Ambrosius Mediolanensis
Expositio euangelii secundum Lucam
Caput 1
Prologus
1 scripturi in euangelii librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum dominicarum distinctione digessit, stilum ipsum prius
exponendum putamus; est enim historicus. nam licet scriptura diuina
mundanae euacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata uerborum
ambitu quam rerum ratione subnixa sit, tamen si quis in scripturis
diuinis etiam illa quae miranda illi putant quaerit, inueniet.
2 tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima
putauerunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit
aut moralis aut rationalis. haec tria iam et in ueteri testamento
potuimus aduertere. quid enim aliud significant tres illi putei, quorum
unus est uisionis, alius abundantiae, tertius iuramenti, nisi triplicem
istam in patriarchis fuisse uirtutem? rationalis puteus uisionis eo quod
ratio uisum mentis acuat et animi purget optutum, ethicus puteus
abundantiae eo quod cedentibus allophylis, quorum specie uitia corporis
figurantur, uiuae Isaac liquorem mentis inuenit purum enim profluunt
boni mores et bonitas ipsa popularis abundat aliis sibi restrictior
tertius puteus iuramenti, hoc est sapientiae naturalis, quae ea quae
supra naturam uel naturae sunt conprehendat; quod enim adfirmat et quasi
deo teste iuratur etiam diuina conplectitur, cum dominus naturae fidei
testis adhibetur. quid etiam tres libri Salomonis, unus de prouerbiis,
alius ecclesiastes, tertius de canticis canticorum, nisi trinae huius
ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse sollertem? qui de
rationabilibus et ethicis in prouerbiis scripsit, de naturalibus in
ecclesiaste, quia uanitas uanitantium et omnia uanitas quae in hoc mundo
sunt constituta; uanitati enim creatura subiecta est, de mirabilibus
autem et rationabilibus in canticis canticorum, eo quod cum animae
nostrae amor uerbi caelestis infunditur et rationi mens sancta quadam
societate conectitur, admiranda mysteria reuelantur.
3 euangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam, quorum alii
cum uariis generibus sint referti, singuli tamen diuerso genere
praestant? est enim uere sapientia naturalis in libro euangelii, qui
scribitur secundum Iohannem. nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate
sapientiae maiestatem dei uidit et nobis proprio sermone reserauit.
transcendit nubes, transcendit uirtutes caelorum, transcendit angelos et
uerbum in principio repperit et uerbum aput deum uidit. quis autem
moralius secundum hominem singula persecutus quam sanctus Matthaeus
edidit nobis praecepta uiuendi? quid rationabilius illo admirabili
copulatu quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putauit:
ecce, mitto angelum meum et uox clamantis in deserto, ut et admirationem
moueret et doceret humilitate hominem atque abstinentia et fide placere
debere, sicut ille sanctus Iohannes baptista his ad inmortalitatem
gradibus ascendit, uestimento cibo nuntio?
4 at uero sanctus Lucas uelut quendam historicum ordinem tenuit
et plura nobis gestorum domini miracula reuelauit, ita tamen ut omnis
sapientiae uirtutes euangelii istius conplecteretur historia. quid enim
praecellentius ad sapientiam naturalem quam quod spiritum sanctum
creatorem etiam dominicae incarnationis exstitisse reserauit? docet ergo
naturalia, si creat spiritus. vnde et Dauid docens sapientiam naturalem
emitte inquit spiritum tuum, et creabuntur. docet moralia in eodem
libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores, quemadmodum amare
inimicum debeam, quemadmodum non referire et repercutere uerberantem,
quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis et
cum remuneratione mercedis; merces enim facilius sequitur non
exspectantem. docuit etiam rationabilia, cum lego quoniam qui fidelis
est in minimo et in maius fidelis est. quid adhuc de naturalibus dicam.
quod docuit uirtutes caelorum moueri, dominum solum esse unigenitum dei
filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata
est, sol refugit?
5 ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso uindicat
principatum sapientia uere possidet spiritalis, praesertim cum, audacius
ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium trinitatis
sine hac triplici sapientia esse non possit, nisi credamus et illum
naturaliter patrem, qui nobis genuit redemtorem, et illum ethicum, qui
patri usque ad mortem secundum hominem oboediens nos redemit, et illum
rationabilem spiritum, qui rationem colendae diuinitatis et uitae
regendae humanis pectoribus infudit. nec
quisquam putet nos potestatis aut uirtutis fecisse distantiam, cum hac
calumnia etiam Paulum possit incessere. neque enim distantiam fecit
ille, cum dixit: diuisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus; et
diuisiones ministeriorum sunt, idem autem dominus; et diuisiones
operationum sunt, idem autem deus, qui operatur omnia in omnibus.
operatur enim omnia et in omnibus filius, sicut habes alibi quia omnia
et in omnibus christus. operatur et spiritus sanctus, quia omnia
operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. nulla
ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi uel in patre uel in
filio uel in spiritu sancto nulli secunda plenitudo uirtutis est.
6 haec igitur diligenter, cum legimus, consideremus, ut in ipsis
locis nobis possint melius elucere. qui enim quaerit inuenit et qui
pulsat aperietur ei. aperit sibi diligentia ianuam ueritatis et ideo
praeceptis caelestibus pareamus.
neque enim otiose dictum est homini quod nulli aliorum animantium: in
sudore uultus tui manducabis panem tuum; his enim animalibus, quae
natura inrationabilia sunt, iussu dei terra pabulum ministrare praecepta
est, soli autem homini, ut rationabile quod accepit exerceat, uitae
cursus in labore praescribitur. qui enim non est contentus animalium
pabulo ceterorum, cui non satis est lignum fructiferum conmune omnibus
ad escam datum, sed delicias sibi uariarum exquirit epularum, delicias
sibi transmarinis arcessit e terris, delicias uerrit e fluctibus,
recusare non debet qui labore uictum requirit, breuem si laborem pro
uita subeat aeterna. itaque si quis in haec sacratarum disputationum
certamina ueniens exuat se uitae huius expositae ad errorem
sollicitudine et nudus malitiae athleta pietatis oleo spiritali uelut
quaedam animae membra perfusus suscipiat certamina ueritatis, haud dubie
perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum. bonorum enim
laborum nobilis fructus est et quanto plura certamina tanto
praecellentior corona uirtutum.
7 sed ad propositum reuertamur. historico stilo diximus hunc
euangelii librum esse digestum. denique describendis magis rebus quam
exprimendis praeceptis studium uberius conparatione aliorum uidemus
inpensum. et ipse euangelista historico more a narratione sumsit
exordium. fuit inquit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam
nomine Zaccharias eam que historiam plena digestione persequitur. vnde
etiam hi qui quattuor animalium formas quae in apocalypsi reuelantur
quattuor euangelii libros intellegendos arbitrati sunt hunc librum
uolunt uituli specie figurari; uitulus enim sacerdotalis est uictima. et
bene congruit uitulo hic euangelii liber, quia a sacerdotibus inchoauit
et consummauit in uitulo, qui omnium peccata suscipiens pro totius
mundi uita est inmolatus; sacerdotalis enim et ille uitulus. idem quippe
et uitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster aduocatum
enim ipsum habemus aput patrem uitulus, quia suo sanguine nos redemit.
et bene accidit, ut quoniam euangelii librum secundum Matthaeum diximus
esse moralem, opinio huiuscemodi non praetermitteretur; mores enim
proprie dicuntur humani.
8 plerique tamen putant ipsum dominum nostrum in quattuor
euangelii libris quattuor formis animalium figurari, quod idem homo,
idem leo, idem uitulus, idem aquila: homo, quia natus ex Maria est, leo,
quia fortior est, uitulus, quia hostia est, aquila, quia resurrectio
est. atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut
uniuscuiusque libri series propositorum uideatur animalium aut naturae
aut uirtuti aut gratiae aut miraculo conuenire. quae licet omnia in
omnibus sint, tamen plenitudo quaedam in singulis uirtutum est
singularum. ortum hominis alius descripsit uberius, mores quoque hominis
praeceptis uberioribus erudiuit; alius a potentiae coepit expressione
diuinae, quod ex rege rex, fortis ex forte, uerus ex uero uiuida mortem
uirtute contempserit; tertius sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam
uituli inmolationem stilo quodam pleniore diffudit; quartus copiosius
ceteris diuinae miracula resurrectionis expressit. vnus igitur omnia et
unus in omnibus, sicut lectum est, non dissimilis in singulis, sed uerus
in cunctis. sed iam ipsum sermonem adoriamur euangelii.
Liber 1
1
1:1 quoniam inquit multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
pleraque nostrorum quemadmodum ueterum Iudaeorum paribus et generibus
formantur et causis atque exemplorum similium pari usu exitu que
conueniunt principio que rerum et fine concordant. nam sicut multi in
illo populo diuino infusi spiritu prophetarunt, alii autem prophetare se
pollicebantur et professionem destituebant mendacio erant enim
pseudoprophetae potius quam prophetae, sicut Ananias filius Azot, erat
autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre
deberet in numerum prophetarum, quos autem quasi bonus nummularius
inprobare, in quibus materia magis corrupta sorderet quam ueri splendor
luminis resultaret sic et nunc in nouo testamento multi euangelia
scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt, unum autem
tantummodo in quattuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt
eligendum.
2 et aliud quidem fertur euangelium, quod duodecim scripsisse
dicantur. Ausus etiam Basilides euangelium scribere, quod dicitur
secundum Basilidem. fertur etiam aliud euangelium, quod scribitur
secundum Thomam. noui aliud scriptum secundum Matthiam. legimus aliqua,
ne legantur, legimus, ne ignoremus, legimus, non ut teneamus, sed ut
repudiemus et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor
exaltant suum. sed ecclesia, cum quattuor euangelii libros habeat, per
uniuersum mundum euangelistis redundat; haereses, cum multa habeant,
unum non habent; multi enim conati, sed dei gratia destituti sunt.
plerique etiam ex quattuor euangelii libris in unum ea quae uenenatis
putauerunt adsertionibus conuenientia referserunt. ita ecclesia quae
unum euangelium habet unum deum docet; illi autem qui alium deum ueteris
testamenti, alium noui adserunt, ex multis euangeliis non unum deum,
sed plures fecerunt.
3 quoniam multi inquit conati sunt. conati utique illi sunt qui
inplere nequiuerunt. ergo multos coepisse nec inplesse etiam sanctus
Lucas testimonio locupletiore testatur dicens plurimos esse conatos. qui
enim conatus est ordinare suo labore conatus est nec inpleuit. sine
conatu sunt enim donationes et gratia dei, quae, ubi se infuderit,
rigare consueuit, ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. non
conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Iohannes,
non conatus est Lucas, sed diuino spiritu ubertatem dictorum rerum que
omnium ministrante sine ullo molimine coepta conplerunt. et ideo bene
dicit: quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum quae in
nobis conpletae sunt uel quae in nobis redundant.
4 quod enim redundat nulli deficit et de conpleto nemo dubitat,
cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. itaque euangelium conpletum
est et redundat omnibus per uniuersum orbem fidelibus et mentes omnium
rigat animum que confirmat. ergo fundatus in petra et qui omnem fidei
sumserit plenitudinem firmamentum que constantiae recte dicit: quae in
nobis conpletae sunt, quoniam non signis et prodigiis, sed uerbo uera et
falsa discriminant qui salutaria domini gesta describunt uel qui animum
mirabilibus eius intendunt. quid enim tam rationabile quam ut credas,
cum legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae, at
uero cum legis ea quae sunt mortalia, suscepti credas esse corporis
passiones? ita uerbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur.
5
1:2 sicut tradiderunt inquit nobis qui ab initio ipsi uiderunt et
ministri fuerunt uerbi. non congruit ista elocutio, ut magis ministerium
uerbi quam auditum esse credamus. sed quia non prolatiuum uerbum, sed
substantiale signatur uerbum illud, quod caro factum est et habitauit in
nobis, non uulgare uerbum, sed illud caeleste intellegamus, cui
apostoli ministrarunt. et tamen in exodo lectum est quia populus uidebat
uocem domini, et utique uox non uidetur, sed auditur. vox enim quid est
nisi sonus, qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? verum
altissimo ingenio uoluit declarare Moyses quia uox uidetur dei;
interioris enim mentis uidetur obtutu, in euangelio autem non uox, sed
illud quod uoce praestantius est uerbum uidetur. vnde et Iohannes
sanctus euangelista quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod
uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de
uerbo uitae: et uita apparuit, et uidimus et testamur et adnuntiamus
uobis de uita, quae erat aput patrem et apparuit nobis. vides ergo quod
uerbum dei et uisum est apostolis et auditum. non solum enim secundum
corpus uiderunt dominum, sed etiam secundum uerbum; uiderunt enim uerbum
qui cum Moyse et Helia uiderunt gloriam uerbi. isti enim uiderunt
Iesum, qui in sua uiderunt gloria, alii non uiderunt, qui corpus
tantummodo uidere potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus
oculis Iesus uidetur.
6 denique Iudaei non uiderunt eum, qui uidebant. vidit eum
Abraham, quia scriptum est: Abraham diem meum uidit et gauisus est.
vidit ergo eum Abraham, qui dominum utique in corpore non uidebat, sed
qui uidit in spiritu uidit in corpore; qui autem uidit in corpore et non
uidit in spiritu nec in ipso uidit corpore quod uidebat. vidit eum
Esaias et, quia uidit in spiritu, uidit et in corpore. denique non
habebat inquit speciem suam neque decorem. non uiderunt eum Iudaei;
obcaecatum enim erat insipiens cor eorum. ipse quoque non se posse a
Iudaeis uideri testificatur dicens: duces caeci, liquantes culicem,
camellum autem gluttientes. non uidit eum Pilatus, non uiderunt illi qui
clamabant: crucifige, crucifige eum; si enim uidissent, numquam dominum
maiestatis crucifixissent.
qui ergo deum uidit uidit Emmanuhel, hoc est: uidit nobis cum deum; qui
autem deum nobis cum non uidit non potuit uidere quem uirgo peperit.
denique qui non crediderunt dei filium nec filium uirginis crediderunt.
quid est ergo deum uidere?
7 nolo me interroges: euangelium interroga, ipsum dominum
interroga, immo dicentem audi: Philippe, qui me uidit uidit et patrem,
qui me misit. quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis quia
ego in patre et pater in me est? vtique non corpus uidetur in corpore
nec spiritus uidetur in spiritu, sed solus ille pater uidetur in filio
aut iste filius uidetur in patre; non enim dissimiles in dissimilibus
uidentur, sed ubi unitas operationis est atque uirtutis, et filius in
patre et pater uidetur in filio. quae ego inquit opera facio, et ille
facit. in operibus Iesus uidetur, in operibus filii et pater cernitur.
vidit Iesum qui Galilaeum illud mysterium uidit, quod nemo posset nisi
mundi dominus elementa conuertere. video Iesum, quando lego quia caeco
liniuit oculos luto et reddidit uisum; ipsum enim recognosco, qui de
luto finxit hominem et ei uiuendi spiritum, uidendi lumen infudit. video
Iesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere nisi
solus deus. video Iesum, quando Lazarum suscitat, et non uiderunt qui
uiderunt. video Iesum, uideo etiam patrem, quando oculos ad caelum
erigo, ad Maria conuerto, ad terram retorqueo; inuisibilia enim eius per
ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
8 sicut tradiderunt nobis qui ab initio uiderunt et ministri
fuerunt uerbi. gemina uirtus est in homine perfecto, ut et intentio sit
et actio. vtramque igitur uirtutem sanctus euangelista apostolis defert;
non solum enim uiderunt inquit, sed etiam ministri uerbi fuerunt.
intentio uisionis actionis est ministerium, finis autem intentionis est
actio, principium actionis intentio. atque ut proprio apostolorum utamur
exemplo, intentio est quod Petrus et Andreas audita domini uoce
dicentis: faciam uos piscatores hominum, sine ulla conperendinatione
reliquerunt scalmum, uerbum secuti sunt. sed non statim in intentione
actio. ne ibi quidem adhuc actio, sed intentio, ubi dicit Petrus:
domine, quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. erat
enim intentio passionis, sed nondum erat actio, licet in ieiuniis iam
esset actio, esset in uigiliis, esset in contemptu corporalium
uoluptatum; haec enim est actio Christiani. neque enim in omnibus rebus
simul et intentio et actio est, sed cum sit rei alterius actio, alterius
adhuc intentio est. nam et ipse Petrus cum multa apostolica uirtute
perpeti peregisset, postea tamen quando dixit ei dominus: tu me sequere,
tulit crucem suam et secutus est uerbum atque actionem subiit
passionis. sed fuerit in Petro, Andrea, Iohanne et ceteris apostolis et
intentionis et actionis aequalitas:
9 est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione aut
plus in actione quam in intentione, ut in euangelio cernimus inter
sanctam Mariam et Martham fuisse distantiam. alia enim uerbum audiebat,
alia festinabat circa ministerium. quae stetit et ait: domine, non est
tibi curae quod reliquit me solam ministrare. dic ergo illi, ut me
adiuuet. et dixit illi: Martha, Martha, Maria optimam partem elegit,
quae non auferetur ab ea. ergo in altera intentionis studium, in altera
actionis ministerium redundabat, utrique tamen utriusque uirtutis
studium suppetebat, siquidem et Martha, nisi audisset uerbum,
ministerium non subisset, cuius actio intentionis indicium est; et Maria
tantum gratiae de utriusque rettulit perfectione uirtutis, ut ungueret
pedes Iesu et tergeret capillis et totam domum suae fidei odore
conpleret. est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio, ut si
medicinae animum aliquis intendat et, cum omnia medendi praecepta
cognouerit, non exsequatur officia, atque ita fit ut quia cassa actio,
cassa etiam intentio sit.
est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio, ut si
aliquis baptismi salutaris sacramenta percipiat et cognoscendis uariarum
uirtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per
intentionis incuriam fructum actionis amittat. ideo ergo utriusque
uirtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de
quibus dicit: qui ab initio uiderunt et ministri fuerunt, ut per id quod
uiderunt diuinae cognitionis intellegatur intentio, per id quod
ministri fuerunt eorum actio declaretur.
10
1:3 visum est inquit mihi. potest non soli uisum esse quod uisum
sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed
sicut placuit et qui in me inquit loquitur christus, qui ut id quod
bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur
et uocat. et ideo qui christum sequitur potest interrogatus cur esse
uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non
negat deo uisum; a deo enim praeparatur uoluntas hominum. vt enim deus
honorificetur a sancto, dei gratia est. denique plurimi uoluerunt
scribere euangelium, sed quattuor tantummodo qui diuinam meruerunt
gratiam sunt recepti.
11 visum est inquit et mihi adsecuto a principio omnia diligenter
ex ordine. prolixiorem hunc euangelii librum quam ceteros esse nemo
dubitauerit. et ideo non ea quae falsa sunt, sed quae uera sibi
uindicat. denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit
diligentiae. sic enim laudat Lucam: cuius laus inquit est in euangelio
per omnes ecclesias. et uere laudabilis est qui meruit a tanto gentium
doctore laudari. adsecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia et
adsecuto omnia uisum est scribere non omnia, sed ex omnibus; non enim
scripsit omnia, sed adsecutus est omnia, quia quae fecit inquit Iesus,
si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror. aduertis enim
quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diuersa
in euangelio gratia refulgeret et propriis quibusdam singuli libri
mysteriorum gestorum que miraculis eminerent. diuiserunt enim sibi
uestimenta domini milites christi, quod suo loco plenius explanabitur.
12 scriptum est autem euangelium ad Theophilum, hoc est ad eum
quem deus diligit. si deum diligis, ad te scriptum est, si ad te
scriptum est, suscipe munus euangelistae. pignus amici in penetrabilibus
animi diligenter adserua, bonum depositum custodi per spiritum sanctum,
qui datus est nobis, frequenter inspice, saepius discute. fides pignori
prima debetur, fidem sequitur diligentia, ne conmissa tibi pignora
tinea aut aerugo consumat; quod enim tibi conmissum est consumi potest.
euangelium bonum pignus est, sed uide ne uel in animo tuo illud aut
tinea aut aerugo consumat. consumit tinea, si quod bene legeris male
credas.
13 tinea haereticus est, tinea Fotinus est, tinea tua Arrius est.
scindit uestimentum qui separat a deo uerbum. scindit uestimentum
Fotinus, cum legit: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum et
deus erat; integrum enim uestimentum est, si legas: et deus erat
uerbum. scindit uestimentum qui separat a deo christum. scindit
uestimentum qui legit: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te
solum uerum deum, nisi cognoscat et christum. non enim solum patrem uere
deum cognoscere uita aeterna est, sed etiam christum cognoscere uerum
deum, uerum de uero, deum de deo, uita est sempiterna.
tinea est christum cognoscere sine diuinitatis fide aut corporis
sacramento. tinea est Arrius, tinea est Sabellius. patitur has tineas
spiritus fluctuantium, patitur has tineas spiritus qui non credit quia
pater et filius diuinitate unum sunt. scindit quod scriptum est: ego et
pater unum sumus qui unum per discretas substantias diuidit. patitur
hanc tineam spiritus qui Iesum christum in carne uenisse non credit et
ipse tinea est; ipse est enim, inquit, antichristus. qui autem de deo
sunt fidem tenent et ideo tineam pati non queunt, quae diuidit
uestimentum. omne enim quod inter se diuiditur sicut satanae regnum non
potest esse perpetuum.
14 est etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatem
religiosae acies intentionis obducitur aut fidei puritas decoloratur
nube perfidiae. aerugo mentis est rei cupiditas familiaris, aerugo
mentis incuria est, aerugo mentis est adpetentia dignitatum, si in his
summa spes uitae praesentis locetur. et ideo ad diuina conuersi acuamus
ingenium, exerceamus adfectum, ut gladium illum, quem uendita ueste emi
dominus iubet, paratum semper et lucidum tamquam in uagina mentis
reconditum habere possimus. arma enim spiritalia et fortia deo ad
destruendas munitiones militibus christi debent semper esse praesentia,
ne cum uenerit dux caelestis militiae, situ nostrorum offensus armorum a
legionum suarum nos societate discernat.
1:5ff. fuit inquit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos
quidam nomine Zaccharias de uice Abia et uxor eius de filiabus Aaron et
nomen eius Elisabeth. et erant ambo iusti ante deum incedentes in
omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella.
15 docet nos scriptura diuina non solum mores in his qui
praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari, ut ueluti
transmissa immaculatae puritatis hereditas in his quos uolumus laudare
praecellat. quae enim alia intentio hoc loco sancti euangelistae nisi ut
sanctus Iohannes baptista nobilitetur parentibus miraculis moribus
munere passione? sic etiam sancti Samuhel mater Anna laudatur, sic Isaac
a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit.
sacerdos itaque Zaccharias nec solum sacerdos, sed etiam de uice Abia,
id est nobilis inter superiores feminae.
16 et uxor inquit eius de filiabus Aaron. non solum igitur a
parentibus, sed etiam a maioribus sancti Iohannis nobilitas propagatur,
non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione
uenerabilis. tales enim maiores habere debuit praenuntius christi, ut
non repente conceptam, sed a maioribus acceptam et ipso infusam iure
naturae praedicare fidem dominici uideretur aduentus.
17 erant inquit ambo iusti incedentes in omnibus mandatis et
iustificationibus domini sine querella. quid ad hoc referunt qui
peccatis suis solacia praeferentes sine peccatis frequentibus hominem
putant esse non posse et utuntur uersiculo quia scriptum est in Iob:
nemo mundus a sorde nec si una die uita eius est; in terra numerosi
menses eius ab ipso? quibus respondendum est prius ut quid sit hominem
sine peccato esse definiant, utrum numquam omnino peccasse an desisse
peccare. si enim hoc putant sine peccato esse, desisse peccare, et ipse
consentio omnes enim peccauerunt et egent gloria dei sin autem eum qui
ueterem errorem correxerit et in eam se uitae transformauerit
qualitatem, ut temperet a peccato. negant abstinere delictis, non possum
in eorum conuenire sententiam, cum legamus quia sic dominus dilexit
ecclesiam, ut exhibeat sibi ipse gloriosam et non habentem maculam aut
rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. nam cum
ecclesia ex gentibus, hoc est ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex
maculatis inmaculata potest esse, nisi primo per dei gratiam, quod
abluta a delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a
delictis? ita nec ab initio inmaculata humanae enim hoc inpossibile
naturae et per dei gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit
ut inmaculata uideatur.
18 nec otiose iustos ante deum dixit, incedentes in mandatis et
iustificationibus domini, in quo patrem omnipotentem et filium
conprehendit. filium esse qui legem tulerit, mandata praescripserit
etiam sanctus euangelista declarat. et bene iustos ante deum; non enim
omnis qui iustus est ante hominem iustus est ante deum. aliter uident
homines, aliter deus, homines in facie, deus in corde. et ideo fieri
potest ut aliquis adfectata bonitate populari iustus uideatur mihi,
iustus autem ante deum non sit, si iustitia non ex mentis simplicitate
formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non
poterit deprehendere. perfecta igitur laus est ante deum iustum esse.
vnde et apostolus cuius laus inquit non ex hominibus, sed ex deo. beatus
plane ille qui in conspectu dei iustus est, beatus ille de quo dominus
dignatur dicere: ecce uere Israhelita, in quo dolus non est; uerus enim
Israhelita qui deum uidet et uideri se nouit a deo et ipsi exhibet
cordis occulta. solus enim perfectior qui ab eo probatur, qui non potest
falli; iudicia enim domini uera, iudicia autem hominum saepe falluntur,
ut et iniustis iustitiae gratiam frequenter adscribant et iustum aut
odio persequantur aut mendacio decolorent. nouit autem dominus
inmaculatorum uias nec pro peccatore laudabilem nec pro laudabili
peccatorem, sed unumquemque pro conpetentium iudicat ratione meritorum;
idem est enim arbiter mentis et facti. diuina iudicia meritum iusti ex
mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur; plerumque enim aut
bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur aut improba cogitatio
facti alicuius decore uelatur. sed etiam quod bene feceris, si male
cogitaueris, diuino iudicio non potest conprobari; scriptum est enim:
iuste quod iustum est persequeris. nam nisi esset ut iustum iniuste
faceres, numquam dictum esset: iuste quod iustum est persequeris. et
certe posse iustum iniuste fieri docuit nos ipse saluator dicens: cum
feceris elemosynam, noli tuba canere ante te. et cum oratis, non eritis
sicut hypocritae. bonum est enim misericordia, bonum est oratio, sed
potest iniuste fieri, si iactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut
uideatur ab hominibus.
19 vnde sanctus euangelista non solum iustos ante deum, et
incedentes in mandatis omnibus et iustificationibus domini, sed etiam
sine querella incedentes ait. quod mire cum prophetico congruit dicto,
quo sanctus Salomon in prouerbiis usus est dicens: prouide bona semper
coram deo et coram hominibus. nulla ergo querella est, ubi et mentis
bonitas concordat et facti, et plerumque iustitia durior hominum
querellam excitat.
20 quam uero congruat uerborum ipsa distinctio et ordo conueniat
diligenter aduerte. incedentes inquit in omnibus mandatis et
iustificationibus domini. prius enim mandatum, secunda est iustificatio.
itaque cum mandatis caelestibus oboedimus, in mandatis incedimus
domini; cum iudicamus et congrue iudicamus, tenere domini
iustificationes uidemur. plena igitur laudatio,
21 quae genus mores officium factum iudicium conprehendit, genus
in maioribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in
mandato, in iustificatione iudicium.
1:8-10 factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zaccharias in
ordine uicis suae ante dominum deum secundum consuetudinem sacerdotii,
sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum domini, et omnis
populus foris orabat hora incensi.
22 videtur hic sanctus Zaccharias summus designari sacerdos, quia
sicut lectum est, de priori tabernaculo, in quod semper intrabant
sacerdotes ministeria consummantes, uno tantum anni tempore intrabat in
templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non
sine sanguine, quem offert pro se et populi delictis. hic est ille
summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur, quia uerus adhuc ignoratur;
qui enim sorte legitur humano iudicio non conprehenditur. ille igitur
quaerebatur et alius figurabatur. ille quaerebatur uerus in aeternum
sacerdos, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum, qui non hostiarum
cruore, sed proprio patrem deum generi reconciliaret humano. sed tunc
sanguis fundebatur in specie, in specie sacerdos ordinabatur, nunc, quia
ueritas uenit, relinquamus speciem, ueritatem sequamur. et tunc quidem
uices erant, nunc autem est perpetuitas. erat ergo et certe erat cuius
uices etiam gerebantur.
23 sorte ergo legebatur, ut introiret templum sacerdos.
si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud
significabatur nisi eum sacerdotem esse uenturum, cuius sacrificium non
esset commune cum ceteris, qui non in manu factis templis sacrificaret
pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata uacuaret. sorte
ergo quaerebatur sacerdos. ideo fortasse et milites uestimenta domini
sortiebantur. vt, quoniam in templo suo pro nobis dominus deferre
sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum
legis inpleret. propter quod ait: non ueni legem soluere, sed inplere,
certe ut ipse esset, qui et exspectatus ueteris testamento et mandato
dei uideretur electus. denique et super apostolum Matthiam sors cecidit,
ne apostoli electio a mandato discrepare legis ueteris uideretur.
24
1:11 apparuit autem illi angelus stans a dextris altaris incensi.
non immerito angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam
nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium parabatur, in quo angeli
ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei qui eum repente conspexit,
et hoc specialiter aut de angelis aut de deo scriptura diuina tenere
consueuit, ut quod non potest praeuideri, apparere dicatur; sic enim
habes: apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre. nam qui ante non
praesentitur, sed repentino uidetur aspectu, adparere memoratur. non
enim similiter sensibilia uidentur et is cuius in uoluntate situm est
uideri et cuius naturae est non uideri, uoluntatis uideri. nam si non
uult, non uidetur; si uult, uidetur. apparuit enim deus Abrahae quia
uoluit; alii, quia noluit, non apparuit. visum est etiam et Stephano,
cum lapidaretur a populo, aperiri caelum, uisus est etiam Iesus stans ad
dexteram dei et non est uisus a populo. vidit Esaias dominum Sabaoth,
sed alius uidere non potuit, quia cui placuit apparuit.
25 et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis caelestibus
uirtutibus et potestatibus legerimus quia deum nemo uidit umquam? et
addidit quod ultra caelestis est potestates: unigenitus filius, qui est
in sinu patris, ipse enarrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si
deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in ueteri testamento et
desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam
nasceretur ex uirgine uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem
uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus
uisio, ea specie uideri. quam uoluntas elegerit, non natura formauerit,
quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo
uidit umquam, quia eam quae in deo habitat plenitudinem diuinitatis nemo
conspexit, nemo mente aut oculis conprehendit; uidit enim ad utrumque
referendum est. denique cum additur: unigenitus filius ipse enarrauit,
mentium magis qua oculorum uisio declaratur; species enim uidetur,
uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente conprehenditur.
26 sed quid de trinitate dicam? Seraphin quando uoluit apparuit
et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto
est, sed non uidetur; neque enim in potestate nostra est uidere, sed in
potestate illius apparere. tamen, etsi potestas non est uidendi, est
gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo qui habuit gratiam meruit
copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus.
27 et quid mirum si in praesenti saeculo nisi quando uult dominus
non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere
nisi his qui corde sint mundo. et ideo beati mundo corde; ipsi enim deum
uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non
promiserat facultatem! si ergo hi qui mundo sunt corde deum uidebunt
utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt, neque is qui
deum uidere noluerit potest deum uidere. nec in loco deus uidetur, sed
mundo corde, nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur
uisu nec tactu tenetur nec auditur adfatu nec sentitur incessu.
et cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur.
denique nec apostoli omnes christum uidebant. et ideo ait: tanto tempore
uobis cum sum, et adhuc me non cognouistis! qui enim cognouit quae sit
latitudo et longitudo et altitudo et profundum et supereminentem
scientiae caritatem christi, uidit et christum, uidit et patrem. nos
enim iam secundum carnem non nouimus christum, sed secundum spiritum;
spiritus enim ante faciem nostram christus dominus, qui nos in omnem
plenitudinem dei misericordia sua inplere dignetur, ut uideri possit a
nobis. ideo ergo apparuit Zacchariae angelus a dextris altaris incensi,
quia apparuit cum uoluit, non apparuit quamdiu noluit.
28 apparuit autem a dextris altaris incensi, quia diuinae insigne
misericordiae deferebat; dominus enim a dextris mihi, ne commouear; et
alibi: dominus protectio tua super manum dexterae tuae. atque utinam
nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus adsistat
angelus, immo praebeat se uidendum; non enim dubites adsistere angelum,
quando christus adsistit, christus immolatur; etenim pascha nostrum
immolatus est christus. nec uereare ne turbetur cor tuum angeli uisione
perturbamur enim et a nostro alienamur adfectu, quando praestringimur
alicuius superioris potestatis occursu -; idem enim angelus qui
occurrerit nobis confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zacchariam
firmauit animo dicens:
1:13ff. ne timeas, Zaccharia, quoniam ecce oratio tua exaudita
est, et uxor tua Elisabet pariet filium, et uocabis nomen eius Iohannem;
et erit gaudium tibi, et multi in natiuitate eius gaudebunt.
29 plena semper et redundantia sunt diuina beneficia, non exiguo
constricta numero, sed uberi bonorum coaceruata congestu, ut hic primo
precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia
plurimorum et magnitudo uirtutis. altissimi quoque propheta promittitur,
quin etiam, ne qua esset dubitatio, futuri quoque uocabulum designatur.
tantis igitur supra uotum fluentibus non inmerito diffidentiae poena
silentium est, quod in posterioribus explanabimus. sollemnis autem
laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum
parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. vnde admonemur hoc loco
sanctorum generatione laetari.
30 ammonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu
quam pro meritis filiorum; non enim mediocre munus est dei dare liberos
propagatores generis, successionis heredes. lege Iacob duodecim filiorum
generatione gaudere, Abrahae filius datur, Zaccharias exauditur.
diuinum igitur munus fecunditas est parentis. agant itaque patres
gratias, quia generauerunt; filii, quia generati sunt; matres, quia
coniugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt.
vernet in dei laudem terra, quia colitur, mundus, quia cognoscitur,
ecclesia, quia deuotae numero plebis augetur. nec otiose in principio
statim genesis dei iussu coniugium copulatur nisi ut haeresis
destruatur. sic enim deus coniugium probauit, ut iungeret, sic
remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset pietas diuina
concederet.
31
1:15 et erit magnus coram domino. non corporis hic, sed animae
magnitudinem declarauit. est coram domino magnitudo animae, magnitudo
uirtutis, est etiam paruitas animae et pueritia uirtutis. iuxta enim
animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro
qualitate uirtutis, ut uir perfectus ille dicatur qui careat errore
pueritiae et lubricum adulescentiae animi maturitate non sentiat,
pusillus autem qui nullum adhuc uirtutis uideatur habuisse processum.
vnde illud in Hieremia, cum misereretur dominus deflentis Ephraem et
peccata propria deprecantis: a iuuentute inquit mea dilectus mihi est
filius Ephraem, puer in deliciis. si enim non fuisset puer in deliciis,
numquam peccasset. et bene utrumque dixit, et in deliciis et puerum; est
enim puer qui non peccat. ecce puer meus, quem elegi. per delicias
itaque peccauit qui ita erat informatus a domino, ut nescius esset
erroris. ergo et si puer in deliciis non fuisset et si in uirum
perfectum uirtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset, ut illi
necesse esset ueniam suorum petere delictorum, cum magis meritorum
praemia sperare deberet.
quod etiam dominus noster in euangelio uidetur exprimere, cum dicit:
nolite contemnere unum de pusillis istis. sed loco suo plura seruentur.
ergo pusillus contrarius magno est. et si iuxta apostolum paruulus sub
elementis est cum enim essemus paruuli, sub elementis huius mundi
eramus.
32 ergo magnus supra elementa mundi est. erit itaque magnus
Iohannes non uirtute corporis, sed animae magnitudine. denique non fines
alicuius propagauit imperii, non triumphos aliquos bellici certaminis
adoreis praeoptauit, sed quod est amplius, in deserto praedicans
delicias hominum corporis que lasciuiam magna animi uirtute depressit.
paruulus ergo in saeculo, magnus in spiritu. denique quasi magnus nec
uitae captus inlecebris sententiae constantiam uiuendi desiderio
mutauit.
33
1:15 et spiritu inquit sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
non est dubium uerum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus
Iohannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus spiritus
accepti gratiam designauit. nam cum et pater eius aut mater nulla ante
mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens domini euangelizauit
aduentum. sic enim habes quod, cum aduenisset mater domini ad Elisabet,
ait illa: ecce ut facta est salutatio tua in auribus meis, exsultauit
infans in utero meo; nondum enim erat illi spiritus uitae, sed spiritus
gratiae. denique et alibi uiuendi substantiae praecurrere sanctificandi
gratiam potuimus aduertere, cum dicit dominus: priusquam te formarem in
utero, noui te, et priusquam exires de uulua, sanctificaui te et
prophetam in gentibus posui te. alius enim est spiritus uitae huius,
alius gratiae. ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum, iste non
temporibus, non aetatibus cohercetur, non obitu exstinguitur, non aluo
matris excluditur. denique et sancta Maria plena sancto spiritu
prophetauit et Helisaeus mortuus defunctum cadauer hominis tactu sui
corporis suscitauit et Samuhel post mortem secundum scripturae
testimonium futura non tacuit: et spiritu inquit sancto replebitur;
34 cui enim adest spiritus gratiae nihil deest, et cui spiritus sanctus infunditur magnarum plenitudo uirtutum est.
35
1:16 denique multos inquit filiorum Israhel conuertet ad dominum
deum ipsorum. non egemus testimonio quod plurimorum sanctus Iohannes
corda conuerterit. in quo nobis propheticae scripturae et euangelicae
suffragantur uox enim clamantis in deserto: parate uiam domino, rectas
facite semitas eius et baptismata populis frequentata declarant
conuersae plebis non mediocris factos esse processus, quia dum creditur
Iohanni, creditur christo. non enim de se, sed de domino praedicabat
praenuntius christi.
36
1:17 et ideo praeibit in conspectu domini in spiritu et uirtute
Heliae. bene ista iunguntur; numquam enim sine uirtute spiritus nec sine
spiritu uirtus est. et ideo fortasse in spiritu et uirtute Heliae, quia
sanctus Helias et uirtutem magnam habuit et gratiam; uirtutem, ut ad
fidem animos populorum a perfidia retorqueret, uirtutem abstinentiae
atque patientiae et spiritum prophetandi. in deserto Helias, in deserto
Iohannes; ille coruis pascebatur, hic dumis et calcata omni uoluptatis
inlecebra parsimoniam praetulit luxum que contemsit. ille Achab regis
gratiam non quaesiuit, hic spreuit Herodis, ille Iordanen diuisit, hic
ad lauacrum salutare conuertit, hic cum domino uersatur in terris, ille
cum domino apparet in gloria, hic prioris, ille sequentis dominici
praecursor aduentus. ille post triennium pluuiis terram rigauit et hic
post triennium arescentem nostri corporis humum fidei imbre perfudit.
quaeris quod triennium sit? ecce inquit anni tres sunt, ex quo uenio
quaerens fructum in ficulnea hac, et non inuenio; mysticus enim numerus
debebatur, ut salus populis redderetur: unus in patriarchis annus
denique de hominibus tunc anni prouentus fuit, qualis non fuit postea
super terram alius in Moyse et prophetis ceteris, tertius in domini
salutaris aduentu. ecce inquit annum domini acceptum et diem
retributionis. et ille pater familias, qui plantauit uineam, non semel
exactores fructum, sed saepius destinauit. primum seruulos, secundo
alios seruulos destinauit, tertio autem filium suum misit.
37 venit ergo Iohannes in spiritu et uirtute Heliae; alterum enim
sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus repperietur,
cum dicitur: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi
obumbrabit te. sed fortasse hoc supra nos et supra apostolos uideatur
exemplum; nam et ille sub Helia diuiso amne fluuialium recursus undarum
in originem fluminis, sicut dixit scriptura: Iordanis conuersus est
retrorsum, significat salutaris lauacri futura mysteria, per quae in
primordia naturae suae qui baptizati fuerint paruuli a malitia
reformantur. quid quod etiam apostolis suis ipse dominus uirtutem
spiritus esse tribuendam promisit dicens: accipietis uirtutem adueniente
in uos spiritu sancto? deinde in sequentibus factus est inquit subito
sonus de caelo tamquam ui magna ferretur spiritus. bene ui magna, quia
spiritus oris eius omnis uirtus eorum.
38 et uirtus est illa, quam a sancto spiritu apostoli consecuti
sunt. bene etiam praeibit ante faciem domini sanctus Iohannes, qui
praenuntius natus et praenuntius mortuus est. et fortasse hoc mysterium
in hac uita nostra hodieque celebretur. praecurrit enim animae nostrae
quaedam uirtus Iohannis, cum credere paramus in christum, ut paret ad
fidem animae uias nostrae et de uitae istius tramite tortuoso rectas
semitas nostri faciat conmeatus, ne anfractu labamur erroris, quo omnis
uallis animae nostrae uirtutis fructibus possit inpleri et omnis
saecularium altitudo meritorum domino se humili magis timore prosternat
sciens nihil sublime posse esse quod fragile est.
1:18-20 et dixit Zaccharias ad angelum: unde hoc sciam? ego enim
sum senex et uxor mea processit in diebus suis. et respondit ei angelus
dicens: ego sum Gabrihel angelus, qui adsisto ante dominum, et missus
sum haec adnuntiare tibi. et eris tacens et non poteris loqui usque in
diem, quo haec omnia fiant, propter quod non credidisti uerbis meis,
quae inplebuntur in tempore suo.
39 condemnatur silentio incredulitas sacerdotis et fides
prophetarum probatur oraculo. clama inquit, et dixi: quid clamabo? omnis
caro faenum. vides iubentis imperium, obtemperantis obsequium,
interrogantis adfectum, obsequentis oraculum. credidit enim qui quid
clamet exposcit et, quia credidit, prophetauit. at uero Zaccharias, quia
non credidit, non potuit loqui,
1:22 sed erat annuens illis et remansit mutus.
40 non unius mysterium nec unius silentium est. tacet sacerdos,
tacet propheta. nisi fallor, in uno uox totius plebis obmutuit, quia in
uno totus ad dominum per Moysen populus loquebatur. cessatio sacrorum et
silentium prophetarum, taciturnitas prophetae et taciturnitas
sacerdotis est. auferam inquit ualidam uirtutem, prophetam et
consiliarium. et uere abstulit prophetas, a quibus abstulit uerbum, quod
loqui in prophetis solebat. et uere his abstulit uirtutem, quibus dei
uirtus recessit; abstulit his consiliarium, quos magni consilii angelus
declinauit; abstulit uocem, quia uox uerbi, non uocis est uerbum; nam
nisi uerbum illud operetur in nobis, nullus est sonus uocis. vox
Iohannes est uox enim clamantis in deserto christus est uerbum; hoc
uerbum operatur et ideo, ubi desiuit operari, muta repente carens
spiritu ueluti quaedam animae lingua conticuit, transiuit enim ad nos
dei uerbum et in nobis non tacet. denique iam non potest Iudaeus dicere
quod potest dicere Christianus quia experimentum quaeritis eius qui in
me loquitur christus.
41 et ipse erat annuens illis. remansit ergo mutus Zaccharias et
erat annuens illis. quid est nutus nisi quidam sine uerbo corporalis
actus indicare moliens nec exprimens uoluntatem, quidam suprema morte
uoce suppressa mutus sermo morientum?
nonne tibi uidetur huic similis esse populus Iudaeorum ita
inrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem, qui in
ultimo spei uitalis obitu constitutus uocem quam habebat amiserit, quae
titubantis actu corporis signum uerbi cupiat explicare, non uerbum?
mutus ergo populus sine ratione, sine uerbo. cur enim tibi magis
uideatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? est profecto
uox operum fidei que clamor, sicut lectum est: sanguis fratris tui ad me
clamat. et ille clamat, qui in corde suo clamat per diem. qui ergo
cordis clamorem perdidit, perdidit linguae; nam qui distinctionem fidei
non tenet quomodo potest tenere uerborum? et ante quidem Moyses dixerat
quia loqui non poterat, sed posteaquam dixit, uerbum accepit et bonorum
operum edidit claritatem. ergo sicut Moyses typus populi fuit et typus
legis, ita etiam Zaccharias tacuit.
42 singula itaque ut concurrant considerandum est, uerbum in
utero, lex in silentio, Iohannes appellatur et Zaccharias loquitur,
uerbum editur, lex absoluitur, sed legis absolutio uerbi est explicatio,
et ideo qui dixerit uerbum loquitur, etiamsi ante non sit locutus. ab
angelo iubetur tacere Zaccharias, ab angelo uox premitur Iudaeorum; non
enim humanae, sed diuinae hoc potestatis imperium est, ut non loquatur
deo qui non credidit christo. et ideo credamus, ut loquamur, credat
Iudaeus, ut loqui possit. loquamur spiritu mysteria, intellegamus
rationem sacrificiorum ueterum, aenigmata prophetarum. mutus est qui non
intellegit legem, mutus est qui non intellegit diuinarum seriem
scripturarum; uox enim nostra fides est. et ideo malo in ecclesia
quinque uerba mente mea loqui, ut alios instruam, quam decem milia
uerborum in lingua; linguae enim in signo sunt non fidelibus, sed
infidelibus, prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus.
1:24ff. post hos autem dies concepit Elisabet uxor eius et
occultabat se mensibus quinque dicens: quid mihi sic fecit dominus in
diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines?
43 magna sanctis cura est uerecundiae, ut plerumque in ipsis
pudor uotis sit, sicut hoc loco aduertimus sanctam Elisabet, quae utique
filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. quae causa
occultationis nisi pudoris? est enim unicuique officio praescripta aetas
et quod tempore decet, tempore non decet aeui que mutatio facti
uniuscuiusque mutat saepe naturam. sunt etiam ipsi quaedam tempora
praescripta coniugio, quando dare operam liberis sit decorum, dum anni
uigent, dum suscipiendorum liberorum spes est, dum generandi usus est in
exemplo, copulae quoque usus in studio est. at uero ubi matura aeui
senectus successerit et aetas regendis liberis habilior quam creandis,
pudor est legitimi licet coitus indicia gestare et grauari alienae
aetatis onere et tumescere aluum non sui temporis fructu. senes enim ab
ipsa concluduntur aetate et iusto intemperantiae pudore reuocantur
facere opera nuptiarum. adulescentes ipsi plerumque filiorum uota
praetendunt et excusandum arbitrantur aetatis calorem generationis
adfectu. quanto magis senibus agere turpe est quod adulescentibus pudor
est confiteri! quin etiam ipsi iuuenes, sobria diuino corda qui
temperant, suscepta plerumque subole renuntiant operibus iuuentutis.
44 et quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam
opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi?
siquidem ubi semel grauem aluum sibi senserint et genitali aruo semen
receptum, iam nec concubitu indulgent nec lasciuiam amantis, sed curam
parentis adsumunt. at uero homines nec conceptis nec deo parcunt: illos
contaminant, hunc exasperant. priusquam te inquit formarem in utero,
noui te et in uulua matris sanctificaui te. ad cohibendam petulantiam
tuam manus quasdam tui auctoris in utero hominem formantis aduertis.
ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine? vel pecudem
imitare uel deum uerere. et quid de pecudibus loquor? terra ipsa a
generandi opere saepe requiescit et, si inpatienti hominum studio iactis
frequenter seminibus occupetur, inpudentiam multat agricolae,
fecunditatem sterilitate conmutat.
ita quidam in ipsis elementis ac pecudibus ab usu non cessare generandi
naturae pudor est.
45 merito ergo sancta Elisabet erubescebat gratiam, etsi non
recognosceret culpam. nam etsi concepit de uiro neque enim aliter de
hominis ortu fas est credere tamen partus sui erubescebat aetatem. et
rursus caruisse se gaudebat obprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum
praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. hoc igitur
obprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod
pudebat eam propter aetatem. vnde intellegi potest quia iam non
conueniebant inter se concubitu coniugali; neque enim ea quae senilem
non erubesceret coitum, erubesceret partum; et tamen erubescit onus
parentis, quamdiu nescit mysterium religionis.
46 illa quae occultabat se, quia conceperat filium, iactare se
coepit, quia generabat prophetam, et quae erubescebat ante benedicit et
quae dubitabat ante firmatur. ecce enim inquit, ut uox salutationis tuae
facta est in auribus meis, exsultauit in gaudio infans in utero meo.
itaque magna uoce clamauit, ubi domini sensit aduentum, quia religiosum
credidit partum; nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus
datae, non adfectatae fidem generationis adscisceret.
Liber 2
1
1:26ff. eodem autem tempore missus est angelus Gabrihel a domino in
ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro,
cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. latent
quidem diuina mysteria nec facile iuxta propheticum dictum quisquam
hominum potest scire consilium dei, sed tamen ex ceteris factis atque
praeceptis domini salutaris possumus intellegere et hoc perpensioris
fuisse consilii, quod ea potissimum lecta est, ut dominum pareret, quae
erat desponsata uiro. cur autem non antequam desponsaretur inpleta est?
fortasse ne diceretur quod conceperat ex adulterio. et bene utrumque
posuit scriptura, ut et desponsata esset et uirgo: uirgo, ut expers
uirilis consorti uideretur; desponsata, ne temeratae uirginitatis
adureretur infamia, cui grauis aluus corruptelae uideretur insigne
praeferre. maluit autem dominus aliquos de suo ortu quam de matris
pudore dubitare sciebat enim teneram esse uirginis uerecundiam et
lubricam famam pudoris nec putauit ortus sui fidem matris iniuriis
adstruendam. seruatur itaque sanctae Mariae sicut pudore integra ita
inuiolabilis opinione uirginitas; oportet enim sanctos et ab his
testimonium habere, qui foris sunt, nec decuit sinistra uirginibus
opinione uiuentibus uelamen excusationis relinqui, quod infamata mater
quoque domini uideretur.
2 quid autem Iudaeis, quid Herodi posset adscribi, si natum
uiderentur ex adulterio persecuti? quemadmodum autem ipse diceret: non
ueni legem soluere, sed inplere, si uideretur coepisse a legis iniuria,
cum partus innuptae lege damnetur? quin etiam locupletior testis pudoris
maritus adhibetur, qui posset et dolere iniuriam et uindicare
obprobrium, si non agnosceret sacramentum. quid quod etiam fides Mariae
uerbis maior adsciscitur et mendacii causa remouetur? videretur enim
culpam obumbrare uoluisse mendacio innupta praegnans. causam autem
mentiendi indesponsata habuit, desponsata non habuit, cum coniugii
praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum.
3 non mediocris quoque causa est, ut uirginitas Mariae falleret
principem mundi, qui cum desponsatam uiro cerneret, partum non potuit
habere suspectum. fallendi autem principis mundi fuisse consilium ipsius
domini uerba declarant, cum apostoli iubentur tacere de christo, cum
sanati prohibentur gloriari de remedio, cum daemones praecipiuntur
silere de dei filio. fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium
etiam apostolus declarauit dicens: sed loquimur dei sapientiam in
mysterio absconditam, quam nemo principum istius saeculi cognouit. si
enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent; hoc est:
numquam me redimi domini morte fecissent. fefellit ergo pro nobis,
fefellit ut uinceret, fefellit diabolum, cum temtaretur, cum rogaretur,
cum dei filius diceretur, ut nusquam diuinitatem propriam fateretur. sed
tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando
dubitauit, cum diceret: si filius dei es, mitte te deorsum, tamen uel
sero cognouit et discessit ab eo. cognouerunt et daemones, qui dicebant:
nouimus qui sis, Iesus, filius dei. quid uenisti ante tempus torquere
nos? et ideo uenisse cognouerunt, quia praecognitum habebant esse
uenturum. principes autem saeculi non cognouisse, quo maiore possumus
quam apostolicae sententiae probare documento: si enim cognouissent,
numquam dominum maiestatis crucifixissent?
daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit, at uero qui
saecularibus uanitatibus occupantur scire diuina non possunt.
4
1:27,34 bene autem sibi diuiserunt euangelistae, ut sanctus
Matthaeus Ioseph ab angelo moneri induceret ne dimitteret Mariam, Lucas
illic euangelista testimonium ferret quod non conuenissent, hic ipsa
Maria fateretur, cum dicit angelo: quomodo fiet istud, quoniam uirum non
cognoui? sed et ipse sanctus Lucas uirginem declarauit dicens: et nomen
uirginis Maria, et propheta manifestauit, qui ait: ecce uirgo in utero
accipiet, et Ioseph designauit, qui quoniam praegnantem uidebat quam non
cognouerat dimittere gestiebat, et dominus ipse in cruce positus
manifestauit, cum dicit matri: mulier, ecce filius tuus, deinde
discipulo dicit: ecce mater tua. etiam uterque testatus est, discipulus
et mater, quia ex illa hora suscepit eam discipulus in sua. vtique si
conuenisset, numquam uirum proprium reliquisset, nec uir eam iustus a se
discedere passus esset. quomodo autem dominus diuortium praecepisset,
cum ipsius sit sententia quia nemo dimittere debet uxorem excepta causa
fornicationis?
5 pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat
iustus, qui probrum coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio,
castum ab adulterio praestare se debeat; qui enim coniungitur meretrici
unum corpus est. ergo ubique in Ioseph iusti gratia et persona seruatur,
ut testis ornetur; os enim iusti mendacium nescit et lingua eius
loquitur iudicium, iudicium eius loquitur ueritatem. nec te moueat quod
frequenter scriptura coniugem dicit; non enim uirginitatis ereptio, sed
coniugii testificatio nuptiarum celebratione declaratur. denique quam
non accepit nemo dimittit et ideo qui uolebat dimittere fatebatur
acceptam.
6 simul etiam mouere non debet quod ait euangelista: non cognouit
eam, donec peperit filium; illud enim uel idioma scripturae est sicut
habes alibi: et donec senescatis, ego sum. numquid post illorum
senectutem deus esse desiuit? et in psalmo: dixit dominus domino meo:
sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum.
numquid postea non sedebit? vel quia qui causam agit satis putat quod
causae est dicere, redundantia non requirit; satis enim est ei ut causam
susceptam adstruat, incidentem differat. et ideo qui incarnationis
incorruptum susceperat probare mysterium non putauit uberius
persequendum uirginitatis Mariae testimonium, ne defensor magis uirginis
quam adsertor mysterii crederetur. certe quando iustum docuit Ioseph,
satis declarauit quod sancti spiritus templum, matrem domini, uterum
mysterii uiolare non potuit. didicimus seriem ueritatis, didicimus
consilium:
7 discamus mysterium. bene desponsata, sed uirgo, quia est
ecclesiae typus, quae est inmaculata, sed nupta. concepit nos uirgo de
spiritu, parit nos uirgo sine gemitu. et ideo fortasse sancta Maria alii
nupta, ab alio repleta, quia et singulae ecclesiae spiritu quidem
replentur et gratia, iunguntur tamen ad temporalis speciem sacerdotis.
1:28ff. et ingressus ad eam angelus dixit: aue, gratia plena,
dominus te cum benedicta tu inter mulieres. ipsa autem, ut uidit eum,
mota est in introitu eius.
8disce uirginem moribus, disce uirginem uerecundia, disce
uirginem oraculo, disce mysterio. trepidare uirginum est et ad omnes
uiri ingressus pauere, omnes uiri adfatus uereri. discant mulieres
propositum pudoris imitari. sola in penetralibus, quam nemo uirorum
uideret, solus angelus repperiret: sola sine comite, sola sine teste, ne
quo degeneri deprauaretur adfatu, ab angelo salutatur. disce, uirgo,
uerborum uitare lasciuiam; Maria etiam salutationem angeli uerebatur.
9
1:29 erat tamen inquit cogitans qualis esset haec salutatio, et ideo
uerecundia, quia pauebat, cum prudentia, quia benedictionis nouam
formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante conperta. soli
Mariae haec salutatio seruabatur; bene enim sola gratia plena dicitur,
quae sola gratiam quam nulla alia meruerat consecuta est, ut gratiae
repleretur auctore. erubescebat ergo Maria, erubescebat etiam Elisabet,
et ideo cognoscamus quid intersit inter mulieris et uirginis
uerecundiam. illa de causa erubescebat, haec per uerecundiam; in muliere
modus pudoris adhibetur, in uirgine pudoris augetur gratia.
1:30-32 et ait ei angelus domini: ne timeas, Maria; inuenisti
enim gratiam aput deum. et ecce concipies in utero et paries filium et
uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus.
10 dictum est quidem etiam de Iohanne ab angelo quia erit magnus;
sed ille quasi homo magnus, hic quasi deus magnus; magnus enim dominus
et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis. et uere et ille
magnus, quia maior inter natos mulierum propheta Iohanne baptista nemo
est. habet tamen maiorem, quia qui minor est in regno dei maior est
illo. magnus autem Iohannes. sed coram domino et magnus Iohannes uinum
et siceram non bibit, hic cum publicanis et peccatoribus manducat et
bibit. ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae,
christus autem, cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos
declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores?
11 simul mystice non dedignatur eorum conuiuium, quibus daturus
est sacramentum. hic ergo manducat, ille ieiunat, utriusque populi
typus: in illo ieiunat, in hoc pascitur. sed ieiunauit et christus, ne
praeceptum declinares, manducauit cum peccatoribus, ut gratiam cerneres,
agnosceres potestatem, magnus ergo et Iohannes, sed huius magnitudo
habet principium, habet finem; dominus autem Iesus idem est finis atque
principium, idem primus et nouissimus. nihil ante primum, nihil ultra
nouissimum.
12 neque te generationis humanae consuetudo in uitium trahat, ut
putes non primum esse, quia filius est. sequere scripturas, ut errare
non possis. primus filius dicitur. lectum est etiam quia et solus pater,
qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, sicut
legisti: et inmortali soli deo, sed neque primus ante patrem neque solus
sine filio. si alterum negas, alterum adstruis: utrumque sequere et
utrumque confirmas. non dixit: ego prior et ego posterior, sed: ego
primus et ego nouissimus. primus est filius et ideo coaeternus; habet
enim patrem, cum quo sit aeternus. audeo dicere: primus est filius sed
solus non est, et bene dico et religiose dico. quid erigitis ad
inpietatem, haeretici, aures? laqueos quos tenditis incidistis. primus
est filius et solus non est: primus, quia cum patre semper, solus non
est, quia sine patre numquam est. non ego hoc dico, sed ipse dixit: et
non sum solus, quia pater me cum est. solus pater, quia unus deus, solus
pater, quia sola diuinitas patris et filii et spiritus sancti, et quod
unum est solum est. solus pater, solus unigenitus, solus et spiritus
sanctus; neque enim qui filius et pater aut qui pater et filius aut qui
spiritus sanctus et filius. alius filius, alius spiritus sanctus;
legimus enim: rogabo patrem, et alium paraclitum dabit uobis. solus
deus, quia unus deus, ex quo omnia, solus filius, quia unus dominus, per
quem omnia. solum diuinitas facit. generatio et patrem testificatur et
filium, ut nusquam filius sine patre aut pater uideatur esse sine filio.
ergo nec solus, quia non solus inmortalis, nec solus lucem habitat
inaccessibilem, quia deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius, qui
est in sinu patris, qui sedet ad dexteram patris. et huic quidam audent
dicere inaccessibilem lucem esse, quam habitat pater. numquid lux melior
patre? quae autem lux inaccessibilis ei cui non est inaccessibilis
pater, et ipse lux uera et genitor lucis aeternae, de qua dictum est:
erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum?
vide ne illa sit lux inaccessibilis, quam habitat pater, habitat et
filius, quia pater in filio et filius in patre.
13 bene ergo magnus; late enim funditur dei uirtus, late
caelestis substantiae magnitudo porrigitur. nihil praescriptum, nihil
circumscriptum, nihil emensum, nihil dimensum trinitas habet. non loco
clauditur, non opinione conprehenditur, non aestimatione concluditur,
non aetate uariatur. dedit quidem dominus Iesus hominibus magnitudinem;
in omnem enim terram exiuit sonus eorum et in fines terrae uerba eorum;
non in fines tamen mundi, non in fines caeli, non ultra caelos. at uero
in domino Iesu omnia condita sunt in caelis et in terra, uisibilia et
inuisibilia, et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant. caelum
aspice, Iesus illic est; terram intuere, Iesus adest; ascende uerbo in
caelum, descende uerbo in infernum, Iesus adest. etenim si ascenderis in
caelum, Iesus illic est; si descenderis in infernum, adest. hodie cum
loquor, me cum est, intra hoc punctum, intra hoc momentum et, si in
Armenia nunc loquitur Christianus, Iesus adest; nemo enim dicit dominum
Iesum nisi in spiritu sancto. abyssos opinione si penetres, illic quoque
Iesum uidebis operari; scriptum est enim: ne dixeris in corde tuo: quis
ascendit in caelum? id est christum deducere; aut quis descendit in
abyssum? hoc est christum ex mortuis deducere. vbi ergo non est qui
caelestia, inferna, terrena conpleuit? bene ergo magnus cuius uirtus
mundum repleuit, qui ubique est et erit semper, quia regni eius non erit
finis.
14
1:34 dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum
non cognoui? videtur hic non credidisse Maria, nisi diligenter
aduertas; neque enim fas est ut electa ad generandum unigenitum dei
filium fuisse uideatur incredula. quo autem modo fieri posset licet
salua praerogatiua sit matris, cui profecto fuit amplius deferendum, sed
ut praerogatiua maior, maior etiam fides ei debuit reseruari quo ergo
fieri modo posset, ut Zaccharias, qui non crediderat, silentii
condemnaretur, Maria autem, si non credidisset, spiritus sancti
infusione exaltaretur? sed neque non credere Maria neque tam temere
debuit usurpare, non credere angelo, usurpare diuina. neque enim facile
erat scire mysterium absconditum a saeculis in deo, quod nec superiores
potestates scire potuerunt. et tamen non fidem rennuit, non officium
refutauit, sed adcommodauit adfectum, spopondit obsequium. etenim cum
dicit: quomodo fiet istud? non de effectu dubitauit, sed qualitatem
ipsius quaesiuit effectus.
15 quanto temperatior ista responsio quam uerba sunt sacerdotis!
haec ait: quomodo fiet istud? ille respondit: unde hoc sciam? haec iam
de negotio tractat, ille adhuc de nuntio dubitat. negat ille se credere,
qui negat scire, et quasi fidei adhuc alium quaerit auctorem, ista se
facere profitetur nec dubitat esse faciendum quod quomodo fieri possit
inquirit; sic enim habes: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui?
incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur.
virginem parere diuini est signum mysterii, non humani. denique accipe
inquit tibi signum; ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium.
legerat hoc Maria, ideo credidit futurum; sed quomodo fieret ante non
legerat; non enim quemadmodum fieret uel prophetae tanto fuerat
reuelatum. tantum enim mandati mysterium non hominis fuit sed angeli ore
promendum. hodie primum auditur: spiritus sanctus superueniet in te, et
auditur et creditur.
16
1:38 denique ecce inquit ancilla domini; contingat mihi secundum
uerbum tuum. vide humilitatem, uide deuotionem. ancillam se dicit
domini, quae mater eligitur, nec repentino exaltata promisso est. simul
ancillam dicendo nullam sibi praerogatiuam tantae gratiae uindicauit,
quae faceret quod iuberetur; mitem enim humilem que paritura humilitatem
debuit etiam ipsa praeferre. ecce ancilla domini; contingat mihi
secundum uerbum tuum. habes obsequium, uides uotum; ecce enim ancilla
domini apparatus officii est, contingat mihi secundum uerbum tuum
conceptus est uoti.
17 quam cito ergo etiam de inpari condicione credidit Maria! quid
enim tam inpar quam spiritus sanctus et corpus? quid tam inauditum quam
uirgo praegnans contra legem, contra consuetudinem, contra pudorem,
cuius carior cura est uirgini? Zaccharias autem non de inpari
condicione, sed de senili aetate non credidit; nam condicio congruebat.
ex uiro et femina sollemnis est partus nec incredibile debet uideri, ubi
natura concordat. cum enim aetas naturae sit, non natura aetatis, fit
plerumque ut aetas inpediat naturam; non est tamen inrationabile ut
minor cedat causa maiori et potior praerogatiua naturae usum inferioris
excludat aetatis. huc accedit quod Abraham et Sarra filium in senectute
susceperant et Ioseph filius senectutis est. quodsi quia risit Sarra
reprehenditur, iustius condemnatur qui nec oraculo credidit nec exemplo;
Maria autem cum dicit: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognoui?
non uidetur dubitasse de facto, sed de facti qualitate quaesisse. liquet
enim quia faciendum esse crediderat, quae quomodo fieret interrogauit.
vnde et meruit audire: beata quae credidisti. et uere beata, quae
sacerdote praestantior. cum sacerdos negasset, uirgo correxit errorem.
nec mirum si dominus redemturus mundum operationem suam inchoauit a
Maria, ut per quam salus omnibus parabatur eadem prima fructum salutis
hauriret ex pignore.
18 et bene quaesiuit quomodo fieret; legerat enim quia uirgo
generaret, non legerat quemadmodum uirgo generaret; legerat, ut dixi:
ecce uirgo in utero accipiet; quomodo autem acciperet in euangelio
primum angelus est locutus.
1:39ff. exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
cum festinatione in ciuitatem Iudaeae et intrauit in domum Zacchariae et
salutauit Elisabet.
19 morale est omnibus, ut qui fidem exigunt fidem adstruant. et
ideo angelus cum abscondita nuntiaret, ut fides adstrueretur exemplo,
senioris feminae sterilis que conceptum uirgini Mariae nuntiauit, ut
possibile deo omne quod ei placuerit adsereret. vbi audiuit hoc Maria,
non quasi incredula de oraculo nec quasi incerta de nuntio nec quasi
dubitans de exemplo, sed quasi laeta pro uoto, religiosa pro officio,
festina pro gaudio in montana perrexit. quo enim iam deo plena nisi ad
superiora cum festinatione contenderet? nescit tarda molimina sancti
spiritus gratia.
20 discite et uos, sanctae mulieres, sedulitatem quam
praegnantibus debeatis exhibere cognatis.
Mariam, quae ante sola in intimis penetralibus uersabatur, non a publico
uirginitatis pudor, non ab studio asperitas montium, non ab officio
prolixitas itineris retardauit. in montana uirgo cum festinatione, uirgo
officii memor, iniuriae inmemor, adfectu uigente, non sexu relicta
perrexit domo.
21 discite, uirgines, non circumcursare per alienas aedes, non
demorari in plateis, non aliquos in publico miscere sermones. Maria in
domo sera, festina in publico mansit aput cognatam suam tribus mensibus;
etenim quae propter officium uenerat inhaerebat officio. mansit tribus
mensibus, non quo domus eam delectaret aliena, sed quia frequentius
uideri in publico displicebat.
22 didicistis, uirgines, pudorem Mariae: discite humilitatem.
venit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem nec solum uenit, sed
etiam prior salutauit; decet enim ut quanto castior uirgo tanto humilior
sit. nouerit deferre senioribus, sit magistra humilitatis, in qua est
professio castitatis. est et causa pietatis, est etiam norma doctrinae.
contuendum est enim quia superior uenit ad inferiorem, ut inferior
adiuuetur, Maria ad Elisabet, christus ad Iohannem, denique etiam
postea, ut sanctificaret baptismum Iohannis, dominus uenit ad baptismum.
cito quoque aduentus Mariae et praesentiae dominicae beneficia
declarantur; simul enim ut audiuit salutationem Mariae Elisabet,
exsultauit infans in utero eius, et repleta est spiritu sancto. (1:41)
23 vide distinctionem singulorum que uerborum proprietates. vocem
prior Elisabet audiuit, sed Iohannes prior gratiam sensit: illa naturae
ordine audiuit, iste exsultauit ratione mysterii, illa Mariae, iste
domini sensit aduentum, femina mulieris et pignus pignoris, istae
gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatis que mysterium maternis
adoriuntur profectibus duplici que miraculo prophetant matres spiritu
paruulorum. exsultauit infans, repleta mater est. non prius mater
repleta quam filius, sed cum filius esset repletus spiritu sancto,
repleuit et matrem. exsultauit Iohannes, exsultauit et Mariae spiritus.
exsultante Iohanne repletur Elisabet, Mariam tamen non repleri spiritu,
sed spiritum eius exsultare cognouimus inconprehensibilis enim
inconprehensibiliter operabatur in matre et illa post conceptum
repletur, ista ante conceptum.
1:42 benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi ut ueniat mater domini mei ad me?
24 nouit sermonem suum spiritus sanctus nec umquam obliuiscitur,
et prophetia non solum rerum conpletur miraculis, sed etiam proprietate
uerborum. quis est uentris iste fructus nisi ille de quo dictum est:
ecce hereditas domini filii, mercis fructus uentris? hoc est: hereditas
domini filii sunt, qui mercis sunt fructus illius, qui de Mariae uentre
processit. ipse fructus uentris est, flos radicis, de quo bene
prophetauit Esaias dicens: exiet uirga ex radice Iesse et flos ex radice
ascendet; radix enim est familia Iudaeorum, uirga Maria, flos Mariae
christus, qui ueluti bonae arboris fructus pro nostrae uirtutis processu
nunc floret, nunc fructificat in nobis, nunc rediuiua corporis
resurrectione reparatur. et unde hoc mihi, ut ueniat mater domini mei ad
me?
25 non quasi ignorans dicit scit enim esse sancti spiritus
gratiam et operationem, ut mater prophetae a matre domini ad profectum
sui pignoris salutetur sed quasi non humani hoc meriti, sed diuinae
gratiae munus esse cognoscat, ita dicit: unde hoc mihi? hoc est: quantum
bonum mihi accidit, ut mater domini mei ueniat ad me? non cognosco
meum. vnde hoc mihi? qua iustitia, quibus factis, pro quibus meritis?
non usitata haec officia feminarum sunt, ut ueniat mater domini mei ad
me. miraculum sentio, cognosco mysterium: mater domini uerbo feta, deo
plena est.
1:44ff. ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus
meis, exsultauit in gaudio infans in utero meo. et beata quae
credidisti.
26 vides non dubitasse Mariam, sed credidisse et ideo fructum
fidei consecutam. beata inquit quae credidisti. sed et uos beati, qui
audistis et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et concipit et
generat dei uerbum et opera eius agnoscit. sit in singulis Mariae
anima, ut magnificet dominum, sit in singulis spiritus Mariae, ut
exsultet in deo, si secundum carnem una mater est christi, secundum
fidem tamen omnium fructus est christus; omnis enim anima accipit dei
uerbum, si tamen inmaculata et inmunis a uitiis intemerato castimoniam
pudore custodiat.
27 quaecumque igitur talis esse potuerit anima magnificat
dominum, sicut anima Mariae magnificauit dominum et exsultauit spiritus
eius in deo salutari. magnificatur enim dominus, sicut et alibi legisti:
magnificate dominum me cum non quo domino aliquid humana uoce possit
adiungi, sed quia magnificatur in nobis: imago enim dei christus est et
ideo si quid iustum religiosum que fecerit anima illam imaginem dei, ad
cuius est similitudinem creata, magnificat et ideo, dum magnificat eam,
magnitudinis eius quadam participatione sublimior fit, ut illam imaginem
splendido bonorum colore factorum et quadam aemulatione uirtutis in se
uideatur exprimere. magnificat autem anima Mariae dominum, et exsultat
spiritus eius in deo, eo quod et anima et spiritu patri filio que deuota
unum deum, ex quo omnia, et unum dominum, per quem omnia, pio ueneretur
adfectu.
28 sequitur Mariae, quo persona melior, eo prophetia plenior. nec
otiosum uidetur quod et ante Iohannem Elisabet prophetat et Maria ante
domini generationem; serpunt enim iam temtamenta salutis humanae. nam
sicut peccatum a mulieribus coepit, ita etiam bona a mulieribus
inchoantur, ut feminae quoque muliebria opera deponentes infirmitati
renuntient et anima, quae non habet sexum, ut Maria, quae nescit
errorem, religioso imitetur studio castitatem.
29
1:56 mansit autem Maria cum illa mensibus tribus et reuersa est in
domum suam. bene inducitur sancta Maria et exhibuisse officium et
mysticum numerum custodisse; non enim sola familiaritatis est causa quod
diu mansit, sed etiam tanti uatis profectus. nam si primo ingressu
tantus processus exstitit, ut ad salutationem Mariae exsultaret infans
in utero, repleretur spiritu sancto mater infantis, quantum putamus usu
tanti temporis sanctae Mariae addidisse praesentiam? mansit autem Maria
cum illa mensibus tribus. vnguebatur itaque et quasi bonus athleta
exercebatur in utero matris propheta; amplissimo enim uirtus eius
certamini parabatur. denique tamdiu mansit Maria, quamdiu Elisabet
pariendi tempus inpleret. quodsi diligenter aduertas, inuenies hoc
nusquam positum nisi in generatione iustorum. denique inpleti sunt dies,
ut pareret Maria, inpletum est tempus, ut pareret Elisabet, inpletum
est uitae tempus, cum sancti uiri ex hoc uitae curriculo demigrarent.
plenitudinem iusti uita habet, inanes autem dies sunt inpiorum.
30 peperit ergo filium Elisabet et congratulabantur uicini. habet
sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia conmune est bonum; iustitia
enim conmunis est uirtus. et ideo in ortu iusti futurae uitae insigne
praemittitur et gratia secutura uirtutis exsultatione uicinorum
praefigurante signatur. pulchre autem tempus, quo fuit in utero
propheta, describitur, ne Mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur
infantiae, eo quod praesentia domini matris in utero roboratur, qui
infantiae inpedimenta nesciuit. et ideo in euangelio nihil super eo
legimus nisi ortum eius et oraculum, exsultationem in utero, uocem in
deserto. neque enim ullam infantiae sensit aetatem qui supra naturam,
supra aetatem in utero situs matris a mensura perfectae coepit aetatis
plenitudinis christi.
