Home‎ > ‎Jonah‎ > ‎

St. Jerome on Jonah- Latin





In Ionam

Prologus

triennium circiter fluxit, postquam quinque prophetas interpretatus sum: michaeam, nahum, abacuc, sophoniam, aggaeum; et alio opere detentus, non potui implere quod coeperam: scripsi enim librum de inlustribus uiris, et aduersum iouinianum duo uolumina; apologeticum quoque, et de optimo genere interpretandi ad pammachium, et ad nepotianum, uel de nepotiano duos libros, et alia quae enumerare longum est. igitur tanto post tempore, quasi quodam postliminio a iona interpretandi sumens principium, obsecro ut qui typus est saluatoris, et tribus diebus ac noctibus in uentre ceti moratus, praefigurauit domini resurrectionem, nobis quoque feruorem pristinum tribuat, ut sancti ad nos spiritus mereamur aduentum. si enim ionas interpretatur columba, columba autem refertur ad spiritum sanctum, nos quoque columbam, ex aduentu ad nos interpretemur columbae. scio ueteres ecclesiasticos tam graecos quam latinos super hoc libro multa dixisse, et tantis quaestionibus, non tam aperuisse, quam obscurasse sententias, ut ipsa interpretatio eorum opus habeat interpretatione, et multo incertior lector recedat, quam fuerat antequam legeret. nec hoc dico, quo magnis ingeniis detraham, et alios mea laude suggillem, sed quod commentatoris officium sit, ut quae obscura sunt, breuiter aperte que dilucidet, et non tam disertitudinem ostentet suam, quam sensum eius quem exponit, edisserat. quaerimus igitur ionas propheta, excepto uolumine suo, et euangeliis, hoc est domini de eo testimonio, ubi alibi in scripturis sanctis lectus sit? et nisi fallor in regum uolumine de eo ita scriptum est: anno quinto decimo amasiae filii ioas, regis iuda, regnauit hieroboam, filius ioas, regis israel in samaria quadraginta annis et uno. fecit que malum coram domino, et non recessit ab uniuersis peccatis hieroboam filii nabath, qui peccare fecit israel. ipse conuertit fines israel in samaria ab introitu emath usque ad mare solitudinis, iuxta uerbum domini dei israel, quod locutus est in manu serui sui ionae, filii amathi prophetae, qui fuit de geth, quae est in opher. tradunt autem hebraei hunc esse filium uiduae sareptanae, quem helias propheta mortuum suscitauit, matre postea dicente ad eum: nunc cognoui quoniam uir dei es tu, et uerbum domini in ore tuo est ueritatis; et ob hanc causam etiam ipsum puerum sic uocatum. amathi enim in nostra lingua ueritatem sonat, et ex eo quod uerum helias locutus est, ille qui suscitatus est, filius esse dicitur ueritatis. porro geth in secundo sapphorim miliario, quae hodie appellatur diocaesarea euntibus tyberiadem haud grandis est uiculus, ubi et sepulcrum eius ostenditur. quamquam alii iuxta diospolim, id est liddam, eum et natum et conditum uelint, non intellegentes hoc quod additur opher, ad distinctionem aliarum geth urbium pertinere, quae iuxta eleutheropolim, siue diospolim, hodieque monstratur. liber quoque tobiae, licet non habeatur in canone, tamen quia usurpatur ab ecclesiasticis uiris, tale quid memorat, dicente tobia ad filium suum: fili, ecce senui, et in eo sum ut reuertar de uita mea. tolle filios tuos, et uade in mediam, fili; scio enim quae locutus est ionas propheta de niniue, quoniam subuertetur. et reuera quantum ad historias tam hebraeas quam graecas pertinet, et maxime herodotum, legimus niniuem, regnante apud hebraeos iosia, et astyage rege medorum, fuisse subuersam. ex quo intellegimus primo tempore ad ionae praedicationem, acta paenitentia, niniuitas ueniam consecutos; postea uero in pristinis uitiis perseuerantes, dei in se prouocasse sententiam. tradunt que hebraei, osee et amos, et isaiam ac ionam iisdem prophetasse temporibus. hoc quantum ad historiae pertinet fundamenta. ceterum non ignoramus, chromati papa uenerabilis, sudoris esse uel maximi totum prophetam referre ad intellegentiam saluatoris: quod fugerit, quod dormierit, quod praecipitatus in mare sit, quod susceptus a ceto, quod eiectus in litus paenitentiam praedicarit, quod contristatus ob salutem urbis innumerae, cucurbitae sit delectatus umbraculo, quod reprehensus a deo cur maiorem curam habuerit herbae uirentis, et extemplo aridae, quam tantae hominum multitudinis, et cetera quae in ipso uolumine explanare nitemur, et tamen, ut totum prophetae sensum breui praefatione comprehendam, nullus melior typi sui interpres erit, quam ipse qui inspirauit prophetas, et futurae ueritatis in seruis suis lineas ante signauit. loquitur ergo ad iudaeos sui sermonis incredulos, et christum dei filium nescientes: uiri niniuitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam, qui paenitentiam egerunt in praedicatione ionae; et ecce plus quam ionas hic. condemnatur generatio iudaeorum, credente mundo, et niniue agente paenitentiam, israel incredulus perit. illi habent libros, nos librorum dominum; illi tenent prophetas, nos intellegentiam prophetarum; illos occidit littera, nos uiuificat spiritus; apud illos barabbas latro dimittitur, nobis christus dei filius soluitur.

Caput 1

et factum est uerbum domini ad ionam, filium amathi, dicens: surge et uade in niniuen ciuitatem magnam, et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me. septuaginta excepto eo quod dixerunt: ascendit clamor malitiae eius ad me, cetera similiter transtulerunt. in condemnationem israelis ionas ad gentes mittitur, quod niniue agente paenitentiam, illi in malitia perseuerent. porro quod ait: ascendit malitia eius coram me, siue: clamor malitiae eius ad me, hoc ipsum est quod in genesi dicitur: clamor sodomae et gomorrhae multiplicatus est. et ad cain: uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. iuxta tropologiam uero dominus noster, ionas, hoc est, columba, siue dolens, - utrumque enim interpretatur; uel quia spiritus sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo, uel quia nostris doluit ipse uulneribus, et fleuit super hierusalem, et liuore eius sanati sumus, uere filius ueritatis, deus quippe ueritas est - mittitur ad niniuen pulchram, id est mundum, quo nihil pulchrius oculis carnis aspicimus. unde et apud graecos ab ornatu nomen accepit cosmos; consummatis que operibus singulis, de eo dicitur: uidit deus quia bonum est. ad niniuen, inquam, ciuitatem magnam, ut quia israel audire contempsit, totus gentium mundus exaudiat. et hoc propterea, quia ascenderit malitia eius coram deo. cum enim deus quasi quamdam pulcherrimam domum seruituro sibi homini exstruxerit, deprauatus est homo propria uoluntate, et a pueritia diligenter appositum est ad malum cor eius, posuit que in caelum os suum, et exstructa turre superbiae, meretur ad se descendentem filium dei, ut per paenitentiae ruinam conscendat ad caelum, qui per tumorem subire non potuit. et surrexit ionas, ut fugeret in tharsis a facie domini. lxx similiter. scit propheta, sancto sibi spiritu suggerente, quod paenitentia gentium, ruina sit iudaeorum. idcirco amator patriae suae, non tam saluti inuidet niniue, quam non uult perire populum suum. alioquin legerat moysen rogantem dixisse pro eo: si dimittis eis peccatum, dimitte; sin autem non dimittis, et me dele de libro tuo, quem scripsisti, et ad preces illius seruatum israel, et moysen de libro non fuisse deletum, quin potius dominum occasionem accepisse per seruum, ut ceteris conseruis illius parceret. dum enim dicit, dimitte me, ostendit se posse retineri. tale quid et apostolus loquitur: optabam anathema esse pro fratribus meis, qui sunt israelitae secundum carnem. non quod ipse perire desideret, cui uiuere christus est, et mori lucrum, sed magis meretur uitam, dum saluare uult ceteros, praeterea uidens ionas comprophetas suos mitti ad oues perditas domus israel, ut ad paenitentiam populum prouocarent, balaam quoque diuinum de salute israelitici populi prophetasse, dolet se solum electum, qui mitteretur ad assyrios inimicos israel, et ad ciuitatem hostium maximam, ubi idololatria, ubi ignoratio dei; et quod his maius est, timebat ne per occasionem praedicationis suae, illis conuersis ad paenitentiam, israel penitus relinqueretur. nouerat enim eodem spiritu, quo illi gentium praeconium credebatur, quod quando nationes credidissent, tunc periret domus israel, et quod aliquando futurum erat, hoc ne in suo fieret tempore, uerebatur. unde imitatus cain et recedens a facie dei, fugere uoluit in tharsis, quod iosephus interpretatur tharsum ciliciae ciuitatem, prima tantum littera commutata; quantum uero in paralipomenon intellegi datur, quidam locus indiae sic uocatur. porro hebraei tharsis, mare dici generaliter autumant secundum illud: in spiritu uiolento confringes naues tharsis, id est maris. et in esaia: ululate, naues tharsis. super quo ante annos plurimos in epistola quadam ad marcellam dixisse me memini. non igitur propheta ad certum fugere cupiebat locum, sed mare ingrediens, quocumque pergere festinabat, et magis hoc conuenit fugitiuo et timido, non locum fugae otiosae eligere, sed primam occasionem arripere nauigandi. hoc quoque possumus dicere, qui notum tantum putabat in iudaea deum, et in israel magnum nomen eius, postquam illum sensit in fluctibus, confitetur, et dicit: hebraeus ego sum, et dominum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam; si autem ipse fecit mare et aridam, cur aridam derelinquens arbitraris te conditorem maris in mari posse uitare? simul que instruitur per salutem conuersionem que nautarum, etiam tantam multitudinem niniue simili posse confessione saluari. de domino autem et saluatore nostro possumus dicere, quod dimiserit domum, et patriam suam, et assumpta carne, quodammodo de caelestibus fugerit, uenerit que in tharsis, hoc est, in mare istius saeculi, secundum quod alibi dicitur: hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia, quorum non est numerus. animalia pusilla cum magnis, ibi naues perambulabunt. draco iste quem formasti ad illudendum ei. idcirco enim et in passione dicebat: pater, si possibile est, transeat calix iste a me, ne populo conclamante: crucifige, crucifige talem. nos non habemus regem nisi caesarem, plenitudo gentium subintraret, et frangerentur rami oliuae, pro quibus oleastri uirgulta succrescerent. tantae que pietatis fuit et amoris in populum pro electione patrum, et repromissione ad abraham, ut in cruce positus diceret: pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt. uel certe quoniam tharsis interpretatur contemplatio gaudii, ueniens ad ioppen propheta, quae et ipsa speciosam sonat, ire festinat ad gaudium, et