Home‎ > ‎Joel‎ > ‎

St. Jerome on Joel- Latin



In Ioelem

Prologus

non idem ordo est duodecim prophetarum apud septuaginta interpretes, qui in hebraica ueritate retinetur. illi enim secundum ponunt amos, tertium michaeam, quartum ioel, quintum abdiam, sextum ionam, septimum naum, octauum abacuc, nonum sophoniam, decimum aggaeum, undecimum zachariam, duodecimum malachiam; hebraei autem post osee, qui apud utrosque primus est, secundum legunt ioel, tertium amos, quartum abdiam, quintum ionam, sextum michaeam, septimum naum, octauum abacuc, nonum sophoniam, decimum aggaeum, undecimum zachariam, duodecimum, qui et ultimus est, malachiam. et quia semel omnes unius uoluminis prophetas enumerauimus, utile nobis uidetur etumologias~g singulorum et graece et latine breuiter annotare. osee interpretatur sôzôn~g, quem nos saluantem possumus dicere. ioel archomenos~g, id est incipiens. amos bastazôn~g, qui apud latinos portans dicitur. abdias doulos~g kuriou~g, id est seruus domini. ionas peristera~g, hoc est columba. michaeas tis~g hôs~g ex duabus orationis partibus nomen compositum, quod apud nos sonat quis quasi, aut quis uelut? naum paraklêsis~g, id est consolatio.

abacuc perilambanôn~g, id est amplexans siue luctans. sophonia kekrummenos~g kuriou~g, hoc est arcanus domini. aggaeus, heortazôn~g, quem nos festiuum siue sollemnem possumus dicere. zacharias mnêmê~g kuriou~g, id est memoria domini. malachias aggelos~g mou~g, id est nuntius meus. quae omnia quo sensu accipienda sint, in suis uoluminibus disseretur. quattuor autem reliqui prophetae, ut sedecim compleamus, esaias, hiezechiel, hieremias, daniel, hanc habent intellegentiam: isaias sôtêria~g kuriou~g dicitur, id est salus domini; hiezechiel kratos~g kuriou~g, quod nos robur uel imperium domini possumus appellare; hieremias hupsêlos~g kuriou~g, id est excelsus domini; daniel ekrine~g me~g kurios~g, id est iudicauit me dominus. quae cum ita se habeant, obsecro, mi pammachi, qui omni arte pugnandi aduersum diabolum dimicas, ut nobis contra amalec pugnantibus leues cum moyse ad dominum manus, et aduersarios israel orationibus superes. nuper de aegypto egressi sumus, et in osee pharaone submerso, rubrum transiuimus mare; nunc post latam eremi uastitatem, multo nobis labore sudandum est, ut ad septuaginta palmas et fontes apostolicos peruenire ualeamus. insurgat licet scorpio, et arcuato uulnere ferire conetur; tu comes itineris et excantator uenenatorum morsuum, spiritalem nobis psullea~g exhibe; quod que sanctae ac uenerabili paulae parenti tuae polliciti sumus, pius haeres suscipe; et quicquid uel ingenio uel doctrina minus tua exspectatione possumus, amici fauore sustenta, nec in nobis uires consideres, sed uoluntatem.

Caput 1

uerbum domini quod factum est ad ioel filium phatuel. septuaginta interpretes pro phatuel uerterunt bathuel, quod apud hebraeos omnino nil resonat. phatuel autem in linguam nostram uertitur latitudo dei, uel aperiens deus, ut in marco legimus saluatorem ad surdum mutum que dicentem: ephpheta, quod est adaperire. quia enim cum apostolo dicere poterat: os nostrum patet ad uos, o corinthii, cor nostrum dilatatum est, et audiebat a domino: dilata os tuum, et implebo illud; ipsa quoque oris adapertio, non in hominis, sed in dei potestate est, paulo dicente: ostium mihi apertum est magnum et euidens; sed aduersarii multi; idcirco aperiens dicitur deus. cum que sanctus semper proficiat, ex parte cognoscens et ex parte prophetans, donec ueniat quod perfectum est, de latitudine et adapertione generatus appellatur ioel, quod apud nos sonat incipiens uel est deus, dicente apostolo: fratres, ego me non arbitror comprehendisse; qua humilitate succrescens cum moyse meretur audire: qui est, misit me. ad distinctionem enim eorum qui non sunt, de quibus et in esther legimus: ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt, deus et sancti eius esse memorantur. haec de nomine ioel et patris eius perstricta sint breuiter, ut recte uerbum dei quod erat in principio apud deum, factum esse narretur, baptista ioanne referente: qui post me uenturus est, ante me factus est, quia prior me erat. porro factum esse sermonem ad meritum eius refertur, cui fit, non ad conditionem illius qui fieri dicitur, ut alibi legimus: dominus mihi factus est in salutem. quomodo autem in osee propheta, quem in principio duodecim prophetarum ante hunc librum explanauimus, ubi sub nomine ephraim ad decem tribus confertur uaticinium, quae uel samaria, uel israel saepe memorantur, sic in ioel, qui iuxta hebraeos secundus est, omne quod dicitur ad tribum iuda, et ad hierusalem pertinere credendum est, et nullam omnino israelis, id est decem tribuum, in hoc fieri mentionem. tempora quoque, in quibus prophetauit, eadem debemus accipere, quae et in osee legimus: in diebus oziae, ioathan et achaz et ezechiae, regum iuda, et in diebus ieroboam, filii ioas, regis israel. audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus uestris, aut in diebus patrum uestrorum; super hoc filiis uestris narrate, et filii uestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae. lxx: audite haec, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si facta sunt talia in diebus uestris, aut in diebus patrum uestrorum; pro his, filiis uestris narrate, et filii uestri filiis suis, et filii eorum in generationem alteram. senes iubentur audire, habitatores terrae auribus percipere. senibus non dicitur: audite omnes; habitatoribus terrae additur: auribus percipite, omnes. auditus autem in scripturis sanctis non est iste qui in aure resonat, sed qui corde percipitur, iuxta illud quod dominus loquitur in euangelio: qui habet aures audiendi, audiat. quod autem nos interpretati sumus: auribus percipite, et apud graecos et apud hebraeos unum uerbum est: apud graecos enôtisasthe~g; apud hebraeos eezinu, quod proprie non corde, sed aure percipitur. et ut sciamus sacratiorem esse auditum, quam id quod in auribus resonat, esaia loquente discamus: audi, caelum, et auribus percipe, terra. qui senes sunt et caelestes, audiunt spiritaliter; qui habitant in terra, appellantur que terreni, auribus percipiunt. et hoc in omnibus scripturis notandum, ubi haec duo uerba iuncta ponuntur. quod in lamech quoque legimus peccatore, qui locutus est ad uxores suas ada et sella: audite uerba mea, uxores lamech, auribus percipite uerba mea, quia uirum occidi in uulnus meum, et iuuenem in liuorem meum; sciebat obscura esse quae loquebatur, et idcirco uxores suas non ad simplicem tantum uerborum sonum, sed ad reconditam quoque dictorum intellegentiam prouocabat.

si quis igitur senex est, et maturae aetatis in domino electus senex, ut in consequentibus iuxta septuaginta interpretes legimus, ac paruulorum reliquit infantiam, audiat quae dicuntur. qui autem adhuc habitat in terra, et non potest dicere: aduena sum et peregrinus sicut omnes patres mei, auribus percipiat. si factum est, inquit, istud in diebus uestris, aut in diebus patrum uestrorum. arte rhetorica ex rerum magnitudine attentum auditorem facit. nulla haec, inquit, aetas meminit, quae dicturus sum, nec uestro, nec patrum uestrorum atque maiorum facta sunt tempore. patres autem auos atauos que cognosce et filios filiorum, omnem deinceps sobolem, iuxta illud uergilianum: et nati natorum, et qui nascentur ab illis. et senes ergo et habitatores terrae, filiis uestris posteris que narrate; qui senex est, liberos suos doceat sacramenta; qui habitator est terrae, simplicem narret historiam. unde usque hodie nos qui in christo credimus, quorum cum moyse ablatum est uelamen ab oculis, et de quibus dicitur: cani hominis sapientia eius, filiis nostris secreta et mira narramus. iudaei autem qui habitant in terra, loquuntur terrena, et humi cohaerentia, de quibus scriptum est: qui de terra est, de terra loquitur; qui de caelo uenit, super omnes est. residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. lxx similiter. exordium sequitur narratio: ibi ut attentum faceret auditorem, magna et incredibilia se dicturum esse promisit, quae nec uetus sciret historia, nec praesens aetas facta cognosceret. hic erucam, et locustam, et bruchum et rubiginem posuit, ut quae singula raro eueniunt, omnia simul facta memorentur, et ideo mirabilia sint. erucam quae hebraice gezem, graece dicitur kampê~g, hebraei assyrios interpretantur, babylonios atque chaldaeos, qui de uno orbis climate procedentes, tam decem tribuum quam duarum, hoc est israelitici populi cuncta uastarunt. locustam autem, medos interpretantur et persas, qui subuerso imperio chaldaeorum, iudaeos habuere captiuos. bruchum, macedonas et omnes alexandri successores, maxime que regem antiochum cognomento epiphanem, qui instar bruchi sedit in iudaea, et omnes priorum regum reliquias deuorauit, sub quo machabaeorum bella narrantur. rubiginem referunt ad imperium romanorum, qui quarti et ultimi intantum oppressere iudaeos, ut de suis finibus eos pellerent. scribit plenius iosephus septem uoluminibus, uespasiani et titi narrans triumphos. aelii quoque hadriani contra iudaeos expeditionem legimus, qui ita hierusalem muros que subuertit, ut de urbis reliquiis ac fauillis, sui nominis aeliam conderet ciuitatem. haec quattuor regna quae subuertere iudaeam, in quattuor cornibus zacharias uidisse se scribit, dicente ad eum angelo: haec sunt cornua quae uentilauerunt iudam et israel et hierusalem. et rursum: leuaui, inquit, oculos meos et uidi; et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes, montes aenei; in quadriga prima, equi rufi; et in quadriga secunda, equi nigri; et in quadriga tertia, equi albi; et in quadriga quarta, equi uarii fortes. cum que propheta dixisset ad angelum qui loquebatur in eo: quid sunt haec, domine mi? respondit angelus: isti sunt quattuor uenti caeli, qui egrediuntur ut stent coram dominatore omnis terrae; et est sensus: isti sunt qui egrediuntur a facie domini, ut eius impleant uoluntatem. cum habitatoribus terrae percipimus auribus quid eruca, locusta, bruchus, rubigo significent, nunc cum senibus quod dictum est audiamus. quattuor esse perturbationes, quibus animarum sanitas subuertatur, omnes philosophorum scholae conclamant. duae praesentes sibi que contrariae, duae futurae mutuo dissidentes. praesentes, aegritudo et gaudium. aegritudinem animi dicimus, alioquin corporis non aegritudo, sed aegrotatio nominatur. aut igitur tristes sumus, et maerore conficimur, status que nostrae mentis euertitur; unde et apostolus monet, ne abundantiori tristitia absorbeatur frater. aut econtrario gaudemus, gestimus que laetitia, et bona nostra moderanter ferre non possumus; iusti que et fortis uiri est, nec aduersis frangi, nec prosperis subleuari, sed in utroque esse moderatum.