1:60-64 et respondit mater eius et dixit: non, sed uocabitur
Iohannes. et responderunt ad illam: nemo est in cognatione tua qui
uocetur hoc nomine. adnuebant ergo patri eius quem uellet uocari eum.
et accepit pugillarem et scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et
mirati sunt omnes. continuo autem resoluta est lingua eius et apertum
est os eius, et loquebatur benedicens deum.
31 mire sanctus euangelista praemittendum putauit quod plurimi
infantem patris nomine Zacchariae adpellandum putarunt, ut aduertas
matri non nomen alicuius displicuisse degeneris, sed id sancto infusum
spiritu, quod ab angelo ante Zacchariae fuerat praenuntiatum. et quidem
ille mutus intimare uocabulum filii nequiuit uxori, sed per prophetiam
Elisabet didicit quod non didicerat a marito. Iohannes est inquit nomen
eius, hoc est: non ei nos nomen inponimus, qui iam a deo nomen accepit.
habet uocabulum suum quod agnouimus, non quod elegimus. habent hoc
merita sanctorum, ut a deo nomen accipiant. sic Iacob Israhel dicitur,
quia deum uidit, sic dominus noster Iesus nominatus est, antequam natus,
cui non angelus, sed pater nomen inposuit. reuelabitur enim inquit
filius meus Iesus cum his qui cum eo iocundabuntur, qui relicti sunt in
annis quadringentis. et erit post annos hos et morietur filius meus
christus et conuertetur saeculum. vides angelos quae audierint, non quae
usurpauerint nuntiare. nec mireris si nomen mulier quod non audiuit
adseruit, quando spiritus ei sanctus, qui angelo mandauerat, reuelauit.
neque poterat domini ignorare praenuntium quae prophetauerat christum.
32 et bene additur quia nemo in cognatione eius uocabatur hoc
nomine, ut intellegas nomen non generis esse, sed uatis. Zaccharias
quoque nutu interrogatur, sed quia incredulitas ei adfatum eripuerat et
auditum, quod uoce non poterat, manu et litteris est locutus; scripsit
enim dicens: Iohannes est nomen eius et hic nomen non inponitur, sed
adstruitur merito que continuo resoluta est lingua eius, quia quam
uinxerat incredulitas fides soluit. credamus et nos igitur, ut loquamur,
ut lingua nostra, quae incredulitatis uinculis est ligata, rationis
uoce soluatur. scribamus spiritu mysteria, si uolumus loqui, scribamus
praenuntium christi non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis
carnalibus. etenim qui Iohannem loquitur christum prophetat. loquamur
Iohannem, loquamur et christum, ut nostrum quoque os possit aperiri,
quod in sacerdote tanto inrationabilis modo pecudis frena nutantis fidei
cohercebant.
33
1:67 et Zaccharias pater eius inpletus est spiritu sancto et
prophetabat dicens. vide quam bonus deus et facilis indulgere peccatis
non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. ille dudum
mutus prophetat; haec enim gratia dei maxima, quod eum qui negauerant
confitentur. nemo ergo diffidat, nemo ueterum conscius delictorum
praemia diuina desperet. nouit deus mutare sententiam, si tu noueris
emendare delictum. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis.
34 pulchre cum de domino prophetaret, ad prophetam sua uerba
conuertit, ut hoc quoque beneficium esse domini designaret, ne cum
publice numeraret sua quasi ingratus tacuisse quae acceperat beneficia
uideretur, quae agnoscebat in filio. sed fortasse aliqui quasi
inrationabilem mentis excessum putent, quod octo dierum adloquitur
infantem. verum si teneamus, intellegimus profecto quod potuit uocem
patris natus audire, qui Mariae salutationem, antequam nasceretur,
audiuit. sciebat propheta alias esse aures prophetae, quae spiritu dei,
non corporis aetate reserantur, habebat intellegendi sensum, qui
exsultandi habebat adfectum.
35 simul illud aduerte quam paucis Elisabet, quam multis
Zaccharias prophetet. et uterque sancto inpletus spiritu loquebatur, sed
disciplina seruatur, ut mulier discere magis quae diuina sunt studeat
quam docere. nec facile ullam prophetasse uberius quam matrem domini
repperimus. prophetissa ipsa Maria soror Aaron quam cito cantici uerba
conclusit eadem que ubi prolixius est locuta cum fratre, nequaquam sui
poenam sermonis euasit.
2:1 factum est autem in diebus illis exiuit edictum a Caesare Augusto, ut censum profiteretur uniuersus orbis terrae.
36 de ortu saluatoris dicturi non putamus alienum ut quo natus
sit tempore requiramus. quid enim professio saecularium ad generationem
domini pertineret nisi ut aduertamus hoc quoque diuinum esse mysterium,
quia, dum professio saecularis optenditur, spiritalis inpletur, non
terrarum regi dicenda, sed caeli? professio ista fidei census animorum
est; abolito enim synagogae censu uetusto nouus census ecclesiae
parabatur, qui tormenta non exigeret, sed auferret, et spiritaliter in
typo plebis sua iam christo nomina conferebat. non hic spatia terrarum,
sed mentium animorum que censentur nec describuntur limites, sed
proferuntur, nec aetas ulla distinguitur, sed omnis adscribitur; nullus
enim ab hoc inmunis est censu, quia omnis aetas munifica christo est,
quem uagientes pueri martyrio confitentur, quem intra uterum positi
exsultatione testantur. nihil in hoc censu uerearis terribile, nihil
inmite, nihil triste; sola unumquemque fides signat. vis christi audire
censores? iubentur censere sine uirgis nec terrore, sed gratia plebem
quaerere, recondere gladium, non possidere aurum. talibus censoribus
adquisitus est orbis.
37 denique, ut scias censum non Augusti esse, sed christi, totus
orbis profiteri iubetur. quando nascitur christus, omnes profitentur;
quando mundus concluditur, omnes periclitantur. qui ergo poterat
professionem totius orbis exigere nisi qui totius habebat orbis
imperium? non enim Augusti, sed domini est terra et plenitudo eius,
orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea. Gothis non imperabat
Augustus, non imperabat Armeniis: imperabat christus. acceperunt utique
christi censorem, qui christi martyras ediderunt. et ideo fortasse nos
uincunt, ut praesentia docent, quoniam quem illi oblatione sanguinis
fatebantur huic Arriani quaestionem generis inferebant.
38
2:2 haec inquit professio prima facta est. atqui plerasque iam
partes terrarum fuisse descriptas loquuntur historiae. haec est ergo
professio prima non terrarum, sed mentium, cui omnes profitentur, quia
nullus excipitur, non praeconis euocatione, sed uatis, qui multo ante
praedixit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce
exsultationis, quoniam deus summus, terribilis, rex magnus super omnem
terram. denique ut scias censum esse iustitiae, ueniunt ad eum Ioseph et
Maria, hoc est, iustus et uirgo, ille qui uerbum seruaret, ista quae
pareret. vbi profitentur iustus et uirgo nisi ubi nascitur christus?
omnis enim spiritus qui confitetur Iesum christum in carne uenisse de
deo est. vbi autem secundum altiorem rationem nascitur christus nisi in
corde tuo et in pectore tuo? prope est enim uerbum, in ore tuo et in
corde tuo.
39 pulchre autem quod et praesidis nomen addidit, ut seriem
temporis designaret. praeside inquit Cyrino facta est haec prima
professio, ut quasi consulem quendam signi gratia huic libro euangelista
adscripsisse uideatur. nam si consules adscribuntur tabulis emtionis,
quanto magis redemtioni omnium debuit tempus adscribi! habes ergo omnia
quae in contractibus esse consuerunt, uocabulum summam illic potestatem
gerentis, diem, locum, causam.
testes quoque adhiberi solent; hos quoque natiuitati suae et generationi
secundum carnem christus adhibuit, qui signarent euangelium, dicens:
uos eritis mihi testes in Hierusalem. factum est autem, cum essent ibi,
inpleti sunt dies ut pareret. et peperit filium primogenitum et pannis
eum inuoluit et posuit in praesaepio, quia non erat locus in eo
diuersorio.
40 breuiter sanctus Lucas et quomodo et quo tempore et quo loci
secundum carnem christus natus sit explicauit. at uero de caelesti
generatione si quaeris, lege euangelium sancti Iohannis, qui a
caelestibus exorsus ad terrena descendit. illic inuenies et quando erat
et quomodo erat et quid erat, quid egerat, quid agebat et ubi erat et
quo uenerit, quomodo uenerit, quo tempore uenerit, qua causa uenerit. in
principio inquit erat uerbum: habes quando erat; et uerbum erat aput
deum: habes quomodo erat. habes etiam quid erat: et deus inquit erat
uerbum; quid egerat: omnia per ipsum facta sunt; quid agebat: erat lux
uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum; et ubi
erat: in hoc mundo erat; quo uenerit: in sua propria uenit; quomodo
uenerit: uerbum caro factum est. quando uenerit Iohannes testimonium
perhibet de ipso dicens: hic est de quo dixi: qui post me uenit ante me
factus est, quia prior me erat. qua causa uenerit Iohannes ipse
testatur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. si igitur
generationem utramque cognouimus et utriusque unum et causam qua uenit
aduertimus, ut pereuntis mundi peccata suscipiens peccati labem et
omnium mortem in se, qui uinci non posset, aboleret, consequens est ut
nunc quoque sanctus Lucas euangelista nos doceat et uias domini secundum
carnem crescentis ostendat.
41 nec quemquam mouere debet quod altiore consilio Iohannis
infantiam diximus praetermissam, christi uero infantiam adserimus esse
descriptam; non enim omnium est dicere: factus sum infirmibus infirmus,
ut infirmos lucrifaciam; omnibus omnia factus sum, neque de quoquam ita
alio dici potest quia uulneratus est propter iniquitatem nostram et
infirmatus propter peccata nostra. ille igitur paruulus, ille infantulus
fuit, ut tu uir possis esse perfectus; ille inuolutus in pannis ut tu
mortis sis laqueis absolutus; ille in praesaepibus, ut tu in altaribus;
ille in terris, ut tu in stellis; ille alium locum in eo diuersorio non
habebat, ut tu plures haberes in caelestibus mansiones. qui cum diues
inquit esset, propter uos pauper factus est, ut illius inopia uos
ditaremini. meum ergo paupertas illa patrimonium est et infirmitas
domini mea uirtus est. maluit sibi egere, ut omnibus abundaret. me illi
infantiae uagientis abluunt fletus, mea lacrimae illae delicta lauerunt.
plus igitur, domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod redemtus sum quam
operibus quod creatus sum. non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.
42 sed nemo intra usum corporis formam omnem diuinitatis
includat. alia natura carnis, alia diuinitatis est gloria. propter te
infirmitas, in se potentia; propter te inopia, in se opulentia. noli hoc
aestimare quod cernis, sed quod redimeris agnosce. quia in pannis est
uides, quia in caelis est non uides. infantis audis uagitus, non audis
bouis dominum agnoscentis mugitus; agnouit enim bos possessorem suum et
asina praesaepe domini sui, immo praesaepium dixerim, sicut scripsit qui
transtulit; nihil enim aput me distat in uerbo, quod non distat in
sensu. nam si orator illorum qui faleras sermonum sequuntur negat in hoc
fortunas positas esse Graeciae, hoc an illo uerbo usus sit, sed rem
spectandam putat, si ipsi philosophi eorum qui totos dies in
disputatione consumunt minus latinis et receptis usi sermonibus sunt, ut
propriis uterentur, quanto magis nos neglegere uerba debemus, spectare
mysteria, quibus uincit sermonis uilitas, quod operum miracula diuinorum
nullis uenustata sermonibus ueritatis suae lumine refulserunt? denique
asinam illam rationabilem non fuco deliciarum, sed suco naturalis
alimoniae praesaepia sancta pauerunt.
43 hic est dominus, hoc praesaepe, quo nobis diuinum mysterium
reuelatum est, inrationabili gentes pecudum intra praesaepia more
uiuentes alimoniae sacrae ubertate pascendos. agnouit ergo asina,
species scilicet et forma gentilium, praesaepe domini sui. et ideo
dicit: dominus pascit me, et nihil mihi deerit.
an mediocribus signis deus probatur, quod angeli ministrant, quod magi
adorant, quod martyres confitentur? ex utero funditur, sed coruscat e
caelo; terreno in diuersorio iacet, sed caelesti lumine uiget. nupta
peperit, sed uirgo concepit; nupta concepit, sed uirgo generauit. docuit
enim nos sanctus Matthaeus non mediocre mysterium, quod sanctus Lucas,
quia plene iam erat expositum, silendum putauit, satis se diuitem fore
credens, si praesaepe sibi domini ex omnibus uindicasset.
44 istum igitur paruulum, quem tu quasi uilem, qui infidelis es,
arbitraris, magi ex oriente uenientes tam longo spatio sequebantur et
procidentes adorant et regem adpellant et resurrecturum fatentur
offerentes de thesauris suis aurum, tus et murram. quae sunt ista uerae
fidei munera? aurum regi, tus deo, murra defuncto; aliud enim regis
insigne, aliud diuinae sacrificium potestatis, aliud honor est
sepulturae, quae non corrumpat corpus mortui, sed reseruet. nos quoque,
qui haec audimus et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera
proferamus; habemus enim thesaurum in uasis fictilibus. si igitur in te
ipso, non ex te debes aestimare quod es, sed ex christo, quanto magis
in christo non tua debes aestimare, sed christi!
45 ergo magi de thesauris suis offerunt munera. vultis scire quam
bonum meritum habeant? stella ab his uidetur et ubi Herodes est non
uidetur; ubi christus est rursus uidetur et uiam monstrat. ergo stella
haec uia est et uia christus, quia secundum incarnationis mysterium
christus est stella; orietur enim stella ex Iacob et exsurget homo ex
Israhel denique ubi christus et stella est; ipse enim est stella
splendida et matutina. sua igitur ipse luce se signat.
46 accipe aliud documentum. alia uenerunt uia magi, alia redeunt;
qui enim christum uiderant, christum intellexerant meliores utique quam
uenerant reuertuntur. duae quippe sunt uiae, una quae ducit ad
interitum, alia quae ducit ad regnum. illa peccatorum est, quae ducit ad
Herodem, haec uia christus est, qua reditur ad patriam; hic enim
temporalis est incolatus, sicut scriptum est: multum incola facta est
anima mea. caueamus igitur Herodem mundanae ad tempus praesulem
potestatis, ut patriae caelestis aeternum consequamur habitaculum.
47 non electis tantum praemia ista proposita sunt, sed etiam
omnibus, quoniam omnia et in omnibus christus; uides enim quia non
otiose uel de Chaldaeis, qui peritiores numeris habentur, Abraham deo
credidit uel magi, qui licet magicis artibus conciliandae sibi studium
diuinitati inpendunt, ortum in terris domini crediderunt, non inquam
otiose, sed ut ex aduersariis gentibus sanctae religionis testimonium
sumeretur et diuini timoris exemplum.
48 sed tamen qui sunt isti magi nisi qui, ut historia quaedam
docet, a Balaam genus ducunt, a quo prophetatum est: orietur stella ex
Iacob. isti ergo sunt non minus fidei quam successionis heredes. ille
stellam uidit in spiritu, isti uiderunt oculis et crediderunt. viderant
nouam stellam quae non erat uisa a creatura mundi, uiderant nouam
creaturam et non solum in terra, sed etiam in caelo gratiam noui hominis
requirebant secundum quod Moyses prophetice posuit quia orietur stella
ex Iacob et exsurget homo ex Israhel. et cognouerunt hanc esse stellam,
quae hominem deum que significat. adorauerunt paruulum. vtique non
adorassent, si paruulum tantummodo credidissent. magus ergo intellegit
suas cessare artes, tu non intellegis tua dona uenisse? ille fatetur
alienum, tu agnoscis promissum? ille contra se credit, tu pro te non
putas esse credendum?
49 natum ergo magi nuntiant regem: perturbatur Herodes, congregat
scribas et principes sacerdotum et interrogat ubi christus oriatur.
magi tantummodo regem nuntiant, Herodes christum requirit; ipsum igitur
regem de quo interrogat confitetur. deinde cum ubi nasci haberet
inquiritur, utique praenuntiatus ostenditur; neque enim quaeri poterat
qui non erat nuntiatus. o amentes Iudaei, uenisse non creditis quem
uidetis, uenisse non creditis quem dicitis esse uenturum! nuntiate
inquit mihi, ut ueniam et adorem eum.
insidiatur quidem Herodes, sed deum non negat, quem memorat adorandum.
deinde infantes occidi iubet. cui alii nisi deo talis uictima debebatur?
expers licet sensus infantia deum tamen, pro quo interimitur,
confitetur. haec de Matthaeo pauca libauimus, ut clareret infantiae
tempora a diuinitatis operibus minime uacasse. quodsi aetas carnis
ignaua operis fuit, profecto deus erat qui diuinitatis operibus
exercebat carnis aetatem, qui etiam pastores in illa faciebat regione
uigilare custodientes uigilias noctis supra gregem suum. (2:8)
50 videte ecclesiae surgentis exordium: christus nascitur et
pastores uigilare coeperunt, qui gentium greges pecudum modo ante
uiuentes in aulam domini congregarent, ne quos spiritalium bestiarum per
offusas noctium tenebras paterentur incursus. et bene pastores
uigilant, quos bonus pastor informat. grex igitur populus, nox saeculum,
pastores sunt sacerdotes. aut fortasse etiam ille sit pastor, cui
dicitur: esto uigilans et confirma, quia non solum episcopos ad tuendum
gregem dominus ordinauit, sed etiam angelos destinauit. ecce angelus
domini stetit ante illos. (2:9)
51 videte quemadmodum diuina cura fidem adstruat. angelus Mariam,
angelus Ioseph, angelus pastores edocet. non satis est semel missum;
duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. et facta est cum angelo
multitudo exercitus caelestium laudantium deum et dicentium: gloria in
altissimis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. (2:13ff.)
52 bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiae
sequebantur. cui igitur laudem angeli nisi domino suo dicerent iuxta
quod scriptum est: laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis.
laudate eum omnes angeli eius? inpleta igitur prophetia est. laudatur de
caelis dominus et uidetur in terris, de quo sanctus Marcus ait quia cum
bestiis erat et angeli ministrabant ei, ut in altero misericordiae
insigne, in altero diuinae indicium potestatis agnoscas. tuum est quod
bestias patitur, suum quod ab angelis praedicatur. et aiunt: uideamus
hoc uerbum quod factum est, sicut dominus ostendit nobis. et uenerunt
festinantes.
53 vides festinare pastores; nemo enim cum desidia christum
requirit. vides pastores angelo credidisse: et tu patri, filio, spiritui
sancto, angelis, prophetis, apostolis crede. vide quam signate
scriptura singulorum libret momenta uerborum. festinant inquit uerbum
uidere. etenim cum caro domini uidetur, uerbum uidetur, quod est filius.
non mediocre fidei tibi hoc uideatur exemplum, non uilis persona
pastorum. certe quo uilior ad prudentiam eo pretiosior ad fidem. nam
gymnasia choris referta sapientium, sed plebem dominus simplicem
requisiuit, quae falerare audita et fucare nesciret; simplicitas enim
quaeritur, non ambitio desideratur. nec contemnenda putes quasi uerba
uilia prophetarum.
a pastoribus etiam Maria fidem colligit, a pastoribus populus ad dei
reuerentiam congregatur; mirati enim sunt de his quae dicebantur a
pastoribus ad ipsos. (2:18)
54
2:19 Maria autem conseruabat omnia haec uerba conferens in corde
suo. discamus sanctae uirginis in omnibus castitatem, quae non minus ore
pudica quam corpore argumenta fidei conferebat in corde. si Maria a
pastoribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? si Maria ante
praecepta apostolica tacet, cur tu post apostolica praecepta magis
cupis docere quam discere? disce personae uitium esse, non sexus; sexus
enim sanctus. denique Maria praeceptum non accepit, exemplum edidit.
55
2:21 circumciditur itaque puer. quis ille puer nisi ille de quo dictum
est: puer natus est nobis, filius datus est nobis? factus est enim sub
lege, ut eos qui sub lege essent lucrifaceret.
56
2:22 quid sit autem in Hierusalem sisti domino dicerem, nisi in
Esaiae conmentis ante dixissem; circumcisus enim uitiis dominico dignus
iudicabatur optutu, quia oculi domini super iustos. vides omnem legis
ueteris seriem fuisse typum futuri nam et circumcisio purgationem
significat delictorum sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi
humanae carnis et mentis fragilitas inextricabilibus uitiis inplicatur,
eo per octauum circumcisionis diem culpae totius futura purgatio
resurrectionis praefigurabatur aetate. hoc est enim illud: quia omne
masculum adaperiens uuluam sanctum domino uocabitur; verbis enim legis
promittebatur uirginis partus. et uere sanctus, quia inmaculatus.
denique ipsum esse qui lege signetur in eundem modum ab angelo repetita
uerba declarant: quia quod nascetur inquit sanctum uocabitur filius dei.
non enim uirilis coitus uuluae uirginalis secreta reserauit, sed
inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus infudit; solus enim
per omnia ex natis de femina sanctus dominus Iesus, qui terrenae
contagia corruptelae inmaculati partus nouitate non senserit et caelesti
maiestate depulerit.
57 nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum
multos sceleratissimos fuisse non lateat? numquid sanctus Achab? numquid
sancti pseudoprophetae, quos ad Heliae preces ultor caelestis iniuriae
ignis absumsit? sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia
legis diuinae praescripta signabant, eo quod solus sanctae ecclesiae
uirginis ad generandos populos dei inmaculatae fecunditatis aperiret
genitale secretum. hic solus aperuit sibi uuluam. nec mirum; qui enim
dixerat ad prophetam: priusquam te formarem in utero, noui te et in
uulua matris sanctificaui te, qui ergo uuluam sanctificauit alienam, ut
nasceretur propheta, hic est qui aperuit matris suae uuluam, ut
inmaculatus exiret.
2:25 et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste
iustus et timoratus, exspectans consolationem Israhel. non solum ab
angelis et prophetis, a pastoribus et parentibus, sed etiam a senioribus
et iustis generatio domini accipit testimonium. omnis aetas et uterque
sexus euentorum que miracula fidem adstruunt: uirgo generat, sterilis
parit, mutus loquitur, Elisabet prophetat, magus adorat, utero clausus
exsultat, uidua confitetur, iustus exspectat. et bene iustus, qui non
suam, sed populi gratiam requirebat, cupiens ipse corporeae uinculis
fragilitatis absolui, sed exspectans uidere promissum; sciebat enim quia
beati oculi qui uiderent. nunc inquit dimitte seruum tuum.
59
2:29 vide iustum uelut corporeae carcere molis inclusum uelle
dissolui, ut incipiat esse cum christo; dissolui enim et cum christo
esse multo melius. sed qui uult dimitti ueniat in templum, ueniat in
Hierusalem, exspectet christum domini, accipiat in manibus uerbum dei et
conplectatur uelut quibusdam fidei suae bracchiis. tunc dimittetur, ut
non uideat mortem, qui uiderit uitam.
60 vides uberem in omnes gratiam domini generatione diffusam
prophetiam incredulis negatam esse, non iustis.
ecce et Symeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum uenisse
dominum Iesum christum, ut iustorum iniquorum que merita discernat et
pro nostrorum qualitate factorum iudex uerus et iustus aut supplicia
decernat aut praemia. et tuam inquit ipsius animam pertransibit gladius.
(2:34-35)
61 nec littera nec historia docet ex hac uita Mariam corporalis
necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio
transuerberatur. et ideo prudentiam Mariae haud ignaram mysterii
caelestis ostendit. viuum enim uerbum dei et ualidum et acutum omni
gladio acutissimo, penetrans usque ad diuisionem animae et spiritus
artuum que et medullarum cogitationes cordis et secreta scrutatur
animorum, quia nuda mentium et aperta sunt omnia filio, quem
conscientiae secreta non fallunt.
62 prophetauit itaque Symeon, prophetauerat copulata coniugio,
prophetauerat uirgo, debuit etiam uidua, ne qua aut professio deesset
aut sexus. et ideo Anna et stipendiis uiduitatis et moribus talis
inducitur, ut digna plane fuisse credatur, quae redemtorem uenisse
omnium nuntiaret. cuius merita cum alibi descripserimus, cum uiduas
hortaremur, hoc loco, quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda.
non otiose tamen annos lxxxiiii uiduitatis eius expressit, quia et
septem duodecades et duae quadragesimae sacrum uidentur numerum
designare.
63
2:42 et cum facti essent illi anni duodecim. a duodecimo anno, ut
legimus, dominicae sumitur disputationis exordium; hic enim praedicandae
fidei euangelizantium numerus debebatur. nec otiose inmemor suorum
secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia dei
inplebatur et gratia, post triduum repperitur in templo, ut esset
indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede caelesti
et honore diuino fidei nostrae se resurrecturus offerret, qui mortuus
credebatur.
64
2:49 quid est quod me quaerebatis? nescitis quia in propria patris
mei oportet me esse? duae sunt in christo generationes: una est paterna,
materna altera; paterna illa diuinior, materna uero quae in nostrum
laborem usum que descendit. et ideo quae supra naturam, supra aetatem,
supra consuetudinem fiunt non humanis adsignanda uirtutibus, sed diuinis
referenda sunt potestatibus. alibi eum ad mysterium mater inpellit, hic
mater arguitur, quia adhuc quae humana sunt exigat. sed cum hic
duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur, uides
matrem didicisse de filio, ut exigeret a ualidiore mysterium, quae
stupebat in iuniore miraculum.
65
2:51 et uenit Nazareth et erat subditus illis. quid enim magister
uirtutis nisi officium pietatis inpleret? et miramur si patri defert,
qui subditur matri? non utique infirmitatis, sed pietatis ista subiectio
est, adtollat licet scaeuis emissus latebris coluber perfidiae caput et
serpentinis euomat uenena pectoribus. cum dicit se filius missum,
maiorem haereticus appellat patrem, ut inperfectum filium dicat, qui
potest habere maiorem, ut alienis auxiliis adserat eum qui mittitur
indigere. numquid et humano egebat auxilio, ut materno seruiret inperio?
deferebat homini, deferebat ancillae ipsa enim dicit: ecce ancilla
domini deferebat simulato patri: et miraris, si deo detulit? an homini
deferre pietas est, deo deferre infirmitas est? vel ex humanis diuina
perpende et quid patri amoris debeatur agnosce. pater honorificat
filium: non uis ut filius honorificet patrem? pater uoce caelesti in
filio se placere profitetur: non uis ut filius humanae amictum carnis
indutus, cum humana uoce, humano loquatur adfectu, patrem dicat esse
maiorem? nam si magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius
non est finis, utique magnitudo quae finem non habet nec augmentum
habet. sed cur non accipiam religiosis auribus filium patri in
susceptione corporis oboedientem, cum religiose accipiam patrem filio
deferentem?
66 disce potius tuae utilitatis praecepta et exempla pietatis
agnosce.
disce quid parentibus tuis debeas, cum legis a patre filium non
uoluntate, non opere, non tempore discrepare. etsi personis duo
potestate unum sunt et utique nullum pater ille caelestis laborem
generationis expertus est, tu matri debes pudoris iniuriam, uirginitatis
dispendium, partus periculum, matri longa fastidia, matri longa
discrimina, cui miserae in ipsis uotorum fructibus maius periculum est,
et cum ediderit quod optauit, partu absoluitur, non timore. quid anxios
patres loquor pro filiorum profectu et multiplicatos alienis usibus
census iacta que agricolae semina posterorum aetatibus profutura? nonne
pro his obsequia saltim oportet rependi? cur inpio patris uita prolixior
et conmunitas patrimonii uideatur angustior, cum christus non refugiat
coheredes?
67
3:2 factum est uerbum dei super Iohannem Zacchariae filium in
deserto. congregaturus ecclesiam dei filius ante operatur in seruulo. et
ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse dei uerbum super Iohannem
Zacchariae filium in deserto, ut ecclesia non ab homine coeperit, sed a
uerbo. ipsa est enim desertum, quia plures filii desertae magis quam
eius quae habet uirum. denique ipsi dicitur: laetare sterilis; et:
exsulta desertum, quia nullis adhuc conuenae plebis operibus colebatur
neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre poterant, meritorum
suorum uerticem praeferebant. nondum uenerat qui diceret: ego autem
sicut oliua fructifera in domo domini, nondum uitis illa caelestis
fructus palmitibus suis uerborum quodam suorum traduce ministrabat.
factum est ergo uerbum, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra
generaret, factum uerbum est, uox secunda est; uerbum enim prius intus
operatur, sequitur uocis officium. vnde et Dauid dicit: credidi propter
quod locutus sum.
68
3:3 prius credidit, ut loqui posset. factum est autem uerbum, ut
sanctus baptista Iohannes paenitentiam praedicaret. et ideo plerique
sancto Iohanni typum legis inponunt, eo quod lex peccatum denuntiare
potuit, donare non potuit; lex enim unumquemque, qui uiam gentium
sequebatur, reuocat ab errore, restringit a crimine, paenitentiam
suadet, ut gratiam consequatur. lex autem et prophetae usque ad
Iohannem, Iohannes autem praenuntius christi. ita lex ecclesiae
praenuntia et gratiae paenitentia est. bene itaque sanctus Lucas
conpendio usus est, ut Iohannem declararet prophetam dicens factum esse
supra eum dei uerbum. alia non adderet; nullus enim eget indicio sui qui
uerbo dei abundat. vnum itaque dixit et omnia declarauit.
69 at uero sanctus Matthaeus et Marcus et uestitu et cinctu et
cibo prophetam declarare uoluerunt, eo quod uestitum de pilis camellorum
habuit et zonam pelliciam super lumbos suos, lucustas autem et mel
siluestre edebat. praenuntius enim christi non patiebatur inmundarum
perire exuuias bestiarum ipso quoque uestitus indicio designans christum
esse uenturum, qui beluina inluuie que contexta pro nostrorum
deformitate meritorum gentilitatis inmundae peccata suscipiens in illo
tropaeo crucis amictu quodam se nostrae carnis exueret.
70 quid autem sibi uult cinctus zonae pelliciae nisi quod caro
ista, quae mentem prius grauare consueuerat, ea post aduentum domini non
inpedimento coepit esse, sed cingulo? eo quod et iuxta Dauid in
salicibus organa nostra suspendimus et iuxta apostolum confidentiam non
habemus in carne et confidentiam habemus in corpore, non habemus in
uoluptatibus, habemus in passionibus, quoniam spiritu feruens uigeat
adfectus et ad omne adcingamur obsequium caelestium praeceptorum
deuotione mentis intenti atque adparatu corporis expediti.
71 cibus quoque propheticus index officii nuntius que mysterii
est. quid enim tam otiosum ad hominis officium quam lucustas quaerere et
quid tam plenum ad uatis mysterium? nam quo magis ad fructum inutiles,
ad usum inertes, ad tactum fugaces, uagae saltu, ore stridulae sunt
lucustae, eo conuenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo
usu laboris, nullo operis sui fructu, sine grauitate, sine uoce sonum
querellae ederet, uerbum uitae ignoraret. hic igitur populus cibus est
prophetarum; nam quo numerosior populus congregatur, eo uberior
prophetici oris usus augetur. ecclesiae quoque gratia praefiguratur in
melle siluestri, non intra aluearium legis plebis Iudaeicae fetu
repperta, sed in campis et foliis siluae gentilium errore diffusa, iuxta
quod dictum est: inuenimus eam in campis siluae.
72 et hic quidem mel siluestre edebat adnuntians populos petrae
melle saturandos, sicut scriptum est: et de petra melli saturauit eos.
sic etiam Heliam corui cibo aduenticio et lucratiuo potu inter deserta
pauerunt, ut indicio foret populos nationum taetro squalentes colore
meritorum, qui ante cibum faetidis in cadaueribus requirebant, nunc de
se aduenticiam prophetis alimoniam praebituros; cibus enim prophetarum
diuinae uoluntatis effectus est, sicut ipse dominus declarauit dicens:
meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui me misit.
73 vox clamantis in deserto. bene uox dicitur Iohannes, uerbi
praenuntius. nam ipse interrogatus Iohannes: quid dicis de te ipso? ait:
ego uox clamantis in deserto. ideo ait: qui post me uenit ante me
factus est, quia uox praecedit inferior, uerbum sequitur, quod
praecellit. ideo et a Iohanne baptizari uoluit, quia in hominibus uerbum
consecratur uoce doctoris. ideo fortasse et Zaccharias uocem recepit,
quia uocem locutus est.
3:7ff. generatio uiperarum, quis ostendit uobis fugere a uentura
ira? facite ergo fructus dignos paenitentiae, et ne coeperitis dicere:
pater noster est Abraham. dico autem uobis, quia potens est deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae;
74 argui quidem uidetur malitia Iudaeorum, eo quod uarii noxiae
mentis ueneno serpentinos lapsus et terrena cubilia, non diuinae aliquod
mysterium cognitionis operentur, sed tamen cum dicitur: quis ostendit
uobis fugere a uentura ira? ostenditur his dei miseratione infusa
prudentia, ut gerant suorum paenitentiam delictorum futuri terrorem
iudicii prouida deuotione metuentes. ad generationem ergo, non ad
successionem referenda est conparatio uiperarum. aut fortasse iuxta quod
scriptum est: estote prudentes sicut serpentes, ostenduntur habere
prudentiam naturalem, qui profutura uideant et sponte deposcant, sed
adhuc noxia non relinquant.
75 et ideo admonentur claritatem sibi magis operis quam
nobilitatem generis uindicare, quod nulla in successione praerogatiua
sit, nisi fidei adstipuletur hereditas, quam dei nutu ad populos
gentilium transferendam sermone prophetico reuelauit dicens: potens est
deus de lapidibus his suscitare filios Abrahae. nam licet deus possit
diuersas conuertere et conmutare naturas, tamen quia mihi plus mysterium
quam miraculum prode est, in praenuntio christi nihil magis quam
aedificationem ecclesiae debeo surgentis agnoscere, quae non rupeis
saxis, sed uiuis lapidibus exstructa in habitaculum dei et fastigium
templi conuersione nostrorum surrexit animorum. etenim parabat deus
mentium nostrarum dura mollire et de lapidibus offensionis excitare
cultores religionis. quid enim aliud quam lapides habebantur qui
lapidibus seruiebant, similes utique his qui facerent eos? prophetatur
igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus et futuros per
fidem Abrahae filios oracula pollicentur, quibus per duritiam mentis
saxeus quidam insensibilis inrationabilis que naturae usus inoleuerat.
nam si lapidibus uiuis firmatos uiros fidei robore sententia apostolica
conparauit iuxta quod scriptum est: et uos tamquam lapides uiui
aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerentes hostias
spiritales, multo altius hic uidentur uoce prophetica lapidibus homines
conparati, qui ita humanae sensum mentis amiserant, ut dum lapidibus
putant diuinitatis alicuius inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non
usu corporis, sed mentis habitu uerterentur. denique ex Abrahae
secundum carnem successione manantes et principes Sodomorum appellantur
et pariete dealbati. ita sibi praerogatiuam generis morum magis
similitudo uindicat quam ordo maiorum. quin etiam ut scias quia
lapidibus conparati sunt homines, arboribus quoque homines conparauit
subiciens propheta
76
3:9 quia iam securis ad radices arborum posita est. exempli autem
ideo facta mutatio est, ut illo conparationis processu quidam
intellegatur hominis clementior iam profectus. nam illi ante deformes ad
usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, inrationabiles ad profectum
iam in arborum speciem figurantur, quae rationabili quodam naturae
munere decorae ad usum, ad aspectum uenustae, ad fructum opimae surgunt
cacuminibus, funduntur bracchiis, replentur fructibus, frondibus
uestiuntur. atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari
meritis que crescentibus longaeuae humilitatis radice fundati sublimes
ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum uertices
erigamus, ne euangelici securis agricolae trunci radicem siluestris
excidat. vae enim mihi est, si non euangelizauero sed uox ista
apostolica est uae mihi est, si non peccata defleuero; uae mihi, si non
media nocte surrexero ad confitendum tibi; uae mihi, si dolum proximo
meo fecero; uae, si locutus non fuero ueritatem. iam ad radicem securis
est; faciat fructum qui potest gratiae, qui debet paenitentiae. adest
dominus, qui fructum requirat, fecundos uiuificet, steriles deprehendat.
anni tres sunt ex quo uenit et fructum in Iudaeis inuenire non potuit:
utinam inueniat in nobis! iussurus est succidi infructuosos, ne terram
occupent.
sed qui adhuc non habent fructum conentur ut adferant in futurum. bonus
ille cultor agri interueniet pro nobis infecundis, pro nobis
infructuosis, ut detur spatium, patientia deferatur, ne forte et nos
aliquem fructum deo ferre possimus.
77
3:11-14 singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit sanctus
baptista responsum, unum omnibus, ita publicanis, ne ultra praescriptum
exigant, militibus, ne calumniam faciant, praedam requirant, docens
idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumtus quaeritur, praedo
grassetur. sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum,
misericordia conmunis est usus, ideo conmune praeceptum, omnibus
officiis, omnibus aetatibus necessaria et ab omnibus deferenda. non
publicanus, non miles excipitur, non agricola uel urbanus, diues et
pauper, omnes in conmune admonentur, ut conferant non habenti
misericordia enim plenitudo uirtutum est et ideo omnibus est proposita
perfectae forma uirtutis nec uestimentis alimentis que suis parcant.
misericordiae tamen ipsius pro possibilitate condicionis humanae mensura
seruatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum
paupere partiatur.
78
3:15ff. aestimante autem populo et cogitante in cordibus suis de
Iohanne, ne forte ipse esset christus, respondit dicens: ego quidem uos
baptizo aqua in paenitentia. videbat ergo Iohannes cordis occulta. sed
consideremus cuius haec gratia. quemadmodum autem prophetis palam fiant
cordis occulta Paulus ostendit dicens: occulta quoque cordis eius
manifesta fient, et procidens in faciem adorabit deum pronuntians quod
uere deus est in uobis. dei ergo munus est, qui reuelat, non uirtus
hominis. qui diuino magis adiuuatur beneficio quam naturali cernit
officio. quo autem proficit ista cogitatio Iudaeorum nisi ut secundum
scripturas uenisse christum probetur? erat enim qui exspectabatur et
ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur aduenit.
quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur in se ipso esse
non creditur? quem per mulierem uenturum putabant per uirginem uenisse
non credunt. quae deo secundum carnem dignior generatio quam ut
inmaculatus dei filius inmaculatae generationis seruaret etiam in
suscipiendo corpore puritatem? et utique diuini aduentus signum in
uirginis partu, non in mulieris constitutum est. ego inquit uos aqua
baptizo.
79 cito probauit non esse se christum, qui uisibili operetur
officio. nam cum ex duabus naturis homo, id est ex anima subsistat et
corpore, uisibile per uisibilia, inuisibile per inuisibile mysterium
consecratur; aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta
mundantur. aliud agimus, aliud inuocamus, licet etiam in ipso fonte
sanctificatio diuinitatis adspiret; non enim aqua omnis ablutio est, sed
haec inter se diuisa esse non possunt et ideo aliud fuit baptismum
paenitentiae, aliud est baptismum gratiae, istud ex utroque illud ex
uno. nam cum delicta conmunia sint mentis et corporis, purificatio
quoque debuit esse conmunis. et bene sanctus Iohannes se intellexisse
significans quid in cordibus cogitarent et quasi non intellexerit
declinans maiestatis inuidiam non uerbo, sed opere declarauit non esse
se christum. opus enim hominis est gerere paenitentiam delictorum, dei
munus est gratiam inplere mysterii.
80
venit autem fortior me. non conparationem fecit, ut ipso se tantum
fortiorem dixerit christum neque enim inter dei filium et hominem ulla
poterat esse conlatio sed quia multi fortes. nam et diabolus fortis;
nemo enim potest uasa fortis diripere nisi prius adligauerit fortem.
multi ergo fortes, fortior nemo nisi christus. denique eo usque non
fecit conparationem, ut addiderit: cuius non sum dignus calciamenta
portare, euangelicae praedicationis ostendens in apostolos gratiam esse
conlatam, qui sunt calciati in euangelium.
81 videtur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Iohannes
personam accepit populi Iudaeorum. vnde ad hoc referunt quod ait: illum
oportet crescere, me autem minorari, quod oporteret minorem fieri
populum Iudaeorum, crescere in christo populum Christianum. denique et
Moyses accepit personam populi, sed et ille calciamentum non dominicum
portabat, sed pedum suorum. et isti calciati sunt calciamentum fortasse
non suorum pedum, ille autem soluere calciamentum pedum iubetur suorum,
ut animi eius gressus et mentis corporei nexus uinculis absolutus iter
spiritale gradiatur. apostoli autem calciamentum deposuerant corporale,
quando missi sunt sine calciamento, sine uirga, sine pera, sine zona,
sed non statim domini calciamenta portarunt. fortasse post
resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta domini dicerent
monebantur. denique postea his dicitur: ite in orbem uniuersum et
praedicate euangelium, ut euangelicae praedicationis uestigium
proferentes toto dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. est
igitur calciamentum nuptiale euangelica praedicatio. sed de hoc
oportunius aliquid in aliis explicabimus.
82
3:16ff. ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni habens
uentilabrum in manu sua et purgabit aream suam et congregabit triticum
in horreum suum, paleas autem conburet igni inexstinguibili. habens
uentilabrum in manu. ventilabri indicio discriminandorum dominus
declaratur ius habere meritorum, eo quod dum frumenta in area
uentilantur, plena a uacuis, ab inanibus fructuosa ueluti quodam aurae
spirantis examine separantur. per hanc igitur conparationem dominus
ostenditur quod iudicii die solidae merita fructus que uirtutis ab
inanis iactantiae exilium que factorum infructuosa leuitate discernat
perfectioris meriti uiros locaturus in mansione caelesti. ipse enim
perfectior fructus est, qui meruerit eius esse conformis; qui sicut
granum tritici cecidit, ut plurimos fructus adferret in nobis, inuisus
paleis, inanibus meritis non amicus. et ideo ante eum ignis ardebit non
natura sui noxius, utpote qui mala inprobitatis exurat, splendorem
probitatis adcumulet.
83
3:21ff. factum est autem cum baptizatus esset omnis populus et Iesu
baptizato et orante apertum est caelum et descendit spiritus sanctus
corporali specie sicut columba in ipsum et uox de caelo facta est:
filius meus es tu, in te conplacui. baptizatus ergo est dominus non
mundari uolens, sed mundare aquas, ut ablutae per carnem christi, quae
peccatum non cognouit, baptismatis ius haberent. et ideo qui ad christi
lauacrum uenerit peccata deponit. pulchre autem in his quae a ceteris
dicta sunt sanctus Lucas euangelista conpendium sumsit et intellegendum
magis quod a Iohanne dominus baptizatus est quam expressum reliquit.
quae autem dominici causa baptismatis dominus ipse declarat dicens: sine
modo; sic enim decet nos inplere omnem iustitiam.
84 cum igitur tanta ad exaedificationem ecclesiae suae diuino
deus fauore concesserit, ut post patriarchas prophetas angelos
unigenitus descenderet dei filius et ad lauacrum ueniret, nonne uere
atque diuine de ecclesia cognouimus dictum: nisi dominus aedificauerit
sibi domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam? nec mirum si homo
aedificare non potest, qui non potest custodire: nisi dominus
custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt qui custodiunt eam. haec de
quodam psalmo. audeo tamen etiam ego dicere quod homo uiam non possit
adoriri, nisi dominum habeat praeuiantem. vnde scriptum est: post
dominum deum tuum ambulabis; et: a domino diriguntur uiae uiri. denique
ille perfectior qui intellegeret se sine domino ambulare non posse. vias
inquit tuas edoce me. et ut historiam ueniamus non enim simplicem
tantum rei gestae seriem debemus haurire, sed etiam actus nostros ad
aemulationem scriptorum referre ex Aegypto populus exiuit. nesciebat
uiam, quae ad terram duceret sanctam. misit deus columnam ignis, ut per
noctem populus uiam disceret.
misit etiam per diem columnam nubis, ut neque ad sinistram neque ad
dextram declinarent. sed non es talis, homo, ut merearis et tu ignis
columnam; non habes Moysen, non accipis signum; nunc enim post aduentum
domini fides exigitur, signa conduntur. time dominum et praesume de
domino; inmittet enim angelus domini in circuitu timentium eum et
eripiet eos. vides utique quia ubique domini uirtus studiis cooperatur
humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire sine
domino, nemo quicquam incipere sine domino. et ideo iuxta apostolum:
siue manducatis siue bibitis, omnia in gloria dei facite, in nomine
domini nostri Iesu christi; in duabus enim epistulis alibi in nomine
domini nostri Iesu christi, alibi in gloria dei facere te praecepit, ut
scias eandem esse patris et filii gloriam eandem que uirtutem nec in
aliquo circa sui diuinitatem patrem et filium discrepare, qui circa
praesidia nostra non discrepant.
85 docuit igitur me Dauid quod nemo sine domino aedificet domum,
custodiat ciuitatem. docuit etiam me Moyses quod nemo nisi deus fecerit
mundum; in principio enim fecit deus caelum et terram. docuit etiam quod
hominem deus opere suo fecerit nec otiose posuit: finxit deus hominem
de limo terrae et insufflauit in faciem eius flatum uitae, ut actum
quendam dei circa aedificationem hominis usu quodam corporalis
operationis aduertas. docuit etiam quia et mulierem deus fecit; inmisit
enim deus soporem in Adam, et dormiuit; et sumsit unam costam de latere
eius et repleuit carnem eius. et aedificauit dominus deus costam, quam
sumsit ab Adam, in mulierem. non frustra, ut dixi, corporalibus
quibusdam manibus circa Adam et Euam Moyses deum inducit operantem.
mundum deus fieri iussit, et factus est, et uno uerbo opus mundi
scriptura indicat absolutum; ad hominem uenitur, et manus ipsas
quodammodo studuit tibi propheta dei laborantis ostendere.
86 plus nescio quid in his intellegere quam lego opera dei
elaborata me cogunt. subuenit apostolus aestuanti et quod ego non
intellegebam quid esset: os de ossibus meis et caro de carne mea et haec
uocabitur mulier, quoniam de uiro suo adsumta est, diuino mihi spiritu
reuelauit dicens: sacramentum hoc magnum est. quod sacramentum? quia duo
erunt in carne una et quia relinquet homo patrem et matrem et
adhaerebit uxori suae et quoniam membra sumus corporis eius, de carne
eius et de ossibus eius. quis est iste uir, propter quem mulier parentes
relinquat? relinquit parentes ecclesia, quae de gentilibus populis
congregata est, cui prophetice dicitur: obliuiscere populum tuum et
domum patris tui. propter quem uirum nisi forte illum de quo dicit
Iohannes: post me uenit uir, qui ante me factus est? de cuius latere
dormientis costam deus sumsit; ipse est enim qui dormiuit et quieuit et
resurrexit, quoniam dominus suscepit eum. quae est huius costa nisi
uirtus? quia tunc quando miles latus eius aperuit, continuo aqua et
sanguis exiuit, qui effusus est pro saeculi uita. haec saeculi uita
costa christi est, haec costa secundi est Adam; primus enim Adam in
animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem; nouissimus
Adam christus est, costa christi uita ecclesiae est. nos ergo membra
sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. et fortasse haec
est costa, de qua dixit: sentio de me uirtutem exisse, haec est costa,
quae de christo exiuit nec corpus eius inminuit; non enim corporalis,
sed spiritalis est costa, spiritus autem non diuiditur ipse, sed diuidit
singulis prout uult. haec est eua, mater omnium uiuentium. si enim
intellegas uiuentem cum mortuis quaeris, intellegis eos mortuos esse qui
sine christo sunt, qui participes uitae non sunt; hoc est enim christi
non esse participes, quia christus est uita. mater ergo uiuentium
ecclesia est, quam aedificauit deus ipso summo angulari lapide christo
Iesu, in quo omnis structura conpaginata crescit in templum.
87 veniat ergo deus, aedificet mulierem, illam quidem adiutricem
Adae, hanc uero christi, non quia christus adiumentum requirit, sed quia
nos quaerimus et desideramus ad christi gratiam per ecclesiam
peruenire. et nunc aedificatur et nunc formatur et nunc mulier figuratur
et nunc creatur. et ideo nouo uerbo usa est scriptura, quia
superaedificamur super fundamentum apostolorum et prophetarum. et nunc
domus spiritalis surgit in sacerdotium sanctum.
veni, domine deus, aedifica mulierem istam, aedifica ciuitatem. veniat
et puer tuus; tibi enim credo dicenti: ipse aedificabit ciuitatem mihi.
88 ecce mulier omnium mater, ecce domus spiritalis, ecce ciuitas,
quae uiuit in aeternum, quia mori nescit. ipsa est enim ciuitas
Hierusalem, quae nunc uidetur in terris, sed rapietur supra Heliam
Helias enim unus fuit transferetur super Enoch, cuius mors non
inuenitur; ille enim raptus est, ne malitia mutaret cor eius, haec autem
diligitur a christo quasi gloriosa, sancta, inmaculata, sine ruga. et
quanto melius totum corpus adsumitur quam adsumtus est! haec enim est
spes ecclesiae. rapietur profecto, adsumetur, transferetur ad caelum.
ecce curru ignis raptus Helias est, rapietur ecclesia. non mihi credis?
crede uel Paulo, in quo christus loquutus est. rapiemur inquit in
nubibus obuiam christo in aera; et ita semper cum domino erimus.
89 ad hanc igitur aedificandam mittuntur quidem plures, mittuntur
patriarchae, mittuntur prophetae, mittitur Gabrihel archangelus,
innumeri angeli deriguntur et multitudo caelestis exercitus deum laudat,
quia ciuitatis huius aedificatio propinquabat. mittuntur plures ad eam,
sed christus eam solus aedificat; uerum non est solus, quia pater
praesens est, et si solus aedificat, gratiam tamen tantae aedificationis
non solus usurpat. scriptum est de templo dei, quod aedificauit
Salomon, in quo typus ecclesiae fuit, quia lxx milia erant qui in umeris
portarent et lxxx milia lapidicaesores. veniant angeli illi, ueniant
lapidicaesores, caedantur superflua lapidum nostrorum, aspera
leuigentur, ueniant et qui in umeris portant; scriptum est enim: supra
umeros tollentur.
90 venit ergo ad Iohannem, quoniam cetera conperistis. venit ad
Iohannis baptisma, sed Iohannis baptisma habebat paenitentiam
delictorum. et ideo prohibet eum Iohannes dicens: ego a te debeo
baptizari, et tu uenis ad me? quare uenis ad me, qui peccatum non habes?
ille enim baptizandus est qui peccatum habet, qui autem peccatum non
fecit lauacrum paenitentiae cur requirat? sine inquit modo hoc est: dum
ecclesia aedificetur decet nos inplere omnem iustitiam. quae est
iustitia nisi misericordia? dispersit enim, dedit pauperibus: iustitia
eius manet in aeternum. dedit mihi pauperi, dedit mihi inopi gratiam,
quam ante non habui; iustitia eius ergo manet in aeternum. quae est
iustitia nisi quod alterum facere uelis prior ipse incipias et tuo alios
horteris exemplo? quae est iustitia nisi ut quia carnem suscepit non
quasi deus sensum aut ministerium carnis excluderet, sed quasi homo
carnem uinceret, ut uincere me doceret? docuit enim qua ratione possim
terrenis concretam uitiis obnoxiae carnis inluuiem sepelire criminibus,
renouare uirtutibus.
91 o uere diuinam in ipsa humilitate domini prospicientiam!
quanto enim abiectior humilitas tanto diuinior prouidentia. iniuriarum
suarum acerbitate deus proditur et remediorum suorum usu, qui nullis
remediis indigeret, deus probatur. quid enim tam diuinum ad populos
prouocandos quam ut nemo refugiat lauacrum gratiae, quando christus
lauacrum paenitentiae non refugit? nemo se dicat exsortem esse peccati,
quando christus uenit ad remedium peccatorum. si pro nobis christus
lauit, immo nos in corpore suo lauit, quanto magis nos nostra delicta
lauare debemus? quo igitur magis opere, quo magis mysterio deus,
quamquam deus in omnibus, quam hoc probatur, quando per totum mundum,
qua generis humani condicio diffunditur, per separatarum diuortia
tractus que regionum uno momento in uno corpore deus fraudem uetusti
erroris aboleuit, gratiam regni caelestis effudit?
vnus enim mersit, sed eleuauit omnes; unus descendit, ut ascenderemus
omnes, unus omnium peccata suscepit, ut in illo peccata omnium
mundarentur. purificate igitur uos, ut apostolus dicit, quia purificauit
se ille pro nobis, qui purificatione non eguit. haec de nobis.
92 nunc consideremus mysterium trinitatis. vnum deum dicimus, sed
patrem confitemur et filium confitemur. nam cum scriptum sit: diliges
dominum deum tuum et ipsi soli seruies, negauit filius esse se solum
dicens: sed non sum solus; pater enim me cum est. nec nunc solus est;
pater enim se adesse testatur. adest spiritus sanctus; numquam enim
potest a se trinitas separari. denique apertum est caelum, descendit
spiritus sanctus corporali specie sicut columba. (3:21ff.) quomodo ergo
haeretici dicunt quia solus in caelo est, qui non est solus in terris?
aduertamus mysterium. quare sicut columba? simplicitatem enim lauacri
requirit gratia, ut simus simplices sicut columbae. pacem lauacri
requirit gratia, quam in typo ueteri columba quondam ad illam arcam,
quae sola fuit diluuii inmunis, aduexit. docuit me cuius typus columba
illa fuerit, qui nunc descendere dignatus est in specie columbae, docuit
in illo ramo, in illa arca typum fuisse pacis et ecclesiae, quod inter
ipsa mundi diluuia spiritus sanctus ad ecclesiam suam pacem adferat
fructuosam. docuit etiam Dauid, qui prophetico spiritu cernens
baptismatis sacramentum ait: quis dabit mihi pinnas sicut columbae?
93 venit ergo spiritus sanctus, sed adtende mysterium. venit ad
christum; omnia enim per ipsum creata sunt et in ipso constant. sed uide
beniuolum dominum, qui solus se iniuriis subdidit, solus gratiam non
quaesiuit. et ubi aedificauit ecclesiam? rogabo inquit patrem, et alium
paracletum dabit uobis, ut uobis cum sit in aeternum, spiritum
ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non uidet eum nec
cognoscit eum. merito ergo se in corpore demonstrauit, quoniam in
diuinitatis substantia non uidetur.
94 vidimus spiritum, sed in specie corporali, uideamus et patrem.
sed quia uidere non possumus, audiamus; adest enim beniuolus deus, non
derelinquet templum suum. vult omnem exaedificare animam, uult eam ad
salutem informare, uult lapides uiuos a terra ad caelum transferre.
diligit templum suum, et nos diligamus eum. si diligimus deum, praecepta
seruemus; si diligimus eum, nouerimus eum; qui enim dicit quia nouit
eum et praecepta eius non seruat mendax est. quomodo enim potest deum
diligere qui non diligit ueritatem, cum deus ueritas sit? audiamus ergo
patrem; inuisibilis enim pater. sed et filius inuisibilis secundum
diuinitatem; deum enim nemo uidit umquam. cum ergo filius deus, in eo
utique quod deus est, filius non uidetur, sed demonstrare se uoluit in
corpore et, quia pater corpus non gerebat, ideo probare uoluit pater
nobis in filio se esse praesentem dicens:
95 filius meus es tu, in te conplacui. si uis discere filium cum
patre semper esse praesentem, lege filii uocem dicentis: si ascendero in
caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades.
si patris testimonium quaeris, audisti a Iohanne. crede ei cui se
baptizandum credidit christus, cui pater filium caelesti uoce conmisit
dicens: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui. vbi sunt
Arriani, quibus non placet filius, in quo conplacuit pater? hoc non ego
dico neque hominum quisquam loquutus est neque per hominem deus neque
per angelos neque per archangelos, sed ab ipso patre uox de caelo missa
signauit. deinde alibi idem pater repetit dicens: hic est filius meus
dilectus, in quo conplacui; ipsum audite, dicentem utique audite: ego et
pater unum sumus. qui ergo filio non credit non credit patri. testis
est ille de filio. si dubitatur de filio, paterno non creditur
testimonio deinde cum dicit: in quo conplacui, non aliena in filio, sed
sua laudat. quid est enim dicere: in quo conplacui nisi quia omnia quae
habet filius mea sunt, sicut filius dixit: omnia quae habet pater mea
sunt? indifferentis enim diuinitatis potentia non secernit inter patrem
et filium, sed unam patri filio que participat potestatem. credamus
patri, cuius uocem elementa sonuerunt, credamus filio, cuius uoci
elementa obsequium praestiterunt. credidit mundus in elementis, credat
in hominibus; credidit in exanimis, credat in uiuentibus; credidit in
mutis, credat in loquentibus; credidit in his quae non habent sensum,
credat in his qui sensum ut deum cognoscerent consecuti sunt.
Liber 3
1
3:23 et ipse Iesus erat incipiens fere annorum xxx, qui putabatur
esse filius Ioseph. de generationibus dicturi, quarum nonnullam uidemus
in euangelio secundum Matthaeum uel in hoc, cuius interpretationem
habemus in manibus, esse distantiam, quoniam non est credibile
aduersantia sibi sanctos uiros potuisse dicere, de gestis praesertim
domini salutaris quanto studio possumus non dixisse eos discrepantia
demonstremus.
2 et primum omnium neminem mouere debet quod ita scriptum est:
qui putabatur esse filius Ioseph. bene enim putabatur, qui natura non
erat, sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph uiro suo erat
desponsata, generauerat; sic enim habes: nonne hic est filius Ioseph
fabri? diximus supra qua ratione per uirginem, diximus etiam qua ratione
per desponsatam et quare census tempore nasci uoluerit dominus
salutaris; non alienum etiam uidetur ut qua ratione fabrum patrem
habuerit declaremus. hoc enim typo eum patrem sibi esse demonstrat, qui
fabricator omnium condidit mundum iuxta quod scriptum est: in principio
fecit deus caelum et terram. nam etsi humana non sunt conparanda
diuinis, typus tamen integer est, quod pater christi igni operatur et
spiritu et tamquam bonus animae faber uitia nostra circumdolat, cito
securem admouens arboribus infecundis, secare doctus exigua, culminibus
seruare sublimia, rigida mentium spiritus igne mollire et in uarios usus
omne humanum genus diuersa ministeriorum qualitate formare.
3 cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describatur, cum
Maria de sancto spiritu generauerit christum et Ioseph a generatione
domini uideatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos
instrueret scripturarum, quae semper uiri originem quaerit. sic enim
habes: Phares fuit filius Iuda principis tribus. hic generauit Esrom et
Esrom generauit Aram et Aram generauit Aminadab et Aminadab generauit
Naasson et Naasson generauit Salmon et Salmon generauit Boos et Boos
generauit Obed et Obed generauit Iesse et Iesse generauit Dauid. viri
enim persona quaeritur, qui etiam in senatu et reliquis curiis ciuitatum
generis adserit dignitatem. quam deforme autem, si relicta uiri origine
origo feminae quaereretur, ut uideretur patrem non habuisse ille totius
mundi populis praedicandus!
4 sed etiam alibi diuerso ordine generationem doceamus esse
decursam, ne hic quoque euangelistae discrepare uideantur, qui ueterem
ordinem sunt secuti. sic enim habes: fuit homo ex Arath, de nomen eius
Elcana, filius Hieremiel, filius Heli, filius Ozi. vides et a patribus
ad filios et a filiis ad patres originis descriptionem uetere more
contextam, uides ubique familiam per uirorum generationes esse decursam:
noli mirari si Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph, Lucas a Ioseph
usque ad Adam et deum generationum ordinem percucurrit. noli mirari quod
Ioseph origo descripta est. etenim secundum carnem natus usum debuit
sequi carnis et qui in saeculum uenit saeculi debuit more describi,
maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae. nam cum uir iustus
fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem nec
potuit iustus facere contra id quod lege praescriptum est. sic enim
habes quia unusquisque in hereditatem tribus suae patriae adhaerebunt
filii Israhel nec de tribu ad tribum transibunt et omnis filia, quae
habet hereditatem tribuum filiorum Israhel, uni ex populo et ex tribu
patris sui erit uxor.
itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria Dauid, ut
profiteretur cum Maria uxore sua. quae ex eadem domo et ex eadem patria
professionem defert, utique eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse
designat.
5 cognata quoque Mariae inducitur Elisabet, primo quod omnes
Iudaei cognati, quemadmodum et apostolus docuit dicens: optabam enim
anathema esse ipse pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt
Israhelitae. cognatae ergo, quia ambae Israhelitae erant, simul et
cognatae, quia ambae erant ex tribu Iuda. didicisti ex tribu Iuda
Mariam, disce Elisabet. nam exsurgens Maria in diebus illis abiit in
montana cum festinatione in ciuitatem inquit Iudaeae et intrauit in
domum Zacchariae. cum enim iuxta tribus suas Moyses habitare unumquemque
praescripserit, utique cum in ciuitate Iudaeae manserit, erat et in
tribu Iuda, maxime cum ex genere Elisabet fuerint sacerdotes, quorum
deus portio est. simul quam pulchrum, ut cum illa praenuntium christi,
christum ista generauerit et altera de sancto spiritu conceperit, altera
sancto repleta spiritu prophetauerit, secundum carnem quoque uideantur
fuisse cognatae quae secundum deum spiritalis cognationis consortio non
carebant! quodsi omnis feminae caput uir secundum sanctum apostolum et
sunt duo in carne una secundum legem diuinam, utique hi qui una caro
erant et unus spiritus qui poterat fieri ut uiderentur patriam et tribum
habere diuisam? accedit illud quod etiam angelus Gabrihel de domino
praenuntiauerit quod dabit illi dominus sedem Dauid patris sui. certum
est igitur etiam Mariam de Dauid generatione Manasse. simul etiam
discimus nihil referre quo ordine generationis series exprimatur, cum
iter hinc atque inde sit peruium.
6 cur autem sanctus Matthaeus ab Abraham generationem enumerare
coeperit christi, sanctus uero Lucas a christo usque ad deum perduxerit
explanandum uidetur. sed prius cur sanctus Matthaeus, cum ab Abraham
coeperit generationis ordinem, non ita posuerit: liber generationis
Abrahae, sed: liber generationis Iesu christi, fili Dauid, fili Abraham
et cur hos duos potissimum nominauerit nequaquam praetereundum puto. non
enim otiose fidelissimi auctores generis eliguntur, ut intellegamus
quod in ipsa generatione carnis spiritalis magis successio requiratur;
duo sunt enim isti uiri, in quos manauerunt promissa diuina.
7 prior Abraham, qui ante Moysi legem et ante populum Iudaeorum
propria derelinquens, cognoscens deum meruit fidei testimonium, quia
credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam, qui etiam a deo accepit
oraculum dicente sibi: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo
patris tui in terram, quam tibi monstrabo, et faciam te in gentem magnam
et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus, et
benedicam benedicentes te et maledicam maledicentes te, et benedicentur
in te omnes tribus terrae. vides ergo congregationes gentium et
sacrosanctae ecclesiae coetum oraculo diuino huic primo esse promissum.
et ideo is auctor generis debuit designari, qui instaurandae ecclesiae
sponsionem primus emeruit.
8 Dauid quoque merito et ipse auctor generis declaratur, quia cum
iureiurando responsum quod ex ipso secundum carnem christus futurus
esset accepit; sic enim scriptum est: iurauit dominus Dauid ueritatem,
et non paenitebit eum: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam; et
alibi: semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; semen eius in
aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo; et in
paralipomenis: et erit cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum
patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et
parabo regnum eius. ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in
saeculum. ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et
misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab his qui ante
te fuerunt. per Esaiam quoque idem dominus deus generationem domini
reuelauit dicens: exibit uirga de radice Iesse et flos ex radice
ascendet et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et
intellectus; et infra: et erit radix Iesse et qui exsurget imperare
gentibus in ipso gentes sperabunt; et alibi: puer natus est nobis,
filius datus est nobis, cuius principium super umeros eius, et uocabitur
nomen eius magni consilii angelus; adducam enim pacem super principes
et salutem ei. magna potestas eius et pacis eius non est finis in sede
Dauid et in regno eius. in quo aquilae quoque interpretatione non quasi
de homine, sed de eo qui ultra hominem esset uidemus exstitisse
promissum. idem enim interpretatus est: puer natus est nobis, filius
datus est nobis, et facta est mensura eius in umero eius, et uocabitur
nomen eius admirabilis consiliarius, consiliarius meus, fortis, potens,
pater saeculi, princeps pacis. eius inpleta est disciplina et pacis eius
non est finis supra sedem Dauid et supra regnum eius.
9 omnia conuenire de christo euidentibus signatur oraculis. nec
posse diuinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam deriuari, qui Dauid
filius fuit, cuius finis haud dubie cognoscitur; finis enim fuit regni
Salomonis et pacis, ut regnorum lectionibus demonstratur. vnus est
christus, cuius regnum non habet finem. deinde nullis Salomon gentibus
imperauit, christus uero ecclesiam de nationibus congregauit. postremo
uiuente Dauid et natus est Salomon et regnum est consecutus, hic autem
qui promittitur post mortem Dauid surrecturus esse monstratur, sicut
habes quia cum conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis,
suscitabo de semine tuo qui erit ex uentre tuo et parabo regnum eius.
ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. numquid
in saeculum regnauit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnauit?
ego ero inquit ei in patrem et ille mihi in filium quis est ille
proprius dei filius nisi cui dictum est: filius meus es tu, ego hodie
genui te? et misericordiam meam non dispergam ab eo et fidelem eum
seruabo in domo mea et regno eius usque in saeculum? at uero Salomonem
errasse ideo fortasse tam grauiter, ne errarent homines et ad ipsum
crederetur Manasse promissum, diuinarum serie cognouimus lectionum;
aedificauit enim templum astartae idolo propter amorem mulieris et
indignatus est dominus in Salomonem. si igitur et uiuente Dauid regnare
coepit sic enim habes quod, cum esset nuntiatum Dauid regnare Salomonem,
adorauit rex in cubili suo et dixit: benedictus dominus deus Israhel.
qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei
uident si errauit, si offendit, uides quoniam promissi series christum
spopondit.
10 et ideo istos duos generis auctores euangelista delegit, unum
qui promissum accepit de congregatione populorum, alterum qui de
generatione christi oraculum consecutus est. et ideo licet ordine sit
successionis posterior, prior tamen quam Abraham in domini generatione
describitur, quia plus est promissum accepisse de christo quam de
ecclesia, quoniam ecclesia ipsa per christum. ergo unus princeps generis
secundum carnem, alter princeps generis secundum spiritum, alter
secundum seminis gratiam, alter secundum populorum fidem; potior enim
qui saluat eo qui saluatur. et ideo Dauid filius dicitur: liber
generationis Iesu christi, fili Dauid; eius enim primo loco debuit
filius dici, cui dari filius est promissus, licet apostolus etiam
Abrahae christum dicat esse promissum; Abrahae enim dictae sunt
promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, tamquam in multis,
sed sicut in uno: et semini tuo, qui est christus, ut alteri proprietas
generationis, principatus alteri deferatur. illi delatum est, ut Iesus
eius filius diceretur, huic quasi principi familiae gentium que
praerogatiua seruatur, ut ab Abraham generationis dominicae manaret
exordium; qui enim fidei auctor est, ipsum adserere scriptura quoque
debuit diuinae generationis auctorem.
11 vnde et Lucas ad deum putauit originem eius esse referendam,
quod uerus christi generator deus sit uel secundum ueram generationem
pater uel secundum lauacri regenerationem mystici auctor muneris. et
ideo non a primo generationem eius coepit describere, sed posteaquam
baptismum eius explicuit, auctorem omnium deum per baptismum cupiens
demonstrare christum quoque a deo ordine Manasse successionis adseruit
uniuersa contexens, ut et secundum naturam et secundum gratiam et
secundum carnem dei filium demonstraret. quod autem euidentius diuinae
generationis indicium quam quod de generatione dicturus ipsum patrem
praemisit loquentem: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui?
12 hic quoque aliqui solent serere quaestiones, quod Matthaeus ab
Abraham usque ad christum quadraginta duas generationes enumerauerit,
Lucas uero quinquaginta et quod per alias personas Matthaeus, per alias
Lucas generationem Manasse descripserit. in quo iam potes illud probare
quod diximus quia, cum alios Matthaeus maiores dominici generis, alios
uero Lucas in ordine generationis texuerit, ab Abraham tamen et Dauid
reliquos auctores generis uterque signauit.
13 quod uero per Salomonem Matthaeus generationem deriuandam
putauit, Lucas uero per Natham, alteram regalem, alteram sacerdotalem
christi familiam uidetur ostendere. quod non ita accipere debemus, quod
alterum altero uerius, sed alter alteri pari fide et ueritate concordet.
fuit enim uere et secundum carnem regalis et sacerdotalis familiae, rex
ex regibus, sacerdos ex sacerdotibus. licet oraculum non de carnalibus,
sed de caelestibus exprimatur, quoniam et rex in dei uirtute laetatur,
cui iudicium a patre rege defertur, et sacerdos est in aeternum.
secundum quod scriptum est: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech. bene igitur uterque tenuit fidem, ut Matthaeus per reges
ductam originem conprobaret et Lucas per sacerdotes a deo transmissam in
christum seriem generis deducendo sanctiorem ipsam originem declararet.
simul in hoc quoque uituli figura signatur quod ubique sacerdotale
mysterium putat esse seruandum.
14 nec mireris si ab Abraham plures secundum Lucam successiones
usque ad christum sunt, pauciores secundum Matthaeum, cum per alias
personas generationem fatearis esse decursam; potest enim fieri ut alii
longaeuam transegerint uitam, alterius uero generationis uiri inmatura
aetate decesserint, cum uideamus conplures senes cum suis nepotibus
uiuere, alios uero uiros statim filiis obire susceptis.
15 illud quoque aduertimus, quod sanctus Matthaeus Iacob, qui
fuit pater Ioseph, filium Matthan esse memorauerit, Lucas uero Ioseph,
cui desponsata erat Maria, filium Heli, Heli autem filium Melchi esse
descripserit. quomodo unius duo patres, id est Heli et Iacob? quomodo
etiam duo paterni aui, Matthan et Melchi? sed si sequaris, inuenies quod
iuxta praescriptum legis ueteris duo fratres diuersos filios uterinos
ex una uxore generauerint.
traditur enim Matthan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse
filium et uxore superstite decessisse, quam postea Melchi accepit
uxorem, ex qua generatus est Heli. rursus Heli fratre sine liberis
decedente, Heli copulatus est fratris uxori et generauit filium Ioseph,
qui iuxta legem Iacob filius dicitur, quoniam semen fratris defuncti
frater iuxta legis ueteris seriem suscitabat. ita duorum filius dictus
est, non ab utroque generatus, sed quia alterius secundum generationem,
alterius secundum legem factus est filius. in quo praescripto legis
futuram perpetuitatem defunctorum seminis nobis esse promissam non
intellexit populus Iudaeorum, sed secundum litteram accipiens gratiam
corrupit oraculi. alius enim erat frater, qui defunctorum fratrum semen
resuscitaret, non frater secundum carnis germanitatem, sed secundum
gratiae puritatem. et ideo fortasse frater non redimit: redimet homo?
quia non germanus frater ille, sed dominus et mediator dei et hominum
homo Iesus christus resurrectionis gratiam propagauit; licet sit
uersiculi istius et alia interpretatio, quam suo dicemus loco.
16 non absurdum autem uidetur quod geminato mystico numero quater
denas generationes diuidendas sanctus Matthaeus putauit, ab Abraham
usque ad Dauid, a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis, a
transmigratione Babylonis usque ad christum, in quo uices mutationum
pariter designauit. ab Abraham enim usque ad Dauid tempora sine regibus
fuit populus Iudaeorum regnum enim iustum a Dauid coepit deinde per
reges actum genus omne est Iudaeorum et intemerata usque ad
transmigrationem eorum regna manserunt; post transmigrationem uero in
occasum degenerantis populi nobilitas circumcisa mergebat. de
quinquaginta uero successionibus, quas ab Abraham Lucas contexendas
putauit, numeri mystici seruata gratia satis claret; nam et decimus et
septimus numerus mysticus est et tertio uterque repetitus mysterium
signat, et pentecoste, cuius Lucas, et tesseracoste, cuius Matthaeus
secutus est gratiam, satis super que numerum mysticum prodiderunt.
17 plerique etiam mirantur cur Thamar mulieris famosae, ut illis
uidetur, Matthaeus conmemorationem in dominica generatione contexendam
putauerit, cur etiam Ruth, cur eius quoque mulieris, quae Vriae uxor
fuit et occiso marito in Dauid nuptias conmigrauit, cum praesertim
Sarrae et Rebeccae et Rachel, sanctarum feminarum, nusquam fecerit
mentionem. sic enim habes: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob,
Iacob genuit Iudam et fratres eius, Iudas autem genuit Phares et Zara ex
Thamar. non otiose itaque huius mulieris euangelista nomen inseruit, de
qua diuise interim tractandum uidetur.
18 primum enim si ueris intendas animum, non haec mulier tam
famosa quam iusta; non enim temporalis usum libidinis requisiuit, sed
successionis gratiam concupiuit; erat enim deforme liberos non habere,
quod etiam legum ciuilium fuit auctoritate multatum. promiserat eam
filio suo Iudas et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. per moram
promissi defunctus est sponsus. nondum uirginitatis, nondum uiduitatis
ante christi aduentum uernabat gratia. dolens se sine filiis remansisse
dolum studio generationis conmenta est et Iudam consilio praeuertit, ut
se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam eius cognouit uxorem.
vides ubique mulieris uitam probari, quod non alienum praeripuit torum,
non meretricio studio quasi meretrix ornata est; non enim uagam captauit
libidinem, sed diu soceri fraudata promissis ex ea familia quam
delegerat conuerso dolo fructum uoluit successionis adipisci. quis
utique castior? illa quae tamdiu exspectauit promissum an ille qui
amorem ferre non potuit oblatum? illa quae sponsi familiam non refugit
an iste qui meretricem putauit? illa quae oram sui corporis uolentibus
non permisit ad copulam an iste qui quod studio coepit erroris ad
successionis gratiam castitate mulieris consummauit? illa quae filios
non habebat et tempus conceptionis mora coniugii timebat excludi, illa
quae grauitatem maturioris elegit an iste qui aetatem adulescentioris
adamauit? denique ipse confessus est dicens: iustificata est magis
Thamar quam ego, propter quod non dedi eam Selom filio meo. itaque illa
experiri exactorem ipsum suae uoluit castitatis. denique numquam postea
uirum experta est, amictum uiduitatis sumsit a coitu; ille unius horae
inpatiens, qui annos a puella exegerat castitatis, luctum expulit,
uestem mutauit, comam totondit, rogum deseruit, torum amator ascendit.
