam et per
fortitudinem brachii sui: si ultra dedero triticum meum ut sit cibum
inimicis tuis, et si ultra biberint filii alieni uinum tuum in quo
laborasti; sed qui congregauerint, comedent ea, et laudabunt dominum; et
qui congregauerint, bibent ea in atriis sanctis meis. omnipotens deus,
qui dixerat ad ecclesiam: super muros tuos constitui custodes, qui
perpetuo non tacebunt, quibus que praecipiam, ut numquam orare
desistant, nisi impetrauerint quod precantur, nunc iurat per dexteram
suam et brachium fortitudinis suae. de quo crebro diximus, quod sit
dominus noster atque saluator, qui iuxta apostolum dei uirtus est dei
que sapientia. iurat autem quod triticum et uinum hierusalem nequaquam
cedat in hostium cibos, nec alienigenae labore illius perfruantur. sed
quicumque in lacrimis seminauerint, in gaudio metant, et qui messuerint,
abiectis que paleis, purum frumentum in horrea congregauerint, ipsi
comedant labores manuum suarum, et dominum aeterna laude sustollant, et
bibant uinum in atriis sanctis eius. quod uel multas apud patrem
intellegimus mansiones, si de futura in regno caelorum accipimus
beatitudine, uel certe ecclesias in toto orbe diuisas, in quibus
plantati, postea in domo domini florebimus. quando autem dicit:
nequaquam ultra dabo triticum tuum inimicis tuis; et uinum tuum
alienigenae non bibent, in quo laborasti, ostendit laborem antea
iudaeorum, et omnia opera eorum a daemonibus fuisse possessa, quando
inter deum et idola fluctuabant, quando eis dicebat elias: usquequo
claudicatis utroque pede? si dominus est deus, sequimini illum. et iuxta
typicam historiam, quae in iudicum libro narratur, ueniebant
madianitae, et usque ad gazam fructus eius deuastabant, ita ut cibus
hominum in escas brutorum animantium uerteretur.
hoc est autem triticum et hoc uinum, quod non comedent nisi laudantes
dominum et non bibent nisi in atriis sanctis eius, de quo dominus in
passione dicebat: amen amen dico uobis, non bibam de genimine uitis
huius, donec illud bibam nouum in regno patris mei. quae ex parte
complentur in ecclesia, quando dicit dominus discipulis suis: bibite,
amici mei, et inebriamini, fratres, quod uinum laetificat cor hominis.
et in plena luce atque meridie bibitur a ioseph cum fratribus suis. et
complebitur plenius, quando inebriabitur terra benedictionibus domini.
triticum quoque de quo panis caelestis efficitur, illud est, de quo
loquitur dominus: caro mea uere est cibus. rursum que de uino: et
sanguis meus uere est potus.
transite, transite per portas, praeparate uiam populo, planum
facite iter et eligite lapides, eleuate signum ad populos. ecce dominus
auditum fecit in extremis terrae. dicite filiae sion: ecce saluator tuus
uenit; ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo. et uocabunt
eos populus sanctus, redemptus a domino. tu autem uocaberis quaesita
ciuitas, et non derelicta. lxx: ite per portas meas, et uiam facite
populo meo; et lapides de uia proicite. leuate signum in gentes; ecce
enim dominus fecit auditum usque ad extremum terrae. dicite filiae sion:
ecce saluator tuus uenit, habens mercedem suam se cum, et opus suum
ante faciem suam. et uocabit eum populum sanctum, redemptum a domino. tu
autem uocaberis requisita ciuitas, et non derelicta. praecepit
custodibus murorum hierusalem, quibus ante praeceperat ne tacerent, ne
aliquando orare desisterent, ut transeant per portas hierusalem, et uiam
faciant populo. quod semiiudaei in ultimo tempore, quando post
plenitudinem gentium saluandus est israel et ad dominum rediturus,
futurum esse contendunt. alii uero in regno caelorum explendum putant,
quando erit uera laetitia, et unusquisque recipiet secundum meritum
suum, ac nequaquam dominum in humilitate conspiciant, sed in habitu
sentiant iudicantis, quando ueniet super nubes cum angelorum
multitudine, ut reddat unicuique secundum opus suum. nos autem secundum
coeptam explanationem possumus haec et in primo aduentu intellegere, ut
dicamus praecipi apostolis et apostolicis uiris, ut ingrediantur et
transeant per portas quibus infernus non praeualet, et omnia tollant
impedimenta de uia, ut absque aliquo scandalo populus ecclesiam
saluatoris introeat. unde et ioannes clamabat in eremo: ego sum uox
clamantis in deserto, sicut dixit esaias: parate uiam domini, rectas
facite semitas eius. omnis uallis implebitur, et omnis mons et collis
humiliabitur. aliis que uerbis nunc idem sensus dicitur. elegit lapides
uir ecclesiasticus, qui omnem emollit de credentium corde duritiam. de
quibus idem baptista dicebat: potens est deus de lapidibus istis
suscitare filios abrahaam. uel iuxta septuaginta proicit de uia lapides
qui infideles a credentibus separat. quod ne putarent iudaei de se dici,
iungitur: leuate signum in gentes, et ad populos nationum, ut nequaquam
unius terrae iudaeae ad salutem prouocentur angustiae, sed auditum fiat
in extremis terrae, ut passionem omnium creatoris totus mundus
exaudiat. dicite, inquit, filiae sion. quae uel ideo appellatur filia
sion, quia primum orta est ex iudaeis, de qua dicit in cantico
canticorum: filii matris meae pugnauerunt aduersum me. uel certe
propterea filia, quia a deo adoptionis nomen accepit.
quotquot enim susceperunt eum, dedit eis potestatem ut filii dei
fierent. quid est autem quod iubentur magistri atque doctores sion
filiae nuntiare? ecce saluator tuus uenit, qui in hebraico dicitur
iesus. unde et gabriel ad ioseph: et uocabis, inquit, nomen eius iesum,
ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. qui saluator
credentium iudex est omnium, ut reddat unicuique secundum opera sua:
iustis praemia, peccatoribus aeterna supplicia. et uocabit, inquit, eos
ipse dominus atque saluator. siue iuxta hebraicum: uocabunt eos apostoli
et apostolici uiri, populum sanctum et redemptum a domino, qui redempti
sunt christi sanguine. ipsa quoque ciuitas nequaquam appellabitur
derelicta, ut prius uocata fuerat, uel in iudaeis, propter
negotiationem, uel in gentibus, propter idololatriam, sed requisita, ut
hebraice dicitur drusa; ut pro augmentis et uarietate uirtutum, noua
semper accipiant nomina.
63. quis est iste, qui uenit de edom, tinctis uestibus de bosra?
iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae.
lxx: quis est iste qui uenit de edom, fuluis uestibus de bosor? sic
formosus in stola sua, uiolentia cum fortitudine. et omnem hunc locum ab
eo loco, ubi iuxta lxx dicitur: illuminare, illuminare, hierusalem,
quia uenit lumen tuum, et gloria domini super te orta est, usque ad
praesens capitulum, ubi dicitur: quis est iste qui uenit de edom,
tinctis uestibus de bosra? multi nostrorum referunt ad finem mundi, in
quo siue carnaliter, siue spiritaliter (diuersa enim sententia
plurimorum est) explenda contendunt. nos autem quia et supra in hoc
eodem capitulo legimus: spiritus domini super me, propter quod unxit me,
annuntiare pauperibus misit me, quod dominus atque saluator, lecto
esaiae uolumine, in synagoga iudaeorum super se expletum esse monstrauit
dicens: hodie completa est haec scriptura in auribus uestris. et nunc
de eodem dicitur, quod post passionem ad patrem cruentus ascenderit,
necessitate compellimur, omnia quae dicuntur, in primo accipere
saluatoris aduentu. neque enim fieri potest, quod plerique nostrorum
facere nituntur, ut uarientur tempore, quae operibus copulata sunt. nec
negamus sudoris esse maximi, haec omnia sibi coniungere, et sic
spiritaliter explenda in consummatione monstrare, ut in christo et iuxta
carnem et iuxta spiritum iam completa doceamus. quia igitur uenit
filiae sion saluator, cuius merces cum eo est, et opus illius coram
illo. et egressus est iustus ut splendor, et saluator accensus est ut
lampas, gauisus que sponsus super sponsa sua ecclesia, immo exsultauit
super eam deus suus, qui ipse et sponsus et dominus est. propterea
secundum assumptionem carnis et passionem crucis dicitur ad eum: ut
tingatur pes tuus in sanguine. et sub iudae uocabulo in genesi
prophetatur: iuda, te laudabunt fratres tui. manus tuae in ceruicibus
inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui; catulus leonis iuda,
ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi
leaena: quis suscitabit eum? et iterum: ligans ad uineam pullum suum,
et ad uitem, o fili mi, asinam suam; lauabit uino stolam suam, et
sanguine uuae pallium suum. iste est quem angelicae potestates uidentes
ad patrem ascendere cruentum, imperant ceteris angelis, et ab eis
audiunt: leuate portas, principes uestri, et eleuamini portae
aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae? dominus
fortis et potens, dominus fortis in proelio. et iterum: dominus
uirtutum, ipse est rex gloriae. haec praemisimus, ut cum aliis
testimoniis etiam praesens capitulum congruere doceamus. unde et in
cantico dicitur canticorum: fratruelis meus rubicundus et candidus;
rubicundus in passione, candidus in resurrectione. interrogant igitur
angeli, rei nouitate perterriti.
mysterium enim passionis et resurrectionis christi secundum apostolum
paulum cunctis retro generationibus fuerat ignoratum. quis est iste qui
de terra cruentus aduenit? edom quippe in linguam nostram et terrenus et
cruentus exprimitur. tinctis uestibus de bosra? quod multi pio errore
lapsi, putant de carne domini intellegi, id est basar, quod uerbum si
carnem significaret, scriberetur per mediam litteram sin, nunc autem per
sade scribitur, et interpretatur firma atque munita; quod uel de
hierusalem accipimus, quae firmissimis muris fuit ante circumdata, in
qua passus est dominus; uel de inferno, de quo in quinquagesimo nono et
in centesimo septimo psalmo scriptum est: quis deducet me in ciuitatem
munitam? in qua clausae sunt animae mortuorum, et circumdata est
firmissimis custodiis. sciendum quoque quod iuxta historiam bosra non
sit in edom, sed in moab. sequitur: sic formosus in stola sua, gradiens
in multitudine fortitudinis suae. de quo et quadragesimus quartus
psalmus canit: formosus decore prae filiis hominum. accingere gladio tuo
super femur tuum, potentissime. specie tua et pulchritudine tua,
intende, prospere procede et regna. pro quo septuaginta transtulerunt:
uiolentia cum fortitudine. quod quem sensum habeat prudens lector
inquirat.
ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad saluandum. lxx:
ego qui loquor iustitiam, et iudicium salutaris. respondit dominus
interrogantibus angelis: quaeritis qui sim, qui ad caelos cruentus
ascendam, et sanguis quo aspersus sum, non mihi deformitatem tribuerit,
sed decorem? ego sum cui pater tradidit omne iudicium. de quo et
psalmista dicebat: deus iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio
regis. qui loquor iustitiam, ut malis mala et bonis retribuam bona; qui
ueni pugnare contra aduersarias potestates, et captiuis praedicare
remissionem, et uinctos de carcere liberare, ut et aduersarii poenas, et
captiui sentiant libertatem.
quare ergo rubrum est indumentum tuum, et uestimenta tua sicut
calcantium in torculari? lxx: quare rubra sunt uestimenta tua, et
indumenta tua sicut calcantium torcular, plenum conculcatum? ubi nunc
dicitur, rubrum, in hebraeo legitur edom. ergo et supra ubi scribitur
edom, non loci uocabulum est, sed nomen sanguinis. rursum autem angeli
sciscitantur et dicunt: didicimus quod tu sis, qui loqueris iustitiam,
et salus omnium in tuo sit iudicio constituta. nunc scire uolumus, quare
uestimenta tua sint uelut musto tincta, aut quid causae exstiterit, ut
tunicam quae desuper texta est, et scindi non potest, et de utero
uirginali tantum candorem habuit, quantum nullus fullonum possit facere
super terram, sanguine cruentares? magis enim tibi clementia conuenit,
quam crudelitas; magis candor, quam cruor. quibus respondit dominus, non
uno uersiculo, ut prius, sed multis uerbis, ut omnia doceat ignorantes,
ne rursum quaerere compellantur.
torcular calcaui solus, et de gentibus non est uir me cum.
calcaui eos in furore meo, et conculcaui eos in ira mea. et aspersus est
sanguis eorum super uestimenta mea, et omnia indumenta mea pollui. dies
enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae uenit.
circumspexi, et non erat auxiliator; quaesiui, et non erat qui
adiuuaret. et saluauit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa
auxiliata est mihi. et conculcaui populos in furore meo, et inebriaui
eos in indignatione mea, et detraxi in terram uirtutem eorum.
septuaginta pro eo quod nos diximus torcular calcaui solus, interpretati
sunt: plenum conculcatum, quod magis cum superiori capitulo iungendum
est, quam ut sit sequentis principium. cetera sic transtulerunt: et de
gentibus uir non est me cum et conculcaui eos in furore meo, et confregi
eos quasi terram, et deduxi sanguinem eorum in terram, et omnia
uestimenta mea inquinaui. dies enim retributionis uenit eis, et annus
redemptionis adest. aspexi, et non erat auxiliator; consideraui, et
nullus qui praeberet auxilium; et eruit eos brachium meum, et furor meus
aduenit, et conculcaui eos in ira mea, et deduxi in terram sanguinem
eorum. pro torculari quod hebraice dicitur geth, theodotio ipsum uerbum
hebraicum posuit phura. sed melius in hoc loco symmachus, quem et nos
secuti sumus. uerbum enim phura ambiguum est, et tam torcular quam
lagunculam plerumque significat. dicendum est itaque de torculari, quod
iuxta scripturae sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque
suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione nouorum
fructuum. pro poenis ponitur atque tormentis, quando hieremias in
lamentationibus plangens euersionem hierusalem loquitur: torcular
calcauit dominus uirgini filiae iuda, ideo ego ploro. in bonam partem
inscribuntur psalmi pro torcularibus octauus et octogesimus tertius. de
quibus in suis locis, si uita comes fuerit, domino praebente, dicetur.
hoc torcular, in quo et malis supplicia, et bonis praemia a saluatore
calcantur, solus ipse calcauit, nullum que habuit adiutorem. neque enim
angelus aut archangelus, throni, dominationes aut ulla caelestium
potestatum humanum corpus assumpsit, et pro nobis passus est, et
conculcauit aduersarias fortitudines atque contriuit. nisi ille qui
loquitur in psalmo: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus. et
tantum, ut etiam confidentissimus et in fidei ueritate firmissimus
apostolus petrus, timore perterritus fugerit, immo dominum negarit. quod
que sequitur: et aspersus est sanguis eorum super uestimenta mea, et
omnia indumenta mea pollui, nequaquam sic intellegendum, ut daemones et
aduersarias potestates sanguinem habere credamus. sed tropologice
accipienda sunt omnia, quando clementissimus deus ad eruendum populum
suum et captiuitatis uinculis liberandum, hostes ferire compellitur.
dies enim, inquit, ultionis in corde meo; annus redemptionis meae uenit.
de quo et supra legimus, in bonam partem praedicare annum domini
acceptum et diem retributionis deo nostro; et nunc tam in malam quam in
bonam. in malam: dies enim ultionis in corde meo. in bonam: annus
redemptionis meae uenit; ut eo tempore quo puniuntur aduersarii, dei
populus liberaretur, immo redimatur pretioso sanguine agni qui in
ioannis apocalypsi dicitur trucidatus. de hac retributionis die et
moyses sancto spiritu prophetabat: et retribuet uindictam inimicis, et
odientibus se restituet. circumspexi, et non erat auxiliator; quaesiui,
et non erat qui adiuuaret. qui et in psalmo dixerat: et exspectaui qui
contristaretur et non fuit, et qui consolaretur et non inueni. ipse enim
cum esset in forma dei, non est rapinam arbitratus aequalem se esse
deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, et factus
oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis, et propterea
donauit ei nomen super omne nomen, ut saluaret sibi credentes dextera
sua; et indignatio eius, quae erat contra aduersarios, dei populum
liberaret. siue eruit credentes in brachio suo, et furorem suum ultra
non distulit; deduxit que sanguinem eorum in terram, uel daemonum
tropik�s~g, uel certe sanguinem iudaeorum; pro quo ceteri interpretes
contentionem transtulerunt, qui omni studio nitebantur, ut uinctum
populum non dimitterent.
miserationum domini recordabor; laudem domini super omnibus quae
reddidit nobis dominus, et super multitudinem bonorum domui israel, quae
largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem
misericordiarum suarum.
lxx: misericordiae domini recordatus sum, uirtutes domini in omnibus
quae reddidit nobis. dominus iudex bonus domui israel, retribuet nobis
secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem iustitiae suae.
finito, ut nos arbitramur primo, ut plerique aestimant secundo
saluatoris aduentu, in quo subauditur: iudicantis, immo pugnantis uox,
suos que et populi sui aduersarios trucidantis, cruentus uictor que
describitur. incipit alia perikop�~g, in qua ex persona populi propheta
loquitur, enarrans beneficia in se dei, et sui cordis duritiam, ob quam
et hierusalem incendio, et israel captiuitati traditus sit. quod iudaei
ad babylonica referunt tempora. nos autem ordine et ratione
monstrauimus, de praesenti dici tempore, in quo romanis seruiunt, et
excluso israele, gentium turba successit. curramus igitur per singula
orationis membra, et ea, ne laciniosa sit expositio, breuiter
edisseramus. pressus pondere malorum, in nullo alio nisi in dei
misericordia spem habeo, qui facit misericordiam in milia diligentibus
se, et extendit misericordiam suam his qui cognoscunt eum. ex quo
ostenditur, diligentibus et cognoscentibus deum misericordiam domini
subuenire. non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei. et
nisi dominus aedificauerit domum et custodierit ciuitatem, in uanum
uigilat qui aedificat et custodit eam. ipse enim uirtutem tribuet, ut
faciamus fortitudinem, et possimus dicere: fortitudo mea et auxilium et
refugium meum in die malorum meorum. quae in praesenti loco, non pro
uitiis atque peccatis, sed pro angustiis debemus accipere. quod autem
iuxta septuaginta sequitur: uirtutes domini in omnibus quae retribuit
mihi, pro quo in hebraico laudes domini continentur, signa intellegamus
atque miracula, pro quibus ponuntur saepe uirtutes, ut ibi: gloriam meam
alteri non dabo, nec uirtutes meas sculptilibus. et alibi: uirtutes
eius in insulis nuntiabunt, uel gentibus totius mundi, uel ecclesiis
quae firma mole fundatae sunt, et feriuntur potius quam subuertuntur.
interdum uirtus nequaquam pro fortitudine accipitur atque miraculis. sed
pro conuersatione bona, ut illud est apostolorum, petri: ministrate in
scientia uestra uirtutem. et pauli: si qua uirtus, et si qua laus. iuxta
quod et in alio loco dicitur: melior est sterilitas cum uirtute. prior
uirtutis intellegentia deo, secunda hominibus conuenit. pro eo autem
quod nos interpretati sumus: super omnibus quae reddidit nobis dominus,
quod potest et in bonam et malam partem accipi, symmachus manifestius in
bonorum posuit retributione, dicens: pro omnibus, in quibus benefecit
nobis, et pro multitudine bonitatis, quam super domum israel exercuit.
pro quo septuaginta transtulerunt: dominus iudex bonus domui israel
retribuit nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem
iustitiae suae. hoc autem non potest dicere, nisi ille qui intellegit
iuste sustinere quae patitur. denique in septuagesimo secundo psalmo,
cuius exordium est: quam bonus israel deus, his qui recto sunt corde,
loquitur propheta ex persona eorum, qui dei iudiciis perturbantur: mei
autem paene moti sunt pedes; paene effusi sunt gressus mei, pacem
peccatorum uidens, et cetera, usque ad finem psalmi. unde apostolus
paulus qui dominum iudicem bonum iustum que cognouerat, loquitur
confidenter: reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi iustus
iudex. non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum
domini et saluatoris nostri. nec est inter bonum et iustum, ut haeretici
uolunt, ulla distantia, eodem scribente: ergo lex sancta est, et
mandatum sanctum, et iustum, et bonum, ut uidelicet bonitas in genere,
iustitia intellegatur in specie. quamobrem scribit ad romanos: uix enim
pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori.
et dixit: uerumtamen populus meus est; filii non negantes. et
factus est eis saluator.
in omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius
saluauit eos; in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos,
et portauit eos, et leuauit eos cunctis diebus saeculi. ipsi autem ad
iracundiam prouocauerunt, et afflixerunt spiritum sancti eius; et
conuersus est eis in inimicum, et ipse debellauit eos. lxx: et dixit:
non populus meus, filii nequaquam reprobabunt. et factus est eis in
salutem ex omni tribulatione eorum. non legatus, neque angelus, sed ipse
saluauit eos, quod diligeret illos, et parceret eis, ipse redemit eos,
et suscepit illos, et exaltauit omnibus diebus saeculi. ipsi autem non
crediderunt, et exacerbauerunt spiritum sanctum eius. conuersus est eis
in inimicum, ipse pugnauit contra eos. ubi nos interpretati sumus: in
omni tribulatione eorum non est tribulatus, quod hebraice dicitur lo, et
est negantis aduerbium, pro non, legi potest et ipse, ut sit sensus: in
omni tribulatione eorum ipse est tribulatus, id est deus; ut non solum
peccata, sed et tribulationes nostras ipse portaret. ipse enim
infirmitates nostras portat, et pro nobis dolet. porro septuaginta
posuerunt aliud quod in hebraeo non habetur: non legatus, neque angelus,
sed ipse saluauit eos; de quo in suo dicemus loco. dixit igitur deus
qui iustus est iudex domui israel, et austeritatem iustitiae clementia
mitigat iudicantis: genui quidem filios et exaltaui, et ipsi spreuerunt
me. uerumtamen quia populus meus sunt, et semel filii nominati, non
peribunt in perpetuum. si me spernere et negare desierint, sentient
saluatorem, quia in omni tribulatione eorum ipse tribulatus est. siue
non est tribulatus, ut parumper eos desereret, et nudatos auxilio suo
cogeret ad rogandum; uel certe nequaquam tribulauit eos, sed e
contrario, ceteris persequentibus, adiutor fuit, misit que angelum suum,
qui eos de periculo liberaret; aut iuxta septuaginta, non per angelos
et prophetas et alios sanctos uiros saluare uoluit populum suum. uerum
ipse descendit ad oues perditas domus israel, ut ouem morbidam suis
humeris reportaret, et drachmam quae perierat inueniret, et luxurioso
filio reuertenti laetus occurreret. propter quod sponsa dicit in cantico
canticorum: osculetur me osculis oris sui. nequaquam per patriarchas,
moysen et prophetas, sed meum corpus assumat, in mea carne uersetur,
uerbum caro fiat, et sic osculetur me habitans in me, ut sit emmanuel.