diximus de perturbatione praesentium; dicamus et de futurorum, in quibus metus aut spes est. aduersa timemus, prospera praestolamur; et quod aegritudo et gaudium operantur in praesenti, metus et spes faciunt de futuro, dum aut aduersa plus quam decet timemus esse uentura, aut prospera quae speramus intantum nos faciunt exsultare, ut non teneamus modum, maxime in his quae incerta sunt, quia futura sperantur potius quam tenentur. has perturbationes uno et nec pleno uersiculo illustris poeta comprehendit: hi metuunt cupiunt que - hoc de futuro -, dolent gaudent que - hoc de praesenti -, neque auras, inquit, respiciunt, clausi tenebris et carcere caeco. qui enim perturbationum tenebris obuoluuntur, clarum sapientiae lumen non ualent intueri. cauendum est igitur ne aegritudo, quasi eruca, nos comedat; ne locusta uastet in gaudio, huc illuc que uolitans, et gestiente laetitia, per diuersa se iactans; ne bruchus, id est pauor et futurorum metus, radices sapientiae deuoret, ne rubigo et desiderium futurorum res inutiles concupiscat, et nos perferat ad ruinam; sed ut in omnibus, quattuor quadrigas et quattuor cornua, et quattuor equos rufos, et uarios, et albos, et nigros, id est uel aduersa, uel prospera, uel ex utroque sociata, frenis sapientiae gubernemus. ego reor erucam esse incipientem in animo passionem quae tarda est, et discurrere non potest, et mora ipsa ac pertinacia ebibit et exsugit omnem uirorem; quam si non occiderimus, in nobis crescit et auolat, et nunc deuorat quicquid attigerit; nunc semesa dimittens, pergit ad alia, reuertens que ad pristinam sedem bruchus efficitur, ut non solum fruges et folia et cortices, sed et ipsam medullam deuoret tarditate. sin autem euenerit, quod tamen rarum est, ut etiam post bruchum uitalis quippiam in nobis spiritus resideat, cuncta rubigo populatur, ita ut stipulam et uile fenum uertat in nigredinem, ut non solum esui, sed et fimo inutilia sint. de his quattuor perturbationibus, in principio quoque amos, si uita comes fuerit, disseremus, ubi scriptum est: super tribus sceleribus, et super quattuor damasci, gazae, tyri, idumaeae, filiorum ammon, et moab, et iuda, et israel, non conuertam eos, dicit dominus. quas nos perturbationes interpretati sumus, graeci pathê~g appellant, quae si kakozêlôs~g in passiones uertamus, uerbum magis quam sensum uerbi expresserimus. expergiscimini, ebrii; et flete et ululate, omnes qui bibitis uinum in dulcedine, quoniam periit ab ore uestro. lxx: euigilate, qui ebrii estis in uino uestro; et plorate et plangite, omnes qui bibitis uinum in ebrietate, quoniam ablatum est de ore uestro. quasi senes atque presbyteri audire debemus: nulla res ita inebriat ut animi perturbatio. est tristitia quae ducit ad mortem, haec abominanda ebrietas. est ira quae iustitiam dei non operatur, et furori proxima, mentis suae impotem facit, intantum, ut labia tremant, dentes concrepent, uultus pallore mutetur. recte que illud laudatur archytae tarentini, qui cum uillico suo esset iratus: iam te inquit, occiderem, nisi iratus essem. quid referam de gaudio et uoluptate, et maxime amore, qui excaecat cordis oculos, et nihil aliud amantem, nisi id quod amat, cogitare permittit? annon est dicenda ebrietas, cum propter uile scortum, et ignominiosam corporis partem, animae libertas in seruiles blanditias inclinatur? cum laborem suum alterius facit esse delicias? cum furto, scelere atque periuriis, opes futurae praeparat uoluptati? et cum uideatur ab omnibus, se existimat non uideri, dummodo potiatur eo quod desiderat. sed et auaritia excaecat animum eius, cui nihil satis est; et muliebris timor et dulcium cupido uitiorum. unde dicitur ad eos: euigilate et expergiscimini, qui ebrii estis, nequaquam uino, ut in solis lxx continetur, sed omni perturbatione uitiorum. flete et plangite, et agite paenitentiam et assumite tristitiam quae ducit ad uitam, et ululate, omnes qui bibitis uinum in dulcedine, siue in ebrietate. dulcia enim sunt uitia, quia mel distillat de labiis mulieris meretricis; et idcirco in dei sacrificia non offertur, quoniam periit, siue ablatum est ab ore uestro uinum, ebrietas atque dulcedo quae uos deceperat. saepe quippe dei fit prouidentia, ut qui non cognouerunt eum in prosperis, cognoscant in aduersis; et qui diuitiis male abusi sunt, ad uirtutes penuria corrigantur. iuxta hunc sensum audiant senes, habitatores autem terrae percipiant auribus, de illo uino nunc praecipi, in quo est luxuria, et quo qui inebriati fuerint, regnum dei possidere non possunt. qui uini ebrietate sopitus est, euigilet et ploret ebrium se fuisse, et ululet, ut postea ululatus eius et fletus uertatur in risum, et gaudeat se ebrietatis materiam non habere, quae eum per abundantiam ebrium fecerat et uesanum. gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares eius, ut catuli leonis. posuit uineam meam in desertum, et ficum meam decorticauit; nudans spoliauit eam, et proiecit; albi facti sunt rami eius. lxx: quia gens ascendit super terram fortis et innumerabilis; dentes eius dentes leonis, et molares eius ut catuli leonis. posuit uineam meam in dissipationem, et ficos meas in confractionem; scrutans scrutatus est eam, et proiecit; dealbauit ramos eius.

iudaei putant in diebus ioel tam innumerabilem locustarum super iudaeam uenisse multitudinem, ut cuncta complerent; et non dicam fruges, sed ne uinearum quidem et arborum cortices ramos que dimitterent, ita ut, omni uirore consumpto, albentes arborum rami, et sicca uinearum flagella remanerent. hoc utrum factum nec ne sit, liquido affirmare non possumus; neque enim regum et paralipomenon narrat historia. quod utique si fuisset, quomodo famem sub helia trium annorum et sex mensium legimus, numquam scriptura tacuisset. tantum dicimus, quod sub metaphora locustarum, hostium describatur aduentus, siue assyriorum et babyloniorum, qui tunc imminebant; siue medorum atque persarum, qui post futuri erant; siue macedonum, quos multo post tempore fuisse cognouimus; siue ultimo romanorum, de quibus supra diximus. licet nunc nobis magis de babylonis dici uideatur atque chaldaeis, quorum crudelitas in populum dei feritas que describitur; et, ni fallor, uideor mihi in hoc propheta aliquid repperisse. narratur impietas hostium sub figura locustarum et rursum sic de ipsis locustis dicitur, quasi hostibus comparentur, ut cum locustas legeris, hostes cogites, cum hostes cogitaueris, redeas ad locustas. ascendit ergo gens locustarum de solitudine, siue exercitus chaldaeorum super terram dei, fortis et innumerabilis. quid enim locustis innumerabilius et fortius, quibus humana industria resistere non potest? dentes eius, gentis uidelicet locustarum - omnia autem tropikôs~g intellege -, quasi dentes leonis, et molares illius ut catuli leonis, ut qui in fortitudine et multitudine locustis coaequantur, in ferocitate et crudelitate leonibus comparentur. haec, inquit, gens posuit uineam meam in desertum, quam de aegypto transtuli, et plantaui, et ficum meam decorticauit, populum iudaeorum, ad quem uenit saluator, ut comederet fructus, et non inuenit, maledixit que ei et aruit in aeternum. omnia autem sub metaphora locustarum dicta noscamus, quae intantum cuncta populantur, ut derodant arborum cortices, exutas que proiciant, et omni uirore consumpto, albos ramos et aridos derelinquant. dicimus iuxta historiam; transeamus ad intellegentiam spiritalem, ut cum senibus audire possimus: ascendit gens super terram dei, animam uidelicet humanam. omnes enim animae dei sunt; sicut anima patris, sic et anima filii. et ascendit gens principum mundi istius, et tenebrarum, et spiritalia nequitiae in caelestibus, aduersum quos nobis est lucta atque certamen, de quibus dicitur: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, cuius gentis dentes sunt sicut dentes leonis, de quo petrus apostolus loquitur: aduersarius noster diabolus, quasi leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. et molares illius quasi catuli leonis. catulum leonis, uel eum intellege, qui eleuatur contra omne quod dicitur deus et religio, uel certe omne dogma peruersum. de cuius contritis molaribus, qui intrinsecus latent et non uidentur, ne facile uitentur, etiam psalmista laetatur dicens: molas leonum confringet dominus. si ergo dederimus locum huic genti, ut ascendat in nos, statim ponet uineam nostram in desertum, de qua uinum facere solebamus, quod laetificat cor hominis; et ficus nostras decorticat, siue confringit, ne habeamus in nobis spiritus sancti dona dulcissima, ne sub nostra uinea et ficu uir sanctus requiescat, sub quibus cum fuerit, aduersariorum impetum non timebit. nec sufficit huic genti uineam disperdere, ficum que confringere, nisi scrutans scrutetur eas, et quicquid in illis uitale fuerit, interficiat ut omni uirore consumpto, albi atque emortui ramusculi remaneant, et compleatur in nobis: si in uiridi ligno haec faciunt, in sicco quid facient? plange quasi uirgo accincta sacco, super uirum pubertatis tuae. lxx: plange ad me super sponsam accinctam cilicio, super uirum suum uirgineum. uir pubertatis, siue, ut septuaginta transtulerunt, parthenikos~g, quem uulgo uirgineum uocant, eo quod primus florem uirginitatis abstulerit, non alius intellegitur nisi deus, qui in abraham, isaac et iacob despondit sibi uirginem sponsam nulla idololatriae sorde maculatam. ad quam et per hieremiam loquitur: non ut dominum me uocasti, et patrem, et principem uirginitatis tuae. unde et apostolus ad credentes loquitur: despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere christo. quamdiu cum hac sponsa sponsus fuerit, non potes ieiunare, nec plangere, nec absentis sponsi desiderium lacrimis indicare. cum autem ablatus fuerit sponsus ab ea, plangit et plorat, et accingit se sacco et cilicio, et pro zona reste circumdatur. intelleximus qui sponsus sit uirginalis; uerum quia iste sponsus, siue maritus, non solum uirginem accepit sponsam, sed et meretricem in osee duxit uxorem, propterea scriptum est in deuteronomio: si egressus fueris contra inimicos tuos et tradiderit eos dominus deus in manu tua, captiuos que duxeris, et uideris in numero captiuorum mulierem pulchram, et adamaueris eam, uolueris que habere uxorem; introduces in domum tuam, quae radet caesariem, et circumcidet ungues suos, et deponet uestem in qua capta est, sedens que in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense, et postea intrabis ad eam, dormies que cum illa, et erit uxor tua. huiuscemodi mulieris non est maritus, id est dominus uirginalis, sed meretricem de gentium sordibus ducit uxorem. quod et de omni anima credentium possumus dicere. si a parua aetate credidit domino, habet sponsum dominum uirginalem.

sin autem ex iudaeis, siue gentilibus, et haereticorum spurcissimis faecibus, ad fidei uenerit ueritatem, et de tenebris ad lucem transierit, habebit quidem sponsum, sed non uirgineum; et de huiuscemodi hominibus dicitur: in aegypto fractae sunt mammae tuae, et ibi deuirginata es. periit sacrificium et libatio de domo domini et luxerunt sacerdotes ministri domini; depopulata est regio, luxit humus, quoniam deuastatum est triticum. confusum est uinum, elanguit oleum, confusi sunt agricolae. ululauerunt uinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri; uinea confusa est et ficus elanguit; malogranatum et palma et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. lxx: ablatum est sacrificium et libatio de domo domini; lugete, sacerdotes ministri domini, quoniam desolati sunt campi; lugeat terra, quoniam afflictum est triticum, aruit uinum, imminutum est oleum, aruerunt agricolae; lugete, possessiones, pro frumento et hordeo, quia periit uindemia de agro, uinea aruit, et ficus imminutae sunt; malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri arefacta sunt, quoniam confuderunt gaudium filii hominum. quantum ad historiam pertinet, ob locustarum, siue hostium multitudinem, qui sub earum specie describuntur, uastatis omnibus atque consumptis, periit sacrificium et libatio de domo domini, quorum alterum de simila, alterum de uino offerre soliti erant. idcirco luxerunt sacerdotes, qui sunt ministri domini, nec sacrificiis, nec libamentis rite celebratis maxime quia et decimae, quas accipere consueuerant, nequaquam oblatae sunt. regio enim uniuersa populata est. luxit humus, metônumikôs~g pro eo quod est: hi qui uersabantur in humo; triticum, uinum oleum que elanguit, ipsi quoque agricolae et uinitores confusi sunt et ululauerunt, quia non solum frumentum, sed hordeum quoque, quod uilius fertilius que est, aruit. et legumina quae ego puto significari in eo quod ait: periit messis agri, id est cuncta quae solet humus gignere. quid loquar de frumento, uino oleo que et hordeo, cum etiam arborum poma siccata sint, ficus elanguerit, et malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna, uel infructuosa uel fructifera, locusta uastante consumpta sint? quae facta sunt omnia, ut auferretur, siue confunderetur gaudium a filiis hominum. possumus haec eadem et post aduentum dicere saluatoris accidisse populo iudaeorum, quando pari furore clamantes dixerunt: crucifige, crucifige talem, non habemus regem nisi caesarem; quando circumdata est hierusalem ab exercitu, et in tantam necessitatem uenerunt famis ac pestilentiae, ut filiorum necdum maturis corporibus uescerentur; et sacrificia uniuersa sublata sunt, et confusum est gaudium a filiis hominum, quia gaudium recipere noluerunt, de quo angelus loquitur ad pastores: annuntio uobis gaudium magnum. iuxta anagôgên~g iste nobis sensus uidetur: postquam sponsa quae receperat doctrinam dei, per peccata a sponso fuerit separata, et pro byssinis lineis que uestibus, cilicio circumdata, id est habitum lugentis assumpserit, tunc peribit sacrificium, de quo scriptum est: sacrificium deo spiritus contribulatus, et uini libatio, quod laetificat cor hominis, de domo dei quae est ecclesia, dicente apostolo ad timotheum: ut scias quomodo in domo dei conuerseris, quae est ecclesia dei uiuentis. auferetur autem sacrificium et libatio de domo domini, quando multiplicata iniquitate, refrixerit caritas multorum; et principes populi ac ministri altaris uiderint campos et plana credentium fructus non afferre uirtutum, sed omnia uitiis inhorrescere, quando frumentum et hordeum, uineas que et oleum, eruca, locusta, bruchus, rubigo consumpserint, et nequaquam habuerimus calicem, de quo scriptum est: calix tuus inebrians quam praeclarus est: et perierit oleum, de quo in ecclesiaste legimus: omni tempore sint candida uestimenta tua, et oleum de capite tuo non deficiat, quo exhilaratur facies et caput ieiunantis ungitur. tunc confundentur agricolae, cum uiderint in possessionibus suis non nasci triticum, quo aluntur homines, et hordeum quo iumenta irrationabilia sustentantur, et confusam esse uineam, de qua scriptum est: uinea frondosa israel fructus abundans in ea; exspectante domino, ut faceret uuas, et fecit spinas. ficus quoque elanguit sub qua fuit, antequam crederet, nathanael, et malogranatum, cuius cortici genae sponsae in cantico comparantur; et palma quae perdito uirore, siccata est, de qua olim dicebatur: iustus autem ut palma florebit; et malum de quo in eodem cantico legimus: sicut malum in medio lignorum ita fratruelis meus in medio filiorum. quid necesse est omnes arbores percurrere, cum uniuersa aruerint, et pro gaudio atque laetitia, filios hominum maeror oppresserit et confusio? accingite uos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri dei mei, quoniam interiit de domo dei uestri sacrificium et libatio; sanctificate ieiunium, uocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum dei uestri, et clamate ad dominum. lxx: accingite uos et plangite, sacerdotes; lamentamini qui ministratis altari; ingredimini, dormite in saccis, ministri dei, quoniam defecit de domo dei uestri sacrificium et libatio; sanctificate ieiunium, praedicate curationem; congregate senes, omnes habitatores terrae in domum dei uestri, et clamate ad dominum uehementer. qui sanctus sacerdos est, et comedit pascha domini, accingatur balteo castitatis, et audiat cum apostolis: sint lumbi uestri accincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur et plangat, uel propria delicta, uel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et cubet, uel dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas offenderat deum, uitae austeritate compenset. qui enim mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. accingantur autem sacerdotes et plangant et ululent, et dormiant in sacco, propheta eos ad paenitentiam cohortante, qui dicit: ministri dei mei, quoniam interiit de domo dei uestri sacrificium et libatio, de quibus supra dictum est. nec sufficit flere, uel plangere et habitum lugentis assumere, nisi sanctificent ieiunium, et uocent coetum. si omne ieiunium placeret deo, numquam diceret: sanctificate ieiunium, et: non tale ieiunium elegi, dicit dominus. et in euangelio condemnantur qui exterminant facies suas, ut uideantur hominibus ieiunare; et in diebus, inquit, ieiuniorum uestrorum percutitis pugnis, et opprimitis pauperem. idcirco nunc dicit: sanctificate ieiunium. ieiunat manichaeus et multi haeretici, maxime que encratitae, quorum princeps tatianus est, sed hoc ieiunium saturitate et ebrietate deterius est. et uocate coetum, siue curationem, ut per paenitentiam nostra peccata curemus.