19 sed non ita istam defendimus, ut illum accusemus immo utrumque
excusemus, non autem nos sed mysterium quod copulae illius fructus
expressit; generauit enim mulier Phares et Zara filios, generauit
geminos. vnde non otiose Matthaeus utrumque significauit, cum Phares
tantummodo conmemorationem causa deposceret; Phares enim genuit Esrom,
Esrom genuit Aram, deinde per ordinem singuli. cur autem, cum Isaac duos
generauerit, Iacob plures, singulorum tantummodo, quos successionis
dominicae causa poscebat, fecit scripturae series mentionem, horum autem
utrumque memorauit nisi quia hic in utroque mysterium est?
20 tractauimus moralem locum, quia non opera meretricis exercuit,
sed munera fecunditatis elegit, tractemus historicum et mysticum
uentilemus; neque enim sine mysterio potest esse quod anulum et monile
accepit et uirgam.
non uilis persona quae meretur accipere ornamentum signaculum
potestatem, factorum signaculum, pectoris ornamentum, regiae libertatis
insigne. ergo ut ordiamur historiam, cum generaret Thamar, legisti quia
unus de utero eius praemisit manum, quam corripiens obsetrix coccum
ligauit dicens: hic exiet prior. vt autem reuocauit manum puer in matris
uterum, statim exiuit frater eius. dixit autem obsetrix: quid incisa
est per te saepis? et uocauit nomen eius Phares. et post ipsum exiuit
frater eius, in cuius manu erat coccum, et uocauit nomen eius Zara.
vides quanta aenigmata mysterium prodant: manus praemissa, coccum
ligatum, reducta manus, uox obsetricis gemina quod prior alter exiret,
saepem alter incideret.
21 cur autem alter manum praemisit ex utero, alter genitali
praecessit exortu nisi quia per geminorum mysterium gemina describitur
uita populorum, una secundum legem, altera secundum fidem, una secundum
litteram, altera secundum gratiam? prior gratia quam lex, prior fides
quam littera. et ideo gratiae typus manum ante praemisit, quia gratiae
actus ante praecessit, qui fuit in Iob Melchisedech Abraham Isaac Iacob,
qui per fidem sine lege uiuebant; credidit enim Abraham deo, et
reputatum est ei ad iustitiam. Melchisedech quoque sancti gratiam
praecedens sacrificii figura monstrauit; praeuenientes enim legem
patriarchae sancti praescriptorum uinculis absoluti libera et consimili
nobis euangelii gratia refulserunt.
22 iunior horum frater secundus ordo pietatis; primus enim in
patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est. vtraque enim uita
secundum deum. quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et
piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes, sed
prior pietatis fructus in auctoribus quam heredibus. prior enim Zara,
qui interpretatione significatur oriens; lux enim pietatis ueri splendor
orientis est, illius utique qui dixit: oriens nomen est mihi, cuius in
patriarchis primitus radius lucis inluxit. hi enim primi uitae suae
actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus
tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero
tenebamur, figura praecessit. sed media tamquam saepis obiecta legis est
obseruatio et quodammodo uita maiorum uidetur incisa, de qua in typo
illa obsetrix, fortasse iustitia, quae nos emissos aluo naturae matris
excepit, dixisse proditur: hic exiet prior. et re uera mirabilis erat
ille ordo pietatis, non a Moyse nec ab aliquo homine nec per hominem,
sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis inpressus.
23 prima igitur disciplina pietatis secundum euangelium, quia per
crucem et sanguinem credimus christi, cuius Abraham diem uidit et
gauisus est, cuius Noe gratiam in typo ecclesiae figuratam spiritali
cognitione praesensit, cuius Isaac uicem in sacrificio non recusauit,
quem Iacob cum uinceret adorauit, cuius Esaias ruborem uidit
uestimentorum nam secundum euangelium uita etiam prophetarum est in
cuius sanguine inter excidia mundi publicae futurum salutis insigne
Rahab illa typo meretrix, mysterio ecclesia indicauit, quae multorum
conuenarum copulam non recusat et quo coniunctior pluribus eo castior,
inmaculata uirgo, sine ruga, pudore integra, amore plebeia, casta
meretrix, uidua sterilis, uirgo fecunda: meretrix, quia a
pluribus amatoribus frequentatur cum dilectionis inlecebra et sine
conluuione delicti qui enim adhaeret meretrici unum corpus est uidua
sterilis, quae uiro parere non norit absente uenit uir et hunc populum
plebem que generauit uirgo fecunda, quae hanc genuit multitudinem cum
fructu amoris, sine usu libidinis.
24 sed ut ad historiam reuertamur, quid sibi uolunt
obsetricis eloquia dicentis: hic exiet prior nisi quia eius typum
gerebat qui ortu corporis posterior, uirtute et ueritate primus
exsistens principatum sibi omnium uindicauit? inde et Iohannes: post me
uenit uir, qui ante me factus est. quid sibi uult quod coccum in manu
eius ligauit nisi quia typus eius erat qui crucis indicio suae et
sanguinis fusione actum inlustrauit humanum? itaque posteaquam manum
reduxit, quasi incisione facta saepis exiuit frater eius, quem quasi
medium parietem saepis uel maceriae apostolus nominauit atque ipse de
incisione nomen accepit; Phares enim diuisio est. vnde et pharisaei
nuncupati, eo quod a multorum se coniunctionibus separarent. beatius
autem et multo melius fuisset non incidi saepem, sed unam eandem et
indiuiduam permanere, quod fieri potuit, si ei uitae, quae prior manum
misit, hoc est actum ostendit suum, consequens fuisset eius uitae
militia, quae secuta est. multo enim melius, si circumcisus populus
uitam maiorum uoluisset imitari; sic enim fuisset una saepis, una
maceria, una aedificatio priorum ac sequentium. sed quia primum illum
uitae actum posterioris infirmitas non potuit inplere, incisione sine
dubio facta saepis eius siue maceriae, quae secundum deum aedificata
erat, tamquam medius paries interiectus est, ut illa saepis, hoc est
perpetua atque continua bonorum morum aedificatio rumperetur. saepis
enim est, qua ager circumdatur fructuosus, furis remouetur incursus,
quae culta concludit, deserta secernit. maceria quoque domum claudit.
haec si maneat, domus tuta est.
denique auferam inquit maceriam eius, et erit in direptionem.
25 optemus ut haec integra sit maceria domus nostrae, domus
spiritalis, quae in nobis est; non enim ab homine exaedificari potest,
sed a deo uiuo, qui ait: et maceriem circumdedi. perdiderunt igitur
salutem qui maceriem perdiderunt. maneat ergo maceria, maneat haec
saepis. vis scire quam sit utilis saepis? saepi aures tuas spinis et
tribulis et noli audire linguam nequam; saepis enim ista te defendit a
culpa.
26 ergo dominus Iesus, qui postea secundum carnem uenit in lucem,
ueteris illius munitionem saepis instaurans in maiorum nos actum et
antiquam simplicitatem fidei reformauit. vnde de eo et propheta dixit:
uocaberis aedificator saepis. tulit enim illum obicem, qui unitatem
mentis et corporis seriem que uitae simplicis diuidebat, atque ipse
factus est pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem saepis
soluens. quem parietem exponit apostolus inimicitias esse in carne. has
ergo inimicitias tulit dominus et pacem refudit legem que mandatorum in
decretis euacuauit, ut duos conderet in uno nouo homine, in quo non
solum exteriorem et interiorem, sed etiam Iudaeum significat et Graecum,
ut esset omnia et in omnibus christus. dominus enim sabbati
superstitionem tulit, sabbati corporalis et quasi medium soluit legis
parietem, qui nos ab ea pietate, quae secundum deum est, decretorum
difficultate prohibebat, eo quod iuxta Moysi legem non erat facile atque
possibile gentibus militare deo, cum inanis superstitio Iudaeorum purum
adfectum gentium a subeunda obseruatione reuocaret. quid ergo? lex
inutilis? absit; sed utilis incredulis, infirmibus necessaria, quae
lubricos et errantes praecepti salutaris austeritate cohiberet et
obseruationum adtentione concluderet. bona autem lex est quia
spiritalis. ei ergo non bona qui non putat spiritalem, qui mente exiguus
humilis que factus eam quae supra legem est maiestatem scilicet christi
uidere non potuit. quam utique tamquam supra illum parietem respiciens
ille mente sublimis Esaias gloriam dei uidit, quae uidetur in montibus,
non in collibus.
27 docuit itaque nos ecclesia in canticis canticorum quod iste
paries domino nostro Iesu christo obstare non potuit nec ei qui secutus
est christum dicens: uox fratris mei; ecce hic uenit saliens super
montes, transiliens super colles. similis frater meus capreae uel innulo
ceruorum in montibus Bethel. ecce hic retro post parietem nostrum,
prospiciens per fenestras, prospiciens per retia. respondit frater meus
et dixit mihi: surge, ueni, proxima mea, speciosa mea, columba mea,
quoniam ecce hiems transiuit, pluuia abiit. discessit sibi. flores uisi
sunt in terra, tempus secandi aduenit, uox turturis audita est. flores
apostoli, tempus messis fructus est christi, uox turturis uox ecclesiae.
iure igitur dei filius posteaquam terrenos homines nec ad superna
gradientes et corporalibus inspexit angustiis coartatos non erat enim
qui faceret bonum, non erat usque ad unum descendere in terras ipse
dignatus est ut parietem illum legis, hoc est molem quandam et
superstitionem intellectus corporalis auferret, quae quasi premeret et
obumbraret corda populorum. melior igitur maceria quam paries. denique
non bonus paries dealbatus, quod non otiose dictum est principi
sacerdotum eo quod medii parietis inpedimenta seruabat, quem dominus
Iesus abstulit quasi duram militiam, quo clariorem obseruantiam
religionis infunderet, ut iam non unum Iudaeorum genus quasi corporali
quodam praescripto legis inclusum, sed omnes gentes ad dei cultum per
euangelium uocarentur.
28 duo igitur gemini duae geminae uitae, duae geminae sunt
militiae, ita ut prior melior sit sequente. et ideo quod est melius
reformatum est. quis autem neget euangelium praestare legi? bona tamen
lex, si supra litteram mentem erigas; littera enim occidit. quid autem
haberet haec historia gratiae, nisi lucem tanti mysterii uideremus?
docuit enim nos apostolus sanctus in simplicitate historiae secretum
quaerere ueritatis et in quasdam non intellegibiles secundum litteram
disputationes sensum referre scribens: dicite mihi, qui legem legistis,
legem non audistis?
scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla et
unum de libera; sed qui ex ancilla secundum carnem natus est, qui autem
de libera secundum promissionem. quae sunt inquit per allegoriam dicta.
haec enim sunt duo testamenta; et infra: quae autem sursum est
Hierusalem libera est.
29 ad illam igitur quam medius paries incidere et diuidere non
potuit mentis sublimitate tendamus. solutus enim est secundum
intellectum corporalem ueteris ille paries testamenti, expulsa est
ancilla, tenetur libera. ex libera sumus liberi; libera est enim
ecclesia, expulsa synagoga est seruiebat enim populus Iudaeorum remotum
est seruitutis iugum, quod nostrae animae quaedam colla reprimebat, ne
ultra parietem uitae prioris possemus aspicere. habemus iugum bonum ac
leue, quod habenis pacis et gratiae uinculis magis erigat quam deprimat
copulatos. hic est dominus, cuius in Zara typus ante praecessit, eo quod
ex tribu et ex semine illius Zarae dominus Iesus secundum carnem non
solum a femina, sed etiam sub lege generatus est, ut eos qui sub lege
erant redimeret pretio sui sanguinis. cuius figura ideo in manu illius
Zarae praecessit, ut promitteret nobis quia uenturus erat qui ueteris
uitae reuocaret usum et libertatem quam tribuerat primo illi Adam in
Adam nouissimo reformaret, ut iam genus hominum sine lege sit
seruitutis.
30 si igitur Thamar cognouimus propter mysterium inter dominicas
generationes esse descriptam, Ruth quoque sine dubio pari ratione minime
praetermissam aestimare debemus, de qua sensisse uidetur apostolus
sanctus, cum alienigenarum uocationem gentium spiritu praeuideret per
euangelium esse celebrandam, dicens quod lex non sit iustis posita, sed
iniustis. quomodo enim Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit? et qua
ratione in christi generatione eius putauit euangelista copulae
conmemorationem esse faciendam, quae legis serie uetabatur? non ergo ex
legitima saluator generatione manauit? videtur esse deforme, nisi ad
apostolicam sententiam reuertaris quia lex non est iustis posita, sed
iniustis. haec enim cum sit alienigena et Moabitis, praesertim cum lex
Moysi prohiberet has nuptias Moabitas que excluderet ab ecclesia sic
enim scriptum est: Moabitae non introibunt in ecclesiam domini usque ad
tertiam et quartam generationem et usque in saeculum quomodo intrauit in
ecclesiam nisi quia sancta et inmaculata moribus supra legem facta est?
si enim lex impiis et peccatoribus posita est, utique Ruth, quae
definitionem legis excessit et intrauit in ecclesiam et facta est
Israhelitis et meruit inter maiores dominici generis conputari, propter
cognationem mentis electa, non corporis, magnum nobis exemplum est quia
in illa nostrum omnium, qui collecti ex gentibus sumus ingrediendi in
ecclesiam domini, figura praecessit. hanc igitur aemulemur, ut quia haec
moribus hanc praerogatiuam meruit adsciscendae societatis suae, sicut
historia docet, nos quoque propter morum electionem in ecclesiam domini
meritis suffragantibus adlegamur.
31 etenim cum Israhelitas in diebus iudicum superioribus fames
temporibus urgueret, a Bethleem ciuitate Iuda, in qua natus est
christus, abiit uir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis;
Elimelech uiro nomen, mulieri Noemin. filii eius acceperunt sibi uxores
Moabitidas nomen uni Orfa, nomen secundae Ruth et inhabitauerunt illic
quasi decem annis et mortui sunt. sed derelicta mulier a duobus filiis
et uiro proprio destituta cognito quod deus uisitaret Israhel regredi
domum parans coepit suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum
suorum. vna concessit, Ruth uero cum socru mansit. cui cum diceret
Socrus: ecce iam consponsa tua ad populum suum regressa est et ad deos
suos, et tu reuertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: non
contingat mihi dimittere te et redire ad deum meum, quia quocumque tu
ieris ibo te cum et ubi habitaueris habitabo. populus tuus populus meus
et deus tuus deus meus. et ubi mortua fueris moriar et ubi sepulta
fueris sepeliar. atque ita duae peruenerunt in Bethleem. hoc igitur
mores atque hanc sanctitatem erga Socrum, pietatem erga defunctum,
religionem erga deum cum cognouisset Boos, proauus Dauid, iuxta Moysi
legem, ut semen defuncti proximi suscitaret, eam sibi elegit uxorem.
32 refert autem aduertere quod et in agro pleno messis reperta
manipulos, sicut scriptum est, colligens et socrui fructus reseruans et
non post iuuenem abiit, sed uirum perfectum secuta est, unde et meruit
audire: quia mulier uirtutis es tu uel: quia bene fecisti misericordiam
tuam nouissimam plus quam primam; nouissima enim misericordia ecclesiae
congregatae praestat priori. quod breuius hic dicimus, quia plenius in
libris digessimus quos de fide scripsi. adpropinquauit autem qui longe
erat, quia elongauit qui proximus erat, et calciamentum proximi muliere
adquisiuit accepta. mos enim erat ut qui proximus erat, si nollet
accipere in coniugium propinquam suam, calciamentum suum solueret et
alii cederet. in quo non mediocre mysterium, eo quod is qui alienigenam
in typo sumsit euangelizandi accepit facultatem.
33 denique in typo has fuisse nuptias testatur benedictio
seniorum dicentium: det dominus mulierem quae intret in domum tuam sicut
Rachel et sicut Lia, quae aedificauerunt domum Israhel, et facere
uirtutem in Ephratha, et sit nomen in Bethleem. et fiat domus tua sicut
domus Phares, quem peperit Thamar Iudae, de semine tuo det dominus tibi
ex hac puella. et accepit Boos Ruth et facta est ei in matrimonium et
peperit Obed, patrem Iesse, auum Dauid. recte igitur sanctus Matthaeus
per euangelium gentes ad ecclesiam uocaturus auctorem ipsum dominum
gentiliciae congregationis alienigenarum generationem secundum carnem
adsumsisse memorauit, ut iam tunc esset indicium quod illa generatio
ederet gentium uocatorem, quem sequeremur omnes ex alienigenis
congregati relinquentes paterna et dicentes ei qui nos ad domini cultum
uocaret, uerbi gratia Paulo aut cuicumque episcopo: populus tuus populus
meus, deus tuus deus meus. ergo Ruth, sicut Lia et Rachel, oblita
populum et domum patris sui soluens uinculum legis ingressa est in
ecclesiam.
34 soluit autem calciamentum qui non accipit ecclesiam. et Moysi
dicitur: solue calciamentum pedum tuorum, ne ipse sponsus ecclesiae
crederetur. solus ille non soluit qui uerus est sponsus. et ideo dicit
Iohannes: cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamenti eius. ergo
et hic typus est et aedificauit domum Israhel.
35 quam uero conmemoratio eius dominicae prosapiae fuerit
inserenda declarat mysterii altioris expressio, qua prophetatum est ex
genere eius in Ephratha christum esse generandum, cum dicitur: det tibi
dominus facere uirtutem in Ephratha, et sit nomen in Bethleem. quae est
enim uirtus nisi quae per christum gentium populos congregauit? quod
autem nomen nisi illud quod Bethleem patria domini secundum carnem
nascentis est facta? vnde per prophetiam dictum est: et tu, Bethleem
Iuda, non es minima inter principes Iuda; ex te enim exiet princeps qui
regat populum meum Israhel. videmus igitur mulierum conmemorationi
historiam mores mysterium conuenire.
36 neque tamen abnuo, cum Thamar et Ruth defendo, peccatores
quoque inter maiores dominici generis conputatos, quorum conmemorationem
sanctus Lucas declinare desiderans alium quendam successionum ordinem
tenuit neque Achab neque Iechoniam neque postremo Vriae uxorem
nominandos putauit, ut inmaculatam sacerdotalis generis seriem
declararet. sed ut illi consilii sui ratio subsistit ita etiam sancti
Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret. nam cum
euangelizaret dominum secundum carnem esse generatum, qui omnium peccata
susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni, ne huius quidem
putauit exsortem adserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis
non recusaret iniuriam, simul ne puderet ecclesiam de peccatoribus
congregari, cum dominus de peccatoribus nasceretur. postremo ut
beneficium redemtionis etiam a sui maioribus inchoaret, ne quis putaret
originis maculam impedimento posse esse uirtuti nec se insolens de sui
generis nobilitate iactaret neue parentum crimina uerecundior
erubesceret, cui obumbrandae originis facultas daretur flore uirtutis.
37 an uero sanctus Dauid, licet multa eius in mysterium
figurentur, non eo praecelsior quod hominem se esse cognouit et
conmissum supra abrepta Vriae uxore peccatum paenitentiae putauit
lacrimis abluendum, ostendens nobis neminem uirtuti propriae debere
confidere? habemus enim aduersarium magnum, qui uinci a nobis sine dei
fauore non possit. et plerumque in inlustribus et beatis uiris grauia
peccata fuisse repperies, ut quasi homines temtationi patuisse
cognoscas, ne uirtutibus egregiis plus quam homines crederentur. si enim
Dauid, quia praesumtione uirtutis elatus dixerat: si reddidi
retribuentibus mihi mala; et alibi: ego autem dixi in mea abundantia:
non mouebor in aeternum, statim insolentiae huius poenam se subisse
memorauit dicens: auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus,
si ipse dominici generis auctor insolentiae excepit offensam, quanto
magis nos ceteri peccatores, quibus nulla suffragetur praerogatiua
meritorum, insolentiae scopulum timere debemus, in quo naufragium sit
bonorum, praesertim cum tantus uir nobis et magisterii auctor sit et
exempli, qui quasi palinodiam quandam ad repropitiandum dominum in
posterioribus canendam putauit dicens: domine, non est exaltatum cor
meum neque in altum elati sunt oculi mei; et dominus a dextris meis, ne
conmouear; sciuit enim, quando se sibi credidit, esse se lapsum. denique
nihil aliud esse in homine designauit, nisi quia deum nouit; sic enim
habes: quid est homo quod innotuisti ei aut filius hominis quia conputas
eum? si ergo Dauid insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in
historia uxoris Vriae magisterium istud adfectandae humilitatis
adsciscitur.
38 et tamen si ex ea natus est ille pacificus Salomon, uideamus
ne forte mysterium sit, quod sublato eo de medio qui ante coniugio suo
plebem gentium uindicabat alii ecclesia uiro nupserit, uero Dauid. Dauid
enim uocatus est christus, in parentis nomen adscitus iuxta quod
scriptum est: inueni Dauid seruum meum. cui nupsit ecclesia, quae uerbi
semine et spiritu dei plena christi corpus effudit, populum scilicet
Christianum. est ergo mulier, quae uiuente uiro ligata est legi, et ideo
mortuus est uir eius, ut non esset adultera, si esset cum alio uiro.
mysterium igitur in figura, peccatum in historia; culpa per hominem,
sacramenta per uerbum.
de qua historia, quoniam alibi plenius diximus, hic transcurrendum
uidetur. merito que sanctus Dauid de hac historia mysticum psalmum
quinquagensimum scripsit propter Bersabee nuptias dicens: in plurimum
laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. si iniquitatem suam
dei amicus agnoscit et meritis suis obstare delictum, si denique deo
peccasse se confitetur, cur tu de confessione criminis erubescas, cum
criminis conmentum, non confessio sit pudori?
39 ergo cum Dauid Bersabee historiam non praetermiserit in suis
psalmis, ut in ea uel mysterium uel actum perfectae paenitentiae nos
doceret, iure uidemus etiam in generationibus dominicis non
praetermissam, quia et ipse Dauid, qui eam accepit in uxorem sibi,
generationis dominicae secundum carnem praecessor adseritur. cuius
speciale, ut diximus, meritum, ut ecclesiae in hoc mysterio uideret
exortum et acciperet oraculum quod ex suo christus genere nasceretur.
alterum enim ad ecclesiam pertinet, quod dixit: ecce audiuimus eam in
Ephratha, inuenimus eam in campis siluae, alterum specialiter ad
dominici corporis sponsionem, quod oraculo manifestissimo reuelatur, cum
dicitur: ex fructu uentris tui ponam super sedem meam. noli tamen tanto
neglegens esse promisso; non enim sine definitione datum est, sed, si
custodieris testamentum et testimonia seruaueris domini, quae in
euangelio se pollicetur esse dicturum, tibi quoque copia sedis patebit
aeternae. haec de uxore Vriae.
40 de Achab autem satis claret, cui uxor Iezabel, et de Iechonia,
de quo satis idoneus auctor est Hieremias maximi reum esse delicti, cui
etiam quod habuit nomen eripuit. et ideo qui Ioachim in regnorum libris
Iechonias ab Hieremia est nominatus dicente eo: abiectus est Iechonias
ut uas, non est usus in eo, propter quod proiectus est ipse et semen
eius. terra, terra, audi uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum,
quia non exsurget ex semine eius sedens in throno Dauid, princeps adhuc
in Iuda. eo enim regnante Iudaeam Babylonii uastauerunt neque postea
umquam de semine eius regnum quisquam in Iudaea potuit optinere; postea
enim populus de captiuitate dimissus sub sacerdotibus et tetrarchis
fuit. vnde etiam usque ad christi generationem mansere tetrarchae, ne
ipsi quidem, quantum historia docet, regalis dignitatem generis
reseruantes.
41 fertur enim ab his, qui siue argumentati siue simpliciter
docentes siue uere adstruentes tradiderunt nobis, quia idumaei latrones
Ascalonam urbem Palaestinae ingressi de fano Apollinis, quod uicinum
muris erat, Antipatrum Herodis cuiusdam Hieroduli filium inter alios
abduxere captiuum, quem pater redimere propter paupertatem nequiuit. is
igitur inbutus disciplinis et mysteriis Iudaeorum Hyrcano Iudaeae regi
amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit; et
quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni
adfectauit. occiso autem Antipatro propter felicitatis inuidiam filius
eius Herodes postea sub Antonio senatus consulto Iudaeis regnare
praeceptus est, cuius Herodes filius et alii tetrarchae quod ideo ex
Graecorum historiis putauimus transferendum, ut clareat Herodem nullo
adfinem generis Iudaeorum regnum adulterina fraude quaesisse. denique
conscius ignobilitatis suae, ne qua posteris suis uel de praescripto
ueteri quaestio moueretur, scripturas eorum incendit existimans quod, si
indicia de publico sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere
posset, quin de patriarcharum uel proselytorum ueterum genere demanaret.
sed ut pleraque curae humanae sunt, cognitioni hoc et indagini
ueritatis praeiudicare non potuit.
42 ne nobis tamen possit praeiudicare, uideamus, qui ueri regalis
que generis dicimus christum, et per ueros et nobiles reges actum
domini genus. sed ubi adulterina regnum adfectauit propago, successionem
nobilitatis suae non potentiae, sed generationis ordo seruauit, tamen
ipsum regem secundum honorem saeculi non accepimus christum. quomodo
ergo ex fructu uentris tui ponam super sedem meam? quomodo et angelus de
eo dicit quod dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et
regnabit in domo Iacob? quomodo regnare promittitur nec ostenditur? aut
quomodo ex semine Iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? si
enim christus regnauit, ex semine autem Iechoniae christus est, propheta
mentitus est, mentita sunt et oracula. sed illic futuros ex semine
Iechoniae posteros non negatur, et ideo de semine eius est christus et
quod regnauit christus non contra prophetiam est; non enim saeculari
honore regnauit nec in Iechoniae sedibus sedit, sed regnauit in sede
Dauid.
43 verum cum ipse Iechonias Dauid sederit sedem, quemadmodum
soluitur quod dictum est quia Dauid sedem Iechoniae posteri non
sedebunt, cum eadem sedis fuisse uideatur amborum? itaque et nos sedem
Dauid fuisse negare non possumus, non eandem tamen regis Dauid sedem
christus quam Iechonias sedit, immo nec quisquam alius ex genere Dauid
sedem eius potuit sedere quam christus, quia nec in alio aliquo semen
eius aeternum est, sed in christo, sicut deus ipse reserauit dicens:
semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar: semen eius in aeternum
manebit, et sedis eius sicut sol in conspectu meo. quem igitur dicit
hic? non Salomonem utique, non Roboam, non Natham, sed illum de quo solo
potest dicere: ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius.
ipse uocabit me pater meus es tu et: ponam in saeculum saeculi semen
eius et thronum eius sicut dies caeli. non utique hunc thronum Salomon
sedit, non Roboam, non Iechonias.
vis scire qui sederit? is est, de quo dicit angelus ad Mariam: ecce
concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. hic
erit magnus et filius altissimi uocabitur et dabit illi dominus deus
sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni
eius non erit finis. si angelo non credis, ipsi saltim domino credes
dicenti: tu dicis quia ego rex sum. numquid ergo et ipse mentitus est,
quia regnare se dixit, qui non regnauit in terris? quomodo scriptura
soluitur, quae regnare eum dicit et regnare non adstruit?
44 in abruptum disputationis uenimus, haeremus in uado et quodam
ueritatis naufragio fluctuamus. excitemus igitur christum, ipsum
interrogemus, ipse respondeat. interrogemus scripturas. inuenimus quia
regnum domini non est de hoc mundo; ipse enim dixit: regnum meum non est
de hoc mundo. qui dicit non esse de hoc mundo regnum suum ostendit esse
supra mundum. ita et erat regnum eius et non erat: non erat in saeculo,
supra saeculum erat. erat ergo regnum aliud ueri Dauid, quod solus
christus accepit, et erat semen aliud Dauid, quod in aeternum manet, de
quo solus generatus est christus, qui solus uerus filius Dauid, cuius
etiam solus nomen accepit, iuxta quod scriptum est: inueni Dauid seruum
meum, in oleo sancto meo uncsi eum. quod utique non de propheta Dauid,
sed de domino dici praemissa declarant; scriptum est enim: posui
adiutorium super potentem et exaltaui electum de populo meo; solus enim
potens, solus electus est christus. sanctorum enim maius in fide quam in
generatione semen est; et ideo apostolus: si enim qui ex fide sunt, hi
sunt filii Abrahae.
45 illud quoque non praetermittendum putamus, quod a Dauid
temporibus usque ad Iechoniam, hoc est usque ad captiuitatem, cum xvii
fuerint reges Iudaeae, xiiii generationes sanctus Matthaeus posuerit et
rursus ab Iechonia usque ad Ioseph cum uiritim generationes xii
conputentur, postea xiiii generationes descriptas esse memorauerit. sic
enim habes: omnes generationes ab Abraham usque ad Dauid generationes
xiiii et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes xiiii
et a transmigratione Babylonis usque ad christum generationes xiiii. et
primum oportet cognoscere, quod ante iam diximus, posse plures esse
successiones, pauciores generationes; possunt enim diutius uiuere aliqui
et serius generare aut certe penitus exsortes generationis exsistere.
itaque non quae regum eadem generationum tempora. vnde et Matthaeus eos
quos ad generationem non putauit pertinere praeteriit. nam si propositum
esse ei successiones describere, rationabiliter moueremur, cur cum in
regnorum libris et paralipomenis conueniat quod post Ioram Ochozias
regnauerit et Iodam et Amasias, Amasiae autem successerit Ozias, sanctus
Matthaeus tres illos reges praeterierit, Ochoziam, Iodam et Amasiam, et
post Ioram Iosaphat subiecerit. sed non eum in regum successione, sed
in generatione subiecit, denique generationum relatorem fuisse
memorauit. potuit autem fieri ut et Ioram tardius generauerit et
Iosaphat serius perceperit regnum atque ita Ioram patri suo, cui in
potestate non successit. in generatione successerit.
46 quod uero post Iechoniam xii generationes enumerasse uidetur
euangelista, si diligenter aduertas, hic quoque xiiii generationum
poteris inuenire rationem; xii enim usque ad Ioseph numerantur, non
usque ad christum, tertius decimus est christus ex Ioseph. sed nihil
refert utrum in duabus generationibus an una mendacium sit; tamen ne hic
quidem capareum aliquem scopulum et naufragium inuenies ueritatis. duos
enim Ioachim, hoc est duos Iechonias fuisse historia indicat, unum ante
transmigrationem, alterum in ipsa transmigratione generatum, id est
patrem et filium. ergo pater inter generationes superiores est
conputatus, qui successit Iosiae, filius inter posteriores, qui
successit patri, id est nepos Iosiae. duos autem fuisse regnorum libri
indicant. sic enim scriptum est: et imperauit pharao super Israhel
Ioachim filio Iosiae regnante in Iudaea pro Iosia patre suo et conuertit
nomen Ioachim in regnando et xi annos regnauit in Hierusalem. quibus
subiecit: et reliqua uerborum Ioachim et omnia quae fecit nonne scripta
sunt in libro uerborum et in diebus eorum, qui regnauerunt in Iudaea?
et dormiuit Ioachim cum patribus suis et regnauit Ioachim filius eius
pro eo. filius decem et octo annorum Ioachim et, cum regnaret, tribus
mensibus regnauit in Hierusalem, nomen matris eius Mesola. et omnia quae
fecit sub oculis domini pater eius et ipse fecit. et in diebus eius
ascendit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Hierusalem. vides igitur quod
alius fuit Iosiae filius, alius nepos: filius illius ille, cui
Hieremias nomen inposuit, nepos iste, qui patris uocatus est nomine. et
bene sanctus Matthaeus a propheta noluit discrepare, ut non Ioachim, sed
Iechoniam nominaret. simul, ut supra diximus, maiorem fructum dominicae
pietatis adstruxit, si generis nobilitatem non in omnibus dominus
requisiuit, sed de captiuis et peccatoribus congrue nasci uoluit, qui
remissionem ueniebat praedicare captiuis. non igitur subpressit alterum
euangelista, sed utrumque signauit, quod uterque Iechonias dictus sit.
ita addito iuniore Iechonia generationes xiiii conputantur. ergo illa
Matthaeus.
47
3:29ff. pulchre autem Lucas, quoniam filios Iacob plures non
poterat conprehendere, ne extra generationes euagari superflua serie
uideretur, licet in aliis, id est longe posterioribus patriarcharum
tamen neutiquam nomina praetermittenda arbitratus sit, sed prae ceteris
eligenda Ioseph, Iudae, Symeonis et Leui. quattuor enim genera in his
quorum isti posteri sunt cognoscimus fuisse uirtutum: in Iuda, id est
illo superiore, dominicae per figuram passionis mysterium prophetatum,
in Ioseph praecessisse castitatis exemplum, in Symeon uindictam laesi
pudoris, in Leui officium sacerdotis. per Natham quoque expressam
aduertimus prophetiae dignitatem, ut quia unus omnia christus Iesus, in
singulis quoque maioribus genera uirtutum diuersa praecederent.
48 Noe quoque iusti inter dominicas generationes conmemoratio non
debuit praetermitti, ut quia aedificator ecclesiae nascebatur, eum sui
generis auctorem praemisisse uideatur qui eam in typo ante fundauerat.
nam de Mathusala quid dicam, cuius ultra diluuium numerantur anni, ut
quoniam solus est christus, cuius uita nullam sensit aetatem, in
maioribus quoque suis non sensisse diluuia uideretur. Enoch uero nonne
manifestum et pietatis dominicae et diuinitatis indicium est, eo quod
nec mortem senserit dominus et ad caelum remeauerit, cuius generis
auctor raptus ad caelum est? vnde manifestum est et christum potuisse
non mori, sed noluisse, ut nobis mors illa prodesset. et ille quidem
raptus est, ne malitia mutaret cor eius, dominus autem, quem malitia
saeculi mutare non poterat, eo unde uenerat naturae suae maiestate
remeauit. siletur sane parricida fratris; neque enim rationabile erat ut
eum qui percusserat fratrem inter domini numeraret auctores, cum
seruulos iste seruauerit, ut fraterni nominis honore donaret. sed nec
illud otiosum, quod Seth praeteritus non est, quem posteriore Adam
generatione suscepit, ut cum duo sint populi generationes, signaretur in
typo dominum Iesum christum in posteriore potius quam priore
generatione numerandum.
49 iam de ipso Adam, qui iuxta apostolum figuram accepit christi,
quid pulchrius potuit conuenire quam ut sacrosancta generatio a dei
filio inciperet et usque ad dei filium duceretur creatus que praecederet
in figura, ut natus in ueritate sequeretur, ad imaginem factus
praeiret, propter quem dei imago descenderet? et si mysterium primi
discutiamus erroris, lignum scientiae boni et mali fallente diabolo Eua
suadente ille gustauit, ut iste nobis, priusquam sciret malum, eligeret
bonum diri que serpentis insidias ecclesia suadente uacuaret, iuxta quod
scriptum est: quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credit
malitiae, ut eligat quod bonum est; et: priusquam sciat uocare patrem
aut matrem, accipiet uirtutem Damasci et spolia Samariae. hic enim est
puer, cuius incunabula magi spoliis orientalibus referserunt, quia gens
ante christum incredula de exuuiis idolorum mutata iam fide manubias
obtulit domino triumphales.
50 haec tibi, frater, de generatione christi non incognita putaui
prolixius prosequenda, ne qui cum ista in euangelio minus adtento animo
recenseret, aliquatenus fluctuaret. quae sancti euangelistae ad maiora
miracula et diuiniora domini gesta properantes praestringenda breuius
quam diffundenda uberius putauerunt. eorum igitur more qui satis putant
ignaris uiarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare,
spiritalis uiae semitas colligentes uidero utrum secundo ueritatis
euentu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus
uerentes ne quis ista cum legerit, quod prouerbialiter dicitur quasi
puer machaeram tractare per infantiam fortia arma nesciret, magis que
uulnus ex inprouidentia quam salutem ex lectione sentiret. infirmos enim
tela sua uulnerant, nec potest bene uti armis qui ea ferre non nouerit.
et ideo circa fidem uir perfectus exigitur, in quo non per humum
scientiae reptet infantia, non debilis quaedam nec carens sensibus
mysticae cognitionis titubet aetas, quae uirtute iuuentutis amissa
coronam gloriosi certaminis non requirat et senescentis aquilae modo,
quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat aut anserem, aeuo fessa
minorum auium fetus inplumis requirat, qui solidiorem cibum adferre non
possunt.
Liber 4
1 non absurdum, ut opinor, de generatione domini confecimus opus;
certe infructuosum non fuit dominicis diutius inhaerere maioribus. nam
si hi qui magnum mare litorali parant nauigatione transmittere altioris
conpendium cursus itidem ut nos fiduciae infirmitate uitantes agrum et
urbes litore deductas capti locorum decore frequenter inuisunt, quanto
magis nos in tanto non elementorum, sed gestorum caelestium siti
profundo uiciniores legere portus et frequentes amare debemus excursus,
ne qui longae nauigationis taedio fatigatus fastidii uomitum tenere non
possit.
certe si quis intutae ratis uitia infida perspexerit, tamquam frequenti
librorum portu obiecto licet ut aurium uela deponat, lectionis ancoram
figat. non uidetur deseruisse nauigium, sed confecisse cursum qui
descendit in portum.
2 et plerisque locis fortasse amoenitas locorum ipsa inuitet
praetermeantem. nam si Vlixem illum, ut fabulae ferunt licet et propheta
dixerit: habitabunt in ea filiae Sirenum, et si non dixisset propheta,
nemo tamen iure reprehenderet, cum et gigantas et uallem Titanum
scriptura conprehenderit si ergo Vlixem illum post decem annorum exilia,
quibus bellatum in ilio est, decem que erroris annos festinantem ad
patriam Lotophagi suauitate bacarum tenere potuerunt, si horti Alcinoi
retardarunt, si postremo Sirenes cantu uocis inlectum ad illud famosum
uoluptatis naufragium paene deduxerant, nisi aduersus inlecebrosae
sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures, quanto magis
religiosos uiros caelestium factorum decet admiratione mulceri! atque
hic iam non bacarum suauitas haurienda, sed panis ille, qui descendit de
caelo, non holera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt christi; nam
qui infirmus est holera manducet. non claudendae igitur aures, sed
reserandae sunt, ut christi uox possit audiri, quam quisque perceperit
naufragium non timebit non corporalibus ut Vlixes ad arborem uinculis
adligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus uinciendus,
ne lasciuiarum moueatur inlecebris cursum que naturae detorqueat in
periculum uoluptatis.
3 figmentis enim poeticis fabula coloratur ut quaedam puellae
scopuloso in litore maris habitasse prodantur, quae si quos deflectere
nauigium propter aurium suauitatem dulci uoce pepulissent, in uada caeca
deductos et infida statione deceptos naufragii miserabilis sorte
consumerent. conpositum hoc specie et ambitiosa conparatione fucatum
est, ut mare, uox feminae, litora uadosa fingantur. quod autem mare
abruptius quam saeculum tam infidum, tam mobile, tam profundum, tam
inmundorum spirituum flatibus procellosum? quid sibi uult puellarum
figura nisi euiratae uoluptatis inlecebra, quae constantiam captae
mentis effeminet? quae autem illa uada nisi nostrae scopuli sunt
salutis? nihil enim tam caecum quam saecularis suauitatis periculum,
quae dum mulcet animum, uitam obruit et corporeis quibusdam scopulis
sensum mentis inlidit.
4 merito igitur dominus noster Iesus ieiunio suo nos atque
deserto aduersus uoluptatum informat inlecebras et temtari se a diabolo
dominus omnium patitur, ut in illo omnes uincere disceremus. aduertamus
igitur quia tria non otiose a domino principaliter ordinata euangelista
descripsit. tria sunt enim quae ad usum proficiunt salutis humanae,
sacramentum desertum ieiunium; nemo enim nisi qui legitime certauerit
coronatur, nemo autem ad certamen uirtutis admittitur, nisi prius ab
omnibus ablutus maculis delictorum gratiae caelestis munere consecretur.
5 venit igitur dominus ad lauacrum, ut mysterii gratia nobis et
uisu probaretur et sensu. et quoniam lex caelo et terris testibus
promulgatur, ut mysterium diuinitatis absconditum a saeculis in deo plus
crederes esse quam legem, non iam ad testimonium caelum uocatur, sed
utitur testis officio, cum uox dei defertur e caelo. simul ne fidei
mysterium dubio mentis offendas, inuisibilia tibi uisibiliter
declarantur operari.
6 venit dominus ad lauacrum; omnia enim pro te factus est. his
qui sub lege sunt, quasi sub lege esset. cum ipse sub lege non esset,
circumcisus est, ut eos qui sub lege sunt lucrifaceret, his qui sine
lege erant conuiuii conmunitate sociatus est. vt lucraretur eos qui sine
lege uiuebant. factus est infirmibus infirmus per corporis passionem,
ut lucrifaceret eos, omnibus postremo omnia factus est, pauper
pauperibus, diues diuitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus,
sitiens sitientibus, profluus abundantibus. in carcere cum paupere est,
cum Maria flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit, in deserto
esurit, ut cibus primi hominis, quem praeuaricatione gustauerat,
ieiunio domini solueretur. nostro periculo Adam scientiae boni et mali
famem soluit, nostro emolumento famem iste suscepit.
7 tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu, ut temtaretur a
diabolo. conuenit recordari quemadmodum de paradiso in desertum Adam
primus eiectus sit, ut aduertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adam
secundus reuerterit. videte enim quemadmodum suis nodis praeiudicia
resoluantur et suis diuina beneficia uestigiis reformentur. ex terra
uirgine Adam, christus ex uirgine, ille ad imaginem dei factus, hic
imago dei, ille omnibus inrationabilibus animalibus, hic omnibus
animantibus antelatus per mulierem stultitia, per uirginem sapientia,
mors per arborem, uita per crucem ille spiritalium nudus arboris se
texit exuuiis, hic saecularium nudus corporis non desiderauit exuuias.
in deserto Adam, in deserto christus; sciebat enim ubi posset inuenire
damnatum, quem ad paradisum resoluto reuocaret. sed quoniam saecularibus
indutus exuuiis redire non poterat nec paradisi incola potest esse nisi
nudus a culpa, exuit ueterem hominem, nouum induit, ut, quia solui non
queunt diuina decreta, persona magis quam sententia mutaretur.
8 sed quia in paradiso sine duce iter amisit acceptum,
quemadmodum de deserto sine duce iter repetere posset amissum, ubi
temtationes plurimae, nisus ad uirtutem difficilis, lapsus facilis ad
errorem, cum eadem sit uirtutis natura quae nemorum, ut si adhuc exigua
de terrenis ad superna se subrigunt, dum teneris aetas adolescit
frondibus, saeui ueneno dentis obnoxia facile aut succidi possit aut
uri, si uero alta se radice fundauerit et ramorum sublimitate
sustulerit, frustra iam uel ferarum morsibus uel lacertis agrestium uel
diuersorum flatuum procellis arbos robusta temtetur.
9 quem igitur adponeret ducem contra tot inlecebras saeculi,
contra tot uersutias diaboli, cum sciret nobis primo contra carnem et
sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum
harum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus esse
luctamen? angelum adponeret? et ipse lapsus est; legiones angelorum uix
singulis profuerunt. Seraphin dirigeret? et ipsum descendit in terris in
medium populi inmunda labia habentis et unius tantum prophetae adposito
labia carbone mundauit. alius dux requirendus fuit, quem sequeremur
omnes. quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra
omnes est? quis me supra mundum constitueret nisi qui maior est mundo?
quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Iudaeum et
Graecum, barbarum et Scytham, seruum et liberum uno regere ductu nisi
solus qui est omnia et in omnibus christus?
10 multi enim laquei quacumque progredimur: laquei in corpore,
laquei in lege, laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum
tenduntur a diabolo, laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus
oculus enim meretricis laqueus est peccatoris, laqueus in pecunia,
laqueus in religione, laqueus in studio castitatis. exiguis enim
momentis mens inclinatur humana et huc atque illuc pro uersutia
suadentis frequenter inpellitur. videt aliquem diabolus religiosum
uirum, deo uenerabiliter deferentem et quod sacrosanctum est
aestimantem, nullius capacem iniuriae: in ipsa eum religione subplantat,
ut faciat non credere quod dei filius uere hanc nostram susceperit
carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem, cum
utique passio corporis fuerit, diuinitas exsors iniuriae manserit. ita
de religione fit culpa; omnis enim qui negat Iesum christum in carne
uenisse de deo non est. videt integrum et inlibatum castimoniae uirum:
suadet ut nuptias damnet, quo eiciatur ab ecclesia et studio castitatis a
casto corpore separetur. audiuit alius quia unus deus, ex quo omnia,
adorat atque ueneratur: insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat
quia unus dominus, per quem omnia; ita nimia pietate inpium esse
conpellit, ut dum patrem a filio separat, patrem filium que confundat et
personam unam putet esse, non potestatem. itaque dum mensuram fidei
nescit. perfidiae incurrit aerumnam.
11 quomodo igitur hos laqueos euitabimus, ut possimus et nos
dicere: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium;
laqueus contritus est, et nos liberati sumus? non dicit: ego contriui
laqueum, non ausus est hoc dicere Dauid, sed: adiutorium nostrum in
nomine domini, ut ostenderet unde laqueus solueretur, ut prophetaret
quod uenturus esset in hanc uitam qui contereret laqueum fraude diaboli
praeparatum.
12 sed non potuit melius conteri laqueus, nisi praedam aliquam
diabolo demonstrasset, ut dum ille festinat ad praedam, suis laqueis
ligaretur, ut ego possem dicere: laqueos parauerunt pedibus meis, et
ipsi inciderunt in eos. quae potuit esse praeda nisi corpus? oportuit
igitur hanc fraudem diabolo fieri, ut susciperet corpus dominus Iesus et
corpus hoc corruptibile, corpus infirmum, ut crucifigeretur ex
infirmitate. si enim fuisset spiritale corpus, non dixisset: spiritus
promtus, caro autem infirma. audi igitur utramque uocem et carnis
infirmae et spiritus promti pater, si possibile est, transeat hic calix a
me: haec carnis est uox. sed non quod ego uolo, sed quod tu uis: habes
deuotionem spiritus et uigorem. quid repudias dignationem domini?
dignationis est quod suscepit corpus meum, dignationis est quod suscepit
iniurias meas, suscepit infirmitates meas, quas utique natura dei
sentire non potuit, cum etiam natura hominis contemnere didicerit uel
sustinere ac perpeti. et ideo sequamur christum iuxta quod scriptum est:
post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis. cui adhaerebo nisi
christo, sicut Paulus dixit: qui adhaeret domino unus spiritus est?
illius igitur, de deserto ut ad paradisum redire possimus, uestigia
persequamur. videte quibus itineribus reducamur.
13 nunc in deserto christus est, agit hominem, instruit,
informat, exercet, unguit oleo spiritali; ubi uidit robustiorem, per
sata et fructuosa transducit, quando querebantur Iudaei quod discipuli
eius sabbato de segete spicas uellerent iam enim apostolos suos in agro
culto et fructuoso opere collocauerat postea in paradiso constituit
tempore passionis; sic enim habes: haec cum dixisset Iesus, cum
discipulis suis transiuit trans torrentem cedri, ubi erat hortus, in
quem introiuit ipse cum discipulis suis. agro enim fecundo hortum esse
potiorem docet propheta in canticis canticorum dicens: hortus clausus
soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus; emissiones tuae
paradisus.
illa est enim animae pura et inmaculata uirginitas, quae nullo terrore
poenarum, nullis a fide saecularis uoluptatis inlecebris, nullo uitae
amore transducitur. denique uirtute domini hominem esse reuocatum prae
ceteris hic euangelista testatur, qui solus inducit dominum dicentem
latroni: amen dico tibi, hodie me cum eris in paradiso.
14 plenus igitur Iesus spiritu sancto agitur in desertum
consilio, ut diabolum prouocaret nam nisi ille certasset, non mihi iste
uicisset mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret, exemplo, ut
ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus inuidere et tunc magis
esse cauendum, ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas.
15
4:2 quadraginta autem dies: mysticum numerum recognoscis. tot enim
diebus aquas abyssi effusas esse meministi et tot ieiunio sanctificato
propheta refusam caeli serenioris esse clementiam; tot ieiunio dierum
sanctus Moyses perceptionem legis emeruit; tot annos in heremo
constituti patres panem angelorum et caelestis alimoniae gratiam
consecuti sunt nec antequam mystici numeri tempus explerent, terram
repromissionis intrare meruerunt; tot ieiunio dierum domini nobis in
euangelium patescit ingressus. vnde si quis euangelii gloriam fructum
que resurrectionis optat adipisci, mystici ieiunii praeuaricator esse
non debet, quod et in lege Moyses et in euangelio suo christus utriusque
testamenti auctoritate praescripsit fidele uirtutis esse certamen.
16 quid uero sibi uult quod euangelista dominum esurisse
signauit, cum de Moysi atque Heliae ieiunio nihil tale uideamus
expressum? numquid hominum patientia deo fortior est? sed qui xl diebus
esurire non potuit ostendit se non cibum esurisse corporis, sed salutem,
simul ut aduersarium lacesseret iam timentem, qui xl dierum fuerat
ieiunio uulneratus. et ideo famis domini pia fraus est, ut in quo
diabolus maiora metuens iam cauebat, famis specie lactatus temtaret ut
hominem, ne inpediretur triumphus. simul illud disce mysterium sancti
spiritus opus hoc est diuinum fuisse iudicium, ut temtandum se diabolo
christus offerret.
17 dixit autem illi diabolus: si filius es dei, dic lapidi huic
ut fiat panis. tria praecipue docemur tela diaboli, quibus ad
conuulnerandam mentem hominis consueuit armari, gulae unum, aliud
iactantiae, ambitionis tertium. inde autem coepit, unde iam uicit. et
ideo inde incipio in christo uincere, unde in Adam uictus sum, si tamen
mihi christus, imago patris, uirtutis exemplum sit. discamus igitur
cauere gulam, cauere luxuriam, quia telum est diaboli. laqueus tenditur,
cum mensa regalis conuiuii praeparatur, quae constantiam saepe mentis
inclinat. non solum enim cum audimus uerba diaboli, sed etiam cum
uidemus eius copias, laqueum uitare debemus. didicisti igitur diaboli
telum: sume scutum fidei, loricam abstinentiae.
18 sed quid sibi uult talis sermonis exorsus: si filius dei es,
nisi quia cognouerat dei filium esse uenturum? sed uenisse per hanc
infirmitatem corporis non putabat. aliud explorantis, aliud temtantis
est et deo se profitetur credere et homini conatur inludere.
19 sed uide arma christi, quibus tibi, non sibi uicit. nam
maiestate sua lapides in panem posse conuerti naturae alterius
transfusione monstrauit docet nihil tibi pro diaboli arbitrio nec
declarandae uirtutis contemplatione faciendum. simul in ipsa temtatione
artificem diaboli disce uersutiam. sic temtat ut exploret, sic explorat
ut temtet. contra dominus sic fallit, ut uincat, sic adhuc uincit, ut
fallat. nam si conuertisset naturam, prodiderat creatorem. medie ergo
respondit dicens: scriptum est quia non in pane solo uiuit homo, sed in
omni uerbo dei.
20 vides quo genere utatur armorum, quo hominem ab spiritalis
nequitiae incursione defendat aduersus incitamenta gulae saeptum atque
munitum. non enim quasi deus utitur potestate quid enim mihi proderat?
sed quasi homo conmune sibi arcessit auxilium, ut diuinae pabulo
lectionis intentus famem corporis neglegat, alimentum uerbi caelestis
adquirat. huic intentus Moyses panem non desiderauit, huic intentus
Helias famem prolixioris non sensit ieiunii. non enim potest qui uerbum
sequitur panem desiderare terrenum, cum panis substantiam caelestis
accipiat humanis enim diuina praestare non dubium est et corporalibus
spiritalia et ideo qui uitam ueram desiderat illum panem expectat, qui
per insensibilem substantiam humana corda confirmat. simul cum dicit:
non in pane solo uiuit homo ostendit hominem esse temtatum, hoc est
susceptionem nostram, non suam diuinitatem.
21 sequitur iactantiae telum, quo procliue delinquitur, quia dum
homines gloriam uirtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum
suorum et statione decedunt. et duxit inquit illum in Hierusalem et
statuit eum supra pinnam templi.
22 ita enim est iactantia, ut dum se putat unusquisque ad altiora
conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trudatur. et
dixit illi: si filius dei es, mitte te deorsum.
23 vere diabolica uox, quae mentem hominis de gradu altiore
meritorum praecipitare contendit. quid enim tam proprium diabolo quam
suadere ut unusquisque se mittat?
24 disce ergo tu diabolum uincere. agit te spiritus, sequere
spiritum. non te reuocet carnis inlecebra; spiritu plenus disce
contemnere uoluptates. ieiuna, si uis uincere. consequens est ut per
hominem diabolus te putet esse temtandum; christus quasi fortior faciem
ad faciem temtatur, tu per hominem. et illud diaboli uerbum est, cum
dicit homo: fortis es: manduca et bibe, et similis mane. noli te tibi
credere, non erubescas egere praesidiis, quibus non egebat christus. et
tamen ea non neglegebat, ut te doceret dicens: cauete ne grauetur cor
uestrum in uino et crapula. non erubuit Paulus, qui ait: sic enitor non
ut aera caedens. aera quidem non caedebat apostolus, sed potestates
aerias uerberabat. sed castigo inquit corpus meum et seruituti redigo,
ne forte cum aliis praedicauerim, ipse reprobus inueniar.
25 simul infirmitatem suam diabolus malitiam que designat, quia
nemini potest nocere diabolus, nisi ipse se miserit. nam qui relictis
caelestibus terrena eligit uoluntarium quoddam praecipitium uitae
labentis incurrit. simul quoniam telum suum diabolus uidit obtunsum, qui
omnes homines propriae subiecerat potestati, plus coepit quam hominem
iudicare. sed dominus rursus ne ea quidem quae de se fuerant prophetata
ad arbitrium diaboli putauit esse facienda, sed diuinitatis propriae
auctoritate seruata uersutiae eius occurrit, ut quia scripturarum
exemplum praetenderat, scripturarum uinceretur exemplis; potestas enim
deo uincere, scriptura mihi uincit.
26 disce hic quoque quia satanas transfigurat se uelut angelum
lucis et de scripturis ipsis saepe diuinis laqueum fidelibus parat. sic
haereticos facit, sic euiscerat fidem, sic iura pietatis inpugnat. ergo
non te capiat haereticus, quia potest de scripturis aliqua exempla
proferre, nec sibi adroget quod doctus uidetur. vtitur et diabolus
testimoniis scripturarum, sed non ut doceat, sed ut circumscribat et
fallat. cognouit aliquem adtentum religioni, uirtutibus clarum, signis
et operibus praepotentem: iactantiae tendit laqueum, ut huiusmodi uirum
inflet tumore, quo pietati se non credat, sed credat iactantiae nec deo
deputet, sed sibi adroget.
ideo que apostoli non in suo, sed in christi nomine daemoniis
imperabant, ne adrogare sibi aliquid uiderentur. sic Petrus paralyticum
curat dicens: in nomine Iesu Nazaraei surge et ambula. disce etiam de
Paulo fugere iactantiam. scio inquit hominem, siue in corpore siue extra
corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit
uerba ineffabilia, quae non licet homini loqui. pro huiusmodi gloriabor,
pro me autem non gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
27 ergo et hic diabolus, quoniam fortem sensit, iactantiam
praetendit, quae etiam fortes decipit; sed dominus respondit ei: non
temtabis dominum deum tuum. in quo et dominum et deum christum et patrem
et filium potestatis unius esse cognoscis, iuxta quod scriptum est: ego
et pater unum sumus. et ideo si unum obtendit diabolus, occurre ei quia
scriptum est sumus et distingue unum, ne discernas potestatem,
distingue unum, ne patrem filium que secernas. et duxit illum diabolus
iterum in montem altissimum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in
momento temporis.
28 bene in momento temporis saecularia et terrena monstrantur.
non enim tam conspectus celeritas indicatur quam caducae fragilitas
potestatis exprimitur; in momento enim cuncta illa praetereunt et saepe
honor saeculi abiit, antequam uenerit. quid enim saeculi potest esse
diuturnum, cum ipsa diuturna non sint saecula? docemur hic inanis
ambitionis flabra despicere, quod omnis dignitas saecularis diabolicae
subiaceat potestati, ad usum fragilis et inanis ad fructum.
29 sed quomodo hic dat diabolus potestatem et alibi legis quia
omnis potestas a deo est? numquid potest quis duobus dominis seruire aut
a duobus accipere potestatem? num ergo contrarium est? minime. sed uide
quia omnia a deo. neque enim sine deo mundus, quia et mundus per ipsum
factus; sed licet a deo factus sit, tamen opera eius mala, quia saeculum
in maligno positum est et ordinatio mundi a deo, opera mundi a malo.
ita etiam a deo potestatem ordinatio, a malo ambitio potestatis. denique
non est inquit potestas nisi a deo, quae autem sunt a deo ordinatae
sunt, non datae, sed ordinatae et qui resistit potestati dei inquit
ordinationi resistit. hic quoque licet dicat dare se diabolus
potestatem, omnia tamen illa ad tempus permissa sibi esse non abnuit.
itaque qui permisit ordinauit nec potestas mala, sed is qui male utitur
potestate. denique uis non timere potestatem? bonum fac, et habebis
laudem ex illa. non ergo potestas mala, sed ambitio. denique eo usque a
deo ordinatio potestatis, ut dei minister sit qui bene potestate utitur.
dei inquit minister est tibi in bonum. non ergo muneris aliqua culpa
est, sed ministri nec dei potest ordinatio displicere, sed
administrantis actio. nam ut de caelestibus ad terrena deriuemus
exemplum, dat honorem imperator et habet laudem. quod si quis male
honore usus fuerit, non imperatoris est culpa, sed iudicis. habent reum
suum crimina, non quia potestas unumquemque, sed militia sua inplicat.
quid ergo?
30 bonum est uti potestate, studere honori? bonum si deferatur,
non eripiatur. distingue tamen hoc ipsum bonum. alius enim bonus in
saeculo, alius perfectae uirtutis usus; bonum est enim cognoscendae
diuinitatis studium nullis occupationibus inpediri. nam etsi multa bona,
una tamen est uita aeterna. haec est autem uita aeterna, ut cognoscant
te solum uerum deum et quem misisti Iesum christum. et ideo uitae
aeternae maximus fructus et solus deus uitae remunerator aeternae est:
solum deum et dominum nostrum adoremus et ipsi soli seruiamus ut solus
ipse nos fructu remuneretur amplissimo, fugiamus omnia quae diabolicae
subiacent potestati, ne tamquam malus tyrannus in eos quos intra suum
regnum inuenerit acceptae saeuitia potestatis utatur.
31 non ergo a diabolo potestas est, sed obnoxia tamen insidiis
diaboli. nec tamen ideo mala ordinatio potestatum, quia malo obnoxiae
potestates; bonum enim est deum quaerere, sed quidam ipsius
inquisitionis anfractus et error obrepit. nam si inquisitor in
sacrilegium scaeua interpretatione uertatur, in deterius uertitur
quaerentis offensa quam si non quaesisset. nec tamen inquisitionis, sed
quaesitoris est culpa, nec inquisitio obnoxia malo, sed quaerentis
adfectus. quodsi is qui deum quaerit propter fragilitatem carnis et
mentis angustias saepe temtatur, quanto magis qui saeculum quaerit
obnoxius est! atque hoc ipso perniciosior ambitio, quod blanda quaedam
est conciliatricula dignitatum, et saepe quos uitia nulla delectant,
quos nulla potuit mouere luxuria, nulla auaritia subruere facit ambitio
criminosos. habet enim forensem gratiam, domesticum scelus et, ut
dominetur aliis, prius seruit. curuatur obsequio, ut honore donetur, et,
dum uult esse sublimior, fit remissior, cum in ipsa potestate quod
praecellit alienum sit; legibus enim imperat, sibi seruit.
32 dicet fortasse aliquis quia solus qui malum fecerit timet;
tamen qui mare nauigat plus timet et contra in inmobili terrarum
statione consistens non solet timere naufragium; at si mobile conscendat
elementum, frequentioribus obnoxius fit periculis. fuge ergo saeculi
mare: naufragium non timebis. etsi frequenter arborum uertices
spirantium uerberent flabra uentorum, solidatis tamen radicibus nullus
occasus est; at in mari furentibus uentis, etsi non omnium naufragium,
omnium tamen periculum est. ita etiam aduersis flatibus nequitiae
spiritalis nullus in harena uel in salo tutus est, et naues Tharsis
uehementi saepe spiritu conteruntur.
33 haec moraliter. ceterum quod ad mysticum ordinem spectat,
cernis uetusti erroris uincula suis resoluta uestigiis, ut primo gulae,
secundo facilitatis, tertio ambitionis laqueus solueretur. perlectus est
enim Adam cibo et in locum interdictae arboris sententiae facilitate
transgressus temerariae quoque ambitionis crimen incurrit, dum
similitudinem diuinitatis adfectat. et ideo prius dominus ueteris nexus
soluit iniuriae, ut nos iugo captiuitatis excusso uincere crimina
scripturarum praesidio disceremus.
34 quod si dominus Iesus propria non desiderauit, tu aliena cur
quaeras? si creator omnium saeculi gloriam subeundae paupertatis uirtute
contemsit, cur tu fastidias quod natus es, adpetas quod indebitum est?
cur ea quae ad usum tibi diuturna esse non possunt ad supplicium
diuturna deposcas? caue insidias, caue fraudes. et hoc ipso quod ad
subruendum hominem totum uersuta diabolus mundum fraude concutiat, totis
saeculi pugnet inlecebris, eius tibi blanditiae plus cauendae. non Euam
cibus flexerat, non mandatorum destituerat obliuio, sed promissi
honoris ambitio inlecebrosa decepit. quae si solum dominum adorare
uoluisset, indebita non quaesisset. et ideo remedium datur, quo telum
ambitionis obtundas, ut soli domino seruiamus; caret enim ambitione
religiosa deuotio.
35
4:13 et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque
ad tempus. prope omnium criminum fontes haec tria genera demonstrantur
esse uitiorum; neque enim consummata omni temtatione scriptura dixisset,
nisi in his tribus esset omnium materia delictorum, quorum semina in
ipsa origine sunt cauenda. finis ergo temtationum finis est cupiditatum,
quia causae temtationum causae cupiditatum sunt. causae autem
cupiditatum sunt carnis oblectatio, species gloriae, auiditas potentiae.
quam religiosum uidetur ut conmorationem Christianae feminae non
recuses! sed crebra inde temtatio. si adtentos deo uiderit diabolus,
suggerit ut decipiat; sed tu quamuis de proposito praesumas, caue
temtationem sciens naturam. haec tria, si recorderis, etiam Paulus
cauenda praescripsit designans tres esse species peccatorum, a quibus
liber exspectato iustitiae coronam. neque enim inquit in uerbo
adulationis fuimus neque in occasione auaritiae, deus testis est, neque
gloriam quaerentes ab hominibus, et ideo diabolum uicit, coronam
petiuit.
36 vides ergo ipsum diabolum non esse in studio pertinacem,
cedere uerae solere uirtuti. et si inuidere non desinat, tamen instare
formidat, quia frequentius refugit triumphari. audito itaque dei nomine
recessit inquit usque ad tempus; postea enim non temtaturus, sed aperte
pugnaturus aduenit.
docet igitur te scriptura diuina non tibi contra carnem et sanguinem,
sed contra insidias spiritalis esse certamen. vides magnificentiam
Christiani uiri, qui certat cum rectoribus mundi et licet constitutus in
terris aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus animi
uirtute decernit. non enim de terrenis contendimus, ut dimicemus in
terra, sed spiritalibus propositis praemiis de regno dei et christi
hereditate necesse est spiritalia prius inpedimenta superentur. corona
proposita est, subeunda certamina sunt. nemo potest nisi uicerit
coronari, nemo potest uincere, nisi ante certauerit. ipsius quoque
coronae maior est fructus, ubi maior est labor; arta enim et angusta est
uia, quae ducit ad uitam, lata uero et spatiosa, quae ducit ad mortem.
et ideo temtationem neutiquam timere debemus; est enim causa uictoriae,
materia triumphorum.
38 diues ille, qui temtationem non sensit in saeculo, in poenis
est apud inferos, pauper ille Lazarus, qui ita paupertate morbo que
adflictus est et adtritus, ut uibices eius a canibus lamberentur, uitae
istius labore miserabilis coronam gloriae quaesiuit aeternae; multae
enim tribulationes, non quorumcumque, sed iustorum. denique quos diligit
dominus saepe castigat. Petrus temtatus est ut negaret, negauit ut
fleret. et quid de ceteris dicam? nempe Iob erat probatus deo, sed licet
probatus erat, uictor tamen non erat. probata erat deuotio, uirtutis
tamen praemium non habebat, et ideo temtandus offertur, ut gloriosior
redderetur.
39 illius quoque certaminis refert ut gradum spectes. non unum
telum diabolus habet, frequentat spicula, ut aut praemio uincat aut
taedio. primo cupiditate uulnerat, secundo pietate, tertio sanitate;
mentis enim pariter et corporis pugnat ulceribus. diuersitas quoque ipsa
temtationum pro diuersitate certantium est. auaritiae damno diues
urguetur, pater dispendio filiorum, homo doloribus, corpus ulceribus.
quanta haec tela! vnde dominus noluit habere quod perderet, et ideo
pauper huc uenit, ne haberet diabolus quod auferret. vis scire quam
uerum sit? ipsum dominum dicentem audi: uenit huius mundi princeps et in
me inueniet nihil.
noluit etiam paucorum pater esse, ut esset omnium frustra autem corporis
temtaretur ulceribus qui contemneret omnes corporis passiones simul ut
ostenderet nobis quod inmaculata sibi corporis hoste depulso uictoria
deberetur. sed ille quasi homo suis temtatur, hic publicis, illi
patrimonium aufertur, huic regnum orbis offertur. nec totus sine fraude
diabolus, qui exasperare dei filium uereretur: illum iniuriis temtat,
hunc praemiis. ille quasi seruulus dicit: dominus dedit, dominus
abstulit, hic naturae suae dispositionis que conscius sua sibi ridet
offerri et ut ad illud reuertamur, ingruit nuntius super nuntium,
congeminant uulnera, nec tamen fortis athleta mente turbatur. adhibetur
mulier primae fraudis inlecebra, hic per uirginem natus errori obnoxiam
non habebat. amici adhibentur, qui prauis consiliis opprimant
reluctantem, sed in omnibus quae acciderunt ei nusquam peccauit Iob
labiis suis in conspectu dei.
40 nam quod maledicit diei dicens: pereat dies illa, in qua natus
sum; et infra: et maledicat ei is qui maledixit diem illam, qui habet
magnum cetum opprimere, ad prophetiam pertinet, eo quod diabolum tamquam
procellosi saeculi istius cetum dominus noster Iesus christus oppressit
et generationis suae carnalis diem perire desiderat, ut dies eius in
regeneratione numeretur. pereat inquit dies saecularis, ut dies
spiritalis oriatur. ergo in temtatione sanctus Iob mysteria loquebatur;
qui enim uincebat saeculum christum uidebat.
41 nos igitur non timeamus temtationes, sed magis temtationibus
gloriemur dicentes: cum infirmamur, tunc potentes sumus; tunc enim
nectitur corona iustitiae. sed illa Paulo fortassis adcommoda, nos
autem, quia plures coronae sunt, quamcumque sperare debemus. in saeculo
laurus corona est, corona est scutum. at uero tibi proposita est corona
deliciarum; corona enim deliciarum obumbrabit te. et alibi: scuto
uoluntatis suae circumdabit te, gloria quoque et honore quem dilexit
dominus coronauit. ergo qui uult coronam dare temtationes suggerit, et
si quando temtaberis, cognosce quia paratur corona. tolle martyrum
certamina, tulisti coronas; tolle cruciatus, tulisti beatitudines.
42 nonne temtatio Ioseph uirtutis est consecratio, nonne iniuria
carceris corona est castitatis? quemadmodum regni in Aegypto consortium
potuisset adipisci, nisi uenditus fuisset a fratribus? quod dei factum
arbitrio, ut iustus probaretur, ipse monstrauit dicens: quemadmodum
fieret in hodierno ut pasceretur populus multus? non debemus igitur
temtationes saeculi pro malis timere, quibus bona praemia conparantur,
sed magis rogare contemplatione condicionis humanae, ut eas temtationes
subeamus quas ferre possimus.
43
4:14 et regressus Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam. conpletur
hoc loco prophetia Esaiae dicentis: regio Zabulon et terra Neptalim et
ceteri paraliam inhabitantes et qui secus maritima et trans Iordanem
Galilaeae gentium, populus qui sedebat in umbra mortis, lucem uiderunt
magnam. quis est enim lux magna nisi christus, qui inluminat omnem
hominem uenientem in hunc mundum?
44 deinde librum accepit, ut ostenderet se ipsum esse qui locutus
est in prophetis et remoueret sacrilegia perfidorum, qui alium deum
dicunt ueteris testamenti, alium noui uel qui initium christi dicunt
esse de uirgine; quomodo enim coepit ex uirgine qui ante uirginem
loquebatur: spiritus domini super me? vides trinitatem coaeternam atque
perfectam.
45 ipsum loquitur scriptura Iesum deum hominem que in utroque
perfectum: loquitur et patrem et spiritum sanctum. sanctus enim spiritus
cooperator ostenditur, quando corporali specie sicut columba descendit
in christum, cum dei filius baptizaretur in fluuio, pater loqueretur e
caelo. quod igitur maius quaerimus testimonium quam quod se fuisse qui
locutus est in prophetis propria uoce signauit? vngitur oleo spiritali
et uirtute caelesti, ut paupertatem condicionis humanae thesauro
resurrectionis rigaret aeterno, captiuitatem mentis auerteret,
caecitatem inluminaret animorum, annum domini perpetuis diffusum
temporibus praedicaret, qui redire in orbem laboris nesciat,
continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. atque ille ita ad
omnia se curuauit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur
officium, nos uero inpii, qui diuinitatis fidem miraculis operum
colligendam contemplatione corporis negabamus.
46
4:21 amen dico uobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
non mediocriter inuidia proditur, quae ciuicae caritatis oblita in
acerba odia causas amoris inflectit. simul hoc exemplo pariter et
oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis exspectes,
si alienae fructibus uirtutis inuideas; aspernator enim dominus
inuidorum est et ab his qui diuina beneficia in aliis persecuntur
miracula suae potestatis auertit. dominicae quippe carnis actus
diuinitatis exemplum est et inuisibilia nobis eius per ea quae sunt
uisibilia demonstrantur.
47 non otiose itaque saluator excusat quod nulla in patria sua
miracula uirtutis operatus sit, ne fortassis aliquis uiliorem patriae
nobis esse debere putaret adfectum. neque enim ciues poterat non amare
qui amaret omnes, sed ipsi se caritate patriae qui inuident abdicarunt;
caritas enim non aemulatur, non inflatur. nec tamen exsors beneficiorum
patria diuinorum est. quod enim maius miraculum quam quod in ea natus
est christus? videte igitur quid mali inuidia adferat. indigna propter
inuidiam patria iudicatur, in qua ciuis operetur, quae digna fuit in qua
dei filius nasceretur.
48
4:25 in ueritate dico uobis: multae uiduae fuerunt in diebus Heliae.
non quia Heliae dies fuerunt, sed in quibus Helias operatus est aut
quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem uidebant gratiae
spiritalis et conuertebantur ad dominum. et ideo aperiebatur caelum
uidentibus aeterna et diuina mysteria, claudebatur quando fames erat,
quia nulla erat cognoscendae diuinitatis ubertas.
49 sed de hoc plenius scripsimus, cum de uiduis scriberemus. et
multi leprosi erant temporibus Helisaei prophetae, et nemo eorum
mundatus est nisi Neman Syrus, euidenter hic sermo nos domini salutaris
informat et ad studium uenerandae diuinitatis hortatur, quod nemo
sanatus ostenditur et maculosi morbo corporis absolutus nisi qui
religioso officio studuit sanitati; non enim dormientibus diuina
beneficia, sed obseruantibus deferuntur. et bene apto conparationis
exemplo adrogantia ciuium retunditur inuidorum dominicum que factum
scripturis docetur ueteribus conuenire, quod in libris quoque regnorum
legimus gentilem uirum Neman prophetico oraculo leprae maculis
absolutum, cum plurimos Iudaeorum lepra corporis pariter et mentis
absumeret, siquidem etiam quattuor illos qui cogente fame in castra
primi regis Syriae tetenderunt tradat historia fuisse leprosos. cur
igitur non curabat fratres, non curabat ciues, non sanabat propheta
consortes, cum sanaret alienos, sanaret eos qui obseruantiam legis et
religionis consortium non habebant, nisi quia uoluntatis est medicina,
non gentis, et diuinum munus uotis elicitur, non naturae iure defertur?
disce rogare quod cupias inpetrare; fastidiosos uiros caelestium
profectus munerum non secuntur.
