Home‎ > ‎Isaiah‎ > ‎

St. Jerome on Isaiah- Latin Pt. 1




Hieronymus
Commentarii in Isaiam

Prologus

expletis longo uix tempore in duodecim prophetas uiginti explanationum libris et in danielem commentariis, cogis me, uirgo christi eustochium, transire ad esaiam; et quod sanctae matri tuae paulae, dum uiueret, pollicitus sum, tibi reddere. quod quidem et eruditissimo uiro fratri tuo pammachio promisisse me memini; cum que in affectu par sis, uincis praesentia. itaque et tibi et illi per te reddo quod debeo, oboediens christi praeceptis, qui ait: scrutamini scripturas; et: quaerite et inuenietis ne illud audiam cum iudaeis: erratis, nescientes scripturas neque uirtutem dei. si enim iuxta apostolum paulum christus dei uirtus est dei que sapientia; et qui nescit scripturas, nescit dei uirtutem eius que sapientiam, ignoratio scripturarum, ignoratio christi est. unde orationum tuarum fultus auxilio, quae diebus ac noctibus in dei lege meditaris et templum es spiritus sancti, imitabor patremfamilias, qui de thesauro suo profert noua et uetera; et sponsam dicentem in cantico canticorum: noua et uetera, fratruelis meus, seruaui tibi; sic que exponam esaiam, ut illum non solum prophetam, sed euangelistam et apostolum doceam. ipse enim de se et de ceteris euangelistis ait: quam speciosi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. et ad ipsum quasi ad apostolum loquitur deus: quem mittam et quis ibit ad populum istum? et ille respondit: ecce ego, mitte me.

nullus que putet, me uoluminis istius argumentum breui cupere sermone comprehendere, cum uniuersa domini sacramenta praesens scriptura contineat et tam natus de uirgine emmanuel, quam illustrium patrator operum atque signorum, mortuus ac sepultus et resurgens ab inferis et saluator uniuersarum gentium praedicetur. quid loquar de physica, ethica et logica? quidquid sanctarum est scripturarum, quidquid potest humana lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto uolumine continetur. de cuius mysteriis testatur ipse qui scripsit: et erit uobis uisio omnium, sicut uerba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: lege istum. et respondebit: non possum, signatus est enim. et dabitur liber nescienti litteras dicetur que ei: lege. et respondebit. nescio litteras. siue igitur hunc librum dederis nescienti litteras populo nationum, respondebit: non possum legere, quia non didici litteras scripturarum. siue dederis scribis et pharisaeis, qui legis litteras nosse se iactant, respondebunt: non possumus legere; quia signatus est liber. quid idcirco eis signatus est? quoniam non receperunt eum quem signauit pater, qui habet clauem dauid: qui aperit et nemo claudit; qui claudit et nemo aperit.

neque uero, ut montanus cum insanis feminis somniat, prophetae in ecstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur et cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent. de quibus apostolus ait: nescientes quae loquantur, et de quibus affirment. sed iuxta salomonem qui loquitur in prouerbiis: sapiens intellegit quae profert de ore suo, et in labiis suis portabit scientiam; etiam ipsi sciebant quid dicerent. si enim sapientes erant prophetae, quod negare non possumus; et moyses omni eruditus sapientia loquebatur ad dominum et dominus respondebat ei; et de daniele ad principem tyri dicitur: numquid sapientior es daniele? et dauid sapiens erat qui gloriabatur in psalmo: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, quomodo sapientes prophetae instar brutorum animantium quid dicerent ignorabant? legimus et in alio apostoli loco: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt, ut in sua habeant potestate, quando taceant, quando loquantur. quod si cui uidetur infirmum, illud eiusdem apostoli audiant: prophetae duo aut tres loquantur et alii diiudicent; si autem alii fuerit reuelatum sedenti, prior taceat. qua possunt ratione reticere, cum in ditione sit spiritus qui loquitur per prophetas, uel tacere uel dicere? si ergo intellegebant quae dicebant, cuncta sapientiae rationis que sunt plena. nec aer uoce pulsatus ad aures eorum perueniebat; sed deus loquebatur in animo prophetarum, iuxta illud quod alius propheta dicit: angelus qui loquebatur in me; et: clamantes in cordibus nostris: abba, pater. et: audiam quid loquatur in me dominus deus.

unde post historiae ueritatem, spiritaliter accipienda sunt omnia; et sic iudaea et hierusalem, babylon et philistiim, moab et damascus, aegyptus et desertum mare, idumaea et arabia, ac uallis uisionis et ad extremum tyrus, et uisio quadrupedum intellegenda sunt, ut cuncta quaeramus in sensu et in omnibus his quasi sapiens architectus paulus apostolus iaciat fundamentum, quod non est aliud praeter christum iesum. magni que laboris et operis est, omnem esaiae librum uelle disserere, in quo maiorum nostrorum ingenia sudauerunt, graecorum dico. ceterum apud latinos grande silentium est, praeter sanctae memoriae martyrem uictorinum, qui cum apostolo dicere poterat: etsi imperitus sermone, non tamen scientia. scripsit enim in hunc prophetam iuxta editiones quattuor, usque ad uisionem quadrupedum in deserto, origenes triginta uolumina, e quibus uicesimus sextus liber non inuenitur. feruntur et alii sub nomine eius de uisione tetrapod�n~g duo ad gratam libri, qui pseudographi putantur; et uigintiquinque homiliae et s�mei�seis~g, quas nos excerpta possumus appellare. eusebius quoque pamphili iuxta historicam explanationem quindecim edidit uolumina; et didymus, cuius amicitiis nuper usi sumus, ab eo loco ubi scriptum est: consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes; loquimini ad cor hierusalem, usque ad finem uoluminis, decem et octo edidit tomos. apollinaris autem more suo sic exponit omnia, ut uniuersa transcurrat et punctis quibusdam atque interuallis, immo compendiis grandis uiae spatia praeteruolet; ut non tam commentarios quam indices capitulorum nos legere credamus. ex quo animaduertis, quantae difficultatis sit, ut latini nostri, quorum aures fastidiosae sunt et ad intellegendas scripturas sanctas nauseant, plausu que tantum eloquentiae delectantur, mihi ignoscant, si prolixius locutus fuero; cum esaias duodecim prophetis iuxta numerum uersuum aut aequalis aut maior sit. sicubi autem praetermissis lxx de hebraico disputaui, illud in causa est quod aut eadem, aut similia sunt pleraque cum ceteris et duplici editione proposita, nolui libros explanationis extendere, qui etiam in simplici expositione modum breuitatis excedunt. sed iam propositum persequamur.

LIBER 1

1. uisio esaiae, filii amos, quam uidit super iudam et hierusalem, in diebus oziae, ioatham, achaz et ezechiae, regum iuda.

pro iuda, in quo significantur duae tribus, lxx et theodotio posuerunt iudaeam, quae totam terram duodecim tribuum ostendit. et pro eo quod nos ex hebraeo uertimus: super iudam et hierusalem, illi interpretati sunt: contra iudaeam et hierusalem. symmachus more suo manifestius: de iuda et hierusalem, ut nec prospera, nec aduersa uelit titulo demonstrari, sed ea quae de iuda et hierusalem in utramque partem propheticus sermo praedixerat. ergo esaias principaliter de duabus loquitur tribubus, iuda et beniamin; exceptis decem, quae in samaria erant et uocabantur ephraim et israel; et quas sub ozia rege iuda et hierusalem, phul rex assyriorum uastare iam coeperat. denique quinquagesimo et secundo imperii eius anno, regnante apud samariam phacee filio romeliae, uenit teglathphalasar rex assyriorum, et cepit aion et abel domum maacha, et ianoe et cedes et asor et galaad et galilaeam, omnem terram nephthali. et transtulit eos in assyrios. ex quo ostenditur, uicina euersione samariae in comminationem duarum tribuum haec uniuersa narrari.

ozias autem ipse est, qui et azarias, duplici nomine. et uno quidem atque eodem tempore esaiam, osee, ioel et amos prophetasse, ex regibus qui ponuntur in titulo, cognoscimus; sed principium uerbi domini fuit in osee filio beeri. amos autem pater esaiae, non ut plerique autumant, tertius duodecim prophetarum est, sed alius, diuersis que apud hebraeos scribuntur litteris. iste primam et extremam litteras habet aleph et sade; ille ain et samech; et iste secundum quosdam interpretatur fortitudo siue robustus; ille populus durus uel grauis; de quo in amos plenius diximus. non solum autem hic propheta, sed et alii cum habeant in titulo: uisio quam uidit esaias, siue abdias, non inferunt quid uiderint. uerbi gratia: uidi dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum et eleuatum et seraphim duo in circuitu eius; sed quae dicta sunt, narrant, id est: audi, caelum et auribus percipe, terra. et: haec dicit dominus deus ad idumaeam: auditum audiui a domino et legatum ad gentes misit. prophetae enim prius uocabantur uidentes, qui dicere poterant: oculi nostri semper ad dominum. et: ad te leuaui oculos meos qui habitas in caelo. unde et apostolis a saluatore praecipitur: leuate oculos uestros, et uidete regiones, quia iam albae sunt ad metendum. istos cordis oculos et sponsa habebat in cantico canticorum, cui sponsus dicit: uulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis. et in euangelio legimus: lucerna corporis tui est oculus tuus. in ueteri quoque dicitur instrumento, quod populus uiderit uocem dei. ex quo montani deliramenta conticeant, qui in ecstasi et cordis amentia prophetas putat uentura dixisse; neque enim uidere poterant quod ignorabant. scio quosdam iudaeam et hierusalem de caelestibus interpretari et esaiam sub persona domini saluatoris. quod captiuitatem illius prouinciae in nostra terra praenuntiet et postea reditum conscensum que ad montem sanctum in diebus nouissimis. quae nos contraria christianorum fidei iudicantes, uniuersa despicimus, et sequentes historiae ueritatem sic interpretamur spiritaliter, ut quidquid illi de caelesti hierusalem somniant, referamus ad christi ecclesiam, et ad eos qui uel propter peccata egrediuntur ex ea, uel ob paenitentiam reuertuntur ad sedem pristinam, de qua et illud in hoc eodem propheta dici arbitramur: illuminare, illuminare, hierusalem; uenit enim lux tua, et gloria domini super te orta est. et: in te apparebit dominus et gloria illius super te ostendetur et gradientur reges in lumine tuo, et gentes in splendore tuo, quando uenient omnes filii eius de longe, et filiae illius in humeris portabuntur et operient eam cameli madian et epha, afferentes aurum et thus; et greges cedar congregabuntur in hierusalem et arietes nabaioth properabunt et erunt placabiles hostiae super altare domini.

quod que in titulo ponitur prophetasse eum sub ozia et ioatham, et achaz et ezechia, regibus iuda, non ut in aliis prophetis confuse intellegendum est, ut nesciamus quid sub quo specialiter rege dictum sit; sed usque ad finem uoluminis scriptum refertur, quid seorsum sub ozia, et quid sub ioatham, et quid sub achaz, et quid sub ezechia ei a domino reuelatum sit. sciamus quoque ezechiam in hierusalem duodecimo anno romuli, qui sui nominis in italia condidit ciuitatem, regnare coepisse. ut liquido appareat, quanto antiquiores sint nostrae historiae, quam gentium ceterarum. interpretatur autem esaias: saluatus domini. iuda: confessio. hierusalem: uisio pacis. ozias: fortitudo domini. ioatham: domini perfectio. achaz: tenens siue robustus. ezechias: imperium domini. qui igitur domino praesidente saluatur et est filius amos, id est fortis atque robusti, cernit spiritaliter uisionem confessionis, dum antiqua peccata deplangit; et pacis, dum post paenitentiam transit ad lucem, et aeterna pace requiescit; cuncta que illius tempora transeunt sub fortitudine domini et perfectione eius ac robore. cum que omnia fecerit, dicet illud euangelicum: serui inutiles sumus; quod enim debuimus facere, fecimus.

audi, caelum, et auribus percipe, terra, quia dominus locutus est. supra, quis propheta, cuius filius, quid contra iudam et hierusalem, siue super iudam et hierusalem, et quo tempore uiderit, titulo demonstratum est. nunc caelum et terram ad audiendum prouocat. in caelo supernas significans angelicas que uirtutes; in terra mortalium genus, met�numik�s~g ab his quae continent, ea quae continentur. siue quia per moysen testes uocauerat dominus caelum et terram, dans populo israel legem suam et dixerat: attende, caelum, et loquar; audiat terra uerba oris mei. post praeuaricationem populi, eosdem rursum in testimonium uocat, ut cuncta elementa cognoscant, iuste deum in ultionem mandatorum suorum ad iracundiam concitatum. pro caelum, hebraicum samaim caelos plurali numero sonat; maxime cum audite dixerit, id est, semu, quod plurali effertur numero, non singulari. sed quidam uolunt pluraliter quidem dici caelos, singulariter intellegi, iuxta illud quod singulas ciuitates, thebas et athenas uocamus. est que hebraici characteris idioma, ut omnia quae in syllabam finiuntur -im masculina sint et pluralia, ut cherubim et seraphim. et quae in -oth, feminina et pluralia, ut sabaoth. et hoc notandum quod caelis dicatur, audite, terrae, auribus percipe; ea enim quae excelsa sunt, maiorem habent intellegentiam, quae humiliora, terrenis sensibus inuoluuntur. unde et saluator in euangelio: qui habet, inquit, aures audiendi, audiat. si quis igitur caelum est et habet municipatum in caelestibus, audiat mystice quae dicuntur. si quis terrenus, simplicem sequatur historiam. illud quoque animaduertendum, quod non dixerit: audi, caelum, et auribus percipe, terra, quid uobis locuturus sit dominus; sed quid locutus sit mihi, ut quod ego audiui in spiritu, uobis referam, qui ipsum loquentem audire non meremini. quidam caelum et terram quasi animantia ad audiendum prouocari putant, iuxta illud, quod de terra in alio loco dicitur: qui respicit terram et facit eam tremere; cum hoc potestatis dei sit, non terrenae intellegentiae.

filios genui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me. pro quo symmachus et theodotio ita uerterunt: filios enutriui et exaltaui. ab hoc loco narrat propheta, quid dominus sit locutus, quod populum israel, quos seruos communi lege condiderat, in filios uerterit, dixerit que filius primogenitus meus israel. denique et dominus in euangelio apostolis promittit, quod si fecerint uoluntatem eius, iam non appellet eos seruos, sed filios et amicos. quod si superbierit israel, audiens se esse primogenitum, intellegat primogenitum idcirco se dici, quia secundi filii ex gentibus significentur. non enim appellatur unigenitus, qui excludat fratres ceteros; sed primogenitus, ut monstret et alios secuturos; et tamen iuxta mysteria scripturarum, non primogeniti accipiunt hereditatem, sed secundi. primogenitus fuit cain, sed abel munera placuerunt deo. primogenitus ismael, sed isaac accepit hereditatem. primogenitus esau, sed benedictionem patris iacob supplantator eripuit. primogenitus ruben, et tamen benedictio seminis christi transfertur ad iudam. itaque illi iuxta uocationis ordinem primi fuerunt et appellabantur caput; nos secundi qui dicebamur cauda, uersi sumus in caput et dei appellamur filii. quotquot enim susceperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri. nec accepimus spiritum seruitutis in timorem, sed spiritum adoptionis, in quo clamamus: abba, pater; quia perfecta dilectio foras mittit timorem. melius est autem iuxta hebraicum legere filios enutriui, quam genui, ne uideatur illi dicto, quod in ioannis epistola legimus, esse contrarium: omnis, qui natus est ex deo, non peccat. ergo isti si nati sunt ex deo, quomodo peccare potuerunt, cum omnis qui ex deo natus est, peccare non possit?

cognouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. israel non cognouit, populus meus non intellexit. pro quo soli lxx transtulerunt: israel autem me non cognouit et populus me non intellexit. ut iuxta ceteros et hebraicum, possessorem suum israel non cognouerit et praesepe domini sui populus non intellexerit. et est sensus perspicuus: ego eos adoptaui in filios et feci populum peculiarem et partem meam ac funiculum hereditatis meae, appellaui que primogenitos; illi autem nec hoc quidem fecerunt, quod bruta faciunt animalia, ut beneficiis uincerentur, et intellegerent pastorem ac nutricium suum. nec comparauit eos canibus, quod sagacissimum genus animantium est et pro paruo cibo dominorum tecta defendunt. sed stolidioris sensus boui et asino, quorum alterum carpenta trahens, durissimas terrae glebas uertit uomere, alterum portat onera et hominum in gradiendo laborem temperat; unde et iumenta appellantur ab eo, quod iuuent homines. potest hic locus et de deo patre intellegi, sed magis refertur ad filium, quod non cognouerit eum neque susceperit populus israel, cuius diem abraham uidit et laetatus est; et in cuius aduentum omnium prophetarum uota pendebant. qui et in euangelio ad hierusalem loquitur: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti! quaerimus ubi pariter legerimus bouem et asinum? in deuteronomio scriptum est: non arabis in uitulo simul et asino. et in hoc eodem esaias: beatus qui seminat super omnem aquam, ubi bos calcat et asinus. simul arat in boue et asino ebion, dignus pro humilitate sensus. paupertate nominis sui; qui sic recipit euangelium, ut iudaicarum superstitionum, quae in umbra et in imagine praecesserunt, caeremonias non relinquat. beatus est autem qui seminat in eloquiis scripturarum tam ueteris quam noui instrumenti; et calcat aquas occidentis litterae, ut metat fructum spiritus uiuificantis. bos iuxta anagogen refertur ad israel, qui legis portauit iugum et mundum animal est. asinus peccatorum onere praegrauatus, gentium populus accipitur, cui dominus loquebatur: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam uos. pharisaeis ergo et scribis non credentibus, qui habebant legis clauem atque notitiam et uere appellabantur israel, id est mens uidens deum, credidit pars populi iudaeorum, ut una die tria milia simul crederent et alia die quinque milia. sapientibus quoque saeculi non recipientibus crucem christi, indocta nationum turba suscepit. unde et apostolus loquebatur: uidete uocationem uestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi, elegit deus, ut confundat sapientes; et quae infirma sunt mundi, elegit deus, ut confundat fortia. sed haec coacta, superior uera interpretatio est.

uae genti peccatrici, populo graui iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis; dereliquerunt dominum; blasphemauerunt sanctum israel; abalienati sunt retrorsum. hoc quod in ultimo posui: abalienati sunt retrorsum, lxx interpretes non habent et pro blasphemauerunt, scribitur in eis: ad iracundiam concitauerunt; et pro semine nequam, semen pessimum. quod ceteri sequentes hebraicum merehim interpretati sunt pessimorum, ut non tam seminis uitium sit, ne boni et mali diuersa putetur esse natura, quam eorum malitiae, qui uoluntate propria dereliquerunt dominum.

in principio uoluminis titulus est, personam, causam, tempus que commemorans. in secundo intentos auditores facit; in tertio narrat quid locutus sit dominus; in quarto quasi in excessibus gentem increpat peccatricem et populum plenum uel grauem iniquitate. non quo alia sit gens et alius populus, ut quidam putant, sed ipse israel et gens appellatur et populus, et filii scelerati, siue iniqui, ut qui primum per beneficium filii appellati sunt domini, postea uitio suo uocarentur filii iniquitatis. siue ut reliqui consona uoce dixerunt filii corrumpentes, id est diaphtheirontes~g, qui naturae bonum suo uitio perdiderunt. quod que iungitur: blasphemauerunt sanctum israel, proprie de iudaeis dicitur conclamantibus: non habemus regem, nisi caesarem; et: nonne hic est fabri filius; et: daemonium habet et samaritanus est. quia igitur dereliquerunt christum et blasphemauerunt sanctum israel idcirco abalienati sunt retrorsum, ut qui appellabantur pars et filii dei, postea dicerentur: filii alieni mentiti sunt mihi. praecepit saluator, ne apprehenso aratro, respiciamus post tergum, ne imitemur uxorem lot. unde et apostolus extendens se in priora, posteriorum obliuiscitur. quod autem dixit iuxta lxx: populo pleno peccatis, ostendit nullam speciem peccatorum in israel populo non fuisse. sin autem legerimus, ut in hebraico est: populo graui iniquitate, illius testimonii recordemur, quod iniquitas sedeat super talentum plumbi, et ex peccatoris persona dicatur in psalmo tricesimo septimo: eleuatae sunt iniquitates meae super caput meum. quasi onus graue ingrauatae sunt super me. manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus et in his, quae explanatione indigent, immoremur.

in quo percutiam uos ultra addentes praeuaricationem? quo testimonio discimus idcirco dominum percutere delinquentes, ut percussos corrigat et non tam poena sit, quam emendatio. est que sensus: non inuenio quam plagis uestris possim adhibere medicinam; omnia membra uestra plena sunt uulnerum; nullam partem corporis quae non sit ante percussa, reperio. uel certe hoc modo: nullas inuenio plagas, quibus uestram frangam duritiam. quanto enim tormenta maiora sunt, tanto magis crescit impietas et iniquitas, siue, ut theodotio transtulit, declinatio, ut recedatis et declinetis a domino. quale est illud hieremiae: sine causa percussi filios uestros; disciplinam non recepistis. unde iratus loquitur per osee: non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatae; et super nurus uestras, cum adulterauerint. et per hiezechielem: zelus meus recedet a te; et non irascar tibi amplius. de quibus et in psalmis legimus: non est firmamentum in plaga eorum; et in laboribus hominum non sunt, nec cum hominibus flagellabuntur.

omne caput languidum, et omne cor maerens. animi laetitia interdum dolorem corporis mitigat; quod si ad aegrotationem corporis accedat aegritudo animi, duplicatur infirmitas. inter ipsos quoque sensus et omnia membra corporis, principalem locum obtinet caput, in quo uisus et odoratus, auditus et gustus est. cum igitur caput doluerit, omnia membra debilia sunt. et per metaphoram docet quod a principibus usque ad extremam plebem, a doctoribus usque ad imperitum uulgus in nullo sit sanitas; sed omnes in impietate pari ardore consentiant.

a planta pedis usque ad uerticem, non est in eo sanitas: uulnus et liuor et plaga tumens. seruat coeptam translationem: a pedibus usque ad uerticem, id est, a summo usque ad summum, ab extremis usque ad primos, toto confossi sunt corpore. uulnus, inquit, et liuor et plaga tumens. aut enim uerberibus liuent corpora, aut plagis tument, aut hiant uulneribus, quaerimus, cui haec tempori coaptanda sint. post babylonicam captiuitatem sub zorobabel, et ezra, ac neemia israel reuersus est in iudaeam, et antiquum recepit statum. sub diuersis quoque principibus ac regibus templum augustius fabricatum est, in tantum ut etiam externarum gentium, lacedaemoniorum et atheniensium ac romanorum mererentur amicitias. ergo hoc quod dicit: non est in eo sanitas, ad extremam refert captiuitatem, quando post titum et uespasianum et ultimam euersionem hierusalem, sub aelio hadriano usque ad praesens tempus nullum remedium est. impletur que quod scriptum est: omnes declinauerunt; simul inutiles facti sunt. non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. quod que infertur: non est in eo sanitas, uel in populo intellege, uel in corpore, uel in capite.

non est circumligata, neque curata medicamine neque fota oleo. pro quo lxx transtulerunt: non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. usque hodie uulnus et liuor, et plaga tumens populi israel non est circumligata fasciolis, neque curata medicamine. quod aquila interpretatus est mot�sin~g, linteola uidelicet, quae ad exsiccandam saniem et purulentias extrahendas iniciuntur uulneribus. neque fota oleo, ut eorum duritia lacrimis paenitentiae molliretur. pro fasciolis, quibus israelis nequaquam circumligata sunt uulnera, lxx malagma transtulerunt. iacet ergo confossus et contrucidatus israel, quia interfecit medicum, qui ad curandam uenerat domum israel. unde et in hieremia tropik�s~g sub persona babylonis loquuntur angeli: curauimus babylonem et non est sanata, urbem uidelicet confusionis atque uitiorum. et in euangelio legimus, descendentem de hierusalem in hiericho a latronibus uulneratum, curatum que a samaritano, et post austeritatem uini infusi, uulneribus eius olei mollitudinem confotum. ab eo ergo loco, ubi supra dixerat: in quo percutiam uos; et: omne caput languidum, usque ad hoc quod infertur: non est curata medicamine, neque fota oleo, translationis similitudo seruatur et irremediabilium descriptio uulnerum, aeternam exprimit captiuitatem iudaeorum.

terra uestra deserta; ciuitates uestrae igne succensae; regionem uestram in conspectu uestro alieni deuorant et desolabitur sicut in uastitate hostili. haec sub babyloniis ex parte completa sunt, incenso templo, subuersa hierusalem, quando regionem decem tribuum samaritani possederunt et in tantam redacta est terra repromissionis solitudinem, ut a leonibus uastaretur. plenius autem atque perfectius quid futurum sit sub romana captiuitate describitur, quando uniuersam iudaeam romanus uastauit exercitus, ciuitates que succensae sunt et regionem eorum in praesentiarum alieni deuorant, et usque ad finem mundi perseuerabit uastitas iudaeorum. possumus autem haec tropologice et de peccatoribus accipere, qui de sanctitate pristina corruerunt, postquam contrariis fuerint traditi potestatibus, quod omnia eorum bona ueniant ad desertum; et prioris iustitiae dominus non recordetur et igne diaboli omnia succendantur; et sint pabulum bestiarum, de quibus et in alio loco scriptum est: ne tradas bestiis animam confitentem tibi.

derelinquetur filia sion sicut umbraculum in uinea et sicut tugurium in cucumerario. quod uinea appellatus sit omnis israel, idem in consequentibus propheta testatur, dicens: uinea enim domini sabaoth, domus est israel; et homo iuda, nouella plantatio atque dilecta. et in psalmo: uineam de aegypto transtulisti; eiecisti gentes et plantasti eam. haec uinea quamdiu uberrimos attulit fructus, habuit custodem dominum, de quo scribitur: non dormitabit, neque dormiet qui custodit israel. postquam uero uindemiauerunt eam omnes transeuntes uiam; et uastauit eam aper de silua. reliquit templum suum dominus, iratus que consurgens ait: surgite, abeamus hinc; et: relinquetur uobis domus uestra deserta. et per hieremiam: reliqui domum meam; dimisi hereditatem meam. facta est hereditas mea mihi, quasi leo in silua. dedit super me uocem suam, propterea odiui eam. similitudo autem uastationis templi et hierusalem sumpta est ab agricolis, qui quamdiu uinea uuarum plena est, ponunt custodes in umbraculis. in cucumerario quoque, quod lxx pomorum custodiam uocant, paruulae fiunt casulae propter ardorem solis ac radios declinandos; et inde uel homines uel bestiolas quae insidiari solent natis frugibus, abigunt. cum autem ablata fuerint istiusmodi genimina, remanent arentia fruticum umbracula, casulae que recedente custode, quia non habet ultra quod seruet. ergo et omnipotens deus dereliquit templum, et urbem fecit esse desertam. quod non necesse est sermonibus approbare, nobis praesertim, qui uidemus desertam sion et euersam hierusalem, templum que usque ad solum dirutum. quod autem filiam sion uocat, clementissimi parentis monstrat affectum. nec mirum si sion appelletur filia, cum etiam babylon saepissime filia nuncupetur. omnes enim natura dei filii sumus, sed nostro uitio alieni efficimur. iuxta anagogen, uinea dei et pomorum paradisus, anima nostra appellari potest, cui si mens, id est nous~g, praefuerit, habet custodem mentis deum; sin autem uitia nos quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode deo et omnia nostra redigentur ad solitudinem.

nisi dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi sodoma fuissemus, et quasi gomorrha similes essemus. hunc locum paulus apostolus ad romanos plenius disserit, scribens: dico ergo: numquid repulit deus populum suum? absit; nam et ego israelita sum, ex semine abrahae, de tribu beniamin. non repulit deus plebem suam quam praesciuit. et post paululum: sic ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. ex quo ostenditur superiora quae contra hierusalem et iudam sermo propheticus comminatus est, non ad babylonicae captiuitatis referenda tempus, sed ad ultimam romanorum, quando in apostolis saluae factae sunt reliquiae populi iudaeorum, et una die crediderunt tria milia et altera quinque milia et in toto orbe euangelium seminatum est. pro domino exercituum, quod nos, secuti aquilam, in latinum uertimus, in hebraeo legitur, dominus sabaoth, quod lxx interpretes pro locorum qualitate dupliciter transferunt, aut dominum uirtutum, aut dominum omnipotentem. et quaerendum, utrum de patre dicatur, an de filio. nec dubium quin illud quod in uicesimo tertio psalmo legitur: attollite portas, principes, uestras et eleuamini portae aeternales et introibit rex gloriae! quis est iste rex gloriae? dominus sabaoth, id est: dominus uirtutum, ipse est rex gloriae, ad christum referatur, qui post passionis triumphum ad caelos uictor ascendit. et in alio loco de domino dicitur, quod rex gloriae sit: si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. ergo non solum iuxta apocalypsim ioannis et apostolum paulum; sed in ueteri quoque testamento dominus sabaoth, hoc est omnipotens, christus appellatur. si enim omnia patris filii sunt et, ut ipse loquitur in euangelio: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; et: omnia mea tua sunt et glorificor in eis, cur non etiam omnipotentis nomen referatur ad christum, ut sicut deus dei et dominus domini, sic omnipotens omnipotentis filius sit?

audite uerbum domini, principes sodomorum; percipite auribus legem dei nostri, populus gomorrhae. saluis factis reliquiis per apostolos populi israel, ad scribas et pharisaeos et populum succlamantem: crucifige, crucifige talem, propheticus sermo conuertitur, et uocat eos principes sodomorum et populum gomorrhae, iuxta illud quod in consequentibus legimus: iniquitatem suam sicut sodoma annuntiauerunt et ostenderunt. uae animae eorum, quia cogitauerunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: alligemus iustum, quoniam inutilis est nobis. ergo propterea principes uocantur sodomorum et populus gomorrhae, quia cogitauerunt consilium pessimum et alligauerunt iustum atque dixerunt: non habemus regem nisi caesarem. et rursum: nos scimus quia moysi locutus est deus; istum autem quis sit, nescimus. simul que gloriantes in euangelio: semen abrahae sumus; et nemini umquam seruiuimus. audiunt a domino saluatore: si essetis filii abrahae, utique opera abrahae faceretis; et rursum: uos ex diabolo patre nati estis et opera patris uestri uultis facere. tale quid et ezechiel ad hierusalem loquitur: pater tuus amorrhaeus et mater tua gethaea. aiunt hebraei ob duas causas esaiam interfectum, quod principes sodomorum et populum gomorrhae eos appellauerit, et quod domino dicente ad moysen: non poteris uidere faciem meam, iste ausus sit dicere: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. non considerantes quod faciem et pedes dei, siue suos, quia in hebraeo ambigue legitur, seraphim texerunt; et media tantum eius esaias uidisse se scribat. homo igitur dei faciem uidere non potest. angeli autem, etiam minimorum in ecclesia, semper uident faciem dei. et: nunc in speculo uidemus et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; quando de hominibus in angelos profecerimus et potuerimus cum apostolo dicere: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a domini spiritu. licet faciem dei iuxta naturae suae proprietatem nulla uideat creatura; et tunc mente cernatur quando inuisibilis creditur.

quo mihi multitudinem uictimarum uestrarum? dicit dominus, plenus sum. holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem uitulorum et agnorum et hircorum nolui. pro eo quod est nolui, lxx transtulerunt nolo, praesens tempus pro praeterito. porro iuxta hebraicum, numquam se deus hostias iudaeorum uoluisse demonstrat, quod et in quadragesimo nono psalmo legimus: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae siluarum, iumenta in montibus et boues. cognoui omnia uolatilia caeli et pulchritudo agri me cum est. si esuriero, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? cum que ueteris legis caeremonias respuisset, transit ad euangelicam puritatem; et quid pro his cupiat, ostendit: immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. et inuoca me in die tribulationis tuae; et eruam te et honorificabis me. omnis ergo capituli huius continentia, usque ad eum locum ubi ait: iudicate pupillo, defendite uiduam, et uenite, et disputemus, dicit dominus, respuit sacrificia uictimarum et euangelii oboedientiam docet esse super sacrificium. quod intulit: plenus sum, hoc sensu accipiendum: nulla re indigeo: domini est terra et plenitudo eius. unde et nos omnes de plenitudine eius accepimus. potest hoc et de his accipi, qui cum dei praecepta non faciant, donariis atque muneribus deum redimere posse se credunt, uel qui rapta per rapinam et auaritiam, altari offerunt et pauperibus.

quis enim quaesiuit haec de manibus uestris? audiant ebionaei, qui post passionem christi abolitam legem putant esse seruandam. audiant ebionitarum socii, qui iudaeis tantum et de stirpe israelitici generis haec custodienda decernunt. hostiae ergo et immolatio uictimarum non principaliter a deo quaesita sunt, sed ne idolis fierent, et ut de carnalibus uictimis quasi per typum et imaginem ad spiritales hostias transiremus. dicendo autem se hostias non quaesisse, ostendit quia lex spiritalis est; et omnia quae iudaei carnaliter faciunt, a nobis impleri spiritaliter.

calcare atrium meum non apponetis. obserua quod post babylonicam uastitatem. rursum a zorobabel templum aedificatum sit; et per multam annorum seriem in templo sint oblata sacrificia. ergo ultimam sub uespasiano et tito destructionem templi indicat, quae usque ad consummationem mundi perseueratura est.

neomenias uestras et sabbata et festiuitates alias non feram; iniqui sunt coetus uestri. omnis conuentus qui hostias spiritales non offert, nec audit illud, quod in quinquagesimo psalmo canitur: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit, abominabilis est deo. et idcirco iungit et dicit: kalendas uestras et sollemnitates uestras, ut non suas festiuitates appellet, sed eorum qui male his abutuntur. quod que lxx interpretati sunt: ieiunium et otium, possumus dicere illud ieiunium recipi a deo, quod otium bonorum operum non habet. odit anima mea. anthr�popath�s~g, non quod animam deus habeat; sed nostro loquitur affectu.

facti mihi estis in satietatem; nequaquam dimittam peccata uestra. pro quo interpretatus est aquila: laboraui sustinens; symmachus ekop�th�n~g hilaskomenos~g, quod est: defeci miserans; ut ostendat se nequaquam ultra misereri, quia aliud sit seruos ad se missos occidere, aliud filium. hunc sensum et in osee propheta legimus: perditio tua, israel; tantum in me auxilium tuum. quod ita intellegitur: pereas, israel, quia non tuo merito, sed meo tantum saluaris auxilio. manus uestrae sanguine plenae sunt. causam manifestat cur deus auertat ab eis oculos suos et multiplicatam orationem non exaudiat, quia fuderint sanguinem iusti; et pessimi coloni heredem ad se missum interfecerint. unde et saluator ad eos loquitur: et uos implete mensuram patrum uestrorum. illi enim interfecerunt missos ad se prophetas; uos iugulate patrisfamilias filium. utendum hoc testimonio et contra eos, qui cum cotidianis operibus sanguine manus plenas habeant, in oratione dies noctes que coniungunt. lauamini, mundi estote. pro superioribus uictimis et holocaustis et adipe pinguium et sanguine taurorum et hircorum; et pro thymiamate et neomeniis, sabbato, die festo atque ieiuniis, kalendis et aliis sollemnitatibus, euangelii mihi placet religio, ut baptizemini in sanguine meo per lauacrum regenerationis, quod solum potest peccata dimittere. nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum. ipse quoque dominus ascendens ad patrem: euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis. quod ioannes baptista dicebat: genimina uiperarum, quis ostendit uobis fugere ab ira uentura? facite ergo fructus dignos paenitentiae; ut qui christi baptisma consecutus est, auferat malum de corde suo et quiescat agere peruerse, ac postea discat bonum facere, secundum illud quod alibi praecipitur: declina a malo et fac bonum.

discite bonum facere. uirtus ergo discenda est, nec naturae tantum bonum sufficit ad iustitiam, nisi quis erudiatur congruis disciplinis. iesus quoque filius sirach tale quid loquitur: desiderasti sapientiam, serua mandata et dominus tribuet tibi eam. et in sequentibus idem esaias commemorat: omnis qui non didicerit iustitiam super terram, ueritatem non faciet. discenda est ergo iustitia, et magistrorum sapientiae terenda sunt limina.

quaerite iudicium, subuenite oppresso, iudicate pupillo, defendite uiduam. et uenite, et arguite me, dicit dominus. uictimis iudaeorum euangelica mandata succedunt et ideo pupillis ac uiduis prouidetur, ut securi de tutela coniugum ac liberorum suorum, martyres ad bella procedant. cum autem, inquit, haec feceritis, arguite me, si non reddidero praemia quae pollicitus sum. quando autem dicit: quaerite iudicium, ostendit non esse omnium recte iudicare, sed eorum qui prudentes sunt. denique et salomon in uisione per somnium, hoc a domino postulauit, ut accepta sapientia, iuste populum iudicaret.

si fuerint peccata uestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. et si fuerint rubra quasi uermiculus, ut lana alba erunt. ordo praecipuus; non enim sufficit dixisse: lauamini, nisi iungat: mundi estote, ut post lauacrum aquae cordis habeant puritatem. beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. cum que cordis habuerint puritatem, debent auferre malum de mentibus suis, non in conspectu hominum, sed in conspectu dei, quem celare nihil potest, quod que iungit: quiescite agere peruerse, illud euangelicum sonat: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. recedens ergo a uitiis, discat bonum, quaerat que iudicium, oppresso subueniat, pupillum uiduam que sustentet; et si hoc fecerit, tunc peccata, quae prius in modum coccini sanguinea fuerant, dimittentur et opera cruoris ac sanguinis, ueste domini mutabuntur, quae de agni confecta est uellere, quem sequuntur in apocalypsi, qui uirginitatis candore resplendent.

si uolueritis et audieritis, bona terrae comedetis; si nolueritis et non audieritis, siue ut in hebraeo habet: et me prouocaueritis ad iracundiam, gladius deuorabit uos. quia os domini locutum est. liberum seruat arbitrium, ut in utramque partem non ex praeiudicio dei, sed ex meritis singulorum, uel poena, uel praemium sit. bona autem terrae illa puto dici, de quibus in psalmo legimus: credo uidere bona domini in terra uiuentium; et: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. uel certe quia iudaeis loquebatur, qui necdum poterant capere spiritalia, pollicetur eis bona praesentis saeculi, ut saltem praesentibus inuitati faciant quae praecepta sunt. et quia noluerunt audire, sed e contrario prouocauerunt ad iracundiam sanctum israel; propterea eos gladius deuorauit, id est romanus deleuit exercitus. et haec, inquit, omnia fient: quia os domini locutum est. cuius sententia, permanentibus hominum peccatis, non potest immutari.

quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis, plena iudicii; iustitia requieuit in ea, nunc autem homicidae. uerbum hebraicum ialin, pro quo lxx transtulerunt: dormiuit, et requieuit et requiescet; id est, et praeteritum et futurum tempus significat. unde et aquila et theodotio quasi de futuro dicunt. miratur autem prophetico spiritu, quod ciuitas quae quondam fidelis fuit, uel fidelium receptaculum, subito facta sit meretrix. quod quidem et in esaiae temporibus intellegi potest; sed plenius refertur ad passionem christi, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt. et quamquam in hebraico non habeatur sion, tamen lxx, ut sensum manifestiorem facerent, addiderunt. sion autem mons est, in quo hierusalem urbs condita est; quae postquam capta est a dauid, appellata est ciuitas dauid. nec ambigo fuisse in ea sanctos uiros, quando tabernaculum dei habuit et postea templum aedificatum est, quando nathan et gad prophetauerunt; et super choros, qui in libro dierum plenius describuntur, asaph, et idithun et eman et filii chore constituti sunt, ut paulatim a sacrificiis uictimarum ad laudes domini transiret religio. ciuitas ergo fidelium, quae prius fuit plena iudicio et iustitia requieuit in ea, nunc plena est homicidis, qui interfecerunt prophetas et ipsum dominum saluatorem. fornicationem autem hierusalem, quomodo diuaricauerit crura sua omni transeunti, sub nomine oolibae hiezechiel prosequitur. quae interpretatur: tabernaculum meum in ea, quod nunc aliis uerbis dicitur iustitia requieuit in ea. pro iustitia in hebraeo scriptum est sedec, quod iustum magis sonat quam iustitiam, ut intellegamus prius in ea dominum commoratum, de quo alibi dicitur: iustus autem quid fecit? dominus in templo sancto suo. dominus in caelo sedes eius. quae omnia possumus secundum anagogen referre ad animam sancti quondam uiri, in qua prius dei iustitia commorata est, si postea peccauerit et pro hospite deo, homicidae daemones in ea fuerint commorati.

argentum tuum uersum est in scoriam. ad ciuitatem loquitur sion, in qua prius requieuit iustitia, quod argentum illius, doctrina uidelicet scripturarum, de qua in psalmis legimus: eloquia domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. uersum sit in scoriam, quod hebraice dicitur sigim: rubigo uidelicet metallorum, siue purgamenta et sordes, quae igne excoquuntur, ut quia argentum nominauerat, seruet metaphoram. potest autem et hoc dici, quod iusti et sancti uiri qui prius in urbe uersati sunt, postea in sordes uersi sint peccatorum.

caupones tui miscent uinum aqua. pro quo symmachus transtulit: uinum tuum mixtum est aqua. et est sensus: lex dei pura atque sincera, et, ut ita dicam, mera ueritate subnixa, uiolata est traditionibus pharisaeorum. quod dominus in euangelio plenius docet, omisisse eos legem dei et sequi mandata hominum. omnis que doctor qui austeritatem scripturarum per quam potest audientes corripere, uertit ad gratiam, et ita loquitur, ut non corrigat, sed delectet audientes, uinum sanctarum scripturarum uiolat atque corrumpit sensu suo. haeretici quoque euangelicam ueritatem corrumpunt praua intellegentia et sunt caupones pessimi, facientes de uino aquam, cum e contrario dominus noster uinum de aqua fecit, et tale uinum quod miretur architriclinus, quale et regina saba in salomonis miratur conuiuio, pincernas eius et ministros uini, sua uoce collaudans. sed et ecclesiastes ministeria uini atque conuiuii sui mystico sermone describit. unde pro uino aquila sumposion~g, id est conuiuium, interpretatus est, quod apud graecos apo~g tou~g potou~g, apud nos a conuictu rectius appellatur.

principes tui inoboedientes, socii furum. pro inoboedientibus, aquila, recidentes; symmachus, declinantes, interpretatus est. principes autem scribas uocat et pharisaeos, qui a domino recedentes, immo ueritatis semitam relinquentes, peruerso ambulauerunt in itinere et socii fuerunt proditoris furis que iudae. quod quidem et nos cauere debemus, ne accipientes ab hominibus saeculi munera, qui per rapinas miserorum que lacrimas diuitias congregant, non tam ipsi fures, quam socii furum appellemur dicatur que nobis: uidebas furem et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas.

omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. in catalogo uitiorum numerantur etiam hi qui diligunt munera. non dixit: qui accipiunt, hoc enim saepe necessitate fit; sed qui non putant amicos, nisi a quibus dona perceperint. nec os considerant amicorum, sed manus; et eos sanctos iudicant, quorum exhauriunt marsupium, de quibus et ecclesiastes loquitur: qui diligit pecuniam, non implebitur pecunia. istiusmodi sequuntur retributiones, ut laudent eos a quibus aliquid acceperint, uel certe nulli quidpiam tribuant, nisi a quo se recepturos putauerint. pro retributionibus, symmachus uicissitudines uel ultiones interpretatus est, ut hi quoque in culpa sint, qui reddunt malum pro malo et dentem pro dente, oculum pro oculo; et non imitantur illud dauidicum: si reddidi retribuentibus mihi mala; et hieremiae de iusto dicentis: dabit percutienti se maxillam suam, saturabitur opprobriis, ut impleat euangelicum uirum, cui dicitur: qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram.

propter hoc ait dominus exercituum, fortis israel. pro fortis israel, quod omnes similiter transtulerunt, soli lxx, nescio quid uolentes, posuerunt: uae fortes israel; quod nos sic disserere possumus, ut dicamus: principes quoque corripi atque robustos, de quibus scriptum est: potentes potenter tormenta patientur; et: cui plus datur, plus exigetur ab eo. abutimur que hoc testimonio, si quando opus fuerit aduersum ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem.

heu consolabor super hostibus meis et uindicabor de inimicis meis. rursum et in hoc, quod in hebraico non habetur, ponuntur lxx: non cessauit enim furor meus contra inimicos meos. corripit autem scribas et pharisaeos, de quibus et in euangelio loquitur: uae uobis, scribae et pharisaei. et in alio loco: generatio adultera et peruersa signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae. plangit autem clementissimus pater principes delinquentes et hostes suos uocat et inimicos appellat, quod pereant, eo quod nolint agere paenitentiam, quod ad se uenientem non susceperint. appropinquans enim hierusalem, fleuit et dixit: hierusalem, hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos et noluisti! consolatio ergo dei super hostibus eius et inimicis est, ut qui non senserunt beneficia, suppliciis corrigantur.

et conuertam manum meam ad te; et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum. pro scoria, quod interpretatus est symmachus, aquila stemphula~g, id est uinacia, theodotio gigart�des~g, id est acinum uuae interpretatus est; soli lxx incredulos uel inoboedientes, sensum magis quam uerba uertentes. quia enim supra dixerat: argentum tuum uersum est in scoriam, nunc seruat metaphoram, ut conuertat super eam, id est, extendat manum suam ad puniendum atque purgandum et excoquat omnes sordes, ac uitia peccatorum, ut separato stagno, purum argentum remaneat, quod absque igne fieri non potest; per quod significat eos passuros esse tormenta. legimus et in malachia de domino: ipse egredietur quasi ignis conflatorii et quasi herba fullonum et sedebit conflans, et emundans sicut argentum et aurum; et emundabit filios leui; ut postquam mundati fuerint, dicatur de eis: et erunt domino offerentes uictimas in iustitia. hiezechiel quoque omnem domum israel, aere, et ferro, et plumbo, et stagno dicit esse commixtam, et postea purgandam, ut postquam purgata fuerit, cognoscat, quia ipse sit dominus. sed et in euangelio sub alia metaphora idem sensus ostenditur: cuius uentilabrum in manu eius et purgabit aream suam et mundabit triticum et congregabit frumentum in horrea; paleas autem comburet igni inexstinguibili.

et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus. in ciuitate fideli sion, quae postea facta est meretrix; et pro iusto, siue iustitia, habitauerunt in ea homicidae. ideo dominus conuertit manum suam, ut excoquat eam ad purum et auferat omne stagnum eius et restituat iudices illius, sicut fuerunt a principio, et consiliarios sicut antiquitus. iudices priores fuerunt moyses, et iesus filius naue, et ceteri a quibus etiam liber scripturae sanctae nomen accepit; et postea dauid et alii iusti reges. restituet ergo iudicum similitudinem, uel post captiuitatem babylonicam, ut iudaei uolunt, zorobabel, esdram, et neemiam et ceteros principes, qui usque ad hircanum populo praefuerunt, cui herodes successit in regnum. uel certe uerius et rectius, apostolos, et qui per apostolos crediderunt, ecclesiarum que principes constituti sunt, sicut in principio huius diximus uisionis, quod et comminatio et repromissio pertineat ad tempus dominicae passionis et ad fidem, quae post passionem eius fundauit ecclesiam.

post haec uocaberis ciuitas iusti, urbs fidelis. haec perspicue de ecclesia, quae in dominum creditura est tam de iudaeis, quam de gentibus, propheticus sermo complectitur. urbs autem iusti, hoc est, domini saluatoris, siue ipsa iusta uocabitur, de qua dictum est: non potest ciuitas abscondi supra montem posita. si ita est, fidelem quoque appellans, uel metropolim iuxta lxx, ostendit ab his esse appellandam, qui in domino credituri sunt. sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia. non omnes redimentur, nec omnes salui fient, sed reliquiae, de quibus et supra dictum est. reducentur autem in iustitia, cum scelerati et peccatores contriti fuerint, et qui dominum reliquere, consumpti. cum que saluati fuerint, confundentur qui idolis prius sacrificauerant; et erubescent in hortis, quos elegerant. significat autem loca luxuriae, lucos et nemora.

erunt enim quasi terebinthus defluentibus foliis; et uelut hortus, siue paradisus, sine aqua. usque hodie iudaei, legentes scripturas sanctas, terebinthus sunt, siue quercus, ut interpretatus est symmachus. et iuxta euangelium, ficus quae aruit, in qua cum dominus poma quaesisset, et non inuenisset, aeterna ei ariditate maledixit. sed et ipsa folia et poma uerborum nunc apud eos esse cessarunt; hortus quoque irriguus, id est, scientia scripturarum, siue paradisus diuersarum arborum, qui absque gratia spiritali est, nec olera quidem affert, de quibus apostolus loquitur: qui infirmus est, olera manducet; et siccatis radicibus, omnis uiror in ariditatem uersus est, ac squalorem.

et erit fortitudo uestra ut fauilla stupae. pro fauilla, apotinagma~g interpretatus est symmachus, quando stupa pectitur, et quidquid sordium habet, proicitur. omnis igitur fortitudo et superbia peccatorum et sceleratorum israel, qui dereliquerunt dominum et idcirco consumpti sunt, et sacrificauerunt idolis, et erubescent in hortis, quos elegerunt, redigentur in purgamenta stupae, quae leui uorantur incendio. sequitur enim: et opus eius, id est fortitudinis uestrae siue idololatriae, in qua erraueratis, paruula scintilla consumet. et succendetur utrumque simul; et non erit qui exstinguat. et scientia uidelicet iudaeorum et omnia opera quae faciunt, siue et idolum et hierusalem in qua idolum fuit; et succendente domino, nullus exstinguere poterit. quae omnia de contrariis quoque dogmatibus accipere possumus, quod et magistri et discipuli pariter pereant et omne opus eorum ignis pabulum sit.

2. uerbum quod uidit esaias, filius amos super iudam et hierusalem. et in priori uisione, quam iam exposuimus, ubi lxx interpretati, sunt: quam uidit contra iudaeam et contra hierusalem, in hebraico scriptum est: al iuda uierusalem; et in hac quae secunda est, in hebraico similiter continetur. et miror cur lxx interpretes in illa dixerint: contra iudaeam et hierusalem; et in hac: de iudaea et de hierusalem; nisi forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniquitatis et principes sodomorum ac populus gomorrhae, et ciuitas meretrix, et cetera istiusmodi, sensum magis quam uerbum interpretati sunt. et hic quia statim prospera promittuntur:

erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et domus dei in summitate montium, non contra iudaeam et hierusalem, sed de iudaea et hierusalem prophetiam intellexerunt, cum et in illa legerimus post comminationem prospera: restituam iudices tuos, ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus, post haec uocaberis ciuitas iusti, urbs fidelis; et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio. ecce dominator dominus exercituum auferet ab hierusalem et ab iuda ualidum et fortem, omne robur panis et omne robur aquae, et reliqua. ergo iuxta hebraicum et in illa uisione, et in isto sermone, quem uidit esaias, filius amos, de iuda et hierusalem intellegendum est; non contra iudaeam et hierusalem, uel pro iuda et hierusalem, ut symmachus transtulit, sed absolute, de iuda et hierusalem, in quo possunt et laeta et tristia contineri. et hoc considerandum, quia ibi uisionem uideat; hic uerbum, quod erat in principio apud deum, et in illa iudaeis comminans ad gentium ueniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punito israel, ex utraque uocatione credentes in christi ecclesiam congreget. et erit in nouissimis diebus praeparatus mons domus domini in uertice montium. nouissimos dies et in genesi legimus, quod, uocante iacob filios suos atque dicente: uenite ut annuntiem uobis quid futurum sit in nouissimis diebus; postea ad iudam, de cuius semine ortus est christus, dixerit: non deficiet princeps ex iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est; et ipse erit exspectatio gentium. in his nouissimis diebus erit hora nouissima, de qua ioannes apostolus loquitur: filioli mei, nouissima hora est, in qua abscisus lapis de monte sine manibus, creuit in montem magnum et repleuit omnem terram, a quo princeps tyri in hiezechiele dicitur uulneratus. hic mons in domo domini est, quam propheta suspirat, dicens: unam petiui a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini, omnes dies uitae meae; et de qua paulus scribit ad timotheum: sin autem tardauero, ut scias quomodo te oporteat conuersari in domo dei, quae est ecclesia dei uiuentis, columna et firmamentum ueritatis. haec domus aedificata est super fundamentum apostolorum et prophetarum, qui et ipsi montes sunt, quasi imitatores christi. de hac domo hierusalem psalmista conclamat dicens: qui confidunt in domino sicut mons sion, non commouebitur in aeternum, qui habitat in hierusalem. montes in circuitu eius et dominus in circuitu populi sui. unde et super unum montium christus fundat ecclesiam et loquitur ad eum: tu es petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. simile quid ad desiderantem animam suam et impatienter domum dei uidere cupientem, sanctus loquitur: quare tristis es, anima mea et quare conturbas me? et iterum: haec recordatus sum et effudi in me animam meam, quoniam pertransibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei, in uoce exultationis et confessionis sonus epulantium. lxx: manifestum montem domini, et domum dei super capita montium, transtulerunt. quod testimonium eisdem uerbis et michaeas propheta posuit, quae in suo loco exposui.

et eleuabitur super colles. qui in capitibus montium ostensus est et paratus, iste super colles eleuabitur. de quibus montibus et collibus et in cantico canticorum sponsa loquitur: uox fratruelis mei: ecce hic uenit saliens super montes, transiliens colles; similis est fratruelis meus capreae uel hinnulo ceruorum in montibus bethel. et fluent ad eum omnes gentes. et ibunt populi multi. omnes enim gentes seruient ei, cui dictum est: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; ut seruiant ei iuxta sophoniam sub iugo uno, de quibus idem propheta testatur: ex finibus fluuiorum aethiopiae afferent tibi hostias. et in septuagesimo primo psalmo legimus: in conspectu eius procident aethiopes. in nomine enim iesu omne genu flectetur, caelestium, terrestrium et infernorum.

et dicent: uenite, ascendamus ad montem domini et ad domum dei iacob; et docebit nos uias suas et ambulabimus in semitis eius. gentes et populi nequaquam propria salute contenti, se mutuo hortabuntur et dicent: uenite, ascendamus ad montem domini et ad domum dei iacob. de quibus supra diximus, qui sit mons domini praeparatus et quae domus domini super uerticem montium. domus autem domini dicitur domus dei iacob, ut recipiamus uetus instrumentum, et non secundum manichaeum aliam extra domum dei iacob quaeramus domum. cum autem fuerimus in domo dei iacob, tunc docebit nos uias suas, per quas gradiamur ad eum et ambulabimus in semitis eius, quas triuerunt et alii. denique et iesus ascendens in montem, docebat discipulos suos octo beatitudines et cetera quae euangelicus sermo complectitur. prius ergo discendae sunt uiae domini; et postea ambulandum in semitis eius.

quia de sion exibit lex, et uerbum domini de hierusalem. omnes gentes et populi multi, idcirco se mutuo hortabuntur et dicent: uenite, ascendamus ad montem domini, et cetera quae sequuntur: quia de sion egredietur lex et uerbum domini de hierusalem; nequaquam de sinai, et de solitudine, et de monte oreb, sed de monte sion, in quo aedificata est hierusalem; et de hierusalem, in qua templum est et religio dei. legimus quod saepe dominus docuerit in templo; et quod non oportuerit mori prophetam extra hierusalem; et supra uerbum et legem pariter nominata. uerbum principes iubentur audire; legem populus auribus percipere. qui enim prius legem fecerit, postea uenit ad sermonem dei. sed et in hierusalem primum fundata ecclesia totius orbis ecclesias seminauit. et hoc dicendum quod quicumque in specula et in uisione pacis fuerit, in hoc et lex et uerbum domini constitutum sit. et pulchre non dixit: in sion et in hierusalem erit et manebit uerbum et lex domini; sed egredietur, ut de illo fonte omnes nationes doctrina dei significet irrigandas.

et iudicabit gentes et arguet populos multos. ergo et inter gentes et gentes iudicandum est; nec omnes increduli pari sententia condemnandi, sed pro diuersitate meritorum diuersa passuri sunt. postquam autem iudicauerit gentes, tunc arguet populos multos, siue ut lxx transtulerunt, populum multum. et nota ordinem: gentes iudicabuntur, quia crediturae sunt: qui enim non credit, iam iudicatus est. populus autem multus, qui intellegitur israel, nequaquam iudicabitur, sed arguetur, quia ad se missum filium dei non receperit. et conflabunt gladios suos in uomeres, et lanceas suas in falces. omne bellandi studium uertetur ad pacem et pro discordia erit in toto orbe concordia. gladii mutabuntur in uomeres et lanceae in falces, ut omisso furore bellandi, agriculturae seruiant et uberrimas falcibus messes secent. quod quidem et spiritaliter intellegi potest, quando omnis duritia cordis nostri christi uomere frangitur et eradicantur spinae uitiorum, ut sementis sermonis dei crescat in fruges; et postea labores manuum nostrarum manducemus, quando uenientes uenient in exsultatione portantes manipulos suos.

non leuabit gens contra gentem gladium, neque exercebuntur ultra ad proelium. ueteres reuoluamus historias et inueniemus usque ad uicesimum octauum annum caesaris augusti, cuius quadragesimo primo anno christus natus est in iudaea, in toto orbe terrarum fuisse discordiam et singulas nationes contra uicinas gentes arsisse studio proeliandi, ita ut caederent et caederentur. orto autem domino saluatore, quando sub praeside syriae cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio et euangelicae doctrinae pax romani imperii praeparata, tunc omnia bella cessauerunt et nequaquam per oppida et uicos exercebantur ad proelia; sed ad agrorum cultum, militibus tantum legionibus que romanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato, quando impletus est angelorum ille concentus: gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis; et in diebus eius orta est iustitia et multitudo pacis.

domus iacob uenite et ambulemus in lumine domini; proiecisti enim populum tuum domum iacob. post uocationem gentium et ostensionem montis domini super uerticem montium, ad populum suum, id est populum iudaeorum, qui appellatur domus iacob, propheta conuertitur et hortatur eos, ut qui in tenebris uersantur erroris, lumen suscipiant ueritatis et ambulent in lumine domini. et quodammodo illud dauidicum canit: accedite ad eum et illuminamini; et facies uestrae non confundentur. omnis enim qui operatur malum, odit lumen et non uenit ad lucem, ne opera eius arguantur. uos autem domus iacob, domus populi mei, uenite me cum et pariter ambulemus in lumine domini; recipiamus euangelium christi, illuminemur ab eo qui dicit: ego sum lux mundi. cum que hoc locutus fuisset ad populum iudaeorum, cernens impaenitens cor eorum et animam incredulitate durissimam, facit apostropham ad dominum et dicit: ideo eos hortor, ut ad te ueniant et me cum tuo lumine perfruantur, quia pro merito peccatorum suorum reliquisti populum tuum, domum quondam iacob.

quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut philisthiim. pro philisthiim semper lxx alienigenas interpretati sunt, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens palaestinorum, quasi philisthinorum, quia p litteram sermo hebraicus non habet; sed pro ea phi graeco utitur. unde illud quod in psalmis dicitur, cum enumeratione gentium ceterarum: mihi alienigenae subditi sunt, non omnes exteras nationes, sed proprie palaestinos significat. reddit que causas quare proiecerit deus populum suum domum iacob, quia repleti sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, et ominibus, cunctis que sordibus idololatriae. non attendenda omina nec auguria, mose scribente, cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas eiecit dominus a facie israel; chananaeorum, amorrhaeorum et chethaeorum. hunc locum ecclesiae tractatores aliter atque aliter edisserunt. quidam enim uolunt hoc significari, quod proiecto populo iudaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis romanus exercitus; et eiectis iudaeis, habitauerint in iudaea alienigenae, qui de toto orbe diuersarum gentium accolae sunt, adducti a tito et uespasiano et hadriano, ceteris que principibus. alii autem putant hoc non pertinere ad romana tempora, sed ad superiora, priusquam a babyloniis uastarentur, quod sub impiis regibus fuisse narrantur, et a domino derelicti sunt.

et pueris alienis adhaeserunt. pro quo lxx transtulerunt: et filii multi alienigenae nati sunt eis. symmachus: et cum filiis alienis applauserunt. pro quo scriptum est in hebraico iesphicu, quod hebraei interpretantur esph�n�th�san~g, et nos uertimus adhaeserunt, ut uitiorum in gente iudaea turpitudo monstretur. intantum autem graeci et romani hoc quondam uitio laborauerunt, ut et clarissimi philosophorum graeciae haberent publice concubinos; et adrianus philosophiae artibus eruditus, antinoum consecrarit in deum templum que ei ac uictimas et sacerdotes instituerit et ex eo aegypti ciuitas ac regio nomen acceperit. inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint publicae libidini expositi, donec sub constantino imperatore, christi euangelio coruscante et infidelitas uniuersarum gentium et turpitudo deleta est. porro lxx coniuges eorum uiolatas esse significant, dum filios alienos iudaeis generant. symmachus quodam circuitu et honesto sermone plaudentium, eamdem cum pueris turpitudinem demonstrauit.

et repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum eius. inter cetera uitia terrae domus iacob, etiam auri et argenti multitudo numeratur. inter omina et augures, equos et quadrigas, quas deus multiplicari prohibuit regibus israel; inter idola, quae sunt opera manuum hominum, auaritia condemnatur. unde dominus praecepit in euangelio, ne thesaurizemus nobis thesauros in terra, et ne faciamus thesauros, de quibus fur possit eripere, ad extremum inferens: non potestis deo seruire et mammonae. pulchre autem illud comma uersiculi: semper auarus eget, aliis uerbis propheta significauit dicens: et non est finis thesaurorum eius. non quod thesauri finem non habeant, sed quod possidentium animus non impleatur. utraque autem gens et iudaeorum et romanorum per haec uerba auaritiae sugillatur. quod historiae quoque tam graecae narrant quam latinae, nihil iudaeorum et romanorum gente esse auarius. unde et repetundarum lex constituta est et cotidie uidemus illud compleri apostolicum: qui praecipis non furandum, furaris. furem iudicem audit atque condemnat iudex furacior, in alio de se promens sententiam.

et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius. non enim dignum est numero quod contra dei imperium possidetur. unde et in psalmis dicitur: fallax equus in salutem. et in exodo: equum et ascensorem deiecit in mare. et in alio psalmo: hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine domini dei nostri inuocabimus. potest autem utrumque intellegi, quod et populus iudaeorum contra praeceptum dei sibi equos et quadrigas multiplicauerit, et terra iudaeae uictorum equis et curribus sit repleta. et repleta est terra eius idolis, opus manuum suarum adorauerunt, quod fecerunt digiti eorum. et incuruauit se homo et humiliatus est uir. ubi quondam erat templum et religio dei, ibi adriani statua et iouis idolum collocatum est. quod multi super illo testimonio interpretantur, quod in euangelio legimus: cum autem uideritis abominationem desolationis stantem in sancto loco. et operi manuum suarum inclinati sunt; et homo, rationale animal, aes adorauit et lapidem. sunt autem qui haec de iudaeis interpretentur, quod antequam caperentur a babyloniis uniuersa haec fecerint et ideo dimissi sunt a deo. unde et in fine capituli ponitur:

ne ergo dimittas eis. possumus secundum anagogen et hoc dicere, quod omne dogma contrarium ueritati adoret opera manuum suarum, et constituat idola in terra sua, et incuruetur homo, et humilietur uir, et se erigere non possit, quia sit a diabolo colligatus, nisi illum erexerit dominus, exemplo illius mulieris, quam satanas uinxerat annis decem et octo, ut nequaquam caelum, sed terram semper aspiceret. ne ergo dimittas eis. pro quo lxx interpretati sunt: et non dimittam eis. si deus loquitur, ita intellegendum est: quia tanta fecerunt, non parcam eis, nec tam innumerabilia peccata dimittam. si propheta, sic sentiendum: ne ergo dimittas eis, qui tanta scelera perpetrarunt. quod si de romanis intellegimus, uerior interpretatio est, qui subuertentes templum dei, non eum adorauerunt, qui uictoriam praebuit, sed idola manuum suarum. sin autem de iudaeis, prophetae truculenta sententia est, ut contra populum suum orare uideatur, cui supra dixerat: domus iacob, uenite et ambulemus in lumine domini

ingredere in petram; abscondere in fossa humo a facie timoris domini et a gloria maiestatis eius. ego quidem populum cohortatus sum, dicens: domus iacob, uenite et ambulemus in lumine domini. sed quia proiecit dominus populum iacob; proiecit autem, quia aut fecit, aut passus est, quae supra exposuimus; ideo praenuntio uobis quae uentura sint mala et hortor ut ingrediamini petras et abscondamini in speluncis a facie babylonii uel romani exercitus, quando omnia uastabuntur, iuxta illud quod in euangelio legimus: tunc dicent montibus: cadite super nos, et petris: abscondite nos. iuxta anagogen uero a facie dominicae maiestatis praecipitur nobis, ut assumamus petrae fortitudinem, de qua dictum est: petra refugium leporibus. et: in petra exaltasti me. moyses quoque in foramine petrae ponitur, ut uideat posteriora dei. et: bibebat populus de spiritali sequenti eos petra. absconditur que in petra qui ingreditur cubiculum suum et clauso ostio adorat patrem, ut in terreno corpore constitutus, transeuntem mundi non sentiat tempestatem.

oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incuruabitur altitudo uirorum; exaltabitur autem dominus solus in die illa. cum hostes uenerint et omnem prouinciam babylonius aut romanus mucro uastauerit, et circumsederint agmina bellatorum hierusalem; tunc nec diuitiae, nec nobilitas generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterunt; sed omnium erit una captiuitas, et deus solus exaltabitur, cuius iram nullus poterit declinare. multi haec de die iudicii intellegunt, quod omnis creatura comparatione diuinae gloriae humilietur et incuruetur et nihil esse se sentiat.

dies enim domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et reliqua. et haec prioribus coniunguntur. in die, inquit, illa in qua exaltabitur dominus solus, hoc est, in die ultionis dominicae, excelsi quique et arrogantes atque sublimes captiuitati et gladio subiacebunt. metaphorik�s~g autem sermo de magnis est atque principibus, quod quanto magis superbierint, tanto amplius deprimantur. dominus enim superbis resistit, et humilibus dat gratiam. qui de die iudicii intellegunt, superbum et excelsum et sublimem et arrogantem, diabolum dici putant, qui superbiens loquitur: super stellas caeli ponam sedem meam; sedebo in monte excelso, super omnes montes excelsos ad aquilonem; ascendam super nubes, ero similis altissimo. quando ex ore infantium et lactentium perficietur laus, ut destruatur inimicus et ultor.

et super omnes cedros libani sublimes et erectas et super omnes quercus basan. et in uicesimo octauo psalmo canitur: uox domini conterentis cedros; conteret dominus cedros libani et comminuet eas quasi uitulum libani. et in tricesimo sexto psalmo: uidi impium exaltatum et eleuatum quasi cedros libani, et transiui, et non erat, et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. quercus quoque basan, quas aquila druas~g, symmachus et theodotio balanous~g interpretati sunt, glandiferas nouimus, quae etsi fecerint fructus, porcorum sunt alimenta, non hominum. basan regio est arabiae, cui imperauit og, qui appellatus est rex basan, et interpretatur aischun�~g, id est ignominia, quam si confusionem transferre uoluerimus, magis sugchusin~g, id est babylonem, significat quam basan. super omnes ergo qui eriguntur in superbiam et faciunt opera ignominiae atque in caeno libidinum uolutantur, domini uindicta consurget. quod si prudens lector quaesierit, cur in templo domini cedrina ligna sint posita et in centesimo tertio psalmo legamus iuxta hebraicam ueritatem: saturabuntur ligna domini et cedri libani, quas tu plantasti, ibi passeres nidificabunt; et inter cetera ligna etiam cedri ad laudes domini prouocentur; et in aduentu saluatoris, quando omnes arbores et ligna campi applaudent ramis suis, scriptum sit: ponam in terra inaquosa cedrum et buxum et cypressum et pinum; et nunc diem domini super cedros libani sermo propheticus comminetur? hoc dicendum est, quod ex eodem genere hominum, alii sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad poenam; et cedri libani, quae propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint et cum apostolo dixerint: christi bonus odor sumus.

et super omnes montes excelsos et super omnes colles eleuatos. sicut in bonam partem pro uarietate uirtutum montes appellantur et colles, sic inter impios pro diuersitate uitiorum et maxime superbiae, alii montes sunt, alii colles, super quos erit dies domini, de quibus in hiezechiele scriptum est: haec dicit adonai dominus montibus et collibus: ecce ego inducam super uos gladium et dissipabuntur excelsa uestra, et conterentur arae uestrae, et reliqua.

et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. qui ad uespasiani adriani que haec referunt tempora, corporaliter dicunt impleta quae scripta sunt, quod non turris excelsa, non firmissimus murus, non ulla nauium multitudo et negotiationis industria, aduersum uim romani exercitus potuerit praeualere. sed in tantam habitatores iudaeae uenisse formidinem, ut et ipsi cum coniugibus et liberis, auro et argento quae sibi auxilio fore aestimabant, in foueas terrae demersi sint et profundissima antra sectati. si enim uoracium et luxuriosorum uenter est deus, quare non auari aurum et argentum appelletur deus? alii haec ad babylonia referunt tempora. ergo iuxta leges tropologiae singula quaeque percurram. turris uel ob munitionem urbis aedificatur, uel ob speculam, ut longe ueniens cernatur hostis. unusquisque ergo nostrum debet aedificare turrim, prius sumptibus supputatis, ne iuxta euangelicam parabolam, cum explere opus nequiuerit, rideatur. haec turris bene constructa persistit. sin autem erecta in superbiam, firma non habuerit fundamenta, cadet super eum a quo aedificata est; sicut illa in siloa, quae decem et octo homines interfecit. unde et dominus loquitur ad audientes: et uos si non egeritis paenitentiam, similiter peribitis. in consequentibus quoque lecturi sumus, quod dominus in uinea sua aedificauerit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed haec omnia destructa sint atque uastata, quia uano superbiae supercilio intumuerint. muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito ciuitas destruatur, ne hostibus pateat, quia circumdantur ecclesiae sapientissimis uiris et omni ratione firmantur, ne quod dogma peruersum praeualeat ueritati. de istiusmodi muris deus loquitur ad hierusalem: ecce super manus meas depinxi muros tuos et in conspectu meo sunt semper. sin autem hi qui prius impugnauerant ecclesiam, cognita ueritate, transierint ad fidem et pugnauerint pro ea, quam ante impugnauerant, tunc illud implebitur: cito aedificaberis ab his, a quibus destructa eras. in leuitico quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sit, si intra annum redempta non fuerit, emptori aeterna possessione firmari, quod si in uillis et in uiculis sit, quae muros non habeant, semper posse redimi et emptoris pretium fluctuare.

et super omnes naues tharsis et super omne, quod uisu pulchrum est. pro tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli lxx mare interpretati sunt. hebraei putant, lingua proprie sua mare tharsis appellari, quando autem dicitur: iam, non hebraico sermone appellari, sed syriaco. habuit et iosaphat naues, quas mittebat in tharsis, sed contritae sunt in asiongaber. habuit et salomon quae ibant in tharsis, et post tres annos reuertebantur, afferebant que regi argentum et aurum, ebur et simias. sed quia rex uterque peccauerat, alius deditus uoluptati et externarum gentium amans feminas; alius se cum rege samariae copulans, quod utrumque ad ethnicos refertur et haereticos, in quibus nihil est aliud nisi fulgor eloquentiae, et sensus diabolica arte constructus, et sermo mortuus, quod interpretatur in dentibus, et similitudo rationis humanae, quod sentitur in simiis. idcirco in psalmis legimus: in spiritu uiolento confringes naues tharsis. et de his nauibus idem esaias loquitur: uae alis nauium, quae sunt trans aethiopiam. sunt autem e contrario et bonae naues, de quibus in eisdem psalmis dicitur: qui descendunt mare in nauibus et faciunt opus in aquis multis. ipsi uiderunt opera domini et mirabilia eius in profundo. qui enim in saeculi huius fluctibus non sunt otiosi, sed operantur, et merces portant dominicas et ad portum quietis uenire festinant, ipsi uident opera domini, et mirabilia eius in profundo, quando ad profundam scientiam peruenerint, et uniuersa scrutantes, hoc est, etiam profunda dei et mirabilia eius aspexerint. iosephus tharsis urbem ciliciae tarsum arbitratur; alii regionem putant indiae et hoc nomine etiam de duodecim gemmis lapidem appellari, qui apud nos uocatur chrysolithus, ob marini coloris similitudinem. melius autem est tharsis uel mare uel pelagus absolute accipere. neque enim ionas de ioppe nauigans, ad indiam poterat peruenire, ad quam illo mari non potest nauigari; sed simpliciter ire in pelagus, et ad quascumque insulas pergere. quod que sequitur: et super omne, quod uisu pulchrum est. siue ut lxx transtulerunt: et super omnem aspectum pulchritudinis nauium, eodem sensu accipiendum, quod destruatur a die domini quidquid pulchrum uidetur in uerbis et humana ratione constructum, si se erigat contra scientiam dei.

et incuruabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo uirorum et eleuabitur dominus solus in die illa; et idola penitus conterentur. tamdiu uidetur humanus sermo habere rationem, quamdiu diuinae scientiae non fuerit comparatus. cum autem mendacium ueritati, quasi stipula igni, appropinquauerit, cito uoratur et deperit et omnia dogmata falsitatis, quae nunc idola nominantur, ab eo quod simulata sint atque conficta, penitus conterentur.

in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et uespertiliones, et ingredietur in fissuras petrarum et cauernas saxorum a facie formidinis domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. saepe diximus argentum et aurum pro sermone et sensu accipi, quae cum a deo hominibus data sint, ut uel loquantur uel sentiant deum et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorum simulationem. iuxta illud quod scriptum est: dedi eis argentum et aurum; ipsi uero de argento et auro meo operati sunt baal. cum ergo quis domini pauore perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit; et in uoraginibus terrae absconderit, non audens proferre quod male finxerat, secundum profectus est, ut prius caelata proiciat, et in se esse non patiatur. pro talpis, quas nos interpretati sumus, lxx uana, aquila orukta~g, symmachus infructuosa, theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit pharpharoth. est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter comedens, frugibus noxium est; quod graeci aspalaka~g uocant. uespertilio autem nocturna auis, quae congruum ab eis nomen accepit nukteris~g, eo quod in nocte uolitet, paruum animal est, et murium simile, non tam uoce et cantu resonans, quam stridore, quod cum uideatur uolitare, lucifugum est et solem uidere non patitur. istiusmodi animantibus idola comparata sunt, quae caeca et tenebrosa coluntur a caecis, et omnia dogmata contraria ueritati. quae cum in die domini fuerint derelicta, ingredientur hi qui proiecerint ea in fissuras petrarum cauernas que saxorum, ut non in terrae puluere et uili luto, sed in firma ratione uersentur et inueniant sibi diuersa uirtutum foramina, per quae ad ueritatem ualeant peruenire. haec iuxta anagogen, ut potui, breui sermone perstrinxi, quae hebraei ad babylonia referunt tempora et subuersionem hierusalem, quando surrexit dominus terram percutere iudaeorum.

quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse. hoc praetermisere lxx, et in graecis exemplaribus ab origene sub asteriscis de editione aquilae additum est, quod in hebraeo ita legitur: hedalu lachem men aadam aser nasama baaphpho chi bama nesab hu. ubi nos diximus: excelsus reputatus est ipse, aquila interpretatus est: in quo reputatus est iste. uerbum hebraicum bama uel hups�ma~g dicitur, id est excelsum, quod et in regnorum libris et in hiezechiele legimus. uel certe in quo et eisdem litteris scribitur beth, mem, he ac pro locorum qualitate, si uoluerimus legere: in quo dicimus bamma; sin autem: excelsum uel excelsus, legimus bama. intellegentes ergo iudaei prophetiam esse de christo, uerbum ambiguum in deteriorem partem interpretati sunt, ut uiderentur non laudare christum, sed nihili pendere. quae est enim uerborum consequentia et qui ordo rationis ac sensus, ut dicamus: cum haec ita se habeant, et dies uentura sit domini, in qua uniuersus iudaeae status subuertendus est et omnia conterenda. moneo uos atque praecipio, ut quiescatis ab homine, qui ita spirat ac uiuit ut nos homines, quia in nihili computandus est? quisquam ne hominum ita quempiam laudet, ut dicat: cauete ne offendatis eum, qui omnino nihili est? ergo e contrario sic intellegendum: cum haec uniuersa uentura sint uobis et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem homo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus halitum trahit, ut nos homines spiramus, et uiuimus; sed secundum diuinam maiestatem excelsus et est, et reputatur et creditur. tacita me cum mente pertractans, non possum inuenire rationem, quare lxx tam perspicuam de christo prophetiam in graecum noluerint uertere. ceteri enim, qui uerterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male interpretati sint, nec uoluerint de christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant. uidelicet ut iudaei aut semiiudaei, id est ebionitae. quod autem christus excelsus sit uel altissimus, qui alio sermone apud hebraeos appellatur elion, in octogesimo sexto psalmo legimus: numquid sion dicet homo et homo natus est in ea; et ipse fundauit eam altissimus? et in euangelio: et tu puer propheta altissimi uocaberis. ac ne longum funem traham, in expositione enim sanctarum scripturarum ueritatem debemus sequi, non contentionem in isto loco bama apud hebraeos non excelsus dicitur, sed excelsum, id est, ipsa altitudo atque sublimitas; quasi si de aliquo dicamus, non est diuinus, sed diuinatio; non est riuus, sed fons; non est homo, sed ipsa humanitas. origenes hunc locum ita interpretatus est: quia singulariter de uno homine dicitur, referri potest et ad dominum saluatorem, iubente propheta, ut quiescant ab eo qui in magno aliquo reputatus est; licet impraesentiarum uideatur ut homo et spiramen habere in naribus, sicut et ceteri spirant homines.