quietis beatitudine perfruens, totum se tradere theoriae, melius esse arbitrans pulchritudine et uarietate scientiae perfrui, quam per occasionem salutis gentium ceterarum perire populum, de quo christus in carne generandus sit. et descendit in ioppen et inuenit nauem euntem in tharsis, et dedit naulum eius, et descendit in eam, ut iret cum eis in tharsis a facie domini. lxx: et ascendit in ioppen, et inuenit nauem euntem in tharsis, dedit que naulum suum, et ascendit in eam, ut nauigaret cum eis in tharsis a facie domini. ioppen portum esse iudaeae, et in regnorum paralipomenon que libris legimus, ad quem hiram quoque rex tyri ligna de libano ratibus transferebat, quae hierusalem terreno itinere perueherentur. hic locus est, in quo usque hodie saxa monstrantur in litore, in quibus andromeda religata, persei quondam sit liberata praesidio. scit eruditus lector historiam; sed et iuxta regionis naturam de montanis et arduis ad ioppen et campestria ueniens propheta, recte dicitur descendisse, et inuenisse nauem funem soluentem e litore, et ingredientem mare dedit que naulum eius, siue mercedem nauis, id est subuectionis eius, iuxta hebraicum, siue naulum pro se, ut septuaginta transtulerunt. et uel: descendit in eam, ut proprie continetur in hebraico - iered enim descendit dicitur, ut fugitiuus sollicite latebras quaereret -, uel ascendit, ut scriptum est in editione uulgata; ut quocumque nauis pergeret, perueniret, euasisse se putans, si iudaeam relinqueret. sed et dominus noster in extremo iudaeae litore, quod, quia in iudaea erat, appellabatur pulcherrimum, non uult tollere panem filiorum, et dare eum canibus; sed quia uenerat ad oues perditas domus israel, dat uectoribus pretium, ut qui primum suum saluare uult populum, saluet accolas maris; et inter turbines ac tempestates, id est passionem suam crucis que conuicia submersus in inferno, saluet eos, quos quasi in naui dormiens neglegebat. prudens rogandus est lector, non eundem ordinem tropologiae, quem et historiae quaerere. nam et apostolus agar et saram ad duo testamenta refert, et tamen non omnia quae in historia illa narrantur, tropologice interpretari possumus. et ad ephesios de adam et eua disputans, ait: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in christo, et in ecclesia. numquid totum principium geneseos, et fabricam mundi, et hominum conditionem ad christum, et ad ecclesiam referre possumus, quia hoc testimonio sic abusus est apostolus? fac enim hoc quod scriptum est: ideo relinquet homo patrem suum, referamus ad christum, ut dicamus eum patrem in caelis reliquisse deum, ut gentium iungetur ecclesiae; hoc quod sequitur, matrem suam, quid possumus interpretari, nisi forte dicamus reliquisse eum caelestem hierusalem, quae est mater sanctorum, et cetera multo his difficiliora? illud etiam quod ab eodem apostolo scribitur: bibebant enim de spiritali sequente eos petra; petra autem erat christus, nequaquam nos arctat ut omnem exodi librum referamus ad christum. quid enim possumus dicere? quod haec petra a moyse percussa sit, non semel sed bis, quod aquae fluxerint, et torrentes repleti sint. num uniuersam loci huius historiam per hanc occasionem cogemus sub lege allegoriae? et non potius unusquisque locus secundum historiae diuersitatem, diuersam recipiet intellegentiam spiritalem? igitur sicut haec testimonia suas interpretationes habent, et nec praecedentia, nec consequentia eamdem allegoriam desiderant, sic et ionas propheta non absque periculo interpretantis, totus referri ad dominum poterit. nec ex eo quod in euangelio dicitur: generatio pessima et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae. sicut enim fuit ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae, tribus diebus et tribus noctibus, reliqua etiam quae in propheta digesta sunt eodem ordine referuntur ad christum. certe ubicumque absque discrimine hoc fieri potest nos quoque facere nitemur. dominus autem misit uentum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari et nauis periclitabatur conteri. lxx: et dominus suscitauit spiritum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et nauis periclitabatur conteri. potest fuga prophetae et ad hominis referri in communi personam, qui dei praecepta contemnens, recessit a facie eius, et se mundo tradidit, ubi postea malorum tempestate, et totius mundi contra se saeuiente naufragio, compulsus est sentire deum, et reuerti ad eum quem fugerat. unde intellegimus etiam ea quae sibi homines aestimant salutaria, deo uolente, uerti in perniciem, et non solum non prodesse auxilium his, quibus praebetur, sed et ipsos qui praebent, pariter conteri. sicut legimus uictam ab assyriis aegyptum, quia opitulabatur israeli contra domini uoluntatem. periclitabatur nauis quae periclitantem susceperat uento maria concitantur in tranquillitate tempestas oritur, nihil, deo aduersante, securum est. et timuerunt nautae et clamauerunt ad deum suum, et miserunt uasa quae erant in naui in mare, ut alleuiaretur ab eis. lxx: et timuerunt qui nauigabant et clamauerunt unusquisque ad deum suum, et iactum fecerunt uasorum nauis in mare, ut alleuiaretur nauis. arbitrantur nauem solito onere praegrauari, et non intellegunt totum pondus esse fugitiui prophetae. timent nautae, clamat unusquisque ad deum suum; ignorantes ueritatem, non ignorant prouidentiam, et sub errore religionis sciunt aliquid esse uenerandum; proiciunt onera in mare, ut magnitudinem fluctuum classis leuior transiliret. at contra israel nec bonis nec malis intellegit deum et plangente christo populum, siccos oculos habet. et ionas descendit ad interiora nauis, et dormiebat sopore graui. lxx: ionas autem descendit in uentrem nauis, et dormiebat, et stertebat. quantum ad historiam, prophetae mens secura describitur; non tempestate, non periculis conturbatur, eumdem et in tranquillo, et imminente naufragio animum gerens. denique alii clamant ad deos suos, uasa proiciunt, nititur unusquisque quod potest. iste tam quietus est et securus, animi que tranquilli, ut ad nauis interiora descendens, somno placido perfruatur. sed et hoc dici potest: conscius erat fugae et peccati, quo domini praecepta neglexerat, et tempestatem, ignorantibus ceteris, contra se saeuire cernebat. ideo descendit ad interiora nauis, et tristis absconditur, ne quasi dei uindices fluctus aduersum se uideret intumescere. quod autem dormit, non securitatis est, sed maeroris. nam et apostolos legimus in domini passione prae tristitiae magnitudine somno fuisse depressos. sin autem interpretamur in typo, somnus prophetae et grauissimus sopor hominem significat erroris sopore torpentem, cui non suffecerat fugisse a facie dei, nisi et quadam uecordia mens illius obruta, ignoraret iracundiam dei, et quasi securus dormiret et profundissimum somnum rauca nare resonaret. et accessit ad eum gubernator et dixit ei: quid tu sopore deprimeris? surge inuoca deum tuum, si forte cogitet deus de nobis, et non pereamus. lxx: et accessit ad eum proreta et dixit ei: quid tu stertis? surge, inuoca deum tuum, si quomodo saluos nos faciat deus, et non pereamus. naturale est unumquemque in suo periculo de alio plus sperare. unde gubernator, siue proreta, qui uectores timidos debuerat consolari, cernens discriminis magnitudinem, excitat dormientem, et arguit improuidae securitatis, commonet que ut ipse quoque pro uirili portione deprecetur deum suum, ut cuius erat commune periculum, communis esset oratio. porro iuxta tropologiam plures sunt qui cum iona nauigantes, et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant. sed postquam ionas fuerit sorte deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, mari que tranquillitas reddita, tunc unus adorabitur deus, et immolabuntur uictimae spiritales, quas utique iuxta litteram in mediis fluctibus non habebant. et dixit uir ad collegam suum: uenite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis; et miserunt sortes, et cecidit sors super ionam. lxx: et dixit unusquisque ad proximum suum: uenite, mittamus sortes, et cognoscamus propter quem malitia haec est super nos; et miserunt sortes, et cecidit sors super ionam. nouerant naturam maris, et tanto tempore nauigantes sciebant tempestatum uentorum que rationes et utique si solitos, et quos aliquando experti fuerant, fluctus uidissent consurgere, numquam sorte auctorem naufragii quaererent, et per rem incertam, certum cuperent euitare discrimen. nec statim debemus sub hoc exemplo sortibus credere, uel illud de actibus apostolorum huic testimonio copulare, ubi sorte in apostolatum matthias elegitur, cum priuilegia singulorum non possint legem facere communem. sicut enim in condemnationem balaam asina loquitur, et pharao, et nabuchodonosor in iudicium sui, somniis futura cognoscunt, et tamen deum non intellegunt reuelantem. caiphas quoque prophetat ignorans, quod expediret unum perire pro cunctis. ita et hic fugitiuus sorte deprehenditur, non uiribus sortium, et maxime sortibus ethnicorum, sed uoluntate eius qui sortes regebat incertas. quod autem dicitur: et cognoscamus propter quem malitia haec est super nos, hic malitiam pro afflictione et calamitate accipere debemus, secundum illud: sufficit diei malitia sua. et in amos propheta: si est malitia in ciuitate quam dominus non fecerit. et in esaia: ego dominus qui facio pacem, et creo mala. in alio uero loco malitia contraria ueritati intellegitur, iuxta quod in hoc eodem propheta supra legimus: ascendit clamor malitiae eius ad me. et dixerunt ad eum: indica nobis, cuius causa malum istud sit nobis, quod est opus tuum, quae terra tua, et quo uadis, uel ex quo populo es tu? lxx: et dixerunt ad eum: annuntia nobis cuius gratia haec malitia est in nobis, quod opus tuum, et unde uenis, et quo uadis, et de qua regione, et de quo populo es tu? quem sors indicauerat, cogunt uoce propria confiteri, cur tanta tempestas sit, uel quare contra eos dei ira desaeuiat. indica, inquiunt, nobis cuius causa malum istud sit, quid operis agas, de qua terra, de quo populo proficiscaris, quo abire festines. et notanda breuitas, quam admirari in uergilio solebamus: iuuenes, quae causa subegit ignotas temptare uias, quo tenditis, inquit. qui genus? unde domo? pacem ne huc fertis, an arma? interrogatur persona, regio, iter, ciuitas, ut ex his cognoscatur et causa discriminis. et dixit ad eos: hebraeus ego sum, et dominum deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. lxx: et dixit ad eos: seruus domini ego sum, et deum caeli ego