pro coetu in hebraico legitur arasa, quod symmachus synodum, aquila diem collectae interpretatus est. congregate senes, quorum aetas uicina morti, maturae que sententiae, magis timorem et cultum suscipit dei. omnes quoque habitatores terrae, de quibus supra dixerat: audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, ut et senes et habitatores terrae in domum dei, quae est ecclesia, congregentur. cum que fuerint in ecclesia et de dispari grege sacerdotum et populi, senum et habitatorum terrae, unus grex fuerit effectus, clamate, inquit, ad dominum in cordibus uestris et dicite: ah, ah, ah diei, quia prope est dies domini, et quasi uastitas a potente ueniet. lxx: heu mihi, heu mihi, heu mihi in die, quoniam iuxta est dies domini, et quasi miseria de miseria ueniet. pro eo quod nos transtulimus, a potente, et hebraice dicitur saddai, quod unum esse de decem dei nominibus, aliquotiens diximus, lxx interpretati sunt miseriam, sud pro saddai legentes. uox igitur sacerdotum et populi ad dominum clamantis inducitur, ut tertio dicant: heu mihi. credo, quia propter peccata quae fecerunt, sanctam offenderant trinitatem. dies autem retributionis omnium delictorum illa est, de qua uniuersi scribunt prophetae, et maxime esaias clamitat: ecce dies domini insanabilis uenit, furoris et irae, ut ponat uniuersum orbem desertum, et peccatores perdat ex eo. hic dies recte appellatur insanabilis, quia cum dies iudicii uenerit, non erit locus paenitentiae, qui aeternitati comparatus, prope est, et non longe. quod que sequitur: et quasi miseria de miseria ueniet, siue, uastitas a potente ueniet, hic sensus est, quod mala succedant malis, et omnis afflictio deo iudice dispensetur, qui potest corpus et animam perdere in gehennam. quod generaliter de die iudicii diximus, specialiter referamus ad tempus iudaicae captiuitatis, quando hierusalem capta, templum que destructum est; non multo enim post tempore uenit et decem et duarum tribuum ab assyriis chaldaeis que captiuitas, praedicitur que uentura, ut cum uenerit, non casu accidisse uideatur, aut hostium fortitudine sed ira et comminatione dei, uel certe, agente populo paenitentiam, non ueniat quae uentura est, si permanserit in delictis. numquid non coram oculis nostris alimenta perierunt, de domo dei nostri, laetitia et exsultatio? lxx: ante oculos uestros alimenta perierunt, de domo dei nostri laetitia et gaudium. ante oculos pereunt alimenta peccantium, quando iam speratae fruges e manibus auferuntur, et praeuenit locusta messorem, ut quod spe in horreis conditum est, bruchus et rubigo consumant. his quoque qui in ecclesia commorantur, pro qualitate meritorum, frumentum spiritus, et hordeum litterae si peccauerint tollitur, ut patiantur famem sermonis dei. cum que fuerint alimenta sublata, consequenter gaudium et laetitia tollitur de domo dei, ut qui audiebant ante apostolum dicentem: gaudete in domino semper, iterum dico gaudete, postea dominum audiant ad paenitentiam prouocantem: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. computruerunt iumenta in stercore suo; demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum; quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis, sed et greges pecorum disperierunt. lxx: subsaltauerunt uituli in praesepibus suis; dissipati sunt thesauri, suffossa sunt torcularia, quia arefactum est triticum; quid reponemus nobis? fleuerunt armenta boum, quia non erant pascua eis, et greges ouium disperierunt. postquam alimenta perierunt, et de domo dei gaudium laetitia que sublata sunt, iumenta quoque computruerunt in stercore suo, siue, iuxta intellegentiam spiritalem, lasciuierunt in praesepibus suis, et calcitrauerunt contra creatorem suum, ut impleretur quod scriptum est: si saturati non fuerint, murmurabunt. computrescit in stercore suo cuius deus uenter est, et qui dicit: manducemus et bibamus, cras enim moriemur; huic demolita sunt horrea futurae felicitatis, et apothecae aeternae abundantiae dissipatae sunt, uel subuersa sunt torcularia, quia si frumenta et uina non fuerint, frustra horrea et torcularia praeparantur. cum que omnia aruerint, tunc uoce flebili querentur et dicent: quid reponemus nobis? quod que sequitur iuxta lxx: fleuerunt armenta boum, quoniam non sunt eis pascua, compellit nos non de bobus et armentis accipere quae dicta sunt, sed de his, qui propter simplicitatem boues uocantur et oues. de quorum pascuis saluator loquitur: ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. haec autem omnia intellege sub metaphora erucae, locustae, bruchi et rubiginis, quod sublatis frugibus atque uastatis, fames et pestilentia cuncta possederint. ad te, domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis; sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum; et ignis deuorauit speciosa deserti. lxx: ad te, domine, clamabo, quoniam ignis consumpsit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna agri, et iumenta campi suspexerunt ad te, quoniam arefactae sunt emissiones aquarum; et ignis deuorauit speciosa deserti. propheta clamante ad dominum, uel populo per prophetam, quia ignis comederit speciosa deserti et flamma succenderit omnia ligna regionis, bestiae et iumenta agri, siue campi, suspexerunt ad dominum, quasi areola sitiens imbrem.

hoc enim uno uerbo significat aquila dicens eprasiôthê~g; et suspexerunt ad eum, quoniam aruerunt fontes, uel emissiones aquarum, et ignis deuorauit speciosa deserti, quod scilicet hoc eruca et locusta et bruchus fecerint et rubigo, quod ignis in stipula, flamma in uepribus. speciosa autem deserti, quae hebraice dicuntur naoth, intellegamus aut plana camporum, aut pratorum florentia, aut uirentia herbis loca, quae pascua praebuere iumentis. clamare autem ad dominum per prophetam, et iumenta ad eum suspicere fecit ignis, qui deuorauit speciosa deserti, et flamma quae succendit omnia ligna regionis, ut fruges et poma pariter interirent, et quia siccati sunt fontes aquarum; et quicquid in deserto poterat inueniri, uorax flamma consumpsit. simul que consideremus, quod nisi propter angustiam, et ablationem deliciarum, nec propheta, nec bestiae clamassent ad dominum, aut ad dominum suspexissent, quod quidem et ad iustum quondam uirum referri potest; qui cum declinauerit et fecerit malum, nequaquam ei uirtutes pristinae proderunt; sed iudicabit eum dominus in quibus inuenerit. speciosa deserti appellare possumus, de quibus scriptum est: plures filii desertae magis quam eius quae habet uirum. flamma autem quae succendit omnia ligna regionis, illa esse credenda est, quae immittitur ardentibus diaboli sagittis, ut nihil in nobis bonarum frugum remaneat; sed cuncta incendio consumantur. omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum; et non solum propheta, uel populus per prophetam, qui rationale animal est, sed iumenta quoque, de quibus dictum est: homines et iumenta saluos facies, domine. et alibi: quasi iumentum factus sum apud te. et iterum: seminabo eos semine hominum et iumentorum suspexerunt ad dominum, et rorem illius misericordiae flagitarunt, quia exsiccati sunt fontes aquarum, quos ceruus desiderat. et de quibus dominus loquitur per hieremiam: me dereliquerunt fontem aquae uiuae. siccatis autem fontibus aquarum, qui arentia quaeque irrigant atque refrigerant, consequenter quicquid in nobis pulchrum fuit, ignis ardore consumptum est, de quo dominus loquitur in euangelio: uidebam satanam quasi fulgur cadentem de caelo.

Caput 2

canite tuba in sion; ululate in monte sancto meo. conturbentur omnes habitatores terrae, quia uenit dies domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes, populus multus ac fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. ante faciem eius ignis uorans et post eum exurens flamma; quasi hortus uoluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum; quasi aspectus equorum, aspectus eorum, et quasi equites sic current, sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient; sicut sonitus flammae ignis deuorantis stipulam, uelut populus fortis praeparatus ad praelium, a facie eius cruciabuntur populi; omnes uultus redigentur in ollam, sicut fortes current, quasi uiri bellatores ascendent murum; uiri in uiis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis; unusquisque fratrem suum non coartabit, singuli in calle suo ambulabunt. sed et per fenestras cadent et non demolientur, urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur; a facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum; et dominus dedit uocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia uerbum eius. magnus enim dies domini et terribilis ualde, et quis sustinebit eum? lxx: canite tuba in sion, praedicate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quoniam adest dies domini, quoniam iuxta est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et pruinae; sicut mane fundetur super montes populus multus et fortis, similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque ad annos generationis generationum. ante eum consumens ignis, et post eum flamma succensa. sicut paradisus uoluptatis terra ante faciem eius; et posteriora illius sicut campus solitudinis, et qui saluetur non erit ei; sicut aspectus equorum, aspectus eorum, et sicut equites sic persequentur. sicut uox quadrigarum super uertices montium exsilient, et sicut uox flammae ignis deuorantis stipulam; et sicut populus multus et fortis praeparatus ad praelium, a facie eius conterentur populi, omnis uultus sicut adustio ollae; sicut pugnatores current, et sicut uiri bellatores ascendent super muros, et unusquisque in uia sua ambulabit, et non declinabunt a semitis suis; singuli a proximo suo non recedent, aggrauati armis suis ibunt, et in iaculis suis cadent, et non consumentur; urbem apprehendent, et super muros discurrent; super domos ascendent et per fenestras intrabunt sicut fures, a facie eius confundetur terra, et commouebitur caelum, sol et luna contenebrabuntur, et stellae auferent lumen suum; et dominus dabit uocem suam a facie fortitudinis suae, quoniam multa sunt nimis castra eius, quoniam fortia opera sermonum illius, quia magna dies domini magna et illustris nimis, et quis erit sufficiens ad eam? rursum per metaphoram locustarum, describitur impetus chaldaeorum, et iubetur propheta, immo per prophetam omnibus qui possunt dei audire sermonem, ut quasi tuba exaltent uocem suam, et in sion praedicent, et clangant in monte sancto eius, ut ad strepitum clamoris et buccinae omnis hierusalem populus contremiscat. cum que, ait, cecineritis, hoc dicite: nequaquam dies domini ultra differetur, id est dies ultionis atque uindictae; adest uicina captiuitas, iam de suo loco babyloniorum est egressus exercitus, prope est dies tenebrarum, et angustiae, dies caliginis et nubis et turbinis, in qua auferetur lumen omne laetitiae, et cuncta tenebris opprimentur. sicut, inquit, mane et diluculum subito tenebras fugat, et cunctos montes aurora collustrat: ita babyloniorum super omnem terram uestram fundetur exercitus. nec putetis turbam esse inualidam, populus multus et fortis est, cuius similis nec in praeteritum, nec in futurum, ulla gens alia poterit inueniri; quicquid attigerit, quasi uorax flamma consumet, nihil que post se integrum derelinquet; quasi hortus et paradisus uoluptatis omnis terra est, quam non tetigerit; quasi solitudo et desertum, quicquid fuerit depraedatus, neque ullus poterit inueniri qui illius effugiat manus. aspectus eorum quasi ferocium equorum, et quasi equites huc illuc que discurrent. non quo babylonii equitibus comparentur, sed quo locustae per translationem hostium quasi equites dicantur huc illuc que discurrere: sicut sonitus, inquit, quadrigarum et curruum, sic erit sonitus locustarum. super capita montium exsilient, ut omnia excelsa conscendant; et sicut stipulam cito flamma consumit, ita sonitus et terror uocis eorum cuncta populabitur. quod que infert: uelut populus fortis praeparatus ad praelium, rursum ad locustas refert, ut non quasi de hostibus, sed quasi de locustis referre uideatur; et tamen dum locustas legimus, babylonios cogitemus. tantus terror erit, ut omnes per circuitum nationes, et animo et corpore perhorrescant, immo crucientur; et pauoris magnitudine, uultus omnium in ollae similitudinem conuertantur, quae igne combusta, nigredinem et fuliginem foedi monstret aspectus. discurrent, inquit, quasi uiri fortes, haud dubium quin locustae: et quasi uiri bellatores ascendent murum, ut murorum sublimitas impetum fortium prohibere non ualeat, et nequaquam per portas, sed per muros ingrediantur: singuli in uiis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.