LIBER 2

finito in esaiam primo uolumine, quod ut potui, non ut uolui, celeri sermone dictaui: sensum potius scripturarum, quam compositae orationis uerba perquirens; nunc transcendam ad secundum; et quidquid in me uirium est, pronae que in dominum uoluntatis, offeram ei qui per prophetam locutus est: ego uisiones multiplicaui; et in manibus prophetarum assimilatus sum. unde obsecro te, uirgo christi eustochium, ut nobis in scripturarum explanatione certantibus, tu cum moyse ad dominum eleues manus; ut qui exeuntes de aegypto, mare transiuimus rubrum, uincamus amalec, qui interpretatur deuorans et lingens; et possimus te cum dicere: benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum.

3. ecce enim dominator dominus exercituum auferet ab hierusalem et ab iuda ualidum et fortem, omne robur panis et omne robur aquae. hucusque de iudicio dici putant. quod sequitur, de captiuitate uentura, quam alii ad babylonios, alii referunt ad romanos. sed melius est, ut supra diximus, cuncta referri ad dominicam passionem. post interfectionem quippe illius, omnes gratiae et donationes sublatae sunt a iudaeis, secundum quod in euangelio scriptum est: lex et prophetae usque ad ioannem baptistam. et est ordo: quoniam noluistis cessare ab homine, cuius spiritus in naribus eius, qui excelsus reputatus est; sed e contrario fudistis sanguinem iusti et cogitastis consilium pessimum, dicentes: alligemus iustum, quia inutilis est nobis. ideo fructum adinuentionum uestrarum comedetis. nihil apud iudaeos post passionem domini forte, nihil ualidum est, sed omnia infirma et languida. nec aliquis potest apud eos dicere: omnia possum in eo, qui me confortat, christo iesu domino nostro. et quia iuxta lxx legimus: ualidum et ualidam, ualido illud possumus coaptare: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis christi. porro ualidae: uolo, inquit, omnes uos uirginem castam exhibere christo. fortitudo autem panis et fortitudo aquae pro omni cibo et potu accipitur. legimus quod moyses fuerit in monte sinai, et quadraginta diebus panem non comederit et aquam non biberit. illud quoque quod ad adam dicitur: in sudore uultus tui comedes panem tuum, donec reuertaris in terram, de qua sumptus es, similiter audiendum. nec non quod a saluatore dicitur: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo quod egreditur per os dei. fortitudo igitur panis auferetur ab eis. ille qui dicit: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. et fortitudo aquae, de qua idem dominus loquebatur: omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. de huiusmodi panibus et in prouerbiis legimus: aperi oculos tuos et replere panibus. habent panem iudaei, sed absque fortitudine; habent aquas, sed absque robore. legunt enim scripturas, sed non intellegunt; tenent membranas, et christum, qui in membranis scriptus est, perdiderunt. lacte enim aluntur, quasi paruuli et non solido cibo. et quia fortitudinem perdiderunt et infirmi sunt, propterea olera comedunt. athletarum autem solidus cibus est, qui et uitam sustentat humanam, et uiuentibus praebet fortitudinem. de istiusmodi pane et aqua, quod auferantur a iudaeis, etiam alius propheta testatur, dicens: ecce dies ueniet, dicit dominus, et emittam famem super terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermones dei.

fortem et uirum bellatorem, iudicem et prophetam, et hariolum, et senem. pro forti, quod solum est in hebraeo, duo simul lxx transtulerunt: gigantem et fortem, eumdem uolentes gigantem esse, quem fortem. de forti supra dictum est. gigantem autem in bonam partem, hoc est de domino saluatore, in octauo decimo psalmo legimus: exsultauit ut gigas ad currendam uiam suam; a summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum illius. sin autem legerimus, nemrod gigantem, qui fuit uenator coram domino, et gigantes, propter quos uenit diluuium super terram, in contrariam partem accipiendi sunt. uirum quoque bellatorem iuxta historiam sic intellegimus, quod capti sint et usque hodie seruiant, et non deposuerint seruitutis iugum. sed ne iudices quidem habeant proprios, romanis que subiciantur iudicibus; in tantum ut de principibus eorum, qui esse uidentur in populo, romani principes iudicent. sed et hoc dicendum, quod nullus sit apud eos bellator in lege, habens scientiam iudicandi; sed omnia uana sint et caduca et plena stultitiae. de propheta autem, quod apud eos esse cessauerit, nulli dubium est. quaerimus iuxta hebraicum, quomodo interpretemur hariolum, quem omnes interpretati sunt diuinum, exceptis lxx, qui pro hoc coniectorem transtulerunt. et dicendum quod saepe etiam per hariolos futura dicantur, sicut in balaam diuino legimus et in diuinis quinque urbium palaestinarum, gazae et ascalonis, geth et accaronis et azoti, qui dant consilium quomodo arca domini remittatur. et est sensus: et uera et falsa a iudaeis pariter auferentur. senem quoque, quem lxx presbyterum transtulerunt, intellegit ablatum a iudaeis, qui scierit in scripturis sanctis presbyteros merito et sapientia eligi, non aetate. neque enim apud iudaeos senes esse cessarunt, quos usque ad decrepitam senectutem saepe uenire conspicimus. et inueteratos dierum malorum duos presbyteros iuxta theodotionem in danielis principio legimus. nam et moysi praecipitur, ut eligat presbyteros, quos scit esse presbyteros. et apostolus paulus, qualis presbyter eligi debeat, plenissime scribit ad timotheum. unde et in prouerbiis dicitur: gloria senum canities. quae est ista canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: canities hominum prudentia est. cum que nongentos et eo amplius annos ab adam usque ad abraham uixisse homines legamus, nullus alius prius appellatus est presbyter, id est senex, nisi abraham, qui multo paucioribus annis uixisse conuincitur. unde scribit et ioannes post pueros et iuuenes, etiam ad senes, dicens: scripsi uobis, patres, quia cognouistis eum, qui a principio est. et roboam filius salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros.

principem super quinquaginta. sunekdochik�s~g a parte totum. quomodo enim centuriones uocantur, qui centum praesunt militibus, et chiliarchi, qui mille, quos nos tribunos appellamus, ab eo quod praesint tribui. sic in israelitico exercitu quinquagenarii uocabantur, qui in capite erant quinquaginta militum. unde et decanos dicimus, qui decem praesunt hominibus. nec mirum si apud iudaeos omnis perierit dignitas bellatorum, cum militandi sub gladio et arma portandi non habeant potestatem. quia uero quinquagenarius numerus semper refertur ad paenitentiam, princeps que paenitentiae, et caput eorum, qui saluantur per paenitentiam, christus est; breuiter numeri huius sacramenta pandamus. in genesi legimus, loquente abraham ad dominum, quod a quinquaginta primum iustis, si inueniatur in ciuitate, dixerit urbem esse saluandam. et septem hebdomadarum in numeris, id est: pentecostes celeberrima festiuitas est. iubileus quoque, id est remissionis annus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est quadraginta nouem annis texitur, in quo clangunt tubae et ad omnes reuertitur antiqua possessio, hoc continet sacramentum. unde et dauid in quinquagesimo numero psalmum scribit paenitentiae. legimus quoque in eodem. numerorum libro, quod de praeda et spoliis quinquagesimum caput, tam de hominibus quam de iumentis, accipiant sacerdotes, et quinquagesimum leuitae, qui custodiunt fores tabernaculi. illa quoque euangelii parabola, in qua dicuntur duo debitores, unus qui debebat quingentos denarios et alius quinquaginta, ad hanc refertur intellegentiam. unde et apostolus apud ephesios, quibus mystica quaeque dissoluerat, uult permanere usque ad pentecosten, donec perfecte ad dominum conuertantur, dicens: ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, sed aduersarii multi. imitatur autem et diabolus israeliticum exercitum, de quo iethro dederat genere suo moysi consilium, ut constitueret super populum tribunos et centuriones et quinquagenarios. unde impius rex mittit duos quinquagenarios cum subditis sibi militibus, ut exhiberent eliam, qui diuino igne consumpti sunt. tertius autem saluatur ex eis, qui conuersus ad preces, paenitentiae sacramenta cognouerat. unde et iudaei, nolentes dominum esse perfectum nec principem quinquagenarium, dicunt ad eum: quinquaginta annos necdum habes, et abraham uidisti? et ille sciens se esse non solum paenitentium principem, sed et iustorum respondit: antequam abraham esset, ego sum. quod autem dominus princeps sit quinquagenarius, ex una festiuitate intellegere possumus, de qua ait: dominus est sabbathi, filius hominis. quod si sabbathi, et kalendarum. si kalendarum, et paschae, id est, azymorum. si paschae, et iubilei, si iubilei, et tabernaculorum. si tabernaculorum, et pentecostes, quae ad quinquagesimum refertur numerum.

et honorabilem uultu et consiliarium. pro duobus, id est honorabili uultu et consiliario, lxx unum: uirum admirabilem consiliarium transtulerunt. inter ceteras gratias etiam hoc dominus auferet a iudaea, ut nullum habeant consiliarium; sed faciant cuncta absque consilio. et graeci poetae laudabilis illa et admiranda sententia est: primum esse beatum, qui per se sapiat; secundum, qui sapientem audiat. qui autem utroque careat, hunc inutilem esse, tam sibi, quam omnibus. unde et illud in nostris libris legimus: amici tibi sint plurimi, consiliarius autem unus de mille. et iterum: cum consilio omnia age. et dabit tibi prudentia admirabilem consiliarium. senatus quoque consulta dicuntur et principes quondam romani consules appellati sunt, uel a consulendo ciuibus, uel a regendo cuncta consilio. et nos habemus in ecclesia senatum nostrum, coetum presbyterorum. cum ergo inter cetera etiam senes iudaea perdiderit, quomodo poterit habere consilium, quod proprie seniorum est?

et sapientem architectum. pro quo aquila transtulit: sapientissimum artificum, ut ostenderet eos plures quondam habuisse artifices; qualis et ille fuit beseleel filius uri, filii ur de tribu iuda, quem impleuit deus spiritu sapientiae et intellegentiae ac disciplinae, ut in omni opere esset faber perfectissimus, non solum in auro et argento, sed et in aere et ceteris quae moyses enumerat, qui aedificauit tabernaculum dei. illis ergo perdentibus architectos, omnis aedificandi gratia translata est ad ecclesiam. unde paulus apostolus dicit: quasi sapiens architectus fundamentum posui. et hieremias architectus erat, qui non solum eradicabat et suffodiebat et perdebat, sed et aedificabat. unde idem apostolus loquitur: dei agricultura, dei aedificatio sumus. dominus quoque noster appellatur structor maceriarum. et in euangelio filius fabri sugillatur, qui uniuersa condiderit. in regum quoque uolumine legimus, quod miserit rex salomon, et tulerit hyram tyrium, filium mulieris uiduae quae erat de tribu nephthali, et habebat patrem tyrium, artificem aeris. ingressus que est ad regem et fecit omnia opera regi salomoni; in quo typus est aedificandae ecclesiae, quae non solum de tribu iuda, sed de nephthali quoque et patre tyrio generatus sit, qui habuit matrem uiduam, quia priorem uirum perdiderat. et multo plures sunt filii desertae, magis quam eius quae habet uirum. sed et in paralipomenon libro legimus uallem artificum: saraias autem genuit ioab patrem uallis artificum; ibi quippe artifices erant. qui propterea habitare dicuntur in ualle, quia non eos inflabat scientia, sed humilem atque mansuetum sequebantur iesum et cum apostolo dicere poterant: ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus uocari apostolus. et alibi: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus; et nunc per speculum uidemus in aenigmate.

et prudentem eloquii mystici. pro quo lxx interpretati sunt: prudentem auditorem; theodotio: prudentem incantatorem; aquila: prudentem susurratorem; symmachus: prudentem eloquii mystici, quem et nos in hoc loco secuti sumus. dicendum primum iuxta lxx quod inter ceteras gratias spiritales, etiam prudens auditor in ecclesia necessarius sit. alii enim datur prophetia; alii discretio spirituum. unde et constituti erant in populo iudaeorum sacerdotales gradus, qui prophetas pseudoprophetas que discernerent; hoc est, intellegerent, qui de dei spiritu loquerentur, qui de contrario. legamus hieremiam. prudens autem eloquii mystici, siue susurrator et, ut theodotio uoluit, incantator, uidetur mihi uir esse eruditus et exercitatus tam in lege et prophetis, quam in euangelio et apostolis, qui possit singulas animi perturbationes sua sanare doctrina, et ad statum mentis reducere; dum et scortator recipit castitatem et ganeo frugalitatem et quondam auarus dat eleemosynam. euentila omnes iudaeorum synagogas, et nullum poteris inuenire doctorem, qui sancta praecipiat, et contemptis diuitiis, sectandam doceat paupertatem. de istiusmodi incantatoribus contra serpentes et aspides, id est contra peccatores, qui dei iustitiam reliquerunt, dauid loquebatur in psalmo: alienati sunt peccatores a uulua; errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. furor eorum iuxta similitudinem serpentis; sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit uocem incantantium, et uenefici medicantis sapienter. omnis sermo apostoli contra serpentes et aspides incantatio est, quem non exaudiunt peccatores et haeretici, quia claudunt aures suas, ne audiant ueritatem.

et dabo pueros principes eorum. si ex persona prophetae dicitur: ecce enim dominator dominus exercituum, auferet ab hierusalem et ab iuda ualidum et ualidam, omne robur panis et omne robur aquae; et reliqua. quomodo nunc idem propheta loquitur: dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis? ergo iuxta consuetudinem prophetalem loquente propheta, subito deus loquitur per prophetam ex persona sua et dicit: dabo pueros principes eorum; sublatis enim his quae ante donaueram et quasi bona iratus abstuleram, nunc e contrario dabo mala. tuli senem et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium et sapientem architectum et prudentem auditorem et cetera. pro his dabo pueros principes. qui enim presbyterum perdiderunt. qualem superior sermo monstrauit, qualis et abraham primus appellatus est presbyter, recte iuuenes principes accipiunt. de quibus et in ecclesiaste legimus: uae tibi ciuitas, cuius rex iuuenis et principes tui mane comedunt. beata terra, cuius rex filius ingenuorum. talis fuit rex iuuenis roboam filius salomonis, qui secutus est iuuenum consilia. non quod aetate esset iuuenis, sed sapientia. alioquin quadraginta et amplius annorum regnum accepisse narratur. et e contrario salomon duodecim annorum erat quando suscepit imperium et quia habebat sapientiam propterea non est appellatus iuuenis. erat enim in eo latitudo cordis, et amplitudo sapientiae quanta arena est in maris litoribus. unde et apostolus scribit ad timotheum: nemo adolescentiam tuam contemnat. qui enim aetate iuuenis est, maturitate senex est. et daniel iuxta theodotionem antequam iudicaret, appellatus est puer. postquam uero excitauit in eo deus spiritum et iudicauit senes, accepit presbyterii dignitatem. hieremiae quoque, qui ad mittentem se dominum dixerat: quiesce, dominator domine. ecce ego nescio loqui, quia iuuenis sum. respondit dominus: ne dicas, quia iuuenis sum; prius enim quam formareris in utero, noui te, et antequam exires de uulua matris tuae, sanctificaui te, et prophetam in gentibus constitui te. ob hanc causam reor et adolescentulas uiduas iuberi ab apostolo, ut accipiant maritos et matresfamiliae sint et educent liberos suos, quia multae retro abierunt post satanam. et cum luxuriatae fuerint in christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. nec ecclesiasticis uidua sustentatur alimentis, nisi quae sexaginta annorum est et maturitatem habet morum pariter et aetatis. putet aliquis et illud quod apostolus prohibet episcopum fieri neophytum, ad hoc pertinere, quia paruulus in fide est, ne elatus in superbiam, incidat in iudicium diaboli. iudicium autem diaboli nullum est aliud, nisi superbia, propter quam de caelestibus cecidit. unde et saluator loquitur: uidebam satanam, quasi fulgor cadentem de caelo.

et effeminati dominabuntur eis. pro quo in hebraeo scriptum est thalulim, quos lxx et theodotio illusores interpretati sunt, aquila enallaktas~g, qui se mutent et turpitudinis exerceant uices. quales in iudicum libro super concubina leuitae in gabaa legimus. consideremus patriarchas iudaeorum, et iuuenes siue pueros effeminatos que ac deliciis affluentes, et impletam prophetiam esse cernemus. possumus illusores dicere et magistros populi israel, qui deuorant populum dei sicut escam panis, et peruerse scripturas sanctas interpretantur illudunt que stultitiae discipulorum.

et corruet populus uir ad uirum, unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. quando iuuenes fuerint principes et illusores domini, quales propheticus sermo describit, tunc nec dignitatis, nec aetatis, nec scientiae ullus ordo seruabitur; sed rebellabunt pueri senibus et ignobiles nobilibus, et mutuo corruent. et implebitur illud apostolicum: mordentes inuicem, consumpti estis ab inuicem. haec sub tito filio uespasiani accidisse populo iudaeorum. scribit iosephus; et quod, cum expugnarentur a romanis, fuerit hierusalem in tres partes diuisa seditio; et alii arcem et templum, alii inferiorem. urbis partem tenuerint alii superiorem.

apprehendet enim uir fratrem suum, domesticum patris sui. uestimentum tibi est, princeps esto noster; ruina autem haec sub manu tua. uestimentum tibi est, princeps esto noster; ruina autem haec sub manu tua. pro ruina, symmachus et theodotio infirmitatem transtulerunt, lxx cibum. significat autem raritatem hominum et maxime rerum omnium penuriam, quod qui cibum et uestimentum habuerit, potens et diues et inclutus esse credatur. quod autem ait iuxta hebraicum: ruina haec sub manu tua, hunc sensum habet: miseria nostra et calamitas tuo substentetur et protegatur auxilio. et hoc considerandum quod singuli sibi eligant principes singulos et in principum electione seditio sit, dum alii alios principatu dignos putant. nec dicunt ad eos: possessiones tuae et diuitiae et reditus sustentare nos poterunt, sed infirmitas ista, siue cibus meus, ex tuo sanabitur et pendebit arbitrio.

et respondebit in die illa, dicens: non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque uestimentum; nolite constituere me principem populi. pro medico, symmachus et lxx transtulerunt: principem; theodotio epidesmeuonta~g, qui liget uulnera et prouideat sanitati. respondebit in hebraeo non habetur, sed de lxx additum est. in hebraeo enim his quae supra scripta sunt iungitur: in die illa, dicet, non sum medicus, et reliqua. is autem dicet, qui princeps fuerit electus. et sicut populus qui eum, quem comparatione sui locupletiorem intellegit, principem habere desiderat, sic qui eligitur considerans paupertatem et imbecillitatem suam, indignum se esse delato honore testatur, nec posse mederi uitiis, id est curare languentes, esurientibus tribuere cibum, uestire nudos, qui ipse se sustentare uix ualeat. ergo non statim multitudinis acquiescamus iudicio, sed electi in principatum nouerimus mensuram nostram et humiliemur sub potenti manu dei, quia deus superbis resistens, humilibus dat gratiam. quanti panem non habentes et uestimentum, cum ipsi esuriant et nudi sint, nec habeant spiritales cibos, neque christi tunicam integram reseruarint, aliis et alimoniam et uestimenta promittunt; et pleni uulneribus, medicos se esse iactant. nec obseruant illud mosaicum: prouide alium quem mittas; aliud que mandatum: ne quaeras iudex fieri, ne forte non possis auferre iniquitates. solus iesus omnes languores sanat et infirmitates, de quo scriptum est: qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum.

ruit enim hierusalem et iuda concidit, quia lingua eorum et inuentiones eorum contra dominum, ut prouocarent oculos maiestatis eius. agnitio uultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi sodoma praedicauerunt, nec absconderunt. hoc propheta loquitur, non, ut plerique arbitrantur, ille qui princeps fuerat electus. et dicit ideo nullum uelle praeesse populo peccatori, quia iudas et hierusalem et urbs, et iudaea prouincia, siue tribus iuda pariter conciderint. causas que reddit impietatis eorum, quia contra dominum blasphemauerunt, atque dixerunt: tolle, tolle, crucifige talem, non habemus regem nisi caesarem. et clementissimum deum furore linguae suae ad amaritudinem prouocauerunt agnitio que uultus eorum respondebit eis, id est: sua recepere peccata, siue ut septuaginta transtulerunt: confusio uultus eorum restitit eis, id est: ante oculos suos propria semper habuere delicta. et quomodo sodomitae cum omni libertate peccantes et ne pudorem quidem ullum habentes in scelere, dixerunt ad lot: educ foras uiros, ut concumbamus cum eis. sic et isti publice proclamantes, suum praedicauere peccatum, nec ullam in blasphemando habuere uerecundiam. secunda enim post naufragium tabula paenitentiae est et consolatio miseriarum, impietatem suam abscondere. unde et principes appellantur sodomorum, qui sodomitica habuere peccata.

uae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala. dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum suarum comederunt. uae impio in malum; retributio enim manuum eius fiet ei. iuxta hebraicum et ceteros interpretes hunc sensum habet: uae illis quia sua scelera receperunt. unde uos qui auditis, uel qui librum prophetae legitis, laudate iustitiam dei, quia benefecerit, quia impii labores manuum suarum comederunt. et uae impio populo in malum: recepit enim quod merebatur. et qui principem suum romanae tradidit potestati, ipse romanae subiacet seruituti. iuxta lxx autem interpretes qui dixerunt: uae animae eorum, quoniam cogitauerunt, consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: alligemus iustum, quoniam inutilis est nobis; itaque fructus operum suorum comedent. perspicue de christi passione dicitur, quod inierint consilium pessimum, non tam contra iustum, quam contra semetipsos et animam suam; et nunc fructus operum suorum comedant. quae enim seminauerit homo, haec et metet, et unusquisque onus suum portabit.

populum meum exactores sui spoliauerunt; et mulieres dominatae sunt eis. pro mulieribus, quas solus interpretatus est symmachus, et hebraice dicuntur nasim, aquila et lxx transtulerunt apaitountas~g, qui significant exactores, theodotio daneistas~g, id est feneratores. loquitur autem sermo propheticus contra scribas et pharisaeos, qui turpis lucri gratia, ut acciperent decimas et primitias, dei filium negauerunt. et non eos uocat magistros, scribas atque doctores, sed exactores, qui quaestum putant esse pietatem; et deuorant, non (iuxta apostolum) domos tantum uiduarum, sed uniuersum populum; accusans que luxuriam eorum et turpem conuersationem, non solum exactores appellat, ut ab inuitis pecuniam uideantur exigere; sed mulieres, quia propter libidinem omnia faciant, et sint dediti uoluptatibus. caueamus ergo et nos, ne exactores simus in populo; ne iuxta impium porphyrium matronae et mulieres sint noster senatus, quae dominantur in ecclesiis et de sacerdotali gradu fauor iudicat feminarum.

popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi decipiunt te et uiam gressuum tuorum dissipant, siue conturbant. scribas et pharisaeos exactores appellauerat, non magistros; et supra illusores, qui propter munera, quae excaecant oculos etiam sapientium, non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro diuitiis atque compendiis efferebant laudibus, beatos uocantes, et columnas domus dei, et cetera quae solent adulatores dicere. ille est ergo doctor ecclesiasticus, qui lacrimas, non risum, mouet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem. nec praeuenit sententiam iudicis sui, dicente scriptura sancta: ne beatum dicas quemquam hominum ante mortem. sed et in alio loco legimus: qui benedicit amico mane grandi uoce, a maledicente nihil differt. unde spernentes hominum iudicia, nec laudibus eorum extollamur nec obtrectationibus contristemur, sed ingrediamur rectam uiam, et tritas a sanctis prophetis semitas. audiamus que hieremiam dicentem: state in uiis et uidete; et interrogate semitas domini sempiternas, quae sit uia bona; et ambulate in ea. quod si quando errauerimus et quasi homines peruerso itinere perrexerimus, domini per hiezechiel expectemus promissa dicentis: dabo eis uiam alteram et cor aliud. exactores autem peruerterunt atque turbauerunt uiam domini, ut habentes clauem scientiae, nec ipsi intrarent nec populum intrare paterentur; sed facerent eos perdere uiam ueritatis, quae loquitur in euangelio: ego sum uia, et uita, et ueritas.

stat ad iudicandum dominus; et stat ad iudicandos populos. dominus ad iudicium ueniet cum senibus populi sui et cum principibus eius. populus, qui propter simplicitatem imperitiam que deceptus est, adhuc uocatur populus dei; et propterea iudicatur, ut saluetur. nec sedet dominus in habitu iudicantis, ut in daniele legimus: throni positi sunt et libri aperti sunt. sed stat ad iudicandum et stat ut iudicet populos, uolens eos stare, quorum uia fuerat dissipata. contra principes autem et presbyteros populi sui uenit ad iudicium, ut non iudicet, sed ut pariter iudicetur, dans ei locum defensionis, si potuerint habere quod respondeant, iuxta illud quod in quinquagesimo psalmo dicitur: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum fueris iudicatus. in michaea quoque propheta tale quid legimus, quod in suo loco interpretati sumus. ergo contra pharisaeos et deuter�tas~g, praesens locus accipitur. inter senes autem et principes hoc fuisse reor in ueteri populo, quod nunc est inter presbyteros et episcopos.

uos enim depasti estis uineam meam; rapina pauperis in domo uestra. quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis, siue conteritis. et ut lxx interpretati sunt: confunditis. seruat consuetudinem prophetalem, ut mutet repente personas, supra enim ipse dominus dixerat: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi decipiunt te; et postea propheta subiecerat: stat ad iudicandum dominus; dominus ad iudicium ueniet. igitur post prophetam ipse dominus, qui ad iudicium uenerat cum senibus populi sui et principibus eius, loquitur ad eos, et corripit delinquentes: quare depascitis uineam meam? de qua scriptum est: uineam de aegypto transtulisti. et in hoc eodem propheta: uinea domini sabaoth domus est israel. hanc uineam et in euangelio locauit dominus agricolis pessimis, qui missum ad se patrisfamilias filium interfecerunt. rapina, ait, pauperis in domibus uestris. pauperem uel simpliciter accipe, qui indiget eleemosynam; uel certe pauperem spiritu, de quo scriptum est: beatus qui intellegit super egenum et pauperem. et paulus apostolus: tantum, inquit, ut pauperum memores essemus. quod que sequitur: quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis, siue confunditis, manifeste ad principes dicitur iudaeorum. sed et ad nostros principes referri potest, si atterant subiectam sibi plebem et pauperes delinquentes publice arguant atque confundant, diuitibus autem peiora peccantibus ne mu quidem facere audeant. et rapina pauperum in domibus eorum est, quando replent thesauros suos et ecclesiae opibus abutuntur in delicias, publicas que stipes, quae ad sustentationem pauperum datae sunt, uel sibi reseruant, uel propinquis distribuunt et alienam inopiam suas suorum que faciunt esse diuitias.

et dixit dominus: pro eo quod eleuatae sunt filiae sion, et ambulauerunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant. supra populum et principes tam propheta quam dominus corripuerant; nunc ad mulieres de quibus prius dixerat: et mulieres dominatae sunt eis, propheticus sermo conuertitur, ne se alienas arbitrentur a crimine, ob quarum delicias atque luxuriam depasti sunt exactores uineam domini; et rapina pauperis in domibus eorum est, et attriuerunt populum eius et facies pauperum confuderunt. quas quidam putant uere feminas iudaeorum, alii metaphorice de urbibus iudaeae dici arbitrantur, quae appellantur filiae sion, minores uidelicet ciuitates, uici et oppida. unde et in libro iesu per singulas tribus ponuntur nomina ciuitatum, et postea describuntur uillae atque castella, et filiae nuncupantur. alii secundum tropologiam, mulieres animas arbitrantur, quae si extento collo ambulauerint, et se erexerint in superbiam, et non uirilem duritiam, sed dissolutionem sectatae fuerint feminarum, corripiantur a sermone prophetico et omnia perdant ornamenta uirtutum, quae sub lunulis torquibus que et monilibus atque armillis, mitris et discriminalibus et ceteris huiusmodi, describuntur. abutendum est hoc testimonio et aduersum ecclesiae feminas, quae ambulant collo extento, et nutibus loquuntur oculorum, et plaudunt tam manibus quam pedibus, et ut composito incedant gradu, non naturam sequuntur ducem, sed histriones redimunt praeceptores.

decaluabit dominus uerticem filiarum sion et crinem earum nudabit, et pro ornatu erit ignominia. hoc et nobis accidet quorum peccata celantur, cum impletum fuerit illud quod scriptum est: nihil occultum quod non reuelabitur. quamdiu enim protegimur crine et ueste ignorantiae, et homines nos putant sepulcra dealbata, qui intus sumus pleni ossibus mortuorum, uidemur aliquid habere munditiae. cum autem patuerit quod occultum est, auferetur uniuersa caesaries, et foeda caluities omnibus apparebit.

in die illa auferet dominus ornamentum calceamentorum. in qua die? iudaei putant captiuitatis babyloniae. nos uerius esse conuincimus, quando a romanis capti sunt, et omnia uestium atque gemmarum auri que ac monilium ornamenta et diuersas supellectiles perdiderunt. siue per metaphoram mulierum, omnis ornatus urbium destructus esse narratur. ornamenta urbium in plateis et porticibus, foro atque gymnasiis et moenibus publicis intellege. quae si referamus ad animarum statum, calceatos pedes eius, qui carnes agni comesturus est, et celebraturus pascha, legisse nos recordemur, et per solitudinem transeuntium, nec uestimenta nec calceamenta consumpta. quae sunt ista calceamenta? illa de quibus apostolus scribit ad ephesios: calceati pedes in praeparationem euangelii pacis. quae calceamenta animae perditurae sunt, quando extento collo ambulauerint et pedibus traxerint uestimenta, ut pro munditia matronali terrae uerrant spurcitiam.

et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos et gemmas in fronte pendentes. describit monilia feminarum, et per haec insignia ciuitatum, uel iuxta anagogen uariarum ornamenta uirtutum. habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminatur sole iustitiae. torques quoque, quae ad pectus usque pendentes, intellegentiam ac principale mentis in corde demonstrant. et monilia, quae uno sermone omnia ornamenta significant; et armillarum bona opera, quales rebecca accepit in sponsalibus; et mitras, capitis ornamenta et discriminalia, ut iudicium habeat singulorum; et periscelidas, quibus noster gressus ornatur, ut audiamus: pes tuus non offendet; et: eruet pedes meos a lapsu; et murenulas, quae auri atque argenti texuntur uirgulis, sensu uidelicet et sermonibus scripturarum; et olfactoriola, ut christi bonus odor simus; et inaures, ne audiamus iudicium sanguinis, sed domini uerba dicentis: qui habet aures audiendi audiat; et annulos, quibus signamur ad domini militiam, quem deus signauit pater. unde dicitur ad principem tyri: tu es signaculum similitudinis. filius quoque prodigus cum stola recepit annulum et calceamenta et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur. de cuius capitis ornamento et in psalmo legimus: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam aaron. quae omnia licet lxx interpretes, aquila quoque et symmachus ac theodotio diuersis modis interpretentur, nos ut potuimus uel de hebraeo, uel de ipsorum translatione texuimus, nec uolumus diutius in singulis immorari, ne friuola sit expositio et prudenti lectori fastidium faciat.

et mutatoria, et pallia, et linteamina. pro linteamina, lxx perspicua laconica interpretati sunt; uolentes tenuissimas significare uestes, quibus lacedaemoniorum, qui fuerunt ad bella promptissimi et austerioris uitae, corpora tegebantur, quamquam laconica nec hebraicum habeat nec ullus alius interpretum. mutatoria autem et pallia, quae significantius symmachus transtulit anabolaia~g, ornamenta sunt uestium muliebrium, quibus humeri et pectora proteguntur. mutatoria iuxta anagogen illa sunt, de quibus dicitur: ibunt de uirtute in uirtutem; et linteamina, ut loti in domino deliciis perfruamur, secundum illud, quo in psalmis scriptum est: torrente uoluptatis tuae potabis eos. haec autem omnia perdiderunt filiae sion, quia ambulauerunt extento collo et oculorum nutibus superbiam gestauerunt putantes suae esse potentiae quod habebant, et non domini gratiae.

et acus, et specula, et sindones, et uittas, et theristra. habent acus mulieres, quibus ornatorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant et in sparsos dissipentur capillos. habent et specula, quibus considerant uultum suum et si quid deesse uiderint, addunt ornatui. habent sindones, quae uocantur amictoria; et uittas, quibus crines ligantur, quas appellant tainias~g. habent et theristra, quae nos appellare possumus pallia, quo obuoluta est et rebecca. et hodieque arabiae et mesopotamiae operiuntur feminae; quae hebraice dicuntur ardidim, graece theristra~g, ab eo quod in therei~g, hoc est in aestate et caumate corpora protegant feminarum. filiae ergo sion propter superbiam suam perdiderunt acus, quibus omnium praeceptorum regula stringebatur. perdiderunt specula, quae obtulerunt in exodo manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem domini fabricandum. de quibus et paulus apostolus loquebatur: uidemus autem nunc per speculum in aenigmate. amiserunt sindones et uittas, quibus operiebant humeros, et fluentem huc atque illuc animum constringebant; et theristra, quo tutissimo in aestibus tegebantur umbraculo. haec dicimus ne omnino tropologiam huius loci fugere uideamur. ceterum laboris est maximi in singulis immorari et latam explanationem quaerere.

et erit pro suaui odore, fetor; et pro zona, funiculus. fetere peccata paenitens loquitur: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. zona accingi lumbos, apostolus praecepit, dicens: state accincti lumbos uestros in ueritate. et de peccatore legimus: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. igitur pro bono odore uirtutum, filiae sion habebunt putredinem peccatorum; et pro cingulo ueritatis, mendacii funiculis ligabuntur, quos habuerunt super capita qui cum pannis et sordibus uitam regi syriae precabantur. et pro fascia pectorali cilicium. pro fascia pectorali, quam interpretatus est symmachus, lxx tunicam mesoporphuran~g, id est clauatam purpura transtulerunt, quod aquila cingulum exultationis expressit. theodotio ipsum uerbum hebraicum phthigil posuit, quod genus ornamenti muliebris est. fascia pectus tegit, et eum possidet locum in feminis quem rationale in pontificibus. de hac fascia pectorali et hieremias mystico sermone dicebat: si obliuisci potest sponsa ornatus sui, aut uirgo fasciae pectoralis suae, et ego obliuiscar tui, dicit dominus. uirgo, qualem exhibere nos cupit apostolus christo, quamdiu non corrumpitur in aegypto, nec franguntur mamillae eius, quae pectorali fascia colligatae sunt, iungitur sponso; et cum cotidie uirtutum filios generet, nequaquam uirgo esse desistit. quod si aliquando diuaricauerit pedes omni transeunti et secuta fuerit amatores suos; et iuxta osee uaticinium, sepserit dominus uias eius et intercluserit semitas, reuertetur ad uirum suum priorem, et audiet: exuere uestimentis luctus, et induere uestibus gloriae tuae.

pulcherrimi quoque uiri tui gladio cadent; et fortes tui in proelio. pro pulcherrimis uiris, lxx interpretati sunt: et filius tuus pulcherrimus, quem diligis, gladio cadet. quod si de animae statu intellegimus, quae post uirtutes peccauerit, pulcherrimum filium eius, bona accipiamus opera, quae hostili gladio conciderunt; et fortes quoque periisse in proelio, quia iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die aberrauerit. sin autem sequamur historiam, ex his sermonibus docebimur, non de mulieribus prophetae esse sermonem, quarum uiri in proelio corruerunt; sed de urbibus iudaeae, quas filias sion appellauit et quarum bellatores ceciderunt in certamine. denique de eadem sion sequens uersiculus loquitur.

et maerebunt atque lugebunt portae eius, et ipsa urbs desolata sedebit in terra. quod usque hodie oculis cernimus. facilis secundum tropologiam interpretatio est, quod quicumque locum dederit diabolo, et non omni custodia seruauerit cor suum, lugeant portae eius; et absente sponso, semper in luctu sit, ac de excelsis corruens, in terrae puluere sedeat.

et apprehendent septem mulieres uirum unum in die illa, dicentes: panem nostrum comedemus, et uestimentis nostris operiemur, tantummodo inuocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum. cum pulcherrimi urbis hierusalem gladio ceciderint et fortes perierint in proelio; et maeruerint luxerint que portae eius; et ipsa fuerit desolata ob nimiam hominum raritatem, interfectis bellatoribus, septem mulieres apprehendent unum uirum, cupientes habere semen in sion et domesticos in hierusalem. cibum et uestimentum se habere dicentes; tantum ne absque marito esse uideantur et subiacere illi maledicto, quod scriptum est: maledicta sterilis et quae non facit semen in israel. zacharias quoque huic congruit sensui: in diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam uiri iudaei dicentes: ibimus uobis cum audiuimus enim quoniam deus uobis cum est. septenarius et denarius numerus propter sabbatum et decem praecepta legis, iudaeis familiaris est; et ideo hoc frequenter abutuntur, licet iuxta hebraei sermonis ambiguitatem, qui uerbum saba, nunc septem, nunc plures, nunc iuramentum interpretantur, possit in hoc loco non septem significare, sed plures. hoc secundum litteram. ceterum in aduentu domini saluatoris, septem mulieres, id est, septem gratiae spiritus sancti, de quibus in consequentibus idem propheta dicturus est: exiet uirga de radice iesse et flos de radice conscendet; et requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et implebit eum spiritus timoris domini; apprehendent iesum, quem multo tempore desiderauerant, quia nullum alium potuerant inuenire, in quo aeterna statione requiescerent. unde et ioannes baptista refert in euangelio: et qui misit me, ipse mihi dixit: super quem uideris spiritum sanctum descendentem et manentem in eo, ipse est. in zacharia quoque legimus super lapidem unum septem oculos, et in uno aureo candelabro septem lucernas et septem suffusoria, ac duas oliuas ex utraque parte lampadis, firma radice fundatas. quod autem gratia sancti spiritus cuncta possideat. expositione non indiget. sed quia in hominibus semper patiebatur opprobrium, nullo uiuente ut spiritus sancti dona poscebant; propterea iesu nomen sibi cupiunt inuocari, ut quod in lege imperfectum erat, in euangelio compleatur.

in die illa erit germen domini in magnificentia et in gloria; et fructus terrae sublimis et exsultatio his qui saluati fuerint de israel. et erit: omnis qui relictus fuerit in sion, et residuus in hierusalem, sanctus uocabitur, omnis qui scriptus est in uita in hierusalem. cum filiae sion propter superbiam omnem ornatum perdiderint; et maeruerint luxerint que portae eius et ipsa desolata conciderit, omnes que bellatores eius perierint in proelio, in tantum ut multae mulieres unum uirum habere uix possint. tunc orietur germen nominis christiani et terra dabit fructum suum; et exsultatio erit his qui de israel saluati fuerint, de quibus et supra dictum est: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus, et similes gomorrae fuissemus. et nota quod non omnis israel saluetur, sed reliquiae populi sion et residuus in hierusalem; omnis qui scriptus est in uita in hierusalem, quibus et dominus loquebatur: gaudete, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelis. significat autem apostolos et eos qui per apostolos crediderunt. cum abluerit dominus sordes filiarum sion et sanguinem hierusalem lauerit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu combustionis. tunc saluabuntur reliquiae de israel, quando in baptismate saluatoris eis fuerint peccata dimissa et ille sanguis ablutus, quem super se errans populus imprecatus est: sanguis eius super nos et super filios nostros. unde supra legimus: cum extenderitis manus, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine plenae sunt. et postea eos ad paenitentiam prouocans infert: lauamini, mundi estote. et nota quod sordes filiarum sion lauerit spiritu iudicii, sanguinem autem hierusalem spiritu combustionis. quod enim leue est, lauatur; quod grauius, exuritur. de quo iudicii spiritu et spiritu combustionis ioannes baptista in euangelio loquebatur: ego uos baptizo in aqua; qui autem post me uenit, ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni. ex quo discimus, quod homo tantum aquam tribuat; deus autem spiritum sanctum, a quo et sordes abluuntur et sanguinis peccata purgantur.

et creabit dominus super omnem locum montis sion et ubi inuocatus est, nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis per noctem. in christo enim noua creatura est, de qua alibi legimus: uetera transierunt: ecce facta sunt omnia noua. pro quo lxx transtulerunt: et ueniet, et erit omnis locus montis sion, et omnia quae in circuitu eius sunt, proteget nubes per diem, et lumen ignis flammantis in nocte. quis autem ueniet nisi ille, de quo scriptum est: ueniet ex sion qui liberet. et de quo alius propheta commemorat: adhuc paululum modicum, qui uenturus est ueniet et non tardabit. cum ille uenerit, reddetur populo felicitas pristina, quam aliquando habuere in eremo; praecedente eos domino per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut nec in prosperis nec in aduersis aliquando turbentur. quod et in psalmo dicitur: per diem sol non uret te, neque luna per noctem. fumus autem in hoc loco non errorem et ignorantiam, sed gloriam significat, iuxta illud quod in hoc eodem propheta, secundum quorumdam opinionem, lecturi sumus: et domus impleta est fumo. et in ioel de gratia spiritus sancti, quae descendit super apostolos, dicitur: effundam de spiritu meo, et prophetabunt. et: dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et uaporem fumi. id ipsum significare puto et illud in psalmis: qui tangit montes, et fumigabunt.

super omnem autem gloriam protectio. et tabernaculum erit in umbraculum diei, ab aestu et in securitatem et in absconsionem a turbine et a pluuia. hunc locum iudaei ad antichristum referunt, quem per turbinem et tempestatem significari aestimant, quando eos dominus a potentissimo aduersario defensurus sit. nos autem omnia referamus ad primum aduentum christi, de quo et in psalmis legimus: protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltauit me; super quam fundata ecclesia nulla tempestate concutitur, nullo turbine uentis que subuertitur. plurimi iudaeorum et haec et uniuersa, quibus ista sociata sunt, super babylonia captiuitate et reditu in hierusalem sub zorobabel et ezra et neemia intellegunt.

5. cantabo nunc dilecto meo canticum patruelis mei, uineae suae. cantat propheta carmen lamentabile populo israel, quod composuit ille, de quo scriptum est in euangelio: cum autem uidisset eam, haud dubium quin hierusalem, fleuit super eam, et dixit: si scires et tu quae ad pacem sunt tibi, quoniam uenient dies super te et circumdabunt tibi inimici tui munitiones et uallabunt te, et prosternent te, et filios tuos. et rursum: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti? ecce dimittetur uobis domus uestra deserta, cui simile est hoc quod nunc in isto carmine dicitur: dimittam uineam meam. quod autem christum dicatur dilectus atque carissimus, quem aquila patradelphon~g interpretatus est, patruum uel patruelem, quadragesimi quarti psalmi nos inscriptio docet: canticum pro dilecto. et uox dei patris in euangelio: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. et in sexagesimo septimo psalmo legimus: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. rex uirtutum dilecti. hic ergo dilectus carmen lugubre fecit uineae suae, quod ego cantabo dilecto atque miserabili populo meo. uel certe ita intellegendum: cantabo omnipotenti deo patri canticum christi, qui est patruelis meus, hoc est: ex eadem me cum gente generatus. quod autem uinea dei appelletur populus israel et in fine huius cantici legimus: uinea domini exercituum, domus est israel et uir iuda germen laudabile eius. et in septuagesimo nono psalmo: uineam de aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam. in euangelio quoque paene eisdem uerbis, quibus propheta nunc loquitur, dominus texit parabolam: homo quidam erat paterfamilias, qui plantauit uineam et maceriam illi circumdedit; et fodit in ea torcular, et aedificauit turrim et locauit eam agricolis, et cetera. et in hieremia legimus: ego plantaui te uineam fructiferam, totam ueram; quomodo conuersa es in amaritudinem, uinea aliena? itaque hierusalem, ut diximus, plangitur; et sermone prophetico illius ruina cantatur. porro ecclesiae et populo quondam gentium, aliud carmen est editum, de quo in psalmis legimus: cantate domino, omnis terra, annuntiate diem ex die salutare eius. annuntiate in gentibus gloriam illius in omnibus populis mirabilia eius. et rursum: cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit. ostendit dominus salutare suum, in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam.

uinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. hoc iuxta hebraicum theodotio et aquila transtulerunt; symmachus autem more suo manifestius: uinea facta est dilecto meo in cornu in medio oliuarum. porro lxx sensum magis quam uerbum interpretati sunt: uinea facta est dilecto meo in cornu, in loco pingui, siue uberi, pi�n~g enim utrumque significat. et reuera nihil terra repromissionis pinguius, si non montana quaeque atque deserta, sed omnem illius latitudinem consideres, a riuo aegypti usque ad flumen magnum euphratem contra orientem; et ad septentrionalem plagam usque ad taurum montem et zephyrium ciliciae, quod mari imminet. cornu autem regnum significare et potentiam saepe legimus, ut est illud in euangelio: suscitauit cornu salutis nostrae in domo dauid pueri sui. et: in te inimicos nostros cornu uentilabimus. et in zacharia quattuor cornua quattuor potentissima regna demonstrant. hebraei hunc locum ita disserunt: uinea christo plantata est in cornu, id est, in forti loco atque sublimi, qui appellatur filius olei, uel quod indigeat dei misericordia et eius sustentetur auxilio, uel quod cunctis gentibus clarum dei notitiae lumen praebuerit.

et sepsit eam et lapides elegit ex illa, et plantauit uineam sorec, et aedificauit turrim in medio eius, et torcular exstruxit in ea. per metaphoram, ut prius diximus, uineae describit populum iudaeorum, quem sepsit angelorum auxilio. et lapides elegit ex eo, uel idola uel omnia quae dei cultum poterant impedire. et plantauit eam uineam sorec, quam solus symmachus electam interpretatus est, non uerbum e uerbo, ut mihi uidetur, exprimens, sed sensum qui tenetur in uerbo. aiunt enim hebraei sorec genus esse uitis optimae, quod ubere fructus faciat atque perpetuos. denique sorec a quibusdam kallikarpos~g interpretatur, quod nos in pulcherrimos fructus uertere possumus. aedificauit quoque turrim in medio eius, templum uidelicet in media ciuitate; et torcular exstruxit in ea, quod quidam altare significari putant. sicut enim ad torcular, omnes uuae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur uinum, sic altare omnis populi suscipit fructus et immolatas hostias deuorat; iuxta illud quod de beniamin, in cuius tribu templum fuit et altare, legimus: beniamin lupus rapax, mane comedet et ad uesperam dabit escam. cuncta quae dicuntur de uinea, possunt et ad animae humanae referri statum, quae a deo plantata in bonum, non uuas attulerit, sed labruscas; et postea sit tradita bestiis conculcanda, nec diuinum imbrem susceperit doctrinarum, quia praeterita dona contempserit.

et exspectaui, ut faceret uuas et fecit labruscas. pro labruscis, quas nos uertimus, in hebraeo scriptum est busim, quod aquila interpretatus est saprias~g, id est fructus pessimos. symmachus atel�~g, hoc est imperfectos. lxx et theodotio spinas, quibus iudaei dominum coronauerunt. illo enim exspectante, ut uindemiae tempore deferrent uuas ad torcularia, pro quibus octauus et octogesimus tertius psalmus habent titulos, isti se curis et uitiis saeculi demergentes, quae in euangelio spinae interpretantur, blasphemiarum stimulos obtulerunt. puto autem melius esse busim labruscas, quam spinas intellegi, ut coeptae translationis similitudo seruetur. unde et saluator dicit in euangelio: numquid colligunt de spinis uuas, aut de tribulis ficus.

nunc ergo habitatores hierusalem et uiri iuda. iudicate inter me et uineam meam; quid est quod ultra debui facere uineae meae et non fecerim ei? an quod exspectaui ut faceret uuas, et fecit labruscas? feci, inquit, uniuersa quae debui, plantaui uineam in loco uberrimo, circumdedi maceriam, elegi lapides et flagella eius hastilibus calamis que subrexi; uitis quoque ipsa non fuit una de pluribus, sed electa et kallikarpos~g. aedificaui firmissimam turrim, in qua fruges reconderem, et de qua insidiantes frugibus bestias contemplarer. exstruxi torcular, ut in eodem potissimum loco premerentur uuae et uinum funderent. quia haec igitur feci, quae facere debui, respondeant mihi habitatores hierusalem et iudae; immo iudicent inter me et uineam meam: quid est quod facere debui et non fecerim? et illis tacentibus, sibi ipse respondet: nisi forte in hoc erraui, quod pro labore meo exspectaui, ut uuas faceret, non labruscas, quas inculta ac deserta uinea afferre consueuit. tale quid et nathan propheta ad dauid missus loquitur, et interrogat eum per parabolam, ut dum de alio iudicat, de se promat sententiam. ergo et hic populus interrogatur quasi de uinea, ut contra se ipse respondeat. hunc locum in euangelio plenius saluator exsequitur, et quod hic praetermissum est, scribas et pharisaeos interrogat. in esaia enim nihil dictum est de agricolis, nec quae passuri sint indicatur; sed tantum de uinea sermo est; ibi autem quasi alia sit uinea et alii agricolae, sic de populo loquitur et magistris, ut malos male perdat et uineam aliis agricolis locet, significans apostolos et eos qui apostolis successuri sunt. nec uero tautologia~g est, ut plerique aestimant in eo quod ait: an quod exspectaui, ut faceret uuas et fecit labruscas? supra enim apud se tacitus loquitur, hic autem quod cogitauerat, alios interrogat.

et nunc ostendam uobis quid ego faciam uineae meae: auferam sepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinae. prouocaui, inquit, uos supra, o habitatores hierusalem et uiri tribus iudae, ut iudicaretis inter me et uineam meam, et interrogaui, ut diceretis quid debuerim facere quod non fecerim. et quia iuxta euangelicam parabolam non uultis respondere quod sciscitor, ego mihi respondebo ipse pro uobis, indicans quid facturus sim: quoniam feci uineae meae cuncta quae debui et pro uuis attulit labruscas, auferam uniuersa quae dederam. tollam angelorum auxilia, de quibus in psalmis scriptum est: circumdat angelus domini in circuitu timentium eum et liberabit eos; et diripietur ab aduersariis. destruam muros et inimicis gentibus subiacebit, erit que deserta et non putabitur in aeternum, nec fodietur, ut redigatur in uepres; et ascendent in ea spinae. haec autem sub metaphora uineae, de hierusalem atque iudaeae dicuntur solitudine, quod plerique iudaeorum putant sub babyloniis accidisse; quod et nos ex parte factum negare non possumus. sed quia sequitur:

et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem, hoc in illa captiuitate intellegi non potest. siquidem et hieremias capta iam urbe prophetauit in populo; et hiezechiel, daniel quoque et tres pueri uel prophetasse uel mirabilia signa etiam in captiuitate fecisse narrantur. et postea aggaeus et zacharias futura dixerunt in consolationem populi seruientis. tollitur autem dei auxilium ab his qui indigni sunt; ut quia senserant deum per beneficia, sentiant per supplicia. uel ideo truculenta quaedam et aspera comminatur, ut conuersi ad paenitentiam, imminentia tormenta deuitent. uerbum hebraicum saith omnes uoce simili spinas interpretati sunt. si ergo saith in praesenti loco spinae dicuntur iuxta aquilam et theodotionem et lxx, respondeant quomodo supra busim non labruscas, sed spinas transtulerunt. et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. istae sunt nubes quas eduxit dominus ab extremo terrae, de quibus et in psalmo legimus: ueritas tua usque ad nubes. hae nubes, quoniam sub elia omnes idololatrae erant, tribus annis et sex mensibus super terram israel non pluerunt. quod quidem non solum de prophetis, sed de apostolis possumus intellegere, quod post passionem domini nec prophetas nec apostolos habuerunt iudaei, ne pro uuis afferrent spinas, sed pro sterilitate et ariditate sua precarentur eum, qui potest imbres praebere uirtutum. unde et in leuitico loquitur ad eos: ponam caelum uobis ferreum et terram aeneam. et in deuteronomio: erit caelum super caput tuum aeneum et terra subter te ferrea. et rursum: dabit dominus pluuiam terrae tuae. et: cinis de caelo descendet super te, donec eradicet te et deleat. quia terra quae frequenter super se uenientem suscipit pluuiam et non facit segetem, sed spinas et tribulos, reproba est et maledictionis proxima, cuius finis combustio est.

uinea autem domini exercituum domus israel est; et uiri iuda germen delectabile eius, id est dei, siue ut lxx transtulerunt: nouella plantatio dilectissima. israel et iudas hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur israel et postea, regnante dauid super tribum iuda, et roboam filio salomonis super duas tribus, iudam et beniamin, hi qui erant in samaria, hoc est, decem tribus, uocabantur israel; et quibus regnabant de genere dauid, appellabantur iuda. et quoniam ab israel uituli colebantur in dan, et in bethel, propterea ab assyriis primum est capta samaria; et multo post tempore iudas a chaldaeis ductus est in babylonem, quia minora peccauerant. unde et in hiezechiele ad utriusque populi peccata purganda, israel in sinistro latere ponuntur, iuxta septuaginta, dies centum nonaginta, siue ut uerius in hebraico continetur, trecenti nonaginta; iudae autem quadraginta dies. hoc dico, ut comparatione israel, id est, decem tribuum, amabilem atque dilectum ostendam iudam, in quo erant sacerdotes et leuitae et dei religio uersabatur eo tempore, quo propheta esaias loquebatur ad populum. et pulchre israel, hoc est totus populus, domus est. iudas autem, qui separatis tribubus postea pullulauit, nouellum dicitur delectabile. sed et hoc notandum, quod iuxta consuetudinem prophetalem, quae prius per metaphoram dicta sunt uel per parabolam, postea exponuntur manifestius, quod uinea et nouella plantatio israel et iudas sit.

et exspectaui ut faceret iudicium et ecce iniquitas; et iustitiam et ecce clamor. siue ut lxx transtulerunt: exspectaui ut faceret iudicium, et fecit iniquitatem, et non iustitiam, sed clamorem. uolumus latinis insinuare auribus quod ab hebraeis didicimus: iudicium, apud eos appellatur mesphat; iniquitas siue dissipatio, ut interpretatus est aquila, mesphaa. rursum iustitia dicitur sadaca; clamor autem appellatur saaca. una itaque uel addita littera uel mutata, sic uerborum similitudinem temperauit, ut pro mesphat diceret mesphaa; et pro sadaca poneret saaca, et elegantem structuram sonum que uerborum, iuxta hebraeam linguam redderet. exspectauit autem deus, ut populus iudaeorum faceret iudicium, id est uuas; et fecit iniquitatem, id est labruscas; et exspectauit iustitiam, ut largitorem tantorum munerum a patre missum susciperet, et fecit clamorem, quo uociferatus est contra dominum, et clamauit, dicens: tolle, tolle, crucifige talem. unde et paulus apostolus scribit: omnis ira et clamor et blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. uel certe quoniam iusti sanguinem fuderant, sanguis dominicae passionis clamabat ad dominum, propterea clamorem pro iustitia reddiderunt, iuxta illud quod in genesi legimus: uox sanguinis abel fratris tui clamat ad me.

uae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. numquid habitabitis soli uos super terram? pro eo quod nos diximus usque ad terminum loci, lxx transtulerunt: aut auferatis proximo. symmachus et theodotio: donec deficiat, uel non sit locus; ut deficiente terra, nequaquam saturetur auaritia. quod quidem et generaliter aduersum omnes, quibus nihil satis est, dictum puto; et specialiter contra uineam domini, quae pro uuis fecit labruscas, id est: pro iudicio iniquitatem et pro iustitia clamorem. quae est enim rabies, cum tecta et agri ad depellendos imbres et ad serendas fruges haberi debeant, ea habere cupere, in quibus cunctis habitare non possis, et quae colere non sufficias; alterius que necessitatem tuam facere uoluptatem? iuxta tropologiam contra haereticos quidam hoc dictum arbitrantur, qui cum mouerent pedes suos de oriente, ueniunt in campum sennaar, qui interpretatur excussio dentium; et aedificant ciuitatem confusionis turrim que superbiae, et audiunt sub uerbis aliis: audite haec, duces domus iacob, et residui domus israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta peruertitis, qui aedificatis sion in sanguinibus et hierusalem in iniquitate. isti domos domibus, id est, dogmata coniungunt dogmatibus; quibus dicitur per michaeam: nolite aedificare in domo derisum, ne supra fundamentum christi, quod apostolus paulus posuit et in quo debuerant aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos; e contrario aedificent ligna, fenum, stipulam, quorum finis incendium est. de huiuscemodi domibus saluator in euangelio loquitur: omnis qui audierit uerba mea et non fecerit ea, assimilabitur uiro stulto, qui aedificauit domum suam super arenam. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et impegerunt in domum illam, et cecidit; et fuit ruina domus illius magna. tamdiu autem quaerunt haeretici noua ueteribus iungere et eadem recentioribus immutare, donec et sensus humanus et sermo deficiat.

in auribus meis sunt haec domini exercituum: nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae absque habitatore. pro eo quod nos iuxta hebraicum uertimus: in auribus meis sunt haec domini exercituum, id est: uerba quae locutus est dominus adhuc resonant in auribus meis; lxx transtulerunt: audita sunt haec in auribus domini sabaoth. non quod propheta uerba domini audierit, sed in auribus domini audita sint quae propheta dicturus est; cum consequentius sit intellegere audisse prophetam quae dominus sit locutus. dominus autem locutus est quod post captiuitatem domus magnae atque pulcherrimae desertae futurae sint, non habentes habitatorem.

decem enim iugera uinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres. pro laguncula, quam soli lxx transtulerunt, omnes alii batum interpretati sunt, quod hebraice dicitur beth. et pro triginta modiis, quos nos pro coro posuimus, qui hebraice dicitur omer, lxx uerterunt: artabas sex, quae mensura aegyptiaca est et facit modios uiginti. in sterilitate ergo nimia quae sequitur captiuitatem, decem iugera uinearum facient batum, id est tres amphoras; et triginta modii seminis, id est, corus, faciet ephi, quod lxx tres mensuras interpretati sunt, id est tres modios. batus autem in liquidis speciebus dicitur, et ephi siue epha eiusdem mensurae in aridis. sicut in hiezechiel iuxta hebraicum legimus: ephi iustum et batus iustus erit uobis. ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus et decimam partem cori ephi; iuxta mensuram cori erit aequa libratio eorum. quaerimus iuxta anagogen, quomodo haereticorum domus grandes et pulchrae sint, quae cum iudicii tempus aduenerit, nullum habitatorem habeant. omnis enim pompa structura que uerborum et argumenta dialectica redigentur ad nihili. et quia iuxta apostolum paulum non solum dei aedificatio sumus, sed et agricultura, quam imitantes haeretici suffodiuntur et eradicantur ab hieremia. idcirco ubi decem iugera uinearum, siue ubi decem iuga boum operantur, facient batum unum et triginta modii sementis facient ephi, ut de denario numero, qui in scripturis sanctis mysticus atque perfectus est; et de tricenario, in quo prophetauit hiezechiel et dominus baptizatus est, redigantur ad ephi, qui ad comparationem multiplicis numeri, unione constringitur. quod autem aedificatio et agricultura referatur ad intellegentiam spiritalem, etiam alio loco paulus apostolus docet, fundatos et radicatos in caritate credentes esse contestans. unde et ecclesiastes: non solum sibi aedificauit domos, sed plantauit uineas, et fecit hortos et pomaria, et instituit omnes arbores pomiferas, exstruxit que piscinas, ut irrigaret saltum. porro haeretici imaginem tantum habentes umbram que uirtutum, et non ipsam ueritatem, absque fructu operum, uerborum folia pollicentur. de quorum arboribus dicit dominus: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur. de uinea enim sodomorum uinea eorum, et propago eorum de gomorra: uua eorum, uua fellis, et botrus amaritudinis eis, furor draconum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis.

uae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperam, ut uino aestuetis. cithara et lyra, tympanum et tibia, uinum in conuiuiis uestris; et opus domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis. pro ebrietate, quam aquila est interpretatus et symmachus, lxx ipsum hebraicum posuerunt siceram quod omnem significat potionem, quae inebriare potest et statum mentis euertere. arguit autem iuxta consequentiam coeptae explanationis agricolas uineae, qui imminente sterilitate et uicino incendio, quo uepres et spinae sunt comburendae, luxuriae se et uoluptatibus tradiderunt; non solum in uescendo et bibendo; sed in aurium quoque oblectatione et in diuersis musicae artis generibus. qui cum ista faciunt, opus domini non respiciunt nec considerant quae uentura sint. abutamur hoc testimonio aduersum principes ecclesiae, qui de mane consurgunt ad sectandam siceram et bibendum usque ad uesperam. de quibus in alio loco dicitur: uae tibi ciuitas, cuius rex iuuenis est et principes tui mane comedunt. qui deliciis occupati, ex creaturis non intellegunt creatorem, nec considerant opera manuum eius, de quibus legimus: uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. potest iuxta altiorem intellegentiam, omnis animae perturbatio ebrietas appellari, quae concipitur de uino furoris draconum et de ueneno aspidum insanabili, quod nonnulli bibunt ab adolescentia usque ad senectutem, hoc est: de mane usque ad uesperam. alii uero hora tertia, sexta uel nona et undecima suscitantur de conuiuio, et dicitur ad eos: expergiscimini qui ebrii estis a uino. super hoc uinum et super huiuscemodi uuas ac uineas pluit dominus sulphur et ignem a domino; et quicumque ex earum uino biberit, aestuat atque comburitur. requirit citharam et psalterium, cuius repertor est iubal, de cain stirpe generatus, nec audit dominum dicentem ad aaron: uinum et siceram non bibetis tu et filii tui, quando ingredimini in tabernaculum testimonii, aut accedetis ad altare.

has citharas et lyras, tympanum que et tibias rex babylonius habuit, quibus consonantibus, uniuersarum gentium populi prosternebantur in terram, et adorabant auream statuam. quod autem primum tempus humanae sapientiae, quando egredimur pueritiam et ad rationalem uenimus aetatem, mane in scripturis intellegatur, multa testimonia docere nos poterunt. de quibus exempli causa ponenda sunt pauca: mane mittebam prophetas; et: mane exaudies orationem meam. mane assistam tibi et uidebo; et: de nocte exsurget spiritus meus; et: deus, deus meus, ad te de luce uigilo; et: in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de ciuitate domini omnes qui operantur iniquitatem; et in alio loco: ad uesperam demorabitur fletus et ad matutinum laetitia; et cetera his similia. consurgimus autem de mane, quando uitia relinquimus in pueritia et dicere possumus: peccata iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris. orto que nobis sole iustitiae, fugantur tenebrae et statim interficimus omnes cogitationes, quae ad peccata nos prouocant, et de ciuitate mentis nostrae illos disperdimus peccatores, de quibus saluator loquitur: de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae, et reliqua. infelicissimi autem sunt qui de mane usque ad uesperam ebrietate, gula et diuersis uoluptatibus occupati, non intellegunt in se opera domini nec considerant cur creati sunt.

propterea ductus est captiuus populus meus, quia non habuit scientiam; et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit. haec iuxta litteram accidisse populo iudaeorum sub uespasiano et tito romanis principibus, tam graeca quam latina narrat historia. quod quidem et spiritaliter hodie quoque patiuntur, sustinentes non famem panis neque sitim aquae, sed famem audiendi sermonis dei, quia nec respexerunt opus domini nec considerauerunt opera manuum eius neque habuerunt eius scientiam, qui semper locutus est per prophetas. unde et in psalmis dicitur de eis: conuertentur ad uesperam et famem patientur ut canes et circuibunt ciuitatem. quod autem omnis sermo doctrinae, panis appelletur et aqua, illud docet euangelicum: non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod egreditur de ore dei. et: quicumque biberit de aqua, quam dedero ei, non sitiet in aeternum. et in psalmo dicitur: super aquas refectionis educauit me. unde et dominus non uult esurientes in eremo dimittere, ne lassentur et corruant, et interficiantur fame. et de iusto uiro dicitur: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. quidam hoc quod dicitur: captiuus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam; et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit, generaliter de inferis et gehenna interpretari uolunt, in qua punietur omnis qui dei non habuerit scientiam.

propterea dilatauit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes gloriosi que eius ad eum. et incuruabitur homo, et humiliabitur uir, et oculi sublimium deprimentur. qui surrexerunt mane ad sectandam siceram, et permanserunt in ebrietate usque ad uesperam, et uoluptate ac deliciis occupati, opus domini respicere noluerunt, nec opera manuum eius contemplati sunt, propterea ducti sunt in captiuitatem, quia non habuerunt scientiam filii dei, dicente ipso ad eos: nec me scitis, nec qui me misit; et in ipsa captiuitate fame perierunt ac aruerunt siti. unde infernus et mors dilatauit animam suam et aperuit os suum, et absque ullo numero et satietate deuorauit in perpetuum puniendos. ita ut principes et populus et sublimes gloriosi que terrae iudae descenderent ad eum et humiliaretur omnis superbia, et oculi sublimium deprimerentur, intellegentium se esse mortales; et cuncta rebus expleta, quae uentura per prophetas dominus nuntiarat. infernus autem animam habere dicitur, non quod animal sit, iuxta errorem quorumdam; sed quod uerbis humanae consuetudinis, rerum insensibilium exprimamus affectum, quod insatiabilis sit, et numquam mortuorum multitudine compleatur. quomodo et in manu linguae mors dicitur, et omnipotens deus sabbatha, et neomenias iudaeorum odisse loquitur animam suam. quidquid de populo diximus iudaeorum, tropologice referri potest ad eos qui saeculi deliciis occupati nec respicientes opera dei, captiui ducuntur in peccatum et non habent scientiam dei; et idcirco fame et siti pereunt bonorum operum atque uirtutum et detrahentur in gehennam, ibi que aeternis cruciatibus deputati, potentiam et superbiam miseria cernent et humilitate mutari.

et exaltabitur dominus exercituum in iudicio; et deus sanctus sanctificabitur in iustitia. cum captiuus ductus fuerit populus, quia non habuit scientiam, et interierit fame, et siti exaruerit, et dilatauerit infernus animam suam, et descenderint fortes atque sublimes gloriosi que in profundum, et incuruatus fuerit homo et humiliatus uir, et receperint omnes iuxta merita sua. tunc exaltabitur dominus in iudicio, cuius prius iniustum uidebatur esse iudicium, et deus sanctus ab omnibus sanctificabitur in iustitia, ut impleatur illud quod in euangelio dicitur: pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; et: pater iuste, mundus te non cognouit. unde cauere debemus ne praeueniamus iudicium dei, cuius iudicia magna sunt et inenarrabilia, et de quo apostolus loquitur: inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae illius, donec illuminet occulta tenebrarum et aperiat cogitationes cordium, qui dicit in euangelio: nolite iudicare, ut non iudicemini. cui sententiae congruens paulus apostolus praecepit: tu quis es qui iudicas alienum seruum? suo domino stat, aut cadit. stabit autem; potens est enim deus statuere illum.

et pascentur agni iuxta ordinem suum; et deserta in ubertatem uersa, aduenae comedent. pro pascentibus agnis iuxta ordinem suum, quod in bonam partem accipitur, nescio quid uolentes lxx transtulerunt: pascentur direpti quasi tauri, pro agnis tauros intellegentes, et rursum pro aduenis interpretantes agnos. quando autem dominus exaltatus fuerit in iudicio, et sanctus in sua sanctificatus iustitia, ut mali agricolae male pereant, et exaltata cedrus securi domini succidatur; tunc qui fuerint de agnorum numero, non haedorum, pascentur in ecclesiae pratis, et dicent: dominus pascit me et nihil mihi deerit. et quae a iudaeis deserta sunt, uersa in ubertatem comedet gentium populus. haec iuxta tropologiam. ceterum ut ordinem compleamus historiae, id ipsum aliis uerbis dicitur, de quo supra legimus: regionem uestram in conspectu uestro alieni deuorant et deserta est atque subuersa a populis externis. de toto enim orbe congregata gentium multitudo habitat in iudaea, et eiectis prioribus populis, ideo ex parte caecitas facta est domui israel, ut subintraret plenitudo gentium. pulchre que iuxta lxx direpti sunt atque uastati et ducti in captiuitatem quasi tauri, de quibus dominus dixerat: tauri pingues obsederunt me, ut loca taurorum occuparent agni.

uae, qui trahitis iniquitatem in funiculis uanitatis, et quasi uinculum plaustri peccatum. qui dicitis: festinet et cito ueniat opus eius, ut uideamus, et appropiet et ueniat consilium sancti israel, et scimus illud. pro uinculo plaustri, corrigiam iugi uitulae siue uaccae lxx transtulerunt. quod autem uincula dicantur esse peccata, crebrius legimus. e quibus illud est: funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. et dominus arguens populum delinquentem, qui peccatis peccata sociarat, fecit flagellum de funiculis, ostendens eis quomodo domum dei fecissent speluncam latronum, et sedem orationis uertissent in domum negotiationis. conuiua quoque cenae dominicae, uestem non habens nuptialem, uinctus pedibus ac manibus eicitur in tenebras exteriores. et dominus uenit, ut his qui erant in uinculis diceret: exite; et qui uersabantur in tenebris: reuelamini. ipse enim soluit compeditos, et illuminat caecos, quos hieremias uinctos terrae nuncupat. nec plangit eos qui peccare coeperint statim que desierint (non est enim iustus super terram qui faciat bonum et aliquando non peccet), sed qui longo funiculo peccata protraxerint. unde et in numeris legimus, uaccam rufam, cuius cinis expiatio populi est, non aliter immolari et offerri ad altare domini, nisi quae terrena opera non fecerit, iugum que non traxerit, nec uinculis iugi nabuchodonosor fuerit alligata. et in hoc eodem propheta pro cingulo ueritatis, filiae sion cinguntur funiculo. achitophel quoque et iudas, quorum alter dauid, alter dominum prodiderunt, fune longissimo trahentes peccata sua, periere suspendio; putantes malum conscientiae praesenti morte finiri et nihil esse post mortem. quod autem iuxta hebraicum et omnes alios interpretes, appellantur funiculi uanitatis, hoc significat, quod facientibus peccatum facile texitur et tam inane et facile est, ut aranearum fila texuntur. sed cum inde uoluerimus exire, solidissimis uinculis nectimur. plaustrum autem plenum oneratum que peccatis facilius intellegunt, qui meminerint scriptum in zacharia, impietatem sedere super talentum plumbi; et aegyptios qui graui peccatorum sarcina premebantur, quasi plumbum in mare rubrum esse demersos. et in alio loco peccator loquitur: iniquitates meae supergressae sunt caput meum; sicut onus graue grauatae sunt super me. dicuntur autem haec ad principes iudaeorum, qui supra arguti sunt in auaritia atque luxuria, quod prouocati a domino ad paenitentiam, et postea ab apostolis eius, usque hodie perseuerent in blasphemiis et ter per singulos dies in omnibus synagogis sub nomine nazarenorum anathematizent uocabulum christianum. est autem sensus: uae uobis qui putatis diem iudicii non futurum, uel non uenturam captiuitatem quam propheticus sermo praedicit, qui dicitis ad prophetam: usquequo nobis dei minaris iram? uolumus eam scire, iam ueniat. hoc autem per ironiam loquuntur, quoniam eam non putant esse uenturam, sed simulari a propheta.

uae qui dicitis malum bonum et bonum malum; ponentes tenebras lucem et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce et dulce in amarum. eiusdem criminis est, bonum, lucem et dulce, contrariis uocare nominibus, cuius malum, tenebras et amarum uocabulis appellare uirtutum. hoc contra eos qui peccatum non putant, si bono detrahant et non aestimant esse delictum, si laudent malum. ponunt autem iudaei bonum malum, et lucem tenebras, et dulce amarum, suscipientes barabbam latrocinii et seditionis auctorem et crucifigente iesum, qui non uenerat nisi ad oues perditas domus israel, ut saluaret quod perierat. in barabbam intellegamus diabolum, qui cum sit nox et tenebrae, transfiguratur in angelum lucis. unde et apostolus loquitur: quae participatio iustitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? qui consensus christi et belial? neque enim lucerna tollenda est et ponenda sub modio uel sub lecto, sed supra candelabrum, ut omnibus luceat. nec arbor malos afferens fructus, bonae arboris est appellanda uocabulo. unde et in genesi mystico sermone narratur, quod diuiserit deus inter lucem ac tenebras, quae in principio super abyssum ferebantur. quod autem bonus saluator sit appellatus, ipse in euangelio loquitur: pastor bonus ponit animam suam pro ouibus suis. lucem quoque esse se dicit: ego sum lux mundi; et cotidie caelesti pane saturati dicimus: gustate et uidete, quam suauis est dominus. e contrario quando dicimus: libera nos a malo; et: mundus in maligno positus est, diaboli cupimus insidiis liberari. quod autem ipse tenebrarum et amaritudinis significetur nominibus, crebrius legimus. sed et hoc possumus dicere, quod omnia contraria dogmata ueritati amara sint et sola dulcis ueritas. unde cauendum est, ne pro ueritate sequamur mendacium, ne pro lumine tenebras. multae enim sunt uiae quae uidentur hominibus rectae, et nouissima earum perueniunt in profundum inferni. est quoque iustus periens in iustitia sua, cui dicitur: ne sis iustus multum, quas ob causas israel repromittit se uia ambulaturum regia, nec ad sinistram nec ad dexteram declinaturum. et ut loquar quod sentio: difficile hoc maledicto quis carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam et bonos despiciamus propter inopiam. unde significantius interpretatus est aquila: uae qui dicit malo: bonus es; et bono: malus es. et in hunc congruit sensum illud quod salomon in prouerbiis loquitur: qui iudicat iustum iniustum, et iniustum iustum, abominabilis est uterque apud deum. scribae quoque et pharisaei uerba saluatoris non recipientes, sed traditiones hominum et aniles fabulas, fecerunt bonum malum, et malum bonum.

uae qui sapientes estis in oculis uestris, et coram uobismetipsis prudentes. qui uobis, inquit, ipsi uidemini sapientes esse, qui prudentiam sequimini, non dei, sed hominum; et cum non recipiatis dei uirtutem dei que sapientiam, putatis uos esse sapientes. inter sapientiam et prudentiam hoc dicunt interesse stoici, quod sapientia rerum sit diuinarum humanarum que notitia, prudentia autem tantum mortalium. consequenter autem haec aduersum scribas dicuntur et pharisaeos, qui habentes clauem scientiae, nec ipsi ad christum introeunt nec alios introire permittunt.

uae qui potentes estis ad bibendum uinum, et uiri fortes ad miscendam siceram, id est ebrietatem. quibus supra dixerat: uae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad uesperam, ut uino aestuetis, de his etiam nunc loquitur, qui potentes sunt ad bibendum uinum et uiri fortes ad miscendum siceram. qui inebriati uino draconis et ueneno aspidum insanabili, uirtute domini calumniabantur. et ipsi ebrii inebriabant populos, ut pari furore bacchantes, aduersus dominum conclamarent. iuxta tropologiam ante iam diximus, quod sacerdotes ingressuri tabernaculum dei, non debeant uinum bibere et siceram. quibus nunc addimus, quod nazaraeis quoque praeceptum sit, qui se sanctificant domino, ut uinum et siceram et omne quod de uuis est, non bibant nec comedant, ne uuam quidem passam, et acetum ex uino. sed et in prouerbiis praecipitur: potentes qui iracundi sunt; uinum non bibant, ne cum biberint, obliuiscantur sapientiae. inter uinum et siceram iuxta anagogen hoc esse arbitror, quod uinum e pluribus una perturbatio est, uerbi gratia, libidinis, auaritiae, gulae et inuidiae. sicera autem, id est ebrietas, omnes in se uitiorum continet passiones, quas rectius latino sermone perturbationes possumus dicere, quod statum mentis euertant, et ebrios faciant nescire quid agant. qui ergo possunt plurimum, debent carere uitiis et maxime ira, quae furori proxima est, ne quanto plus possint, tanto amplius subiectis noceant. miscet siceram qui cum ebrietate plenus sit, ad decipiendos homines, umbras quasdam et imagines simulat se habere uirtutum.

qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo. et haec pars uitiorum est uineae, quae pro uuis fecit labruscas et exspectante domino, ut faceret iudicium, fecit iniquitatem, iustificans impium pro muneribus, et non causas, sed dona considerans, quae excaecant etiam oculos sapientium. unde cauendum est, ne inebriemur uino, in quo est luxuria; et nudentur femora turpitudinis nostrae; et adulemur impiis pro muneribus et iustitiam iusti pro inopia despiciamus. quod et in epistola iacobi praecipitur: ne honorantes impios diuites et despicientes sanctos pauperes, fiamus iudices iniquitatis. propter hoc sicut deuorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi fauilla erit, et germen eorum ut puluis ascendet. abiecerunt enim legem domini exercituum et sermonem sancti israel blasphemauerunt. propter superiores causas superbiae et ebrietatis et auaritiae, quia pro uuis attulerunt spinas et fenum, ligna, stipulam arsuros que uepres; ideo radix malitiae eorum redigetur in fauillam, et omnis flos et pulchritudo diuitiarum et corporis pulueri comparabitur. non enim solum ista fecerunt, sed his gradibus peruenerunt ad blasphemiam, ut legem domini non reciperent, et sermonem sancti israel blasphemarent; de quibus supra legimus: de sion egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem. potest radix in malis cogitationibus accipi, fructus autem et germen in malis operibus atque sermonibus, ut quod in radice latet, monstretur in germine, quae utraque domini incendio uorabuntur. unde et apostolus: radicem amaritudinis malorum sursum loquitur germinantem.

ideo iratus est furor domini in populum suum et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. in omnibus his non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. quoniam abiecerunt legem domini exercituum, quam se daturum per hieremiam dominus pollicetur, dicens: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et feriam domui israel et domui iuda foedus nouum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus uestris, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra aegypti. et sermonem sancti israel blasphemarunt, dicentes: daemonium habet, et samaritanus est; et: nonne hic est fabri filius? idcirco iratus est furor domini in populum suum, qui prius iratus fuerat contra principes et potentes, qui sapientes erant in oculis suis, et iustificauerunt impium pro muneribus, et deuorauerat eos quasi stipulam lingua ignis et calor flammae exusserat, ut potentes potenter tormenta paterentur. et extendit manum suam aduersum eum, quem uocat populum suum; eo quod fuerit pars hereditatis eius et funiculus possessionis illius. extendit autem manum, ut percutiat et furor eius irascatur, de quo et in alio loco legimus: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. et hieremias: corripe nos, inquit, domine, uerumtamen in iudicio et non in furore. furere autem dominus dicitur, non quod humanis perturbationibus subiaceat; sed quod nos qui delinquimus, nisi irascentem audierimus, dominum non timeamus. unde et apostolus scribit, quod bonitas dei et patientia prouocet nos ad paenitentiam; nos autem secundum duritiam et impaenitens cor nostrum, thesaurizemus nobis iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei. quae sit autem manus quae extenditur, uel eleuatur super populum peccatorem, iob loquitur manifestius: manus enim domini tetigit me. unde et diabolus sciens potentem manum domini et brachium quod uniuersis gentibus reuelatum est, dicit ad dominum: mitte manum tuam et tange omnia quae habet, nisi in faciem benedixerit tibi. quod autem quasi praeteritum dicitur, quod futurum est, consuetudinem sequitur prophetalem, in qua tam certa sunt quae futura dicuntur, ut putentur esse praeterita. quod et in psalmis canitur: dederunt in cibum meum fel et in siti mea potauerunt me aceto. et iterum: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quod que sequitur: et percussit eum, id est populum suum, et conturbati sunt montes. montes quidam putant contrarias fortitudines, siue eos spiritus qui in ministerio dei sunt et quibus traduntur peccatores ad puniendum. nos autem hyperbolice dictum putamus, quod pro magnitudine malorum imminentium etiam montes commoueantur, et cadaueribus mortuorum repleantur omnes plateae urbium. hoc accidisse iudaeis post passionem domini sub uespasiano et adriano, nemo dubitat. cum que haec facta sint, non est aduersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta, siue excelsa, quae habitum irascentis et percutientis ostendit. et notandum in his omnibus, quod non eis exprobret idololatriam, non alia peccata, propter quae offenderint deum, sed quia abiecerunt legem euangelii et sermonem domini blasphemauerunt.

et leuabit signum in nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae, et ecce festinus uelociter ueniet. et non erit deficiens, neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet, neque soluetur cingulum lumborum eius, nec rumpetur corrigia calciamenti eius. sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex, et rotae eius quasi impetus tempestatis. rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum, et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris. aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est caligine eius. hebraei hunc locum de babyloniis et nabuchodonosor intellegunt prophetari, quod dei uoluntate adductus sit in iudaeam et hierusalem templum que subuerterit. nos autem sequentes ordinem et sequentia superioribus copulantes, ideo signum in nationibus procul eleuatum dicimus esse, et sibilasse dominum, uel traxisse eos de finibus terrae; quoniam abiecerunt legem euangelii et sermonem sanctum blasphemauerunt. si enim de babyloniis esset sermo, iuxta consuetudinem prophetalem dixisset: uocabo eum qui ab aquilone est, eo quod iuxta iudaeae situm, assyrii atque chaldaei in septentrionali plaga sint. uel certe apertius babylonios assyrios que describeret. nunc uero dicendo: leuabit signum in nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae, gentes longe positas significat, et quae in terrae finibus commorantur, haud dubium quin romanos et omnes italiae galliarum que et hispaniae populos, qui sub uespasiano et adriano romano imperio subiacebant. unde et italia ab eo quod ibi hesperus occidat, olim hesperia dicebatur. et hoc ueniente percussus est et omnes iudaeae montes turbati sunt, ut interpretatus est theodotio et symmachus, uel commoti, ut aquila posuit, uel acerbati, ut lxx transtulerunt, ut impetu hostium omnes replerentur plateae cadaueribus mortuorum. describit ergo sermo diuinus uelocitatem uenientis exercitus, qui non sua, sed domini uenerit uoluntate. immo attractus sit et sibilo illius prouocatus, quod non defecerit nec tanto itinere laborauerit, et cupiditate praedandi somnum oculis non admiserit, calciamenta quoque illius non sint attrita, sagittariorum multitudinem, equitum turmas, curruum quadrigarum que feruorem, quos instar leonis, non tam ad pugnandum, quam ad praedandum et uorandum uenerit, et ululatus uincentis exercitus marinis fluctibus comparatur. ex quo notandum ubicumque sonitus maris in scripturis appellatur, quid significet. cum igitur uenerit romanus exercitus et tenuerit praedam et non fuerit qui eruat, propheta compatientis affectu se iungit populo, et ait: aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis. caelum enim aspicere non audebimus, cuius habitatorem offendimus; et lux nostra quam semper habebamus in deo, tribulationum caligine obscurata est. legi in cuiusdam commentariis, hoc quod dicitur: leuabit signum in nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae, de uocatione gentium debere intellegi, quod eleuato signo crucis et depositis oneribus peccatorum, uelociter uenerint atque crediderint. sed nescio quomodo huic sensui possint congruere quae sequuntur.