colo, qui fecit mare et aridam. non dixit, iudaeus ego sum, quod scissura decem tribuum a duabus populo nomen imposuit, sed hebraeus sum, hoc est peratês~g, transitor, sicut et abraham, qui dicere poterat: aduena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei, de quo in alio psalmo scribitur: transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum. moyses: transeam, inquit, et uidebo uisionem hanc magnam. et dominum deum caeli ego timeo, non deos quos inuocatis, et qui saluare non possunt, sed deum caeli, qui mare fecit et aridam. mare, in quo fugio, aridam, de qua fugio. et eleganter ad distinctionem maris, non terra sed arida nuncupatur. et in breui uniuersitatis factor ostenditur, qui et caeli dominus est, et terrae, et maris. quaeritur autem, quomodo uere dicere comprobetur: dominum deum caeli ego timeo, cum eius praecepta non faciat. nisi forte respondeamus, quod et peccatores timeant deum, seruorum que sit non diligere, sed timere; quamquam in hoc loco timor pro cultu possit intellegi, iuxta sensum eorum qui audiebant, et adhuc ignorabant deum. et timuerunt uiri timore magno, et dixerunt ad eum: quid hoc fecisti? cognouerant enim uiri quod a facie domini fugeret, quia indicauerat eis. lxx: et timuerunt uiri timore magno, et dixerunt ad eum; quid hoc fecisti? cognouerunt enim uiri quod a facie domini fugeret, eo quod indicasset eis. historiae ordo praeposterus est, quia enim poterat dici, nulla causa timoris fuit, ex eo quod eis confessus est, dicens: hebraeus ego sum, et dominum deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. statim subnectitur quod idcirco timuerunt, quia indicauerat eis, se domini fugere conspectum, et eius non fecisse praecepta. denique causantur, et dicunt: quid hoc fecisti? id est si times deum, cur fugis? si tantae potentiae praedicas quem colis, quomodo te putas eum posse euadere? timent autem timore magno, quod intellegunt sanctum, et sanctae gentis uirum, - de ioppe quippe soluentes funem, hebraeae gentis nouerant priuilegium, et tamen fugitiuum celare non possunt. magnus est qui fugit, sed maior ille qui quaerit. non audent tradere, celare non possunt. reprehendunt culpam, timorem confitentur. rogant ut ipse remedio sit, qui auctor peccati fuerat. uel certe quod dicunt: quid hoc fecisti? non increpant, sed interrogant, uolentes causam fugae nosse, serui a domino, filii a patre, hominis a deo. quod est, inquiunt, tantum mysterium, ut terra deseratur, expetantur maria, relinquatur patria, loca appetantur aliena? et dixerunt ad eum: quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis? quia mare ibat, et intumescebat. lxx: et dixerunt ad eum, quid tibi faciemus, et quiescet mare a nobis? quia mare ibat, et suscitabat magis fluctus. propter te dicis, uentos, fluctus, mare, gurgites concitatos? exposuisti causam morbi, indica sanitatis. ex eo quod contra nos insurgit mare, intellegimus iram esse susceptionis tuae. si culpa est quod suscepimus, quid facere possumus, ne dominus irascatur? quid faciemus tibi, hoc est interficiemus te? sed cultor es domini. seruabimus? sed deum fugis. nostrum est praebere manus; quid fieri iubeas, tuum est imperare, quo facto quiescat mare, quod nunc creatoris iram suo tumore testatur. statim que historicus causam iungit istiusmodi quaestionis, mare, dicens, ibat et intumescebat. ibat, ut iussum fuerat, ibat in uindictam domini sui; ibat persequens fugitiuum prophetam. intumescebat autem per singula momenta temporum, et quasi nautis morantibus, in maiores fluctus suscitabatur, ut ostenderet ultionem creatoris se differre non posse. et dixit ad eos: tollite me et mittite me in mare, et cessabit mare a uobis; scio enim quia propter me tempestas grandis est super uos. lxx: et dixit ionas ad eos: tollite me et mittite me in mare, et quiescet mare a uobis; ego enim noui quod propter me fluctus magni contra uos sunt. contra me tempestas detonat, me quaerit, naufragium uobis minatur, ut me prehendat; me prehendet, ut mea morte uiuatis. scio, inquit, quia propter me tempestas haec grandis est. non ignoro in meam poenam elementa turbari, mundi esse confusionem, mihi irasci, in uos saeuire naufragium; fluctus ipsi imperant uobis, ut me mittatis in mare. si ego sensero tempestatem, uos recuperabitis tranquillitatem. et animaduertenda pariter fugitiui nostri magnanimitas, non tergiuersatur non dissimulat, non negat, sed qui confessus fuerat de fuga, poenam libenter assumit, se cupiens perire, ne propter se ceteri pereant, et ad peccatum fugae, alienae quoque delictum addatur necis. hoc quantum ad historiam, ceterum non ignoramus, flantes uentos, quibus in euangelio, ut quiescerent, dominus imperauit, et periclitantem nauiculam, in qua dormiebat ionas, et intumescens mare quod increpatur: tace et obmutesce, referri ad dominum saluatorem, et periclitantem ecclesiam, uel apostolos suscitantem, qui eum deserentes in passione, quodammodo in fluctus praecipitant. iste ionas dicit: scio quia propter me tempestas grandis est super uos, quia me uident uenti uobis cum in tharsis, hoc est ad contemplationem laetitiae, nauigare, ut uos me cum perducam ad gaudium, ut ubi ego sum et pater, ibi et uos sitis. idcirco saeuiunt, idcirco mundus, qui in maligno positus est, fremit; ideo elementa turbantur; me cupit, deuorare mors, ut uos pariter occidat, et non intellegit quia uelut in hamo escam capit, ut mea morte moriatur. tollite me, et mittite in mare. non est enim nostrum, mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter excipere. unde et in persecutionibus non licet propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur, sed percutienti colla submittere. sic, inquit, placate uentos, sic in maria libamina fundite; tempestas quae propter me saeuit contra uos, me moriente, sedabitur. et remigabant uiri ut reuerterentur ad aridam, et non ualebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos. lxx: et conabantur uiri, ut reuerterentur ad terram, et non poterant, quia mare ibat, et insurgebat magis contra eos. protulerat contra se propheta sententiam, sed illi cultorem audientes dei, manus inicere non audebant, propterea nitebantur reuerti ad aridam, et effugere discrimen, ne sanguinem funderent, magis uolentes perire, quam perdere. o rerum quanta mutatio; populus qui seruierat deo, dicit: crucifige, crucifige talem. istis imperatur ut occidant, mare furit, tempestas iubet, et proprium periculum neglegentes, de aliena salute solliciti sunt. quamobrem et septuaginta parebiazonto~g inquiunt, id est uim cupiebant facere et naturam rerum uincere, ne uiolarent prophetam dei. quod autem dicit remigabant uiri, ut reuerterentur ad aridam, putabant absque sacramento eius qui passurus erat, posse nauem de periculo liberari, cum ionae submersio, nauis fuerit releuatio. et clamauerunt ad dominum, et dixerunt: quaesumus, domine, ne pereamus in anima uiri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, domine, sicut uoluisti, fecisti. lxx: et clamauerunt ad dominum, et dixerunt: nequaquam, domine, ne pereamus propter animam uiri huius, et non des super nos sanguinem iustum; tu enim, domine, sicut uoluisti, fecisti. grandis uectorum fides, periclitantur ipsi, et pro alterius anima deprecantur. sciunt enim peiorem mortem peccati esse, quam uitae. et ne des, inquiunt, super nos sanguinem innocentem. contestantur deum, ut quodcumque facturi sunt, non sibi reputetur, et quodammodo dicunt: nolumus interficere prophetam tuum, sed iram tuam et ipse confessus est, et tempestas loquitur quia tu, domine, sicut uoluisti, fecisti; uoluntas tua expletur per nostras manus. nonne nobis uidetur nautarum uox, pilati esse confessio, qui lauat manus suas, et dicit: mundus sum ego a sanguine uiri huius. nolunt christum perire gentes, innocentem sanguinem protestantur. et iudaei dicunt: sanguis eius super nos, et super filios nostros. et ideo si leuauerint manus non exaudientur, quia plenae sunt sanguine: quia tu, domine, sicut uoluisti, fecisti. quod nos suscepimus, quod turbo consurgit, quod uenti saeuiunt, quod mare suscitatur in fluctus, quod proditur sorte fugitiuus, quod indicat quid fieri debeat, tuae est, domine, uoluntatis, tu enim sicut uoluisti, fecisti. unde et saluator dicit in psalmo: domine, ut facerem uoluntatem tuam, uolui. et tulerunt ionam, et miserunt in mare et stetit mare a feruore suo. lxx: et tulerunt ionam, et miserunt in mare, et stetit mare de commotione sua. non dixit arripuerunt, non ait inuaserunt, sed tulerunt. quasi cum obsequio et honore portantes, miserunt in mare non repugnantem, sed praebentes manus ipsius uoluntati. et stetit mare, quia inuenerat quem quaerebat. uelut si quis persequatur fugitiuum, et concito pergat gradu, postquam fuerit consecutus, desistit currere, et stat ac tenet quem apprehenderit. ita et mare quod absente iona irascebatur, in uisceribus suis desideratum tenens, gaudet et confouet, et ex gaudio tranquillitas redit. consideremus ante passionem christi, errores mundi, et diuersorum dogmatum flatus contrarios, et nauiculam totum que humanum genus, id est creaturam domini periclitantem, et post passionem eius tranquillitatem fidei, et orbis pacem, et secura omnia, et conuersionem ad deum, et uidebimus quomodo post praecipitationem ionae steterit mare a furore suo. et timuerunt uiri timore magno dominum, et immolauerunt hostias domino, et uouerunt uota. lxx similiter. ante domini passionem timentes clamauerunt ad deos suos, post passionem eius dominum timent, id est uenerantur et colunt, et non timent simpliciter, ut in principio legimus, sed timore magno, iuxta illud quod dicitur: ex tota anima, et ex toto corde, et ex tota mente tua. et immolauerunt hostias, quas certe iuxta litteram in mediis fluctibus non habebant, sed quia sacrificium domino spiritus contribulatus est, et in alio loco dicitur: immola deo sacrificium laudis, et redde altissimo uota tua, et rursum: reddemus tibi uitulos labiorum nostrorum, idcirco in mari immolant hostias, et alias sponte promittunt uota facientes, se numquam ab eo quem colere coeperant, recessuros. timuerunt enim timore magno, quia ex tranquillitate maris et tempestatis fuga, uera prophetae uerba cernebant. ionas in mari fugitiuus, naufragus, mortuus, saluat nauiculam fluctuantem, saluat ethnicos in diuersas prius sententias mundi errore iactatos. et osee, amos, esaias, ioel, qui eodem tempore prophetabant, populum in iudaea non queunt emendare. ex quo ostenditur sedari non posse naufragium, nisi morte fugitiui.