50 sed quamuis simplex expositio moralem informet adfectum,
gratia tamen non est occulta mysterii. etenim cum posteriora a
superioribus deriuentur, tum etiam superiora posterioribus adstruuntur.
diximus enim in libro alio in uidua illa ad quam Helias directus est
typum ecclesiae praemissum. populus ecclesiam congruit ut sequatur.
populus ille ex alienigenis congregatus, populus ille ante leprosus,
populus ille ante maculosus, priusquam mystico baptizaretur in flumine,
idem post sacramenta baptismatis maculis corporis et mentis ablutus iam
non lepra, sed inmaculata uirgo coepit esse sine ruga. merito ergo
magnus Neman in conspectu domini sui et admirabilis facie describitur,
quoniam in eius typo salus futura gentibus declaratur, qui sacratae
consilio puellae, quae fractis uiribus ciuium in hostilem captiua
uenerat potestatem, a propheta salutem sperare commonitus non terreni
regis imperio, sed diuinae misericordiae liberalitate sanatur.
51 cur mystico numero mergere iubetur? cur Iordanis flumen
eligitur? nonne bonus inquit Abana et Pharphar fluuii Damasci prae
Iordane? sed iratus hos praetulit, Iordanem meditatus elegit; nescit
enim ira mysterium, fides nouit. disce baptismatis gratiam salutaris:
qui leprosus merserat fidelis emersit. disce spiritalia sacramenta
signari: corpori remedium petitur, mentis adquiritur. abluitur caro,
adfectus abluitur.
non enim magis corporis quam mentis lepram uideo fuisse mundatam, quando
post baptismum ueteris erroris conluuione detersa negat se diis alienis
hostias, quas spondet domino, litaturum.
52 disce etiam congruae praecepta uirtutis: probauit fidem qui
praemia recusauit. disce utroque dictorum factorum que magisterio quid
sequaris. habes domini praeceptum, uatis exemplum gratis accipere,
gratis dare nec uendere ministerium, sed offerre; non enim pretio
taxatur dei gratia nec in sacramentis lucrum quaeritur, sed obsequium
sacerdotis.
53 non tamen sat est si lucrum ipse non quaeras: familiae quoque
tuae cohibendae manus sunt. nec hoc solum exposcitur, ut te solum castum
inmaculatum que custodias; non enim dixit apostolus te solum, sed te
ipsum castum custodi. quaeritur ergo non solum tua ab huiuscemodi
nundinis, sed etiam domus tuae castitas; oportet enim esse
inreprehensibilem sacerdotem, suae domui bene praepositum, filios
habentem subditos cum omni castitate. si quis autem domui suae praeesse
nescit, quomodo ecclesiae dei diligentiam habebit? instrue ergo
familiam, hortare, custodi et, si te fefellerit seruulus humanam enim
non excipio facultatem prophetico deprehensus repudietur exemplo. cito
turpem sequitur lepra mercedem et pecunia corpus animum que male
quaesita conmaculat. accepisti inquit pecuniam et possidebis ex ea agrum
et uineam et oliueta et greges. et lepra Neman adplicabit se in te et
semini tuo usque in aeternum. vides quia facto auctoris successio
damnatur heredis; inexpiabilis est enim uenditi culpa mysterii et
gratiae uindicta caelestis transit ad posteros. denique Moabitae et
ceteri non intrabunt usque ad tertiam et quartam generationem, tam diu
uidelicet, ut simplicius interpretemur, donec culpam auctorum
multiplicis successio generationis aboleret.
54 sed cum illi qui in deum idolatriae errore deliquerunt in
quartam generationem uideantur esse multati, profecto durior uidetur
esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi
prophetica auctoritate damnatur, praesertim cum dominus noster Iesus
christus per lauacri regenerationem omnibus remissionem dederit
peccatorum, nisi ut uitiorum magis quam generis semen intellegas? sicut
enim qui filii promissionis sunt aestimantur in semen bonum, ita etiam
qui filii erroris sunt aestimantur in semen malum. nam et Iudaei ex
patre diabolo non utique carnis successione, sed criminis. ergo omnes
cupidi, omnes auari Giezi lepram cum diuitiis suis possident et male
quaesita mercede non tam patrimonium facultatum quam thesaurum criminum
congregarunt aeterno supplicio et breui fructu. nam cum diuitiae sint
caducae, poena perpetua est, quia neque auarus neque ebriosus neque
idolis seruiens regnum dei possidebit.
55
4:28ff. et repleti sunt ira omnes in synagoga haec audientes et
surrexerunt et eiecerunt illum extra ciuitatem. sacrilegia Iudaeorum,
quae multo ante dominus praenuntiauerat per prophetam et psalmi
uersiculo declarauerat quae passurus esset in corpore constitutus
dicens: retribuebant mihi mala pro bonis, in euangelio docet esse
conpleta. nam cum ipse per populos beneficia diffunderet, illi iniurias
inrogabant. nec mirum si perdiderunt salutem, qui eiecerunt de suis
finibus salutarem; moralis enim dominus et qui docuerit exemplo sui
apostolos suos omnibus omnia fieri nec uolentes repudiat nec inuitos
alligat nec eicientibus reluctatur nec rogantibus deest. sic Gerasenos
alibi, cum uirtutes eius sustinere non possent, quasi infirmos et
ingratos reliquit.
56 simul intellege non ex necessitate fuisse, sed uoluntariam
corporis passionem nec captum a Iudaeis, sed a se oblatum. etenim quando
uult capitur, quando uult labitur, quando uult suspenditur, quando uult
non tenetur. et hic in supercilium montis praecipitandus ascenderat et
ecce per medium illorum mutata subito uel obstupefacta furentium mente
descendit; nondum enim hora uenerat passionis. quin etiam malebat adhuc
Iudaeos sanare quam perdere, ut inefficaci furoris exitu desinerent
uelle quod inplere non possent. vides igitur et hic diuinitatis esse
quod operatus est et illic uoluntatis esse quod captus est. nam
quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur?
sed noluit sacrilegium esse multorum. vt in auctores culpae crucis
inuidiam retorqueret atque a paucis quidem adfigeretur, sed pro toto
orbe moreretur.
4:33,38 et in synagoga erat homo habens spiritum inmundum; et
infra: surgens autem de synagoga intrauit in domum Simonis et Andreae.
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus.
57 vide clementiam domini salutaris. nec indignatione commotus nec
scelere offensus nec iniuria uiolatus Iudaeam deserit, quin etiam
inmemor iniuriae, memor clementiae nunc docendo nunc liberando nunc
sanando infidae plebis corda demulcet. et bene sanctus Lucas uirum ab
spiritu nequitiae liberatum ante praemisit et substituit feminae
sanitatem. vtrumque enim sexum dominus curaturus aduenerat et prior
sanari debuit qui prior creatus est nec praetermitti illa quae
mobilitate magis animi quam prauitate peccauerat.
58
4:31 sabbato medicinae dominicae opera coepta significat, ut inde
noua creatura coeperit, ubi uetus creatura ante desiuit nec sub lege
esse dei filium, sed supra legem in ipso principio designaret nec solui
legem, sed inpleri. neque enim per legem, sed uerbo factus est mundus,
sicut legimus: uerbo domini caeli firmati sunt. non soluitur ergo lex,
sed inpletur, ut fiat renouatio hominis iam labentis. vnde et apostolus
ait; exspoliantes uos ueterem hominem induite nouum, qui secundum
christum creatus est. et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet
creatorem, qui opera operibus intexeret et persequeretur opus, quod ipse
iam coeperat, ut si domum faber renouare disponat, non a fundamentis,
sed a culminibus incipit soluere uetustatem. itaque ibi prius manum
admouet, ubi ante desierat. deinde a minoribus incipit, ut ad maiora
perueniat. liberare a daemone et homines, sed in uerbo dei possunt,
resurrectionem mortuis imperare diuinae solius est potestatis.
60
4:34 nec quemquam mouere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro
diabolus dixisse primus inducitur. nec enim ab eo christus nomen
accepit, quod de caelo angelus ad uirginem detulit: est huius
inpudentiae ut inter homines aliquid primus usurpet et ad homines quasi
nouum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat. denique et in
genesi primus deum homini nuncupauit; sic enim habes: et dixit mulieri:
quid utique dixit deus ne edatis ab omni ligno?
61 vterque igitur deceptus a diabolo est, sanatus a christo.
sequere cetera et euangelicae lectionis disce mysteria atque in duorum
sanitate publicae sacramentum salutis agnosce. sicut enim in Adam omnes
moriuntur ita in christo omnes uiuificantur. quis est ille qui in
synagoga spiritum daemonii habebat inmundum nisi populus Iudaeorum, qui
quasi serpentinis spiris reuinctus et innodatus diaboli laqueis
simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat? et
bene in synagoga homo erat qui spiritum inmundum habebat, quia spiritum
sanctum amiserat. introierat enim diabolus, unde christus exierat. simul
ostenditur natura diaboli non inproba, opera iniqua. nam quem per
superiorem naturam dominum confitetur opere negat. et in hoc apparet
eius nequitia, inprobitas Iudaeorum, quod ita populo uaesanae caecitatem
mentis offudit, ut populus neget quem daemones confitentur. o peior
magistro discipulorum hereditas! ille uerbo dominum temtat, hi facto;
ille dicit: mitte te, isti adoriuntur ut mittant.
62 si altiore consilio ista pensamus, animi debemus intellegere
et corporis sanitatem, ut prius animus qui serpentis laborabat insidiis
absolutus sit.
anima enim numquam a corpore uinceretur, nisi prius a diabolo
temtaretur. nam cum anima corpus agat, uiuificet et gubernet,
quemadmodum in eius inlecebras captiua raperetur, nisi et ipsa
superioris alicuius potestatis uinculis stringeretur? denique non prius
Eua esuriuit quam serpentis eam uersutia temtauit, et ideo aduersus
ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari.
63 fortassis etiam in typo mulieris illius Socrus Simonis et
Andreae uariis criminum febribus caro nostra languebat et diuersarum
cupiditatum inmodicis aestuabat inlecebris. nec minorem febrem amoris
esse dixerim quam caloris. itaque illa animum febris, haec corpus
inflammat; febris enim nostra libido est, eo quod ignitae sint
cupiditates. vnde ait et apostolus: si non se continent, nubant; melius
est enim nubere quam uri. febris nostra luxuria est, febris nostra
iracundia est, quae licet corporis uitia sint, ignem tamen ossibus
inplicant, mentem animum sensus que pertemtant. haec prior diaboli
sollicitatur arte. etenim ager bonus uestis munile suadella serpentis
est. honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suauitas, forma
meretricis laqueus est diaboli et quasi quidam nequitiae spiritalis
inlecebrosus adfatus, qui per carnis inlecebram, quae cito feminea
quadam leuitate mollitur, animum quoque de gradu deicit; neque enim
formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. denique
quod non uideris non amabis, sed ubi caro concupiuerit, conpatientis
quoque animi constantia defetiscit et mens consortio amoris inflectitur
duo enim in carne una sunt atque ita mors inrepit sceleris effectu
temtante diabolo, carne suadente.
64 vehementior tamen est animi quam corporis febris et ideo pro
animi uoluptate corporis salus plerumque contemnitur nec a periculis
abstinetur. vnde non alienum uidetur repetere quemadmodum Theotimus, cum
graui oculorum incommodo laboraret et amaret uxorem, interdicta sibi a
medico facultate coeundi cupiditatis inpatiens atque inpetu libidinis
raptus moderari nequiuerit. sciens enim prudens que quod esset oculos
amissurus, priusquam conueniret uxori, in ipso aestu feruentis
cupiditatis et consuetudinis adparatu uale inquit amicum lumen. sic
febri libido flagrantior est grauius que praecipitat et inflammat.
65 sed ubi quis resipierit a furore, tunc conscientiae interioris
uisus aperitur facti que succedit paenitentia et pudenda sui
unusquisque facinoris erubescit. tunc deus timetur et peccator cupit se
celare, sed non potest, tunc caro arguitur, diabolus accusatur, haec
quasi lena uitiorum, ille quasi auctor erroris. patescit deformitas;
nudum est enim deo omne secretum, nec illius ficus foliis, hoc est
tegmine corporali uel iactantia saeculari flagitiorum secreta uelantur.
et unusquisque diuinum peccati conscia formidat mente iudicium dicens:
qui super me montes cadant, in quibus me abscondam fissuris petrarum,
cum uenerit confringere terram? tunc tribulos et spinas animo caro, hoc
est curarum morsus sollicitudinum que generat aestus que quos sibi per
concupiscentiam carnis animus ipse circumdedit. etenim quasi clauis
quibusdam suffigitur anima corporeis uoluptatibus et, cum semel
adhaeserit cupiditatibus demersa terrenis, difficile in altum potest,
unde descendit, sine dei fauore reuolare. actum enim suorum uincta
laqueis et deliciarum saecularium inlecebris obnoxia iam tenetur.
66 hunc ergo Adam, hanc Euam dominus liberaturus aduenit, quorum
alter ad imaginem dei factus, altera uirtutem sui accipiens uiri,
quamdiu fuit subdita fortiori, unam gerebant in uno spiritu deo placitam
uoluntatem et in paradiso positi dei uitae caelestis operabantur
alimoniam. posteaquam uero caro suadere diuersum et legem coepit
propriam non tenere, paradisi exules facti in hunc inferiorem demersum
que locum peccati merito reciderunt. nec quisquam putet incongruum esse,
si Adam atque Eua in typo animae et corporis aestimentur, cum in typo
ecclesiae aestimentur et christi. nam cum duo esse in una carne
apostolus diceret, adiecit: sacramentum inquit hoc magnum est, ego autem
dico in christo et in ecclesia. in quo ergo superni dei, in eo multo
magis animi nostri potest esse mysterium.
67 sed haeret, suffixus est, captus est et corporeis succensus
febribus conpassione carnis aegrescit. quaerendus est medicus.
sed quis iste tantus est, qui sauciae mentis medeatur ulceribus? quis
tantus est homo, qui possit aliis subuenire, cum sibi ipse non possit?
quis aliis possit uitam reddere, cum ipse mortem non possit euadere?
omnes enim in Adam mortui, quia per unum hominem in hunc mundum peccatum
introiuit et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiuit, in
quo omnes peccauerunt. illius igitur culpa mors omnium est. denique
missi sunt sancti, missi sunt et prophetae, qui oracula diuina
loquerentur, nec quicquam promouere potuerunt. quaeramus ergo aliquem de
angelis aut archangelis medicum. sed quemadmodum mihi possunt
praesidium ferre, ne peccem, cum ipse archangelus a peccato non potuerit
abstinere? quemadmodum ad paradisum angelus reuocare me poterit. cum
ipse satanas et angeli sui sedem quam acceperunt seruare non possint?
68
5:3 ascendens autem in unam nauem, quae erat Simonis, rogauit ut
inducerent a terra aliquantulum. vbi dominus multis inpertiuit uaria
genera sanitatum, nec tempore nec loco coepit a studio sanandi turba
cohiberi. vespera incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, urguebant. et
ideo ascendit in Petri nauem. haec est illa nauis, quae adhuc secundum
Matthaeum fluctuat, secundum Lucam repletur piscibus, ut et principia
ecclesiae fluctuantis et posteriora exuberantis agnoscas; pisces enim
sunt qui hanc enauigant uitam. ibi adhuc discipulis christus dormit, hic
praecipit; dormit enim trepidis, perfectis uigilat. sed quemadmodum
dormiat christus audisti, didicisti in propheta dicente: ego dormio, et
cor meum uigilat.
69 et sanctus Matthaeus recte non praetermittendum putauit
aeternae indicium potestatis, ubi imperat uentis. non est enim humana
doctrina, sicut audistis Iudaeos dicere: uerbo imperat spiritibus, sed
caelestis maiestatis insigne. quod turbatum sedatur mare et diuinae
uocis imperio obsequuntur elementa atque insensibilia sensum accipiunt
obsequendi, diuinae mysterium gratiae reuelatur. quod fluctus mitescunt
saeculi, uerbo inmundus spiritus conquiescit, non alterum refellitur,
sed utrumque celebratur. habes miraculum in elementis, habes documentum
in mysteriis.
70 ergo quia sanctus Matthaeus illa praelibauerat, sanctus Lucas
eam sibi nauem, in qua Petrus piscaretur, elegit. non turbatur ista quae
Petrum habet, turbatur illa quae Iudam habet. etsi multa illic
discipulorum merita nauigabant, tamen eam adhuc perfidia proditoris
agitabat. in utraque Petrus, sed qui suis meritis firmus est turbatur
alienis. caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem, ne per unum
plurimi fluctuemus ergo non turbatur haec nauis, in qua prudentia
nauigat, abest perfidia, fides spirat. quemadmodum enim turbari poterat,
cui praeerat is, in quo ecclesiae firmamentum est? illic ergo turbatio,
ubi modica fides. hic securitas, ubi perfecta dilectio.
71 denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen
Petro dicitur: duc in altum, hoc est in profundum disputationum. quid
enim tam altum quam altitudinem diuitiarum uidere, scire dei filium et
professionem diuinae generationis adsumere? quam licet mens non queat
humana plenae rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen
plenitudo conplectitur. nam etsi non licet mihi scire quemadmodum natus
sit, non licet tamen nescire quod natus sit. seriem generationis ignoro,
sed auctoritatem generationis agnosco. non interfuimus, cum ex patre
dei filius nasceretur, sed interfuimus, cum a patre dei filius
diceretur. si deo non credimus, cui credimus? omnia enim quae credimus
uel uisu credimus uel auditu. visus saepe fallitur, auditus in fide est.
an adserentis persona discutitur? si uiri boni dicerent, nefas
putaremus non credere: deus adserit, probat filius, refugiens sol
fatetur, tremens terra testatur. in hoc altum disputationis ecclesia a
Petro ducitur, ut uideat hinc resurgentem dei filium, inde sanctum
spiritum profluentem.
72 quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia nisi
uerborum conplexiones et quasi quidam orationis sinus et disputationum
recessus, qui eos quos ceperint non amittant? et bene apostolica
instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reseruant
et de profundo ad lumen extrahunt, fluctuantes de infimis ad superna
transducunt.
73 est et aliud apostolicum piscandi genus, quo genere solum
Petrum piscari dominus iubet dicens: mitte amum et eum qui primus
ascenderit piscem tolle. magnum quidem est et spiritale documentum, quo
Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur debere esse
subiecti, ne qui constitutionem regis terreni putet esse soluendam. si
enim censum filius dei soluit, quis tu tantus es, qui non putes esse
soluendum? et ille censum soluit, qui nihil possidebat; tu autem, qui
saeculi sequeris lucrum, cur saeculi obsequium non recognoscas? cur te
supra saeculum quadam animi adrogantia feras, cum saeculo sis misera
cupiditate subiectus.
74 penditur igitur didragma, quod erat pretium nostrae
redemtionis et corporis, in lege praemissum, in euangelio persolutum,
non otiose in ore piscis inuentum; ex ore enim tuo iustificaberis.
etenim pretium inmortalitatis est nobis nostra confessio, quia, sicut
scriptum est, ore confessio fit ad salutem.
75 et fortasse primus hic piscis primus est martyr in ore habens
didragma, hoc est pretium census. didragma nostrum christus est. habebat
igitur primus ille martyr, Stephanus scilicet, in ore thesaurum, cum
christum in passione loqueretur. sed reuertamur ad propositum locum et
discamus apostolicam humilitatem.
76
5:5 praeceptor, inquit per totam noctem laborantes nihil cepimus;
sed in uerbo tuo laxabo retiam. et ego, domine, scio quia nox mihi est,
quando non imperas. nemo adhuc dedit nomen suum, adhuc noctem habeo.
misi iaculum uocis per epifania et adhuc nihil cepi, misi per diem.
exspecto ut iubeas; in uerbo tuo laxabo retia. o uacua praesumtio, o
humilitas fructuosa! qui nihil ante ceperant magnam in uerbo domini
concludunt piscium multitudinem. non hoc humanae facundiae opus, sed
supernae uocationis est munus.
cedunt disputationes hominum, fide plebis sua credit. rumpuntur retia,
nec labitur piscis.
77
5:6-10 vocantur ad adiumentum socii qui erant in alia naui. quae est
illa alia nauis nisi forte Iudaea, ex qua Iohannes et Iacobus
adleguntur? facta est enim Iudaea sanctificatio eius. hi igitur de
synagoga ad nauem Petri, hoc est ad ecclesiam conuenerunt, ut inplerent
ambas nauiculas; omnes enim in nomine Iesu genu flectunt, siue Iudaeus
siue Graecus; omnia et in omnibus christus. sed mihi cumulus iste
suspectus est, ne plenitudine sui naues paene mergantur; oportet enim et
haereses esse, ut probentur boni.
78 possumus tamen et aliam ecclesiam intellegere nauem alterius;
ab una enim plures ecclesiae deriuantur. ecce alia sollicitudo Petri,
cui sua iam praeda suspecta est. sed nouit perfectus quemadmodum seruare
possit reconditos, qui scit quemadmodum possit capere dispersos. quos
in uerbo capit uerbo reddit; negat suam praedam, negat suum munus.
79 exi inquit a me, domine, quia homo peccator sum. ammirabatur
enim dona diuina et quo plus meruerat hoc praesumebat minus. dic et tu:
exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat tibi dominus: noli
timere. [noli timere] indulgenti domino peccatum fateri, noli timere
etiam quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille
concessit. nescit inuidere, nescit eripere, nescit auferre. vides quam
bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus, ut uiuificandi habeant
potestatem.
Liber 5
1
5:12ff. et factum est, cum esset in una ciuitatium, ecce uir plenus
lepra et ipse procidens in faciem rogauit eum dicens: domine, si uis,
potes me mundare. et extendens manum tetigit illum dicens: uolo,
mundare. bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut
ostendatur non unum populum specialis alicuius ciuitatis, sed omnium
populos fuisse sanatos. bene autem et secundum Lucam quarto signo, ex
quo in Cafarnaum dominus uenit, iste sanatur; nam si quartum diem sole
inluminauit et clariorem fecit ceteris diebus, cum inlucescerent
elementa mundi, et hoc clarius opus aestimare debemus. et secundum
Matthaeum primus hic post benedictiones a domino sanatus inducitur, ut
quia dixerat dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, ille qui
excludebatur a lege purgari se domini potestate praesumens non ex lege,
sed supra legem esse gratiam iudicaret, quae leprosi maculam posset
abluere.
2 verum ut in domino potestatis auctoritas ita in illo fidei
constantia declaratur. ille in faciem procidit, quod humilitatis est et
pudoris, ut unusquisque de suae uitae maculis erubescat, sed
confessionem uerecundia non repressit. ostendit uulnus, remedium
postulauit, et ipsa religionis et fidei plena confessio est: si uis,
inquit potes me mundare. in uoluntate domini tribuit potestatem, de
uoluntate autem domini non quasi pietatis incredulus addubitauit, sed
quasi conluuionis suae conscius non praesumsit.
3
5:13 cui morali quadam dominus sanctitate respondit: volo, mundare.
et continuo lepra eius discessit ab eo. nihil enim medium est inter opus
dei atque praeceptum, quia in praecepto est opus. denique dixit, et
facta sunt.
videtis igitur quod dubitari non potest quia uoluntas dei potestas est.
si ergo uoluntas eius potestas est, qui unius uoluntatis trinitatem
adserunt unius utique adserunt potestatis. itaque statim lepra
discessit: ut intellegas medentis adfectum, ueritatem operi addidit.
4 denique secundum Marcum miseratus est dominus eum, quod est
pulchre positum. et pleraque talia posuerunt euangelistae, qui nos
utroque fundare uoluerunt, describentes signa uirtutis ad fidem,
exprimentes opera uirtutis ad imitationem. vnde et tangit non dedignatus
et imperat non diffisus; hoc enim est indicium potestatis, quia quasi
habens potestatem sanandi et iubendi auctoritatem operandi testimonium
non refugit. volo ergo dicit propter Fotinum, imperat propter Arrium,
tangit propter Manicheum.
5 nec unius tantum lepra curatur, sed omnium quibus dicitur: iam
uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. si igitur
leprae medicina uerbum est, contemtus utique uerbi lepra mentis est. sed
ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis
exemplo iactantiam uitet. cur enim praecipitur nemini dicere nisi ut
doceret non uulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a
mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae? aut fortasse etiam illa
silentii causa est imperati, quod meliores putabat qui fide magis
spontanea quam speratis beneficiis credidissent.
6 offerre autem iuxta legem se praecipitur sacerdoti non ut alium
deferat, sed ut se ipsum deo offerat spiritale sacrificium, ut actus
praeteriti conluuione detersa per cognitionem fidei et sapientiae
disciplinam placitura deo hostia consecretur; omnis enim uictima sale
salietur. vnde et Paulus ait: obsecro ergo uos, fratres, per
misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam acceptabilem
placentem deo.
7 simul illud mirabile quod eo sanauit genere quo fuerat
obsecratus. si uis, potes me mundare. volo inquit, mundare. habes
uoluntatem, habes etiam pietatis effectum. et extendens manum tetigit
eum. lex tangi leprosos prohibet, sed qui dominus legis est non
obsequitur legi, sed legem facit. non ergo tetigit, quia sine tactu
mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi nec
contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios
liberabat, simul e contrario lepra tactu domini fugaretur, quae solebat
contaminare tangentem.
8
5:14 ostendere autem se sacerdoti iubetur et offerre pro emundatione
sua, ut, dum offert se sacerdoti, intellegeret sacerdos non legis
ordine, sed gratia dei supra legem esse curatum et, dum mandatur
sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet dominus quia legem non
solueret, sed inpleret, qui secundum legem gradiens supra legem sanare
eos quos remedia legis non sanauerant uideretur. et bene addidit: sicut
praecepit Moyses; lex enim spiritalis est, ideo que uidetur sacrificium
spiritale mandasse.
9 denique addidit: ut sit in testimonium hoc uobis, hoc est: si
deo credatis, si inpietatis lepra discedat, si occultorum cognitor sit
sacerdos, si puri testis adfectus, unde potest ille magis sacerdos
uideri quem occulta non lateant, cui dicitur: tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech?
10
5:18ff. et ecce uiri portantes in lecto hominem qui fuerat
paralyticus et quaerentes eum inferre et ponere ante eum et non
inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt super
tectum et per tegulas summiserunt illum in lecto in medio ante Iesum.
non otiosa huius paralytici nec angusta medicina est, quando dominus et
orasse praemittitur, non utique propter suffragium, sed propter
exemplum; imitandi enim specimen dedit, non inpetrandi ambitum
requisiuit. et conuenientibus ex omni Galilaea et Iudaea et Hierusalem
legis doctoribus inter ceterorum remedia debilium paralytici istius
medicina describitur. primum omnium quod ante diximus unusquisque aeger
petendae precatores salutis debet adhibere, per quos nostrae uitae
conpago resoluta actuum que nostrorum clauda uestigia uerbi caelestis
remedio reformentur. sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum
hominis quamuis exterioris corporis debilitate torpentem ad superiora
erigant. quorum rursus adminiculis et adtollere et humiliare se facilis
ante Iesum locetur dominico uideri dignus aspectu; humilitatem enim
respicit dominus, quia respexit humilitatem ancillae suae.
11
5:20 quorum fidem inquit ut uidit. magnus dominus, qui aliorum
merito ignoscit aliis et dum alios probat aliis relaxat errata. cur aput
te, homo, collega non ualeat, cum aput dominum seruus et interueniendi
meritum et ius habeat inpetrandi? disce qui iudicas ignoscere, disce qui
aeger es inpetrare. si grauium peccatorum diffidis ueniam, adhibe
precatores, adhibe ecclesiam, quae pro te precetur, cuius contemplatione
quod tibi dominus negare possit ignoscit.
12
5:21ff. et quamuis historiae fidem debeamus non omittere, ut uere
paralytici istius corpus credamus esse sanatum, cognosce tamen
interioris hominis sanitatem, cui peccata donantur. quae cum Iudaei
adserunt a solo domino posse concedi, deum utique confitentur suo que
iudicio perfidiam suam produnt, ut opus adstruant, personam negent.
itaque ab ipsis et operis sui dei filius accepit testimonium et uocis
suffragium non requirit; perfidia enim confiteri potest, credere non
potest. itaque testimonium non deest diuinitati, fides deest saluti. nam
et ualidius est ad fidem quod confitentur inuiti et perniciosius ad
culpam quod negant qui suis adsertionibus reuincantur. magna itaque
infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius dei esse donare
peccata, non credat deo peccata donanti. dominus autem saluos uolens
facere peccatores et occultorum cognitione deum se esse demonstrat et
admiratione factorum adiciens: quid est facilius dicere: dimissa sunt
tibi peccata tua aut dicere: surge et ambula? (5:23)
13 quo loco plenam speciem resurrectionis ostendit, qui mentis
uulneribus corporis que sanatis peccata donat animorum, debilitatem
carnis excludit; hoc est enim totum hominem esse curatum. quamuis igitur
magnum sit hominibus peccata dimittere quis enim potest peccata
dimittere nisi solus deus, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi
tribuit potestatem? tamen multo diuinius est resurrectionem donare
corporibus, quandoquidem ipse dominus resurrectio est.
14
5:24 hic lectus qui tolli iubetur quid est aliud nisi quia humanum
iubetur corpus adtolli? ipse est, qui per singulas noctes lauatur a
Dauid, lectus doloris, in quo anima nostra graui conscientiae aegra
cruciatu iacebat. sed si quis secundum christi praecepta se gesserit,
iam non lectus doloris est, sed quietis. miseratione etenim domini
coepit quies esse quod mors erat, qui nobis soporem mortis uertit in
gratiam uoluptatis. nec solum leuare lectum, sed etiam domum suam
repetere, hoc est ad paradisum redire censetur; ea est enim uera domus,
quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. merito ergo
restituitur domus, quoniam uenerat qui nexum fraudis aboleret, ius
reformaret.
15
5:25 nec mora ulla sanitatis interuenit: unum dictorum remediorum
que momentum est. spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem et
diuini operis miracula malunt timere quam credere. nam si credidissent,
non timuissent utique, sed dilexissent; perfecta enim dilectio timorem
excludit foras. et ideo isti, quia non diligebant, calumniabantur.
calumniantibus autem dicit: quid cogitatis mala in cordibus uestris?
quis hoc dicit? sacerdos magnus. lepram uidebat in cordibus Iudaeorum;
ostendit eos peiores esse leproso. ille sacerdoti est se iussus offerre
purgatus, hos sacerdos repudiat, ne alios quoque eorum lepra contaminet.
16
5:27 sequitur mystica euocatio publicani, quem sequi iubet non
corporis gressu, sed mentis adfectu.
itaque ille prius auare de mercedibus, dura de laboribus periculis que
nautarum emolumenta conuertens uerbo uocatus propria derelinquit, qui
rapiebat aliena, ac uile illud sedile destituens toto post dominum
uestigio mentis incedit. conuiuii quoque magni exhibet adparatum; qui
enim domicilio christum recipit interno maximis delectationibus
exuberantium pascitur uoluptatum. itaque dominus libenter ingreditur et
in eius qui crediderit recumbit adfectu.
17
5:30 sed rursus accenditur inuidia perfidorum et futurae poenae
species praefiguratur; epulantibus enim fidelibus et in illo caelorum
recumbentibus regno perfidia ieiuna torquebitur. simul ostenditur
quantum intersit inter aemulos legis et gratiae, quod illi qui legem
sequuntur ieiunae mentis famem patiantur aeternam, qui uero uerbum in
interioribus animae receperunt alimenti caelestis et fontis ubertate
recreati esurire et sitire non possint. et ideo qui animo ieiunabant
murmurabant dicentes:
18 quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
serpentina uox ista est. denique hanc primam uocem serpens emisit dicens
Euae: quid utique deus dixit: nolite manducare ex omni ligno? ergo
patris sui uenena diffundunt qui dicunt: quid utique cum publicanis et
peccatoribus manducat et bibit? vnde dominus cum peccatoribus manducando
etiam cum gentilibus non prohibet nos inire conuiuium dicens: non egent
qui sani sunt medico, sed qui male habent. (5:31)
19 nouum medicamentum nouus magister aduexit. hoc de terra non
pullulauit; inprudens enim omnis creatura huius confectionis. venite
omnes, qui incurristis peccatorum uarias passiones, utimini peregrino
medicamento, quo uenenum serpentis excluditur, quod non solum passionum
abstulit cicatricem, sed etiam causam diri uulneris amputauit. hoc
medicamentum non famem incidit, sed cibum animae subministrat. venit
enim filius hominis manducans et bibens, et dicunt: daemonium habet; et
ideo non est mens nostra ieiuna. ieiunant hi quibus abest christus
bonorum que meritorum copiis egent; at uero cui uirtus sua uoluptate
sufficit, qui sua recipit domo christum conuiuium magnum exhibet, hoc
est bonorum operum spiritale conuiuium, quo diues populus eget, pauper
epulatur. et ideo, inquit, ieiunare non possunt filii sponsi, quamdiu
cum illis est sponsus.
20
5:35 venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus. qui sunt
illi dies, quibus nobis christus aufertur, maxime cum ipse dixerit;
uobis cum ero usque ad consummationem mundi, ipse dixerit: non relinquam
uos orfanos? certum est enim quod si nos relinquat, salui esse
nequeamus. nemo tibi christum potest auferre, nisi te ipse auferas. non
te auferat iactantia tua, non te auferat adrogantia nec tibi de lege
praesumas; non enim uocare iustos uenit, sed peccatores.
21 quomodo igitur dominus iustitias dilexit neque uidit Dauid
iustum derelictum aut quae ista aequitas, si iustus relinquitur,
peccator adsciscitur, nisi intellegas quod eos iustos dicit qui ex lege
praesumant et euangelii gratiam non requirant? nemo autem iustificatur
ex lege, sed redimitur ex gratia. est igitur in lege iustitia, sed non
est per legem iustitia; nam et ipse apostolus, Hebraeus ex Hebraeis,
secundum legem pharisaeus, secundum iustitiam, quae in lege est,
conuersatus sine querella, qui gloriatur ex lege, quae mihi inquit lucra
fuerunt, haec duxi propter christum detrimenta esse, hoc est: abiecit
iustitiam et gloriam legis; iustitia enim legis sine christo uacua est,
quia plenitudo legis christus est. et ideo etsi est in lege iustitia,
non est tamen per legem iustitia. si enim per legem iustitia, ergo
christus gratis mortuus est; mortuus enim christus est, ut inpleret
iustitiam. denique Iohanni dicenti: ego a te debeo baptizari, et tu
uenis ad me? respondit: sine modo; sic enim decet nos inplere omnem
iustitiam. ergo non gratis mortuus, sed pro nobis mortuus est christus,
ut iusti fulgerent sicut sol in regno patris sui.
sed non Iudaei iusti, quibus dicitur: cum uideritis iustos intrare in
regnum caelorum. isti sunt iusti, qui percutientem non repercutiunt, qui
inimicum diligunt. si sic non accipimus, inuenitur contrarium:
22
5:32 non ueni uocare iustos, sed illos non uocat, qui se iustos
dicunt; ignorantes enim deum et suam quaerentes iustitiam statuere
iustitiae dei non sunt subiecti. ergo usurpatores iustitiae non uocantur
ad gratiam; nam si gratia ex paenitentia, utique qui fastidit
paenitentiam abdicat gratiam. isti erunt uulnerati qui se sanctificant,
istis sponsus aufertur, nobis autem non Caiphas, non Pilatus christum
abstulit, nec possumus ieiunare, quia christum habemus et christi carnem
epulamur et sanguinem. quomodo enim uidetur ieiunare qui non esurit,
quomodo uidetur ieiunare qui non sitit? quomodo autem potest sitire qui
bibit christum, cum ipse dixerit: qui biberit de aqua, quam ego dabo ei,
non sitiet in aeternum? denique de animi dictum ieiunio etiam sequentia
declarabunt.
23
5:36 dixit enim similitudinem ad illos: quia nemo conmissuram a
uestimento nouo inmittit in uestimentum uetus. dixerat filios sponsi,
hoc est filios uerbi, qui per lauacri regenerationem in ius diuinae
generationis adsumti sunt, quamdiu cum illis sponsus est, ieiunare non
posse. non utique hoc ieiunium relegatur, quo conficitur caro et
corporalis luxuria castigatur; hoc enim ieiunium nos conmendat deo. nam
quemadmodum discipulos ieiunare prohiberet, cum ipse dominus ieiunaret,
cum postremo diceret nequissimos spiritus non nisi ieiuniis et
orationibus solere superari? denique etiam hoc loco ieiunium uestimentum
adpellauit uetus, quod exuendum apostolus aestimauit dicens: exspoliate
uos ueterem hominem cum actibus eius, ut induamus eum qui baptismatis
sanctificatione renouatur. in eandem igitur formam series conuenit
praeceptorum, ne actus ueteris et noui hominis misceamus, cum ille
corporalis exterior opera carnis operetur et hic interior qui renascitur
non uersicolorem speciem ueterum nouorum que debeat habere gestorum,
sed concolor christi illum studio mentis imitari, cui renatus est in
lauacro. absint igitur decolora mentis uelamina, quae displicent sponso;
displicet enim ei qui uestem non habuerit nuptialem. sponso autem quid
potest placere nisi pax animi, puritas cordis, caritas mentis?
24 bonus sponsus dominus Iesus; hic nouo partu naturam initiauit,
huic desponsata corruptelis carnis absoluitur. non filios mortales
requirit non Euae delectatur doloribus, non uirum obnoxium culpae, non
hereditatem condemnati patris. vidit enim carnis ulcera quam ante
concupiscebat, aduertit non esse pulchritudinem ueram, quae habeat
uitiorum deformitatem. et ideo quid tibi cum tali sponso, femina?
require diligenter et in omni corpore inuenies cicatricem. cognosce
alium magis sponsum, qui circumdatur luce, cuius species non potest
interire. hunc tolle in animum tuum, consecra in templo tuo, tolle in
corpore tuo, sicut scriptum est: tollite deum in corpore uestro. huius
thalamos ingredere nouos, huius spectato peregrinum decorem, hunc indue,
hunc uide ad dexteram patris et gaude quia talem habes sponsum. hic te
uestiet benedictionem, ne qua noceat scissura peccati.
25 seruemus igitur uestem, quam nos sacro dominus emergentes
fonte uestiuit. cito scinditur uestis, si facta non congruant; cito
tineis carnis adteritur et ueteris hominis errore maculatur. ergo hic
noua ueteribus copulare, in apostolo autem etiam nouis uetera
superuestire prohibemur, sed exuere uetus, nouum sumere, ut exspoliati,
non nudi inueniamur. exspoliamur enim meliora sumturi, nudamur autem,
cum indumentum nobis aliena fraude detrahitur, non nostra uoluntate
deponitur.
26
5:37 et nemo mittit uinum nouum in utres ueteres.
fragilitas humanae condicionis aperitur, cum corpora nostra exuuiis
defunctorum animalium conparantur. atque utinam bonorum utrium usum
possimus inplere, ut sacramentum quod accepimus reseruemus! leuat
iniuriam industria, si renouatis utribus noua uina credantur. et ideo
utres hos plenos semper seruare debemus; uacuos enim cito tinea et
aerugo consumit, gratia seruat inpletos.
27
5:27ff. pulchre autem operi huic talia praecepta conueniunt; sextum
est enim opus, quo leuis noua quadam forma figuratur. sexto autem die
factus est homo; sexto igitur christi opere reformatur iam non uetus,
sed noua creatura et quaedam forma peregrina. et ideo tamquam noua
creatura conuiuium christo exhibet, eo quod et in ipso christus
delectaretur et ipse partem delectationis mereretur habere cum christo.
ad hunc igitur informandum praecepta dat dominus; sequebatur enim iam
laetus, alacer et exsultans dicens: iam non publicanum gero, iam non
porto leuin. exui leuin, postquam christum indui. odi genus meum, fugio
uitam meam; solum te sequor, domine Iesu, qui sanas uulnera mea. quis
enim me separat a caritate dei, quae in te est? tribulatio an angustia,
an famis? ligatus sum fide clauis quibusdam et bonis conpedibus
caritatis innexus sum. omne mandatum tuum sicut cauterium impressum
tenebo. etsi urit cauterium mandati, tamen putrefacta carnis exurit, ne
ad uiuum serpat contagio. etsi mordet medicamentum, tamen uitium ulceris
tollit. aufer igitur, domine Iesu, potenti machaera tua meorum
putredines peccatorum. dum habes ligatum caritatis uinculis, seca
quodcumque uitiosum est. veni cito incidens occultas et latentes uarias
passiones, aperito uulnus, ne noxius serpat umor. emunda omne quod
faetidum est peregrino lauacro. audite me, terreni homines, qui peccatis
uestris cogitationes ebrias geritis. et ego leuis talibus eram
passionibus sauciatus. inueni medicum, qui in caelo habitat et in terris
spargit medicamenta. hic solus potest sanare uulnera mea, qui sua
nescit, hic auferre cordis dolorem, pallorem animae, qui nouit occulta.
28
6:1 factum est autem in sabbato secundoprimo, cum transiret per
seminata, uellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes
eas manibus suis. non solum conprehensione uerborum, sed etiam usu ipso
specie que gestorum incipit hominem dominus Iesus ueteris obseruatione
legis exuere nouo que indumento uestire gratiae. itaque eum iam in
sabbato per seminata transducit, hoc est admouet fructuosis. quid sibi
sabbatum uelit, quid seges, quid spicae, non mediocre mysterium est.
ager enim est omnis hic mundus, agri seges in satione humani generis
fecunditas numerosa sanctorum, spicae agri fructus ecclesiae, quos
operibus discutientes suis apostoli pascebantur nostro se alentes
profectu.
29 stabat igitur iam seges fecunda uirtutum pullulantibus spicis,
quibus nostri fructus meriti conparatur; aeque enim aut imbre
marcescunt aut sole torrentur aut pluuiis umescunt aut tempestatibus
eliduntur aut a messoribus intra horreorum felicium receptacula
reconduntur. receperat ergo terra iam dei uerbum et caelesti semine
satus diuites fetus ager almus effuderat. esuribant discipuli salutem
hominum et tamquam folliculis corporum mentium fructus ad fidei lucem
praeclaris operum suorum miraculis eruebant.
sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere, christus autem nouae gratiae
munere designabat otium legis opus gratiae.
30 nec sine mysterio hoc ab euangelista, secundum Matthaeum et
Marcum sabbata pure posita puto, quia sabbata perpetuae feriae sunt
resurrectionis aeternae. vel in hoc igitur saeculo feriatis ac
uacantibus superstitionibus Iudaeorum uel in futurum ferias ipsi
perpetua sollemnitate celebrantes quae bona sunt terrae manducabimus
iuxta quod scriptum est: illi manducabunt, uox uero esurietis.
31 mire tamen secundum Lucam secundoprimum, non primosecundum
sabbatum dixit deuteropr�ton~g enim scriptum est praeferri enim debuit
quod praecellit. secundum ideo, quia primum ante ex lege praecessit, in
quo etiam poena praescripta est, si quis operetur; primum autem ideo,
quia sabbatum illud ex lege solutum est, quod erat primum, et hoc primum
factum est, quod secundo est constitutum. nam et cum operari sabbato
liceat et operantis nulla sit poena, sabbati utique ex lege, cuius uis
soluta est, nec nomen haerebat, sed tamen fuerit illud primum ordine,
hoc primum munere, nec ideo minus hoc, quia secundum. nam et Adam primus
nec conparandus secundo Adam; primus enim Adam in animam uiuentem,
nouissimus Adam in spiritum uiuificantem; et: primus homo de terra
terrenus, secundus homo de caelo caelestis. praelatus utique secundus
primo; ille enim causa mortis, hic uitae. sic et secundoprimum sabbatum
dicitur, secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam;
melius est enim sabbatum, quo inpunitas datur quam quo poena
praescribitur. prima lex, secundum euangelium, inferior tamen formido
quam gratia. aut forte et primum hic in praedestinatione consilii et
secundum in sanctione decreti.
32
6:3ff. bene autem dominus in lege typum futuri hoc quoque demonstrat
loco et defensores legis arguit nescire quae legis sunt exemplum
adferens quod Dauid, cum esuriret ipse cum sociis, intrauit in domum dei
et panes propositionis sumsit et manducauit et dedit his qui cum ipso
erant. magnum et uere exemplum propheticum, quo primum non inania legis,
sed solida utilitatis nobis sequenda produntur, deinde quia Dauid cum
sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in lege christus est
qui cum apostolis principem mundi lateret.
33 quomodo autem ille obseruator legis atque defensor panes et
ipse manducauit et dedit his qui se cum erant, quos non licebat
manducare nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam demonstraret
figuram sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum, siue quod
omnes uitam sacerdotalem debemus imitari siue quia omnes filii
ecclesiae sacerdotes sunt? vnguimur enim in sacerdotium sanctum
offerentes nosmet ipsos deo hostias spiritales.
34 legi igitur iam superfluit doctrina christi nec legem soluit,
sed inplet, quia nec sabbatum soluit. si enim sabbatum propter hominem
factum est, utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem, qui
diu fuerat terrae fructibus abdicatus, ueteris famis uitare ieiunia, non
utique lex soluitur, sed inpletur. quomodo igitur domino ad crimen
obicitur, quod in seruo pro crimine non tenetur?
35 quid autem euidentius hac figura, quae per totam currit
historiam? intrauit Dauid in domum Abimelech sacerdotis; sed nec
periculo mortis proposito hospitem recusat, declinat exulem sancti
animus sacerdotis. tanta hospitalitatis est gratia, ut libenter in nos
aliena pericula transferamus.
36 verum hoc in historia morale, in mysterio propheticum est,
quod nec praesumto futurae mortis exitio uerum illum Dauid hospitio suae
mentis religiosi excluderent sacerdotes. nec solum in cuiusque domo
uatis repperturus docetur christus hospitium, sed etiam per figuram
nequitiae spiritalis manubias et arma sumturus; nam qui christum recipit
hospitio intellegibilem illum Golian spoliat suis telis.
37 uero euidentius quam quod in Abimelech domo quinque panes
petiit Dauid, unum accepit demonstrante typo quod iam non quinque
libris, sed christi corpore cibus fidelibus pararetur, ut christus
corpus adsumeret, ne quis de fidelibus esuriret? nec Doec figura uacat,
qui erat custos mulorum, eo quod nemo alius nisi infructuosi gregis
custos Iudae typum proditoris inpleret.
38 iam illud quod Dauid receptione omnem Abimelech domum praeter
Abiathar principem tunc temporis sacerdotum Saul persecutus est ostendit
prophetia nobis quod nemo possit nocere uero principi sacerdotum, qui
solus est christus.
39
6:7 hinc ad alia progreditur dominus Iesus. nam qui totum hominem
saluum facere disposuerat per singula membra currebat, ut uere diceret:
mihi irascimini, qui totum hominem saluum feci in sabbato? itaque hoc
loco manum illam, quam extendit Adam et interdictae arboris poma
decerpsit, sucis bonorum factorum salutaribus inrigauit, ut quae crimine
aruerat bonis operibus sanaretur. in quo Iudaeos redarguit christus,
qui malis interpretationibus legis praecepta uiolarent, aestimantes
sabbato etiam a bonis operibus feriandum, cum lex in praesentibus formam
praefigurauerit futurorum, in quibus utique malorum feriae uenturae
sunt, non bonorum.
nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis
actus est in dei laude requiescere.
40
6:10 audisti igitur domini uerba dicentis: extende manum tuam.
communis ista generalis que medicina est. et tu qui putas manum habere
te sanam, caue ne auaritia, caue ne sacrilegio contrahatur. extende
saepius eam, extende ad illum pauperem qui te obsecrat, extende ut
proximum iuues, ut uiduae praesidium feras, eripias iniuriae quem uides
iniustae contumeliae subiacere, extende ad deum pro peccatis tuis. sic
manus extenditur, sic sanatur. sic Hieroboam manum cum idolis
sacrificaret contraxit, cum deum rogaret extendit.
41
6:12 factum est autem in illis diebus, exiit in monte orare et erat
pernoctans in oratione dei. non omnis qui orat ascendit in montem est
enim oratio quae peccatum facit sed qui bene orat, a terrenis ad
superiora progrediens uerticem curae sublimis ascendit. at ille non
ascendit in montem qui de saeculi diuitiis aut de honore sollicitus est,
non ascendit in montem qui fundi ius optat alieni. ascendit ille qui
deum quaerit, ascendit ille qui cursus sui dominica adiumenta deposcit.
omnes magni, omnes sublimes montem ascendunt; non enim cuicumque
propheta dicit: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sion, exalta
in uirtute uocem tuam qui euangelizas Hierusalem. non uestigiis
corporalibus, sed factis sublimioribus in hunc montem ascendas. sequere
christum, ut ipse esse mons possis; montes enim in circuitu eius. quaere
in euangelio: inuenies solos cum domino montem ascendisse discipulos.
42 orat ergo dominus non ut pro se obsecret, sed ut pro me
inpetret; nam etsi omnia posuerit pater in potestate filii, filius tamen
ut formam hominis inpleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis
quia aduocatus est noster. noli insidiatrices aperire aures, ut putes
filium quasi infirmum rogare, rogare ut inpetret quod inplere non possit
potestatis auctor. oboedientiae magister ad praecepta uirtutis suo nos
informat exemplo. aduocatum inquit habemus aput patrem. si aduocatus
est, debet pro meis interuenire peccatis. non ergo quasi infirmus, sed
quasi pius obsecrat. vis scire quam omnia quae uelit possit? et
aduocatus et iudex est. in altero pietatis officium, in altero insigne
est potestatis.
43
6:12 et erat inquit pernoctans in oratione dei. species tibi
datur, forma praescribitur quam debeas aemulari. quid enim te pro salute
tua facere oportet, quando pro te christus in oratione pernoctat? quid
te facere conuenit, cum uis aliquod officium pietatis adoriri, quando
christus missurus apostolos orauit prius et solus orauit? nec umquam
alibi, si non fallor, orasse cum apostolis repperitur: ubique solus
obsecrat; dei enim consilium humana uota non capiunt, nec quisquam
interiorum potest esse particeps christo. vis scire quam mihi, non sibi
orauerit?
44
6:13 vocauit inquit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis,
quos ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores
fidei destinaret. simul aduerte caeleste consilium; non sapientes
aliquos, non diuites, non nobiles, sed piscatores et publicanos quos
dirigeret elegit, ne traduxisse prudentia, ne redemisse diuitiis, ne
potentiae nobilitatis que auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam
uiderentur.
vt ueritatis ratio, non disputationis gratia praeualeret.
45
6:16 eligitur et Iudas, non per inprudentiam, sed per prouidentiam.
quanta est ueritas, quam nec aduersarius minister infirmat! quanta
moralitas domini, qui periclitari magis aput nos iudicium suum quam
adfectum maluit! susceperat enim hominis fragilitatem et ideo nec has
partes recusauit infirmitatis humanae. voluit deseri, uoluit prodi,
uoluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio desertus, a socio proditus,
moderate feras tuum errasse iudicium, perisse beneficium.
46
6:17 et descendit inquit cum illis et stetit in loco pede plano.
aduerte omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat et descendat
ad turbas; quomodo enim turba nisi in humili christum uideret? non
sequitur ad excelsa, non ascendit ad sublimia. denique ubi descendit,
inuenit infirmos; in excelsis enim infirmi esse non possunt. sic etiam
Matthaeus docet in inferioribus debiles esse sanatos; prius enim
unusquisque sanatus est, ut paulatim uirtutibus procedentibus ascendere
posset ad montem. et ideo unumquemque in inferioribus sanat, hoc est a
libidine reuocat, iniuriam caecitatis auertit, ad uulnera nostra
descendit, ut usu quodam et copia sui naturae conpotes nos faciat esse
caelestis. et sanabat hos quidem, sed in inferioribus relinquebat.
47 videns autem turbas, ut legisti, ascendit in montem. et cum
sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius. euangelizaturus enim et
benedictionum de thesauro diuinitatis promturus oracula incipit esse
sublimior. hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos eleuauit. sic
enim etiam, cum Lazarum suscitaret, infremuit in spiritu, sic etiam
caput leuauit, cum mulieri adulterae peccata donaret. quid est enim
leuare oculos nisi interius lumen aperire?
48 denique sanctus Matthaeus aperuit inquit os suum, thesauros
scilicet sapientiae et scientiae dei; reclusis adytis templi sui, ora
reserauit. ergo et tu aperi os tuum, sed prius ut aperiatur inplora. si
enim Paulus in apertionem oris sui inplorat auxilium, multo magis
inplorare te conuenit. ostendit etiam tibi clauem scientiae, qua os
aperire tuum debeas, dicens propheta: aperi os tuum uerbo dei. verbum
dei clauis tui oris est; clauis scientiae oris tui clauis est, qua
laxatis silentii catenis inperitiae claustra reserantur.
49
6:20-22 beati pauperes spiritu, quia uestrum est regnum dei. beati
qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. beati, qui nunc fletis,
quia ridebitis, beati eritis, cum uos oderint homines. quattuor tantum
beatitudines sanctus Lucas dominicas posuit, octo uero sanctus
Matthaeus. sed in istis octo illae quattuor sunt et in his quattuor
illae octo.
50 hic enim quattuor uelut uirtutes amplexus est cardinales, ille
in illis octo mysticum numerum reserauit. pro octaua enim multi
scribuntur psalmi, et mandatum accipis octo illis partem dare fortasse
benedictionibus; sicut enim spei nostrae octaua perfectio est, ita
octaua summa uirtutum est. sed prius quae sunt ampliora uideamus.
beati inquit pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
51 primam benedictionem hanc uterque euangelista posuit. ordine
enim prima est et parens quaedam generatio que uirtutum, quia qui
contemserit saecularia ipse merebitur sempiterna; nec potest quisquam
meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus
emergendi non habet facultatem. secunda benedictio: beati inquit mites.
tertia: beati qui lugent. quarta: beati qui esuriunt. quinta: beati
misericordes. sexta: beati mundo corde. septima: beati pacifici. et bene
septima, quoniam eo die ab omnibus mundi operibus requieuit deus; dies
enim quietis et pacis est. octaua: beati qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam.
52 veni, domine Iesu, doce nos ordinem beatitudinum tuarum; neque
enim sine ordine dixisti primo beatos pauperes spiritu, secundo beatos
mites et tertio beatos qui lugent. etiamsi cognosco aliquid, tamen ex
parte cognosco. si enim Paulus ex parte cognouit, quantum ego possum
cognoscere, qui Paulo quantum uita tantum etiam uerbo inferior sum? vita
enim uerbum exigit et adquirit, sermo autem sine uita non dei sermo.
quanto me sapientior Paulus! ille gloriatur in periculis, ego glorior in
successibus; ille gloriatur, quia reuelationibus non extollitur, ego,
si quae reuelationes mihi contingerent, gloriarer. sed tamen potest deus
de lapidibus homines suscitare et uerbum proferre de clausis, uocem
elicere de mutis. quodsi asinae oculos aperuit, ut uideret angelum,
potens est et nobis quoque aperire oculos, ut possimus dei uidere
mysterium.
53 beati inquit pauperes. non omnes beati pauperes; paupertas
enim media est. possunt et boni esse et mali pauperes, nisi forte ille
intellegendus pauper beatus, quem propheta descripsit dicens quia melior
pauper iustus quam diues mendax. beatus pauper qui clamauit, et dominus
exaudiuit eum, pauper a crimine, pauper a uitiis, pauper in quo mundi
princeps nihil inuenit, pauper illius aemulus pauperis, qui cum diues
esset, propter nos pauper factus est. vnde plene Matthaeus aperuit
dicens: beati pauperes spiritu; pauper enim spiritu non inflatur, non
extollitur mente carnis suae.
54 prima ergo ista benedictio est, cum deposuero omne peccatum et
exuero omnem malitiam et simplicitate contentus fuero, inops malorum.
superest ut mores meos temperem. quid enim mihi prodest carere
saecularibus, nisi fuero mitis atque mansuetus? nam qui sequitur uiam
rectam sequitur utique illum qui ait: discite a me quia mitis sum et
humilis corde. depone igitur quae inproba sunt, egeto uitiis secundum
bonam paupertatem, mitiga adfectum tuum, ut non irascaris aut certe
iratus ne peccaueris iuxta quod scriptum est: irascimini et nolite
peccare. praeclarum est enim motum temperare consilio nec minoris
uirtutis ducitur cohibere iracundiam indignationem que conpescere quam
omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur.
55 cum hoc feceris, memento quia peccator es et lugeto peccata
tua, lugeto delicta et bene tertia benedictio est peccata deflentis,
quia trinitas est quae peccata condonat.
ablue igitur te lacrimis tuis, laua fletibus. si tu ipse te fleueris,
alius te non flebit; nam si Saul deflesset peccata sua, Samuhel eum non
defleuisset. habet unusquisque quos fleat mortuos suos. mortui sumus,
quando peccamus, quando inplemur ossibus mortuorum. mortuus est sermo
malus, qui exit ex ore. exit enim de sepulchro malo; sepulchrum enim
patens est guttur eorum. ideo dicit apostolus: imitatores mei estote.
vult nos delictorum meminisse nostrorum. Paulus non habebat quod
lugeret, ex quo in christum credidit, et tamen priora deflebat dicens
quia non sum dignus uocari apostolus, quia persequutus sum ecclesiam
dei. ille igitur peccator ante fidem, nos uero adhuc peccamus post
fidem. qui peccator est defleat se et arguat se, ut fiat iustus; iustus
enim accusator est sui.
56 ordinem igitur persequamur, quia scriptum est: ordinate in me
caritatem. deposui peccatum temperaui mores, delicta defleui, esurire
incipio et esurire iustitiam; aeger enim cum in graui morbo est, non
esurit, quia aegritudinis dolor excludit famem. sed quae ista famis
iustitiae? qui sunt isti panes, quos esurit iustus? ne forte panes illi,
de quibus dictum est: iuuenis fui et senui, et non uidi iustum
derelictum nec semen eius quaerens panem? qui esurit utique uirium
quaerit augmentum. quod autem maius uirtutis incrementum quam norma
iustitiae?
57 post hos beati inquit misericordes; iustitiam enim sequitur
misericordia. vnde dictum est: dispersit, dedit pauperibus, iustitia
eius manet in aeternum. sed etiam qui misericordiam defert mercedem
amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus
est fructus. emunda igitur interiora tuae mentis et, si diligenter
pectoris tui secreta mundaueris, conpatere his qui inpugnantur et
intellege quanti hominum, quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant.
58 sed nisi tu prius interiora tua uacuefeceris ab omni labe
peccati, ne dissensiones contentiones que ex adfectu tuo prodeant, non
potes aliis ferre medicinam. a te igitur pacem incipe, ut, cum fueris
ipse pacificus, pacem aliis feras. quomodo enim potes aliorum corda
mundare, nisi tuum ante mundaueris? profuisti igitur aliis, tulisti
auxilium pluribus: festina. contende ad finem.
59 multi cum essent exitus uitae, unus domino conpetebat; nam
quod natum erat secundum carnem oportebat secundum carnem et mori.
elegit passionem, ut moreretur pro nobis, et tu dic de omnibus quae
retribuit tibi: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo, hoc
est passionem. vnde etiam illis, qui ad dextram uel sinistram sedere
cupiebant, ait: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum? vsque
ad finem te ducit, usque ad martyrium prosequitur et constituit
beatitudinum palmam.
60 vide igitur ordinem. oportet te pauperem fieri spiritu;
humilitas enim spiritus diuitiae uirtutum sunt. nisi pauper fueris,
mitis esse non poteris. qui mitis est potest lugere praesentia, qui
inferiora luget potest desiderare meliora, qui superiora quaerit
inferiora deuitat, ut et ipse a superioribus adiuuetur, qui miseretur
cor suum mundat. quid est enim mundare animum nisi sordem mortis
abolere? elemosyna enim morte liberat, patientia uero perfectae est
caritatis. qui autem patitur persecutionem in ultimo certamine
constitutus probatur aduersis, ut cum legitime certauerit coronetur. hos
quidam gradus uolunt esse uirtutum, per quos ab ultimis ad superiora
possimus ascendere.
61 denique sicut incrementa uirtutum ita etiam incrementa sunt
praemiorum; plus est enim dei esse filium quam possidere terram et
consolationem mereri, sed quia et primum praemium regnum caelorum est et
ultimum praemium regnum caelorum est, numquid aequale praemium
incipientibus atque perfectis est? ne forte mystice docemur quia est
primum regnum caelorum illud apostolicum: dissolui et cum christo esse?
habes primum regnum, quando sancti rapiuntur in nubibus obuiam christo
in aera; multi enim dormientium surgent, isti in uitam aeternam, illi in
obprobrium. primum ergo regnum caelorum sanctis propositum est in
absolutione corporis, secundum regnum caelorum est post resurrectionem
esse cum christo. cum fueris in regno caelorum, tunc processus est
mansionum. etsi unum regnum, diuersa tamen merita sunt in regno
caelorum. post resurrectionem terram tuam incipies possidere absolutus a
morte. ille enim cui dicitur: terra es et in terram ibis non possidet
terram suam; non enim potest esse possessor qui non capit fructum.
absolutus igitur per dominicam crucem, si tamen intra iugum domini
fueris inuentus, consolationem in ipsa possessione repperies.
consolationem sequitur delectatio, delectationem diuina miseratio. quem
autem miseratur dominus et uocat. qui uocatur uidet uocantem, qui deum
uiderit in ius diuinae generationis adsumitur. tunc demum quasi dei
filius caelestis regni diuitiis delectatur. ille igitur incipit, hic
repletur. nam et intra hoc saeculum multi in imperio Romano sunt, sed
maiorem imperii gratiam qui propiores imperatori sunt consequuntur.
62 nunc dicamus quemadmodum in quattuor benedictionibus sanctus
Lucas benedictiones sit octo conplexus. et quidem scimus uirtutes esse
quattuor cardinales, temperantiam iustitiam prudentiam fortitudinem. qui
pauper est spiritu auarus non est, qui flet non superbit, sed mitis est
et pacatus, qui luget humiliatur, qui iustus est non negat quod scit ad
usum omnibus communiter datum, qui miseretur largitur de suo, qui suum
donat non quaerit alienum nec dolum proximo struit.
63 conexae igitur sibi sunt concatenatae que uirtutes, ut qui
unam habet plures habere uideatur, et sanctis una conpetit uirtus, sed
eius quae fuerit uberior uberius est praemium. quanta hospitalitas in
Abraham, quanta humilitas, quanta sanctitas, ut fratris filium ab hoste
seruaret, et quanta abstinentia, ut nihil de praeda quaereret! sed quia
fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. ergo unicuique
plura praemia, quia plura incentiua uirtutum, sed quod in aliquo merito
copiosius hoc etiam in praemio redundantius.
64
6:20 beati ergo pauperes spiritu. habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, inlecebrosa non quaerit.
65
6:21 beati qui esuriunt et sitiunt; qui enim esurit esurienti
conpatitur, conpatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia
eius manet in aeternum. vnde in Matthaeo sitim et famem intellegimus
spiritalem, qua cibus iustitiae desideratur aut potus, quia uirtus quasi
materia quaedam uirtutum est, ut iustus aequalem se inferioribus
praestet, dolum excludat, ueritatem requirat.
66
6:21 beati qui nunc fletis, quia ridebitis. habes prudentiam, cuius
est flere occidua et ea quae aeterna sunt quaerere, lugere saecularia
quae se ipsa conpugnent, deum pacis inquirere qui stulta mundi elegit,
ut confundat sapientes, et qui ea quae non sunt destruat, ut quae sunt
possit adipisci.
67
6:22 beati eritis, cum uos oderint homines. habes fortitudinem, sed
eam quae non odium mereatur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex
fide; sic enim ad passionis peruenitur coronam, si gratiam hominum
neglegas, diuinam sequaris. denique ut scias consummationem esse
fortitudinis passionem, secundum haec inquit faciebant prophetis patres
eorum, quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt.
est etiam fortitudinis iram uincere indignationem que cohibere, ac per
hoc fortitudo animum iuxta corpus que confirmat nec perturbari sinit
timore aliquo uel dolore, quibus uelut prauis interpretibus plerumque
percellimur.
68 ergo temperantia cordis habet animi que munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo.
69 vae uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram! licet
in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen
sunt etiam incentiua uirtutum. quamquam uirtus subsidia non requirat et
conmendatior sit conlatio pauperis quam diuitis liberalitas, tamen non
eos qui habeant diuitias, sed eos qui uti his nesciant sententiae
caelestis auctoritate condemnat. nam ut ille pauper laudabilior, qui
promto largitur adfectu nec repagulis inpendentis egestatis inhibetur
inopem que se non putat qui habet quod naturae satis est, ita hic
criminosior diues, qui uel de eo referre gratiam deo debuit quod accepit
nec censum ad conmunem usum datum sine usu abdere defossis que terrae
incubare thesauris. non census igitur, sed adfectus in crimine est. et
quamquam tota aetate custodiae miserabilis sollicitas auara mens tendat
excubias, quo nulla poena grauior est, successorum profutura conpendiis
anxio timore seruare, tamen quoniam auaritiae studia et desideria
congerendi inani quadam uoluptate pascuntur, qui consolationem uitae
praesentis habuerunt remunerationem perpetuae perdiderunt.
70 possumus hic tamen diuitem intellegere populum Iudaeorum uel
haereticos uel certe mundi philosophos, qui ubertate uerborum et quodam
ambitiosae facundiae patrimonio delectati simplicitatem uerae fidei
supergressi thesauros inutiles condiderunt. nonne tibi uidetur
haereticus aliqui, cum audis eum de generatione domini iuxta usum
saeculi disputantem, diues in uerbis pauper in uiribus? qui putat se in
hoc tempore locupletes habere diuitias, sed in futuro egestatem suae
fidei recognoscet cibum que perfidiae, quem praesenti aetate
eructuauerit, aeterno fidei conmaceratus ieiunio causam tanti sciet esse
supplicii. erit que tempus, ut risus suos lugeant qui dicta nostra nunc
rident. quibus bene dicitur:
71
6:26 uae cum bene uobis dixerint omnes homines! nonne tibi uidetur
his dicere qui dudum in ariminensi concilio perfidae praeuaricationis
auctores, dum imperatoris gratiam secuntur, dei gratiam perdiderunt? qui
cum placere potentibus aucupantur, maledicto se perpetuo subdidere.
72 ergo sanctus Matthaeus praemiis ad uirtutem et fidem populos
prouocauit, hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum
denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum caelestium
enumeratione progressus ad benedictionum locum serius uenit, ut populos
diuinorum miraculis roboratos ultra legis tramitem uirtutum progredi
uestigiis edoceret. fuerit cauendum illic, ubi adhuc infirmae plebis
corda nutabant; hic tubae clangore excitanda uirtus fuit. docet hoc
libri huius quae in proemiis et quae in processu sermonis aperitur
oratio. illic qui infirmi sunt adhuc quodam legis lacte potantur et ideo
per legis tramitem ducuntur ad gratiam audiunt quae legis sunt, ut
ultra legem legem sequendo procedant hic ecclesia fundatior non lacte
inbuitur, sed cibo uescitur; cibus enim ualidior est caritas. denique
inter tria maxima, spem fidem caritatem, maior est caritas.
73
6:27 ordinatur igitur caritas, cum dicitur: diligite inimicos
uestros, ut conpleatur illud ecclesiae, quod ante iam dictum est:
ordinate in me caritatem; ordinatur enim caritas, cum caritatis
praecepta formantur. vide quam ab altioribus coeperit et legem post
benedictionis euangelicae terga reiecerit. lex uicissitudinem imperat
ultionis, euangelium inimicitiis caritatem, benignitatem odiis, uota
maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam
remunerationis inpertit. quanto athleta perfectior, qui non sentit
iniuriam!
74
6:31 et ne uideatur dominus legem dissoluere, in beneficiis uicem
seruat, quam neglegit in iniuriis.
sed tamen dicendo: prout uultis ut faciant uobis homines facite illis
similiter uicissitudo ipsa cumulatior est quando uotis actus aequatur.
nescit enim uirtus mensuram gratiae nec contenta referre quod acceperit
uult cumulare quod sumserit, ne inferior sit beneficio, licet aequetur
officio. non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia
pensantur, cum in beneficio pari prior sit qui prior coepit; beneficus
enim est qui gratiam coeperit, debitor qui rettulerit. aliud itaque
beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non
soluit gratiam manet que gratiae debitor, etsi iam non sit pecuniae. cur
gratiam referendo putemus posse uacuari, cuius relatio acceptae magis
est testimonium quam solutae?
75 bono itaque exemplo inbuitur Christianus, ut non contentus
iure naturae gratiam eius requirat. si enim conmune est omnibus, etiam
peccatoribus redamare, cui genus professionis excelsius, studium quoque
debet esse uirtutis uberius, ut diligat etiam non amantes. nam etsi
nulla merita diligendi usum amoris excludant, non tamen uirtutis
excluserint. sicut enim in eo qui te diligit pudet gratiam non referre
et gratiae amore referendae amor tibi eius inolescit quem antea non
amabas, ita etiam in eo qui non amat debes amare uirtutem, ut dum
uirtutem amas, incipias eum amare quem non amabas, cum rara et caduca
remuneratio sit amantis, sempiterna uirtutis.
76
6:29 quid autem tam mirum quam percutienti maxillam praebere
alteram? nonne omnis indignantis frangitur inpetus, ira sedatur? nonne
fit per patientiam, ut sua amplius paenitentia reuerberes uerberantem?
ita erit ut et iniuriam repellas et gratiam quaeras. ac saepe maximae
causae amoris exsistunt, cum patientia insolentiae, gratia refertur
iniuriae. equidem ut audire me memini, uel hoc solo pressum philosophiae
supercilium putamus, quod in tres partes illa sibi uidetur diuisisse
iustitiam, unam in deum, quae pietas uocatur, alteram in parentes uel
reliquum humanum genus, tertiam in mortuos, ut his exsequiarum iusta
soluantur. at uero dominus Iesus legis oraculum ac philosophiae
fastigium supergressus in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit
officium. etenim si hostis, qui te cum bello armis que certauerit,
depositis armis misericordiam suae salutis adipiscitur id que plerumque
uel contemplatione naturae uel ipsius belli iure defertur, ut subiectis
uita tribuatur, quanto amplius meliore religionis contuitu deferendum
est! nam cum proeliatorem adpetitae salutis causa non moueat, quid debet
militem pacis?
77 itaque illud apostolicum quia caritas patiens est, benigna
est, non aemulatur, non inflatur in his praeceptis consummatum uidemus.
si patiens est, debet patientiam uerberanti; si benigna est, non debet
respondere maledictis; si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere
diripienti; si non aemulatur, odisse non debet inimicum. et tamen
apostolicis diuinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare
quam cedere, plus est amare inimicos quam non aemulari. quae omnia
dominus et dixit et fecit. qui cum malediceretur, non remaledixit, cum
percuteretur, non repercussit, cum dispoliaretur, non restitit, cum
crucifigeretur, ipsis persecutoribus ueniam postulauit dicens: pater,
dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt. criminatores suos
excusabat a crimine.
78
6:35 illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat. et
tamen quoniam studia ipsa uirtutum sine remuneratione torpescunt, et
exemplum nobis attulit et mercedem spopondit e caelo filios dei futuros
pollicens qui fuerint imitatores eius. qui enim festinat ad praemium
fastidire non debet exemplum, quia quanto praecellentius praemium tanto
inpensius officium. quanta autem misericordiae merces, quae in ius
diuinae adoptionis adsciscitur! sequere igitur misericordiam, ut
merearis gratiam.
79
6:36 late patet benignitas dei; super ingratos pluit, malis fecunda
non negat terra prouentus, idem mundi sol sacrilegos religiosos que
pariter inluminat. aut ut mystice ista pendamus, propheticis populum
Iudaeorum dominus pluuiis inrigauit et solis aeterni refulsit radiis
etiam non merentibus, sed quoniam illi mundano rore maduerunt, ecclesia
dei ad caeleste lumen adsciscitur, ita tamen ut illis quoque
misericordiae, si credant, praerogatiua seruetur.
80
6:37 addidit non temere iudicandum, ne cum sis tui conscius ipse delicti, in alterum cogaris ferre sententiam.
81
6:44 magna etiam disciplina uirtutis, ut de infructuosis fructuosa
non quaeras nec de incultis prouentum fecunditatis exspectes. vnicuique
enim sua cultura dat fructus: in spinis istius mundi ficus illa non
potest repperiri, quae quia fecundis fructibus melior est, bene species
ei resurrectionis aptatur, uel quia, ut legisti, ficus dederunt grossos
suos, quod inmaturus et inutilis et caducus in synagoga fructus ante
praecessit, uel quia inmatura uita nostra est in corpore, matura in
resurrectione. et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines
abdicare, quae mordeant animum mentem que adurant, ut maturos fructus
culturae diligentis possimus adipisci. quod in incultis istius mundi
repperire non possumus, quia non legunt de spinis ficus neque de
tribulis uindemiant uuam. alterum ad mundum et resurrectionem, alterum
ad animam et corpus refertur, uel quia nemo peccatis fructum adquirit
animae suae, quae sicut uua proxima terris corrumpitur, in superioribus
maturatur, uel quia nemo potest damnationem carnis euadere nisi quem
christus redemerit, qui sicut uua pependit in ligno. procul igitur ab
illa carne, quae damnato homini tribulos generare praecepta est, leuemus
oculos spiritales, tendamus manus, ut christum uindemiare possimus.
82
6:48 omnium autem fundamentum docet esse uirtutum oboedientiam
caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra non profluuio
uoluptatum, non nequitiae spiritalis incursu, non imbre mundano, non
haereticorum possit nebulosis disputationibus conmoueri.
83
7:1 pulchre autem ubi praecepta compleuit, formam docet suorum
praeceptorum exsequi; nam statim gentilis centurionis seruus domino
curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae seruitutis
uinculis tenebatur, aeger letalibus passionibus beneficio domini
sanandus exprimitur. quod autem moriturum dixit, in eo euangelista non
fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a christo. impleuit
igitur praeceptum caritate caelesti, qui sic dilexit inimicos, ut morti
eriperet atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.
84
7:6 quantum autem diuinae humilitatis insigne, ut caeli dominus
nequaquam dedignaretur centurionis seruulum uisitare! elucet fides in
operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. quod utique non
ideo faciebat, quia absens curare non poterat, sed ut formam tibi daret
humilitatis imitandae, qua iuxta humilioribus doceret ac superioribus
deferendum. denique alibi regulo dicit: uade; filius tuus uiuit, ut
scias et potentiam diuinitatis et humilitatis gratiam. ibi noluit
pergere, ne in reguli filio uideretur magis diuitiis detulisse, hic ipse
perrexit, ne uideretur in centurionis famulo condicionem despexisse
seruilem; omnes enim, seruus et liber, in christo unum sumus.