LIBER 3

sufficit mihi uoluminum magnitudo, quae in explanatione esaiae prophetae texitur, ubi aliquid praetermittere damnum est intellegentiae. quamobrem in singulis libris, qui tantum numerum ordinem que significant, breues praefatiunculas posui. te que uirgo christi eustochium, precor, ut in expositione difficillimae uisionis orationibus me iuues, in qua deus omnipotens in sua cernitur maiestate; et duo seraphim stantia in circuitu eius atque clamantia: sanctus, sanctus, sanctus dominus sabaoth, plena est omnis terra gloria eius; et commotum liminare templi atque concussum et domus iudaica tenebris erroris impleta. et comparatione diuinae gloriae propheta immunda labia habere se dicens et habitare in medio populi blasphemantis, qui consona impietatis uoce clamabant: crucifige, crucifige talem; et: non habemus regem, nisi caesarem. unum que de seraphim missum ad esaiam, qui forcipe de altari carbone comprehenso, prophetae purgaret labia, et populus remaneret immundus. tertius ergo in esaiam liber hoc habet exordium.

6. anno quo mortuus est rex ozias, uidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum. sub quattuor regibus prophetasse esaiam super iudam et hierusalem primae uisionis titulo demonstratum est, id est sub ozia, ioatham, achaz et ezechia. mortuo ergo ozia, sub quo dicta sunt uniuersa, quae supra exposuimus, successit filius eius ioatham, qui regnauit annis sedecim et fecit rectum in conspectu domini et portam templi aedificauit excelsam. quo imperante, uidit esaias sedentem dominum super solium excelsum et eleuatum, ut habitum regnantis ostenderet.

et ea quae sub ipso erant, implebant templum, siue ut theodotio et symmachus transtulerunt: et ea quae sub pedibus eius erant, implebant templum. pro quo lxx interpretati sunt: et plena domus gloria eius. de hac uisione ante annos circiter triginta, cum essem constantinopoli et apud uirum eloquentissimum gregorium nazianzenum, tunc eiusdem urbis episcopum, sanctarum scripturarum studiis erudirer, scio me breuem dictasse subitum que tractatum, ut et experimentum caperem ingenioli mei, et amicis iubentibus oboedirem. ad illum itaque libellum mitto lectorem, oro que ut breui huius temporis expositione contentus sit. oziam, quia sibi illicitum sacerdotium uindicabat, lepra fuisse percussum, sacra narrat historia; quo mortuo, dominus uidetur in templo, quod ille polluerat. ex quo animaduertimus, regnante in nobis leproso rege, nos dominum in sua maiestate regnantem uidere non posse nec sanctae trinitatis nosse mysteria. unde et in exodo postquam mortuus est pharao, qui opprimebat israel luto et paleis et lateribus, populus clamauit ad dominum, qui, illo uiuente, clamare non poterat. et hiezechiel, mortuo phaltia filio bananiae pessimo principe, cadit in faciem suam, et uoce excelsa clamat ad dominum. pulchre que iuxta hebraicum non ipse dominus implebat templum, cuius caelum thronus est et terra scabellum pedum eius; et de quo in alio loco legimus: dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius; sed ea quae sub pedibus eius erant, implebant templum. quis sit autem iste dominus qui uidetur, in euangelista ioanne et in apostolorum actis plenius discimus. quorum ioannes ait: haec dixit esaias, quando uidit gloriam eius et locutus est de eo, haud dubium quin christum significet. rursum paulus in actis apostolorum, ubi romae loquitur ad iudaeos: bene, inquit, spiritus sanctus locutus est per esaiam prophetam ad patres nostros, dicens: uade ad populum istum, et dic: aure audietis, et non intellegetis, et uidentes uidebitis, et non perspicietis. incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte uideant oculis, et auribus audiant, et corde intellegant, et conuertant se, et sanem eos. uisus est autem filius in regnantis habitu et locutus est spiritus sanctus propter consortium maiestatis unitatem que substantiae. quaerat aliquis, quomodo nunc propheta dominum uidisse se dicat et non absolute dominum, sed dominum sabaoth, ut in consequentibus ipse testatur, cum euangelista ioannes dixerit: deum nemo uidit umquam; et ad moysen loquatur deus: non poteris faciem meam uidere, neque enim uidebit homo faciem meam, et uiuet. ad quod respondebimus, non solum patris diuinitatem, sed ne filii quidem et spiritus sancti, quia una in trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere; sed oculos mentis, de quibus ipse saluator ait: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. legimus quod abraham uisus sit dominus in hominis figura; et cum iacob quasi homo luctatus sit, qui deus erat. unde et appellatus est locus ipse phanuel, hoc est: facies dei. uidi enim, ait, dominum facie ad faciem et salua facta est anima mea. hiezechiel quoque uidit dominum in forma hominis sedentem super cherubim, a lumbis eius et deorsum erat quasi ignis et superiora habebant speciem electri. ergo dei natura non cernitur, sed uidetur hominibus, ut uoluerit.

seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus uelabant faciem eius, et duabus uelabant pedes eius, et duabus uolabant. et clamabant alter ad alterum, et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius. hoc quod nos, sequentes alios interpretes et hebraicam ueritatem, in qua scriptum est memmallo, id est epan�~g autou~g, quod latine dicitur super illud, uertimus, lxx transtulerunt: in circuitu eius, ut non super templum stare seraphim, sed in circuitu domini describantur. rursum ubi nos diximus quod unus de seraphim uelaret faciem et pedes eius, per quod intellegitur dei, in hebraeo scriptum habetur phanau et reglau quod potest interpretari et eius et suam, ut seraphim iuxta hebraei sermonis ambiguitatem et faciem pedes que dei, et suam faciem ac pedes operire dicantur. in septuagesimo nono psalmo legimus: qui sedes super cherubim manifestare, qui in nostra lingua interpretantur scientiae multitudo. unde et dominus in aurigae modum super cherubim aperte sedere ostenditur. seraphim autem praeter hunc locum, in scripturis canonicis alibi legisse me nescio, qui stare dicuntur super templum, uel in circuitu domini. ergo errant qui solent in precibus dicere: qui sedes super cherubim et seraphim, quod scriptura non docuit. seraphim autem interpretantur empr�stai~g, quod nos dicere possumus incendentes siue comburentes, iuxta illud quod alibi legimus: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. unde et paulus apostolus in epistolas ad hebraeos, quam latina consuetudo non recipit: nonne omnes, inquit, ministri sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem accepturi sunt salutis? daniel quoque cum in habitu regnantis dominum descripsisset, adiecit: milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei. in cherubim ergo ostenditur dominus: in seraphim ex parte ostenditur, ex parte celatur. faciem enim et pedes eius operiunt, quia et praeterita ante mundum et futura post mundum scire non possumus; sed media tantum quae in sex diebus facta sunt, contemplamur. nec mirum hoc de seraphim credere, cum et apostoli saluatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant; et uelum ante arcam fuerit testamenti. alas quoque habere dicuntur propter uelocitatem et in cuncta discursum, siue quia semper in altioribus commorantur. neque enim illud quod de uentis dicitur: qui ambulat super pennas uentorum, uere uentos iuxta fabulas poetarum et pictorum licentiam pennas habere testatur; sed celerem in cuncta discursum. et singuli senas alas; quia de fabricatione tantum mundi et praesentis saeculi nouimus. quod autem clamant alter ad alterum, uel, iuxta hebraeos, iste ad istum, id est, unus ad unum, inuicem se ad laudes domini cohortantur, et dicunt: sanctus, sanctus, sanctus, dominus exercituum, ut mysterium trinitatis in una diuinitate demonstrent; et nequaquam templum iudaeorum, sicut prius, sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumere ad terras que descendere. denique et moysi, cum pro adorato uitulo dominum precaretur, ut parceret populo peccatori, respondit dominus: propitius ero illis. uerumtamen uiuo ego et uiuit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra, et septuagesimus primus psalmus canit: implebitur gloria eius omnis terra. unde et angeli clamabant pastoribus: gloria in excelsis deo, et super terra pax hominibus bonae uoluntatis. impie ergo quidam duo seraphim, filium et spiritum sanctum intellegit. cum iuxta euangelistam ioannem et paulum apostolum, filium dei uisum in maiestate regnantis et spiritum sanctum locutum esse doceamus. quidam latinorum duo seraphim uetus et nouum instrumentum intellegunt, quae tantum de praesenti saeculo loquuntur. unde et sex alas habere dicuntur, et faciem dei pedes que uelare, et certatim proferre testimonium ueritatis, et omne quod clamant trinitatis sacramenta monstrare. et mirari ad inuicem quod dominus sabaoth in forma dei patris positus formam serui acceperit et humiliauerit se usque ad mortem, et mortem crucis; et nequaquam ut prius caelestia eum tantum, sed et terrena cognoscant.

et commota sunt superliminaria cardinum a uoce clamantis; et domus impleta est fumo. clamantibus seraphim et in tota terra trinitatis mysterium praedicantibus, quando passionem domini saluatoris terra uniuersa cognouit, statim commotum est, siue sublatum liminare templi, et omnes illius cardines conciderunt, impleta saluatoris comminatione, dicentis: relinquetur uobis domus uestra deserta. et quam pulcher ordo uerborum. postquam terra repleta est gloria domini sabaoth, iudaeorum templum impletum est ignorantiae tenebris et caligine et fumo, qui noxius est oculis. uel certe per fumum templi monstratur incendium. prius enim euangelium saluatoris in toto orbe praedicatum est, et post quadraginta duos annos dominicae passionis, capta hierusalem templum que succensum est. iudaei putant templum impletum fumo thymiama significare, id est incensum, et per hoc aduentum diuinae maiestatis.

et dixi: uae mihi quia tacui, quia uir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito; et regem dominum exercituum uidi oculis meis. et abraham postquam uidit dominum et audiuit uocem eius, terram et cinerem esse se dicit; et esaias iuxta lxx interpretes compunctum se esse testatur, non ob alia crimina, sed quia labia haberet immunda. felix conscientia, quae tantum in sermone peccauit, non suo uitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepissime cogebatur. ex quo ostenditur noxium esse uiuere cum peccatoribus: qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea. sed quia in hebraeo legimus: uae mihi, quia tacui, plangit se propheta, quia non fuerit dignus laudare dominum sabaoth cum seraphim, quos angelicas fortitudines intellegimus. non fuit autem ausus laudare dominum, quia labia habebat immunda. et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo uersabatur. uel certe ita intellegendum: quia tacui, et non audacter oziam impium regem corripui, ideo labia mea immunda sunt, et laudes domini cum angelis cantare non audeo, ne mihi dicatur: quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. hoc autem dicimus, non quod esaiam talem fuisse doceamus; sed quod ipse pro humilitate, et immundis tantum labiis, indignum se dei laude fateatur. et uolauit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur uolauit, uel missus est unus de seraphim, qui interpretatur incendens, ut prophetae labia purgaret immunda et pruna uel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret. multi autem putant, duos esse seraphim, quia clamabat alter ad alterum, cum et de pluribus possint singuli clamare ad singulos; et lxx editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt: seraphim stabant in circuitu eius. quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed ex utraque parte dixissent. et hoc conuenit angelorum multitudini, quae in dei ministerium praeparata est. seraphim autem plurali numero appellantur, et singulari seraph, sicut cherubim, et cherub. quod autem altare sub quo animae martyrum sunt, uideantur in caelo, et ioannes in apocalypsi loquitur; et calculus iste qui a solis lxx anthrax~g, id est carbunculus, interpretatur, potest non carbonem significare, uel prunam, ut plerique existimant, sed anthraka~g, id est carbunculum lapidem, qui ob coloris flammei similitudinem igneus appellatur. ex quo intellegimus altare dei plenum esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis et prunis, peccata purgantibus. unde scriptum de deo legimus: carbones succensi sunt ab eo. et de ipso domino dicitur, quod ignis consumens sit. et saluator in euangelio: ignem ueni mittere super terram, ut baptizaret in spiritu sancto et igni. uniuscuiusque enim opus quale sit, ignis probabit. et qui saluandus est, sic saluabitur, quasi per ignem transierit. et hoc notandum, quod ad hieremiam, cui dictum est: prius quam te formarem in utero noui te et in uulua matris tua sanctificari te, quia labia non habebat immunda, sed tantum dixerat: nescio loqui, quia iuuenis sum, extendit ipse dominus manum suam, et tetigit os eius, et dixit: ecce dedi sermones meos in os tuum. porro ad esaiam qui dixerat: uir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, non dei manus porrigitur, sed seraphim mittitur a deo, uel uolat propria uoluntate, quia huic officio mancipatus est. et in manu sua tenet calculum, quem iuxta lxx et theodotionem, forcipe, iuxta aquilam, et symmachum, qui hebraicum sunt secuti, forcipibus apprehendit, id est malcaim, ut tangeret os eius, et pristina delicta purgaret. manus autem et a deo et seraphim mittitur, ut propheta sui corporis membrum uidens, tactu non terreatur externo. quidam nostrorum forcipem, quo calculus comprehenditur, duo testamenta putant, quae inter se spiritus sancti unione sociantur. quia uero sedens dominus introducitur, et sedens in templo, et domus impleta est fumo, ut iudaei putant, thymiamatis; consequenter ponuntur et forcipes, quos et in sacerdotali ministerio legimus.

et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit nobis? et dixi: ecce ego, mitte me. pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt: nobis, quod hebraice dicitur lanu, nescio quid uolentes lxx posuerunt: ad populum istum, quod penitus in hebraeo non habetur. quando autem ex dei persona dicitur: nobis, illo sensu accipiendum est, quo et in genesi legitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut sacramentum indicet trinitatis. quomodo enim in euangelio legimus dicentem dominum: ego et pater unum sumus, et unum ad naturam referimus, sumus ad personarum diuersitatem. sic, domino iubente, trinitas imperat. propterea autem non dicit dominus quem ire praecipiat, sed proponit audientibus optionem, ut uoluntas praemium consequatur. et propheta non temeritate et arrogantia propriae conscientiae se ire promittit, sed fiducia: quoniam purgata sunt labia eius, et ablata iniquitas mundatum que peccatum. ergo et moyses, cui dixerat dominus: ueni, mittam te ad pharaonem regem aegypti; et ille ait: obsecro, domine, non sum dignus, prouide alium quem mittas, siue ut in hebraeo legitur: mitte quem missurus es, non de contemptu, sed de humilitate respondit, uia nihil de purgatis labiis suis audierat, qui omni sapientia aegyptiorum fuerat eruditus. et esaias non suo merito, sed domini gratia qua purgatus est, offert se ad ministerium. alii autem putant idcirco se obtulisse esaiam, quia aestimabat populo prospera nuntianda, sed quia audiuit: uade, dic populo huic: auribus audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non cognoscetis; propterea in consequentibus, dicente ad eum uoce domini: clama, non statim clamat, sed interrogat: quid clamabo? et hieremias, cui dictum fuerat: accipe calicem et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te, libenter accipiens suppliciorum calicem, ut aduersariis gentibus propinaret biberent que et uomerent et caderent, postquam audiuit: uade et primum propinabis hierusalem, respondit: decepisti me, domine, et deceptus sum. haec hebraeorum obseruatio est. ceterum nos dicimus non temeritatis esse, sed oboedientiae, domino se obtulisse mittendum.

et dixit: uade, et dices populo huic: auditu audite et nolite intellegere, et uidete uisu et nolite cognoscere. excaeca cor populi huius, et aures eius aggraua, et oculos eius claude, ne forte uideat oculis suis, et auribus audiat, et corde intellegat, et conuertatur, et sanetur. lxx hunc locum ita interpretati sunt, ut euangelista lucas in apostolorum actibus posuit: cum que inuicem non essent consentientes, haud dubium quin iudaei discedebant, dicente paulo unum uerbum: quia bene spiritus sanctus locutus est per esaiam prophetam ad patres nostros, dicens: uade ad populum istum, et dic: aure audietis, et non intellegetis, et uidentes uidebitis, et non perspicietis. incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte uideant oculis, et auribus audiant, et corde intellegant, et conuertant se, et sanem illos. quo autem haec prophetia impleta sit tempore, ipse apostolus paulus in consequentibus loquitur: notum ergo sit uobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare dei et ipsi audient. unde et in eisdem apostolorum actis legimus, quod paulus et barnabas, iudaeis nolentibus credere, dixerint: uobis oportebat primum loqui uerbum dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos uos iudicastis aeternae uitae, ecce conuertimur ad gentes. sic enim praecepit nobis dominus: posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. ergo secundum lxx facilis interpretatio est, quod esaias propheta domino imperante praedicat, quid populus sit facturus. in hebraico difficultas est, quomodo ipse deus praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intellegat, et uidens uideat, et non agnoscat, et postea propheta inducatur loquens, et dominum precetur et dicat: excaeca cor populi huius, et aures eius aggraua, et oculos eius claude, ne forte uideat oculis suis, et auribus audiat, et corde intellegat, et conuertatur, et sanetur. ac primum soluenda est illa quaestio, quae nobis obici potest: quare apostolus paulus cum hebraeis disputans, non iuxta hebraicum, quod rectum esse cognouerat, sed iuxta lxx sit locutus? euangelistam lucam tradunt ueteres ecclesiae tractatores medicinae artis fuisse scientissimum et magis graecas litteras scisse quam hebraeas unde et sermo eius tam in euangelio quam in actibus apostolorum, id est, in utroque uolumine, comptior est, et saecularem redolet eloquentiam, magis que testimoniis graecis utitur quam hebraeis. matthaeus autem et ioannes, quorum alter hebraeo, alter graeco sermone euangelia texuerunt, testimonia de hebraico proferant, ut est illud: ex aegypto uocaui filium meum. et: quoniam nazareus uocabitur. et: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et: uidebunt in quem compunxerunt; et cetera his similia. pauli quoque idcirco ad hebraeos epistolae contradicitur, quod ad hebraeos scribens utatur testimoniis quae in hebraeis uoluminibus non habentur. quod si aliquis dixerit, hebraeos libros postea a iudaeis esse falsatos, audiat origenem quid in octauo uolumine explanationum esaiae huic respondeat quaestiunculae, quod numquam dominus et apostoli, qui cetera crimina arguunt in scribis et pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. sin autem dixerint post aduentum domini saluatoris et praedicationem apostolorum libros hebraeos fuisse falsatos, cachinnum tenere non potero, ut saluator et euangelistae et apostoli ita testimonia protulerint, ut iudaei postea falsaturi erant. de praesenti autem loco hoc dicendum est, frustra nos ad lxx translationem confugere, ne blasphemum uideatur esse quod iuxta hebraicum dicitur: auditu audite et nolite intellegere, et uidete uisionem et nolite cognoscere; cum huiusmodi testimonia etiam in lxx interpretibus reperiamus, ut est illud in exodo quod ad pharaonem dicitur: propterea suscitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam. si autem ipse suscitauit, et indurauit cor pharaonis ne crederet; et de aliis dicitur: dedit eis deus spiritum compunctionis, oculos ut non uideant, et aures ut non audiant; et in psalmis: fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem et in scandalum, et in retributionem; obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsa eorum semper incurua. non sunt illi in culpa qui non uident; sed ille qui dedit oculos ad non uidendum. ergo et absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet eadem quaestio in ecclesiis, et aut cum ista soluentur et ceterae, aut cum ceteris et haec indissolubilis erit. locum istum beatus apostolus paulus plenius explicat ad romanos, et quod ille paene tota epistola prosecutus est, nos superfluum facimus, si uoluerimus breui sermone comprehendere. dicit enim post multa: conclusit deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur. admirans que domini sacramenta intulit: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. et iterum de iudaeorum incredulitate disputans ait: numquid sic peccauerunt, ut caderent? absit; sed illorum delicto salus gentium fieret ad aemulandum eos. et post modicum: si enim abiectio eorum reconciliatio mundi, quae assumptio eorum? nonne uita ex mortuis? et iterum: nolo enim uos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis uobismetipsis prudentes, quia caecitas ex parte facta est in israel, donec plenitudo gentium introeat, et tunc omnis israel saluus fiat. et post paululum: iuxta euangelium quidem inimici propter uos, iuxta electionem autem dilecti propter patres; absque paenitentia enim sunt donationes et uocatio dei. sicut enim uos, inquit, aliquando non credidistis deo, nunc autem estis misericordiam consecuti, propter eorum incredulitatem; sic et isti nunc non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. ergo non est crudelitas dei, sed misericordia, unam perire gentem, ut omnes saluae fiant, iudaeorum partem non uidere, ut omnis mundus aspiciat. unde et ipse dominus in euangelio sacramentum caeci a natiuitate, qui receperat oculos, uertit ad tropologiam, et dicit: in iudicium ego ueni in hunc mundum, ut uidentes non uideant et non uidentes uideant. et in alio loco simeon loquitur: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum. illis itaque non uidentibus, nos uidemus; illis cadentibus, nos resurgimus. quod intellegens propheta quodammodo aliis uerbis dicit: o domine, praecipis mihi loqui populo iudaeorum, ut audiant et non intellegant saluatorem, et uideant eum et non cognoscant. si uis impleri iussionem tuam, et totum saluari mundum, quod et ego fieri desidero, tu excaeca cor populi huius et aures aggraua et oculos claude, ne intellegant, ne audiant, ne uideant. si enim illi uiderint et conuersi fuerint et intellexerint et sanati fuerint, totus mundus non recipiet sanitatem. ex quo animaduertimus, quamuis graue sit peccatum, si quis conuertatur, eum posse sanari. simul que et hoc intellegendum quod pro magnitudine sceleris etiam paenitentia indigni iudicati sint, ipso domino dicente ad hierusalem: quotiens uolui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti.

et dixi: usquequo domine? et dixit: donec desolentur ciuitates absque habitatore, et domus sine hominibus, et terra relinquatur deserta. et longe faciet dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. et adhuc in ea erit decimatio, et rursum erit in depraedationem, sicut terebinthus, et sicut quercus quae proiecit fructus suos, sanctum semen erit quod steterit in ea. dicente domino: uade, et dic populo huic, quod audiat et non audiat, uideat et non uideat. idcirco autem nec audiat nec uideat, quia non sit intellecturus uerba domini, nec eius opera cogniturus, et quoniam incrassatus est, et dilatatus, et oblitus creatoris sui. propheta respondet, et quaerit sollicitus de populo suo: usquequo, domine, haec sententia permanebit ut audiens non audiat, uidens que non uideat? cui respondit dominus: tamdiu non audiet et non uidebit, et excaecatum habebit cor, donec ciuitates iudaeae, uespasiano tito que pugnantibus, penitus subuertantur, in tantum ut ne nomen pristinum quidem permaneat, et domus si quae remanserint, sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem. et uel fuga uel captiuitate in totum orbem iudaicus populus dispergatur; et nequaquam in iudaea, ut prius, sed in cunctis gentibus iudaeorum populus multiplicetur. quod autem dico multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis, uix decima pars remaneat. cum que et in ipsa terra fuerit solitudo - dupliciter enim locus iste intellegi potest, quod decima pars, et in toto orbe uix remaneat, et in ipsa iudaea uix parua pars populi reseruetur - rursum ipsae reliquiae erunt in depraedationem, quando post annos ferme quinquaginta adrianus uenerit, et terram iudaeam penitus fuerit depraedatus. in tantum, ut terebintho et quercui, quae glandes amiserit, comparetur. denique post extremam uastitatem, etiam leges publicae pependerunt, et prohibiti sunt iudaei terram, de qua eiecti fuerant, ingredi. si quis autem crediderit in christum, et impletum fuerit illud quod supra legimus: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus et similes gomorrae fuissemus. quando iuxta apostolum, reliquiae saluabuntur, hoc semen sanctum erit, et de apostolorum germine cunctae ecclesiae pullulabunt. quod diximus: semen sanctum erit quod steterit in ea, uel iuxta aquilam: semen sanctum erit germen eius, in lxx interpretibus non habetur, sed de hebraico et theodotionis editione ab origene additum, in ecclesiae fertur exemplaribus, ut postquam intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israel saluus fiat; et impleatur etiam in hoc sermo domini, dicentis: ego occidam, et ego uiuificabo, et percutiam, et ego sanabo.

7. et factum est in diebus achaz filii ioatham filii oziae regis iuda: ascendit rasin rex syriae, et phacee filius romeliae rex israel, in hierusalem ad proeliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. et nuntiauerunt domui dauid dicentes: consensit syria cum ephraim, et commotum est cor eius, et cor populi illius, sicut mouentur ligna siluarum a facie uenti. ozias qui et azarias, rex iuda, regnauit in hierusalem annis quinquaginta duobus. cuius extremo iam tempore uidit esaias quae praeteritus sermo disseruit. quo mortuo, et regnante pro eo ioatham filio eius, rege iustissimo, uidit statim propheta dominum saluatorem in sua maiestate regnantem, et annuntiantem iudaici populi caecitatem, et subuersionem hierusalem et ceterarum urbium sub uespasiano et adriano; et quomodo in apostolis reliquiae sint saluandae. tertius rex filius ioatham succedit achaz impiissimus, qui clausit ianuas templi, et in ualle benhennom adorauit baalim, et filium suum idolis consecrauit. ita ut auferret altare aeneum, quod salomon fecerat, et poneret in templo dei altare idolorum, cuius exemplar de damasco acceperat. iuste igitur a domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt aduersus eum rasin rex syriae, id est aram, et phacee filius romeliae, rex israel in samaria, et uenerunt in hierusalem ut expugnarent eam. legimus in paralipomenon libro, rasin regem damasci, uicto achaz, multos de iudaea damascum transtulisse; et phacee filium romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur israel et regnabat in samaria, una die centum uiginti milia percussisse de iuda hominum bellatorum, et ducenta milia mulierum puerorum que et puellarum cum infinita praeda in samariam duxisse captiua. de quo certamine propheta nunc tacuit, sed secundum refert proelium, quando experimentum habentes fortitudinis suae atque uictoriae et inuitati praedae magnitudine rursum ueniunt ad iudaeam, et hierusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus ei est dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de uirgine nasciturum. quod cum audisset domus dauid, hoc est domus regia, syriam scilicet et ephraim, rasin et phacee iuncto uenire exercitu, exterrita est atque pertimuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia uentorum flatibus uentilari. iuxta anagogen facilis interpretatio est, quod regnante achaz rege impio, rex aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saecularis. et phacee filius romeliae, qui et ipse iuxta osee prophetam ex tribu ephraim, de qua ieroboam filius nabath uitulos aureos in bethel et dan constituerat, et a domo dauid dei populum separarat, refertur ad haereticos, consentientes sibi, ut expugnent ecclesiam. quod cum audierit domus dauid, quem in hiezechiel bonum pastorem legimus suscitandum, et populus eius simpliciter credens in dominum, pertremiscet. et ideo pertremiscet, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. iisdem autem haereticos atque gentiles contra domum dauid argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare, nulli dubium est; ut qui inter se discrepant, in ecclesiae oppugnatione consentiant. iuxta illud quod herodes et pilatus inter se discordantes, in domini passione amicitia foederantur.

et dixit dominus ad esaiam: egredere in occursum achaz, tu et qui derelictus est iasub filius tuus, ad extremum aquae ductus piscinae superioris, in uia agri fullonis. et dices ad eum: uide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris rasin, et syriae, et filii romeliae. eo quod consilium inierit contra te syria pessimum, ephraim et filius romeliae, dicentes: ascendamus ad iudam, et suscitemus eum, et euellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio eius filium tabeel. haec dicit dominus deus: non stabit, et non erit istud, sed caput syriae damascus et caput damasci rasin et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet ephraim esse populus. et caput ephraim samaria, et caput samariae filius romeliae. si non credideritis, non permanebitis. iasub filius esaiae, qui interpretatur reliquus atque conuertens, in typum populi iuda, qui erat de duorum regum manibus liberandus, iubetur egredi cum parente et occurrere achaz regi iudae in loco aquaeductus piscinae superioris, in uia agri fullonis, ubi postea lecturi sumus, sub ezechia rege iuda stare rabsacem et ex praecepto sennacherib regis assyriorum dei populum blasphemare. in quem locum egressi sunt, missi ab ezechia principes ciuitatis, quos in regum uolumine legimus. praecipitur que achaz, quamuis impio regi, propter domini misericordiam, ut agat silentium, et non terreatur neque formidet cor eius, putans se passurum similia quae prius sustinuerat. duas autem caudas titionum, id est torrium fumigantium, uocat rasin regem syriae, et phacee filium romeliae regem samariae, eo quod in illis finitum sit regnum syriae, id est damasci, et regnum samariae, id est decem tribuum, quae alio nomine appellabantur ephraim. scriptum est enim quod theglathphalassar rex assyriorum sub rege achaz ascenderit in damascum et uastauerit eam, et transtulerit habitatores eius cyrenem, et rasin interfecerit; et quod tetenderit insidias phacee, filio romeliae, osee filius ela, et percusserit eum, et interfecerit, et regnauerit pro illo in israel annis nouem; et quod uenerit salmanasar rex assur, et obsederit samariam quae nunc sebaste uocatur, tribus annis; et nono anno regni osee ceperit eam, uinctum que osee in carcerem miserit, et transtulerit israel in assyrios, posuerit que eos in halla et in habor iuxta fluuium gozam in ciuitatibus, siue, ut septuaginta transtulerunt, in montibus medorum. quamuis enim inierint consilium hi duo reges pessimi, ut ascenderent ad iudam, cuius regio in montibus sita est et suscitarent eum quiescentem et quodammodo dormientem, suo que imperio subiugarent; et superponerent ei regem filium tabeel, qui interpretatur bonus deus, ut uel hominem hoc nomine uel idolum demonstrarent. tamen haec dicit dominus deus: non stabit hoc consilium, sed interim modo caput syriae urbium erit damascus, et in ipsa metropoli damasco imperabit rasin. porro in ephraim propter ieroboam filium nabath, qui primus regnauit de ephraim, erit caput samaria, hoc est regia domus in urbe samaria, et samariae caput erit filius romeliae, id est phacee. regnum autem decem tribuum, id est populi ephraim post sexaginta et quinque annos esse cessabit. quod nisi diligentius attendamus, stare non poterit. quartodecimo enim anno achaz filii ioatham in tribu iuda, regnauit osee super samariam, et nono anno imperii sui captus est. regnauit autem achaz super iudam annis sedecim, post cuius mortem septimo anno imperii sui captus est osee, et destructa samaria, omnis que populus est transductus in medos. ita ut si uoluerimus sedecim annos achaz et septem osee ponere, efficiantur anni uiginti tres, aut ut multum uiginti quattuor; et ubi erunt sexaginta et quinque anni, in quibus regnum israel dicitur finiendum? igitur hebraei hunc locum ita edisserunt, ut amos qui sub ozia cepit prophetare, quando et esaias prophetiae suae habuit exordium, primus prophetauerit contra israel, dicens: israel autem captiuus ducetur de terra sua. titulus quoque prophetiae eius contra samariam sit; et prophetare coeperit in diebus oziae regis iuda ante duos annos terrae motus, quem uolunt eo tempore accidisse, quo ingressus ozias in templum dei, sibi sacerdotium uendicabat, et terra percussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus est lepra. uolunt autem annum fuisse uigesimum quintum oziae, quando haec acciderunt, cuius reliqui anni sunt uiginti septem. ozias enim regnauit annos quinquaginta duos, post eum regnauit ioatham filius eius annis sedecim, et huius filius achaz annis aliis sedecim; post quem regnauit ezechias, cuius sexto imperii anno capta samaria est, atque ita effici simul annos sexaginta quinque. haec per prophetam domino praedicente, et achaz et populus futura non credidit. unde subiungitur: si non credideritis, non permanebitis, ut symmachus transtulit, id est: et uos non permanebitis in regno uestro, sed in captiuitatem ducemini, sustinentes eorum poenas, quorum imitati estis infidelitatem. uel certe iuxta lxx: non intellegetis. et est sensus: quia quae dominus dicit futura, non creditis, intellegentiam non habebitis. haec iuxta historiam dixerimus. ceterum iuxta coeptam tropologiam considerandum est, quod impio regi esaias iubeatur occurrere, exiens de loco suo, non in principio aquaeductus, sed in extremis finibus piscinae superioris, quae erat in agro fullonis, ubi sordes et maculae purgabantur. quamuis enim achaz regnaret super iudam, tamen quia impius erat, in superioris piscinae extremis finibus morabatur. ergo deus non tam regis miseretur, quem indignum aestimabat salute, quam populi sui. duas autem caudas torrium fumigantium, ut prius diximus, uocat sapientiam saecularem haereticum que sermonem, quorum finis exustio est. qui frustra inierunt consilium, ut ascenderent contra iudam, et quasi neglegentem et dormientem caperent, et suis erroribus copularent, ponerent que super eum regem filium tabeel, hoc est, bonum deum. uterque enim aduersarius apud se ueritatem, apud se aestimat optimam esse doctrinam. denique marcion haereticus, boni dei filium, hoc est, alterius, putat esse christum, et non iusti, cuius prophetae sunt, quem sanguinarium, crudelem et iudicem uocat. haec illis dicentibus, dominus comminatur, quod non stet consilium ipsorum, sed interim nunc quamdiu mundus iste stat, et ea quae mundi sunt in suis finibus, et in suis urbibus dominentur. cum autem consummationis tempus aduenerit, hoc est, sexaginta quinque anni, et tam mundi res quae in sex diebus factae sunt, quam omnia quae ad quinque sensus pertinent, finem acceperint, tunc uniuersa esse soluenda, quae gentiles et haeretici futura non credunt, et propter infidelitatem non intellegunt quae dicuntur.

et adiecit dominus loqui ad achaz dicens: pete tibi signum a domino deo tuo in profundum inferni, siue in excelsum supra. qui prius per prophetam locutus fuerat ad achaz: uide ut sileas, noli timere, et cetera: illo non credente, et ideo non intellegente, ipse loquitur ad achaz, ut saltem auctoritate domini territus suscipiat quae dicuntur. quia tibi, inquit, uidetur esse difficile, quod regna potentissima breui tempore finienda sint et tu cum populo tuo de magno periculo libereris; pete tibi signum, nequaquam ab idolis, quorum errore retineris, sed a domino deo tuo qui tibi auxilium pollicetur, et ipsum signum optionis tuae est unde postules, siue de profundo siue de excelso. quod cum soli septuaginta dixerint, ceteri iuxta hebraicum significantius transtulerunt: de profundo inferni. ergo sicut profundum infernum significat, ita excelsum supra caelos intellegere debemus, ut cum de inferno siue de excelso signum acceperis, credas futura quae dixi. uis, inquit, ut scindatur terra et grandi hiatu inferi pateant, qui in corde terrae esse dicuntur, an ut aperiantur caeli? quod utrumque ad typum pertinet mortis domini et ascensionis: qui enim descendit, ipse est qui et ascendit. et in apostolo legimus: ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in caelum? hoc est christum deducere. aut: quis descendit in abyssum? hoc est christum de mortuis reducere. et in alio loco de christo disputans, ait: quae sit latitudo et longitudo et excelsum et profundum supereminentis scientiae et dilectionis christi. hoc quantum ad mysticos pertinet intellectus. ceterum et moyses accepit signa de terra, de quibus in psalmis legimus: misit signa et prodigia in medio tui, aegypte: ranas, locustas, ciniphes et coenomyiam; de caelo autem grandinem et ignem et trium dierum tenebras. ego reor et ezechiam, quando sol decem regressus est lineis, signum accepisse de caelo; et iesum filium naue in gabaon et haialon, stantibus sole et luna. plerique putant, saulem signum accepisse de terra et de profundo inferni, quando samuelem per incantationes et artes magicas uisus est suscitasse. sed et ionas propheta de abysso et de profundo ac mortis faucibus liberatus, signum dedit et accepit inferni. legi in cuiusdam commentariis hunc locum per allegoriam extenuatum, ut profundum et excelsum aisth�ta~g et no�ta~g intellegeret, quae nos possumus sensibilia dicere et intellegibilia, quorum alterum refertur ad sensus, alterum ad mentem et rationem. uirginem quoque interpretatur animam, quae nulla peccati corrupta est conscientia, et potest de se emmanuel, nobis cum deum, id est praesentem dei, generare sermonem. sed nos elixas agni carnes non comedimus uerum assas, et quae in nobis possint omnes uoluptatum siccare pituitas, ne sacramentum fidei nostrae, dum plus sapimus quam oportet sapere, neglegamus.

et dixit achaz: non petam et non temptabo dominum. non humilitatis est, sed superbiae, quod non uult signum a domino postulare. quamquam enim scriptum sit in deuteronomio: non temptabis dominum deum tuum, et hoc contra diabolum saluator usus sit testimonio; tamen iussus ut peteret, oboedientia debuit explere praeceptum, praesertim cum et gedeon et manue signum petierint et acceperint. quamquam iuxta hebraei sermonis ambiguitatem, in quo scriptum est ulo enasse adonai, et omnes similiter transtulerunt: non temptabo dominum, possit legi: non exaltabo dominum. sciebat enim rex impius quod si signum peteret, accepturus esset et glorificaretur dominus. ergo quasi idolorum cultor, qui in omnibus angulis platearum et in montibus lucis que nemorosis aras constituerat et pro leuitis habebat fanaticos; non uult signum petere quod praeceptum est.

et dixit: audite ergo, domus dauid: numquid parum uobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et deo meo? quis est iste qui dixit: audite ergo, domus dauid? nequaquam deus qui supra ad achaz dixerat: pete tibi signum a domino deo tuo; sed propheta, ut ex consequentibus comprobatur: quia molesti estis et deo meo. et est sensus: quia non solum prophetas persequimini et eorum dicta contemnitis, sed praesentis et iubentis dei sententiae contraitis, ita ut ei exhibeatis laborem, qui in alio loco ait: laboraui sustinens, idcirco dominus faciet quae sequuntur. pro labore et molestia, quod aquila et symmachus transtulerunt, lxx et theodotio agonem interpretati sunt, id est, luctam atque certamen, quia contentiosi non subiciant collum domini seruituti, sed illo uulnera eorum uolente curare, respuant sanitatem. et hoc notandum, quod achaz rege impiissimo nolente signum petere, sermo propheticus ad domum dauid, hoc est, ad tribum regiam conuertatur, de qua supra legimus: et nuntiauerunt haec domui dauid, dicentes: consenserunt syria et ephraim.

propterea dabit dominus ipse uobis signum. ecce uirgo concipiet et pariet et uocabis nomen eius emmanuel. nequaquam multifarie iuxta apostolum paulum et multis modis loquetur deus, nec iuxta alium prophetam in manibus prophetarum assimilabitur; sed qui ante loquebatur per alios, dicet ipse: adsum. de quo et sponsa rogabat in cantico canticorum: osculetur me osculis oris sui. dominus enim uirtutum ipse est rex gloriae. ipse descendet in uterum uirginalem et ingredietur et egredietur orientalem portam quae semper clausa est; de qua gabriel dicit ad uirginem: spiritus sanctus ueniet super te, et uirtus altissimi obumbrabit te; propterea quod nascetur in te sanctum, uocabitur filius dei. et in prouerbiis: sapientia aedificauit sibi domum. quando autem dicitur: dabit dominus ipse uobis signum, nouum debet esse atque mirabile. sin autem iuuencula uel puella, ut iudaei uolunt, et non uirgo pariat, quale signum poterit appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? et reuera, ut cum iudaeis conferamus pedem, et nequaquam contentioso, fune praebeamus eis risum nostrae imperitiae, uirgo hebraice bethula appellatur, quae in praesenti loco non scribitur; sed pro hoc uerbo positum est alma, quod praeter lxx omnes adolescentulam transtulerunt. porro alma apud eos uerbum ambiguum est; dicitur enim et adolescentula et abscondita, id est apokruphos~g. unde et in titulo psalmi noni, ubi in hebraeo positum est alamoth, ceteri interpretes transtulerunt: pro adolescentia, quod lxx interpretati sunt: pro absconditis. et in genesi legimus, ubi rebecca dicitur alma, aquilam non adolescentulam, nec puellam sed absconditam transtulisse. sunamitis quoque mulier, amisso filio, cum elisaei fuisset pedibus prouoluta et prohiberet eam giezi, audit a propheta: dimitte eam, quia in dolore est, et dominus abscondit a me. pro eo quod in latino dicitur: abscondit a me, in hebraeo scriptum est: eelim memmenni. ergo alma, non solum puella uel uirgo, sed cum epitasei~g uirgo abscondita dicitur et secreta, quae numquam uirorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. lingua quoque punica, quae de hebraeorum fontibus manare dicitur, proprie uirgo alma appellatur. et ut risum praebeamus iudaeis, nostro quoque sermone alma sancta dicitur. omnium que paene linguarum uerbis utuntur hebraei, ut est illud in cantico canticorum de graeco phoreion~g, id est ferculum, sibi fecit salomon, quod et in hebraeo ita legimus. uerbum quoque nugas et mensuram hebraei eodem modo et eisdem appellant sensibus. et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror alma in muliere nupta legisse, sed in ea quae uirgo est; ut non solum uirgo sit, sed uirgo iunioris aetatis et in annis adolescentiae. potest enim fieri ut uirgo sit uetula, ista autem uirgo erat in annis puellaribus. uel certe uirgo, non puellula et quae adhuc uirum nosse non posset, sed iam nubilis. denique in deuteronomio sub puellae et adolescentulae nomine uirgo intellegitur. si inuenerit, inquit, homo in campo puellam desponsatam et ui opprimens dormierit cum ea, interficietis uirum solum, qui concubuit cum ea, et puellae nihil facietis; non est adolescentulae peccatum mortis. quia quomodo si quis in insidiis insurgat contra proximum suum, et interficiat animam eius, sic hoc negotium accidit. in agro inuenit eam: clamauit puella desponsata et non est inuentus qui auxiliaretur ei. et in regum uolumine legimus, quod quaesierint puellam uirginem nomine abisag et introduxerint ad regem, quae dormiret cum eo et foueret eum et erat puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognouit eam. quod que sequitur: et uocabis nomen eius emmanuel, et lxx et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in matthaeo scriptum est: uocabunt, quod in hebraeo non habetur. ergo iste puer qui nascetur ex uirgine, o domus dauid, nunc a te appelletur emmanuel, id est nobis cum deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, deum te habere praesentem; et qui postea uocabitur iesus, id est saluator, eo quod uniuersum hominum genus saluaturus sit, nunc a te emmanuelis appelletur uocabulo. uerbum carathi, quod omnes interpretati sunt uocabis, potest intellegi et uocabit, quod ipsa scilicet uirgo quae concipiet et pariet, hoc christum appellatura sit nomine. in multis testimoniis quae euangelistae uel apostoli de libris ueteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos uerborum ordinem secutos esse, sed sensum. unde et in praesenti loco, pro: concipiet in utero, matthaeus posuit: in utero habebit; et pro uocabis: uocabunt. hebraei hoc de ezechia filio achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante sit capta samaria, quod omnino probari non potest. siquidem achaz, filius ioatham, regnauit super iudam et hierusalem annis sedecim, cui successit in regnum filius eius ezechias, annos natus uiginti quinque et regnauit super iudam et hierusalem annis uiginti nouem. quomodo ergo, ut demus primo anno achaz hanc ad eum factam prophetiam, de ezechiae conceptu dicitur et natiuitate, cum eo tempore quo regnare coepit achaz, iam nouem ezechias esset annorum, nisi forte sextum ezechiae regni annum, quo est capta samaria, infantiam eius appellari dicant, non aetatis, sed imperii. quod coactum esse atque uiolentum, etiam et stultis patet. quidam de nostris esaiam prophetam duos filios habuisse contendit, iasub et emmanuel; et emmanuel de prophetissa uxore eius esse generatum, in typum domini saluatoris, ut prior filius iasub, quod interpretatur relictus, siue conuertens, iudaicum populum significet, qui relictus est, et postea reuersurus. secundum autem, id est emmanuel et nobis cum deus, gentium uocationem, postquam uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. pro quo lxx transtulerunt: antequam sciat. quod que sequitur: assumere malum, in hebraico non habetur. et est sensus: o domus dauid, cui dei sermone praecipitur, ut uoces, id est inuoces, in periculo constituta nomen emmanuelis, id est nobis cum deus; non mireris ad rei nouitatem, si uirgo deum pariat, qui tantam habeat potestatem, ut multo post tempore nasciturus, te nunc liberet inuocatus; ipse est enim qui uisus est abraham, et locutus est cum moyse. dicam et aliud mirabilius, ne eum putes in phantasmate nasciturum, cibis utetur infantiae, butyrum comedet et lac. et licet de eo multa post saecula euangelista testetur: puer autem proficiebat sapientia et aetate et gratia apud deum et apud homines; et hoc dicatur, ut ueritas humani corporis approbetur. tamen adhuc pannis inuolutus, et butyro pastus ac melle, habebit boni mali que iudicium, ut reprobans mala, eligat bona. non quod hoc fecerit, aut reprobauerit, uel elegerit; sed quod scierit reprobare et eligere, ut per haec uerba noscamus, infantiam humani corporis diuinae non praeiudicasse sapientiae. denique iacentem in praesepio angeli pastoribus nuntiant, magi adorant de oriente uenientes, quos utique electos esse credendum est. et e contrario herodes, scribae ac pharisaei reprobantur, quia pro uno infante multa paruulorum milia trucidarunt.

prius enim quam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum. sexto imperii anno ezechiae est ab assyriis capta samaria, id est tricesimo primo anno aetatis ipsius. sic itaque iste qui nasciturus, uel de uirgine, ut nos probamus, uel de adolescentula, ut iudaei uolunt, butyrum et mel comedet, et tam paruulus erit, ut malum a bono discernere nequeat et antequam ille tempus egrediatur infantiae, terra syriae et samariae uastanda ab assyriis sit. respondeant hebraei, quomodo ezechias triginta et uno annis infantulus praedicetur, et tam rudis aetatis, ut mel et butyrum comedens, iuxta niniuiticos pueros, nec sinistram nec dexteram, id est, nec malum nec bonum nouerit. relatum autem ad emmanuel, quod interpretatur nobis cum deus, facilem habebit intellegentiam. quod ad mysterium et inuocationem nominis eius terra syriae et samariae, assyrio superante, uastetur; et domus dauid liberetur a duobus regibus quos metuit, rasin uidelicet et phacee.

adducet dominus super te et super populum tuum, et super domum patris tui dies qui non uenerunt a diebus separationis ephraim a iuda, cum rege assyriorum. locus iste per hyperbaton legendus est. denique et nos secuti hebraicam ueritatem, ita eum interpretati sumus: o domus dauid, ausculta quae dico, ut derelinquatur terra syriae et samariae a facie regum duorum, quos tu uehementissime reformidas. adducet dominus dies super te et super domum patris tui dauid, quos numquam habuisti ex eo tempore quo decem tribus a duabus tribubus separatae sunt et regnum in samaria habere coeperunt. adducet autem istos dies, id est tempora, cum rege assyriorum, ut illis superatis atque subuersis, tu emmanuelis praesentia libereris. lxx hunc locum ita uerterunt: adducent dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui necdum uenerunt ex qua die abstulit ephraim a iuda regem assyriorum. quod quem sensum habeat, scire non possumus, nisi forte hoc dicendum est, quod peccatorum suorum magnitudine ephraim, id est samaria, primum ad se assyriorum fecerit impetum declinare. aliter: interim nunc duo reges rasin et phacee, qui te obsident et uastare festinant, breui tempore subuertentur. tuae autem uastationis tempus illud adueniet, quando, quod numquam speraueras, immo numquam metueras, assyrius uenerit. per quae docet domui dauid, non syriam et samariam, sed assyrios esse metuendos. praesenti ergo formidine liberat et de futuro tempore comminatur.

et erit in die illa, sibilabit dominus muscae, quae est in extremo fluminum aegypti, et api quae est in terra assur; et uenient, et requiescent omnes in torrentibus uallium, et in cauernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in uniuersis foraminibus. cum fuerit duorum regum terra deserta, damascus et samaria, quam tu nunc detestaris et metuis. tunc adducet dominus, o domus iuda, super te et populum tuum dies, quos numquam ante uidisti, et regem assyriorum. frustra igitur praesentia metuis, semiustos torres et ignem penitus non habentes; scire enim debes, quod sibilo suo dominus muscas aegypti et fluminum eius, haud dubium quin septem di�ruchas~g nili significet, uocaturus sit; et apem, quae est in terra assur. muscas autem aegyptios uocat propter sordes idololatriae et imbellem populum; et apem assyrios, quorum illo tempore potentissimum regnum erat et ad bella promptissimum; uel ob id, quia omnis prope assyriorum et persidis regio usum habebat sagittarum. hi igitur omnes uenient, et occupabunt terram tuam in torrentibus uallium et cauernis petrarum et in omnibus frutetis et foraminibus, lignis que nemorosis. haec autem per metaphoram dicuntur, ut quia semel muscas, et apes nominauerat, translationem seruaret in reliquis. legamus regum et paralipomenon libros, et inueniemus ab aegyptiis caesum sanctum regem iosiam, et populum israel potestati aegyptiae subiugatum, ita ut regem illis constitueret. et post non multum temporis uenit nabuchodonosor cum innumerabili multitudine bellatorum, capta que hierusalem et ceteris iudaeae urbibus dirutis, incendit templum, et habitatores assyrios posuit in iudaea.

in die illa radet dominus in nouacula conducta, in his qui trans flumen sunt, in rege assyriorum, caput, et pilos pedum, et barbam uniuersam. haec quidam putant de assyriis prophetari, qui mille trecentis annis, antequam hierusalem subuerterent, regnum asiae aegypti que et libyae possederunt, quod a medis persis que uincendi sint et eorum imperium destruendum. alii uero arbitrantur, quod trans flumen euphratem caesi sint aegyptii. nos autem nouaculam mercede conductam ipsum arbitramur assyrium, quem in hieremia, ob ultionem populi peccatoris, etiam columbam suam uocat. denique et in uisione tyri, quia in exstruendis munitionibus et aggere comportando nabuchodonosor plurimum laborauerat, et illis classe fugientibus, fuerat mercede priuatus, data est ei aegyptus pro mercede et labore suo. ergo in ista nouacula acutissima, et in his, qui habitant trans flumen euphratem, in rege uidelicet assyrio, omnes capillos et pilos totius corporis a capite usque ad pedes decorem que barbae, quod uirilitatis indicium est, radet dominus de iudaea, ut nihil in illa forte, nihil pulchrum resideat, sed effeminatis hominibus, immo ignominiosis mulieribus comparentur.

et erit in die illa: nutriet homo uaccam boum, et duas oues, et prae ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille uites mille argenteis, et in spinas et in uepres erunt. cum sagittis et arcu ingredientur illuc; uepres enim et spinae erunt in uniuersa terra. et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non ueniet illuc terror spinarum et ueprium, et erit in pascua bouis et in conculcationem pecoris. post subuersionem hierusalem et captiuitatem populi et templi incendium, nabuzardan princeps militiae, quem lxx archimageiron~g uocant, paucos de populo et eos pauperes dereliquit in terra, qui uineas et agros colerent. denique godolias, qui eis praepositus erat de regio genere relictus, hortatur et dicit: nolite timere chaldaeos; habitate in terra et seruite regi babylonis et bene erit uobis. in die igitur illa, hoc est in illo tempore cum fuerint omnes opes iudaeorum translatae in chaldaeam, tanta solitudo erit in terra iudaeae et tam incredibilis uastitas, ut nequaquam armenta boum habeant nec greges ouium, sicut prius habere consueuerant; sed uix rarus habitator unam uaccam nutrire possit et duas oues; non ad arandum, sed ad cibum atque uestitum, lactis ac uelleris, propter inopiam quippe frumenti et omnium, quae terra gignit ad comedendum, lacte ac butyro et agresti melle uescentur. quod que ait: prae ubertate lactis comedet butyrum, hoc significat quod terra cultorum raritate fertilior sit et magis apta pascuis. in illo tempore prae hominum paucitate, tanta erit uini inopia desertis uineis, quae metu hostili nequaquam putabuntur, ut singulae uites siclis argenteis singulis uix emantur. in uepres enim et in spinas omnis terra redigetur; tanta que erit formido, ubique saeuientibus gladiis, ut absque arcu et sagittis nullus suum agrum inuisere audeat, et derelictis campestribus locis, ad montana confugiant, ibi que locorum difficultate muniti, uix asperos montes manu fodiant, quia boues, aratra et uomeres non habebunt sicubi ergo rarus cultor in montibus fuerit inuentus, inde uitam miserabilem sustentabunt. cetera autem patebunt pascuis et absque ullo custode a brutis animantibus conculcabuntur. haec post captiuitatem solere fieri, utinam nesciremus! at nunc magna pars romani orbis quondam iudaeae similis est, quod absque ira dei factum non putamus, qui nequaquam contemptum sui per assyrios ulciscitur et chaldaeos. sed per feras gentes et quondam nobis incognitas, quarum et uultus et sermo terribilis est et femineas incisas que facies praeferentes, uirorum (et bene barbatorum!) fugientia terga confodiunt. legisse me noui in his locis latissimam et inextricabilem tropologiam, quod uniuersa, quae iuxta historiam disseruimus, spiritaliter iudaeis acciderint, uix unam habentibus uaccam et duas oues, munda uidelicet animalia, ut nequaquam solido cibo, sed lacte nutriantur infantiae et comedant mella uerborum, quae distillant de labiis mulieris meretricis; et uinum non habeant, quod laetificat cor hominis, sed omnia eorum opera redigantur in spinas, ut uulnerentur ab aduersariis, qui percutiunt in obscuro rectos corde. quod si quando uoluerint altius quippiam sapere, et nimio labore sudantes de scripturis sanctis mysticum aliquid inuenire, nihilominus fruges non afferant doctrinae, sed uepribus compleantur et spinis, quae oriuntur in manibus ebrii. et nequaquam terra eorum atque doctrina, ab hominibus, rationalibus animantibus, sed a bobus, quorum deus curam non habet, et a brutis animalibus conculcetur.

8. et dixit dominus ad me: sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis: uelociter spolia detrahe, cito praedare. et adhibui mihi testes fideles, uriam sacerdotem et zachariam filium barachiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. et dixit dominus ad me: uoca nomen eius: accelera, spolia detrahe, festina praedari, quia antequam sciat puer uocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo damasci, et spolia samariae coram rege assyriorum. lxx pro libro grandi, interpretati sunt librum nouum et magnum. et pro eo quod in hebraeo habetur: adhibui mihi testes fideles, dixerunt: adest enim, et testes fac mihi fideles homines. et pro uria sacerdote, tantum uriam, cetera similiter. primum propheta missus est ad achaz, ut ei praediceret quae scriptura commemorat, quo audire nolente, ipse dominus loquitur ad achaz et praecepit ei, ut petat sibi signum in profundum, siue in excelsum. quo respondente: non petam, et non temptabo dominum, dimisso rege impio, ad domum dauid dei uerba uertuntur, et promittitur ei uirgo paritura filium, cuius nomen sit emmanuel, hoc est nobis cum deus. qui si crebro fuerit inuocatus, samariae subuertatur et syria; subuertatur autem a rege assyriorum, qui et ipsum iudam postea capturus sit; ita ut omnis terra iudaea uertatur in solitudinem. rursum ergo sub alia figura partus describitur uirginalis. et dixit dominus ad prophetam, ut nequaquam in populos proferat nouae natiuitatis arcanum, sed scribat eam in isto grandi uolumine, quod nunc legimus. et quo sit mirabilius, humanis uerbis et stilo, quo homines scribere consueuerunt, dei sacramenta comprehendat. quid est autem illud quod scribitur humano stilo? ut puer natus uelociter spolia detrahat et cito praedetur, hoc est, ne ultra patiatur regnare diabolum. nec mittat angelos nec prophetas; sed ad saluandas creaturas suas ipse descendat. facit ergo propheta quod iussum est et adhibet sibi duos testes fideles, uriam sacerdotem, qui legis doctor est, dicente malachia: labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus domini exercituum est; et zachariam filium barachiae, quem prophetam fuisse dubium non est. legimus, quod regnante achaz, zacharias sacerdos fuerit templi domini, cui praecepit achaz, ut altare simile altaris damasci faceret. et dierum narrat liber, quod ezechias filius achaz quaesierit dominum in diebus zachariae eruditi in timore dei. exhibuit autem se esaias dignum spiritu prophetali et praebuit prophetissae, id est spiritui sancto, qui sermone hebraico uocatur genere feminino rua, iuxta illud quod scriptum est: accedite ad dominum, et illuminamini. spiritu itaque sancto conceptus est dominus. et licet humanus sermo natiuitatis eius nequeat explicare, mysteria, tamen gabriel ipsi uirgini loquitur, quae concepit: spiritus sanctus ueniet super te, et uirtus altissimi obumbrabit te; propterea quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. quidam prophetissam sanctam mariam interpretantur, quam prophetin fuisse non dubium est; ipsa enim loquitur in euangelio: ecce enim amodo beatam me dicent omnes generationes, quoniam fecit mihi magna qui potens est, et reliqua. praecipitur que esaiae, ut ipsum puerum, qui prius uocabatur emmanuel, nunc appellet: accelera, spolia detrahe, festina praedari. ascendens enim in altum, captiuam duxit captiuitatem; accepit dona hominibus. et antequam humanum corpus assumeret, et iuxta infantiam patrem uocaret deum et matrem mariam, auferetur damasci fortitudo, et spolia samariae per regem assyriorum, ut necdum natus populum suum, domum dauid, sola inuocatione saluaret. urias interpretatur lux domini. zacharias memoria domini; et barachias benedictio domini, quibus testibus christi natiuitas comprobatur. ipse enim in euangelio duobus euntibus in emmaus, incipiens a moyse et prophetis, edisseruit quod de se omnia prophetassent. iuxta tropologiam, in anima uirginali et nulla sorde maculata, de spiritu sancto dei sermo conceptus, uelociter de aduersariis potestatibus spolia detrahit et sibi facit uniuersa seruire. cum que ex parte nunc uideat, et ex parte prophetet, priusquam possit esse perfectus, et merito uocare deum patrem et matrem suam caelestem hierusalem, adhuc in infantia et in profectu positus, uincet fortitudinem damasci, doctrinam uidelicet sapientiae saecularis; et auferet spolia samariae, quibus ecclesiam haeretici spoliauerunt, dicentes: non est nobis portio in dauid, neque hereditas in filio iesse, praesente rege ipso assyriorum, diabolo, qui eis non poterit auxiliari. tales autem filios non solum maria prophetis, uirgo perpetua, sed et sanctae mulieres patriarchis generant. sara, quae interpretatur archousa~g, id est princeps: et rebecca, quae in lingua nostra patientiam sonat. et adiecit dominus loqui ad me adhuc, dicens: pro eo quod abiecit populus iste aquas siloe, quae uadunt cum silentio, et assumpsit magis rasin et filium romeliae, propter hoc ecce dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem assyriorum et omnem gloriam eius; et ascendet super omnes riuos eius et fluet super uniuersas ripas eius. et ibit per iudam inundans, et transiens usque ad collum ueniet, et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o emmanuel. dixerat supra auferendam damasci fortitudinem, et spolia samariae in conspectu regis assyriorum, et duos reges, assyrio pugnante, capiendos. nunc deus loquitur ad prophetam charactere solito scripturarum, per translationem siloe fontis hierusalem, et assyrii fluminis uiolentissimi, quod omnem terram israel suis inundet aquis et egrediatur ripas aluei, tanto que feratur impetu, ut postquam decem tribuum occupauerit terram, ad iudam perueniat, et transiens ad collum usque pertingat, per quae uicinam significat captiuitatem. non enim tunc captus est iuda, sed cunctis duarum tribuum urbibus subiugatis, sola remansit hierusalem, quae incredibili dei misericordia liberata est. potentiam ergo assyrii et innumerabilis eius exercitus, quam sub fluminis inundatione descripserat, nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est, ducibus et infinita multitudine operuerit terram emmanuelis, hoc est: defendentis eam dei. sed tamen non possederit, quamquam emmanuel a lxx sequenti capitulo coaptetur, non proprio nomine, ut apud hebraeos uocatur, sed interpretato, id est: nobis cum deus. siloe autem fontem esse ad radices montis sion, qui non iugibus aquis, sed in certis horis diebus que ebulliat, et per terrarum concaua et antra saxi durissimi cum magno sonitu ueniat, dubitare non possumus, nos praesertim qui in hac habitamus prouincia. est autem sensus, quia populus decem tribuum magis uoluit rasin et filio romeliae, id est damasci et samariae regibus esse subiectus, quam stirpi dauid, quae meo coepit regnare iudicio, faciam eum nequaquam his regibus, quos assumpsit, sed regi seruire assyrio, cuius potentia occupantis terram samariae, inundationi fluminis comparatur. et fit apostropha ad emmanuel, hoc est, ad praesentem deum, quod in tantum se erexerit assyrius, ut etiam terram ipsius iudam conatus sit possidere. iuxta anagogen, omnis haereticus qui iunxerit auxilio suo sapientiam saecularem et hierusalem, id est ecclesiam, uoluerit oppugnare, derelinquens aquas siloe fontis qui interpretatur missus, et qui salit in uitam aeternam, tradetur assyriorum principi, quem sensum magnum in posterioribus lecturi sumus, cuius traditus potestati, in profundum ueniet peccatorum. tantae est enim arrogantiae, ut ausus sit ostendere saluatori uniuersa regna terrae, et dicere: haec omnia mihi tradita sunt. conabitur quoque iudam, id est domum confessionis, intrare, et crebro per eos qui in ecclesia neglegentes sunt, usque ad collum ueniet, credentes in christo cupiens suffocare, et extendet alas suas, implens uniuersam regionem emmanuelis. sed non poterit obtinere, quia habet iudas praesentem deum. legimus in euangelio secundum ioannem, quod caecum a natiuitate, cuius oculos, luto ex saliua sua facto dominus linierat, miserit ad aquas siloe, quibus cum caecus lauisset lutum, caecitate detersa, clarum oculorum lumen accepit. quod, post signi magnitudinem, indicat non aliter caecitatem iudaeorum et omnis increduli posse sanari, nisi doctrina aquarum christi, quae absque strepitu et clamore uerborum leniter fluit, tenebrae prioris fugentur erroris. hoc quod in septuaginta legitur: et ambulabit super omnem murum uestrum, et auferet de iudaea hominem, qui possit caput leuare, aut forte aliquid facere. in hebraico non habetur, et in graecis codicibus (signum_obeli) ueru iugulante confossum est.

congregamini populi et uincimini, et audite uniuersae procul terrae: confortamini et uincimini. accingite uos, et uincimini; inite consilium et dissipabitur; loquimini uerbum, et non fiet, quia nobis cum deus. pro congregamini, siue infirmamini, et confringimini, ut interpretati sunt alii, lxx posuerunt: scitote. uerbum enim hebraicum rou, propter res litterae, et daleth similitudinem, intellexerunt dou. o igitur populi samariae et syriae, infirmos et debiles esse cognoscite, et emmanuele praesente, nihil posse contra hierusalem urbem dei; et hoc non solum uos, qui uicini estis, sed cuncta procul terra cognoscat. quamuis enim exercitum congregetis, et accingatis uos ad proelium, et maior sit numerus obsidentium quam obsessorum, tamen non semel, sed iterum dicam: uincimini. et quodcumque contra hierusalem inieritis consilium, dissipabitur. et licet supra dixeritis: ascendamus ad iudam, et suscitemus eum quiescentem, et ponamus regem super eum filium tabeel. loquimini quidem uerbum, sed non fiet, quia nobis cum est deus, id est emmanuel. possumus hoc testimonio et contra gentes abuti in persecutionis tempore, quod quamuis fortes esse uideantur et nos superare in his qui lapsi sunt, tamen uincantur in his qui pro christo fuderunt sanguinem et quod post bella pax reddatur ecclesiis; et uniuersa eorum contra emmanuelem consilia dissipentur, quia nobis cum sit deus. contradicentes quoque ueritati utiliter audient, ut tandem ratione superentur et nequaquam uelint in mendacio uincere, quia quodcumque dixerint, numquam peruersitas possit superare quod rectum est.

haec enim ait dominus ad me: sicut in forti manu erudiuit me, ne irem in uia populi huius dicens. non dicatis: coniuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, coniuratio est; et timorem eius ne timeatis, neque paueatis. dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pauor uester et ipse terror uester. et erit uobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus israel, in laqueum et in ruinam habitantibus hierusalem; et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. septuaginta hunc locum ita interpretati sunt: haec dicit dominus: forti manu recesserunt ab itinere uiae populi huius loquentes, ne forte dicant: durum est. omnia enim quae loquitur populus iste, dura sunt; timorem autem eius ne timueritis, neque conturbemini. dominum uirtutum ipsum sanctificate et ipse erit timor tuus, et si in ipso confisus fueris, erit tibi in sanctificationem, et non ut lapidi offensionis occurretis, neque ut petrae ruinae. domus autem iacob in laqueo et in conualle erit sedentibus in hierusalem; ideo infirmi erunt in ipsis plurimi, et ruent et conterentur, et appropinquabunt, et capientur. quod que sequitur: homines in tuitione, obelo praenotandum est. quia multum inter se hebraicum distat et uulgata editio, ideo utrumque posuimus. et primum de hebraico disputandum est: haec ad me locutus est dominus. qui propter bona opera, et gratiam quae per bona opera consecutus sum, siue forti manu sua erudiuit me et instituit, ne ambularem in uia populi huius, et pari tenerer errore. uel certe fecit me recedere a uia populi huius pessima, et dixit mihi: noli duorum regum timere coniurationem; sed hoc magis considera, quod omne quod loquitur hic populus aduersum me, coniuratio sit; et secundum symmachum, qui interpretatus est antarsin~g, in me exstiterit perduellis. tu autem propheta et hi qui te cum sunt, ne timeatis insidias populi, sed dominum timete, et ipse sit timor uester. principium enim sapientiae timor domini. qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis et in petram scandali, duabus scilicet domibus iudae et israel. praecipue autem in laqueum et in ruinam habitantibus in hierusalem, in quo impingent plurimi, et cadent, et conterentur, peccatorum que suorum uinculis irretiti, ducentur in captiuitatem. duas domus nazaraei, qui ita christum recipiunt, ut obseruationes legis ueteris non omittant, duas familias interpretantur, sammai et hellel, ex quibus orti sunt scribae et pharisaei, quorum suscepit scholam akibas, quem magistrum aquilae proselyti autumat et post eum meir, cui successit ioannan filius zachai, et post eum eliezer, et per ordinem telphon, et rursum ioseph galilaeus, et usque ad captiuitatem hierusalem iosue. sammai igitur et hellel non multo priusquam dominus nasceretur, orti sunt in iudaea, quorum prior dissipator interpretatur, sequens profanus; eo quod per traditiones et deuter�seis~g suas legis praecepta dissipauerit atque maculauerit. et has esse duas domus, quae saluatorem non receperint, qui factus sit eis in ruinam et scandalum. iuxta lxx, manu forti restitit populus dei uoluntati et dicit omnia dura esse quae dominus praecepit, secundum illud quod in euangelio legimus: durus est hic sermo, quis poterit audire eum? unde praecipitur eis ut dominum audiant et ipsum solum timeant. si enim ipso confisi fuerint, habebunt eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinae. de hoc loco et apostolus sumit testimonium, quod christus iudaeis factus sit in scandalum, gentibus autem in stultitiam. et rursum: israel sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: ecce ponam in sion lapidem offensionis et petram scandali; omnis qui credit in eo, non confundetur. ergo qui non receperunt emmanuelem, sed factus est eis in lapidem offensionis et in petram scandali, conterentur, captiui que ducentur. quod que ait: domus autem iacob in laqueo et in conualle erit sedentibus in hierusalem, hoc significat, quod non habitent in montibus, nec in excelsis scripturarum uersentur locis; sed semper humilia intellegant, peccatis peccata sociantes et uincti laqueis delictorum.

liga testimonia, signa legem in discipulis meis, et exspectabo dominum, qui abscondit faciem suam a domo iacob, et praestolabor eum. uox domini loquentis ad prophetam: quia, inquit, factus est dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus israel, et missum ad se emmanuel suscipere noluerunt. liga testimonia ueteris instrumenti, et trade illa discipulis meis, qui euangelium susceperunt, apostolis uidelicet, siue apostolicis uiris. uel certe lex et prophetia usque ad ioannem ligetur apud eos et clausa sit atque signata, ut quod legunt, non intellegant. pro discipulis enim, iuxta hebraici sermonis ambiguitatem, possumus et doctrinas interpretari. unde propheta respondit: quia euangelio succedente, lex apud iudaeos clausa est atque signata et iubes eam nequaquam iudaeis, sed gentibus assignari. idcirco ego exspectabo emmanuelem, quem promittis esse uenturum, de quo supra dixisti, quod ipse sit pauor noster, et ipse terror noster, et nobis sit in sanctificationem; et praestolabor dominum qui abscondit faciem suam a domo iacob, hoc est, a iudaeis, quia eum recipere noluerunt. lxx hunc locum ita interpretati sunt: tunc manifesti erunt qui signantur, ut non discant legem. quod hunc sensum habet, quando ceciderint plurimi, et contriti fuerint, et impegerint in lapidem offensionis, et in petram scandali, tunc manifesti erunt qui signantur in populo, ut nequaquam discant legem moysi; sed oboediant praeceptis euangelicis.

ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus in signa atque portenta israelis, a domino exercituum qui habitat in monte sion. praecepit mihi, ait dominus, ut ligarem testimonium in iudaeis et legem discipulis eius traderem atque signarem, quia abscondisset faciem suam a domo iacob; ideo praestolabor eum et exspectabo dominum meum, et non solum ego, sed et pueri, quos mihi dedit dominus, alii uidelicet prophetae et filii prophetarum, qui non ex uoluntate carnis et sanguinis, sed ex deo nati sunt. de quibus et apostolus loquebatur: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. isti autem pueri, id est prophetae, in signa dati sunt et in portenta israeli, iuxta illud quod in hiezechiele legimus: et erit hiezechiel uobis in signum. in zacharia quoque sancti uiri prophetarum que discipuli teratoskopoi~g, id est portentorum signorum que spectatores appellantur, eo quod semper prophetae in signum praecesserint futurorum. hoc interim iuxta litteram. ceterum beatus apostolus in epistola, quae ad hebraeos scribitur, docet, licet eam latina consuetudo inter canonicas scripturas non recipiat, hoc testimonium ex persona debere intellegi domini saluatoris. quamobrem non erubescit fratres eos uocare, dicens: annuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. et iterum: ego ero confidens in eum; et rursum: ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit deus. quia ergo pueri communicauerunt carni et sanguini et ipse similiter particeps factus est earumdem passionum. quomodo autem isti pueri in signum fuerint atque portentum sapientiae saeculi et superbiae iudaeorum, idem apostolus docet, qui elegisse dicit dominum saluatorem stulta mundi et infirma, ut confunderet sapientes et fortia. unde et ad apostolos saluator aiebat: nisi conuersi fueritis quasi unus de pueris, non intrabitis in regnum caelorum. puer autem efficitur noui euangelii praedicator, qui deponit ueterem hominem, qui corrumpitur in desideriis seductionis, et induitur nouo, qui renouatur in cognitionem iuxta imaginem creatoris. habitare autem dominum exercituum in monte sion, idem apostolus scribit: accessistis ad montem sion et ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem. unde miror quemdam nostrorum pueros istos duos esaiae filios intellegere, quos de prophetissae mulieris conceptione generarit, iasub uidelicet et emmanuel, quorum prior in abiectione prioris populi, sequens in assumptione gentium praecesserit. quod qui recipit, consequenter et osee prophetam uere meretricem uxorem habuisse firmabit.

et cum dixerint ad uos: quaerite a pythonibus et a diuinis, qui strident in incantationibus suis, numquid non populus a deo suo requirit pro uiuis a mortuis? ad legem magis et ad testimonium. quod si non dixerint iuxta uerbum hoc, non eis erit matutina lux. et transibit per eam; corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et deo suo. et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia, et caligo persequens; et non poterit auolare de angustia sua. si esaiae prophetae uox est, ut iudaei aestimant: ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit dominus in signum et in portentum israelis; et haec quae sequuntur, ipse ad discipulos suos credendus est dicere. cum dixerint, inquit, ad uos gentes et populi, de quibus supra lectum est: infirmamini, populi, et uincimini; quid prophetas uultis audire, quid esaiae uerbis decipimini et illum putatis quae uentura sunt nosse? quaerite magis a pythonibus et a diuinis, qui strident in incantationibus suis. pro quibus lxx interpretati sunt: qui de terra loquuntur, qui de uentre clamitant. omnis enim, qui de terra est, de terra loquitur. et cuius deus uenter est, et gloria in confusione eius, de uentre clamare credendus est. uos respondete eis, et dicite: numquid non populus a deo suo requirit pro uiuis a mortuis? si uos, inquit, pro uarietate idolorum uestrorum, non enim unum, sed plures habetis deos, eos consulitis, quos deos arbitramini; et a mortuis siue mortuorum hominum simulacris, de uiuentibus quaeritis: quanto magis nos deum nostrum per prophetas audire debemus? docet ergo discipulos; et infert ad legem magis et ad testimonium. si de aliquo, inquit, dubitatis, scitote scriptum: gentes, quas dominus deus tuus disperdet a facie tua, somnia audiunt et diuinos. tibi autem non ita tradidit dominus deus tuus: prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris; sicut me, illum audietis. unde si uultis nosse quae dubia sunt, magis uos legi, et testimoniis tradite scripturarum. quod si noluerit uestra congregatio uerbum domini quaerere, non habebit lucem ueritatis, sed uersabitur in errore tenebris que. lux pertransibit eam, hoc est, congregationem uestram, siue terram, et corruetis, et esurietis, et cum esurieritis, irascemini, secundum illud quod scriptum est: et cum non fuerint saturati, murmurabunt; et maledicetis deo regi uestro, et in necessitatibus sursum aspicietis in caelum, et in terram deorsum; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio genuum, et mentis angustia, et caligo oculorum, et non poteritis erui de angustia. haec iuxta hebraeos. ceterum ut supra diximus, si persona christi est dicentis: ecce ego, et pueri, quos mihi dedit deus. etiam haec ipse loquitur ad apostolos et ad credentes ex gentibus, qui eius euangelium susceperunt. si dixerint, inquit, patres uestri quos reliquistis: quaerite uentriloquos, quos pythonas intellegimus, qualem et in actibus apostolorum ancillam legimus, quae quaestui erat dominis suis; et qui de terra loquuntur, quod in euocatione animarum magi se facere pollicentur, et cetera maleficarum artium genera; hoc scire debetis, quod unaquaeque gens proprios consulat deos et de uiuorum salute mortuos sciscitetur. uobis autem in auxilium legem dedit deus, ut possitis dicere: non est talis ethnicorum diuinatio, qui cultores suos saepe decipiunt, sicut nostra, quae absque ullo munere profertur ex lege. unde interpretati sunt lxx: non sicut uerbum hoc, pro quo non est dare munera. gratis enim, inquit, accepistis, gratis date. ueniet autem super incredulos fames durissima, non fames panis aut sitis aquae, sed fames audiendi sermonem dei. et cum esurieritis, contristabimini, et maledicetis principi uestro et paternis traditionibus, hoc est diabolo et antiquis erroribus. hoc autem ad eos loquitur qui famem passi fuerint ueritatis, et suspicient in caelum sursum et in terram deorsum, et erunt in angustia, in tenebris et in tribulatione, ut non uideant usque ad tempus, donec et ipsi ad dominum conuertantur. latam explanationem loca ista desiderant, sed parcimus librorum magnitudini, ut tollamus fastidium lectionis. haec iuxta lxx translationem ex parte perstrinximus, quae in plerisque dissonat ab hebraeo. ceterum nazaraei locum istum ita disserunt: cum dixerint ad uos scribae et pharisaei, ut eos audiatis, qui omnia uentris causa faciunt; et in morem magorum stridunt in incantationibus suis, ut uos decipiant, hoc eis respondere debetis. non mirum si uos uestras traditiones sequamini, cum unaquaeque gens sua consulat idola. ergo et nos a uobis mortuis de uiuentibus consulere non debemus, magis nobis deus legem dedit, et testimonia scripturarum, quae si sequi nolueritis, non habebitis lucem, sed semper caligo uos opprimet, quae transibit per terram uestram atque doctrinam, ut cum decepti a uobis se in errore perspexerint, et sustinere famem ueritatis, tunc contristentur, siue irascantur; et maledicant uobis, quos quasi deos suos et reges putabant. et frustra ad caelum terram que respiciant, cum semper in tenebris sint, et non possint de uestris auolare insidiis.

9. primo tempore alleuiata est terra zabulon, et terra nephthali; et nouissimo aggrauata est uia maris trans iordanem galilaeae gentium. populus qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. lxx: hoc primum bibe, uelociter fac regio zabulon, terra nephthalin, et reliqui, qui iuxta mare estis trans iordanem galilaeae gentium. populus, qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam; qui habitatis in regione et umbra mortis, lux orietur uobis. duplicem posuimus editionem, quia uulgatum est testimonium et usurpatum ab euangelista matthaeo, ut uel diuersitas interpretationis uel similitudo noscatur. ac primum notandum quod testimonium hoc euangelista matthaeus non iuxta lxx, sed iuxta hebraeos posuerit. dicit enim sermo euangelicus: audiens autem iesus, quod ioannes esset traditus, secessit in galilaeam, et derelinquens nazareth, uenit et habitauit in capharnaum, quae est iuxta mare in finibus zabulon et nephtalim; ut impleretur quod dictum est per esaiam prophetam, dicentem: terra zabulon et terra nephtalim, uia maris trans iordanem galilaeae gentium; populus, qui sedebat in tenebris, uidit lucem magnam; sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. ex eo tempore coepit iesus praedicare et dicere: appropinquauit regnum caelorum. et ioannes euangelista refert quod iesus cum discipulis suis in cana galilaeae inuitatus ad nuptias, primum ibi signum fecerit; aquas in uinum conuertendo: hoc fecit principium signorum iesus in cana galilaeae; et manifestauit gloriam suam; et crediderunt in eum discipuli eius. unde et in lxx dicitur: hoc primum bibe, uelociter fac. quia terra zabulon et terra nephthali prima christi uidere miracula, ut prima biberet fidei potionem, quae prima uiderat dominum signa facientem. et iuxta hebraicum, primo tempore releuata esse dicitur onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum primum saluator euangelium praedicauit. unde et in sexagesimo septimo psalmo dicitur: benedicite dominum de fontibus israel. ibi beniamin adolescentior (paulus apostolus) in mentis excessu, qui et alibi loquebatur: siue mente excedimus deo. principes zabulon, principes nephthali duces eorum; quia in his tribubus fuere uiculi, de quibus duces nostri apostoli crediderunt. et crediderunt iuxta symmachum uelociter, ut audientes: uenite, et faciam uos piscatores hominum, statim et patrem relinquerent et nauiculam. nouissimo autem tempore aggrauata est fides eorum plurimis iudaeorum in errore permanentibus. mare autem hic lacum appellat genesareth, qui iordane influente efficitur; in cuius litore capharnaum, et tiberias, et bethsaida, et chorozaim sitae sunt, in qua uel maxime regione dominus commoratus est; ita ut populus, qui uel sedebat uel ambulabat in tenebris, lucem uideret, nequaquam paruam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, ut eius qui in euangelio loquitur: ego sum lux mundi. et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. inter mortem et umbram mortis, hoc esse puto, quod mors eorum est, qui cum operibus mortuis ad inferos perrexerunt: anima enim, quae peccauerit, ipsa morietur. umbra autem mortis eorum est, qui cum peccent, necdum de uita ista egressi sunt; possunt enim si uoluerint agere paenitentiam. pro galilaea gentium, aquila thinas~g gentium, symmachus terminos gentium interpretati sunt; thinas~g autem tumulos intellegimus arenarum, qui uel in litoribus uel in ripis sunt. hebraei credentes in christum hunc locum ita edisserunt: primo tempore hae duae tribus zabulon et nephthali ab assyriis captae sunt et ductae in hostilem terram; et galilaea deserta est, quam nunc propheta dicit releuatam esse, eo quod peccata populi sustineret. postea autem non solum duae tribus, sed et reliquae, quae habitabant trans iordanem et in samaria, ductae sunt in captiuitatem. et hoc, inquiunt, scriptura nunc dicit, quod regio cuius populus primus ductus est in captiuitatem et babyloniis seruire coepit, et quae prius in tenebris uersabatur erroris, ipsa primum lucem praedicantis uiderit christi, et ex ea in uniuersas gentes sit euangelium seminatum. nazaraei, quorum opinionem supra posui, hunc locum ita explanare conantur: adueniente christo et praedicatione illius coruscante, prima terra zabulon et terra nephthali scribarum et pharisaeorum est erroribus liberata, et grauissimum traditionum iudaicarum iugum excussit de ceruicibus suis. postea autem per euangelium apostoli pauli, qui nouissimus apostolorum omnium fuit, ingrauata est, id est multiplicata praedicatio; et in terminos gentium et uiam uniuersi maris christi euangelium splenduit. denique omnis orbis, qui ante ambulabat uel sedebat in tenebris, et idololatriae ac mortis uinculis tenebatur, clarum euangelii lumen aspexit.

multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam; laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe, sicut exsultant uictores, capta praeda, quando diuidunt spolia. iugum enim oneris eius et uirga humeri illius, et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die madian. quia omnis uiolenta praedatio cum tumultu; et uestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis. lxx: plurimam partem populi deduxisti in laetitia tua; et laetabuntur in conspectu tuo, sicut laetari solent in messe, et sicut hi qui diuidunt spolia; quia ablatum est iugum quod supra ipsos erat positum, et uirga de collo eorum. uirga enim exactorum dissipabitur, sicut in die madian. quia omnem stolam congregatam dolo, et uestimentum commutationis restituent; et cupient igne esse combusti. in obscuris locis utramque editionem ponimus, ut quantum a ceteris editionibus et ab hebraica ueritate distet uulgata translatio, diligens lector agnoscat. ad lucem ipsam, quae apparuit populo in tenebris constituto, id est ad dominum saluatorem fit apostropha. et dicitur ad eum: multiplicasti gentem, hoc est: replesti omnes gentes notitia tui; sed non magnificasti laetitiam. iuxta quod apostolus maerorem sibi dicit esse perpetuum pro fratribus suis qui sunt israelitae. et ionas contristatur, quod ita saluati sint niniuitae, ut cucurbita siue ciceion aruerit. et ipse dominus loquitur in euangelio: non ueni nisi ad oues perditas domus israel. et in passione: pater, si fieri, inquit, potest, transeat calix iste a me. qui locus hunc sensum habet: si potest fieri ut sine interitu iudaeorum credat gentium multitudo, passionem recuso. sin autem illi excaecandi sunt, omnes gentes uideant, fiat, pater, uoluntas tua. cum ergo christus aduenerit, et christianorum gens de uniuersis gentibus fuerit congregata, tunc laetabuntur apostoli, sicut messores laetantur in messe, de quibus dominus loquebatur: messis quidem multa, operarii autem pauci. et sicut exsultant uictores, qui captam diuidunt praedam. cum enim fortis captus fuerit et ligatus, omnis domus eius diripitur et diuiduntur spolia. tu autem, domine atque saluator, iugum oneris eius, hoc est diaboli, qui prius exsultabat in mundo, qui cunctis gentibus imperabat, qui grauissimo seruitutis iugo colla omnium deprimebat; et uirgam qua percutiebat uniuersos, et peccata sibi quasi quoddam tributum reddere compellebat, detraxisti de humeris eorum; et tibi liberatos seruire fecisti absque ullo exercitu et absque effusione sanguinis in abscondita manu, sicut quondam sub gedeone populo israel de madianitis uictoriam praebuisti. quomodo enim uestis, quae humano sanguine cruenta est, lauari non potest; sed infecta sanguine igne comburitur, ut maculae cum uestimento foedi cruoris intereant; sic diaboli uiolenta praedatio et tumultus ac turbae, quibus humanum, sibi subiecerat genus, gehennae ignibus deputatae sunt. lxx non omnes, sed partem quamdam populi credidisse significant; licet pro eo quod illi dixerunt deduxisti in laetitia, alii interpretati sint magnificasti. et cum in reliquis eumdem sensum teneat, stolam congregatam dolo et uestimentum commutatum, eum adiciunt redditurum, id est diabolum; quod scilicet omnes animas, quas dei auxilio nudauerat, cum ornamentis pristinis redditurus sit; non solum ipse, sed et satellites eius daemones, quibus si optio detur, magis eligant perire flammis, quam praedam perdere.

paruulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super humerum eius; et uocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis, super solium dauid et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. zelus domini exercituum faciet hoc. lxx: quia paruulus natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principatus factus est super humerum eius; et uocatur nomen eius magni consilii nuntius. adducam enim pacem super principes, et sanitatem eius. magnus principatus illius et pacis non est terminus, super thronum dauid et regnum eius, ut corrigat illud, et auxilietur in iudicio et iustitia; ex hoc nunc et usque in saeculum. zelus domini sabaoth faciet haec. ideo diabolus, et omnis eius uiolenta praedatio, qua humanum oppresserat genus, et sanguinem sanguini miscuerat, erit in combustionem, et cibus ignis aeterni, quia natus est nobis de uirgine puer, de quo supra dictum est: antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum; et postea in generatione prophetissae: antequam sciat puer uocare patrem suum et matrem suam. iste igitur puer, qui natus est de uirgine, appellatur emmanuel, id est nobis cum deus; et de prophetissa, hoc est de sancto generatus spiritu, nuncupatus est: accelera, spolia detrahe, festina praedari; nunc multis nominibus appellatur. et licet ex eo quod supra dixerat, emmanuel, id est nobis cum deus, deum illum esse monstrauerit; tamen nunc dicit factum illius principatum super humerum eius, uel quod crucem suam ipse portauerit, uel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem esaia dicente: reuelauit dominus deus brachium sanctum suum omnibus gentibus. et rursum: domine, quis credidit auditui nostro; et brachium domini cui reuelatum est? uocabitur ergo post duo nomina, sex aliis nominibus: admirabilis, consiliarius, deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. non enim, ut plerique putant, bina iungenda sunt nomina, ut legamus: admirabilis consiliarius, et rursum: deus fortis; sed admirabilis legendum est separatim, quod hebraice dicitur phele; et consiliarius seorsum, qui lingua eorum appellatur ioes; et deus separatim, qui hebraice el dicitur. denique in consequentibus ubi legimus: tu es enim deus et nesciebamus; et iterum: ego sum deus et non est alius praeter me; et multa his similia, pro eo quod in latino dicitur deus, in hebraico el scriptum est. quod que sequitur fortis, hebraice gibbor appellatur. unde et in eo loco ubi idem propheta commemorat: erunt confidentes super deo sancto israel in ueritate, et quod residuum est iacob super deo forti, pro deo forti in hebraico scriptum habet el gibbor. patrem autem futuri saeculi et resurrectionis, quod in nostra uocatione completur: et principem pacis - qui locutus est ad apostolos: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis - non dubitabit, qui pacem nostram iuxta paulum apostolum legerit saluatorem. qua nominum maiestate perterritos lxx reor non esse ausos de puero dicere, quod aperte deus appellandus sit et cetera; sed pro his sex nominibus posuisse, quod in hebraico non habetur: magni consilii angelum, et adducam pacem super principes, et sanitatem eius. quod hunc mihi sensum habere uidetur: magni consilii angelus est, qui nuntiauit nobis abiciendum pro tempore israel et gentes esse saluandas; dedit que pacem principibus suis, apostolis et apostolicis uiris, et sanitatem dogmatum suorum credentibus dereliquit. quod autem sequitur: multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis, pro quo lxx transtulerunt: magnus principatus eius, scire debemus quod uerbum hebraicum mesra et hic et supra lxx arch�n~g, id est principatum, interpretati sunt. pro quo nos supra principatum, hic imperium uertimus. aquila autem, uerbi ambiguitate deceptus, metron~g, id est mensuram, interpretatus est, quae et hebraice et latine eodem appellatur nomine. nec dubitare poterit de multiplici saluatoris imperio et pace eius, quae non habeat finem, qui in psalmis legerit: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; et rursum: et multitudo pacis, donec auferatur luna; id est: usque ad consummationem saeculi. principatus autem illius et imperium erit super solium et regnum dauid, quod post captiuitatem babyloniam fuerat dissipatum, ut confirmet illud et corroboret, et doceat esse perpetuum, ne cassa dei promissio uideretur, ab incarnationis tempore usque in sempiternum. propterea autem zelus, id est aemulatio, domini exercituum fecit hoc, quia ipsi eum ad aemulationem prouocauerunt in his qui non erant dii, et ille eos prouocauit ad aemulandum in gente, quae non erat gens. coepta emmanuelis et nascentis pueri de uirgine prophetia, ex eo loco ubi dicitur ad achaz: pete tibi signum a domino deo tuo, uersiculo isto finita est, quo infertur: zelus domini exercituum faciet hoc. nunc ad reliqua transeamus.

LIBER 4

inaequales dictamus libros, et pro diuersitate uisionum ac sensuum, alius contrahitur, alius extenditur, itaque finito tertio uolumine, transimus ad quartum, qui tertia mensura uersuum priore minor est, praesertim cum quintus, quem huic libro subiecimus, historicae explanationis sit, et paene duplicem numerum habeat. dum enim nolumus coniuncta diuidere, et olim interpretata transire, quasi inter duas maris pontici sumpl�gadas~g nauiculam nostram direximus, quae flante spiritu sancto et domino saluatore cursum dirigente nostrum, elabitur in pelagus, dicente te, uirgo christi eustochium: a quattuor uentis caeli ueni, spiritus, et mortua ossa uiuifica, ut quae iacebant in terrae puluere, spirante domino, suscitentur.

9. uerbum misit dominus in iacob, et cecidit in israel. et sciet populus omnis ephraim et habitantes samariam, in superbia et magnitudine cordis, dicentes: lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. et eleuabit dominus hostes rasin super eum, et inimicos eius in tumultum uertet, syriam ab oriente, et philisthiim ab occidente, et deuorabunt israel toto ore. in omnibus his non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta, et populus non est reuersus ad percutientem se, et dominum exercituum non inquisierunt. legimus supra quod in diebus achaz filii ioatham, filii oziae regis iuda, ascenderit rasin rex syriae, et phacee filius romeliae rex israel in hierusalem, ut expugnarent eam. et quod missus sit esaias propheta in occursum achaz cum iasub filio suo, ut ei diceret, ne timeret et cor illius ne formidaret a duabus caudis titionum fumigantium, eo quod in ipsis esset syriae et israel imperium finiendum. quo non credente propter rei magnitudinem et praesens periculum, iubetur ut sibi postulet signum. et quia idololatra erat, hoc quoque facere noluit; propterea dominus nequaquam ipsi regi, sed domui dauid dat signum filii sui de uirgine nascituri, ad cuius inuocationem sint de imminenti periculo liberandi et cetera quae usque ad praesentem locum interpretati sumus. multis ergo mysteriis in medio positis, nunc reuertitur ad id est quod coeperat, et euersionem rasin et ephraim, hoc est syriae et samariae, uaticinatur: uerbum, inquiens, misit dominus in iacob et cecidit in israel. apud hebraeos dabar quod per tres litteras scribitur consonantes daleth, beth, et res, pro locorum qualitate, si legatur dabar, uerbum significat, si deber, mortem et pestilentiam. quam ob causam plerique sermonis ambiguitate decepti, non uerbum dicunt missum esse, sed mortem. misit ergo dominus uerbum in iacob, et cecidit in israel. regnare uoluit iudam, ut iacob prophetat in genesi; et israel, hoc est decem tribus, sibi imperium uindicarunt, de quibus dictum est: ipsi regnauerunt, et non per me. imperii ergo dignitas, quae in unctione samuelis post abiectum saul coeperat in dauid, missa in iacob, hoc est, in duodecim tribus quae iacob olim uocabantur, cecidit in israel. non ut lxx transtulerunt, uenit; cecidit enim in impiis, quod staturum ad sanctos directum erat. sciet igitur populus ephraim et habitantes samariam, qui propter multitudinem eriguntur in superbiam, et dicunt: paruum est regnum iudae, et nostri comparatione uilissimum. itaque illis ruentibus quasi lateribus, nos quadro lapide aedificemus nobis domum. illorum sycomoris, quae ligna sunt uilia, hostili incursione succisis, nos imperium nostrum cedris exstruemus, quae imputribiles sunt, ut regnum significent sempiternum. sciat ergo hoc populus omnis ephraim et habitantes samariam, quod syrus qui nunc ei auxilio est, in hostem transeat. uel certe contra ipsum syrum, subita aduersariorum bella consurgant, et omnes uertantur in tumultum; ita ut contra israel syria ab oriente, et philisthiim, hoc est palaestini, ab occidente moueantur. et simul deuorent israel. cum que haec fecerint, nihilominus manus mea extenta (siue excelsa) est super israel et eos ferire non cessat. caesi que a deo non reuertentur ad percutientem se, nec dominum quaerent exercituum, uitulos aureos adorantes pro deo. iuxta anagogen hunc locum nostri ita edisserunt: misit deus filium suum ad iacob, hoc est ad iudaeos; et uenit ad israel, hoc est ad gentium populum, quos et apostolus appellari dicit israel. alii uero ita: uerbum suum misit dominus ad ecclesiam, quae priorem populum supplantauit et cecidit in israel, hoc est in haereticos, qui deum uidere se iactant. sciant itaque principes eorum, et omnes qui habitant in samaria, hoc est, qui dei legem custodire se dicunt et in ubertate esse uirtutum et fructus afferre iustitiae (hoc enim interpretatur ephraim), qui in superbia cordis sui despiciunt ecclesiam et simplicitatem eius arbitrantes imperitiam, dicunt: pro lateribus illius, quadris lapidibus atque fortissimis aedificabimus ecclesias nostras, et pro infructuosis arboribus cito que perituris, cedros sublimissimas exstruemus, quas conteret dominus, et quas iustus sub persona impii uidisse se narrat et non inuentum locum earum. dicit ergo dominus, quod rasin, qui interpretatur sapientia saecularis, cuius ephraim utebatur auxilio, uertatur contra eum et omnes inimici eius aduersum illum dimicent, et tam ab oriente quam ab occidente expugnetur, et deuoraturi sint israel toto ore. pro quibus interpretati sunt lxx: et aedificemus nobis turrim; et allidet deus qui consurgunt contra montem sion et inimicos illius dissipabit. cupiunt enim et ipsi in similitudinem templi dei aedificare sibi templum in samaria; sed quamuis mouerint pedes ab oriente, et dixerint: uenite, aedificemus turrim et faciamus nobis nomen antequam dispergamur, domino impugnante soluetur, et dissipabitur consensus eorum, et linguae eorum contra se inuicem diuidentur, ne consentientes peiores fiant, sed a se inuicem destruantur. cum que ita percussi sint, et ab hostibus deuorati, tamen non reuertentur ad dominum; sed adhuc manus illius ad percutiendum parata est, iuxta illud quod legimus in hieremia: sine causa percussi filios uestros; disciplinam non recepistis.

et disperdet dominus ab israel caput et caudam incuruantem et deprauantem in die una. longaeuus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. et erunt qui beatum dicunt populum istum, seducentes, et qui beati dicuntur, praecipitati. propter hoc super adolescentulis eius non laetabitur dominus, et pupillorum illius et uiduarum non miserebitur, quia omnis hypocrita est et nequam, et uniuersum os locutum est stultitiam. in omnibus his non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. succensa est enim quasi ignis impietas; ueprem et spinam uorabit, et succendetur in densitate saltus, et conuoluetur in superbia fumi. in ira domini exercituum contremuit terra et erit populus quasi esca ignis. uir fratri suo non parcet, et declinabit ad dextram, et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabitur; unusquisque carnem brachii sui uorabit. manasses ephraim, et ephraim manassen, simul ipsi contra iudam. in omnibus his non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. non solum dominus hostes rasin eleuabit contra eum, et inimicos eius uertet in tumultum, syriam ab oriente et philisthiim ab occidente, ut deuorent israel toto ore; sed quia non est reuersus ad percutientem se, nec requisiuit dominum exercituum, extendet manum ad percutiendum, ut disperdat de israel caput, et caudam incuruantem et deprauantem, eum uidelicet, qui recta peruertit. qui sit autem caput, ipse interpretatus est: longaeuus et honorabilis. et qui sit cauda: propheta, inquit, qui docet mendacium, id est pseudopropheta. dixit de principibus, nunc optimatibus iungit et populum, quod et magistri et discipuli, et eruditi, et uulgus indoctum pariter pareant. qui enim beatum dicebant populum, seductores sunt; et qui beati appellabantur, non propter uirtutem, sed propter munera, praecipitabuntur in mortem. unde et supra legimus: populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te et semitas pedum tuorum supplantant. in tali populo nullius personae miserebitur deus: non pupilli, non uiduae, quia omnis hypocrita est, aliud simulans et aliud agens; promittens castitatem et uiuens luxuriose; praeferens paupertatem et replens marsupium. unde iungit, et dicit: et uniuersum os locutum est stultitiam. propter haec omnia dominus non cessat irasci, sed adhuc ad percutiendum eleuat manum. et quia ista fecerunt, succendetur quasi ignis impietas, ut non cultum agrum, sed uepres et spinas deuoret, nec frugiferas arbores, sed infructuosum saltum, in quo habitant bestiae, sapiens flamma consumat. quam ob rem dicitur quod densitas saltus igne supposito, fumi superbia et altitudine conuoluatur. omne enim quod excelsum est, et in sublime consurgens, superbum appellari potest. pro quo nescio quid uolentes lxx transtulerunt: et deuorabit in circuitu collium omnia. unde et ad iram domini terra contremuit et populus ignis factus est pabulum, quia tanta fuit in eo crudelitas, ut ne carissimo quidem germanitatis nomini parceret, sed dextram deserens atque contemnens, saturaretur in his quae sinistra erant, dum uoluptatum, et malorum patitur famem, et semper cupit malis peiora sociare. ipsi quoque manasses et ephraim, qui de uno nati sunt utero et de eodem parente generati, in tantam rabiem proruperunt, ut hostili odio inter se dissiderent. legamus regum et paralipomenon uolumina, et inueniemus samariae inter se bella ciuilia, dum alii pro aliis regibus dimicant, et quomodo suis regibus interfectis, in iudae expugnationem concordent. secundum tropologiam, auferet dominus caput et caudam, maiorem pariter ac minorem. caudam appellans, non homines, sed iumenta, haereticos esse demonstrat, quae hoc membro utuntur ad stercora protegenda et ad arcenda parua animalia. et post caput, et caudam incuruantem iungit et deprauantem, quod legis praecepta subuertant, et rectam deprauent uiam. longaeuum quoque, qui caput est, et pseudoprophetam qui in cauda ponitur, disperdet, et magistros pariter et discipulos; alios qui propter munera laudant peccatores; alios qui laudati sua mala non sentiunt nec agunt paenitentiam. propter hoc in iuuenibus eorum non laetabitur dominus: uae enim ciuitati cuius rex adolescens. et qui deum patrem uel dominum uerum perdiderunt, non impetrabunt misericordiam. omnis enim haereticus hypocrita est, aliud agens et aliud simulans, et quidquid loquitur, licet uideatur esse sapientia, tamen stultitia est. propter haec extendit manum suam ad puniendum, et omnes impietates eorum quasi spinas uorax flamma consumet. et uerba absque uirtutibus, quae infructuoso saltui comparantur, inuoluentur fumi superbia. ad eorum poenam contremiscet omnis humus, et decepti populi aeternis tradentur ardoribus, quia turpis lucri gratia, ne suis quidem parcunt, sed certatim de deceptis populis praedas agunt, relinquentes bona et in pessimis immorantes. cum que semper sinistra inueniant, tamen suis numquam satiantur erroribus, uorantes carnem brachii sui, et aduersum ecclesiam pari studio dimicantes. propter luxuriam et uoluptates, et lucra de populis inter se habent discordiam, ut de una haeresi duae fiant, et rursum ipsae diuidantur in partes, ut proprios abducant greges et deuorent domos uiduarum et mulierum peccatricum, semper discentium et numquam ad scientiam ueritatis peruenientium. in omnibus his non auertetur furor domini, consumens uitia atque subuertens; sed quanto illi proficiunt ad peccandum, tanto iste amplius manum suam extendit ad poenas.

10. uae qui condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scripserunt, ut opprimerent in iudicio pauperes, et uim facerent causae humilium populi mei, ut essent uiduae praeda eorum, et pupillos diriperent. quid facietis in die uisitationis, et calamitatis de longe uenientis? ad cuius confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam uestram? ne incuruemini sub uinculo, et cum interfectis cadatis. super omnibus his non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. haec plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, quae habitabant in samaria, quod ad priora scelera etiam ista sociarint. nobis autem uidetur contra iudices tribus iudae et hierusalem, scribas uidelicet et deuter�tas~g, sermo propheticus conclamare, quod aduersum legem dei iniquas scripserint leges et traditionibus suis subuerterint iudicii ueritatem. deo enim dicente: honora patrem tuum et matrem, illi e contrario monuerunt filios parentibus dicere: donum quodcumque est ex me, tibi proderit, ne honorarent patrem et matrem; et cetera his similia. propterea autem scripserunt leges pessimas, ut opprimerent pauperes et humiles populi, ut praedas agerent de uiduis et pupillos diriperent. qui interrogantur quid facturi sint, cum uel captiuitatis uel iudicii dies aduenerit et calamitatis de longe uenientis, quae multo tempore ante praedicta est. ad cuius, inquit, fugietis auxilium, cum offenderitis deum, qui uerus auxiliator est, et ubi derelinquetis gloriam uestram? non enim proderunt diuitiae in die furoris, ne uinctos in hostilem terram ducat assyrius, ne corruatis in proelio. et ad extremum sicut in superioribus contra samariam crebro dixerat: in omnibus his non est auersus furor eius, sed adhuc manus eius extenta; etiam contra iudam loquitur, quod non sit finis mali eorum extrema captiuitas, sed etiam in hostili terra domini eos gladius persequatur. iuxta anagogen, omnis haereticus scribit iniquitatem, ut pauperes et humiles populi decipiat, uiduas et pupillos diripiat. qui enim diues est, de quo legimus: redemptio animae uiri propriae diuitiae, non sustinet comminationem, non cito ab eis capitur. pauper autem et qui humilis est et paruus in populis, cito ab eis scandalizatur. uidua quoque, quae uirum perdiderit deum, et pupillus qui patrem amiserit creatorem, de quo scriptum est: deum, qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es dei nutritoris tui, facile supplantantur. quid igitur facient in die iudicii, cum tantos deceperint, et calamitatis de longe uenientis? sicut enim ad iustum uirum dicitur: prope est uerbum in ore tuo et in corde tuo; et in alio loco: regnum dei intra uos est; sic haereticorum calamitas de longe ueniet, multo eis tempore praeparata. ad quem confugient, cum fictum habeant deum? cui tradent gloriam suam, cum simulata sint omnia? nec poterunt euadere uinculum, quo plurimos ligauerunt. unde et in uisione uallis sion, quae dei altitudine derelicta et haeretica humilitate decepta est, dicitur de magistris falsi nominis scientiae: omnes principes tui fugerunt, et qui capti sunt, dure ligati sunt. quod que cum singulis interfectis cadant et in aliorum nece ipsi pereant, et cum multa patiantur dies que uisitationis aduenerit, non sit finis eorum interitus; sed semper sibi impendentem manum domini pertremiscant. hucusque contra decem et duas tribus, id est contra samariam et hierusalem, dei comminatio est, quae regnante adhuc achaz, coepit in populo, de quibus duae et semis tribus sub eo captae sunt, et reliquae sub ezechia, qui achaz successit in regnum. sequens prophetia, contra assyrios scribitur.

uae assur, uirga furoris mei, et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. ipse autem non sic arbitratus est, et cor eius non ita aestimauit, sed ad conterendum erit cor eius et ad internecionem gentium plurimarum. dicit enim, numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut charcamis, sic chalanno, et ut arphad, sic emath? numquid non ut damascus sic samaria? quomodo inuenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de hierusalem et de samaria. numquid non sicut feci samariae, et idolis eius, sic faciam hierusalem et simulacris eius? ponamus in hoc loco translationem lxx, quae ab hebraico discordat in plurimis: uae assyriis; uirga furoris mei ipse est in manibus eorum, iram meam in gentem iniquam mittam, et populo meo praecipiam, ut faciat spolia et praedam, et conculcet ciuitates, et ponat eas in puluerem. ipse autem non sic cogitauit, et non ita arbitratus est; sed ut conterat mens eius et disperdat gentes plurimas. quod si dixerint ei: tu solus es princeps, respondebit: non tuli regionem quae est supra babylonem et chalane, ubi turris aedificata est. tuli autem arabiam et damascum et samariam; sicut has tuli, sic omnia regna capiam. ululate sculptilia in hierusalem et samaria; sicut enim feci samariae et idolis eius, sic faciam hierusalem et simulacris illius. primum sciendum est quod in hebraico non habet chalane, sed chalanno. ultima enim nominis huius littera non est iod, ut illi putauerunt, sed uau, quae litterae sola inter se distant magnitudine. turris autem aedificata est in campo sennaar, in quo erant arec, acad et chalanne et babylon, quae ex confusione linguarum nomen accepit. arabia autem non habetur in hebraeo, sed emath, quam syri usque hodie epiphaniam uocant. ululate quoque sculptilia in hierusalem, de suo addiderunt. quod que supra scriptum est: si dixerint ei: tu solus es princeps, respondebit: non tuli regionem illam et illam, sed tuli arabiam et damascum et samariam, hunc suggerit sensum: cum, inquit, dixerint assyrio qui capti sunt, tu princeps es omnium, ille adhuc infirmum se esse sentiens, respondebit: quomodo me uocatis principem, cum tantum arabiam et damascum et samariam ceperim, et longe positas nationes trans babylonem necdum meae subdiderim potestati? quo modo autem arabiam cepi, damascum et samariam, sic omnia mihi regna substernam. transeamus ad hebraicum, et quid nobis uideatur, breuiter annotemus. uae assyrio id est sennacherib, quia ipse est uirga, et baculus furoris mei; in manu enim eius indignatio mea, et per illum percutiam gentem fallacissimam, quae inter me semper et idola claudicauit, quae praecepta mea se facturam esse mentita est, et contra populum furoris mei ipsi praecipiam, ut spoliet eum atque praedetur, et redigat in puluerem, et conculcet quasi lutum platearum, id est, ut percutiat eum et non interficiat, ut uulneret et non animam auferat. ipse autem modum iracundiae meae egressus est, et non solum contra israel, ad quem directus fuerat, sed in gentes plurimas debacchatus est, ut omnia per circuitum regna contereret, et usque ad internecionem gentium plurimarum illius mucro saeuiret. erectus enim in superbiam, haec ausus est dicere: duces mei aliarum gentium reges sunt, et mihi subiecti, cunctis nationibus imperabunt. quomodo cepi charcamis, sic cepi et chalanno; quomodo arphad, sic obtinui et emath; quomodo damascum, sic mihi subieci et samariam. quomodo cetera regna, quae idolorum cultui seruiebant, meis subieci pedibus, sic et hierusalem et samariam, in qua eadem idola sunt, meae subiciam potestati. quo modo cepi samariam cum idolis suis, sic et hierusalem capiam quia eosdem ueneratur deos. pro charcamis autem lxx, addentes de suo, regionem trans babylonem, interpretati sunt: et chalane ubi aedificata est turris, arphad penitus relinquentes. possumus autem iuxta translationem eorum et tropologiae, dummodo pia sit, libertatem, ex eo quod ait: et populo meo praecipiam, ut faciat spolia et praedam, et conculcet ciuitates, et ponat eas in puluerem, etiam hoc dicere, quod cotidie populo suo praecipiat dominus, ut aduersariorum ciuitates quae eriguntur contra scientiam dei, et haereticorum nimio labore constructae sunt, in puluerem redigat, et nihil esse demonstret. qui intellegens infirmitatem cordis humani, et quod mortali carne circumdatus, non possit perfectam uirtutum habere uictoriam, nec omnes gentes capere, licet eum alii admirentur, et dicant: tu solus es princeps, respondebit eis: multa sunt quae destruere debeo, et adhuc destruere non potui; scio quod nesciam. et quamquam multa aduersariorum argumenta superauerim, tamen sunt pleraque, quae adhuc superanda sunt. simul que spe futurorum ex his, quae superauit, etiam ceterorum sibi uictoriam repromittit. iubentur autem ululare simulacra hierusalem et samariae; non ipsa quae ficta sunt, sed hi qui ea finxerunt; met�numik�s~g hi qui fecerunt, per ea quae facta sunt. ut non solum hi qui in haeresibus idola fabricati sunt, sed qui in ecclesia per ignorantiam defendunt pro ueritate mendacium, ululatu et paenitentia se errasse testentur.

et erit cum compleuerit dominus cuncta opera sua in monte sion et in hierusalem, uisitabo super fructum magnifici cordis regis assur et super gloriam altitudinis oculorum eius. dixit enim: in fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi, et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes; et inuenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur oua, quae derelicta sunt, sic uniuersam terram ego congregaui, et non fuit qui moueret pennam et aperiret os atque ganniret. lxx pro fructu, sensum, uel mentem magnam interpretati sunt. post captiuitatem samariae, et assyriorum uictoriam, et comminationem aduersum hierusalem, quia simulacra imitata samariae, simili sit ferienda sententia; nunc aduersum ipsum assyrium qui elatus est in superbiam, et suae fortitudinis putauit esse quod uicit, propheta loquitur. dixit enim assyrius, cordis tumore se iactans, quod in fortitudine manus suae, cunctas uicerit nationes, et incredibili sapientia omnium possederit terminos. et iuxta lxx tantae potentiae fuerit, ut bellatorum hominum urbes funditus subruerit, totum que orbem quasi nidum apprehenderit, et quasi derelicta oua a matribus, in suam praedam uerterit. et quia semel metaphoram ab auibus, nido et ouis sumpserat, seruauit in reliquis, ut diceret: non fuit qui moueret pennam et aperiret os atque ganniret. tantus, inquit, terror fuit fortitudinis meae atque uictoriae, ut ne fletum quidem et gemitum uicti libere proderent. sunt qui haec generaliter contra regnum assyriorum dici arbitrentur, quod postquam compleuerit dominus cuncta opera sua in monte sion et in hierusalem, hoc est, postquam subuersa fuerit hierusalem, assyriorum imperium destruatur. mihi autem ex his quae sequuntur, proprie contra sennacherib regem assyriorum uidetur comminatio. quod autem ait: postquam compleuerit dominus cuncta opera sua in monte sion et in hierusalem, non subuersionem urbis significat, sed obsidionem, quando uenit rabsaces dux sennacherib, et ea fecit quae in posterioribus idem propheta commemorat. secundum tropologiam, cum samaria et hierusalem domini iram sustinuerint, et in fabricatione idolorum errasse se senserint, tunc destruetur sensus magnus, assyrius, qui in tantam contra dominum inflatus est superbiam, ut sapientiae suae aestimauerit cuncta cessura, et quaeuis excelsa dogmata, et dialectica arte munita, concutienda et penitus destruenda. intantum ut in similitudinem pullorum auium non ualeant in sublime consurgere, et necdum animata insensibilia esse atque torpentia, quod ouorum demonstrat exemplum, et ne mutire quidem, et commouere linguam contra rationem et fortitudinem sui sermonis audere.

numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? quomodo si eleuetur uirga contra leuantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. contra sennacherib siue, ut multi putant, nabuchodonosor gloriantem atque dicentem: in fortitudine manus meae feci, in sapientia mea intellexi, et reliqua, sanctus propheta respondit: o stultissime mortalium, dei iram tuam putas esse sapientiam, et illius iussionem ad tuam refers fortitudinem? quomodo si securis glorietur contra eum qui securim tenet, et serra contra illum a quo trahitur, et dicant cuncta opera quae per securim et serram fiunt, sua arte perfecta. et si eleuet quispiam uirgam, et exaltet baculum ad percutiendum quem uoluerit, et ipsa uirga ac baculus glorientur, et dicant a se percussum esse percussus est. sic et tu cum organum dei fueris uoluntatis, erigeris in superbiam, et cuncta quae geruntur tuae gloriaris esse uirtutis. quidquid autem assyrio dicitur, et ad haereticorum superbiam et ad diabolum referri potest, qui securis et serra et uirga in scripturis appellatur, eo quod per illum infructuosae arbores succidantur et diuidantur atque serretur incredulorum duritia, et percutiantur uirga qui non recipiunt disciplinam. haeretici quoque quorum os in caelum ponitur, et lingua eorum pertransit in terram, et sensu quem a deo in bonam partem acceperunt, abutuntur in contrarium atque peruersum, ut loquantur contra eum a quo conditi sunt, et linguae ministerium, quo laudandus est dominus, uertant in blasphemiam.

propter hoc mittet dominator dominus exercituum in pinguibus eius tenuitatem, et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi combustio ignis. et erit lumen israel in igne, et sanctus eius in flamma; et succendetur et deuorabitur spina eius et uepres in die una. et gloria saltus eius et carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus, et reliquiae ligni saltus eius prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. quia ista fecisti, et locutus es quae supra narraui, propterea mittet dominus angelum suum, et una nocte centum octoginta quinque milia de tua morientur exercitu. ita ut potentissimi quique, quos pingues appellat, redigantur in tenuitatem et in nihili; et sicut hebraei tradunt, illaesis uestibus assyriorum, corpora occulto crementur ardore. tunc lumen israel et sanctus, hoc est angelus, erit in igne et in flamma, et omnes spinae ac uepres assyriorum, id est malitia, consumetur, non longo tempore, sed uno die atque momento. et quomodo saltus et carmelus, qui est mons in galilaea nemoribus consitus, supposito igne uelociter concrematur; sic ab anima usque ad carnem omnis assyrii gloria consumetur. tunc spoliatus exercitus fugiet, quod idem in consequentibus propheta testatur, et de tam innumerabili multitudine quae carmelo et saltui comparata est, ad tantam ueniet paucitatem, ut puer paruulus eos possit numerare et describere. tradunt enim hebraei, decem tantum de eius exercitu remansisse. nostrorum quidam uolunt hunc regem typum esse aduersariae fortitudinis. et quomodo in daniele legimus principes regni persarum, et regni medorum, et regni graecorum, sic et principem esse assyriorum, qui propter superbiam sensus magnus uocetur, et in die iudicii gehennae tradatur ardoribus quae praeparata est diabolo et angelis eius. et lumen israel et sanctum, hoc est ipsum dominum, succendere uepres ac spinas assyrii, omnem que illius potentiam et innumerabiles populos ad nihili deducendos. tunc eum timore perterritum, quasi colubrum tortuosum et fugitiuum, imminentes poenas uelle uitare. qui autem de saltu et confusione eius lignis que perituris potuerint euadere, eos dignos existere, qui numerentur et describantur a puero, cuius principatus in humeris eius est. hoc ipsum et ad haereticos referri potest, quod postquam ecclesiastica doctrina illuxerit, et omnes eorum decipulae patuerint, tunc ad tantam ueniant solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili eorum multitudine, quam haeretica fraude deceperant, uix pauci resideant qui eorum sequantur errorem. pro eo quod nos uertimus, mittet dominus in pinguibus eius tenuitatem, lxx transtulerunt: mittet dominus in honorem tuum ignominiam. et pro eo quod nos diximus: et sanctus eius in flamma, illi uerterunt: et sanctificabit eum in igne; per quod quidam intellegi uolunt poenas atque tormenta ad hoc adhiberi peccatoribus, ut diuino igne purgentur. quod que nos diximus: et gloria saltus eius, et carmeli eius, illi interpretati sunt: exstinguentur montes et colles et saltus, quo omnis assyriorum claritas et superbia et multitudo humilietur exstincta. et erit in die illa: non adiciet residuum israel, et hi qui saluati fuerint de domo iacob, inniti super eo qui percutit eos, sed innitetur super dominum sanctum israel in ueritate. reliquiae conuertentur, reliquiae, inquam, iacob, ad dominum fortem. si enim fuerit populus tuus israel quasi arena maris, reliquiae conuertentur ex eo. consummatio abbreuiata inundabit iustitiam. consummationem enim et abbreuiationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae. ubi in graeco dicitur: conuertentur reliquiae iacob ad deum fortem, pro deo forti, in hebraeo scriptum habet el gibbor, duo nomina de sex nominibus, quibus paruulum puerum et filium, qui datus est nobis, supra legimus appellatum. et pro eo quod scriptum est: reliquiae conuertentur, pro eo dicitur in hebraeo numero singulari: quod reliquum est conuertetur, id est, to~g hupoleimma~g epistrepsei~g, in hebraeo scribitur sar iasub. et ex hac occasione sermonis putant iasub filium esaiae in signum saluandi ex israel populi praecessisse. quando ergo lumen israel et sanctus carmeli saltus uepres que consumpserit, et rex assyrius cum paucis fugerit; tunc residui israel, qui cum ezechia principe captis ceteris iudaeae urbibus obsidebantur in hierusalem, nequaquam confident in assyrio, sicut nunc faciunt sub achaz rege, qui misit nuntios ad regem assyriorum dicens: seruus tuus ego sum, ascende et libera me de manu regis syriae, et de manu regis israel, qui consurrexerunt aduersum me. quando tulit aurum et argentum, quod inuentum est in thesauris domus domini et in domo regia, et misit regi assyriorum munera, audiuit que eum rex assyrius et uenit in damascum et cepit eam et transtulit et rasin interfecit. sed liberati ab ipso assyrio percussore, qui prius amicus, et postea hostis exstiterat, innitentur atque confident super dominum sanctum israel, nequaquam falso, ut sub prioribus fecerant regibus, sed in ueritate. quod sub ezechia factum legimus, ita ut idolis derelictis, conuerterentur ad cultum dei. et quia dixerat reliquias esse saluandas, transit ad posteriora tempora, et plenam saluationem futuram dicit esse sub christo. quod et apostolus paulus intellegens scribit ad romanos: esaias autem clamat pro israel: si fuerit numerus filiorum israel tamquam arena maris, reliquiae saluae fient. uerbum enim consumens et breuians in aequitate, quia uerbum breuiatum faciet dominus super terram. et sicut dixit esaias: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut sodoma facti essemus et gomorrae similes fuissemus. ubi ergo tanti uiri praecedit auctoritas, cesset alia omnis interpretatio. et reuera si legamus iosephum, et quanta hominum in hierusalem et in iudaea fuerit multitudo, quando passus est dominus, intellegimus uix paucos in apostolis et apostolicis uiris ex iudaeis esse saluatos. abbreuiatus autem atque perfectus sermo euangelicus est, qui pro cunctis laciniosae legis caeremoniis, dedit praeceptum breuissimum dilectionis et fidei, ut quod nobis fieri noluerimus, ne fecerimus alteri. unde et dominus in euangelio: in his, inquit, duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae. nonnulli hoc capitulum ad illa tempora referunt, quando sub zorobabel filio salatiel, et iesu filio iosedec, et esdra, et neemia quaedam pars populi reuersa est in iudaeam. quibus respondebimus, non eos seruare ordinem historiae, maxime cum ea quae sequuntur, non aduersum babylonios, quorum rex nabuchodonosor fuit, sed aduersum sennacherib regem dicantur assyriorum. propter hoc haec dicit dominus deus exercituum: noli timere, populus meus habitator sion ab assur, in uirga percutiet te et baculum suum leuabit super te in uia aegypti. adhuc enim paululum modicum que et consummabitur indignatio mea, et furor meus super scelus eorum. et suscitabit super eum dominus exercituum flagellum, iuxta plagam madian in petra oreb et uirgam suam super mare, et leuabit eam in uia aegypti. et erit in die illa: auferetur onus eius de humero tuo, et iugum eius de collo tuo, et computrescet iugum a facie olei. pro petra, quod iuxta hebraicum interpretatus est aquila, symmachus et theodotio ipsum uerbum posuerunt hebraicum sur oreb. pro quo lxx interpretati sunt: locum tribulationis, de quo in suo dicemus loco. difficile, inquit, tibi uidetur, o habitator sion, ut cunctis in circuitu ab assyrio gentibus subiugatis, tu solus de eius manibus libereris. ausculta quae dico: noli timere, populus meus, quod assur uincente capiaris. licet enim anno quarto decimo regis ezechiae ascensurus sit sennacherib rex assyrius super omnes ciuitates iudae munitas, ut capiat eas, et missurus rabsacen, qui obsessum in hierusalem populum terreat. tamen hoc scire debes, quod non te gladio, sed uirga percussurus sit, et pergens contra taracham regem aethiopiae, et aegyptios ac mare rubrum per uiam aegypti, baculum tantum suum eleuet contra te, et ferire non possit. adhuc enim paululum, et reuersus de aegypto cum infinita exercitus multitudine, atque obsidere te cupiens, statim mea indignatione ferietur, et flagellum illud, quod quondam aduersum madianitas sub gedeone, qui altero nomine uocabatur ierobaal, suscitaui, quando oreb et zebee principes madianitarum occisi sunt super petram durissimam, id est silicem, quae hebraice appellatur sur, ita ut ex petra et ex rege, qui in ea occisus est, locus petrae oreb nomen acceperit. leuabit ergo uirgam suam super mare rubrum pergens aduersus aethiopes, et leuabit reuertens ad te per uiam aegypti; sed statim ut de aegypto uenerit, auferetur onus de humeris tuis et iugum imperii eius, ac seruire desistes. quod iugum, id est potentia assyrii, a facie olei, id est dei misericordiae, computrescet. possumus autem hoc quod dixit: in uirga percutiet te et baculum suum leuabit super te in uia aegypti; et rursum: et uirgam suam super mare, et leuabit eam in uia aegypti, etiam sic intellegere, quod idcirco percusserit plurimos de tribu iuda, et in circuitu regni hierusalem ceperit ciuitates, quia non in deo, sed in aegyptiis habuerint fiduciam. unde et rabsaces exprobrat eis dicens: ecce confidis super baculum arundineum confractum, super aegyptum. cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam. sic pharao rex aegypti omnibus qui confidunt in eo. historia madianitarum in iudicum libro scripta est, quam et in psalmo legimus: pone principes eorum sicut oreb et zeb et zebee et salmana. errant ergo qui putant illud significari tempus, quando in libro numerorum madianitae caesi referuntur ab israel a deserto sur usque ad montem dei oreb; quae aliis apud hebraeos scribuntur litteris, cum eo tempore non fuerint in monte oreb, sed in solitudine sethim. iuxta anagogen praecipitur populo in ecclesia commoranti, ne timeat aduersarios, qui ad pugnandum semper parati sunt, et multa disputatione sua animas subuerterunt. ideo enim eos contra populum dei pauxillum accipere potestatem, et non tam gladio percutere quam uirga, id est: non occidere sed minari, quia in uia ambulauerint aegypti et non in domino sint confisi. cum autem ad deum reuersi fuerint et reliquerint iter aegypti, tunc flagellum dei iudicio suscitandum contra aduersarios. madian enim interpretatur ex iudicio, ut spiritu oris eius et oleo misericordiae iugum hostium computrescat.

ueniet in aioth, transibit in magron; apud machmas commendabit uasa sua. transierunt cursim gabee sedes nostra (siue ut alibi scriptum reperimus: mansione manserunt); obstupuit rama, gaba saulis fugit. hinni uoce tua, filia gallim; attende, laisa, paupercula anathoth; migrauit medemena; habitatores gebim confortamini. adhuc dies est, ut in nob stetur; agitabit manum suam super montem filiae sion, collem hierusalem. lxx: ueniet enim in ciuitatem aggai et transibit in mageddo; et in machmas ponet uasa sua; et transibit uallem, et ueniet in aggai. timor apprehendet rama ciuitatem saul; fugiet filia gallim. attende laisa; audietur in anathot; obstupuit medemena et habitatores gebim. consolamini hodie in uia, ut maneat; consolamini montem filiae sion et collem hierusalem. multum in hoc loco lxx ab hebraico discrepant; quam ob rem utramque editionem posuimus, ut quid nobis uideatur in singulis, christo, si meruerimus, inspirante, dicamus. describit sermo propheticus assyrii iter pompam que redeuntis de aegypto hierusalem, et quanto strepitu quanto que cursu ad oppugnandum eam ueniet. et primum, inquit, ueniet in aioth, ubi prae festinatione nimia nolens manere, transibit in magron, tantam que capiendae urbis habebit fiduciam, ut apud machmas commendet sarcinas suas, quasi cito subuersa urbe rediturus; quibus depositis, transibit eam cursim, et in gabee habebit diuersorium. quo paululum ibidem subsistente, ut lassum refoueat exercitum, rama urbs uicina terrebitur; gaba saulis quondam ciuitas fugiet. tunc et filia gallim, quae hebraice dicitur beth gallim, ita eiulabit, ut equorum arbitreris hinnitum. unde, o laisa, et paupercula (uel oboediens siue humilis) anathoth (tribus enim modis interpretari potest) diligenter attendite, et declinate currentis impetum, si potestis; migrauit enim iam de sedibus suis urbs medemena. uos autem qui habitatis in collibus, quod interpretatur gebim, tuti locorum altitudine, confortamini, id est, arma corripite. adhuc tantum supererat diei, ut stans in oppidulo nob, et procul urbem conspiciens hierusalem, agitaret manum suam atque concuteret super montem sion, uel despiciens eam atque contemnens, uel insultans et comminans, et admirans, quod toto sibi oriente subiecto, tam parua ciuitas potentiae suae audeat repugnare. haec iuxta hebraeos, ut nobis ab eis traditum est, breui sermone perstrinximus. nunc quid iuxta lxx editionem ecclesiastici uiri de hoc loco sentiant, subiciamus. cum iugum assyrii, siue ut quidam male arbitrantur, babylonii, ablatum fuerit de humeris tuis atque corruptum, fugiens assyrius sennacherib cum paucis reliquiis ueniet in aggai, quae in hebraico non habetur. et tanta erit fugientis trepidatio, ut ibi manere non audeat, sed transibit in mageddo, quam et ipsa scriptura non continet. et quia sarcinis suis praepeditus uelocius fugere non poterit, deponet uasa in machmas, et gradu concito transibit uallem, quam et ipsam hebraeus sermo non resonat; et rursum ueniet in aggai, quae bis in hoc loco ponitur et in hebraico non habetur. ad sonitum fugae eius contremiscet rama, ciuitas saul; quod perspicue falsum est. ciuitas enim saul appellatur gaba, ut in hebraico continetur. deinde ueniet in gallim; audiet laisa, audiet anathoth, contremiscet medemena. habitatores autem gebim et colles, quae sunt in hierusalem, id est, excelsi quique uiri, prouocantur ad consolandam hierusalem. non longo post tempore, sed in praesentiarum, et eadem die dum in uia est assyrius, ut maneant in locis suis, et perturbati timore nequaquam fugiant. hoc iuxta litteram. ceterum quidam in isto loco, cum falsorum nominum iuxta lxx etumologias~g inuenire non possit, nec se in libro hebraicorum nominum reperire potuisse testetur, mittit nos ad incertum, ut dicat in extremo mundi tempore et in consummatione huius saeculi imminentibus poenis, sensum magnum, principem assyriorum esse fugiturum, et per diuersa loca uarios que profectus fugere cupere ab ira dei. cum que ille fugierit, habitatores gebim, id est excelsas quasque uirtutes sermone prophetico prouocari, ut consolentur fugientem doceant que ne fugiat, sed maneat in uia et dei praestoletur misericordiam; et non solum consolari fugientem, sed in bonis operibus filiam sion reuocare a luctu et ad salutem paenitentiae prouocare, et hos esse colles in hierusalem de quibus in posteriore parte huius prophetae legimus: consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes; loquimini ad cor hierusalem. haec dixit, quia rei ueritate constrictus aliud quod diceret non habebat.

ecce dominator dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur, et subuertentur condensa saltus ferro, et libanus cum excelsis cadet. putant quidam hunc locum adhuc dici de assyrio, quod illo contrito, omnes in circuitu nationes, quae ditioni illius subiacebant, succidantur et humilientur, et saltus densissimus subuertatur; per quem metaphorik�s~g populum et principes intellegi uolunt. libanum quoque cum excelsis suis cadere ut nihil omnino assyriae resideat potestatis. alii uero ab hoc loco uolunt principium esse de christo; maxime cum et ea quae sequuntur, et nos de illo et circumcisio scripta fateatur. dixerat supra nomen de uirgine pueri nascituri, quod appellaretur emmanuel; et postea prophetissae conceptus utero uocaretur: accelera, spolia detrahe, festina praedari; et ipse esset lapis offensionis et petra scandali duabus domibus israel, cuius principatus esset in humero eius, et uocaretur sex nominibus: admirabilis, et consiliarius, et deus, et fortis, et pater futuri saeculi, et princeps pacis; et quod multiplicaretur eius imperium et pacis non esset terminus. nunc in prologo aduentus eius, prius quam dicatur quod de iesse et dauid sit genere nasciturus, per translationem fractae lagunculae passio illius demonstratur. quod, uolente deo, idcirco caro eius morti tradita sit, ut iudaeorum sublimitas destruatur, et excelsi quondam in terram corruant; et libanus cum suis cedris succidatur, de quo in zacharia legimus: aperi, libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas; ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici uastati sunt. quod autem a patre contritus et percussus esse dicatur, et illud indicio est: percutiam pastorem, et oues dissipabuntur. et aliud testimonium: quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. uerbum hebraicum phura, quod aquila keramidion~g interpretatus est, theodotio symmachus que uerterunt l�non~g, id est torcular, quod et ipsum iuxta inscriptionem trium psalmorum dominicam significat passionem, ipso dicente in esaia: torcular calcaui solus et de gentibus uir non erat me cum. lxx autem pro torculari, nouum sensum inferentes, gloriosos interpretati sunt.

11. et egredietur uirga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet. et requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus; spiritus consilii et fortitudinis; spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris domini. usque ad principium uisionis, uel ponderis babylonis, quod uidit esaias filius amos, omnis haec prophetia de christo est, quam per partes uolumus explanare, ne simul proposita atque disserta lectoris confundat memoriam. uirgam et florem de radice iesse, ipsum dominum iudaei interpretantur, quod scilicet in uirga regnantis potentia, in flore pulchritudo monstretur. nos autem uirgam de radice iesse sanctam mariam uirginem intellegamus, quae nullum habuit sibi fruticem cohaerentem; de qua et supra legimus: ecce uirgo concipiet et pariet filium. et florem dominum saluatorem, qui dicit in cantico canticorum: ego flos campi et lilium conuallium. pro radice, quam soli lxx transtulerunt, in hebraico scriptum habet geza, quod aquila et symmachus et theodotio kormon~g interpretati sunt, id est truncum. et pro flore qui hebraice dicitur neser, germen transtulerunt, ut ostenderent, quod multo post tempore babylonicae captiuitatis, nullo de stirpe dauid antiqui regni gloriam possidente, quasi de trunco maria, et de maria christus exortus sit. illud quod in euangelio matthaei omnes quaerunt ecclesiastici, et non inueniunt ubi scriptum sit: quoniam nazaraeus uocabitur, eruditi hebraeorum de hoc loco assumptum putant. sed sciendum quod hic neser per sade litteram scribatur, cuius proprietatem et sonum inter z et s latinus sermo non exprimit. est enim stridulus, et strictis dentibus uix linguae impressione profertur; ex qua etiam sion urbs scribitur. porro nazaraei, quos lxx sanctificatos, symmachus separatos, transtulerunt, per zain semper scribuntur elementum. super hunc igitur florem, qui de trunco et de radice iesse per mariam uirginem repente consurget, requiescet spiritus domini, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem diuinitatis habitare corporaliter; nequaquam per partes, ut in ceteris sanctis, sed iuxta euangelium quod hebraeo sermone conscriptum legunt nazaraei: descendet super eum omnis fons spiritus sancti. dominus autem spiritus est, et ubi spiritus domini, ibi libertas. in eodem matthaei uolumine legimus illud quod in consequentibus scribitur: ecce puer meus quem elegi; electus meus in quo complacuit animae meae; ponam spiritum meum super illum; iudicium gentibus proferet, ad saluatoris referri intellegentiam, in quo requieuit spiritus domini, id est: aeterna habitatione permansit. non ut auolaret, et rursum ad eum descenderet, sed iuxta ioannis baptistae testimonium iugiter permaneret, qui ait: uidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et manentem in eo, et ego nesciebam illum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem et manentem in eo, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. porro in euangelio, cuius supra fecimus mentionem, haec scripta reperimus: factum est autem cum ascendisset dominus de aqua, descendit fons omnis spiritus sancti, et requieuit super eum, et dixit illi: fili mi, in omnibus prophetis exspectabam te, ut uenires, et requiescerem in te. tu es enim requies mea, tu es filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum. qui spiritus domini appellatur et spiritus sapientiae; omnia enim per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil, quod factum est. et in psalmis canitur: quam magnificata sunt opera tua, domine, omnia in sapientia fecisti. et apostolus scribit: christus dei uirtus et dei sapientia. et in prouerbiis legitur: deus in sapientia sua fundauit terram, et parauit caelos in prudentia. et quomodo idem sermo dei uocatur lux et uita et resurrectio, sic spiritus sapientiae et intellectus, et consilii et fortitudinis, et scientiae et pietatis ac timoris domini nuncupatur; non quod diuersus sit iuxta differentias nominum, sed unus atque idem cunctarum uirtutum fons sit atque principium. absque christo igitur nec sapiens quis esse potest, nec intellegens nec consiliarius, nec fortis nec eruditus, nec pius nec plenus timoris dei. et hoc notandum quod spiritus domini, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, et scientiae et pietatis et timoris domini, id est, septenarius numerus, qui septem oculi in uno lapide dicuntur in zacharia, requiescat super uirgam et florem, qui de iesse, ac per hoc dauid stirpe surrexit. specialiter autem spiritus timoris domini impleuerit eum propter eos qui timore domini indigent, quia paruuli sunt, quem foras mittit perfecta dilectio. qui enim timet, poenam habet, et non est perfectus. unde et apostolus loquitur ad credentes: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus: abba pater. et in malachia legimus: si pater ego sum, ubi est gloria mea? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? de quo timore cantatur in psalmo: uenite, filii, audite me: timorem domini docebo uos.

non secundum uisionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet. sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, et percutiet terram uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. haec nos ad primum aduentum referimus saluatoris; iudaei in fine mundi contendunt futura. porro lxx transtulerunt: non secundum gloriam iudicabit, neque iuxta sermonem arguet; sed iudicabit humili iudicio, et arguet humiles terrae. nullius enim personam accipit in iudicio, sed scribis et pharisaeis ac principibus loquitur: uae uobis, hypocritae. et: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius. nec secundum sermonem et auditum aurium corripuit. illis enim dicentibus: magister, scimus quia uerax es, et uiam dei in ueritate doces et non ad te pertinet de aliquo; neque enim uides in faciem hominum, sciens malitiam eorum, respondebat: quid me temptatis, hypocritae? et cetera his similia. iudicabat autem in iustitia pauperes spiritu, quorum est regnum dei; et arguebat in aequitate mansuetos et humiles terrae, dicens ad apostolos: adhuc et uos insipientes estis? et iterum: necdum scitis neque intellegitis? et ad petrum specialiter: modicae fidei, quare dubitasti? uel certe pro humilibus atque mansuetis alios arguebat, qui eos opprimere conabantur. percussit quoque omnia terrena opera uirga, siue ut lxx transtulerunt: uerbo oris sui, loquens in euangelio: nolite putare, quia uenerim mittere pacem super terram; non enim ueni mittere pacem, sed gladium. et spiritu labiorum suorum interficiet impium. de quo in nono psalmo legimus: increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in saeculum et in saeculum saeculi. et paulus apostolus scribit: quem dominus iesus interficiet spiritu oris sui. percusso autem impio, accinctus est dominus iustitia et ueritate et fide. ipse enim factus est nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, qui et in euangelio loquitur: ego sum lux, et uita, et ueritas. et de quo in psalmis dicitur: ueritas de terra orta est; et iustitia de caelo prospexit. unde et apostolus hortatur ephesios: state ergo succincti lumbos uestros in ueritate, et induti lorica iustitiae. quod si pro ueritate, fides legitur, illud dicendum, quod cingulum domini, quo cinctus est hieremias, fides credentium sit.

habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; uitulus et leo et ouis simul morabuntur, et puer paruulus minabit eos. uitulus et ursus pascentur; simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas. et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in cauerna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. non nocebunt, et non occident in uniuerso monte sancto meo, quia repleta est terra scientia domini, sicut aquae maris operientes. haec quoque iudaei et nostri iudaizantes iuxta litterarum futura contendunt, ut in claritate christi, quem putant in fine mundi esse uenturum, omnes bestiae redigantur in mansuetudinem, et pristina feritate deposita, lupus et agnus pascantur simul, et cetera cum ceteris, quae nunc uidemus sibi esse contraria. quos interrogare debemus, si omnia praesentis loci sic accipiuntur, ut scripta sunt, et nihil refertur ad intellegentiam spiritalem, iuxta illud apostoli, qui ait: benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in christo. ergo et radix et uirga et flos non referantur ad sensum, terra que percussa uerbo dei, et interfectus impius spiritu labiorum eius sic intellegantur, ut scripta sunt, et docere cogantur, quomodo rebus incorporeis, iustitia et ueritate, renes domini circumdentur? sed et hoc eos interrogemus, quid dignum sit domini maiestate, ut lupus et agnus pascantur simul, et pardus cum haedo accubet, et leo paleas comedat, et puer paruulus mittat manum suam in foramine aspidum? nisi forte iuxta fabulas poetarum, aureum nobis saturni saeculum restituent, in quo lupi et agni pascentur simul, et mulso uino plena current flumina, et de foliis arborum stillabunt mella dulcissima, lacteis que fontibus omnia complebuntur. quod si responderint pro beatitudine temporum haec futura, ut absque cuiusquam noxa homines bonis omnibus perfruantur, audiant a nobis, nihil esse bonum nisi uirtutem, et nihil malum nisi uitium, dicente psalmista: quis est homo qui uult uitam, et diligit dies uidere bonos? compesce linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. declina a malo, et fac bonum. diuitiae autem et sanitas corporis et rerum omnium abundantia, et his contraria, paupertas, infirmitas et inopia, etiam apud philosophos saeculi nec inter bona reputantur nec inter mala, sed appellantur indifferentia. unde et stoici, qui nostro dogmati in plerisque concordant, nihil appellant bonum, nisi solam honestatem atque uirtutem; nihil malum, nisi turpitudinem. haec breuiter diximus, ut iudaizantes nostros grauissimo somno stertere conuincamus. ceterum iuxta uiuificantem spiritum facilis intellegentia est. lupus enim paulus, qui primum persequebatur et lacerabat ecclesiam, de quo dictum est: beniamin lupus rapax, habitauit cum agno, uel anania a quo baptizatus est, uel petro apostolo, cui dictum est: pasce agnos meos. et pardus qui prius non mutabat uarietates suas, lotus in fonte domini accubuit cum haedo, non qui a sinistris est, sed qui immolatur in pascha domini. et hoc notandum, quod non agnus et haedus habitent, et accubent cum lupo et pardo, sed lupus et pardus agni et haedi imitentur innocentiam. leo quoque prius ferocissimus, et ouis et uitulus pariter morabuntur. quod cotidie cernimus in ecclesia, diuites et pauperes, potentes et humiles, reges atque priuatos pariter commorari et a pueris paruulis, quod apostolos intellegimus et apostolicos uiros, imperitos sermone sed non scientia, regi in ecclesia. qui cum inter se disciplina domini fuerint foederati, ita ut eorum quoque familiae coniungantur, tunc complebitur: simul requiescent catuli eorum. leo quoque non carnes comedet, sed paleas, quod scilicet uescatur cibo simplici. et hic obseruandum, quod non bos carnes, sed leo paleas comedat. paleas puto in scripturis sanctis uerba simplicia intellegi. triticum autem et interiorem medullam, sensum qui inuenitur in littera; et frequenter euenit, ut homines saeculi, mystica nescientes, simplici scripturarum lectione pascantur. infans quoque, qui malitia paruulus est, mittit manum in foramine aspidis, et de obsessis hominum corporibus fugat daemones. qui autem ablactatus est, nequaquam lacte nutritur infantiae, sed iam solido uescitur cibo. iste in reguli cauernam mittit manum, hoc est, in ipsius satanae habitaculum, et inde eum extrahit. unde et apostolis potestas data est, ut calcarent super serpentes et scorpiones, et super omnem fortitudinem inimici. nocere autem et occidere nequaquam poterunt uenenata prius animalia eos qui habitauerint in monte sancto dei, quod interpretatur ecclesia, de quo in euangelio dicitur: non potest ciuitas abscondi super montem posita. at ne hoc putemus dici de monte sion iuxta hebraeorum errorem, sequenti uersiculo euangelicae praedicationis sacramenta monstrantur: quia repleta est terra scientia domini. hoc est illud quod supra dicebatur obscurius: habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; et iuxta consuetudinem suam prophetalia in fine uerba panduntur: sicut aquae, inquit, maris operientes. quomodo aquae maris operiunt profunda maris, hoc est, terram quae operta est fluctibus, sic scientia domini omnis terra complebitur. quam diuersorum prius morum coniunctionem etiam beatus apostolus petrus in uase linteo, quod de caelo dimissum est, se uidisse testatur, habente quattuor principia, quae quattuor mundi plagas intellegimus, ut repletam terram dei scientia cognoscamus; in quo uase erant quadrupedia et serpentes et bestiae et uolatilia caeli, ut quod arca in diluuio, hoc ecclesia praestet in mundo.

in die illa radix iesse, qui stat in signum populorum; ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. lxx: et erit in die illa radix iesse, et qui consurget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt, et erit requies eius honor. pro requie eius, in hebraico positum est mnuatho, quod omnes similiter transtulerunt. pro honore quoque in hebraeo legitur chabod, quod perspicue gloriam sonat. et est sensus: erit mors eius gloriosa, ut impleatur illud quod saluator in euangelio deprecatur: pater, glorifica me gloria, quam habui prius quam mundus esset apud te. dictum est de natiuitate eius, dictum de ceteris in medio sacramentis; uenit ad mortem, quae non consueto mortalium nomine, sed quia in christo erat uita perpetua, requies appellatur. nos autem, ut manifestum legenti sensum faceremus, pro dormitione et requie, altero uerbo, sed eodem sensu, sepulcrum uertimus. in tempore igitur illo, quando christi in toto mundo euangelium coruscarit, et repleta fuerit omnis terra scientia domini, sicut aquae maris terram operientes, erit radix iesse, et qui de eius stirpe conscendet in signum omnium populorum, ut uideant populi signum filii hominis in caelo. qui habebit cornua in manibus suis, in quibus abscondetur fortitudo eius, ut exaltatus omnia trahat ad se. siue ut lxx transtulerunt, resurget a mortuis, ut princeps sit omnium nationum, et uniuersae gentes sperent in eo. quod etiam iacob de tribu iuda mystico sermone testatur: non deficiet princeps ex iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. et erit in die illa, adiciet dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui. quod derelinquetur ab assyriis et ab aegypto, et a phetros et ab aethiopia, et ab aelam et a sennaar, et ab emath et ab insulis maris. et leuabit signum in nationes, et congregabit profugos israel, et dispersos iudae colliget a quattuor plagis terrae; et auferetur zelus ephraim, et hostes iuda peribunt. ephraim non aemulabitur iudam, et iudas non pugnabit contra ephraim. et uolabunt in humero philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis; et idumaea et moab praeceptum manus eorum, et filii ammon oboedientes erunt. in die illa, hoc est in illo tempore, de qua et supra dictum est, cum surrexerit radix iesse in signum populorum (siue ut dominetur gentium) apponet dominus secundum manum suam, ut nequaquam iuxta nostros iudaizantes in fine mundi, cum intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israel saluus fiat. sed haec omnia in primo intellegamus aduentu. neque enim possumus, cum una dies dicatur et nunc et supra, illam referre ad primum aduentum et istam ad secundum, ne per haec quae sequuntur et illa quae praecesserunt ad eum referenda sint christum, quem iudaei necdum uenisse, sed uenturum esse contendunt. post uocationem igitur gentium, quae quondam in caudam reputatae sunt, israel in caudam reputabitur, ut apponat dominus secundo manum suam, et possideat residuum populi sui, de quo et supra legimus, non omnem israel, sed reliquias esse saluandas, quae relictae fuerint ab assyriis et ab aegypto, et a diuersis per circuitum nationibus. primum enim duodecim apostoli, et septuaginta, et centum uiginti animae, et quingenti, quibus pariter congregatis dominus apparuit, deinde tria milia, et quinque milia iudaeorum in dominum crediderunt. iacobus quoque ad paulum apostolum loquitur, qui et ipse de reliquiis erat: uides, frater, quanta milia sint iudaeorum credentium? hi omnes aemulatores legis sunt. et in eodem uolumine legimus: erant autem in hierusalem habitantes iudaei uiri timorati, de uniuersis gentibus quae sub caelo sunt. qui omnes mirabantur atque dicebant: nonne isti galilaei sunt, et quomodo nos audiuimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? parthi et medi et elamitae, et habitantes in mesopotamia et syria, cappadocia, ponto et asia, phrygia et pamphilia, et aegypto et libya et cyrene, et aduenae romani, iudaei et proselyti, cretes et arabes audiuimus loquentes eos nostris linguis magnalia dei. de his igitur uniuersis gentibus per apostolos israel reliquiae saluabuntur. tradunt ecclesiasticae historiae, quod apostoli in toto orbe dispersi euangelium praedicarint; ita ut quidam persas indos que penetrarent, et aethiopia daret manus suas deo, et trans flumina aethiopiae inde christo munera deferrentur. ac ne solum orientales populos significare uideatur, iungit et reliqua: et ab insulis maris. insulas autem maris occidentalem plagam significat, quae oceani ambitu clauditur. leuabit igitur signum crucis in uniuersas nationes, et de synagogis iudaeorum primum israel populum congregabit. ut apostoli praeceptum saluatoris implerent, qui dixerat: ite ad oues perditas domus israel. denique et paulus ad incredulos loquitur ex iudaeis: uobis oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos uos iudicastis aeternae uitae, ecce conuertimur ad gentes, sicut praecepit nobis dominus. quattuor autem plagas, orientem et occidentem, meridiem et septentrionem significat, ut per haec mundi uocatio demonstretur. eo tempore, inquit esaias, nequaquam ephraim et iudas, qui nunc, me prophetante, inter se hostili odio dissident, inimici erunt, sed iuxta hiezechielis prophetiam, duae uirgae in unam uirgam copulabuntur, et iungentur in christi ecclesia, qui prius fuerant separati, ita ut in gentibus communi labore desudent, et uolent in humero philisthiim per mare. hoc est: primum maritimis praedicent palaestinis et per mare uolucri cursu pergant ad ceteras nationes. siue iuxta lxx interpretes: uolabunt in nauibus alienigenarum, mare simul praedabuntur; quod de unius pauli apostoli exemplo intellegamus, qui per pamphiliam et asiam, et macedoniam et achaiam, et diuersas insulas atque prouincias, ad italiam quoque, et ut ipse scribit, ad hispanias, alienigenarum portatus est nauibus. igitur ephraim et iudas, id est, qui de duodecim tribubus in christum crediderunt ex iudaeis, simul praedabuntur orientem, et in idumaea et moab extendent manus suas, iuxta illud quod sub persona dauid christus mystice loquitur: in idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae seruient. hae enim gentes eo tempore quo esaias prophetabat, aduersariae erant populo iudaeorum, et idcirco nunc dicit quod postquam surrexerit radix iesse, ut regnet in gentibus, et uexillum crucis ob salutem totius orbis fuerit eleuatum, tunc etiam idumaea et moab et filii ammon, omnis scilicet arabiae latitudo, dent apostolis manus, et in locis idololatriae christi ecclesiae suscitentur.

et desolabit dominus linguam maris aegypti, et leuabit manum super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in riuis septem; ita ut transeant per eum calciati. et erit uia residuo populo meo qui relinquetur ab assyriis, sicut fuit israel in die qua ascendit de terra aegypti. quomodo idumaea et moab et filii ammon tradent manus suas apostolis, ut oboediant euangelicae praedicationi, sic ipse dominus qui in apostolis suis illa perfecit, desolabit, non mare iuxta lxx, sed iuxta hebraeos linguam maris aegypti, quae prius contra dominum blasphemabat et superstitioni aegyptiae praeerat. unde et in psalmis legimus: hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia quorum non est numerus. quibus infertur: draco iste quem plasmasti, ut illuderet ei. desolabit igitur, siue interficiet, hoc est anathematisei~g, ut theodotio, aquila et symmachus transtulerunt, linguam maris aegypti, et leuabit manum suam super flumina aegypti in fortitudine spiritus sui, uel spiritu uiolentissimo, quod regnum intellegimus romanorum. regnante enim caesare augusto, quando flos de radice iesse conscendit et in orbe romano prima facta est descriptio, potentissimum prius regnum aegyptiorum, quod multis durauit aetatibus, cleopatrae morte destructum est, et percussus est amnis aegyptius in septem riuis siue in septem uallibus. nilus enim aquarum multarum, qui prius uno fluebat alueo et intransibilis erat, in septem ualles humillimas et riuos diuisus est atque concisus, ut calciatis pedibus transiretur. hoc autem tropologice significat, quod gentem aegyptiorum, in tantum idololatriae et uanissimae superstitioni deditam, ut accipitres, noctuas, canes, et hircos, et asinos diuino nomine consecrarent, de infinita regni potentia per singulos romani imperii iudices distribuerit, ut alium iudicem habeat thebe, alium libya, alium pentapolis, alium aegyptus, alium alexandria, et diuersae regiones, quas nomous~g aegyptii uocant. propterea autem sub metaphora nilus diuisus in partes est et scissus in riuos, ut possit absque ullo impedimento euangelicus sermo discurrere, et ad populos aegypti ultimos peruenire. et quomodo temporibus moysi rubrum siccatum est mare, ut populus de aegypto transfugeret; sic e contrario aegypti flumina siccabuntur, ut reliquiae populi dei, quae ab assyriis et diuersis gentibus saluabuntur, transeant in aegyptum, nequaquam fugientes eam, sed capientes et suo calcantes pede. prudens et christianus lector hanc habeat repromissionum prophetalium regulam, ut quae iudaei et nostri, immo non nostri iudaizantes, carnaliter futura contendunt, nos spiritaliter iam transacta doceamus, ne per occasionem istiusmodi fabularum et inextricabilium iuxta apostolum quaestionum iudaizare cogamur.