nequaquam igitur ut legatus, nec ut angelus, sed ipse saluabit eos qui
receperunt salutem. non operum merito, sed caritate dei. sic enim deus
dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in
eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quod si prudens lector
tacita cogitatione responderit, quare multi non sunt saluati, si ipse
saluauit eos, et dilexit, et pepercit filiis suis, et redemit eos
sanguine suo, suscepit que et exaltauit assumptos? infertur causa
perspicua: ipsi autem non crediderunt, et exacerbauerunt spiritum
sanctum eius, siue sancti illius, quod hebraice dicitur cadeso. uoluit
itaque deus saluare cupientes. et prouocauit ad salutem, ut uoluntas
haberet praemium; sed illi credere noluerunt. alioquin et de ioanne
scriptum est: fuit homo missus a deo, cui erat nomen ioannes. hic uenit,
ut praeberet testimonium luci, ut omnes crederent per eum. nec statim
in culpa est, si plures credere noluerunt, sed uoluntas uenientis haec
fuit, ut omnes crederent et saluarentur. sin autem qui exasperauerit et
afflixerit spiritum sanctum, uel sancti eius, id est christi deum
exasperat; eiusdem spiritus sanctus cum patre filio que naturae est.
quamobrem apostolus praecipit: nolite contristare spiritum sanctum, in
quo signati estis. qui spiritus sanctus recedit a corpore subdito
peccatis; et in peruersam animam non ingreditur sapientia.
unde et dauid conscientia peccatorum, ne spiritum sanctum perderet,
precabatur dicens: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ut autem
sciamus, omnem qui exasperat spiritum sanctum, deum offendere, et de
amico inimicum et hostem fieri, petrus apostolus significantius in
apostolorum actibus loquitur: quare conuenit uobis mentiri spiritui
sancto? non estis hominibus mentiti, sed deo. iste est spiritus sanctus,
de quo in euangelio dominus dicebat: si diligitis me, mandata mea
seruate; et ego petam patrem et alium paracletum dabit uobis, ut sit
uobis cum in sempiternum, spiritum ueritatis. de quo et in sapientia
reperimus, quae nomine salomonis scribitur: sanctus enim spiritus
disciplinae fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis.
et recordatus est dierum saeculi, moysi, populi sui. ubi est qui
eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? ubi est qui posuit in
medio eius spiritum sancti sui? qui eduxit ad dexteram moysen brachio
maiestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen
sempiternum. qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non
impingentem. quasi animal in campo descendens, spiritus domini ductor
eius fuit. sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
lxx: et recordatus est dierum antiquorum qui eduxit de terra pastorem
ouium. ubi est qui posuit in eis spiritum sanctum? qui eduxit dextera
moysen brachium gloriae suae. sic eduxit populum suum. praeualuit aquam
in conspectu eius, ut faceret sibi nomen sempiternum. adduxit eos per
abyssum sicut equum per solitudinem, et non laborauerunt. et sicut
iumenta per campum descendit spiritus a domino, et dux eorum fuit. sic
adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. dominus qui de
protectore factus est aduersarius populi iudaeorum, qui ad iracundiam
prouocauerunt spiritum sanctum eius, et debellauit eos, ipse recordatus
est antiquorum dierum, quando pro eis moyses in eremo deprecatus est,
dicens: aut dimitte eis hanc noxam; aut si non facis, dele me de libro
quem scripsisti. ueteris igitur esaias recordatus historiae, dicit: ubi
est ille moyses qui eduxit eos de rubro mari? ubi est pastor ouium? ubi
ille qui cum ceteris pastoribus gregis domini laborauit? qui impetrauit,
et posuit spiritum dei oratione et precibus suis, in grege domini? aut
certe ita intellegendum: ubi est illa clementia domini, qua quondam
misertus est populo suo, ut spiritus quoque sancti eis gratiam
tribueret. qui eduxit in dexteram partem, non in sinistram, moysen
seruum suum brachio maiestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut
faceret sibi nomen sempiternum, et usque in praesentem diem illius
potentia narraretur? duxit enim populum suum per immensas aquarum
abyssos, quasi equum per solitudinem, et iumenta per planum, et spiritus
domini ductor eius fuit, id est gregis domini. spiritum autem hic
angelum debemus intellegere, qui ductor fuit populi israel, iuxta illud
quod scriptum est: qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos
ignem urentem. et in epistola ad hebraeos: isti sunt administratorii
spiritus, qui mittuntur in ministerium, propter eos qui possessuri sunt
salutem. consideremus illud quod et in actibus apostolorum scribitur:
spiritus domini rapuit philippum, et non uidit eum ultra eunuchus; an
super angelo debeamus accipere.
sunt qui angelum in spiritu sancto haec fecisse testentur. manifesta
percurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
attende de caelo, et uide de habitaculo sancto tuo, et gloriae
tuae. ubi est zelus tuus et fortitudo tua? multitudo uiscerum tuorum, et
miserationum tuarum super me continuerunt se. tu enim pater noster; et
abraham nesciuit nos, et israel ignorauit nos. tu domine pater noster,
redemptor noster a saeculo nomen tuum. lxx: conuertere de caelo, et uide
de domo sancta tua, et gloriae tuae. ubi est zelus tuus et fortitudo
tua? ubi est multitudo misericordiarum tuarum et miserationum tuarum qua
sustinuisti nos? tu enim es pater noster, quia abraham non cognouit
nos, et israel non cognouit nos. sed tu, domine pater noster, libera
nos; a principio nomen tuum super nos est. qui tanta populo tuo
praestitisti, quae superior sermo narrauit, ut spiritus quoque tui
dignos nos consortio duceres, nunc quoque attende de caelo, et uide
opera nostra, si tamen te digna sunt. quare auertis faciem tuam a nobis?
caelum autem dicitur habitaculum sanctum et domus gloriae eius, iuxta
illud: caelum mihi thronus est; terra autem scabellum pedum meorum. et
in alio loco: qui habitat in caelis, irridebit eos. et: ad te leuaui
oculos meos, qui habitas in caelo. non quo omnipotens deus, qui tenet
caelum palmo et terram pugillo, ullo claudatur loco; sed quo quae
sanctiora sunt, illius locus et habitaculum esse dicantur. denique
salomon qui aedificauit domum dei, ad eum precans loquitur: caeli
caelorum et terra non sufficiunt tibi. et in oratione dominica dicamus:
fiat uoluntas tua sicut in caelo, ita et in terra. ubicumque ergo fit
uoluntas dei, illud est habitaculum eius et domus dei. quod autem
sequitur: ubi est zelus tuus et fortitudo tua? illo testimonio
disseramus, quod per hiezechiel ad hierusalem dicit deus, quae secuta
fuerat amatores suos: iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te.
et est sensus: quia peccauimus et nos odisse coepisti, recessit a nobis
zelus tuus, qui non recedit quando loquitur per zachariam: zelatus sum
sion et hierusalem zelo magno, unde et in consequentibus ait: et irascar
super gentes quae congregatae sunt aduersum eam in circuitu. recedente
autem zelo, recedit et fortitudo dei, et paternorum uiscerum superatur
affectus, dum magnitudine peccatorum incredibilis dei clementia
uincitur, ut contineat se super auxilio meo, qui me oppressum uidere non
poterat. tu enim, inquit, es pater noster, qui creator es omnium.
nescit nos abraham, et ignorat israel, quia te offendimus, nec
cognoscunt filios, quos a deo suo intellegunt non amari. subita nascitur
quaestio, quare abraham et israel, hoc est iacob, posuerit, et isaac
nomen tacitum sit? ad quod respondebimus: principio et fine posito,
etiam media nominari. siue ita: abraham de gentibus uocatus ad fidem
est, et pro qualitate prioris et consequentis conditionis, mutationem
sortitus est nominis. iacob quoque ut appellaretur israel, multo ad id
labore peruenit. unde et abraham tres habuit uxores, et iacob quattuor;
isaac uero ab initio usque ad finem nomen possedit antiquum, et
ecclesiae indicans castitatem, una fuit uxore contentus. isti igitur qui
precantur de peioribus commutationem in meliorem statum, eorum assumunt
similitudinem, quibus laeta post tristia successerunt.
hoc autem est omne quod postulant, ut quia pater eorum est, et hoc eos
dignatus est nomine, non obliuiscatur filiorum suorum; ne per ipsos
nomen dei blasphemetur in gentibus.
quare errare nos fecisti, domine, de uiis tuis. indurasti cor
nostrum, ne timeremus te? conuertere propter seruos tuos tribus
hereditatis tuae. quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum. hostes
nostri conculcauerunt sanctificationem tuam. facti sumus quasi in
principio; cum non dominareris nostri, neque inuocaretur nomen tuum
super nos. lxx: quare seduxisti nos, domine, de uia tua sancta?
indurasti corda nostra, ut non timeremus te? conuertere propter seruos
tuos, propter tribus hereditatis tuae, ut modicum possideamus montis
sancti tui. aduersarii nostri conculcauerunt sanctuarium tuum; facti
sumus quasi a principio cum non dominareris nostri, neque inuocatum est
nomen tuum super nos. epistola quam scribit paulus ad corinthios, cum ad
unius scribatur populum ciuitatis, pro uarietate habitantium, id est
sanctorum et peccatorum, nunc laudat eos, nunc corripit, nunc docet,
nunc reprehendit, prouocat ad continentiam. nuptias non recusat;
retrahit ab idololatria; instruit resurrectionem; digamiae porrigit
manum, ne locum tribuat fornicationi. hoc diximus, ut praesens quoque
capitulum, quod omne ex populi deum deprecantis oratione contexitur, uel
iustorum intellegamus esse uel peccatorum, et nunc laudare dominum,
nunc mouere domino quaestionem, et suam culpam referre in deum. unde et
post cetera etiam hoc loquuntur: quare errare nos fecisti, domine, de
uiis tuis, uel seduxisti nos de uia tua; indurasti cor nostrum ne
timeremus te? non quo deus erroris causa sit et duritiae, sed quo illius
patientia, nostram exspectantis salutem, dum non corripit delinquentes,
causa erroris duritiae que uideatur. unde quibusdam uehementer iratus, a
percutiendo manum suspendit, et loquitur: non uisitabo super filias
uestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas uestras cum
adulterauerint. flagellat enim omnem filium quem recipit, et ad hoc
percutit ut emendet. denique qui nequaquam filiorum uocabulum
perdiderunt, sed per poenas retrahuntur ad paenitentiam, dicit de eis:
uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum;
misericordiam autem meam non auferam ab eis. est enim tristitia quae
ducit ad uitam, et est tristitia quae ducit ad mortem. unde et peccator
loquitur in psalmo: declinare fecisti semitas nostras a uia tua, et
humiliasti nos in loco afflictionis. et per quadraginta annos errat
populus in deserto; ut priorem uiam non inueniat, nec ad aegyptios
reuertatur. in osee quoque sepiuntur semitae hierusalem, et clauduntur
spinis; ne sequatur amatores suos, et necessitate compulsa, reuertatur
ad uirum suum pristinum. et pharaonis dicitur deus indurasse cor, ne
dimitteret populum eius et ut decem plagis affligeretur. quam
quaestionem diligentissime paulus disseruit ad romanos. et nos in quodam
opere perstrinximus. conuertere, ait, domine, siue conuerte nos propter
seruos tuos, abraham et israel, qui non cognouerunt nos, uel quos esse
in populo credimus. quasi ad nihil enim et absque ullo labore populum
tuum sanctum possederunt aduersarii nostri. siue conuerte nos, ut iuxta
septuaginta paululum possideamus montis sancti tui, quia totum montem
tuum possidere non possumus, ut cum partem habuerimus, ueniamus ad
plenitudinem eius et contemplemur gloriam unigeniti a patre,
plenitudinem gratiae et ueritatis. de quo in hoc eodem propheta dicitur:
in nouissimis diebus manifestus erit mons domini. de eo autem quod
supra positum est: quare nos errare fecisti? quo sensu accipiendum sit,
plenissime docet hieremias: seduxisti me, domine, et seductus sum;
tenuisti, et potuisti.
dum enim mihi clementiam polliceris, et quasi misericors pater
dissimulas duritiam, et artifex medicus abscondis ferrum acutissimum, ne
aegrotantem terreas antequam cures, fecisti me neglegentem. propter
quod et de hierusalem dicit deus: ecce ego seducam eam, et ponam eam
quasi desertum, et statuam eam sicut terram absque aquis, et loquar ad
cor eius. et dabo possessiones eius inde, et uallem achor ad aperiendam
intellegentiam. consideremus ordinem singulorum: seducit eam, et facit
esse desertam, et absque aqua, ut uirtutum patiatur sitim. quae postquam
dixerit: sitiuit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea,
tunc loquetur ad cor eius, et lugentem consolabitur. et dabit ei
possessionem inde, hoc est, de paenitentia et maerore qui operatur
salutem. et humilitas conturbati cordis eius (hoc enim interpretatur
uallis achor) aperit intellegentiam, ne ignoret creatorem suum. hostes,
ait, nostri conculcauerunt sanctuarium tuum. haud dubium quin templum
significet, quod uictores calcauere romani. et facti sumus sicut in
principio antequam uocaremur in abraham, et dum essemus in aegypto, non
habentes deum, nec reges, nec principes, nec prophetas, nec legem
mandatorum dei, quae omnia post passionem completa sunt domini, hodieque
complentur. dicentibus enim illis: sanguis eius super nos, et super
filios nostros, manet maledictio sempiterna, et non dominatur eorum
deus, neque inuocatur nomen illius super eos, dum nequaquam dei populus
nuncupatur.
64. utinam disrumperes caelos et descenderes; a facie tua montes
defluerent. sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni, ut
notum fieret nomen tuum inimicis tuis. a facie tua gentes turbarentur.
cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua
montes defluxerunt. lxx: si aperueris caelum, tremor apprehendet ex te
montes; et liquescent sicut cera a facie ignis liquefit, et comburet
ignis aduersarios. et manifestum erit nomen tuum in aduersariis; a facie
tua gentes turbabuntur. cum feceris gloriosa, tremor apprehendet ex te
montes. quoniam hostes nostri conculcauerunt sanctuarium tuum, et facti
sumus quasi in principio, quando non inuocabatur nomen tuum super nos.
propterea deprecamur et dicimus: utinam disrumperes caelos, et
descenderes; et qui semper promitteris, tu aliquando promissa compleres.
hoc autem eo tempore dicebatur, quando necdum saluator aduenerat, nec
de utero uirginali naturae nostrae atque substantiae assumpserat hominem
quem saluaret. ut qui portauimus imaginem terreni, portemus imaginem
supercaelestis. quod si faceres, inquiunt, et aperirentur caeli, siue
caelum, ad aduentum maiestatis tuae montes defluerent, uel tremor
apprehenderet montes, et consumerentur, sicut cera a facie ignis
consumitur. et hiezechieli aperti sunt caeli, et uidit uisionem magnam.
sed et moyses in deuteronomii benedictionibus imprecatur: aperiat tibi
dominus thesaurum suum bonum, caelum, ut det tibi benedictionem. et in
euangelio baptista ioannes uidisse narratur caelos apertos, et spiritum
sanctum super dominum in columbae specie descendentem. montes autem qui
ad aduentum domini de quo scriptum est: deus ignis consumens, instar
cerae consumuntur et liquefient, aduersariae potestates sunt, et omnes
qui se erigunt aduersum scientiam dei. de quibus et in nonagesimo sexto
psalmo canitur: uidit, et commota est terra. montes liquefacti sunt
sicut cera a facie domini, a facie dei uniuersae terrae. si enim tu
descenderes, et tua promissa compleres, tabescerent, iuxta symmachum,
aquae maris et omnem salsuginem earum ignis ille consumeret.
de quo et in alio psalmo scriptum est: sicut deficit fumus, deficiant;
sicut consumitur cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei.
et hoc notandum quod cum aquae maris diuino fuerint igne consumptae,
tunc notum fiat nomen domini saluatoris inimicis eius. de quibus in
sexagesimo septimo psalmo dicitur: lingua canum tuorum ex inimicis ab
ipso; ut quem beneficiis non senserant, urbis suae subuersione et
propria captiuitate cognoscant. et a facie illius gentes turbabuntur,
siue ut significantius in hebraico dicitur, mouebuntur, ut quae prius
immobiles erant, ueniant ad salutem. cum que mirabilia fecerit, et
ostenderit signa in euangelio, quae quondam ostendit in aegypto et in
solitudine, confitebuntur se gloriam aduentus eius ferre non posse, siue
quod tremor apprehenderit montes. pulchre que iuxta hebraicum, quasi
exauditi essent qui supra fuerant deprecati: utinam disrumperes caelos
et descenderes, a facie tua montes defluerent. postea inferunt:
descendisti; uerbum caro factus es, et habitasti in nobis, uere
emmanuel, quod interpretatur nobis cum deus. et ideo a facie tua omnes
montes defluxerunt, de quibus supra diximus. hebraei hunc locum ita
disserunt: sic comburet ignis iniquos, quomodo aquae feruent ignis
ardore; amasim enim non consumptionem et tabem, ut ceteri interpretati
sunt, sed iniquos intellegi uolunt.
a saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt. oculus non
uidit, deus, absque te quae praeparasti exspectantibus te. occurristi
laetanti et facienti iustitiam in uiis tuis; recordabuntur tui. lxx: a
saeculo non audiuimus, neque oculi nostri uiderunt deum absque te, et
opera tua, quae facies exspectantibus misericordiam. occurrit enim
facientibus iustitiam, et uiarum tuarum recordabuntur. paraphrasim huius
testimonii, quasi hebraeus ex hebraeis, assumit apostolus paulus de
authenticis libris in epistola quam scribit ad corinthios, non uerbum ex
uerbo reddens, quod facere omnino contemnit, sed sensuum exprimens
ueritatem, quibus utitur ad id quod uoluerit roborandum. unde
apocryphorum deliramenta conticeant, quae ex occasione huius testimonii
ingeruntur ecclesiis christi. de quibus uere dici potest, quod sedeat
diabolus in insidiis cum diuitibus in apocryphis, ut interficiat
innocentem. et iterum: insidiatur in apocrypho quasi leo in spelunca
sua; insidiatur, ut rapiat pauperem. ascensio enim esaiae et apocalypsis
eliae hoc habent testimonium. et per hanc occasionem, multa que
huiuscemodi, hispaniarum et maxime lusitaniae deceptae sunt mulierculae,
oneratae peccatis, quae ducuntur uariis desideriis semper discentes, et
numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, ut basilidis, balsami
atque thesauri, barbelonis quoque et leusiborae, ac reliquorum nominum
portenta susciperent. de quibus diligentissime uir apostolicus scribit
irenaeus, episcopus lugdunensis et martyr, multarum origines explicans
haereseon, et maxime gnosticorum, qui per marcum aegyptium, galliarum
primum circa rhodanum, deinde hispaniarum nobiles feminas deceperunt,
miscentes fabulis uoluptatem, et imperitiae suae nomen scientiae
uindicantes. quod autem dicit populus in praesenti, hoc est: numquam, se
nec auribus nec oculis cognouisse, quae deus sanctis suis praeparet in
futurum, quod occurrat his qui faciunt iustitiam, et uiarum illius
recordantur. porro iuxta septuaginta dicunt, se numquam deum alium
cognouisse, praeter eum qui uere deus est, nec alterius talia opera
tanta que uidisse, qua facturus sit his qui exspectent misericordiam
eius, faciant que iustitiam, et uiarum illius recordentur. et quomodo
scriptum est: deum nemo uidit umquam. et iterum: nemo uidet faciem meam
et uiuet? ergo deus nequaquam sermonibus explicatur, nec oculis
contemplabilis est, sed ab his uidetur, de quibus scriptum est: beati
mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.
ecce tu iratus es, et peccauimus; in ipsis fuimus semper, et
saluabimur. et facti sumus ut immundus omnes nos, quasi pannus
menstruatae uniuersae iustitiae nostrae. et cecidimus quasi folium
uniuersi, et iniquitates nostrae quasi uentus abstulerunt nos. lxx: ecce
tu iratus es, et omnes peccauimus; idcirco errauimus, et facti sumus
quasi immundi omnes nos, ut pannus sedentis omnis iustitia nostra.
et defluximus quasi folia propter iniquitates nostras, sicut uentus
auferet nos. ordo praeposterus. non quia tu iratus es, nos peccauimus;
sed quia nos peccauimus, tu iratus es. et quia peccauimus, nobis iratus
es, domine; propterea errauimus, et rectam reliquimus uiam. siue iuxta
hebraicum, qui semper fuimus in peccatis, tua tantum saluabimur
misericordia, qui per nos immundi sumus. et quidquid uidemur habere
iustitiae, panno sedentis siue menstruatae mulieris comparatur. pro quo
theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit eddim, quod symmachus
interpretatus est kuous�n~g, id est parientium; aquila marturi�n~g, hoc
est testimoniorum, quando sanguis in primo coitu maritali uirginis
approbatur. et defluximus, inquit, quasi folia de arboribus, quae
propter iniquitates nostras uentorum flatibus disperguntur. in quo
considerandum, quod iustitia quae in lege est, ad comparationem
euangelicae puritatis immunditia nominetur. etenim non est glorificatum
quod prius glorificatum fuit, propter excellentem gloriam. unde et
paulus apostolus, qui secundum iustitiam, quae in lege est, uniuersa
compleuerat, dicit se omnia duxisse pro damno, ut christum lucrificaret
et propter eminentem scientiam domini nostri iesus christi, propter quem
cuncta arbitratur quasi stercora, ut christum lucrifaciat, et
inueniatur in eo non habens suam iustitiam, quae ex lege est, sed per
fidem christi quae est ex deo iustitia. est enim iustus qui perit in
iustitia sua, si post euangelii ueritatem umbras uelit exercere legales,
et non iuste quod iustum est persequi. unde iuxta sapientissimum
salomonem omnis uir uidetur sibi iustus, cum in lege uersatur. ad quos
dominus loquitur in euangelio: uos estis qui uosmetipsos iustificatis
coram hominibus. quod paulus fugiens ait: nihil mihi conscius sum, nec
tamen in hoc iustificatus sum. ex peccato autem dei iustitia, de qua
idem salomon loquitur: intellegite iustitiam ueram. ergo est alia
iustitia quae non habet ueritatem, et haec est uera iustitia, de qua
rursum in euangelio dicitur: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
quam multi prophetae et iusti desiderauerunt uidere, et non uiderunt.
abraham autem uidit istam iustitiam, et laetatus est, nequaquam sequens
occidentem litteram, sed spiritum uiuificantem. nec mirum haec de
hominibus dicere, cum astra quoque dei iustitiae comparata, non sint
munda, et aduersum angelos suos peruersum quid excogitauerit. si quis
igitur post euangelium christi, et aduentum filii dei paedagogae legis
obseruat caeremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa
iustitia panno sordidissimo comparetur, cui et esther diadema suum, quod
erat regiae potestatis insigne, comparat, quod nequaquam uoluntate, sed
necessitate portabat: tu scis necessitatem meam, quoniam detestor
signum superbiae meae, quod est super caput meum in diebus ostensionis
meae. abominor illud sicut pannum menstruum; nec porto in diebus quietis
meae.