85 sed uide fidem praerogatiuam esse medicinae. aduerte etiam in
ipso populo gentili perspicaciam esse mysterii. dominus pergit: excusat
centurio militari que deposito tumore reuerentiam sumit et ad fidem
facilis et ad honorificentiam promtus. et bene Lucas etiam in occursum
amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua grauare
domini uerecundiam uideretur et officium officio prouocasse. haec
moraliter.
86 mystice autem quem Iudaeorum populus crucifixit inuiolatum ab
iniuria manere desiderat populus nationum et quod ad fidem pertinet
sermoni credidit, hoc est non hominis, sed dei potestate coniciens dari a
christo hominibus sanitatem. quod uero ad mysterium spectat, uidit in
pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem christum. et ideo qui
necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, grauari se magis
dignatione putauit domini quam iuuari. sic illa uidua Sareptana indignam
se prophetico iudicauit hospitio. ideo que dominus in uno isto fidem
gentium praefert.
87
7:9 et quidem si sic legas: in nullo tantam fidem inueni in Israhel,
simplex intellectus et facilis est, sin uero iuxta Graecos: nec in
Israhel tantam fidem inueni, fides huius etiam electioribus et deum
uidentibus antefertur.
88 videte autem oeconomiam: probatur fides domini et serui
sanitas roboratur. potest ergo meritum domini etiam famulis suffragari,
non solum fidei merito, sed etiam studio disciplinae. spectate etiam
alteram oeconomiam dominicae humilitatis. quae non spondet operatur; nam
etsi nondum imperauerat sanitatem, tamen serui qui missi fuerant sanum
seruulum reppererunt.
89 cum adpropiaret autem portae ciuitatis, et ecce efferebatur
defunctus filius unicus matris suae, et haec erat uidua, et turba multa
cum illa. quam cum uideret dominus, misericordia motus dixit illi: noli
flere. et accessit et tetigit loculum.
89 et hic locus ad utramque redundat gratiam, ut et cito flecti
diuinam misericordiam matris uiduae lamentatione credamus, eius
praecipue quae unici filii uel labore uel morte frangatur, cui tamen
uiduae grauitatis meritum exsequiarum turba conciliet, et hanc uiduam
populorum turba saeptam plus uideri esse quam feminam, quae
resurrectionem unici adulescentis filii sui lacrimis meruerit inpetrare,
eo quod sancta ecclesia populum iuniorem a pompa funeris atque supremis
sepulchri suarum reuocet ad uitam contemplatione lacrimarum, quae flere
prohibetur eum cui resurrectio debeatur.
90 qui quidem mortuus in loculo materialibus quattuor ad
sepulchrum ferebatur elementis, sed spem resurgendi habebat, quia
ferebatur in ligno. quod etsi nobis ante non proderat, tamen posteaquam
Iesus id tetigit, proficere coepit ad uitam, ut esset indicio salutem
populo per crucis patibulum refundendam. audito igitur dei uerbo
steterunt acerbi illi funeris portitores, qui corpus humanum letali
fluxu naturae materialis urguebant. quid enim aliud nisi quasi in quodam
feretro, hoc est supremi funeris instrumento iacemus exanimes, cum uel
ignis inmodicae cupiditatis exaestuat uel frigidus umor exundat uel
pigra quadam corporis habitudine uigor hebetatur animorum uel concreta
noster spiritus labe purae lucis uacuus alit mentem? hi sunt nostri
funeris portitores.
91 sed quamuis suprema mortis spem uitae omnis aboleuerint et
tumulo proxima corpora iaceant defunctorum, uerbo tamen dei iam moritura
resurgunt cadauera, uox redit, redditur filius matri, reuocatur a
tumulo, eripitur a sepulchro. quis iste est tumulus tuus nisi mali
mores? tumulus tuus perfidia est, sepulchrum tuum guttur est; sepulchrum
enim patens est guttur eorum, unde uerba mortua proferuntur. ab hoc
sepulchro te liberat christus, ab hoc tumulo resurges, si audias dei
uerbum.
92 etsi graue peccatum est, quod paenitentiae tuae lacrimis ipse
lauare non possis, fleat pro te mater ecclesiae, quae pro singulis
tamquam pro unicis filiis uidua mater interuenit; conpatitur enim quodam
spiritali dolore naturae, cum suos liberos letalibus uitiis ad mortem
cernit urgueri. viscera sumus de uisceribus eius; sunt enim et
spiritalia uiscera, quae habet Paulus dicens: ita frater, ego te fruar
in domino: refice uiscera mea in christo. nos ergo uiscera ecclesiae
sumus, quoniam membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus
eius. doleat igitur pia mater, adsistat et turba, non solum turba, sed
etiam multa conpatiatur bonae parenti. iam resurges in funere, iam
liberaberis a sepulchro; stabunt illi ministri tui funeris, incipies
uitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo plurimi corriguntur.
laudabunt etiam deum, qui tanta nobis remedia uitandae mortis
indulserit.
93
7:19 et conuocauit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad eum
dicens: tu es qui uenturus es an alium exspectamus? non simplex
intellectus in simplicibus est uerbis, alioquin praesentibus superiora
conpugnant. quomodo enim Iohannes quem in superioribus deo patre
demonstrante cognouit hic nescit? quomodo et ibi quem ante nesciuit
agnouit et hic quem iam sciebat ignorat? nesciebam inquit eum, sed qui
misit me baptizare ipse mihi dixit: supra quem uideris spiritum sanctum
descendentem de caelo. et dicto credidit et demonstratum agnouit et
baptizatum adorauit et uenientem prophetauit. denique ego inquit uidi et
testimonium perhibui quoniam hic est electus dei. qui ergo fieri posset
ut sic propheta tantus erraret, ut de quo dixerat: ecce qui tollit
peccata mundi, adhuc eum dei filium esse non crederet? aut enim
insolentiae est ei tribuere diuina quem nescias aut de dei filio
dubitasse perfidia est. non cadit igitur in talem prophetam tanti
erroris suspicio. itaque si intellectus simplicis forma conpugnat,
spiritalem quaeramus figuram. et quia supra iam diximus in Iohanne typum
esse legis, quae praenuntia fuit christi, recte lex, quae pectoribus
perfidorum tamquam aeterna carceribus luce uacuatis corporaliter
tenebatur inclusa, quam uiscera fecunda poenarum et fores amentiae
cohercerent, plenum exitum testimonii dominicae dispensationis sine
euangelii nequit adstipulatione perferre.
94 prophetauit quidem lex in exodo baptismatis gratiam per nubem
et mare, spiritalem in agno praenuntiauit escam, fontem perennem
designauit in petra; remissionem peccatorum in Leuitico reuelauit,
regnum caelorum adnuntiauit in psalmis, terram repromissionis in Iesu
naue manifestissime declarauit haec omnia cum Iohannis quoque congruunt
testimonio
95 sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus, quominus lucem
dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur.
mittit ergo discipulos ad christum suos Iohannes, ut supplementum
scientiae consequantur, quia plenitudo legis est christus, ut quoniam
nutant plerumque dicta sine factis et fides plenior gestorum
testificationibus quam uerborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in
pectoribus Iudaeorum uelut obserata lege nutabat, ipso spectaculo
dominicae crucis et pleno resurrectionis testimonio panderetur.
96 et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex
Iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audiuit.
voluerunt ergo isti uidere propter illud: uestri autem beati oculi qui
uident et aures uestrae quae audiunt. sed etiam nos uidimus in Iohanne,
oculis nostris perspeximus in apostolis et manibus nostris perscrutati
sumus in Thomae digitis; quod enim erat ab initio, quod audiuimus et
quod uidimus, oculis nostris perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt
de uerbo uitae: et uita apparuit. quando apparuit? quando uidimus. non
sic adparebat, antequam uideretur. gratias ergo domino, qui crucifixus
est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. mens mea
in illo crucifixa est.
97
7:20 itaque et nunc qui uetus testamentum recensent, antequam
cognoscant euangelium et quasi quaedam dominici corporis uestigia
legant, uenturum putant et requirunt utrum ipse sit christus dei filius,
qui uenturus est. et cum legunt quando cum Abraham locutus est uel
quando se dux militiae caelestis ostendit, dicunt utique: tu es qui
uenturus es an alium exspectamus? cum autem uenerint ad euangelium et
cognouerint inluminari caecos, ambulare claudos, audisse surdos,
mundatos esse leprosos, mortuos resurrexisse, tunc dicunt: uidimus eum
et oculis nostris perspeximus et in uestigia clauorum eius digitos
nostros inseruimus. videmur nobis uidisse quem legimus, spectasse
pendentem et uulnera eius spiritu ecclesiae scrutante temtasse; si enim
digito dei eiciuntur daemonia, fides quoque digito ecclesiae repperitur.
aut fortasse in parte quadam operatrice corporis nostri omnes uidemur
inuestigasse dominicae seriem passionis; fides enim per paucos ad plures
peruenit. lex ergo christum uenturum adnuntiat, euangelii scriptura
uenisse confirmat.
98 nonnulli etiam de ipso Iohanne sic intellegunt, magnum quidem
ita prophetam, ut christum agnosceret, adnuntiaret remissionem
peccatorum futuram, sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium
uatem, quem uenturum crediderat non credidisse moriturum. non igitur
fide, sed pietate dubitauit. dubitauit et Petrus dicens: propitius esto,
domine! non fiet hoc. ille fidei princeps, cui se christus nondum dei
filium dixerat et tamen ille crediderat, de morte christi nec christo
credidit. pietatis adfectus, non indeuotionis est lapsus.
99
7:22 denique alibi lauari sibi pedes recusat, ubi mysterium non
agnoscit, dum dominico grauatur obsequio. ergo moriturum christum nec
sancti crediderunt; quod enim oculus non uidit nec auris audiuit nec in
cor hominis ascendit, haec praeparauit deus diligentibus eum. religiosis
itaque lapsus amoris fidem non inpedit. denique dominus sciens neminem
sine euangelio plene posse credere, quia sicut fides a uetere incipit
testamento ita inpletur in nouo, interrogatus de se non uerbo aliquo,
sed factis se esse signauit. ite inquit nuntiate Iohanni quae uidistis
et audistis. caeci uident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi
mundantur, mortui resurgunt, pauperes euangelizantur.
100 plenum sane testimonium, quo dominum propheta cognosceret; de
ipso enim, non de alio fuerat prophetatum quia dominus dat escam
esurientibus, dominus erigit adlisos, dominus soluit conpeditos, dominus
inluminat caecos, dominus diligit iustos, dominus custodit aduenas,
orfanum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit. qui ista
inquit faciet regnabit dominus in aeternum. ergo non humanae ista, sed
diuinae uirtutis insignia sunt, caecis perpetuae tenebras noctis aperire
defossorum que oculorum uulnera infusa luce sanare, auditum in aures
insinuare surdorum. laxatis soluta membra reformare conpagibus, in lucem
quoque refuso uigore uiuendi reuocare defunctos.
101 haec ante euangelium uel rara uel nulla.
receperit tobias oculos: unus est in exemplo, et tamen angeli fuit illa
medicina, non hominis. Helias mortuum suscitauerit: ille tamen rogauit
et fleuit, hic iussit. Helisaeus leprosum mundari fecerit: non tamen
illic ualuit praecepti auctoritas, sed figura mysterii. non defecerit ad
escam uiduae esurientis propheticis se multiplicans farina praeceptis:
unam tamen uiduam farina illa uel potius eandem quoque sacramenti
species praefigurata seruauit. sed tamen parua adhuc ista dominicae
testificationis exempla sunt: plenitudo fidei crux domini, obitus,
sepultura est. et ideo cum illa superiora dixisset, addidit: beatus
inquit qui in me non fuerit scandalizatus. (7:23)
102 crux enim etiam electis scandalum posset adferre, sed nullum
hoc maius diuinae personae est testimonium nihil est quod magis esse
ultra humana uideatur quam toto se unum obtulisse pro mundo; hoc uel
solo plene dominus declaratur. denique sic designatus est a Iohanne:
ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. verum haec non duobus
illis uiris, Iohannis discipulis, sed nobis respondentur omnibus, ut ita
credamus in christum, si facta conueniunt. veniet enim qui hoc sibi
nomen usurpet, quem licet nominis non queas adpellatione secernere,
factorum tamen consideratione discernas.
103
7:24 quid existis in desertum uidere? harundinem uento moueri? vbi
praemonuit discipulos Iohannis in crucem dominicam esse credendum,
redeuntibus illis conuersus ad turbas coepit ad uirtutem pauperes
prouocare, ne exaltati corde, mente instabiles, consilio infirmi
speciosa utilibus, aeternis caduca praeferrent, sed humili spiritu
crucem potius tollerent quam faleras mundi huius extollerent et quasi
beati pauperes, qui nihil haberent saeculi quod amitterent libenter
corporis uitam cum inmortali gloria conmutarent. non otiose igitur
sancti Iohannis hic persona laudatur, qui uitae amore posthabito
iustitiae formam nec mortis terrore mutauit.
104 quid inquit existis in desertum uidere? deserto mundus hic
conparari uidetur adhuc incultus, adhuc sterilis, adhuc infecundus, in
quem negat nobis ita dominus prodeundum, ut mente carnis inflatos uacuos
que uirtutis internae uiros et fragili se gloriae saecularis
sublimitate iactantes pro exemplari quodam et imagine nobis putemus
imitandos, quos procellis mundi huius obnoxios uita mobilis inquietat
iure harundini conparandos, in quibus solidae iustitiae nullus est
fructus, qui forensibus criniti faleris, nodis obsiti, uacuo sonori
strepitu, nulla sui utilitate, frequenti etiam offensione intus inania,
foris speciosa sectantur. harundines sumus, nulla ualidioris naturae
radice fundati, et si leuis adspirauerit prosperioris aura successus,
uago motu proximos uerberamus, inopes ad suffragandum, faciles ad
nocendum. harundines fluuios amant, et nos labentia mundi caduca
delectant.
105 tamen hanc harundinem si quis de terrae uellat plantariis et
superfluis exuat, exspolians se ueterem hominem cum actibus eius et
scribae uelociter scribentis manu temperet, incipit non harundo esse,
sed calamus, qui praecepta caelestium scripturarum penetralibus mentis
inprimat, tabulis cordis inscribat. de quo calamo habes dictum: lingua
mea calamus scribae uelociter scribentis, quod ad christum referre alii
uolunt. vno igitur loco et uerbum et calamus legitur et scriba: uerbum,
quia de genitali patris processit arcano eructuauit cor meum uerbum
bonum calamus, quia caro christi paternae seriem uoluntatis expressit et
linguae mandata diuinae sacri effusione cruoris inpleuit, scriba, quia
calamo suo indiuidua quadam distinctione noui et ueteris testamenti uel
diuinitatis et carnis paternae nobis dispositionis mysteria reuelauit.
106 hunc calamum imitare tuae carnis temperamento, hunc calamum
tuum, hoc est carnem tuam, tingue non atramento, sed spiritu dei uiui,
ut quod scribis aeternum sit. tali calamo Paulus illam epistulam
scripsit, de qua dicit: epistula nostra uos estis, scripta non
atramento, sed spiritu dei uiui. tingue carnem tuam in christi sanguine,
sicut scriptum est: ut tinguatur pes tuus in sanguine. et tu ergo
uestigium animi tui et mentis incessum indubitata confessione dominicae
crucis tingue. tinguis carnem tuam in christi sanguine, si uitia diluas,
peccata detergas, mortem christi in tua carne circumferas, sicut
apostolus docuit dicens: mortificationem Iesu christi in corpore nostro
circumferentes. noli ad terrena inflecti, ne harundinem tuam frangas. et
ideo de christo, quia non erat ad terrena curuandus, prophetatum est:
arundinem quassatam non confringet, quoniam carnem, quam peccata
quassauerant, resurrectionis uirtute solidauit. bona harundo caro
christi, quae serpentis diaboli caput et mundanae cupiditatis inlecebras
patibulo crucis adfixit.
107
7:24ff. sed quid existis in desertum uidere? harundinem uento
moueri? quid existis uidere? hominem mollibus uestimentis indutum? non
hic domini sermo de uestibus, quamquam plerosque mollioris cura uestis
effeminet, qui quasi lanae onus ferre non possint, sericas uestes tectis
per terram uerrunt uestigiis usu que faciunt ut amictus oneri sit. sed
tamen alia uidetur hic indumenta signare et, nisi fallor, humana
corpora, quibus anima nostra uestitur. denique et Ioseph tunica ad
speciem dominici corporis cruentata est et apostolicum illud: exuens se
carnem principatus et potestates omnes traduxit quid aliud ostendit nisi
uice indumenti corpus fuisse, quo se ita exspoliauit dominus in
passione, ut diuinitas libera inmunis que maneret iniuriae? totus igitur
hic locus exemplo nos prophetico ad uirtutem subeundae passionis
hortatur.
108
7:25 denique addidit: ecce qui in ueste pretiosa sunt in domibus
regum sunt. sunt etiam mollia indumenta deliciosi actus et mores,
propter quod nos hortatur apostolus ut exspoliantes ueterem hominem cum
actibus eius induamus nouum, in quo non dulcis inlecebra sit ludus que
lasciuiae, sed usus laboris et fructus, eo quod tenera corporis cura
luxu que et lasciuiarum cupiditate mollitos nequaquam caelestis aula
suscipiat, ad quam duris laboriosae gradibus uirtutis ascenditur. hi
uero quibus fluuida deliciis membra soluuntur regni caelestis extorres
intra mundi huius habitacula consenescunt, quos rectores mundi huius
atque tenebrarum hi sunt enim reges, qui saeculari quadam potestate
dominantur suorum aemulos operum receperunt.
109
7:26 sed quid existis uidere? prophetam? vtique dico uobis et plus
quam propheta hic est. quomodo igitur in deserto Iohannem uidere
cupiebant, qui erat clausus in carcere? quem nobis dominus proponit
imitandum, qui uiam domino non solum nascendi secundum carnem ordine
fidei que nuntio sed etiam praecursu quodam gloriosae parauerit
passionis. maior sane propheta, in quo finis est prophetarum. maior
propheta, quia multi uidere cupierunt quem iste prophetauit, quem iste
conspexit, quem iste baptizauit.
110 sed tamen numquid et illo maior, de quo Moyses dixit quia
prophetam uobis suscitabit dominus deus noster, de quo dixit: erit
autem: omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de
plebe? si igitur christus propheta, quomodo maior hic omnibus?
numquid christum prophetam negamus? immo et dominum prophetarum
prophetam adsero et hunc omnibus dico esse maiorem, sed inter mulieris,
non uirginis natos. maior enim fuit his quibus aequalis esse poterat
sorte nascendi. alia ista natura est nec cum humanis generationibus
conparanda. non potest homini cum deo ulla esse conlatio; suis enim
quisque praefertur. denique eousque cum de filio non poterat Iohannis
esse ulla conlatio, ut et infra angelos aestimetur.
111
7:28 nam qui minor est inquit in regno caelorum maior est eo. etenim
quoniam angelum dixerat, hominibus iure praelatus est et quia inter
natos mulierum potiorem declarauerat, ideo addidit: nam qui minor est in
regno caelorum maior est eo, ut angelis sciret esse cedendum. merito
autem Iohannes suis praefertur aequalibus, a cuius diebus regnum
caelorum cogitur. quae subobscura uidetur esse locutio, et ideo eam de
alio libro euangelii putauimus deriuandam. nam si litteram sequamur,
utique inferior a potiore cogitur, regnum autem caeli praestat humanis.
sed cum sint aliqua quae cogendo denseri feruntur, non est absurdum quia
cogitur regnum, quando a pluribus frequentatur.
112 cogentes que diripiunt illud. si repetamus dominicum illud
quod scriptum est dicente filio dei: regnum dei intra uos est,
aduertimus in nobis regnum caeleste solidari, cum christus exploso
mundani principis regno fugatis que deliciis saecularibus intra
nostrorum secreta regnat animorum. vis igitur menti adfertur humanae,
quae diuersis inlecebris delinita laborem fugit, uoluptatem expetit, cum
uel metu supplicii coercita uel praemio prouocata uincere ipsa se
nititur et tamquam exanclatis laboribus palmam, quae sibi plurimis
aduersantibus subtrahatur, eripere contendit. rapimus enim ex hoc mundo
palmam salutis et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus
peruigili labore decerpimus, ita tamen ut non furtiua sublatio, sed
direptio triumphalis sit. est et aliud direptionis genus, quando aliis
oblata diripimus. qui sint igitur raptores isti non laboramus
intellegere, cum de Beniamin lupi rapacis genere nos manare nouerimus.
praecesserat Iohannes, ut iustificaret populum Iudaeorum, ipse dominus
uenerat ad oues perditas domus Israhel, apostolos destinauerat, ut fidem
populi Iudaeorum uel disputatione uel signis miraculis que fundarent,
sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in
deum credere, in fidem coire coeperunt.
in his igitur apostolica praedicatione regnum caelorum cogitur et
fidelis populi adspiratione solidatur. diripit regnum illa quae fluxu
sanguinis laborabat; nam cum dominus ad filiam principis synagogae
tenderet, furtiuo quodam tactu sanitatis remedium praelibauit.
113 diripit regnum illa Chananaea, quae a finibus suis egressa
clamabat dicens: miserere mei, domine, fili Dauid: filia mea male a
daemone uexatur. vere haec regnum coegit pertinax in precibus, sapiens
in responsis, fidelis in uerbis. praetereuntem reuocat, tacentem rogat,
excusantem adorat, negantem inclinat. nonne tibi uidetur eripere, cum
elicit quod negatur, praeripere quod aliis reseruatur? negauerat enim
dominus panem filiorum dari canibus oportere; at illa consensit et
consentiendo diripuit dicens: utique, domine; nam et catelli edunt de
micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum.
114 didicisti quemadmodum regnum caeleste rapiatur. cogamus
igitur et nos, diripiamus illud; nemo enim nisi festinans pascha
manducat. sed quae ista est quae rapit regnum? non inprobitas, non
lasciuia, non uoluptas, sed illa de qua dicitur: magna est fides tua;
fiat tibi sicut uis. ecce rapuit quae quod uoluit inpetrauit, quod
rogauit extorsit. rapuit et illa uidua, quae frequenter orando si non
propter innocentiam, saltim propter inportunitatem ut exaudiatur
extorquet.
115 rapuit igitur ecclesia synagogae regnum. regnum meum christus
est; rapio illum Iudaeis missum sub lege, natum in lege, nutritum iuxta
legem, ut me qui eram sine lege seruaret. rapitur christus, cum aliis
promittitur, aliis praedestinatur; rapitur christus, cum aliis nascitur,
aliis suffragatur; rapitur christus, cum ab aliis occiditur, sepelitur a
nobis; rapitur insidiantibus, rapitur dormientibus. habes ubi ipsi
confessi sunt nos rapuisse, se dormisse dicentes: dicite quia discipuli
eius nocte uenerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. surge igitur
qui dormis, ne et tu, dum dormis, christum amittas. surge qui dormis et
exsurge a mortuis. vides mortuos esse qui dormiunt. et ideo non
inuidemus aliis, sed prouidemus nobis; non enim mortui poterant seruare
uiuentem.
116 exsurgant uel sero qui dormierunt, etiam qui christum
perdiderunt. non sic amittitur christus, ut non reuertatur, si tamen
requiratur, sed uigilantibus regreditur et exsurgentibus praesto est,
immo omnibus adest, qui ubique semper est, quia conplet omnia. nulli
enim deficit, nos deficimus; nulli inquam deficit, superabundat omnibus;
superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia. gratia christus
est, uita christus est, christus est resurrectio. qui surgit igitur
inuenit esse praesentem.
117rapitur ergo regnum caelorum, cum christus a domesticis
denegatur, a gentibus adoratur; rapitur cum ab illis repudiatur, colitur
a nobis; rapitur cum per hereditatem non agnoscitur, per adoptionem
adquiritur.
Liber 6
1
7:29ff. et omnis populus audiens et publicani iustificauerunt deum
baptizati baptismum Iohannis, pharisaei autem et legis periti consilium
dei spreuerunt in se non baptizati. aperuit sanctus Lucas specialibus
additis quod quasi generalibus sanctus Matthaeus subobscurum reliquerat;
ille enim ait: et iustificata est sapientia a filiis suis. primum quae
sit illa sapientia hic uidemus expressum; ait enim: iustificauerunt
deum. deus ergo sapientia est quia sapientia dei filius est, sapientia
per naturam, non per profectum.
alia est sapientia dei patris uirtus, alia sapientia uirtus animae: illa
nata est, haec creata. alia sapientia auctor operum, alia opus; opus
enim mentis sapere prudenter, sentire uiuaciter. haec dona naturae sunt,
operator autem non creatura est, sed creator, hoc est non naturae
munus, sed munerator naturae.
2 iustificatur itaque deus ipse per baptismum, dum se homines
peccata propria confitendo iustificant, sicut scriptum est: dic tu
iniquitates tuas, ut iustificeris, et iustificatur in eo quia non per
contumaciam refutatur, sed per iustitiam dei munus agnoscitur; iustus
enim dominus et iustitias dilexit. in eo ergo iustificatio dei est, si
non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes per ablutionem factos
uideatur et iustos sua munera transtulisse. iustificemus igitur dominum,
ut iustificemur a domino.
3 quid sit iustificari deum inpensius requiramus. apostolus
dicit: sit autem deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum
est: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris; Dauid
quoque dicit: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris
in sermonibus tuis et uincas, dum iudicaris. ergo is qui peccat et
confitetur deo peccatum iustificat deum cedens ei uincenti et ab eo
gratiam sperans. in baptismate igitur iustificatur deus, in quo est et
confessio et uenia peccatorum.
4 non contemnamus igitur sicut pharisaei consilium dei. consilium
dei est in baptismate Iohannis; quis igitur dubitet dei esse consilium
in christi lauacro? hoc est consilium, quod magni consilii angelus
repperit, quod nemo cognouit; quis enim cognouit sensum domini? hominis
consilium nemo contemnit, dei consilium quis refutet? ergo quasi filii
matrem iustificemus, matrem sequamur. scimus quia mater pro filiis se
offert periculo. matris sapientiae consilio, matris oboediamus imperio.
5
7:32 cantauimus uobis, et non saltastis; lamentauimus, et non
plorastis. etsi non incongrua haec puerorum uideantur esse personae, qui
leuem corporis motum inprudentia adhuc maturioris grauitatis exercent,
tamen ad altiorem sensum referri posse praesumo, eo quod uideantur
Iudaei nec psalmis primo nec threnis postea propheticis credidisse,
psalmis ad praemia prouocati, threnis ab errore reuocati. cantauit
Dauid, ut in salicibus nostra suspenderemus organa, cantauit ipse et
ante arcam domini non pro lasciuia, sed pro religione saltauit. ergo non
histrionicis motibus sinuati corporis saltus, sed inpigra mentis et
religiosa corporis agilitas designatur. sed non in triumphis, non in
excidiis Iudaeorum secuta correctio, qui diuinae indulgentiae muneribus
prouocati leuare mentem, corpus adtollere, terrena deserere, caelestia
quaerere debuerunt et iniuriis captiuitatis adtriti deflere peccatum,
quod culpa esset auctor iniuriae.
6
7:35 iustificata est ergo sapientia ab omnibus filiis suis. bene ab
omnibus, quia circa omnes iustitia reseruatur. vt susceptio fiat
fidelium, reiectio perfidorum. vnde et plerique Graeci sic habent:
iustificata est sapientia ab omnibus operibus suis, quod opus iustitiae
sit circa uniuscuiusque meritum seruare mensuram. bene ergo dicit:
cantauimus uobis, et non saltastis.
7 cantauit enim Moyses, quando in mari rubro ad transitum
Iudaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit eadem que equos
Aegyptiorum ascensores que refusa demersit. cantauit Esaias dilectae
uineae suae canticum, significans asperam flagitiis fore plebem, quae
fecundis prius erat uirtutibus fructuosa. cantauerunt Hebraei, cum
uestigia eorum tactu flammae rorantis umescerent et intus extra que
ardentibus omnibus solos tamen ignis innoxius lamberet nec adureret.
ambacum quoque cantico publicam doctus mulcere maestitiam prophetauit
dulcem domini fore fidelibus passionem. cantauerunt ergo prophetae
spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes, fleuerunt
prophetae threnis flebilibus dura Iudaeorum corda mulcentes.
8 docuit nos scriptura cantare grauiter, psallere spiritaliter;
docuit etiam saltare sapienter dicente domino ad Ezechihel: plaude manu
et percute pede; neque enim histrionicos fluxi corporis motus deus morum
censor exigeret aut indecoros crepitus uiris plausus que femineos
imperaret, ut tantum prophetam deduceret ad ludibria scaenicorum et
mollia feminarum. non congruunt resurrectionis reuelata mysteria et
obprobria saltationis exacta. est sane, est quidam proprius bonorum
actuum factorum que plausus, cuius sonus in orbem exeat et bene gestorum
resultet gloria, est honesta saltatio, qua tripudiat animus, et bonis
corpus operibus eleuatur, quando in salicibus organa nostra suspendimus.
9 iubetur ergo propheta plaudere manu et percutere pede, iubetur
psallere, quia sponsi nuptias iam uidebat, in quibus sponsatur ecclesia,
christus adamatur. et bonae nuptiae, quando uerbo anima, spiritui caro
nubit. in his propheta Dauid ludere nos nuptiis uoluit, ad has
inuitauit, quia suos posteros copulabat, et ideo laetior quam ceteri
quasi in ipso actu positus nuptiarum nos ad celebritatem festi muneris
adhortatur dicens: exsultate deo adiutori nostro, iubilate deo Iacob.
sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. nonne
actum quendam prophetae saltantis aduertis? denique alibi: psallam tibi
deus in cithara, sanctus Israhel. gaudebunt labia mea, cum cantauero
tibi, et anima mea, quam redemisti. audis citharizantium uoces, audis
saltantium crepitus?
10 nuptias crede. sume et tu citharam, ut pulsata spiritus
plectro interiorum corda uenarum boni operis sonum reddat. sume
psalterium, ut armonia dictorum factorum que tuorum concinat. sume
tympanum, ut organum tui corporis spiritus moduletur interior factis que
operantibus dulcis morum tuorum suauitas exprimatur. sic psallebat
propheta, cum diceret: ueni huc a libano, sponsa, ueni huc a libano. hoc
canticum cecinerunt pueri nec auditi sunt. qui pueri? de quibus dicit:
ecce ego et pueri quos dedisti mihi. sed hoc canticum non in foro, non
in plateis canebatur, sed in Hierusalem; ipsa est enim dominicum forum,
in quo praeceptorum caelestium iura conduntur.
11
7:37 et ecce mulier, quae erat in ciuitate peccatrix. hoc loco
plerique pati uidentur scrupulum, serere quaestiones, utrumnam uideantur
euangelistae duo discordasse de fide an uero aliquam in diuersitate
dictorum diuersitatem signare uoluisse mysterii. habes enim in euangelio
secundum Matthaeum quia Iesus cum uenisset in Bethaniam in domum
Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti
pretiosi et recumbente illo fudit super caput eius.
12
7:39 deinde istic publicanus intra se dicit quod, si esset propheta,
sciret peccatricem et unguentum eius uitare deberet, illic unguento
effuso discipuli conqueruntur. vtrumque igitur explicandum est, sed ante
quod scriptorum ordine prius est priorem quoque ordinem
interpretationis accipiat.
13 venit ergo dominus Iesus in domum Simonis leprosi. apparet
oeconomia, quod leprosum non refugit, non uitat inmundum, ut maculas
humani corporis possit abolere. domus autem leprosi erat in Bethania;
[bethania] per interpretationem domus oboeditionis dicitur. omnis igitur
locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. nonne tibi
uidetur Bethania mundus hic esse, in quo seruitii oboedientis debemus
obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio
est? princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon.
ergo dominus Iesus christus ex illis superioribus locis uenit in hunc
mundum et descendit in terram. non erat in hoc mundo, sed oboediente
pietate missus est in hunc mundum. ipse dicit: sicut me misit in hunc
mundum. audiuit ergo mulier ista uenisse christum, intrauit in domum
Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi christus uenisset
in terram. et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod
speciem habeat cuiusdam superioris animae scilicet uel ecclesiae, quae
descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.
14 hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput christi
effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem; nam
peccatrix secundum Lucam supra christi pedes effudit unguentum. potest
ergo non eadem esse, ne sibi contrarium euangelistae dixisse uideantur.
potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc
illa peccatrix sit, iam ista perfectior. etsi enim personam non mutet
ecclesia uel anima, tamen mutat profectum. itaque si constituas animam
fideliter adpropinquantem deo, non peccatis turpibus et obscenis, sed
pie seruientem dei uerbo, habentem inmaculatae fiduciam castitatis,
aduertis quod ad ipsum christi ascendit caput; caput autem christi deus
est et odorem meritorum spargit suorum. christi enim bonus odor sumus
deo; deum quippe honorat bonum fraglans odorem uita iustorum.
15 si haec intellegas, uidebis hanc feminam, uidebis plane
beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium, nominari nec eius
umquam exolescere memoriam, eo quod supra caput christi bonorum
fraglantia morum iustorum que factorum effudit unguentum. qui accedit ad
caput nescit extolli, sicut ille frustra inflatus mente carnis suae et
non tenens caput. sed qui caput non tenet christi uel pedes teneat, quia
corpus unum copulatum et subministratum crescit in incrementum dei.
16 altera est illa, uel persona altera uel profectu, quae
propinqua nobis est; nondum enim peccatis nostris renuntiauimus. vbi
sunt nostrae lacrimae, ubi gemitus, ubi fletus? venite, adoremus et
procidamus ante eum et ploremus ante dominum nostrum, qui fecit nos, ut
saltim ad pedes Iesu uenire possimus. nondum enim possumus, peccator ad
pedes, iustus ad caput.
17 habet tamen et quae peccauit unguentum. defer mihi et tu post
peccata paenitentiam. quocumque uel in domum indigni, uel in domum
pharisaei audieris iustum uenisse, contende, praeripe hospiti gratiam,
praeripe regnum caelorum; a diebus enim Iohannis baptistae regnum
caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. vbicumque audieris
christi nomen, adcurre: in cuiuscumque interiorem domum Iesum intrasse
cognoueris, et ipse festina. cum reppereris sapientiam, cum reppereris
iustitiam in alicuius penetralibus recumbentem, adcurre ad pedes, hoc
est uel extremam partem quaere sapientiae. noli fastidire pedes;
fimbriam illa tetigit et sanata est. lacrimis confitere delicta, dicat
de te quoque iustitia illa caelestis:
18
7:44 lacrimis suis rigauit pedes meos et capillis suis extersit. et
fortasse ideo non lauit pedes suos christus, ut eos lacrimis nos
lauemus. bonae lacrimae, quae non solum nostrum possunt lauare delictum,
sed etiam uerbi caelestis rigare uestigium, ut gressus in nobis eius
exuberent. bonae lacrimae, in quibus non solum redemtio peccatorum, sed
etiam iustorum refectio est; iusti enim uox est: fuerunt mihi lacrimae
meae panis.
19 etsi ad caput christi adcedere non potes, tangat pedibus suis
caput tuum christus. et fimbria curat eius et pedes curant.
expande capillos, sterne ante eum omnes tui corporis dignitates. non
mediocres capilli sunt, qui possunt pedes tergere christi. testatur hoc
ille, qui quamdiu capillos habuit, uinci nequiuit. denique et mulierem
decaluatam orare non decet. habeat plane capillos, quibus christi
circumuoluat uestigia, quibus suae criniculis pulchritudinis et decoris
sapientiae pedes tergeat, ut extremo saltim diuinae rore uirtutis
umescant, figat iustitiae pedibus oscula sua. non mediocris haec meriti
est, de qua potest dicere sapientia:
20
7:45 ex quo intraui, non cessauit osculari pedes meos, ut aliud nisi
sapientiam loqui nesciat, ut aliud nisi iustitiam diligere nesciat, ut
aliud nisi castitatem libare nesciat, ut aliud nisi pudicitiam osculari
nesciat. osculum enim mutui amoris indicium est, osculum pignus est
caritatis.
21
7:46 beatus qui potest et oleo ungere pedes christi. denique adhuc
Simon non unxerat; sed beatior quae ungit unguento; multorum enim florum
in unum collecta gratia spargit odorum uarias suauitates. et fortasse
istud unguentum non possit alius nisi ecclesia sola deferre, quae
diuersi spiraminis innumerabiles habet flores, quae merito speciem
accipit peccatricis, quia christus quoque formam peccatoris accepit.
22
7:47 et ideo nemo potest tantum diligere quantum illa quae in
pluribus diligit. nec Petrus ipse, qui ei dixit: domine, tu nosti quia
diligo te, nec Petrus ipse, qui doluit quia interrogatus est: amas me?
quod enim manifestum erat nolebat quasi incognitum quaeri. ergo nec
Petrus ipse, quia ecclesia dilexit in Petro, nec Paulus ipse, quia
Paulus quoque eius est portio. et tu plurimum dilige, ut et tibi
remittatur plurimum. multum peccauit Paulus, qui etiam persecutor fuit,
sed multum dilexit, qui usque ad martyrium perseuerauit. remissa sunt ei
peccata multa, quia et ipse multum dilexit, qui sanguini proprio pro
dei nomine non pepercit.
23
7:39 vide oeconomiam: in domo pharisaei peccatrix glorificatur, in
domo legis et prophetae non pharisaeus, sed ecclesia iustificatur;
pharisaeus enim non credidit, ista credebat. denique ille dicebat: si
esset propheta, sciret utique quae et qualis esset mulier quae tangit
eum. domus autem legis Iudaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in
tabulis cordis. in hac iustificatur ecclesia iam lege maior; lex enim
peccatorum nescit remissionem, lex mysterium non habet, quo occulta
mundantur et ideo quod in lege minus est consummatur in euangelio.
24
7:41 duo inquit debitores erant cuidam faeneratori: unus debebat
denarios quingentos, alius quinquaginta. qui sunt isti debitores duo
nisi populi duo, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus faeneratori illi
thesauri caelestis obnoxii? vnus inquit debebat denarios quingentos,
alius quinquaginta. non mediocris est iste denarius, in quo regis imago
formatur, qui tropaeum habet imperatoris expressum. non materialem
faeneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examina, aera uirtutum,
quarum meritum grauitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis
expenditur. vae mihi si non habuero quod accepi aut quia difficile
quisquam est, qui faeneratori huic integrum debitum possit exsoluere,
uae mihi si non petiero: concede mihi debitum! non enim nos ita dominus
orare docuisset, ut peteremus nobis dimitti nostra debita, nisi sciret
difficile aliquos fore idoneos debitores.
25 sed quis est populus iste, qui amplius debet, nisi nos, quibus
amplius creditum est? illis credita sunt eloquia dei, nobis creditur
uirginis partus. habes talentum uirginis partum, habes fidei centesimum
fructum.
creditus est Emmanuhel nobis cum deus, credita domini crux mors
resurrectio. etsi christus pro omnibus passus est, pro nobis tamen
specialiter passus est, quia pro ecclesia passus est. itaque non est
dubium quod plus debeat qui plus accepit. et secundum homines plus
fortasse offendit qui plus debuerit, sed per misericordiam domini causa
mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam
consequatur. gratiam enim et qui reddit habet et qui habet in eo ipso
quod habet soluit; nam et reddendo habetur et habendo redhibetur.
26 et ideo quoniam nihil est quod digne deo referre possimus quid
enim referamus pro susceptae carnis iniuria, quid pro uerberibus, quid
pro cruce obitu sepultura? vae mihi, si non dilexero! audeo dicere, non
reddidit Petrus et ideo plus dilexit, non reddidit Paulus; reddidit
quidem mortem pro morte, sed alia non reddidit, quia multa debebat. audi
ipsum dicentem quia non reddidit: quis prior dedit illi, et retribuetur
ei? reddamus licet crucem pro cruce, funus pro funere, numquid reddimus
quod ex ipso et per ipsum et in ipso habemus omnia? reddamus ergo
amorem pro debito, caritatem pro munere, gratiam pro pecunia; plus enim
diligit cui donatur amplius.
27 sed reuertamur ad illam superiorem, cuius consilium adhuc nec
apostoli intellegunt, quod erat absconditum a saeculis in deo; quis enim
cognouit sensum domini? conquerebantur ergo discipuli quia mulier supra
caput effudit unguentum et querebantur dicentes: quare hoc sic perit?
potuit enim uenundari pretio et dari pauperibus. quid utique in eorum
sermonibus displicuerit non potes deprehendere, nisi mysterium
intellegas; luxuriosi enim hominis uel potius non hominis est olere
unguentum. certe et ipsi qui olent unguere se, non perfundere solent.
quid displicet, quia dictum est: potuit hoc uenundari pretio et dari
pauperibus? certe et ipse supra dixerat: quidquid uni horum minimorum
fecistis, mihi fecistis, sed ipse mortem suam pro pauperibus offerebat.
28 non est igitur simplex figura, et ideo respondit illis dei
uerbum: quid molesti estis mulieri? semper pauperes habetis uobis cum,
me autem non semper. semper ergo te cum pauperem habes et ideo benefac.
non igitur differre pauperem debes, quia te cum semper est, cum tibi
propheta dicat: ne dixeris pauperi: cras dabo. sed ille de sola
misericordia loquutus est, hic autem misericordiae fidem praetulit, quae
tunc habet meritum, si fide praecedente confertur; mittens enim hoc
unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit. non ergo unguentum
dominus, sed caritatem dilexit, fidem suscepit, humilitatem probauit.
29 et tu si desideras gratiam, caritatem auge; mitte in corpus
Iesu fidem resurrectionis, odorem ecclesiae, conmunis caritatis
unguentum. et ita progrediens pauperi dabis. plus tibi pecunia illa
proderit, si non tamquam adfluentem tribuas, sed tamquam profuturam
christi nomine largiaris; si ita eam conferas pauperi, ut deferas
christo. non ergo iuxta litteram tantummodo accipias superfusum capiti
unguentum littera enim occidit sed secundum spiritum, quia spiritus uita
est.
30 quod ergo istius mulieris unguentum est? quis hoc audire
potest? qui tales aures habet, ut dicente Iesu uerbum, quod accepit a
patre, immo quia ipse uerbum est, possit tantam altitudinem capere
mysterii? et discipuli ex parte intellegunt, etsi non totum intellegunt.
vnde et quidam putant dixisse discipulos unguenti pretio emi fidem
gentium debuisse, quae sanguinis dominici tantum pretio debebatur, quod
uidetur ueri simile. denique Iohannes euangelista inducit sermonem Iudae
Iscarioth aestimatum trecentis denariis illud unguentum, sicut habes:
potuit enim uenundari trecentis denariis et dari pauperibus. trecentorum
autem aera crucis insigne declarant; sed dominus non perfunctoriam
mysterii praescientiam quaerit, sed consepeliri in se fidem credentium
mauult.
31 id tamen de ceterorum apostolorum uocibus intellegimus. Iudas
autem condemnatur auaritiae, qui pecuniam dominicae praetulit
sepulturae, qui etiamsi de passione sensit, errauit tam cara auctione.
vili se uult aestimari christus, ut ab omnibus ematur, ne quis pauper
deterreatur. gratis inquit accepistis, gratis date. pecuniam non quaerit
diuitiarum altitudo, sed gratiam. ipse nos pretioso sanguine emit, non
uendidit. de quo plenius diceremus, nisi a nobis ipsis tractatum alibi
recordaremur.
32 ergo secundum dicta domini, in quo sunt thesauri sapientiae et
scientiae absconditi, quos nemo potuit praeuidere, operari me oportet
in sepultura eius, ut caro eius requieuisse, non corruptionem uidisse
credatur et mors corporis eius ita domum nostram odore sui conpleat, ut
credamus quia in manus patris conmendauit spiritum suum et a morte
sequestrata diuinitas corporalium non subiit consortium passionum.
33 intellege quemadmodum corpus filii unguentum oleat. corpus
illud est quod exutum est, non quod amissum est. corpus eius traditiones
sunt scripturarum, corpus eius ecclesia est. corporis eius odor sumus,
et ideo decet ut mortem corporis eius ornemus, etsi nostros illa non
requirat ornatus, sed requirunt pauperes. ornabo corpus eius, si fiam
sermonum eius praedicator et possim gentibus crucis aperire mysterium.
ornauit ille qui dixit quia praedicamus christum crucifixum, Iudaeis
quidem scandalum, gentibus stultitiam, ipsis uero uocatis, Iudaeis atque
Graecis, christum dei uirtutem et dei sapientiam. ornatur crux, cum id
quod per inperitiam stultum putatur per euangelium sapientius
aestimatur, ut possimus docere quemadmodum uirtus aduersaria per crucem
domini destruatur. misi in domini corpus unguentum, spirare incipit quod
mortuum putabatur.
34 ideo unusquisque adoriatur emere labore suo nisu que uirtutum
alabastrum unguenti, non uile aliquod atque conmune, sed pretiosum
unguentum alabastri et unguentum pisticum. si enim quis fidei congreget
flores et praedicet Iesum christum crucifixum, in omnem ecclesiam, quae
christi corpus est mundo mortua, requiescens deo fidei suae transfundit
unguentum. olere incipit tota domus domini passionem, olere incipit
mortem, olere incipit resurrectionem, ut possit unusquisque ex hoc
sacrae plebis numero dicere: mihi autem absit gloriari nisi in cruce
domini nostri Iesu christi. spirat odor, olet unguentum in corpore, si
quis possit atque utinam ego possim confidenter loqui: mihi autem mundus
crucifixus est. non amanti diuitias, non amanti honores saeculi, non
amanti quae sua sunt, sed quae Iesu christi, non amanti quae uidentur,
sed quae non uidentur, non cupido uitae, sed ei qui festinat dissolui et
cum christo esse crucifixus est mundus. hoc est enim crucem tollere et
sequi christum, ut et nos conmoriamur et consepeliamur cum eo, ut
unguentum, quod ista mulier in sepulturam eius misit, olere possimus.
non mediocre istud unguentum est, quo christi longe late que diffunditur
nomen. vnde etiam prophetice dictum est: unguentum exinanitum est nomen
tuum, ideo exinanitum, ut maiore fides odore fraglaret.
35 ex hac ergo muliere intellegimus illud apostolicum quid sit:
superabundauit peccatum, ut superabundaret gratia. nam si in ista
muliere non superabundasset peccatum, non superabundasset gratia;
agnouit enim peccatum et detulit gratiam. et ideo lex necessaria; per
legem enim peccatum agnoui.
si lex non fuisset, peccatum lateret. agnoscendo peccatum ueniam peto.
per legem ergo genera peccatorum, praeuaricationis quoque crimen
agnosco, curro ad paenitentiam, gratiam consequor. lex ergo auctor est
boni, quae mittit ad gratiam.
36
8:21 mater et fratres mei hi sunt qui uerbum dei audiunt et faciunt.
moralis magister, qui de se ceteris praebet exemplum, atque ipse
praeceptor, ipse etiam suorum exsecutor est praeceptorum. praescripturus
enim ceteris quoniam qui non reliquerit patrem et matrem suam non est
filio dei dignus, sententiae huic primus ipse se subicit, non quo
maternae refutet pietatis obsequia ipsius enim praeceptum est: qui non
honorauerit patrem et matrem morte morietur sed quia paternis se
mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscat. neque tamen
iniuriose refutantur parentes, sed religiosiores copulae mentium
docentur esse quam corporum.
37 ergo non debuerant foris stare qui christum uidere quaerebant;
prope est enim uerbum in corde tuo et in ore tuo. intus igitur uerbum,
intus est lumen. vnde et ille ait: accedite ad eum et inluminamini. si
enim foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes et propter nostrum
fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos agnoscimur, si foris
stemus?
38 nec putet aliqui offendiculum esse pietatis, ubi mandatum
legis inpletur; si enim relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit
uxori suae et erunt duo in carne una, recte sacramentum hoc in christo
seruatur et in ecclesia. et ideo parentes corpori proprio non oportuit
anteferri. ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur,
mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur, sed necessitudini
corporali praescriptorum caelestium forma praefertur. illud quoque
intellegere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeis,
ex quibus est christus secundum carnem, ecclesiam quae credidit
praeferendam.
39
8:19-22 itaque qui se intellegeret propter diuinum in terras uenisse
mysterium ecclesiae que conuentum, relictis nauem ascendit parentibus.
neque enim quisquam poterat hunc mundum enauigare sine christo, quando
eos quoque quibus dominus adest temtationum saecularium saepe procella
perturbat. et oeconomia seruatur in apostolis, ut aduertas sine
temtatione neminem posse ex hoc uitae curriculo demigrare, quia
exercitium fidei temtatio est.
40 subiecti igitur sumus nequitiae spiritalis procellis, sed
quasi peruigiles nautae gubernatorem excitemus. verum et ipsi
periclitari solent. quem igitur gubernatorem requiram? illum utique qui
non seruiat, sed imperet uentis, de quo scriptum est:
41
8:24-25 at ille surgens increpauit uentum, quid est surgens?
quiescebat enim, sed quiescebat corporis somno, cum intenderet
diuinitatis mysterio; ubi enim sapientia, ubi uerbum, nihil sine uerbo
fit, nihil sine prudentia.
42 supra habes quia pernoctabat in oratione: quomodo hic in
tempestate dormiret? sed exprimitur securitas potestatis, quod omnibus
timentibus solus intrepidus quiescebat. non est ergo consors naturae qui
non est consors periculi. etsi corpus dormit, operatur diuinitas,
operatur fides. denique dicit: modicae fidei quare dubitastis? et bene
arguuntur qui praesente christo timebant, cum utique qui ei adhaereat
perire non possit.
43 ergo confirmauit fidem, refudit tranquillitatem, uentum
cessare praecepit, non aquilonem non africum, sed illum utique uentum,
cui dictum est ab angelo Michael in epistula Iudae: imperet tibi
dominus. vnde etiam sanctus Matthaeus imperauit inquit uento et mari.
atque utinam in nobis flatus eius asperos cohibere dignetur, ut
fluctuanti uitae refusa tranquillitas naufragii metum demat! etsi iam
non dormiat sui corporis somno, caueamus tamen ne nostri corporis somno
nobis dormiat et quiescat.
44 et quoniam quae loco superiore praestrinximus delibasse satis
est, nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione
Gerasenorum daemoniis adflatos christo occurrisse cognouimus, hic autem
sanctus Lucas unum inducit eundem que nudum nudus enim est quicumque
tegumentum naturae suae et uirtutis amisit qua ratione de numero
euangelistae dissonare uideantur non otiose praetereundum, sed
requirendum arbitror. et quidem licet discordet numerus, tamen concordat
mysterium; uir enim iste qui habebat daemonium populi figura gentilis
est, opertus uitiis, nudus errori, patens crimini. duo illi quoque
similiter figuram populi gentilis accipiunt, quoniam, cum tres filios
Noe generauerit, Sem Cham Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem
adscita est dei. ex duobus illis diuersarum nationum populi
pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat,
benedictus alter, quod auersus licet, ne confusionem nudati parentis
hauriret, duce tamen patrem pietate texisset et fraterni maledictum
seminis eluisset.
45
8:27 qui multis inquit temporibus agebatur, utpote qui a diluuio
usque ad aduentum domini uexabatur, furore dementi rumpens uincla
naturae. nec inmerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos
habitasse signauit, siquidem talium animae in quibusdam uideantur
habitare tumulis sepulchrorum. quid enim aliud sunt corpora perfidorum
nisi quaedam defunctorum sepulchra, in quibus dei uerba non habitent?
agebatur ergo in loca deserta spiritalium scilicet infecunda uirtutum
profugus a lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.
46
8:30-33 non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat
incursu, quae cum dominum uidisset cognouisset que praescia dominici
aduentus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut
introeundi in porcos acciperet facultatem. et primum clementiam domini
debemus aduertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque
sibi auctor est poenae, non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi
petunt, quia caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui
oculos dolent radium solis ferre non possunt, sed tenebrosa eligunt et
splendentia derelinquunt. fugiant ergo daemones splendorem lucis
aeternae et ante tempus debita sibi tormenta formident non
praediuinantes quae futura sint, sed quae prophetata sunt recordantes;
dixit enim Zaccharias: et erit illa die, disperdet dominus nomina
idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum. et spiritum
inmundum exuram de terra. docemur ergo eo quod non semper manebunt nec
malitia eorum possit esse perpetua. nunc igitur illam metuentes poenam
aiunt: uenisti perdere nos. sed quia adhuc esse desiderant, iam ab
hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam,
petunt mitti in porcos.
47 qui sunt isti porci nisi forte illi de quibus dictum est:
nolite dare sanctum canibus neque miseritis margaritas porcis, ne forte
conculcent eas pedibus suis? illi scilicet, qui inmundorum usu animalium
uocis et rationis expertes lutulentis uitae suae actibus naturalium
coinquinauerint ornamenta uirtutum, qui inpetu feruntur in praeceps,
quoniam nullius meriti contemplatione reuocantur, sed tamquam de
superioribus ad inferiora per inprobitatis procliue detrusi suffocantur
in aquis inter fluitantia mundi istius strangulatorum in modum
intercluso pereuntes spiritus conmeatu; neque enim in his qui fluuido
aestu uoluptatum huc atque illuc feruntur incerti ullius spiritus potest
esse uitale conmercium.
48 videmus igitur quia homo ipse sibi est auctor aerumnae. nam
nisi quis porci more uixisset, numquam accepisset in eum diabolus
potestatem aut, si accepisset, non ut perderet, sed probaret. aut
fortasse, quia post domini aduentum bonos iam deprauare non poterat, non
omnium hominum, sed leuium iam quaerit interitum, ut latro non armatis
insidiatur, sed inermibus, et iniuriis lacessit infirmum, qui se
intellegit uel a forte contemni uel a potente damnari.
49 sed dicit aliqui: cur hoc a deo permittitur diabolo? at ego
dico, ut boni probentur, inprobi puniantur; haec enim poena peccati est.
denique lege quia inmittit dominus febrem et tremorem et malos spiritus
et caecitatem et omnia flagella iuxta merita peccatorum. sed redeamus
ad lectionem.
50
viderunt inquit hoc magistri gregum et fugerunt. neque enim aliquam uel
philosophiae professores uel principes synagogae pereuntibus populis
possunt ferre medicinam. solus est christus, qui aufert peccata
populorum, si tamen medendi patientiam non recusent. ceterum curare non
dignatur inuitos et cito infirmes deserit, quibus oneri uideat esse
praesentiam suam, sicut Gerasenorum populis, qui exeuntes de ciuitate,
in qua species synagogae uidetur exsistere, rogabant ut discederet quia
timore magno tenebantur.
51
8:37 infirma enim mens non capit dei uerbum nec potest pondus sustinere sapientiae; fatiscit et soluitur.
52
8:37 et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit et regressus
est. ascendit utique ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet
ad ecclesiam et regressus per stagnum est ut hic ait aut sicut Matthaeus
per fretum; inter nos enim et illos fretum magnum est. itaque nemo de
ecclesia ad synagogam sine periculo transit salutis, sed et ille qui de
synagoga ad ecclesiam transire desiderat crucem suam tollat, ut
discrimen euadat.
53
8:39 cur autem non recipitur liberatus, sed domum redire censetur
nisi ut et iactantiae causa uitetur et infidelibus sit exemplum quamquam
domus illa naturale sit diuersorium, et ideo quia remedium sanitatis
fuerat consecutus a tumulis et sepulchris in illam spiritalem domum
redire praecipitur, ut fiat dei templum, in quo erat mentis sepulchrum?
54
8:41ff. et ecce uenit uir, cui nomen iairus, et ipse princeps
synagogae erat, et cecidit ante pedes Iesu rogans eum ut intraret domum
suam, quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec
moriebatur. reliquerat in Gerasenis synagogam christus, ut diximus, et
quem sui non receperant excepimus quem exspectabamus. nec nobis igitur a
quibus exspectabatur diu defuit nec ad illos, si rogetur, redire
fastidit. vir enim iste princeps synagogae, cui filia erat unica, pro
synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urguebatur in mortem, quia
deserebatur a christo. quem putamus synagogae principem esse nisi legem,
cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquit,
medicinam salutis credentibus reseruauit? ad hanc ergo principis filiam
dum properat dei uerbum, ut saluos faceret filios Israhel sancta
ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum
deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.
55 moraliter hunc locum satis putauimus exprimendum et ideo non
illa quae dicta sunt retractamus. sed mystica breui uolumus sermone
praestringere. an non ita factum est, ut dei uerbum cum uenisset ad
Iudaeos, adscisceretur a gentibus et prius ab illis qui in lege non
crediderant in gratia crederetur?
56
8:43 nam sicut illa quae in medicis erogauerat omnem substantiam
suam, ita etiam congregatio gentium amiserat omnia dona naturae et
patrimonium uitale prodegerat, sancta, uerecunda, religiosa, fide
promtior, pudore cunctatior: hoc est enim pudoris et fidei agnoscere
infirmitatem, non desperare ueniam. verecunda ergo fimbriam tetigit,
fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognouit.
sic sancta plebs gentium, quae deo credidit, peccatum erubuit ut
desereret, fidem detulit ut crederet, deuotionem exhibuit ut rogaret,
sapientiam induit ut sanitatem suam et ipsa sentiret, fiduciam sumsit ut
fateretur quod praeripuisset alienum.
57
8:44 cur autem retro tangitur christus? an quia scriptum est: post
dominum deum tuum ambulabis? quid etiam sibi uult quod et principis
filia annorum xii moriebatur et mulier ista fluxu sanguinis ab annis xii
laborabat nisi ut intellegatur quia quamdiu synagoga uiguit laborauit
ecclesia? defectus illius huius est uirtus, quia illorum delicto salus
gentibus, et consummatio illius huius exordium, non naturae exordium,
sed salutis, quia caecitas ex parte Israhel contigit, donec plenitudo
gentium intraret. non igitur tempore, sed specie sanitatis antiquior
synagoga quam ecclesia, quia quamdiu illa credebat ista non credidit et
per uarias corporis atque animae passiones inmedicabili remedio aegra
languebat. audiuit aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis
suae remedium, tempus uenisse cognouit, quo medicus adesset e caelo,
surrexit ut occurreret uerbo, uidit quia conprimebatur a turbis; non
enim credunt qui conprimunt, credunt qui tangunt. fide tangitur
christus, fide christus uidetur, non corpore tangitur, non oculis
conprehenditur; neque enim uidet qui uidens non uidet neque audit qui ea
quae audit non intellegit neque tangit qui non fideliter tangit.
denique ut fidem tangentis exprimeret, ait:
58
8:46 tetigit me aliquis; nam ego cognoui de me uirtutem exisse. quod
est euidentis indicii quia non intra possibilitatem condicionis humanae
atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, diuinitas coartata
est non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines
nostrae mediocritatis uirtus exundat aeterna. non enim humana ope plebs
gentium liberatur, sed dei munus est congregatio nationum, quae etiam
breui fide misericordiam inclinat aeternam. nunc si consideremus quanta
sit fides nostra et intellegamus quantus sit dei filius, uidemus quia
conparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiorem uero
uestimenti eius partem nequimus adtingere. si igitur et nos curari
uolumus, fide tangamus fimbriam christi.
59 non latet eum quicumque fimbriam tetigerit, qui tetigerit
auersum; neque enim deus indiget oculis ut uideat neque corporaliter
sentit, sed in se habet cognitionem omnium. beatus ergo qui uel extremam
partem uerbi contigerit; nam totum quis potest conprehendere?
60
verum ut ad illam quae adhuc aegra est reuertamur, ne per nos magis quam
per suam moram mortua esse credatur, uenerunt inquit serui dicentes
principi: noli uexare illum; filia tua mortua est.
et primum illud consideremus quod suscitaturus mortuam ad faciendam
fidem aemorrousam ante curauit. et ut scias exempli gratia stetisse
sanguinis fluxum, dum illa petitur, ista curatur. sic et resurrectio
temporalis in domini passione celebratur, ut et perpetua illa credatur.
sic et Mariae paritura sterilis indicatur, ut conceptura uirgo credatur.
denique audiuit parituram Elisabet nec de sua generatione dubitauit.
61 venerunt inquit serui dicentes principi: noli uexare illum.
adhuc et hi increduli ad resurrectionem, quam Iesus in lege praedixit,
in euangelio conpleuit. itaque cum uenisset in domum, paucos futurae
resurrectionis arbitros adsciuit; non enim a multis continuo est credita
resurrectio. denique dicente domino:
62
8:52ff. non est mortua puella sed dormit, deridebant inquit eum.
quicumque enim non credit inridet. fleant igitur mortuos suos qui putant
mortuos, ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis
est. nec illud abhorret Matthaei, quod ait tubicines fuisse in domo
principis et turbam tumultuantem, uel quia more ueteri tubicines ad
incendendos excitandos que luctus ferebantur adhiberi uel quia per legis
et litterae cantilenam exsultationem synagoga non poterat capere
spiritalem.
63
8:54-56 tenens ergo manum puellae Iesus sanauit eam et iussit dari
ei manducare. quod est testimonium uitae, ut non phantasma, sed ueritas
crederetur. beatus ille cui manum sapientia tenet. vtinam meos quoque
teneat actus, teneat manum iustitia, teneat dei uerbum, inducat in
penetralia sua, spiritum auertat erroris, conuertat salutis, dari mihi
iubeat manducare! panis enim caelestis est dei uerbum. inde et illa
sapientia, quae diuini corporis et sanguinis sacrosancta altaria
repleuit alimentis, uenite inquit edite panes meos et bibite uinum, quod
miscui uobis.
64 quae tamen tantae diuersitatis est causa? supra publice uiduae
filius suscitatur, hic remouentur plures arbitri. sed puto quod in eo
quoque pietas ibi domini declaretur, quia uidua mater unici non
patiebatur moras, et ideo ne amplius adficeretur maturitas additur. est
etiam forma sapientiae in uiduae filio cito ecclesiam credituram, in
archisynagogae filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus
pauciores.
65
9:5 et quicumque non receperit uos, exeuntes de ciuitate illa etiam
puluerem de pedibus uestris excutite in testimonium supra illos. qualis
debeat esse qui euangelizat regnum dei praeceptis euangelicis
designatur, ut sine uirga, sine pera, sine calciamento, sine pane, sine
pecunia, hoc est subsidii saecularis amminicula non requirens fidei que
tutus putet sibi quo minus ea requirat magis posse subpetere. quae
possunt qui uolunt ad eum deriuare tractatum, ut spiritalem tantummodo
locus iste formare uideatur adfectum, qui uelut indumentum quoddam
uideatur corporis exuisse non solum potestate reiecta contemtis que
diuitiis, sed etiam carnis ipsius inlecebris abdicatis.
66
9:4 quibus primo omnium datur pacis atque constantiae generale
mandatum, ut pacem ferant, constantiam seruent, hospitalis
necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni caelestis
adstruens cursitare per domos et inuiolabilis hospitii iura mutare. sed
ut hospitii gratia deferenda censetur, ita etiam si non recipiantur,
excutiendum puluerem, egrediendum de ciuitate mandatur. quo non
mediocris boni remuneratio docetur hospitii, ut non solum pacem
tribuamus hospitibus, uerum etiam si qua eos terrenae obumbrant delicta
leuitatis, receptis apostolicae praedicationis uestigiis auferantur. nec
otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli legenda
decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinis que uiolandae causa non
suppetat. non tamen eadem cautio receptori mandatur hospitii, ne dum
hospes eligitur, hospitalitas ipsa minuatur.
67 sed haec ut secundum litteram de hospitii religione
uenerabilis est forma praecepti, ita etiam de mysterio sententia
caelestis adridet. etenim cum domus eligitur, dignus hospes inquiritur.
videamus ne forte ecclesia praeferenda designetur et christus. quae enim
dignior domus apostolicae praedicationis ingressu quam sancta ecclesia?
aut quis praeferendus magis omnibus uidetur esse quam christus, qui
pedes suis lauare consueuit hospitibus et quoscumque sua receperit domo
pollutis non patiatur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae
prioris in reliquum tamen dignetur mundare processus? hic est igitur
solus quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: domine,
ad quem ibimus? verba uitae aeternae habes, et nos credimus. vides
exsecutorem caelestium praeceptorum, qui quoniam non mutauit hospitium,
caelestis consortium consecrationis emeruit.
68 fides igitur inprimis ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si
christus habitaturus sit, haud dubie sit legenda. sin uero populus
perfidus aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, uitanda
haereticorum conmunio, fugienda synagoga censetur. excutiendus pedum
puluis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi
arido harenoso que mentis tuae uestigium polluatur. nam sicut corporeas
infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii praedicator
et tamquam propriis inania gesta pulueri conparanda adleuare atque
abolere uestigiis, iuxta quod scriptum est: quis infirmatur et non ego
infirmor? ita si qua est ecclesia, quae fidem respuat nec apostolicae
praedicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit
aspergere, deserenda est. quod apostolus quoque euidenter adseruit
dicens: haereticum hominem post unam correptionem deuita.
69
9:13 ait autem ad eos: date illis uos manducare. at illi dixerunt:
non sunt nobis plus quam quinque panes. quae ratio est quod cum in
posterioribus Iohannis passio describatur, hic iam mortuus uerbis
Herodis ostenditur? ne forte illa, quia post legis defectum euangelicus
cibus incipit ieiuna pascere corda populorum? denique posteaquam illa
quae ecclesiae typum accepit a fluxu curata est sanguinis, posteaquam
apostoli ad euangelizandum regnum dei sunt destinati, gratiae caelestis
inpertitur alimentum. sed quibus inpertiatur aduerte. non otiosis, non
in ciuitate quasi in synagoga uel saeculari dignitate residentibus, sed
inter deserta quaerentibus christum; qui enim non fastidiunt ipsi
excipiuntur a christo et cum ipsis loquitur dei uerbum non de
saecularibus, sed de regno caelorum. et si qui corporalis gerunt ulcera
passionis, his medicinam suam libenter indulget.
70 consequens igitur erat ut quos a uulnerum dolore sanauerat eos
alimoniis spiritalibus a ieiunio liberaret. itaque nemo cibum accipit
christi, nisi fuerit ante sanatus, et illi qui uocantur ad cenam prius
uocando sanantur. si claudus fuit, gradiendi facultatem ut ueniret
accepit, si lumine priuatus oculorum, domum utique domini nisi refusa
luce intrare non potuit.
71 vbique igitur mysterii ordo seruatur, ut prius per remissionem
peccatorum uulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae
caelestis exuberet, quamquam nondum ualidioribus haec turba reficiatur
alimentis neque christi corpore et sanguine ieiuna solidioris fidei
corda pascantur. lacte inquit uos potaui, non esca; nondum enim
poteratis. sed nec adhuc quidem potestis. in modum lactis quinque sunt
panes, esca autem solidior corpus est christi, potus uehementior sanguis
est domini. non statim a primo epulamur omnia neque potamus omnia. hoc
primum inquit bibe. est ergo primum, est etiam secundum quod bibas.
est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. primo
quinque panes sunt, secundo septem, tertium ipsum corpus est christi.
72 nequaquam igitur talem dominum deseramus, qui pro
uniuscuiusque uiribus inpertire nobis alimenta dignatur, ne aut infirmum
ualidior cibus opprimat aut ualidum exilia alimenta non satient; qui
enim infirmus est holera manducet. et ille qui iam uidetur laqueos
infirmitatis euadere de quinque istis manducet panibus et duobus
piscibus. certe si petere cibum ueretur, ipse relictis suis omnibus
festinet ad dei uerbum. dum audire incipit, incipit esurire. incipiunt
apostoli esurientem uidere. etsi illi adhuc non intellegunt, quid
esuriat, intellegit christus. scit quod non saecularem cibum esuriat,
sed cibum christi. dicat: dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in
uia: bonus dominus studia exigit, uires ministrat.
73 vtinam, domine Iesu, uelis me cum istos ieiunos non dimittere,
sed inpertitis a te epulis reficias eos, ut possint tuis alimoniis
fortiores infirmitatem ieiunii non timere. dicas utinam etiam de nobis:
nolo eos ieiunos dimittere! et causam mihi dicito quare nolis ieiunos
dimittere: immo iam dixisti quia si quem dimittis ieiunum, deficit in
uia, hoc est deficit uel in istius cursu uitae uel antequam ad caput
perueniat uiae, antequam perueniat ad patrem et intellegat quod ex patre
christus est, intellegat quod christus e caelo et intellegat, quod
christus qui descendit ipse est qui ascendit, ne forte cum acceperit
quod natus ex uirgine est, incipiat non dei uirtutem, sed hominis
aestimare.
74
9:13 ergo ne deficiant, inquit: date illis uos manducare. at illi
dixerunt: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi nos
eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. nondum intellexerant
apostoli cibum populi credentis non esse uenalem. nouerat christus,
nouerat ipse nos potius esse redimendos, suas uero epulas gratuitas.
nondum ergo habebant discipuli cibum, qui redimere nos posset. habebant
tamen iam cibum, qui satiare nos posset, habebant cibum, qui confirmare
nos posset; panis enim confirmat cor hominis. miseretur ergo dominus, ne
quis deficiat in uia. si quis ergo defecerit, non per dominum Iesum,
sed per se deficit, nec habes quod adscribas domino, qui uincit cum
iudicatur. quid enim dicas ei qui in te contulit omnia firmamenta
uirtutis? nonne te ipse genuit, nonne ipse te pauit? cibus eius uirtus
est, cibus eius fortitudo est. sed si tu neglegentia tua uirtutem quam
acceperas perdidisti, non alimentorum caelestium, sed tuae mentis tibi
praesidia defuerunt. denique dominus sicut super iustos et iniustos
pluit, ita etiam iniustos pascit et iustos.
75 nonne in escae uirtute, cum iam deficeret in uia, sanctus
Helias xl ambulauit diebus, et illam escam angelus dedit? si autem te
pauerit Iesus et acceptam escam seruaueris, ambulabis non xl diebus et
xl noctibus, sed audeo dicere scripturae fretus exemplis xl annis
egrediens ab Aegyptiis finibus, donec peruenias in terram multam, in
terram fluentem mel et lac, quam iurauit dominus daturum se patribus
nostris. huius terrae tibi uirtus requirenda est, quam possidet mitis.
non istam terram dico quae arida est, sed illam quae christi confirmatur
alimentis, quae sub imperio constituta regis aeterni sanctorum
incolatibus frequentatur.
76 diuidit ergo escas dominus Iesus.
et ille quidem uult dare omnibus, negat nemini; dispensator enim est
omnium. sed cum ille panes frangat et det discipulis, si tu manus non
extendas tuas, ut accipias tibi escas, deficies in uia nec poteris in
eum culpam tuam referre, qui miseretur et diuidit, sed his diuidit qui
cum eo etiam in deserto permanent, qui et primo et secundo die et tertio
non recedunt. sic enim habes alibi: misereor huius turbae, quia triduum
est iam quod perseuerant me cum. quanta dignatio, quanta in eo
hominibus inspiratur humanitas! non uult ieiunos dimittere, non uult ne
deficiant in uia.
77 noli ergo deficere a disciplina dei neque fatigeris, cum ab eo
increparis. non fatigeris nunc, ne postea fatigeris. quid enim
respondebis ei aut quomodo te excusabis, si escae uirtutem quam
ministrat amiseris? non potes dicere quia escam non dedit, quia dat
omnibus. non potes dicere quia noluit te bonum facere, ante quem posuit
bonum et malum, ut non ex necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium.
multum enim refert inter eum qui necessitate inuitus aliquid agit et
inter eum qui ex uoluntate quod bonum est eligit; si enim inuitus hoc
ago, dispensatio mihi credita est; si uolens, mercedem habeo.
consideremus ergo quia stabimus ante tribunal christi et, si opus
nostrum arserit, non habebimus quod excusare possimus. dicet etenim quod
iam per prophetam locutus est: populus meus, quid feci tibi aut in quo
molestus tibi fui? responde mihi. dicet ei qui in uia defecerit: qua
ratione defecisti in uia? nonne panes feci, nonne benedixi, nonne iussi
dari? sed cur tu accipere noluisti?
78 quanti etiam praesentium deficient in uia et post hos
sermones, qui licet nostri sunt, tamen quia nemo dicit dominum Iesum
nisi in spiritu sancto, panes aestimandi sunt, quanti inquam deficient
et in uias gentium transuersis itineribus fornicantes abibunt! atque
utinam unus et non plurimi! sed non Iesus auctor defectus, etiamsi quis
defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, siue quinque milia
siue quattuor milia sint.
79
9:16ff. non otiosus numerus, non otiosus ordo, non otiosae reliquiae
manducantium. cur enim plures, id est quinque milia quinque panibus,
hoc est numero minore satiantur, pauciores uero, qui sunt quattuor
milia, septem panibus, hoc est numero redundantiore pascuntur? si enim
facti tantum sequamur miraculum, uidetur esse diuinius quod de minore
modo pluribus abundauit. cur ergo quod minus est ei quod est amplius,
quasi praestaret, adiectum est? prius enim quinque milia quinque
panibus, postea etiam quattuor milia septem panibus satiata legimus.
quaeramus ergo mysterium, quod miraculum praestet.
80 itaque uidentur illa quinque milia quasi quinque corporis
sensus adhuc corporalibus proxima alimenta accepisse de christo,
quattuor uero milia, etsi adhuc in corpore sint et in hoc mundo, qui ex
quattuor constat elementis, non otiose tamen feruntur mysticae accepisse
escam quietis; iam enim aequantur mundo supra mundum futuri. nam etsi
in hoc mundo sunt, intra mundum tamen non sunt, quibus mysticae quietis
inpertitur alimentum; sex enim diebus mundus est factus, septimo
requietum est die, et dominus sanctificauit eum. vltra mundum ergo
quies, ultra mundum etiam fructus quietis. denique beati pacifici; ipsi
enim filii dei uocabuntur. nam cum deus supra mundum sit, nemo utique
potest deum uidere, nisi mundum prius spiritali transcendat optutu.
septima itaque benedictio pacatorum; septem etiam illis quattuor milibus
fragmentorum sportae supersunt. non mediocris hic panis est sabbatorum,
panis sanctificatus, panis quietis. et fortasse si primum quinque panes
sensibiliter manducaueris, audebo et dicam: post quinque panes et
septem tertio in terra non manducabis panem, sed supra terram manducabis
octo panes, sicut qui sunt in caelestibus; sicut enim septem panes
panes quietis, ita octo panes panes sunt resurrectionis. ergo isti qui
septem aluntur panibus triduo perstiterunt et fortasse integram
resurrectionis futurae fidem et constantiam consecuti. denique sanctorum
uox est: tribus diebus ambulabimus, ut epulemur domino deo nostro. sed
illa suo loco.