Caput 2

et praeparauit dominus piscem grandem, ut deglutiret ionam. lxx: et praecepit dominus ceto magno, et deuorauit ionam. morti et inferno praecepit dominus, ut prophetam suscipiat. quae auidis faucibus praedam putans, quantum in deuoratione laetata est, tantum luxit in uomitu. tunc que completum est illud quod legimus in osee: ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. in hebraico autem piscem grandem legimus, pro quo lxx interpretes, et dominus in euangelio cetum uocant, rem ipsam breuius explicantes. in hebraico enim dicitur dag gadol, quod interpretatur, piscis grandis, haud dubium quin cetum significet. et animaduertendum, quod ubi putabatur interitus, ibi custodia sit. porro quod ait praeparauit, uel ab initio cum conderet, de quo et in psalmo scribitur: draco iste quem formasti ad illudendum ei, uel certe iuxta nauem fecit uenire, ut praecipitem ionam in suos reciperet sinus, et pro morte praeberet habitaculum, ut qui in naui iratum senserat deum, propitium in morte sentiret. et erat ionas in uentre piscis tribus diebus et tribus noctibus. lxx: et erat ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus. huius loci mysterium in euangelio dominus exponit, et superfluum est, uel id ipsum, uel aliud dicere, quam exposuit ipse, qui passus est. hoc solum quaerimus, quomodo tres dies, et tres noctes fecerit in corde terrae. quidam paraskeuên~g quando sole fugiente ab hora sexta usque ad horam nonam, nox successit diei, in duas dies et noctes diuidunt, et apponentes sabbatum, tres dies et tres noctes aestimant supputandas; nos uero sunekdochikôs~g totum intellegamus a parte, ut ex eo quod en~g paraskeuêi~g mortuus est, unam diem supputemus et noctem, et sabbati alteram; tertiam uero noctem, quae diei dominicae mancipatur, referamus ad exordium diei alterius, nam et in genesi nox non praecedentis diei est sed sequentis, id est principium futuri, non finis praeteriti. hoc ut intellegi possit, dicam simplicius. finge aliquem hora nona egressum esse de mansione, et alterius diei hora tertia ad mansionem alteram peruenisse. si dixero bidui eum fecisse iter, non statim reprehendar mendacii, quia ille qui ambulauit, non omnes horas utriusque diei, sed quamdam partem itinere consumpserit. certe mihi haec uidetur interpretatio. si quis autem istam non recipit, et meliori sensu potest loci huius exponere sacramentum, illius magis sequenda sententia est. et orauit ionas ad dominum deum suum de utero piscis, et dixit. lxx similiter. si ionas refertur ad dominum, et ex eo quod tribus diebus ac noctibus in utero ceti fuit, passionem indicat saluatoris, debet et oratio illius typus esse orationis dominicae. nec ignoro, quosdam fore, quibus incredibile uideatur, tribus diebus ac noctibus in utero ceti, in quo naufragia dirigebantur, hominem potuisse seruari, qui utique aut fideles erunt, aut infideles. si fideles, multo credere maiora cogentur. quomodo tres pueri missi in caminum aestuantis incendii, intantum illaesi fuerint, ut ne uestimenta quidem eorum odor ignis attigerit. quomodo recesserit mare, et ad instar murorum hinc inde rigidum steterit, ut praeberet uiam populo transeunti. qua humana ratione, aucta fame, leonum rabies praedam suam timens aspexerit, nec tetigerit, et multa huiuscemodi. sin autem infideles erunt, legant quindecim libros nasonis metamorphoseon, et omnem graecam, latinam que historiam, ibi que cernent uel daphnen in laurum, uel phaetontis sorores populos arbores conuersas fuisse; quomodo iupiter eorum sublimissimus deus, sit mutatus in cygnum, in auro fluxerit, in tauro rapuerit, et cetera, in quibus ipsa turpitudo fabularum, diuinitatis denegat sanctitatem. illis credunt, et dicunt deo cuncta possibilia, et cum turpibus credant, potentia que dei uniuersa defendant, eamdem uirtutem non tribuunt et honestis. quod autem scriptum est: et orauit ionas ad dominum deum suum de utero piscis, et dixit, intellegimus eum postquam in utero ceti sospitem esse se senserit, non desperasse de domini misericordia, et totum ad obsecrationem esse conuersum. deus enim qui dixerat de iusto: cum ipso sum in tribulatione, et: cum inuocauerit me, dicam: adsum, affuit ei, et dicere potest qui exauditus est: in tribulatione dilatasti mihi. clamaui de tribulatione mea ad dominum, et exaudiuit me; de uentre inferi clamaui et exaudisti uocem meam. septuaginta similiter, hoc tantummodo commutato: de uentre inferi clamoris mei. non dixit: clamo, sed clamaui; nec de futuro precatur, sed de praeterito gratias agit, indicans nobis quod ex eo tempore quo praecipitatus in mare uidisset cetum, et tantam corporis molem, et immanes rictus aperto se ore sorbere, domini recordatus sit et clamauerit, uel aquis cedentibus, et clamore inueniente locum, uel toto cordis affectu, secundum illud quod apostolus dicit: clamantes in cordibus uestri: abba, pater. et clamauerit ei qui solus nouit corda hominum, et loquitur ad moysen: quid clamas ad me? cum utique nihil ante hanc uocem clamasse moysen scriptura commemoret. hoc est illud quod in primo graduum psalmo legimus: ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. uentrem autem inferi, aluum ceti intellegamus, quae tantae fuit magnitudinis, ut instar obtineret inferni. sed melius ad personam christi referri potest, qui sub nomine dauid cantat in psalmo: non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. qui fuit in inferno uiuens, inter mortuos liber. et proiecisti me in profundum in cor maris, et flumen circumdedit me. lxx: proiecisti me in profundum cordis maris, et flumina me circumdederunt. quantum ad personam ionae non est difficilis interpretatio, quod ceti clausus aluo in profundissimo et in medio maris fuerit, fluminibus que uallatus sit. quantum ad dominum saluatorem sexagesimi octaui psalmi sumamus exemplum in quo loquitur: infixus sum in limo profundi et non est substantia. ueni in profundum maris et tempestas demersit me; de quo et in alio psalmo dicitur: tu autem abiecisti et despexisti, distulisti christum tuum; subuertisti testamentum serui tui, contaminasti in terra sanctuarium eius, destruxisti omnes macerias eius, et reliqua. ad comparationem enim caelestis beatitudinis, et eius loci, de quo scriptum est: in pace sancta locus eius, omnis terrena habitatio plena est fluctibus, plena tempestatibus. porro cor maris significatur infernus, pro quo in euangelio legimus: in corde terrae. quomodo autem cor animalis in medio est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. uel certe iuxta anagôgên~g, in corde maris: in mediis tempestatibus esse se memorat. et tamen cum inter amaras aquas fuerit, et temptatus sit iuxta omnia absque peccato, non sensit amaras aquas, sed flumine circumdatus est, de quo et in alio loco legimus: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei, aliis bibentibus salsos fluctus, ego in mediis tempestatibus dulcissima fluenta sorbebam. nec impium tibi esse uideatur, si nunc dominus dicat: proiecisti me in profundum, qui loquitur in psalmo: quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, secundum illud quod ex persona patris in zacharia ponitur: percutiam pastorem, et oues dispergentur. omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. lxx: omnes eleuationes tuae et fluctus tui super me transierunt. quod super ionam tumentes maris fluctus transierint, et detonuerit saeua tempestas, nulli dubium est. quaerimus autem quomodo omnes eleuationes, et gurgites, et fluctus dei, super saluatorem transierint. temptatio est uita hominum super terram, siue ut in hebraico habetur, militia, quia hic militamus, ut alibi coronemur. nullus que est hominum, qui cunctas sustinere queat temptationes, absque eo qui temptatus est in omnibus, iuxta nostram similitudinem, absque peccato. unde et ad corinthios dicitur: temptatio uos non apprehendat, nisi humana. fidelis autem deus qui non dimittet uos temptari supra id, quod potestis, sed faciet cum temptatione et exitum, ut possitis sustinere. et quoniam omnes persecutiones, et uniuersa quae accidunt, absque dei non ingruunt uoluntate, idcirco dei gurgites dicuntur et fluctus, qui non oppresserunt iesum, sed transierunt per eum, minantes tantum naufragium, non inferentes. uniuersae ergo persecutiones, et turbines, quibus genus uexabatur humanum, et cunctae nauiculae frangebantur, super meum detonuere caput. ego sustinui tempestates, et fregi turbines saeuientes, ut ceteri securius nauigarent. ego dixi: abiectus sum a conspectu oculorum tuorum. lxx: ego dixi: abiectus sum ex oculis tuis. antequam clamarem de tribulatione mea, et exaudires me, quia formam serui acceperam, fragilitatem quoque illius imitatus, dixi: abiectus sum a conspectu oculorum tuorum. quando eram te cum, et tuo lumine perfruebar, et in tuo lumine ego eram lumen, non dicebam: abiectus sum. postquam autem ueni in profundum maris, et hominis carne circumdatus sum, humanos imitor affectus, et dico: abiectus sum a conspectu oculorum tuorum. hoc quasi homo locutus sum, ceterum quasi deus, et is qui cum essem in forma tua, non sum rapinam arbitratus aequalem me esse tui, uolens ad te euehere humanum genus, ut ubi ego sum et tu, ibi sint et omnes, qui in me et te crediderunt; dico: uerumtamen rursum uidebo templum sanctum tuum. pro quo lxx transtulerunt: putas ne addam ut uideam templum sanctum tuum? hoc quod in graeco dicitur ara~g, et habet uulgata editio; putas interpretari potest igitur, ut sit quasi propositionis et assumptionis, confirmationis que ac syllogismi extrema conclusio, non ex ambigentis incerto, sed ex fiducia comprobantis, pro quo nos interpretati sumus: uerumtamen rursum uidebo templum sanctum tuum, secundum illud quod ex persona eius in alio psalmo dicitur: domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae, et euangelicam lectionem in qua scriptum est: pater glorifica me apud te ea gloria, quam habui priusquam mundus fieret. et respondit