hoc nuper in hac prouincia uidimus. cum enim locustarum agmina uenerint, et aerem qui inter caelum et terram est occuparint, tanto ordine ex dispositione iubentis dei uolitant, ut instar tesserularum quae in pauimentis artificis figuntur manu, suum locum teneant, et ne puncto quidem, et, ut ita dicam, ungue transuerso declinent ad alteram. et ut apertam faceret metaphoram, et per fenestras, ait, cadent, et non demolientur. nihil enim locustis inuium est, cum et agros, et sata, et arbores, et urbes, et domos, et cubiculorum secreta penetrent. hoc autem de locustis dicitur, ut de hostibus intellegatur. quod que nos interpretati sumus per fenestras cadent, et non demolientur, lxx transtulerunt, aggrauati in armis suis ibunt, et in iaculis suis cadent et non consumentur, quod nequaquam mihi uidetur expositionis ordini conuenire, sed in eo errorem esse generatum, quia sala uerbum hebraicum, illi iacula, nos fenestras intelleximus. seruat que coeptam narrationem, ut eos dicat urbem ingredi, in muris discurrere, domos que conscendere, et per fenestras intrare quasi fures, non quod furum timorem habeant qui uictores sunt, sed ut fures solent ingredi per fenestras, et occulte rapere, sic illi, clausis ianuis, ne ulla sit mora, per fenestras tota irrumpent audacia. a facie istiusmodi locustarum terra contremuit, et caeli moti sunt, quae dicta hyperbolice sentiamus, non quod locustarum aut hostium tanta uis sit, ut possit mouere caelos, et terram concutere, sed quod aduersa patientibus prae terroris magnitudine, et caelum ruere et terra fluctuare uideatur. denique prae multitudine locustarum obtexentium caelum, sol et luna conuertentur in tenebras, et stellae retrahent splendorem suum, dum lumen in medio nubes posita locustarum, ad terram non sinit peruenire. dominus quoque dabit uocem suam ante faciem tam potentis exercitus, quia multa sunt castra eius, et magnitudo uirtutis illius in paruis quoque animantibus demonstratur. haec autem multa castra, et innumerabilia fortia sunt nimis, et facientia uerbum illius. quo dicto ostenditur babylonios dei uoluntate uenturos, et illius imperio parituros. magnus est, inquit, dies domini, quo capienda est hierusalem, et ualde terribilis; et nullus eum poterit sustinere, et de necessitate captiuitatis aut mortis euadere. iunctam et cohaerentem sibi pericopen diuidere nolui, ne quod sensu unum erat, diuersis capitulis carperetur. transeamus ad intellegentiam spiritalem, singula quaeque repetentes. tubarum buccinarum que clangorem non solum in leuitico et numerorum libro legimus, in quibus iubetur, ut duas argenteas tubas faciat moyses, quibus et in kalendis, et in septimo mense, prima die mensis, et in iubilaeo, et in ceteris festiuitatibus, et quando ad bella procedunt, canant hi qui huic officio mancipati sunt, sed etiam muros iericho ad tubarum clangorem scriptum est corruisse. et dominus angelum missurum se dicit esse cum clangore tubae, et apostolus resurrectionem mortuorum, ad tubae sonitum fieri praedicat. et in apocalypsi quoque ioannis legimus, septem angelos accepisse tubas singulas, quibus per ordinem canentibus, facta sunt quae scriptura describit. praecipitur ergo nunc sacerdotibus et magistris, ut exaltent quasi tuba uocem suam, et impleant illud quod scriptum est: in montem excelsum ascende qui euangelizas sion; exalta uocem tuam qui annuntias hierusalem, ut canant tuba in sion, id est in ecclesia, quae interpretatur specula atque sublimitas. et in sancto dei monte qui christus est, ut conturbentur, siue confundantur omnes habitatores terrae, et confusio eos pertrahat ad salutem. diem autem domini, diem intellege iudicii, siue diem exitus uniuscuiusque de corpore. quod enim in die iudicii futurum est omnibus, hoc in singulis die mortis impletur. dies tenebrarum est et angustiae, dies nubis et turbinis; quia cuncta poenarum plena sunt atque cruciatuum. ueniet angelorum populus multus et fortis, ut reddat unicuique secundum opera sua; et sicut mane et aurora consurgens primum occupat montes, sic iudicium ab excelsis et potentibus incipiet, ut potentes potenter tormenta patiantur. similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque ad annos generationis et generationis. omnia enim mala, quae ueteribus historiis continentur, et aut inundatione maris, aut alluuione fluminum, aut pestilentia, morbis, fame, bestiis, hostium uastitate, hominibus acciderunt; his suppliciis, quae in die sunt reddenda iudicii, non poterunt comparari. ante faciem huius populi qui fortis et multus est, erit ignis uorans, siue consumens, ut omne in nobis fenum, ligna, stipulam que consumat. unde et de deo dicitur: deus ignis consumens est, et post eum urens flamma; ut nihil absque suppliciis derelinquat. quemcumque hic populus non attigerit nec inuenerit in eo combustionis materiam horto dei et paradiso assimilabitur uoluptatis, qui hebraice dicitur eden. si quem autem exusserit, quasi solitudinem in cinerem rediget ac fauillas, nec est qui furorem eius possit euadere, cuius crudelis aspectus frementium equorum habebit similitudinem; et sic discurrent ad cruciandos quos in potestatem acceperint, quasi equites huc illuc que uolitantes; terribilis erit sonitus eorum, quasi quadrigarum per prona currentium; et super capita montium exsilient, excelsos quosque et in ecclesiae culmine constitutos cruciare cupientes.

et quia ante faciem eorum ignis est uorans, atque consumens, sic cuncta uastabunt, quomodo stipulam flamma consumit; ita uenient ad puniendum, ita expediti erunt et parati, ut populus fortis ad praelium. tantus erit timor omnium, tanta conscientia peccatorum, ut nullus luceat, nec splendorem habeat gaudii, sed instar adustae ollae facies eius uertatur in tenebras. ascendent murum et omnem munitionem; iniunctum que sibi explentes opus, non declinabunt in partem alteram, sed haerebunt miserorum suppliciis, nec tormentis eorum satiabuntur, sed unusquisque credita sibi in peccatores supplicia prosequetur. sed et per fenestras intrabunt, siue cadent uel aggrauati armis suis ambulabunt, et in iaculis eorum cadent hi, quos acceperint consumendos. hae sunt fenestrae, de quibus et hieremias dicit: mors intrauit per fenestras nostras; per omnes enim sensus nostros ingredi hostes desiderant, et capere urbem bonae conscientiae, et per nostra munimenta discurrere, domos que quas nobis bonis operibus aedificauimus, destruere. omnia autem faciunt introeuntes per fenestras, quasi fur, libere enim non ingrediuntur, ut sagittent in obscuro rectos corde. a facie istius populi, qui est multus et fortis, terra contremuit, et caeli commoti sunt. caelum enim et terra transibunt, uerbum autem domini permanet in aeternum. sed et sol et luna tanta miserorum supplicia uidere non poterunt, et maerebunt, non habentia officii sui iustitiam, et pro claro lumine, tenebris operientur horrendis; stellae quoque retrahent fulgorem suum dum etiam qui sancti sunt praesentiam domini absque formidine non uidebunt. in his omnibus dabit dominus uocem suam, ante faciem exercitus sui. quomodo enim babylonii punientes hierusalem, dei uocantur exercitus, sic angeli pessimi de quibus scriptum est: furorem et iram et angustiam, immissionem per angelos pessimos, dei exercitus dicuntur et castra illius nominantur, dum domini faciunt uoluntatem. magnus est dies domini atque terribilis, de quo alibi scriptum est: ut quid desideratis diem domini? et hic est tenebrae, et non lux; et terribilis ualde; rarus que aut nullus eum poterit sustinere, quin in se praebeat materiam saeuiendi. nunc ergo dicit dominus: conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio, et in fletu et in planctu; et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra, et conuertimini ad dominum deum uestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia; quis scit si conuertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen domino deo nostro? lxx: et nunc dicit dominus deus noster: conuertimini ad me de toto corde uestro, in ieiunio, et in fletu et in planctu; et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra; et conuertimini ad dominum deum uestrum, quia misericors et miserator est, patiens et multae misericordiae, et paenitens super malitiis; quis nouit si reuertatur et paeniteat eum, et dimittat post se benedictionem, sacrificium et libamen domino deo nostro? superius capitulum ab eo loco ubi scriptum est: canite tuba in sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, usque ad eum locum, ubi legimus: magnus est dies domini et terribilis ualde, quis sustinebit eum? per translationem locustarum, aduentum nuntiat chaldaeorum, et quae mala uentura sint populo. nunc eos ad paenitentiam prouocat, et conuerti ad dominum cohortatur, ut tota mente correcti, non patiantur quae dominus comminatur; et est sensus: omnia quae sermone praeterito continentur, propterea sum locutus, ut uos mea comminatione terrerem. unde conuertimini ad me in toto corde uestro, et animi paenitentiam ieiunio et fletu et planctibus indicate; ut nunc ieiunantes postea saturemini, nunc flentes postea rideatis, nunc plangentes postea consolemini. et quia consuetudinis est, ut in tristibus atque aduersis scindatis uestes, quod et pontifex ad domini saluatoris crimen augendum in euangelio fecisse memoratur; et paulum et barnabam audientes uerba blasphemiae, legimus perpetrasse. idcirco ego praecipio uobis, ut nequaquam scindatis uestimenta, sed corda quae plena sunt peccatis, quae instar utrium, nisi scissa fuerint, sponte rumpentur. cum que hoc feceritis, redite ad dominum deum uestrum, quem uobis priora peccata alienum fecerant; nec desperetis ueniam scelerum magnitudine, quia magna peccata magna delebit misericordia. est enim benignus et misericors, malens paenitentiam peccatorum, quam mortem, patiens et multus in misericordia, qui non humanam imitetur impatientiam, sed longo tempore nostram paenitentiam praestoletur; et praestabilis, siue paenitens super malitiis, ut si nos egerimus super peccatis paenitentiam, et ipsum paeniteat comminationis suae, et mala quae comminatus est nobis non inferat, nostrae que mutatione sententiae, et ipse mutetur. malitiam autem in hoc loco non contrariam uirtuti debemus accipere, sed afflictionem, iuxta illud quod alibi legimus: sufficit diei malitia sua. et: si est in ciuitate malitia, quam dominus non fecerit. similiter que quia supra dixerat, benignus et misericors, patiens et multus in misericordia, et praestabilis, siue paenitens super malitiis, ne forsitan magnitudo clementiae nos faceret neglegentes, ex persona prophetae iungit et dicit: quis scit si conuertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem? ego, inquit, hortor, quod meum est, ad paenitentiam, et deum ineffabiliter noui esse clementem, dicente dauid: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. sed quia profundum diuitiarum et sapientiae et scientiae dei nosse non possumus, sententiam tempero, et opto potius quam praesumo, dicens: quis scit si conuertatur et ignoscat? quod ait quis, aut impossibile, aut difficile sentiendum est: sacrificium et libamen domino deo nostro; ut postquam dederit benedictionem, et nostra nobis peccata donauerit, deo hostias offerre ualeamus. canite tuba in sion, sanctificate ieiunium, uocate coetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate paruulos et sugentes ubera.

egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo. inter uestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri domini, et dicent: parce, domine, populo tuo, et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. quare dicunt in populis: ubi est deus eorum? lxx: clangite tuba in sion, sanctificate ieiunium, praedicate curationem, congregate populum, sanctificate ecclesiam, elegite senes; congregate paruulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. inter crepidinem et altare plorabunt sacerdotes ministri domini, et dicent: parce, domine, populo tuo, et ne dederis hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eorum gentes, ne dicant in nationibus: ubi est deus eorum? adhuc eos ad paenitentiam cohortatur, antequam ueniat hostilis exercitus. supra, inquit, dixeram: canite tuba in sion, ululate in monte sancto meo, et reliqua, quia uenit dies domini, quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis, annuntians uobis populum multum et fortem esse uenturum, qui uestras possessiones urbes que subuerteret. nunc quia benignus sum et misericors, patiens et multus misericordia, rursum praecipio et dico: clangite tuba in sion, et paenitentiam in populis praedicate; sanctificate ieiunium, praedicate curationem, siue coetum, de quibus iam ante diximus: congregate populum, ut qui dispersus peccauerat, congregatus peccare desistat. sanctificate ecclesiam, ut nullus in ecclesia non sanctus sit, ne forsitan impediantur orationes uestrae, et modicum fermentum totam massam corrumpat. coadunate, siue elegite senes, ut non aetas in eis, sed sanctitas eligatur. congregate quoque paruulos et sugentes ubera, ne ulla sit aetas quae non conuertatur ad dominum. paruulos atque lactentes, de quibus in psalmis et in euangelio legimus: ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. quos petrus rationali et absque dolo dicit lacte nutritos, quibus paulus loquitur: lac uobis potum dedi, non escam; quorum et saluator meminit: ne contempseritis unum de minimis istis. egrediatur quoque sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, ut in tempore ieiunii, uocationis et coetus, sanctificationis ecclesiae, electionis senum, congregationis paruulorum et sugentium ubera, non seruiat sponsus et sponsa operi nuptiali, quibus et lege permissum est, ut ad bella non procedant. unde et apostolus recedendum parumper a coitu praecipit, ut uacare possimus orationi. ergo qui in castigatione uictus, et ieiunio atque eleemosynis dicit se agere paenitentiam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et sanctum purum que ieiunium pudica expleat paenitentia. quod que sequitur: inter uestibulum et altare plorabunt sacerdotes, pro uestibulo lxx crepidinem interpretati sunt; symmachus propulon~g; aquila prodomon~g; theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit ulam, quam nos ante fores templi porticum que possumus dicere. et nota quae sacerdotibus praecipiat qui sunt ministri domini, ut plorent inter templum et altare, et dicant cum apostolo: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? et: flere cum flentibus. locus que aptus paenitentiae et confessioni, templum est et altare; docet que quid dicere debeant sacerdotes, immo quomodo dominum deprecari: parce, domine, populo tuo, qui, quando peccabat, uocabatur non populus tuus; nunc, postquam recessit a uitiis, appellatur populus tuus. et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. apertum est aenigma quod latebat. populus enim ille multus et fortis, qui supra sub erucae, et locustae, et bruchi, et rubiginis descriptus est nomine, nunc manifestius qui sit ostenditur: ut dominentur, inquit, eis nationes. datur autem in opprobrium hereditas domini, quando seruierint hostibus, et dixerint nationes: ubi est deus eorum, quem sibi praesulem, quem defensorem esse iactabant? possumus nationes interpretari et aduersarias potestates, quae quamdiu non agimus paenitentiam, dominantur nostri, et exprobrant et dicunt: ubi est deus eorum? iudaei istum locum ad gog et magog referunt, saeuissimas nationes quas in ultimo tempore contra israel dicunt esse uenturas, de quibus plenius scribitur in hiezechiel. zelatus est dominus terram suam, et pepercit populo suo; et respondit dominus et dixit populo suo: ecce ego mittam uobis frumentum et uinum et oleum, re replebimini eo, et non dabo uos ultra opprobrium in gentibus; et eum qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, et expellam eum in terram inuiam et desertam; faciem eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare nouissimum, et ascendet foetor eius, et ascendet putredo illius, quia superbe egit. lxx: et zelatus est dominus terram suam, et pepercit populo suo, et respondit dominus, et dixit populo suo: ecce ego mittam uobis frumentum et uinum et oleum, et implebimini ex eis, et non dabo uos ultra opprobrium in gentibus, et eum qui ab aquilone est repellam a uobis, et educam eum in terram quae est sine aqua, et disperdam faciem eius in mare primum, et posteriora eius in mare nouissimum; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo illius quoniam magnificata sunt opera eius. postquam sacerdotes pro populo deprecati sunt, et dixerunt: parce, domine, populo tuo, et ne des hereditatem tuam in opprobrium, fecit que populus quod praeceptum est, ut sanctificaret ieiunium, praedicaret curationem, congregaret multitudinem, sanctificaret ecclesiam, eligeret senes, paruulos et sugentes ubera congregaret, et egrederetur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, et nequaquam carni et uoluptati, sed animae et fletibus inseruirent. zelatus est dominus terram suam, quam prius quasi alienam contempserat, et passus fuerat locusta uastante populari, et intantum pepercit paenitentibus, ut eos dignos sua responsione faceret, diceret que, quoniam omnes fruges uestras, locusta, bruchus, rubigo que uastauit, ideo dabo uobis frumentum, et cetera quae propheta describit, et ultra uos non tradam captiuitati.

et assyrium atque chaldaeum qui ab aquilone est, procul faciam a uobis, de quo supra scriptum est: populus multus et fortis, ante faciem eius ignis uorans et post eum exurens flamma; quasi aspectus equorum aspectus eorum. et expellam, inquit, eum in terram solitudinis; et primae partes illius cadent in mare orientale, et posteriores in mare nouissimum, et ascendet foetor eius, id est, qui ab aquilone est, et putredo, quia superbe egit. saepe commonui sub translatione locustarum describi impetum chaldaeorum, quo iudaea uastata est. itaque seruat metaphoram in reliquis, et iuxta situm prouinciae sic loquitur, quasi non de hostibus, sed de locustis referre uideatur. etiam nostris temporibus uidimus agmina locustarum terram texisse iudaeam, quae postea misericordia domini inter uestibulum et altare, hoc est, inter crucis et resurrectionis locum, sacerdotibus et populis dominum deprecantibus atque dicentibus: parce populo tuo, uento surgente, in mare primum et nouissimum praecipitatae sunt. mare primum quod iuxta solitudinem est, et uergit ad orientem, illud intellege, in quo fuit quondam sodoma et gomorrha, adama et seboim, quod nunc mortuum nominatur, eo quod nulla ibi uiuant animantia. mare autem nouissimum, hoc quod ad occidentem est, et quod ducit in aegyptum, in cuius litore gaza, et ascalon, azotus que et ioppe, et caesarea, et ceterae urbes maritimae sitae sunt. cum que litora utriusque maris aceruis mortuarum locustarum, quas aquae euomuerunt, implerentur, putredo earum et foetor intantum noxius fuit, ut aerem quoque corrumperet, et pestilentia tam iumentorum quam hominum gigneretur. quaerat eruditus lector ubi hoc iuxta litteram factum sit de chaldaeis? non multo post tempore quam haec prophetata sunt, siquidem in esaia legimus, centum octoginta quinque millia chaldaeorum sub rege ezechia in una nocte angelo saeuiente percussa. hoc iuxta historiam dixerimus. ceterum iuxta tropologiam, omnis anima terra est domini, in qua seminat pater familias sementem suam, quae cum pro tritico zizania fecerit, id est, auenas et lolium; et offenderit dominum suum, et postea egerit paenitentiam, plangens que dixerit: parce, domine, populo tuo, zelatur dominus terram suam, et parcet ei quam dudum contempserat, suo que eam dignatur alloquio et dicit: mittam tibi frumentum, de quo scriptum est: amen, amen, dico uobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multos fructus facit et uinum quod laetificat cor hominis, et oleum quod exhilarat faciem, ut uetus tristitia peccatorum, frumenti et uini et olei, id est uirtutum laetitia temperetur, tantam que habebunt bonorum omnium abundantiam, ut repleantur eis atque saturentur. cum que hoc fuerint consecuti, nequaquam tradentur in opprobrium gentibus, de quibus apostolus loquitur: non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. eum quoque qui ab aquilone est - de quo hieremias loquitur: ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae; de quo et salomon scribit: aquilo uentus durissimus -; procul, inquit, a uobis faciam, et expellam eum in terram inuiam et desertam, quae non habet notitiam dei, in qua non habitat spiritus sanctus. facies que eius erit in mari primo et in mari nouissimo, in his qui aperuerint ei ianuam peccatorum, et apud quos usque ad extremum uitae tempus permanserint; et foetor illius et putredo ascendit etiam in eos qui sibi magna promittunt, et cadunt per superbiam, quia numquam tuta est humana fragilitas, et quanto uirtutibus crescimus, tanto magis timere debemus ne de sublimibus corruamus. iuxta litteram, greges locustarum magis auster quam aquilo consueuit adducere, id est non ex frigore ueniunt, sed ex calore. uerum quoniam de assyriis loquebatur, locustarum ponens similitudinem, ideo aquilonem interposuit, ut non ueram locustam, quae ab austro uenire consueuit, sed sub locusta intellegamus assyrios atque chaldaeos. noli timere terra: exsulta et laetare quoniam magnificauit dominus ut faceret; nolite timere, animalia regionis, quia germinauerunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et uinea dederunt uirtutem suam; et filii sion: exsultate et laetamini in domino deo uestro, quia dedit uobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad uos imbrem matutinum, et serotinum in principio; et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia uino et oleo, et reddam uobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca. fortitudo mea magna quam misi in uos; et comedetis uescentes, et saturabimini, et laudabitis nomen domini dei uestri, qui fecit uobis cum mirabilia, et non confundetur populus meus in sempiternum; et scietis quia in medio israel ego sum, et ego dominus deus uester, et non est amplius, et non confundetur populus meus in aeternum. lxx: confide terra, gaude atque laetare, quia magnificauit dominus ut faceret; confidite, iumenta campi, quoniam germinauerunt campi solitudinis, quia lignum attulit fructum suum, ficus et uinea dederunt fortitudinem suam; et filii sion, gaudete atque laetamini in domino deo uestro, quoniam dedit uobis escas iustitiae, et pluit uobis imbrem temporaneum et serotinum, sicut a principio, et replebuntur areae tritico, et redundabunt torcularia uino et oleo. et reddam uobis pro annis in quibus comedit locusta, et bruchus et rubigo, et eruca. fortitudo mea magna quam misi in uos, et uescemini comedentes, et saturabimini; et laudabitis nomen domini dei uestri, qui fecit uobis cum mirabilia et non confundetur populus meus in aeternum, et scietis quia in medio israel ego sum, et ego dominus deus uester, et non est amplius praeter me, et non confundetur populus meus in aeternum. omnibus quae supra fuerat comminatus, nunc contraria pollicetur. supra dixerat: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis, et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis deuorauit speciosa deserti. nunc laetis tristitiam mitigat, et lacrimas uertit in risum. nolite, inquit, timere, animalia regionis, quia germinauerunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et uinea dederunt uirtutem suam; et tanta erit rerum omnium abundantia, ut nequaquam dem uobis frumentum, uinum et oleum quo saturemini, sed adimpleantur areae frumento, et redundent torcularia uino et oleo, ut non solum ipsi comedere, sed etiam aliis praebere ualeatis. ad filios quoque sion specialiter loquitur, ut exsultent et gaudeant, non in quacumque re leui, sed in domino deo suo, qui dedit eis alimenta iustitiae, et, ut septuaginta transtulerunt, et imbrem temporaneum et serotinum, ut comedant atque laetentur, et laudent nomen domini dei sui, qui fecit cum eis mirabilia, et nequaquam confundantur; et sciant quia dominus deus israel habitet in medio eorum, et praeter illum nullus sit alius, quia pater in filio, et filius in patre, et non confundetur populus illius in aeternum. haec iuxta litteram, quia a domino repromissa sunt, credimus accidisse, et sterilitatem praeteritam nouis frugibus compensatam, ut quicquid tropikôs~g locusta, bruchus, et rubigo, et eruca consumpserat, annis sequentibus impleretur. quaerimus cur eruca fortitudo, uel uirtus domini appellata sit, et non solum uirtus, sed uirtus magna? quomodo potentia dei in aegyptiis plagis ostensa est per parua animalia, et praecipue ciniphes, qui tam parui sunt culices, ut uix cernantur oculis, sic et nunc in paruo tardo que uermiculo, qui uix moueri potest, et leui tactu conteritur, dei potentia et humana fragilitas demonstratur.