non est qui inuocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te.
abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis
nostrae. lxx: et non est qui inuocet nomen tuum, et qui recordatus
apprehendat te. quoniam auertisti faciem tuam a nobis et tradidisti nos
propter iniquitates nostras. quia instar foliorum de arboribus fluximus
quae uentus arefacta dispergit, propterea nullus inuentus est qui
inuocaret nomen tuum, et consurgens de ruina iniquitatum suarum,
apprehenderet uel teneret te, diceret que cum sponsa: inueni quem
quaesiuit anima mea; tenebo illum, et non dimittam illum. uentus in
scripturis tripliciter ponitur: aut in temptationum magnitudine, aut in
peruersitate doctrinae, aut simpliciter uentus, quo nubila congregantur,
et aer in nubes cogitur. de temptationibus illud est euangelicum:
uenerunt flumina, flauerunt uenti, et impegerunt in domum illam; et non
potuerunt subuertere eam; quia super petram stabili erat mole fundata.
de peruersitate doctrinae: ut non circumferamur omni uento doctrinae in
malitia hominum.
de uento simpliciter: et non poterant nauigare, erat enim uentus
contrarius. non quo et hoc non possit sentiri tropologice. sed quo
praesenti sensui tantum similitudinem praebeat. auertente enim domino
faciem suam a nobis, allidimur in manu iniquitatis nostrae, siue
tradimur temptationibus propter peccata nostra. ex quo discimus, quod et
iniquitas manus habeat, et omnia peccata, quae nos fortiter strictos
tenere desiderant. unde et in manu linguae mors et uita est. et sanctus
precatur: non ueniet mihi pes superbiae. nos autem, quia auertit dominus
faciem suam a nobis, scientes illud quod scriptum est: omnis qui
inuocauerit nomen domini, saluus erit; inuocemus nomen eius, atque
dicamus: peccatum meum notum feci tibi, et iniquitatem meam non operui.
dixi pronuntiabo aduersum me iniquitatem meam domino, et tu dimisisti
impietatem cordis mei. et statim habebimus dominum respondentem: deleui
sicut nebulam iniquitates tuas, et sicut nubem peccata tua; atque
dicemus: ostende faciem tuam, et salui erimus, ut nequaquam simus serui
peccati, sed serui tui. omnis enim qui facit peccatum, seruus eius est.
et nunc, domine, pater noster es tu, nos uero lutum; et fictor
noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. ne irascaris, domine,
satis, et ne ultra memineris iniquitatis. ecce respice, populus tuus
omnes nos. ciuitas sancti tui facta est deserta, sion deserta facta est,
hierusalem desolata. domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae,
ubi laudauerunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et
omnia desiderabilia nostra uersa sunt in ruinas. numquid super his
continebis te, domine, tacebis; et affliges nos uehementer? lxx: et
nunc, domine, pater noster tu; nos autem lutum, opera manuum tuarum
omnes nos, ne irascaris nobis, domine, nimis, et ne in tempore memineris
peccatorum nostrorum. et nunc respice quoniam populus tuus omnes nos,
ciuitas sancti tui facta est deserta sion. quasi solitudo hierusalem, in
maledictionem domus sanctuarii nostri et gloriae, cui benedixerunt
patres nostri, facta est igne combusta, et omnia gloriosa nostra
conciderunt. et super omnibus his sustinuisti domine, et tacuisti, et
humiliasti nos ualde. si nostra consideremus merita, desperandum est. si
tuam autem clementiam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus
preces fundere. tu enim pater noster es, qui dignatus es dicere: filius
primogenitus meus israel. et quamquam lutum simus, et opera manuum
tuarum, et fictor noster sis. nec uas figulo ualeat respondere, quare
sic uel sic factum sit. tamen scientes esse nos filios, audemus dicere:
ne irascaris, domine, satis. non iram uetamus, nec ultra patientiam tuam
quaerimus, per quam thesaurizauimus nobis iram in die irae. sed hoc
quaesumus, ne irascaris nobis satis, ne tempore ultionis atque uindictae
memineris iniquitatis nostrae. sed magis respicias populum tuum, qui
quondam tuus appellatus est populus.
et ciuitatis sanctuarii tui miserearis, in qua inuocatum est nomen tuum.
quae ciuitas appellatur sion et hierusalem, quam fluminis impetus
laetificat; et in qua quondam fuit specula uirtutum et pacis
contemplatio. domus quoque tua, id est templum sanctificationis nostrae
et gloriae, in qua laudauerunt te patres nostri, in ruinas et cineres
concidit, et incendio uastante, deleta est. ita ut nequaquam in ea
offerantur uictimae; non pascha celebretur; non quicquam fiat de
caeremoniis, quas tu fieri praecepisti; sed omnia desiderabilia nostra
uersa sunt in ruinas. cum haec igitur ita se habeant, numquid, domine,
super his continebis misericordiam tuam, et tacebis aduersariis
blasphemantibus, et affliges nos atque humiliabis, non more solito, sed
nimis? quae omnia iudaei assyriorum et babyloniorum temporibus putant
esse completa. nos autem iuxta ea quae ex persona saluatoris sequuntur:
apparui his qui non interrogabant. inuentus sum ab his qui me non
quaerebant, ad tempus romanae uictoriae uniuersa referimus, quae
iosephus, iudaicae scriptor historiae, septem explicat uoluminibus,
quibus imposuit titulum captiuitatis iudaicae, id est peri~g hal�se�s~g;
et superfluum est ea sermone disserere, quae oculis pateant, cum omnia
desiderabilia eorum uersa sint in ruinas, et templum in toto orbe
celebratum, in sterquilinium urbis nouae, quae a conditore appellabatur
elia. et in habitaculum transierit noctuarum, frustra que cotidie dicunt
in synagogis suis: super his omnibus, domine, et sustinebis et affliges
nos, atque humiliabis uehementer. possumus haec referre et ad
ecclesiam, uel ad sancti uiri animam, quae recte appellari potest
specula et uisio pacis, quando pater et filius et spiritus sanctus
habitauerint in ea. sin uero uitio, uel nostro uel populi, huiuscemodi
sion a domino fuerit derelicta, statim patebit incendio ignitarum
diaboli sagittarum. omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum.
et expulso pudicitiae frigore, libidinis in templo dei flamma
grassabitur, ut quidquid in nobis gloriosum prius et inclutum fuit,
corruat, deleatur et pereat. et impleatur illud quod in psalmis dicitur:
combusserunt igni sanctuarium tuum, profanauerunt in terra tabernaculum
nominis tui. quod solus potest ille restinguere, de cuius uentre fluunt
aquae uiuentis flumina.
LIBER 18
duodeuicesimus in esaiam, immo extremus liber, tuo, o filia
eustochium, et sanctae matris tuae paulae nomini dedicatur, ut quas pari
honore suspexi, aequa commemoratione nunc recolam. praesertim cum et
illa dum uiueret, hoc opus te cum crebrius postularit, et uir
eruditissimus frater tuus pammachius et tunc et postea frequentibus
scriptis cogere non destiterit, mihi que et praesentium amicorum et
absentium, uirorum que ac feminarum in christo dormientium eadem religio
sit, id est, animorum caritas, non corporum. nec ignoro quanta inter
homines sententiarum diuersitas sit. non dico de mysterio trinitatis,
cuius recta confessio est ignoratio scientiae. sed de aliis
ecclesiasticis dogmatibus, de resurrectione scilicet, et de animarum et
humanae carnis statu, de repromissionibus futurorum, quomodo debeant
accipi, et qua ratione intellegenda sit apocalypsis ioannis, quam si
iuxta litteram accipimus, iudaizandum est. si spiritaliter, ut scripta
est, disserimus, multorum ueterum uidebimur opinionibus contraire:
latinorum, tertulliani, uictorini, lactantii; graecorum, ut ceteros
praetermittam, irenaei tantum lugdunensis episcopi faciam mentionem,
aduersum quem uir eloquentissimus dionysius alexandrinae ecclesiae
pontifex elegantem scribit librum, irridens mille annorum fabulam, et
auream atque gemmatam in terris hierusalem, instaurationem templi,
hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis iniuriam, nuptias,
partus, liberorum educationem, epularum delicias, et cunctarum gentium
seruitutem, rursus que bella, exercitus ac triumphos et superatorum
neces, mortem que centenarii peccatoris. cui duobus uoluminibus
respondit apollinaris, quem non solum suae sectae homines, sed et
nostrorum in hac parte dumtaxat plurima sequitur multitudo, ut praesaga
mente iam cernam quantorum in me rabies concitanda sit. quibus non
inuideo, si tantum amant terram, ut in regno christi terrena desiderent;
et post ciborum abundantiam, gulae que ac uentris ingluuiem, ea quae
sub uentre sunt quaerant. de quibus apostolus paulus: esca, inquit,
uentri, et uenter escis. deus autem et hunc et illas destruet. et: non
est regnum dei cibus et potus. et dominus atque saluator: erratis,
inquit, nescientes scripturas neque uirtutem dei. in resurrectione enim
neque nubent, neque nubentur; sed erunt similes angelorum. nec haec
dicens aufero corporum ueritatem, quae incorrupta et immortalia
resurrectura confiteor, ut mutent gloriam, non substantiam. sic que
recto incedendum est tramite, ut nec ad sinistram nec ad dexteram
declinemus, id est, nec iudaicum nec haereticum sequamur errorem.
quorum alii qui carnis sunt, solas diligunt carnes; alii ingrati
beneficiorum dei, habere detrectant, quod christus et natus habuit et
resurgens. cum enim apostoli eum putarent spiritum, uel iuxta
euangelium, quod hebraeorum lectitant nazaraei, incorporale daemonium,
dixit eis: quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda
uestra? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum: palpate et
cernite, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis
habere. et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. rursum que
thomae locutus est ambigenti: infer digitum tuum huc, et uide manus
meas; et extende manum tuam et mitte in latus meum; et noli esse
incredulus, sed fidelis. denique ad probandam corporis ueritatem,
sumpsisse scribitur cibos, quos et archisynagogi filiae iusserat tribui,
quam a mortuis suscitauit. et lazarus, ne resurrectio eius phantasma
putaretur, cum saluatore narratur iniisse conuiuium. non quo post
resurrectionem manducemus et bibamus, ut milliarii nostri uolunt, et
immortalia atque incorrupta corpora alimoniis sustentanda terrenis sint.
alioquin ubi cibus, sequuntur et morbi; ubi morbi, adhibendus est et
medicus; ubi medici, frequenter interitus; rursum que resurrectio, et
noua ex integro conuersatio. sed ut resurrectionis fidem ciborum
assumptio comprobaret. haec magnopere praecauemus, et pressius loquimur,
scientes inter serpentes nobis et scorpiones ambulandum, qui mordent et
feriunt in abscondito. de quibus et ecclesiastes: si momorderit,
inquit, serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
et huius pater dauid: sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, et
aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. haec fecisti, et tacui;
existimasti, inique, quod ero tui similis. arguam te, et ponam contra
faciem tuam, ut quae in aliis criminaris, ipse habere docearis. si cui
autem explanationum in prophetas displicet longitudo, audiat libere,
multo me pauciora dixisse, quam rei obscuritas flagitat, et posse
unumquemque de nostra latitudine breues sibi commentariolos facere, qui
tamen pleno intellectui non sufficient. neque enim simplex a prophetis
historia et gestorum ordo narratur, sed aenigmatum plena sunt omnia;
aliud que in uerbis sonant, aliud tenetur in sensibus, ut quae
aestimaueris plana et inoffensa currere lectione, sequentium rursum
obscuritatibus inuoluantur. uerum tempus est, ut finem imponam uolumini
prophetali, in cuius expositione si prolixior solito fuero, extremis
partibus concedendum est, quas diuidere nolui, ne librorum numerus
augeretur.
65. quaesierunt me qui ante me non interrogabant; inuenerunt, qui
non quaesierunt me. dixi: ecce ego, ecce ego ad gentem quae non
inuocabat nomen meum. lxx: apparui non quaerentibus me; inuentus sum ab
his qui me non interrogabant. dixi: ecce ego in gente quae non inuocauit
nomen meum. ad orationem populi mixtam querimoniis, in qua dixerat:
quare nos errare fecisti, domine, de uia tua; indurasti corda nostra, ut
non timeremus te? respondit, ut iudaei uolunt, deus pater, ut nos
probamus, dominus atque saluator: in tantum non sum rigidus et crudelis,
qui malo paenitentiam peccatoris, quam mortem. nec repello filios
paenitentes, qui tamen sui nominis seruauerint dignitatem, ut etiam
alienos saluare uelim. qui enim me non quaerebant, nec dicere poterant:
quem scripsit moyses in lege, et prophetae, inuenimus iesum. ipsis
apparui, de quibus et alibi propheta testatus est: quibus non est
annuntiatum de eo, audient; et qui non audierunt, intellegent. uos autem
qui legem dei die ac nocte meditamini, frustra iactatis paenitentiam,
cuius opera non facitis. unde euangelistae et apostoli, semper aduentum
domini ueteris testamenti cupientes testimoniis roborare, dicebant: ut
impleretur quod dictum est per prophetam. centurio dominum non
quaerebat, et audiuit a domino: neque in israel tantam fidem inueni.
syrophoenissa mulier prophetarum eloquia nesciebat, et domini uoce
laudatur: o mulier, magna est fides tua. regulus, qui graece dicitur
basilikos~g, quem nos de aula regia rectius interpretari possumus
palatinum, non solum filii, sed uniuersae domus suae reperit sanitatem.
quod autem iuxta hebraicum dicitur: quaesierunt me qui ante non
interrogabant, ad eumdem sensum refertur, ut prius dei notitiam non
habentes, postea quaerant dominum, et eum reuelatione cognoscant. qui et
paulo dum ecclesiam credentium persequitur, reuelatus est. et apostolo
petro ait: beatus es, simon bariona, quia caro et sanguis non
reuelauerunt tibi; sed pater meus qui est in caelis. hunc quaerebat et
moyses loquens deo: si inueni gratiam apud te, ostende te mihi
manifeste, ut uideam te. maiores diuitias thesauris aegypti, christi
opprobrium praestolans, dum retributionem desiderat futurorum et
inuisibilem deum quasi uideret, animo contemplabatur. de quo et in
psalmis legitur: spes omnium finium terrae, et in mari longe. et in
genesi: ipse erit exspectatio gentium. quod que sequitur: dixi: ecce ego
sum; ad gentem quae non inuocabat nomen meum, illi sensui conuenit: qui
est, misit me ad uos. qui cum in forma dei esset, non est rapinam
arbitratus aequalem se esse deo, et cetera. sed totius mundi prouocans
gentes, unam fecit sui nominis gentem christianorum.
expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur
in uia non bona post cogitationes suas. lxx: expandi manus meas tota die
ad populum incredulum et contradicentem, qui non ambulauerunt in uia
bona, sed post peccata sua. hoc quod supra dictum est: apparui his qui
me non interrogabant; inuentus sum ab his qui me non quaerebant,
apostolus paulus scribens ad romanos, cum super gentium persona
exposuisset, adiecit: ad israel autem dicit: expandi manus meas ad
populum incredulum et contradicentem, qui cum beneficiis domini
uinceretur, et ultra hominem signa conspiceret, loquebatur: iste non
eicit daemonia, nisi in beelzebub principe daemoniorum. et iterum:
samaritanus es tu, et daemonium habes. et rursum: cum sis homo, facis te
deum. et alibi: iste homo non est a deo, qui sabbatum non custodit. et
multa alia, quae longum est texere. denique cum ille in cruce extenderet
manus ad populum non credentem, et diceret: pater, ignosce eis; quod
enim faciunt, nesciunt, illi e regione dicebant: uah! qui destruit
templum, et in tribus diebus aedificat illud; descendat nunc de cruce,
et credimus ei. alios saluos fecit, seipsum saluum facere non potest. de
hoc et simeon in ulnis tenens paruulum prophetabat: ecce hic positus
est in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum cui
contradicetur. romae iudaei loquuntur ad paulum: de secta hac notum est
nobis, quod ubique ei contradicatur. possumus expansas manus et in
largitate donantis accipere, quod nihil eis petentibus denegarit. sed
statim roganti leproso reddiderit sanitatem; et caecus a natiuitate
acceperit oculos. et esurientia in deserto, exceptis mulieribus ac
pueris, populorum saturata sint milia. significant expansae manus et
parentis clementiam, suos filios in sinu recipere gestientis. qui e
contrario ambulauerunt in uia non bona, et secuti sunt cogitationes
suas. quibus dominus loquitur per prophetam: auerte pedem tuum a uia
aspera. dilexerant enim alienos, et instar meretricis dixerant: uadam
post amatores meos.
et relinquentes uiam bonam, quae dicit in euangelio: ego sum uia,
ambulauerunt per latam et spatiosam uiam, quae ducit ad mortem, et
secuti sunt cogitationes suas, quas propheta deuitans, dominum
deprecatur. ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo
tuo. si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero. et apostolus
eos qui non habuerunt notitiam dei, tradi docet reprobo sensui et
operibus malis, ut faciant ea quae non conueniunt. nos autem psalmistae
uoce dicamus: deduc me in uia recta.
populus qui ad iracundiam prouocat me, ante faciem meam semper;
qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres. lxx: populus hic
qui exacerbat me in conspectu meo; ipsi semper immolant in hortis, et
adolent incensum super laterem (signum_obeli) daemonibus qui non sunt.
(signum_metobeli) dicente domino: non facies tibi idolum, neque
similitudinem omnium quae in caelo sunt, et quae super terram, et per
moysen increpante facientes: irritauerunt me in diis alienis, et in
abominationibus suis me ad amaritudinem prouocauerunt. immolauerunt
daemoniis, et non deo; illi studio delinquendi quasi irritarent et
prouocarent deum, non solum fecerunt quod non licebat, sed iugiter
semper que fecerunt, peccantes in conspectu domini, cuius oculis patent
cuncta, uel in templo eius idolis hostias immolantes. ac ne quid uero
deesset sacrilegio, immolabant in hortis, et adolebant thura super
lateres, iungentes idololatriae luxuriam, et sacrificiis uoluptatem, et
pro uno altari quod impolitis lapidibus dei erat lege constructum,
coctos lateres et agrorum cespites hostiarum sanguine cruentabant. hoc
dictum sit iuxta litteram: alioquin secundum intellegentiam spiritalem,
omnis haereticus ad iracundiam prouocat dominum, et in falsitate
dogmatum suorum offert immunda sacrificia, nequaquam firma et mansura
perpetuo, sed instar hortorum ad breue uirentia, carnis deliciis
prouidens. cui dicitur: omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi
flos feni. aruit fenum, et flos decidit; uerbum autem domini, quod in
ecclesiis praedicatur, permanet in aeternum. hos hortos ex uinea sua
nolens fieri naboth, achab impiissimo regi sanguinem fundit. neque enim
congruum erat, ut paterna periret hereditas; et excisis uineis, quae
afferunt fructum qui laetificat cor hominis, in loco uirtutum,
deliciarum atque uitiorum olera nascerentur. fertur sapientissimi apud
graecos merito celebrata et laudata sententia, qui omnes saeculi
uoluptates et pompam mundi atque luxuriam celeriter transeuntem, hortos
adonidis uocat. sacrificant quoque haeretici super lapides, quando
errores suos et exquisita mendacia, dialectica nituntur arte firmare, et
in quadrum exstruere, et grammikais~g, ut aiunt, anagkais~g, id est
secti in latere pulueris atque descripti lineis roborare. quod autem in
septuaginta legitur: daemonibus qui non sunt, et in hebraico non
habetur, illo sensu accipiendum, quod iuxta litteram et iuxta spiritum,
nec daemonia subsistant, quia iam a deo, qui uere est, exciderunt; nec
sectae haereticorum quae nullam retinent ueritatem, sed in umbrarum
similitudinem transeunt atque intereunt. unde et esther loquitur ad
dominum: ne tradas hereditatem tuam his qui non sunt. et sanctus
precatur in psalmo: ignosce mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et
ultra non subsistam. qui enim dum in hoc uiuit corpore, ueniam
peccatorum non fuerit consecutus, et sic de uita excesserit, deo perit,
et esse desistit, licet sibi subsistat in poenis.
qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt; qui
comedunt carnem suillam, et ius profanum in uasis suis. qui dicunt:
recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. lxx: in sepulcris
et in specubus dormiunt propter somnia; qui comedunt carnem suillam et
ius hostiarum, profana omnia uasa eorum. qui dicunt: abi longe a me, ne
appropinques mihi, quoniam mundus sum. nihil fuit sacrilegii quod israel
populus praetermitteret, non solum in hortis immolans, et super lateres
thura succendens, sed sedens quoque uel habitans in sepulcris et in
delubris idolorum dormiens, ubi stratis pellibus hostiarum incubare
soliti erant, ut somniis futura cognoscerent. quod in fano aesculapii
usque hodie error celebrat ethnicorum multorum que aliorum, quae non
sunt aliud, nisi tumuli mortuorum. nec hoc erant impietatis fine
contenti, sed porcorum quoque carnibus uescebantur, quod lege prohibitum
erat, et ius hesternum, quod graeci uocant he�lon~g, auidis faucibus
deuorabant. unde tam ipsi quam uasa eorum immunda erant, et in tantum
procacitatis ac superbiae cotidie augmenta capiebant, ut quicumque non
simili duceretur errore, eum arbitrarentur immundum, contactum que eius
fugerent, quemadmodum samaritani et iudaei nobis faciunt, omnes que
haeretici, quales nuper sub magistro cerebroso in gallia pullularunt,
qui basilicas martyrum declinantes, nos qui ibi orationes ex more
celebramus, quasi immundos fugiunt. hoc autem non tam illi faciunt, quam
habitantes in eis daemones, fortitudinem et flagella sancti cineris non
ferentes.
quis autem haereticorum non requiescit in memoriis, non dormit in
specubus magistrorum? qualis fuit marcion et ualentinus, et nuper
eunomius, mentis immunditiam leprosa carne contestans, qui lumen sancti
spiritus relinquentes, et cenaculum in quo apostoli uersabantur, in
diaboli tenebris commorantur, et speluncas diligunt, quas hieremias
mystico sermone condemnat: facta est hereditas mea mihi quasi spelunca
hyaenae, quam nostri beluam uocant; quod animal semper cadauera
persequitur, et uiuit succo ac sanie corporum mortuorum. aduersum hos
qui habitant in speluncis, et abacuc lamentabili uoce dicebat: uae qui
potum dat proximo amico suo potionis turbidae; et inebriat eum, ut
respiciat ad speluncas suas. de his speluncis et dominus loquebatur:
scriptum est: domus patris mei, domus orationis uocabitur; uos autem
fecistis eam speluncam latronum, in quibus animas interficitis
deceptorum, ut non uideatis in eis uisiones, de quibus idem saluator
ait: ego uisiones multiplicaui, et in manibus prophetarum assimilatus
sum. et alius ad eum: locutus es, inquit, in uisione filiis tuis, sed
somniis creditis et phantasmatibus, quibus praecepit dominus non esse
credendum. isti porcorum carne uescuntur, de quibus dicitur: ne
miseritis margaritas uestras ante porcos. et ius profanum comedunt quod
in libris eorum haeretica arte conditum est. quorum uasa immunda sunt
omnia, tam scilicet corpora quam doctrinae, et in tantam dementiam
ueniunt, ut quicumque eorum non fuerit similis, eum quasi perditum
detestentur.
isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. ecce
scriptum est coram me: non tacebo, sed reddam et retribuam in sinu eorum
iniquitates uestras, et iniquitates patrum uestrorum simul, dicit
dominus, qui sacrificauerunt super montes et super colles,
exprobrauerunt me; et remetiar opus eorum primum in sinum eorum. lxx:
iste est fumus furoris mei. ignis ardet in eo cunctis diebus. ecce
scriptum in conspectu meo: non tacebo, donec reddam et retribuam in sinu
eorum peccata sua, et patrum suorum, dicit dominus. qui adolebant
incensum super montes et super colles, exprobrauerunt mihi; reddam opera
eorum in sinum eorum. propter opera uestra, et incredibilem mentis
arrogantiam, ut immundi, mundos putaretis immundos, eritis fumus, ignis
ardens, qui de meo furore succensus est. furorem autem, obliuionem,
iram, paenitudinem, ita in deo debemus accipere, quomodo pedes, manus,
oculos, aures, et cetera membra, quae habere dicitur incorporalis et
inuisibilis deus. non quo his pateat perturbationibus, qui eas dono
gratiae suae exstinguit in nobis; sed quo per nostra uerba dei erga nos
intellegamus affectum. neque enim ira, quae est ultionis libido, ita
definitur in deo, ut in hominibus, quae materiam habet in nostris
uitiis, non in domini uoluntate; qui thesaurizamus nobis iram in die
irae et reuelationis iusti iudicii dei, ut tribulos nostros et spinas et
zizania, quae pro semine dei attulimus, ligna quoque, fenum et
stipulam, quae super fundamentum pauli aedificauimus, sapiens flamma
consumat. de hoc igne perpetuo et in moysi cantico legimus: ignis
accensus est de furore meo, et ardebit usque ad infernum deorsum.
deuorabit terram et genimina eius; comburet fundamenta montium, et
sagittae meae consument eos. cuius testimonii sensus est, quod ignis dei
atque uindicta semper ardeat peccatoribus, et eos usque ad inferos
persequatur. qualis erat et diues ille in euangelio purpuratus, qui,
requiescente lazaro in sinu abraham, aeternis torquebatur ardoribus.
terram quoque, id est carnem nostram, et genimina eius, id est carnis
desideria, eadem flamma comburet, et fundamenta montium quae se eleuant
contra scientiam dei. ipsos quoque montes dei iacula disperdent, ut
humiliati in poenis, montes esse desistant. ecce, inquit, scriptum est
coram me. omnia enim nostra peccata dei patent oculis, et in his scripta
sunt libris, de quibus in daniele legimus: throni positi sunt, et libri
aperti sunt. de quibus in alio loco dicitur: super terram scribantur.
et nequaquam ultra reticebit qui prius dixerat: tacui, numquid semper
tacebo? dicit dominus. sed reddet unicuique quod operatus est in sinu
eius, hoc est in cordis arcano, ut eos propria torqueat conscientia.
de qua et osee propheta uaticinatur: cadent in gladio principes eorum
propter indisciplinationem linguae eorum. haec est detractio ipsorum in
sinu eorum, quae de uniuscuiusque corde procedit. simile quid et in
prouerbiis scribitur: in sinu redduntur suo iniquis omnia. qui sinus
propter animae principale, alio nomine appellatur caput. uias eorum dedi
in capita eorum. et alibi: conuertetur dolor eius in caput eius, et
super uerticem illius iniquitas eius descendet. est autem et bonus
sinus, qui sanctitate fruetur conscientiae, de quo psalmista dicebat: et
oratio mea in sinu meo conuertebatur. intellegitur sinus in quemlibet
affectus atque dilectio, ut quando ad maritum sermo dirigitur: uxor quae
est in sinu tuo. et ad parentem: adducent filios tuos in sinu. unde et
omnes qui patrem habent abraham, et uirtutum eius similes esse
meruerunt, requiescunt in sinu eius. neque enim patres, quorum nunc
iniquitates nobis et peccata redduntur, eos debemus accipere, de quorum
semine nostra nata sunt corpora. alioquin et ipse moyses qui dixerat
peccata patrum filiis esse reddenda in tertiam et quartam generationem,
his qui oderunt deum, interpretatur sententiam suam, dicens: non
morientur filii propter peccata patrum; sed unusquisque in suo peccato
morietur, eamdem hiezechiele approbante sententiam, quod nequaquam
dicatur illa parabola: patres uuam acerbam comederunt, et dentes
filiorum obstupuerunt. sed eius tantum dentes obstupescere, qui
comederit; et perire animam peccatricem, nec externa luere peccata. ex
quo intellegimus, uel in bonam partem uel in contrariam, eos accipiendos
patres, quibus unusquisque apponitur, cum de hac uita excesserit.
sacrificauit autem super montes et colles israel, quando in bethel et
dan aureos uitulos posuit. et exprobrauit deo super praeceptis suis, dum
eius neglexit caeremonias, et cultum dei daemonibus tribuit, quorum
opera reddenda sunt in sinu eorum. omnis que haereticus contemnens
ecclesiasticam simplicitatem, sacrificat in montibus, et exprobrat deo,
dum eius praecepta contemnit.
haec dicit dominus: quomodo si inueniatur granum in botro, et
dicatur: ne dissipes illud, quoniam benedictio est. sic faciam propter
seruos meos, ut non disperdam totum. lxx: sic dicit dominus: quomodo si
inueniatur acinum in botro, et dicatur: ne contingas illud, quia
benedictio est in eo. sic faciam propter seruum meum, ut non disperdam
omnes. dixerat dominus, israel esse periturum, et omnia peccata illius
suis patere conspectibus, et redditurum se opera singulorum in sinu
eorum. post haec infert similitudinem et comparationis exemplum, quo
doceat unumquemque suo perire peccato, et etiamsi peccantium sit plurima
multitudo, unum iustum cunctorum uitio non perire. si quis, ait, in
botro et uua, quae ad maturitatem peruenire non potuit, et acescentes
attulit fructus, uel aliquo aeris ac terrae corrupta est uitio, unum
granum reperit illaesum, quod spem habeat adhuc maius fieri et ad
maturitatem solitam peruenire, dicat alteri: ne tangas illud, sed
dimitte ut crescat, quia benedictio domini est, ut in tanta acinorum
multitudine solum euaderet siccitatem. sic, inquit, de innumerabili
iudaeorum multitudine, quae offendit deum, si paucos iustos inuenero,
liberabo eos de interitu plurimorum. et hoc faciam propter seruos meos
abraham, isaac et iacob, ad quos facta est repromissio, siue propter
eos, qui inter plurimos peccatores seruiunt mihi. tale quid et in genesi
legimus, quando de quinquaginta usque ad decem paulatim quaeruntur
iusti, qui de peccato liberent ciuitatem, et lot de sodomis cum filiabus
suis solus iustus eripitur. de quo in catholica epistola scribitur,
quod cruciaretur anima ipsius uidentis nefanda committi, et animae
iudicium corporis habitudine demonstraret. enoch quoque inter peccantium
plurimam multitudinem solus raptus ad deum est. et noe cum liberis
suis, propter declinantem omnem carnem a domini seruitute, diluuium
delere non potuit.
sed et abraham de igne chaldaeorum fidei integritate seruatus est. in
quem sensum et hieremiae uerba ex persona domini dicentis consentiunt:
quasi calidum in deserto, inueni israel cum occisis gladio. cum enim,
inquit, omnis mundus idololatriae gladiis uulneratus iaceret exanimis,
inueni israel in abraham habere calorem fidei, quasi medicus, qui post
proelium inter cadauera mortuorum, ubi quem senserit pulsantibus uenis
aliquid habere uitale, adhibet curam uulneribus, ut restituat sanitatem.
pro eo quod scriptum est h�s~g thermon~g hoc est quasi calidum, latinus
interpres, uerbi ambiguitate deceptus, lupinum interpretatus est, in
quo et graecorum plerique errant. et tamen sciendum in hebraico pro
calore scriptum esse thoda, quod interpretatur gratia. quod scilicet
gratia dei, et non merito operum suorum saluatus sit israel.
et educam de iacob semen, et de iuda possidentem montes meos; et
hereditabunt eam electi mei, et serui mei inhabitabunt ibi, et erunt
campestria in caulas gregum; et uallis achor in cubile armentorum populo
meo qui quaesierunt me. lxx: et educam de iacob semen, et de iuda, et
hereditabit montem sanctum meum; et hereditabunt electi mei, et serui
mei habitabunt ibi, et erunt in saltu ouilia gregum; et uallis achor in
requie armentorum populo meo qui requisierunt me. quem supra uocauit
gradum botri, siue acinum, aut, ut multi uolunt, racemum, hunc nunc
appellat semen iacob et iuda, qui possideat montes, siue montem eius.
semen iacob et iuda plerique christum intellegunt, de quo in genesi
dicitur: iuda, te laudabunt fratres tui, et cetera. nulli enim dubium
quin saluator de iudae stirpe generatus sit. alii autem apostolos
intellegi uolunt, de quibus saepe diximus: reliquiae saluae erunt. et:
nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus, et
similes gomorrhae fuissemus. isti possederunt montem domini conscientia
habitantis in se christi, loquentes: accessimus ad sion montem, et
ciuitatem dei uiuentis hierusalem caelestem. siue montes eius, de quibus
in psalmis canitur: montes in circuitu eius, et dominus in circuitu
populi sui. et: fundamenta eius in montibus sanctis. possidebunt autem
sion electi domini, et inhabitabunt in ea serui eius. de quibus in eodem
uolumine scribitur: semen abraham serui eius, filii iacob electi eius.
quicumque ergo adhuc semen est, nec formatus in filium, iste seruus est
domini, cui dicit in euangelio: scio quia semen abrahae estis, sed
necdum filii. si enim semen essent abraham, opera utique abraham
facerent. qui autem filius, iste et electus est domini. unde electus
possidet hierusalem, et serui habitant in ea, et de filiorum ac seruorum
differentia dicitur: non accepistis spiritum seruitutis iterum in
timorem, sed spiritum adoptionis. et erunt, inquit, campestria, siue
saltus, in caulas gregum. pro campestribus in hebraeo saron ponitur.
omnis regio circa lyddam, ioppen et iamniam apta est pascendis gregibus.
de quo et in actibus apostolorum scriptum est. saltus autem uertentur
in ouilia, iuxta illud quod in psalmo canitur: uox domini perficientis
ceruos, et reuelabit saltus, siue condensa siluarum, ut latrones ibi
latitare desistant, et bestiae uenenata que animalia, et loca quondam
insidiarum et sanguinis, in ecclesias domini transeant, et pascantur ibi
greges ab eo, qui posuit animam pro ouibus suis. et de quo scriptum
est: ipse pascet nos in saecula. ista uox domini perficiens ceruos, et
reuelans condensa siluarum, per ioannem clamabat in eremo: iam securis
in radicem arborum posita est. omnis arbor quae non facit fructum bonum,
excidetur, et in ignem mittetur.
et iterum: omnis uallis implebitur. de qua et nunc dicitur: et uallis
achor in cubile armentorum, et in requiem populo meo qui requisierunt
me. de qua et in libro iesu filii naue legimus, quod ibi interfectus sit
acham, qui furatus est de anathemate, et de spoliis hiericho, et cum
omni domo sua interfectus, atque ex eo quod turbauerit populum, locus
ipse in quo accidit, achor, id est turbationis ac tumultus nomen
accepit. uallis igitur achor, in qua quondam maledictio fuit atque
supplicium, erit in armentorum requiem. quae paulus edisserens ait:
numquid de bobus cura est deo? an utique de nobis dicit, quia debet in
spe qui arat, arare, et qui terit aream, terere eam in spe, ut
participetur. de hac ualle et in osee mystice scriptum est: loquar ad
cor eius (haud dubium quin hierusalem) et dabo possessores illius inde,
et uallem achor, ut aperiat intellegentiam illius. idcirco enim uallis
achor in possessionem traditur armentorum populi dei, et saltus
uertuntur in caulas gregum, ut aperiatur intellegentia, et domini
ueritas cognoscatur.
et uos qui dereliquistis dominum, et obliti estis montem sanctum
meum. qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam. numerabo uos in
gladio, et omnes in caede corruetis. lxx: uos autem qui dereliquistis
me, et obliti estis montis sancti mei, et paratis fortunae mensam, et
impletis daemoni potionem; ego tradam uos in gladium; omnes interfecti
corruetis. in locis quondam siluestribus atque turbarum, in locis
gentilium erunt caulae ouium, id est ecclesiae de toto orbe credentium.
uos autem, o popule israel, qui dereliquistis dominum et ad iracundiam
prouocastis sanctum israel, qui obliti estis montem sanctum eius, de quo
crebro diximus, uel dominum saluatorem, qui montium mons est et
sanctorum omnium sanctus, uel montem sion et ciuitatem dei uiuentis
hierusalem caelestem, qui haec et haec facitis, tradam gladio, ut omnes
interfecti pariter corruatis. qui sit gladius, dicemus postea: ponitis,
inquit, fortunae mensam, et libatis super eam. siue iuxta septuaginta:
paratis fortunae mensam, et impletis daemoni poculum, aut kerasma~g,
quod omnes similiter transtulerunt, id est: mixtam potionem. est autem
in cunctis urbibus, et maxime in aegypto, et in alexandria idololatriae
uetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis eorum qui extremus est,
ponant mensam refertam uarii generis epulis, et poculum mulso mixtum,
uel praeteriti anni uel futuri fertilitatem auspicantes. hoc autem
faciebant et israelitae, omnium simulacrorum portenta uenerantes, et
nequaquam altari uictimas, sed huiuscemodi mensae liba fundebant. quod
que septuaginta transtulerunt daemoni, in hebraico habet menni, quod
symmachus interpretatus est: absque me; ut sit sensus: qui paratis
fortunae mensam, et impletis absque me potionem, ut doceat non sibi
fieri, sed daemoni. gladius autem quo interficiuntur, pro supplicio
accipitur. neque enim omnis populus israel gladio traditus est, quorum
uidemus quanta milia in toto orbe dispersa sint. sed poenis atque
cruciatibus, captiuitati et ultimae seruituti, iuxta illud quod alibi
dicitur: in gladio morientur omnes peccatores populi mei. et in
deuteronomii cantico: inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus
comedet carnes uulneratorum. haud credibile esse potest, sagittas domini
inebriari sanguine, et gladium illius uulneratorum saturari carnibus.
de his sagittis quae iob per singula horarum momenta pungebant,
loquitur: sagittae domini in corpore meo sunt; quarum furor ebibit
spiritum meum; cum enim coepero loqui, stimulant me. iuxta tropologiam
autem hoc dicendum est, quod omnes qui ecclesiam deserunt et
obliuiscuntur montem sanctum dei, et se tradunt spiritibus erroris et
doctrinis daemoniorum, isti parant fortunae mensam, nihil ad deum
pertinere credentes, sed uel stellarum cursu uel uarietate fortunae
omnia gubernari. quos paulus increpat, dicens: non potestis mensae
domini participari, et mensae daemoniorum. non potestis calicem domini
bibere, et calicem daemoniorum, quia aeternis tradentur suppliciis, ita
ut nullus eorum caedem et ruinam possit euadere.
pro eo quod uocaui, et non respondistis, locutus sum, et non
audistis. sed fecistis malum in oculis meis, et quae nolui, elegistis.
lxx: quia uocaui uos, et non audistis. locutus sum, et contempsistis, et
fecistis malum in conspectu meo, et quae nolebam elegistis. gladio,
ait, estis traditi, quia non solum reliquistis me, et obliti estis mei,
et fortunae poculum miscuistis, sed cum essem emmanuel, id est nobis cum
deus, de quo et ioannes scribit: uerbum caro factum est, et habitauit
in nobis, praesens uos uocaui: reuertimini ad me filii reuertentes. et:
uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et respondere
noluistis. locutus sum in parabolis, et omnia feci quae facere debui, et
non audistis me, immo et contempsistis. ego enim sum qui et supra dixi:
ueni et non erat homo; uocaui, et non erat qui oboediret. nec uobis
haec sufficiebat impietas, ut me praesentem contemneretis, et missum ad
uos occideretis haeredem. sed fecistis malum in conspectu meo, et quae
nolebam elegistis, et blasphemastis filium dei, ut peteretis uobis
barabbam latronem, homicidii et seditionis auctorem. et adhuc audetis
dicere: quare nos errare fecisti a uia tua? si enim qui me nesciebant
inuenerunt me, et qui me non inuocabant, susceperunt me, quibus uos
digni estis cruciatibus, qui missum ad uos atque dicentem: non ueni nisi
ad oues perditas domus israel, suscipere noluistis, sed insuper
affixistis cruci? considerandum quid significet quod ait: et quae
nolebam elegistis. aut quae sit uoluntas filii dei. qui loquitur in
euangelio: non omnis qui dicit mihi, domine, domine, ingredietur in
regnum caelorum; sed qui facit uoluntatem patris mei qui est in caelis.
de qua et ipse dicit deus: ut facerem uoluntatem tuam uolui. haec est
uoluntas, de qua et ipse dominus loquebatur: inueni dauid filium iesse,
uirum iuxta cor meum, qui faciat omnes uoluntates meas. unde et sanctus
precatur et dicit: doce me ut faciam uoluntatem tuam, quia deus meus es
tu. omnia enim licent, sed non omnia expediunt. et de uirginibus narrat
apostolus se domini non habere praeceptum, uult tamen nos esse sicut
seipsum. ex quo ostendit nequaquam indulgentiam magistri sectandam esse,
sed uoluntatem; et ea nos debere eligere quae expediunt, non quae
licent, ut illud est de digamia: uolo adolescentulas nubere, filios
procreare, matresfamilias esse. ponit que causas, cur ista concedat: iam
enim quaedam abierunt retro post satanam. ergo non est uoluntas pura
secundi matrimonii, quae fornicationis comparatione uilescit.
propter hoc haec dicit dominus deus: ecce serui mei comedent, et
uos esurietis. ecce serui mei bibent, et uos sitietis. ecce serui mei
laetabuntur, et uos confundemini. ecce serui mei laudabunt prae
exsultatione cordis, et uos clamabitis prae dolore cordis, et prae
contritione spiritus ululabitis. lxx: propterea haec dicit dominus: ecce
serui mei comedent, uos autem esurietis. ecce serui mei bibent, uos
autem sitietis. ecce serui mei gaudebunt, uos autem confundemini. ecce
serui mei exsultabunt in gaudio, uos autem clamabitis propter dolorem
cordis uestri, et propter contritionem spiritus uestri ululabitis. non
solum gladio corruetis uos qui dereliquistis dominum, et fecistis malum
in conspectu eius, et praesentem noluistis audire, sed multam inter uos
et gentium multitudinem cernetis differentiam.
illi enim qui serui erunt mihi, comedent et bibent, laetabuntur et
laudabunt prae exsultatione cordis. uos autem e contrario esurietis
atque sitietis, confundemini et prae dolore cordis et contritione
spiritus ululabitis. quae omnia chiliastai~g in mille annis putant esse
complenda, cibum et potum regnum dei esse credentes, nec intellegentes
illud quod scriptum est: operamini non cibum qui perit, sed panem uitae
et ueritatis; et carnem christi et fructum ligni uitae comedere
cupientes, de quo saluator loquitur: ego sum panis qui de caelo
descendi. et ecclesiastes: aperi oculos tuos, et saturare panibus. et
psalmista: iuuenis, inquit, fui et senui, et non uidi iustum derelictum,
neque semen eius quaerens panem. tota die miseretur et fenerat, et
semen eius in benedictionem erit. de isto pane et conuiuio spiritali
discipulos instruebat: uos qui perseuerastis me cum in temptationibus
meis, edetis in mensa patris mei in regno caelorum. quod si de simplici
pane accipiamus, quomodo illud explanare poterimus: non interficiet fame
dominus animam iustam. et iterum: cognoscit dominus uias immaculatorum,
et hereditas eorum erit in sempiternum. non confundentur in tempore
pessimo, et in diebus famis saturabuntur. quanti enim sancti in
persecutione moriuntur fame et egestate confecti; quanti iusti esuriunt,
et impii cruditatibus distenduntur! potus autem ille accipiendus est,
qui hauritur de fontibus israel; quem qui biberit, habebit in se fontem
aquae salientis in uitam aeternam. quem et saluator in regno patris se
bibiturum cum apostolis pollicetur. qui laetificat cor hominis, ita ut
bibentes possint dicere: dedisti laetitiam in corde meo. de hoc cibo et
potu inter octo beatitudines dicitur: beati qui esuriunt et sitiunt
iustitiam. et mater domini plena sancto spiritu prophetabat: esurientes
impleuit bonis, qui prius cibum domini non habebant; et diuites dimisit
inanes, qui dati sunt pro sepultura eius. et quem prophetae promiserant,
respuerunt. de quibus et in alio loco psalmista decantat: diuites
eguerunt, et esurierunt, id est populus iudaeorum. qui autem quaerunt
dominum, hoc est turba gentilium, non egebunt omni bono. cum que
seruientes christo et credentes ei laetati fuerint, et laudauerint deum
prae exsultatione cordis et gaudio, tunc illi confundentur, uidentes in
suum locum alios successisse. et clamabunt prae dolore cordis, implentes
illud quod scriptum est: ibi erit fletus et stridor dentium, quando
steterint agni gentium atque iustorum ad dexteram, et haedi iudaeorum
atque impiorum a sinistris. aliis recipientibus aeterna praemia, aliis
aeterna supplicia. contritio autem spiritus prae dolore cordis
intellegenda in conscientia peccatorum, iuxta illud quod scriptum est:
cognoscent errantes spiritu intellegentiam. et: cor contritum et
humiliatum deus non despiciet. conteritur spiritus quando fuerit
eleuatus; quod de rege inimico israel scribitur: indurauit dominus
spiritum eius. et de babyloniorum principe, quando eleuatum est cor
eius, et induratus spiritus, ut superbiens diceret: haec est babylon, et
ego feci eam.
et dimittetis nomen uestrum in iuramento electis meis, et
interficiet te dominus deus, et seruos suos uocabit nomine alio, in quo
qui benedictus est super terram, benedicetur in deo amen. et qui iurat
in terra, iurabit in deo amen. lxx: relinquetis enim nomen uestrum in
saturitatem electis meis. uos autem interficiet dominus; seruientibus
autem mihi uocabitur nomen nouum, cui benedicetur super terram.
benedicent enim deum uerum, et qui iurant super terram iurabunt deum
uerum.