de caelo pater: et glorificaui, et glorificabo. uel certe quia legitur: pater in me, et ego in patre, sicut templum patris filius est, ita templum filii pater. ipse enim dicit: ego de patre exiui, et ueni, et: uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. aut unus idem que saluator quasi homo postulat, quasi dominus pollicetur et de sua quam semper habuit, possessione securus est. ex ionae uero persona, uel optantis, uel confidentis affectu liquido intellegi potest, quod desideret in profundo maris positus uidere templum domini, et spiritu prophetali alibi sit, et aliud contempletur. circumdederunt me aquae usque ad animam meam, abyssus uallauit me. lxx: circumfusa est mihi aqua usque ad animam meam, abyssus uallauit me nouissima. aquae istae quae uicinae sunt abyssis, quae in terris uoluuntur et defluunt, quae multum se cum limi trahunt, non corpus, sed animam nituntur occidere, amicae quippe sunt corporum, et eius uoluptatibus confouentur. unde secundum illud quod supra diximus, loquitur dominus in psalmo: saluum me fac, domine, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. et in alio loco: torrentem transiit anima nostra, et: ne urgeat super me puteus os suum, neque me concludat infernus; non mihi deneget exitum, qui sponte descendi, sponte conscendam, qui uoluntarius captiuus ueni, debeo liberare captiuos, ut impleatur illud: ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem; eos enim qui ante captiui fuerant in morte, iste cepit ad uitam. abyssus autem perniciosas quasdam et pessimas fortitudines accipere debemus, uel tormentis suppliciis que deditas potestates, ad quas et in euangelio daemones rogant ne ire cogantur. unde et tenebrae erant super abyssum. interdum abyssus accipitur et pro sacramentis ac profundissimis sensibus, ac iudiciis dei: iudicia domini abyssus multa, et: abyssus abyssum inuocat, in uoce cataractarum tuarum. pelagus operuit caput meum. ad extrema montium descendi, terrae uectes concluserunt me in aeternum. lxx: intrauit caput meum in scissuras montium; descendi in terram, cuius uectes sunt retinacula sempiterna. quod ionae caput pelagus operuerit, et ad montium extrema descenderit, et uenerit usque ad profunda terrarum, quibus quasi uectibus et columnis dei uoluntate terrae globus sustentatur, nulli dubium est, de qua et alibi dicitur: ego confirmaui columnas eius. de domino autem et saluatore iuxta utramque editionem uidetur mihi sic posse intellegi, quod principale et caput eius, id est anima quam cum corpore pro salute nostra dignanter assumpsit, descenderit in scissuras montium, qui fluctibus operiebantur, qui se a caeli subtraxerant libertate, quos abyssus ambiebat, qui se a dei sciderant maiestate, et postea etiam ad inferna penetrarit, ad quae loca quasi in extremo limo peccatorum, animae trahebantur, dicente psalmographo: intrabunt in inferiora terrae, partes uulpium erunt. isti sunt uectes terrae, et quasi quaedam serae extremi carceris ac suppliciorum, nolentes ab inferis animas exire captiuas. unde significanter lxx katochoi~g aiônioi~g transtulerunt, hoc est semper tenere cupientes, quos semel inuaserant. sed dominus noster, de quo sub persona cyri in esaia legimus: fores aeneas conteram, et uectes ferreos confringam, ad montium extrema descendit, et aeternis conclusus est uectibus, ut omnes qui clausi fuerant, liberaret. et subleuabis de corruptione uitam meam, domine deus meus. lxx: et ascendat de corruptione uita mea, domine deus meus. proprie dixit, subleuabis, uel ascendat de corruptione uita mea, quia ad corruptionem, et ad inferna descenderat. hoc est, quod apostoli interpretantur in quinto decimo psalmo ex persona domini prophetatum: quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem, quod dauid scilicet et mortuus sit et sepultus, saluatoris autem caro non uiderit corruptionem. alii uero interpretantur quod ad comparationem caelestis beatitudinis et uerbi dei, humanum corpus corruptio sit, quod seminatur in corruptione, et in centesimo secundo psalmo ex persona iusti significetur: qui sanat omnes infirmitates tuas, qui redimit ex corruptione uitam tuam. unde et apostolus dicit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et appellatur corpus mortis, uel corpus humilitatis. hoc illi ad occasionem suae ducant haereseos, et sub persona christi mentiantur antichristum, ecclesias teneant, ut uentrem pinguissimum nutriant, et carnaliter uiuentes, contra carnem disputent. nos autem scimus de incorrupta uirgine corpus assumptum, non corruptionem christi fuisse, sed templum. quod si in apostoli ad corinthios sententiam trahimur, in qua corpus dicitur spiritale, ne contentiosi uideamur, dicemus idipsum quidem corpus, et eamdem carnem resurgere, quae sepulta est, quae in humo condita; sed mutare eam gloriam, non mutare naturam: oportet enim corruptiuum hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. quando dicitur, hoc, quodammodo duobus digitulis comprehensum corpus ostenditur: hoc in quo nascimur, hoc in quo morimur, hoc quod timent recipere qui puniendi sunt, hoc quod uirginitas exspectat ad praemium, adulterium formidat ad poenam. super iona autem ita intellegi potest: quod qui in uentre ceti iuxta naturam corporum corrupi debuerat, et in cibos bestiae proficere, ac per uenas artus que diffundi, sospes et integer manserit. porro quod ait: domine deus meus, blandientis affectus est, quod communem omnium deum, beneficii magnitudine suum et quasi proprium senserit deum. cum angustiaretur in me anima mea, domini recordatus sum. lxx: cum deficeret ex me anima mea, domini recordatus sum. cum, inquit, nullum aliud sperarem auxilium, recordatio domini mihi saluti fuit, iuxta illud: recordatus sum domini, et laetatus sum, et in alio loco: recordatus sum dierum antiquorum, et annos aeternos in mente habui. ergo cum desperarem salutem, et carnis fragilitas in medio uentre ceti nihil me de uita sperare permitteret, quicquid impossibile uidebatur, domini recordatione superatum est. uidebam me clausum utero, et tota spes mea dominus erat. ex quibus discimus iuxta septuaginta eo tempore quo deficit anima nostra, et a corporis compage diuellitur, non nos debere alio cogitationem uertere, nisi ad eum, qui et in corpore et extra corpus noster est dominus. super saluatoris uero persona non est difficilis interpretatio, qui dixit: tristis est anima mea usque ad mortem, et: pater, si possibile est, transeat calix iste a me, et: in manus tuas commendo spiritum meum, et cetera his similia. ut ueniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. lxx similiter. idcirco in tribulatione domini recordatus sum, ut oratio mea de extremo mari, et scissuris montium conscendat ad caelos, et ueniat ad templum sanctum tuum, in quo tu aeterna frueris beatitudine. et considerandum quod nouo genere, oratio fiat pro oratione, et precetur ut oratio illius conscendat ad templum dei. petit autem quasi pontifex, ut in corpore suo populus liberetur. qui custodiunt uanitates frustra, misericordiam suam derelinquent. lxx: qui custodiunt uana et mendacia, misericordiam suam reliquerunt. deus natura misericors est, et paratus ut saluet clementia, quos non potest saluare iustitia; nos autem uitio nostro paratam misericordiam, et ultro se offerentem perdimus et relinquimus. et non dixit, qui faciunt uanitates - uanitas quippe uanitatum, omnia uanitas - ne damnare uideretur uniuersos, et cuncto generi humano misericordiam denegare, sed qui custodiunt uanitates, siue mendacium, qui transierunt in affectum cordis, qui non solum faciunt, sed ita custodiunt uanitates, quasi diligant, et thesaurum inuenire se putent. simul que cerne magnanimitatem prophetae, in profundo maris, in uentre tantae bestiae aeterna nocte coopertus, non cogitat de periculo suo, sed de natura rerum, generali sententia philosophatur. misericordiam, inquit, suam derelinquent. licet offensa sit misericordia, quam nos possumus ipsum intellegere deum - misericors enim et miserator dominus, patiens et multae miserationis -, tamen eos qui custodiunt uanitates, non relinquit, non detestatur, sed expectat ut redeant; illi uero stantem misericordiam et ultro se offerentem sponte propria derelinquunt. potest hoc et ex persona domini de iudaeorum perfidia prophetari, qui dum se aestimant praecepta hominum et pharisaeorum mandata seruare, quae uanitas atque mendacium sunt, deum qui semper eorum misertus fuerat, reliquerunt. ego autem in uoce laudis immolabo tibi, quaecumque uoui reddam pro salute domino. lxx: ego autem cum uoce laudis et confessionis immolabo tibi, quaecumque uoui reddam tibi salutare domino. qui custodiunt uanitates, suam misericordiam reliquerunt; ego autem qui pro multorum salute deuoratus sum, in uoce laudis et confessionis immolabo tibi, meipsum offerens quia pascha nostrum immolatus est christus. et quasi pontifex et ouis seipsum pro nobis obtulit. et confitebor, inquit, tibi ut ante confessus sum, dicens: confiteor tibi, pater domine caeli et terrae, et reddam uota, quae feci pro salute omnium domino, ut omne quod dedisti mihi non pereat in aeternum. cernimus quid in sua passione saluator pro nostra salute promiserit; non faciamus mendacem iesum; mundi simus, et ab uniuersis peccatorum sordibus separati, ut nos deo patri offerat uictimas quas uouerat. et dixit dominus pisci, et euomuit ionam in aridam. lxx: et praecepit ceto, et eiecit ionam super siccum. haec quae supra legimus sub persona ionae dominus deprecatus sit in uentre ceti, de quo et iob mystice loquitur: maledicat ei qui maledixit diei illi, qui magnum cetum capturus est. praecipitur ergo huic magno ceto, et abyssis et inferno, ut terris restituant saluatorem, et qui mortuus fuerat, ut liberaret eos qui mortis uinculis tenebantur, se cum plurimos educat ad uitam. quod autem scribitur euomuit, emphatikôteron~g debemus accipere, quod ex imis uitalibus mortis, uictrix uita processerit.