non quo deus ad nutum suum et potentiae maiestatem nequeat terras subuertere, et operire cuncta diluuio, uel fulmine concremare, sed per parua et, ut ita dicam, puncta corporum, ostendit humanam fragilitatem. unde et illud solemus marcioni et ceteris respondere haereticis qui uetus laniant testamentum, quod et pulices et culices et cimices, et huiuscemodi animantia idcirco fecerit deus, ut fragilitatem et imbecillitatem nostrae carnis ostenderet, quae intantum nihil est, ut ab his quae parua sunt uulneretur. si autem eruca tardus paruus que uermiculus fortior homine est, quid gloriatur terra et cinis; et elata per superbiam - cum ex humo sit, a quo homo appellatur -, humana contemnit? quidam locum istum sic interpretatur: a dextris et a sinistris uirtutes et fortitudines dei legimus quas graeci dunameis~g, uocant. a dextris seraphim et cherubim, cunctas que angelicas potestates, a sinistris contrarias fortitudines, de quibus scriptum est: misit in eos iram indignationis suae, furorem et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos; de quibus et michaeas in regum uolumine loquitur: uidi dominum deum israel sedentem super thronum suum, et omnis exercitus caeli stabat iuxta eum a dextris, et sinistris eius. ego puto sinistrum fuisse spiritum, qui egressus est, et stetit coram domino, et ait: ego decipiam achab, et egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. ad quam sinistram et contrariam potestatem, quae apta erat ad decipiendum, et exercitata ad ruinas, et multos ante deceperat, loquitur deus: decipies et praeualebis, egredere et fac sic. spiritus quoque ille qui suffocabat saul, de quo dixerunt ad eum pueri sui: ecce spiritus dei malus obstupescere te fecit, de sinistris partibus erat, qui ministrant domino ad puniendos eos qui cruciari propter peccata meruerunt. non solum enim homines ministri sunt, et ultores irae eius, in his qui malum operantur, et non sine causa portant gladium, sed etiam contrariae fortitudines, quae appellantur furor et ira dei, quos propheta declinans ait: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. istiusmodi, ut ita dicam, quaestionariis atque tortoribus tradidit apostolus peccatores in interitum carnis, ut spiritus saluus fieret, de quibus et satanas est, cui tradidit alios ut discerent non blasphemare. haec de eruca cur dei appellata sit uirtus. transeamus ad ordinem intellegentiae spiritalis: ne timeas, terra, immo confide atque laetare, quae prius sementem dominicam tua ariditate perdideras quia magnificauit dominus, ut faceret te cum misericordiam, intantum, ut etiam iumenta regionis et desertae solitudinis laetis noualibus complerentur et lignum crucis afferret fructum suum, et spiritus sancti dona dulcissima suam cunctis tribuerent largitatem. uos quoque quos iuste post paenitentiam uoco filios sion et ecclesiae, laetamini atque gaudete, quia dedit uobis deus pater doctorem iustitiae, siue tribuit uobis alimenta iustitiae, et descendere fecit ad uos pluuias temporaneas atque serotinas. pluuia tempestiua est quando primum doctrinam suscipimus, pluuia serotina quando laboris nostri fructus recipimus, et ad perfectam sanctarum scripturarum scientiam peruenimus. potest pluuia temporanea et serotina, uetus et nouum accipi testamentum. et non solum, inquit, hoc dedit, sed fecit uos nouis uirtutum frugibus abundare, et saturari atque inebriari frumento, uino et oleo de quo saepe diximus. et annos quos perturbationibus ante regnantibus perdideratis in uobis, quando opera uestra locusta, bruchus, rubigo eruca que consumpserant. deus uobis perire non passus est. tunc comedetis fructus iustitiae, et saturabimini, et laudabitis nomen domini dei uestri, qui fecit uobis cum mirabilia. si autem post paenitentiam tantam ubertatem deus rerum omnium pollicetur, quid respondebit nouatus negans paenitentiam, et reformari posse peccatores in pristinum statum, si digna fecerint opera paenitentiae? intantum enim deus recipit paenitentes, ut uocet eos populum suum, et nequaquam asserat confundendos, et habitaturum se in eorum medio repromittat, nec amplius eos alium habituros deum, sed in eum toto animo confisuros qui in illis maneat in aeternum. et erit post haec, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, senes uestri, somnia somniabunt et iuuenes uestri uisiones uidebunt; sed et super seruos meos et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum meum, et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem, et uapores fumi. sol conuertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam ueniat dies domini magnus et horribilis. et erit, omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit. lxx: et erit post haec, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et senes uestri somnia somniabunt, et iuuenes uestri uisiones uidebunt; et super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et dabo prodigia in caelo, et super terram sanguinem, ignem et uaporem fumi. sol conuertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam ueniat dies domini magnus et illustris. et erit, omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit. hunc locum beatus apostolus petrus impletum tempore dominicae passionis exposuit, quando descendit die pentecostes spiritus sanctus super credentes, et omnes loquebantur sicut spiritus sanctus dabat eis ita, ut mirarentur qui aderant, et dicerent: nonne omnes isti qui loquuntur galilaei sunt? et quomodo nos audiuimus linguam nostram in qua nati sumus? parthi, et medi, et elamitae, et reliqua; alii uero dicebant.

quid uult hoc esse? irridentibus que aliis atque dicentibus: musto pleni sunt. stans petrus cum undecim eleuauit uocem suam, et ait: uiri iudaei, et qui habitatis hierusalem uniuersi, hoc uobis notum sit, et auribus percipite uerba mea; neque enim ut uos aestimatis, isti ebrii sunt, cum sit hora tertia diei, sed hoc est quod dictum est per prophetam ioel. et erit post haec, dicit dominus: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt, et reliqua usque ad eum locum, quem in capitulo proposuimus. cum igitur petrus illo tempore quo passus est dominus, prophetiam ioel impletam esse memoret, hoc tantum quaerimus, quomodo et superiora et media, et quae sequuntur usque ad finem uoluminis sibi ualeant cohaerere, ne sub uno textu consequentia que sermonis, diuersa et dissonans inter se explanatio scatere uideatur? a principio ergo usque ad eum locum ubi scriptum est: magnus dies domini et terribilis ualde, et quis sustinebit eum, comminatio est atque descriptio quae peccatori populo dominus illaturus sit. ab eo autem loco ubi legimus: conuertimini ad me in toto corde uestro, et in ieiunio, et in fletu, et in planctu, usque ad eum locum, ubi ait: quare dicunt in populis: ubi est deus eorum, cohortatio domini est post poenas atque supplicia ad paenitentiam prouocantis. rursum ab eo loco qui sequitur: zelatus est dominus terram suam et pepercit populo suo, et respondens dominus dixit, usque ad eum locum, ubi scriptum est: et non confundetur populus meus in aeternum, repromissio futurorum est, quae bona postquam egerint paenitentiam, debeant praestolari. et post multa quae nunc longum est retexere, haec quoque in promissione dicuntur, quae in praesentiarum conamur exponere: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri, et filiae uestrae, et reliqua. uideor mihi a principio usque ad hunc locum, textum seruasse sermonis. laboris est maximi, quomodo quae sequuntur, his quae nunc disserimus, coaptanda sint. alius dicit quae generaliter in ultimo tempore repromissa sunt, nunc ex parte completa. et quia praemium futurorum in primo aduentu domini apostoli sentiebant, libamenta quaedam et primitias mirabilium expletas memorasse, ut donec ueniat quod perfectum est, id quod ex parte praecesserat, sentiremus. alius uero apostolicae esse asserit consuetudinis, iuxta illud quod de sancto uiro scriptum est: dispensabit sermones suos in iudicio, ut quicquid utile audientibus esse cernebant, et non repugnare praesentibus, de alterius temporis testimoniis roborarent, non quod abuterentur audientium simplicitate et imperitia, ut impius calumniatur porphyrius, sed iuxta apostolum paulum, praedicarent opportune, importune. et sequentes regulam prophetarum, quicquid iudaei in ultimo tempore sibi carnaliter repromittunt, spiritaliter in primo aduentu domini saluatoris dicerent esse completum; maxime cum et illi, et nos quae promissa sunt, in christo dicamus esse complenda; in hoc tantummodo discrepantes, quod illi futura contendunt, nos iam facta conuincimus, de quo in his quae sequuntur, plenius disserendum est. omnis autem caro super quam effusurum se de spiritu suo dominus pollicetur, illa est de qua esaias loquitur: et uidebit omnis caro salutare dei. ergo salutare dei uideri non potest, nisi spiritus sanctus effundatur. et quicumque credere se dicit in christum, non credens in spiritum sanctum, perfectae fidei oculos non habebit. unde et in actibus apostolorum, qui baptizati erant baptismate ioannis in eum qui uenturus erat, hoc est in nomine domini iesu, quia responderunt paulo interroganti: sed ne si sit quidem spiritus sanctus, nouimus, iterum baptizantur; immo uerum baptisma accipiunt, quia sine spiritu sancto et mysterio trinitatis, quicquid in unam et alteram personam accipitur, imperfectum est. neque uero omnis qui acceperit spiritum sanctum, statim habebit et gratiam spiritalem, sed per effusionem spiritus sancti diuersas gratias consequetur. alii prophetiam, ut filii et filiae qui maioris sunt meriti; alii somnia, ut senes iam prouectioris aetatis; alii uisiones, ut iuuenes qui uicerunt malignum; serui uero et ancillae qui adhuc spiritum timoris habent, et non dilectionis, quia perfecta dilectio foras mittit timorem, non habebunt prophetiam, non somnia, non uisiones, sed spiritus sancti effusione contenti, fidei tantum et salutis gratiam possidebunt. tunc dabit prodigia dominus in coelo et in terra; in caelo, quia sol est uersus in tenebras et luna in sanguinem; in terra, quia tam uehementi et insolito motu terra contremuit, ut monumenta aperta, et saxa disrupta sint. quod autem dicit, sanguinem et uapores, siue uaporem fumi, sanguis ille est, de quo in psalmis legimus: ut intingatur pes tuus in sanguine. et in esaia: quam rubicunda sunt uestimenta tua. et quem percusso latere saluatoris, mixtis aquis romanus miles effudit. et ignis spiritus sancti, qui descendit de caelo, ut in actibus apostolorum legimus: apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, sedit que supra singulos eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto; et coeperunt loqui uariis linguis, prout spiritus sanctus dabat eloqui illis. hic est ignis quem uenit dominus mittere super terram, et antequam pateretur, in discipulis suis optabat ardere. ignis naturae est duplicis: habet lumen credentibus, habet tenebras supplicia que incredulis, qui appellantur uapores fumi. iste fumus est amarissimus, qui excaecauit oculos iudaeorum, de quo in prouerbiis legimus: sicut fumus noxius est oculis, et immatura uua dentibus, sic iniquitas utentibus ea. de hoc fumo et esaias in uisione magna loquitur, in qua praedicebatur caecitas iudaeorum: et superliminare motum est, et domus impleta est fumo. unde postea sequitur: uade, et dic populo huic: auditu audietis, et non intellegetis, et uidentes aspicietis, et non uidebitis; incrassatum est enim cor populi huius, et auribus suis grauiter audierunt.

sol quoque est uersus in tenebras, quando pendentem dominum suum uidere non ausus est, et luna in sanguinem, quod aut iuxta historiam factum esse credamus et ab euangelistis silentio praetermissum, neque enim omnia quae fecit iesus, scripta referuntur; quae si scribantur per singula, ne ipsum quidem arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros, aut certe quomodo sol uersus in tenebras est, non quod ipse sit mutatus in tenebras, sed quod tenebras mundo induxerit; sic et luna non est uersa in sanguinem, sed iudaeos blasphemiarum et negationis in christum horrore coopertos, aeterno testimonii sui sanguine condemnauit, dicentes: sanguis eius super nos, et super filios nostros. haec omnia priusquam dies domini ueniat magnus et horribilis, futura describit. dies autem domini magnus et horribilis aut resurrectionis esse credendus est, aut certe, multa post tempora, dies iudicii, qui uere magnus est et horribilis. sed quia sequitur: et erit, omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit, et hoc apostolus paulus refert ad tempus dominicae passionis, magis de resurrectionis die intellegendum est. ait enim scribens ad romanos: non est distinctio iudaei et graeci. idem enim ipse dominus omnium: diues in omnes qui inuocant illum. omnis enim quicumque inuocauerit nomen domini, saluus erit. quomodo ergo inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo, autem praedicabunt nisi mittantur. quod que ait: omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit, non leue esse credamus, licet enim idem apostolus scribat: nemo dicit dominum iesum nisi in spiritu sancto; tamen hoc ipsum dicere, non sermone, sed affectu cordis est ponderandum. omnis enim qui inuocauerit nomen domini saluus erit. unde et paulus et sostenes scribunt ecclesiae dei quae est corinthi: sanctificatis in christo iesu, uocatis sanctis cum uniuersis qui inuocant nomen domini iesu christi; secundum illud quod in psalmis legimus: moyses et aaron in sacerdotibus eius, et samuel inter eos qui inuocant nomen eius. inuocabant dominum, et ipse exaudiebat eos; in columna nubis loquebatur ad eos. si igitur de credentibus corinthiis, et de moyse et aaron ac samuele scribitur, quod inuocauerint nomen domini, non incipientium, sed perfectorum, hanc gratiam esse credamus. uerbum quoque effusionis, quod hebraice dicitur esphoch et omnes similiter transtulerunt; ostendit muneris largitatem, quod nequaquam in paucos prophetas - ut olim fiebat in ueteri testamento -, sed in omnes credentes in nomine saluatoris, spiritus sancti dona descenderint; nequaquam in hunc et illum, sed in omnem carnem. neque enim est distinctio iudaei et graeci, serui et liberi, uiri et feminae, quia omnes in christo unum sumus. unde et agabus caesareae prophetauit, et in antiochia erant prophetae plurimi; et apostolus praecipit, ut si altero prophetante, alteri fuerit reuelatum, prior taceat. et quattuor filias philippi euangelistae legimus prophetasse. senes quoque uiderunt somnia, quando paulus iam senex audiuit uirum macedonem, dicentem sibi: transiens macedoniam adiuua nos. et omnes iuuenes qui in christo exstitere fortissimi, et domini bella bellarunt, uiderunt uisiones, domino sua promissa complente: ego uisiones multiplico, et in manibus prophetarum assimilatus sum. quia in monte sion et in hierusalem erit saluatio, sicut dixit dominus; et in residuis quos dominus uocauerit. lxx: quia in monte sion et in hierusalem erit qui saluatus fuerit? sicut dixit dominus, et annuntians quos dominus uocauit. in eo loco, in quo nos posuimus, saluatio, siue saluatus, et in hebraico scriptum est phaleta, symmachus transtulit, qui fugerit. et rursum ubi nos diximus, in residuis, et lxx transtulerunt, annuntians, in hebraico legitur saridim, quod iudaei loci nomen existimant. postquam igitur uenit dies domini magnus et horribilis, et saluus effectus est, quicumque post domini resurrectionem nomen illius inuocauit, omnis qui fuit in monte sion, et in hierusalem saluatus est; de sion enim egressa est lex et uerbum domini de hierusalem, de qua scriptum est: non capit prophetam perire extra hierusalem. principium ergo eorum qui saluati sunt fuit in sion et hierusalem, in specula et in uisione pacis, et in his qui residui fuerunt, quos uocauit dominus. residuos eos debemus intellegere, qui de iudaeorum populo crediderunt, de quibus esaias loquitur: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut sodoma facti essemus, et sicut gomorrha similes fuissemus. hos residuos dominus uocauit, siue euangelizauit eos, quos uocauit: sic enim lxx interpretati sunt. locus hic difficillimus est, et multiplicem recipiens explanationem?