81 de quinque uero panibus sanctus Iohannes docuit me quod
nesciebam, quod non docuerat sanctus Matthaeus, non docuerat sanctus
Lucas singulis enim diuersa inpertita est gratia docuit inquam me
quinque istos panes hordiacios fuisse. et ideo non inepte diximus escam
istam esse habilem corporalibus. cur enim primo hordiacios? quia primo
lacte, deinde esca nutriendus est qui accedit ad fidem; nondum enim
poteramus et fortasse plerique nec adhuc possumus. nam cum sint inter
nos contentiones et dissensiones, nonne carnales sumus et secundum
hominem ambulamus? suis quaeque apta sunt alimenta uirtutibus et ideo
prius hordeum, deinde triticum nobis ad alimoniam datur, fortiori uero
sicut Heliae de interioribus frumenti panis farinacius ministratur. quem
autem non queunt contaminare, sed pascere peccatores?
82 nec solum panis et numeri, sed etiam accubitionis est
differentia; illi enim supra faenum discumbunt, isti supra terram
recumbunt; supra faenum quinque milia, supra terram quattuor milia. plus
est terram premere quam supra faenum iacere; illi enim adhuc quibus
sensus sunt corporales mollioribus delectantur et ideo supra faenum
recumbunt omnis enim caro faenum isti uero supra terram quae triticum et
uinum gignit et oliuam, cibum gratiae, consequuntur illi discumbunt,
isti recumbunt; maior enim est quaedam requies recumbentis. ibi duo
pisces, hic sine numero, unde plerique septiformis spiritus gratiam in
panibus definitam, in piscibus quoque duplicis testamenti figuram
intellegendam putarunt.
83 non piget ergo aestimare quod quattuor milia ex quattuor mundi
collecta partibus, in quibus ecclesia figuratur, maioris gratiae cibum
sumant iuxta quod scriptum est: quia uenient ab oriente et occidente et a
septemtrione et austro et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in
regno caelorum. vnde hic gratiae patri aguntur a christo; non enim
frustra illic benedictio tantum, hic etiam actio gratiarum est. pro
ecclesia quippe sua dominus gratias patri agere consueuit, quia quae
abscondit sapientibus ea paruulis reuelauit. benedictio igitur super
nos, qui inferiores sumus, gratiarum actio super eos qui de
infirmitatibus corporum suorum sacratis passionibus triumpharunt. iam
illud in superioribus praelibauimus, quia cum quinquageni discumbere
iubentur, licet sacrato numero definito tamen uidetur hic fundatioris
ecclesiae populus, qui sine definitione numeri recumbit.
84
9:16 mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur et
apostoli ministrant; nam et in satietate repulsae in perpetuum famis
indicium designatur, quia non esuriet qui acceperit cibum christi, et in
apostolorum ministerio futura diuisio dominici corporis sanguinis que
praemittitur. iam illud diuinum, quemadmodum quinque panes quinque
milibus populis redundauerint; non enim exiguo, sed multiplicato cibo
populum liquet esse satiatum.
85 videres inconprehensibili quodam rigatu inter diuidentium
manus quas non fregerint fructificare particulas et intacta frangentium
digitis sponte sua fragmenta subripere. qui haec legit quemadmodum iuges
aquarum miretur meatus et liquidis fontibus stupeat continuos fluere
successus, quando etiam panis exundat et naturae solidioris rigatus
exuberat? haec igitur facta sunt ut illa quoque quae non cernimus
cerneremus. his euidenter illorum quoque designauit auctorem et totius
naturae creatorem materialis exsistere, quae non ut philosophi uolunt
repperta, sed facta gignendis omnibus rebus successus defluos
subministrat.
86 hoc quidem mirum quidquid de fluminibus haurias signo
dispendii non notari, quidquid de fontibus auferas usurario quodam
reparari meatu. sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen uidetur
accedere et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur ita, dum minuuntur
fluenta, produntur. at uero hic panis, quem frangit Iesus, mystice
quidem dei uerbum est et sermo de christo, qui dum diuiditur augetur; de
paucis enim sermonibus omnibus populis redundantem alimoniam
ministrauit. dedit sermones nobis uelut panes, qui in nostro dum
libantur ore geminantur. visibiliter quoque panis iste incredibili
ratione, dum frangitur, dum diuiditur, dum editur, sine ulla dispendii
conprehensione cumulatur.
87 nec dubites uel quod in manibus ministrantium uel in ore
edentium cibus crescat, quando ubique nostri operis testimonium ad
firmamentum credulitatis adsciscitur. sic in nuptiis ex fontibus uina
ministris operantibus colorantur et ipsi qui inpleuerant hydrias aqua
uinum quod non detulerant hauriebant. conprehende, si potes, tanta rerum
miracula. hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis et
de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est colliguntur, illic
in alienam speciem uertuntur elementa nec suos patitur natura defectus
nec suos agnoscit ortus, usus tamen proprios recognoscit. quin etiam
melior est mutati uini natura quam nati, quia in arbitrio creatoris est
et quos usus uelit adsignare naturis et quas naturas inpertire
gignendis. vide quantis operibus opus adstruat. dum aquam minister
infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque
sapor haustus adcumulat.
88 conferant gentiles, si placet, cum christi beneficiis deorum
suorum non facta, sed ficta. ferunt certe eorum fabulae fuisse regem
quendam, qui quidquid tangebat aurum fiebat. sed etiam conuiuia ipsa
feralia; nam et ipsa mantelia digitis adprehensa riguerunt et cibus in
ore crepitabat ferens non alimenta, sed uulnera et in gutture potus
haerebat nec penetrare facilis nec redire. digna beneficia uotis, digna
tanto munera precatore, digna liberalitas conferente! talia sunt
idolorum beneficia, ut cum uidentur prodesse, plus noceant. at uero
christi munera parua uidentur et maxima sunt, denique non uni conlata,
sed populis; nam et cibus edentium in ore crescebat et uidebatur esse
corporalis alimoniae, sed sumebatur salutis aeternae.
89 cur autem quinque milibus hominum plus redundat, quattuor
milibus minus? quia quattuor milia ista triduo cum christo fuerunt et
ideo amplius caelestis pabuli receperunt.
90 nec otiose quae turbae supersunt a discipulis colliguntur,
quia ea quae diuina sunt aput electos facilius possis quam aput populos
repperire. vtinam mihi contingat audire: collige quae supersunt! si
audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et
mulieres edere nequiuerunt. beatus ille qui potest colligere quae etiam
doctis supersunt.
91 videamus quomodo colligat. dixit lex: non moechaberis. fregit
hunc panem christus, diuisit hoc uerbum, non aliunde adiciens, sed de
suo partiens. qui uiderit inquit ad concupiscendum mulierem iam
moechatus est eam. habes fragmentum de suo. addidit: si oculus tuus
dexter scandalizat te, erue eum. habes aliud: et si dextera tua
scandalizat te, abscide eam; et: qui dimissam a uiro ducit moechatur.
vides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios
habuit, unum de ancilla et unum de libera. Paulus dixit: haec sunt duo
testamenta. diuisit hoc uerbum et inuenit mysterium. beatus ergo qui
colligit quae diuidit christus.
92
9:17 qua ratione autem cofinos duodecim christus inpleuit nisi ut
illud populi Iudaici solueret quia manus eius in cofino seruierunt, hoc
est populus qui ante lutum in cofinis colligebat hic iam per crucem
christi uitae caelestis operatur alimoniam et eo fidei cibum congerit,
ubi erat ante caenum perfidiae gentilis. nec paucorum hoc munus, sed
omnium est. nam per duodecim cofinos tamquam tribuum singularum fidei
firmamentum redundat; panis enim confirmat cor hominis.
93
9:19-20 dixit autem illis: uos quem me dicitis esse? respondit Simon
Petrus: christum dei. ne turbae quidem otiosa opinio est, quia alii
Heliam, quem uenturum putabant, alii Iohannem, quem decollatum sciebant,
aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. sed hoc quaerere
supra nos est: alterius sententiae, alterius prudentiae est. nam si
Paulo apostolo satis est nihil scire nisi christum Iesum et hunc
crucifixum, quid amplius mihi desiderandum est scire quam christum? in
uno enim hoc nomine et diuinitatis et incarnationis expressio et fides
est passionis. et ideo licet ceteri apostoli sciant, Petrus tamen
respondit prae ceteris: tu es christus filius dei uiui. conplexus est
itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa uirtutum
est. etiam ne nos de generatione dei adserimus quaestiones, cum Paulus
iudicauerit nihil se scire nisi christum Iesum et hunc crucifixum,
Petrus nihil aliud quam dei filium putauerit confitendum? nos et quando
et quomodo natus sit et quantus sit humanae infirmitatis contemplatione
rimamur. sciuit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis quam
aedificationis profectus esset et ideo iudicauit nihil se scire nisi
christum Iesum. sciuit Petrus quod in filio dei omnia sint; omnia enim
dedit pater filio. si omnia dedit, aeternitatem quam habet maiestatem
que transfudit. sed quo prolabor longius? finis fidei meae christus est,
finis fidei meae dei filius est. non licet mihi scire generationis
seriem, non licet tamen nescire generationis fidem.
94 crede igitur sic quemadmodum Petrus credidit, ut et tu beatus
sis, ut et tu audire merearis: quoniam non caro et sanguis tibi
reuelauit, sed pater meus qui in caelis est. caro enim et sanguis non
queunt nisi quae terrena sunt reuelare, at uero qui spiritu loquitur
mysteria non carnis et sanguinis magisterio, sed diuina inspiratione
fundatur. noli ergo adquiescere carni et sanguini, ne carnis et
sanguinis praecepta haurias atque ipse sanguis et caro fias. qui enim
carni adhaeret, caro est et qui adhaeret deo unus spiritus est. non
permanebit inquit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter
quod sunt carnes.
95 sed utinam caro et sanguis non sint qui audiunt, sed a carnis
et sanguinis remoti cupiditatibus possint dicere singuli: non timebo
quid faciat mihi caro! qui enim carnem uicerit ecclesiae fundamentum est
et, si aequare Petrum non potest, imitari potest; magna sunt enim dei
munera, qui non solum nobis quae fuerant nostra reparauit, uerum etiam
quae sunt sua propria concessit.
96 refert tamen quid sibi uelit quod non alium turba opinabatur
nisi aut Heliam aut Hieremiam aut Iohannem baptistam. et Heliam forte,
quia raptus ad caelum est. sed non Helias christus. ille rapitur, iste
regreditur, iste rapinam non arbitratus est esse se aequalem deo; ille
petitis ignibus uindicatur, hic persecutores suos maluit sanare quam
perdere. cur autem Hieremiam putabant? fortasse quia sanctificatus in
uulua est. sed non hic Hieremias. ille sanctificatur, iste sanctificat;
illius sanctificatio coepit ex corpore, hic sanctus ex sancto. cur etiam
Iohannem populus putat nisi forte quia in matris utero positus domini
praesentiam sentiebat? sed non hic Iohannes. ille adorabat in utero, hic
adorabatur; ille baptizabat in aqua, christus in spiritu; ille
paenitentiam suadebat, hic peccata donabat.
97 et ideo Petrus non exspectauit populi sententiam, sed suam
promsit dicens: tu es christus filius dei uiui. qui est, semper est, nec
coepit ut esset et esse non deficit. magna autem christi gratia, qui
omnia prope uocabula sua discipulis donauit suis. ego sum inquit lux
mundi et id tamen quo ipse gloriatur discipulis nomen indulsit dicens:
uos estis lux mundi. ego sum panis uiuus; et: nos omnes unus panis
sumus. ego sum uitis uera; et tibi dicit: plantaui te uitem fructuosam
omnem ueram. petra est christus bibebant enim de spiritali sequenti
petra, petra autem erat christus: etiam discipulo suo huius uocabuli
gratiam non negauit, ut et ipse sit Petrus, quod de petra habeat
soliditatem constantiae, fidei firmitatem.
98 enitere ergo ut et tu petra sis. itaque non extra te, sed
intra te petram require. petra tua actus est, petra tua mens est. supra
hanc petram aedificatur domus tua, ut nullis possit nequitiae spiritalis
euerberari procellis. petra tua fides est, fundamentum est fides
ecclesiae. si petra fueris, in ecclesia eris, quia ecclesia supra petram
est. si in ecclesia fueris, portae inferi non praeualebunt tibi. portae
inferi portae mortis sunt, portae autem mortis portae esse ecclesiae
non possunt.
99 quae autem sunt portae mortis, hoc est portae inferi nisi
singula quaeque peccata? si fornicatus fueris, portas mortis ingressus
es. si fidem laeseris, portas penetrasti inferi. si peccatum mortale
conmiseris, portas mortis intrasti. sed potens est deus, qui exaltet te
de portis mortis, ut adnunties omnes laudes eius in portis filiae Sion.
portae autem ecclesiae portae castitatis sunt, portae iustitiae, quas
iustus intrare consueuit dicens: aperite mihi portas iustitiae et
ingressus in eas confitebor domino. sed ut porta mortis porta inferi ita
et porta iustitiae dei porta est; haec enim porta domini, iusti
intrabunt per eam. et ideo fuge pertinaciam delictorum, ne portae tibi
possint inferi praeualere; si enim dominatum fuerit peccatum in te,
mortis porta praeualuit. fuge ergo contentiones dissensiones strepitus
tumultus que discordiae, ne per portas mortis ingressus incurras.
dominus enim Iesus christus praedicari se primo noluit, ne ullus
strepitus nasceretur. increpat discipulos suos, ne cui haec dicerent
quod oportet filium hominis multa pati et reprobari a principibus
sacerdotum et senioribus et scribis et occidit et die tertia resurgere.
(9:22)
100 et fortasse ideo hoc addidit, quia sciebat dominus difficile
passioni et resurrectioni etiam discipulos credituros. et ideo passionis
et resurrectionis suae adsertorem se esse maluit, ut ex facto fides,
non ex audito discordia nasceretur. ergo christus noluit gloriari, sed
maluit ignobilis uideri, ut passionem subiret: et tu qui ignobilis natus
es gloriaris?
eadem tibi qua christus ambulauit gradiendum est uia, qua ipse
ambulauit? haec eius agnitio, haec eius imitatio per ignobilitatem et
bonam famam, ut glorieris in cruce, sicut ipse est gloriatus. sic
ambulauit Paulus et ideo gloriatur dicens: mihi autem absit gloriari
nisi in cruce domini nostri Iesu christi.
101 sed uideamus cur secundum Matthaeum repperiamus admonitos
discipulos, ne cui dicerent quod ipse sit christus, hic autem scriptum
sit increpatos esse, ne cui haec dicerent. quod esset multa passurus et
resurrecturus. videtis quod in uno christi nomine omnia sint. ipse est
enim christus qui natus ex uirgine est, ipse est qui mirabilia fecit in
populo, ipse qui mortuus est pro peccatis nostris et resurrexit a
mortuis. vnum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam. nam etiam
haeretici habere sibi christum uidentur; nemo enim christi nomen negat,
sed negat christum qui non omnia quae christi sunt confitetur. multis
igitur ex causis iubet tacere discipulos, ut fallat principem mundi, ut
declinet iactantiam, doceat humilitatem, simul ne rudes et inperfecti
adhuc discipuli maximae praedicationis molibus opprimantur.
102 nunc qua causa etiam inmundos spiritus iubeat tacere
consideremus. sed et hoc nobis scriptura aperuit, quia peccatori dixit
deus: quare tu enarras iustitias meas? ne quis, dum praedicantem audit,
sequatur errantem; inprobus enim magister est diabolus, qui falsa ueris
saepe permiscet, ut specie ueritatis testimonium fraudis obtexat.
103 etiam illud consideremus, utrum hic primum mandauerit
discipulis, ne cui dicerent quia ipse esset christus an uero ante
mandauerit, quando apostolos duodecim destinauit denuntians illis: in
uias gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne introieritis;
ite autem ad oues quae perierunt domus Israhel. aegrotos curate,
leprosos mundate, daemones eicite; et: discite quis in ea dignus sit et
ibi manete. itaque nec hic mandatum uidetur, ut christum dei filium
praedicarent.
104 ordo igitur disputationis est ordo tractatus, et ideo etiam
nos, cum aliqui ex gentibus uocantur ad ecclesiam, ita praeceptorum
seriem formare debemus, ut primo unum deum auctorem mundi omnium que
esse doceamus, in quo uiuimus et sumus et mouemur, cuius et genus sumus,
ut non solum propter munera lucis et uitae, uerum etiam propter
cognationem quandam generis diligendus a nobis sit, deinde opinionem
illam, quae est de idolis, destruamus, quod non possit auri argenti que
uel ligni materia uim in se habere diuinam, cum unum deum esse
persuaseris, tunc indicio eius adstrues per christum nobis salutem datam
incipiens ab illis quae gessit in corpore et ea diuina describens, ut
plus quam homo fuisse uideatur, uictam unius uirtute mortem, mortuum ab
inferis suscitatum; paulatim enim fides crescit, ut cum supra hominem
fuisse uideatur, deus esse credatur. nam nisi probaueris quod facere
illa sine diuina uirtute non potuit, quemadmodum potes probare in eo uim
fuisse diuinam?
105 sed fortasse nobis parum auctoritatis et fidei deferatur:
lege sermonem apostoli aput Athenienses habitum, qui si a primo
destruere uoluisset caerimonias idolorum, sermonem eius aures gentilium
respuissent. ab uno igitur deo operatore mundi incipit dicens: deus qui
fecit mundum et cuncta quae sunt in eo. negare non poterant unum
operatorem esse mundi, unum deum, unum omnium creatorem. adiunxit eo
quod caeli et terrae dominus in manu factis non dignetur habitare,
deinde quod intra auri argenti que cassam materiem nequaquam ueri simile
sit artificio hominis uim diuinitatis includi, erroris remedium docens
esse studium paenitendi. tunc uenit ad christum nec tamen deum maluit
quam hominem nuncupare dicens: in uiro, quo definiuit omnibus fidem,
suscitans eum ab inferis. qui enim tractat debet audientium considerare
personas, ne prius inrideatur quam audiatur. quando enim Athenienses
crederent quia uerbum caro factum est et de spiritu uirgo concepit, qui
inridebant quia resurrectionem audierant mortuorum? tamen et dionysius
ariopagites credidit et alii crediderunt in uirum, ut in deum crederent.
quid interest quo quisque credat ordine? non in principiis perfecta
quaeruntur, sed de principiis ad ea quae perfecta sunt peruenitur. ergo
tali Athenienses informauit praecepto, talis nobis aput gentiles ordo
seruandus est.
106 at uero cum Iudaeos adloquerentur apostoli, ipsum christum
esse dicebant, qui propheticis nobis esset promissus oraculis, quem non
prius auctoritate sua dei filium nominabant, sed uirum probatum, uirum
iustum, uirum a mortuis suscitatum, illum uirum de quo dictum est in
prophetis: filius meus es tu, ego hodie genui te. ita ergo et tu ad ea
quae difficile creduntur auctoritatem diuini sermonis adscisce et
promissum eius aduentum prophetarum uoce designa, resurrectionem quoque
multo ante conpertam scripturarum testimoniis edoceto, non usitatam cum
ceteris atque conmunem, ut in ipsa suscitati corporis adsertione
aeternae testimonium diuinitatis adquiras. cum enim ceterorum corpora
corruptionem probaueris subisse post mortem, hunc utique de quo dicitur:
non dabis sanctum tuum uidere corruptionem, conprobas humanae
fragilitatis expertem, probas humanae condicionis merita supergressum,
deo magis quam hominibus conferendum.
107 quodsi ad sacramenta fidelium tendens catechumenus inbuendus
sit, dicendum quia unus deus est, ex quo omnia, et unus Iesus christus,
per quem omnia, non duos dominos esse dicendos, perfectum quidem patrem,
perfectum esse et filium, sed unius patrem et filium esse substantiae,
uerbum aeternum dei, non quod profertur, sed quod operatur, ex patre
genitum, non uoce editum. prohibentur ergo apostoli euangelizare eum dei
filium, ut euangelizarent postea crucifixum. haec est fidei gloria, si
uere intellegas crucem christi. aliae cruces nihil mihi prosunt, sola
crux christi mihi utilis est et uere utilis, per quam mihi mundus
crucifixus est et ego mundo. si mihi crucifixus est mundus, scio quia
mortuus est: non diligo eum; scio quia praeterit: non concupisco eum:
scio quia corruptella consumet hunc mundum: quasi faetidum uito, quasi
luem caueo, quasi nociturum relinquo.
108 sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem
mundo refusam. adstrue ergo per historiam Graecorum hoc fuisse
possibile. sic interdum etiam apostolus suadet incredulis nec uersus
refugit poeticos, ut fabulas destruat poetarum. si enim reuocetur in
memoriam quod legiones saepe et magnos populos oblatis aliquorum
mortibus historiae Graecorum adserant liberatos, si recordentur quod
imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad
sacrificium sit uocata, si nostrum illud consideremus quia sanguis
hircorum et taurorum et cinis uitulae aspersus inquinatos sanctificat ad
carnem emundandam, sicut ad Hebraeos scriptum est, si pestilentia
regionum aliquibus hominum contracta peccatis unius alicuius morte
adseritur esse resoluta, quod aut ratione praeualuit aut dispositione
conualuit, quo facilius in crucem domini crederetur, procliue erit ut
qui sua negare non possunt nostra confirment.
109 sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius
mundi peccata tolleret, neque Enoch neque Abraham neque Isaac, qui licet
morti se obtulerit, seruatus tamen est, quia omnia non poterat abolere
peccata quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur? idcirco
non unus e plebe, non unus e numero, sed filius dei a deo parte electus
est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre. quem
mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret factus inter
mortuos sine adiutorio liber, sine adiumento scilicet hominis aut
alicuius creaturae liber, a morte, et bene liber, qui seruitutem
cupiditatum reppulit, mortis uincla nesciuit.
Liber 7
1
9:27 dico autem uobis uere: sunt aliqui hic stantes qui non
gustabunt mortem, donec uideant regnum dei. semper dominus sicut ad
praemia erigit futura uirtutum atque utilem saecularium rerum docet esse
contemtum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium
remuneratione sustentat. arduum quippe est crucem tollere et animam
periculis, morti corpus offerre, negare quod sis, cum uelis esse quod
non sis, raro que quamuis excelsa uirtus futuris conmutat praesentia.
difficile quippe uidetur hominibus, ut spem periculis emant damno que
praesentium futurae lucrum mercentur aetatis. ergo bonus et moralis
magister ne qui desperatione frangatur aut taedio, quoniam uitae dulcis
inlecebra constantem quoque mulcet adfectum, continuos uiuendi successus
fidelibus pollicetur; frigent enim solacia sub metu mortis manus que
amor uitae aegre blanditias spei cum adpetitae salutis terrore
conpensat. non habes igitur quod queraris, non habes quod excuses:
arbiter omnium dedit et uirtuti praemium et infirmitati remedium, ut
praesentibus sustineatur infirmitas, uirtus futuris. si fortis es,
contemne mortem; si inbecillus es, fuge. sed nemo potest fugere mortem,
nisi uitam sequatur. vita tua christus est; ipsa est uita, quae mori
nescit.
2 itaque si uolumus mortem non timere, stemus ubi christus est,
ut et de nobis dicat: uere sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt
mortem. non satis est stare, nisi ubi christus est stetur; soli enim non
queunt gustare mortem qui possunt stare cum christo. in quo licet ex
uerbi ipsius qualitate perpendere ne tenuem quidem sensum mortis
habituros qui christi uideantur meruisse consortia. certe mors corporis
libando gustetur, uita animae possidendo teneatur.
3 sed quid est gustare mortem? ne forte quemadmodum panis uita
est ita etiam panis mors sit? sunt enim qui manducant panem doloris;
sunt etiam Aethiopum populi, qui acceperunt in escam draconem. absit a
nobis uenenum draconis uorare; habemus enim panem uerum, panem illum,
qui descendit e caelo. panem illum manducat qui ea quae scripta sunt
seruat. sunt ergo qui mortem non gustent, donec uideant regnum dei. sunt
etiam qui mortem non uideant, sicut scriptum est: quis est homo qui
uiuet et non uidebit mortem?
4 sed quis est homo qui non moriatur, cum resurrectio nisi mortui
esse non possit? quamuis de Enoch et Helia nullam mortem corporis
acceperimus et de euangelista Iohanne dominus dixerit: si eum uolo
manere, donec uenio, tamen quoniam non de uno Iohanne hic putamus
expressum, sed generale de multis hoc esse praeceptum, non hic mors
corporis, sed animae denegatur. sunt enim qui mortui uiuant, quoniam
sunt qui uiuentes mortui sint, sicut illa quae uiuens mortua est, sicut
scriptum est: ueniat mors super eos, et descendant in infernum uiuentes.
si ergo uiuus quid in infernum descendit peccato enim mortis in
infernum descendit habitaculum sunt profecto quibus nec in morte
corporis interruptus sit ordo uiuendi, sicut Abraham, Isaac et Iacob,
quos uiuere diuinae sententiae auctoritate conperimus, quoniam cum sit
deus Abraham, Isaac et Iacob, non utique deus mortuorum est, sed
uiuentium.
5 itaque non de uno, sed de plurimis dicit; neque enim Petrus
mortuus est, cui iuxta dominicam sententiam inferi porta praeualere non
potuit, nec Iacobus et Iohannes mortui filii tonitrui, quibus in usum
gloriae caelestis adsumtis non praeualent terrena, sed subiacent.
esto ergo et tu Petrus, deuotus fidelis pacificus, ut portas ecclesiae
aperias, portas mortis euadas. esto filius tonitrui. dicis: modo possum
esse filius tonitrui? potes esse, si non in terra, sed in pectore
christi recumbas. potes esse filius tonitrui, si te terrena non moueant,
sed ipse potius ea quae terrena sunt mentis tuae uirtute concutias.
tremat te terra, non capiat; uereatur caro potestatem animi tui et
concussa subdatur. eris filius tonitrui, si fueris filius ecclesiae.
dicat et tibi de patibulo crucis christus: ecce mater tua, dicat et
ecclesiae: ecce filius tuus; tunc enim incipies esse filius ecclesiae,
cum in cruce uictorem uideris christum. nam qui crucem scandalum putat
Iudaeus est, ecclesiae filius non est; qui crucem stultitiam putat
Graecus est. ille est autem ecclesiae filius qui crucem triumphum putat,
si uocem christi triumphantis agnoscat.
6
9:28 ergo ut scias quia Petrus, Iohannes et Iacobus mortem non
gustauerunt, gloriam resurrectionis uidere meruerunt; solos enim tres
istos post haec fere uerba in diebus octo adsumsit et duxit in montem.
quid est quod iste dicit: in diebus octo post haec uerba? ne forte quia
is qui uerba christi audit et credit resurrectionis tempore gloriam
christi uidebit? octaua enim die facta est resurrectio, unde et plerique
psalmi in octauam scribuntur. aut forte ut ostenderet nobis quia
dixerat quod is, qui propter dei uerbum perdiderit animam suam, saluam
faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione restituat.
7 sed Matthaeus est Marcus post dies sex adsumtos hos esse
memorarunt. de quo possemus dicere post sex milia annorum mille enim
anni in conspectu dei tamquam dies una, sed plures quam sex milia
conputantur anni et malumus sex dies per symbolum intellegere, quod sex
diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, per opera mundum
intellegamus. et ideo mundi temporibus inpletis resurrectio futura
monstratur aut quia is qui supra mundum ascenderit et huius saeculi
momenta transcenderit uelut in sublimi locatus futurae resurrectionis
fructum exspectabit aeternum.
8 transcendamus igitur opera mundi, ut possimus faciem ad faciem
deum uidere. ascende in montem qui euangelizas Sion. si in montem
ascendit qui euangelizat Sion, quanto magis qui christum euangelizat et
christum in gloriam resurgentem? fortasse enim in corpore eum multi
uideant; multi enim secundum carnem cognouimus christum, nunc autem iam
non nouimus.
9 multi cognouimus, quia multi uidimus uidimus eum, et non
habebat speciem neque decorem, tres autem soli et tres electi ducuntur
ad montem. putarem in tribus mystice genus hominum conprehensum, quia ex
tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem.
aut fortasse quia soli ex omnibus ad resurrectionis peruenire gratiam
qui christum confessi fuerint merebuntur, quia inpii in iudicium non
resurgunt, sed tamquam habito iudicio puniuntur. tres igitur eliguntur
qui ascenderent montem, quia et duo eliguntur qui cum domino uiderentur.
vtrimque sacratus numerus. et hoc fortasse propterea, quia nemo potest
resurrectionis uidere gloriam nisi qui integrum mysterium trinitatis
incorrupta fidei sinceritate seruauerit. Petrus ascendit, qui claues
regni caelorum accepit, Iohannes, cui committitur mater, Iacobus, qui
primus solium sacerdotale conscendit;
10 inde apparent Moyses et Helias, hoc est lex et propheta cum
uerbo; neque enim lex potest esse sine uerbo neque propheta nisi qui de
dei filio prophetauit. et illi quidem filii tonitrui corporali gloria
Moysen quoque et Heliam speculati sunt, sed etiam nos cotidie uidemus
Moysen cum dei filio; uidemus enim legem in euangelio, cum legimus:
diliges dominum deum tuum, uidemus Heliam cum dei uerbo, quando legimus:
ecce uirgo in utero accipiet.
11
9:31 vnde bene Lucas addidit quia dicebant excessum eius quem
conpleturus erat in Hierusalem. docent enim te de excessu eius mysteria.
et hodie Moyses docet et hodie Helias loquitur et hodie in maiore
gloria Moysen uidere possumus. quis enim nos potest, quando et populus
Iudaeorum eum uidere potuit, immo uidit? vidit enim in gloria faciem
Moysi, sed uelamen accepit, sed in montem non ascendit et ideo errauit.
qui solum Moysen uidit, dei uerbum simul uidere non potuit.
12 reuelemus igitur nos faciem nostram, ut reuelata facie gloriam
dei speculantes in eandem imaginem reformemur. ascendamus in montem,
deprecemur dei uerbum, ut in specie et pulchritudine sua appareat nobis
et confortetur et prospere procedat et regnet. et haec enim mysteria
sunt et referuntur altius; etenim pro tua possibilitate tibi uerbum aut
minuitur aut crescit, ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non
tibi apparet sapientia, non tibi apparet mysteriorum cognitio, non tibi
apparet quanta sit gloria, quanta sit species in dei uerbo, sed dei
uerbum quasi quodam apparet in corpore non habens suam speciem neque
decorem et apparet quasi homo in plaga, qui ferre possit infirmitates
nostras, apparet tibi quasi quidam sermo natus ex homine litterarum
opertus inuolucris, uirtute spiritus non refulgens. sed si, dum hominem
consideras, de uirgine credas esse generatum et paulatim adspiret fides
quod de spiritu dei natus sit, incipis montem ascendere. si in cruce
positum triumphantem de morte uideas, non peremtum, si uideas quod terra
tremuit, sol refugit, tenebrae offusae sunt oculis perfidorum,
monumenta aperta sunt, mortui resurrexerunt, ut esset indicio quia
gentilis populus, qui mortuus erat deo, tamquam reseratis corporis sui
tumulis infuso crucis lumine resurrexit, si hoc uideas mysterium, in
excelsum ascendisti montem, alteram uerbi gloriam cernis.
13
9:29 vestimenta eius alia deorsum sunt, alia sursum. et fortasse
uestimenta uerbi sermones sunt scripturarum et quaedam intellectus
indumenta diuini, quia sicut ipse Petro et Iohanni et Iacobo in altera
specie apparuit et uestitus eius albus refulsit, ita et oculis tuae
mentis iam diuinarum lectionum sensus albescit. fiunt igitur uerba
diuina sicut nix, uestimenta uerbi candida nimis, qualia fullo super
terram facere non potest.
14 quaeramus hunc fullonem, quaeramus hanc niuem. legimus ad
uillam fullonis ascendisse Esaiam. quis est iste fullo nisi forte ille
qui delicta nostra lauare consueuit? denique ipse dixit: si fuerint
delicta uestra sicut Phoenicium, ut niuem dealbabo. quis est iste fullo
nisi qui indumenta nostri intellectus indumenta uirtutum ablutis maculis
corporalibus soli solet offerre diuino?
15 audiui etiam, ut ad redarguendos eos de contrariis sumamus
exemplum, <---> duorum prudentium facundiam niui et apibus
conparasse. inueni quoque dixisse Dauid: quam dulcia faucibus meis uerba
tua, super mel et fauum ori meo! et infra: lucerna pedibus meis uerbum
tuum, domine, et lux semitis meis. verbum dei lux est, uerbum dei nix
est. super mel quoque et fauum est dei uerbum, quod ore diuino melle
dulcior fluxit oratio, et perspicua niuis ritu mollioribus cadunt uerba
sententiis. vere hic solus sermo niuibus conparandus, qui de caelo
missus in terras ieiuna nostrorum arua pectorum fecundauit.
quod non usurpatorie praesumtum. sed ex lectionis serie deriuatum deus
ipse testatur dicens: exspectetur sicut pluuia eloquium meum et
descendant uelut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix
super faenum.
16 vtinam, domine Iesu, mens mea pluuiae tuae umore uiridescat,
utinam terram meam niuis istius candore respergas, ne praepropero calore
uernantis corporis arua luxurient, sed potius fotu niuali semina uerbi
caelestis pressa fecundent! nix cum cadit, aues caeli ubi inhabitent non
habent et laetior solito tritici prouentus exuberat.
17
9:32 vidit hanc gratiam Petrus, uiderunt et qui cum illo erant, et
licet somno grauata fuissent. premit enim inconprehensibilis splendor
diuinitatis nostri corporis sensus. nam si solis radium e regione
oculorum contuentium corporea nequit acies sustinere, quomodo dei
gloriam humanorum ferret corruptela membrorum? eo que purior et
subtilior exhausta concretione uitiorum corporis habitus in
resurrectione formatur. et fortasse ideo grauati somno erant, ut
resurrectionis speciem uiderent post quietem. itaque euigilantes
uiderunt maiestatem eius; nemo enim nisi uigilans gloriam uidet christi.
delectatus est Petrus, et quem saeculi huius inlecebrosa non caperent,
gratia resurrectionis inlexit.
18
9:33 bonum est inquit nos hic esse hinc et ille: dissolui enim et
cum christo esse multo melius nec laudasse contentus non solum adfectu
sed etiam factorum deuotione praestantior ad exaedificanda tabernacula
tria inpiger operarius conmunis obsequii ministerium pollicetur. et
quamuis nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium, quo non
inconsulta petulantia, sed praematura deuotio fructus pietatis
adcumulat. nam quod ignorabat condicionis fuit, quod promittebat
deuotionis. sed non capit humana condicio in hoc corruptibili, in hoc
mortali corpore facere tabernaculum deo. siue in animo siue in corpore
siue alio aliquo loco fuge quaerere quod non licet scire. si Petrus
nesciuit, quemadmodum tu potes scire? si nesciuit ille qui promisit et
qui corporis terminos magnitudine animi nesciebat, quemadmodum scire nos
possumus desidia quadam mentis intra praesaeptum carnis inclusi?
denique placuit tanta deuotio deo.
19
9:43 et inter haec uerba facta est nubes et obumbrauit eos. diuini
spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed
reuelat occulta. quae etiam alio conperta est loco dicente angelo: et
uirtus altissimi obumbrabit tibi. cuius profectus ostenditur audita dei
uoce dicentis:
20
9:35 hic est filius meus dilectus, ipsum audite, hoc est: non Helias
filius, non Moyses filius, sed hic est filius, quem solum uidetis;
recesserant enim illi, ubi coepit dominus designari. vides hanc non
solum incipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam caelestium fidem
esse perfectam filium dei scire. sed quoniam haec iam supra diximus,
cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso umore
concretam et coacti aeris caliginem piceam, quae caelum tenebrarum
horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluuialibus aquis et
umentis adluuione imbris inmadidet, sed de qua mentes hominum uoce dei
omnipotentis emissa fide ros rigauit.
21
9:36 et dum fit uox, inuentus est Iesus solus. itaque cum tres
essent, unus est factus. tres in principio uidentur, unus in fine;
perfecta enim fide unum sunt. denique hoc etiam dominus patrem orat, ut
omnes unum simus. nec solum Moyses et Helias in christo unum sunt, sed
etiam nos unum corpus christi sumus. ergo et illi tamquam recipiuntur in
christi corpus, quia et nos unum erimus in christo Iesu, aut fortasse
quia lex et prophetae ex uerbo, quae autem ex uerbo coeperunt in uerbo
desinunt; finis enim legis est christus ad iustitiam omni credenti.
22
9:58 vulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, ubi requiescant;
nam filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.
non uidetur conuenire rationi, ut simplicem fidelem que istum arbitremur
qui domini dignatione respuitur, cum indefessi famulatus obsequium
spopondisset, sed dominus non obsequiorum speciem, sed puritatem quaerit
adfectus. denique supra ait:
23
9:48 quicumque receperit puerum istum in nomine meo. quo loco
dominus simplicitatem sine adrogantia docet, caritatem sine inuidia,
deuotionem sine iracundia esse debere; nam et pueri mens prouectioris
adfectu recipienda suadetur, quia, dum puer nihil sibi uindicat, formam
uirtutis exsequitur et, si rationem nescit, culpam ignorat. tamen quia
plerisque non uirtus, sed infirmitas uidetur sine ratione simplicitas,
ut tu ueram recipias admoneris, id est ut exsequaris industria munus
naturae. et ideo ait:
24 quicumque receperit puerum istum in nomine meo me recipit. et
qui me recipit recipit eum qui me misit. qui enim imitatorem christi
recipit christum recipit et qui imaginem dei receperit, recipit deum.
sed quia imaginem dei non poteramus uidere, facta est ad nos per
incarnationem uerbi praesentia, ut conciliaretur nobis quae supra nos
est diuinitas.
25 quod autem propensius studio caritatis Iohannes plurimum
diligens et ideo redamatus plurimum excludendum putat a beneficio eum
qui non utatur obsequio, recte non reprehenditur, sed docetur; non
reprehenditur, quia amore faciebat, docetur, ut nouerit infirmorum esse
firmorum que distantiam. et ideo dominus etsi fortiores remuneratur,
tamen non excludit infirmos.
26
9:50 sinite eos et nolite prohibere; qui enim non est aduersum uos
pro uobis est. bene, domine; nam et Ioseph et Nicodemus occulti
discipuli propter metum in tempore tamen suum tibi officium non
negarunt. sed tamen quia alibi dixisti: qui non est me cum aduersum me
est qui me cum non colligit dispergit, aperi nobis, ne uideatur esse
contrarium. et puto quia si quis mentium consideret scrutatorem,
dubitare non debeat uniuscuiusque factum mente discerni. denique alii
dicit: sequere me, alii: uulpes foueas habent. ille cogitur, iste
remouetur, ut scias quia deuotus admittitur, indeuotus excluditur.
27
9:54ff. quod uero discipulos increpauit quia ignem supra eos
descendere gestiebant qui non receperant christum, ostenditur nobis non
semper in eos qui peccauerint uindicandum, quia nonnumquam amplius
prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem. denique
Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur. simul
disce quia recipi noluit ab his quos sciebat non simplici mente
conuersos; nam si uoluisset, ex indeuotis deuotos fecisset. cur autem
non receperint eum, euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius
erat euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam
gestiebant, sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum facit.
nec discipuli peccant qui legem sequuntur; sciebant enim et Phinees
reputatum ad iustitiam quia sacrilegos interemerat, et ad preces Heliae
ignem descendisse de caelo, ut prophetae uindicaretur iniuria. sed
uindicetur qui timet, uindictam non quaerit qui non timet. simul
ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum, quando eandem
sibi potestatem, quam propheta magnus emeruit, inpetrandi iure
praesumunt. et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de caelo
descenderit, quoniam sunt filii tonitrui.
28 dominus autem mire omnia. nec illum temere se offerentem
recipit nec in hos indeuote dominum refutantes proprium conmouetur, ut
ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta uirtus nec ulla sit
iracundia, ubi plenitudo est caritatis nec excludenda infirmitas, sed
iuuanda. procul a religiosis indignatio, procul a magnanimis cupiditas
ultionis, procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio et incauta
simplicitas. vnde et isti dicitur: uulpes foueas habent nec obsequium
eius admittitur cuius non probatur officium. circumspectum etenim fidei
esse debet hospitium, ne dum infidelibus nostrae domus interna
reseramus, in alienae perfidiae casses inprouida credulitate labamur.
29
9:49 sed ne illud inprouide praeterisse uideamur, cur hic eos qui
possunt per manus inpositionem inmundis imperare spiritibus in nomine
Iesu neget esse prohibendos, secundum Matthaeum autem dicat his: non
noui uos. discedite a me omnes operarii iniquitatis, aduertere debemus
non esse distantiam sensus sententiarum que discordiam, sed illud
censeri eo quod non solum officia in clerico, sed etiam uirtutis opera
requirantur tantum que esse christi nomen, ut etiam parum sanctis
opituletur ad praesidium, etsi non opituletur ad gratiam. vnde nemo
iactare se debet nec purgati hominis sibi gratiam uindicare, in quo
aeterni nominis uirtus, non aliqua possibilitas humanae fragilitatis
operata sit; non enim merito tuo diabolus, sed odio sui uincitur.
30 quod potest homo, sinceram exhibeat fidem et obseruantiam
mandatorum religiosa mente custodiat, ne dicatur ei: uulpes foueas
habent. fallax quippe animal et insidiis semper intentum rapinam fraudis
exercet. nihil tutum, nihil otiosum, nihil patitur esse securum, quod
inter ipsa hospitia hominum praedam requirat. haereticis autem uulpes
conparat.
31 denique cum gentes uocet, haereticos excludit; uulpes enim
plenum fraudis est animal foueam parans et in fouea semper latere
desiderans. ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed
circumscriptionibus suis alios decipere conantur. Iacob domum habitat,
haereticus in fouea est, ut fraudulenta uulpis gallinae illi euangelicae
dolum semper intendens, de qua scriptum est: quotiens uolui congregare
filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti? ecce relinquetur
domus uestra deserta. merito ergo foueas habent, quia domum quam
habuerant perdiderunt. hoc animal neque mansuescit umquam, unde et
apostolus ait: haereticum post unam correptionem deuita, neque ulli usui
est aut cibo utile; non enim de hoc dicit christus: meus cibus est, ut
faciam uoluntatem patris mei, qui in caelo est. quin etiam has a
fructibus suis relegat dicens: capite nobis uulpes pusillas
exterminantes uineas, hoc est quae minorem uineam, non maiorem
exterminent. et ideo Samson ad caudas earum faces ligauit et dimisit in
messes alienigenarum, eo quod haeretici fructus incendere conentur
alienos latratibus magis sonori quam uocibus expoliti qui enim uerbum
negat nec uocem habet ad praesens ore libero, sed in futurum fine iam
uincto caudae facibus significantes sui finis incendium.
32 volucres quoque caeli, quae frequenter ad nequitiae spiritalis
similitudinem deriuantur, ueluti nidos quosdam struunt in pectoribus
inproborum, et ideo filius hominis, quia abundauit iniquitas, non habet
ubi caput suum reclinet. etenim dominante uersutia cum simplicitati
locus nullus sit, nulla potest in affectibus singulorum diuinitatis esse
possessio. caput enim christi deus est, qui ubi mentem probarit
innoxiam, supra ipsam quodammodo uim suae maiestatis reclinat, quod esse
uidetur indicio quia profusior quaedam gratia bonorum pectoribus
inseratur.
33
9:59 itaque ut aduertas deum non cultus aspernantem esse, sed
fraudis, qui repudiauerat fraudulentum eligit innocentem dicens: sequere
me. sed hoc dicit ei cuius patrem iam sciebat mortuum, illum utique
patrem, de quo dictum est illi: obliuiscere domum patris tui. vide
igitur quia dominus quos miseratur etiam inprudentes aduocat et
postulanti paternae ueniam sepulturae respondit:
34
9:60 sine mortui sepeliant mortuos suos, tu autem uade adnuntia
regnum dei. itaque cum religiosum humandi acceperimus officium,
quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur nisi ut
intellegas humana posthabenda diuinis? bonum studium, sed maius
inpedimentum; nam qui partitur studium deriuat affectum, qui diuidit
curam differt profectum. ergo prius obeunda quae maxima; nam et
apostoli, ne occuparent studium disputandi,
35 ministros pauperibus ordinarunt et ipsis, cum a domino
mitterentur, neminem in uia salutare praescriptum est, non quo
beniuolentiae displiceret officium, sed quo persequendae deuotionis
intentio plus placeret. quomodo autem mortui sepelire mortuos possunt
nisi geminam hic intellegas mortem, unam naturae, alteram culpae? est
etiam mors tertia, in qua peccato morimur, deo uiuimus sicut christus,
qui peccato mortuus est; quod enim mortuus est peccato mortuus est
semel, quod autem uiuit uiuit deo.
36 vna est igitur mors, qua copula corporis et animae separatur,
non formidabilis, non timenda, cum discessio quaedam nostri uideatur
esse, non poena, non metuenda fortibus, desideranda sapientibus, miseris
expetenda, de qua dictum est: quaerent homines mortem et non inuenient
eam.
37 est et alia, quae saecularium adferat interitum uoluptatum, in
qua non natura, sed delicta moriuntur. hanc mortem subimus consepulti
in baptismo et mortui cum christo ab elementis huius mundi, cum actus
patimur prioris obliuia. hanc mortem mori uoluit, cum prophetaret,
Balaam, ut deo uiueret, et ideo dixit: moriatur anima mea in animis
iustorum et fiat semen meum ut semen eorum.
38 est et tertia mors, quando christus, qui est uita nostra,
nescitur; scire autem christum uita est sempiterna, quae nunc iustis
praesto est in umbra, in futurum autem erit faciem ad faciem; spiritus
enim ante faciem nostram christus dominus, de quo dixit: in umbra eius
uiuemus in gentibus. in umbra alarum eius sperauit Dauid, in umbra eius
concupiuit et sedit ecclesia.
39 si tantum, domine Iesu, confert umbra tua, quantum utique
ueritas adferet? quemadmodum uiuemus, quando iam non erimus in umbra,
sed in ipsa uita? nunc enim uita nostra abscondita est cum christo in
deo; cum autem christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos inquit cum
eo apparebimus in gloria. dulcis illa uita est, quae non habet mortem;
haec enim uita corporis habet mortem sorte naturae, quae plerumque etiam
desideratur. habet etiam ipsa anima plerumque mortem labe peccati anima
enim quae peccat ipsa morietur cum autem firmitate beatitudinis
roborata coeperit obnoxia non esse peccato, iam non erit mortalis, sed
uitam carpet aeternam.
40 ad hanc uitam, fratres, festinemus, maesti in saeculo, quia
peregrinamur a domino; qui enim non peregrinatur a corpore peregrinatur a
domino. multo autem melius dissolui a corpore et adhaerere deo, ut et
nos unum simus aput omnipotentem deum et unigenitum dei filium uideamus
per resurrectionis gloriam in naturae claritatem adsumti et inuiolabili
concordia animorum foedere sempiterno unitatem diuturnae pacis imitati,
ut conpleatur id quod de nobis dei filius patri orando promisit. vt et
ipsi unum sint, sicut et nos unum sumus.
41 non ergo patrii funeris sepultura prohibetur, sed
necessitudini generis diuinae religionis pietas antefertur; illud
consortibus relinquitur, hoc mandatur electis. aut quia sepulchrum
patens guttur est inpiorum, memoria eorum abolenda praescribitur quorum
simul cum corpore meritum occidit, nec reuocatur ab officio patris
filius, sed fidelis a perfidi communione secernitur.
42 est enim propria quaedam sepultura iustorum, qualis illa de
qua dictum est: haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum ad
sepeliendum me fecit, et ideo qui bona fide in se sepelit christum, ut
cum eo resurgat, diaboli perfidiam in se sepelire non debet.
43 est et illa prophetica, ut supra sepulchra maiorum quaedam
ponamus, quae lector agnoscis, infidelis intellegere non debet, non quo
cibus imperetur aut potus, sed sacrae oblationis ueneranda communio
reueletur. non ergo interdictum est muneris, sed religionis mysterium
communionem nobis cum gentilibus mortuis non futuram; nam cum sacramenta
uiuorum sint, non uidentur mortui qui habent uitam.
44
10:3 ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. ad lxx discipulos
dicit hoc, quos designauit et misit binos ante faciem suam. qua ratione
binos misit? quia bina missa sunt animalia in arcam, hoc est cum mare
femina, inmunda per numerum, sed mundata ecclesiae sacramento. quod
conpletum est oraculo, quod Petrus sanctus accepit dicente sibi sancto
spiritu: quod deus mundauit tu commune ne dixeris. et aduertit dictum
esse de gentibus, qui corporeae magis generationis successionem quam
spiritalis gratiae sequebantur. hos mundauit dominus et passionis suae
fecit heredes.
45 mittens ergo discipulos in messem suam, quae licet uerbo dei
insita tamen culturae laborem et sollicitum munus operari requirebat, ne
aues caeli sparsa semina dissiparent, ait: ecce ego mitto uos sicut
agnos inter lupos.
46 contraria sunt ista sibi animalia, ut alia ab aliis
deuorentur. sed bonus pastor lupos gregi suo timere non nouit, ideo que
isti discipuli non in praedam, sed ad gratiam diriguntur; sollicitudo
enim pastoris boni efficit, ut lupi in agnos audere nihil possint.
mittit ergo agnos inter lupos, ut conpleretur illud: tunc lupi et agni
simul pascentur.
47 et quoniam proxime de uulpe nobis non ingratus tractatus
euasit, si iudicium uestrum fidele in figura minusculi animantis
expertus sum, praesumo quod profunda mysteria, quae luporum specie
uelantur, studiorum uestrorum possim aperire suffragio. in specie
uulpium haereticos significari supra expressimus, qui promittunt nomine
quod christum sequantur, sed studio fraudis abiurant. hos non suscipit
dominus, sed a suo nido arcet et prohibet. lupi quid significare
uideantur debemus aduertere.
48 bestiae nempe sunt quae insidiantur ouilibus, circa pastorales
uersantur casas, habitacula domorum intrare non audent, somnum canum,
absentiam aut desidiam pastoris explorant, ouium guttur inuadunt, ut
cito strangulent.
fieri et rapaces idem que natura corporis rigidiores, ut se facile non
possint inflectere, inpetu quodam suo feruntur et ideo saepe luduntur.
tum praeterea si quem priores hominem uiderint, uocem eius quadam
naturae ui feruntur eripere: si autem homo prius eos uiderit, exagitare
memoratur. et ideo cauendum mihi est ne, si in hodierno tractatu
spiritalium mysteriorum gratia non potuerit refulgere, lupi me prius
uidisse credantur et sollemne uocis extorsisse suffragium.
49 nonne lupis istis haeretici conparandi sunt, qui insidiantur
ouilibus christi, fremunt circa caulas nocturno magis tempore quam
diurno? semper enim perfidis nox est, qui lucem christi scaeuae nebulis
interpretationis obducere et quantum in ipsis est fuscare conantur.
versantur ergo circa caulas, stabula tamen christi intrare non audent et
ideo non sanantur, quia in stabulum suum non uult eos christus
inducere, in quo curatus est ille qui de Hierusalem descendens incidit
in latrones. quem uulneribus adligatis, infuso oleo et uino inponens in
iumentum suum Samaritanus ille duxit in stabulum et sanandum stabulario
dereliquit. non accipiunt ergo medicinam qui medicum non requirunt; si
enim requirerent, non derogarent.
50 explorant pastoris absentiam et ideo pastores ecclesiarum uel
necare uel in exilium agere contendunt, quia praesentibus pastoribus
oues christi incursare non possunt. spoliare ergo gregem domini raptores
conantur, qui corporea quadam mentis intentione duri ac rigidi
nequaquam solent a suo errore deflectere. et ideo apostolus ait:
haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens quia subuersus
est qui eiusmodi est. hos scripturae uerus interpres christus inludit,
ut inanes suos in uanum effundant inpetus et nocere non possint.
51 qui si quem uersuta disputationis suae circumscriptione
praeuenerint, faciunt ommutescere; mutus est enim qui uerbum dei non
eadem qua est gloria confitetur. caue ergo ne tibi uocem tollat
haereticus, si prior eum non ipse deprehenderis. serpit enim, dum latet
eius perfidia; si autem conmenta inpietatis eius agnoueris, iacturam
piae uocis timere non poteris. caue igitur uersutae disputationis
uenena; animam petant, guttur inuadunt, uitalibus uulnus adfigunt.
graues sunt morsus haereticorum, qui ipsis grauiores et rapaciores
bestiis nullum auaritiae finem inpietatis que nouerunt.
52 nec uos moueat quod formam praetendere uidentur humanam; etsi
foris homo cernitur, intus bestia fremit. et ideo eos lupos esse non
dubium est iuxta domini Iesu diuinam sententiam, qui ait: adtendite
uobis a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intus
autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. si quis
ergo specie mouetur, fructum interroget. audis aliquem sacerdotem dici,
rapinas eius cognoscis: uestitum ouis habet, facta praedonis: foris
ouis, intus lupus est qui modum non habet rapinarum, qui tamquam in
nocte Scythico membra duratus gelu, cruentus ora circumuolat quaerens
quem deuoret. nonne uobis uidetur lupus, qui humanae necis insaturabilis
cruditate fidelium morte populorum rabiem suam desiderauit explere?
53 vlulat iste, non tractat qui negat uocis auctorem et sacrilego
sermone bestiale murmur interstrepit, qui non confitetur dominum Iesum
aeternae praesulem uitae. audiuimus eius ululatus, cum in orbem gladius
mitteretur. dentes asperos, ora tumida praeferebat et putabat quod uocem
omnibus abstulisset, quam solus amiserat. et ideo ut hos lupos effugere
possimus, docet dominus quid sequamur dicens:
54
10:4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta. quid sit
sacculum non esse portandum alibi euidenter expressit; scripsit enim
Matthaeus quoniam dixit ad discipulos dominus: nolite possidere aurum
neque argentum. si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid
auferre? si quod habeas donare praeciperis, quemadmodum congeris quod
non habebas?
qui praedicas non furandum furaris? qui dicis non moechandum moecharis?
qui exsecraris idola sacrilegium facis? qui in lege gloriaris per
praeuaricationem legis deum inhonoras? nomen enim dei per uos
blasphematur.
55 non sic apostolus Petrus, qui primus dominicae exsecutor
sententiae, ut ostenderet non in uacuum domini effusa mandata, cum
posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: argentum
atque aurum non habeo. ille gloriatur quod non habeat argentum atque
aurum, uobis pudori est minus adhuc habere quam cupitis? est ergo et
pauperies gloriosa, quia est beata paupertas, sicut scriptum est: beati
pauperes spiritu; tamen non tam hoc gloriatur Petrus quod argentum et
aurum non habeat quam quod seruet domini mandatum, qui praecepit: nolite
aurum possidere, hoc est dicere: uides me christi esse discipulum et
aurum a me requiris? aliud nobis multo pretiosius auro donauit, ut in
nomine eius operemur. itaque non habeo quod non dedit, sed quod dedit
habeo: in nomine domini Iesu surge et ambula.
56 sicut ergo qui horrea uult congerendis aedificare frumentis
dominicae sententiae auctoritate reprehenditur, ita qui sacculum uult
auro parare condendo naeuum reprehensionis incurrit.
57 non peram neque calciamenta. vtrumque de corio mortui
animantis confici solet; nihil autem in nobis dominus Iesus mortale uult
esse. denique ad Moysen dicit: solue calciamentum pedum tuorum; locus
enim in quo stas terra sancta est. mortale igitur atque terrenum
calciamentum iubetur soluere, cum mitteretur ad populum liberandum;
huius enim minister muneris timere nihil debet nec a suscepto officio
mortis periculo retardari. ipse etenim cum defensionem fratrum, hoc est
Iudaeorum, uoluntarius recepisset, calumniae terrore reuocatus est ab
incepto et fugit ex Aegypto. et ideo cum dominus adfectum eius
probasset, condicionem autem uidisset infirmam, animi eius mentis que
uestigium mortalibus uinculis censuit exuendum.
58 quod si quem mouet, qua ratione in Aegypto calciati iubentur
edere agnum, apostoli autem sine calciamentis ad praedicandum euangelium
diriguntur, is considerare debet, quia in Aegypto positus debet adhuc
morsus cauere serpentis multa enim uenena in Aegypto et qui in typo
pascha celebrat patere potest uulneri, qui autem minister est ueritatis
hebetat uenena, non trepidat. denique momordit Paulum uipera in melita
insula et uidentes pendentem de manu eius uiperam incolae loci illius
putabant eum esse moriturum, sed ubi inoffensum stare uiderunt, deum
esse dicebant, cui uenenum nocere non poterat. et ut scias hoc uerum
esse, ipse dominus ait: ecce dedi uobis potestatem calcandi supra
serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici et nihil uobis
nocebunt.
59 non uirgas in manu iubentur tollere apostoli; sic enim
Matthaeus scribendum putauit. quid est uirga nisi praeferendae
potestatis insigne et ulciscendi instrumentum doloris? ergo humilis
domini in humilitate enim iudicium eius sublatum est humilis inquam
domini praeceptum discipuli eius humilitatis officiis exsequuntur; eos
enim misit ad seminandam fidem, qui non cogerent, sed docerent nec uim
potestatis exsererent, sed doctrinam humilitatis adtollerent. quo loco
humilitati putauit etiam patientiam copulandam, quia ipse quoque iuxta
testimonium Petri, cum malediceretur, non remaledixit, cum percuteretur,
non repercussit. hoc est ergo dicere: imitatores mei estote, ultionis
studia deponite, insolentias uerberantum non iniuriae relatione, sed
magnanimitate patientiae uerberate. nemo ipse debet quod in alio
reprehendit imitari; grauiora contumacibus mansuetudo uulnera refert.
hoc pugno repercussit dominus uerberantem dicendo: qui te percutit in
maxilla, praebe ei et alteram. fit enim ut iudicio suo ipse damnet et
quodam stimulo sui conpungatur affectus qui relatam sibi sedulitatem pro
iniuria quam fecit aduerterit.
60 habet tamen quos et cum uirga apostolos miserit, sicut Paulus
testificatur dicens: quid uultis? in uirga ueniam ad uos an in caritate
spiritu que mansuetudinis? hanc uirgam etiam Timotheo dedit apostolus
dicens: argue obsecra increpa. aut fortasse ante passionem domini, quae
nutantium populorum corda firmauit, necessaria sola fuerit mansuetudo,
post passionem correptio.
certe mulceat dominus, increpet Paulus; suadeat qui potest etiam pectora
dura mollire, arguat qui non potest uniuersa suadere. virgam igitur
Paulus ex doctrina legis adsumserat. legerat enim: qui parcit baculo
odit filium suum. legerat etiam quia agnum manducantes baculum in
manibus habere praecepto prophetico iubebantur. et ideo dominus in
ueteri testamento ait: uisitabo in uirga iniquitates eorum; in nouo
autem se ipsum obtulit, ut ignosceret uniuersis dicens: si me quaeritis,
sinite hos abire. et alibi habes quia cum apostoli ignem de caelo
petere uellent, ut consumeret Samaritanos, qui Iesum dominum intra
ciuitatem suam recipere noluerunt, conuersus increpauit illos et ait:
nescitis cuius spiritus estis; filius enim hominis non uenit animas
hominum perdere, sed saluas facere.
61 perfectiores ergo sine uirga diriguntur, infirmiores cum
baculo manducant. sed et Paulus uirgam quidem minatur, sed in spiritu
mansuetudinis uisitat delinquentes. denique ut scias mitem esse
doctorem, eorum ipsorum quos arguit consulit uoluntatem. quid uultis?
inquit in uirga ueniam ad uos an in caritate spiritu que mansuetudinis?
semel uirgam dixit, bis mitiora subiecit adiciens mansuetudinem
caritati. prius tamen minitatus est, sed exhibuit mansuetudinem; nam in
secunda epistula ad eosdem Corinthios scribens ait: testem deum inuoco
in animam meam, quod parcens uobis non ueni Corinthum. audi qua ratione
putauerit esse parcendum: ne iterum inquit in tristitia uenirem ad uos.
abiecit uirgam et adfectum caritatis adsumsit.
62
10:4 et neminem salutaueritis in uia. fortasse quibusdam hoc durum
et superbum nec mansueti et humilis domini praecepto conuenire uideatur,
quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum hoc loco
mandet discipulis: neminem salutaueritis in uia, cum iste conmunis sit
usus gratiae. sic inferiores superiorum sibi fauorem conciliare
consuerunt, gentiles quoque cum Christianis habent huiusmodi officiorum
conmercia. quomodo dominus hunc usum humanitatis auellit? sed considera
non hoc solum esse:
63 neminem salutaueritis, sed non frustra additum in uia. denique
et Helisaeus, cum mitteret seruum suum, ut baculum eius poneret supra
corpus pueruli defuncti, mandauit ei, ne in uia aliquem salutaret;
festinato enim iubebat eum contendere, ut celebrandae resurrectionis
exsequeretur officium, ne confabulatione alicuius obuii mandato
reflecteretur a munere. ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur,
sed obstaculum inpediendae deuotionis aboletur, ut quando diuina
mandantur, paulisper sequestrentur humana. pulchra est salutatio, sed
pulchrior quo maturior exsecutio diuinorum, quae per moram saepe traxit
offensam. ideo autem et honesta prohibentur, ne sollemnis gratia obrepat
et officii inpediat ministerium, cuius mora culpa sit.
64
10:7-9 iam illud uirtus alia, ne de domo ad domum quis uaga
facilitate demigret, ut seruemus etiam hospitali in amore constantiam
nec coalitam amicitiae necessitudinem facile resoluamus, pacis
praeferamus nuntium, ut ipse primus ingressus pacis benedictione
celebretur, cibo potu que oblato oportere nos esse contentos, uexilla
fidei non premenda et regni caelestis euangelium praedicandum,
excutiendum de pedibus puluerem, si quis recipiendos ciuitatis hospitio
non putauerit.
65
10:13 docet etiam grauiori poenae obnoxios fore qui euangelium non
sequendum quam qui legem iudicauerint esse soluendam, eo quod Tyrus et
Sidon, si tanta operationum caelestium uidissent miracula, non
despexissent remedium paenitentiae. istam quoque uel afluentiam uel
insolentiam saecularem neque caelesti muneri conparandam neque rursus
sine remedio derelinqui, cum unicuique sit subsidium paenitendi.
postremo aperit caeleste mysterium, quod placuerit deo ut paruulis magis
quam prudentibus istius mundi suam gratiam reuelaret, quod apostolus
Paulus stilo pleniore digessit dicens: nonne stultam fecit deus
sapientiam huius mundi? nam quoniam in dei sapientia non cognouit hic
mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis
saluos facere credentes.
66 paruulum ergo accipiamus, qui se exaltare non nouerit et
faleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae, quod philosophi
plerique faciunt. paruulus erat qui dixit: domine, non exaltaui cor meum
neque elati sunt oculi mei neque ingressus sum in magnis neque in
mirabilibus super me. et ut scires paruulum hunc non aetate, non sensu
fuisse, sed humilitate sui et quadam declinatione iactantiae, addidit:
sed exaltaui animam meam.
vides quam excelsus fuerit hic paruulus, quanto uirtutum sublimis
uertice? tales nos paruulos uult esse apostolus, cum dicit: si quis
uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit
sapiens; sapientia enim huius saeculi stultitia est aput deum.
67
10:22 pulcherrimus conectitur de fide locus, quando omnia sibi
tradita dicit a patre suo. cum omnia legis, omnipotentem agnoscis, non
decolorem, non degenerem patris; cum tradita legis, filium confiteris,
cui per naturam omnia unius substantiae iure sint propria, non dono
conlata per gratiam. addidit: nemo scit quis est filius nisi pater et
quis est pater nisi filius et cui uoluerit filius reuelare.
68 quem locum in his quos de fide scripsi libellis memini non
esse praeteritum. vt scias autem quia sicut filius patrem quibus uult
reuelat etiam pater reuelat quibus uult filium, audi dicentem ipsum
dominum Iesum, cum laudaret Petrum quod eum filium dei esse confessus
sit: beatus es, Simon Bar Iona, quia non caro et sanguis reuelauit tibi,
sed pater meus, qui in caelis est.
69
10:25ff. adhaeret his lectio, qua exponuntur hi qui sibi legis
periti uidentur, qui uerba legis tenent, uim legis ignorant. et ex ipso
primo legis capitulo docet esse legis ignaros probans quod in principio
statim lex et patrem et filium praedicauerit, incarnationis quoque
dominicae adnuntiauerit sacramentum dicens: diliges dominum deum tuum
et: diliges proximum tuum sicut te ipsum.
70
10:28-29 vnde dominus ait ad legis peritum: hoc fac et uiues. at
ille qui nesciret proximum suum, quia non credebat in christum,
respondit: quis est meus proximus? itaque qui christum nescit, et legem.
quomodo enim potest scire legem, cum ueritatem ignoret, cum lex
adnuntiet ueritatem?
71
10:30 homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho. vt eum
locum qui propositus est nobis planius possimus absoluere, ueterem
ciuitatis Hiericho repetamus historiam. meminimus itaque quod Hiericho,
sicut legimus in libro qui inscribitur Iesu naue, magna ciuitas fuerit
muralibus saepta parietibus, quae non ferro peruia, non arieti possit
esse penetrabilis; in ea Rahab habitasse meretricem quae exploratores
quos direxit Iesus hospitio recepit, consilio struxit, postulantibus
ciuibus abisse respondit, abscondit in tecto et, ut se suos que urbis
excidio posset eripere, coccum in fenestra ligauit; urbis autem ipsius
inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi
iubilantis ululatu consono conruisse.
72 videte quemadmodum unusquisque proprium seruet officium:
explorator excubias, mysterium meretrix, fidem uictor, religionem
sacerdos. hi periculum pro laude non metuunt, illa susceptos nec in
periculis prodit, iste sollicitus fidem magis seruare quam uincere
meretricis prius mandat salutem quam excidium ciuitatis; religionis
autem insignia arma sunt sacerdotis. iam illud quis non plenum putet
esse miraculi, quod ex tota urbe nemo seruatus est nisi quem meretrix
liberauit? haec simplicis historia ueritatis est.
73 quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria.
Hiericho enim figura istius mundi est, in quam de paradiso, hoc est de
Hierusalem illa caelesti eiectus Adam praeuaricationis prolapsione
descendit, hoc est de uitalibus ad inferna demigrans, cui non loci, sed
morum mutatio naturae suae fecit exilium. longe enim mutatus ab illo
Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata
deflexit, incidit in latrones, in quos non incidisset, nisi his mandati
caelestis deuius se fecisset obnoxium. qui sunt isti latrones nisi
angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in
angelos lucis, sed perseuerare non possunt? hi ante despoliant quae
accepimus indumenta gratiae spiritalis et sic uulnera consuerunt; nam si
intemerata quae sumsimus indumenta seruemus, plagas latronum sentire
non possumus. caue ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est
mandati caelestis custodia destitutus et exutus fidei uestimento et sic
letale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi
Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset.
74
10:31ff non mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem
leuita despexerat, non etiam ipse despexit. nec uocabulo sectae
despicias quem uerbi interpretatione mirabere; Samaritani etenim
uocabulo custos significatur. hoc habet interpretatio. quis est custos
nisi ille de quo dictum est: custodiens paruulos dominus?
itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu, ita et
Samaritanus alius foris, alius in occulto. hic ergo Samaritanus
descendens quis est, qui descendit e caelo, nisi qui ascendit in caelum,
filius hominis qui est in caelo? videns semiuiuum, quem nemo potuerat
ante curare, sicut illa quae fluxu sanguinis profluens in medicis
erogauerat omne patrimonium suum, uenit secus eum, hoc est:
75
10:33 factus conpassionis nostrae susceptione finitimus et misericordiae conlatione uicinus.
75
10:34 et alligauit uulnera eius infundens oleum et uinum. multa
medicamenta medicus habet iste, quibus sanare consueuit. sermo eius
medicamentum est. alius eius sermo constringit uulnera, alius oleo
fouet, alius uinum infundit: constringit uulnera austeriore praecepto,
fouet remissione peccati, sicut uino conpungit denuntiatione iudicii.
76 et inposuit inquit in iumentum suum. audi quomodo te inponat.
hic peccata nostra portat et pro nobis dolet. et pastor inposuit ouem
lassam super umeros suos. homo enim iumenti similis factus est et ideo
supra iumentum suum nos inposuit, ne nos essemus sicut equus et mulus,
ut per nostri corporis adsumtionem infirmitates nostrae carnis aboleret.
denique duxit nos in stabulum, qui eramus iumenta.
77 est autem stabulum, in quod fessi longo itinere succedere
solent. duxit itaque in stabulum dominus, qui suscitat a terra inopem et
de stercore erigit pauperem, et curam egit,
78 ne aeger ea quae acceperat nequaquam praecepta seruaret. sed
non uacabat Samaritano huic diu in terris degere: redeundum erat eo,
unde descenderat.
79
10:35 itaque altero die quis est iste alter dies nisi forte ille
dominicae resurrectionis, de quo dictum est: hic est dies, quem fecit
dominus? sic protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: curam
illius habe.
80 qui sunt isti duo denarii nisi forte duo testamenta, quae
imaginem in se habent aeterni regis expressam, quorum pretio uulnera
nostra curantur? redemti enim sumus pretioso sanguine, ut ultimae mortis
ulcera uitaremus.
81 hos ergo duos denarios, licet horum quoque librorum quattuor
formas non absurdum sit intellegere, accepit stabularius. qui? ille
forsitan qui ait: et aestimo ut stercora, ut christum lucri faciam, quo
curam haberet hominis uulnerati. stabularius itaque est ille qui dixit:
misit me christus euangelizare. stabularii sunt illi quibus dicitur: ite
in orbem uniuersum et praedicate euangelium uniuersae creaturae et qui
crediderit et baptizatus fuerit, hic saluus erit, saluus utique a morte,
saluus a uulnere quod infixum est a latronibus.
82
10:35 beatus ille stabularius, qui alterius curare uulnera potest,
beatus ille cui dicit Iesus: quodcumque supererogaueris reuertens reddam
tibi. bonus dispensator, qui etiam supererogat. bonus dispensator
Paulus, cuius sermones et epistulae ueluti ei ratione quam acceperat
superfluunt. moderatum domini mandatum prope inmoderato labore mentis et
corporis exsecutus, ut multos ab aegritudine grauis spiritalis adloquii
dispensatione releuaret. bonus ergo stabularius stabuli eius, in quo
agnouit asina praesaepe domini sui et in quo greges clauduntur agnorum,
ne frementibus ad caulas rapacibus lupis facilis in ouilia sit incursus.
83 spondet ergo mercedem se redditurum.
quando reuerteris, domine, nisi iudicii die? nam licet ubique sis semper
et stans in medio nostrum non cernaris a nobis, erit tamen tempus quo
uniuersa caro te aspiciat reuertentem. reddes ergo quod debes. beati
quibus es debitor. vtinam nos simus idonei debitores, utinam quod
accepimus possimus exsoluere nec nos aut sacerdotii aut ministerii munus
extollat! quomodo reddes, domine Iesu? promisisti quidem in caelo bonis
copiosam esse mercedem, reddes tamen et cum dices: euge, bone serue,
quoniam supra pauca fidelis fuisti, super multa te constituam, intra in
gaudium domini tui.
84 ergo quoniam nemo magis proximus quam qui uulnera nostra
curauit, diligamus eum quasi dominum, diligamus et quasi proximum; nihil
enim tam proximum quam caput membris. diligamus etiam eum qui imitator
est christi, diligamus eum qui inopiae alterius corporis unitate
conpatitur. non enim cognatio facit proximum, sed misericordia, quia
misericordia secundum naturam; nihil enim tam secundum naturam quam
iuuare consortem naturae.
85
10:38-42 dictum est igitur de misericordia, sed non una est forma
uirtutis. subicitur Marthae exemplo et Mariae alterius operibus actuosa
deuotio, alterius religiosa mentis intentio dei uerbo, quae si cum fide
congruat, etiam ipsis operibus antefertur iuxta quod scriptum est: Maria
optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi. studeamus igitur
et nos habere quod nemo nobis possit auferre, non ut perfunctoria, sed
diligens audientia deferatur; solent enim etiam ipsius semina uerbi
caelestis auferri, si secus uiam sint seminata. agat te sicut Mariam
desiderium sapientiae; hoc enim maius, hoc perfectius opus nec
ministerii cura cognitionem uerbi caelestis auertat nec arguas eos et
otiosos iudices, quos uideas studere sapientiae; hanc enim sibi
cohabitantem Salomon ille pacificus adsciuit.
86 nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur, sed Maria,
quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis
abundat et multa largitur. et ideo sapientior quod principale aduertit
elegit. denique apostoli optimum non putarunt relinquere dei uerbum et
ministrare mensis. sed utrumque munus sapientiae; nam et Stephanus
plenus sapientiae minister electus. et ideo qui ministrat doctori
deferat et ministrantem doctor inuitet et prouocet; unum enim corpus
ecclesiae, etsi diuersa membra: alterum altero eget. non potest dicere
oculus manui: operam tuam non desidero aut iterum caput pedibus et
auricula se negare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen
alia necessaria. sapientia in capite, actus in manibus; oculi enim
sapientis in capite eius, quia ille uere sapit cuius animus in christo
est et cuius interior oculus erigitur ad superna. et ideo sapientis
oculi eius in capite ipsius, stulti autem in calcaneo.