Caput 3

et factum est uerbum domini ad ionam secundo, dicens: surge et uade in niniuen ciuitatem magnam, et praedica in ea iuxta praedicationem priorem, quam ego loquor ad te. lxx: et factus est sermo domini ad ionam secundo, dicens: surge, et uade in niniuen ciuitatem magnam, et praedica in ea iuxta praedicationem priorem, quam ego locutus sum ad te. non dicitur prophetae, quare non fecisti quod tibi fuerat imperatum, sed sufficit ei naufragii et deuorationis sola correptio, ut qui imperantem non senserat dominum, intellegeret liberantem. alioquin superfluum est delinquenti seruo post plagas uelle imputare quod fecit, cum huiuscemodi correptio non tam emendatio sit, quam exprobratio. dominus autem noster post resurrectionem secundo mittitur ad niniuen, ut qui prius quodammodo fugerat, dicens: pater, si possibile est transeat calix iste a me; et noluerat dare panem filiorum canibus; nunc quia illi dixerant: crucifige, crucifige talem. nos non habemus regem nisi caesarem, sponte pergat ad niniuen, et hoc praedicet post resurrectionem, quod ut praedicaret, ante passionem ei fuerat imperatum. totum autem quod iubetur, quod oboedit, quod non uult, quod iterum uelle cogitur, quod patris secundo exsequitur uoluntatem, refer ad hominem et ad formam serui, cui talia uerba conueniunt. et surrexit ionas, et abiit ad niniuen iuxta uerbum domini; et niniue erat ciuitas magna dei, itinere trium dierum; et coepit ionas introire in ciuitatem itinere diei unius. lxx: et surrexit ionas, et abiit in niniuen, sicut ei locutus fuerat dominus. erat autem niniue ciuitas magna deo, quasi itinere uiae dierum trium; et coepit ionas ingredi ciuitatem quasi itinere uiae diei unius. statim ionas quod sibi fuerat imperatum opere perfecit. niniue autem erat, ad quam pergebat propheta, ciuitas magna, et tanti ambitus, ut uix trium dierum posset itinere circumiri. at ille praecepti et superioris naufragii memor, uiam trium dierum unius diei festinatione compleuit, quamquam sint qui ita simpliciter intellegant, quod in tertia tantum parte urbis praedicauerit, et ad reliquos confestim praedicationis sermo peruenerit. dominus autem noster proprie post inferos consurgere dicitur, et uerbum domini praedicare, quando mittit apostolos ut baptizent eos, qui erant in niniue, in nomine patris et filii et spiritus sancti, hoc est, itinere trium dierum. et hoc ipsum sacramentum salutis humanae unius diei uia, id est unius dei confessione perficitur, non tam apostolis, quam in apostolis praedicante iona. ipse enim dicit: ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. nulli que dubium quare niniue magna sit ciuitas dei, cum mundus et uniuersa per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil. notandum quoque quod non dixerit, tribus diebus et noctibus, uel, uno die et nocte, sed absolute, diebus et die, ut ostenderet in mysterio trinitatis, et unius dei confessione nihil esse tenebrosum. et clamauit et dixit: adhuc quadraginta dies, et niniue subuertetur. lxx: et praedicauit et dixit: adhuc tres dies, et niniue subuertetur. trinus numerus qui ponitur a septuaginta, non conuenit paenitentiae, et satis miror cur ita translatum sit, cum in hebraeo nec litterarum, nec syllabarum, nec accentuum, nec uerbi sit ulla communitas. tres enim dicuntur salos et quadraginta arbaim. alioquin et de iudaea tanto itinere missus propheta in assyrios, dignam praedicationis suae paenitentiam flagitabat, ut antiqua et putrida uulnera diu apposito curarentur emplastro. porro quadragenarius numerus conuenit peccatoribus et ieiunio, et orationi, et sacco, et lacrimis, et perseuerantiae deprecandi, ob quod et moyses quadraginta diebus ieiunauit in monte sina, et helias fugiens iezabel, indicta fame terrae israel, et dei desuper ira pendente, quadraginta dies ieiunasse describitur. ipse quoque dominus uerus iona missus ad praedicationem mundi ieiunat quadraginta dies, et hereditatem nobis ieiunii derelinquens, ad esum corporis sui sub hoc numero nostras animas praeparat. quod autem clamauit, euangelicum illud expletur: stans clamabat in templo dicens: qui sitit, ueniat et bibat. omnis enim sermo saluatoris, quia de magnis praedicat, clamor appellatur. et crediderunt uiri niniue in deum, et praedicauerunt ieiunium, et uestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. lxx similiter. credidit niniue, et israel incredulus perseuerat. credidit praeputium, et circumcisio permanet infidelis. et primum credunt uiri de niniue, qui ad aetatem christi peruenerant; praedicant que ieiunium, et uestiuntur saccis a maiore usque ad minorem. dignus et uictus et habitus paenitentiae, ut qui offenderant deum luxu et ambitione, eorum damnatione placent, per quae prius offenderant. saccus et ieiunium arma sunt paenitentiae, auxilia peccatorum: ante ieiunium et sic saccus; ante quod occultum est, et postea quod palam; hoc semper deo, illud interdum exhibetur et hominibus. et si e duobus necessariis unum est subtrahendum, magis ieiunium absque sacco, quam saccum eligam absque ieiunio. maior aetas incipit, et usque ad minorem peruenit, nullus enim absque peccato, ne si unius quidem diei fuerit uita eius, et numerabiles anni uitae illius. si enim stellae non sunt mundae in conspectu dei, quanto magis uermis et putredo, et hi qui peccato offendentis adam tenentur obnoxii? sed et ordo pulcherrimus: praecipit deus prophetae. propheta praedicat ciuitati, prius uiri credunt, et illis ieiunium praedicantibus, omnis aetas sacco induitur. uiri non praedicant saccum sed tantum ieiunium. at uero hi quibus paenitentia praecipitur, consequenter ad ieiunium saccum copulant, ut inanis uenter, et habitus luctuosus ambitiosius dominum deprecentur. et peruenit uerbum ad regem niniue et surrexit de solio suo, et abiecit uestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere, et clamauit; et dixit in niniue, ex ore regis et principum eius dicens: homines et iumenta, et boues et pecora non gustent quicquam, nec pascantur, et aquam non bibant et operiantur saccis homines et iumenta. et clament ad deum in fortitudine et conuertatur uir a uia sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. quis scit si conuertatur et ignoscat deus, et reuertatur a furore irae suae et non peribimus? lxx: et appropinquauit sermo ad regem niniue et surrexit de throno suo, et abstulit stolam suam a se et coopertus est sacco, et sedit in cinere; et praedicatum est in niniue a rege, et ab omnibus maioribus eius, dicens: homines et iumenta et boues et oues non gustent quicquam, nec pascantur et aquam non bibant et cooperti sunt saccis homines et iumenta; et clamauerunt ad deum uehementer et reuersus est unusquisque de uia sua mala, et ab iniquitate quae erat in manibus eorum dicentium: quis scit, si paenitentiam agat, deus et reuertatur ab ira furoris sui et non pereamus? scio plerosque regem niniue, - qui extremus audiat praedicationem, et descendat de solio suo, et pristinum abiciat ornatum uestitus que sacco, sedeat in cinere, nec sua conuersione contentus, ceteris quoque cum ducibus suis praedicet paenitentiam dicens: ut homines et iumenta, et boues et pecora crucientur fame, operiantur saccis, et damnatis pristinis uitiis, totos se conferant ad paenitentiam - super diabolo interpretari qui in fine mundi, quia nulla rationabilis et quae a deo facta sit, pereat creatura, descendens de sua superbia, acturus sit paenitentiam, et in locum pristinum restituendus. ad cuius sensus comprobationem etiam illud de daniele exemplum proferunt, ubi nabuchodonosor, acta per septem annos paenitentia, in regnum pristinum restituitur. sed hoc quia scriptura sancta non dicit, et euertit penitus timorem dei, dum facile homines labuntur ad uitia, putantes etiam diabolum, qui auctor malorum est, et omnium peccatorum fons, acta paenitentia, posse saluari, de nostris mentibus abiciamus. et sciamus peccatores in euangelio mitti in ignem aeternum, qui praeparatus sit diabolo et angelis eius, et de his dici: uermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur. scimus quidem clementem esse deum, nec qui peccatores sumus, crudelitate illius delectamur, sed legimus: misericors et iustus dominus et deus noster miseretur. iustitia dei uallatur misericordia, et tali ad iudicium ambitione procedit: sic parcit, ut iudicet, sic iudicat, ut misereatur. misericordia et ueritas obuiauerunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt. alioquin si omnes rationabiles creaturae aequales sunt, et uel ex uirtutibus, uel ex uitiis sponte propria aut sursum eriguntur, aut in ima merguntur, et longo post circuitu atque infinitis saeculis, omnium rerum restitutio fiet, et una dignitas militantium, quae distantia erit inter uirginem et prostibulum? quae differentia inter matrem domini, et - quod dictu quoque scelus est - uictimas libidinum publicarum? idem ne erit gabriel et diabolus? idem apostoli et daemones? idem prophetae et pseudoprophetae? idem martyres et persecutores? finge quod libet, annos et tempora duplica et infinitas aetates congere cruciatibus: si finis omnium similis est, praeteritum omne pro nihilo est, quia non quaerimus quid aliquando fuerimus, sed quid semper futuri simus. nec ignoro quae aduersum haec soleant dicere, et spem sibi ac salutem cum diabolo praeparare. uerum non est istius temporis contra dogma peruersum, et sunphragma~g diabolicum docentium in angulis, et in publico denegantium, latius scribere. sufficit nobis indicasse, quid in hoc testimonio senserimus, et quasi in commentariis breuiter intimare, quis sit rex niniue, ad quem extremum dei sermo perueniat. quid ualeat apud homines saeculi eloquentia et sapientia saecularis, testes sunt demosthenes, tullius, plato, xenophon, theophrastus, aristoteles, et ceteri oratores ac philosophi qui uelut reges habentur hominum, et praecepta eorum non ut praecepta mortalium, sed quasi oracula accipiuntur deorum. unde et plato dicit: felices fore respublicas, si aut philosophi regnent, aut reges philosophentur. quam autem difficile istiusmodi homines credant in deum, ut cotidiana exempla praeteream, et sileam de ueteribus historiis