pro saturitate, quae hebraice dicitur sabaa, ceteri iuramentum
interpretati sunt; quod uerbum multas habet intellegentias, et pro
accentuum diuersitate uariatur. intellegitur enim et iuramentum, et
saturitas, et satietas, et plures, et septem. de quo in libro geneseos
diximus, et in hoc uolumine, ubi septem mulieres apprehenderunt unum
uirum. rursum pro eo quod septuaginta transtulerunt uerum, et in
hebraico dicitur amen, aquila uertit pepist�men�s~g, id est fideliter.
quod autem dicit, hoc est: aliis in uestrum succedentibus locum, nomen
uestrum erit iuramentum electis meis, ut pro malorum exemplo uos habeant
et detestentur talia sustinere, et iurent sic: non haec patiar quae
passus est populus iudaeorum. siue nomen uestrum erit in satietatem,
quod in his dici solet, quorum odiosa est recordatio et memoria, et qui
usque ad saturitatem nauseam que uenerunt. uel certe hoc dicendum, quod
nomen suum derelinquant electis domini, ut pro illis gentium turba
succedat; et ipsi appellentur filii abraham et israel. de quibus paulus
loquitur: pax super eos, et super israel dei. neque enim qui ex
israelitis sunt israel; nec qui semen abraham omnes filii, ad quos
dicitur: si filii essetis abraham, opera abraham faceretis. et quia
semen sunt abraham, et non filii (de quorum differentia supra diximus)
propterea eos increpat baptista ioannes, dicens: et ne uelitis dicere:
patrem habemus abraham. potens est enim deus de lapidibus istis
suscitare filios abrahae. quomodo enim possunt huius esse filii, qui
dixerunt ligno et lapidi: tu genuisti me; cum e contrario, qui ex fide
sunt, hi appellentur filii abrahae? uos autem, inquit, interficiet
dominus, ut nequaquam appellemini circumcisio, sed concisio, ut uita
careatis aeterna, ut non habeatis eum qui dicit: ego sum uita. seruos
autem, ait, suos uocabit nomine alio, siue nouo, quod in toto orbe
celebrabitur. et erit benedictum: in tantum, ut qui illo nomine fuerit
appellatus, benedicatur in domino, et signum uerae circumcisionis
accipiat, amen. quo saepe in approbationem eorum quae dicta sunt,
dominus utitur in euangelio: amen, amen dico uobis. nomen autem nouum
siue aliud, nullum est, nisi quod ex christi nomine deriuatur, ut
nequaquam uocetur populus dei iacob, et iudas, et israel, et ephraim, et
ioseph, sed christianus. quicumque enim iurauerit in terra, nequaquam
iurauerit in idolis et falsis diis, sed in deo; quae sententia rursum
amen signaculo comprobatur. porro iuxta septuaginta qui pro amen, uerum
deum interpretati sunt, ut benedicatur uerus deus, et qui iurant super
terram, iurent deum uerum, non secundum errorem arianorum referimus ad
personam tantum dei patris, de quo scriptum est: ut cognoscant te solum
uerum deum, et quem misisti iesum christum, sed ad filium, qui et ipse
deus uerus est, dicente euangelista ioanne: uenit filius dei, et dedit
nobis mentem, ut cognoscamus uerum, et simus in uero filio eius iesu
christo. iste est uerus deus et uita aeterna. si enim saluator de se
loquitur: ego sum ueritas, consequenter uerus deus a ueritate nomen
accepit, ut nequaquam secundum falsos deos appelletur deus, sed secundum
uerum deum patrem, et ipse sit uerus deus. alioquin si non est uerus,
erit idolo similis, quod redundat in capita eorum, qui christum uerum
deum negant. hoc est autem nomen nouum, quod ei in apocalypsi super
calculo scribitur, cui in toto orbe benedicitur.
quia obliuioni traditae sunt angustiae priores, et quia
absconditae sunt ab oculis meis. ecce enim ego creo caelos nouos, et
terram nouam, et non erunt in memoria priora. et non ascendet super cor,
sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego
creo. lxx: obliuiscentur enim tribulationis prioris, et non ascendet
super cor eorum. erit enim caelum nouum, et terra noua; et non
recordabuntur priorum, et non ueniet super cor eorum; sed gaudium et
exsultationem inuenient in ea. causa laetitiae et confessionis dei ueri
est, quia aeterna angustiarum priorum succedet obliuio, ut nequaquam
idolorum meminerint et erroris pristini, sed ad lucem de tenebris
transeant, ut aeterna beatitudine perfruantur. obliuiscentur enim
pristina mala, non obliuione memoriae, sed successione bonorum, iuxta
illud quod scriptum est: in die bona obliuio malorum.
et alibi: afflictio horae obliuionem facit deliciarum. eo quod in
angustiis constituti, nequaquam uoluptatibus pristinis iuxta errorem
epicuri animo perfruantur. licet possit et hoc dici, quod in caelo nouo
et in terra noua omnis conuersationis pristinae memoria deleatur, ne hoc
ipsum pars malorum sit, prioris angustiae recordari. caelum autem nouum
et terram nouam, qui putant omnia interire quae cernimus, euangelii
interpretantur testimonio: caelum et terra transibunt. et pauli
apostoli: quae enim uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur,
aeterna. porro qui nouitatem, commutationem in melius, et non
elementorum arbitrantur interitum, illo utuntur exemplo: a principio
terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi
peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut uestimentum ueterascent, et
quasi amictum inuolues eos, et mutabuntur. in quo perspicue demonstratur
perditionem et interitum, non abolitionem in nihili sed commutationem
sonare in melius. neque enim illud quod in alio loco scriptum est: luna
fulgebit ut sol, et sol septuplum lumen accipiet, interitum significat
pristinorum, sed commutationem in melius. quod ut possit intellegi,
nostrae conditionis ponamus exempla: infans cum in puerum creuerit, et
puer in iuuenem, et iuuenis in uirum, et uir in senem, nequaquam per
singulas aetates perit. idem enim est qui prius fuit; sed paulatim
immutatur et aetati pristinae perisse dicitur. quod intellegens et
paulus apostolus loquebatur: praeterit enim figura huius mundi.
consideremus quid dixerit: figura praeterit, non substantia. hoc idem
significat et petrus: latet eos hoc uolentes, quoniam caeli erant ab
initio. et terra de aqua, et per aquam dei sermone subsistit, per quae
prior mundus inundatus diluuio periit. caeli autem qui nunc sunt et
terra, eadem ratione seruantur igni. quod quo sensu accipiendum sit,
postmodum docet: nouos autem caelos, et nouam terram uidebimus, et
repromissionem eius. non dixit: alios caelos et aliam terram uidebimus,
sed ueteres et antiquos in melius commutatos. possumus et hoc dicere,
quod conuersi ab idololatria, et pristino errore deserto, nouos caelos
et terram nouam uideant, nequaquam arbitrantes elementa deos, et ea quae
nascuntur ex terra. nunc confitemur caelum et terram opera esse manuum
dei. illo autem tempore, seruos et creaturam uenerabamur obsequio dei,
quod et dauid sentiens cantat in psalmo: uidebo caelos opera digitorum
tuorum. non quo eo tempore caelos non uiderit, cum ista dicebat; sed quo
per singula augmenta uirtutum et futurorum scientiam, nouos uideat,
quos ueteres iam uidebat. quod autem in fine huius testimonii dicitur:
quae ego creo, a septuaginta praetermissum est.
quia ecce ego creo hierusalem exsultationem, et populum eius
gaudium. et exsultabo in hierusalem, et gaudebo in populo meo. lxx: quia
ecce ego facio hierusalem exsultationem, et populum meum laetitiam, et
exsultabo super hierusalem, et laetabor super populo meo. gaudere,
inquit, et exsultare debetis laetitia sempiterna in creatione nouorum
caelorum et terrae nouae, et priorum penitus non meminisse, ne qua uobis
recordationis antiquae oriatur tristitia; quia non solum caelos nouos
et terram nouam, sed hierusalem quoque creabo in exsultationem, et
populum eius in gaudium. haud dubium quin uniuersae terrae, ut quae
uetus uni genti gaudium erat, noua cunctis nationibus laetitia sit. in
tantum autem exsultatio erit omnium atque laetitia super urbe et populo
dei, ut ego quoque conditor eius exsultem et gaudeam super hierusalem,
et super populo meo qui comedet et bibet et laetabitur, et exsultabit in
ea, et qui in nomine nouo fuerit appellatus. et non audietur in ea
ultra uox fletus, et uox clamoris.
non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos.
quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum
maledictus erit. lxx: et non audietur in ea ultra uox fletus, et uox
clamoris, neque fiet ibi ultra immaturus et senex, qui non impleat
tempus suum. erit enim infans centum annorum, et qui moritur peccator
centenarius, maledictus erit. neque enim congruum erit, ut in ciuitate
hierusalem et populo dei, qui exsultationis et gaudii aeternam suscipiet
creaturam, audiatur ultra uox fletus et clamoris, quando abierint
dolor, maeror et gemitus. contraria quippe simul esse non possunt. et
ubi exsultatio est et gaudium, qui fructus est spiritus sancti, ibi
fletus et planctus non potest commorari, qui aptus est lamentantibus
atque lugentibus, et praecipue clamor, quem de ecclesia credentium
paulus expellit, ne in similitudinem iudaeorum pro iudicio faciamus
clamorem. in tali urbe diuersae aetates non erunt: infans et senex,
paruus et magnus, qui non impleat dies suos. sed quasi filii
resurrectionis, omnes peruenient in uirum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec
supersint, et alio necdum solidas habente uires, alius desinat esse quod
fuerit, et decrepita aetate marcescat; peruenient que omnes ad
centenarium numerum, qualis fuit abraham, qui promissionem filii isaac
hac aetate suscepit. de cuius numeri laudibus non necesse est plurima
memorare, ne superflua sit disputatio. hoc tantum dicimus, quod decem
decades aequalia habent latera, et quadrae formae possident firmitatem.
in repromissionibus quoque pro his quae consumpsimus, multiplicata nobis
dominus centuplum pollicetur, et in bonam terram sementis cadens,
primum habet uberrimae frugis numerum centenarium. denique et isaac unam
sementem iaciens fidei, hoc numero laboris sui opera multiplicata
suscepit. in illo igitur tempore, quando aetas fuerit una cunctorum, et
sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se
uariabunt tempore. sed alius ad praemia, alius ad supplicia pertrahetur.
et in eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore poenas
patietur aeternas. illud quoque quod in apocalypsi ioannis legimus, post
resurrectionem exhiberi praesentiae iudicis paruos et magnos, non
aetatum, sed meritorum significat differentias. qui enim paruus est
iuxta sententiam salomonis, dignus est misericordia: potentes autem
potenter tormenta patientur. in quem sensum et domini uerba consentiunt:
seruus qui scit uoluntatem domini sui, et non facit eam, uapulabit
multis. qui uero nescit, et fecerit digna plagis, uapulabit paucis.
beatus apostolus paulus, christo in se loquente, scripturam ueterem
edisserens, abraham patriarcham non solum circumcisionis, sed praeputii
asserit patrem, hoc est, duos ex eo populos esse generatos, et eum qui
iuxta carnem natus fuerat, centenarius propter christum, qui de abraham
stirpe generatus est, in quem ille miserit manus, maledictioni perpetuae
subiacere. hanc figuram docent euangelia, quibus fertur tunc
haemorrhousam aegrotare coepisse, quando nata est filia archisynagogi,
et quando ista sanata sit, statim illam esse mortuam, uno atque eodem
annorum spatio, nouum populum in iuuentute persistere, et ueterem in
infidelitate mori et esse maledictum. hoc iuxta septuaginta interpretes
diximus, quorum editio toto orbe uulgata est, ne in loco famosissimo
uideremur ad hebraeae linguae arcem confugere. quod siue post
resurrectionem intellexeris in secundo saluatoris aduentu, siue post
baptismum in prima resurrectione credendum, non abhorret ab ecclesiae
fide. hebraei haec ante resurrectionem in mille annorum regno super
terram futura contendunt, et tam longa futurae uitae spatia repromitti,
ut centum anni reputentur infantiae. peccatorem autem centesimo aetatis
suae anno esse moriturum, ne uidelicet paratis opibus perfruatur; sed ob
peccatum, maledictum esse se nouerit. quod si ita est ubi erit
beatitudo perfecta, quae peccato uiolatur atque corrumpitur, et peccatum
immatura morte punitur?
et aedificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt uineas, et
comedent fructus earum. non aedificabunt, et alius habitabit; non
plantabunt, et alius comedet. lxx similiter.
de his domibus et in sexagesimo octauo psalmo sermo propheticus
pollicetur, dicens: quia deus saluam faciet sion; et aedificabuntur
ciuitates iudae, et habitabunt ibi, et hereditabunt illam, et semen
seruorum eius possidebunt eam. et qui diligunt nomen eius, inhabitabunt
in ea. quae omnia iudaei accipiunt carnaliter, ut hierusalem urbes que
iudaeae restituantur in pristinum statum. quod si eis dederimus, audiant
non solum hoc hierusalem, sed et sodomae repromitti, dicente
hiezechiele: restituetur sodoma in antiquum. ergo domus, in quibus
habitaturi sunt qui aedificant eas, uel uirtutes intellegendae sunt, uel
diuersae mansiones apud patrem; quas iugiter possidebit, qui eas
aedificauerit. quales sibi aedificasse et obstetrices dicuntur in exodo,
quae timebant deum. licet scriptum sit in hebraico, a deo eis
aedificatas domos, quia timuerunt eum. et iacob quia simplex erat, siue
ut graece dicitur aplastos~g, id est nequaquam fictus; nec talis quales
in petri epistola condemnantur, de quibus ait: in auaritia fictis
sermonibus de uobis negotiantur. idcirco habitabat in domo, quam esau,
qui feris delectabatur et siluis, possidere non potuit. talem domum et
saluatoris in euangelio uerba describunt: omnis qui uenit ad me, et
audit sermones meos, et facit eos, similis erit uiro prudenti, qui
aedificauit domum suam super petram, et reliqua. alioquin iuxta
litteram, multi sancti aedificant domos, et non habitant in eis, uel
peregrinatione, uel alterius rapina, uel morte subtracti. qualis fuit
iob, qui diues carne et spiritu, in tantam deductus est paupertatem, ut
in sterquilinio sederet extra portam ciuitatis. e contrario diues ille
in euangelio purpuratus aedificauit domum, et habitauit in ea, cui
rectissime dici poterat: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te;
quae autem praeparasti, cuius erunt? non solum autem ait: aedificabunt
domos et habitabunt in eis; sed plantabunt quoque uineas, et ipsi
comedent fructum earum. iuxta illud quod in michaea dicitur: requiescet
unusquisque sub uinea sua et sub ficu sua; et non erit qui exterreat.
haec est uinea quae in euangelio loquebatur: ego sum uitis, et uos
palmites, et pater meus agricola. omnis qui non facit fructum excidetur,
et in ignem mittetur. huius fructus comeduntur et bibuntur, et
laetificant cor hominis, et inebriant amicos sponsi, et in regno dei
bibuntur cotidie. sub ficu autem requiescit, et nullius insidias
reformidat, qui dulcedine sancti spiritus fruitur, et illius fructibus
saturatur, caritate, gaudio, pace, fide, continentia, patientia. de
huiuscemodi dicitur plantatore: qui plantauerit ficum, comedet fructus
eius. qui tales aedificauerit domos et plantauerit uineas, de quibus et
apostolus loquitur: ego plantaui, apollo rigauit, deus incrementum
dedit, comedet labores manuum suarum. et seminans in spiritu, de spiritu
metet uitam aeternam; nec diaboli et satellitum eius fraudibus
supplantabitur.
secundum dies enim ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum
eorum ueterascent electis meis. non laborabunt frustra, neque generabunt
in conturbatione, quoniam semen benedictorum domini est, et nepotes
eorum cum eis. erit que antequam clament, ego exaudiam; adhuc illis
dicentibus ego exaudiam. lupus et agnus pascentur simul, et leo et bos
comedent paleas, et serpenti puluis panis eius. non nocebunt, neque
occident in omni monte sancto meo, dicit dominus. lxx: etenim secundum
dies ligni uitae, dies populi mei; opera laborum suorum inueterascere
facient electi mei; non laborabunt in uacuum, neque filios generabunt in
maledictionem, quia semen benedictum a domino est, et nepotes eorum cum
eis. et erit antequam clament, ego exaudiam eos; adhuc loquentibus
illis dicam: quid est? tunc lupi et agni pascentur simul; leo autem
quasi bos comedet paleas, et serpens terram quasi panem.
non nocebunt, neque corrumpent, in monte sancto meo, dicit dominus.
aeterna erit habitatio atque plantatio iustorum, ut dies uitae populi
mei diebus uitae ligni comparentur, de quo in psalmis dicitur: iustus ut
palma florebit, cotidie triumphans de aduersariis et insigne uictoriae
praeferens. sin autem iuxta septuaginta legimus: dies ligni uitae, qui
magis sensum ex hebraeo uertere quam uerba, lignum uitae intellegimus,
quod in paradiso situm est. ad quod ne extenderet adam manum suam ut
uiueret, eiectus est de paradiso. in cuius custodiam cherubim, id est
scientiae multitudo, et ignita framea posita est, ut seruarent uiam
ligni uitae, ne in peccato positus adam, et necdum sua delicta
cognoscens, comederet ex eo, et impaenitentiae desperationis que ac
superbiae morte moreretur. quod sit hoc lignum uitae, salomon exponit
manifestius, qui de sapientia dei disputans ait: lignum uitae est
omnibus qui accedunt ad eam, et qui innituntur super illam, quasi super
dominum firmitas. nec dubium quin uerbum dei significet, qui ipse est
uita atque sapientia, et de se loquitur: ego sum uita. et de quo
propheta decantat: omnia in sapientia fecisti: repleta est terra
creatione tua. et apostolus paulus: christus dei uirtus et dei
sapientia. opera quoque populi dei non ueterascent, sed innouabuntur
cotidie, ut non ambulent in uetustate litterae, sed in nouitate
spiritus. ut quomodo per inoboedientiam unius hominis, peccatores
constituti sunt plurimi. sic per oboedientiam unius hominis, iusti
constituantur multi. uel certe hoc dicendum, quod opera eorum
ueterascant, quorum domus fundata super petram, permanet in aeternum, et
qui aedificarunt super fundamentum christi, aurum, argentum, lapides
pretiosos; et e contrario eorum opera dispereant, quorum domus fundata
super arenam, subita tempestate subuertitur; et qui [non] aedificauerunt
super fundamentum christi, ligna, fenum, stipulam. an non tibi uidetur
cotidie inueterare opera sua, qui praeteritorum oblitus, in futurum
extenditur? unde et uetus et nouum dicitur testamentum; non quo uetus
pereat, sed quo nouo aliud non succedat. hoc quoque iuxta hebraicum dici
potest, quod opera populi et in christo credentium, fructus sint
apostolorum, id est electorum dei, et in thesauris eorum recondantur.
multi enim uocati, et pauci electi. isti non laborabunt frustra, ut
quondam laborauere iudaei; sed labores manuum suarum manducabunt. neque
generabunt in conturbatione, siue in maledictione, et ut in hebraico
expressius ponitur eis~g anuparxian~g, quod lingua eorum dicitur labala,
hoc est: ut esse desistant; et finem substantiae suae habeant. pro quo
aquila, symmachus et theodotio festinationem interpretati sunt, ut
nequaquam festinent absque ratione credere. sed imitentur nathanael, qui
domini uoce laudatus est: ecce uere israelita, in quo dolus non est,
qui christum auctoritate scripturarum quaerebat, et de prophetis
cupiebat agnoscere dicens: de nazareth potest aliquid boni esse? et est
sensus: quomodo mihi messiam adducitis de galilaea et nazareth, quem ego
de bethleem iuda scio esse promissum? apostoli igitur et apostolici
uiri ita filios generabunt, ut de scripturis sanctis instruant, ut non
imitentur maledictionem iudaeorum, sed cum propheta dicant: a timore
tuo, domine, in utero concepimus, et parturiuimus et peperimus. de his
enim dictum erat: benedicta progenies uteri tui. tales sunt filii
abraham, qui faciunt opera eius; et in ueteri historia appellantur filii
prophetarum quales et in nouo instrumento apostoli genuerunt, paulus
timotheum, lucam et titum multos que alios; petrus marcum euangelistam,
et ceteri ceteros, quorum benedictum semen est, et hucusque benedicitur,
et permanent filii filiorum. de quibus propheta dicit: beatus uir qui
timet dominum, in mandatis eius uolet nimis. potens in terra erit semen
eius, generatio rectorum benedicetur. et alibi: filii tui sicut nouellae
oliuarum in circuitu mensae tuae. ecce sic benedicetur homo qui timet
dominum. e contrario de iuda dicitur proditore, et omnibus qui similes
eius sunt: fiant filii eius pupilli, et uxor eius uidua.
commoueantur et transferantur filii eius, et mendicent, eiciantur de
domibus suis. generationis enim malae finis est pessimus. qui concipiunt
dolorem, et pariunt iniquitatem. de quorum scriptum est principe: ecce
parturiit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. si
autem hoc de impiis dicitur, quomodo samuel, uir beatus et iustus,
filios pessimos genuit, qui non ambulauerunt per uiam patris? et dauid,
de cuius christus natus est semine, duos genuit filios, ammon et
abessalon, quorum alter fratris, alter patris exstitit parricida? ex
quibus omnibus discimus, filios et nepotes secundum id intellegi debere
quod diximus. iuxta quod et paulus filios parturit, donec christus
formetur in eis, et onesimum in uinculis generat. qui cum clamauerint,
statim exaudientur, et illis loquentibus, dicet dominus: adsum. quae
omnia etiam iuxta litteram in actibus apostolorum cernimus esse
completa. neque enim potuissent omnes gentes in tam breui tempore
credere, nisi signorum miraculis fides eorum quodammodo esset extorta.
loquentibus enim et clamantibus apostolis et apostolicis uiris, dominus
signorum magnitudine respondebat, ut dorcas ad preces petri surgeret, ut
publii pater in insula melita febribus et dysenteria, qui morbi inter
se contrarii sunt, pauli precibus sanaretur, et ut eos totus orbis deos
inter homines diceret ambulare. tunc lupus et agnus pascebantur simul,
persecutor paulus et ananias discipulus. ille lupus, de quo scriptum
est: beniamin lupus rapax, mane comedet praedam, et ad uesperam dabit
escas; siue ut in hebraico dicitur: diuidet spolia. cuius doctrina cibus
fuit credentium, et qui in toto orbe de superatis aduersariis
triumphauit. agni autem credendi sunt omnes, qui in uestibus candidis
sequuntur agnum quocumque uadit, quos dominus petro tradidit ad
pascendum dicens: pasce agnos meos. leo quoque ut bos comedet paleas,
quando uiri disertissimi et quondam apud saeculum potentes, scripturarum
se tradunt rusticitati, ut nequaquam saeculari pascantur eloquentia,
quae instar mellis stillat de labiis meretricis, sed uilitatem et paleas
sequantur historiae, donec multo labore atque industria mereantur ad
frumentum sensuum peruenire. de quibus paleis et frumento hieremias
loquitur: quid paleis ad triticum, dicit dominus? et considerandum, quod
non bos uertatur in rabiem, sed leo mutetur in mansuetudinem. serpens
etiam qui obseruabat hominis calcaneum, et cuius ab homine obseruabatur
caput, nequaquam aliorum nutrietur interitu, sed terram siue puluerem
quasi panem comedet. aut certe sic intellegendum, quod diabolus qui
prius hominum mortibus pascebatur, eos tantum comedat, qui puluis ac
terra sunt. per quae omnia demonstratur malorum in bonum commutatio, qui
innoxii erunt, antiqua feritate deposita; non foris, sed in monte
sancto domini, hoc est in ecclesia, et in confessione eius montis, a quo
uulneratus est princeps tyri, et qui excisus de monte sine manibus,
creuit in montem magnum, et impleuit orbem. interrogemus in hoc loco
iudaeos, et omnes qui sub nomine christiano adhuc paleas comedunt
scripturarum, quae uentilabro domini a tritico separatae, uento
tradentur et flammis, quae beatitudo sit aestimanda, ut in mille annorum
regno, in sion monte, ciuitate christi praesentis hierusalem. et in
templo augustissimo, lupi et agni, leones et boues, serpentes et homines
simul comedant, pariter que commorentur? et his tantum innoxii sint,
qui in monte sancto domini habitauerint? ex quo intellegimus omnes, qui
extra montem fuerint, occidendos. nudabitur ergo lupis, leonibus, ursis,
pardis atque serpentibus et ceteris bestiis uniuersus orbis. et immensi
saltus, et aegyptiae uastitas solitudinis, quae uenenatorum animantium
fertilis est, et pro summa felicitate ciuitas sancta non solum hominum,
sed et bestiarum atque serpentium erit habitaculum, ut iuxta superiorem
prophetiam, habitet lupus cum agno, et pardus cum haedo, uitulus et leo,
et oues cum ursis simul morentur; et puer paruulus regat eos, et infans
ab ubere mittat manum in foramen aspidis, et in cauerna sua interficiat
regulum. causa que sit tantae felicitatis, quia repleta est omnis terra
scientia domini.