12. et dices in die illa: confitebor tibi, domine, quoniam iratus es mihi; conuersus est furor tuus et consolatus es me. ecce deus saluator meus, fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea dominus deus, et factus est mihi in salutem. qui prius in solitudine dixeratis, quando ascendistis de terra aegypti, et mare siccatum est rubrum: cantemus domino, gloriose enim magnificatus est, et reliqua. nunc percussa lingua maris aegypti, et flumine illius arefacto atque conciso et humiliato, glorificate dominum, et dicite: confitebor tibi, domine, quoniam qui iram merui et furorem tuum, misericordiam consecutus sum; es tu enim saluator meus, id est iesus, et nequaquam fiduciam habebo in idolis, nec timebo quae non sunt timenda, sed tu es fortitudo mea et laus mea, qui factus es mihi in salutem. audiat sceleratissima haeresis, factum dominum his qui saluantur, et quorum prius dominus non erat, ut creationem in scripturis atque facturam, non semper conditionem eorum quae non erant, sed interdum gratiam in eos qui meruerint sibi deum fieri, intellegamus. haurietis aquas in gaudio de fontibus saluatoris. quem supra emmanuel, deinde: spolia detrahe, festina praedari, et reliquis appellarat nominibus, ne uideretur alter esse praeter eum quem gabriel uirgini nuntiauit, dicens: et uocabis nomen eius iesum, ipse enim saluum faciet populum suum, nunc uocat saluatorem, et de eius fontibus aquas praedicat hauriendas, nequaquam de aquis fluminis aegypti, quae percussae sunt, neque de aquis fluminis rasin, sed de fontibus iesu, hoc enim hebraeorum lingua saluator exprimitur. unde et ipse clamabat in euangelio: qui sitit, ueniat ad me, et bibat. qui crediderit in me, sicut dicit scriptura: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem, inquit euangelista, dicebat de spiritu sancto, quem credentes in eum accepturi erant. et in alio ipse loquitur in euangelio: qui biberit de aqua quam ego dedero ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. fontes saluatoris, doctrinam intellegamus euangelicam, de qua in sexagesimo septimo psalmo legimus: in ecclesiis benedicite deo domino de fontibus israel. et dicetis in illa die: confitemini domino et inuocate nomen eius; notas facite in populis adinuentiones eius; mementote, quoniam excelsum est nomen eius. cantate domino, quoniam magnifice fecit; annuntiate hoc in uniuersa terra. haec praecipiuntur ab apostolis et reliquiis israel his qui de gentibus crediderunt, ut soli confiteantur domino, et idolis derelictis, inuocent nomen eius; et cuncta eius opera praedicent infidelibus; ut sciant, quoniam solus excelsus est, cui cantandum sit quod magnifice fecerit, et in omni orbe illius misericordia praedicetur.

exsulta et lauda, habitatio sion, quia magnus in medio tui sanctus israel. primum dicendum iuxta litteram: o habitatio sion, exsulta et lauda deum tuum, quod qui tuus ante uidebatur deus, et modicis iudaeae terrae claudebatur angustiis, nunc repleuerit omnem terram scientia sua et de morte consurgens, regnet in gentibus, et ipsum nationes deprecentur, atque adorent; ita dumtaxat, ut adiciat secundo manum suam ad possidendum quod reliquum est populi sui, et congregandos profugos israel, et dispersos iuda colligendos a quattuor plagis terrae, quia seminarium euangelii per apostolos, qui ex iudaeis erant, processit a fontibus israel. melius autem est, ut sion, id est speculam in sublimibus collocatam, interpretemur ecclesiam, de qua et quinquagesimus psalmus canit: benigne fac, domine, in bona uoluntate tua sion, et aedificentur muri hierusalem, ut acceptabile fiat in ea domino sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta, et uitulus quem filio paenitenti pater clementissimus immolauit.

LIBER 5

plures anni sunt quod a sanctae memoriae uiro amabili episcopo rogatus, ut in decem esaiae scriberem uisiones, pro angustia illius temporis quid mihi uideretur in singulis breui sermone perstrinxi; historiam tantum quod petebat, edisserens. nunc ad te, philopon�tat�~g eustochium, cogor in totum prophetam commentarios scribere, et interim orationibus tuis ad babylonem usque perueni, quae prima decem uisionum est, de quibus ante iam dixi. superfluum autem mihi uisum est aut eadem rursus iterare, aut in uno opere diuersas sententias promere. unde quintus in esaiam liber erit hic, qui quondam solus editus est, quo ad calcem usque perfecto, sexti uoluminis iuxta tropologiam arripiemus exordium, et eadem te dominum deprecante, spiritalis intellegentiae culmina persequemur.

hucusque papa amabilis, columen caritatis et nomen, ac mihi omnium quos terra genuit amantissime, per litteras flagitabas, ut tibi decem uisiones quae in esaia obscurissimae sunt, historica expositione dissererem, et omissis nostrorum commentariis, qui uarias opiniones secuti, multa uolumina condiderunt, hebraicam panderem ueritatem. me que retractantem, et molestissimum explanationis genus in tempus aliud differentem, saepissime commonebas. hoc autem anno misisti filium nostrum heraclium diaconum, qui me manu conserta in ius uocaret, et promissum per momenta exigeret. quid igitur faciam? subeam ne opus in quo uiri eruditissimi sudauerunt, origenem loquor et eusebium pamphili, quorum alter liberis allegoriae spatiis euagatur, et interpretatis nominibus singulorum, ingenium suum facit ecclesiae sacramenta, alter historicam expositionem titulo repromittens, interdum obliuiscitur propositi et in origenis scita concedit? an taceam et aperte huius generis expositionem nescire me dicam? et quando tibi potero persuadere, me non potuisse magis quam noluisse, quorum alterum imbecillitatis est, alterum superbiae? quibus adactus causis, malui a te ingenium meum quam uoluntatem quaeri; breuiter que annotabo quae didici, fundamenta iaciens scripturarum. ceterum si aut tu uolueris, aut spatium fuerit, et uoluntati nostrae christus annuerit, spiritale supra struendum est aedificium, ut imposito culmine, perfecta ecclesiae ornamenta monstremus. proposuisti de esaia uisionem babylonis et philisthiim, moab et damasci, aegypti que et deserti maris, et idumaeae et arabiae, et uallis uisionis et tyri; quas si latius nitar exponere, multis libris opus erit, et exactoris mei nauigatio in annum alterum differetur. itaque ut uis, singulis testimoniis breues sententiolas coaptabo, ut non tam exponam quid sentiam, quam paucis uerbis tibi sentienda dimittam. dictamus haec, non scribimus: currente notariorum manu currit oratio. nolumus enim nostra laudari, sed prophetae dicta intellegi, nec iactamus eloquentiam, sed scientiam quaerimus scripturarum. incipiamus ergo a babylone.

13. onus babylonis, quod uidit esaias filius amos. uerbum hebraicum messa uel onus uel pondus intellegi potest. et ubicumque praepositum fuerit, minarum plena sunt quae dicuntur. unde miror lxx translatores in re tristi uoluisse ponere uisionem; sed de hoc alias. nunc quod cepimus exsequamur: babylon fuit metropolis chaldaeorum, cuius rex nabuchodonosor cunctis usque ad aethiopiam gentibus superatis, inter ceteras uastauit et iudaeam, diu que obsessam hierusalem undecimo anno cepit regni sedechiae; quem et ipsum captum duxit in antiochiam, quae tunc uocabatur reblatha, ibi que coram patre filiis interfectis, oculos sedechiae iussit auferri, excaecatum que misit in caueam et in ritum ferarum traxit in babylonem, completo uaticinio hieremiae, quod canebat: intrabis in babylonem et non uidebis eam. ad consolationem ergo populi iudaeorum, babylonis ruina praedicitur, quod quomodo niniue metropolis assyriorum, quorum reges phul et theglathphalasar, et salmanasar et sennacherib decem tribus ceperant, chaldaeo uastante, subuersa est; ita etiam haec, quae contra deum superbierit, medorum atque persarum impetu subuertatur.

in montem caliginosum eleuate signum, exaltate uocem, leuate manum. montem caliginosum siue tenebrosum, quod hebraice dicitur nesphe, babylonem propter superbiam intellege. isti sunt montes tenebrosi, tristitiam et caliginem praeferentes, de quibus hieremias ait: date gloriam domino deo uestro, antequam offendant pedes uestri ad montes tenebrosos. praecipitur que uel angelis uel quibuslibet ministris, ut iubente deo, et exaltata nuntiorum manu, uentura babyloni captiuitas praedicetur.

et ingrediantur portas duces. ego mandaui sanctificatis meis et uocaui fortes meos in ira mea exsultantes in gloria mea. principes et gigantes iuxta lxx translatores eusebius uirtutes angelicas interpretatur et pessimos daemones, qui ad euersionem babylonis missi sunt. nos autem historiae ordinem prosequentes, medos esse dicimus. de quibus in consequentibus apertius scriptura testatur, dicens: ecce ego suscitabo super eos medos, qui argentum non quaerant nec aurum uelint. ne mirum si medos ad subuersionem babylonis sanctificatos uocet, cum per hieremiam ipsum nabuchodonosor, quia eius imperio seruiebat, destruens praeuaricatricem hierusalem, seruum suum et columbam dixerit. porro quod ait: fortes meos et exsultantes in gloria mea, ostendit eos non suis uiribus, sed dei ira tam sublimis regni potentiam subuertisse.

uox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; uox sonitus regum gentium congregatarum. dominus exercituum praecepit militiae belli uenientibus de terra procul a summitate caeli. dominus et uasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. medorum atque persarum describitur impetus, quod multis se cum auxiliis congregatis, domino eorum exercitum praecedente, ad uastitatem ueniant babylonis, ut disperdant omnem terram; non quod totum orbem uastauerint, sed omnem terram babylonis et chaldaeorum. idioma est enim sanctae scripturae, ut omnem terram illius significet prouinciae, de qua sermo est, quod quidam non intellegentes, ad omnium terrarum subuersionem trahunt.

ululate, quia prope est dies domini; quasi uastitas a domino ueniet. apostropha fit ad populum chaldaeorum, ut uentura mala fletibus resonent, nec de ruina ambigant ciuitatis, cum dominus uastator adueniat.

propter hoc omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis tabescet et conteretur. torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit; facies combustae uultus eorum. hoc expositione non indiget, sed breuiter indicatur, quod tantum malorum pondus incumbat, ut pugnatorum babylonis soluatur manus, et cor pauore languescat et in morem parturientium feminarum dolor torqueat uiscera, et unusquisque alterius quaerat auxilium, luridam faciem pallore circumferens; naturale est enim, ut imminentibus malis alios sapere plus putemus.

ecce dies domini uenit crudelis et indignationis plenus et irae furoris que ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea. crudelem diem uocat, non merito sui, sed populi. non est enim crudelis qui crudeles iugulat, sed quod crudelis patientibus esse uideatur. nam et latro suspensus patibulo crudelem iudicem putat. simul que solitudo et uastitas terrae babyloniae nuntiatur; et causa uastitatis exponitur, quod propter accolas eius haec omnia fiant.

quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. uerbum hebraicum chisile lxx �ri�na~g transtulerunt, hebraeus, quo ego praeceptore usus sum, arcturum interpretatus est. nos generaliter sequentes symmachum, stellas diximus. est autem sensus, quod cum dies domini crudelis aduenerit et furor eius uniuersa uastarit, prae timoris magnitudine mortalibus cuncta tenebrescant, et sol ipse et luna astra que rutilantia suum uideantur negare fulgorem. unde et caelum sacco induitur, quod scilicet tenebrae cuncta operiant, et prementibus malis, nihil aliud sentiant homines, nisi quod mens uidere compellit.

et uisitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium; et arrogantiam fortium humiliabo. ex hoc loco et ex superiore, ubi scriptum est quod obtenebrescat sol in ortu suo et luna caligine compleatur, et stellae fulgorem retrahant et totius orbis iniquitas uisitetur, quidam putant non de babylonis ruina, sed de mundi consummatione praedici. cum utique secundum superiora et orbis, qui hebraice dicitur thebel, et graece oikoumen�~g, babylon intellegenda sit. oikoumen�~g enim lingua nostra habitatam sonat; et habitata propter ingentem populi multitudinem babylon dicitur, ut ubi prius fuerat innumerabilis turba populorum, ibi sit uastitas et habitatio bestiarum.

pretiosior erit uir auro et homo mundo obrizo. causa manifesta quare deus uisitet oikoumen�n~g, id est babylonis mala, ut habitatore deserta redigatur in solitudinem. pretiosum autem dicitur omne quod rarum est; quomodo et supra iuxta historiam, pro hominum raritate apprehendere legimus septem mulieres unum uirum, dicentes: panem nostrum comedemus, et uestimentis nostris operiemur; tantummodo inuocetur nomen tuum super nos et aufer opprobrium nostrum. et in samuelis uolumine continetur: sermo domini erat pretiosus in diebus illis, id est rarus. nota quod in hebraico pro generali auro phaz, pro obrizo ophir scriptum est.

super hoc caelum turbabo, et mouebitur terra de loco suo, propter indignationem domini exercituum et propter diem irae furoris eius. uel eo sensu accipe, quo supra de stellis et sole et luna et orbe exposuimus; uel huperbolik�s~g, quod ab indignatione dei et caelum triste sit, et terra moueatur, elementa quoque omnia iram creatoris agnoscant.

et erit quasi damula fugiens et quasi ouis, et non erit qui congreget. babylonium significat et chaldaeum populum, quod ita pauidus ad irruptionem medorum persarum que fugiat, quasi damula et ouis ad rugitum leonis et ululatum lupi; nec habet defensorem aut principem, cuius sequatur imperium.

unusquisque ad populum suum conuertetur, et singuli ad terram suam fugient. postquam capta fuerit babylon et per portas eius intrarit hostilis exercitus, cuncta auxilia et diuersarum gentium turmae, quibus prius ciuitas defensabatur, ad suas prouincias reuertentur.

omnis qui inuentus fuerit, occidetur; et omnis qui superuenerit, cadet in gladio. qui non fugerit, mucrone ferietur; qui uero aut resistere uoluerit, aut reuerti, in tantum captae urbi non proderit, ut ipse quoque sanguinem fundat.

infantes eorum allidentur in oculis eorum; diripientur domus eorum et uxores eorum uiolabuntur. hoc est quod dauid in spiritu prophetat: filia babylonis misera, beatus qui tribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. beatus qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. tanta erit urbis uastitas et uictorum saeuitia, ut nec innoxiae parcatur aetati, ut cunctae domorum diripiantur opes et in conspectu maritali uxorum uioletur pudicitia.

ecce ego suscitabo super eos medos, qui argentum non quaerant neque aurum uelint. apertum est quod latebat: quod nequaquam fortes et gigantes angeli intellegendi sunt et daemones, sed medorum gens, quorum princeps darius primus babyloniorum destruxit imperium, occiso balthasar nepote nabuchodonosor, qui euilmarodach filius fuit. tantam autem scribit medorum persarum que saeuitiam, ut ardore sanguinis effundendi aurum argentum que contemnant et oblatas opes pro luto reputent.

sed sagittis paruulos interficient et lactentibus uteri non miserebuntur, et super filios non parcet oculos eorum. interficientur paruuli, quorum uulnera erunt non minora quam corpora, et praegnantium uteri secabuntur, elidentur que infantes, et ad ubera pressos filios crudelis uictor occidet.

et erit babylon illa gloriosa in regnis, incluta in superbia chaldaeorum, sicut subuertit dominus sodomam et gomorram; non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem et generationem. audiuimus medos, audiuimus babylonem, audiuimus inclutam in superbia chaldaeorum; nolumus intellegere, quod fuit, et quaerimus audire quod non fuit. et haec dicimus, non quod tropologicam intellegentiam condemnemus, sed quod spiritalis interpretatio sequi debeat ordinem historiae, quod plerique ignorantes, lymphatico in scripturis uagantur errore. usque in praesentem ergo diem prophetia babylonis expletur; et sicut subuertit deus sodomam et gomorram, sic et ista subuersa non habitabitur in aeternum. pro illa enim seleuciam et ctesiphontem urbes persarum inclutas fecerunt.

nec ponet ibi tentoria arabs; nec pastores requiescent ibi. sed erunt ibi bestiae, replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi. et respondebunt ululae in aedibus eius, et sirenae in delubris uoluptatis. in tantum babylon uastata erit atque deserta, ut ne ad pascua quidem armentorum et pecorum utilis sit. non enim tendet ibi arabs saracenus que tentoria, nec pastores post uestigia gregum fessi labore quiescent, sed inter parietinas et angustias ueterum ruinarum habitabunt siim, quod soli lxx bestias transtulerunt. alii ipso nomine quod apud hebraeos scriptum est, uolentes genera daemonum intellegi uel phantasmata. et replebuntur, inquit, domus, ut nos diximus, draconibus; ut aquila transtulit: typhonibus; ut symmachus ohim, ipsum uerbum hebraicum exprimens. lxx uero et theodotio clamores uel sonitus interpretati sunt. quod que sequitur: pilosi saltabunt ibi, uel incubones, uel satyros, uel siluestres quosdam homines, quos nonnulli fatuos ficarios uocant, aut daemonum genera intellegunt. pro ululis quoque omnes ipsum uerbum hebraicum iim, soli lxx onocentauros transtulerunt. sirenae autem thennim uocantur, quas nos aut daemones aut monstra quaedam, uel certe dracones magnos interpretabimur, qui cristati sunt et uolantes. per quae omnia uastitatis et solitudinis signa monstrantur, quod tanta sit depopulatio urbis quondam potissimae, ut prae multitudine daemonum ac bestiarum nullus in eam audeat pastorum, id est deserti appetitor intrare. didicimus a quodam fratre elamita, qui de illis finibus egrediens, nunc hierosolymis uitam exigit monachorum, uenationes regias esse in babylone et omnis generis bestias murorum eius tantum ambitu coerceri.

14. prope est ut ueniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. instare dicit tempus quo ab hostibus capienda sit. post captiuitatem quippe hierusalem, non multum tempus in medio, et a medis persis que uastata est.

miserebitur enim dominus iacob, et eliget adhuc de israel, et requiescere eos faciet super humum suam. de hoc sophonias plenius loquitur: lauda, filia sion; iubila, israel; laetare et exsulta in omni corde, filia hierusalem, quia abstulit dominus iudicium tuum; auertit inimicos tuos. significat autem tempus quo cyrus rex persarum captiuum populum hierusalem redire permisit. lege esdrae librum, aggaeum et zachariam, quando sub zorobabel et iesu sacerdote magno, et esdra et neemia altare, templum muri que urbis exstructi sunt.

adiungetur aduena ad eos et adhaerebit domui iacob. et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus israel super terram domini in seruos et ancillas; et erunt capientes eos qui se ceperant, et subicient exactores suos. multos de diuersis gentibus cum populo iudaeorum hierosolymam uenisse conicimus, credentes deo israel et errorum idola relinquentes. quod autem reducti sint ad litteras regis, et acceperint munera et impensas templi, nulla dubitatio est. in hoc solum arctari uidetur intellegentia, quomodo possederit israel in terra domini uictores quondam suos, et subiecerint exactores, seruos que eos habuerint et ancillas. nisi forte sunekdochik�s~g totum intellegamus ex parte: quod tantae postea felicitatis fuerint, ut de diuersis quoque per circuitum gentibus sibi seruorum et ancillarum familias compararint. potest et in assueri temporibus intellegi, quando occiso holoferne hostilis ab israel est caesus exercitus. quod haereo litterae, et in more serpentis terram comedo, tuae est uoluntatis, qui historicam tantum interpretationem audire uoluisti.

et erit in die illa cum requiem dederit tibi dominus a labore tuo, et a concussione tua, et a seruitute tua dura qua ante seruiuisti; sumes parabolam istam contra regem babylonis, et dices. sermo dirigitur ad israelem, quod postquam reuersus fuerit hierusalem et iugum seruitutis excusserit, recordetur potentiae quondam nabuchodonosor, et culminis babylonii, miserabili que eum uoce deploret, quia ad tantam uenerit calamitatem, ut hostibus quoque suis dignus miseratione uideatur.

quomodo cessauit exactor, requieuit tributum? contriuit dominus baculum impiorum, uirgam dominantium caedentem populos in indignatione; plaga insanabili subicientem in furore gentes, persequentem crudeliter; conquieuit et siluit. omnis terra gauisa est et exsultauit. uox ista plangentis et miserantis est israelis, quomodo dominus quondam uictor que terrarum et tributis cuncta depopulans, contritus sit et redactus in nihil. ille, inquam, qui fuit baculus impiorum, qui sceptrum et uirga regalis omnes furibunde percutiens, cuius plaga non poterat sustineri, qui fugientes quoque crudeliter persequebatur; quomodo conquieuit et humiliatus est et ad ruinam eius omnis terra consiluit, uocem tantum laetitiae gestientis emittens?

abietes quoque laetatae sunt super te et cedri libani. ex quo dormisti, non ascendit qui succidat nos. per abietes et cedros libani principes gentium intellege, qui nabuchodonosor percutiente succisi sunt, qui et ipsi in uocem laetitiae prorumpentes dicunt: ex quo ad inferna deductus es, nullus alius potuit inueniri, qui magnos potentes que succideret.

infernus subter te conturbatus est, in occursum aduentus tui suscitauit tibi gigantes; omnes principes terrae, surrexerunt de soliis suis; cuncti principes nationum uniuersi respondebunt, et dicent tibi. haec emphatik�s~g legenda sunt et scaenae modo; non quod facta sint, sed quod fieri potuerint, nisi forte animas regum quos interfecerat, insultantes regi babylonio occurrisse credimus. solatium enim malorum est, cum inimicos uiderint eadem sustinere. et tu uulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es. detracta est ad inferos superbia tua: concidit cadauer tuum, subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt uermes. sermo potentium et principum terrae, quos supra cedros et abietes appellarat, ad regem babylonium dirigitur in inferis constitutum. iam non dolemus nos fuisse succisos, cum et tu eadem securi corrueris. omnis potentia tua et in caelum eleuata superbia ad terram detracta est. ergo ne et tuum cadauer tineam sustentabit et scatentium operiet uermium multitudo? senties per mortem hominis uilitatem, qui dei in te potentiam praeferebas.

quomodo cecidisti de caelo, lucifer, qui mane oriebaris; corruisti in terram qui uulnerabas gentes. qui dicebas in corde tuo: in caelum ascendam, super sidera dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo. pro eo quod nos interpretati sumus ob facilitatem intellegentiae: quomodo cecidisti de caelo, lucifer, qui mane oriebaris, in hebraico, ut uerbum exprimamus ad uerbum, legitur: quomodo cecidisti de caelo, ulula fili diluculi. significatur autem aliis uerbis lucifer; et dicitur ei quod flere debeat et lugere, qui quondam sic fuerit gloriosus, ut fulgori luciferi comparatus sit. sicut, inquit, lucifer discutiens tenebras, ardens et rutilus illucescit; sic et tuus progressus in populos et publicum claro sideri similis uidebatur; sed cecidisti in terram gentium uulnerator, qui per superbiam loquebaris. tantam potentiam consecutus sum, ut caelum mihi restet et sidera ut sub pedibus meis superna debeant subiacere. quamquam iudaei caelum et astra dei se uelint intellegi, ex eo quod sequitur: sedebo in monte testamenti, id est in templo ubi dei iura sunt condita, et in lateribus aquilonis; id est in hierusalem. scriptum est enim: montes sion latera aquilonis. nec suffecerat superbiae eius desiderare caelestia, nisi ad tantam prorupisset insaniam, ut dei sibi similitudinem uindicaret. uerumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. qui per superbiam dixerat: in caelum ascendam, ero similis altissimo, non solum ad infernum, sed ad infernum ultimum detrahitur. hoc enim significat laci profunditas, pro quo in euangelio tenebras exteriores legimus, ubi est fletus et stridor dentium.

qui te uiderint, ad te inclinabuntur te que prospicient (subauditur dicentes): numquid iste est uir qui conturbauit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit; uinctis eius non aperuit carcerem? et haec uox insultantium est atque mirantium, quomodo uastator omnium et ipse uastatus sit. quod autem ait: uinctis eius non aperuit carcerem? magnitudo crudelitatis et impietatis exprimitur, ut etiam uinctos teneret in carcere; et non sufficerent miseris catenae, nisi illos et tenebrarum horror includeret.

omnes reges gentium, uniuersi dormierunt in gloria, uir in domo sua. tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus et obuolutus cum his qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci; quasi cadauer putridum non habebis consortium, neque cum eis in sepultura. narrant hebraei huiusmodi fabulam: euilmarodach qui, patre suo nabuchodonosor uiuente per septem annos inter bestias, ante regnauerat, postquam ille restitutus in regno est, usque ad mortem patris cum ioachim rege iudae in uinculis fuit; quo mortuo, cum rursus in regnum succederet, et non susciperetur a principibus, qui metuebant ne uiueret qui dicebatur exstinctus. ut fidem patris mortui faceret, aperuit sepulcrum, et cadauer eius unco et funibus traxit. et est sensus: sepultis omnibus qui a te interfecti sunt, tu solus insepultus iacebis. alii uero locum istum sic interpretantur: omnes animae apud inferos aliquam requiem accipient, tu solus in extremas tenebras religaberis. omnium enim operieris sanguine et uniuersorum te cruor premet uelut obuolutum sanie mortuorum. symmachus hunc locum sic transtulit: etiam cum his qui occiduntur in bello, non mereberis habere consortium sepulturae. pro eo autem quod nos diximus quasi stirps inutilis, et in hebraeo legitur: chaneser nethab, aquila interpretatus est: quasi sanies polluta. neser autem proprie uirgultum appellatur, quod ad radices arborem nascitur, et quasi inutile ab agricolis amputatur; possumus id ipsum saniem tabem que intellegere. simul que discimus quod infernus sub terra sit, dicente scriptura: usque ad fundamenta laci.

tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. iuxta lxx interpretes qui dixerunt: qui terram meam perdidisti, et populum meum occidisti, quid dicant, nulla dubitatio est. terram enim iudaeam et populum eius israel nabuchodonosor interfecit et perdidit. iuxta hebraicum difficilis intellectus est, quomodo terram suam perdiderit, et populum suum occiderit; nisi forte hoc sensu accipiendum est: eos, quos tibi deus in correptionem dederat, tu penitus perdidisti. uel aliter: antiquum assyriorum regnum, te multum superbiente et eleuante contra deum ceruicem tuam, omnino destructum est. si enim te egisses humiliter et scisses mensuram tuam, assyrius et babylonius hucusque regnaret. siue hoc modo: tam crudelis fuisti in externos, ut etiam subiectos tibi populos furibundus opprimeres.

non uocabitur in aeternum semen pessimorum. praeparate filios eius occisione in iniquitate patrum suorum; non consurgent, nec hereditabunt terram, neque implebunt facies orbis ciuitatum. omnes historiae consentiunt, quod occiso balthasar nepote nabuchodonosor et succedente dario in regnum chaldaeorum, nullus de nabuchodonosor deinceps stirpe regnarit. hoc ergo scriptura praedicit, quod in tantam babylon ueniet uastitatem, ut etiam de semine regio nullus remaneat, sed propter impietatem patris omnis soboles deleatur. pro eo autem quod nos in ultima parte sententiae transtulimus: neque implebunt facies orbis ciuitatum, in hebraeo scriptum est pro ciuitatibus arim, quos nos transferre possumus et aduersarios, ut sit sensus: nullus ex semine tuo qui cupiat reparare regnum, aduersarius suscitabitur. secundum septuaginta interpretes, qui dixerunt: semen pessimum, para filios tuos interfectioni propter peccata patris tui, quem sensum habeat, scire non ualeo.

et consurgam super eos, dicit dominus exercituum; et perdam babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit dominus. et ponam eam in possessionem hericii et in paludes aquarum; et scopabo eam in scopa terens, dicit dominus exercituum. babylonem fuisse potentissimam, et in campestribus per quadrum sitam, ab angulo usque ad angulum muri, sedecim milia tenuisse passuum, id est, simul per circuitum sexaginta quattuor, refert herodotus, et multi alii qui graecas historias conscripserunt. arx autem, id est, capitolium illius urbis, est turris quae aedificata post diluuium, in altitudine quattuor milia dicitur tenere passuum, paulatim de lato in angustias coarctata, ut pondus imminens facilius a latioribus sustentetur. describunt ibi templa marmorea, aureas statuas, plateas lapidibus auro que fulgentes, et multa alia quae paene uideantur incredibilia. hoc totum narrauimus, ut ostenderemus quod ad iram dei omnis potentia puluis sit, et fauillae et cineri comparetur. si liceret introire barbaras nationes, et uidere tantae urbis extrema uestigia, uideremus possessionem hericii, et paludes aquarum, et uere completum esse quod nunc esaiae uocibus canitur: scopabo eam in scopa terens; exceptis enim muris coctilibus, qui propter bestias concludendas post annos plurimos instaurantur, omne in medio spatium solitudo est.

iurauit dominus exercituum, dicens: si non ut putaui, ita erit, et quomodo mente tractaui, sic eueniet ut conteram assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum tolletur. reuertitur ad praesentia, hoc est ad sennacherib regem assyriorum, qui samariam iudaeam que uastauit, et excepta hierusalem, deleuit per circuitum omnia; et longe post futuris uicina consociat, ut imminens auferatur metus, quia dicere poterant audientes. nos praesentem perpetimur obsidionem, iste multis post saeculis uentura promittit. est igitur ordo prophetiae, quamquam post annos plurimos babylon destruenda sit, et omne penitus stirpis assyriorum et chaldaeae seminarium disperdendum; tamen ut non timeatis uicinam captiuitatem, iurat dominus, cui etiam non iuranti credendum est, quod sua aestimatio non fallatur, et quod mente conceperit, irritum non fiat. hoc autem humano loquitur affectu, quod scilicet non fallatur qui falli non potest. conteram, inquit, assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum. una enim nocte centum octoginta quinque milia exercitus assyriorum angelo uastante deleta sunt. et auferetur ab his qui obsidebantur in hierusalem, iugum eius et graue imperium quod omnibus imminebat, et pondus quo premebantur, in ipsum potius retrudetur. fugiente enim assyriorum rege in terram suam, liber cum populi reliquiis egressus est ezechias. hoc consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super uniuersas gentes. dominus enim exercituum decreuit et quis poterit infirmare? et manus eius extenta, et quis auertet eam? hoc loco quidam arbitrantur generalem esse contra omnem orbem prophetiam, et quod uastitas babylonis et assyriae ciuitatis typus sit consummationis mundi. quibus nequaquam contradicimus, dum sciamus, hic omnem terram assyriorum proprie significari, et uniuersas gentes socias regis assyrii demonstratas. quidquid autem a domino decretum est, nullius uirtute prohibetur. et extentam manum eius et ad percutiendum paratam nemo poterit coercere.

anno quo mortuus est rex achaz, factum est onus istud. quattuor reges iudaeae titulo prophetae legimus esse praepositos: oziam, ioatham, achaz et ezechiam, singulos sibi ordine et sobole succedentes, quorum oziam mortuum supra legimus, referente esaia: anno quo mortuus est rex ozias, uidi dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum. ex quo intellegimus et uisionem sedentis domini, et ea quae praecipiuntur prophetae, usque ad eum locum ubi scriptum est: sicut terebinthus et sicut quercus quae expandit ramos suos, semen sanctum erit germen eius, sub ioatham rege prophetatum. tertius succedit achaz filius ioatham filii oziae regis iuda, sub quo ascendit rasin, rex syriae, et phacee filius romeliae, rex israel, in hierusalem ad proeliandum contra eam, et reliqua quae scriptura commemorat. igitur sub achaz usque ad praesentem locum, quem nunc exponere nitimur, omnia quae in medio posita sunt, uaticinata cognoscimus; quo mortuo quartus, id est ultimus, succedit ezechias, sub quo omnis usque ad finem texitur liber. ne laeteris philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est uirga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens uolucrem. naturale est quod dicimus: mortuo rege aduersarum gentium, semper laetantur inimici, ex rebus nouis bella ciuilia et seditiones ac regnandi imperitiam praestolantes. mortuo igitur achaz peccatore, qui ambulauerat in uiis regum israel et cognatione eis fuerat copulatus, intellegimus philisthaeos e uicino fuisse laetatos et insultasse israeli, quod maturo rege perdito, ezechiae iuueni subiacerent. philisthaeos autem, ut supra diximus, palaestinos significat, quos alienigenas uulgata scribit editio, cum hoc non unius gentis, sed omnium externarum gentium uocabulum sit. ne, inquit, laeteris, o philisthaea, ne insultes populo meo, quos percussoris tui achaz uirga confracta sit; quod baculus qui te ferire solitus erat, uideatur morte contritus, quod coluber interfectus. pro hoc enim nocentior nascetur ezechias regulus, quem graeci uocant basiliscum, qui te suo aspectu interficiat et spiritu oris occidat. quomodo enim nulla auis reguli aspectum potest illaesa transire; sed quamuis procul fuerit, eius ore sorbetur. ita et tu a conspectu regis ezechiae totus peribis. et pulchre seruauit metaphoram, quia enim serpentem et regulum nominarat, ore eius et spiritu dicit uolucres deuorari. quod autem nullus regum iuda sic percusserit philisthiim, quomodo eos depopulatus est ezechias, audi regum librum: ipse percussit philisthiim usque ad gazam et usque ad terminos eius; a turre custodum usque ad urbes munitas. pro eo autem quod nos transtulimus absorbens uolucrem, et in hebraeo scriptum est saraph mopheth; interpretari potest: serpens uolans, ut sit sensus: de radice colubri nascetur regulus, et fructus illius, id est reguli, serpens uolans, ut draconem uolantem intellegas.

et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent. cum te percusserit regulus, et draco uolans tuos terminos deuastauerit, nequaquam insidiaberis iudae et pauperculum populum meum tua fraude terrebis; sed pressus propriis angustiis, flebis calamitatem tuam. humiles autem et pauperes, qui non in diuitiis et in potentia, sed in meo nomine confidebant, secura pace requiescent, et nullius hostis impetum formidabunt.

et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. totum per figuras loquitur. est autem sensus, quod, populo dei fiducialiter requiescente, siccetur radix philisthiim et omnes reliquiae consumentur.

ulula porta, clama ciuitas, prostrata est philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus ueniet, et non est qui effugiat agmen eius. portam uocat pro his qui in porta sunt et ciuitatem pro habitatoribus ciuitatis. sermonem quoque dirigit ad urbes palaestinorum quod eiulare debeant et lugere, ueniente sennacherib, et torrentis modo cuncta uastante. sub rege enim ezechia uenit assyrius, et inter ceteras nationes uastauit philisthaeos. ad quos loquitur hieremias: ecce aquae ascendent ab aquilone et erunt quasi torrens inundans; et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores illius. ab aquilone enim uenit assyrius et de eius ardore egredientes, niniuem et nationes ceteras subiugantes. eo tempore quo haec canebantur, fumus ascendebat in excelsum, id est: rumor in populos uagabatur per ordinem cunctarum gentium, phoenices quoque et palaestinos esse uastandos.

quid respondebitur nuntiis gentis? quia dominus fundauit sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius. quia dixerat: nullus est qui effugiat agmen eius, uidebatur in generali sententia etiam iudas esse comprehensus. si, inquit, quaesierint angeli gentis assyriae, quare solus iudas euaserit, respondete eis, quia dominus fundauerit sion et ipse humilem populum sua uirtute protexerit. pro angelis lxx transtulerunt reges, unius aleph litterae errore decepti.

15. onus moab; quia nocte uastata est ar, moab conticuit; quia nocte uastatus est murus, moab conticuit. de onere et pondere semel dixisse sufficiat. hoc tantum breuiter admoneo, quod onus semper tristia consequantur. uisionem autem uel statim laeta, uel in fine laeta post tristia. moab prouincia est arabum, in qua fuit balac filius beor, qui conduxit hariolum balaam de mesopotamia, ut malediceret israel, ubi et initiatus est populus beelphegor. huius metropolis ciuitas ar, quae hodie ex hebraeo et graeco sermone composita areopolis nuncupatur, non ut plerique existimant quod areos~g, id est martis, ciuitas sit. interpretatur autem ar et antidikos~g, id est aduersarius. quantae autem fuerit potentiae hieremias testatur, dicens: non est ultra exsultatio in moab. et iterum: habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis. et iterum: fertilis fuit moab ab adolescentia sua, et requieuit in faecibus suis, nec transfusus est de uase in uas, et in transmigrationem non abiit, et idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. et in alio loco: quomodo fracta est uirga fortis, baculus gloriosus? et post modicum: audiuimus superbiam moab, superbus est ualde. sublimitatem eius et arrogantiam, et superbiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus, et iactantiam eius. sicut ergo contra babylonem et philisthiim propheta uaticinatus est, quod oppresserit populum iudaeorum, ita nunc uastitas praedicitur moabitarum, id est arabiae, ab assyriis et babyloniis. ab utraque enim gente uastati sunt, eo tempore quo sennacherib captiuum duxit israel, et quando nabuchodonosor subuertit hierusalem. insultauerat enim ad utrumque hostem ephraim et iudae, dicente hieremia: allidet manum moab in uomitu suo et erit in derisum etiam ipse. fuit enim in derisum tibi israel, quasi inter fures reperisses eum. propter uerba ergo tua, quae aduersus illum locutus es, captiuus duceris. quod autem ait: nocte uastata est ar, moab conticuit, decorum inuectionis principium, ut uastaretur in tenebris, qui de incestu patris nocte conceptus est. nisi forte noctem pro magnitudine terroris accipimus; et credendum, quia sibi confidebat in muris, insidiis eam et cuniculis fuisse superatam. audiui quemdam areopolitem, sed et omnis ciuitas testis est, motu terrae magno in mea infantia, quando totius orbis litus transgressa sunt maria, eadem nocte muros urbis istius corruisse.

ascendit domus et dibon ad excelsa in planctum super nabo, et super medaba moab ululabit. ne molestum tibi sit quod per historiae uiam gradior; ut enim hoc facerem, ipse uoluisti. subauditur autem, domus regia urbs dibon ad idola quae in editis posita sunt ascendit; super nabo, et super medaba, nobiles ciuitates, ululabit uniuersa prouincia. in nabo enim erat chamos idolum consecratum, quod alio nomine appellatur beelphegor.

in cunctis capitibus eius caluitium, omnis barba radetur. apud antiquos barbae capitis que rasura luctus indicium fuit. per haec ergo magnitudo moeroris ostenditur, hieremia contra moab eadem conclamante: omne caput caluitium, et omnis barba radetur, et in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium.

in triuiis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in plateis eius omnis ululatus descendet in fletum. non erunt priuatae lacrimae, publicum luctum publica lamenta resonabunt; nec matronae, nec uirgines, nec aetas parua puerorum, nec fracti senum gressus tenebuntur domibus, pudorem et imbecillitatem extrema captiuitas nesciet.

clamabit esebon et eleale. nomina ciuitatum moabiticae prouinciae, quarum esebon urbs fuit quondam regis amorraeorum, de qua idem hieremias: ignis egressus est de esebon et flamma de medio seon. interpretatur autem esebon: cogitatio, et ideo hieremias alludens ad nomen: contra esebon, ait, cogitauerunt mala.

usque iaza audita est uox eorum. urbs iaza mortuo mari imminet, ubi est terminus prouinciae moabitarum. hoc ergo indicat, quod usque ad extremos fines ululatus prouinciae personabunt. unde et hieremias ait: de clamore esebon, usque eleale et iaza dederunt uocem suam.

super hoc expediti moab ululabunt, anima eius ululabit sibi. uerbum hebraicum eluse, pro quo aquila ex�mous~g, id est expeditos et exertis humeris, symmachus accinctos interpretatus est, quidam putant non uiros, sed nomen urbis intellegi, quae hodie appellatur eluza, et est in moabitidis partibus sita. possumus autem et hoc dicere, quod uniuersa pugnatorum fortitudo corruerit, et mutuis fletibus omnis terra resonarit. sin autem eluse, ut aquila uoluit, exertis humeris intellegantur, ille nobis sensus suggeritur, quod ad plangendum cuncti nudauerint pectora.

cor meum ad moab clamabit. propheta loquitur dolentis affectu, uel quod hostes quoque creatura dei sint, in quos tot mala superueniant; uel quod tantis calamitatibus opprimendi, ut etiam inimicis miserabiles fiant. idipsum hieremias ait: propterea cor meum ad moab quasi tibia resonabit.

uectes eius usque ad segor uitulam conternantem. et hieremias: a segor, inquit, usque ad oronaim uitulam conternantem. de hac et in libris quaestionum hebraicarum diximus, et nunc breuiter annotamus, quod ipsa sit quinta urbs post sodomam et gomorram, adamam et seboim, quae ad preces lot parua seruata est. appellatur que bala, id est absorpta, tradentibus hebraeis, quod tertio terrae motu prostrata sit. ipsa est quae hodie syro sermone uocatur zoora, hebraeo segor, utroque paruula. possumus uitulam conternantem pro perfecta aetate accipere. sicut enim tricesimus annus in hominibus, ita in pecudibus ac iumentis tertius robustissimus est. uectes quoque pro terminis, et robore intellege, eo quod segor in finibus moabitarum sita sit, diuidens ab eis terram philisthiim.

per ascensum enim luith flens ascendet. et hieremias: per ascensum luith plorans ascendet in fletum. intellegimus autem cliuum esse itineris quod ducit ad assyrios, et per hoc captiuitatem significari.

et in uia oronaim clamorem contritionis leuabunt. rursum hieremias: uox clamoris oronaim, uastitas et contritio magna. longum est, si uelim de singulis dicere, cum perspicuum sit uel urbium in moab, uel locorum esse nomina, quae deserunt transmigrantes.

aqua enim nemrim desertae erunt. hoc oppidum super mare mortuum est, salsis aquis et ob hoc ipsum sterilibus. siue autem allusit ad nomen, siue quod ante non fuerat, post uastitatem accidit, ut etiam aquae in amaritudinem uerterentur.

quia aruit herba, defecit germen, uiror omnis interiit. non ut quidam putant, uere propter steriles nemrim aquas omnis herba exaruit, sed per metaphoram scriptura loquitur. et est sensus: in cuncto moab aqua nemrim erunt salsae et amarae; quomodo ibi nulla herba pullulat, sic totam prouinciam siccitas consequetur, id est a segor usque ad oronaim, a finibus usque fines. id ipsum hieremias: aquae nemrim pessimae erunt.

secundum magnitudinem operis, et uisitatio eorum; ad torrentem salicum ducent eos. pro salicibus in hebraeo legimus arabim, quod potest et arabes intellegi, et legi orbim, id est uilla in finibus eorum sita, cuius a plerisque accolae in monte oreb eliae praebuisse alimenta dicuntur, quod nomen propter ambiguitatem transfertur et in coruos, atque occidentem loca que campestria. est autem sensus: iuxta morbi magnitudinem erit uisitatio. uisitationem hic non pro remedio, sed pro plaga accipe. uisitabo, inquit, in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum. torrentem salicum, babyloniae accipe flumina, de quibus dauid: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra; siue uallem arabiae, per quam pergitur ad assyrios.

quoniam circuibit clamor terminum moab, usque ad agallim ululatus eius et usque ad puteum elim clamor eius. eadem prope omnia et hieremias scribit. sunt autem urbes et loca moabitarum, in quibus clamor et eiulatio captiui populi describitur.

quia aquae dibon repletae sunt sanguine. ubi prius erat luxuria propter irriguos agros et fontes iugiter emanantes, ibi prae multitudine interfectorum riui sanguinis fluent.

ponam enim super dibon additamenta his qui fugerint de moab leonem, et reliquiis terrae. ne quis scriptoris uitium putet et errorem emendare dum uult, faciat, una urbs et per m et per b litteram scribitur: e quibus dimon silentium interpretantur; dibon, fluens. indito utroque nomine propter latices qui tacite fluant, usque hodie indifferenter et dimon et dibon hoc oppidulum dicitur. quod autem ait: ponam super dibon additamenta, et quaestionem facere uidebatur, quid esset, sequenti uersiculo demonstrauit dicens: his qui fugerint de moab leonem, et reliquiis terrae; ut etiam qui fuga lapsi sunt, a bestiis consumantur. quamquam et per metaphoram leonem, regem hostium possumus intellegere, ut potentiam eius quasi rugitum nemo possit euadere.

16. emitte agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae sion. quod interpretamur, non est historia, sed prophetia. omnis autem prophetia aenigmatibus inuoluitur et praecisis sententiis, dum de alio loquitur, transit ad aliud; ne si ordinem scriptura conseruet, non sit uaticinium, sed narratio. et est sensus: o moab, in quam desaeuiturus est leo, et de qua ne reliquiae quidem saluari poterunt, habeto solatium hoc: egredietur de te agnus immaculatus qui tollat peccata mundi, qui dominetur in orbe terrarum. de petra deserti, hoc est, de ruth, quae mariti morte uiduata, de booz genuit obed et de obed iesse, et de iesse dauid, et de dauid christum. montem autem filiae sion, aut ipsam urbem hierosolymam interpretabimur, aut iuxta sacratam intellegentiam, ecclesiam, quae sit in uirtutum culmine constituta.

et erit, sicut auis fugiens, et pulli de nido auolantes, sic erunt filiae moab in transcensu arnon. redit ad ordinem quem ceperat: cum posuero, inquit, his qui fugerint de moab et reliquiis terrae leonem saeuissimum, qui eorum artus ossa que confringat, tunc pauidi auolabunt et omnes filiae, id est uillae et urbes prouinciae moab, in transcensu arnon migrabunt, qui est terminus amorraeorum et moabitarum. transcensum autem et hic ponens, captiuitatem significat.

ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes, et uagos ne prodas. habitabunt apud te profugi mei. moab, esto latibulum eorum a facie uastatoris, finitus est enim puluis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. pro misero in hebraico legitur sod, quod potest et uastator intellegi. loquitur autem ad moab, ut consilium salutis inueniat, et senibus congregatis, cogat salutare concilium. uis, inquit, saluus esse et dei misericordiam promereri? in clara luce et aperta fuga populi mei, tu quasi nox et umbra esto, suscipe fugientes uagos que ne prodas. et hoc quare dixerit, statim infert: habitabunt apud te profugi mei. uastata enim hierusalem et omni iudaea quae confinis est moabitis, ad te meus populus transmigrabit. esto igitur latibulum eorum, nec timeas impetum uastatoris, quia sicut puluis cito transibit, et depopulator uniuersae terrae, qui conculcabat eam, et suis pedibus subiciebat, aura flante disperiet. quidam locum hunc male de antichristo interpretantur, ut putent sanctos eo tempore propter uiciniam urbis hierosolymae ad arabas transituros et nunc eis praecipi, ne prodant fugientes ad se.

et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in ueritate, in tabernaculo dauid, iudicans et quaerens iudicium, et uelociter reddens quod iustum est. hebraei locum istum sic interpretantur: fugato assyrio, regnabit iudae ezechias uir iustus et retinebit solium dauid, subiectum sibi populum dei iudicans in ueritate. alii de christo intellegunt. finito antichristi puluere, et uastatore sublato, qui conculcabat uniuersam terram, rex christus adueniet, qui sedebit in tabernaculo dauid, et in die iudicii reddet cunctis pro operibus suis. nec est ulla dubitatio, quin capitulum hoc de christo uaticinetur. sed nos et in primo aduentu idipsum intellegere possumus, atque in ecclesiae tabernaculo demonstrare, quod in omni terra moab ecclesiarum tropaea surgentia christi testentur imperium.

audiuimus superbiam moab, superbus est ualde; superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius, plusquam fortitudo eius. idcirco ululabit moab ad moab, uniuersus ululabit; his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas eius. rursum ad praesentia redit et superbiae arguit moab, quod multo plus elatus sit quam eius fortitudo poscebat et propter hanc superbiam ululaturus sit moab ad moab, id est: populus ad urbem, uel metropolis ad prouinciam, et cuncta ululatibus terra resonabit super muros cocti lateris, de quibus et hieremias ait: ideo super moab eiulabo et ad moab uniuersum clamabo, ad uiros muri fictilis lamentantes. per haec autem et potentiam pristinae felicitatis, et plagas repentinae subuersionis ostendit.

quoniam suburbana esebon deserta sunt, uinea sabama. inter esebon et sabama uix quingenti passus sunt, et per metaphoram uineae omnis prouinciae significat uastitatem.

domini gentium exciderunt flagella eius. seruat translationem quam coeperat, ostendens reges gentium, qui uastauerant moab, omnes uiculos castella que depopulatos.

usque ad iazer peruenerunt; errauerunt in deserto; propagines eius relictae sunt; transierunt mare. flagella et propagines populum fugitiuos que eius intellege; et transitum maris captiuitatem in babylonem, de qua postea lecturi sumus: onus deserti maris.

super hoc plorabo in fletu iazer, uinea sabama; inebriabo te lacrima mea, esebon et eleale. uox plangentis prophetae et magnitudinem uastitatis lacrimarum magnitudine contestantis, flentis que uineam iazer et sabama, et esebon et eleale, urbes quondam ualidissimas, assyrio putante succisas.

quoniam super uindemiam tuam, et super messem tuam uox calcantium irruit. calcatores uuarum et uindemiae laetitiam congregantes, hostium exercitus intellege et quod in ipso laetitiae tempore captiuitatis tempus aduenerit.

et auferetur laetitia, et exsultatio de carmelo. idioma scripturarum est, quod semper carmelum montem opimum atque nemorosum, qui ptolemaidi imminet, et in quo orauit elias, fertilitati et abundantiae comparet, ac per hoc significat omnem laetitiam et fertilitatem de uberrimis quondam urbibus auferendam.

et in uineis non exsultabit, neque iubilabit. subauditur prior uindemiator, id est colonus moabitidis prouinciae. denique statim subiecit:

uinum in torculari non calcabit qui calcare consueuerat; uocem calcantium abstuli. nequaquam in uindemia laetus uindemiator celeuma cantabit, sed ubique hostilis uastitas, et uictorum orietur clamor.

super hoc uenter meus ad moab quasi cithara sonabit et uiscera mea ad murum cocti lateris. ne quis putaret planctum prophetae exsultationis indictum, per quam inimicos populi israel gauderet esse captiuos, ex affectu et ex intimo cordis dolore, et potentissimam quondam urbem subrutam lugere se dicit.

et erit, cum apparuerit quod laborauit moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non ualebit. ultima miseria est, nec in his, quos semper uenerata est, habere subsidium. deserta, inquit, uiribus tuis, et cunctis propugnatoribus interfectis, perges ad idola, delubra ueneraberis, et nec in illis reperies auxilium, quibus uastitas te cum communis adueniet.

hoc uerbum quod locutus est dominus ad moab ex tunc. ex quo putas tempore? uidelicet ex eo, quo creatus est moab. et dominus ait: moabitae et ammonitae non intrabunt in ecclesiam dei. siue ex tunc pro antiquo tempore intellegamus, quod olim diuina sententia ista decreta sint, non quod praescientia dei causam uastitatis attulerit; sed quod uastitas futura dei maiestati praenota sit.

et nunc locutus est dominus, dicens: in tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria moab super omni populo multo, et relinquetur paruus et modicus nequaquam multus. prophetia ista, ut supra diximus, mortuo achaz contra moabitas dirigitur, regnante ezechia, sub quo decem tribus a sennacherib rege assyriorum in captiuitatem ductae sunt. itaque sicut mercenarius solis exspectat occubitum et diebus ac noctibus finem operis praestolatur, ut statutam mercedem accipiat, sic et post tres annos et moab, assyrio ueniente, delebitur, et uix pauci relinquentur in terra, qui subrutas habitent ciuitates, et desertos agros exerceant. potest et de babylonica captiuitate praedici, quod post captam hierusalem, et transitum annorum trium, moab a chaldaeis uastanda sit, siue quod in trium annorum spatio nulla eis danda sit requies.

17. onus damasci: ecce damascus desinet esse ciuitas; et erit sicut aceruus lapidum in ruina. derelictae ciuitates aroer gregibus erunt et requiescent ibi, et non erit qui exterreat. et cessabit adiutorium ab ephraim et regnum a damasco, et reliquiae syriae sicut gloria filiorum israel erunt, dicit dominus exercituum. post babylonem et philisthaeos et moab, ad damascum, id est aram, sermo conuertitur, quae et ipsa regalis quondam ciuitas fuit, et in omni syria tenuit principatum; necdum florebant antiochia et laodicia et apamia, quas urbes, post alexandrum et macedonum imperium, auctas esse cognouimus. quia igitur semper decem tribubus contra iudam praebebat auxilium, ut regum et paralipomenon narrat historia, etiam ipsis uastitatem ab assyriis appropinquare significat, dicente rege assyriorum: cepi arabiam et damascum et samariam. sicut enim illas cepi et uniuersa regna, capiam et te. et in regum uolumine legimus: ascendit rex assyriorum damascum, et cepit eam, et transtulit in cyrenem. rasin quoque interfecit, qui erat rex damasci, quae omnia, ezechia hierosolymis regnante, perpessa est. ecce, inquit, damascus desinet esse ciuitas; iam uicina captiuitas est; iam assyrius suum mouit exercitum. et erit sicut aceruus lapidum in ruinam, ut tantummodo parietinae ac pristinae potentiae uestigia in ruinarum magnitudine demonstrentur. derelictae ciuitates aroer gregibus erunt. aroer myrice interpretatur, quae proprie arbor in solitudine et salsa humo nascitur, et per hoc uastitas demonstratur. requiescent ibi. subauditur greges, et non erit qui exterreat. tanta enim erit solitudo, ut nec insidiator timendus sit. et cessabit adiutorium ab ephraim: nequaquam decem tribus in illa contra iudam habebunt auxilium. et regnum a damasco: apo~g koinou~g subauditur cessabit. quando autem dicit cessare regnum et quiescere, non perpetuam significat uastitatem, sed aufert in praesens potentiam, per quam in omni syria ante regnabat. et reliquiae syriae sicut gloria filiorum israel erunt, dicit dominus exercituum. quomodo, inquit, decem tribus assyrio populante deletae sunt, et omnis gloria earum in captiuitatem ducta est; sic pauci, qui in damasco resederint, immutabuntur et habebunt gentis gloriam sociae. gloriam per ironiam dictam accipe pro ignominia. hoc autem totum fiet, quia dominus locutus est, cuius uerba irrita esse non possunt. quidam hanc prophetiam eamdem putant esse, quam in hieremia legimus: dissoluta est damascus, uersa est in fugam, tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. et iterum: succendam ignem in muro damasci et deuorabit moenia benadab. sed sciendum quod ab hieremia babylonia captiuitas damascenae urbis describitur, id est paucorum quos assyriorum rex reliquerat in ea. esaias autem uicinam ab assyriis captiuitatem nuntiat. alii aestimant de romana captiuitate praedici, quoniam et iudaeorum captus est populus, et damascus (cui imperabat areta) similem sustinuit seruitutem, ut cuncta quae super eam scripta sunt, ad christi tempus et ad apostolorum mysteria transferantur.

et erit in die illa, attenuabitur gloria iacob et pingues carnes eius marcescent. quando, inquit, damascus capta fuerit et ciuitas esse desierit, et talis eam gloria coronauerit, qualis coronauit israel, id est decem tribus; tunc omne praesidium, et pinguissimae carnes, et refugium emarcescet iacob; nequaquam enim habebit, quibus iunctis uastet hierusalem. legimus supra quod ascenderit rasin rex syriae et phacee filius romeliae rex israel in hierusalem ad proeliandum contra eam. nuntiatum que sit domui dauid: requieuit syria super ephraim, de quibus propheta loquitur ad achaz: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium horum, in ira furoris rasin regis syriae et filii romeliae, eo quod consilium inierit contra te syria pessimum ephraim et filius romeliae. et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in ualle raphaim. et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum aut trium oliuarum in summitate rami, siue quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius, dicit dominus deus israel. qui praesentem damasci uastitatem sub romano intellegunt regno, haec de apostolis significata contendunt, quod quomodo paucae spicae et oliuae remanere soleant in agro uel in arboribus, sic reliquiae israel saluentur; maxime quia sequatur: in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad sanctum israel respicient, id est ad christum. duas oliuas, et tres, et quattuor, et quinque, quattuordecim apostolos interpretantur, id est duodecim qui electi sunt, et tertiumdecimum iacobum, qui appellatur frater domini; paulum quoque apostolum uas electionis. qui uero assyriorum temporibus putant completa quae dicta sunt, hoc uolunt intellegi, quos sub assyria captiuitate damascus non sit omnino deleta, sed translatis quibusdam in cyrenem, alia pars cultorum terrae dimissa sit, quae et ipsa postea babylonio uastante deleta est, donec sub macedonibus et ptolemaeis rursum instauraretur, et in aduentu christi esset quidem ciuitas, sed non tantae potentiae quantae antea fuerat. et est sensu: tam pauci remanebunt in damasco, quam solent post messores paucae remanere spicae, quas in ualle raphaim latissima et potentissima solent pauperes legere; uel in olea paucae oliuae, quae diligentiam legentis euaserint.

in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad sanctum israel respicient. et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti illius; et non respicient lucos et delubra. hoc christi temporibus putant esse completum, quando destructo regno damasci, perpetuum saluatoris successit imperium et idololatriae error est imminutus. pia quidem uoluntas interpretantium, sed non seruans historiae ordinem. nos autem dicimus, quod subuersa damasco, et decem tribubus ductis in assyrios, residui tribuum qui erant ex israel, ad ezechiae litteras conuersi sint ad cultum dei et ad templum hierusalem aduenerint, sicut paralipomenon narrat historia. deleta ergo damasco, conuertentur homines ad factorem suum, id est, ad eum qui eos creauit, et oculi eorum nequaquam idola quae fecerant in bethel et in dan, sed deum respicient, contemnentes delubra et altaria, quae operati sunt digiti eorum.

in die illa erunt ciuitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum israel, et erit deserta. hoc non loquitur contra damascum, sed contra decem tribus, quae uocabantur israel; ut quomodo ad aduentum ex aegypto populi dei, omnes gentes quae incolebant terram repromissionis, subito pauore conterritae aratra dimiserunt, aceruos que frugum et media opera, salutem pedibus requirentes; sic et terra israel multo tempore desolata permaneat. unde miror pro aratris et aceruis frugum uoluisse aquilam interpretari: testam et emir; symmachum: siluam et amir; lxx: amorraeos et euaeos. solus theodotio hebraicum uerbum posuit: ars et emir, quod apud eos emendatius legitur hores et amir, id est: uomeres et acerui segetum.

quia oblita es dei saluatoris tui et fortis adiutoris tui non es recordata. ista, inquit, perpetieris, o israel, quia reliquisti deum saluatorem tuum, qui te liberauit ex aegypto, qui tibi gentes subiecit inimicas; et adiutoris tui non es recordata. propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis. hoc pressius et per ironiam legendum. quia, inquit, oblita es dei saluatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata; num idcirco plantare debebis plantationem fidelem, et non potius alienum seminare germen, quod hostis eripiat? uel certe sic: filios meos, qui de populi mei stirpe generati sunt, ideo fundasti in terra, ut eos alienos et pessimos facias.

in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit. ablata est messis in die hereditatis et dolebit grauiter. hos, inquit, operum tuorum fructus capies; uitis tua sorec degenerabit in labruscam, semen tuum spem promittet in germine; sed cum maturitas aduenerit, ab alio demetetur. et tunc dolebis grauiter, quando sperata et paene iam tenta perdideris.

uae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum; sonabunt populi, sicut sonitus aquarum inundantium; et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut puluis montium a facie uenti, et sicut turbo coram tempestate. in tempore uesperae et ecce turbatio in matutino, et non subsistet. haec est pars eorum, qui uastauerunt nos et sors diripientium nos. qui superiorem damasci captiuitatem a romanis illatam aestimant et hoc quod scriptum est: inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad sanctum israel respicient, ad christi et apostolorum tempora referunt. nec non illud quod sequitur: plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis; in die plantationis tuae labrusca, et cetera, de infidelitate sentiunt iudaeorum. et hoc capitulum quod nunc proposuimus, super ethnicis interpretantur, qui persequuntur ecclesiam. illud quoque quod sequitur: increpabit eum et fugiet procul, de diabolo accipiunt, tropologica interpretatione uastitatem persecutorum et daemonum demonstrantes. nos autem coeptum sequimur ordinem et historica fundamenta historico culmine protegimus. uae, inquit, uniuersis gentibus, quae militauerunt contra populum meum, quarum tantus impetus fuit, ut maris fluctibus coaequandus sit. sed cum uenerint saeuientes et inundauerint terram meam, tunc princeps earum sennacherib ab eo fugiet increpatus, et sicut puluis uento raptante dispergitur, et turbo in sublime uoluitur in tempestate, sic ille appropinquabit quidem hierusalem, obsidens eam, sed percutietur ab angelo; ueniet mane et deletum potentiae suae uidebit exercitum. et: haec erit pars eorum qui uastauerunt nos. hoc propheta loquitur uel ex persona populi, uel se ipsum iungens genti suae. postea legimus: egressus est angelus domini et percussit in castris assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et ecce omnes cadauera mortuorum. et egressus est, et abiit, et reuersus est sennacherib rex assyriorum et habitauit in niniue.

18. uae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina aethiopiae. uerbum hebraicum selsel, quod symmachus sonitum, theodotion aues interpretati sunt, et nos in cymbalum uertimus, aquila bis umbram transtulit. sed sciendum quod umbra sel dicitur, hic autem syllaba ipsa geminatur. ex quo possumus dictum intellegere: uae terrae, quae in umbra alarum suarum pollicetur auxilium. et cum scriptura dicat: qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei caeli commorabitur; pro quo in hebraeo scriptum est: in umbra omnipotentis commorabitur. ipsam dei similitudinem habere se iactans, et in periculis constituta aliis suffragari repromittit. significat autem siue no, aegypti ciuitatem, quae nunc alexandria dicitur, siue aegyptum, in qua semper hierusalem quasi super quassatam arundinem innixa est, quae confracta manum perforat incumbentis. et est hic ordo pulcherrimus; ut quomodo in priori uisione sermo propheticus damasco minabatur, quod decem tribus in illa habuerint auxilium, misericordiam dei non rogantes; sic etiam nunc aegypto uastitas praedicetur, ob cuius auxilium dei neglecta sit inuocatio. ipsa est enim terra, quae est trans flumina aethiopiae, id est, trans riuos nili fluminis, quem de aethiopia in aegyptum fluere nemo dubitat. potest aegyptus alarum cymbalum dici propter uelocitatem frugum; uelox quippe et concitus auium uolatus reddit cymbali sonitum. quidam ex eo quod sequitur:

qui mittit in mari legatos, et in uasis papyri super aquas, romanum regnum intellegunt et omnem historiam referunt ad uespasiani et titi tempora, a quibus hierosolyma subuersa est. sed hoc fidei nostrae non conuenit, ut minetur dominus regno romano, quare impiam gentem subuerterit, et rursum in montem sion dicat munera deferenda, nisi forte et haec spiritaliter in ecclesia accipiamus. qui mittit in mari legatos et in uasis papyri super aquas. ite, angeli ueloces, ad gentem conuulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius, ad gentem exspectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius. apud hebraeos et aegyptus et aegyptius et aegyptii, uno uocabulo nuncupantur mesraim. hoc dictum sit, ne quis in uerbo haereat, cum pro genere feminino masculinum inuenerit, id est, pro terra hominem, quia et nunc dicitur: qui mittit in mari legatos, hoc est: ipsa mesraim, ipse aegyptius, eo quod de alexandria, quae tunc, ut diximus, no uocabatur, legati missi sunt hierosolymam et in uasis papyri, id est, epistolis siue nauibus, suum illis auxilium promittentes, dixerint: ite uelociter ad iudaeorum gentem conuulsam, et assyriorum impugnatione laceratam, ad populum quondam terribilem, qui dei utebatur imperio, ad cuius potentiam nullus alius comparandus est. ad gentem, quae dei semper exspectabat auxilium, et nihilominus ab hominibus conculcatur, cuius terram flumina, id est, diuersi reges depopulati sunt. alii autem putant, quod apostropha dirigatur ad dominum, et sit sensus: o deus, qui mittis in mare saeculi istius prophetas, et quasi per epistolas nauigantes, populum commonens, tuis imperas nuntiis. ite uelociter ad gentem meam laceratam atque conuulsam, ad populum robustissimum, qui omnibus quondam in circuitu gentibus terrori fuit, qui semper dei exspectauit auxilium et pro peccatorum magnitudine, quod sperat, non meretur accipere; cuius diuersarum gentium reges uastauere terram et cetera quae sequuntur. eusebius caesariensis historicam interpretationem titulo repromittens, diuersis sensibus euagatur, cuius cum libros legerem, aliud multo reperi, quam indice promittebat. ubicumque enim eum historia defecerit, transit ad allegoriam, et ita separata consociat, ut mirer eum noua sermonis fabrica in unum corpus lapidem ferrum que coniungere. hoc breuiter admonui, ne quis nos putet ex illius fontibus mutuasse quae dicimus; nam et in praesenti capitulo aduersum iudaeos et hierosolymam dicit prophetiam dirigi, quod in principio fidei christianae ad totas gentes epistolas miserint, ne susciperent passionem christi; et miserint usque ad aethiopiam et occidentalem plagam, totum que orbem huius blasphemiae disseminatione compleuerint.

omnes habitatores orbis qui moramini in terra, cum eleuatum fuerit signum in montibus, uidebitis et clangorem tubae audietis. cunctae, inquit, gentes, per circuitum, quando meam iussionem, quas signum in montibus eleuatum, meum que imperium, quasi clangorem tubae sublimiter resonantis audieritis, tunc uidebitis quid praeceperim.

quia haec dicit dominus ad me: quiescam et considerabo in loco meo. quid est quod locutus est dominus ad prophetam? hoc quod sequitur: donec ueniant quae praecepi, in mea sede requiescam; ut iudaei putant, in templo; ut nos, in caelestibus. et considerabo, inquit, qui rerum finis adueniat.

sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. sicut in toto die nihil est clarius meridie, quando sol de medio caelo rutilat et omnem orbem pariter illustrat, et sicut in aestu et calore torrente, quando nudus messor excoquitur, et operis magnitudinem anhelitus probat, gratissima est roris temperies, si arentes stipulas matutinus humor secabiles faciat; ita meus sermo, quem considerabo in loco meo, cunctis in me credentibus gratus adueniet.

ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinauit, et praecidentur ramusculi eius falcibus, et quae derelicta fuerint, abscindentur et excutientur. et relinquentur simul auibus montium et bestiis terrae, et aestate perpetua erunt super eum uolucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt. quia de meridie dixerat, et nubem roris in aestate ac messe praemiserat et ab agricultura translationem sumpserat, seruat eam in reliquis, describens aegypti superbiam, et populi illius uastitatem, et cadauera per uniuersam prouinciam, quae a uolucribus deuoranda sint. quomodo enim ante maturitatem segetes erumpentes, cito pereunt, et antequam perfectio temporis ueniat, germinantes inutiles sunt. sic, inquit, aegyptii populi quasi rami inutiles falcibus praecidentur et cunctae propagines nudabuntur. ac ne putares eum de uinea dicere, et non de hominibus, uertit metaphoram in historiae ueritatem. et relinquentur, inquit, simul auibus montium et bestiis terrae. aues enim et bestiae non abscisos arborum ramos, sed cadauera deuorant. legamus plenius hiezechiel, ubi prophetat contra pharaonem et contra aegyptum; et haec omnia apertissime scripta reperiemus. quod que dicit: aestate perpetua erunt super eum uolucres et omnes bestiae super illum hiemabunt, aut uere interfectorum significat multitudinem, aut per eamdem translationem demonstrat, quod a cunctis gentibus uastandus sit.

in tempore illo deferetur munus domino exercituum a populo diuulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis domini exercituum montem sion. post aegypti uastitatem et deletum eius imperium, nequaquam israel in umbrae illius uanitate confidet, sed reuertetur ad dominum, et sua munera deferet ad montem sion, id est, in templum eius, et illum solum rogans, cuius uerum aeternum que praesidium est. hoc autem sub zorobabel et iesu, et ezra ac neemia factum intellegimus. lxx, pro eo quod nos diximus: exspectantem, exspectantem, et in hebraico scriptum est, sperantem, sperantem, e contrario interpretati sunt anelpiston~g, id est non sperantem. et ob hanc causam dederunt occasionem eusebio, ut hoc de gentibus magis, quae nec spem habeant nec testamentum dei nec prophetas intellegendum putauerit, quam de iudaeis; quod ab ipsis postea ecclesiae, quae in specula constituta est, dona mittenda sint, et offerendae uictimae spiritales.