ethnicorum, sufficit nobis apostoli testimonium, qui ad corinthios scribens, ait: uidete, fratres, uocationem uestram, quia non sunt multi sapientes iuxta carnem, non multi potentes, non multi nobiles. sed stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi, et ea quae erant contemptibilia elegit deus, et cetera. unde rursum dicit: perdam sapientiam sapientium, et intellegentiam prudentium reprobabo, et: uidete, ne quis uos spoliet per philosophiam et inanem seductionem. ex quo perspicuum est, praedicationem christi reges mundi audire nouissimos, et deposito fulgore eloquentiae et ornamentis ac decore uerborum, totos se simplicitati et rusticitati tradere, et in plebeium cultum redactos sedere in sordibus, et destruere quod ante praedicauerant. proponamus nobis beatum cyprianum - qui prius idololatriae assertor fuit, et in tantam gloriam uenit eloquentiae, ut oratoriam quoque doceret carthagini -, audisse tandem sermonem ionae, et ad paenitentiam conuersum, in tantam uenisse uirtutem, ut christum publice praedicaret, et pro illo ceruicem gladio flecteret. profecto intellegimus regem niniue descendisse de solio, et purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutasse: non sordibus sensuum, sed uerborum. unde et de babylone in hieremia dicitur: calix aureus babylon inebrians omnem terram. quem non inebriauit eloquentia saecularis? cuius non animos compositione uerborum et disertitudinis suae fulgore perstrinxit? difficile homines potentes et nobiles et diuites, et multo his difficilius eloquentes credunt deo; obcaecatur enim mens eorum diuitiis et opibus atque luxuria, et circumdati uitiis, non possunt uidere uirtutes simplicitatem que scripturae sanctae, non ex maiestate sensuum, sed ex uerborum iudicant uilitate. cum autem ipsi qui prius mala docuerant, uersi ad paenitentiam, docere coeperint bona, tunc uidebimus niniuiticos populos una praedicatione conuerti, et fieri illud quod in esaia legimus: si nata est gens semel. homines quoque et iumenta operta saccis et clamantia ad deum, eodem sensu intellege, quod et rationabiles, et irrationabiles, et prudentes ac simplices ad praedicationem ionae agant paenitentiam iuxta illud, quod alibi dicitur: homines et iumenta saluos facies, domine. possumus autem iumenta operta saccis et aliter interpretari, de his maxime testimoniis in quibus legimus: sol et luna induentur cilicio. et in alio loco: induam caelum sacco; pro lugubri scilicet habitu, et maerore atque maestitia quae metaphorikôs~g, saccus nominantur. illud quoque quod dicitur: quis scit si conuertatur et ignoscat deus? ideo ambiguum ponitur et incertum, ut dum homines dubii sunt de salute, fortius agant paenitentiam, et magis ad misericordiam prouocent deum. et uidit deus opera eorum, quia conuersi sunt de uia sua mala, et misertus est deus super malitia quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. lxx: et uidit deus opera eorum quoniam reuersi sunt de uiis suis malis, et egit paenitentiam deus super malitia quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. secundum utramque intellegentiam siue tunc urbi assyriae, siue cotidie mundi deus populis comminatur ut agant paenitentiam, qui si conuersi fuerint, ipse quoque uertet sententiam suam, et populi conuersione mutatur. quod hieremias et hiezechiel manifestius explicant, nec bona uidelicet implere deum quae promiserit, si boni uertantur ad uitia; nec mala quae pessimis comminatur si illi reuersi fuerint ad salutem. ita igitur et nunc uidit deus opera eorum, quia conuersi sunt a uia sua pessima; non uerba audiuit quae solebat israel saepe promittere: omnia quaecumque dixerit dominus, faciemus, sed opera conspexit, et quia mauult paenitentiam peccatoris, quam mortem, libenter mutauit sententiam quia uidit opera commutata. quin potius deus perseuerauit in proposito suo misereri uolens ab initio, nemo enim punire desiderans, quod facturus est comminatur. malitiam autem, ut supra diximus, pro suppliciis et tormentis accipe, non quod deus mali quicquam facere cogitaret.

Caput 4

et afflictus est ionas afflictione magna et iratus est, et orauit ad dominum et dixit. lxx: et contristatus est ionas tristitia grandi et confusus est, orauit que ad dominum et ait. uidens subintrare gentium plenitudinem, et illud impleri quod in deuteronomio dicitur: ipsi me irritauerunt in his, qui non sunt dii, et ego eos irritabo super gente, quae non est, super natione stulta eos ad iracundiam concitabo; desperat de salute israelis, et magno dolore concutitur, qui erumpit in uocem, et causas maeroris exponit et quodammodo loquitur: ego solus electus sum de tanto numero prophetarum, qui per aliorum salutem ruinam meo populo nuntiarem. non igitur contristatur, ut quidam putant, quod gentium multitudo saluetur, sed quod pereat israel. unde et dominus noster fleuit super hierusalem, et noluit tollere panem filiorum, et dare eum canibus. et apostoli primum praedicant israeli. et paulus cupit esse anathema pro fratribus suis, qui sunt israelitae, quorum adoptio et gloria, et testamentum, et repromissiones, et legislatio, ex quibus patres, et ex quibus christus secundum carnem. pulchre autem dolens, quod interpretatur ionas, affligitur dolore, et tristis est anima eius usque ad mortem; quia ne periret populus iudaeorum, quantum in se fuit, multa perpessus est. historiae quoque magis dolentis conuenit nomen, significans laboriosum prophetam, et peregrinationis atque naufragii miseriis praegrauatum. obsecro, domine, numquid non hoc est uerbum meum, cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupaui ut fugerem in tharsis. scio enim quia tu deus clemens et misericors, patiens, et multae miserationis, ignoscens super malitia. et nunc, domine, tolle quaeso animam meam a me, quia melior est mihi mors, quam uita. lxx: o domine, nonne isti sunt sermones mei, cum adhuc essem in terra mea? propterea occupaui fugere in tharsis. scio enim quod tu misericors et miserator, patiens et multae miserationis, et agens paenitentiam super malitiis; et nunc, dominator domine, tolle animam meam a me, quia melius mihi est mori, quam uiuere. hoc quod nos interpretati sumus, obsecro, et septuaginta transtulerunt ô~g dê~g, in hebraico legitur anna, quae mihi uidetur interiectio deprecantis significare blandientis affectum. quia igitur oratio eius, dum se dicit iuste fugere uoluisse, quodammodo iniustitiae arguit deum, querelas suas obsecrationis exordio temperat. numquid, ait, non hoc est uerbum meum, cum adhuc essem in terra mea? sciui te hoc esse facturum, non ignorabam misericordem, propterea seuerum et truculentum nuntiare nolebam. ideo fugere uolui in tharsis, uacare contemplationi rerum, et in mari istius saeculi quiete potius et otio perfrui. dimisi domum meam, reliqui hereditatem meam, egressus sum de sinu tuo, et ueni. si misericordem dicerem atque clementem et ignoscentem malitiae, nullus ageret paenitentiam; si crudelem, et tantum iudicem nuntiarem, sciebam hoc tuae non esse naturae. in hoc ergo ambiguo positus, malui fugere potius, quam aut paenitentes lenitate decipere, aut de te praedicare quod non eras. tolle igitur, domine, animam meam quia melior mihi est mors, quam uita. tolle animam meam, quae tristis fuit usque ad mortem. tolle animam meam: in manus enim tuas commendo spiritum meum, melior quippe mihi est mors, quam uita. uiuens unam israel gentem saluare non potui; moriar et mundus saluabitur. historia manifesta est, et super persona prophetae sic potest intellegi, ut crebro iam diximus, quod propterea contristetur et mori uelit, ne conuersa multitudine gentium, in aeternum pereat israel. et dixit dominus: putas ne bene irasceris tu? lxx: et dixit dominus ad ionam: si uehementer contristatus es tu? uerbum hebraicum hadra lach, et iratus es tu, et contristatus es tu, transferri potest: quod utrumque et prophetae, et domini personae conuenit, quod uel iratus sit, ne uideretur apud niniuitas fuisse mentitus, uel contristatus, intellegens israel esse periturum. et rationabiliter non ei dicit, male iratus es, uel contristatus es, ne uideretur reprehendere contristatum. nec rursum, bene iratus es, aut contristatus, ne suae sententiae contrairet, sed interrogat ipsum, qui iratus est et contristatus, ut uel causas irae respondeat, et maeroris, aut si ille tacuerit, uerum dei iudicium ex eius silentio comprobetur. et egressus est ionas de ciuitate et sedit contra orientem ciuitatis, et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter illud in umbra, donec uideret quid accideret ciuitati. lxx similiter. primus cain fratricida, et homicida cruentum mundum germani sanguine dedicans, aedificauit ciuitatem, et uocauit eam ex nomine filii sui enoch. unde et osee propheta dicit: deus ego et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar ciuitatem. domini enim, psalmista dicente, sunt exitus mortis. quamobrem et una fugitiuorum ciuitas appellatur ramoth, quod interpretatur uisio mortis. et recte quicumque fugitiuus est, et propter peccata non meretur habitare hierusalem, habitat in urbe mortis, et est trans fluenta iordanis, qui descensus exprimitur. egreditur ergo columba, uel dolens, de istiusmodi ciuitate, et habitat contra orientem, unde sol oritur et est ibi in tabernaculo suo, labentia quaeque tempora contemplatus, exspectat quid supradictae eueniat ciuitati, antequam niniue saluaretur, et aresceret cucurbita antequam christi euangelium coruscaret, et compleretur zachariae prophetia: ecce uir oriens nomen eius, ionas sub umbraculo erat. nec dum quippe ueritas uenerat, de qua idem euangelista et apostolus loquitur: deus ueritas est. et eleganter additur: fecit sibimet ibi umbraculum, iuxta niniuen. sibimet fecit, nullus enim de niniuitis tunc temporis habitare poterat cum propheta, et sedebat sub umbra, uel iudicis habitu, uel de sua maiestate contractus, et accinctus lumbos in fortitudine, ut non tota ad pedes, et ad nos, qui deorsum sumus, uestimenta defluerent, sed in se artiori baltheo contraherentur. porro quod dicit ut uideret quid accideret ciuitati, solita consuetudine utitur scripturarum, ut humanos deo iungat