66. haec dicit dominus: caelum mihi sedes et terra scabellum
pedum meorum.
quae est ista domus quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus
requietionis meae? omnia haec manus mea fecit, et facta sunt uniuersa
ista, dicit dominus. lxx similiter. ne montem sanctum intellegeremus
sion et iudaico operiremur errore, qui putant exstruendam hierusalem, et
omnia quae dominus pollicetur, ibi explenda carnaliter, aufert nobis
hanc suspicionem. et ponit testimonium, quo usus est stephanus primus
martyr in christo aduersum iudaicam contentionem. salomon aedificauit ei
domum, haud dubium quin deo; sed non in manufactis excelsus habitat,
sicut propheta ait: caelum mihi thronus est; terra autem scabellum pedum
meorum. et paulus in eodem uolumine: deus qui fecit mundum, et qui in
eo sunt, nequaquam in templis manufactis habitat. si enim instar
sedentis in solio atque regnantis, caelum thronus eius est, et terra
scabellum pedum illius, quomodo paruo claudetur loco, qui complet omnia,
et in quo sunt omnia? unde et moyses: ne dicas, inquit, in corde tuo:
longe est; deus enim in caelo sursum, et super terram deorsum. et non
est alius praeter eum deus. et psalmista: quo ibo a spiritu tuo, et a
facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, illic es; si ad inferna
descendero, ades. cui et hieremias ex persona dei congruit, dicens: deus
appropinquans ego, et non deus de longe. numquid latere quis poterit in
absconditis, et ego non uidebo eum? nonne caelum et terram ego impleo?
in ipso enim omnes sumus et mouemur. hoc autem dicit, ut iudaicum
conuincat errorem, qui putant inuisibilem et incorporalem et
incomprehensibilem deum, templo hierusalem posse concludi. quod quidem
et ipse salomon exstructor templi, in oratione sua ad dominum prolixius
confitetur. ac ne arbitremur caelo quoque et terra dei magnitudinem
metiendam, in alio loco de eo legimus: qui tenet caelum palmo, et terram
pugillo. per quae ostenditur deus et forinsecus et intrinsecus, et
infusus et circumfusus, dum et solio ambiente non concluditur, et
pugillo concludit ac palmo. qui non solum caeli et terrae, sed et
inuisibilium creator est angelorum, et archangelorum, dominationum,
potestatum, et cunctorum hominum, de quibus apostolus loquitur, quae
omnia dei manus operata est. de qua et iob et psalmista commemorant:
manus tua fecit me, et plasmauit me. omnia enim per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. de quo rursum ioannes: in mundo, ait, erat;
et mundus per ipsum factus est. ipse enim dixit, et facta sunt, ipse
mandauit, et creata sunt. et hoc quod scriptura geneseos mystico sermone
demonstrat: dixit deus, et: fecit deus. uerbo enim domini caeli firmati
sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. nullus que locus est
requietionis domini, nisi iste quem propheta subnectit.
ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum
spiritu, et trementem sermones meos? qui immolat bouem, quasi qui
interficiat hominem. qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem.
qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. qui
recordatur thuris, quasi qui benedicat idolum. lxx: et super quem
respiciam, nisi humilem et quietum, et trementem sermones meos?
(signum_obeli) iniquus autem (signum_metobeli) qui immolat uitulum quasi
percutiens uirum. sacrificans de grege, quasi qui occidat canem. qui
offert similam, quasi qui sanguinem suillum. qui dat thus in memoriale,
quasi blasphemus. sublato altari templo que terreno, quod humana
construxerat manus, recte auferuntur et uictimae iudaeorum, ne forsitan
dicerent: non tam stulti sumus, ut deum putemus loco posse concludi. sed
in separato ad sacrificandum loco, deo uictimas immolamus, quae lege
praecepta sunt. habitator igitur caeli, immo creator omnium qui in
terris templum habere se denegat, humilem et quietum, et trementem
sermones suos hominem libenter assumit in templum. iuxta illud apostoli:
uos autem estis templum dei, et spiritus sanctus habitat in uobis. si
quis uiolat templum dei, uiolabit illum deus. templum enim dei sanctum
est, quod estis uos. quicumque ergo humilis est et quietus, et tremens
sermones dei, ipsum respicit dominus; et de ipso dictum intellegi
potest, quod sub terrae nomine prophetatur: terra tremuit et quieuit,
cum resurgeret ad iudicium deus. habitatores enim eius, pro quibus
met�numik�s~g terra dicitur, considerantes iudicium dei, quietem agunt a
malis operibus. et sedentes in domo, aeterno requiescunt sabbato, ne
moueant se ad opus seruile peccati, sicut aedificatores turris mouerunt
quondam de oriente pedes suos, et ortum ueri luminis reliquerunt. nec
audierunt illud quod ad cain dicitur: peccasti, quiesce; sed iuxta
prouerbia salomonis: qui audit deum, habitabit confidens, et quiescet
absque timore ab omni malo. iste est humilis atque pauperculus, et
contritus spiritu, tremens que sermones domini, de quo scriptum est in
euangelio: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
et alibi: beatus qui intellegit super egenum et pauperem. et rursum:
spiritus domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus
misit me. quod que sequitur in editione uulgata: iniquus autem, in
hebraico non habetur, sed simpliciter iungit et dicit: qui immolat
bouem, quasi qui interficiat hominem. quod et in alio scriptum est loco:
misericordiam uolo, et non sacrificium; scientiam magis dei quam
holocaustum. et per malachiam: omnia quae oderam, faciebatis, operientes
lacrimis altare meum. numquid dignum est ut respiciam ad sacrificium
uestrum, et suscipiam placabile quid de manibus uestris? audiant iudaei
quod deus non quaerat sacrificia, sed offerentium animum. et qui mactat,
inquit, pecus, quasi qui excerebret canem. unde et per moysen scriptum
est: non offeres mercedem meretricis; neque pretium canis in domo dei
tui. pulchre que canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal
pronum est ad libidinem. simul que consideremus quod non dixerit: qui
immolat arietem, quasi qui immolat canem; sed occidat, inquit, canem.
quod uerbum non ponitur in sacrificiis, sed in his quae trucidantur
illicite.
qui offert oblationem et sacrificium, quasi qui sanguinem suillum
offerat. quod et ipsum lege prohibetur, tales sunt caeremoniae
iudaeorum. qui thus tribuit quasi blasphemus, immo quasi benedicens
idolo. potest autem et hic esse sensus: post filium meum qui uenit
mansuetus et pauper, sedens super pullum asinae, nolo carnes, uictimas
detestor, sacrificia iudaeorum, umbras legis reprobo, quia delectabilis
mihi hostia est ueritas euangelii. sin autem hoc dicitur, quod post
fulgur euangelii, uetus religio cesset in nube. quid respondebunt, qui
credentes ex iudaeis arbitrantur absque noxa sui posse carnaliter
offerre sacrificia?
haec omnia elegerunt in uiis suis, et in abominationibus suis
anima eorum delectata est. unde et ego eligam illusiones eorum, et quae
timebant, adducam eis. quia uocaui, et non erat qui responderet. locutus
sum, et non audierunt; fecerunt que malum in oculis meis. et quae
nolui, elegerunt. lxx: et ipsi elegerunt uias suas, et abominationes
suas anima eorum uoluit; et ego eligam illusiones eorum, et peccata
retribuam eis. quia uocaui eos, et non obaudierunt. locutus sum, et non
audierunt. et fecerunt malum in conspectu meo, et quae nolebam
elegerunt. immolare bouem, mactare arietem, offerre sacrificium, thura
succendere, quae ita habet deus quasi homicidium et oblationem canis et
suillum sanguinem atque blasphemiam, ipsi elegerunt. et ut talia
colerent, eorum arbitrii fuit, iuxta quod dicit per hiezechiel: dedi eis
iustificationes non bonas, et praecepta non bona. et in uiis, inquit,
suis ambulauerunt, non in uia domini. et abominationes suas anima eorum
uoluit, ut amatores essent magis sui, quam amatores dei. quam ob causam,
illis eligentibus uias suas, et non eum qui dicit: ego sum uia, et
dominus elegit illusiones, siue illusores eorum, qui hebraice dicuntur
thalule, id est empaiktai~g, ut constituat principes pessimos, et omnia
mala eorum, siue quae timebant, pariter adducat. causas que reddit, cur
traditi sint scribis et pharisaeis illusoribus suis, de quibus primus
psalmus iuxta hebraeos canit: et in cathedra illusorum non sedit. quos
appellant septuaginta pestilentes; quales fuerunt filii eli, filii
pestilentiae, pro quo in hebraico scriptum est belial, hoc est, diaboli.
quia, inquit, uocaui, et non erat qui responderet. locutus sum, et non
audierunt; fecerunt que malum in oculis meis; et quae nolui, elegerunt.
quos uersus secundo ponit in praesenti loco, et supra ubi dicitur:
numerabo uos in gladio, et omnes in caede corruetis; quia uocaui, et non
respondistis, et cetera similiter. quod testimonium, quo sensu accipi
debeat, ibi dictum est.
audite uerbum domini, qui tremitis, ad sermonem eius. dixerunt
fratres uestri qui oderunt uos, et abiecerunt propter nomen meum:
glorificetur dominus, et uidebimus in laetitia uestra; ipsi autem
confundentur. lxx: audite uerbum domini, qui tremitis sermonem eius.
dicite fratribus uestris, qui oderunt uos, et abominantur ut nomen
glorificetur domini; et appareat in laetitia eorum et illi confundentur.
de quibus ante iam dixerat: super quem respiciam, nisi super humilem et
quietum, et trementem sermones meos? ipsis praecipit ut, contemptis
uictimis iudaeorum, et omni scribarum ac pharisaeorum tumore despecto,
transeant ad eius cultum, quem uocantem illi audire noluerunt atque
contempserunt, et fecerunt malum in conspectu eius. nec hoc praeceptorum
fine contentus est, sed imperat eis mandatum euangelicum, ut diligant
inimicos suos, et benefaciant his qui oderunt se, et orent pro
persecutoribus suis, et imitentur clementiam patris, qui oriri facit
solem suum super iustos et iniustos: ut uidentes, inquit, opera uestra,
glorificent patrem uestrum qui in caelis est. quod post generalem
intellegentiam specialiter apostolis praecipitur et apostolicis uiris,
ut diligant iudaeos persecutores suos, et eos qui se abominantur, in
loco fratrum habeant, dicentes cum petro: uiri fratres et patres,
audite. et paulo apostolo: tristitia mihi est, et continuus dolor cordi
meo pro fratribus meis qui sunt israelitae. glorificatur autem nomen
domini, quando uiderint homines persecutorum ferociam nostra frangi
patientia, et uerberantem manum alterius malae obuersione confundi.
quibus in euangelio praecipitur: luceat lumen uestrum coram hominibus,
ut uidentes bona opera uestra glorificent patrem uestrum qui in caelis
est. et in apocalypsi ioannis: timete deum, et date ei gloriam. paulus
quoque scribit ad corinthios, prouocans eos ad continentiam: ut
glorificetis deum in corpore uestro. et rursum: siue comeditis, siue
bibitis, omnia in gloriam dei facite. unde et dominus maledicentibus non
remaledicebat et pro persecutoribus precabatur. quod autem praecipit:
dicite fratribus uestris, non simpliciter accipiendum est, alioquin
multi fratres uocant, et in corde non retinent caritatem, de quibus
scribit apostolus: deum confitentur se scire, operibus autem negant. de
quibus et dominus loquebatur: non omnis qui dicit mihi: domine, domine,
intrabit in regnum caelorum; sed qui faciat uoluntatem patris mei qui in
caelis est. sic que stare potest illa sententia: nemo dicit: dominus
iesus, nisi in spiritu sancto. nam cum haeretici dicant dominum iesum,
et multi in resurrectione dicturi sunt: domine, nonne in nomine tuo
prophetauimus, et uirtutes multas fecimus? respondebit eis dominus:
recedite a me, nescio uos, operarii iniquitatis. ergo dicere, non
sermone, qui facilis est, sed affectu et operibus comprobatur. ex quibus
discimus, eumdem esse utriusque testamenti dominum qui praecipit, ut si
uiderimus iumentum inimici nostri cadere sub onere suo, non transeamus,
sed leuemus cum eo, et si bouem aut asinum inuenerimus errantem,
reddamus ei. haec iuxta lxx. porro iuxta hebraicum, hic mihi sensus
uidetur: audite, apostoli, audite, discipuli mei, qui tremitis uerbum
domini, narrabo quid dixerint fratres uestri qui oderunt, et separant
uos, et arbitrantur alienos, non propter mala uestra, sed propter nomen
meum, qui immundos existimant cunctos de sua in me gente credentes, et
dicunt: recede a me, quia immundus es. quid ergo est quod eos dixisse
commemorat: glorificetur dominus, et uidebimus in laetitia uestra? cuius
uersiculi hic sensus est: quid nobis humilem introducitis deum? quid
crucifixum et uirum dolorum, et scientem ferre infirmitates? uolumus eum
in sua, ut dicitis, maiestate conspicere regnantem. suspiciemus et in
sua gloria triumphantem, humilem atque deiectum uidere non possumus.
statim que infert: ipsi autem confundentur, subauditur, qui loquuntur
talia, qui non intellegunt mysteria scripturarum, malis que suis
sentient eius potentiam, quem pro humilitate contempserant.
uox fremitus de ciuitate, uox de templo, uox domini reddentis
retributionem inimicis suis. lxx pro fremitu, clamorem posuerunt, et
cetera similiter. uolumus scire quae sit confusio iudaeorum, qui
dixerunt: glorificetur dominus, ut uestram laetitiam uideamus, et
triumphos regis uestri, nequaquam cassis promissionibus, sed oculis
contemplemur. uox, inquit, clamoris de ciuitate: haud dubium quin
hierusalem significet romano exercitu circumdatam, et in tres partes
intus seditione diuisam, quando unus templum obtinuit, et omnia prius
sancta possedit, forinsecus contra hostes, intrinsecus contra ciues
dimicans.
eo tempore et in urbe, et in templo, tam sacerdotum et leuitarum, quam
uulgi ignobilis, mulierum que ac puerorum ululatus auditus est, quando
reddidit dominus retributionem inimicis suis, implens comminationem qua
dixerat: relinquetur uobis domus uestra deserta; et illam prophetiam:
dereliqui domum meam; quando praesides templi consona angeli uoce
dixerunt: transeamus ex his sedibus. de quibus non solum iosephus,
iudaicae scriptor historiae, sed multis prius saeculis psalmista
testatur, dicens: uidi iniquitatem et contradictionem in ciuitate, quae
circumdedit muros eius tota die et tota nocte, ita ut subuerteretur
ciuitas, et impleretur aliud uaticinium: sion quasi ager arabitur; et
hierusalem quasi casula in cucumerario relinquetur.
antequam parturiret, peperit; antequam ueniret partus eius,
peperit masculum. quis audiuit umquam tale? quis uidit huic similem?
numquid parturiet terra in die una; aut parturietur gens simul? quia
parturiuit et peperit sion filios suos. numquid ego qui alios parere
facio, ipse non pariam, dicit dominus? si ego qui generationem ceteris
tribuo, sterilis ero, ait dominus deus tuus. lxx: antequam parturiens
pariat; antequam ueniat dolor parturientium, effugiat, et peperit
masculum. quis audiuit tale, et quis uidit simile? si parturiuit terra
in die una; aut si nata est gens simul, quia parturiuit et peperit sion
paruulos suos. ego autem dedi exspectationem hanc, et non recordata es
mei, dicit dominus. nonne ego parientem et sterilem feci, dicit deus
tuus? clamore resonante de hierusalem et templo eius, quando obsessa
atque subuersa est, et inimicis christi, qui deum regem suscipere
noluerunt, recipientibus pro impietate sua atque blasphemiis aeterna
supplicia, ecclesia in nomine domini congregata, de qua in psalmo
dicitur: homo natus in ea; et ipse fundauit eam altissimus. antequam
parturiret, peperit, antequam ueniret partus eius, genuit masculum. non
enim multo tempore, ut populus iudaeorum per abraham et isaac et iacob,
et duodecim patriarchas, et rursum per liberos eorum ac nepotes creuit
in maius, sed ad euangelicam praedicationem statim omnis mundus
concepit, et parturiuit, et peperit masculum, quem pharao et herodes
conabantur occidere, qui et in moyse, et in christo saluatus in aegypto
est. denique abraham et isaac masculos habuere liberos, et iacob
multorum filiorum pater, unam genuit filiam, pro qua dura perpessus est.
quod si filiae salphaad dei sententia recipiunt hereditatem patris, hoc
considerandum est, quod pater earum in peccato suo mortuus sit, qui
nullum filium genuit, et moyses nihil super eis ausus fuerit iudicare,
sed retulit ad dominum, qui eas ne inopes permanerent, iussit fratribus
copulari. geneseos quoque narrat liber, quod postquam coeperunt homines
multi fieri, qui numerus semper in uitio est, et filiae eis natae sunt,
acceperunt eas, non angeli, sed filii dei, de quibus orti sunt gigantes.
siue ut in hebraeo scriptum est epipiptontes~g, id est irruentes. e
contrario ad sanctum dicitur: uxor tua sicut uitis abundans in lateribus
domus tuae. filii tui sicut nouellae oliuarum, in circuitu mensae tuae.
et iterum: uideas filios filiorum tuorum. peperit igitur sion, hoc est:
reliquiae ex israel et apostolorum credentium fides, masculum dominum
saluatorem, qui in toto simul orbe generatus est, quod nullus audiuit,
quod nulla narrat historia, aut alicuius doctrina, ut omnes in breui
tempore crederent nationes. et de uniuersis gentibus, una gens fieret
christianorum, de qua et paulus loquitur: si qua in christo noua
creatura uetera transierunt, ecce facta sunt noua, iuxta illud quod
alibi scriptum est: et adorabunt in conspectu eius omnes familiae
gentium. quia domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. omnes
enim, ait, gentes quas fecisti, uenient, et adorabunt coram te, et
glorificabunt nomen tuum, de quo dicit iacob: ipse est exspectatio
gentium. et psalmista: spes omnium finium terrae. et idem esaias quem
nunc edisserimus: erit radix iesse, et qui surget, ut princeps sit
gentium, in ipso gentes sperabunt. implentibus apostolis quod praeceptum
est: docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et filii et
spiritus sancti, ut nascatur nouus populus, de quo et uicesimus primus
psalmus canit: annuntiabunt caeli iustitiam eius, populo qui nascetur,
quem fecit dominus. et iterum: populus qui creabitur, laudabit dominum.
hic autem populus uno creatus est die, quem illustrat sol iustitiae,
dicente scriptura: erit tibi dominus lux sempiterna. possumus hoc quod
dicitur: orietur gens simul, quia parturiuit et peperit sion filios
suos, et ad illud tempus referre, quando una die tria milia et quinque
milia de iudaico populo crediderunt. dicitur quoque in eodem actuum
apostolorum libro quod de uniuersis gentibus quae sub caelo sunt,
fuerint in hierusalem, qui audiebant uariis linguis loquentes magnalia
dei. quod que sequitur iuxta lxx: ego autem dedi exspectationem hanc, et
non recordata es mei, dicit dominus. nonne ego parientem et sterilem
feci, dixit deus tuus, manifestius in hebraico ponitur, cui et reliqui
interpretes congruunt: numquid ego qui alios parere facio, ipse non
pariam, dicit dominus? si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis
ero, ait dominus deus tuus, secundum illud quod alibi dicitur: qui
plantauit aurem, non audiet, et qui finxit oculum, non considerat. quod
scilicet qui omnes homines creauit ex nihili, possit de uniuersis
gentibus unam partem in se credentium ecclesiam facere. denique in
uicesimo octauo psalmo, ubi nos legimus: uox domini concutientis
desertum, in hebraeo scriptum est: uox domini parere faciens desertum,
ut deserta prius ecclesia generet, et perficiantur cerui apertis
saltibus atque contritis. porro iuxta lxx hic sensus est, quod uno
tempore ad praedicationem euangeliorum, una gens totius orbis oriatur.
per multos prophetas saepe promisi, et non meministi promissionis meae, o
urbs quae clamoribus es plena. o templum quod a domino derelictum est; o
popule, cui reddidi uicissitudinem suam. nonne ego, inquit, feci
parturientem et sterilem? quae prius fuerat sterilis, postea parturiuit
et peperit? de qua in psalmo scribitur: qui habitare faciat sterilem in
domo, matrem filiorum laetantem. uel certe rerum ordo conuersus est:
pariens facta est sterilis, et quondam sterilis peperit plurimos, quia
domini ista sententia est.