ut sub tropologia omnia quae dicta sunt, ad illa tempora referamus, ad quae petrus et paulus apostoli retulerunt, hoc est quando passus est dominus et resurrexit. neque enim fieri potest ut superiora in tempore passionis, et quae sequuntur intellegamus in die iudicii, maxime cum sequatur:

Caput 3

quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, et iste uersiculus, praecedentibus inferiora conectens, uno dicat cuncta tempore perpetrata. quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum conuertero captiuitatem iuda et hierusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in uallem iosaphat, et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hereditate mea israel, quos disperserunt in nationibus; et terram meam diuiserunt, et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam uendiderunt pro uino, ut biberent. lxx: quia ecce ego in diebus illis, et in tempore illo quando conuertero captiuitatem iuda et hierusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in uallem iosaphat, et disceptabo cum eis ibi pro populo meo, et hereditate mea israel, qui dispersi sunt in gentibus; et terram meam diuiserunt, et super populum meum miserunt sortes; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellas uendebant pro uino, et bibebant. dicamus ut polliciti sumus, primum iuxta anagogen prioribus posteriora iungentes, eadem si poterimus, ad diem iudicii referre temptabimus. saluatis credentibus in monte sion, et hierusalem, et uocatis residuis de populo iudaeorum, qui cum apostolis et per apostolos crediderunt, in tempore illo postquam conuerterit dominus captiuitatem iuda et hierusalem, qui uenerat praedicare caecis uisum, et captiuis remissionem, et liberauit eos qui dominum confitentur, et qui uersantur in ecclesia, in qua uisio pacis est, congregabit omnes gentes quae credere noluerunt, et deducet eas in uallem iosaphat, quod significantius, iuxta hebraicam ueritatem graece dicitur kataxô~g, id est deorsum ducam, et de sublimibus ad inferiora detraham. simul que considera, quando incredulos quosque, uel aduersarias potestates dominus ad iudicium prouocat, et disceptat cum eis pro populo suo: deducam, inquit, eas in uallem iosaphat. quando autem credentes ad proelium cohortatur dicit: suscitate robustos; accedant, ascendant omnes uiri bellatores; consurgant et ascendant gentes in uallem iosaphat, non descendere, sed ascendere cohortantur. omnis enim qui iudicatur propter peccata sua, in ualle positus est, quae appellatur. iosaphat, id est, domini iudicium. qui enim credit in domino, non iudicabitur. ibi que disputabit cum eis, non potentia maiestatis, sed rationis eos ueritate conuincens, qui partiti sunt populum dei, et hereditatem illius disperserunt in nationibus, ut seruos dei sibi seruire compellerent; et terram illius diuiserunt, multis eam inter se erroribus separantes, ut alii colerent iouem, alii iunonem, et mineruam, et febrem, et rubiginem, et anubim et crocodilum, et ibin, noctuas, accipitres, et ciconias. sub his nominibus quondam diuisus est populus dei, quae aduersariae nationes, id est, principes mundi istius et rectores tenebrarum, non solum diuiserunt sibi populum dei, sed posuerunt pueros in prostibulum, ut uirilem cogerent mutare naturam, de quibus apostolus loquitur: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; siquidem feminae eorum immutauerunt naturalem usum, in eum usum qui contra naturam est. similiter et masculi, relicto naturali usu feminae, accensi sunt in desiderium sui in inuicem; masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsos recipientes. nec hoc fecisse contenti, uendiderunt puellam pro uino, ut biberent, et libidini praeferrent gulam. quae uniuersa iudaei, uespasiani titi que temporibus, et maxime hadriani, iuxta litteram impleta esse commemorant. si autem ad diem iudicii quae scripta sunt, uoluerimus referre, dicimus omnem qui saluatur, saluari in ecclesia siue in caelesti hierusalem. et postquam iudae fuerit et hierusalem conuersa captiuitas, tunc congregandos et deducendos omnes in uallem iosaphat; et ibi disceptaturum dominum cum eis qui suum populum persecuti sunt, et diuiserunt sibi hereditatem domini et disperserunt eos in nationibus, et super terram illius miserunt sortem; quae non solum super haereticis debemus accipere, qui sibi dei populum diuiserunt, et eos faciunt esse gentiles, sed ad omnem rigidum superbum que doctorem, qui sub nomine doctrinae et sacerdotii dominantur cleris, et opprimunt eos qui subiecti sunt. cum que fuerint neglegentes, et scandalizauerint unum de minimis, etiam pueros ponunt in prostibulum, siue tradunt meretricibus; et causa uoluptatis suae: quorum deus uenter est, et gloria in confusione eorum; uendunt puellas, ut bibant uinum. tradunt autem adolescentes meretricibus, et puellas uendunt luxuriae, qui turpis lucri gratia non corripiunt delinquentes. uerum quid uobis et mihi, tyrus et sidon et omnis terminus palaestinorum? numquid ultionem uos reddetis mihi? et si ulciscimini uos contra me, cito uelociter reddam uicissitudinem uobis super caput uestrum. argentum enim meum et aurum meum tulistis et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra uestra; et filios iuda, et filios hierusalem uendidistis filiis graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. lxx: quid mihi et uobis, tyrus et sidon et omnis galilaea alienigenarum? numquid retributionem uos redditis mihi; aut iram in corde retinetis aduersum me? - hoc enim graece significat mnêsikakeite~g -. uelociter et cito reddam retributionem uestram in capitibus uestris, pro eo quod argentum meum et aurum meum tulistis; et electa mea et optima intulistis in templa uestra et filios iuda, et filios hierusalem uendidistis filiis graecorum, ut eiceretis eos de finibus suis. et haec iudaei aduersum tyrum et sidonem et palaestinorum terminos, siue galilaeam alienigenarum dici arbitrantur, quod tempore captiuitatis iudaicae quando uicti sunt a romanis, dei populum persecuti sunt; immo in populo dei ipsum deum qui praefuit populo, secundum illud quod scriptum est: qui uos recipit, me recipit. ergo econtrario, qui persequitur populum dei, ipsum deum persequitur, cuius est populus. reddam, inquit, uobis quae fecistis populo meo, quia argentum meum et aurum, id est uasa templi, et quicquid in eo pretiosissimum et speciosissimum fuit, candelabrum aureum et mensam propositionis auream, et duos cherubim aureos, et propitiatorium, et phialas ac thuribula aurea tulistis et consecrastis idolis uestris. haec autem narrat historia chaldaeos magis fecisse qui uasa templi domini posuerunt in templo bel, unde postea balthasar potat in phialis, et statim regnum eius in medos et persas transfertur. sed quia post diem domini magnum et horribilem, haec futura dicuntur, quae apostoli in resurrectione domini interpretantur, et hebraei in futurum iudicii tempus differunt, magis de romanis est intellegendum; quod uespasianus et titus, romae templo pacis aedificato, uasa templi et uniuersa donaria in delubro illius consecrarunt, quae graeca et romana narrat historia. eo tempore filii iuda et hierusalem - nequaquam israel, et decem tribuum, quae usque hodie in medorum urbibus et montibus habitant -, uenditi sunt filiis graecorum, ut exterminarentur de finibus suis, et omnis orbis iudaica captiuitate completus est. hoc illi referunt ut ultionem sanguinis christi et subuersionem hierusalem, quae dei iudicio accidit, contra tyrum et sidonem per se accidisse confirment. nos autem iuxta coeptam tropologiam, tyrum et sidonem et palaestinos eos interpretemur, qui dei populum coangustant et tribulant et persequuntur - hoc enim tyrus in lingua nostra resonat -, et eum uenantur in mortem, quod nomen sidonis indicat, et bibentes sanguinem corruunt, siue uolutantur in caeno, quod philistiim galilaea que significat. uelociter et cito restituet eis dominus quod merentur, quia persecuti sunt eum. et argentum illius et aurum, eloquia uidelicet scripturarum, et noêmata~g, id est, sententias, et omne quod pulchrum in ecclesia fuit, suis erroribus manciparunt. haereticus quoscumque deceperit, et sua fecerit adorare simulacra, filios iuda et filios hierusalem uendit graecis, siue gentilibus, et eos de christianis ethnicos facit, ut exterminet de finibus suis, in quibus in christo fuerant procreati, et nequaquam in iudaea, et ueritatis confessione, sed in gentium errore uersentur. quae omnia et ad diem iudicii referre possumus non discrepante uindicta, licet in tempore a superioribus discrepare uideantur. pro galilaea in hebraeo scriptum est, galiloth, quod aquila thinas~g, symmachus terminos transtulit; thinas~g autem, id est tumulos arenarum, referamus ad litora palaestinae, non ad galilaeam philistiim, quae omnino nulla est. ecce ego suscitabo eos de loco in quo uendidistis eos, et conuertam retributionem uestram in caput uestrum, et uendam filios uestros, et filias uestras in manibus filiorum iuda; et uenundabunt eos sabaeis, genti longinquae, quia dominus locutus est. lxx: ecce ego suscitabo eos de loco in quo uendidistis eos, et reddam retributionem uestram in capita uestra, et uendam filios uestros et filias uestras in manibus filiorum iuda; et uenundabunt eos in captiuitatem genti, quae procul abest quoniam dominus locutus est. uerbum hebraicum sabaim, quod aquila et symmachus ita ut scriptum est transtulerunt, lxx captiuitatem interpretati sunt, quod melius captiuos significat. sabaim autem gens trans indiam dicitur, de qua fuit et regina saba, quae uenit sapientiam audire salomonis, de quibus et esaias loquitur: et sabaim uiri excelsi ad te transibunt. unde et thus uenire perhibetur, dicente uergilio: ..., centum que sabaeo thure calent arae. licet quidam sabaeos, arabes suspicentur. promittunt ergo sibi iudaei, immo somniant, quod in ultimo tempore congregentur a domino, et reducantur in hierusalem. nec hac felicitate contenti, ipsum deum suis manibus romanorum filios et filias asserunt traditurum ut uendant eos iudaei, non persis et aethiopibus et ceteris nationibus quae uicinae sunt, sed sabaeis, genti longissimae, quia dominus locutus sit, et populi sui ulciscatur iniuriam. haec illi et nostri iudaizantes, qui mille annorum regnum in iudaeae sibi finibus pollicentur, et auream hierusalem, et uictimarum sanguinem, et filios ac nepotes et delicias incredibiles, et portas gemmarum uarietate distinctas. nos autem dicamus, quod et suscitauit dominus post aduentum suum, et cotidie suscitat, et suscitaturus est eos, quos uarius error eduxerat de finibus suis. pulchre que suscitabo, ait, quasi iacentes et corruentes, ut qui iacebant in haeresi, stent in ecclesia, reddens haereticis quod fecerant. ut filios eorum et filias, quos et in mysticis et in carnalibus erudierant, tradat in manibus filiorum iuda, in manibus eorum, qui ecclesiarum principes exstiterunt, et instructi sunt armatura apostoli, et habent scutum et lanceam ueteris et noui instrumenti. ut cum ceperint, filios eorum et filias uendant sabaeis, et faciant esse captiuos, ut procul sint a finibus suis; et ad meliora conuersi, ecclesiasticis dogmatibus incipiant esse subiecti. clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos. accedant, ascendant omnes uiri bellatores. concidite aratra uestra in gladios, et ligones uestros in lanceas. infirmus dicat, quia fortis ego sum. erumpite et uenite, omnes gentes de circuitu, et congregamini, ibi occumbere faciet dominus robustos tuos. lxx: praedicate haec in gentibus, sanctificate bellum, suscitate pugnatores, adducite et ascendite omnes uiri bellatores. concidite aratra uestra in gladios, et falces uestras in lanceas. fortis dicat, quia praeualeo ego. congregamini et introite, omnes gentes per circuitum; et congregamini illuc, mansuetus sit pugnator. locus iste dupliciter intellegitur. quidam enim arbitrantur haec sanctis gentibus praedicari, ut praeparentur ad bellum, et pro populo dei dimicent, ut omnia instrumenta agriculturae in gladios lanceas que conuertant, ut infirmus dicat se esse robustum, et ueniant omnes de circuitu, et in certamen domini congregentur; maxime quia iuxta lxx sequitur: mansuetus et mitis sit pugnator, iuxta illud quod in paralipomenis scriptum est. et trans iordanem de ruben et gad et dimidia tribu manasse, in omnibus uasis bellicis centum uiginti milia; omnes isti uiri bellatores parati ad pugnam mente pacifica; hos esse uolunt imitatores ueri dauid, de quo legimus: memento, domine, dauid, et omnis mansuetudinis eius. et ipse loquitur in euangelio: discite a me, quia humilis sum, et mitis, siue mansuetus. uiros quoque eos intellegi uolunt, qui destruentes initia paruulorum, ad perfectae aetatis robur accesserint, et omne studium quo prius animarum suarum exercebant agros, ad necessitatem proelii