19. onus aegypti. ecce dominus ascendet supra nubem leuem, et ingredietur aegyptum, et mouebuntur simulacra aegypti a facie eius, et cor aegypti tabescet in medio eius. moris est scripturarum obscuris manifesta subnectere et quod prius sub aenigmatibus dixerint, aperta uoce proferre. unde et in praesenti loco, quia contra aegyptum fuerat comminatus: uae terrae obumbranti alis, quae est trans flumina aethiopiae, et cetera quae propheticus sermo contexuit. nunc manifestiorem fecit intellegentiam, et ad ipsam comminans aegyptum loquitur, quod nequaquam per angelos, sed ipse dominus ueniat super nubem leuem, id est uelocem, et ingrediatur aegyptum, et idola aegypti contremiscant, tabescat que cor fortium, et hieremiae uaticinium compleatur: disperdam simulacra, et cessare faciam idola de memphis. quidam totam hanc prophetiam ad saluatoris tempora referunt, quando ingressus est super nubem leuem, id est corpus humanum quod ex uirgine assumpserat, nullo humanae commixtionis semine praegrauatum; siue quod a nube leui portatus sit, id est corpore uirginali, et ad ingressum eius omnes daemones contremuerint, tunc que prima idolorum ruina fuerit, praesentiam domini ferre non sustinens.

et concurrere faciam aegyptios aduersus aegyptios; et pugnabit uir contra fratrem suum; et uir contra amicum suum; ciuitas aduersus ciuitatem et regnum aduersus regnum. ingresso aegyptum domino, et potentissimam gentem sui praesentia destruente, erit prima uictoria dissidere aegyptios contra aegyptios, et aduersum se rebelli odio dimicare. quo temporibus assyriorum et nabuchodonosor regis babylonii factum esse, manifestum est, aliis sedentibus et aliis repugnantibus. quod autem haec de babylonica captiuitate praedicat, hieremias testis est, dicens: uitula elegans atque formosa aegyptus, stimulator ab aquilone ueniet ei. et rursum: confusa est filia aegypti et tradita in manu populi aquilonis. hiezechiel quoque pari prophetiae auctoritate consentiens: et cessare, inquit, faciam multitudinem aegypti in manu nabuchodonosor regis babylonis. et iterum: confortabo brachia regis babylonis, dabo que gladium meum in manu eius, et confringam brachia pharaonis. et scient quia ego dominus, cum dedero gladium meum in manu regis babylonis; et extenderit eum super terram aegypti, et dispergam aegyptum in nationes. si autem ad tempora referimus saluatoris, illud de euangelio sumamus exemplum: nolite putare quod ueni pacem mittere super terram; non ueni pacem mittere, sed gladium. ueni enim diuidere uirum aduersus proximum suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam, et inimici hominis domestici eius. et rursum in alio loco: erunt diuisi duo in tres, et tres in duo: pater contra filium, et mater contra filiam, et nurus contra socrum.

et disrumpetur spiritus aegypti in uisceribus eius et consilium eius praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua et diuinos suos, et pythones et hariolos. cum seditio fuerit orta in aegypto, siue babylonio seruire cupientibus siue nolentibus iugo eius colla submittere, siue aliis christo credentibus aliis repugnantibus, disrumpetur et scindetur spiritus aegypti, non eadem cunctis uolentibus, et omne consilium eorum redigetur ad nihilum. tunc ibunt ad simulacra sua; et diuinos et hariolos ac uates magicis que edoctos artibus interrogabunt, cur ista acciderint.

et tradam aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum, ait dominus deus exercituum. duplicem intellegentiam sequimur: uel chaldaicorum temporum, quando a nabuchodonosor aegyptus expugnata est; uel romani imperii, quando antonio cleopatra que superatis, augustus caesar aegyptum subiugauit. babylonios fuisse crudeles omnis scriptura testatur, qui paruulis non pepercerint et suis eos iaculis uulnerarint, nec praegnantibus sint miserti. romanum autem regnum fortissimum et danielis scriptura testatur, exponens quartam bestiam habentem dentes et ungues ferreos.

et arescet aqua de mari, et fluuius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur riui aggerum. calamus et iuncus marcescent, nudabitur alueus riui a fonte suo et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet et non erit. naturale est, ut cum per iram dei captiuitas uenerit, indignationem eius pestilentia subsequatur, et aduersum eos qui offenderint deum, cuncta simul elementa desaeuiant. unde scriptum est in alio propheta, et uolucres in aere deficere et pisces in aquis, ut omnia humano usui subtrahantur. hoc dicimus, si simpliciter siccitatem nili fluminis et riuorum eius uoluerimus accipere. sin autem per metaphoram: in fluuio regnum et in riuis duces eius intellegimus; et in uirore et iunco et papyro cunctam aegypti abundantiam, ut per eas res opes aegypti describantur, quarum aegyptus fertilissima est. legamus hiezechiel, ubi rex pharao draco magnus habitare describitur in fluminibus, et dicit: meus est fluuius, et ego feci memetipsum. et audit: ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum in squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et uniuersi pisces tui squamis tuis adhaerebunt, et proiciam te in deserto. in aduentu autem christi haec omnia tropik�s~g intellegenda sunt, iuxta illud quod supra legimus: desertum faciet dominus mare aegypti. et rursum: immittet dominus manum suam super fluuium aegypti uiolentum et percutiet eum in septem uallibus, ita ut pertranseat eum quis calceato pede; quod scilicet omnis error aegyptiarum aquarum et artes maleficae, quibus subiectis populis illudebant, christi siccentur aduentu. quod que dicit: arescet aqua de mari, et historice possumus accipere, non mare magnum significari, sed lacum mareotiden, eo quod scriptura omnes congregationes aquarum appellet maria. possunt et hyperbolice dicta intellegi. quod que sequitur: nudabitur alueus riui a fonte suo, describit quod riuus et fons arescant simul.

et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae marcescent. et confundentur qui operantur linum, plectentes et texentes subtilia; et erunt irrigua eius flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. et hoc dupliciter accipe, quod uastata aegypto, et cuncta prouincia ariditate siccata, maereant piscatores, et lugeant qui in flumen mittebant hamum, et qui operabantur retia ac sagenas, et texebant iunco diuersi generis uascula; id est: principes et regii generis atque rectores; et quod in aduentu christi omnes peruersi generis piscatores, qui contra apostolicam disciplinam capiebant homines in perditionem, et stulta sapientia texebant retia et sagenas, quibus perditos irretirent, confusi sunt, et nullus aut rarus in aegypti terra sit talis piscator. hoc opere uidemus expletum, quod ecclesiarum tropaea consurgunt, et in omni aegypto idola corruerunt.

stulti principes taneos, sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens. quomodo dicetis pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi et indicent, quid cogitauerit dominus exercituum super aegyptum. stulti facti sunt principes taneos, emarcuerunt principes mempheos; deceperunt aegyptum angulum populorum eius. tanim metropolim fuisse aegypti et psalmista declarat, quod ibi moyses multa signa fecerit, quae in exodo describuntur: posuit in aegypto signa sua, et prodigia sua in campo taneos. memphim quoque magicis artibus deditam, pristini usque ad praesens tempus uestigia erroris ostendunt. et hoc breuiter indicatur, quod babylonia uastitate ueniente, omnia magorum consilia, et eorum qui futurorum scientiam promittebant stultitiae coarguantur, et in aduentu christi cuncta redigantur in nihili, non inuenientibus consilium aegypti uatibus, quomodo dogma opprimant christianum. idioma autem scripturarum est, ut angulum pro regno ponant, eo quod populos contineat, et quasi in tota domo fortissimum sit. unde et christus duorum populorum parietes continens, lapis dicitur angularis. quod que intulit: quomodo dicetis pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum, significat quod aegyptii heroas et deos auctores suae gentis simulent, oron et isin, et osirin et tiphonem.

dominus miscuit in medio eius spiritum uertiginis; et errare fecerunt aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et uomens; et non erit aegypto opus quod faciat, caput et caudam incuruantem, et refrenantem. primum de interpretatione dicamus, et postea de his quae scripta sunt, disseremus. pro spiritu uertiginis interpretari potest et spiritus erroris. in eo quoque quod nos transtulimus incuruantem et refrenantem, possumus dicere: incuruum et lasciuientem, ut intellegamus senem et puerum. nos autem uerbum hebraicum agmon, dum celeriter quae scripta sunt uertimus ambiguitate decepti, refrenantem diximus, quod significantius aquila transtulit streblounta~g, id est: qui nihil recte agit, sed omne peruersum, ut puerum significaret. est igitur sensus: stulti facti sunt principes taneos, et sapientes consiliarii pharaoni dederunt consilium insipiens et emarcuerunt principes mempheos, et deceperunt aegyptum angulum populorum, quia dominus miscuit eis spiritum erroris atque uertiginis, ut ignorent quid loquantur, et errare faciant aegyptum. et sicut ebrius et uomens egerit quod ingesserat, et ubi sit, nescit, sed iacet mentis alienae, sic nullum habebit aegyptus opus siue consilium, quod aut caput habeat aut finem, aut senibus conueniat aut pueris, quorum alii per nimiam aetatem desipiunt atque delirant, alii per lasciuiam et infantiam ignorant quid agant. hoc autem siue in babylonia uastitate siue in aduentu christi, et iuxta litteram et iuxta spiritalem intellegentiam recipere uolueris, habebit consequentiam

in die illa erit aegyptus quasi mulieres, et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus domini exercituum, quam ipse mouebit super eam. et erit terra iuda aegypto in festiuitatem; omnis qui illius fuerit recordatus, pauebit a facie consilii domini exercituum, quod ipse cogitauit super eam. melius reor etiam proprium errorem reprehendere, quam dum erubesco imperitiam confiteri, in errore persistere. in eo quod transtuli: et erit terra iuda aegypto in festiuitatem, pro festiuitate in hebraico legitur agga, quod interpretari potest et festiuitas, - unde et aggaeus in festiuum uertitur, - et timor, quod significantius aquila transtulit gur�sin~g, cum aliquis pauidus et tremens circumfert oculos, et aduenientem formidat inimicum. ergo si uoluerimus in bonam partem accipere, quod recordatio iudae aegypto sit gaudii, recte festiuitas dicitur. sin autem, ut arbitror, in timorem pro festiuitate uertitur, intellegamus formidinem uel pauorem, quod cum nabuchodonosor uenerit, et omnes uirorum fortium manus quasi mulierum fuerint dissolutae, etiam uocabulum iudae terrori sit aegypto, quia dum ei uult auxilium praebere, tanta mala perpessa sit. de nostris temporibus nemo dubitat, quod comparatione christianorum omnes ethnici quasi mulieres sint, infirmas habentes sententias, et quidquid dixerint uerti in stultitiam, dum stupeant tantam gentis conuersionem, et mirentur atque intellegant manum domini, et quicumque gentilium nominis christiani fuerit recordatus, imbecillitatem idololatriae timore fateatur.

in die illa erunt quinque ciuitates in terra aegypti loquentes lingua chanaan, et iurantes per dominum exercituum: ciuitas solis uocabitur una. pro ciuitate solis, nescio quid uolentes lxx interpretati sunt asedec, quam quidam nostrorum urbem iustitiae interpretatur, et ductus errore, quod iuxta hebraicum ares scriptum sit, terram putat, quae aliis litteris scribitur. melius ergo transtulit symmachus: ciuitas solis uocabitur una. ares enim uerbum ambiguum et testa dicitur et sol, eo quod utrumque areat, et siccum sit. hunc locum non intellegens onias, templum exstruxit in aegypto in oppido h�liopole�s~g. lege iosephi historias. alii ares, id est ostrakon~g, hoc est testam, urbem ostracinem intellegi uolunt, et ceteras iuxta rhinocoruram et casium ciuitates, quas usque hodie in aegypto lingua chananitide, hoc est, syra loqui manifestum est; et putant e uicino syros atque arabas a nabuchodonosor in illam terram fuisse translatos. porro qui in aduentu christi et romano imperio prophetiam disserunt, quinque ciuitates uel legem domini, quae in alexandria primum interpretata est, quinque ecclesiae ordines, episcopos, presbyteros, diaconos, fideles, catechumenos sentiunt; aut certe spiritalem legis intellegentiam, de qua et apostolus ait: uolo quinque uerbis loqui in ecclesiis in sensu meo, quam decem milibus uerborum in lingua. et quod una quinque ciuitatum appelletur ciuitas solis, uidelicet iustitiae, in cuius pennis est sanitas.

in illa die erit altare domini in medio terrae aegypti, et titulus iuxta terminum eius domino. et erit in signum et in testimonium domino exercituum in terra aegypti. clamabunt enim ad dominum a facie tribulantis; et mittet eis saluatorem et propugnatorem qui liberet eos. et cognoscetur dominus ab aegypto, et cognoscent aegyptii dominum in die illa, et colent eum in hostiis, et muneribus, et uota uouebunt domino, et soluent. ab hoc loco usque ad finem aegyptiae uisionis, siue ponderis, et iudaei et nostri de christi aduentu intellegi uolunt; sed illi uota sua differunt in futurum, nos quasi iam transacta retinemus. diem autem pro tempore accipe, quamquam sub onia iosephus haec facta contendat, qui profugus in aegyptum, cum turba plurima iudaeorum aedificauit templum et altare, et prophetiam christi cassa implere temeritate conatus est, ita autem unum altare dicitur, quomodo una fides et unum baptisma et una ecclesia. et titulus iuxta terminum eius domino, haud dubium quin euangelium et apostolorum scripta significet. quomodo enim supra iuxta tropologicam intellegentiam terra iuda aegypto formidabilis siue sollemnis, uetus intellegitur testamentum; sic et titulus in terminis aegypti, euangeliorum historia demonstratur. denique iungit: et erit in signum et in testimonium, dominicae uidelicet passionis. tunc his qui crediderint, concurrentibus aegyptiis contra aegyptios, et pugnante uiro contra fratrem suum, et ciuitate contra ciuitatem dimicante. cum persecutionis tempus ingruerit, implorabunt domini misericordiam, statim que saluator adueniet, id est iesus, hoc enim in lingua nostra sonat. et cognoscetur dominus ab aegyptiis, et cognoscent eum, siue persecutores qui fuerint superati, siue credentes praesenti auxilio liberati. et colent eum in hostiis et muneribus, uota que uouebunt domino et soluent. respondeant iudaei: lege praeceptum est, ut altare non fiat nisi in loco uno quem elegerit dominus deus, et hostiae tantum a sacerdotibus leuitici generis immolentur. ecce esaias aperte docet quod aegyptii cognoscant dominum, et colant eum, et hostias et munera offerant, et uota uoueant atque persoluant. si aegyptii sacerdotium habent, impletur et in illis pauli testimonium dicentis: translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat.

et percutiet dominus aegyptum plaga, et sanabit eam; et conuertentur ad dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem filium quem recipit. persecutio non ad negationem credentium, sed ad probationem pertinet et coronam.

in illa die erit uia de aegypto in assyrios, et intrabit assyrius in aegyptum, et aegyptius in assyrios; et seruient aegyptii assur. ante aduentum christi unaquaeque gens suum habebat regem, et de alia ad aliam nullus ire poterat nationem; in romano autem imperio unum facta sunt omnia. doctus lector ueteres reuoluat historias, et ab euphrate usque ad tigrim, omnem in medio regionem assyriorum fuisse cognoscat. ergo quos ueteres assyrios, nunc nos uocamus syros, a parte totum appellantes. quod autem dicitur: aegyptii seruient syris, uel sic accipiendum, quod romanae legiones syro instructae milite aegyptum custodiant, aut quod utriusque gentis inter se commercia sint, et abundantiam aegypti syriae suscipiant ciuitates, sicut e contrario palestinae et phoenicis bonis aegyptus irrigetur. quidam nostrorum male haec ad mille annos referunt, et more iudaico in consummatione mundi futura pronuntiant, quando antichristus de assyriis ueniens, aegyptum aethiopiam que possederit. in die illa erit israel tertius aegyptio et assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit dominus exercituum, dicens: benedictus populus meus aegypti et opus manuum mearum assyrio; hereditas autem mea israel. nequaquam israel inter aegyptum et assyrium medius elidetur, nunc antiochis et demetriis ad se iudae trahentibus regnum, nunc ptolemaeis possessionem eius sibi uindicantibus; sed et ipsa sub romano imperio, ac per hoc christi imperio constituta, erit eius conditionis, cuius et aegyptus et assyrii, et benedicetur in omni terra, quia ex sion exibit lex, et uerbum domini de hierusalem. tunc dicetur a domino: benedictus populus meus aegypti. quando nequaquam moyse, sed christo domino praeeunte, infinita hominum milia solitudines repleuerint, et pharaone submerso, dixerint in deserto: cantemus domino, gloriose enim magnificatus est; equum, et ascensorem deiecit in mare. tunc et opus manuum domini erit in assyriis; hae enim uel maxime gentes monachorum florent examinibus; aegyptus et mesopotamia et pari inter se pietate contendunt. hereditas autem christi israel est, hoc est: natiuitatis et crucis et resurrectionis ascensionis que eius loca, ad quae de toto orbe concurritur. Hieronymus - Commentarii in Isaiam

20. anno quo ingressus est thartam in azotum, cum misisset eum sargon rex assyriorum, et pugnasset contra azotum, et cepisset eam. in tempore illo locutus est dominus in manu esaiae filii amos, dicens: uade et solue saccum tuum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis; et fecit sic, uadens nudus et discalceatus. dixit que dominus: sicut ambulauit seruus meus esaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super aegyptum et super aethiopiam. sic minabit rex assyriorum captiuitatem aegypti et transmigrationem aethiopiae, iuuenum et senum nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ignominiam aegypti. et timebunt, et confundentur ab aethiopia spe sua, et ab aegypto gloria sua. et dicet habitator insulae huius in die illa: ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberaret nos a facie regis assyriorum, et quomodo effugere poterimus nos? totam posuimus capituli huius continentiam, ut per partes singula disseramus. azotus quae hebraice dicitur esdod, urbs fuit potentissima palaestinae de quinque urbibus; hanc sargon rex assyriorum, qui septem nominibus appellatur, misso duce exercitus sui, cui nomen erat thartan, cepit et tenuit. eo igitur tempore quo uicina ciuitas capta est, praecipitur esaiae, ut deposita saccea tunica (hic enim erat habitus prophetalis populi delicta plangentis) et calceamentis e pedibus, quae lxx caligas uocant, nudus et discalceatus incederet, typum praebens captiuitatis aegyptiae et aethiopum, qui aegyptiis in adiutorium fuerant. quod quomodo esaias nudus ambularet, et foeditatem cernentibus nudis natibus demonstraret; ita omnis aegyptus atque aethiopia, populante assyrio, nudae fierent et nihil omnino in terra remaneret. nec hoc aliquis putet superiori felicitati, quae aegyptiis repromittitur, esse contrarium, quia ibi post mala de futura beatitudine praedicatur. hic autem praesens narratur captiuitas, per quam deleto israel et damasco et philistiim, recta uia perrexit aegyptum, et ipsos pariter aethiopes que superauit. quod ne cui uideatur ambiguum, ipsius esaiae ponamus testimonium: reuersus autem rapsaces, inuenit regem assyriorum proeliantem aduersus lobnam; audierat enim quia profectus esset de lachis et audiuit de tharaca rege aethiopiae dicentes: egressus est ut pugnet contra te. simul que discimus oboedientiam prophetarum, quod uir nobilis, - tradunt enim hebraei esaiam socerum fuisse manasse filii ezechiae regis iuda -, non erubuerit nudus incedere; sed dei praeceptis nihil honestius iudicans, deposuerit saccum, quo abiecto nudus fuerit, unam prius habens tunicam, et ipsam cilicinam. quod autem dicitur: trium annorum signum et portentum erit super aegyptum et super aethiopiam, hoc significat, quod tribus annis ab assyriis aegyptus uastanda sit et aethiopia. tunc, inquit, dicet habitator insulae huius (hoc est, hierusalem quae uicinarum gentium fluctibus tunditur): haeccine erat spes nostra? et ad hos confugimus, ut nobis praeberent auxilium, qui se de captiuitatis malo eruere non quiuerunt? est igitur hic ordo prouidentiae dei, omne hominum genus ineffabili iudicio dispensantis. contra dei iram israel sperauit in damasco; diruatur ciuitas quae aduersum illius uoluntatem impiis praestat auxilium. iudas sperauit in aegyptiis et aegyptus destruatur. aegyptii confisi sunt in aethiopibus; aethiopes quoque uincantur ab assyriis. assyrii superbierunt, non dei, sed suarum uirium arbitrantes esse uictoriam; et ipsi uincantur a babyloniis. babylon eleuauit contra deum caput et ipsa a medis persis que superetur. persae et medi ex parte persecuti sunt populum dei, et aries saeuissimus ad orientem et occidentem omnes populos uentilauit; ueniat hircus alexander, et conterat eum pedibus suis. et iste qui ultra modum erectus est, ueneno pereat, regnum que eius diuidatur in partes; et cum multo tempore inter se collisum fuerit, romano uincente, populetur. romanus ipse ferratis dentibus unguibus que sanctorum carnes, et cruento ore lacerauit; excidatur lapis de monte sine manibus, et potentissimum primum regnum ac ferreum, deinde fragile et infirmum, in testarum modum conterat.

21. onus deserti maris. nisi in consequentibus huius capituli legerem: babylon dilecta facta est mihi in miraculum, et iterum: cecidit, cecidit babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra, et supra: ascende elam et obside mede, dubitarem quod esset hoc pondus, quod deserto mari imponitur. perspicuum ergo est, quod desertum mare babylon appellatur, hieremia dicente ex persona dei: et desertum faciam mare eius et siccabo terram illius, et erit babylon in tumulos arenarum. mare autem propter multitudinem habitantium dicitur. unde et supra aegypti multitudo mari comparata est. desertum faciet dominus mare aegypti. quod autem medi et persae pugnauerint contra babylonem et subuerterint eam, in supradicto hieremia legimus: acuite sagittas, implete pharetras. suscitabit dominus spiritum regum medorum et contra babylonem mens eius, ut perdat eam, quoniam ultio domini est, ultio templi sui. super muros babylonis leuate signum augete custodiam, eleuate custodes, praeparate insidias, quia cogitauit dominus, et fecit quaecumque locutus est contra babylonis habitatores. et rursum: leuate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus ararat, menni et ascenez, numerate contra eam tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. sanctificate contra eam gentes, reges mediae, duces eius et uniuersos magistratus eius, cunctam que terram potestatis eius. et commouebitur terra et turbabitur, quia uigilauit contra babylonem cogitatio domini, ut ponat terram babylonis desertam et inhabitabilem.

sicut turbines ab africo ueniunt, de deserto uenit de terra horribili. uisio dura nuntiata est mihi. uox babylonii populi timentis inducitur, siue ipsius babylonis, quod audiat medos et elamitas contra se exercituum praeparare, et uenire de solitudine, ponit que comparationis exemplum. sicut, inquit, ab africo uento uehemens tempestas uenire consueuit, ita mihi de solitudine uastitas uenit, de terra horribili, cuius ne nomen quidem audire possum absque formidine. uisio dura nuntiata est mihi; quid enim durius quam praesens captiuitas? qui incredulus est, infideliter agit; et qui depopulator est uastat. potest in hebraeo ita legi: qui caedis, caede; et qui uastas, uasta. ut ad ipsum elamitem et medum prophetiae uaticinium dirigatur, hortantis eum implere quod coepit, intrepidum ascendere, obsidere potentissimam ciuitatem. sin autem sic legitur, ut transtulimus, quasi de persona tertia dicatur: qui incredulus est, infideliter agit; et qui depopulator est, uastat. cum superioribus copulandum est, in quibus sibi babylon uisionem duram praedicat nuntiatam. ascende elam, obside mede; omnem gemitum eius cessare feci. ne timeas, inquit, o persa et mede, babylonis multitudinem, ne illius praeteritam potentiam reformides; omnem gemitum eius ac pondus, quo te ante premere consueuerat, cessare feci. seu quod nullus iam gemat et doleat pressus potentia babylonis, seu quod tantis malis oppressa sit ipsa babylon, ut ne gemitum quidem liberum habeat.

propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parientis. corrui cum audirem, conturbatus sum cum uiderem. emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me. babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. prophetae ideo obscuri sunt, quia personae in his plurimae commutantur. ergo et nunc uox esaiae inducitur plangentis babylonem spiritu prophetali, quod tanta mala super eam uentura sint, ut ipse qui narrat, timore superatus nequeat in uerba prorumpere, uidens tantae multitudinis sanguinem fundi; et misericordiae motus affectu, homo enim de hominibus loquitur, non minus doleat, quam mulier ululare in partu solet. sed conturbatus et trepidus et in terram corruens, caligantibus oculis nesciat quid loquatur. pro eo autem quod nos uertimus; babylon, dilecta mea, in hebraeo legitur neseph esci; et est ipsum uerbum quod in principio babylonii oneris posuimus: super montem caliginosum; pro caliginoso enim seu tenebroso scriptum est neseph. proprie que haec urbs sic uocatur, propter altitudinem et erectum usque ad caelum superbiae uerticem.

pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes; surgite, principes, arripite clipeum. locus iste dupliciter accipitur: o medi et elamitae, quibus supra dixi: ascende elam, obside mede, sumite cibum, futuro uos proelio praeparate, ne postquam dimicationis tempus aduenerit, lassitudo uos retrahat. cum que comederitis et biberitis, surgite, arma corripite, babylonium debellate. quod que ait: contemplare in specula, hoc sensu legitur: diligenter quae uentura sunt, prospice. potest et sic intelligi: o babylon, para balthazar filio euilmarodach nepoti nabuchodonosor regi tuo mensam atque conuiuium, et uide quid post cibum eueniat, in quo scortis et concubinis in uasis domini propinabit. o principes, qui cum rege accumbitis (medos autem persas que significat), surgite et ad interficiendum regem arma corripite. hoc plenius in danielis uolumine discimus.

haec enim mihi dixit dominus: uade et pone speculatorem, et quodcumque uiderit, annuntiet. et uidit currum duorum equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli. et contemplatus est diligenter multo intuitu, clamauit que leo; super speculam domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. ecce iste uenit ascensor uir bigae equitum, et respondit et dixit: cecidit, cecidit babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. tritura mea, et fili areae meae, quae audiui a domino exercituum deo israel, annuntiaui uobis. causas reddit superioris formidinis, quare angustia possederit eum sicut parturientem et corruerit audiens, et perterritus sit, ac tenebroso horrore circumdatus. haec, inquit, dixit dominus mihi: uade et constitue speculatorem, ut spiritu prophetali tibi futura praenuntiet; quem cum posuissem in speculam, uidit uenientem bigam, et aurigam desuper, asinum que et camelum currum trahere. significat autem cyrum persarum regem atque medorum, cum paruo et magno imperio uenientem. persae enim ante cyrum ignobiles erant, et nullius inter gentes loci habebantur; medi semper potentissimi. iste ergo unus ascensor, duarum gentium fultus exercitu, uenit contra babylonem; et speculator ille qui positus erat, ut uentura prospiceret, clamauit quasi leo, siue ipse propheta appellatur leo, et quia dubium erat de persona speculatoris, qui cyrum uiderat ascendentem, ipse exponit manifestius, et ait: super speculam domini ego sum stans iugiter per diem. speculatorem domini se esse pronuntians, qui semper positus in officio prophetali, et diebus ac noctibus domini parens imperio, quodcumque iusserit loquitur. quid igitur clamauit leo: ecce iste uenit ascensor uir bigae equitum. haud dubium quin cyrus indicetur. et respondit et dixit ipse leo qui supra clamauerat: cecidit, cecidit babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. uastante enim ascensore bigae, babylon usque in aeternum deleta est, et belis templum omnia que idola usque ad solum strata. quod autem sequitur: tritura mea, et fili areae meae, ad hierusalem apostropham facit, et ad templum quod in area ornae situm est, dicit que ad eam: o hierusalem, et popule fili templi mei, non tibi uideatur incredulum esse quod dixi; non mea enim uerba sunt, sed domini et per os meum illius uerba resonarunt. quidam putant, sed male, hoc non ad hierusalem, sed ad babylonem dici, de qua et supra: babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. et esse sensum: quae contriuisti me, eris et ipsa contrita, non meo sermone, sed domini potestate, quae tibi haec uentura praenuntiat. quid sibi autem uoluerint in hoc loco lxx interpretes, ut pro leone, qui hebraice dicitur aria, uriam transtulerint, non satis intellego, praesertim cum supradictus sacerdos urias, qui uocatur in testimonium, aliis litteris scriptus sit.

onus duma. ad me clamat ex seir: custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? et dixit custos: uenit mane et nox; si quaeritis, quaerite, conuertimini, uenite. pro duma, lxx idumaeam ponunt. est autem duma non tota idumaea prouincia, sed quaedam eius regio quae ad austrum uergit, et ab urbe palaestinae, quae hodie dicitur eleutheropolis, uiginti distat milibus; iuxta quam sunt montes seir, sumpto ab auctore nomine. seir quippe interpretatur hispidus et pilosus, quod esau fuit. in abdia propheta plenius super hac gente a nobis disputatum est, in quo necesse fuit ueterem historiam reuoluere, et hiezechielis hieremiae que easdem in testimonium trahere uisiones, et maxime prophetiam contra montem seir. et illud de psalmis: in idumaeam extendam calceamentum meum. et alibi: tabernacula idumaeorum et ismahelitae, moab et agareni, gebal et ammon et amalech. amos quoque inquit: super tribus sceleribus edom, et super quattuor non auersabor eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et uiolauerit misericordiam suam. siue, ut symmachus transtulit; uiscera sua, quod aduersus cognatos populos ausus sit dimicare, et hostili odio dissidere. fuit autem regio esau, in regione duma, hoc est in montibus seir. hanc ut metropolim, iuxta ordinem superiorum uisionum, ab assyriis siue a nabuchodonosor expugnatam esse credimus, memorem que pristini generis, quod de abraham et isaac sit stirpe generata, implorasse auxilium dei, et necessitate cogente, illius clementiam flagitasse. narrat ergo nunc dominus: qui obsidetur in seir et ab hostibus cingitur, meum implorat auxilium, et dicit: o custos israel, qui populum tuum tueris custodia sempiterna, et quasi in nocte, illis dormientibus, uigilas, ne hostis irrumpat. quare et nos qui de genere sumus, non simili clementia protegis? quibus ego custos uigil que respondeo, de quo scriptum est: non dormitabit neque obdormiet qui custodit israel. uenit mane populo meo, et nox genti idumaeorum; illis praebebo lucem, uos in tenebris derelinquam. uel certe ita: uenit lux nocte transacta; si meum inuocatis auxilium et estis de stirpe serui mei abraham, nolite me tantum in necessitatibus quaerere, sed toto ad me animo conuertimini. uenite, et suscipiam paenitentes. hoc iuxta historiam dictum sit; ceterum propter similitudinem litterae, ex eo quod res et daleth non multum inter se discrepent, quidam hebraeorum pro duma romam legunt, uolentes prophetiam contra regnum romanum dirigi, friuola persuasione, qua semper in idumaeae nomine romanos existimant demonstrari. duma autem interpretatur silentium.

onus in arabia. in saltu ad uesperam dormietis, in semitis dodanim. occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti. a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie grauis proelii. quoniam haec dicit dominus ad me: adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis cedar imminuentur. dominus enim deus israel locutus est. quaerenti mihi et diu cum deliberatione tractanti quae esset arabia, ad quam propheticus sermo dirigitur, utrum moabitae an ammonitae, et idumaei cunctae que aliae regiones, quae nunc arabia nuncupantur, occasionem tribuit in hac eadem uisione quod sequitur: auferetur omnis gloria cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis cedar imminuentur. ismaelitas debere intellegi. liber geneseos docet ex ismaele cedar et agarenos, qui peruerso nomine saraceni uocantur, esse genitos. hi per totam habitant solitudinem, de quibus puto et poetam dicere: late que uagantes barcaei; et supradictum uolumen: contra faciem omnium fratrum suorum habitabit; eo quod latissima eremus ab india ad mauritaniam usque tendatur et atlanticum oceanum, quod puto hieremiae titulum sonare: ad cedar et ad regna asor, quae percussit nabuchodonosor rex babylonis; statim que sequitur: haec dicit dominus, surgite et ascendite ad cedar, et uastate filios orientis; tabernacula eorum et greges eorum capient, pelles eorum et omnia uasa et camelos tollent sibi. et iterum: iniuit enim contra uos nabuchodonosor rex babylonis consilium, cogitauit aduersus uos cogitationes. surgite et ascendite ad gentem quietam et confidenter habitantem, ait dominus; non ostia, non uectes eis: soli habitant. et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam. et dispergam eos in omnem uentum qui sunt attonsi in comam; et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait dominus. erit que asor habitaculum draconum deserta in sempiternum; non manebit ibi uir, nec incolet eam filius hominis. totum prope testimonium de hieremia posui, ut quae sit cedar, indubitanter intellegas. et considera quomodo ismaelitarum, hoc est, saracenorum proprie gentem descripserit, quia habitant in tentoriis; qui quas nox compulerit sedes tenent, quibus armenta sunt et pecora camelorum que greges; qui non habent ostia nec uectes, non enim uersantur in urbibus, sed in solitudine habitant. et hi ergo a babyloniis deleti sunt, eo quod asor ciuitatem, quae metropolis gentis illius in eremo fuit, usque ad solum subuerterint; et tamen cum camelorum et ouium greges capti sint, pelles que eorum eat que tentoria sorti diuisa. non omnis gentis illius significatur interitus, eo quod dromedariis camelis centum et amplius milia uno die per uastam solitudinem fugere soleant. auferetur, inquit, omnis gloria cedar, et imminuto sagittariorum numero, quia maxime pollent arte pugnandi; ceteri qui fugerint, remanebunt. quia intelleximus quae sit cedar, et quae arabia, quae que asor, uideamus esaias propheta quid dicat; in saltu ad uesperam dormietis, in semitis dodanim. uerbum arab, ut saepe iam diximus, et uesper et arabia et coruus et planities, et occidens appellatur. et pro eo quod nos iuxta lxx transtulimus: dormietis, potest interpretari: morabimini, siue habitabitis, hoc est aulith�sesthe~g, quod hebraice dicitur thalinu. dodanim quoque in propinquos uertitur et cognatos. itaque praedicitur nunc iudaeis, qui obsidionem babyloniam effugere potuerint, et de totius prouinciae uastitate ad eremum transire uicinam, quod habitaturi sint in solitudine arabiae in itinere quod ducit ad fratres. rursum que ad ismaelitas sermo conuertitur et eos ad misericordiam cohortatur. currite, et lassis fratribus ac periclitantibus ardore sitis obuii ferte aquas; tantus enim feruor est solis, ut nisi subueniritis, in solitudine pereant; et non solum aquas, sed etiam panem ferte fugientibus, ut quos confecit obsidio, uestra clementia releuet. simul que reddit causam quare haec imperet fieri, dicens: fugerunt babylonium gladium, fugerunt arcus elamitarum, fugerunt imminens proelium. nec despiciatis miseros: cito ueniet et uestra captiuitas. quomodo enim uelox mercenarii annus est, et omnem laborem breuem putat, dum ad desideratam mercedem perueniat. sic uniuersa gloria filiorum cedar auferetur a uobis et sagittae uestrae conterentur, et paruus remanebit numerus pugnatorum. quidam uolunt ex eo quod dicitur: adhuc in uno anno, et auferetur omnis gloria cedar, non babyloniam captiuitatem praedicari, de qua et hieremias loquitur, sed assyriorum, qui post unum annum uastationis iudaicae, saracenos latissime persecuti sunt. illum praeterea locum, in quo nos transtulimus: qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti, et quasi ex persona domini imperatiuo modo legimus, in hebraeo sic legi posse affirmant: qui habitant terram austri, cum panibus occurrerunt fugienti; ut cum deus eis dixerit: occurrentes sitienti ferte aquam, illi inimica mente panes tulerint absque aquis, ut cibo augerent sitim.

22. onus uallis uisionis. lxx, licet non habeatur in hebraeo, manifestius transtulerunt: uerbum uallis sion. haec enim ciuitas seminarium prophetarum est, in qua exstructum templum, et uisiones domini multiplicatae sunt. quia ergo inter ceteras gentes ponitur, et reputatur una de plurimis, nequaquam mons appellatur, iuxta illud propheticum: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob; sed uallis, ex eo quod humiliata sit. aliis uerbis hoc ipsum hieremias loquitur: quando accepit calicem plenum uini, et dat uniuersis gentibus, ac nouissime porrigit hierusalem, ut bibat et uomat, et ruat et insaniat. significans a babyloniis et hanc esse uastandam. quod plenius regum et hieremiae narrat historia. ex quo intellegimus omnium creatorem aequaliter esse deum, et eodem cuncta dispensare iudicio, iuxta illud quod ipse loquitur per amos: numquid non ut filii aethiopum uos estis mihi filii israel? ait dominus. numquid non israel ascendere feci de terra aegypti, et palaestinos de cappadocia, et syros de cyrene? ecce oculi domini super regnum peccans. ne putarent iudaei idcirco se meritorum habere priuilegium, quia educti essent de aegypto, dicit etiam ceteras gentes ad alias terras suo imperio fuisse translatas.

quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta. clamoris plena, urbs frequens, ciuitas exsultans? referebat mihi hebraeus, praesentem uisionem non pertinere ad illud tempus, quo nabuchodonosor hierusalem cepit, et sedechiam uinctum oculis que priuatum duxit in babylonem; sed ad sennacherib tempora, quando sobna pontifex magnam partem prodidit ciuitatis, et tantum sion, id est arx et templum, ac nobiles remanserunt, in exemplum romanae urbis, quae irruentibus gallis, patricios et florem iuuentutis in arce seruauit. nos autem possumus et de babylonia captiuitate dicere; quamquam eusebius omnia ad christi aduentum referat et putet uespasiani titi que temporibus fuisse completa. carpamus ergo singula, triplicem expositionem breuiter attingentes. quidnam tibi quoque est? quid habes, inquit, sion, quod etiam tu ascendisti omnis in tecta? quando dicit etiam tu, ostendit quod ceteri prius ascenderint. num et tu reputata es inter gentes, quae ab hostibus obsideris, et tecta conscendis plena ululatus et planctus miserabilium feminarum, urbs quondam regia?

interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. cuncti principes tui fugerunt simul dure que ligati sunt. omnes qui inuenti sunt, uincti sunt pariter; procul fugerunt. si ad sennacherib tempora referas, quando ex parte capta est ciuitas, recte dicuntur non fuisse uicti gladio, nec occisi in bello, sed proditione, aliis ex urbe fugientibus, aliis, quos hostis oppressit, uinculis alligatis. sin autem ad babyloniam captiuitatem (quod et uerius est) dicemus quod non pugna, sed obsidione superati sint. quod si in aduentu christi, iuxta eusebium, tropologice intellegere uolueris, dices eos interfectos non gladio, sed infidelitate, omnes que principes eorum recessisse a deo, et peccatorum funibus alligatos, nec quemquam fuisse de pharisaeis, qui non diaboli retibus alligatus sit.

propterea dixi: recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super uastitatem filiae populi mei. si in uastitate babylonis lacrimatur propheta lugentis affectu, et dicit: angustia possedit me, sicut angustia parientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum uiderem, emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me. babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum, quanto magis nunc in urbis suae ruina nullam accipere consolationem potest, totum se planctibus tradens!

dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum domino deo exercituum in ualle uisionis. reddit causas iuxta triplicem intellegentiam, quare dixerit: recedite a me, amare flebo; quia conculcata sit sion, mons quondam uisionum, et nunc uallis fletuum.

scrutans murum, et magnificus super montem. et elam sumpsit pharetram, currum hominis equitis et parietem nudauit clipeus. describitur babylonis exercitus intrans urbem, templum occupans, et quadrigis per plateas superbus incedens. quod que auratos postes, et marmorum crustis uestitos parietes, clipeus, qui alia solet tegere, nudauerit, eleganter in hebraeo resonat, sensus que pulcherrimus est, quod scutum non protexerit quempiam, sed nudauerit; eo quod per robur militum omnes opes erutae sint. sin autem elamitae ponuntur in proelio, quae urbs assyriorum est; non potest referri ad tempora romanae subuersionis, nisi forte cuncta allegorice interpretemur.

et erunt electae ualles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. et reuelabitur operimentum iudae, et uidebis in illa die armamentarium domus saltus, et scissuras ciuitatis dauid uidebitis, quia multiplicatae sunt. manifeste captiuitatem describit, quae undecimo anno regis sedechiae facta est, de qua et hieremias loquitur: ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait dominus, et uenient, et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum hierusalem, et super omnes muros eius in circuitu. quod ne putemus uoce praedictum et opere non expletum, idem hieremias ait: undecimo anno sedechiae, mense quarto, quinta mensis, aperta est ciuitas, et ingressi sunt omnes principes regis babylonis, et sederunt in porta media. tunc ergo in circuitu ciuitatis hierusalem, innumerabilis est fusus exercitus et aperta sunt sancta sanctorum, et armamentarium, quod nemore consitum erat, hostili populatione reseratum, et per cunctas urbis partes diuisis muris hostis ingressus est.

et congregastis aquas piscinae inferioris. et domos hierusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. et lacum fecistis inter duos muros, et aquam piscinae ueteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem illius de longe non uidistis. narrat quomodo obsidioni parauerint ciuitatem, et aquas inferioris piscinae, quae capi poterant, ad superiorem munitionem transtulerint, destructis que domibus, muros aedificauerint, et per singulas cognationes, quae domus quantum aquae deberet accipere, dinumerarint, fecerint que cisternam inter duos muros, et piscinam ueterem instaurarint ad seruandas aquas. et non magis dei inuocauerint auxilium, qui conditor urbis sit, piscinae que dominus; quas aliis uerbis dixerit: fiduciam habuistis in homine, et non in deo, qui factor est hominis. quidam iuxta mysticos intellectus piscinam ueterem, legis umbram intellegunt, et inter duos muros, nouum uidelicet et uetus testamentum, aedificatum lacum pharisaeorum traditionibus atque mandatis, qui aquas continere non possit. et non respexisse eos ad filium dei, nec illius praesentiam credidisse quem olim non uiderint, quia semper dei praeceptis increduli fuerint.

et uocabit dominus deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum et ad caluitium et ad cingulum sacci. et ecce gaudium et laetitia occidere uitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere uinum; comedamus et bibamus, cras enim moriemur, et reuelata est in auribus meis domini exercituum. si dimittetur iniquitas haec uobis donec moriamini, dicit dominus deus exercituum. captiuitate praesente et obsessa hierusalem, cum ferrum, fames, sitis urgeret urbem, hieremias ad paenitentiam populum prouocabat, et e contrario reges ac principes et uulgus miserabile desperatione pereuntium se tradebat epulis. nihil autem sic offendit deum quam post peccata erecta ceruix, et ex desperatione contemptus. quod et per amos loquitur: super tres et quattuor impietates non auersabor eum. quod et cogitauerit, et fecerit, et non egerit paenitentiam; insuper et docuerit malum. unde et nunc dicitur: si dimittetur iniquitas haec uobis, donec moriamini. putant allegorici interpretes de passione christi esse praedictum, quod uocauerit deus etiam post crucem domini saluatoris infelicem populum ad paenitentiam, et nihilominus ille se desperationi tradiderit et uoluptati. principium quippe istius uisionis, in quo ait: clamoris plena, urbs frequens, ciuitas exsultans, ad illud tempus referunt, quando a pharisaeis populus incitatus, pari contra iesum uoce resonabat: crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi caesarem. huius testimonii exemplo etiam apostolus abusus est, scribens ad corinthios de resurrectione: si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.

haec dicit dominus deus exercituum: uade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad sobnam praepositum templi, et dices ei: quid tu hic? aut quasi quis hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum? excidisti in excelso memoriam. diligenter in petra tabernaculum tibi. ecce dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus et quasi amictum sic subleuabit te. coronans coronabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam. ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae; ignominia domus domini tui. et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. et erit in die illa, uocabo seruum meum eliacim filium helciae. et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit quasi pater habitantibus hierusalem et domui iuda. et dabo clauem domus dauid super humerum eius, et aperiet, et nemo erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui. et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, uasorum diuersa genera; omne uas paruulum, a uasis craterarum usque ad omne uas musicorum. in die illo, dicit dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia dominus locutus est. supra diximus sobnam fuisse pontificem, qui assyriis prodidit ciuitatem. sed quia hoc traditionis est hebraicae et scriptura non loquitur, intellegamus eum superbum, tumidum et uoluptuosum, suis que pedibus populos conculcantem. et quia fecerit cuncta quae propheta describit, sacerdotium eius ad eliacim filium helciae fuisse translatum, ut illo eiecto, nouus pontifex fieret. ex quo intellegimus, omni studio superbiam declinandam, quae offendit deum, et ne pontificatus quidem priuilegio tuta esse potest. iste est sobna, sicut quidam putant, et eliacim, de quibus idem propheta subtexuit: misit rex assyriorum rabsacem de lachis in hierusalem ad regem ezechiam in manu graui; et stetit in aquaeductu piscinae superioris, in uia agri fullonis, egressus que est ad eum eliacim filius helciae, qui erat super domum, et sobna scriba, et iohae filius asaph a commentariis. iubetur ergo ingredi propheta ad pontificem, qui habitabat, iuxta lxx: in pastophorio; iuxta aquilam: in tabernaculo. pro quo sequens hebraicam ueritatem theodotio ait: ingredere ad socen istum, quod interpretari potest: aequum et rectum, - ut scilicet kata~g antiphrasin~g, iniquus intellegatur et prauus -, ad pontificem templi. et dices ei: qui habitas in domo dei, cuius scelera in tota ciuitate bacchantur, cur securus es in operibus tuis, quasi non uerearis captiuitatem; excidisti tibi in petra sepulcrum, et tam superbe aedificasti, ut ambitio te et in morte sequeretur? audi quae sit in te domini sententia, quomodo gallus gallinaceus humero portantis aufertur, et singuli hominum leuant in scapula pallium suum. sic tua facilis erit in captiuitatem translatio. habebis coronam non laminae aureae et sanctificationis domini, sed tribulationis et angustiae. sicut enim pila si mittatur in procliue, stare non potest, sed ueloci cursu uoluitur; ita et tu ad terram latissimam deduceris, quam aut aegyptum aut babyloniae campos intellegamus, ibi que morieris; et ibi erunt currus gloriae tuae, omnes potentiae et opes, quibus nunc fultus incedis. ibi senties ignominiam domus domini tui, quia propter opera mala et uiolatum templum dei tui ista patieris. detraham te de gradu tuo et de pontificatus officio proiciam, et pro te eliacim seruum meum filium helciae induam uestimentis tuis et cingulo tuo decorabo; sicut eleazar uestimentis aaron patris indutus est. ipsi dabo potestatem templi, qui habeat populum non subiectum sibi quasi seruum, sed amatorem sui quasi filium. ipse accipiet clauem domus meae, et in suo portabit humero, ipse habebit caeremoniarum omnium potestatem. et quomodo paxillus si figatur in pariete templi, et in loco firmissimo collocetur, omnia uasa sacerdotum et leuitarum, tam quae in sacrificiis necessaria sunt, quam omnis generis musicorum, suspenduntur in eo; sic omnis populus ex eliacim serui mei potestate pendebit. quod autem ait: in die illa auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia dominus locutus est. multi ad sobnam referunt, quod eliacim infixa paxillo, prior paxillus qui infixus fuerat, corruat. sed quia sequitur: et peribit quod pependerat in eo; quod deiecto sobna, nequaquam factum est, intellegimus hoc dici, quod deposito sobna pontificatum acceperit eliacim, cuius sacerdotii dignitatem subuertit extrema captiuitas. qui iuxta anag�g�n~g cuncta accipiunt, uolunt in sobnae pontificatu iudaeorum sacerdotium cadere et in successione eliacim, qui interpretatur deus resurgens, euangelici cultus sacramenta monstrari. ita ut hoc quod sequitur: in die illo, dicit dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur et cadet, ad prioris populi ruinam pertineat. nemo autem dubitat, et iuxta historiam et iuxta allegoriam, quia paxillum dixerat, seruari metaphoram in suspensione uasorum diuersi generis; et quod prioribus fractis, alia suspendantur.

23. onus tyri. ululate naues maris, quia uastata est domus, unde uenire consueuerant; de terra cethim reuelata est eis. tacete qui habitatis in insula negotiatio sidonis. manifestius et plenius hiezechiel propheta et subuersionem tyri et causas subuersionis exponit, dicens: fili hominis, pro eo quod dixit tyrus de hierusalem: euge, confractae sunt portae populorum, conuersa est ad me, implebor, deserta est. propterea haec dicit dominus deus: ecce ego super te, tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans, et dissipabo muros tyri, et destruam turres eius, et radam puluerem eius de ea. quae autem istae sint gentes multae, quae inundabunt tyrum sicut mare fluctuans, nominatim in consequentibus docet: ecce ego adducam ad tyrum nabuchodonosor regem babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus, et coetu populo que magno. filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet; et circumdabit te munitionibus; et comportabit aggerem in gyro, et eleuabit contra te clipeum, et uineas atque arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua, et cetera quae usque ad finem uisionis sequuntur. nam et in alia prophetia, quae aduersum aegyptios cernitur, eadem scriptura contexit: fili hominis, nabuchodonosor rex babylonis seruire fecit exercitum suum seruitute magna aduersum tyrum; omne caput decaluatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de tyro. per quae significat multo tempore ab exercitu babylonis aggerem comportatum, ut quod postea fecit alexander, insulam continenti terrae socians, ille ante facere sit conatus. quomodo ergo aduersus babylonem et philistiim, et moab et aegyptum, et idumaeos et ismaelitas, supra dei comminationem legimus, quod insultauerint captiuitati populi eius, ita etiam nunc aduersum tyrum inimicam et insultatricem subuersionis hierusalem prophetia texitur, quod etiam ipsa ab eodem hoste sit destruenda. legimus graecorum historias, et maxime eorum qui assyriae gentis bella describunt. ibi que reperimus post captiuitatem hierusalem, palaestinos et arabas et damascenos, ac deinceps aegyptios fuisse subuersos. quod autem semper hae gentes, et praecipue tyrus impugnauerit israel, et in illius subuersione laetata sit, amos propheta in exordio sui uoluminis explicat, et breuiter laudes deo canens psalmista declarat: deus, quis similis erit tibi? ne taceas neque compescaris, deus. quoniam ecce inimici tui sonuerunt; et qui te oderunt, extulerunt caput. super populum tuum malignauerunt consilium et cogitauerunt aduersus sanctos tuos. dixerunt: uenite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen israel ultra. quoniam cogitauerunt unanimiter, simul aduersum te testamentum disposuerunt, tabernacula idumaeorum, et ismaelitae, moab et agareni, gebal et ammon, et amalech alienigenae cum habitantibus tyrum. ex quibus omnibus discimus, pondus irae dei super tyrum uenisse meretricem, quae hic sub specie scorti, in hiezechiel sub nauis translatione describitur. ululate, inquit, naues maris. pro quo in lxx legimus carthaginis; et habetur in hebraeo tharsis, de quo et in iona propheta et in quadam epistola disputaui. possumus autem, quia carthago tyriorum colonia est, in praesenti loco tharsis, non mare generaliter, sed et carthaginem accipere, quod nequaquam de africa naues tyrum ueniant, nec de terra cethim, quam cyprum quidam interpretantur; usque hodie enim est apud eos urbs citium de qua et zeno stoicae sectae haeresiarches fuit. quamquam plerique nostrorum et maxime machabaeorum principium cethim italiae macedoniae que insulas arbitrentur. hoc enim scriptura commemorat, quod alexander rex macedonum egressus sit de terra cethim. insulam quoque nominans, non mentitur; postea enim a nabuchodonosor uel alexandro terrae continens facta est, propter expugnationem multis in breui freto aggeribus comportatis. negotiationem quoque sidonis appellat, iuxta sequentem uersiculum, in quo ait: erubesce, sidon. tradunt enim historiae, quod tyrus colonia sidonis sit.

transfretantes mare repleuerunt te. in aquis multis semen nili messis fluminis fruges eius. tyrum negotiatione gaudere et totius orbis esse emporion, et praesentia tempora probat et hiezechiel lato sermone describit. quod autem negotiatores in subuehendis mercibus transfretent maria, nemo est qui dubitet. nec tantas habet opes ipsa urbs de terra regionis suae, quae ualde angusta est, et galilaeae damasci que finibus premitur, quantas de subuectione nauium. nilus omnis, et aegypti fertilitas e uicino infunditur tyro. pro nilo, quod apud hebraeos legimus sior, lxx et theodotio negotiatores interpretati sunt; quod uerbum turbidum, et per hoc nili aquas significat, hieremia testante: quid tibi et aegypto, ut bibas aquas geon. pro quo in hebraico habetur sior, id est turbidas.

erubesce, sidon; ait enim mare fortitudo maris, dicens: non parturiui, et non peperi, et non enutriui iuuenes, nec ad incrementum perduxi uirgines. dixi supra coloniam sidoniorum esse tyrum. audi igitur, mater, cuncta simul contra filiam tuam maria clamantia, et quodammodo uocem emittentia, quae per naturam loqui non ualent. frustra diuitias comportaui; sine causa de toto orbe in tyrum opes contuli. illa diues, illa luxuriosa, et populorum quondam gaudens multitudine, in qua nascebatur turba mortalium, caterua puerorum, iuuentutis examina, cuius plateae uirginum, et infantium, ac iuuenum, et puellarum lusibus perstrepebant; nunc ad solitudinem redacta est. fieri autem pros�popoiias~g ex rebus multis sollemne est.

cum auditum fuerit in aegypto, dolebunt cum audierint de tyro. hoc perspicuum est, quod aegyptii postquam audierint potentissimam et uicinam gentem, longa obsidione deletam, sciant etiam sibi interitum propinquare.

transite maria, ululate qui habitatis in insula. rursum pro mari et tharsis lxx carthaginem transtulerunt. legimus in historiis assyriorum, obsessos tyrios postquam nullam spem euadendi uidebant, conscensis nauibus fugisse carthaginem, seu ad alias ionii aegaei que maris insulas. unde et in hiezechiel dicitur: merces non est reddita ei neque exercitui eius de tyro, eo quod omnes urbis opes translatae sint, et nobiles quique eam uacuam dereliquerint.

numquid non haec uestra est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? arguit superbiae tyrum, quod in conditionis suae antiquitate sit gloriata, et non respexit ad deum; sed nomina patrum recolens, se aeternam putauerit.

ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. eos dicit, qui in urbe remanserant, et captiui ducti sunt in babylonem.

quis cogitauit hoc super tyrum quondam coronatam? rursum lege hiezechiel, et quantae gloriae tyrus fuerit, ex principis eius lamentatione cognosces. coronatam uocat eam, quod sicut rex inter plurimam hominum multitudinem ornatum diademate erigit caput. ita tyrus fulgens et excelsa opibus, auro que et gemmis et serico ac purpura nitens, regina sit in cunctis gentibus aestimata.

cuius negotiatores principes, institores eius incluti terrae. miramur legatum pyrrhi quondam dixisse de urbe romana: uidi ciuitatem regum. ecce multo ante illa tempora negotiatores et institores tyri, principes et incluti describuntur, ut per haec ostendatur opulentiae magnitudo, cum negotiator tyri alterius uerbis esse rex possit.

dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae; et ad ignominiam deduceret uniuersos inclutos terrae. quia supra interrogantis more dixerat: quis cogitauit hoc super tyrum quondam coronatam? nunc ipse respondit: non fatorum, ut stulti putant, sic fila deducta sunt; non fortunae cucurrit rota, sed dei iudicio et ipsius uoluntate perfectum est, qui superbis resistit et humilibus dat gratiam. et commonet arrogantes conditionis suae, ut discant potentiam eius per miseriam, cuius clementiam per beneficia sentire noluerant.

transi terram tuam quasi flumen, filia maris; non est cingulum ultra tibi. sicut, inquit, fluuius, siue, ut in hebraico significantius habet, riuulus (hoc enim dicitur ior), facile transitur pede. ita et tu terram tuam, in captiuitatem ducta, transibis, o filia maris, uel quia insula es, uel quia supra de te scriptum est: dixit mare fortitudo maris, non parturiui et non peperi. quod que infert, non est cingulum ultra tibi, quem sensum habeat, apertius symmachus docet: non poteris ultra resistere, id est: non habebis uires nec accinctos ad pugnandum lumbos tuos, ut possis aduersariis contraire.

manum suam extendit super mare, conturbauit regna. quis extendit manum? haud dubium ex ipsa sermonis continentia quin deus, de quo supra dixit: dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae. extendit ergo manum suam super omnia maria, saeculum orbem que significans et conturbauit uniuersas gentes, inter quas, et tu, tyre, turbata es, siue super mare, in quo proprie sita es.

dominus mandauit aduersus chanaan, ut contereret fortes eius. ostendit quod sit mare, super quod extenderit dominus manum suam, dicens: mandauit aduersus chanaan. tyrus enim in terra chanaan condita est. lege scripturas, maxime que euangelium, ubi syrophoenissa interpellans pro filia, egreditur de terra chanaan, quae dicitur mulier chananaea. simul que quia dixerat: extendit manum suam, ne operantem membris et officio corporali crederes dominum, adiecit: mandauit, ut dei fecisse, iussisse sit.

et dixit: non adicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens, uirgo filia sidonis, in cethim consurgens transfreta; ibi quoque non erit requies tibi. deus, qui cogitauit detrahere superbiam omnis gloriae, qui mandauit aduersus chanaan, ut contereret fortes eius, ipse dicit: nequaquam ultra gloriaberis, et in tua confides potentia. o uirgo filia sidonis, id est, colonia sidoniorum, fugies quidem nauibus ad insulas occidentis, seu in cyprum et ceteras macedoniae graeciae que terras, sed et ibi, aduersante deo, requiem inuenire non poteris. alioquin, omnis uagus atque in orbe peregrinus et incertarum sedium, semper in angustia, iugiter in maerore est.

ecce terra chaldaeorum, talis populus non fuit. assur fundauit eam in captiuitatem, traduxerunt robustos eius, suffoderunt domos illius, posuerunt eam in ruinam. ululate, naues maris, quia deuastata est fortitudo uestra. quia supra dixerat: ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum; et iterum: transi terram tuam quasi flumen, duplex que fuit populus tyri, eorum qui fugerant et transfretauerant in cethim, et eorum qui in urbe remanserant, ad utrumque loquitur. de his qui fugerant, supra ait: in cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi. de his qui remanserant et ducti sunt in captiuitatem: ecce, inquit, accolae terrae chaldaeorum, cuius potentiam nulli populi ante habuerunt, et quae ab assyrio fundata est, transduxerunt robustos tyri. suffoderunt non solum muros, sed et cuncta habitacula ciuitatis, posuerunt que eam in ruinam. quia igitur alii fugerunt, alii capti sunt, ululate naues, uel maris uel carthaginis; negotiatio enim et colonia uestra deleta est. simul que considera, quomodo laudauerit chaldaeos. non dixit, talis populus ultra non erit. potentius quippe et durius regnum est romanorum; sed, ante non fuit. qui priora negauit, concessit sequentia.

et erit in die illa, in obliuione eris, o tyre, septuaginta annis, sicut dies regis unius. ab hoc loco usque in finem huius prophetiae, tyro prospera nuntiantur, quod debeat agere paenitentiam, quod iterum exstruenda sit, quod septuaginta tantum annis, quibus et templum dei desolatum fuit, tyri subuersio maneat; ut, cuius ruinis insultabat, et ruinarum eius tempus imitetur. septuaginta autem annos unius regis, multi putant nabuchodonosor dici, quibus regnum gentis assyriae in hierusalem permanserit. alii generaliter pronuntiatum, quod qui longum regnandi tempus habuerit, septuaginta annos transire non possit.

post septuaginta autem annos erit tyro quasi canticum meretricis sume citharam, circumi ciuitatem, meretrix obliuioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. quia cum plurimis gentibus fornicata es et desolatam te nudam que et captiuitatis squalentem sordibus, amatores pristini contempserunt, assume nunc citharam, congemina carmina, circumi ciuitatem, plange lupanar pristinum et antiqui erroris uestigia lacrimis laua, ut possis dei in te misericordiam prouocare.

et erit, post septuaginta annos uisitabit dominus tyrum, et reducet eam ad merces suas, et rursum fornicabitur cum uniuersis regnis terrae super faciem terrae. haec omnia iuxta historiam expleta esse, consonis graecorum et phoenicum litteris indicatur, quod post lxx annos instaurata, ad potentiam pristinam sit reuersa, et negotiatio uniuersarum gentium fuerit, quas ego puto fornicationes appellari, ut quomodo qui fornicatur, ad lupanar ingreditur, et mercedem stupri tribuit. sic et institor, de toto orbe concurrens, pulchritudinem urbis quasi meretricis impleuerit. et erit negotiatio eius, et mercedes eius sanctificatae domino; non condentur, neque reponentur. quia his qui habitauerint coram domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate, et uestiantur usque ad uetustatem. haec secundum historiam necdum facta comperimus, nisi forte putandum est, quod post aedificationem hierusalem et instaurationem tyri, amicae inter se fuerint ciuitates, et ad templum dei crebro tyri dona transmiserint. sicut et in ezra legimus, quod tyrios qui pisces uendebant, in sabbato abegerit, et introire urbem non permiserit; atque ex uno mercimonio, etiam de ceteris aestimandum sit. iudaei cassa in futurum uota differunt, post antichristum in mille annis haec explenda memorantes. nec mirum si ista confingant, qui spreta ueritate christi, organum diaboli antichristum recepturi sunt, cum etiam christiani iudaizantes, de mille annorum beatitudine haec dicta contendant. ego autem quomodo in uisione babylonis sub typo euersionis eius, consummationis tempus intellego, et in aegypto destructis idolis altare domini collocatum, ad christi tempus refero; et in uisione moab, thronum saluatoris in terra eius positum recognosco, et in damasci ceteris que uisionibus omnibus, nostrorum esse temporum sacramenta non dubito. ita et in uisione tyri, quae extrema est, christianae felicitatis tempus interpretor, quod postquam aedificata est et recepit pristinum statum, et omnis negotiator in antiquam consuetudinem, portum eius ingressus est, et mercimonia et labor eorum domino dedicentur. cernamus in tyro exstructas christi ecclesias, consideremus opes omnium, quod non reponantur, nec thesaurizentur, sed dentur his qui habitant coram domino, qui seruientes altari participant cum altari. ministrant autem tyrii non ad diuitias, nec ad cumulandas sacerdotum opes, sed ad uictus necessaria suppetenda. ut, iuxta apostolum, habentes uictum atque uestitum, his contenti simus. et nota quod non dixerit negotiationes et merces tyri sanctificatas domino his dandas qui habitauerint hierusalem sicut iudaei arbitrantur; sed qui fuerint coram domino, qui seruiunt ei. sic enim et dominus constituit, ut qui euangelium praedicant, uiuant de euangelio. seruire autem domino, et habitare coram eo, non est loci, sed meriti. hucusque uisiones isaiae, siue onera quae certis gentibus imposuit, ut iussisti, et ut nos quiuimus, historica interpretatione disseruimus, hebraicae tantum ueritatis prementes uestigia. quae sequuntur, ad omnes pertinent nationes, et generaliter ad totius mundi consummationem. de quibus nec tu petisti, ut scriberem, nec mihi otiosum fuit, ut ex superfluo non quaesita dictarem, qui quaesita uix scripsi.

LIBER 6

quod in praecedenti uolumine pollicitus sum, ut supra fundamentum historiae, si uoluntati nostrae christus annueret, spiritale struerem aedificium et imposito culmine perfectae ecclesiae ornamenta monstrarem, hoc in sequentibus duobus libris, o uirgo christi eustochium, orationibus tuis et domini misericordia facere conabor, ut eodem labore quo quintus liber historiam comprehendit, sextus et septimus perstringat anagogen; non omnia disserentes, ne multa fiant uolumina, sed quid ecclesiastici uiri ante nos senserint, breuiter indicantes.

13. onus seu uisio contra babylonem quam uidit esaias filius amos. uidit non carnis, sed mentis oculis, quam grande magnum que pondus babyloni sit imponendum. et quia babylon, quae hebraice dicitur babel, interpretatur confusio, eo quod ibi aedificantium turrim sermo confusus est, spiritaliter mundus iste intellegitur, qui in maligno positus est, et non solum linguas, sed opera singulorum mentes que confundit. huius babylonis rex est uerus nabuchodonosor, contra dominum superbiens, qui dicit in corde suo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam solium meum; sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, ascendam supra altitudinem nubium, ero similis altissimo. iste est qui ostendit domino uniuersa regna mundi, et dixit ei: haec omnia mihi tradita sunt, et tibi dabo, si cadens adoraueris me. denique in consequentibus nequaquam contra babylonem, sed contra orbem terrarum comminatio est. dominus sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut ueniat de terra longinqua a summitate caeli, ut disperdat orbem terrarum. et iterum: ecce dies uenit insanabilis furoris et irae, ut ponat orbem terrarum desertum, et peccatores disperdat ex eo. ac deinde: praecipiam orbi terrarum uniuerso mala et impiis peccata sua. ex quibus probatur, omnia quae dicuntur contra babylonem, ad mundi huius confusionem et interitum pertinere. super montem caligosum, siue campestrem, leuate signum. apostolis praecipitur et apostolicis uiris ac magistris ecclesiarum ut dimicaturi contra babylonem, signum eleuent dominicae crucis, non in humili loco, et in demersis uallibus, sed in monte caligoso, siue campestri. quorum alterum significat abscondita ecclesiae sacramenta, quae ut uideret moyses et audiret uocem dei, intrauit tenebras et caliginem. posuit enim deus tenebras latibulum suum; et nubes et caligo in circuitu eius. alterum docet, sic nos ad excelsa ecclesiasticorum dogmatum debere conscendere, ut iuxta apostolum paulum humiliemur atque dicamus: qui non sum dignus uocari apostolus, quia sum persecutus ecclesiam dei. qui et ipse eleuauit signum in monte campestri, quando insita sibi humilitate dicebat: ego autem iudicaui nihil scire me in uobis, nisi iesum christum, et hunc crucifixum. hoc autem signum et in superioribus leuauit ipse, qui ortus est de radice iesse in nationibus, ut congregaret perditos israel.

exaltate uocem, leuate manum. pro quo lxx transtulerunt: consolamini manum. exaltat uocem qui de sublimibus loquitur, et praesentia quasi breuia et transitoria contemnit. qui audit ab eodem esaia: super montem excelsum ascende qui euangelizas sion. eleua in fortitudine uocem tuam qui euangelizas hierusalem, eleuat manum suam, qui potest cum dauid dicere: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum; et qui in omni loco leuat sanctas manus, ut non solum leuet manus, sed etiam consoletur manu, ne dicat pauperi: cras ueni, et accipe; sed ut pauperiem eius et necessitatem praesenti misericordia consoletur.

et ingrediantur portas duces. lxx: aperite principes. duces ecclesiae ingrediuntur portas mysteriorum dei, et scripturarum sacramenta cognoscunt, habentes clauem scientiae, ut aperiant eas creditis sibi populis. unde praecipitur, ut magistri aperiant, et discipuli ingrediantur.

ego mandaui sanctificatis meis. pro quo lxx: ego praecipiam, et ego adducam eos. ipse enim sanctificat ministros suos, ut et qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes sint. qui et in alio loco credentibus loquitur: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum; ipse praecipit et adducet principes suos, ut faciant quae praecepta sunt.

et uocaui fortes meos in ira mea exsultantes in gloria mea. lxx: gigantes ueniunt implere furorem meum, gaudentes simul et contumeliam facientes. iuxta hebraicum haerent superioribus quae dicuntur, quod ipse uocauerit fortes suos, exsultantes in gloria sua qui mandauerat sanctificatis suis. porro iuxta lxx, gigantes uenientes ut impleant furorem domini, gaudentes in aliena iniuria atque laetantes, sinistrae accipiendae sunt contrariae que uirtutes, de quibus et in psalmis legimus: misit in eos furorem irae suae, furorem et iram et tribulationem, immissionem per angelos pessimos. ex his est et exterminator in aegypto, qui postes agni litos sanguine non audet intrare, et ille spiritus qui egressus stetit in conspectu domini et ait: ego decipiam achab. dixit que ei dominus: decipies et praeualebis, egredere et fac sic. unde in eodem regum uolumine michaeas loquitur: uidi deum israel sedentem super thronum suum et omnis exercitus caeli stabat circa eum a dextris, et a sinistris. dextrae uirtutes sunt eorum angelorum qui ad bona mittuntur; sinistrae autem eorum quibus ad puniendum tradimur. unde et apostolus: quos tradidi, inquit, satanae, ut discant non blasphemare. nomen autem gigantium, pro quo in hebraeo geborim, id est fortium, positum est, lxx et theodotio in similitudine fabularum uertere gentilium, sicut et sirenas et titanas et arcturum, hyadas et orionem nominant, quae apud hebraeos aliis appellantur uocabulis. si autem gigantes rebelles dei sunt, et omnes haereses contrariae ueritati rebellant deo. omnes haeretici gigantes sunt, qui gaudent in errore suo, et tunc maxime gloriantur, quando ecclesiae contumeliam fecerint.

uox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium, uox sonitus regum gentium congregatarum. tripliciter iste locus accipitur. primum, ut eleuato signo in monte campestri, ueniat gentium multitudo, et ipsa in montibus constituta, quae diuiditur in duo, in populos scilicet et in reges, in discipulos et magistros, de quibus et saluator in euangelio loquebatur: multi ab oriente et occidente uenient, et accumbent cum abraham et isaac et iacob in regno caelorum. propterea autem una uox et consona dicitur, ut illud apostolicum probetur: idipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sed sitis perfecti in eodem sensu et eadem sententia. secundo, haereticorum describitur superbia, qui in montibus se esse credentes, eriguntur contra scientiam dei, et iniquitatem in excelso loquuntur, et ponunt in caelum os suum, qui et ipsi habent populos, habent reges, qui deceptum populum deuorant. tertia interpretatio est: quoniam supra dixerat: gigantes ueniunt ut impleant furorem meum, gaudentes simul et contumeliam facientes, ipsorum gigantium describit arrogantiam, et ad puniendos, qui sibi traditi fuerint, in mala parte consensum.

dominus exercituum praecepit militiae belli, uenientibus de terra procul a summitate caeli, dominus, et uasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. lxx: dominus sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut ueniat de terra longinqua a summo (signum_obeli) fundamento (signum_metobeli) caeli dominus, et bellatores eius, ut disperdant uniuersum orbem. fundamentum obelo praenotandum est. in regum et paralipomenon uolumine legimus, quod ira dei accensa sit super israel quando dauid numerauit populum et offendit dominum. in psalmis quoque scribitur: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, et cetera his similia, pro quo legi in cuiusdam commentariis iram dei posse intellegi contrariam fortitudinem, cui tradimur ad puniendum, de quo et in octauo psalmo cantatur: ut destruas inimicum et defensorem. possunt bellatores dici qui de terra procul ueniunt et a summo caeli, etiam ministri angeli, qui in mundi consummatione mittendi sunt, ut zizaniorum manipulos faciant, et separatos a frumento incendio praeparent sempiterno. omnis quoque terra disperditur, quando terrena opera subuertuntur. sunt et alii domini bellatores instructi armatura apostoli, qui cotidie in ecclesia, quae oikoumen�~g, id est orbis, et habitata intellegitur, disperdant eos, et interficiant qui eriguntur contra scientiam dei.

ululate, quia prope est dies domini, quasi uastitas a domino ueniet. propterea omnes manus dissoluentur, et omne cor hominis tabescet, et conteretur. quoniam bellatores domini uenturi sunt, ut disperdant omnem terram, ululate, et agite paenitentiam, quibus poena uentura est. prope est enim dies domini, uel consummationis totius mundi, atque iudicii, uel exitus uniuscuiusque de uita. uenit enim a domino depraedatio, quam nos diximus uastitatem. ut seruaremus metaphoram, quia praemiserat bellatores. cum dies iudicii, uel dormitionis aduenerit, omnes manus dissoluentur, quibus dicitur in alio loco: confortamini, manus dissolutae. dissoluentur autem manus, quia nullum opus dignum dei iustitia reperietur, et non iustificabitur in conspectu eius omnis uiuens. unde propheta dicit in psalmo: si iniquitates attendas, domine, quis sustinebit? omne quoque cor siue anima hominis tabescet; et pauebit conscientia peccati sui. haec est dies formidolosa atque terribilis, de qua et sophonias loquitur: metuite a facie domini, quia prope est dies domini. et rursum: iuxta est dies domini magna; prope, et uelox nimis. et amos: uae, inquit, qui desiderant diem domini; utquid uobis dies domini quae tenebrae sunt, et non lux? quod que iuxta lxx additum est: turbabuntur legati, et dolores apprehendent eos, illos legatos interpretari possumus, quos ciues miserant aduersum eum, qui profectus erat in terram longinquam, ut sibi regnum peteret. unde ipse loquitur in euangelio: inimicos autem, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite coram me. torsiones et dolores tenebunt; quasi parturiens dolebunt. unusquisque ad proximum suum stupebunt; facies combustae uultus eorum. cum uenerint domini bellatores de terra longinqua, et omnes manus fuerint dissolutae, et cor pauidum atque contritum; tunc strophomata, quae nos torsiones uentris interpretati sumus, et dolores tenebunt eos, similes doloribus parturientium. per quae ostenditur torqueri eos propria conscientia et facies habere combustas eo igne, quem sibi succenderant, quia non possunt dicere: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. et: nos omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur. unusquisque stupebit ad proximum suum, uidens eum in eisdem esse tormentis, quibus ipse cruciatur.

ecce dies domini uenit crudelis, et indignationis plenus et irae furoris que ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea. pro terra septuaginta t�n~g oikoumen�n~g, id est orbem, interpretati sunt; pro crudeli, insanabilem. cum enim dies uel iudicii uel mortis aduenerit, implebitur illud quod in sexto psalmo legitur: in inferno autem quis confitebitur tibi? non est enim tempus illud paenitentiae sed poenarum. et in alio loco dicitur: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te! ergo absconditur multa dei misericordia ab his qui adhuc in timore sunt positi et perfectam dei non habent caritatem, ut dum crudelem audiunt diem domini, et insanabilem, et indignationis furoris que plenum, peccare desistant. ponetur quoque orbis uel terra in solitudinem, et peccatores conterentur de ea, quae prius peccatorum onere grauabatur, ut deletis perditis que sceleribus, habitet et regnet in terra sola iustitia.

quoniam stellae caeli, et splendor earum non expandent lumen suum. obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo. lxx: stellae enim caeli et orion (signum_obeli) et omnis ornatus caeli (signum_metobeli) lumen suum non dabunt. et obtenebrabuntur sole oriente, et luna non dabit lumen suum. pro eo quod nos interpretati sumus splendor earum, haud dubium quin stellarum aquila et theodotio ipsum uerbum posuerunt hebraicum chileem; pro quo lxx orionem transtulerunt, addentes de suo et omnis ornatus caeli, quod obelo praenotandum est. orionem autem gentilium fabulae dicunt uiginti duas habere stellas, e quibus quattuor tertiae magnitudinis sunt, nouem quartae, rursum aliae nouem quintae, et ab aliis appellantur bootes. legimus quoque in iob hyadas et uesperum, et arcturum et thesauros, siue interiora austri, de quibus in suo loco dicendum est. nec putare debemus apud hebraeos has stellas his appellari nominibus, quae graecus sermo resonat et latinus. sed propria habere uocabula. sicut enim deus uocauit lucem, diem; et firmamentum, caelum; et aridam, terram; et congregationes aquarum, maria; sic et singulas stellas suis appellauit nominibus, quarum proprietatem nostra lingua non exprimit. scriptum est de deo in alio loco: qui numerat multitudinem stellarum; et omnibus eis nomina uocat. quando igitur dies domini uenerit ad ponendum orbem terrarum in solitudinem, et peccatores de ea penitus auferendos. tunc ad comparationem diuinae maiestatis, stellae caeli et omnis splendor earum retrahent lumen suum. nec mirum est hoc de minoribus stellis dicere, cum etiam sol obtenebrescat in ortu suo, et luna splendorem solitum non habeat. illud autem quod lxx transtulerunt, quod stellae et orion et omnis ornatus caeli obtenebrentur sole oriente, non habet quid signi siue miraculi; hoc enim omni fit tempore, ut orto sole, stellae quae in caelo sunt non appareant. nec mirum hoc dixisse de sole, cum etiam plena luna et tota nocte fulgente, pleraque astra non luceant. esse autem etiam per diem stellas in caelo, probat solis deliquium; quod quando umbra terrae, ut philosophi disputant, et obiecto orbe lunae fuerit obscuratus, clariora in caelo astra uideantur.