87
11:5 quis uestrum habens amicum et ibit ad illum media nocte et
dicit illi: amice, commoda mihi tres panes. alius praecepti locus est,
ut omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus oratio
deferatur; uides enim quod iste qui media nocte perrexit tres panes ab
amico suo postulans et in ipsa petendi intentione persistens non
defrudetur oratis. qui sunt isti tres panes nisi mysterii caelestis
alimentum? quod si diligas dominum deum tuum, non solum tibi, sed etiam
aliis poteris emereri. quis autem amicior nobis quam qui pro nobis
corpus suum tradidit? petiit ab hoc media nocte panes Dauid et accepit;
petiit enim quando dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi;
ideo meruit hos panes quos adposuit nobis edendos. petiit cum dicit:
lauabo per singulas noctes lectum meum; neque enim timuit ne excitaret
dormientem quem scit semper uibrare uigilantem.
88 et ideo scriptorum memores noctibus ac diebus orationibus
insistentes peccatis nostris ueniam postulemus. nam si ille tam sanctus
et qui regni erat necessitatibus occupatus septies in die laudem domino
dicebat matutinis et uespertinis sacrificiis semper intentus, quid nos
facere oportet, qui eo amplius rogare debemus quo frequentius carnis ac
mentis fragilitate delinquimus, ut de uia lassis et istius aeui cursu ac
uitae huius anfractu grauiter fatigatis panis refectionis deesse non
possit, qui hominis corda confirmet?
89 nec solum media nocte dominus, sed omnibus prope docet
uigilandum esse momentis; uenit enim et uespertina et secunda et tertia
uigilia et pulsare consueuit.
beati itaque serui illi, quos cum uenerit dominus inueniet uigilantes.
si ergo desideras ut uirtus dei praecingat se et ministret tibi,
uigilandum est semper; multae enim insidiae sunt nobis et grauis
corporis somnus, quem si dormire mens coeperit, uigorem suae uirtutis
amittet. excita igitur somnum tuum, ut pulses ostium christi, quod
aperiri sibi etiam Paulus exposcit non solum suis, sed etiam populi
orationibus obsecrans se iuuari, ut aperiatur sibi ostium ad loquendum
mysterium christi. et fortasse illud est ostium, quod apertum uidit
Iohannes; uidit enim et dixit: post haec uidi et ecce ostium apertum in
caelo et uox prima, quam audiui tamquam tubam loquentem me cum et
dicentem: ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri. apertum est
igitur ostium Iohanni, apertum est ostium Paulo, ut nobis panes quos
ederemus acciperet. perseuerauit enim ostium pulsans oportune,
inportune, ut gentes mundani tramitis labore uexatos alimoniae caelestis
ubertate recrearet.
90 ergo praeceptiuus locus frequenter orandi, spes inpetrandi,
ratio persuadendi prius in praecepto, post in exemplo. qui enim
promittit aliquid spem debet adferre promissi, ut monitis oboedientia
deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in
maius aeternae spem pietatis adquirit, si tamen aequa poscantur, ne in
peccatum uertatur oratio. nec erubuit aliquid saepius postulare, ne uel
diffidere de domini misericordia uideretur uel adroganter dolere quod
non prima prece aliquid inpetrauerit propter hoc inquit ter dominum
rogaui et ostendit quod frequenter deus ideo non concedat oratus, quod
inutilia iudicet quae nos profutura credamus.
91
11:17 omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. causa dicti huius
ea est, quod in belzebub principe daemoniorum eicere daemonia
dicebatur, ut ostenderet regnum suum indiuiduum esse atque perpetuum.
merito que etiam Pilato respondit: regnum meum non est de hoc mundo. et
ideo qui non in christo spem gerunt, sed in principe daemoniorum eici
daemones opinantur, eos regni negat esse perpetui. quod spectat ad
populum Iudaeorum, qui huiuscemodi passionibus ad daemonium eiciendum
daemonii arcessat auxilium. nam quemadmodum potest, cum fides scindatur,
et regnum manere diuisum? etenim cum in lege sit populus Iudaeorum,
christus quoque secundum carnem ex lege generatus sit, quomodo potest
regnum Iudaeorum esse perpetuum, quod ex lege est, cum populus ipse
diuidat legem, quando a legis populo Iesus negatur, qui ex lege debetur?
ita ex parte se fides Iudaeicae plebis inpugnat et inpugnando
diuiditur, diuidendo dissoluitur. et ideo regnum ecclesiae manebit
aeternum, quia indiuidua fides, corpus est unum; unus enim dominus, una
fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui super omnes et per
omnes et in omnibus.
92 quanta hic sacrilegi furoris amentia, ut cum dei filius ad
inmundos spiritus conterendos et ad manubias mundani principis
auferendas susceperit carnem et destruendae nequitiae spiritalis
hominibus quoque dederit potestatem, diuidens spolia eius, quod insigne
est triumphantis, aliqui sibi adiumentum et praesidia diabolicae
potestatis adsciscant, cum in digito dei uel certe secundum Matthaeum in
spiritu dei daemones excludantur! vnde intellegitur indiuiduum quoddam
uelut corpus esse diuinitatis regnum, cum christus dei dextera sit,
spiritus autem digiti speciem uelut unius secundum diuinitatem corporis
seriem uideatur exprimere. nonne uidetur indiuiduum esse regnum, cum
uelut corpus sit indiuisum? habitat enim, ut legisti, corporaliter
plenitudo diuinitatis in christo. quod utique et de patre negare non
poteris et de spiritu negare non debes. nec tibi membrorum conparatione
nostrorum portio quaedam uideatur facienda uirtutis; indiuiduae enim rei
non potest esse diuisio et ideo ad formam unitatis, non ad
distinctionem potestatis referenda digiti nuncupatio est, cum dextera
dei dicat: ego et pater unum sumus, sed licet indiuidua diuinitas,
distincta persona est.
93 digitus tamen cum dicitur spiritus, operatoria uirtus
significatur, quod diuinorum operum sicut pater et filius ita et
spiritus sanctus operator sit. Dauid enim dicit: quoniam uidebo caelos
opera digitorum tuorum; et in xxxii psalmo: et spiritu oris eius omnis
uirtus eorum. et Paulus ait: haec autem omnia operatur unus atque idem
spiritus diuidens singulis prout uult. et id cum dicit:
94 quodsi in spiritu dei ego eicio daemonia, profecto praeuenit
in uos regnum dei, simul ostendit imperialem quandam esse sancti
spiritus potestatem, in quo regnum est dei, nos quoque, in quibus
habitat spiritus, regalem domum. vnde et in posterioribus dixit: regnum
dei intra uos est. et ideo diuinitatis et dominationis et imperatoriae
maiestatis consortem debemus aestimare spiritum sanctum, quia dominus
est spiritus, ubi autem spiritus domini ibi libertas.
95
11:24 cum inmundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca quae
non habent aquam quaerens requiem et non inueniens.
hoc de Iudaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam dominus a regno
suo in superioribus segregauit. vnde omnes quoque haereticos et
schismaticos a regno dei et ab ecclesia intellege separatos. et ideo non
dei, sed inmundi spiritus omnis schismatum haereticorum que liquido
claret esse conuentus. itaque in uno homine totius Iudaeici populi
conparatio est, a quo per legem spiritus inmundus exierat. sed quia in
nationibus et gentibus per fidem christi requiem repperire non potuit
inmundis enim spiritibus christus incendium est, qui in pectoribus
gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore spiritus
umescebant, iacula aduersarii ignita restinxerat -, ideo regressus ad
plebem est Iudaeorum, quae forensi et perfunctoria specie comta animo
manet interiore pollutior. neque enim sacri fontis inriguo aut abluebat
aut restinguebat ardorem, merito que ad eam spiritus redibat inmundus
adducens se cum spiritus nequiores. quoniam in ebdomada legis et octauae
mysterium sacrilega mente conmisit. itaque ut nobis multiplicatur
septiformis spiritus gratia, ita illis inmundorum spirituum omnis
cumulatur iniuria; uniuersitas enim hoc numero aliquotiens
conprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus
requieuit deus. ideo et sterilis septem peperit et populosa in filiis
infirmata est. denique ut scias synagogae populum deformari, ubi
ecclesiae beatitudo laudatur, subiecit:
96
11:29ff. generatio haec generatio nequam est, signum quaerit et
signum non dabitur ei nisi signum Ionae. nam sicut fuit Ionas signum
Nineuitis, ita erit et filius hominis. in hoc quoque Iudaeorum plebe
damnata ecclesiae mysterium euidenter exprimitur, quae in Nineuitis per
paenitentiam et in regina austri per studium percipiendae sapientiae de
totius orbis finibus congregatur, ut pacifici Salomonis uerba cognoscat.
regina plane, cuius regnum est indiuisum, de diuersis et distantibus
populis in unum corpus adsurgens. itaque sacramentum illud magnum est de
christo et de ecclesia, sed tamen hoc maius est, quia illud in figura
ante praecessit, nunc autem plenum in ueritate mysterium est; illic enim
Salomonis typus, hic autem christus in suo corpore est. ex duobus
igitur constat ecclesia, ut aut peccare nescias aut peccare desistas;
paenitentia enim delictum abolet, sapientia cauet. hoc in mysterio.
97 ceterum Ionae signum ut typus dominicae passionis ita etiam
grauium, quae Iudaei conmiserint, testificatio peccatorum est. simul
aduertere licet et maiestatis oraculum et pietatis indicium; namque
Nineuitarum exemplo et denuntiatur supplicium et remedium demonstratur.
vnde etiam debent Iudaei non desperare indulgentiam, si uelint agere
paenitentiam.
98
11:33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio,
sed supra candelabrum. ergo quia in superioribus ecclesiam synagogae
praetulit, hortatur nos ut fidem potius nostram ad ecclesiam
transferamus; lucerna enim fides est iuxta quod scriptum est: lucerna
pedibus meis uerbum tuum, domine; uerbum enim dei fides nostra est,
uerbum dei lux est, lucerna est fides. erat lux uera, quae inluminat
omnem hominem uenientem in hunc mundum. lucerna autem lucere non potest
nisi aliunde lumen acceperit. haec est lucerna quae accenditur, uirtus
scilicet nostrae mentis et sensus, ut mna illa possit quae perierat
repperiri. nemo ergo fidem sub lege constituat; lex enim intra mensuram
est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat. et ideo
nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad ecclesiam
conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia, quam princeps ille
sacerdotum fulgore supernae diuinitatis inluminat, ne eam legis umbra
restinguat.
99 denique lucerna illa, quam matutinis uespertinis que
temporibus ritu ueteri Iudaeorum princeps sacerdotum solebat accendere,
uelut sub modio sita legis euanuit et ciuitas Hierusalem quae in terris
est, quae occidit prophetas, quasi in conualle fletus posita delitiscit,
illa autem Hierusalem quae in caelo est, in qua militat fides nostra,
in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in christo, ecclesia non
potest tenebris et ruinis mundi huius abscondi, sed fulgens candore
solis aeterni luce nos gratiae spiritalis inluminat.
100
11:39 nunc uos, pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini
mundatis. vides corpora nostra terrenorum et fragilium expressione
signari, quae breui lapsum praecipitata frangantur. et facile ea quae
mens uoluit interna per sensus et gesta corporis prodi sicut illa quae
calix interius continet foris lucent.
vnde et in posterioribus non dubium est uocabulo calicis passionem
corporis declarari, cum dicit dominus: calicem quem mihi pater dedit non
uis ut bibam illum? bibit enim corpus suum qui corporalem fragilitatem
spiritali absorbet adfectu et quasi in mentem animum que transfundit, ut
interioribus exteriorum inbecillitas hauriatur. cernis igitur quod nos
non exteriora huius calicis aut catini, sed interiora contaminant. et
ideo quasi bonus praeceptor docuit quemadmodum nostri mundare corporis
contagium debeamus dicens:
101
11:41 date elemosynam et ecce omnia munda sunt uobis. vides quanta
remedia? mundat nos misericordia, mundat nos dei sermo iuxta quod
scriptum est: iam uos mundi estis propter sermonem meum, quem locutus
sum uobis. nec hoc loco solum, sed etiam in aliis quanta gratia sit
expressum tenes: elemosyna enim a morte liberat; et: conclude elemosynam
in corde pauperis et haec pro te exorabit in die malo.
102 totus itaque pulcherrimus abhinc dirigitur locus, ut quoniam
nos ad studium simplicitatis inuitat, superflua Iudaeorum et terrena
condemnet, qui secundum corpus intellegendo quae legis sunt uitro et
catino propter fragilitatem sui non inmerito conparantur et ea de quibus
nobis nullus est usus obseruant, ea autem in quibus nostrae spei
fructus est neglegunt et ideo peccatum grande committunt, dum meliora
despiciunt, et tamen ipsi peccato abolitio promittitur, si misericordia
consequatur.
103
11:42 breuiter autem uitia eorum multa praestringit, qui uiliorum
fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum nec ullum
futuri iudicii metum nec aliquam dei habeant caritatem, cum opera sine
fide uana sint; praetereunt enim iudicium et caritatem dei, iudicium
ideo, quia non omnia quae agunt in iudicium referunt, caritatem ideo,
quia non ex adfectu deum diligunt.
104 sed ne rursus fidei nos studiosos faciat, operum neglegentes,
perfectionem fidelis uiri breui sermone concludit, ut et fide et
operibus adprobetur, dicens: et haec oportuit facere et illa non
omittere.
105 adrogantiam quoque iactantiam que redarguit Iudaeorum, dum
primatus accubitionis in conuiuiis adpetunt. in ipsos quoque peritos
legis damnationis sententia promulgatur, qui quasi sepulchra quae non
apparent specie fallunt usu que decipiunt, ut cum foris speciosa
promittant, intus plena faetoris includant. quod faciunt plerique
doctores, qui ab aliis exigunt quod ipsi non queant aemulari. et ideo
ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: sepulchrum patens est
guttur eorum.
106
11:47 bonus etiam locus aduersus superstitionem uanissimam
Iudaeorum, qui aedificando sepulchra prophetarum patrum suorum facta
damnabant, aemulando autem paterna scelera in se ipsos sententiam
retorquebant. etenim propheticorum aedificatione tumulorum sceleris eos
qui occiderant arguebant et similium aemulatione factorum se quoque
declarabant paternae iniquitatis heredes. non igitur aedificatio, sed
aemulatio loco criminis aestimatur. neque enim possunt hereditariae
iniquitatis absolui qui dei filium crucifigendo quod grauius est
paternis cumulum sceleribus addiderunt. et ideo bene alibi addidit:
inplete mensuram patrum uestrorum, quia nihil est ultra dei iniuriam
grauius peccare quod possint.
107
11:49 propterea mittit ad illos sapientia apostolos et prophetas.
quis est sapientia nisi christus? denique in Matthaeo habes: ecce ego
mitto ad uos prophetas et sapientes.
108
11:52 arguuntur adhuc sub nomine Iudaeorum et futuro supplicio
statuuntur obnoxii, quia, cum doctrinam sibi diuinae cognitionis
usurpent, alios inpediant nec ipsi quod profitentur agnoscant.
109
12:6ff. nonne quinque passeres ueniunt depondio et unus ex illis non
est in obliuione coram domino? sed et capilli capitis uestri omnes
numerati sunt. nolite timere, multis passeribus plures estis.
pulcherrimum locum tenendae simplicitatis et aemulandae fidei saluator
intexuit, ne Iudaeicae more perfidiae alia premamus adfectu, alia uoce
simulemus, cum ultimo tempore occulta cogitationum accusantium aut etiam
defendentium secretum nostrae mentis aperitura uideantur. quae enim
maior est simplicitatis inlecebra, quam ut unusquisque cognoscat
latebram fraudis esse non posse?
110 sed quoniam gemina est causa perfidiae, quia aut ex inolita
malitia aut ex accidenti metu nascitur, ne qui metu territus potestatis
deum quem corde cognoscit negare cogatur, pulchre addidit animae tantum
formidabile esse supplicium, poenam corporis non esse metuendam mors
enim naturae finis, non poena est et ideo mortem supplicii corporalis
esse defectum, poenam uero animae esse perpetuam deum que solum esse
metuendum, cuius potestati non natura praescribat, sed eadem natura
subiaceat, mortem uero non esse terribilem, quam locupletiore faenore
sit inmortalitas redemtura.
111 inspirauerat dominus simplicitatis adfectum, uirtutem mentis
erexerat, fides sola nutabat; bene eam de uilioribus roborauit; nam si
deus obliuionem passerum non habet, hominum habere qui potest? quod si
tanta est dei et tam aeterna maiestas, ut unus ex passeribus aut
nostrorum numerus capillorum praeter scientiam dei non sit, quam
indignum est aestimare quod fidelium corda dominus aut ignoret aut
spernat, qui uiliora cognoscat!
112 fortasse dicat aliquis: quomodo apostolus dixit: numquid de
bubus cura est deo, cum utique bos passere pretiosior sit? sed aliud est
cura, aliud scientia.
denique numerus capillorum non in actu conputationis, sed in facilitate
cognitionis accipitur; non enim sollicitam deus curae numerantis
intendit excubiam, sed cui cognita sunt omnia quasi numerata sunt omnia.
bene tamen numerati dicuntur, quia illa quae uolumus seruare numeramus.
113 possumus tamen hic discutere aliquod intellegentiae
spiritalis arcanum, praesertim cum hoc uideatur absurdum, ut homines
potius hominibus quam passeribus conparentur. videntur enim quinque isti
passeres quinque esse corporis sensus, tactus odoratus gustus uisus
auditus, qui modo passerum si terrenarum sordium rimentur inluuiem atque
ex incultis locis ac faetidis cibum quaerant, delictorum suorum laqueis
occupati ad superiorum operum fructus, quibus epulantur animi, reuolare
non possunt. est enim lenocinantis quidam laqueus uoluptatis, qui
nostrorum uestigiis animorum quaedam uincla subnectat, ut si igneum
uigorem puritatem que naturae terrenae materiae sensus hebetauerit,
luxuriae pretio saecularis addictum sub quadam uitiorum auctione
constituat.
114 sunt etiam quaedam nostrorum nundinae delictorum. itaque
uariarum capti inlecebris uoluptatum aut uenundamur sub peccato aut
redimimur a peccato. christus nos redimit, aduersarius uendit; ille
auctionatur ad mortem, hic redimit ad salutem. vnde bene Matthaeus duos
passeres posuit corpus animam que significans, quoniam caro quoque si
consentiens legi dei exuens se lege peccati in naturam animae sensum
puritate transierit, alis ad caelum spiritalibus eleuatur. itaque
docemur quia uolandi nobis gratiam natura dedit, uoluptas abstulit, quae
malorum escis grauat animam atque in naturam corporeae molis inclinat.
115 merito que posuit quia nemo illorum cadit sine uoluntate dei;
quod enim cadit, uergit in terram et quod uolat fastigio inmortalitatis
euehitur. ne cui autem dubium esset quod Matthaeus dixit, Lucas
euidenter absoluit, quia uoluntas dei cognitio est; non enim quicumque
uoluntate dei cadit, sed qui delictorum suorum mole ruerit deum latere
non poterit; nam et Iob ex uoluntate temtatur. dedit tibi aduersarium,
sed proposuit praemium. nec excuses fragilitatem: quia habes imaginem,
accepisti munitionem, unde et hoc proficit ad salutem, ut sine
permissione dei diabolum nocere non posse cognoscas, ne potentiam
diaboli magis timeas quam diuinitatis offensam.
116 iam illud non dubium est animae passerem conparari, cum
legeris: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium. et
alibi: quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer?
ipsum quoque hominem legimus passeri conparari, quia scriptum est: ego
autem sicut passer singularis in aedificio, scilicet ex duobus
passeribus in unum passerem, hoc est spiritalis substantiae subtilitatem
concordantis utriusque alae conpage formatus. ergo passer bonus est,
cui uolandi natura subpeditat. est etiam malus passer, qui uolandi usum
terrenae uitio labis aboleuerit, quales sunt isti passeres, qui depondio
ueneunt. alibi asse ueneunt, alibi depondio.
117 quanta uilitas delictorum! mors enim uilis, sed pretiosa
uirtus. etenim aduersarius tamquam captiua mancipia uilioris pretio
aestimationis addicit, at uero dominus tamquam speciosa seruitia, quae
ad imaginem et similitudinem sui fecit, idoneus sui operis aestimator
magno pretio nos redemit, sicut sanctus apostolus dixit: emti enim estis
pretio magno. et bene magno, quod non aestimatur aere, sed sanguine,
quia pro nobis christus est mortuus, qui pretioso nos sanguine
liberauit, sicut etiam Petrus sanctus in epistula conmemorat sua
scribens ad nos: quia non corruptibilibus argento uel auro inquit
redemti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed
pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati christi Iesu.
et bene pretioso, quia inmaculati corporis sanguis est, quia sanguis est
filii dei, qui non solum de maledicto legis, sed etiam de inpietatis
morte perpetua nos redemit.
118 in summa igitur hic sensus est: si dominus uilibus auibus et
infidelibus hominibus uel in oriundo sole uel in terrena fecunditate
prospexit, si misericordiae suae omnibus munus inpertit, haud esse
dubitandum contemplationem aput illum fidelium ualituram esse meritorum.
praeclare autem et fidem acuendo intexuit et fidei ipsi uirtutum
fundamenta subiecit: nam ut fortitudinis incentiuum est fides, ita fidei
firmamentum est fortitudo.
119
12:10 et omnis qui dicit uerbum in filium hominis remittetur illi,
in spiritum autem sanctum qui dixerit non remittetur ei. vtique filium
hominis christum intellegimus, qui de sancto spiritu generatus et
uirgine est, quod parens eius in terris sola sit uirgo. numquid ergo
maior sanctus spiritus christo, ut in christum peccantes ueniam
consequantur, in sanctum spiritum delinquentes remissionem non mereantur
adipisci? sed ubi unitas potestatis est, nulla conparationis est
quaestio neque controuersia magnitudinis, cum magnus sit dominus et
magnitudinis eius finis esse non possit.
si igitur, quod credimus, unitas trinitatis est, indiscreta utique
magnitudo, sicut indiscreta operatio, quod in sequentibus demonstratur;
nam cum alibi dictum sit: pater uobis dat quod loquamini, hic subiecit:
120
12:12 spiritus enim sanctus docebit uos in illa hora quae oporteat
dicere. ergo si operatio una est et contumelia. sed ad proposita
reuertamur. hic uidetur quibusdam ut eundem et filium hominis et
spiritum sanctum christum intellegamus salua distinctione personarum et
unitate substantiae, quia unus et deus et homo christus idem spiritus,
sicut scriptum est: spiritus ante faciem nostram christus dominus, idem
sanctus, quia sicut deus pater et filius dominus et dominus pater et
filius deus, ita etiam et pater sanctus et filius sanctus et spiritus
sanctus. denique cherubin et serafin indefessis uocibus clamant: sanctus
sanctus sanctus, ut trinitas repetita tertia appellatione signetur. si
ergo utrumque christus est, quae est diuersitas nisi ut sciamus quia
diuinitatem christi nobis negare non liceat? denique in persecutione
quid quaeritur nisi ut deum christum negemus? itaque quicumque non
confitetur in christo deum et ex deo atque in deo christum ueniam non
meretur. sed etiam quicumque spiritus non confitetur christum in carne
uenisse ex deo non est; qui enim hominem negauit deum negauit, quia deus
in homine et homo in deo christus.
121 plerique tamen illud tenent, ut eam blasphemiam dicant non
esse ueniabilem, si quis christum dicat in belzebub eicere daemonia, non
potestate diuina.
122
12:13ff. et ait quidam de turba: magister, dic fratri meo ut diuidat
me cum hereditatem. at ille dixit ei: homo, quis me constituit iudicem
aut diuisorem supra uos? totus hic locus ad subeundam pro confessione
domini passionem aut contemtu mortis aut spe praemii aut mansuri
denuntiatione supplicii, cui numquam uenia laxetur, instruitur. et
quoniam auaritia plerumque solet temtare uirtutem, etiam huius abolendae
rei praeceptum subicitur et exemplum dicente domino: quis me constituit
iudicem aut diuisorem supra uos? bene terrena declinat qui propter
diuina descenderat nec iudex esse dignatur litium et arbiter facultatum
uiuorum habens mortuorum que iudicium arbitrium que meritorum. non ergo
quid petas, sed a quo postules intuendum est, nec maioribus intento
animo putes minoribus obstrependum. vnde non inmerito refutatur hic
frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare,
cum inter fratres patrimonium non iudex medius, sed pietas debeat
sequestra diuidere, quamquam inmortalitatis patrimonium, non pecuniae
sit hominibus expetendum; frustra enim congregat opes qui se his nescit
usurum, sicut ille qui cum repleta horrea nouis messibus rumperentur,
exuberantium sibi fructuum receptacula praeparabat, cui congregaret
ignarus. remanent enim in saeculo cuncta quae saeculi sunt et
praetereunt a nobis quaecumque congregantur heredibus; neque enim nostra
sunt quae non possumus auferre nobis cum. sola uirtus comes est
defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae caelestium dux et
praeuia mansionum pecuniae uilis usura tabernacula defunctis adquirit
aeterna, sicut domini praecepta testantur dicentis ad nos: facite uobis
amicos de iniquo mamona, qui uos recipiant in aeterna tabernacula sua.
bonum itaque ac salutare praeceptum et idoneum, quod uel auaros possit
animare, quo studeant corruptibilia perennibus, terrena mutare diuinis.
sed quoniam plerumque deuotio fidei infirmitate reuocatur et ad
conferendum patrimonium promti uictus sui consideratione retrahuntur, eo
addidit dominus dicens:
123
12:22ff. nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori
quid uestiamini. anima plus est quam esca et corpus quam uestimentum.
nihil enim moralius ad faciendam fidem omnia credentibus a deo posse
conferri quam quod aerius ille spiritus uitale collegium animae corporis
que contubernio foederatum sine nostro labore perpetuat, nec salutaris
deficit usus alimenti, nisi cum uenerit dies suprema moriendi. cum
igitur anima indumento corporis uestiatur et uigore animae corpus
animetur, absurdum est ut uictus nobis copiam defuturam putemus, qui
uiuendi iugem substantiam consequamur.
124 considerate inquit uolatilia caeli. magnum sane et aptum quod
fide sequamur exemplum. nam si uolatilibus caeli, quibus nullum
exercitium cultionis, nullus de messium fecunditate prouentus est,
indeficientem tamen prouidentia diuina largitur alimoniam, uerum est
causam inopiae nostrae auaritiam uideri. etenim illis idcirco
inelaborati pabuli usus exuberat, quod fructus sibi conmunem ad escam
datos speciali quodam nesciunt uindicare dominatu, nos conmunia
amisimus, dum propria uindicamus; nam nec proprium quicquam est, ubi
perpetuum nihil est, nec certa copia, ubi incertus euentus. cur enim
diuitias tuas aestimes, cum tibi deus etiam uictum cum ceteris
animantibus uoluerit esse conmunem? aues caeli speciale sibi nihil
uindicant et ideo pabulis indigere nesciunt, quia non norunt aliis
inuidere.
125
12:27ff. considerate lilia quomodo crescunt; et infra: si autem
faenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit.
bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem nos diuinae
misericordiae conferendae uel iuxta litteram, quia ad staturam corporis
nostri, uel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine dei
fauore nihil ualemus adiungere, conparatione floris et faeni sermo
dominicus prouocauit. quid enim tam morale ad persuasionem, quam cum
uideas quod etiam quae sunt inrationabilia sic dei prospicientia
uestiuntur, ut nullo usu uel ad gratiam egeant uel ornatum, multo magis
credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in deo conlocet nec
studio nutandi uiolet fidem, numquam egere posse, eo quod iure
praesumserit de fauore diuino?
126 sed tamen ut etiam altius ista pendamus, quia non otiosum
uidetur quod flos uel homini confertur uel certe plus paene quam
hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut uel in specie
templum deo conderet uel in mysterio christi ecclesiam figuraret, non
alienum uidetur ut per claritatem coloris angelorum caelestium gloriam
putemus expressam, qui uere mundi istius flores sunt, quod eorum
claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis adspirant.
quorum praesidio fulti possumus dicere: bonus odor christi sumus deo in
his qui salui fiunt, qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu
laboris exerciti diuinae in se liberalitatis gratiam et caelestis
seruant dona naturae. vnde bene et hic uestitus gloria sua Salomon et
alibi coopertus ostenditur, quod infirmitatem corporeae naturae ueluti
uirtute quadam mentis adopertam operum gloria uestiebat. angeli uero,
quorum natura diuinior expers manet iniuriae corporalis, recte licet
maximo uiro consideratione tamen nostrae iniuriae praeferuntur. ergo
quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in caelis, nos
quoque exemplo angelorum gloriae caelestis augmentum dominus, qui et
illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a
uita; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc
induere inmortalitatem.
127 plerique etiam conparationem hanc secundum naturam floris et
usum putant propositi germinis aptiorem, eo quod lilia nullius annui
usus cultum requirant nec sicut erga prouentum fructuum ceterorum ita
etiam erga generationem istius floris sollicitis in orbem redeat labor
actus agricolis. quibuslibet enim siccitatibus agri omne illud quod
alitur in florem quadam uirtute genitali ex sese atque in se suci semper
manentis animatur. ita cum filiorum puberum caulem uideas aruisse,
floris tamen natura uiuescit; absconditur enim uiriditas, non amittitur.
at ubi uernis fuerit prouocata blanditiis, indumentum germinis comam
floris lilii ue resumit ornatus. quem locum nunc, quoniam alibi uberius
tractatum esse reminiscimur, praestrinxisse satis est, ne in eadem sit
recursus.
128 illud delectat aduertere quia non in asperitatibus montium
incultis que siluarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. sunt
enim horti quidam diuersarum pomiferi uirtutum iuxta quod scriptum est:
hortus clausus soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, eo quod
ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia
secretorum, ubi claritas angelorum est, illic confessorum uiolae, lilia
uirginum, rosae martyrum sunt. nec incongruum quisquam putet quod
angelis lilia conparentur, cum lilium se christus ipse memorauerit
dicens: ego flos campi et lilium conuallium. et bene lilium christus,
quia ubi martyrum sanguis ibi christus, qui est flos sublimis
inmaculatus innoxius, in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia
circumfusa clarescat; sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt
martyrum. non habet spinas inoffensa diuinitas, quae tormenta non
sensit.
129 ergo si lilia uel[ut] angeli supra hominum gloriam
uestiuntur: nec in nobis misericordiam dei desperare debemus, quibus per
resurrectionis gratiam dominus similem angelorum speciem pollicetur.
quo loco etiam illam uidetur praestringere quaestionem, quam etiam
apostolus non omisit, quia gentes huius mundi quaerunt, quomodo
resurgant mortui et quali corpore ueniant.
130
12:31 nam cum dicat: quaerite regnum dei et haec omnia adicientur
uobis, nec ad praesens nec in reliquum fidelibus ostendit gratiam
defuturam, si modo qui diuina desiderant terrena non quaerant. indecorum
quippe est homines curare de cibo, qui militant regno. nouit rex
quemadmodum familiam suam pascat alat uestiat, et ideo dixit: iacta in
deum cogitatum tuum et ipse te enutriet.
131
12:49ff. ignem ueni mittere in terram et quid uolo nisi iam
accendatur? baptisma habeo baptizari et quomodo angor, usquedum
perficiatur? in superioribus uigilare nos uoluit per omnia exspectantes
momenta domini salutaris aduentum, ne dum aliquis remittit et neglegit
de die in diem opera sua differens, iudicii futuri die uel propria morte
praeuentus meritum suae conmendationis amittat. et illa quidem in omnes
praecepti forma generalis, uerum series sequentis exempli
dispensatoribus, hoc est sacerdotibus uidetur esse proposita, quo sciant
sibi grauem in futurum poenam esse subeundam, si saecularibus intenti
deliciis familiam domini plebem que conmissam sibi gubernare
neglexerint.
132 sed quia exiguus est profectus et parua meritorum gratia
supplicii metu ab errore reuocari maior que praerogatiua caritatis et
amoris, eo dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit et
adquirendae cupiditate diuinitatis inflammat dicens: ignem ueni mittere
in terram, non utique illum ignem consumtorem bonorum, sed bonae
uoluntatis auctorem, qui aurea dominicae domus uasa meliorat, faenum
uero consumit et stipulam. ac saecularia omnia mundi uoluptate concreta
periturae que opus carnis exurit ignis ille diuinus, qui flammigerabat
in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: quia factum est
sicut ignis ardens flammigerans in ossibus meis. est enim ignis domini,
de quo dictum est: ignis ante eum ardebit.
est et idem dominus ignis, sicut ipse dixit: ego sum ignis ardens et non
consumens; ignis enim domini lumen aeternum est, quo igni illae
accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: sint autem lumbi uestri
praecincti et lucernae ardentes. et ideo quia nox est huius dies uitae,
lucerna est necessaria. hunc ignem in se etiam ammaus et cleopas a
domino missum esse testantur dicentes: nonne cor nostrum ardens erat in
uia, cum aperiret nobis scripturas? euidenter itaque docuerunt qualis
istius sit ignis operatio, qui secreta cordis inluminat. ideo fortasse
dominus in igne uenturus est, ut resurrectionis tempore uitia uniuersa
consumat sui que conspectu desideria conpleat singulorum meritorum que
et mysteriorum lumen accendat.
133 tanta itaque domini dignatio est, ut infundendae nobis
deuotionis et consummandae perfectionis in nobis et maturandae pro nobis
studium passionis sibi inesse testetur. qui cum in se nihil habuerit
quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis et sub tempore mortis
maestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora
nostrae redemtionis adsumserat iuxta quod scriptum est: et quomodo
angor, usquedum perficiatur? vtique qui usque ad perfectionem angitur de
perfectione securus est. sed etiam alibi: tristis inquit est anima mea
usque ad mortem. non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est
dominus, quia eum condicio corporalis adfectus, non formido mortis
offendit. nam qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis
sunt, et esuriret sitiret angeretur contristaretur, diuinitas autem
conmutari per hos nescit adfectus. simul ostendit quod in certamine
passionis mors corporis absolutio anxietudinis, non coaceruatio sit
doloris.
134
12:51-53 putatis quod pacem ueni dare in terram? non dico uobis, sed
separationem. erunt enim ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo
et duo in tres diuidentur. pater in filium et filius in patrem
diuidentur, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et
nurus in socrum suam. cum in omnibus fere euangelicis locis spiritalis
intellectus operetur, tum in praesenti maxime ne quem duritia nudae
expositionis offendat, spiritali altitudine sensus series temperanda
est, praesertim cum sacrosancta religio moralibus disciplinis et mitibus
pietatis exemplis etiam fidei exules ad reuerentiam tamen sui clementer
inuitet, ut praeuia fidei disciplina mansuetudini sui superstitionum
dura dissoluat et obnoxias erroribus mentes cogat etiam fide credere,
quas potuit pietate mulcere. etenim cum fidei alta pectoribus non
capiuntur infirmis, per ea quae praecepta sunt ea quae ueneranda sunt
aestimantur, ut iusta de iusto, sancta de sancto bonorum suorum bonum
testentur auctorem.
135 ergo dominum illum, qui simul diuinitatis reuerentiam et
pietatis gratiam suadere conplexus est dicens: diliges dominum deum tuum
et diliges proximum tuum, ita nunc mutatum esse opinabimur, ut aboleret
necessitudinum nomina, conlideret pietatis affectus? carissimorum
pignorum discidia mandasse credamus? et quomodo ipse est pax nostra, qui
fecit utraque unum? quomodo ipse dicit: pacem meam do uobis, pacem meam
relinquo uobis, si parentes a filiis, filios a parentibus discidio
necessitudinis separaturus aduenit? quomodo maledictus qui non honorat
patrem, religiosus qui deserit?
136 sed si aduertamus quia prima causa religionis, secunda
pietatis est, enodem etiam hanc aestimabimus quaestionem; oportet enim
ut diuinis humana posthabeas. nam si officium parentibus exhibendum est,
quanto magis auctori parentum, cui gratiam etiam pro parentibus tuis
debes! aut si illi omnino non recognoscunt parentem, quemadmodum tu
recognoscas? non igitur dicit renuntiandum esse pignoribus, sed deum
omnibus praeferendum. denique habes in alio libro: qui diligit patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus. non diligere parentes, sed
deo praeferre prohiberis; etenim naturae pignora domini beneficia sunt
nec quisquam debet plus amare beneficium quod accepit quam deum a quo
beneficium seruatur acceptum. ergo etiam secundum litteram pie
intellegentibus expositio religiosa non deest, subest tamen quo altius
referendum putemus hunc sensum, quia addidit:
137 erunt ex hoc quinque in domo una diuisi, tres in duo et duo
in tres diuidentur. qui sunt enim quinque, cum sex personarum uideatur
facta subiecto, patris et filii, matris et filiae, socrus et nurus?
quamquam eadem mater quae socrus accipi possit; quae enim mater est
filii socrus eius uxoris est, ut iuxta litteram quoque numeri non
absurda sit ratio liquido que clareat fidem uinculis nexam non esse
naturae, quia licet officio pietatis obnoxii fide tamen liberi sunt.
non incongruum quoque uidetur, si mystica interpretatione
enodemus hunc sensum.
domus una homo unus est; unusquisque enim domus aut dei est aut diaboli.
itaque domus spiritalis homo est spiritalis, sicut habemus in epistula
Petri: et uos tamquam lapides uiui aedificamini domus spiritalis in
sacerdotium sanctum. in hac ergo domo duo in tres, tres in duo
diuiduntur. duo legimus frequenter animam et corpus. quodsi duobus in
terra conuenerit, effecit utraque unum. et alibi: castigo corpus meum et
seruituti redigo.
aliud est quod seruit, aliud cui subicitur. si duos agnouimus,
etiam tres agnoscamus, quod procliue ex illis duobus est intellegere.
tres enim animae in corpore adfectiones sunt, una rationabilis, alia
concupiscibilis, tertia inpetibilis, hoc est logistikon~g,
epithum�tikon~g, thumikon~g. non ergo duo in duo, sed duo in tres et
tres in duo diuidentur; etenim per aduentum christi homo qui erat
inrationabilis rationabilis factus est. ante eramus similes bestiarum,
quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni iuxta
sententiam: terra es et in terram ibis. venit dei filius, misit spiritum
suum in corda nostra, facti sumus filii spiritales.
140 possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est
odor tactus gustus uisus auditus. ergo si secundum ea quae audimus aut
legimus separato sensu uisus atque auditus excludamus superfluas
corporis uoluptates, quae gustu tactu que et odore pariuntur, duos in
tres diuidimus, eo quod mentis habitus uitiorum non capiatur inlecebris,
sed aemulatione uirtutis a lenociniis se uoluptatis abducat nec fiat
omnium una consensio, quae praecipitet in errorem, sed diuidendo se
separent desideria cordis et officia uirtutis. aut si quinque sensus
accipimus corporales, uitia iam corporis et peccata se separant. et
fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in euangelio diues
luxuriosus adpellat qui cruciari describitur aput inferos, quibus
mandari rogat ut nouerint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint
requiem habere post saeculum studia uirtutis.
141 possunt etiam uideri caro atque anima ab odore tactu gustu
que luxuriae separatae in una domo se aduersus incursantia uitia
diuidentes, caro et anima subicientes se dei legi, remouentes a lege
peccati. quorum licet dissensio per praeuaricationem primi hominis in
naturam uerterit, ut nequaquam sibi paribus ad uirtutem studiis
conuenirent, tamen per crucem domini salutaris tam inimicitiis quam
etiam mandatorum lege uacuatis in societatis concordiam congruerunt,
posteaquam christus e caelo pax nostra descendens fecit utraque unum et
medium parietem maceriae soluit inimicitias in carne sua lege mandatorum
in decretis euacuans, ut duos conderet in uno nouo homine faciens pacem
et reconciliaret utrosque in uno corpore deo. quis est uterque nisi
unus interior, alter exterior? alterum animae spectat uigorem, alterum
refert ad corporis sensum, quamquam inseparabilis adfectus conspiratione
concordent, cum caro subiecta meliori salutaribus oboedit inperiis, non
quo in naturam animae subtilitate materiae transfusa demigret. sed quia
deliciis abdicatis ab omni defaecata labe uitiorum caelestis
conuersationis tramitem oboedientiae adfectione gradiatur iam non ut
antea legi mentis repugnans, sed per legem mentis et spiritum uitae
liberata a lege peccati, ut animae caro fiat adpendix, non iam lena
uitiorum, sed aemula quaedam et quasi pedissequa uirtutis,
142 et rursus quando anima corporis non coniuet inlecebris nec
carnalium uoluptatum delectatione uincitur, sed mens pura mundi que
huius exuta famulatu sensus corporis in suas inlicit et adtrahit
uoluptates, ut audiendi legendi que usu incrementa uirtutis epuletur
atque interioris suci spiritalibus nescitura famem satietur alimentis;
etenim ratio cibus mentis est praeclara que alimonia suauitatis. quae
membra non oneret neque in naturae pudenda, sed ornamenta conuertat, cum
libidinum uolutabrum conmutatur in dei templum diuersorium que uitiorum
sacrarium incipit esse uirtutum. quod utique tunc fit, cum caro in
naturam regressa uigoris sui agnoscit altricem atque ausu deposito
contumaciae moderantis animae coniugatur arbitrio, qualis fuit, cum
inhabitanda paradisi secreta suscepit, antequam ueneno pestiferi
serpentis infecta sacrilegam famem sciret diuinorum que memoriam
praeceptorum animae sensibus inhaerentem edacitatis studio praeteriret.
143 hinc peccatum Manasse proditur tamquam corpore anima que
genitoribus. dum corporis natura temtatur, anima male sana conpatitur.
quae si adpetentiam corporis refrenasset, in ipso ortu esset exstincta
origo peccati, quam uelut uirili infusam corporis motu madefacta anima
etiam sui uigore corrupto alienis grauis oneribus parturiuit. etenim
ille uiolentior et fortior sexus quodam ualido inpetu uelut uirilis
fertur adfectus, haec molliorem quam uehementiorem studet tenere
rationem. ex his itaque diuersarum cupiditatum motus adoleuit.
144 sed ubi in se anima redit, deformis partus pudore conuenta
degeneres abiurat heredes abdicans motus, exosa peccatum. caro quoque
grauium laborum defaenerata sorte et usura iniuriae miserabilis fatigata
ubi se cupiditatibus suis, quas sibi ipsa generauit, tamquam sentibus
mundi doluit esse confixam, ueterem hominem festinat exuere, ut se sibi
auferat, ne inprouidam parentem successio peritura destituat.
rursus cupiditatum inrationabilis motus quasi cuiusdam formae decore
fucato lenociniis uoluptatis inlectans eam sibi tamquam in usum
societatis adsciuit. ita uelut quaedam corporis atque animae nurus
uoluptas motui prauae cupiditatis innubit.
145 ergo quamdiu mansit in una domo conspirantibus uitiis
indiuidua inseparabilis que consensio, nulla uidebatur esse diuisio. vbi
uero christus ignem quo delicta carnis exureret uel gladium qui
significat exsertae aciem potestatis, quo spiritus medullarum que
secreta penetrantur, misit in terras, tunc caro atque anima
regenerationis innouata mysteriis oblita quod erat incipit esse quod non
erat ac se ueteris uitii quamuis sibi ante dilecti societate secernit
et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat, ut diuidantur parentes
in filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur et anima
declinat consortium culpae nec extrariae illi et foris sumtae locus
remanet uoluptati.
146 filii quoque in parentes diuiduntur, dum renouati hominis
censuram senilem uitia uetusta declinant pietatis que normam uoluptas
adulescentior tamquam seriae domus refugit disciplinam. non incongruum
quoque est, si putemus quod et isti ideo se diuidant, ut meliores fiant
parentibus maxime cum in posterioribus dixerit: si quis uenit ad me et
non odit patrem aut matrem et filios et fratres et sorores, etiam animam
suam, non potest meus discipulus esse. et ideo secundum simplicem
intellegendi formam gentilibus parentibus qui christum sequitur filius
antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.
147 illud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de
carne peccatum nascitur et uelut in utero carnis operatur, de quo ait
apostolus: si autem quod nolo hoc ago, iam non ego illud operor, sed
quod habitat in me peccatum. cum pro uita mundi huius effusus domini
sanguis aboleuerit uitia, in gratiam ex offensione conuertitur
superabundauit enim peccatum, ut superabundaret gratia fit que ut ex
peccato orta paenitentia ad conuersionem propositi et ad cupiditatem
gratiae spiritalis inpellat. itaque quod erat mihi ad mortem hoc erit in
salutem. ergo peccatum inriguo fontis ablutum ab ea unde generatum est
carne secernitur et, dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex
serie culpae studium disciplinae.
148 concupiscentia quoque rerum malarum et quidam motus feruidior
cupiditatis dei uerbo in adpetitum transfunditur diuinae caritatis et
amoris atque in eadem natura fit uaria disciplina multo que meliorem
quam antea uoluptatem sibi mysteriorum caelestium ille corporis atque
animae adpetitus adquirit. alitur enim animus cognitione rerum et
conperta futurorum repromissione sublimior animae opera uetusta
fastidit; animalis enim non percipit quae sunt spiritus dei, stultitia
enim illi est; spiritalis autem diiudicat omnia, ipse autem a nemine
diiudicatur.
149
12:58ff. dum uadis cum aduersario tuo ad magistratum, in uia da
operam liberari ab illo, ne forte condemnet te aput iudicem et iudex
tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem. dico tibi, non
exies inde, donec etiam nouissimum quadrantem reddas. hoc etiam
Matthaeus posuit, sed ille specialiter, iste generaliter; ille enim de
reconcilianda pace dissidentium fratrum dictum putauit, hic de
paenitentia et omnis emendatione delicti. discutiamus igitur qui sit
aduersarius, qui magistratus, qui iudex, qui ue exactor, quid ue putemus
esse quadrantem, quem nisi quis exsoluerit mittatur in carcerem.
150 et iuxta Matthaeum quidem aduersarius est, cum quo minime
tibi in hac uita conuenisse uideatur, qui aput iudicem futurum mortuorum
atque uiuorum manentis simultatis te crimine persequatur, iuxta Lucam
autem est aduersarius noster ille praecipue, qui serit inlecebras
delictorum, ut habeat in supplicio participes, quos habuit in errore
consortes, atque ideo socios quaerit ad culpam, ut obnoxios prodat ad
poenam. quem nobis cauendum Petrus apostolus monet dicens: aduersarius
uester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem deuoret.
151 est aduersarius noster iuxta Matthaeum omnis uirtutis usus et
apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta et
durioris uitae documenta constringit, cui consentire nos conuenit, ut
eum operibus aemuletur, ne aliqua nostri contumacia ab eo desciuisse
prodatur. iuxta Lucam autem nemo nobis magis aduersarius quam noster est
lapsus, qui nos uitae nostrae accusat indiciis, non quo accusationis
ullius iudex futurus quaerat officium, sed quod aput omnium cognitorem
noster nos actus accusat, dum ab usu uirtutis apostolicis que praeceptis
inuenitur alienus.
152 itaque aduersarius nobis omnis uitiorum usus, aduersaria
nobis libido, aduersaria auaritia, aduersaria omnis inprobitas,
aduersaria omnis iniqua cogitatio, omnis denique mala est conscientia,
quae nos et hic adficit et in futurum accusabit et prodet, sicut
testatur apostolus dicens: testimonium reddente illis conscientia
illorum et inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus.
quodsi conscientia unumquemque prodit, quanto magis gestorum nostrorum
opus ante deum praesto est, quod expressum in nostro corpore ultimo
tempore recensebitur et secretum cogitationis scriptum in cordibus
nostris legetur! demus igitur operam, ut dum in hoc sumus uitae
curriculo constituti, tamquam a malo aduersario ita ab inprobo liberemur
actu, ne, dum imus cum aduersario ad magistratum, in uia nostrum
condemnet errorem.
153 ideo et secundum Matthaeum ait: esto consentiens aduersario
tuo, cum es cum illo in uia; euno�n~g autem Graecus dixit, hoc est
beniuolens. si enim, dum sumus in hac uita, exsoluamus nos a uinculis
diaboli, nec ille propter nos damnabitur et nos a uinculis eius erimus
alieni. vnde et pro Assyrio psalmus scribitur lxxviiii. bene enim
consulis aduersario et pro illo Assyrio, hoc est uano, facis, si eius
laqueis exutus praestes hanc beniuolentiam, ut poenam tui lapsus et
mortis euadat. quodsi uinculis eius haereas, tradet te tamquam reum
magistratui, idem accusator et proditor.
154 quis est magistratus nisi penes quem omnis potestas est et
qui pleni et perfecti temporis sublimem sibi uindicat dignitatem, ad
quem bonorum operum fretus conscientia non timens aduersarium sanctus
propheta festinat dicens: sitiuit anima mea ad deum uiuum, quando
ueniam, et parebo ante faciem dei? hic enim magistratus tradet reum
iudici, ei scilicet, cui uiuorum et mortuorum tribuit potestatem et
tribuit per naturam, non per gratiam; non enim quam non habebat accepit,
sed quam ex substantia patris, cum generaretur, adsumsit.
hunc magistratum tibi et iudicem monstrat, qui monstrauit accusatorem,
et ostendit quando sit reuelandus. in die, inquit, qua iudicabit deus
occulta hominum secundum euangelium meum per Iesum christum dominum
nostrum. hic igitur est iudex Iesus christus, per quem occulta
redarguuntur et inprobi operis poena mandatur.
155 vis scire christum esse iudicem, qui exactori tradit et in
carcerem mittit? ipsum interroga, immo ipsum lege in euangelio dicentem:
tollite et mittite illum in tenebras exteriores. exactores quoque suos
ipse monstrauit alio loco ubi dicit: sic erit in consummatione saeculi;
exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in
caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.
156 superest nunc ut intellegamus quid sibi uelit figura
quadrantis. et uidetur usualis rei expressum nomine intellectus
spiritalis arcanum. nam sicut qui pecuniam soluunt debitum reddunt, nec
prius euacuatur faenoris nomen quam totius sortis ad nummum usque
quocumque solutionis genere quantitas uniuersa soluatur, sic
conpensatione caritatis actuum que reliquorum uel satisfactione
quacumque peccati poena dissoluitur.
157 non otiosum etiam quia non aera sicut alibi duo, non assem,
non denarium, sed quadrantem hoc posuit loco; quadrantaria enim
permutatio uelut quaedam est conpensatio, cum aliud redditur et aliud
significatur solutum. ita et hic aut pretio caritatis redimitur iniuria
aut iniuriae aestimatione poena laxatur.
158 quadrantem autem in balneis dari solere reminiscimur, cuius
oblatione ut illic unusquisque lauandi accipit facultatem ita hic
accipit eluendi, quia uniuscuiusque peccatum supra scriptae genere
condicionis eluitur, cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut conmissi
supplicia erroris expendat.
159
13:1 de Galilaeis autem illis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum
sacrificiis eorum, figura quaedam uidetur eos tangens, qui coactu
diabolico non pure offerunt sacrificium. quorum oratio in peccatum,
sicut de Iuda scriptum est proditore, qui proditionem sanguinis dominici
inter sacrificia positus cogitabat.
160
13:6 arborem fici quidam habuit plantatam in uinea sua. quid sibi
uult quod in euangelio suo dominus ficus parabolam frequenter inducit?
habes enim alibi quod iussu domini uiriditas omnis huius ligni
frondentis aruerit. vnde intellegis omnium creatorem, qui potest
inperare naturis, ut uel arescant subito uel uirescant. alibi ex
teneritudine arboris huius et foliis conici solere conmemorat aestatis
aduentum utroque significans et Iudaicae plebis inanem quam praetendebat
gloriam uelut florem aduentu domini decidisse, quia operibus
infructuosa durabat, et iudicii diem uelut aestatis aduentum, quo adulti
fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine ecclesiae, in quam
Iudaei quoque credituri sunt, metiendum.
161 etiam hic ergo altioris sensus aliquod quaeramus arcanum.
ficus in uinea est, erat autem uinea domini Sabaoth, quam dedit in
rapinam gentium. itaque qui uineam suam diripi fecit hic etiam ficum
iussit excidi, apta autem synagogae arboris istius conparatio est, quia
sicut ista arbor foliis redundans fluentibus spem possessoris sui cassa
speratorum prouentuum exspectatione destituit, ita etiam in synagoga,
dum doctores eius operibus infecundi uerbis tamen uelut foliis
redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat. spes autem falsi
spectata prouentus populi uota credentis inludit.
162 est etiam in natura arboris, quo magis credas synagogae
speciem conparatione huius expressam. etenim si diligenter inquiras,
discretam ab usu arborum ceterarum consuetudinem naturae huius inuenias.
namque aliae florem ferunt ante quam fructum poma que uentura
praenuntio sui flore designant, haec sola ab initio germinat poma pro
floribus. in aliis flos decutitur et poma nascuntur, in hac poma
decidunt, ut poma succedant. ergo priora illa cassa fructuum uice floris
emergunt; ita praecoci quodam nascendi usu quae ordinem naturae
nesciunt beneficium naturae seruare non possunt. etenim qua se medio
trudere de cortice gemma consueuit, ea minutissima quaeque huius generis
poma prorumpunt. de quibus legimus in canticis canticorum: ficus
producit grossos suos.
itaque ceteris albentibus primo uere uirgultis sola ficus proprio nescit
flore canescere, eo fortasse quod nullus istis maturior sit usus in
pomis. namque succedentibus aliis haec quasi degenerantia respuuntur et
arenti infirma radice renouatis quibus sit sucus utilior exuuntur.
manent tamen aliqua perrara nec decidunt, quibus hic prouentus
adriserit, ut de medio duarum uirgarum clauiculo breui erumpente
promergant, quo geminis tecta praesidiis tamquam naturae parentis gremio
suci fotu plenioris inolescant. ea clementioris aurae prouocata
temperie et prolixioribus adultiora temporibus ubi siluestrem animum
suci prioris exuerint, specie ceteris et maturitatis gratia
praeferuntur.
163 specta nunc cultus et animos Iudaeorum, qui quasi primi
fructus male feracis synagogae grossi labentis similitudine conruerunt,
ut mansura supra aeuum nostri generis poma succederent. etenim primus
synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium ubertatem
sapientiae naturalis haurire non potuit et ideo uelut inutilis decidit
fructus, ut quasi ex isdem clauiculis arboris fructuosae de pinguedine
religionis antiquae nouus ecclesiae populus emergeret. ergo ille qui
erat desiuit, ut inciperet iste qui non erat. primi tamen ex Israhel.
quos naturae ualidioris ramus extulerat, sub umbra legis et crucis in
utriusque sinu suco gemino colorati grossi maturescentis exemplo
pulcherrimorum gratia fructuum ceteris praestiterunt, quibus dicitur:
sedebitis supra duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel.
164 nec illud alienum quod Adam atque eua, primi illi nostri ut
generis ita erroris parentes, qui huius arboris texere se foliis,
paradisi exules esse meruerunt, cum domini deambulantis praesentiam
transgressionis suae conscii declinarent, ut significarent futurum quod
ultimis temporibus populus Iudaeorum sub domini salutaris aduentu, qui
eos uocaturus aduenit, exutum se uirtutibus per diaboli temtamenta
cognoscens et intecta conscientiae probra formidans a religione deuius
praeuaricatione confusus esset a domino recessurus, uerborum fluentium
uelut foliorum uelaminibus adopertus pudenda gestorum.
165 ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt,
eliminati sunt a dei regno; erant enim in animam uiuentem. venit
secundus Adam et iam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in
spiritum uiuificantem. in spiritu autem fructus uirtutis adquiritur,
dominus adoratur. quaerebat autem dominus non quia fructum ficulneae
deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura quia fructum synagoga iam
habere deberet.
166
13:7 denique ex sequentibus docet non se ante tempus uenisse, qui
per triennium uenit; sic enim habes: ecce anni tres sunt, ex quo ueni
quaerens fructum in ficulnea hac et non inuenio. succide ergo illam; ut
quid etiam terram occupat? venit ad Abraham, uenit ad Moysen, uenit ad
Mariam, hoc est uenit in signaculo, uenit in lege, uenit in corpore.
aduentum eius ex beneficiis recognoscimus: alibi purificatio, alibi
sanctificatio, alibi iustificatio est. circumcisio purificauit,
sanctificauit lex, iustificauit gratia: unus in omnibus et unum omnia.
nemo enim mundari potest nisi qui metuit dominum. nemo legem meretur
accipere nisi purificatus a culpa, nemo accedit ad gratiam nisi nouerit
legem. ergo populus Iudaeorum neque purificari potuit, quia
circumcisionem non animi, sed corporis habuit, neque sanctificari, quia
uirtutem legis ignorauit, qui carnalia magis quam spiritalia sequebatur
lex autem spiritalis est neque iustificari, quia delictorum suorum
paenitentiam non gerebat et ideo gratiam nesciebat.
167 merito ergo nullus in synagoga fructus inuentus est et ideo
iubetur excidi. sed bonus cultor et fortasse ille, in quo ecclesiae
fundamentum est praesagiens alterum ad gentes, se autem ad eos qui ex
circumcisione sunt esse mittendum, religiose ne excidatur interuenit
fretus uocatione sua etiam populum Iudaeorum per ecclesiam posse saluari
ideo que dicit: remitte illam et hoc anno, usquedum fodiam circa illam
et mittam cofinum stercoris.
168 quam cito duritiam Iudaeorum superbiam que causas esse
sterilitatis agnouit! itaque nouit excolere qui nouit uitia
deprehendere. pollicetur dura cordis eorum apostolicis ligonibus esse
fodienda, ut longo incultu situm mentis obductum sermo bis acutus
inuertat et corde proscisso excitet sensum aerio spiramine iam uigentem,
ne radicem sapientiae terrarum aceruus obruat et abscondat. cofinum
quoque stercoris dicit esse mittendum. magna profecto uis stercoris,
quae tanta est, ut de infecundis fecunda, de arentibus uirentia, de
sterilibus faciat fructuosa. in quo sedit Iob cum temtaretur et uinci
nequiuit; et Paulus aestimatur stercora, ut christum lucri faciat.
denique cum ante Iob plurima perdidisset, posteaquam sedit in stercore,
non habuit quod ei diabolus posset auferre.
bona ergo terra quae foditur, bonum stercus quod mittitur. denique
dominus de terra suscitat inopem et de stercore erigit pauperem.
169 itaque per intellectus exercitium spiritalis et humilitatis
adfectum etiam Iudaeos in euangelium christi cultor ille bonus fore
existimat fructuosos. meminerat enim quia per aggaeum dominus locutus
est, quoniam quarto et uicesimo noni mensis, a die quo fundatum est
templum domini omnipotentis, uineam inquit et ficus et malagranata et
ligna oliuae, quae non adferent fructum, ex hac die benedicam. quo
reuelatur sub ipsum anni uergentis occasum, hoc est saeculi iam
senescentis occiduo, sanctum dei templum, quod est ecclesia, esse
condendum, cuius gratia per sanctificationem lauacri Iudaeorum nationum
que populi fructum suorum possint habere meritorum.
170 ergo per naturam arboris synagogae species indicatur secundis
prouentibus fructuosa nos enim ex patrum semine merito que Iudaei
grossis labentibus conparantur, quod incrassato corde et praedura
ceruice ad perennitatem sui peruenire non possunt. qui si moriantur et
quasi decidant huic mundo, ut in interiorem hominem per lauacri gratiam
renascantur, erunt utique fructuosi. perfidia autem hominum pertinacium
synagogam inutilem fecit, et ideo quasi sterilis iubetur excidi.
171 quod de Iudaeis dictum omnibus cauendum arbitror et nobis
maxime, ne fecundum ecclesiae locum uacui meritis occupemus, qui quasi
malagranata benedicti fructus ferre debemus internos, fructus pudoris,
fructus coniunctionis, fructus mutuae caritatis et amoris sub uno utero
ecclesiae matris inclusi, ne aura noceat, ne grando decutiat, ne aestus
cupiditatis exurat, ne umoris imber elidat.
172 nonnulli tamen ficum istam per allegoriam non synagogae, sed
malitiae et inprobitatis figuram putant. hi tamen nullo distant nisi
quod pro specie genus eligunt, id autem cauere se dicunt, quia dominus
dixit ad ficum: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, cum
utique plurimos ex Iudaeis credidisse et credituros esse norimus. sed
qui credit, non synagogae iam fructus est, sed ecclesiae nec ex synagoga
nascitur qui renascitur in ecclesia. sicut enim sunt qui ex nobis
exierunt, sed non erant ex nobis, si enim ex nobis essent, nobis cum
mansissent, sic de his qui ex Iudaeis credunt dicimus, quia, si ex
synagoga essent, in synagoga manerent, sed propterea exierunt ex
synagoga, ut ex synagoga non fuisse credantur. deinde pro malitia
interueniret alioquin et diceret excolendam, ut fructum adferret, cum
ideo uenerit dominus, ut semina inprobitatis aboleret. erat autem docens
in synagoga eorum sabbatis. et ecce mulier quae habebat spiritum
infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata.
173 quam cito quod de synagoga diceret indicauit! ad ipsam utique
arborem uenisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. denique in
muliere infirma quasi ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram legis
et resurrectionis inpleuerit, in illa quiete perpetua in sublime erecta
fastigium inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. nec
aliter curari potuisset haec mulier nisi quia legem inpleuit et gratiam,
legem in praeceptis, in lauacro gratiam, per quam mortui saeculo
resurgimus christo; nam in decem uerbis legis perfectio est, in octauo
numero resurrectionis est plenitudo. opus ergo sabbati signum futuri
est, quod unusquisque lege perfunctus et gratia per misericordiam
christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. et ideo in signo ante
per Moysen praemissa est sanctificatio, ut esset exercitium futurae
sanctificationis et obseruantiae spiritalis a saecularibus operibus
abstinendi. denique et deus ab operibus mundi quieuit; non ab operibus,
cuius sempiterna et iugis operatio est, sicut filius ait: pater meus
usque modo operatur et ego operor, ut ad similitudinem dei saecularia
nostra opera non religiosa cessarent.
174
13:14 hoc autem non intellegens archisynagogus prohibebat quemquam
curari sabbato, cum sabbatum futurarum typus sit feriarum et ideo non
operis boni, sed mali feriae sunt eo que praescriptum sit ut nullam
ferentes sarcinam delictorum nec bonorum ieiuni operum sabbata post
mortem futura celebremus. vnde dominus spiritaliter uidetur respondere,
cum dicit: hypocritae, unusquisque uestrum sabbato non soluit bouem suum
aut asinum et ducit adaquare?
175 cur enim non aliud animal indicauit nisi ut ostenderet
aduersantibus licet synagogae principibus futurum tamen ut Iudaicus et
gentilis populus sitim corporis aestus que mundi istius dominici fontis
ubertate deponat? agnouit enim bos possessorem suum et asina praesaepe
domini sui. itaque ille populus, qui ante faeni uilis, quod priusquam
euellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e caelo
descendit accepit. et ideo per euocationem duorum populorum ecclesiam
dicit saluam futuram, quae tempore legis inpleto et dominicae
resurrectionis aetate tempus suae absolutionis acceperat. quam clemens
ergo dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur aut uindicat! in
synagogae typo arborem excidi iubet, in typo ecclesiae feminam saluat.
quam dulcis parabola, facilis autem solutio.
vinculum uinculo conparat, ut insimulatio Iudaeorum actu ipsorum
redarguatur. nam cum ipsi animalibus sabbato soluant uincula,
reprehendunt dominum, qui homines a peccatorum uinculis liberauit.
176
13:18ff. cui simile est regnum dei et cui simile esse illud
aestimabo? simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum
suum, et creuit et facta est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in
ramis eius. docet nos praesens lectio naturam conparationum spectandam
esse, non speciem. itaque uideamus cur sublime regnum caelorum grano
sinapis conparetur; nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum,
ubi fidei confertur dicente domino: si habueritis fidem sicut granum
sinapis, dicetis huic monti: tollere et iactare in mare. nec exigua
haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat imperare;
neque enim mediocrem fidem dominus exigit ab apostolis, quibus aduersus
altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. vis
scire magnam fidem requiri? lege in apostolo: et si habeam omnem fidem,
ita ut montes transferam.
177 ergo si regnum caelorum sicut granum sinapis et fides sicut
granum sinapis, fides utique regnum caelorum et regnum caelorum est
fides. itaque qui fidem habet, habet regnum caelorum et regnum intra nos
et fides intra nos est; legimus enim: regnum dei uos est; et alibi:
habete fidem in uobis ipsis. denique Petrus, qui omnem habuit fidem,
regni caelorum claues, ut et aliis reseraret, accepit.
178 nunc ex natura sinapis, quae uirtus conparationis sit,
aestimemus. granum certe eius res est uilis et simplex: si teri
coeperit, uim suam fundit. etiam fides primo simplex uidetur, sed si
teratur aduersis, gratiam suae uirtutis effundit, ut alios quoque qui
uel audiunt uel legunt odore sui conpleat. granum sinapis martyres
nostri sunt Felix, Nabor et Victor: habebant odorem fidei, sed latebant.
venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per
totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur: in
omnem terram exiit sonus eorum.
179 sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur.
ipse dominus granum est sinapis. erat integer ab iniuria, sed eum uelut
granum sinapis qui non attigerat populus nesciebat. teri maluit, ut
diceremus: christi enim bonus odor sumus deo; conprimi maluit, unde et
Petrus dixit: conprimunt te turbae; seminari maluit uelut granum, quod
acceptum homo misit in hortum suum. in horto enim christus et captus et
sepultus, in horto creuit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor,
sicut scriptum est: sicut arbor mali inter ligna siluae, ita frater meus
inter medium filiorum.
180 ergo et tu semina in horto tuo christum hortus utique locus
plenus est florum et fructuum diuersorum in quo gratia tui operis
effloreat et multiplex odor uariae uirtutis exalet. ibi ergo sit
christus, ubi fructus est. semina dominum Iesum: granum est, cum
conprehenditur, arbor est, cum resurgit, arbor mundum obumbrans; granum
est, cum sepelitur in terra, arbor est, cum eleuatur ad caelum.
181 preme etiam cum christo et semina fidem. premitur fides, cum
crucifixum credimus christum. pressit fidem Paulus, cum diceret: et ego
ueniens ad uos, fratres, ueni non cum eminentia sermonis aut sapientiae,
praedicans uobis mysterium dei; neque enim iudicaui scire quid inter
uos nisi christum Iesum et hunc crucifixum. et quia docuit premere
fidem, docuit et leuare dicens: nunc enim crucifixum iam non nouimus
christum. seminamus autem fidem, cum ex euangelio et apostolicis ac
propheticis lectionibus credimus in domini passionem. seminamus ergo
fidem, cum eam uelut mollito et subacto solo dominicae carnis operimus,
ut quasi uapore et conpressu sacri corporis fides se ipsa disseminet.
qui enim crediderit factum hominem dei filium credit mortuum esse pro
nobis, credit resurrexisse pro nobis. semino ergo fidem, cum sepulturam
eius intersero.
182 vis scire granum christum et seminatum christum? nisi granum
tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum
fuerit, multum fructum adferet. ergo non errauimus, quia diximus quod
ipse iam dixerat. est autem et granum tritici, quia confirmat cor
hominis, et granum sinapis, quia cor hominis accendit. et licet ad omnia
utrumque conueniat, uidetur tamen granum tritici, cum de eius
resurrectione tractatur; panis enim dei est, qui de caelo descendit, eo
quod uerbum dei et resurrectionis exemplum mentes alat, spem acuat,
firmet adfectum, granum autem sinapis, eo quod amarior et acrior sermo
sit de domini passione, amarior ad flendum, acrior ad conmouendum.
itaque cum audimus et legimus ieiunasse dominum, sitisse dominum,
lacrimasse dominum, uapulasse dominum, dicentem dominum sub tempore
passionis: uigilate et orate, ne intretis in temtationem, uelut suco
amarioris sermonis increpiti dulciores iusto uoluptatum suauitates
corporalium temperamus. ergo qui seminat granum sinapis seminat regnum
caelorum.
183 ne despicias hoc granum sinapis; minimum quidem est omnibus
seminibus, fit autem, cum creuerit, maius omnibus holeribus. si granum
sinapis christus, quemadmodum christus aut minimus aut crescit? verum
non per naturam, sed per speciem rursus excrescit. vis scire minimum?
vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. disce maximum:
speciosus forma prae filius hominum. etenim ille, qui non habebat
speciem neque decorem, excellentior factus est angelis ultra omnem
gloriam prophetarum, quos infirmus Israhel uelut holera manducauerat;
panem enim, quo corda firmantur, alterum refutauerat, alterum non
acceperat.
184 semen autem christus, quia semen Abrahae; Abrahae enim dictae
sunt repromissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in
multis, sed sicut in uno: et semini tuo, quod est christus. nec solum
semen est christus, sed etiam minimum omnibus seminibus, quia non uenit
in regno, non in diuitiis, non in istius mundi sapientia. subito autem
uelut arbor sublimem suae uerticem potestatis effudit, ut dicamus: sub
umbra eius concupiui et sedi. et frequenter simul, arbitror, uidebatur
et arbor et granum.
185 granum est cum dicitur: nonne hic est filius Ioseph fabri?
sed inter haec uerba creuit subito testantibus Iudaeis, quia quasi latae
arboris ramos non poterant conprehendere dicentes: unde huic ista
sapientia? granum igitur est figura, arbor est sapientia, in cuius
frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis
in aedificio, ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes tuta
iam sede requiescunt. requiescunt etiam potestates et angeli caelorum
et quicumque spiritalibus factis euolare meruerunt. requieuit sanctus
Iohannes, cum recumberet supra pectus Iesu; immo et ipse eius arboris
suco uelut ramus extenditur. ramus est Petrus, ramus est Paulus,
posteriora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens. in quorum sinus
et quosdam disputationum recessus qui eramus longe, non scilicet ex
nationibus congregati, quos diu per inane mundi procella et turbo
nequitiae spiritalis agitabat, adsumptis uirtutum remigiis aduolamus, ut
nos umbra sanctorum ab istius mundi ardore defendat, certae stationis
iam securitate uernantes,
186 eo quod anima nostra grauibus ante sicut illa mulier
inclinata peccatis ut passer erepta de laqueo uenantium in ramos domini
montes que migrauit. itaque ante superfluis obseruationibus uani et
inani leuitate uolitantes nunc iam per fidem christi soluti manus et
liberi a uinculis sabbatorum bonis operibus intendimus et in ipsis
epulis libertatem habemus, intemperantiam excludimus, ne liberi a lege
cupiditatibus seruiamus; lex enim ligauit sibi, ut absolueret
cupiditatibus. gratia, quae minorem abstulit seruitutem, multo grauiora
praecepit: omnia nobis licent, sed non omnia expediunt: graue enim
potestate uti, ut sub potestatem recedas. desiste esse sub lege, ut
uirtute supra legem sis.
187
13:21 cui simile aestimabo regnum dei? simile est fermento quod
acceptum mulier abscondit in farina, donec fermentatum est totum.
haec de requirendis quaestionibus conparatio quae tantum ambiguitatis
offundit, ut diuersas habeat sententias plurimorum. oportune itaque
granum tritici supra diximus christum, quia suberat nobis spiritale
fermentum, eo que plerique fermentum christum putant, quod uirtutem
attollat acceptam. et quia fermentum ex farina ui, non specie generi suo
praestat, christus quoque ex patribus aequalis corpore, sed diuinitate
inconparabilis praeminebat. igitur sancta ecclesia, quae typo mulieris
istius euangelicae figuratur, cuius farina nos sumus, dominum Iesum in
interioribus nostrae mentis abscondat, donec animi nostri secreta
penetralia color sapientiae caelestis obducat.
188 et quia in Matthaeo legimus tribus mensuris absconditum esse
fermentum, congruere uisum est ut dei filium crederemus absconditum in
lege, adopertum in prophetis, euangelicis praedicationibus adinpletum,
ut perfectam fidem nobis adquirat ex omnibus et scriptorum conlatione
formatus in nobis, qui sumus corpus ipsius, omnia et in omnibus
inpleatur; ipse enim erat uerbum dei atque mysterium, quod absconditum
est a saeculis et a generationibus, quo nihil potest ad expressionem
perennitatis eius adtestatius dici. erat enim profecto; nam ita erat, ut
absconditus sacrilegis, manifestatus in sanctis praedestinatus ante
saecula seruaretur ad gloriam. haec est autem gloria, ut possimus,
fratres, inuestigare mysterium absconditum a saeculis in deo. quod in
deo utique et ex deo; neque enim deus alienae capax potest esse naturae.
189 nec sum dubius animi quod aliqui de hoc mundo dictum putent,
donec fermentetur in lege prophetis euangelio, ut dominum omnis lingua
fateatur. itaque discutiamus omnia, diligentius requiramus. nemo inuenit
nisi qui ante quaesierit. aedificemus turrem, conputemus sumptus
scripturarum, conferamus inpensas, ne qui etiam de nostro aliquo dicat:
hic uoluit aedificare et non potuit consummare. qui aedificat, bonum
debet iacere fundamentum. bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum
apostolorum et prophetarum; duobus enim testamentis fides nostra
consurgit nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectae
fidei esse mensuram, cum ipse dicat dominus: si crederetis Moysi,
crederetis mihi, quia et in Moyse dominus est locutus. bene ergo in
utroque perfecta mensura, quia perfectus in utroque et fides utriusque
una, quia unius est uirtutis et sensus oraculum atque responsum.
190 me tamen sequi iuuat quod ipse dominus docuit, fermentum
ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: cauete a
fermento pharisaeorum et cum apostolus dixerit: non in fermento malitiae
et nequitiae, ostenditur quia doctrina fermentum est. sed aliud
fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici, unde et bonis auctoribus
adquiescimus, ut dicamus quia ecclesia renatum hominem, qui est in
corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spiritali;
sanctificatur enim corpus atque anima et ipsa gratia spiritalis accepit
sanctificationis augmentum, cum per ecclesiae uelut quoddam fermentantis
officium scripturarum que doctrinam, quae uelut caelestium conlatione
sermonum et ubertate concrescit, infusus toto homini atque permixtus
usus inoluerit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. quod utique tunc
fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt et
aequalis adspirat concordia uoluntatum.