laetamini cum hierusalem, et exsultate in ea omnes qui diligitis
eam. gaudete cum ea gaudio uniuersi qui lugetis super eam, ut sugatis,
et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis, et deliciis
affluatis, ab omnimoda gloria eius. lxx: laetare, hierusalem, et
conuentum facite omnes qui diligitis eam. gaudete gaudio omnes qui
lugetis super eam, ut sugatis et impleamini ab ubere consolationis eius,
ut postquam suxeritis, delectemini ab introitu gloriae eius. apostolis
praecipitur et apostolicis uiris, qui diligunt utramque hierusalem, et
eam quae corruit plangentibus atque lugentibus, et illam quae surrectura
est omni desiderio praestolantibus, ut gaudeant cum ea et in ea, quae
aedificata sit uiuis lapidibus, qui uoluuntur super terram, et in
rotarum cherubim similitudinem, sequuntur spiritum praecedentem. non in
his qui in aeternos cineres dissoluti sunt, de quibus dominus
loquebatur: amen, amen dico uobis, non permanebit lapis super lapidem,
donec compleantur omnia haec. gaudete, inquit, cum ea gaudio, uniuersi
qui lugetis eam. quales supra petrum et paulum apostolos docuimus, et
omnes qui exspectabant redemptionem israel, ut sugant et repleantur
uberibus consolationis eius. neque enim poterat fieri, ut quae genuit
masculum, et erat puerpera, careret lactis abundantia in educationem
eius gentis et paruulorum, qui simul nati fuerant, ut praeberet eis duo
ubera, nequaquam ut prius in aegypto, fracta et iacentia; sed integra et
uirginali decore stantia, ueteris ac noui instrumenti, ad praebendum
rationale lac. de quibus sponsus ad eam loquitur: bona ubera tua super
uinum. isti erant, de quibus specialiter dicebant: beati lugentes,
quoniam ipsi consolabuntur. et hoc notandum, quod qui paruuli sunt,
consolationis indigent lacte, et adhuc in mortali uersantur loco. qui
uero post lac consolationis ad solidum profecerint cibum, deliciis
affluent ueritatis, et scientia omnimodae gloriae, quae hebraice dicitur
ziz. pro qua lxx introitum; symmachus pinguedinem; theodotio
multitudinem interpretati sunt. hoc diximus, ut psalmi septuagesimi noni
uerbum panderemus ambiguum, in quo scriptum est: uastauit eam aper de
silua, et singularis ferus depastus est eam. pro eo enim, ubi in nostris
et graecis codicibus legitur monios~g agrios~g, id est: singularis
ferus, in hebraico scriptum est ziz sadai; quod aquila transtulit
pantodapon~g ch�ras~g, hoc est: omnimodum regionis, ut significaret non
solum a romanis, sed a cunctis gentibus israelem esse uastatum.
introitus autem gloriosus ecclesiae ille intellegendus est, de quo
scribit ioannes apostolus: et in duodecim portis erant duodecim
margaritae, et plateae ciuitatis auro mundo sicut uitrum perspicuum.
istas margaritas prohibet dominus mitti ante porcos, quas negotiator
bonus cum in prophetis inuenerit et apostolis, pergit ad unum
pretiosissimum margaritum, non priores abiciens, sed per illas quaerens
pretiosius.
quia haec dicit dominus: ecce ego declino super eam quasi fluuium
pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. ab
ubere portabimini, et super genua blandientur uobis. lxx: quia haec
dicit dominus: ecce ego declinabo ad eos quasi fluuius pacis, et quasi
torrens inundans gloriam gentium. paruuli eorum in humeris portabuntur,
et super genua consolabuntur. exstructa per apostolos hierusalem, et
instaurata in priorem statum, postquam filii et habitatores eius
uberibus fuerint consolati, et lactis abundantia ad delicias peruenerint
ueritatis, per quas introitur ad gloriam dei, tunc dominus declinabit
super eam fluuium pacis, de quo crebro diximus: flumen dei repletum est
aquis. et: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei; ut pace omnia
possidente, et nationum cessantibus bellis, de quibus scriptura dicit:
dissipa gentes quae bella uolunt, torrens doctrinarum dei irriget arua
credentium. tunc filii eius, siue paruuli, ut lxx transtulerunt, in
humeris portabuntur, et super genua consolationem accipient. in humeris,
de quibus et in priori prophetia dictum est, et quos iacob imprecatur
filio suo issachar: quia supposuit humerum suum ad laborandum, et
uocatus est uir agricola. sudore enim et labore nimio ad ubertatem
fructuum peruenimus. unde et ad sion per hieremiam dicitur: da cor tuum
in humeros tuos, ut a mandatis intellegat dominum, imitans eum, de quo
scriptum est: iesus coepit facere et docere, ut non otiosa sit fides,
sed per opera currat ad praemium. genua autem et sinus quid significent,
et supra breuiter exposui, et nunc abraham exemplum docere nos poterit,
in cuius sinu lazarus requiescit, et omnes de oriente et occidente
uenientes, qui accumbent cum abraham, isaac et iacob.
quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor uos, et in
hierusalem consolabimini. uidebitis, et gaudebit cor uestrum, et ossa
uestra sicut herba germinabunt. et cognoscetur manus domini seruis eius,
et indignabitur inimicis suis. lxx pro seruis posuerunt timentes; pro
inimicis incredulos; cetera similiter. misericordiam creatoris in
creaturas suas exemplo matrum discimus, quae liberos amore in sinu
nutrientes, omnem superant caritatem. denique uolens deus ostendere,
quomodo diligat quos creauit: numquid obliuiscetur, ait, mulier, ut
misereatur sobolis uteri sui? sed et si illa fuerit oblita, ego tamen
non obliuiscar tui. quem sensum et illud habet euangelicum, in quo
dominus loquitur ad hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos,
sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? et
deuteronomium, in quo tale quid resonat: sicut aquila protegit nidum
suum, et pullos suos desiderauit; expandens alas, suscepit eos, et
portauit in humeris suis. aiunt qui de animantium scripsere naturis,
omnium quidem bestiarum et iumentorum et pecudum auium que ingenitum
esse in filios pullos que suos affectum, sed maximum esse amorem
aquilarum, quae in excelsis et inaccessis locis nidos collocant, ne
coluber fetus uiolet; aetiten quoque inter pullos eius lapidem reperiri,
quo omnia uenena superentur. si hoc uerum est, recte affectus dei in
suas creaturas aquilis comparatus est, qui omni custodia protegit
liberos suos, ne draco et coluber antiquus, diabolus et satanas obrepat
nouellis fetibus, ut ad nomen lapidis, qui ponitur in fundamentis sion,
omnes aduersariorum frangantur insidiae. haec autem hierusalem, in qua
consolabuntur a matre filii, et in genibus palpabuntur, illa est, de qua
scribit apostolus: quae autem sursum est hierusalem, libera est, quae
est mater omnium nostrum.
quorum si lector oblitus est, recurrat ad explanationem pristinam.
melius est enim illum scripta relegere, quam nos dicta replicare. et
nota, inquit, erit manus domini seruis eius, uel timentibus eum, et
comminabitur inimicis, siue incredulis suis. manus autem uel pro
potentia accipitur, quod possit deus omnia facere, quae promittit, iuxta
illud quod ex persona dei moyses loquitur ad pharaonem: nunc mittam
manum, et percutiam te, et populum tuum interficiam, et deleberis de
terra. et rursum ipse ad eumdem tyrannum: ecce manus domini erit super
iumenta tua. de qua ad deum psalmista dicebat: manus tua gentes
interfecit, et plantasti eos. aut certe manus domini christus
intellegendus est, de quo et supra legimus: manus mea fecit haec omnia.
quam notam faciet dominus seruis suis et timentibus se, et comminabitur
incredulis et inimicis suis, ut aliis promittat praemia, aliis supplicia
comminetur. in quo consideranda uerborum proprietas, quod non dixerit:
inferet inimicis suis; sed comminabitur, ut per comminationem deterriti,
et ipsi ad domini transeant seruitutem.
quia ecce dominus in igne ueniet; et quasi turbo quadrigae eius,
reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma
ignis. quia in igne dominus diiudicatur, et in gladio suo ad omnem
carnem; et multiplicabuntur interfecti a domino. lxx: ecce enim dominus
quasi ignis ueniet, et quasi tempestas currus eius, reddere in furore
ultionem suam; et increpationem in flamma ignis. in igne enim domini
iudicabitur omnis terra; et in gladio illius uniuersa caro. multi
uulnerati erunt a domino. manus domini, quae nota fiet seruis eius et
timentibus eum, ipsa comminatur incredulis, siue inimicis eius, ut si
non egerint paenitentiam, sustineant quae sequuntur: ecce enim, inquit,
dominus in igne ueniet, et quasi turbo siue tempestas currus eius. quas
debemus intellegere angelicas potestates, quando uenturus est dominus in
gloria patris cum angelis suis, iudicare uiuos et mortuos. non quo
dominus ignis sit, sed quo sustinentibus poenas ignis esse uideatur. et
licet moyses dixerit, idipsum apostolo confirmante: deus ignis consumens
est, attamen saluator, exprimens diuinitatis substantiam, ait: spiritus
est deus. inter spiritum autem et ignem, secundum intellegentiam
corporalem, multa diuersitas est. quod si ignis aut spiritus est,
quomodo oculos et aures, et manus et pedes, et uentrem et cetera
corporis membra habere dicitur, cum haec spiritus ignis que non habeant?
ignis ergo consumens appellatur deus, ut quidquid in nobis uitiorum
est, fenum, ligna, stipulam que consumat, et spinas, id est
sollicitudines saeculi huius, quas pro bono semine terra attulit
infecunda, de qua ad hebraeos dicitur: quae autem affert spinas et
tribulos, reproba est, et maledicto proxima; cuius finis consumptio est.
de hoc igne et in euangelio dominus loquebatur: ignem ueni mittere
super terram. et supra legimus: ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut
gramen aridum consumetur igni; et omnia zizania, quae inimicus homo
superseminauit, dormiente patrefamilias. de quo et in epistola iacobi
scribitur: paruus ignis quam grandem succendit materiam. et in
prouerbiis: in multis lignis uiget ignis. quamquam in eo quod prouerbium
est, aliud possit intellegi. hunc puto ignem sedisse super linguas
apostolorum omnium que credentium, quando linguis uariis loquebantur, et
omnes erroris fugabat tenebras, et illuminabat corda eorum, qui
recipiebant sermonem domini. quod autem sequitur: quasi tempestas
currus, siue quadrigae eius, psalmorum disseremus exemplis, in quibus
scriptum est: deus manifeste ueniet, deus noster, et non tacebit. ignis
ante eum ardebit; et in circuitu eius tempestas ualida. et alibi: currus
dei decem milibus multiplex milia laetantium.
his curribus et equis elisaeus erat circumdatus, quos puer eius uidere
non poterat. unde ait: domine, aperi oculos pueri huius ut uideat. et
apertis, inquit, oculis, uidit currus, et quadrigas, et equos per
circuitum. hoc curru igneo et elias raptus ad caelum est, quando
clamabat elisaeus: pater mi, pater mi, currus israel et auriga eius.
haec autem uniuersa narrantur, non quo deus aut currus habeat aut
quadrigas, aut equorum uelocitate portetur. de quo alibi scriptum est:
qui ambulat super pennas uentorum, sed quomodo in solio sedere dicitur,
quando assumit habitum iudicantis. sic quando ad uindictam uenit, ut
debellet aduersarios suos, in habitu uictoris et triumphantis
ostenditur. de furore domini crebro diximus, quod sic accipi debeat
quomodo obliuio eius, et paenitentia, et contristatio, et affectus
ceteri, qui dei non conueniunt maiestati. et in hoc igitur igne et
furore, in his curribus et in flamma ignis iudicabitur omnis caro, siue
ipse dominus cum creaturis suis, ut non potentia, sed iudicii ueritate
uideatur ferre sententiam iuxta illud quod in michaea prolixius, et in
quinquagesimo psalmo breuius dicitur: ut iustificeris in sermonibus
tuis; et uincas cum fueris iudicatus. gladius autem quo omnis caro est
iudicanda, ille accipiendus est, de quo et prius diximus, et nunc
dicemus ex parte: nisi conuersi fueritis, gladium suum uibrabit. hunc
gladium punitorem carnis peccatricis omnium que uitiorum, israelitae in
manus pharaonis datum queruntur. dicunt que moysi et aaron: uideat deus
uos et iudicet, quia abominabilem fecistis odorem nostrum coram
pharaone, ut daretur gladius in manus eius, et interficeret nos. de hoc
gladio et in amos scriptum est: gladio interibunt omnes peccatores
populi. cum utique et alia sint genera poenarum. quidquid ergo pungit,
et percutit, et torquet, et cruciat, in scripturis sanctis gladius
appellatur, quo gladio uulnerabuntur siue interficientur, qui dei non
fecerint uoluntatem; et omisso lumine ueritatis, tenebris se erroris
inuoluerint. de quibus scriptum est in hieremia: si mutabit aethiops
pellem suam. et in sophonia: et uos aethiopes uulnerati, siue interfecti
gladio meo eritis. omnem loci istius continentiam, quo sensu accipienda
sit, apostolus prolixius edisserit, scribens ad romanos: iuxta duritiam
autem tuam et impaenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et
reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua.
his quidem qui iuxta patientiam operis boni, gloriam et honorem et
incorruptionem quaerentibus uitam aeternam. qui autem ex contentione et
increduli sunt ueritati, acquiescunt autem iniquitati, ira et furor,
tribulatio et angustia super omnes homines qui operantur malum, iudaei
primum et ethnici.
qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post unam
intrinsecus; qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem,
simul consumentur, dicit dominus. lxx: qui sanctificantur et
purificantur in hortis et liminibus, comedentes carnem porcinam et
abominationes et murem, simul consumentur, dicit dominus. symmachus et
theodotio hunc locum ita interpretati sunt: qui sanctificamini et
lustramini in hortis alter post alterum, inter eos qui comedunt carnem
suillam et abominationem, et murem simul deficient, dicit dominus;
uolentes ostendere, non ipsos comedere carnem suillam et abominationem
et murem, qui sanctificantur in hortis alter post alterum. sed eos qui
lustrantur uersari cum eis, qui comedunt quae prohibita sunt. arguit
autem sermo diuinus populos iudaeorum, immo scribas et pharisaeos, quos
et dominus arguebat, dicens: uos estis qui iustificatis uosmetipsos
coram hominibus. deus autem scit corda uestra, quoniam quod in hominibus
excelsum est, abominatio est apud deum. unde increpabat eos atque
dicebat: uae uobis scribae et pharisaei hypocritae, qui mundatis quod
foris est calicis et paropsidis, et intus pleni estis immunditia. et
iterum: qui estis sepulcra dealbata; intus autem pleni estis ossibus
mortuorum, et omni spurcitia. qui ore suo benedicebant, et corde suo
maledicebant; qui domino loquebantur pacifica, et molliebant uerba sua
super oleum, ipsi autem erant iacula, de quibus rectissime dicebatur:
populus hic labiis me honorat; cor uero eius longe est a me. praeceperat
autem per moysen deus, ut si quis praeuentus fuisset in peccato, uaccae
rufae aspersus cinere, et aliis expiationis modis, per sacrificia et
uictimas rediret ad templum, quod illi neglegentes, in locis deliciarum
et uoluptatum, hoc est in hortis amoenissimis, uel baptisteria
exstruebant, uel piscinas ad areolas irrigandas.
adulteria et omnem libidinum turpitudinem, simplicibus aquis abluere se
putantes, quibus rectissime illud aptabitur: et noctem flumine purgant.
nec alicui uideatur incongruum, si quae geruntur turpiter, manifestius
explicentur in correctionem eorum, qui talia committere non erubescunt,
quae turpe est et dicere, dum scortis adhaerent in modum canum, et
masculi in masculos exercent turpitudinem, retributionem peccati in
semetipsos recipientes. qui haec opera faciunt, uoluntate et sceleribus
cum his sunt, qui carnem suillam comedunt, et omnia quae lege
prohibentur, et murem, quem nos glirem uocamus, uel iuxta orientis
prouincias mu�xous~g. et illi igitur qui haec comedunt, et hi exercentes
omnem turpitudinem, talia agunt quae et ethnici forte non faciunt,
pariter consumentur. secundum tropologiam possumus dicere: omnes
uoluptatis magis amatores quam amatores dei, sanctificari in hortis et
in liminibus, quia mysteria ueritatis non ualent introire, et comedere
cibos impietatis, dum non sunt sancti corpore et spiritu. nec comedunt
carnem iesu, neque bibunt sanguinem eius. de quo ipse loquitur: qui
comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet uitam aeternam.
etenim pascha nostrum immolatus est christus. qui non foris, sed in domo
una et intus comeditur.
ego autem opera eorum et cogitationes eorum uenio ut congregem
cum omnibus gentibus et linguis. et uenient et uidebunt gloriam meam. et
ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui saluati fuerint ad gentes in
mare, in africam, in lydiam tendentes sagittam, in italiam et graecam,
ad insulas longe; ad eos qui non audierunt de me, et non uiderunt
gloriam meam. lxx: et ego opera eorum et cogitationes eorum noui, et
uenio congregare omnes gentes et omnes linguas. et uenient et uidebunt
gloriam meam, et dimittam super eos signum; et emittam ex eis, qui
saluati fuerint ad gentes, in tharsis et phud, et lud et mosoch et
thobel, et in graeciam, et in insulas longe, qui non audierunt nomen
meum, neque uiderunt gloriam meam. priusquam exponam quid significet
enumeratio gentium plurimarum, breuiter de interpretationis uarietate
dicendum est. tharsis lingua hebraea, mare appellatur, et, ut aiunt,
indiae regio. licet iosephus, littera commutata, tarsum putet nuncupari
pro tharsis, urbem ciliciae, ad quam ionas de ioppe fugiens, ire
cupiebat. phud autem, siue phul, libyes omnis que africa usque ad mare
mauritaniae, in qua fluuius hodie qui phud dicitur; et cuncta circa eum
regio phutensis appellatur. lud autem lydos uocant, quorum coloni
hetrusci, qui nunc thusci appellantur, quondam mittendarum sagittarum
peritissimi, et nunc dicuntur tendentes sagittam. pro quo in hebraico
legitur mosche ceseth, quod absque septuaginta, omnes similiter
transtulerunt: tendentes arcum. et septuaginta posuerunt mosoch~g, nomen
pro uerbo interpretantes. quod si accipiatur, cappadocas significat,
quorum metropolis mazaca, quae postea a caesare augusto caesarea nomen
accepit. qui nescio quid uolentes, etiam in genesi ultimum filium aram,
id est syrorum damasci, qui appellatur mes, interpretati sunt mosoch~g;
pro quo rectius nos moeonas transferimus. thubal autem siue thobel, aut
italia interpretatur, aut iberia, hoc est hispania, ab ibero flumine,
unde et hodie hispaniarum regio appellatur celtiberia. de quibus pulchre
lucanus:
gallorum celtae miscentes nomen iberis.
quos nos possumus gallohispanos dicere. graeci autem, qui sermone
hebraico appellantur iauan, ionas significant; unde et graeci iones, et
mare ionium. et hoc considerandum, quod maxime orientales de iaphet
posuerit nationes, uno filiorum noe, licet in tharsis et phud, sem
quoque et cham, id est indiae et africae nominum fuerit recordatus, ut
totum orbem ostenderet. uenit ergo dominus, ut opera et cogitationes
congreget singulorum. ex quo discimus non solum opera, sed et
cogitationes esse in die iudicii iudicandas.
qui enim uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in
corde suo. de quibus dicitur: nunc circumdederunt eos cogitationes suae,
quando iudicabit dominus abscondita hominum secundum euangelium iesu
christi. ut illud quod apostolus scribit, ueritate iudicii comprobetur.
inuicem cogitationibus accusantibus et satisfacientibus, in die qua
iudicabit deus abscondita hominum; ut cogitationes nostrae omnes uno
tempore congregatae iusto iudice probentur, dum aut accusat nos nostra
conscientia, aut satisfacit pro delicto, utrum plura sint peccata, an
bona opera. et utrum uetera, an noua, utrum deleta paenitentia, an nouis
sceleribus instaurata, quando dicit dominus: uias eorum dedi in capita
eorum; et cogitationes eorum reddam eis. qui finxit sigillatim corda
eorum, et intellegit omnia opera eorum. de quibus et in alio loco
legimus: tu cognoscis corda hominum solus. nemo enim scit quae sint in
homine, nisi spiritus hominis qui est in eo. unde et per hieremiam
loquitur deus: ego deus appropinquans, et non de longe. dicit dominus:
numquid abscondet se in absconditis homo, et ego ignorabo? denique ad
scribas dicitur et ad pharisaeos: uos estis qui iustificatis uosmetipsos
coram hominibus. deus autem cognoscit corda uestra. in quo
considerandum, quod non dixerit: pater, iuxta haereticorum blasphemias,
ne filium uideretur excludere, sed: deus. quod patri filio que commune
est. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus
erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. de quo idem ioannes
scribit: ipse autem iesus non credebat se eis, quia sciebat omnes, et
non habebat necesse, ut aliquis testimonium daret ei de homine. ipse
enim nouerat quid esset in homine. cui et illud congruit: sciens autem
iesus cogitationes eorum. et in alio loco: sciens autem iesus malitiam
eorum. ac ne aliqua sit dubitatio, haereticis calumniam facientibus de
uerbo dei, quod nouerit omnia, in epistola quae ad hebraeos scribitur,
prolixius dicitur: uiuens est enim sermo dei, et euidens et acutus super
omnem gladium bicipitem, et diuidens usque ad partitionem animae et
spiritus, artuum quoque et medullarum, et iudex cogitationum et sensuum
cordis. nulla que est creatura inuisibilis in conspectu eius. omnia
autem nuda et aperta sunt oculis illius, de quo nobis sermo est.
postquam autem omnes cogitationes in unum fuerint congregatae,
accusantes nos uel defendentes, tunc omnes gentes et linguae cum
cogitationibus suis pariter adducentur in medium. linguas autem iuxta
apostolum paulum, non solum hominum legimus, sed et angelorum. ex quo
intellegi datur, omnes creaturas a domino iudicandas, non solum super
terram, sed in aere et in caelestibus. iuxta quod ipse in superioribus
dixerat: inebriatus est gladius meus in caelo, ad terram que descendet.
uenient autem omnes, ut uideant gloriam dei; et ponet in eis signum,
quod in hiezechielis principio sub thau litterae hebraicae
interpretatione monstratur. quo signo qui fuerit impressus, manus
percutientis effugiet. hoc et postes domorum in aegypto signabantur,
quando pereunte aegypto, solus israel mansit illaesus.
de hoc signo quod achaz rex iuda nolebat accipere, esaias propheta
testatur: propterea dabit dominus uobis signum. ecce uirgo in utero
concipiet et pariet. unde et propheta quod promissum fuerat, deprecatur:
fac me cum signum in bonum. et in alio loco: dedisti metuentibus te
significationem, ut fugerent a facie arcus. hoc nobis ad patrem
ascendens dominus dereliquit, siue in nostris frontibus posuit, ut
libere diceremus: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. quod
autem sequitur: et mittam ex eis qui saluati fuerint ad gentes, et
singulas enumerat, uidetur expositioni nostrae esse contrarium. si enim
de die iudicii dicitur, quomodo rursum ad primum recurrit saluatoris
aduentum, quando apostoli diriguntur ad gentes, et audiunt a domino:
ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et filii et
spiritus sancti. quod ita soluitur: iudicii praedicatur dies, immo
comminatur, ut metu futurae poenae recipiant saluatoris aduentum et
apostolorum euangelium, qui ante mittendi sunt. pulchre autem dixit: et
mittam ex eis qui saluati fuerint. nisi enim dominus nobis reliquisset
semen, quasi sodoma essemus, et similes gomorrhae fuissemus. et
apostolus: reliquiae, inquit, saluae factae sunt. isti mittuntur ad
gentes in tharsis et phud et lud, et mosoch et thobel et graeciam, et
insulas plurimas quae longe sunt, et quae non audierunt nomen domini,
neque uiderunt gloriam eius. de quibus iuxta historiam supra diximus.