affectus. et praeparauit dominus deus hederam, et ascendit super caput ionae, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum, laborauerat enim; et laetatus est ionas super hedera laetitia magna. lxx: et praecepit dominus deus cucurbitae, et ascendit super caput ionae, ut esset umbraculum super caput eius et protegeret eum a malis suis, laetatus que est ionas super cucurbita gaudio magno. in hoc loco quidem canterius de antiquissimo genere corneliorum, siue ut ipse iactat, de stirpe asinii pollionis, dudum romae dicitur me accusasse sacrilegii, quod pro cucurbita, hederam transtulerim. timuit uidelicet, ne si pro cucurbitis hederae nascerentur, unde occulte et tenebrose biberet, non haberet. et reuera in ipsis cucurbitis uasculorum, quas uulgo saucomarias uocant, solent apostolorum imagines adumbrari, e quibus et ille sibi non suum nomen assumpsit. quod si tam facile uocabula commutantur, ut pro corneliis seditiosis tribunis, aemilii consules appellentur, miror cur mihi non liceat hederam transferre pro cucurbita. sed ueniamus ad seria. pro cucurbita, siue hedera in hebraeo legimus ciceion, quae etiam lingua syra et punica ciceia dicitur. est autem genus uirgulti, uel arbusculae, lata habentis folia in modum pampini, et umbram densissimam, suo trunco se sustinentis, quae palestinae creberrime nascitur, et maxime in arenosis locis, mirum que in modum, si sementem in terram ieceris cito confota surgit in arborem, et intra paucos dies quam herbam uideras, arbusculam suspicis. unde et nos eo tempore quo interpretabamur prophetas, uoluimus idipsum hebraeae linguae nomen exprimere, quia latinus sermo hanc speciem arboris non habebat. sed timuimus grammaticos, ne inuenirent licentiam commentandi, et uel bestias indiae, uel montes boeotiae, aut istius modi quaedam portenta confingerent, secuti que sumus ueteres translatores, qui et ipsi hederam interpretati sunt, quae graece appellatur kissos~g, aliud enim quid dicerent, non habebant. discutiamus ergo historiam, et ante mysticos intellectus, solam litteram uentilemus. cucurbita et hedera huius naturae sunt, ut per terram reptent, et absque furcis uel adminiculis, quibus innituntur, altiora non appetant. quomodo igitur, ignorante propheta, cucurbita in una nocte consurgens umbraculum praebuit quae naturam non habet sine perticulis et calamis uel hastilibus in sublime consurgere? ciceion autem cum in ortu subito miraculum praebuerit, et potentiam ostenderit dei in protectione uirentis umbraculi, naturam suam secuta est. ad personam uero domini saluatoris, ne penitus propter philokolokunthon~g, cucurbitam relinquamus, sic referri potest, ut illud commemoremus esaiae: relinquetur filia sion sicut tabernaculum in uinea, et uelut casula in cucumerario, quasi ciuitas quae obpugnatur. et dicamus quia in alio scripturae loco cucurbitam non inuenimus, quod ubi cucumis nascitur, ibi nasci soleat et cucurbita. et israel huic generi comparatum, quod quondam protexerit ionam sub umbra sua conuersionem gentium praestolantem, et non paruam laetitiam tribuerit ei faciens umbraculum et tabernaculum, potius quam domum, habens tectorum imaginem, domorum non habens fundamenta. porro ciceion nostra arbuscula modica, cito consurgens, et cito arescens ordine et uita comparabitur israeli, radices paruas mittenti in terram, et conanti quidem in excelsa sustolli, sed altitudinem cedrorum dei et abietum non aequanti. quod mihi uidentur et locustae significare, quibus uescebatur ioannes, qui dicit sub typo israelis: illum oportet crescere, me autem minui, animal paruum, infirmas habens alas, de terra quidem consurgens, sed altius non ualens auolare, ut plus sit quam reptile, et tamen auibus non aequetur. et parauit deus uermem ascensione diluculi in crastinum, et percussit hederam, et exaruit, et cum ortus fuisset sol, praecepit dominus uento calido et urenti, et percussit sol super caput ionae, et aestuabat et petiuit animae suae ut moreretur, et dixit: melius est mihi mori, quam uiuere. lxx: et praecepit deus uermi mane in crastinum, et percussit cucurbitam, et arefacta est; statim que ut ortus est sol, praecepit deus spiritui ardoris urenti; et percussit sol super caput ionae, et angustiatus est; et taeduit eum animae suae, et dixit: melius est mihi mori, quam uiuere. antequam oriretur sol iustitiae, uirens erat umbraculum, et non arebat israel, postquam ille surrexit, et tenebrae niniuiticae eius luce discussae sunt, paratus uermis in crastinum ascensione diluculi, de quo uicesimus primus psalmus inscribitur: pro assumptione matutina, et qui absque ullo semine de terra oritur, et dicit: ego sum uermis et non homo, percussit umbraculum, quod desertum auxilio dei omnem uirorem perdidit. praecepit que dominus uento calido et urenti, de quo prophetatur in osee: adducet urentem uentum dominus de deserto ascendentem, et siccabit uenas eius, et desolabit fontem eius. et aestuare coepit ionas, et iterum uelle mori in baptismate cum israele, ut in lauacro recipiat humorem, quem in negatione perdiderat. unde et petrus arentibus loquitur iudaeis: paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine iesu christi in remissionem peccatorum uestrorum, et accipietis donum spiritus sancti. sunt qui uermem et urentem uentum, romanos intellegant duces, qui post resurrectionem christi, israel penitus deleuerunt. et dixit dominus ad ionam: putas ne bene irasceris tu super hederam? et dixit: bene irascor ego usque ad mortem. lxx: et dixit dominus deus ad ionam: si ualde contristaris tu super cucurbita? et ait: ualde contristor ego usque ad mortem. supra niniuitis agentibus paenitentiam et gentium urbe saluata, interrogatus idipsum propheta: putas ne bene irasceris tu? nihil respondit, sed interrogationem dei silentio comprobauit, sciens enim clementem esse deum, et misericordem, et patientem, et multae miserationis, et ignoscentem malitiis, super salute gentium non dolebat. hic autem postquam insiccata cucurbita aruit israel, et cum distinctione interrogatus: bene irasceris tu super hedera, confidenter respondit et dicit: bene irascor ego, uel contristor usque ad mortem; non enim sic uolui saluare alios, ut perirent alii, non sic alienos lucrifacere, ut meos perderem. et reuera usque ad praesentem diem christus plangit hierusalem et plangit usque ad mortem, non suam, sed iudaeorum, ut moriantur negantes, et resurgant dei filium confitentes. et dixit dominus: tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit; et ego non parcam niniue ciuitati magnae, in qua sunt plusquam centum uiginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? lxx: et dixit dominus: tu pepercisti super cucurbita, pro qua non laborasti, neque nutristi eam, quae nata est in nocte, et in nocte periit; ego autem non parcam niniue ciuitati magnae, in qua habitant plusquam duodecim milia uirorum qui ignorant dexteram et sinistram suam, et pecora multa? nimiae difficultatis est exponere quomodo iuxta tropologiam dicatur ad filium: tu doles super hederam, quam non laborasti, neque fecisti ut cresceret, cum omnia per ipsum facta sint, et sine ipso factum sit nihil. unde quidam locum istum interpretans, ut imminentem solueret quaestionem, incurrit blasphemiam. assumens enim illud de euangelio: quid me dicis bonum? nemo est bonus nisi unus deus, patrem interpretatus est bonum. filium uero ad comparationem eius qui perfecte et uere bonus sit, in minori gradu positum. et non considerauit haec dicens, quod in marcionis potius incurrerit haeresim - qui alterum deum tantum bonum, alterum infert iudicem et conditorem -, quam arii, qui cum maiorem patrem et minorem filium praedicet, tamen filium non negat conditorem. ergo cum uenia audienda sunt, quae dicturi sumus, et conatus nostri fauore potius et orationibus adiuuandi, quam spernendi aure maleuola, quia carpere et detrahere uel imperiti possunt; doctorum autem est, et qui laborantium nouere sudorem, uel lassis manum porrigere, uel errantibus iter ostendere. dominus noster atque saluator non ita laborauit in israel, quomodo laborauit in gentium populo. denique israel loquitur confidenter: ecce tot annis seruio tibi, et numquam mandatum tuum praeteriui, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. sed postquam filius tuus hic qui deuorauit substantiam suam cum meretricibus uenit, occidisti illi uitulum saginatum; nec tamen confutatur a patre, sed clementer ei dicitur: fili, tu semper me cum es, et omnia mea tua sunt; epulari et gaudere te oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est. pro gentium populo immolatus est uitulus saginatus, et pretiosus sanguis effusus, de quo paulus ad hebraeos plenissime disputat. et dauid in psalmo: frater, inquit, non redimit, redimet homo. decreuit christus, ut ille cresceret; iste mortuus est, ut ille uiueret; hic descendit ad inferos, ut ille caelos ascenderet. in israel uero nullus tantus labor fuit. unde et inuidet iuniori fratri, quod post substantiam cum meretricibus lenonibus que prodactam, recipiat annulum et stolam, et polleat pristina dignitate. quod autem ait, quae sub una nocte nata est, significat tempus ante aduentum christi, qui mundi lumen fuit, de quo dicitur: nox praeteriit, dies autem appropinquauit. et una nocte periit, quando occubuit eis sol iustitiae, et dei perdidere sermonem. ciuitas uero niniue magna atque pulcherrima, praefigurat ecclesiam, in qua maior est numerus quam decem tribuum israel, quod et fragmenta in solitudine significant duodecim cophinorum. ignorant autem quid sit inter dextram et sinistram, uel propter innocentiam et simplicitatem, ut lactentem monstret aetatem, et relinquat intellectui, quantus sit numerus aetatis alterius, cum tantus sit paruulorum. uel certe - quia magna erat urbs, et in domo magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia -, erat in ea plurima multitudo, quae ignorabat ante actam paenitentiam quid esset inter bonum et malum, inter dextrum et sinistrum. sed et iumenta multa; multus est enim niniue numerus iumentorum et irrationabilium hominum, qui comparantur iumentis insipientibus, et assimilantur eis.










Comments