et uisitabo super orbis mala, et contra impios iniquitates eorum. quando uisitat et percutit deus? ad hoc percutit ut emendet. denique quando uehementer irascitur super eos qui non agunt paenitentiam. non uisitabo, inquit, super filias uestras, cum fuerint fornicatae; et super nurus uestras, cum adulterauerint. e contrario de his qui in christo credituri sunt, dicitur: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eis. et requiescere faciam superbiam infidelium; et arrogantiam fortium humiliabo. lxx: et perdam iniuriam iniquorum, et iniuriam superborum humiliabo. uerbum hebraicum gaon, quod perspicue arrogantiam et superbiam sonat, theodotio et septuaginta semper iniuriam transtulerunt, sensum magis quam uerbum exprimentes, quia omnis superbus promptus est ad iniuriam. ergo propterea dominus uisitat super orbis mala et contra impios iniquitates eorum, ut comprimat arrogantiam superborum et superbiam fortium humiliet. deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. et in prouerbiis legimus: ante contritionem eleuatur cor uiri et ante gloriam humiliatur. semper superbiam ruina sequitur, et humilitatem gloria: qui enim se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. legimus in alio loco: perdam sapientiam sapientium et intellegentiam prudentium reprobabo. non quod uera sapientia et uera prudentia perdantur a domino, sed falsi nominis scientia. qui sibi thesaurizant linguam mendacii et deficiunt scrutantes scrutinio, et inueniunt nihil, loquentes iniquitatem in excelsum et ponentes in caelum os suum. unde proprie haereticorum superbia, ueritatis iniuria nominatur.

pretiosior erit uir auro; et homo mundo obrizo. lxx: et erunt qui derelicti fuerint, honorati magis quam aurum excoctum; et homo honorabilior erit lapide sophir. in consummatione mundi, quando orbis redactus fuerit in solitudinem et obtenebratus sol in ortu suo et luna splendorem suum non dederit, tanta fient ab antichristo signa atque portenta, ut iniquitate crescente, refrigescat caritas multorum, ad decipiendos etiam si fieri potest electos dei. tunc pretiosior erit uir auro, quod hebraice dicitur ofaz, et aquila interpretatus est kirron~g, quod coloris optimi atque sanguinei est; et homo mundissimo obrizo, quod hebraice dicitur ophir, et aquila transtulit sp�l�ma~g opheir~g, quod nescio quid uolentes lxx interpretati sunt: lapidem de sophir. est autem indiae locus, in quo aurum optimum nascitur; sicut in genesi legimus de fluuio phison: iste est qui circumit omnem terram euilat, ubi est aurum; et aurum terrae illius optimum; et ibi est carbunculus et lapis prasinus. pretiosior autem intellegitur, pro eo quod est rarior. omne enim, quod rarum est, pretiosum est, sicut et in samuelis uolumine legimus: et sermo domini pretiosus erat in israel.

super hoc caelum concutiam, et mouebitur terra de loco suo. lxx: caelum enim furiet, et terra mouebitur a fundamentis suis. cum pretiosior fuerit uir auro, et homo mundo obrizo, et impletum quod scriptum est: putas cum uenerit filius hominis, inueniet fidem super terram? tunc et caeli mouebuntur et terra. caelum enim et terra pertransibunt, non sua uoluntate et proprio arbitrio, ut plerique aestimant, animantia ea esse credentes; sed propter indignationem domini exercituum et propter diem furoris eius, qui respicit terram et facit eam tremere. unde hoc quod in lxx dicitur: caelum enim furiet, met�numik�s~g accipiendum pro his, qui uersantur in caelo, quomodo si dicamus, omnis ciuitas conclamauit et obuiam iudici urbs uniuersa processit. fundamenta uero terrae et in prouerbiis legimus: deus sapientia fundauit terram. et ad iob loquitur dominus: ubi eras quando fundabam terram? non quod terra habeat fundamenta profunda mole deiecta; sed uoluntas et potestas dei, qua omnia continentur, fundamenta illius appellanda sunt. ipse enim super maria fundauit eam et super flumina collocauit eam, et ipse appendit eam super nihili.

et erit quasi damula fugiens, et quasi grex ouium, et non erit qui congreget; unusquisque ad populum suum conuertentur, et singuli ad terram suam fugient. omnis, qui inuentus fuerit, occidetur, et omnis qui superuenerit, cadet in gladio. infantes eorum allidentur in oculis eorum; diripientur domus eorum et uxores eorum uiolabuntur. caelo terra que commotis, fugiet diabolus coluber tortuosus, uel omne dogma contrarium ueritati, quod in magistros ac discipulos scinditur, quorum priores propter oxudorkeian~g, graeco sermone dorcades, id est capreae nuncupantur, sequentes quasi bruta animalia; et huc atque illuc errantia non habent qui eos dirigant; perdiderunt enim eum, de quo scriptum est: a domino gressus hominis diriguntur; qui liberati a magistris pessimis conuertentur ad populum suum et singuli ad terram suam fugient, de qua orti sunt; qui uero inuentus fuerit, occidetur, siue iugulabitur. hoc autem non solum in consummatione mundi, sed usque hodie fit in ecclesia. quando magistris superatis, grex deceptus reuertitur ad populum, et ad terram suam; et in eo quod inuenitur, occiditur, ut haereticus esse desistat, et quicumque superuenerit, cadet in gladio spiritali. tunc infantes eorum et paruulos, qui nondum ad perfectam uenerunt erroris aetatem, allident in oculis magistrorum, diripient que eorum domos, et uxores eorum uiolabunt praua sapientia et doctrina peruersa. unde pro huiusmodi patribus quorum interficiendi sunt paruuli, debemus orare et dicere: da eis, domine. quid dabis eis? uuluam sterilem et ubera arentia. parturierunt enim iniquitatem, conceperunt dolorem et genuerunt iniustitiam.

ecce ego suscitabo super eos medos, qui argentum non quaerant, nec aurum uelint. sed sagittis paruulos interficiant et lactentibus uteri non misereantur, et super filios non parcet oculus eorum. inuenimus in genesi quod madai auctor gentis medorum fuerit, qui interpretatur mensura, siue a potente uel forti. igitur contra babylonios, qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti deo ministri ad puniendum fortitudinis, ut reddant unicuique secundum opera sua. in qua enim mensura mensi sunt, remetietur eis. mensuram agitatam atque concussam et plenam et supereffundentem restituent in sinus eorum. qui nec argentum nec aurum, id est nec eloquii pulchritudinem nec acumen ingenii, in quibus sibi ante plaudebant, recipient. sed poenis afficient traditos sibi paruulos ac lactentibus uteri non miserebuntur, ut magis misereantur. atque utinam et nos suscitemur a domino et haec nobis detur potestas, ut nec argentum nec aurum uelimus eloquentiae et sapientiae saecularis. sed filios haereticorum, et omnium qui decepti sunt, interficiamus sagittis spiritalibus, id est testimoniis scripturarum; et qui lacte nutriuntur erroris, absque ulla misericordia trucidentur, ut clementi crudelitate pereant, nullius que misereamur infantiae, et illa beatitudine digni simus: beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram!

et erit babylon illa gloriosa in regnis, incluta in superbia chaldaeorum, sicut subuertit deus sodomam et gomorram. non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria arabs, nec pastores requiescent ibi. sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus. et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; et respondebunt ibi ululae in aedibus eius; et sirenae in delubris uoluptatis. prope est ut ueniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. lxx: et erit babylon, quae uocatur incluta gloriosa regis chaldaeorum, sicut subuertit deus sodomam et gomorram. non habitabitur in aeternum, nec ingredietur eam per multas generationes; nec transibunt per illam arabes, neque pastores requiescent in ea. sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus sonitu, et accubabunt ibi sirenae et daemonia saltabunt ibi, et onocentauri ibi habitabunt, et cubicula facient haericii in domibus eorum. cito ueniet et non tardabit. quod sequitur: (signum_asterisci) et dies eius non protrahentur, (signum_metobeli) asteriscis notandum est, quia de theodotione addita sunt. medis aduersus confusionis urbem suscitatis, qui nec aurum in bonis reputant nec argentum; qui sagittis interficiunt paruulos et lactentibus uteri non miserentur, et super filios non parcit oculus eorum. urbs quondam incluta quae erat in superbia chaldaeorum, qui interpretantur: quasi daemonia, sic subuertetur, quomodo subuersa est sodoma et gomorra, ut nullum in ea maneat pristinae mansionis uestigium. sed postquam fuerit caelum nouum et terra noua, et praeterierit figura huius mundi, non habitabitur urbs confusionis in perpetuum; et nequaquam eumdem statum recipiet. non enim ponet ibi, postquam in pristina gloria esse desierit, arabs tentoria sua, qui interpretatur occidentalis uel uespertinus; ut in ea cupiat habitare, quam uiderit esse desertam. arabs autem in praesenti loco in bonam partem accipitur, quod semper tendat ad finem, et oblitus praeteritorum, extendat se in priora. nec pastores requiescent ibi, qui mansuetissimum domini gregem in hierusalem solent pascere; sed e contrario requiescent ibi bestiae, quas detestatur psalmista, dicens: ne tradas bestiis animam confitentem tibi. pro quibus aquila et symmachus et theodotio ipsum uerbum hebraicum posuerunt siim. et implebuntur domus eorum, hoc est babyloniorum, iuxta lxx et theodotionem �chou~g, id est sonitu et clamoribus; iuxta aquilam, typhonibus, quos nos in dracones uertimus; iuxta symmachum oiim, quod uerbum in hebraico continetur. et habitabunt ibi struthiones, animal semper solitudines appetens, de quo in iob plenius scribitur, qui cum pennas habere uideatur, tamen de terra altius non eleuatur, pro quo lxx seir�nas~g, id est sirenas, interpretati sunt. pilosos autem qui dicuntur hebraice sirim, theodotio erectis et stantibus pilis interpretatus est. symmachus et lxx daemonas transtulerunt. pro onocentauris quoque, quos soli lxx interpretati sunt, imitantes gentilium fabulas, qui dicunt fuisse hippocentauros, tres reliqui interpretes ipsum posuere uerbum hebraicum iim quod nos in ululas uertimus. ubi autem lxx dixerunt: cubilia facient hericii in domibus eorum, et in hebraico positum est thannim, aquila et symmachus et theodotio sirenas interpretati sunt, significantes uel bestias aliquas esse, uel daemonas, iuxta errorem gentilium dulce cantantes et decipientes homines, qui huius saeculi naufragium clausis auribus transire non possunt. porro onocentauri nomen, ex asinis centauris que compositum, uidetur mihi significare eos, qui ex parte aliquid humanum sapiunt; et rursum uoluptatibus et caeno turpitudinis abducuntur ad uitia. dicitur ergo secundum tropologiam, quod in fine mundi, uel mortis uniuscuiusque, omnis gloria et superbia chaldaeorum et confusio mundi recedat a nobis; et ita omnia subuertantur, sicut subuertit deus sodomam et gomorram; nec ultra mundi istius futurus sit status, sed pereat in aeternum. nec ponat ibi arabs tentoria sua, de quo in sexagesimo septimo psalmo dicitur: iter facite ei qui ascendit super occasum, dominus nomen eius. nec pastores ibi requiescant, angeli uidelicet qui humano praesunt generi et cotidie uident faciem patris; sed requiescant ibi bestiae et dracones, et struthiones et pilosi, et ululae et sirenae, quas omnes bestias in figura intellegimus angelorum, uel daemonum, et eorum quibus tradimur ad puniendum. et in domibus quondam uoluptatis, ubi erat laetitia et gaudium, sit planctus ulularum et lamentabilis uox sirenarum, quae auditores suos ducit ad mortem. tempus autem imminere iudicii, et diem consummationis babyloniae non elongari, nequaquam mirabitur, qui cotidie per sanctos uiros in his qui credunt in domino, subuerti uiderit babylonem; et aeternitati comparatam, omnem longitudinem esse uicinam. de generibus bestiarum, immo monstrorum, breuiter diximus, quia in priori libro iuxta historiam ex parte perstricta sunt. hoc quoque considerandum, quod postquam ecclesiasticus sermo et doctrina saluatoris urbem confusionis euerterit, ita ut sodomae et gomorrae comparetur; non habitetur a sanctis uiris, nec pastores requiescant in ea, qui christi gregem pascere consueuerant; sed e contrario requiescant ibi bestiae et dracones, et struthiones et pilosi saltent in ea. quidquid enim haeretici loquuntur in synagogis satanae, non est doctrina domini, sed ululatus daemonum et pilosorum, quos imitabatur esau. et sirenae requiescent in delubris uoluptatis, quae dulci et mortifero carmine animas pertrahunt in profundum, ut saeuiente naufragio, a lupis et canibus deuorentur. prope est ergo et instat cotidie tempus ruinae haereticorum, et non differtur eorum subuersio.

14. miserebitur enim dominus iacob et eliget adhuc de israel, et requiescere eos faciet super humum suam. adiungetur aduena ad eos, et adhaerebit domui iacob. et tenebunt eos populi et adducent eos ad locum suum; et possidebit eos domus israel super terram domini in seruos et in ancillas; et erunt capientes eos qui se ceperant, et subicient exactores suos. et erit in die illa cum requiem dederit tibi deus a labore tuo, et a concussione tua et a seruitute dura, qua ante seruisti; sumes parabolam istam contra regem babylonis, et dices. pro aduena, id est proselyto, lxx g��ran~g interpretati sunt, qui hebraice ger dicitur. unde puto et moysi filium, qui aduena erat in terra, nominatum a patre gersam. ergo georas est uerbum hebraicum, graeca consuetudine declinatum. licet quidam hebraei sermonis ignarus, graecam in eo etymologiam exprimere conetur, ab eo quod terrenae rei curam habeat: g�~g enim, inquit, terra appellatur, et �ra~g, phrontis~g, id est sollicitudo. rursum pro masal quam aquila et symmachus et theodotio parabolam transtulerunt, quos et nos secuti sumus, lxx planctum interpretati sunt. est autem ordo: postquam babylon deserta fuerit in aeternum, ita ut habitatio bestiarum sit, miserebitur dominus iacob, eius uidelicet qui uitia supplantauit; et eliget israel, eum qui mente conspicit deum. et nota uerborum proprietatem: iacob, qui adhuc in lucta positus est, miserebitur. israeli uero, qui post uictoriam nomen accepit, non misericordia, sed electio coaptatur. requiescere quoque eos faciet super terram suam, de qua saluator loquitur: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et: credo uidere bona domini in terra uiuentium. adiungentur quoque domui iacob, qui electi sunt per apostolos, gentium multitudo; et tenebunt reliquias domus israel, et adducent eos in locum suum, ut habitent in tabernaculis eorum; et possidebit eos domus israel super terram domini in seruos et ancillas. prodest quippe malis, ut bonis seruiant. unde et esau dicitur: seruies fratri tuo. et ad iacob: seruiet tibi frater tuus. et accipient eos qui se sophismatibus ante deceperant; et exactores suos, qui omnia lucri causa faciunt, redigent in seruitutem. postquam autem requieuerit iacob et israel a labore suo, quo multum contra saeculum et haereticos pugnando laborauerat, et a concussione et seruitute sua, qua malignae interpretationi et falsis dogmatibus ante seruierat; tunc sumet planctum atque parabolam contra regem babylonis, sermonem uidelicet haeretici erroris et confusionis; et dicet quae sequuntur. locum istum iudaei interpretantur carnaliter, quod postquam reuersi sunt de babylone, factum esse docere non poterunt. neque enim babylonii seruierunt eis, qui eos prius ceperant; nec uictis babyloniis, domus eorum possederunt, neque habuerunt eos in seruos et ancillas. restat igitur ut iuxta fabulas suas de imperio hoc putent futurum esse romano, quibus superatis in ultimo tempore, seruiturae sint eis gentes, quibus ante seruierint. quod si sequentes litteram, spe se falsa decipiunt, quis eis concedet, ut roma uocetur babylon, et nabuchodonosor rex romani imperii? quomodo cessauit exactor, quieuit tributum? contriuit dominus baculum impiorum; uirgam dominantium, caedentem populos in indignatione, plaga insanabili, subicientem in furore gentes, persequentem crudeliter. in petri epistola legimus: tempus est, ut incipiat iudicium a domo dei. et in hiezechiel tortoribus dicitur: a sanctis meis incipite. pro diuersitate quippe peccati, iudicii ordo disponitur, ut qui minus deliquerint, ante purgentur. nouissimus autem inimicus destruatur mors. cum ergo israel de seruitute dura fuerit liberatus, sumet parabolam contra regem babylonis, quam debemus intellegere ut parabolam. si enim contra nabuchodonosor sermo est, et simplex historiae expositio, quomodo parabola dicitur, quae nulli alteri paraballetai~g, id est comparatur. miratur ergo israel quomodo cessauerit exactor, qui exigere consueuerat usque ad nouissimum quadrantem. exigere autem consuetus non alios nisi debitores, qui dicunt in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. huic exactori debitores traduntur a iudice, qui eos mittit in carcerem et exigit usque ad peccatum minimum. denique et paulus apostolus corinthium fornicantem, qui uxorem patris acceperat, necnon phygellum et hermogenem tradidit exactori. et de his exactoribus etiam supra dicitur: populus meus exactores uestri depraedantur uos; et qui repetunt, dominantur uestri. pro tributo, aquila famem interpretatus est. sublato enim a nobis sponso, famem patimur uerbi dei et iugiter a corpore domini ieiunamus. idcirco que uirga et baculus impiorum, pro quo septuaginta iugum interpretati sunt, percutit nos, siue opprimit; quia noluimus sustinere iugum leuissimum, iugum saluatoris. hoc autem baculo et hac uirga insanabili gentes furore caedebat, et fugientes persequebatur crudeliter; non emendare uolens traditos, sed occidere.

conquieuit et siluit omnis terra, gauisa est, et exsultauit; abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri libani. ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos. infernus subter conturbatus est; in occursum aduentus tui suscitauit tibi gigantes. omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis; omnes principes nationum, uniuersi respondebunt et dicent tibi: et tu uulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es? detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadauer tuum; subter te sternetur tinea, putredo et operimentum tuum erunt uermes. ad interitum regis impii, qui percutiebat plaga insanabili nationes et persequebatur eas crudeliter, omnis terra conquieuit et siluit, quae prius turbarum et seditionis plena erat, in tantum ut abietes et cedri libani laetarentur, de quibus in psalmis scriptum est: uineam de aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam. operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros dei. has cedros dei, quia aliquando peccauerunt, tradidit dominus suppliciis conterendas. unde in alio psalmo dicitur: conteret dominus cedros libani. abietes autem excelsi quique, et in domini seruitute sublimes debent accipi, quae consona uoce dixerunt: ex quo tu dormisti. nota quod et mortis mors appelletur dormitio. non ascendet qui succidat nos. uicto enim forti et direptis uasis eius, etiam ceteri satellites corruerunt. unde et dominus loquitur in euangelio: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis eius. quantos isti lignorum arborum que caesores suis securibus succiderunt et fecere corruere? infernus quoque conturbatus, siue uersus in amaritudinem, in occursum aduentus ueri nabuchodonosor, locus suppliciorum atque cruciatuum est, in quo uidetur diues purpuratus. ad quem descendit et dominus, ut uinctos de carcere dimitteret. possumus infernum occurrentem dicere et eum angelum qui inferis poenis praepositus est, qui suscitauit omnes gigantes, pro quo alii raphaim, alii titanas transtulerunt. gigantes autem uocantur iuxta ethnicorum consuetudinem, qui eos terrigenas aestimant, quos terra genuerit. nos autem gigantes, iuxta graeci sermonis etymologiam, eos appellare possumus, qui terrenis operibus seruierunt. denique sequitur: omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, in aduentu quondam principis sui, ut quem prius honorabant pro potentia, postea mirarentur in poenis, et dicerent: et tu uulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es. quae uerba hunc sensum habent: putabamus nos pro imbecillitate nostra non potuisse resistere potentiae dei, et te esse solum, qui in tua altitudine permaneres; sed ut rebus ostenditur, et tu uulneratus et captus es, nostri que similis effectus; ut quos in terra dignitas separauit, apud inferos poena consociet. detracta est ad inferos superbia, uel gloria tua, et concidit cadauer tuum, siue ut lxx transtulerunt: multa laetitia tua, qua prius subiectis tibi gentibus laetabaris. subter te sternetur putredo et operimentum tuum erunt uermes. haec requies diaboli, iste lectus temptatoris, qui in tantam erectus est superbiam, ut etiam dominum auderet temptare dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. putredo et tinea et operimentum uermium, uel poenae intelleguntur aeternae, quas propria gignit conscientia, uel suppliciorum materia, quae ex propriis peccatis nascitur. sicut enim quamdiu cadaueris materia est, et aliquis humor in cadauere, uermes nascuntur ex putredine; sic ex ipsa materia peccatorum supplicia gignuntur. unde et apostolus paulus interfecta morte (ad quam per osee sermo propheticus loquebatur: ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne) loquitur ad eam: ubi est mors contentio tua? ubi est mors stimulus tuus? illa enim mortua, non est qui succidat nos, nequaquam enim erit peccatum quod succidendum sit, quia stimulus mortis peccatum sit.

quomodo cecidisti de caelo, lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui uulnerabas gentes? lxx: quomodo cecidit de caelo lucifer, qui mane oriebatur? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. pro lucifero qui hebraice dicitur elil, aquila transtulit: ululantem aurorae filium. uere enim ululare debuit et eiulare, qui propter superbiam suam de caelo in terram praecipitatus est atque contritus. unde et saluator ad discipulos loquitur: uidebam satanam quasi fulgur de caelo cadentem. non modo uideo, sed prius uidebam quando corruit. et si ille propter superbiam de tanta magnitudine cecidit, uos quoque non debetis gloriari, quia uobis daemonia subiecta sunt. sed quia nomina uestra scripta sunt in caelo, ut unde ille cecidit per superbiam, uos ascendatis per humilitatem. iste est princeps saeculi, qui inter stellas ceteras mane oriebatur, et suo uitio de lucifero uesper effectus est, et non oriens, sed occidens; qui uulnerabat gentes, siue qui mittebat ad gentes satellites suos, ut omnes sua fraude deciperet. isti sunt falsi apostoli, operarii mendaces, qui transfigurantur in apostolos christi, qui bono semini lolium superseminant, dormientibus ecclesiarum magistris, et nolentibus aut nequeuntibus eorum malitiae resistere. iacob autem et israel cuius misertus est, et quem elegit dominus, haec adhuc loquitur ad diabolum, siue ut lxx uolunt, de diabolo, id est, non ad secundam personam, sed ad tertiam

qui dicebas in corde tuo: in caelum ascendam, super sidera dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis. ascendam super altitudinem nubium, ero similis altissimo. uel antequam de caelo corrueret, ista dicebat, uel postea quam de caelo corruit. si adhuc in caelo positus, quomodo dicit: ascendam in caelum? sed quia legimus: caelum caeli domino, cum esset in caelo, id est in firmamento, in caelum ubi solium domini est cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. sin autem postquam de caelo corruit, loquitur ista uerba, arrogantiam debemus intellegere, quod nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra dei sit. cum que dominus loquatur ad apostolos: sufficit discipulo, ut sit quasi magister et seruo sicut dominus suus. et dicat ad patrem: pater sancte, da, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint, iste in tantum sibi arrogat, ut super stellas caeli, quae non corruerunt, solium suum positurum esse se iactet. quod que infert: sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, pro quo lxx transtulerunt: in monte sublimi, super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem, ad illud referamus, quod in hieremia dicitur: ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae, et quod olla succensa a facie aquilonis accenditur. iste est aquilo uentus durissimus, a quo suos uult dominus liberare captiuos, et reducere in ciuitatem sanctam dicens: dicam aquiloni: adduc; et africo: noli prohibere, adduc filios meos de terra longinqua. illud autem quod huic potest esse contrarium: montes sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni, facile soluitur. hi enim qui quondam erant in lateribus aquilonis durissimi, postea per paenitentiam in ciuitate dei esse coeperunt. semper istiusmodi lucifer quaerit ascendere super eos qui habent imaginem caelestis, et qui fulgent in ecclesia sicut astra dei; et sedere in monte pacti siue testamenti, id est in ecclesia, quae in sublimibus collocata est, et de lateribus quondam aquilonis habitatores possidet. qui in tantum oblitus sui est, ut uelit super nubes ascendere, quibus mandauit dominus, ne pluant super israel imbrem, et ad quas peruenit ueritas domini, cui loquitur et abdias: si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera caeli posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit dominus. infelix iudas, qui quasi nubes cum aliis apostolis mittebatur, ut plueret super israel imbrem, et quasi stella inter ceteras stellas erat, quibus dominus loquebatur: luceat lumen uestrum coram hominibus; uitio suo ascensorem suscepit diabolum, qui ut superbiae uerba compleret, etiam hoc ausus est dicere: ero similis altissimo, ut quomodo christus habet prophetas et apostolos suos, sic et ego habeam pseudoprophetas et pseudoapostolos. haec autem omnia referenda sunt ad haereticos, qui cum deorsum sint, cum principe suo excelsos esse se iactant.

uerumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. lxx: nunc autem in infernum descendes et ad fundamenta terrae. non ad infernum sponte descendes, hoc enim domini saluatoris est, ut uinctos de inferis liberet; sed ad infernum detraheris inuitus, ut qui per uirtutes poteras ad excelsa conscendere, per uitia detraheris ad poenas. sancti pennas habent aquilae, et pennas columbae et possunt dicere: uolabo, et requiescam. impii autem et aegyptiorum similes, demersi sunt quasi plumbum in aquis uehementissimis et demersi sunt in profundum sicut lapis. unde et iniquitas, siue ut melius habetur in hebraeo, impietas super talentum plumbi sedere conspicitur. ergo illud quod alibi legimus: omnis qui se exaltat, humiliabitur, etiam rex confusionis passus est, ut detraheretur in fundamenta terrae, siue ut uerius in hebraico habetur: in profundum laci. de fundamentis terrae in deuteronomio scribitur: ignis succensus est in furore meo, ardebit usque ad infernum nouissimum. deuorabit terram et fundamenta eius, eos uidelicet qui terreni sunt. de lacu quoque, quod per eum profunda significentur inferni, illa sunt testimonia: assimilatus sum cum descendentibus in lacum. et: posuerunt me in lacu nouissimo. sicut enim lacus aquas ad se descendentes, ita infernus animas suscipit, ad quem lacum descendit banaias tempore niuis et frigoris, et interficit in eo leonem. unde et haeretici relinquunt fontem aquae uiuentis dominum, et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non ualeant continere. de his lacis, qui feruorem non habent spiritus sancti, nec hieremiae prophetae similes sunt, qui iuxta septuaginta interpretes loquebatur: inueni aquam calidam in deserto; sed refrigescente caritate, calorem sancti spiritus perdiderunt. ille est lacus, de quo idem hieremias loquitur: sicut refrigerat lacus aquam, sic refrigerat malitia habentes se. qui utinam, iuxta apocalypsim ioannis, aut calidi essent, aut frigidi, id est: aut crederent, aut omnino non crederent, ne per teporem et simulationem fidei a domino reicerentur!

qui te uiderint, ad te inclinabuntur, te que prospicient. numquid iste est uir qui conturbauit terram? qui concussit regna? qui posuit orbem desertum, et urbes eius destruxit, et uinctis eius non aperuit carcerem? siue ut septuaginta transtulerunt: eos qui ducebantur non soluit? qui uiderint nabuchodonosor regem babylonium, non oculorum, sed cordis intuitu, de caelo ad inferos corruisse, inclinabuntur humilitate, quae contraria est superbiae, et illum prospicient ista dicentes: nonne iste est uir, siue homo, qui conturbauit, uel concitauit terram? et est sensus: qui dixerat: ero similis altissimo, et se iactabat deum, homo esse conuincitur, de quo in nono psalmo qui proprie contra diabolum est, dicitur: exsurge, domine, non confortetur homo. et in euangelio: inimicus homo superseminauit zizania. unde ad eum, et socios eius dictum legimus: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. uos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. et ad eumdem sub figura principis tyri dicitur: pro eo quod exaltatum est cor tuum, et dixisti: deus ego sum, habitatione dei habitaui in corde maris; tu autem es homo, et non deus, et dedisti cor tuum sicut cor dei. iste uir, et iste homo conturbauit uniuersam terram, eos uidelicet qui audiunt cum adam: terra es, et in terram ibis. et concussit regna siue reges, quorum cor in manu domini est. concussit, inquit, non subuertit. unde et unus de his qui concussi fuerant, et tamen non ruerat, loquebatur: mei autem paene moti sunt pedes. et apostolus loquitur ad credentes, ut arripiant armaturam dei, et stent contra insidias diaboli. domus autem quae supra petram fundata est, nulla tempestate concutitur. sequitur: qui posuit orbem terrarum desertum, siue ut iuxta hebraicum, praeter lxx, omnes alii transtulerunt: quasi desertum. uitiis enim atque peccatis orbem, qui hebraice dicitur thebel, fecit esse desertum, ut nullam haberet uirtutem, uel eisdem subiaceret uitiis, quibus gentium plena est solitudo. urbes quoque eiusdem destruxit orbis, ut de ecclesiis christi faceret synagogas diaboli et munditiam uerae fidei haeretica sorde pollueret. sed uinctis eius, id est orbis, non aperuit carcerem. nos omnes uincti eramus et clausi tenebamur in carcere, quibus uinctis dixit saluator: exite; et his qui erant in tenebris: reuelamini. dominus enim soluit compeditos. qui liberati ab eo, gratias referunt dicentes: tu dissoluisti uincula mea. funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, quos funes atque uincula soluere possunt et apostoli, imitantes magistrum suum qui eis dixerat: quaecumque solueritis super terram, erunt soluta et in caelo. soluunt autem eos apostoli sermone dei, et testimoniis scripturarum, et exhortatione uirtutum.

omnes reges gentium uniuersi dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua. tu autem proiectus es de sepulcro tuo sicut sanies; pollutus, inuolutus cum interfectis, et confossis gladio, qui descendunt ad lapides laci. lxx: omnes reges gentium dormierunt in honore, homo in domo sua. tu autem proicieris in montibus sicut abortiuum, abominabilis et inuolutus cum interfectis gladio descendentibus ad fundamenta terrae. reges gentium quibus deus secundum canticum deuteronomii gentes crediderat gubernandas, qui concussi sunt a nabuchodonosor, et tamen non subuersi, quorum nequaquam regnat peccatum; sed quia cor eorum in manu dei erat, minime corruerunt. etenim saluator, quomodo deus deorum appellatur, sic dominus dominantium et rex regum. isti igitur reges uniuersi requieuerunt in gloria sua, unusquisque in domo sua. diuersae quippe apud patrem sunt mansiones, et pro uarietate uirtutum, habitationum differentiae. porro nabuchodonosor proiectus est de sepulcro suo, nec in morte a cruciatibus conquieuit. proiectus est autem quasi sanies, quae hebraice dicitur neser, quam aquila ich�ra~g interpretatus est, tabem uidelicet et pedorem; quem symmachus ektr�ma~g, id est abortiuum, lxx mortuum, theodotio germen. quamquam hoc ipsum uerbum supra, ubi de christo legimus: egredietur uirga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet, lxx florem, theodotio germen, aquila akremona~g, id est uirgultum, interpretati sunt. proprie autem neser dicitur uirgultum, quod ad radices arborum nascitur, et ab agricolis auulsum quasi inutile proicitur, unde et nos stirpem inutilem transtulimus. igitur nabuchodonosor quasi stirps inutilis incendio praeparatus, uel sicut sanies pollutus, et inuolutus his qui ab eo interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci, detrahetur in profundum, et nec cum his quidem habebit consortium sepulturae quos interfecit. alterius enim poenae est auctor delicti, et alterius qui ab auctore compulsus est. iste est gladius quo uulnerati sunt plurimi, et interfecti, de qua in septimo psalmo legimus: nisi conuersi fueritis, gladium suum uibrabit, arcum suum tetendit et parauit eum. et in ipso parauit uasa mortis; sagittas suas ardentibus effecit. his uidelicet, qui in suum cor ignita diaboli iacula susceperunt. porro iuxta lxx cadauer nabuchodonosor cum plurimis interfectis pollutum atque confossum iacebit in superbiae montibus et deducetur ad inferos. fundamenta autem laci, pro lapidibus laci, interpretatus est symmachus, ut aliis uerbis profundum, et tartarum significaret inferni.

quasi cadauer putridum non habebis consortium neque cum eis in sepultura. tu enim terram tuam disperdidisti, populum tuum interfecisti. lxx: quomodo uestimentum commixtum sanguine non erit mundum, sic nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et populum meum interfecisti. quia multum inter se hebraicum distat et lxx editio, separatim de singulis disseramus. sicut cadauer putridum, siue ut aquila transtulit: conculcatum, non habebis consortium sepulturae, nec cum his quidem quos interfecisti. tu enim magister es, illi fuere discipuli; et cui plus creditum est, plus exigitur ab eo. tu enim terram tuam disperdidisti, populum tuum occidisti, eos uidelicet qui tibi crediti sunt gubernandi. unde ad saluatorem audet dicere: haec omnia mihi tradita sunt, et dabo tibi ea, si procidens adoraueris me. cadauer autem diaboli putridum, ob magnitudinem peccatorum dubitare non poterit, qui legerit peccatum esse fetidissimum, ipso peccatore dicente: computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. e contrario uirtus boni odoris est; unde et spiritalium fratrum dilectio comparatur unguento, quod descendit super barbam, barbam aaron, et super oram uestimenti eius. et ad sponsam sponsus loquitur: odor tuus suauis, et facies tua speciosa. quomodo autem cadauer diaboli spiritaliter conculcetur, illud apostoli docet nos: deus conteret satanam sub pedibus uestris uelociter. et domini uerba dicentis: quasi lutum platearum delebo eos. iste quia terram sibi creditam perdidit, et commissum sibi populum trucidauit, nequaquam eos uiuos reseruans deo, sed socios suae praeparans sepulturae; propterea non erit, nec uocabitur in aeternum

semen pessimorum. porro iuxta lxx hunc habet sensum: o lucifer qui mane oriebaris, qui quando habebas opera uirtutis et luminis, uestimentum eras dei, et de te dici poterat: amictus lumine sicut uestimento. quia multos interfecisti gladio, qui descenderunt ad infernum, et eorum pollutus es sanguine, nequaquam uocaberis uestimentum dei, sed uestimentum cruore permixtum, non maculatum atque pollutum, ut aliquid mundi habere uidearis, sed totum sanguine cruentatum. et hoc notandum quod ad diabolum dicatur; sicut uestimentum commixtum sanguine non erit mundum, sic et tu non eris mundus. ubi sunt ergo, qui dant diabolo paenitentiam, et dicunt illum posse mundari? nec statim fatemur haeresim, quae diuersas asserit esse naturas; et aliam esse quae numquam recipiat sanitatem. non enim hoc uestimentum per se immundum est, et ita a deo conditum, quo olim deus uestiebatur; sed quia commixtum est sanguine, et totum se polluit suo uitio, et malis accedentibus, non erit mundum. et propterea non erit mundum, quia terram domini perdidit, populum eius interfecit, terram iudaeae et terram confessionis et sanctos quoque perdens atque interficiens; et ideo non manebit in perpetuum. unde et in euangelio dicitur: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. quomodo autem sanctus uestimentum dei est et uestimentum nouum, et uestitur tunica salutis atque laetitiae, dicens: exsultet anima mea in domino; induit enim me uestimento salutis et tunica laetitiae circumdedit me. sic e contrario peccator, qui portat imaginem ueteris hominis atque terreni, meretur audire: ecce omnes uos quasi uestimentum ueterascemini et tinea deuorabit uos. qui autem profecerit in scelere et uetustatem noluerit emundare nouitate, nequaquam ueteri uestimento, sed panno menstruatae mulieris comparabitur dicens: errauimus, et facti sumus immundi omnes nos, sicut pannus menstruatae uniuersa iustitia nostra. semen pessimorum, praeparate filios uestros occisioni iniquitatum patrum suorum; non consurgent nec hereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis ciuitatum. et consurgam super eos, dicit dominus exercituum; et perdam babylonis nomen et reliquias, et germen et progeniem, ait dominus exercituum. lxx: semen pessimum, praepara filios tuos occisioni peccati patris tui, ut non consurgant et possideant terram et impleant terram ciuitatem. et insurgam eis, dicit dominus sabaoth; et disperdam nomen eorum et reliquias et semen. pro semine pessimo, quod lxx transtulerunt, in hebraico scriptum est zera mrim, quod ceteri semen pessimorum interpretati sunt. non quod ipsum semen per seipsum malum sit; deus enim omnia fecit bona. sed ab his, qui sua uoluntate sunt pessimi, semen ortum sit malum, quod uoluntate fit, non natura. unde et in daniele legimus: semen chanaan et non iuda. et de bonis filiis dicitur ab apostolo: in christo iesu per euangelium ego uos genui. et in euangelio: quotquot eum susceperunt, dedit eis potestatem ut filii dei fierent. omnis enim qui facit peccatum, de diabolo est. huic igitur praecipitur semini, ut filios suos, omnes scilicet cogitationes pessimas et opera mala, praeparet occisioni, quae ex impiis nata sunt patribus, haud dubium quin contrarias significet fortitudines. qui pessimi filii ideo trucidantur in iniquitatibus patrum suorum, ne ultra consurgant et possideant terram, quae a sanctis possidenda est et implenda, ut ciuitates in ea domini construantur. et quia non est hominum perfecta uictoria: nisi enim dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabunt qui custodiunt eam. ideo dominus ipse consurget aduersus filios pessimorum, et disperdet de confusione nomen eorum et reliquias et omne germen et progeniem, ne ultra pullulent in urbibus domini. legimus in euangelio quod diabolus ab initio mendax sit et pater eius, id est mendacii, quod multi non intellegentes, patrem diaboli uolunt esse draconem, qui regnet in mari, quem hebraei appellant leuiathan. et hoc putant loco conuenire praesenti iuxta lxx interpretes, qui dixerunt: pro peccatis patris tui; cum perspicue in hebraeo abotham non patris tui, sed patrum suorum significet.

et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum; scopabo eam in scopa terens, dicit dominus exercituum. lxx: et ponam babyloniam desertam, dicit dominus, ita ut habitent in ea hericii, et erit in nihili. et ponam eam luti uoraginem, in perditionem. cum perdiderit dominus exercituum nomen babylonis, et reliquias, et germen, et uniuersam progeniem, non erit eius perditione contentus, nisi dederit eam possessionem hericii, et paludes aquarum, et scopauerit eam non leuiter et fortuito. sed terens ut nihil in ea antiquarum sordium resideat. in actibus apostolorum scribitur, in uase illo linteo, quod quattuor demissum principiis pendebat e caelo, omnia genera quadrupedum et reptilium et uolatilium contineri, quod postea apostolus disserens: deus, inquit, ostendit mihi nullum hominem immundum dicere. mores ergo hominum in diuersis animantibus monstrabantur, sicut pharisaei et sadducaei propter nequitiam appellantur genimina uiperarum, et propter dolos herodes uulpes dicitur. et luxuriosi proni que ad uoluptatem, equi appellantur, insanientes in feminas. et: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellegentia. e contrario innocentes, columbae uocantur et oues. igitur iuxta doctrinam domini saluatoris, qui curas istius saeculi et seductionem diuitiarum spinas appellauit, hericius mihi uidetur qui, iuxta apostolum, gaudet in incerto diuitiarum, et armatum se non armatura dei, sed spinis atque peccatis huius mundi esse confidit, cui rectissime dicitur illud euangelicum: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te, quae autem parasti cuius erunt? tales habitatores habet babylon deserta uirtutibus, ubi non est ager irriguus, qui afferat fructus diuersorum seminum, sed paludes infertiles, et limosae ac lutosae, in quibus caeno gaudentia reptant animalia. quamobrem clementissimus dominus scopauit eam uehementissime terens, et quasi quodam uerriculo ad purum usque mundauit, ut babylonia semina pereant et a solis habitentur hericiis. quando uiderimus aliquem diuitiarum immersum luto, et ut lxx interpretati sunt: barathro, hoc est profunda uoragine, et quasi caenosa palude circumdari, non dubitemus eum appellare hericium, habitatorem desertae babylonis.

iurauit dominus exercituum dicens: si non ut putaui ita erit, et quomodo mente tractaui sic eueniet, ut conteram assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab humero eorum, tolletur. postquam hericius habitauerit in deserta babylone, et pro agris irriguis ac fertilibus paludes cuncta operuerint, ita ut nihil pristini seminis et abundantiae in babylone resideat, iuramentum domini complebitur, et euenit quod mente tractauit, ut conteratur assyrius in terra eius, et in montibus illius conculcetur. hostis quippe temerarius non solum terram dei et humiliora quaeque occupare festinat, sed etiam eos, qui in dei seruitute uirtutibus profecerunt, ita ut montibus comparentur, et dicatur de eis: fundamenta eius in montibus sanctis. et nota proprietatem. in terra conteritur; in montibus dei ab ipso domino conculcatur. cum enim omnes inimici positi fuerint sub pedibus christi, ita ut nouissima destruatur mors, tunc auferetur a sanctis grauissimum iugum assyrii, quo eos ante depresserat, et onus, siue ut lxx transtulerunt kudos~g, id est gloria, ab humero eorum tolletur, ut sublato iugo assyriorum uideant requiem, quia bona est, et terram, quia uberrima est, et supponant ceruices suas iugo christi ad laborandum, et fiant uiri agricolae. unde et issachar, qui interpretatur: est merces, ex uirtutibus nomen accepit. et in propheta legimus: est merces his qui seruiunt domino. et in alio loco: ecce dominus, et merces eius cum eo, qui reddet unicuique secundum opus suum. quod autem conterantur et conculcentur assyrii, id est contrariae fortitudines, et illud euangelicum docet: ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem uirtutem inimici. et apostoli uerba testantur: deus conteret satanam sub pedibus uestris uelociter.

hoc consilium quod cogitauit super omnem terram, et haec manus extenta super uniuersas gentes. dominus enim exercituum decreuit, et quis poterit infirmare? et manus eius extenta, et quis auertet eam? pro omni terra lxx uniuersum orbem interpretati sunt in fine oneris uel uisionis contra babylonem. quod latebat aperitur, deum cogitasse consilium super omnem terram, id est orbem terrarum, et non contra terram tantum chaldaeorum et regem assyrium atque chaldaeum; et extentam siue eleuatam manum eius super omnes gentes, et non super unam gentem babyloniam. ex quo ostenditur, cuncta quae dicta sunt non ad unam prouinciam specialiter, sed contra orbem terrarum generaliter pertinere. quod que dicitur: quis poterit infirmare, et quis auertet eam? non pro difficili debemus accipere, sicut illud legitur: quis sapiens et intelleget haec? et: quis, putas, est fidelis et prudens dispensator? et cetera his similia; sed pro impossibili. nullus enim poterit domini infirmare consilium, et manum eius extentam siue sublimem, ne percutiat, auertere.

in anno quo mortuus est rex achaz, factum est onus istud. ne laeteris, philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est uirga percussoris tui. de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens uolucrem. et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent, et interire faciam fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. lxx: anno quo mortuus est rex achaz factum est uerbum istud: ne laetemini, alienigenae omnes, contritum est enim iugum eius qui percutiebat uos. siquidem ex semine serpentis egredientur genimina aspidum, et ex geniminibus eorum egredientur serpentes pennati; et pascentur pauperes per eum, et pauperes homines in pace requiescent. interficiet autem in fame semen tuum et reliquias tuas occidet. mortuo achaz, qui interpretatur kataschesis~g, id est obtentio siue possessio, quem regem impiissimum legimus, fit pondus istud super philisthiim, siue uerbum. uiuente enim illo, et regnante in peccatoribus, nec pondus contra alienigenas, nec sermo dei fieri poterat ad prophetam. quod quidem et supra dixisse me memini, quando ozia mortuo, uidit esaias dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. et in exodo legimus quod postquam mortuus est rex aegypti, ingemuerint filii israel ab operibus suis, et exclamauerint, et ascenderit clamor eorum ab operibus, et exaudierit dominus gemitus eorum. nisi enim mysticum esset quod dicebatur, magis illo regnante clamare debuerant, quando luto et lateribus deseruiebant. praecipitur ergo philisthiim, quos nunc palaestinos uocant et semper a lxx allophuloi~g, id est alienigenae, transferuntur. et dicitur eis ne gaudeant neque laetentur, quoniam contriuerint uirgam, uel iugum percussoris sui. quem enim diligit dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit. et quasi filios nos erudit deus, quando uisitat in uirga iniquitates nostras, et flagellis peccata nostra, ut misericordiam suam non auferat a nobis. haec est uirga de qua et in psalmo scriptum est: uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. haec est uirga, et hoc iugum quod ceruicibus omnium uult saluator imponere, ut deposito iugo nabuchodonosor, portent iugum christi. quod si quis abiecerit atque contriuerit, statim de semine siue radice serpentis, qui est coluber tortuosus, egredientur regulus et aspides et de aspidibus exibunt serpentes uolantes, siue qui absorbeant uolucres. abiecto autem iugo dei, et contrita domini disciplina, primum in cogitationibus nostris semen colubri radicatur, secundo de semine pessimo nascitur regulus, qui rex serpentium est, et afflatu suo atque conspectu homines occidere dicitur. siue genimina aspidum, de quibus in psalmo dicitur: uenenum aspidum sub labiis eorum, quae peccata sunt uaria, et de cogitationum pessimo thesauro in mala opera prorumpunt. cum que regnauerint in hominibus alienigenis, qui a deo alieni sunt, statim egrediuntur serpentes pennati; ut non sufficiat eis cogitasse, et fecisse quae mala sunt, nisi patrocinium quoque malorum operum quaesierint, et diuersas finxerint haereses. ego puto serpentes esse pennatos, qui se exaltant et eleuant contra scientiam dei et ponunt in caelum os suum. uel qui absorbent uolucres, hoc est, qui uenenato ore singulos quosque uolare cupientes et ad excelsa consurgere, suis faucibus deuorant. et hoc interim de malis. ceterum qui non contriuerunt uirgam et iugum percussoris sui, sed ceruicem suam domino subiecerunt, et sunt pauperes spiritu, pascentur et dicent: dominus pascit me, et nihil mihi deerit. et a domino audient: in pascuis uberrimis pascam eos; et ingredientur et egredientur, et pascua inuenient. et pascentur pauperes per eum, qui eos percutit, ut emendet; et in pace requiescent, siue, pastore sollicito, ipsi agent fiducialiter, et cum lazaro requiescent in sinu abrahae. qui autem contriuerunt iugum et uirgam percussoris sui, famem perpetuam sustinebunt; ut non alantur sermone dei, sed omnes eorum reliquiae intereant, ne quid de malo semine germinetur.

ulula porta, clama ciuitas; prostrata est philisthaea omnis. ab aquilone enim fumus uenit, et non est qui effugiat agmen eius. et quid respondebitur nuntiis gentis, quia dominus fundauit sion, et in ipso sperabunt pauperes populi eius? pro nuntiis, id est angelis, quos solus symmachus transtulit, omnes reges interpretati sunt, uerbi ambiguitate decepti, quia praeter unam litteram aleph, quae in angelorum uocabulo addita est, eodem reges et angeli apud hebraeos appellantur nomine, id est malache. in libro hebraicorum nominum reperi philisthiim interpretari cadentes poculo. qui ergo inebriati sunt calice babylonis, et biberint uinum in quo est luxuria; et inter cetera uitia propter ebrietatem regnum dei iuxta apostolum non fuerint consecuti, his praecipitur, ut porta eorum ululet, et clamet ciuitas. portam haereticorum os arbitror, quo blasphemant; ciuitatem animam, quae malarum cogitationum thesaurus est. haec ululare debet et plangere, quia omnis prostrata est, in terram que deiecta et nihil in ea sanae intellegentiae est dei que sapientiae. quare ululat porta? quam ob causam clamat ciuitas? quia prostrata est omnis philisthaea. cur que prostrata sit, sequens uersus ostendit: ab aquilone fumus uenit, et non est qui effugiat agmen eius. fumus iste ardentibus diaboli iaculis suscitatur, qui noxius est oculis, et contrarius lumini, et ab aquilone oritur, a quo in hieremia olla succenditur. et a quo exardescunt mala super omnes habitatores terrae, qui non possunt dicere: accola sum et peregrinus, sicut omnes patres mei; sed in terra habitant. unde et in prouerbiis legitur: aquilo uentus durus. nomine autem alio dexter uocatur, qui cum per se durus sit et sinister, et ceruice durissima iugum dei nolit recipere, uocatur dexter ab his qui ponunt dulce amarum, et amarum dulce; qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras. et nullus est, qui fumi huius agmen effugiat; nemo enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit uita eius. cum que philisthaea corruerit, et fumus eius uniuersa penetrarit, ita ut eum nullus possit effugere, quid dicetur angelis, qui singulis praesunt gentibus, admirantibus et scire cupientibus, cur sola sion et specula et in sublimibus collocata amaritudinem fumi huius euaserit? quid igitur dicetur eis? nempe hoc quod sequitur: quia dominus fundauerit eam, et ipse sit fundamentum eius. fundauerit autem eam super fundamentum prudentiae, iustitiae, fortitudinis et temperantiae, sub quibus nominibus christus intellegitur, de quo et apostolus ait: fundamentum enim aliud nemo potest iacere, praeter eum qui positus est iesum christum. qui autem fatuus est, et stulta loquitur, et cor eius uana intellegit, aedificat domum suam super arenam, quae non habet fundamentum. in hac ergo sion, quae fundata est a domino, sperabunt pauperes siue mansueti, et humiles populi eius, de quibus dicitur: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. et qui audierunt dominum loquentem: discite a me quia mansuetus sum et humilis corde. qui ante gloriam humiliati sunt et audierunt dicentem apostolum petrum: humiliamini sub potenti manu dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis. pauperes autem ipsi sunt, de quibus supra legimus: pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent.

15. onus moab. lxx: uerbum contra moabitidem. symmachus et theodotio: assumptio moab. quomodo circumcisio et carnalis est et spiritalis, et de spiritali ab apostolo dicitur: nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo seruimus et gloriamur in domino, et non in carne confidimus. et rursum ad distinctionem spiritalis israelis, dicitur de carnali: uidete israel secundum carnem; et: uos gentes in carne. sic moab accipiendus est spiritaliter, qui interpretatur de patre, siue aqua paterna, de incestu et ebrietate conceptus, quod quodammodo absente, immo nesciente patre, uideretur esse generatus. in multis scripturarum locis de moab legimus, et maxime in numerorum uolumine, quando balac rex moabitarum ad maledicendum balaam inuitauit hariolum, qui inter cetera etiam hoc contra moab mysticum prophetauit: orietur stella ex iacob, et consurget homo ex israel et percutiet principes moab.

quia nocte uastata est ar, moab conticuit; quia nocte uastatus est murus, moab conticuit. lxx: nocte periit moabitis, nocte enim periit murus moabitidis. pro ar, quod solus theodotio ita posuit, ut legitur in hebraeo, aquila et symmachus urbem interpretati sunt, non considerantes, quod inter ain et res elementa hebraica, iod litteram non haberet, quae si esset, recte ciuitas diceretur. sapientia saecularis (de qua dominus loquitur per prophetam: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, quia auctorem sui sensum habet, qui ex dei conditione generatur) uidetur quidem de patre nasci, quod interpretatur moab; sed quia adulter est, et aduersarius populo dei, de incestu et spelunca ac nocte generatur. unde et in nocte periit, in errore scilicet sempiterno. et aegyptii in mari rubro uigilia matutina, quae nocturnum tempus ostendit, fluctibus obruti sunt. et lot, sodomitis nocte pereuntibus, uenit in segor, et ortus est ei sol. quod intellegens beatus apostolus scribit de sanctis atque perfectis: non sumus noctis neque tenebrarum, sed sumus filii diei. qui enim dormiunt, nocte dormiunt et qui inebriantur, nocte ebrii sunt. nos autem qui diei sumus, uigilemus induti lorica fidei et caritatis. et quia noctem reliquerat, et filius diei esse iam coeperat, loquitur ad credentes: nox praecessit, dies autem appropinquauit, quasi in die cum honestate ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et luxuria. pereunte autem nocte moabitide, etiam murus eius, qui dialectica arte constructus est, in eadem nocte uastatus est atque destructus, et aeterna taciturnitate conticuit. porro ar, quod interpretatur antidikos~g, id est aduersarius, hoc ostendit, quod haec sapientia, quae aduersaria dei est, ecclesiastico sermone contra se pugnante, superata sit.

ascendit domus, et dimon ad excelsa in planctum. lxx: contristamini in uobis, peribit enim dimon, ubi ara est; illuc ascendetis ad plorandum. omnis domus aduersae sapientiae, et dibon, quae interpretatur fluxus eorum, ascendit excelsa, in quibus superbierat, non ut hostias immolet, sed plangat in quibus ante peccauerat. et reuera mendacium instar fluminis transit, et praeterfluit, et numquam potest stabili mansione consistere. sermo autem dei, qui compactus est, stabilis est. unde et manna, quod uidetur quasi glacies super faciem terrae, non praeterfluit, sed consistit. porro iuxta lxx moabitae maerere iubentur et plangere, non super aliis, hoc enim perfectorum est sed super semetipsis, quia et dibon haereticorum, id est sermo compositus qui fluebat more torrentis, periturus sit, in quo habebant quasi aram consecrationis suae et omnes diuitias saeculares. unde et in psalmo dicitur: diuitiae si affluant, nolite cor apponere. initium autem salutis est, sua intellegere et flere peccata.

super nabo et super medaba moab ululabit; in cunctis capitibus eius caluitium, omnis barba radetur. in triuiis eius accincti sunt sacco; et super tecta eius et in plateis eius omnis ululat; descendet in fletum. et clamabit esebon et eleale, usque ad iasa audita est uox eorum. super hoc expediti moab ululabunt; anima eius ululabit sibi. cor meum ad moab clamabit, uectes eius usque ad segor uitulam conternantem. per ascensum enim luith flens ascendet, et in uia oronaim clamorem contritionis leuabunt. aquae enim nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, uiror omnis interiit. secundum magnitudinem operis, et uisitatio eorum, ad torrentem salicum ducent eos quoniam circumit clamor terminum moab. usque ad gallim ululatus eius, et usque ad puteum elim clamor eius, quia aquae dimon repletae sunt sanguine. ponam enim super dimon additamenta his qui fugerint de moab leonem, et reliquiis terrae. quia omnis prophetiae huius paene unus est sensus, ne eam per partes proponendo lacerarem, simul uniuersam posui, et quid mihi secundum anagogen uideatur in singulis, breui sermone percurram. nabo interpretatur sessio uel prophetia. medaba: de saltu. esebon: cogitationes. eleale: ascensio. iasa: factum siue mandatum. segor: parua. luith: genae. oronaim: foramen maeroris. nemrim: pardi siue praeuaricatores. gallim: uituli uel arenarum tumuli. elim: arietes siue fortes. dimon: sufficiens maeror. quia igitur omne dogma contrarium ueritati, quod absque inspiratione dei de humano sensu in erroris tenebris nascitur, nocte uastatum est et argumenta illius, quae intelleguntur muri, ecclesiastico sermone destructa sunt; ita ut aeterno silentio conticuerint, in tantum ut uniuersa eorum factio, ad paenitentiam et lacrimas uerteretur, super nabo, id est prophetiam et sessionem, id est magisterium eorum; et super medaba, ubi non sunt arbores fructuosae, sed saltus infertilis, in quo habitant bestiae, de quo in uicesimo octauo psalmo scriptum est: et reuelabit condensa saltus. erit ululatus et planctus et omnia de capitibus eorum eloquentiae ornamenta tollentur; ita ut nudi maneant et deformes. et si quid uirilitatis habere uidebantur in barba, rasum a uiro ecclesiastico, effeminatum et debile comprobetur. in triuiis quoque eorum, id est diuerticulis errorum, dum pro uoluntate sua fingit unusquisque quod uoluerit, accingitur sacco paenitentiae, et super tecta ac domata, in quibus primum se sublimes esse credebant. et in plateis, quia non ingrediuntur per angustam uiam, quae ducit ad uitam, sed per latam, quae ducit ad mortem, erit ululatus. et nequaquam ascendent in superbiam, sed descendent in fletum. tunc intellegent omnes cogitationes suas uanas, quod interpretatur esebon et cassum ascensum superbiae, quod eleale sonat, ut uox eorum audiatur usque ad mala opera quae fecerunt, et mandatum quod putabant dei, propria se confessione damnantes. propterea uectes, id est qui firmi fuerint in moab et errorem suum intellexerint, ululabunt, et spem habere profectus incipient, cum anima eorum ululauerit sibi. unde propheta compatientis affectu loquitur ad eos, quorum anima ululabat sibi, et dicit: cor meum ad moab clamabit, ut eos ad paenitentiam prouocem. uectes autem eorum et omnia firmamenta, quae habere in haeresibus uidebantur, ad segor, hoc est ad paruulum usque peruenient. et ostendentur non robusti esse, sed fragiles. haec autem segor, hoc est parua paenitentia si perseuerauerit, perducet eos ad perfectam salutem, quod uitula trium annorum significat, iuxta illud quod in genesi legimus, ubi praecipitur abraham, ut offerat uitulum, arietem et hircum trium annorum, perfectum scilicet sacrificium, ut haeres domini esse mereatur. cum que egerint paenitentiam, per luith, id est genarum lacrimas ad altiora conscendent. et hoc quasi maeroris foramine atque introitu, clamorem contritionis leuabunt ad dominum, ut possint dicere: sacrificium deo spiritus contribulatus. cor contritum et humiliatum deus non spernit. et hoc fiet, quia aquae nemrim, id est doctrina haereticorum, quae pardis et praeuaricatoribus comparatur, deserta erit et deducetur ad nihili. pardi sunt, quorum in hieremia uarietates et maculae non mutantur, et apostatae, de quibus in psalmo legimus: praeuaricatores reputaui omnes peccatores terrae. omnis quoque herba et germen, et quidquid in sermone eorum uiride uidebatur, exaruit. et secundum magnitudinem peccatorum a deo uisitati sunt, ut quem per beneficia non senserant, per flagella cognoscerent. denique ducentur ad uallem siue torrentem salicum, ut nullus in eis fructus remaneat. hanc enim seminis harum arborum dicunt esse naturam, ut qui illud in poculo hauserit, liberis careat. unde et sancti qui propter peccata in confusione huius mundi esse coeperunt, in salicibus babyloniorum fluminum suspendunt organa sua. omnes terminos moabitarum clamor circumit, uel prouocantium ad paenitudinem, uel pro errore plangentium, ut offerre possint per ululatum suum uitulos labiorum, et usque ad fontem dominicorum arietum peruenire, siue fortium, quia elim utrumque significat. aquae autem dimon, quod interpretatur sufficiens dolor, siue maeror, quae multos sua aspersione polluerant, arguentur deceptis populis non saluti fuisse, sed sanguini. unde propheticus sermo promittit, ut super fluentes lacrimas, quod interpretatur dibon, non unum maerorem, sed plura maeroris additamenta congeminent, ut postquam plenam egerint paenitentiam, et fugerint de moab leonem, principem habeant deum, quem lxx dixerunt ariel, qui interpretatur leo dei. quorum editionem in hoc loco disserere supersedi, quia et in plurimis ab hebraica ueritate discordat et ex his quae interpretati sumus, etiam illius sensus potest intellegi.

16. emitte agnum dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae sion. et erit sicut auis fugiens et pulli de nido auolantes: sic erunt filiae moab in transcensu arnon. ini consilium, coge concilium, pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et uagos ne prodas. habitabunt apud te profugi mei, moab esto latibulum eorum a facie uastatoris. finitus est enim puluis; consummatus est miser; defecit qui conculcabat terram. et praeparabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in ueritate in tabernaculo dauid, iudicans et quaerens iudicium; et uelociter reddens quod iustum est. hoc quod de hebraeo interpretati sumus: emitte agnum dominatorem terrae, potest ita legi: emitte agnum dominatori terrae, quo scilicet non ipse agnus dominator sit terrae, ut iuxta historiam interpretati sumus, sed dominatori terrae agnus sit immolandus. iste igitur agnus, qui uel ipse est dominator terrae, uel immolatur dominatori terrae, de gente moabitarum est, et de his qui fugerint de moab, et leonem habere meruerint principem. significat autem ruth, de qua generatus est christus, quam uocat petram deserti, quia iuxta praeceptum dei moabitae et ammonitae usque ad decimam generationem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam dei. qui autem fugerit de deserto moab, ut a prophetia reuertamur ad anagogen, et contempto mendacio, in monte steterit ueritatis, erit quasi auis fugiens. et quasi pulli de nido auolantes, ne a moabiticis serpentibus deuorentur. sic, inquit, erunt omnes filiae, hoc est animae moabiticae, in transcensu arnon, quod interpretatur illuminatio eorum, quando erroribus derelictis ad scientiam transcenderint ueritatis. dicitur itaque ipsi moab, uel ei qui euaserit de moab: nihil agas absque consilio; nec circumferaris omni uento doctrinae, sed sequere eum, qui magni consilii angelus est. et coge concilium, ut de uagis et errantibus dei ecclesiam facias. umbraculum autem tuum et tabernaculum, in quo prius requiescere te putabas, quod erat noctis et tenebrarum, pone in meridie, hoc est in clarissimo lumine, in quo abscondere debes de errore fugientes, et prius uagos ultra non prodere. o enim moab, profugi mei qui me dereliquerant, qui de ecclesia egressi erant, et dimittentes doctrinam spiritus sancti, suum sensum sequebantur, uel qui habitauerant apud te, cum eos coeperit uastator diabolus persequi, tu eis ad domini timorem tota mente conuersa praebeto latebras. et scito, quod post aduentum agni, qui de petra deserti ortus est dominator uniuersae terrae et uenit ad montem filiae sion, finita sit omnis potentia diaboli, quae pulueri comparatur. et consumptus est miser, qui multos fecit miseros; et defecit qui conculcabat omnem terram, eos uidelicet qui terreni erant. illo autem consumpto, et redacto ad nihili, et penitus deficiente, praeparabitur solium et regnum sempiternum. primum in misericordia, omnes enim sub peccato sumus et indigemus gratia dei; et sedebit in tabernaculo dauid, quod corruerat et suscitatum est, qui post misericordiam iudicet, et quaerat iustitiam, et reddat unicuique secundum opera sua. consideremus a principio uel oneris, uel sermonis moab, in quo dicitur: nocte uastata est ar moab, et cetera usque ad hunc locum; et uidebimus quomodo per gradus et ordinem paenitentiae de moabitis israelitae fiant; et fugiant quasi aues et auolent quasi pulli de nido, ut transcendant per arnon, et habitent in monte filiae sion. et omni diaboli uel antichristi potestate contrita, christus regnet in his, et ponat solium suum qui misericordia iustitia que saluati sunt. non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio.

audiuimus superbiam moab; superbus est ualde. superbia eius, et arrogantia eius, et indignatio eius, plus quam fortitudo eius. idcirco ululabit moab ad moab, uniuersus ululabit. his qui laetantur super murum cocti lateris, loquimini plagas eius, quoniam suburbana esebon deserta sunt, uinea sabama. lxx: audiuimus iniuriam moab; contumeliosus est ualde. superbia eius, et iniuria eius, et furor non sicut diuinatio tua; non sic ululabit moab. siquidem in moab omnes ululabunt; habitatoribus autem deseth meditaberis et non confunderis, campi esebon lugebunt uinea sabama. quantis obscuritatibus locus iste iuxta lxx interpretes inuolutus sit, ex eo perspicuum est, quod legi uix potest. dicamus ergo iuxta hebraicum. moris est scripturarum, ut postquam desperationem mentis humanae, laeto nuntio subleuauerint, rursum neglegentes et nolentes agere paenitentiam comminatione deterreant, ne bonitas dei induret cor nostrum. cuius rei unum tantum ponamus exemplum. in centesimo quadragesimo quarto psalmo legimus: suauis dominus uniuersis et miserationes eius super omnia opera eius. et post paululum: sustentat dominus omnes qui corruunt et erigit omnes allisos. oculi omnium in te sperant, domine, et tu das escam eorum in tempore opportuno. cum que praemisisset: custodit dominus omnes diligentes se, ne neglegentem faceret auditorem, intulit: et omnes peccatores disperdet. quia igitur consummato antichristo et parente eius diabolo, qui conculcabat uniuersam terram, praeparandum esse uaticinatus est solium in misericordia, et eum qui sessurus sit in tabernaculo dauid, ex persona sanctorum, qui de moab saluati sunt, et experimento suo eius didicere superbiam, propheta loquitur: audiuimus superbiam moab, siue iniuriam, ut lxx transtulerunt. quis enim haereticorum non superbus est? qui ecclesiasticam despiciens simplicitatem, ita habet ecclesiae homines quasi bruta animalia, et intantum superbiae iniuriae que tumore erigitur, ut contra ipsum creatorem armet os suum, detrahens prophetis eius, quasi auctoritate testimonii euangelici, in quo saluator ait: omnes qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones. adeo ut moysen quoque famulum dei appellet homicidam, et iesu filio naue detrahat, quasi homini sanguinario, qui tantae sanctitatis fuit, ut ad imperium sermonis eius sol luna que constiterint. et dauid, de cuius semine ortus est christus homicidam et adulterum uocet, non respiciens eius paenitentiam et mansuetudinem, qua dei clementia comparatur. sed quamuis superbus sit et arrogans, et furibundus exsultet, tamen plus audet quam eius patitur fortitudo. idcirco moab ululabit ad moab, id est alter ad alterum; omnes uidelicet haereticorum et saecularis sapientiae diuersitates contra se mugient, cum in tormentis fuerint. quam ob rem his qui muros habent non quadris aedificatos lapidibus, de quibus templum aedificatum est; et intantum politis, ut malleus et securis non sit audita in domo dei, o uos ecclesiae magistri, uel qui estis de moab errore saluati, annuntiate plagas suas, quibus haereticorum iaculis uulnerati sunt. omnes enim cogitationes eorum, quod significat esebon, non ad urbis dominicae habitationem pertinent, de qua scriptum est: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. sed suburbana sunt, ut ad urbem domini pertinere credantur, quae suburbana dei sunt deserta praesidio, siue diuino igne combusta, praecipue uinea sabama, quae interpretatur attollens altitudinem, eo quod in altum se erigat, et superbiae suae turrim usque ad caelum struere conetur. quod autem in lxx positum est habitatoribus deseth, in hebraico non habetur; sed pro hoc legitur ares, quod testam siue coctum laterem significat.

domini gentium exciderunt flagella eius, usque ad iazer peruenerunt. errauerunt in deserto; propagines eius relictae sunt; transierunt mare. super hoc plorabo in fletu iazer uineam sabama, inebriabo te lacrima mea, esebon et eleale, quoniam super uindemiam tuam et super messem tuam uox calcantium irruit. et auferetur laetitia et exsultatio de carmelo; et in uineis non exsultabit, neque iubilabit. uinum in torculari non calcabit qui calcare consueuerat; uocem calcantium abstuli. suburbana esebon, de quibus supra diximus, deserta sunt, et uinea sabama, quae interpretari potest: non solum extollens altitudinem, sed et conuersio aliqua, quia uidetur in regione moabitica ad domini seruitutem aliqua ex parte uelle conuerti. huius igitur uineae sabama, domini gentium, apostoli et apostolici uiri, flagella et propagines penitus absciderunt, ne ex aliis haeresibus aliae nascerentur haereses et infinita errantium fieret multitudo. et non solum exciderunt propagines sabamae, sed usque ad iazer peruenerunt, quae interpretatur fortitudo eorum. hoc est: ad fortissima quaeque dogmata haereticorum et dialectica arte constructa, in quibus robur sui habere uidebantur erroris, et intantum eorum mucro bacchatus est, ut nouissime errarent in solitudine, et quem interficerent non haberent. cum que illi exciderent flagella eius, tamen uitio radicis pessimae, propagines aliquae remanserunt. domini autem gentium transierunt mare, hoc est temptationes saeculi huius, de quibus in psalmo legimus: ueni in profundum maris, et tempestas absorbuit me; et in alio loco: qui descendunt mare in nauibus, facientes operationes in aquis multis; ipsi uiderunt opera domini, et mirabilia eius in profundo. isti ergo transierunt mare, ut opera domini et mirabilia eius in profundo temptationum conspicerent, dum liberantur ex eis. itaque sermo propheticus plangit fortitudinem haereticorum, id est iazer, et uineam sabama, quae se extollit contra scientiam dei. et inebriabo te lacrima mea, esebon, cogitationes scilicet eorum, et eleale, quibus ad excelsa conscendunt. cur autem plangit iazer uineam sabama, et inebriat esebon et eleale lacrimis suis? ut dum ipse plorat, et illos plorare doceat. quoniam, inquit, super uindemiam tuam et super messem tuam uox calcantium irruit. uinea enim moabitarum propter uiciniam loci talis est, qualis et uinea sodomorum, de qua dicitur: de uinea enim sodomorum, uinea eorum, et propago eorum de gomorra. et in septuagesimo septimo psalmo legimus de aegyptia uinea, quam deus percussit grandine. messes quoque moabiticae nascuntur in uallibus quae appellantur raphaim; falsa que uindemia eius est uineae, de qua supra dicitur: domini gentium exciderunt flagella eius. isti enim conterunt uuas amarissimas, et suis calcant pedibus, ne draconis de eis exprimantur uenena, et omnes interficiantur bibentes. auferetur quoque laetitia et exsultatio haereticorum, qua ante gaudere consueuerant; ut postquam egerint paenitentiam, illud mereantur audire: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. quod que addidit de carmelo, hoc significat: non quod haeretici uere carmelum habeant, id est spiritalis circumcisionis notitiam; sed quod falso habere se iactent. cum que succisae fuerint uineae, et ablata laetitia, et exsultatio de falsi nominis scientia, tunc nullus erit de pristinis calcatoribus, qui calcet uuas, quas ante calcauerat; et uox eorum aeterno obmutescet silentio.

super hoc uenter meus ad moab quasi cithara sonabit; et uiscera mea ad murum cocti lateris. et erit cum apparuerit quod laborauit moab ab excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non praeualebit. hoc uerbum quod locutus est dominus ad moab ex tunc. destructo errore moabitico, immo falsa laetitia in luctum lacrimas que mutata, uenter meus, prophetae, qui instar citharae musica arte compositus est, et qui de dei timore concipiens multos liberos procreauit, ita ut nulla sit chorda, quae non reddat sonum suum, resonabit luctum agentis paenitentiam moab; et omnia uiscera mea ad murum cocti lateris, pro quo interpretatus est theodotio: ad murum dissipatum. omnia enim contrariorum praesidia, in quibus antea confidebant, destruentur et corruent. haec sunt autem uiscera et interiora prophetae, de quibus et dauid dicebat in psalmo: benedic, anima mea, domino, et omnia interiora mea nomen sanctum eius. quomodo enim cithara non emittit uocalem sonum atque compositum, si saltem una chorda rupta fuerit, sic spiritalis uenter prophetae, si una in eo uirtutum chorda defuerit, non poterit melos dulce resonare; nec ad lateritium murum cunctis clamare uisceribus. philosophorum quoque sententia est, haerere sibi uirtutes; et apostoli iacobi, ut cui una defuerit, huic omnes deesse uirtutes. cum autem intellexerit moab frustra se in his, quae prius putabat excelsa, dogmatibus laborasse, ingredietur ad sancta sua, non quae per se sancta sunt, sed quae sancta errans arbitrabatur, et auxilium inuenire non poterit. uel certe deserto errore mendacii, ad sancta ecclesiae intrare conabitur, ut sua ea faciat, et oret, et obsecret, sed non praeualebit. neque enim statim ut uoluerimus, perfectam possumus capere uirtutem. quod que infert: hoc uerbum quod locutus est dominus ad moab ex tunc, prooemio in quo dixerat uerbum contra moab, siue onus, sciamus epilogum redditum, ut quod ibi coeperat, hic compleuerit. ex tunc autem intellegendum ex quo coepit ad eum loqui, ut omne quod dixit, unum uerbum dei sit, id est una sententia. porro iuxta lxx qui interpretati sunt: interiora prophetae quasi murum renouata a deo et erubescere eum, id est moab, et intrare ad aras et ad ea quae manu facta sint, ita disserere possumus, ut dicamus semper prophetae renouari uiscera et a deo fieri fortiora, ut aduersarii confundantur, et ea quae humana manu fabricati sunt, cassa intellegant et nihil ad salutem proficientia.

et nunc locutus est dominus, dicens: in tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria moab super omni populo multo, et relinquetur paruus et modicus, nequaquam multus. tres anni, in quibus auferetur gloria moab super omni populo eius multo, uel diuitiis multis, ut lxx transtulerunt, mystice intellegendi sunt. sicut enim misericordia domini in ponderibus est atque mensura, sic et cruciatus ac supplicia habent mensuram suam, ut postquam tres anni transierint, in quibus relinquetur paruus et modicus, et nequaquam multus, tunc inglorius esse desistat. et hoc notandum, quod iuxta hiezechielis prophetiam, quando dies pro annis numerantur israeli, hoc est decem tribubus, quae maiora peccauerant, supputentur in poenis anni trecenti nonaginta, ut in hebraico continetur, non centum nonaginta, ut uulgata editio habet; et iudae, in quo erat templum dei, anni quadraginta. qui enim paruus est, meretur misericordiam; potentes autem potenter tormenta patientur. et seruus qui scit uoluntatem domini sui et non facit eam, uapulabit multum. moab igitur quia externus erat, nec de populo dei, sed relicto errore conuersus, non annis pluribus, sed tantum tribus paruus et modicus et inglorius relinquetur. isti sunt anni, de quibus et alibi legimus: recordamini dierum saeculi, et iterum: cogitaui dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. si enim umbrae et exemplaribus seruiebat iuxta carnem israel, et omnis eorum sollemnitas futurorum erat typus, quare non et anni praesentis temporis futura tempora praefigurent? de quibus et in alio loco legimus: quid facietis in diebus conuentus, et in diebus festiuitatis domini? quod que iungitur: quasi anni mercenarii, hoc ostendit, quod falsa doctrina pro lucro cuncta faciat atque compendio. omnis enim mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oues, cum uiderit lupum uenientem fugit, quia mercenarius est, et oues ad eum non pertinent. quam ob rem puto aduenam et mercenarium de sanctis non comedere, nec seruos sanctorum esse participes. non enim ob dilectionem domini, sed ob mercedem cuncta faciunt, qui comedunt domos uiduarum et proprios adducunt greges, ut lanis eorum uestiantur et lac mulgeant. quod de doctrina diximus mercenaria, referamus ad cetera. si praebeo eleemosynam, ut glorificer ab hominibus, recepi mercedem meam et mercenarius appellandus sum. si castum me esse simulo, et aliud est in conscientia mea, habeo non gloriam mercenarii, sed supplicia peccatoris. et in comparatione duorum malorum, leuius malum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem. uerum et in hoc profectus est moab, ut qui prius multos erroris sui habebat comites, postea redigatur ad paucos; uel qui prius multus erat in diuitiis peccatorum, post paenitentiam paruus et pauper sit in malitia.

LIBER 7

septimus liber idem iuxta anagogen secundus est, immo extremus. in hoc enim decem uisionum tropologica explanatio terminatur, quem cum tuis, eustochium, precibus, et christo auxiliante compleuero, ueniam ad octauum, et utramque explanationem iuxta priores, usque ad quartum, libros, pariter explicabo.