contulerint. nobis autem hebraeorum opinionem sequentibus uidetur esse contrarium. ideo enim gentes aduersariae israeli parantur ad pugnam, et aratra sua ligones que, uel falces in gladios lanceas que commutant, et infirmus robustum se esse dicit, erumpunt que et ueniunt de circuitu, et contra domini exercitum congregantur, ut occumbere dominus faciat robustos earum et intellegant, se deo aduersante, superatos. haec iuxta litteram sibi israel miserabilis repromittit. nos iuxta coeptam tropologiam, et gentes daemonum, et eos qui cotidie contra ecclesiam dimicant, et in ultimo qui sub antichristo aduersum sanctos domini pugnaturi sunt accipere possumus, qui idcirco congregantur, ut pereant. consurgant, et ascendant in uallem iosaphat, quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu; mittite falces, quoniam maturauit messis. uenite et descendite, quia plenum est torcular; exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum. lxx: consurgant et ascendant omnes gentes in uallem iosaphat, quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu; emittite falces, quoniam adest uindemia. introite et calcate, quia plenum est torcular et redundant torcularia, quia repleta sunt mala eorum. et haec iuxta superiorem sensum interpretantur bifariam. alii enim gentes ascendere in uallem iosaphat, quae interpretatur domini iudicium, et sedere ibi deum, ut diiudicet omnes gentes, quae de circuitu ueniunt, in bonam partem intellegunt; quo scilicet et sancti contra dei aduersarios congregentur, et mittant falces suas, ut maturam hostium messem demetant, et ueniant atque descendant, calcent que torcularia, quia adsit uindemia, et intantum musta exuberent, ut torcularia capere non possint. et ut sciremus quae sit uindemia plenum que torcular, intulit: multiplicata est malitia eorum, haud dubium quin eos significet, qui contra dominum congregati sunt. alii autem consurgere gentes, et conuenire in uallem iosaphat, et sedere dominum, ut omnes iudicet nationes, ideo asserunt, ut parent se et assumant uniuersa arma pugnantium, et in ualle iosaphat domini falcibus demetantur. uenisse enim contra eos tempus iudicii, et intantum eorum creuisse mala, ut dei uincerent patientiam. nam et amorrhaei tunc expulsi sunt, quando expleta sunt peccata eorum. iudaei istum locum ad gog et magog gentes saeuissimas referunt, de quibus supra diximus, arbitrantes ultimo tempore quando hierusalem fuerit instaurata, sub mille annorum imperio contra dei populum esse uenturas, et in ualle iosaphat quae ad orientalem partem templi sita est, esse ruituras; aduenisse enim tempus occisionis earum, effundendi sanguinis instare uindemiam. populi, populi in ualle concisionis, quia iuxta est dies domini in ualle concisionis. sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. lxx: sonitus exauditi sunt in ualle iudicii, quia iuxta est dies domini in ualle iudicii. sol et luna obtenebrabuntur et stellae occidere facient splendorem suum. in eo loco ubi nos posuimus: populi, populi et septuaginta transtulerunt, sonitus exauditi sunt, in hebraico scriptum est, amonim, amonim, quod utique multitudinem, et turbas eorum qui iudicandi sunt, non strepitum sonitum que significat. rursum ubi nos diximus: in ualle concisionis, sequentes translationem aquilae et symmachi et quintae editionis, septuaginta et theodotio tês~g dikês~g kai~g tês~g kriseôs~g, id est, causae et iudicii transtulerunt, pro quo in hebraico scriptum est harus, quod hebraei non solum concisionem, sed et aurum interpretari putant, quo scilicet in ualle iudicii, quam suspicantur gehennam, excoctis sordibus peccatorum, purum aurum remaneat. idcirco autem gentium, de quibus supra diximus in ualle iudicii, siue concisionis, populi congregantur, ut interficiantur et corruant, et a domino iudicentur. cuius maerorem diei et tormenta pereuntium, ne sol quidem et luna astra que cetera poterunt intueri, sed retrahent fulgorem suum, et seueritatem iudicantis reddentis que uniuscuiusque opus in caput suum, aspicere non audebunt. non quod clementiora sint quam dei iudicia, sed quod omnis creatura in tormentis aliorum de suo iudicio pertimescat. et dominus de sion rugiet, et de hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur caeli et terra, et dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum israel, et scietis quia ego dominus deus uester, habitans in sion monte sancto meo, et erit hierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. lxx: dominus autem de sion clamabit, et de hierusalem dabit uocem suam, et mouebitur coelum et terra, et dominus parcet populo suo, et confortabit filios israel, et scietis quia ego dominus deus uester habitans in sion monte sancto meo, et erit hierusalem sancta, et alienigena non transibit per eam amplius. cum solis et lunae cunctarum que stellarum splendor tenebris fuerit commutatus, dominus de sion instar leonis rugiet, siue clamabit; et tam excelsa uox eius erit atque terribilis, ut caelorum cardines et terrarum fundamenta quatiantur. cum que tam seuerus in eos fuerit qui puniendi sunt, erit clemens erga populum suum, et dabit eis fortitudinem qui appellantur filii israel, mens scilicet cernens deum; uel euthutatos~g theou~g, quem nos rectissimum dei dicere possumus; qui non ambulauerunt per prauas semitas, sed gradientes in uia christi, omnia recta fecerunt. tunc scient et hi qui punientur, et illi qui assumentur in gloriam, quod dominus habitet in specula sua sion; et in christo monte sancto suo, siue in eo qui se dignum dei habitaculo praeparauit. tunc erit sancta hierusalem uisio pacis, a qua et salomon nomen accepit, et alieni non pertransibunt per eam amplius. alienos uel daemones intellege, qui externi a deo sunt, uel omnes pessimas cogitationes atque peccata, de quibus propheta loquitur: ab alienis parce seruo tuo, quae nequaquam ultra in nobis uiam reperirent, si habuerimus dei pacem, et cor nostrum aduersariis non patuerit. haec iudaei et nostri, ut diximus, iudaizantes, ad mille annorum fabulam referunt, quando putant christum habitaturum in sion, et in hierusalem aurea atque gemmata sanctorum populos congregandos, ut qui in isto saeculo oppressi sunt ab uniuersis gentibus, in hoc eodem cunctis imperent nationibus. et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes riuos iudae ibunt aquae. lxx: et erit in die illa, stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et omnes emissiones iudae fluent aquis. habitante domino in sion et in monte sancto suo, quando nullus per hierusalem sanctam pertransire temptauerit, quicumque in ea mons fuerit, et ad uirtutum excelsa peruenerit, dulcedine et melle sudabit; et stillabunt ex eo gratiae spiritales, de quibus propheta loquitur: quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo. qui autem inferior montibus est, et necdum ad perfectionis culmen ascenderit, uocabitur collis, et fluent de eo riui lactis, quibus rudis in christo nutritur infantia, et aquarum flumina quae de uentre suo dominus manare testatus est. omnes enim riui, siue emissiones iuda, implebuntur aquis, et nihil in eis siccum erit, redundantibus cunctis gratia spiritali. et fons de domo domini egredietur et irrigabit torrentem spinarum. pro torrente spinarum, septuaginta transtulerunt, torrentem funiculorum, id est schoinôn~g, quod aut funiculos significat, aut iuxta aegyptios mensuram certi itineris, psalmista dicente: semitam meam et funiculum meum tu inuestigasti. in nilo enim flumine, siue in riuis eius, solent naues funibus trahere, certa habentes spatia, quae appellant funiculos, ut labori defessorum, recentia trahentium colla succedant. nec mirum si unaquaeque gens certa uiarum spatia suis appellet nominibus, cum et latini mille passus uocent, et galli leucas, et persae parasangas, et rastas uniuersa germania, atque in singulis nominibus diuersa mensura sit. haec propterea, quia uerbum hebraicum settim septuaginta funiculos transtulerunt. ceterum nulli dubium est, omnia quae in tabernaculo dei legimus, de lignis settim fuisse perfecta, quae lxx interpretati sunt ligna imputribilia. est autem genus arboris in eremo, spinae albae simile, colore et foliis, non magnitudine. alioquin tam grandes arbores sunt, ut latissima ex illis tabulata caedantur, lignum que fortissimum est, et incredibilis leuitatis ac pulchritudinis, ita ut ex his etiam uasa torcularium, quae arsenas~g et thêluas~g uocant, ditissimi quique et studiosissimi faciant, quae ligna in locis cultis, et in romano solo, absque arabiae solitudine non inueniuntur. pro torrente funiculorum, siue spinarum, symmachus interpretatus est, uallem spinarum. est autem locus iuxta liuiadem trans mare mortuum, sexto ab ea distans miliario, ubi quondam cum madianitis fornicatus est israel. huius loci ex persona dei michaeas propheta meminit, dicens: populus meus, memento quaeso, quid cogitauerit balach, rex moab; et quid responderit balaam filius beor de settim usque ad galgalam. pro quo et ibi septuaginta transtulerunt, apo~g tôn~g schoinôn~g, hoc est a funiculis usque ad galgalam. ergo egredietur fons de domo domini, quae interpretatur ecclesia. de quo et hiezechiel et zacharias ponunt in fine uoluminum suorum, ut spinas nostras et uitia atque peccata, quae nullam frugem habuere iustitiae, commutent in domini noualia, et ariditatem nostram rigent aquis largissimis, et pro spinis ac uepribus, flores uirtutum multiplices germinemus. et in eo loco, ubi quondam fornicatus est israel, et initiatus est beelphegor, lilia castitatis et rosae pudoris ac uirginitatis exuberent. aegyptus in desolatione erit, et idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios iuda; et effuderint sanguinem innocentem in terra sua. lxx: aegyptus in perditione erit, et idumaea in campum desolationis, propter iniquitates filiorum iuda, pro eo quod effuderunt sanguinem iustum in terra sua. et in hoc loco iudaei grauissimo somno dormiunt, in ultimo tempore, quando non christum, sed antichristum suscepturi sunt, uindictam sui, in aegyptios qui uicini sunt, et in romanos quos interpretantur idumaeos, spe uanissima confingentes. ut scilicet quomodo pharao et omnis eius exercitus, qui per quadringentos et triginta annos populum dei captiuum tenuit, in mari rubro submersus est, sic etiam romani qui eodem annorum spatio iudaeos possessuri sunt, ultione domini deleantur. hoc illi spe sibi cassa promittant. neque enim possunt exponere quare cum in orbe tantae sint nationes, duae solum gentes, aegyptiorum et idumaeorum expetantur ad poenam; aut cur pro idumaeis intellegantur romani, cum eadem licentia mentiendi e diuerso possimus asserere, sub idumaeorum uocabulo uel persas, uel elamitas, uel francos, alemannos, gentes que alias significari. nos autem dicamus tempore dominicae resurrectionis, uel die iudicii - utrumque enim recipimus -, et aegyptum et idumaeam, in eo quod aegyptus et idumaea sunt, destruendas. aegyptus dicitur mesraim, quod interpretatur ekthlibousa~g, id est sanctos dei persequens et tribulans, idumaea, terrena, uel cruenta. quicumque igitur dei populum persecutus est, et terrenis uacauerit operibus, ac multitudine delictorum cotidie fuderit sanguinem innocentem, eorum scilicet, quos decipit, erit in perditionem, ut animas quoque martyrum sub altari clamare cognouimus. usquequo, domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? et iudaea in aeternum habitabitur, et hierusalem in generationem et generationem; et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaueram; et dominus commorabitur in sion. lxx: iudaea autem in aeternum habitabitur, et hierusalem in generationes generationum; et requiram sanguinem eorum, inultum que esse non patiar. et dominus habitabit in sion. non utique haec iudaea in aeternum habitabitur, quam uidemus esse desertam, non ista hierusalem, cuius ruinas cernimus, sed illa iudaea, cuius filiae exsultauerunt et laetatae sunt in omnibus iudiciis domini. et de qua in fine quinquagesimi psalmi legimus: benigne fac, domine, in bona uoluntate tua sion, ut aedificentur muri ierusalem. in hac prouincia confessionis et gloriae, et in hac urbe in qua pax domini cernitur, erit aeterna habitatio, non in unam, uel in tres aut plures generationes, sed in generationem et generationem, hoc est in duabus generationibus eorum, qui de iudaeis et de gentibus crediderunt. et mundabit dominus sanguinem omnium peccatorum, quem prius non mundauerat, ut mundet in euangelio, quos in lege peccantes immundos reliquerat. ideo enim conclusit omnia sub peccato, ut omnibus misereatur, siue ulciscetur seruorum suorum sanguinem, quem in martyrio pro nominis eius confessione fuderunt. et dominus commorabitur in sion, de qua scriptum est: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas sion, super omnia tabernacula iacob.









Comments