nunc stringenda est anagoge. tharsis interpretatur exploratio gaudii, ut
consideremus non ea quae in praesenti sunt, sed quae in futuro. et
audire mereamur: quia in paucis fuistis fideles, ingrediemini in gaudium
domini uestri. de quo et petrus apostolus scribit: exsultate gaudio
ineffabili et glorioso, ut laudemus deum dicentes: impletum est gaudio
os nostrum, et lingua nostra exsultatione. quod que sequitur, phud
interpretatur oris exclusio, ut omnem excludentes blasphemiam, ea
loquamur quae bona sunt, atque dicamus: os meum annuntiabit iustitiam
tuam, domine; tota die salutare tuum. et rursum: non abscondi in corde
meo ueritatem tuam, et salutare tuum dixi. lud quoque in lingua nostra
utilitas uertitur, et mosoch extensio, et thubal, siue thobel, ductus ad
luctum, uel conuersus, aut uniuersa; quae omnia uocationi gentium
congruunt, ut utilitatem sequantur per confessionem animae suae, et
praeteritorum obliti, ad futura extendantur. lugeant que antiqua
peccata, et trahantur ad luctum atque tristitiam, quae ducit ad uitam.
beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt. et conuertantur omnes ad
dominum, ut postea transeant ad gratiam, et sciant ab apostolo: gloria
et honor et pax omni operanti bonum, iudaeo primum et graeco; quoniam
non solum iudaeorum deus, sed et gentium. porro illud quod dicitur: et
insulis procul, quae non audierunt nomen meum, neque uiderunt gloriam
meam, illis conuenit, de quibus supra legimus: quibus non est nuntiatum
de eo, uidebunt; et qui non audierunt, intellegent. et iterum: apparui
his qui me non interrogabant; inuentus sum ab his qui me non quaerebant.
dixi: ecce adsum, his qui non inuocabant nomen meum. insulas autem
significari uel totius orbis gentes uel ecclesias in toto orbe dispersas
crebro diximus.
et annuntiabunt gloriam meam in gentibus. et adducent omnes fratres
uestros de cunctis gentibus donum domino, in equis et in quadrigis, et
in lecticis et in mulis et in carrucis, ad montem sanctum meum
hierusalem, dicit dominus. lxx: et annuntiabunt gloriam meam in
gentibus; et adducent fratres uestros de cunctis nationibus donum
domino, cum equis et rhedis, in lampenis mulorum, cum umbraculis in
sanctam ciuitatem hierusalem, dicit dominus.
hi qui salui fuerint, et missi ad uarias nationes, ad eos, qui non
audierant primum neque uiderant gloriam domini, annuntiabunt eam cunctis
gentibus, et adducent fratres populi iudaici, quorum reliquiae saluae
factae sunt, munus domino de uniuersis gentibus. uel ipsos qui
idololatriae errore contempto, ueri dei notitiam sunt secuti, uel qui de
toto orbe ex israel populo crediderunt. ad quos scribit et apostolus
petrus. adducent autem in equis, et in quadrigis, et in lecticis et in
mulis et in carrucis. pro carrucis, quas solus interpretatus est
symmachus, quem nos in hoc loco secuti sumus, septuaginta, aquila et
theodotio mulos transtulerunt. et ubi posuere septuaginta: cum
umbraculis, quae nos dormitoria interpretari possumus uel basternas,
alii uoce consona transtulerunt phoreia~g quae nos uarii generis
interpretamur uehicula. ubi autem septuaginta et theodotio dixerunt
lampenas, pro quibus symmachus lecticas interpretatus est, aquila
skepasta~g posuit, quod et ipsum lecticas opertas pellibus significat.
hoc de uarietate translationum dictum sit. equos autem et quadrigas, et
lecticas et mulos atque carrucas, et diuersi generis uehicula, angelica
possumus intellegere ministeria, de quibus alibi ad deum dicitur:
ascende super equos tuos, et equitatio tua salus. his equis, curribus et
quadrigis elias raptus ad caelum est, et eliseus circumdari se atque
seruari nescienti puero demonstrauit. et zacharias uidit in nocte: ecce
uir ascendens super equum rufum; et stabat in medio duorum montium
umbrosorum. et post eum equi rufi et sturnini, et uarii et albi. et
dixi, inquit, quid sunt isti, domine? et ait ad me angelus qui
loquebatur in me: ergo ostendam tibi quid sunt isti. et respondit uir
qui stabat in medio montium, et ait ad me: isti sunt quos misit dominus
ut perambulent terram. ioannes quoque in apocalypsi haec se uidisse
testatur: uidi caelum apertum, et ecce equus albus; et qui sedebat super
eum uocabatur fidelis et uerus, et iustitia iudicans, et bellator.
oculi autem eius sicut flamma ignis; et super caput eius diademata
plurima. habens nomen scriptum, quod nemo nouit nisi ipse; et amictus
erat ueste aspersa sanguine. et uocabatur nomen eius uerbum dei; et
exercitus in caelo sequebatur eum in equis albis, uestitus bysso albo
atque mundissimo, et de ore eius egrediebatur gladius acutus, ut in ipso
percuteret gentes. equo rufo sedebat dominus atque saluator, humanum
corpus assumens, cui dicitur: quare rubra sunt uestimenta tua? et: quis
est iste qui ascendit de edom, fulua uestimenta eius de bosra. et
sequebantur eum uariorum colorum equi, uel in martyrio rubri, uel
sturnini in uolatu, uel uarii in uirtutibus, uel candidi in uirginitate.
equo autem sedebat albo, quando post resurrectionem immortale et
incorruptum corpus assumpsit. et quicumque eum sequebantur, candidis
utebantur equis, incorruptis uidelicet immortalibus que corporibus.
longum est, si uelimus, utrumque explanare testimonium. hoc solum dicam,
quod diuersa uehicula, quibus homines adducuntur ad fidem, angeli sint,
uel sancti uiri qui de hominibus in angelos profecerunt. quod autem
unusquisque nostrum habeat angelos, multae scripturae docent, e quibus
illud est: nolite contemnere unum de minimis istis, quia angeli eorum
uident cotidie faciem patris, qui est in caelis. et puella rode petrum
apostolum nuntiante, alii angelum ipsius esse credebant. si autem hoc de
minimis dicitur et de uno homine, quanto magis de omnibus sanctis, et
praecipue de apostolis sentiendum est? quorum angeli cotidie uident
faciem patris, iuxta illud quod scriptum est: circumdat angelus domini
in circuitu timentium eum. et iacob de se loquitur: angelus qui
liberauit me.
isti sunt qui ascendunt et descendunt super filium hominis. qui ueloces
sunt in fide, equis uehuntur; qui multiplices in gratia, quadrigis. qui
consolatione indigent, tectis lecticis et umbraculis, ut audire
mereantur: per diem sol non uret te, neque luna per noctem. mulos autem
in scripturis sanctis dupliciter accipimus: uel in sterilitate et
continentia, qualibus sedit dauid et salomon, quorum alter interpretatur
fortis manu, alter pacificus. uel in mala parte, de quibus dicitur:
nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, quibus
praepositus erat doec. carrucae autem, pro quibus, ut supra diximus,
septuaginta tecta uehicula, ceteri uehicula simpliciter transtulerunt,
illi intellegendi, de quibus apostolus loquitur: inuicem onera uestra
portate. porro lampenae splendentia sanctorum intellegenda sunt corpora,
et animae fide domini illuminatae, quibus dici potest: uos estis lux
mundi. hic autem omnis apparatus illo proficit, ut ingrediamur sanctam
ciuitatem dei, siue sanctum montem domini hierusalem. non illam quae
occidit prophetas, et quae lapidat missos ad se. sed hierusalem
caelestem, de qua crebro diximus: quae autem sursum est hierusalem,
libera est, quae est mater nostra. et iterum: sed accessistis ad sion
montem et ciuitatem dei uiuentis hierusalem caelestem. quod uel de
praesenti ecclesia possumus intellegere, quae toto orbe per apostolos
congregata est, uel de futura, ut impleatur illud quod apostolus sancto
spiritu prophetauit: rapiemur in nubibus obuiam domino in aere; et sic
semper cum domino erimus. iudaei et iudaici erroris heredes ebionitae,
qui pro humilitate sensus nomen pauperum susceperunt, omnes que mille
annorum delicias praestolantes, equos et quadrigas, et rhedas et
lecticas, siue basternas, et dormitoria, mulos que et mulas, et
carrucas, et diuersi generis uehicula sic intellegunt, ut scripta sunt.
quod uidelicet in consummatione mundi, quando christus hierusalem
regnaturus aduenerit, et templum fuerit instauratum, et immolatae
iudaicae uictimae, de toto orbe reducantur filii israel, nequaquam super
equos, sed super mulos numidiae. qui autem senatoriae fuerint
dignitatis, et locum principum obtinuerint, de britannis, hispanis,
gallis que extremis hominum morinis et ubi bicornis finditur rhenus, in
carrucis ueniant, occurrentibus sibi cunctis gentibus, quae eorum
seruituti fuerint praeparatae.
quomodo si inferant filii israel munus in uase mundo in domo
domini. et assumam ex eis in sacerdotes et leuitas, dicit dominus. lxx:
quomodo si offerant filii israel uictimas suas mihi cum psalmis in domo
domini; et ex eis sumam sacerdotes et leuitas, dixit dominus. qui ad
gentes, ait, directi fuerint, et annuntiauerint eis gloriam meam, sic
adducent fratres uestros de uniuersis nationibus munus domino, cum equis
et quadrigis, et lecticis et mulis, et carrucis et diuersis uehiculis
in montem sanctum hierusalem; quomodo solebant filii israel, dum eorum
staret religio et templi caeremoniae seruarentur, offerre uictimas cum
psalmis in domo domini. siue ut habetur in hebraeo, et omnes uoce
consona transtulerunt, in uase mundo, quod et usque hodie offerunt in
domo dei, quae est ecclesia, filii israel qui mente concipiunt deum,
hostias spiritales cum fructibus atque uirtutibus animae suae in uasis
mundis, hoc est in sanctis corporibus. de quibus apostolus scribit: an
ignoratis quia templum dei estis, et spiritus sanctus habitat in uobis?
et sumam, inquit, ex eis sacerdotes et leuitas, dicit dominus, ut qui
saluati fuerint, gentibus praedicarent. de quibus unus loquebatur: sic
nos reputet homo quasi ministros christi, et dispensatores mysteriorum
dei. et lucas euangelista: sicut tradiderunt, inquit, nobis, qui a
principio uiderunt et ministri fuerunt sermonis. de quibus et supra
legimus: uos autem eritis mihi sacerdotes domini. quomodo enim in
abscondito iudaeus est, qui spiritu circumciditur, de quo scriptum est:
nos sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus; et offerimus spiritales
uictimas placentes deo. psallimus que spiritu et sensu. sic et
sacerdotes et leuitae in abscondito sunt, qui non seriem generis
sequuntur, sed ordinem fidei. uel certe non dicit de apostolis et
apostolicis uiris, qui principes fuerunt ecclesiae ex populo iudaeorum,
sed de enumeratis supra gentibus, de mari, de africa, de libya, de
cappadocia, de italia, de graecia, de cunctis insulis, quarum
habitatores primum non audierant dominum, nec uiderant gloriam eius, et
postea uertentur in sacerdotes, ut qui fuerant cauda, sint caput, et qui
caput, uertantur in caudam.
quia sicut caeli noui et terra noua, quae ego facio stare coram
me, dicit dominus, sic stabit semen uestrum, et nomen uestrum.
et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: ueniet omnis caro, ut
adoret coram facie mea, dicit dominus. lxx: sicut enim caelum nouum et
terra noua, quae ego facio permanere in conspectu meo, dicit dominus,
sic stabit semen uestrum et nomen uestrum. et erit mensis ex mense, et
sabbatum ex sabbato; ueniet omnis caro ut adoret in conspectu meo in
hierusalem dominum. quando dicit: assumam ex eis in sacerdotes et
leuitas, ostendit uetus sacerdotium praetermissum, quod tribui leuiticae
debebatur, ubi non est electio, sed ordo naturae, et series familiae
per posteros descendens. translato enim sacerdotio necesse est, ut legis
translatio fiat, et electio ad eos pertineat, quibus nequaquam iuxta
sanguinem; sed iuxta merita atque uirtutes sacerdotium defertur, qui
uenient de insulis gentium, et gloriam domini nuntiabunt. et adducentur
in equis et in quadrigis, et in lecticis et in mulis et in carrucis.
quomodo autem caelum nouum et terra noua erit et noua hierusalem, ut
nequaquam dicatur: caelum et terra pertransibunt. et iterum: inuoluetur
caelum quasi liber; et corruptione dissipabitur terra. sic in omnibus
nouis, nouus fiet et populus dei, dicente scriptura: uetera transierunt;
ecce facta sunt omnia noua. et in alio loco: si qua in christo noua
creatura. erit que et populus nouus; primitiae enim christus. deinde qui
sunt christi, in aduentu eius; caelum que et terra noua, de quibus
inter octo beatitudines dicitur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum caelorum. beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
siquidem omnis creatura nunc subiecta est uanitati in spe, propter eum
qui subiecit eam. liberabitur autem a seruitute corruptionis in gloriam
filiorum dei, qui fient de hominibus filii eius, et stabunt in conspectu
illius semper, et nomen eorum iugiter permanebit, ut nequaquam illis
gens succedat alia, quod factum est in iudaeis; sed maneant in aeternum.
et erit, inquit, mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato, ut de
carnalibus sabbatis mensibus que fiant spiritalia sabbata delicata, qui
sabbatismus dei populo reseruatur. et mensis spiritalis, quando a puncto
usque ad punctum luna complebitur, et suo curret ordine, ut efficiat
mensem, id est kalendas, quae graece appellantur neom�niai~g, hoc est
noui mensis exordium, apud quos initium kalendarum, non iuxta solis
cursum et diuersa mensium spatia, sed iuxta lunae circuitum incipit et
finitur. haec est luna, de qua in laude ueri salomonis dicitur: et
permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum. quae in
cantico canticorum appellatur electa: quae est haec quae prospicit quasi
diluculum, pulchra ut luna, et electa ut sol admirabilis? aiunt
physici, et quorum curae est de caelestibus disputare, lunam non habere
proprium lumen, sed solis radiis illustrari. ab ea enim semper orbis
parte completur et fulget, a qua soli uicinior est, nec umbra terrae
obscuratur; quod et poeta uno uersiculo demonstrauit:
nec fratris radiis obnoxia surgere luna.
si hoc uerum est, et nos tropologice possumus dicere, ecclesiam quae
pace et persecutionibus crescit atque decrescit, et oppressa
temptationum tenebris rursum pristinum lumen assumit, habere splendorem a
sole iustitiae, et hoc esse quod dicitur: splendebit luna quasi sol.
habitatores que eius iustos fulgere quasi sol in regno patris sui. et
per hos menses semen domini, quod instauratum est in aeternum, uenire ad
sollemnitates suas, quas sanctus mystico ore sonabat, dicens: annos
aeternos in mentes habui, et meditatus sum. de sabbato autem, quod
significat requiem, pleno sermone tractauimus, in eunuchorum aduenarum
prophetia. et nunc breuiter est dicendum, eos uenire in neomeniis et in
sabbatis, qui sex diebus in quibus factus est mundus, transcensis atque
praeteritis, festinant ad septimum diem, id est sabbatum, in quo uera
est requies. de his sollemnitatibus credentes paulus apostolus
instruebat, dicens: umbram enim habens lex futurorum bonorum. et iterum:
ne quis ergo uos indicet in cibo aut in potu, aut in parte diei festi
aut neomeniae aut sabbatorum, quae sunt umbrae futurorum. sin autem haec
in umbra futurorum bonorum et imagine praecesserunt, omnis lex
spiritaliter intellegenda est, de qua idem dicebat apostolus: scimus
quia lex spiritalis est. cuius mysteria et dauid nosse cupiebat: reuela
oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
quae enim uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna.
de quibus omnia celeri disputatione percurrere, non est huius temporis.
si enim nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis
ascenderunt, quae praeparauit deus diligentibus se, quomodo nos totius
legis quasi uniuersi orbis descriptionem in breui tabella conamur
ostendere? quod que sequitur: ueniet omnis caro, ut adoret in conspectu
meo in hierusalem, sciendum quod in hebraico non sit scriptum
hierusalem, ut decutiamus supercilium iudaeorum, sed tantum in conspectu
meo, ut sermo domini compleatur, dicentis in euangelio: amen amen dico
uobis, quoniam ueniet hora, quando neque in monte isto neque in
ierosolymis adorabitis patrem. et iterum: spiritus est deus. et eos qui
adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. et illud apostoli:
leuantes sanctas manus in omni loco. omnis autem caro non populum
iudaeorum, sed omne hominum significat genus, iuxta illud quod supra
dictum est: uidebit omnis caro salutare tuum. et in ioel: effundam de
spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii et filiae uestrae.
et in zacharia: timeat omnis caro a facie domini. et in psalmis: ad te
omnis caro ueniet. quod aliis uerbis in alio psalmo dicitur: omnes
gentes quas fecisti, uenient et adorabunt in conspectu tuo, et
glorificabunt nomen tuum, domine. mensem ex mense, et sabbatum ex
sabbato, in quibus ueniet omnis caro, ut adoret deum, ridicule
interpretantur chiliastai~g, quos nos dicere possumus miliarios, ut qui
in uicino sunt, omni sabbato ueniant in hierusalem; qui longius, per
menses, id est kalendarum orbe completo; qui ualde procul, per annos
singulos, hoc est diebus paschae siue tabernaculorum, iuxta illud quod
in zacharia dicitur: ascendens ab anno in annum, ut adorent dominum
regem exercituum, et celebrent festiuitatem tabernaculorum. et ut
maiorem risum praebeant audientibus, quod in ultimo eiusdem prophetae
uolumine scribitur: et non erit mercator ultra in domo domini exercituum
in die illo, sic interpretantur, ut negotiatores in mille annis esse
desistant, quia omnia nascantur in omnibus locis, quo scilicet nec nos
indigeamus folio amomo et pipere, nec indi a nobis pulegium desiderent.
et egredientur, et uidebunt cadauera uirorum qui praeuaricati
sunt in me. uermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.
et erunt usque ad satietatem uisionis omni carni. lxx similiter. omnis
caro quae adoratura est in conspectu domini, uel in hierusalem caelesti,
uel in omni loco in quo leuantur mundae manus, egredietur, ut uideat
cadauera hominum mortuorum, qui praeuaricati fuerint in deum. quod uel
de iudaeis intellegi potest, de quibus dictum est: filios genui et
exaltaui; ipsi autem me spreuerunt. uel de omnibus qui habentes notitiam
dei in cordibus suis, auersi sunt in uanitatem, ut adorent creaturam
potius quam creatorem. egredientur autem non loco, sed intellegentia.
neque enim cadauera mortuorum possunt intus esse cum domino. quod si
omnis caro oratura est dominum, et e contrario cadauera uirorum, qui
praeuaricati sunt in domino, aeternis tradentur ardoribus, in utramque
partem uerae carnis erit resurrectio. uermis autem qui non morietur, et
ignis qui non exstinguetur, a plerisque conscientia accipitur
peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos. quare uitio suo
atque peccato caruerint electorum bono, iuxta illud quod dicitur:
uersatus sum in miseria, dum configitur mihi spina. et in prouerbiis:
tinea ossium cor intellegens. et iterum sub obelo: sicut tinea
uestimentum, et uermis lignum, sic maeror excruciat cor uiri. ita
dumtaxat, ut non negent praeuaricatorum, et deum negantium aeterna
supplicia, dicente domino in euangelio: ite in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis eius. et in alio loco: ligate manus
eius et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores.
ibi erit fletus et stridor dentium. si manus audiuimus et pedes, et
tenebras exteriores, quae oculorum poena est lumen dei non uidentium; et
fletum, qui utique et ipse ad oculos pertinet; et stridorem dentium:
miror quosdam aereum corpus, et paulatim in auras tenues dissoluendum
post resurrectionem introducere; quia dominus potentia maiestatis suae,
ad apostolos clausis ingressus est ianuis. qui certe et ante
resurrectionem pendulo super mare ambulauit incessu. et hoc ipsum
apostolo praebuit petro, ut qui fide ambulabat, infidelitate postea
mergeretur. cui dictum est: quare dubitasti, modicae fidei? ignis quoque
iuxta id accipiendus, quod et uermis, qui tamdiu succenditur, quamdiu
habet materiam, qua uorax flamma pascatur. si quis igitur habeat in
conscientia sua zizania, quae inimicus homo, dormiente patrefamilias,
superseminauit, haec ignis exuret, haec uorabit incendium. et omnium
sanctorum oculis eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro et argento
et lapide pretioso aedificauerunt super fundamentum domini fenum, ligna,
stipulam, ignis pabulum sempiterni. porro qui uolunt supplicia
aliquando finiri, et licet post multa tempora, tamen terminum habere
tormenta, his utuntur testimoniis: cum intrauerit plenitudo gentium,
tunc omnis israel saluus fiet. et iterum: conclusit deus omnia sub
peccato, ut omnibus misereatur. et in alio loco sanctus loquitur: iram
domini sustinebo, quoniam peccaui ei, donec iudicet causam meam, et
auferat iudicium meum, et educat me in lucem. et rursum: benedicam te,
domine, quoniam iratus es mihi. auertisti faciem tuam a me, et misertus
es mei. dominus quoque loquitur ad peccatorem: cum ira furoris mei
fuerit, rursum sanabo. et hoc est quod in alio loco dicitur: quam
grandis multitudo bonitatis tuae, domine, quam abscondisti timentibus
te. quae omnia replicant, affirmare cupientes, post cruciatus atque
tormenta, futura refrigeria, quae nunc abscondenda sunt ab his, quibus
timor utilis est, ut dum supplicia reformidant, peccare desistant. quod
nos dei solius debemus scientiae derelinquere, cuius non solum
misericordiae, sed et tormenta in pondere sunt; et nouit quem, quomodo
aut quamdiu debeat iudicare. solum que dicamus, quod humanae conuenit
fragilitati: domine, ne in furore tuo arguas me; neque in ira tua
corripias me. et sicut diaboli et omnium negatorum atque impiorum, qui
dixerunt in corde suo: non est deus, credimus aeterna tormenta. sic
peccatorum atque impiorum et tamen christianorum, quorum opera in igne
probanda sunt atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementiae
sententiam iudicis.

|