17. onus damasci. symmachus et theodotio: assumptio damasci. lxx: uerbum contra damascum, addentes de suo, quod in moab fecere principio. damasci primum nomen in genesi legimus, qui ante isaac fuit uernaculus abraham, et putabatur haeres, nisi esset sarae filius ex promissione generatus. interpretatur autem aut sanguinis osculum, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo conueniunt ethnicorum, qui ante fidem christi amicus erat sanguinis et crudelitatis, et digna opera planctu agebat et sacco. in dierum libro narrat historia, quod impleto anno ascenderit contra ioas regem iudae exercitus syriae et uenerit in hierusalem, et omnes principes populi interfecerit, cunctam que praedam miserit regi damasci, qui cum paucis uiris uenerat; et deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod reliquissent dominum deum patrum suorum. quod iuxta anagogen et futurorum typum considerandum est, utrum ad tempus dominici aduentus referre ualeamus. post finem enim anni acceptabilis, in quo a saluatore est euangelium praedicatum, ascendit de damasco gentium exercitus in paucis uiris contra iudam et hierusalem, qui reliquerant dominum. et omnes eorum legis ac prophetarum abstulere diuitias, et miserunt regi damasci, uiris scilicet ecclesiasticis et doctrinae euangelicae, qui ad comparationem totius mundi, adhuc tunc infidelis et in toto orbe dispersorum iudaeorum, pauci erant; et tamen dominus tradidit hierusalem in manibus eorum, eo quod dereliquissent dei filium, qui per prophetas ante praedictus est. ego ob hanc causam reor et saulum, qui postea pauli ex uirtute nomen accepit, quia aemulator erat legis, isse damascum, et contra credentes ex gentibus pugnare uoluisse, ibi que superatum, eos secutum qui in damasco uersabantur, ut inde rursum hierusalem iudaeos expugnaturus ascenderet. nec alicui uideatur esse contrarium, si in paralipomenon libro laeta de damasco, et nunc in esaia tristia praedicentur, quia et de ipso israel, qui certe portio dei est, nunc aduersa, nunc prospera nuntiantur. et quomodo ad israel iuxta carnem, et ad gentes dicitur: uos gentes iuxta carnem, qui dicimini praeputium ab ea quae appellatur in carne circumcisio; sic e contrario est israel iuxta spiritum, et sunt gentes iuxta spiritum, et inter ceteras gentes est damascus iuxta spiritum, ne tantum iudaicis fabulis acquiescamus.

ecce damascus desinet esse ciuitas, et erit sicut aceruus lapidum in ruina. derelictae ciuitates aroer gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat, et cessabit adiutorium ab ephraim, et regnum de damasco, et reliquiae syriae, sicut gloria filiorum israel erunt, dicit dominus exercituum. sicut in titulo demonstratum est, per damascum uocatio gentium significatur, quae amabant uel bibebant sanguinem, quae postquam in christum crediderint, pristinae conuersationis ciuitates esse desistent, et erunt sicut aceruus lapidum in ruina. quomodo enim acerui lapidum, qui in agris dispersi sunt, in unum tumulum comportantur, sic de uniuersis nationibus aceruus credentium congregatus est in ruina populi iudaeorum, illis cadentibus, et nobis surgentibus. derelictae quoque ciuitates aroer, id est myricae, ecclesiasticis gregibus erunt, ut quas iudaei deseruerunt, nos incolamus; siue destructa idololatria exstruetur euangelium. hoc et nostris temporibus uidemus esse completum. serapium alexandriae et marnae templum gazae in ecclesias domini surrexerunt, et ciuitates aroer euangelicis gregibus praeparatae sunt. aroer, id est myricae, nascuntur in desertis locis, iuxta illud quod scriptum est in maledictione eius hominis qui confidit in homine et a domino recedit cor eius: erit, inquit, quasi myricae in deserto, et non uidebit bonum cum uenerit; sed habitabit in siccitate, in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. alii uero dicunt ex hac arbore maleficis artibus mistra~g, id est odia, concitari. ergo qui prius erant in deserto gentilium, et in odio nominis christiani, christi gregibus seruient, qui requiescent in eis et non erit qui exterreat, quia dominus habitabit inter eos, et praesente pastore, lupum timere non poterunt. tunc cessabit adiutorium dei ab ephraim, qui in hoc loco intelleguntur scribae, et pharisaei, iuxta osee prophetiam, qui contrarios populo dei ephraim nominat. et regnum cessabit a damasco, ut nequaquam peccatum et peccati princeps diabolus regnet in damasco quae prius sanguinem diligebat; sed reliquiae syriae, id est qui ex gentibus crediderunt, sint sicut prius fuerant filii israel, ablato ab illis regno dei et tradito gentibus, quae faciunt fructum eius, sicut dominus deus exercituum locutus est per omnes prophetas suos.

et erit in die illa, attenuabitur gloria iacob, et pingue carnis eius tabescet. et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget, et erit sicut quaerens spicas in ualle raphaim. et relinquetur in eo sicut racemus, et sicut excussio oliuae duarum aut trium oliuarum in summitate rami, siue quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius, dicit dominus deus israel. postquam reliquiae syriae fuerint, sicut quondam fuerat gloria filiorum israel et delicto eorum salus gentibus data, tunc attenuabitur omnis gloria iudaeorum, qua gloriosi erant in uniuerso orbe et pingue carnis eorum tabescet, non habentium prophetas, non signa atque uirtutes, non praesens auxilium dei, non sacerdotii dignitatem; sed omne corpus gentis eorum emarcescet, et redigetur ad nihili. cum que dicatur de uocatione gentium: messis multa, operarii autem pauci, illi pauperes messis reliquias, quae per apostolos saluatae sunt, et rarissimas spicas legent, non de montibus et erectis locis, sed in ualle raphaim, id est in litterae uilitate. et considera quod raphaim qui gigantes interpretantur, sicut supra ephraim pharisaeos scribas que significent. denique lxx pro ualle raphaim uallem duram interpretati sunt, ut duritiam cordis iudaici exprimerent. de quorum humilitate eliguntur quasi in stipula spicae et quasi in uindemia racemi, qui saluati fuerint, et sicut excussio oliuae duarum aut trium oliuarum, siue quattuor aut quinque. quando enim uenit percussio populi iudaeorum, oliua illa populi israel, quae sub moyse sexcenta milia habuit armatorum, et sub dauid, numerante ioab, innumerabilem populum, uix paucos fructus offerre potuit domino saluatori. duas oliuas paulum et barnabam et tres oliuas petrum et iacobum et ioannem, qui et in monte transfiguratum dominum conspexerunt, et ad archisynagogi filiam ire cum domino meruerunt. quattuor autem et quinque oliuae reliquos nouem faciunt apostolos, in quibus iudae proditoris locum matthias obtinuit, qui utique pro diuersitate gratiarum, quae nobis ignota est, in quattuor et quinque oliuas separati sunt, ut euangeliorum numerum et legis in se uolumina demonstrarent, quasi praedicatores utriusque instrumenti.

in die illa inclinabitur homo ad factorem suum; et oculi ad sanctum israel respicient. et non inclinabitur ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respicient lucos et delubra. in illo tempore quando de populo israel, cui prius dicebatur: oliuam fructiferam uocauit te dominus deus tuus, et de quo in psalmis legimus: filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae, pro siccitate gratiae spiritalis uix duas oliuas, et tres, aut quattuor, aut quinque dominus esuriens repererit, subintrabit gentium plenitudo, et nequaquam ad idola manufacta, sed ad deum suum inclinabitur. et respicient sanctum israel, et aras lucos que ac delubra contemnent, scientes illud scriptum: omnis plantatio quam non plantauit caelestis pater, eradicabitur.

in die illa erunt ciuitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes, quae derelictae sunt a facie filiorum israel. et eris deserta. quia oblita es dei saluatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata. lxx: in die illa erunt ciuitates tuae derelictae sicut dereliquerunt amorraei et euaei a facie filiorum israel. et erunt desertae, quia dereliquisti deum saluatorem tuum, et domini auxiliatoris tui non es recordata. quomodo sub moyse et iesu filio naue, amorraei et euaei, siue ceterae gentes quae habitabant in terra repromissionis, dereliquerunt uomeres et segetes et aceruos in agris, atque fugerunt, ne ab hostibus occuparentur, sic terra iudaea et omnes urbes illius robustissimae, romanis iudaeam uastantibus et obsidentibus hierusalem, a suis habitatoribus derelictae sunt. et fit apostropha ad ipsam terram iudaeae, id est ad eos qui habitabant in illa. haec autem uniuersa perpessa es, quia oblita es dei saluatoris tui, qui interpretatur iesus, quem tibi uenturum lex et prophetae iugiter nuntiabant. et fortis adiutoris tui, qui tuus semper opitulator fuit, non es recordata. causa ergo desertarum urbium iudaeae, obliuio saluatoris est, qui in principio huius prophetae dixerat: israel me non cognouit et populus meus non intellexit.

propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis. in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die hereditatis, et dolebit grauiter. lxx: ideo plantabis plantationem infidelem, et semen infidele, et in die qua plantaueris, errabis. si autem mane seminaueris, florebit in messem in die hereditatis, quando sicut pater hominis dat hereditatem filiis suis. pro eo quod nos iuxta aquilam et symmachum et lxx interpretati sumus: in die hereditatis, quod hebraice dicitur biom nehela, legi potest in hebraico: in die pessima. et pro eo quod aquila et theodotio interpretati sunt: et dolebit homo, nos docti ab hebraeis, pro 'homine' qui lingua eorum dicitur enos, interpretati sumus anus, id est: grauiter. de cuius uerbi ambiguitate, si uitae huius spatium fuerit, in hieremia plenius disseremus, ubi iuxta lxx dicitur: et homo est, et quis cognoscet eum? dicam ergo quod proposui: quia oblita es, terra iudaea, dei saluatoris tui, et eius qui tibi semper praebuit fortitudinem, non es recordata; propterea plantabis quidem plantationem fidelem, siue ut aquila et theodotio interpretati sunt: pulchram; aut ut symmachus: bonam, unum deum praedicans. sed germen alienum seminabis, non recipiens patrem, quia non recipis filium. qui enim credit in patrem, credit et in filium. et quia germen alienum blasphemiae contra iesum seminasti in synagogis satanae, ideo non uindemiabis uuam, sed labruscam. cum que uisum fuerit florere germen tuum et aliquam habere pietatis umbram, dum homines ab idolis retrahis. tamen quando ad fructus ueneris colligendos in die hereditatis dolebis grauiter, cernens gentium populum tibi esse praelatum. unde et apostolus loquitur: tristitia mihi est magna, et indesinens dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei iuxta carnem, qui sunt israelitae, quorum est adoptio filiorum, et legislatio, et gloria, et testamentum, et repromissiones; quorum patres et cetera. quod non solum paulus, sed et omnis sanctus loquitur, uolens cum ramis oleastri etiam radicem saluam esse. hereditas autem illa est, quam a domino consequimur, de qua apostolus ait: diuisiones autem gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones ministeriorum, idem autem dominus; et diuisiones operationum sunt, idem autem deus, qui operatur omnia in omnibus. miretur quispiam, cur pro plantationibus pulchris et bonis, quod aquila et theodotio ac symmachus interpretati sunt, nos fidelem plantationem dixerimus. uerbum hebraicum neemanim, si per aleph litteram scribatur, pistous~g, id est fideles, sonat; si uero per ain, et dicatur neamenim, pulchram significat. unde et noemi, quae hac littera scripta est, loquitur in ruth: nolite me uocare noemi, id est pulchram, sed uocate me amaram.

uae multitudo populorum multorum, ut multitudo maris sonantis, et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum sonabunt. populi sicut multitudo aquarum inundantium sonabunt; et increpabit eum, et fugiet procul, et rapietur sicut puluis montium a facie uenti et sicut turbo coram tempestate. in tempore uesperae, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. haec est pars eorum, qui uastauerunt nos, et sors diripientium nos. supra legimus sub nomine damasci uocationem gentium et abiectionem iudaeorum, et per apostolos, atque in apostolis, paucorum de iudaeis credentium electionem. et quoniam ad comparationem totius mundi et uniuersarum gentium, parua pars populi credidit christiani, de quibus supra dictum est: et reliquiae syriae sicut gloria filiorum israel erunt. multi enim uocati, pauci uero electi. et: non est omnium fides. nunc consequenter infertur non planctus, sed uae his gentibus quae credere noluerant, et persecutae sunt populum christianum. comparantur que undarum molibus et frementi mari, et quantum in se est, cuncta opprimere et occupare cupienti. sonabunt enim populi in spectaculis theatralis luxuriae et amphiteatri crudelitate et circi furoribus, sicut sonitus aquarum inundantium, quando consona impietatis uoce blasphemant, et dicunt christianos ad leones et bestias proici, et cetera huiuscemodi. sed illis instar maris furentibus, increpabit dominus auctorem seditionis eorum, et fugabit eum a suo populo. et sicut puluis motus in montibus, quanto excelsior est, tanto fortius rapitur; et sicut turbo, qui de terra consurgit, subita tempestate fertur in sublime. ita et ille raptus, a dei populo separabitur ac fugiet, ne in abyssos relegetur. cum que dies consummationis aduenerit, quod interpretatur uespera, tunc erit turbatio, sua peccata noscentis. et in tempore matutino, die uidelicet resurrectionis, non subsistet, quod lxx transtulerunt: non erit. si autem non erit, quid respondebunt, qui diabolo dant paenitentiam, et illi quantum in se est, archangelicum fastigium pollicentur? haec est pars eorum, qui uastauerunt nos et sors diripientium nos. haec uel populus loquitur christianus, uel propheta ex persona credentis populi, quod interitum sempiternum persecutores eorum habituri sint, qui exsiliis, carceribus, bonorum proscriptionibus, oppresserunt sanctos dei, et aeterna supplicia possessuri sunt.

18. uae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina aethiopiae, qui mittit in mari legatos, et in uasis papyri super aquas. ite, angeli ueloces, ad gentem conuulsam et dilaceratam; ad populum horribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem, exspectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius. omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum eleuatum fuerit signum in montibus, uidebitis et clangorem tubae audietis. lxx: uae terrae nauium alarum trans flumina aethiopiae, qui mittis in mari obsides et epistolas biblinas super aquam. ibunt enim nuntii leues ad gentem excelsam et peregrinum populum et pessimum, qui est trans eum. gens absque spe et conculcata, nunc flumina terrae omnis sicut regio quae habitatur; habitabitur regio eorum, quomodo si signum de monte eleuetur, et tubae uox audiatur. utramque editionem posui in prophetia obscurissima ne quid uolentibus intellegere quod scriptum est, deesse uideatur. simul que uehementer admiror eos, qui fidem nostram et spem christianam arbitrantur simplicitate contentam, quia scriptum est: mandatum dei lucidum illuminans oculos; nec plus debere nos quaerere, quam ut fiant, quae praecepta sunt, cum idcirco et omnis scriptura, et prophetae specialiter futurorum mysteriis inuoluti sint, ut prouocent nos ad intellegentiam, et ad illud quod in euangelio dicitur: petite, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. quia ergo iuxta historiam et id quod in hebraeo continetur, in quinto libro exposui, nunc quid mihi iuxta anagogen uideatur, edisseram. prudens forsitan lector inquirat, quid sibi uelit in uisione, uel onere damasci, alarum cymbalum et cetera quae sequuntur. postquam de uocatione gentium dictum est, de abiectione iudaeorum, et electione eorum, qui per apostolos crediderunt et postea de gentium multitudine et persecutoribus, qui maris fluctibus comparati sunt, sequebatur, ut de haeresibus quoque, quae ecclesiam uexauerunt, et hucusque populantur, sermo propheticus nuntiaret, qui, dormiente patrefamilias, in agro ecclesiae superseminauerunt zizania. et dicuntur cymbalum, caritatem dei non habentes, iuxta illud apostoli: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum uelut aes sonans aut cymbalum tinniens. et non solum cymbalum rauco concrepans sonitu, sed propter leuitatem sermonis haeretici in diuersa currentis, alarum cymbalum dicuntur, siue iuxta septuaginta: alae nauium, qui magna mercimonia promittentes, nauigant in saeculi istius fluctibus. alas autem nauium, uela quibus suspenduntur et trahuntur, intellege. et pulchre alas dixit nauium, omnis enim haereticus pollicetur excelsa, et cum alas habere se iactet, tamen haeret in salsis fluctibus, et procul non recedit a terra, in medio que cursu patitur repente naufragium. unde aquila pro cymbalo umbram alarum interpretatus est, non enim habent alas, sed alarum similitudinem. quod que infert: quae est trans flumina aethiopiae, hoc significat, quod impietate sua omnes uincant haeretici. uerbi gratia: dicit epicurus non esse prouidentiam, et uoluptatem maximum bonum. comparatione huius sceleratior marcion, et omnes haeretici, qui uetus lacerant testamentum. cum enim recipiant prouidentiam, accusant creatorem et asserunt eum in plerisque operibus errasse, et non ita fecisse, ut facere debuerat. ad quam enim utilitatem hominum, serpentes, scorpios, crocodilos et pulices, cimices que et culices pertinere? isti ergo trans flumina aethiopiae sunt, et mittunt in mari huius saeculi legatos, id est discipulos suos, qui eorum portantes uolumina, recte uasa papyri, id est chartacia, super aquas portare dicuntur, quae delentur uelociter. sicut enim libri iuxta aquas et humores cito obscurantur et delentur et pereunt: ita sermo eorum atque doctrina, cum in principio aliquam uisa fuerit fortitudinem possidere, pertransit et labitur. itaque per ironiam dicitur ad eos: o angeli haereticorum, ite ueloces. quos beatus apostolus paulus falsos apostolos, operarios fraudulentos, qui in apostolos christi transfigurentur, appellat. et ite ad gentem auulsam et laceratam; auulsam a deo, et haereticorum morsibus laniatam. ad populum horribilem; nihil enim horribilius blasphemia, quae ponit in excelsum os suum. post quem non est alter populus; omne quippe peccatum comparatum blasphemiae, leuius est. gentem exspectantem, exspectantem et conculcatam. nam omnes haeretici sibi caelestia repromittunt, et pollicentur ingentia, et tamen a daemonibus conculcantur. cuius terram diripuerunt flumina, quae non de caelo habent aquas, sed de terra. quis enim angulus est, quae extrema solitudo terrarum, ad quam non turbidus haereticorum sermo perueniat? itaque omnes qui habitant et morantur in orbe terrarum, ad haereticorum signum, quod quasi in montibus eleuatum est, erigunt oculos suos, et clangorem tubae, id est doctrinae eorum, audiunt. haec iuxta hebraicum. ceterum secundum lxx planguntur alae haereticorum, quae instar nauium per mare huius saeculi uolitant, et impietatem superant ethnicorum, quos nunc aethiopes scriptura cognominat. et dicitur ad doctrinam eorum atque sermonem. qui mittis in mari huius saeculi libros, obsides peruersitatis tuae et epistolas ad decipiendos eos, qui lecturi sunt. pergunt nuntii leues ad gentem excelsam, et peregrinum populum et pessimum. nullus enim ecclesiasticorum tantum habet studii in bono, quantum haeretici in malo, et in eo se lucrum putant consequi, si alios decipiant, et ipsi perditi ceteros perdant. gens autem uocatur excelsa propter superbiam; et peregrina et pessima, quia aliena a deo est. uere gens sine spe et conculcata, cuius flumina in tota terra imitantur habitationem ecclesiae, ut inueniant sibi hospitium et regionem, in qua eleuent signum doctrinae suae, et quasi scripturarum clangant tuba.

quia haec dicit dominus ad me: quiescam, et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis. ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et praecidentur ramusculi eius falcibus; et quae derelicta fuerint, abscindentur, excutientur. et relinquentur simul auibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum uolucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt. in tempore illo deferetur munus domino exercituum a populo diuulso et dilacerato, a populo horribili, post quem non fuit alius, a gente exspectante, exspectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis domini exercituum montem sion. quiescit et contemplatur deus in loco suo, siue iuxta aquilam: in firmamento, id est in ecclesia, de qua paulus apostolus loquitur: columna et firmamentum ueritatis. contemplatur autem ea quae fiunt in ecclesia; et sicuti meridiana lux clara est, ita uniuersa perlustrat. iuxta illud quod in decimo octauo psalmo secundum anagogen de sole iustitiae dicitur: nec est qui se abscondat a calore eius. et quomodo nubes roris in die messis, et in feruenti aestate gratissima est, sic dominus habitatores ecclesiae suae refrigerat, quo praesente cuncta florescunt. et antequam tempus consummationis adueniat, quia nunc ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, multi perfecti reperientur, de quibus apostolus loquitur: quotquot perfecti hoc sentiamus. ramusculi autem, qui inutiles sunt, falcibus praecidentur, dicente in euangelio saluatore: ego sum uitis uera, et pater meus agricola est. omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. et quae praecisa fuerint, relinquentur auibus montium et bestiis terrae. auibus, quae iuxta uiam seminata populantur, et bestiis, quibus traditur anima non confitens deum, ita ut qui a domino praecisus fuerit et abiectus, et de corpore illius, quod est ecclesia separatus, tam in aestate quam in hieme, hoc est: in prosperis et in aduersis, uolucrum et bestiarum mansio sit. sicut autem hi qui inutiles sunt et infructuosi in ecclesia, amputantur et proiciuntur, ne modicum fermenti totam massam corrumpat. sic e contrario fieri potest, ut qui haeretico fuerant errore decepti, et auulsi a domino atque lacerati, et horribiles ob blasphemiam, frustra que mendacia praestolantes, et conculcati a daemonibus, et a fluuiis in partes uarias dissipati, cum recordati fuerint dei sui, et magistros pessimos dereliquerint, offerant munus domino exercituum, non alibi nisi in monte sion et in specula, quod interpretatur ecclesia. breuius dicimus, quia in libro explanationis historicae multa iam diximus.

19. onus aegypti. symmachus et theodotio: assumptio aegypti. lxx: uisio aegypti. ubi in hebraeo scriptum est massa mesraim, quod nos interpretati sumus: onus uel pondus aegypti, pro quo aquila transtulit arma~g aiguptou~g, possumus dicere ab eo, quod tollat propheta, et portet iugum domini, eum exstitisse condignum, qui prophetiam aegypti cerneret, siue portaret, unde miror lxx et in babylone pro pondere interpretatos uisionem; et in philisthiim et moab et damasco: uerbum; et nunc in aegypto: uisionem; cum in hebraeo in omnibus his non uerbum et uisio, sed massa, id est onus pondus que ponatur. quod autem symmachus et theodotio l�mma~g, id est assumptionem, semper interpretati sunt, hoc scire debemus, accepisse prophetam a domino gratiam spiritalem, ut aegypti sacramenta cognosceret, siue oculis mentis aspiceret, ut lxx transtulerunt. non est autem aegyptus ista quam iudaei putant, sicut arbitratus est iosephus, qui in libris antiquitatum refert: oniam sacerdotem esaiae implesse uaticinium, ut in territorio heliopolitano, quod aegyptii nomon~g uocant, exstrueret templum ad similitudinem templi dei, et altare. esto enim, concedamus haec dicta de onia et altari quod in aegypto exstruxit, quae erunt quinque ciuitates, quae in aegypto loquantur lingua chananitica, ex quibus una iuxta lxx appellatur asedek~g, iuxta alios interpretes, ciuitas ars siue ares, uel ciuitas solis? et quis erit iste saluator, qui missus est aegyptiis, ut saluaret eos, et dominum cognoscerent aegyptii? quando coluerunt eum in hostiis et muneribus, et uota soluerunt? quando percussit dominus aegyptum et sanauit eam? in quo tempore factum poterimus docere, ut fuerit uia de aegypto in assyrios, et intrauerint assyrii in aegyptum, et aegyptii in assyrios; et seruierint aegyptii assur? quando israel tertius in aegypto fuit, et apud assyrios quasi benedictio in medio terrae, ita ut dominus diceret: benedictus populus meus aegypti et opus manuum mearum assyrius? haec ad aegyptum istam, quam iudaei aestimant, non pertinere perspicuum est. itaque locum istum quem incolimus, et mundum qui in maligno positus est, aegyptum possumus appellare, maxime quia mesraim, quod dicitur aegyptus, interpretatur ekthlibousa~g, id est tribulans, siue ad angustiam redigens. est tamen sciendum, multa oneris aegyptii, uel uisionis, ad aegypti prouinciam pertinere, quae usque hodie habitatur et cernitur. sed et in hoc et in aliis scripturarum locis pleraque ponuntur, quae non possent stare iuxta historiam; ut rerum necessitate cogamur altiorem intellegentiam quaerere. ecce dominus ascendet super nubem leuem et ingredietur aegyptum, et mouebuntur simulacra aegypti a facie eius et cor aegypti tabescet in medio eius. et concurrere faciam aegyptios aduersus aegyptios et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum, ciuitas aduersum ciuitatem, regnum aduersus regnum. et disrumpetur spiritus aegypti in uisceribus eius; et consilium eius praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua et diuinos suos, et pythones et hariolos. et tradam aegyptum in manus dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait dominus deus exercituum. pleraque de prophetia aegypti, quam leuauit uel uidit esaias, in historica explanatione perstrinxi. unde nunc iuxta tropologiam summa quaeque carpenda sunt. ascendit dominus super nubem leuem, corpus sanctae uirginis mariae, quod nullo humani seminis pondere praegrauatum est. uel certe suum corpus, quod de spiritu sancto conceptum est. et ingressus est in aegyptum huius mundi; statim que omnia aegypti simulacra commota sunt. ita ut diuinationes et uniuersa fraus idololatriae, quae deceptum possidebat orbem, se fractam esse sentiret; intantum ut magi de oriente docti a daemonibus, uel iuxta prophetiam balaam intellegentes natum filium dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, uenerint bethleem, et ostendente stella, adorauerint puerum. tunc cor aegypti omne contabuit et aegyptii contra aegyptios surrexerunt, iuxta illud quod dominus loquitur in euangelio: nolite putare quia ueni mittere pacem super terram; non ueni pacem mittere, sed gladium. ueni enim diuidere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam. eo tempore et illud expletum est: inimici hominis domestici eius. et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum. fuerunt enim in una domo separati, duo contra tres, et tres contra duos, et diuisus est pater contra filium, et filius contra patrem ciuitas aduersus ciuitatem, et regnum aduersus regnum, eorum qui non crediderunt, aduersum eos qui crediderunt, uel certe eorum, qui crediderunt, proximos suos saluare cupientium. et disruptus est spiritus aegypti in uisceribus suis, ut nequaquam paria sentirent. sed spiritali contra se gladio separati, omne consilium suum praecipitatum esse cognoscerent; et nihilominus in errore pristino permanentes, hi qui fidei ueritatem suscipere noluerant, interrogarent simulacra et diuinos suos, et pythones et hariolos. cum que illi hoc fecerint, dominus tradidit eos in manu dominorum crudelium, iuxta illud apostolicum: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare; quo seruitute durissima oppressi, ad clementissimum dominum reuertantur. pulchre que daemones crudeles dominos uocat, quibus nihil crudelius est. rex quoque fortis, qui dominus est eorum, perspicue diabolus intellegitur, quem et in euangelio dominus fortem uocat, quo uincto et oppresso, uasa domus eius et praeda diripitur.

et arescet aqua de mari, et fluuius desolabitur atque siccabitur, et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur riui aggerum. calamus et iuncus marcescet; nudabitur alueus riui a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur. arescet et non erit. et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum, et expandentes rete super faciem aquae, et arescent. et confundentur qui operantur linum, plectentes et texentes subtilia, et erunt irrigua eius flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. stulti principes taneos, sapientes consiliarii pharao dederunt consilium insipiens. quando rex fortis et durus dominatus fuerit in aegypto, arescet omnis doctrina et pulchritudo eloquentiae saecularis, et ipse fons fluuiorum omnium diabolus, a quo oriuntur uniuersa mendacia, desolabitur. ita ut deficiant cetera flumina et riui, qui de turbidis nili aquis implebantur. calamus quoque et iuncus nimia siccitate arescent. pro iunco papyrum lxx transtulerunt, de quo charta fit, addentes de suo: achi uiride, quod in hebraico non habetur. cum que ab eruditis quaererem, quid hic sermo significaret, audiui ab aegyptiis hoc nomine lingua eorum omne quod in palude uirens nascitur appellari. calamus autem iuxta tropologiam est sermo uacuus et nihil in se solidum habens; et papyrus qui uidetur quidem habere medullam et non est uacuus, et tamen fragilis est cito que marcescit. omnes quoque riui, arefacto riuorum capite, siccabuntur, et quidquid prius aquis irrigabatur aegyptiis, arefactum non erit. ita ut maereant aegypti piscatores qui ualde contrarii sunt piscatoribus domini, et lugeant qui mittebant hamum in flumen, et expandebant rete super faciem aquae. qui singulos quosque decipiunt, hamum mittunt in aquas turbidas. qui autem plures simul, ita ut in synagogis satanae loquantur publice, et populorum abducant greges, isti rete super aquas mittunt aegyptias. confundentur etiam hi qui operabantur linum, ut uestes facerent sacerdotum, plectentes illud et texentes subtilia, quod proprie ad dialecticorum artem pertinet. pro subtilibus, byssum lxx transtulerunt, quod et ipsum in sacerdotum uestibus texitur. quod que sequitur: et erunt irrigua eius flaccentia, omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces, hoc significat, quod omnes insidiae aegypti piscatorum destruantur et pereant. pro lacunis quae fiebant ad capiendos pisces, quod nos iuxta sensum interpretati sumus, et in hebraico et in cunctis interpretibus in loco piscium ponuntur animae, ut ab historia trahamur ad tropologiam, quod uidelicet isti piscatores, qui faciebant lacunas et foueas, ad hoc fecerint, ut animas in eis deciperent. notandum quod pro lacunis lxx zuthon~g transtulerunt, quod genus est potionis ex frugibus aqua que confectum, et uulgo in dalmatiae pannoniae que prouinciis, gentili barbaro que sermone appellatur sabaium. hoc maxime utuntur aegyptii, ut non puras aquas bibentibus tribuant, sed turbidas, et commixtarum fecium similes, ut per huiuscemodi potionem haereticae prauitatis doctrina monstretur. tunc stulti erunt principes taneos, quae interpretatur mandatum humile. omnes enim haeretici contrariam altitudini humilitatem docent, et detrahunt ad inferos, et sunt principes humilis deiecti que mandati. consiliarii quoque pharao, qui rex aegypti est, et recte dissipator et diuisus et in partes uarias separatus exprimitur, insipiens arguentur dedisse consilium, quando disperderit dominus sapientiam sapientium, et intellegentiam prudentium reprobauerit.

quomodo dicitis pharaoni: filius sapientium ego, filius regum antiquorum? ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi et indicent quid cogitauerit dominus exercituum super aegyptum. stulti facti sunt principes taneos, emarcuerunt principes mempheos, deceperunt aegyptum angulum populorum eius. dominus miscuit in medio eius spiritum uertiginis, et errare fecerunt aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et uomens. et non erit aegypto opus quod faciat caput et caudam incuruantem et refrenantem. solent haeretici regi suo uel pharaoni dicere: filii sumus sapientium, qui ab initio doctrinam nobis apostolicam tradiderunt; filii sumus regum antiquorum, qui appellantur reges philosophorum, et habemus scientiam scripturarum iunctam sapientiae saeculari. quos nunc interrogat, siue ipsum regem haereticorum, ubi sint sapientes eius qui contemnebant ecclesiasticam simplicitatem; et respondere compellit, quid cogitauerit dominus sabaoth super aegyptum istius mundi, et quid in consummatione facturus sit. stulti sunt approbati principes taneos qui humile haereticorum habuere mandatum. emarcuerunt omnes principes mempheos, qui eloquentiae et oris polluere iactantia. memphis enim os uel ex ore interpretatur, et metaphorik�s~g sermonem sonat. quod que sequitur: deceperunt aegyptum angulum populorum eius, siue iuxta lxx: decipient aegyptum per tribus, hoc significat, quod regnum sapientiae saecularis stultum esse monstretur, et singulorum dogmatum principes, qui interpretantur tribus, arguantur stultos habuisse doctores. dominus enim miscuit eis spiritum uertiginis siue errorum, iuxta illud quod scriptum est: et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum. et quomodo qui sanctus est, cum esaia dicere potest: spiritum salutis tuae faciemus super terram? sic qui peccator est faciet spiritum erroris, hoc est malitiae spiritum, secundum quod et in hieremia legimus: arguet te praeuaricatio tua, et malitia tua corripiet te. sin autem scandalizatur haereticus, qui uetus non recipit testamentum, quod dominus miscere dicatur erroris uel uertiginis spiritum, audiat scriptum in apostolo, hoc est in nouo testamento: tradidit eos deus in desideriis cordis sui in immunditiam. et iterum: propterea tradidit eos deus in passiones ignominiae. et rursum: tradidit eos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt. traduntur autem in desideriis cordis, quia mutauerunt gloriam incorruptibilis dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum, et quadrupedum et reptilium. quod quidem non solum in epistola ad romanos, sed et ad thessalonicenses de antichristo legimus: pro eo quod caritatem ueritatis non susceperunt, ut saluarentur, mittet eis deus operationem erroris, ut credant mendacio, et iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed complacuerunt sibi in mendacio. quod puto apostolum paulum de praesenti esaiae lectione sumpsisse, in qua dicit: dominus miscuit eis spiritum erroris, et errare fecerunt aegyptum in omnibus operibus suis, sicut errat, inquit, ebrius et uomens, qui inebriatus est uitiis. de quibus ebriis ioel loquitur: uae qui ebrii sunt absque uino. et non solum ebrii, sed et uomentes furorem draconum et furorem aspidum insanabilem, ut postquam huiuscemodi uinum euomuerint, intellegant ebrietatem suam, atque cognoscant, quod quamdiu ebrii fuerint, nec principium habuerint nec finem, id est: nec caput nec caudam, sed truncum ex utraque parte animal. pro principio et fine, quod et symmachus et lxx transtulerunt, theodotio more suo ipsa uerba hebraica posuit chaphphe et agmon, quod aquila interpretatus est: incuruum atque peruersum. in incuruo, senes intellegi uolens; in peruerso, lasciuientes pueros, qui omnia peruersa faciant; ac per hoc esse sensum, quod in aegypto non solum caput desit et cauda, sed et senes et pueri, id est: et principium et finis.

in die illa erit aegyptus quasi mulieres, et stupebit, et timebit a facie commotionis manus domini exercituum, quam ipse mouebit super eam. et erit terra iuda aegypto in festiuitatem; omnis qui illius fuerit recordatus, pauebit a facie consilii domini exercituum, quod ipse cogitauit super eam. in illo tempore, hoc enim, ut crebro diximus, significat dies, quando miscuerit dominus spiritum erroris atque uertiginis, ut euomat aegyptus uinum draconum et furorem aspidum insanabilem, intellegens errorem suum et ebrietatem pristinam, aegyptus timebit quasi mulier, non timore fortuito, qui uiris accidere consueuit, quos non amat aegyptus, sed suffocat et interficit; sed timore femineo, quas solas uult pharao uiuere. timebit autem commotionem, siue elationem manus domini, per quam supplicia demonstrantur, quam mouebit et eleuabit, ut percutiat aegyptum. tunc terra iuda, id est: scientia scripturarum, lex et prophetae, euangelia et apostolorum epistolae, erunt aegypto in festiuitatem, si eas cognouerit. uel in timorem, si comparatione doctrinae et ueritatis earum se intellexerit habuisse mendacium. omnis qui huius terrae fuerit recordatus, pauebit eo pauore, qui ducit ad uitam: principium enim sapientiae, timor domini. et hoc non solum in consummatione mundi, sed in praesenti quoque tempore accipere possumus; quod ecclesiasticum uirum, et doctrinis caelestibus eruditum, omnis haereticus timeat et ad recordationem illius terreatur. timebit autem et pauebit consilium domini, quod super aegyptum mundi istius cogitauit. singula breuiter transcurrimus, ut ad reliqua transeamus.

in die illa erunt quinque ciuitates in terra aegypti loquentes lingua chananitide, et iurantes per dominum exercituum; ciuitas solis uocabitur una. multum prodest manus domini eleuata siue commota super aegyptum, ut terra iudae sit ei in timorem, et omnis, qui illius recordatus fuerit, pertremiscat. in illo tempore quinque ciuitates in terra aegypti loquentur lingua chanaan, quas plerique nostrorum quinque sensus intellegunt, uisum, auditum, odoratum, gustum et tactum. quando uidemus mulierem ad concupiscendum, uisus noster loquitur lingua aegyptia. quando audimus iudicium sanguinis, dicente domino: non suscipies auditionem uanam; auditus noster loquitur lingua aegyptia. quando secundum prophetam uiuimus in deliciis, et iacemus super lectos eburneos, et primis ungimur unguentis, odoratus noster loquitur lingua aegyptia. quando uenter noster deus est, gustus noster loquitur lingua aegyptia. si non audierimus illud, quod apostolus loquitur: bonum est homini mulierem non tangere, sed e contrario iungamur meretrici, tactus noster loquitur lingua aegyptia. sin autem e contrario eleuauerimus oculos nostros et uiderimus quod regiones iam albae sint ad metendum, et nequaquam curui fuerimus in terram, sed iuxta euangelicam mulierem, quae decem et octo annis caelum aspicere non poterat, eleuauerimus oculos nostros et dixerimus: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo, oculus noster et uisus loquitur lingua chananitide. si circumciderimus aures nostras, et audierimus dominum loquentem: qui habet aures audiendi audiat, auditus noster loquitur lingua chananitide. qui potuerit sponso dicere: post te in odorem unguentorum tuorum currimus. et: christi bonus odor sumus in omni loco, huius odoratus loquitur lingua chananitide. gustus quoque in bonam partem accipitur eius qui comedit panem de caelo descendentem, panem uiuum et non mortuum, et audit illud: gustate et uidete quam suauis est dominus, statim loquitur lingua chananitide. sed et tactus spiritalis est, de quo ioannes apostolus ait: manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae; et qui fide tangit iesum, ita ut de eo saluator possit dicere: tetigit me aliquis, ego enim scio uirtutem exisse de me. didicimus quanta bona tribuat eleuata manus domini; quaeramus quare non lingua hebraea, sed lingua chananitide loquantur quinque aegypti ciuitates. ad quod ita respondere conabimur: hebraeus perat�n~g, id est transitorem, sonat, qui de loco transit ad locum. ergo et nos licet sancti quamdiu in aegypto sumus, et in istius mundi uersamur tenebris, non possumus loqui lingua hebraea, sed lingua chananitide, quae inter aegyptiam et hebraeam media est, et hebraeae magna ex parte confinis. chanaam interpretatur: quasi commotio, siue quasi respondens. quando igitur ab aegypto recedimus, et exire uolumus de potestate pharaonis, ita ut terra nostra et confessio formidolosa sit aegypto. tunc mouemur et quasi respondemus domini uoluntati, et tamen quia adhuc in praesenti saeculo sumus, lingua hebraea necdum loqui possumus. quod que sequitur: iurare quinque ciuitates per dominum exercituum, hoc significat, quod etiam hic positi nequaquam daemonum, sed dei recordemur omnipotentis. de his quinque ciuitatibus, cum aliarum quattuor tacita sint nomina, una dicitur solis ciuitas, quae mihi uidetur referri ad uisum. sicut enim ut uideatur ciuitas, sole et luna indiget; ita ut oculi nostri illuminentur, indigemus sole iustitiae.

in die illa erit altare domini in medio terrae aegypti, et titulus iuxta terminum eius domini. et erit in signum, et in testimonium domino exercituum in terra aegypti. clamabunt enim ad dominum a facie tribulantis; et mittet eis saluatorem, et propugnatorem qui liberet eos; et cognoscetur dominus ab aegypto. consequenter ad id quod supra dixerat: in die illa erunt quinque ciuitates in terra aegypti loquentes lingua chananitide; et iurantes per dominum exercituum, nunc infertur: erit altare domini in medio terrae aegypti, quod onias secundum iosephum male intellegens implere conatus est. et titulus domini continens passionem, in quo scriptum est hebraicis litteris, graecis et latinis: iesus nazarenus rex iudaeorum, in signum crucis et in testimonium uniuersarum gentium, quae nunc aegyptus appellantur. cum que persecutio creuerit a facie tribulantium nominis christiani, tunc clamabunt in cordibus suis: abba pater. et mittet dominus exercituum saluatorem, id est iesum, et iudicem uel propugnatorem qui liberet eos, ut liberati cognoscant dominum, et ipsi cognoscantur a domino; et ubi abundauit peccatum, superabundet gratia. unum autem altare aegypti, id est mundi istius, dicitur, ut cuncta altaria, quae contra ecclesiae eriguntur altare, sciamus esse non domini. usque ad finem uisionis aegyptiae, in libro explanationis historicae, quia manifesta prophetia erat, diximus quod cuncta referantur ad christum.

et cognoscent aegyptii dominum in die illa; et colent eum in hostiis, et muneribus, et uota uouebunt domino, et soluent. et percutiet dominus aegyptum plaga, et sanabit eam; et reuertentur ad dominum, et placabitur eis, et sanabit eos. postquam cognouerint aegyptii dominum, colent eum in hostiis spiritalibus et muneribus; et uota uouebunt domino et soluent; et dicent cum dauid: sacrificium deo spiritus contribulatus; et: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum; quando credentes in nazaraeum, et ipsi fuerint nazaraei, uinum et siceram non bibentes, et acetum quod domino propinatum est, et quaecumque fiunt ex uua sodomitica. cum que uota persoluerint cum abel, et respexerit ea deus, inuidebit frater maior cain, id est circumcisionis populus, et effundet sanguinem christianum, qui clamabit ad dominum. et idcirco egredietur a facie dei, dicens de saluatore: crucifige, crucifige eum; et: nos non habemus regem nisi caesarem. uotum offert et soluit domino, qui est sanctus corpore et spiritu. uotum obtulit et zachaeus, qui mediam partem substantiae suae pauperibus repromisit. quaeritur, si aegyptiis saluator et propugnator est missus qui liberet eos de angustiis, quomodo nunc dicatur: percutiet dominus aegyptum plaga? sed consideremus quod sequitur: et sanabit eam. quem enim diligit dominus, corripit. et ipse saluator in sexagesimo octauo psalmo loquitur ad patrem: quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt; et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. si ergo proprio filio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis, ut illius liuore et uulneribus sanaremur; tradidit dominus et martyres passioni, sed rursum eos in resurrectione sanabit, ut illorum uulneribus fides credentium confirmetur. unde et ad iob dicitur: putas me tibi aliter locutum, nisi ut appareres iustus? ipse enim dolorem facit, et reddit pristinae sanitati; et uisitat seruos suos in uirga, ut misericordiam suam non auferat ab eis. unde filiae et nurus, quae multum peccauerunt et diuaricauerunt pedes suos omni transeunti, non uisitantur neque corripiuntur, dicente domino: non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatae; et super nurus uestras, cum adulterauerint. percutit ergo aegyptios dominus, non igne, non gladio, sed uirga. quis enim filius est, quem non erudiat pater? ut postquam sanati fuerint, reuertantur ad dominum, et placetur eis, et rursum sanet eos. semper enim indigemus misericordia dei, et nullus est finis eius clementiae.

in die illa erit uia de aegypto in assyrios; et intrabit assyrius in aegyptum, et aegyptius in assyrios; et seruient aegyptii assyriis. quomodo cetera quae praecedunt in bonam partem accidisse aegyptiis demonstrauimus, quinque uidelicet ciuitates in terra eorum loquentes lingua chananitide, et iurantes per dominum et altare domini in medio terrae aegypti collocatum, et titulum et testimonium et signum, et saluatorem qui liberaret eos; et quod dominus cognosceretur ab aegyptiis, et ipsi cognoscerent eum; et quod offerrent hostias et munera, et uota persoluerent et percussi sanarentur, et reuerterentur ad dominum, et placaretur eis, et iterum sanarentur. sic et hoc quod sequitur, seruire aegyptios assyriis, in bonam partem accipiendum est. seruit enim et apostolus credentibus, ut lucri eos faciat. et esau subicitur fratri suo iacob, ut particeps fiat benedictionum eius. igitur qui priores de gentibus saluati fuerint, et habuerint in se altare domini, eos qui in duritia perseuerant, sua seruitute saluabunt, et commixtione ac societate eorum, ipsi pergent ad assyrios, ut assyrios ducant ad aegyptum; et postea possint ad israeliticum populum peruenire. ob hanc causam reor, et fidelem mulierem seruire uiro infideli, ut paulatim eum de aegypto et assyriis pertrahat ad iudaeam.

in die illa erit israel tertius aegyptio et assyrio, benedictio in medio terrae, cui benedixit dominus exercituum, dicens: benedictus populus meus aegypti, et opus manuum mearum assyrius. hereditas autem mea israel. tertius erit israel in aegypto et in assyriis, ut omnem massam suae benedictionis fermento misceat, et qui prius contra se hostiliter dissidebant, hac benedictionis fibula copulentur; et sit populus dei aegyptus, et opus manuum eius assyrius, hereditas autem eius israel. benedictus est aegyptius domino, quia israelis societate benedicitur. et opus manuum eius assyrius, quia in ipso suam clementiam demonstrauit. israel autem solus potest dicere: pars mea dominus, qui mente conspicit deum, et eius hereditas appellatur.

20. anno quo ingressus est thartan in azotum, cum misisset eum sargon rex assyriorum, et pugnasset contra azotum, et cepisset eam. in tempore illo locutus est dominus in manu esaiae filii amos dicens: uade et solue saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis; et fecit sic, uadens nudus et discalceatus. et dixit dominus: sicut ambulauit seruus meus esaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super aegyptum et super aethiopiam. sic minabit rex assyriorum captiuitatem aegypti, et transmigrationem aethiopiae, iuuenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ignominiam aegypti. et timebunt et confundentur ab aethiopia spe sua, et ab aegypto gloria sua. et dicet habitator insulae huius in die illa: haecine erat spes nostra? ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis assyriorum? et quomodo effugere poterimus nos? pro thartan lxx thanatan transtulerunt; et pro sargon, arna, quod quid interpretetur, scire non possumus. neque enim falsorum nominum falsas possumus etymologias fingere. sunt autem nomina non hebraea, sed assyria, e quibus sonare cognouimus thartan: turrem dedit, uel superfluus siue elongans. sargon autem princeps horti. hic rex assyrius quem supra legimus sensum magnum, habet duces plurimos, quorum unus est thartan, elatus in superbiam, et longe procedens in scelere, et amplior ceteris; et mittitur ad impugnandam azotum, quae hebraice dicitur esdod, et interpretatur: ignis generationis; expugnat que dux regis assyrii eos qui generationi et libidini seruiunt. et pulchre rex assyriorum sargon princeps hortorum, dicitur uoluptati et luxuriae deditus. denique et achab rex israel uineam naboth uertere in hortum cupiebat, quod ille iuxta leges tropologiae intellegens, mori maluit quam facere, ne hereditas paterna et antiqua possessio in impii regis delicias uerteretur. praecipitur autem prophetae, ut sacco calceamentis que depositis, nudus et discalceatus incedat et in signum sit atque portentum aegyptiis, et aethiopibus qui dei populum persecuti sunt, et propter superbiam fuere humiles. aegyptus enim interpretatur persequens siue tribulans; aethiopes, humiles atque deiecti; omnis enim qui se exaltat, humiliabitur. qui ducendi sunt in captiuitatem et trium annorum tormenta passuri, de quibus annis in psalmis legimus: cogitaui dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. quae non putemus parua esse supplicia, sed magnis elongata temporibus. in ipsa autem captiuitate et transmigratione aegypti ibunt iuuenes et senes, qui in malitia roborati sunt, et ad perfectae aetatis uitia peruenerunt, nudi, ut omnia eorum scelera pateant. nihil enim occultum quod non reuelabitur. et discalceati, quia pascha domini comedere non poterunt; quod qui comedit, accinctos habet lumbos, et tenet manu baculum, et calceatis stat pedibus, ne per saeculi huius solitudinem transiens, a serpentibus mordeatur. tunc discoopertae erunt nates eorum, per quas stercus egeritur, et omnis ignominia aegypti demonstrabitur, ita ut confundantur qui habuerunt spem in aegypto et in aethiopia, et gloriam suam in confusionem uiderint esse mutatam. in tantum, ut habitator insulae huius, id est saeculi, qui non est aduena et peregrinus, sed perpetuam mundi possessionem habere cupiebat, confusus dicat: haec est aegyptus, et haec est aethiopia, quarum sperabamus auxilium, ut a principe mundi istius nos liberarent? quomodo ergo effugere poterimus, cum capti sint hi in quibus spem habebamus? et hoc notandum, quod antequam capiatur azotus, propheta sacco uestitus sit et calceatis pedibus, ut plangat quidem eos, qui ardentibus diaboli iaculis uulnerati sunt et libidini seruiunt; sed nihilominus ipse calceatus incedat, ut calcare possit super serpentes et scorpiones, et securus incedere per huius saeculi eremum, in qua sunt serpentes et scorpiones, et bonarum rerum sitis. postquam autem azotus capta fuerit, in typum captiuitatis aegypti et transmigrationis aethiopiae, ipse discalceatus et nudus incedat. neque enim in terra sancta, ad quam ire festinat, sacco uestitus et opertis pelle pedibus, uel stare poterat uel ambulare, dicente domino: solue calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est.

21. onus deserti maris. sicut turbines ab africo ueniunt, de deserto uenit, de terra horribili. uisio dura nuntiata est mihi, qui incredulus est, infideliter agit, et qui depopulator est, uastat. ascende elam, obside mede; omnem gemitum eius cessare feci. propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parientis. lxx: uisio deserti maris. sicut tempestas de deserto transeat, de deserto ueniens. de terra horribili uisio dura annuntiata est mihi. praeuaricator praeuaricatur, et iniquus inique agit. contra me elamitae et legati persarum ueniunt, nunc ingemiscam, et consolabor me. idcirco repleti sunt lumbi mei angustia, dolores apprehenderunt me, sicut parturientem. quid nobis uideatur iuxta historiam breuiter diximus; nunc tropologiae summa carpamus. uisio, uel pondus contra saeculi huius cernitur mare; et cernitur a propheta, quantis temptationibus mundus hic plenus sit. quod autem mare appelletur saeculum, ut multa praeteream, uno testimonio psalmi contentus sum: qui descendunt mare in nauibus, facientes operationes in aquis multis. ipsi uiderunt opera domini et mirabilia eius in profundo. qui enim operantur in hoc saeculo opus dei, et cum propheta dicunt: ueni in profundum maris, ipsi uident mirabilia eius in profundo; et liberati de temptationibus et angustiis, horribilem et duram uisionem audisse se dicunt. haec autem ipsa tempestas a deserto uenit, in quo temptatus est et dominus, et israel colubri morsibus et scorpionum ictibus patuit. cum que uenerit, pertransit et praeterit. et tunc intellegit ille qui sustinet, quod non praeuaricatur nisi qui praeuaricator est, et non agit inique nisi iniquus. ut igitur maris fluctibus obruamur et opprimat nos saeua tempestas, nostri uitii est, qui ante tempestatem praeuaricatores fuimus et iniqui. quod que dicit: contra me elamitae et legati persarum ueniunt, hic sensus est: elamitae interpretantur despicientes; persae temptantes. ueniant igitur hi qui despicere solent, contemnere atque temptare; sed ego ingemiscam, et gemitus meus erit mea consolatio. sed et lumbi mei repleti sunt angustia, et obtinuerunt me dolores quasi parturientem, ut a timore domini concipiam et pariam, et spiritum salutis eius faciam super terram. recte autem iuxta hebraicum turbines atque tempestates de deserto ueniunt, et de terra horribili, ubi non est habitator deus, et ubi uniuersa terrena sunt; et quicumque est incredulus agit rem congruam infidelitati suae, et qui depopulator est, uastat. unde audacter contra aduersarios loquitur: ascende elam, obside mede. omnem gemitum deserti maris, et terrae horribilis, et uisionis durissimae, quae nuntiata est, cessare feci. quia lumbi mei agentes paenitentiam, nequaquam ut prius uoluptate, sed dolore sunt pleni, nec ultra dicam: lumbi mei impleti sunt illusionibus. angustia enim possedit me et tribulatio, sicut solet tenere parturientem. multum inter se uulgata editio et hebraicum in hoc loco discrepant; ideo breuiter utramque perstringemus, ne philegkl�mosin~g aliquam carpendi nos occasiunculam relinquamus.

corrui cum audirem, conturbatus sum cum uiderem. emarcuit cor meum, tenebrae obstupefecerunt me. babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes; surgite, principes, arripite clipeum. lxx: inique egi ut non audirem, festinaui ut non uiderem, errat cor meum; iniquitas inundauit super me; anima mea insistit timori. para mensam, speculare speculam; comedite, bibite; surgentes, principes, parate clipeos. prae auditu et uisione durissima quam cernebat de deserto mari propheta uenturam, corruisse et turbatum esse se dicit et propemodum caliginantibus oculis et stupefacta mente, nescisse quid cerneret. illa enim babylon, pro qua aquila et theodotio tenebras interpretati sunt, ut significarent mundum istum, qui in maligno positus est, et cuius principes sunt iuxta apostolum paulum rectores tenebrarum istarum; quae quondam uel prophetae uel deo amabilis fuit, facta est in sua subuersione miserabilis. unde prophetae praecipitur, ut uescens in mensa domini, et illius saturatus cibo, diligentius contempletur, quae uentura sint mundo; dicitur que per eum ad omnes credentes, ut comedentes et bibentes corpus et sanguinem domini, uertantur in principes ecclesiae, et cum apostolis audiant: surgite, arripiant que clipeum fidei de armatura apostoli pauli in quo possint ignita diaboli iacula exstinguere. hoc iuxta hebraicum, et coeptam super mundo interpretationem. transeamus ad editionem lxx, quae multum a superioribus discrepat. corripit se propheta, immo sub persona sua aliorum confitetur errorem, qui sequentes occidentem litteram, contemnunt spiritum uiuificantem; et inique fecisse se dicit, ut non audiret legem spiritaliter; sed e contrario festinaret dei sacramenta non cernere, nec diceret cum dauid: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. idcirco errat cor eius, et iudaica superstitione completum, non in caritate dei, sed in timore consistit, ut habeat spiritum seruitutis in timore, et nequaquam spiritum adoptionis, in quo clamamus: abba pater. unde praecipitur ei, ut accedat ad mensam ciborum spiritalium, comedant que omnes in ea, qui illius sequuntur exemplum, et bibant. et ueteri errore contempto consurgant in spiritu qui iacebant in littera, et fiant principes dicant que cum propheta: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos.

haec enim dixit mihi dominus: uade et pone speculatorem, et quodcumque uiderit annuntiet. et uidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli, et contemplatus est diligenter multo intuitu, et clamauit leo. lxx: quia sic dixit ad me dominus: uade et pone tibi speculatorem, et quodcumque uideris, annuntia. et uidi ascensores equites duos, ascensorem asini, et ascensorem cameli; audiui auditum multum, et uocaui uriam ad speculam. iubetur propheta ponere in corde suo speculatorem et diligentius intueri quae uentura sunt mundo; uidit que duos equites, ascensorem asini et ascensorem cameli. quos quidam sic interpretatus est ut ascensorem asini iuxta euangelicam lectionem et prophetiam zachariae, christum diceret; et e contrario ascensorem cameli, contrariam fortitudinem, propter foeditatem tortuosi animantis. alii uero duos ascensores litterae et spiritus ad duo referunt testamenta. illud que quod in hebraico dicitur arie, pro quo aquila et symmachus leonem et leaenam interpretati sunt, nescio quid uolentes lxx ourian~g posuerunt, quod quidam lumen domini interpretari putat, cum aliis litteris lumen domini, quod hic non habetur, et aliis scribatur leo, qui hic legitur. uult que speculatorem istum, quem iubetur propheta ponere in corde suo, appellari uriam, et per interpretationem nominis refert ad christi intellegentiam, ut ipso habitante in nobis, possimus cernere quae uentura sunt. quod quidem et leoni poterit coaptari, qui a iacob et balaam sub christi mysterio nominatur.

super speculam domini ego sum, stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. ecce iste uenit ascensor uir bigae equitum, et respondit et dixit: cecidit, cecidit babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terra. tritura mea, et filii areae meae, quae audiui a domino exercituum deo israel, annuntiaui uobis. lxx: dominus dixit: steti per totam diem, et super castra ego steti tota nocte; et ecce ipse uenit ascensor bigae, et respondens ait: cecidit, cecidit babylon, et omnia simulacra eius, et manufacta contrita sunt in terra. audite qui derelicti estis, et doletis; audite quae audiui a domino sabaoth, deus israel annuntiauit nobis. stat propheta in specula domini, et in illius lumine constitutus, quae sint uentura prospicit. hanc que habet custodiam, et hoc sibi officium delegatum, ut in saeculi istius tenebris quae sint uentura conspiciat. ecce iste, inquit, uenit; hoc quod sequitur, se uidisse significans uenire dominum saluatorem sedentem super bigam, et duobus equis, immo animantibus, asino et camelo, unum currum iungentem. qui ascensor bigae desideranti prophetae, et uerba eius audire cupienti, respondit et dixit: cecidit, cecidit babylon, totius orbis confusio; et in aduentu meo cecidit, quo humanum corpus assumpsi, et penitus in consummatione mundi ruitura est. et omnia sculptilia eius contrita sunt in terra. pro quo septuaginta simulacra et manufacta interpretati sunt, significantes scripturam haereticorum uarios que errores haereseon, qui fabricatores sunt idolorum, et adorant quae de suo corde finxerunt. quod que sequitur ex persona prophetae dicentis: tritura mea, et fili areae meae, quae audiui a domino exercituum deo israel, annuntiaui uobis; iuxta hebraicum hunc habet sensum: o popule, qui condendus es in horrea mea, quem idcirco triui in uariis angustiis, ut paleas ab eo excuterem, et purissimum triticum in meis horreis conderetur, quae audiui a domino exercituum deo israel esse uentura uniuerso mundo, haec uobis qui in mundo estis omnibus nuntiaui. alii uero dicunt adhuc superiorem esse personam, uidelicet domini saluatoris, quod ipse loquatur ad apostolos: quae audiui a patre annuntiaui uobis. et quia pro hoc in lxx legitur: audite qui relicti estis, et doletis; hic mihi iuxta interpretationem eorum sensus uidetur: o apostoli, de quibus scribit esaias: nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus, et similes gomorrae fuissemus, quorum reliquias et apostolus ad romanos docet esse saluatas, qui relicti estis de populo iudaeorum ut saluaremini; et doletis super perditione gentis uestrae, de qua et alibi legimus: tristitia est cordi meo, et dolor continuus pro fratribus meis, qui sunt israelitae secundum carnem; haec quae audiui a deo patre, uobis annuntio, quae deus israel uobis uentura praedicit.

onus duma. ad me clamat ex seir: custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? dixit custos: uenit mane, et nox. si quaeritis, quaerite; conuertimini, et uenite. lxx: uisio idumaeae, ad me clamat de seir: custodite propugnacula, custodio mane et nocte; si quaeris, quaere; et apud me habita. uerbum hebraicum elai, quod omnes interpretati sunt: ad me, si uolueris legere eli, interpretatur deus meus, uel fortis meus. quod que nos diximus, clamat, uel uocat, id est kalei~g, secundum hebraei et graeci sermonis ambiguitatem dici potest clama, uel uoca; et est sensus: deus qui est custos meus, die ac nocte me ad paenitentiam uocat, ut relinquens seir, quod interpretatur hispidus ac pilosus, reuertar, et habitem apud eum. duma uel similitudinem uel silentium sonat. idumaea autem in terrenam uertitur. dominus ergo loquitur ad apostolorum chorum, et praecipit ei: ad me uoca eos qui sunt de seir, ut mihi seruiat gentium multitudo, quae in similitudinem esau nihil in se habet molle et lene ac nitidum, sed est hispida, fera, intractabilis. et o uos, apostoli, postquam uocaueritis ad me nationes de seir, custodite ecclesiae propugnacula, ne facile hostis irrumpat, ne leo rugiens atque circuiens, qui quaerit aditum per quem possit intrare, clausum in ecclesia gregem laceret atque disperdat. respondit que ecclesiae multitudo: non solum in prosperis, sed in aduersis, hoc est: et in die et in nocte, tua, deus, praecepta seruabo. ad quam loquitur deus: si uere me quaeris, opere ostende quod me quaeras; nec semel tibi quaesisse sufficiat; sed quem inueneris, semper inquire; et ut perfectius teneas, obliuiscere populi tui et domus patris tui, et deserto errore gentilium, apud me in ecclesia commorare. hoc iuxta lxx dixerimus, qui uisionem idumaeae, hoc est terrenae, ponunt in titulo, ut eos ostendant uocari, qui prius terrenis operibus seruiebant. porro iuxta aquilam, qui duma, hoc est silentium, posuit, uel similitudinem, sic possumus intellegere, ut ad similitudinem populi israel prouocetur gentium multitudo et ubi prius silentium fuerat legis dei, ibi confessionis clamor sit; et oleaster inseratur in bonam oliuam. legimus et in parabola euangelii missos seruos, qui uocarent bonos et malos, ac patrisfamilias de quibuslibet implerent conuiuium, quia priores uenire noluerunt. potest et ecclesia narrare quod dominus de seir, hoc est de terrenis locis, ad se uociferetur, se que prouocet ad salutem, et dicat ad ipsum dominum: o custos, quid de nocte consurgens uersaris in tenebris? quid absque peccato in carne es peccatrice? qua causa uoluisti humanum corpus assumere? respondit custos, hoc est samaritanus, qui in euangelio uulneratum suis humeris ad stabulum reportauit: uenit mane et nox. et est sensus: gentium multitudini ortus est sol iustitiae, et iudaeis uenerunt tenebrae. iuxta quod dicitur a domino: in iudicium mundi istius ego ueni, ut non uidentes uideant et uidentes caeci fiant. et ipse custos qui dixerat: uenit mane et nox, loquitur ad gentium multitudinem: si me quaeritis, studiosius quaerite. conuertimini ad me, filii conuertentes et ego sanabo contritiones uestras et uenite ad me. loca difficilia sunt, et cum secundum historiam minime pateant, cogimur iuxta anag�g�n~g diuersas opiniones sequi.

onus in arabia. hoc in editione lxx interpretum non habetur; sed quod sequitur: in saltu ad uesperam dormietis in semitis dodanim, cum priori uisione coniunctum est, ut legatur: si quaeris, quaere; et ad me habita in saltu. arabia in lingua nostra uesperam sonat, quae noctis et tenebrarum principium est, omnis que qui habet initium peccatorum, uersatur in uespera. qui autem uenit ad summum, in media nocte consistit. unde et in aegypto primogenita in media nocte caeduntur. et apostolus petrus, antequam gallus cantaret, ter dominum negauit, quod media nox intellegitur. postquam autem nox praecessit et coepit dies appropinquare, superatis mediae noctis tenebris et gallo lucis nuntio resonante, fleuit amare, et intellexit peccatum suum, et eo tempore dicere potuit: ad uesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. hoc interim de praesenti loco. ceterum nomen arabiae, id est uesperae et occidentis, in aliis scripturarum locis diuersas intellegentias recipit.

in saltu ad uesperam dormietis, in semitis dodanim. lxx: in saltu ad uesperam dormietis in uia dedan. qui in malitia esse coeperunt, et peccatorum ingrediuntur uiam, non dormiunt, nec morantur in agris consitis et noualibus, nec in pratis et segetibus, quas ad metendum esse candentes saluator docet, nec inter arbores pomiferas; sed in infructuosis saltibus, ubi uepres et spinae sunt, et bestiae commorantur. de huiuscemodi saltu et in regum uolumine legimus, quod plures deuorauerit silua uel saltus, quam interfecti sint gladio, quando abessalon aduersus patrem exstitit perduellis. recte que quia uespera principium malorum est, in uia et in semitis habitare dicuntur, et in uia dedan, quod interpretatur iudicia. quot enim habent peccatorum genera, tot iudiciorum merentur sententias. potest autem dedan et grande iudicium interpretari.

occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti. a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie grauis proelii. lxx: in occursum sitienti ferte aquam qui habitatis in regione themam, cum panibus occurrite fugientibus propter multitudinem occisorum; propter turbam errantium; propter multitudinem gladii et propter multitudinem arcuum intentorum, et propter multitudinem cadentium in bello. uos qui estis in theman, quod interpretatur auster atque perfectio, et in eo uersamini loco, de quo scriptum est: deus ab austro ueniet, et qui consummati estis atque perfecti et habetis in uobis lumen scientiae scripturarum, fugientibus de arabia et de saltu, occurrite cum aqua et panibus, et nolite exspectare donec ipsi ad uos ueniant; sed imitamini illum euangelicae parabolae patrem, qui occurrit filio reuertenti. et ille quidem dedit stolam, obtulit annulum; uos autem aquas et panes offerte fugientibus, ut qui lassi erant atque confecti, uestra misericordia sustententur, et ad sedes uestras citius transeant. fugerunt enim gladios haereticorum, doctrinam gentilium, blasphemias iudaeorum. et quia multos uiderunt eorum iaculis interfectos et cecidisse in proelio plurimos, ipsi cupiunt uestro auxilio liberari. locus hic proprie aduersus eos intellegi potest, qui tradentes se otio atque desidiae, propria salute contenti sunt, nec paenitentibus atque conuersis porrigunt manum.

quoniam haec dicit dominus ad me: adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria cedar et reliquiae numeri sagittariorum fortiter de filiis cedar imminuentur. dominus enim deus israel locutus est. ideo uobis dico, ut occurratis cum aqua et panibus fugientibus de saltu et arabia, quia dominus haec futura pollicitus est. sicut annus mercenarii cito praeterit, qui cotidie nihil aliud nisi mercedem sui laboris exspectat, uel certe semper in opere est ac labore, ut mercedem laboris accipiat, sic omnis gloria cedar, quod interpretatur tenebrae, de quo et in psalmo legimus: habitaui cum habitantibus cedar, uelociter auferetur, et omnis sagittariorum, id est diuersorum dogmatum, numerus, qui constitutos in saltu arabiae uulnerabat, redigetur in nihili, postquam fugientes de saltu fuerint liberati. et aquam baptismi salutaris acceperint, comederint que caelestem panem. haec enim futura dominus omnium, et proprie deus israel, id est mente cernentium deum, locutus est.

22. onus uallis uisionis. lxx: uerbum uallis sion. in libro hebraicorum nominum posuimus, sion interpretari speculam, quae in sublimibus sita, de longe uenientia contemplatur. cum igitur sion iuxta leges tropologiae referatur ad ecclesiam, ut est illud in secundo psalmo ex persona domini saluatoris: ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius; et: qui confidunt in domino sicut mons sion; et: diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob; et manifestius apostolus: accessistis, inquit, ad sion montem et ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem; quaerimus quare in praesenti uisione, uallis sion dicatur. ipsa que uerborum consequentia trahimur ad intellegentiam spiritalem, ut omnes peruersorum dogmatum principes, qui corruerunt de sublimitate sensus sanctarum scripturarum, et ad humilia deuoluti sunt, sciamus in sion ualle uersari. tale quid puto et salomonem in prouerbiis dicere: oculum qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodiant eum corui de conuallibus, et comedant illum pulli aquilarum. statim enim ut sensus haereticorum irriserit creatorem patrem, et senectutem ecclesiae matris despexerit, effoditur a tetris et immundis uolucribus, quae referuntur ad contrarias fortitudines. nec possunt istiusmodi dicere: leuaui oculos meos in montes, unde ueniat auxilium mihi; sed in modum brutorum animantium ad terrena depressi sunt. quid nunc tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta? lxx: quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta uana? hoc quod iuxta lxx interpretes in regum uolumine quaeritur, quid sibi uelit dicente eliseo: ubi est deus eliae aphpho?, in praesenti loco manifestius ponitur, pro eo enim quod lxx transtulerunt: nunc; in hebraeo habet aphpho, quod nos interpretati sumus: nunc quoque, et aquila uolens hebraicum seruare idioma, posuit kaipertoi~g, quam coniunctionem latinus sermo non explicat. quando autem dicit:

quidnam tibi quoque est? interrogat cur inter alios et ipsa conscendat, atque opinione sublimium in humilibus commoretur. et est sensus: cum philosophi tumeant, et omnis sapientia saecularis de sublimibus disputans, simplicitatem contemnat ecclesiae, cur tu quoque excelsa sectaris? quae lxx s�mantik�teron~g 'd�mata~g mataia~g', id est tecta uana, interpretati sunt, ut ostenderent esse et aliud tectum, de quo saluator descendere prohibet, quod tamen non sit tectum uanum. denique et apostolus petrus hora orationis sexta ascendit in tectum. nunc autem, ut ostenderet multam haereseon uarietatem, non unum tectum, sed tecta plurima nominauit.

clamoris plena, urbs frequens, ciuitas exsultans. lxx: repleta est ciuitas clamantium, urbs exsultans. doctrina haereticorum non in sensu, sed in multiloquio et clamore uersatur. unde ob multitudinem deceptorum frequens ciuitas appellatur et exsultans propter superbiam. inflati enim tument, et sacratiora se inuenisse gloriantur.

interfecti tui non interfecti gladio, nec mortui in bello. lxx: uulnerati tui non uulnerati gladio nec mortui tui mortui in bello. maxima pars absque ullo certamine et disceptatione, haereticorum deceptionibus supplantatur, et haec est turba quam plurima. interfecti igitur, siue ut septuaginta transtulerunt, uulnerati uallis sion, non sunt interfecti et uulnerati gladio, sed uoluntate propria ad haereticos transierunt, et comparatione eorum, qui post proelium uicti sunt, infelicius ille uulneratus et interfectus est, qui sponte se tradidit. quomodo et in martyrio qui post poenas uictus manus dedit, leuioris poenae est eo qui absque ulla necessitate et dolore cruciatuum christum negauit.

cuncti principes tui fugerunt simul, dure que ligati sunt. in hoc loco septuaginta interpretationem secuti sumus, quia non multum ab hebraico distat in sensu. ceterum ut uerbum ex uerbo de hebraeo transferam, ita apud eos legitur: omnes primates tui migrauerunt simul, ab arcu ligati sunt, quam editionem et alii interpretes secuti sunt. migrauerunt enim omnes haereticorum principes ad synagogam satanae a christi ecclesia, et transierunt simul discordes in perfidia, in transitu concordes, et ligati sunt ab arcu, de quo in psalmo scriptum est: ecce peccatores intenderunt arcum, parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, et mittant ignita diaboli iacula quae uulnerent pariter, et ligent. ideo que dure ligati sunt, quia obturauerunt aures suas sicut aspides surdae, et obturantes aures, quae non exaudient uoces incantantium, nec uenefici incantantis sapienter. ob quam causam, et apostolus paulus haereticum post unam commonitionem, peruersitati suae praecipit relinquendum, quia peruersus est, et proprio iudicio condemnatus. ex nobis enim exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis fuissent, mansissent utique nobis cum. horum principum fugitiuorum ille princeps est, quem idem esaias uocat draconem fugientem, colubrum tortuosum, qui cum uerba mortifera in aures miserit deceptorum, dure eos ligat, et de uinculis suis exire non patitur, de quibus sanctus erutus gratulabatur in psalmo: anima mea sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et in alio loco gaudens quod euaserit, loquitur: susceptor meus es tu, et refugium meum, deus meus, sperabo in eum. quoniam ipse eruit me de laqueo uenantium, et a uerbo aspero, siue turbulento, quod proprie haereticorum doctrinam significat.

omnes qui inuenti sunt in te, uincti sunt pariter, procul fugerunt. lxx: et fortes in te longe fugerunt. adhuc sermo prophetae contra uallem sion, cuius habitatores ascenderunt in tecta uana, et clamauerunt clamore confuso, et uulnerati sunt absque proelio, cuius principes omnes fugerunt et dure ligati sunt, et qui fortes inter eos erant, longius aufugerunt. quanto enim quis in haeretica peruersitate prudentior est, tanto longius recedit a domino. quod autem dicit iuxta hebraicum: omnes qui inuenti sunt in te, hoc notare debemus, quod et haeretici eos quos deceperint, inuenisse se dicant; sed inuentio eorum, perditio est. denique pariter colligantur, et procul fugiant. nec mihi placet illa expositio, secundum diuersitatem haereseon diuersa esse et spatia fugientium, cum scriptura sancta dicat: omnes qui ab haereticis sunt reperti pariter colligatos, et fugisse longissime, dicente domino: qui non est me cum contra me est; et qui me cum non colligit, spargit. unde de moyse dicitur: appropinquabat moyses solus ad deum, ceteri uero non appropinquabant. deus enim sanctis suis, deus appropinquans est, et non de longe, dicit dominus.

propterea dixi: recedite a me, amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super uastitate filiae populi mei. dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum a domino deo exercituum in ualle uisionis, scrutans murum et magnificus super montem. lxx: propterea dixi: dimitte me, amare flebo; nolite contendere, ut consolemini me super contritione filiae generis mei, quia dies tumultus et perditionis et conculcationis, et error a domino deo sabaoth in ualle sion; errant a minimo usque ad maximum; errant super montes. et samuel plangebat saul, et dominus atque saluator flebat hierusalem; et apostolus scribit ad corinthios: ne cum rursus uenero ad uos, humiliet me deus, et lugeam multos qui ante peccauerunt, et non egerunt paenitentiam. unde compatientis affectu et ad alios loquitur: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? igitur et propheta uidens populum quondam uisionis uana tecta conscendere et in clamore uersari, cunctos que principes eius fugisse, et ligatos esse uinculis peccatorum, erumpit in lacrimas, et abigit consolantes, et fletu amarissimo se flere testatur, non super filios, sed super filiam populi sui, quae uirilitatis perdidit dignitatem. dies enim iudicii et interfectionis et conculcationis nequaquam erit hierusalem, quae interpretatur uisio pacis, sed antiqui nominis iebus, quae interpretatur conculcatio. fletuum quoque siue erroris, ut septuaginta transtulerunt, a domino sabaoth, non quo fletus et error a domino sit, sed per occasionem sanctarum scripturarum, quas dominus legendas dedit, illis nascitur erroris occasio, qui possunt dicere: quare nos errare fecisti a uia tua? et in alio loco: dominus eis miscuit spiritum erroris, ut non in uisionis monte, sed in sion ualle consisterent. haec autem ipsa dies, quae a domino exercituum in ualle oritur uisionis, ut singulorum opera demonstret, scrutatur murum haereticorum, quem aduersum ecclesiam quasi firmissimum propugnaculum construxerunt; et magnificum gloriosum que id est doctores eorum, qui se super christo monte consistere gloriantur. de quo alibi legimus: uenite, ascendamus in montem domini, et in domum dei iacob; et annuntiabit nobis uiam suam. porro quod lxx transtulerunt: errant a minimo usque ad maximum, errant super montes, hoc sentire debemus, in maiori scelere esse eos, qui maiores sunt, et tamen a minimo usque ad maximum errare cunctos, et errare super montes: moysen, hieremiam ceteros que prophetas, euangelistas et apostolos. cum que in ualle uersentur, mirum in modum errant in montibus.

et aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudauit clipeus. et erunt electae ualles tuae plenae quadrigarum. et equites ponent sedes suas in porta. et reuelabitur operimentum iudae; et uidebis in die illa armamentarium domus saltus; et scissuras ciuitatis dauid uidebitis, quia multiplicatae sunt. lxx: elamitae autem tulerunt pharetras; ascensores homines super equos et congregatio pugnantium, et erunt electae ualles tuae, implebuntur quadrigis, et equites stipabunt portas tuas; et reuelabunt portas iudae; et aspicient die illo in domus electas ciuitatis; et reuelabunt abscondita domorum arcis dauid, et uidebunt quoniam plures sunt. aelam, quod interpretatur ascensus eorum, siue elamitae, ut lxx transtulerunt, quos in contemptores uertimus, sumpserunt pharetram, ut sagittent in obscuro rectos corde, qui sunt in curru equites hominum, ut parietem sion et ecclesiae firmamenta suo clipeo et impugnatione denudent. erunt autem, inquit, electae ualles tuae, et humilia dogmata, o uallis sion, plenae quadrigarum, quas dominus cum pharaone submersit, quarum equites et ascensores ponent sedes suas in portis tuis, ut obsessos in te atque conclusos non patiantur exire. tunc omnipotens deus per ecclesiasticos uiros reuelabit operimenta iudae; et uniuersa secreta eorum, qui in confessione fidei constituti sunt, et tunc uidebis, o uallis sion, in die illa, et in claro lumine ueritatis, omnem armaturam apostoli et domus saltus, in quo gentium turba consistit. sicut et in cxxxi psalmo canitur: ecce audiuimus eam in ephrata; inuenimus eam in campis siluae. cum autem operimentum iudae atque secretum, quod prius propter mysterium celabatur, fuerit reuelatum, et uideris armaturam ecclesiae; tunc intelleges schismata ciuitatis dauid, quae multiplicasti, ut deceptos tibi populos congregares. isti elamitae iuxta editionem lxx non habent unam pharetram, sed plures; et ascensores sunt hominum, in quorum equitant animabus; et plurima multitudo est ad pugnam se praeparans contra ecclesiam. ita ut omnes ualles illius compleantur; et equites obturent sensus eorum, et dimicatione sua ecclesiasticum uirum, qui interpretatur iudas, prouocent ad certandum, quo proferente testimonia scripturarum, et cuncta redarguente mendacia, uidebunt haeretici domos ciuitatis dauid, et omnia prius secreta cognoscent, quomodo in arce dauid qui interpretatur manu fortis, hoc est christi, omnia sint dogmata ueritatis. obscura loca sunt, non solum iuxta historiam, sed iuxta anag�g�n~g. quibus ergo nostra displicuerint, debent proferre sua, ut explanationi eorum, si uera fuerit, acquiescamus.


Comments