191 hoc igitur ecclesiae opus non tumultuarium nec fortuitum, sed
diuturna meditatione conlatum, ut haec tria unum sint integra a lege
peccati. cuius sententiae adsertorem habemus apostolum dicentem: ipse
autem dominus sanctificet uos per omnia, ut integer spiritus et anima et
corpus sine querella in die domini nostri Iesu christi seruetur. quod
per saecularia quidem temtamenta non prouenit, nisi fermentum illud, cui
conparatur regnum caelorum, mulier illa euangelica abscondit in farinae
mensuris tribus, donec fermentetur totum; tres enim mensurae sunt, ut
dixi, carnis animae et spiritus, sed spiritus quo uiuimus omnes in hoc
corpore siti hoc uerius, quando carnis lasciuia non redundat et anima
corporalibus non incuruatur erroribus ac mensura uiuendi in toto homine
inoffensa seruatur. sed quia mensurarum aequalitas sine adiumento
ecclesiae atque doctrinae difficile perseuerat, idcirco mulier illa,
quae figuram ecclesiae gerit, tamdiu uirtutem illis doctrinae spiritalis
admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus
et in gratiam panis caelestis adsurgat. bene enim fermentum doctrina
dicitur christi, quia panis est christus et apostolus ait: quia unus
panis, unum corpus multi sumus.
192 fit ego unum fermentum quando caro non concupiscit aduersus
spiritum nec spiritus aduersus carnem, sed facta carnis mortificamus et
anima ex adflatu dei flatum uitae sumsisse se conscia saecularis
necessitudinis contagia terrena declinat. vnde et apostolus non in
carne, sed in spiritu ambulare nos praecepit, ut sanctificati per
lauacrum regenerationis ueterem hominem cum suis desideriis exuentes
induti nouum, qui secundum christum creatur, non in uetustate litterae,
sed in spiritus nouitate gradiamur, quo possit nobis etiam
resurrectionis tempore incorrupta corporis et animae et spiritus manere
conmunio, et nunc omnia quae petimus inpetremus. quod plerisque uidetur
etiam dominus significasse, cum dicit: si duobus ex uobis conuenerit
super terram, de omni re quamcumque petieritis, fiet uobis a patre meo,
qui in caelis est.
193 itaque alii duos animam et corpus accipiunt, alii animam et
spiritum, ut si in terra, hoc est in corpore sibi anima spiritus que
consentiant nec se inpugnent inuicem diuersis cupiditatibus, omnia in
effectum uideantur orata posse deduci. quod ita fit, cum fuerint utraque
unum, si subtractis inimicitiis uel solutis duo condantur in unum nouum
hominem, id est anima et spiritus, ut oremus spiritu, oremus et mente.
licet plerique duos populos accipiant ex Israhel et ex gentibus in unum
resurrectionis tempore congregandos, ut fiat in aeternum mansura
perfectio, et id quod ex parte est destruatur, plerique autem uirum et
uxorem consentientes sibi studio caritatis accipiunt.
194 itaque si in hac uita tres mensurae in eodem fermento
manserint, donec fermententur et fiant unum, ut aequalitatum nulla
distantia sit nec conpositi ex trium diuersitate uideamur, erit in
futurum diligentibus christum incorrupta conmunio nec conpositi
manebimus; nam et qui conpositi nunc sumus unum erimus et in unam
substantiam transformabimur.
neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc
fragilis in nobis est carnis infirmitas et corporalis habitudo naturae
uel uulneribus patet uel iniuriis subiacet uel sui oneris mole depressa
supra terras nequit extollere altius atque eleuare uestigium, sed in
simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum conpletum fuerit quod
dictum est a Iohanne: carissimi, nunc filii dei sumus, et nondum
reuelatum est quid erimus, sed scimus, quia cum reuelatum fuerit,
similes ei erimus. itaque cum dei natura sit simplex spiritus enim deus
est nos quoque in eandem imaginem figurabimur, ut qualis caelestis tales
et caelestes. igitur sicut portauimus imaginem illius terreni, portemus
imaginem huius caelestis, quam animus noster debet induere.
195
14:2ff. et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus
carnis exuberans animae grauabat officia, spiritus exstinguebat ardorem.
deinde docetur humilitas, dum in illo conuiuio nuptiali adpetentia loci
superioris arcetur, clementer tamen, ut persuasionis humanitas
asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis
effectum et correctio emendaret affectum. huic quasi proximo limine
humanitas copulatur, quae ita dominicae sententiae definitione
distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem
remuneraturis esse affectus auaritiae est.
196 postremum quasi emeritae militiae uiro contemnendarum
stipendium praescribitur facultatum, quod neque ille qui studiis
intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit regnum caeli
possit adipisci, cum dominus dicat: uende omnia tua et sequere me, nec
ille qui emat boues, cum Helisaeus occiderit et populo diuiserit quos
habebat. et ille qui uxorem cogitet quae mundi sunt, non quae dei, non
quo coniugium reprehendatur, sed quia ad maiorem honorem uocetur
integritas, quoniam mulier innupta et uidua cogitat quae sunt domini, ut
sit sancta corpore et spiritu. nam quae nupta est cogitat quae sunt
mundi, quomodo placeat uiro.
197 sed ut in gratiam, ut supra cum uiduis, ita nunc etiam cum
coniugibus reuertamur, non refugimus opinionem, quam sequuntur plerique,
ut tria genera hominum a consortio magnae illius caenae aestimemus
excludi, gentilium Iudaeorum haereticorum.
198 et ideo apostolus auaritiam dicit esse fugiendam, ne inpediti
more gentili iniquitate malitia inpudicitia auaritia ad regnum christi
peruenire nequeamus; omnis enim auarus aut inmundus, quod est idolorum
seruitus, non habet hereditatem in regno christi et dei.
199 Iudaei autem corporali ministerio iuga sibi legis inponunt et
ideo secundum prophetam disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis
iugum ipsorum; christum enim recepimus, qui ceruicibus nostris pietatis
suae iugum mite suspendit.
200 quinque autem iuga sunt uerborum decem uel quinque libri
ueteris legis, de quibus in euangelio uidetur Samaritanae dicere:
quinque enim uiros habuisti. at uero haeresis uelut Eua femineo rigorem
fidei temtat adfectu et lubrica facilitate prolabens lenocinia falsi
decoris adfectat intemeratam neglegens pulchritudinem ueritatis. ideo
igitur excusant, quia nemini intercluditur regnum nisi ei quem suae
professio uocis excluserit, dominus autem omnes clementer inuitat, sed
nos aut desidia nostra aut error auertit.
201 ergo et ille qui uillam emit alienus a regno est ementes enim
atque uendentes Noe, ut legisti, tempore diluuia sorbuerunt et ille qui
iugum potius legis quam gratiae munus elegit et ille qui propter
ducendam excusat uxorem; scriptum est enim: si quis uenit ad me et non
odit patrem suum et matrem et uxorem, non potest meus discipulis esse.
etenim si propter te dominus suae renuntiat matri dicens: quae est mater
mea aut qui fratres mei? cur tu domino tuo cupias anteferre? sed neque
ignorare naturam neque seruire naturae dominus iubet, sed ita indulgere
naturae, ut uenereris auctorem nec a deo parentum amore desciscas.
202
14:12-23 itaque post diuitum resupina fastidia contulit se ad
gentes, iubet bonos et malos introire, ut bonos augeat, malorum adfectum
in meliora conmutet, ut conpleretur illud quod hodie lectum est: tunc
lupi et agni simul pascentur. inuitat pauperes debiles caecos quo
ostenditur nobis uel quod nullum debilitas corporis excludat a regno
rarius que delinquat cui desit inlecebra peccandi uel quod infirmitas
peccatorum per misericordiam domini remittatur, ut non ex operibus, sed
ex fide redemtus a crimine si gloriatur in domino glorietur.
203
14:21 mittit itaque ad exitus uiarum; prudentia enim in exitu
canitur. mittit ad plateas, quia misit ad peccatores ut de latioribus
uiis ad angustam uenirent, quae ducit ad uitam. mittit ad uias et circa
saepes, quod hi uidelicet apti sint regno caelorum qui nullis
praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinent in quodam bonae
uoluntatis tramite constituti et qui modo saepis, quae ab incultis culta
secernat et incursus arceat bestiarum, norint bona mala que distinguere
et aduersus temtamenta nequitiae spiritalis fidei munimen obtendere.
denique dominus, ut uineam suam ostenderet fuisse munitam, et saepem
inquit circumdedi et circumfodi eam. et apostolus medium parietem saepis
dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis inruperat. fides
igitur et ratio quaeritur et quaeritur in plateis, hoc est in meatibus
interioris adfectus. quia scriptum est: in plateis tuis diffundantur
aquae tuae.
204 nec hoc tamen plenum est, ut aliquis uocatus adueniat, nisi
uestem habeat nuptialem, hoc est fidem habeat et caritatem. et ideo qui
pacem et caritatem non detulerit ad christi altaria tolletur pedibus et
manibus et mittetur in tenebras exteriores. illic erit fletus, et
stridor dentium.
quae sunt tenebrae exteriores? numquid illic quoque carcer aliqui
lautumiae que subeundae sunt? minime. sed quicumque extra promissa sunt
caelestium mandatorum in tenebris exterioribus sunt, quia mandata dei
lumen sunt et quicumque sine christo est in tenebris est, quia lumen
interius est christus.
205 ergo neque corporalium stridor aliqui dentium neque ignis
aliqui perpetuus flammarum est corporalium neque uermis est corporalis.
sed haec ideo, quia sicut ex multa cruditate et febres nascuntur et
uermes, ita si quis non decoquat peccata sua uelut quadam interposita
sobrietate abstinentiae, sed miscendo peccata peccatis tamquam
cruditatem quandam contrahat ueterum et recentium delictorum, igne
aduretur proprio et suis uermibus consumetur. vnde et Esaias ait:
ambulate in lumine ignis uestri et flamma, quam accendistis. ignis est
quem generat maestitia delictorum, uermis est eo quod inrationabilia
animae peccata mentem rei sensum que conpungant et quaedam exedant
uiscera conscientiae, quae tamquam uermes ex unoquoque nascuntur tamquam
ex corpore peccatoris. denique id dominus per Esaiam declarauit dicens:
et uidebunt membra hominum praeuaricantium in me; et uermis eorum non
morietur et ignis non exstinguetur.
206 stridor quoque dentium prodit indignantis adfectum, eo quod
sero unumquemque paeniteat, sero ingemescat, sero irascatur sibi, quod
tam peruicaci inprobitate deliquerit.
207
15:4 quis ex uobis inquit homo qui habet centum oues et, si
errauerit una ex illis, nonne dimittit nonaginta nouem in deserto et
ibit ad illam quae errauit? didiceras in superioribus ablegare
neglegentiam, uitare adrogantiam, deuotionem sumere, saecularibus
occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis; sed quia
fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere
uestigium, etiam aduersus errorem remedia tibi bonus medicus
demonstrauit, spem ueniae iudex misericors non negauit. itaque non
otiose sanctus Lucas ex ordine tres parabolas posuit: ouis quae perierat
et inuenta est, dragma quae perierat et inuenta est, filius qui erat
mortuus et reuixit, ut triplici remedio prouocati uulnera nostra
curemus;
208 spartum enim triplex non conrumpetur. qui sunt isti, pater
pastor mulier? nonne deus pater, christus et ecclesia? christus te suo
corpore uehit, qui tua in se peccata suscepit, quaerit ecclesia, recipit
pater. quasi pastor reuehit, quasi mater inquirit, quasi pater uestit.
prima misericordia, secunda suffragatio, tertia reconciliatio. singula
singulis quadrant: redemtor subuenit, ecclesia suffragatur, auctor
reconciliatur. eadem diuini operis misericordia, sed diuersa pro meritis
nostris gratia. ouis a pastore lassa reuocatur, dragma quae perierat
inuenitur, ad patrem filius suis uestigiis redit et plena condemnati
erroris regreditur paenitentia. vnde bene scriptum est: homines et
iumenta saluos facies, domine. quae sunt ista iumenta? dixit propheta:
semino Israhel in semen hominum et Iudam in semen animalium. itaque
quasi Israhel homo seruatur, quasi ouis Iuda colligitur. malo ergo
filius esse quam ouis; ouis enim a pastore repperitur, a patre filius
honoratur.
209 gaudeamus igitur quoniam ouis illa, quae perierat in Adam,
leuatur in christo. vmeri christi crucis brachia sunt. illic peccata mea
deposui, in illa patibuli nobilis ceruice requieui. ouis illa genere
est una, non specie; unum enim omnes corpus sumus sed multa membra et
ideo scriptum est: uos autem corpus estis christi et membra ex membris
eius. venit itaque filius hominis saluum facere quod perierat, omnes
scilicet, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita in christo omnes
uiuificantur.
210 diues igitur pastor, cuius omnes nos centesima portio sumus.
habet angelorum, habet archangelorum, dominationum, potestatum,
thronorum aliorum que innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit.
qui quoniam sunt rationabiles, non inmerito hominum redemtione
laetantur.
quamquam hoc quoque proficiat ad incentiua probitatis, si unusquisque
conuersionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut
adfectare patrocinium aut uereri debet offensam. et tu igitur angelis
esto laetitiae, gaudeant de reditu tuo.
211 non otiosum etiam quod mulier illa dragma laetatur inuenta.
non mediocris haec dragma est, in qua principis est figura. et ideo
imago regis census ecclesiae est. oues sumus, oremus ut super aquam
refectionis nos conlocare dignetur; oues inquam sumus, petamus pascua;
dragmae sumus, habeamus pretium; filii sumus, festinemus ad patrem.
212 nec uereamur quia acceptum spiritalis patrimonium dignitatis
terrenis prodegimus uoluptatibus. quod pater in filio quem habebat
thesaurum contulit, fidei census numquam exinanitur: licet totum
dederit, totum habet, qui quod donauerit non amittit. nec uereare, ne te
non recipiat; non enim delectatur deus perditione uiuorum. iam
occurrens uenienti tibi cadet supra collum dominus enim erigit allisos
osculum dabit, quod est pignus pietatis et amoris, stolam anulum
calciamenta proferri iubebit. tu adhuc iniuriam metuis, ille restituit
dignitatem; tu supplicium uereris, ille osculum defert; tu conuicium
times, adornat ille conuiuium. sed iam ipsam parabolam discutiamus. homo
quidam habuit duos filios et dixit illi adulescentior: da mihi
portionem substantiae.
213 vides quod diuinum patrimonium petentibus datur, nec putes
culpam patris quod adulescentiori dedit. nulla dei regno infirma aetas,
nec fides grauatur annis. ipse certe se iudicauit idoneum, qui poposcit.
atque utinam non recessisset a patre, inpedimentum nescisset aetatis.
sed posteaquam peregre profectus est, merito ergo prodegit patrimonium,
qui recessit ab ecclesia posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens
peregre profectus est in regionem longinquam.
214 quid enim longinquius quam a se recedere nec regionibus, sed
moribus separari, studiis discretum esse non terris et quasi interfuso
luxuriae saecularis aestu diuortia habere factorum? etenim qui se a
christo separat exul est patriae, cuius est mundi. sed nos non sumus
aduenae atque peregrini, sed sumus ciues sanctorum et domestici dei; qui
enim eramus longe facti sumus prope in sanguine christi. non inuideamus
de longinqua regione remeantibus, quia et non fuimus in regione
longinqua, sicut Esaias docet. sic habes: qui sedebant in regione umbrae
mortis, lux orta est illis. regio ergo longinqua umbrae mortis, nos
autem, quibus spiritus ante faciem christus est dominus, in umbra
uiuimus christi. et ideo dicit ecclesia: in umbra eius concupiui et
sedi. ille igitur uiuendo luxuriose consumsit omnia ornamenta naturae.
vnde tu, qui accepisti imaginem dei, qui habes similitudinem eius noli
eam inrationabili foeditate consumere. opus dei es, noli ligno dicere:
pater meus es tu, ne accipias similitudinem ligni, quia scriptum est:
similes fiant his qui faciunt ea.
215
15:14 facta est fames per regionem illam: fames non epularum, sed
bonorum operum atque uirtutum. quae sunt miserabiliora ieiunia? etenim
qui recedit a uerbo dei, esurit quia non in pane solo uiuit homo, sed in
omni uerbo dei.
qui recedit a fonte sitit, qui recedit a thesauro eget, qui recedit a
sapientia hebetatur, qui recedit a uirtute dissoluitur. merito ergo iste
egere coepit, qui thesauros sapientiae et scientiae dei diuitiarum que
caelestium altitudinem dereliquit. egere ergo ideo coepit et famem pati,
quia nihil prodigae satis est uoluptati. semper famem patitur sui qui
alimentis perpetuis nescit inpleri.
216 abiit itaque et haesit uni ciuium; qui enim haeret in laqueo
est. et uidetur ciuis iste princeps esse istius mundi. denique ad uillam
eius mittitur, quam emit qui excusat a regno; et pascit porcos, illos
utique in quos petit diabolus introire, quos praecipiat in mare istius
mundi in sordibus ac faetore uiuentes.
217
15:16 et cupiebat inquit siliquis inplere uentrem suum. neque enim
alia cura est luxuriosis nisi ut uentrem suum inpleant, quorum deus
uenter est. qui autem aptior huiuscemodi hominibus cibus quam is qui
siliquae modo intus inanis, foris mollis est, quo corpus non reficitur,
sed inpletur, ut sit magis oneri quam usui?
218 sunt qui porcos accipiant pro gregibus daemonum, siliquas pro
exili uirtute inanium hominum sermonum que iactantia, qui nihil
prodesse possunt, inani quadam philosophiae seductione et quodam sonorum
facundiae plausu pompam magis quam utilitatem aliquam demonstrantes sed
haec diuturna oblectamenta esse non possunt et ideo nemo illi dabat;
219
15:16 erat enim in regione illius qui neminem habet, quia eos qui
sunt non habet. omnes quippe gentes in nihilo aestimantur, solus autem
deus qui uiuificat mortuos et uocat quae non sunt tamquam quae sunt.
220
15:17 in se autem reuersus dixit: quantis panibus mercennarii patris
mei abundant! bene in se reuertitur qui a se recessit. etenim qui ad
dominum regreditur se sibi reddit et qui recedit a christo se sibi
abdicat. mercennarii autem qui sunt nisi qui ad mercedem seruiunt, qui
sunt ex Israhel, non id quod bonum est probitatis studio persequentes,
nec uirtutis gratia sed utilitatis studio prouocati? at uero filius, qui
habet sancti spiritus pignus in corde, saecularis mercedis lucella non
quaerit, qui ius seruat heredis. sunt etiam mercennarii, qui conducuntur
ad uineam. bonus mercennarius Petrus Iohannes Iacobus, quibus dicitur:
uenite, faciam uos piscatores hominum. isti non siliquis, sed panibus
abundant. denique collegerunt fragmentorum cofinos duodecim. o domine
Iesu, si nobis auferas siliquas et panes tribuas tu enim dispensator in
domo es patris o si nos quoque mercennarios digneris conducere licet
sero uenientes! nam et undecima conducis hora et aequalem dignaris
mercedem soluere, aequalem mercedem uitae, non gloriae; neque enim
omnibus reposita est corona iustitiae, sed ei potest dicere: certamen
bonum certaui.
221 quod ideo non praetermittendum arbitratus sum, quia scio
quosdam dicere quod ad mortem sibi lauacri gratiam uel paenitentiam
seruent. primum qui scis an nocte proxima tua a te anima reposcatur?
deinde cur putes otioso tibi omnia posse deferri? pone unam gratiam,
unam esse mercedem, diuersum tamen brauium uictoriae est, ad quod se non
frustra Paulus extendit, qui post mercedem gratiae brauium tamen ut
conprehenderet sequebatur, quia sciebat etsi par esset merces gratiae,
palmam tamen esse paucorum.
222 et quoniam in uineam domini uenimus, non uacui recedamus;
iuuat enim fructus legere, mercennarios eius uidere. quid enim sibi uult
quod una die diuersis horis conducuntur operarii, nisi quia mille anni
in oculis domini sicut dies hesterna quae praeteriit et hora in nocte?
quae est nox nisi quae praecessit, ut dies adpropinquaret? et bene hora
in nocte, quia mille anni sicut dies una. nouit uim diei huius ille qui
dixit: Iesus christus heri et hodie ipse est et in saecula.
sciuit et ille diem esse multiplicem qui scripsit: hic dies generationis
caeli et terrae, cum facta sunt; qua die fecit deus caelum et terram et
omne uiride agri. cum enim supra septem descripsisset dies, postea uno
die omnia facta conplexus est totum mundi tempus ostendens in conspectu
domini tamquam diem unum, eo quod ex inconpositis atque tenebrosis forma
istius mundi diuini operis claritate processerit. ergo si dies totum
tempus est mundi, habet utique etiam in saeculis horas suas aut ipsa
saecula horae sunt. horae autem diei duodecim sunt. vnde bene in
mysterio dies christus, cuius apostoli duodecim, qui caelesti lumine
distinctis in se gratiae uicibus refulserunt.
223 venit ergo pater familias et prima hora conduxit operarios,
fortasse eos qui a principio mundi usque ad diluuium iusti esse
meruerunt, de quibus dicit: et locutus sum ad uos ante lucem et misi ad
uos seruos meos prophetas ante lucem. tertia post diluuium incipit Noe
ceterorum que tempora conprehendens, qui quasi boni operarii in uineam
destinantur. ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. sextam et
reliquas Abrahae, Isaac et Iacob patriarcharum merita distingunt. nona
inclinante iam saeculo et tamquam pallescente luce uirtutis lex et
prophetae decoloratos mores hominum notauerunt. vndecimam et quod
superest diei sacer producit aduentus. vnde et ipse in euangelio dicit:
ambulate, dum lucem habetis.
224 sed iam redeamus ad patrem. licet non uerear, ne istius
paenitentiam gerentis exemplo diu afuisse uideamur numquam enim afuimus,
qui uersabamur in uinea, in qua si et iste mansisset, non recessisset a
patre cauendum tamen est, ne nos ei reconciliationis faciamus moram,
quam non fecit pater. facile reconciliatur, quando inpense rogatur. et
ideo discamus quali pater obsecratione sit ambiendus. pater inquit. quam
misericors, quam pius, qui nec offensus patrium dedignatur nomen
audire! pater inquit peccaui in caelum et coram te.
225 haec est prima confessio aput auctorem naturae, praesulem
misericordiae, arbitrum culpae. sed etsi deus nouit omnia, uocem tamen
tuae confessionis exspectat. ore enim confessio fit ad salutem, quia
ableuat pondus erroris quisquis ipse se onerat et accusationis excludit
inuidiam qui accusatorem praeuenit confitendo; iustus enim in primordio
sermonis accusator est sui. frustra autem uelis occulere quem nihil
fallas et sine periculo prodas quod scias esse iam cognitum. confitere
magis, ut interueniat pro te christus, quem aduocatum habemus aput
patrem, roget pro te ecclesia, inlacrimet populus. nec uereare ne non
inpetres. aduocatus spondet ueniam, patronus promittit gratiam,
reconciliationem tibi paternae pietatis pollicetur adsertor. crede, quia
ueritas est, adquiesce, quia uirtus est. habet causam ut pro te
interueniat, ne pro te gratis mortuus sit. habet et causam ignoscendi
pater, quia quod uult filius uult pater.
226 peccaui in caelum et coram te. non utique elementum
exprimitur, sed peccato animae caelestia significantur dona spiritus
inminuta uel quia ab illius gremio matris Hierusalem quae in caelo est
non oportuit deuiari.
227
15:19 iam non sum dignus uocari filius tuus; deiectus enim se exaltare non debet, ut merito suae possit humilitatis adtolli.
228 fac me sicut unum mercennariorum tuorum. nouit esse
distantiam inter filios amicos mercennarios seruos. filius per lauacrum,
amicus per uirtutem, mercennarius per laborem, seruus per timorem. sed
etiam ex seruis et mercennariis fiunt amici, iuxta quod scriptum est:
uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis; iam non dico
uos seruos.
229 haec aput se, sed non satis est dicere nisi ad patrem uenias.
vbi illum requiras, ubi inuenias? exsurge primo, hoc est qui sedens
ante dormiebas. et ideo dicit apostolus: surge qui dormis et exsurge a
mortuis. iniquitas in talento plumbeo. sed et Moysi dicitur: tu autem
hic sta. stantes elegit christus. exsurge ergo, curre ad ecclesiam; hic
est pater, hic est filius, hic est spiritus sanctus.
230 occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem.
et cum adhuc longe sis, uidet et adcurrit. videt in pectore tuo,
adcurrit ne quis inpediat, conplectitur quoque. in occursu praescientia
est, in conplexu clementia et quasi quidam patrii amoris adfectus. supra
collum cadit, ut iacentem erigat et oneratum peccatis atque in terrena
deflexum reflectat ad caelum, in quo suum quaerat auctorem. cadit in
collum tuum christus, ut ceruicem iugo exuat seruitutis et collo tuo
iugum suaue suspendat. nonne tibi uidetur cecidisse in collum Iohannis,
quando erat Iohannes in sinu Iesu ceruice recumbens reflexa? et ideo
uerbum aput deum uidit, quia erectus est ad superna. cadit in collum,
cum dicit: uenite ad me qui laboratis et ego uos reficiam; tollite iugum
meum super uos. cadit ergo hoc modo, si conuertaris.
231
15:22 et iubet proferri stolam anulum calciamenta. stola amictus est
sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque
conuoluat. et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae
spiritalis uirtute conuestiant. de sapientia enim dictum est: lauabit
in uino stolam suam. ergo stola spiritale indumentum et uestimentum est
nuptiale. anulus quid est aliud nisi sincerae fidei signaculum et
expressio ueritatis? calciamentum autem euangelii praedicatio est. et
ideo accepit sapientiam primam est enim et alia, quae mysterium nescit
accepit dictorum suorum factorum que signaculum et quoddam munimentum
bonae intentionis et cursus, necubi offendat ad lapidem pedem suum et
subplantatus a diabolo dominicae praedicationis officium derelinquat.
haec est praeparatio euangelii ad caelestium cursum dirigens
praeparatos, ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.
232
15:23 occiditur et uitulus saginatus, ut carnem domini spiritali
opimam uirtute per gratiam sacramenti mysteriorum consortio restitutus
epuletur. nemo enim nisi qui timuerit deum quod est initium sapientiae
nisi signaculum spiritale uel custodierit uel receperit, nisi dominum
praedicauerit, sacramentis debet interesse caelestibus. qui autem anulum
habet et patrem habet et filium et spiritum sanctum, quia signauit
deus. cuius imago christus, et dedit pignus spiritum in cordibus
nostris, ut sciamus hoc anuli istius qui in manu datur esse signaculum,
quo cordis interiora factorum que nostrorum ministeria signantur. ergo
signati sumus, sicut et legimus: credentes inquit signati estis spiritu
sancto. bene autem carnem uituli, quia sacerdotalis est uictima, quae
pro peccatis fiebat, epulantem patrem inducit,
233 filius ut ostenderet quoniam paternus cibus est salus nostra
et patris gaudium nostrorum redemtio peccatorum est. et hic quidem si ad
patrem referas, quia hostia pro peccatis filius est. delectatur pater
reditu peccatoris: supra delectatur filius inuenta oue, ut scias quia
una est patris et filii delectatio, una operatio in ecclesiae
fundamento.
234
15:24 laetatur autem pater, quia filius perierat et inuentus est,
mortuus fuerat et reuixit. ille perit qui fuit; non enim potest perire
qui non fuit. itaque gentes non sunt, Christianus est iuxta quod supra
dictum est quia elegit deus quae non sunt, ut quae sunt destrueret.
potest tamen et hic in uno species accipi generis humani. fuit Adam et
in illo fuimus omnes: periit Adam et in illo omnes perierunt. homo
igitur et in illo homine qui perierat reformatur et ille ad
similitudinem dei factus et imaginem diuina patientia et magnanimitate
reparatur. quid est ergo: elegit deus quae non sunt, ut quae sunt
destrueret? id est: elegit populum gentium qui non erat, ut destrueret
populum Iudaeorum.
235 potest et de agente paenitentiam dictum uideri, quia non
moritur nisi qui aliquando uixit. et ideo gentes non moriuntur, sed
mortui sunt; etenim qui in christum non credidit, semper est mortuus. et
gentes quidem cum crediderint per gratiam uiuificantur, qui uero lapsus
fuerit per paenitentiam reuiuescit.
236 sequitur locus, ut remittendis post paenitentiam debeamus
fauere peccatis, ne dum ueniae alterius inuidemus ipsi eam non mereamur a
domino. quis enim tu es, qui domino contradicas, ne cui uelit culpam
relaxet, cum tu cui uolueris ignoscas? vult rogari, uult obsecrari. si
omnium iustitia, ubi dei gratia? quis tu es qui inuideas deo?
237
15:25ff. et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de uilla uenire
dicatur, hoc est terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt
spiritus dei, ut denique numquam pro se uel haedum queratur occisum; non
enim pro inuidia, sed pro uenia mundi agnus est inmolatus. inuidus
haedum quaerit, innocens agnum pro se desiderat inmolari. ideo et senior
dicitur, eo quod cito aliquis per inuidiam consenescat. ideo et foris
stat, eo quod maliuolentia eum animi liuentis excludat. ideo chorum et
symphoniam audire non potest, hoc est non illa theatralis incentiua
lasciuiae nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam
concinentis, quae de peccatore seruato dulcem resultet laetitiae
suauitatem.
238 constituite mihi aliquem ex his qui sibi iusti uidentur, qui
trabem in oculo suo non uident et alieni festucam uitii ferre non
possunt.
quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti et diu indulgentiam
deploranti uenia relaxatur? quomodo aures eius symphoniam populi
spiritalem ferre non possunt? haec est enim symphonia, quando concinit
in ecclesia diuersarum aetatum atque uirtutum uelut uariarum cordarum
indiscreta concordia psalmus, respondetur, amen dicitur. haec est
symphonia, quam sciuit et Paulus. et ideo ait: psallam spiritu, psallam
et mente. haec de parabola praesenti putauimus esse tractanda.
239 nec inuidemus si qui duos fratres istos uelit referre ad
populos duos, ut sit adulescentior populus ex gentibus tamquam Israhel,
cui frater maior beneficium paternae benedictionis inuidit. quod
faciebant Iudaei, cum quererentur quia christus cum gentibus epularetur,
et ideo haedum, mali odoris sacrificium, requisierunt. Iudaeus haedum
requirit, Christianus agnum, et ideo illis Barabbas soluitur, nobis
agnus immolatur. vnde aput illos faetor est criminum, aput nos remissio
peccatorum, dulcis in spe, suauis in fructu. qui haedum quaerit
exspectat antichristum; christus enim boni odoris est uictima.
240 queri etiam in haedo uidetur quia Iudaei ritum ueteris
sacrificii perdiderunt uel quia nullius sanguis his profuit sicut
christi sanguis ecclesiae; non enim redimere eos sanguis potuit
prophetarum. inpudens autem et similis illius pharisaei iustificantis se
arroganti prece, qui putabat quod numquam praeterierit mandatum dei,
quia legem seruabat in littera, inpius, qui accusabat fratrem quod cum
meretricibus paternam substantiam prodegisset, cum debuerit aduertere
quia sibi dictum est:
241
15:28 meretrices et publicani praecedunt uos in regnum caelorum,
stat autem foris nec excluditur, sed non ingreditur ignorans uoluntatem
dei de uocatione gentium seruus iam factus ex filio; seruus enim nescit
quid dominus agat. vbi cognouit, inuidet et torquetur ecclesiae bonis et
foris stat. foris enim Israhel audit chorum et symphoniam et irascitur,
quia hic concinit plebis gratia et consona populi iubilatio. sed bonus
pater etiam hunc saluare cupiebat dicens:
242
15:31 tu me cum semper fuisti, uel quasi Iudaeus in lege uel quasi iustus in conmunione; sed et, si desinas inuidere:
243 et omnia mea tua sunt, uel Iudaeus sacramenta ueteris testamenti, uel baptizatus etiam noui possidens.
244
16:13 nemo seruus potest duobus dominis seruire, non quia duo, sed
unus est dominus. nam etsi sunt qui mamonae seruiant, tamen non ille
nouit aliqua iura dominatus, sed ipsi sibi iugum seruitutis inponunt;
neque enim iusta potestas, sed iniusta est seruitus. et ideo ait:
245
16:9 facite uobis amicos de iniquo mamona, ut largiendo pauperibus
angelorum nobis ceterorum que sanctorum gratiam conparemus. nec
reprehenditur uilicus, in quo discimus non ipsi esse domini, sed potius
alienarum uilici facultatum. et ideo licet peccauerit, tamen quia sibi
in posterum ex indulgentia domini quaesiuit auxilia, praedicatur.
pulchre autem iniquum mamona dixit, quia uariis diuitiarum inlecebris
nostros auaritia temtabat adfectus, ut uellemus seruire diuitiis. vnde
ait:
246
16:12 si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est quis dabit
uobis? alienae nobis diuitiae sunt, quia praeter naturam sunt neque
nobis cum nascuntur neque nobis cum transeunt, christus autem noster
est, quia uita est. denique in sua propria uenit, et sui eum non
receperunt. ergo nemo dabit quod uestrum est, quia uestrum non
credidistis, uestrum non recepistis.
247 argui igitur uidentur Iudaei et fraudis et auaritiae et ideo
qui in facultatibus fideles non fuerunt, quas cum alienas scirent
conmunem enim ad usum fructus terrarum a domino deo datus est omnibus,
debuerunt utique participare pauperibus, nec christum accipere
meruerunt, quem Zacchaeus ut adquireret, dimidiam partem bonorum suorum
obtulit.
248 ergo non seruiamus alienis, quia nullum dominum debemus scire
nisi christum; unus enim deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et
unus dominus Iesus, per quem omnia. quid ergo? pater dominus aut filius
deus non est? sed et pater dominus, quia uerbo domini caeli firmati
sunt, et filius deus, qui est super omnia deus benedictus in saecula.
quomodo ergo nemo potest duobus dominis seruire? vnus enim dominus, quia
unus deus. denique dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies.
vnde claret unum patris et filii esse dominatum. vnus autem est, si non
diuidatur, sed totus in patre, totus in filio sit. itaque quia unius
deitatis atque dominatus adserimus trinitatem, unum deum et unum dominum
confitemur. qui autem aliam patris, aliam filii, aliam spiritus
memorant potestatem plures deos et plures dominos in ecclesiam gentilis
uitio erroris inducunt.
Liber 8
1
16:16 lex et prophetae usque ad Iohannem, non quia lex defecit sed
quia incipit euangelii praedicatio; uidentur enim minora conpleri, cum
potiora succedunt. et ideo uim faciamus regno caelorum; omnis enim qui
uim facit uehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. est
ergo fidei religiosa uiolentia, segnitia criminosa. lex multa secundum
naturam, ut naturalibus indulgentior desideriis ad iustitiae studium nos
uocaret; christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat
uoluptates. et ideo uim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat,
sed ad superna se subrigat.
2
16:18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et
qui dimissam a uiro ducit moechatur. prius dicendum arbitror de lege
coniugii, ut postea de prohibendo diuortio disputemus. quidam enim
putant omne coniugium a deo esse, maxime quia scriptum est: quae deus
coniunxit homo non separet. ergo si omne coniugium a deo, omne coniugium
non licet solui. et quomodo apostolus dixit: quod si infidelis
discedit, discedat? in quo mirabiliter et noluit aput Christianos causam
residere diuortii et ostendit non a deo omne coniugium; neque enim
Christianae gentilibus dei iudicio copulantur, cum lex prohibeat.
3 sed occurrit illud quod ait Salomon: domum et substantiam
patres partiuntur filiis; a deo autem praeparabitur uiro uxor. quod qui
in Graeco legit non putat esse contrarium. bene enim dixit Graecus
harmozetai~g; armonia enim conueniens et apta rerum omnium dicitur
conmissa conexio. armonia est, cum fistulae organi per ordinem copulatae
legitimae tenent gratiam cantilenae cordarum que aptus seruat ordo
concordiam. itaque non habent armoniam suam nuptiae, quando Christiano
uiro gentilis mulier non legitime copulatur. ergo, ubi nuptiae, armonia;
ubi armonia, deus iungit, ubi armonia est, pugna atque dissensio est,
quae non est a deo, quia deus caritas est.
4 noli ergo uxorem dimittere, ne deum tuae copulae diffitearis
auctorem. etenim si alienos, multo magis uxorios debes tolerare et
emendare mores. audi quid dixerit dominus: qui dimittit mulierem facit
eam moechari. etenim cui non licet uiuente uiro mutare coniugium potest
obrepere libido peccandi. itaque qui auctor erroris etiam reus culpae
est, quod cum paruulis feta dimittitur, quod titubanti uestigio
grandaeua detruditur. durum, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad
contumeliam caritatis addas etiam pietatis iniuriam; durius, si propter
matrem etiam filios simul pellas, cum magis redimere a patre liberi
debeant culpam parentis. quam periculosum, si fragilem adulescentulae
aetatem errori offeras! quam inpium, si eius destituas senectutem, cuius
defloraueris iuuentutem! ergo inhonoratis stipendiis et ueteranum
inperator dimittat inglorium atque imperii possessione detrudat et
rusticum laboris sui effetum agro suo propulset agricola?
an quod in subditos nefas est in conparem fas est?
5 dimittis ergo uxorem quasi iure sine crimine et putas id tibi
licere, quia lex humana non prohibet. sed diuina prohibet; qui hominibus
obsequeris, deum uerere. audi legem domini, cui obsequuntur etiam qui
leges ferunt: quae deus coniunxit homo non separet.
6 sed non solum hic caeleste praeceptum, sed quoddam etiam opus
dei soluitur. pateris ne, oro, liberos tuos uiuente te esse sub uitrico
aut incolumi matre degere sub nouerca? pone, si repudiata non nubat: et
haec uiro tibi debuit displicere, cui adultero fidem seruat? pone, si
nubat: necessitas illius tuum crimen est et coniugium quod putas
adulterium est. quid enim refert utrum id aperta criminis confessione an
mariti specie adulter admittas nisi quod grauius est legem criminis
fecisse quam furtum?
7 sed fortasse dicit aliquis: quomodo Moyses mandauit dari librum
repudii et dimittere uxorem? qui hoc dicit Iudaeus est, qui hoc dicit
Christianus non est. et ideo quia hoc obicit quod obiectum est domino,
respondeat ei dominus: ad duritiam inquit cordis uestri permisit uobis
Moyses dare librum repudii et dimittere uxores; ab initio autem non fuit
sic. Moyses permisit, inquit, non deus iussit; ab initio autem dei lex
est. quae est lex dei? relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit
uxori suae et erunt ambo in carne una. ergo qui dimittit uxorem carnem
suam scindit, diuidit corpus.
8 ostendit autem hic locus quae propter fragilitatem humanam
scripta sunt non a deo scripta. vnde et apostolus denuntio inquit non
ego, sed dominus uxorem a uiro non discedere et infra caeteris inquit
ego dico, non dominus: si quis frater infidelem habet uxorem et
relinquit eam. itaque ubi est inpar coniugium, addidit: quod si
infidelis discedit, discedat. simul idem apostolus negauit legis esse
diuinae, ut coniugium qualecumque soluatur, nec ipse praecepit nec dedit
deserenti auctoritatem, sed culpam abstulit destituto.
9 haec moraliter. tamen quia supra proposuit regnum dei
euangelizari et cum dixisset de lege unum apicem non posse cadere,
subiecit: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur.
recte ammonet apostolus dicens sacramentum hoc magnum esse de christo et
ecclesia. inuenis igitur coniugium quod nemo dubitet a deo iunctum, cum
ipse dicat: nemo uenit ad me nisi pater meus, qui misit me, adtraxerit
eum; ille enim solus has nuptias potuit copulare. et ideo mystice
Salomon dixit: a deo praeparabitur uiro uxor. vir christus, uxor
ecclesia est, caritate uxor, integritate uirgo. ergo quem deus traxit ad
filium non separet persecutio, non auertat luxuria, non philosophia
depraedetur, non Manicheus contaminet, non Arrianus auertat, non
Sabellianus inficiat. deus iunxit, Iudaeus non separet. adulteri sunt
omnes qui adulterare cupiunt fidei et sapientiae ueritatem.
10 quis liber inquit iste est repudii matris uestrae, quo dimisi
eam? audisti repudium, crede coniugium.
audisti quid Iudaeorum plebi ipse uir dicat: ecce in iniquitatibus
uestris uenditi estis et peccatis uestris dimisi matrem uestram. mane
ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas uiro. mens,
quae credidisti deo, esto fortis mulier, qualis illa uel anima
ecclesiastica uel ecclesia, de qua dicit Salomon: mulierem fortem quis
inueniet? pretiosior autem est lapidibus pretiosis quae talis est:
confidit in ea uir suus. videamus quid haec uiro faciat suo, quod opus
eius, quod sit obsequium, cur confidat in ea christus.
11 bona uxor uirum suum uestit. vestiat Iesum fides nostra
corpore suo, uestiat carnem eius diuinitatis suae gloria, sicut et illa
bina uestimenta fecit uiro suo, ut et in praesenti et in futuro saeculo
honorificet eum. non mediocris haec femina cuius tale textrinum est,
quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae uirtutis pensa
tractantem uir eius inueniat, quae manus extollat in noctibus et ad
libram dirigat opus morum que suorum pondus examinet, gestorum quoque
nouerit seruare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens, sollicita
quando uir redeat, anxia atque suspirans et iam cum uiro suo esse
desiderans, dicens: moras facit uir meus uenire, festinabo ipsa ad eum;
occurram ei faciem ad faciem, cum uenire coeperit in gloriam suam.
12 veni, domine Iesu, ut inuenias sponsam tuam, non contaminatam,
non adulteratam, quae non uiolauerit domum tuam, non mandata
neglexerit. dicat tibi: inueni quem dilexit anima mea, introducat te in
domum uini - uinum enim laetificat cor hominis - inebrietur in spiritu,
agnoscat mysterium, loquatur oraculum.
13
16:19 homo autem quidam diues induebatur purpuram. narratio magis
quam parabola uidetur, quando etiam nomen exprimitur. non otiose autem
hic diuitem dominus perfunctum deliciis saecularibus in perpetuae famis
aput inferos constitutum significauit aerumna, cui non inmerito quinque
fratres. id est quinque sensus corporis naturali quadam germanitate
uidentur fuisse sociati, qui inmodicis atque innumeris cupiditatibus
aestuabant, Lazarum uero in Abrahae gremio quasi in quodam sinu quietis
et sanctitatis recessu locauit, ne inlecti praesentium uoluptate
maneamus in uitiis uel taedio uicti laborum dura fugiamus. siue itaque
Lazarus pauper in saeculo, sed deo diues, siue apostolicus aliqui pauper
in uerbo, locuples fide neque enim omnis sancta paupertas aut diuitiae
criminosae, sed ut luxuria infamat diuitias, ita paupertatem conmendat
sanctitas siue ergo apostolicus qui ueram teneat fidem, uerborum
infulas, fucum argumentorum, ambitiosa sententiarum uelamina non
requirat, faeneratam mercedem accipit inpugnans haereticos, Manicheum
Marcionem Sabellium Arrium Fotinum que isti enim non aliud quam fratres
sunt Iudaeorum, quibus perfidiae germanitate nectuntur reprimens quoque
carnis cupiditates, quae illis, ut dixi, quinque sensibus uaporantur,
faeneratam inquam mercedem accipit, cui conpensatio exuberantium
copiarum et perpetuitatis usura est.
14
16:21 nec alienum putamus, ut de fide quoque opinemur hunc esse
tractatum, quam Lazarus abiectam de mensa diuitis colligit, cuius utique
ulcera secundum litteram diues fastidiosus horreret nec inter pretiosas
epulas unguentatos que conuiuas faetorem ulcerum lambentibus canibus
sustineret, cui odor aeris et ipsa esset natura fastidio, quamquam
insolentia et tumor diuitum indiciis conpetentibus exprimatur, quod ita
condicionis inmemores humanae sint, ut tamquam supra naturam siti de
miseriis pauperum incentiua suarum capiant uoluptatum, rideant inopem,
insultent egenti et quorum misereri deceat his auferant.
15 vtrumque ergo qui uolet tamquam Lazarus colligat. cui similem
illum puto, qui caesus saepius a Iudaeis ad patientiam credentium et
uocationem gentium ulcera sui corporis lambenda quibusdam uelut canibus
offerebat, quia scriptum est: conuertentur ad uesperum et famem
patientur ut canes. quod agnouit Chananitis illa mysterium, cui dicitur:
nemo tollit panem filiorum et mittit canibus. agnouit hunc panem non
panem esse qui uidetur, sed illum qui intellegetur et ideo respondit:
utique, domine; nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa
dominorum suorum. micae istae de illo pane sunt. et quia panis uerbum
est et fides uerbi est, micae uelut quaedam dogmata fidei sunt. vnde
respondit dominus, ut ostenderet fideliter dictum: o mulier, magna est
fides tua.
16 o felicia ulcera, quae perpetuum excludunt dolorem, o uberes
micae, quae repellitis ieiunium sempiternum, quae colligentem pauperem
aeternis expletis alimentis! abiciebat uos de mensa sua archisynagogus,
cum propheticarum scripturarum et legis interna mysteria refutaret;
micae enim sermones sunt scripturarum, de quibus dicitur: et proiecisti
sermones meos post te. abiciebat uos scriba, sed Paulus diligentissime
colligebat in iniuriis suis legens plebem. lambebant ulcera eius qui
morsu serpentis intrepidum excusso serpente uiderunt et crediderunt.
lambebat ille carceris custos, qui uulnera Pauli lauit et credidit.
beati canes, in quos ulcerum talium destillat umor, ut adinpleat cor et
inpinguet fauces eorum, quo custodire domum, seruare gregem, cauere
adsuescant lupos.
17 pone nunc ante conspectum saecularibus Arrianos studiis
intentos, qui societatem potentiae regalis adfectant, ut armis
militaribus inpugnent ecclesiae ueritatem, nonne tibi uidentur in quadam
purpura et bysso exstructis iacentes toris, qui pro ueris fucata
defendant. ditibus abundare sermonibus, cum iactant dominico terram
tremuisse sub corpore, caelum tenebris obductum, excita uerbo Maria uel
sedata, uerum tamen dei filium denegantes?
constitue et illum pauperem, qui sciens non in sermone, sed in uirtute
regnum dei esse paucis quid sentiret expressit dicens: tu es filius dei
uiui: nonne tibi illae uidentur egere diuitiae, haec redundare
paupertas? diues haeresis euangelia multa conposuit, pauper fides hoc
solum euangelium tenuit, quod accepit: diues philosophia plures sibi
deos fecit, pauper ecclesia unum deum nouit.
18
16:24-26 inter hunc igitur diuitem et pauperem chaos magnum est,
quia post mortem nequeunt merita mutari, eo que in inferno diues
inducitur cupiens aliquid de paupere spiritus refrigerantis haurire;
aqua enim refectio est animae in doloribus constitutae, de qua dicit
Esaias: et saliet aqua cum delectatione de fontibus salutaris. cur autem
cruciatur ante iudicium? quia luxurioso carere deliciis poena est. nam
et dominus dicit: ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis
Abraham, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno caelorum.
19
16:27 serus autem diues iste magister esse incipit, cum iam discendi
tempus habeat nec docendi. quo loco euidentissime declarat dominus
uetus testamentum esse fidei firmamentum retundens perfidiam Iudaeorum
et excludens nequitias haereticorum, a quibus mens supplantatur
infirmior; ipsi enim pusilli sunt, qui adhuc nesciunt incrementa
uirtutis.
20 licet autem aduertere quod in uilici illius superiore et
diuitis praesenti comparatione incentiuum misericordiae sit, et ibi
fortasse sanctis, quos amicos dicit et quibus tabernacula tribuit, hic
uero docet pauperibus conferendum.
21
17:3 si peccauerit in te frater tuus, increpa illum. quam bene post
diuitem, qui cruciatur in poenis, subiecit praeceptum ueniae largiendae,
his utique qui se ab errore conuertunt, ne quem desperatio non reuocet a
culpa! quam uero moderatus est, ut neque difficilis uenia nec remissa
sit indulgentia, ne quem uel austera percellat inuectio uel coniuentia
inuitet ad culpam! sic et alibi: si peccauerit in te frater tuus, uade
et corripe eum inter te et ipsum; plus enim proficit amica correptio
quam accusatio turbulenta: illa pudorem incutit, haec indignationem
mouet. seruetur potius quod prodi metuat qui monetur. bonum quippe est
ut amicum magis te qui corripitur credat quam inimicum; facilius enim
consiliis adquiescitur quam iniuriae subcumbitur. vnde et apostolus
corripite inquit, ut fratrem, ut erubescat, non ut inimicum eum
existimetis. infirmus enim custos diuturnitatis est timor, pudor autem
bonus magister officii; qui enim metuit reprimitur, non emendatur, quem
pudet facere in naturam uertit.
22 pulchre autem posuit: si peccauerit in te; non enim aequa
condicio in deum hominem que peccare. denique apostolus, qui diuini est
uerus interpres oraculi: haereticum inquit post unam correptionem
deuita, quia non est aeque perfidia ut culpa ueniabilis. et quoniam
plerumque per inperitiam error obrepit, corripiendum praecepit, ut aut
pertinacia uitetur aut prolapsio corrigatur.
23
17:4 verum quid est: si septies conuersus fuerit ad te, dimitte
illi? num ueniae numerus praefinitur an uero quia, cum septimo die
requieuerit deus ab omnibus operibus suis, post ebdomadam istius mundi
quies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala istius mundi
feriata cessabunt ita etiam uindictae seueritas conquiescat? sabbatum
autem non solum dierum, sed etiam mensum est, et ideo septimi mensis
decima die sabbata sabbatorum, nec solum mensum, sed annorum quoque nec
annorum tantummodo, sed etiam generationum, postremo ipsius mundi, cuius
typus est sabbatum magnum, sicut in lege est ebdomada septima, post
quam celebratur annus iubelaeus. quod mysterium nobis uoluit dominus
reuelare, cum dicit: non solum septies, sed etiam septuagies septies,
quia septima generatione, ut habes secundum Lucam, Enoch raptus est, ne
malitia mutaret cor eius, et in eo aculeus doloris quieuit. septuagesima
autem et septima generatione dominus natus est ex Maria humani generis
in se peccata suscipiens remissionem tribuit omnium delictorum.
24 ergo quamuis secundum litteram discas frequenter ignoscere nec
indignationem tenere nihil enim est quo possit offendi cui ignoscendi
est consuetudo, tamen agnosce mysterium. neque enim otiose sabbato dixit
dominus mulieri: dimissa es ab infirmitate tua ostendens plebi suae,
quae sicut mulier illa uocata sequeretur, aduentu suo se remisisse
peccata. septuagies itaque et septies lamech condemnatur, quia grauius
delinquit qui scelus dum punit admittit. omnem autem enormitatem
sceleris baptismi sacramenta dimittunt. disce ergo donare iniurias tuas,
quia persecutoribus suis christus ignouit.
25 nec illud otiosum, quod sabbato passus est magno significans
fore sabbatum, quo mors destrueretur a christo. quodsi Iudaei sabbatum
ita celebrant, ut et mensem et annum totum quasi sabbatum habeant,
quanto magis nos resurrectionem domini celebrare debemus! et ideo
maiores tradidere nobis pentecostes omnes quinquaginta dies ut paschae
celebrandos, quia octauae ebdomadae initium pentecosten facit. vnde et
apostolus quasi christi discipulus, qui sciret diuersitatem esse
temporum, scribens ad Corinthios aput uos inquit forsitan manebo et
hiemabo; et infra: manebo autem ephesi usque ad pentecosten; ostium enim
mihi apertum est magnum.
itaque aput Corinthios hiemem agit quorum erroribus angebatur, quod
eorum circa dei cultum frigeret adfectus; cum ephesiis pentecosten
celebrat atque his tradit mysteria, relaxat animum, quia fidei cernebat
ardore feruentes. ergo per hos quinquaginta dies ieiunium nescit
ecclesia sicut dominica, qua dominus resurrexit, et sunt omnes dies
tamquam dominica.
26 erit et alia dominica, qua dominicum corpus resurgat. nouit
hanc Paulus, qui ait: uos autem estis corpus christi et membra ex
membris. hoc enim corpus domini et ossa de ossibus eius capiti
cohaerebunt, caput autem ecclesiae christus. tunc ergo cessabit
ieiunium, quoniam in perpetua iocunditate fatigatio cura lassitudo
cessabit. tunc mors destruetur; nouissima enim mors destruetur. nam etsi
cessauit in Enoch et non est inuenta in eo, destructa tamen non est;
ille enim raptus est ut euaderet, christus ut destrueret inmolatus est.
et ideo bene dixit: ubi est, mors, uictoria tua? vbi est, mors, aculeus
tuus? ergo in hac resurrectione iterum christus tamquam suo resurget in
corpore. beatus itaque qui habuerit partem in prima resurrectione; sicut
enim primitiae dormientium christus, sic tunc primitiae resurgentium
ecclesiae sancti eius.
27 hoc mysterium Petrus scire non potuit. fortasse scierit de
Enoch: quis tamen potuit mysterium absconditum in deo humana mente
conprehendere? veniat ergo dominus in meam animam, in meam mentem atque
eam subiciat sibi, ut cum subiecta mens fuerit mea, dicam: non timebo
mala, quoniam tu me cum es.
28
17:6 si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori
mori: eradicare et iactare in mare, et obaudiet uos. de grano sinapis
supra dictum est, nunc de arbore mori est disputandum. arborem lego, non
tamen arborem credo. nam quae ratio, qui profectus hic noster, ut
arbor, quae laborantibus agricolis ferat fructus, eradicetur et mittatur
in mare? licet hoc pro uirtute fidei possibile iudicemus, ut
sensibilibus inperiis natura insensibilis obsequatur, quid sibi uult
tamen etiam ipsa arboris species? legi quidem: pastor eram caprarum
uellicans mora et puto prophetam significasse nobis quod ex peccatorum
grege peccator ipse conuersus sit, licet conueniat ut futurus propheta
gentium fructum quaesisse uideatur in sentibus, cibum ex sentibus
eruisse, decoloros et faetidos greges gentium, populos nationum in
suorum scriptorum pascuis locaturus, ut spiritali refectione
pinguescerent, ipse autem de peccatore conuerso lac spiritale mulgeret.
29 sed cum in alio euangelii libro de monte sit dictum, cuius
species nuda gignentium uitium olearum que ieiunia, infecunda messibus,
apta latibulis bestiarum ferarum que cursibus inquieta extollentem se
altitudinem nequitiae spiritalis uideatur exprimere, sicut scriptum est:
ecce ego ad te, mons corrupte, qui corrumpis omnem terram, congruit ut
hoc quoque loco opinemur id dictum, quoniam fides spiritum excludit
inmundum, maxime cum arboris natura huic concurrat opinioni. nam fructus
eius primo albet in flore, deinde iam formatus inrutilat, maturitate
nigrescit. diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et
potestate rutilanti praeuaricatione deiectus taetro inhorruit odore
peccati. et tibi illud arbori mori dicentem: eradicare et iactare in
mare, cum legionem eicit ex homine, in porcos transire permittit, qui
exagitati diabolico spiritu se in Maria demerserunt.
30 hic igitur locus hortatorius ad fidem docens moraliter etiam
ea quae solidata sunt fide posse dissolui. ex fide autem caritas, ex
caritate spes et rursus in se sancto quodam circuitu refunduntur.
31
17:7ff. sequitur ut nemo in operibus glorietur, quia iure domino
debemus obsequium. nam si tu non dicis seruo aranti aut oues pascenti:
transi, recumbe ubi intellegitur quia nullus recumbit, nisi ante
transierit; denique et Moyses ante transiuit, ut magnum uisum uideret si
ergo tu non solum non dicis seruo tuo: recumbe, sed exigis ab eo aliud
ministerium et gratias ei non agis, ita nec in te patitur dominus unius
usum esse operis aut laboris, quia, dum uiuimus, debemus semper operari.
32
17:10 ergo agnosce esse te seruum plurimis obsequiis defaeneratum.
non te praeferas, quia filius dei diceris agnoscenda gratia, sed non
ignoranda natura neque te iactes, si bene seruisti, quod facere
debuisti.
obsequitur sol, obtemperat luna, seruiunt angeli. vas gentium electus a
domino non sum inquit dignus uocari apostolus, quia persecutus sum
ecclesiam dei. deinde alibi nullius se ostendens conscium culpae
subiecit: sed non in hoc iustificatus sum. et nos ergo non a nobis
laudem exigamus nec praeripiamus iudicium dei et praeueniamus sententiam
iudicis, sed uno tempori, suo iudici reseruemus. posthac reprehenduntur
ingrati atque ita demum ad tractatum futuri uenitur iudicii.
33
17:20 in illa hora qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non
descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro.
memores estote uxoris Loth. interrogatus a discipulis dominus quando
ueniret regnum dei ait: regnum dei intra uos est, utique per ueritatem
gratiae, non per seruitutem culpae. itaque qui uult liber esse sit
seruus in domino; ea enim parte qua participamur seruitute participamur
et regno. ait ergo: regnum dei intra uos est, quando autem ueniret,
noluit dicere, sed dixit iudicii diem esse uenturum, ut terrorem omnibus
iudicii inminentis incuteret nec securitatem dilationis adferret.
34 et ne uideretur contristare discipulos, si his aliquid
denegaret, ait in alio libro: de die autem et hora nemo scit, neque
angeli caelorum neque filius. bene medie posuit filium; est enim idem
filius hominis filius dei, ut magis dictum secundum filium hominis
aestimemus, quia temporum finem non per naturam hominis, sed per naturam
dei nouit. nec alienum tamen a fide est, si filium accipias dei. quid
enim est quod bonus pater filium celauerit, cui omnia dedit? aut quomodo
non dedit cognitionem temporis qui dedit ipsius iudicii potestatem?
quomodo autem filius nescire potest quod pater nouit, cum in patre
filius sit et spiritus scrutetur etiam alta dei, cum ipse filius
altitudo sit diuitiarum sapientiae et scientiae dei? sed cur nolit
dicere ostendit alio loco: non est uestrum scire tempora et annos, quae
pater posuit in sua potestate.
35 videtis quo tendat qui trinitatem negat unius potestatis, ut
sit aliquid quod nesciat filius? cur enim celaret filium proprium pater?
aut enim inuidiae causa nolumus aliis intimare quod scimus aut ne forte
prodamur, sed nec inuidi in patrem nec proditoris in filium suspicio
cadit. ergo unius sunt cognitionis, quia unius sunt potestatis. deinde
qui signa nouit futuri iudicii utique nouit et finem.
36 quid enim est quod nesciat ille sicut fulgur coruscans, eo
quod lux, dei filius, interna mysterii caelestis inluminet? in illa,
inquit, hora. ergo et horam nouit, sed nouit sibi, mihi nescit. bene
autem causam diluuii et incendii et iudicii de nostris adserit prodisse
peccatis, quia deus malum non creauit, sed nostra sibi merita
reppererunt.
37
17:27 edebant enim et bibebant, uxores ducebant et nubebant, non quo
coniugia damnentur neque enim alimenta damnantur, cum in istis
successionis, in illis naturae subsidia sint; alioquin de hoc mundo est
exeundum sed in omnibus modus quaeritur, quidquid autem abundantius a
malo est. sit aliqui consensus ad tempus, ut uacemus orationi: sit
aliqua inter sollicitudinis mundi et intemperantiae crapulam sobrietas
religionis et indutiae castitatis.
38 ergo quia propter inprobos necesse est probi in hoc saeculo
contritionem cordis animi que patiantur, quo uberiorem mercedem
accipiant in futurum, remediis instruuntur, ut qui in Iudaea sunt
fugiant in montes. quae est ista Iudaea? noui enim et aliam Iudaeam
secundum spiritum, non secundum litteram; notus enim in Iudaea deus.
quales autem isti montes, qui possunt motum futuri cohibere iudicii, cum
scriptum sit: tremor autem montes occupabit?
caelum et terra transibunt: quomodo terrarum portio manebit inmunis aut
tueri me poterit, quae nec ipsa se seruat? vbi igitur me ab ira eius
abscondam, qui conturbat profundum maris? si ascendero in caelum, ibi
est; si descendero in infernum, adest. non ergo falli potest qui ubique
est, sed placari.
39 adest itaque iudicii dies. si uis non conprehendi, cottidie
time, cottidie fuge. quaeris quomodo fugias? ascende in montem qui
euangelizas Sion, ut excelsorum uertice possis eminere meritorum; deus
enim montium et non deus uallium est. ascende eo, ubi christus sedet ad
dexteram dei, cuius fundamenta in montibus sanctis et montes in circuitu
eius. mons tuus Paulus, mons tuus Petrus est. supra illorum fidem
mentis tuae locato uestigium. in lege dei atque haereditate fidei
constitutos iudicii dies non ad poenam inuenit, sed ad gloriam.
40
17:31 si quis etiam in tecto situs, hoc est superiora iam, domus
suae eminentium que uirtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius
opera non recidat. noui enim tectum in quo Rahab, illa typo meretrix,
mysterio ecclesia, sacramentorum consortio populis copulata gentilibus
exploratores, quos Iesus direxit, abscondit qui si ad inferiora
descendissent domus, ab exploratoribus, qui ad corripiendos eos missi
fuerant, occidissent. tectum ergo sublimis est mentis officium animae
que fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas. vnde mihi uidetur
etiam paralyticus ille idcirco esse sanctus, qui a quattuor iuuenibus
demissus e tecto est, quia quattuor adminiculo uirtutum, prudentiae
fortitudinis temperantiae atque iustitiae, ad pedes christi alta quadam
se ratione subiecit. nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam
superior nescit extolli, quia nemo id adfectat quod infra se iudicat.
41
17:31 sed quoniam in iudicio uersamur, non digrediamur a tecto, ne
dum uasa quae in domo sunt cupimus auferre, capiamur. non enim in omni
domo sunt uasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea, nec
omnis domus plena; sunt enim et uacuae, quas nouit propheta, qui dixit:
quid factum est tibi nunc quia ascendisti in domus uacuas? inpleta est
ciuitas clamantium. et subiecit: omnes principes tui fugerunt, quicumque
in te uulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt. vulneratus
est Sabellius, uulneratus est valentinus, uulneratus est Arrius; in domo
enim uacua sunt repperti. vis domum uidere plenam?
42 sequere Petrum, cum esuriret, ad domus superiora gradientem.
ibi agnouit mysterium ecclesiae congregandae ut gentilem populum non
iudicaret inmundum quem fides ab omni possit mundare contagio. vasa
autem de luto sunt, ergo uas corpus est. et ideo caue ne desiderio
corporis praeclara mentis studia derelinquas. si Petrus non accepit
mysterium in inferioribus positus, tu quemadmodum accipies? ille
accepit, quia ascendit, ut euangelizaret dominum, passionem corporis non
timeret.
43
17:31 ergo qui in tecto est non descendat et qui in agro est non
reuertatur retro. vnde intellegam quid sit ager, nisi ipse me doceat
Iesus dicens: nemo mittens manum in aratrum et respiciens retro aptus
est regno caelorum? otiosus in uilla sedet, laboriosus in agro seminat:
debilis ad focum, fortis ad aratrum.
bonus odor agri; odor enim Iacob odor agri pleni. ager plenus est
florum, plenus est fructuum diuersorum. ara igitur agrum tuum, si uis
dirigi ad dei regnum. floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. sit
uitis abundans in lateribus domus tuae et nouella oliuarum in circuitu
mensae tuae. dicat anima tua christo fertilitatis suae iam conscia et
seminata dei uerbo, spiritalibus quoque inarata culturis: ueni, frater
meus, exeamus in agrum, ille respondeat: introiui in hortum meum, soror
mea sponsa: uindemiaui myrram meam. quae enim melior quam fidei
uindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae
fons rigatur?
44 itaque cum respicere prohibearis, multo magis redire
prohiberis et tollere tunicam; conperisti enim quod ei qui tunicam te
petierit remittere debeas et pallium. ergo directus ad dei regnum opes
et patrimonium non requiras. noui et aliam scriptam tunicam, de qua nos
hortatur apostolus, ut exspoliantes ueterem hominem cum actibus eius
induti nouum superioris tunicam non requiramus erroris. vnde et illa
ait: nocte exui me tunicam meam, quomodo induam eam? quod non solum
renuntiare peccatis, sed etiam memoriam omnem debeas actus superioris
abolere. denique Paulus superiora obliuiscens culpam exuit, paenitentiam
non omisit.
45
17:32 et ideo dominus memores inquit estote uxoris Loth, quae ideo
quia respexit retro perdidit naturae suae munus; retro enim satanas,
retro Sodoma. quapropter fuge intemperantiam, declinato luxuriam. et ut
cognoscas quia non omnes possunt fugere in montem, recordare quia ille
qui se ueteribus studiis non reflexit Sodomam enim ante delegerat ideo
euasit, quia peruenit ad montem, illa quae infirmior fuit, quoniam ad
posteriora respexit, nec mariti adiuta suffragio ad montem peruenire
potuit, sed remansit.
46
17:34 in illa nocte erunt duo in lecto uno, unus adsumetur et alius
relinquetur. bene noctem dixit, quia antichristus hora tenebrarum est,
eo quod pectoribus hominum tenebras offundat, cum dicat se esse
christum, exsurgentibus pseudoprophetis, qui adserant nunc in desertis
Iesum degere, ut uagae errore opinionis inludant nunc in penetralibus,
ut qui audierint praecelsae nomine potestatis artentur. christus autem
sicut fulgur coruscans per uniuersum mundum luminis sui globos spargit
et ideo nec in desertis uagatur nec aliquibus locis clauditur, quia
caelum et terram ego conpleo dicit dominus, sed luce fulgoris sui
fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam uidere possimus. quid
igitur sibi uult quod ait:
47 duo in lecto uno et duae molentes et duo in agro, unus
adsumetur et alter relinquetur? numquid iniquus deus, ut pares studiis
et societate uiuendi atque indiscretos actuum qualitate meritorum
remuneratione discernat? non ita est, sed pro actibus hominis
remunerationis est qualitas. non ergo merita hominum copulae usus
exaequat; nam et pater in filium et filius in patrem studio religionis
insurgunt, quia non omnes quod adoriuntur efficiunt, sed qui
perseuerauerit in finem hic saluus erit. tum deinde non forense
obsequium, sed interiorem dominus rimatur affectum; neque enim si iuste
offeras et non iuste diuidas, acceptum est sacrificium deo. ergo ex uno
strato est enim stratum infirmitatis humanae, quia scriptum est:
uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius unus relinquitur,
alter adsumitur. qui adsumitur rapitur obuiam christo in aera, qui autem
relinquitur inprobatur.
48
17:35 duae molentes in pistrino. sensus quidem est quod hi
significari uideantur qui ex occultis alimenta quaerant et in apertum ex
interioribus proferant. sed tamen quid molant istae mulieres
requirendum est, nisi forte quod legimus in Esaia: si adferatis
similaginem, uanum est, ut similago sit quae a molentibus offeratur.
discutiamus ergo quae molant quid ue molant quid ue pistrinum sit.
et fortasse mundus iste pistrinum sit, in quo aptius reor quia humani
corporis forma referatur, in quo anima nostra uelut quodam carcere
includitur corporali, panem, si boni consulat, operatura caelestem. in
hoc ergo pistrino uel synagoga uel anima obnoxia delictis triticum
molendo madefactum et graui umore corruptum non potest interiora ab
exterioribus separare et ideo relinquetur, quia eius similago
displicuit. at uero sancta ecclesia uel anima nullis maculata contagiis
delictorum, quae tale triticum molit, quod solis aeterni calore sit
torridum, quod deus quemadmodum uoluit sic uestiuit et angeli ab omni
purgamentorum labe mundarunt, bonam similaginem de penetralibus hominum
deo offerens sacrificii sui libamenta conmendat.
49 nec solum molentes duae, sed etiam operantes duo erunt in agro
uno, e quibus adsumetur unus, bonus seminator, qui non supra uias
seminauerit, sed supra aratum et cultum solum, ut fructum humilitate
pressum, non iactatione dispersum terra multiplicet, relinquetur autem
seminator zizaniorum, ex quibus refutabilis similago conficitur. qui
sunt autem isti agricolae differentes possumus repperire, si aduertamus
qua ratione duos nous~g, hoc est duas mentes esse in nobis apostolus
dixerit; fortasse enim ideo, quia altera exterioris est hominis, qui
corrumpitur, altera interioris, qui per sacramenta renouatur. et eo ille
fortasse deterior, qui extollitur frustra inflatus mente carnis suae et
non tenens caput, quia a domini nostri Iesu christi salutarium
praeceptorum obseruatione declinat; ipse enim caput omnium, qui auctor
est omnium. alter est ille praestabilior, qui humilitatem diligit,
sapientiam quaerit, misericordiam non omittit, bonus scilicet seminator;
dispersit enim, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. hic
igitur spiritalis est, ille carnalis. nam sicut uerbis apostolicis
conprehendimus illum extollentem se tumido animo seductorem mente carnis
inflari, ita etiam sanctum uirum renouari spiritu mentis ostendimus
dicente eodem: renouamini autem spiritu mentis uestrae. duas ergo mentes
esse demonstrat, unam, quae mens carnis efficitur uicta peccato,
alteram, quae spiritui copulata carnis abiurat inlecebras.
50 nec solum duae mentes, sed etiam duae leges in nobis sunt,
quarum utramque nobis apostolus explicauit dicens: condelector enim legi
dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris
meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati,
quod est in membris meis. est ergo lex interioris hominis, est etiam
exterioris, illa quae peccatum prohibet, ista quae suadet: illa quae
damnat errorem, ista quae suggerit: illa quae mentem instruit, ista quae
temtat. sunt etiam duae aliae uehementiores in nobis leges, una dei,
altera peccati, secundum eundem magistrum, qui ait: igitur ergo ipse
mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. et ostenditur quod si
mentem tantummodo dicas, contrariam carnis ostendas; cum enim dicit
Paulus se legi dei mente seruire, utique mentem per se ipsam, nisi carne
uincatur, bonam esse demonstrat et natura ita creatam, ut resistat
errori. itaque cum uincitur, mens carnis est, non ex natura habens, sed
ex carne quod labitur et quasi in nomen proprietatem que uictricis uicta
succedit; natura autem aduersa carnis est. denique mente deo seruimus,
carne peccato. melior autem mens erit, si cooperaria sancto spiritui
religiosum non intermittat officium.
51 istae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera
bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem
legis lator adpellat dicens: anima omnis carnis sanguis eius. quo
plerique referunt etiam illud quod scriptum est: non manducabis carnem
in sanguine, ne uulneribus animae cruentatas corporis uoluptates
refectionis potius loco quam reatum sanguinis aestimemus, quos oportet
refici dei uerbo. est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis; sicut
enim caro domini uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus.
bonam ergo de nostris operibus escam domino suggeramus, ne rursus cum
uenerit et sicut in illa ficu pomum non inuenerit, nostrorum meritorum
infecunditate ieiunus propositum pietatis auertat dicens ad illam
animam. quam nudam pomorum reppererit et sanguine cruentatam: numquam ex
te fructus nascatur in sempiternum. est ergo anima carnis omnis sanguis
eius. est etiam praestabilior anima, de qua deus dixit: omnes animae
meae sunt, sicut anima patris ita etiam anima filii meae sunt.
52 nec illud praeterit ut duos populos interpretemur, id est quod
in hoc mundo, qui agro frequentissime conparatur, duo populi sint, unus
credentium, alter qui non credit, relaturi meritorum uicem suorum, et
ideo alter qui fidelis est adsumatur, alter qui infidelis est
relinquatur. duae autem illae molentes duae animae uel certe ecclesia
atque synagoga; non enim una tantum figura, sed multiplex in diuinis
scripturis esse consueuit, ut unus sermo plures species conprehendat.
itaque mens carnis et anima carnis et synagoga id triticum colligunt et
eam similaginem molunt, quae offeruntur in uanum, mens autem quae
coniuncta animae et anima quae receptrix est salutis uel ecclesia dei
excolunt et molunt uerae legis similaginem spiritalem. vnde etiam panes
propositionis fiunt, quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem
manducare praescriptum est, illum utique qui descendit e caelo. omnes
autem sumus, si merita nostra patiantur, iustitiae sacerdotes, qui
unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur.
53 ergo ita exerceamus et colamus agrum nostrum in istius
culturae munere constituti, ut in illa superiore Hierusalem, ubi legis
custodia uera celebratur, habeamus similaginem de manipulis nostris,
quos beati qui potuerint congregare, ut uenientes ueniant in
exsultatione tollentes manipulos suos.
isti igitur fructus sunt spiritales et felices ueri prouentus laboris,
qui nullo inutili imbre madefiant; fructus autem carnis corruptelae
obnoxius, et ideo qui carnalia seminauerit, carnalia metet. de agro uero
quid dicam, cum manifestum sit in opere cultoris uel laudem esse uel
culpam?
54
17:36 et respondentes dixerunt: ubi domine? hoc discipuli locuti
sunt, dominus autem, ubi praemonuit et quo fugiendum et ubi conmorandum
et quid esset cauendum, conplexus est summam definitione generali
dicens:
55
13:37 ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae. itaque prius
quae sint aquilae coniciamus, ut quid sit corpus definiamus. iustorum
enim animae aquilis conparantur, quod alta petant, humilia derelinquant,
longaeuam ducere ferantur aetatem. vnde et Dauid animae suae dicit:
renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. si igitur intelleximus aquilas,
de corpore iam dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a
Pilato Ioseph corpus acceperit. nonne tibi uidentur aquilae circa corpus
Maria cleopae et Maria Magdalene et Maria mater domini apostolorum que
conuentus circa domini sepulturam? nonne tibi uidentur aquilae circa
corpus, quando ueniet cum intellegibilibus nubibus filius hominis, et
uidebit eum omnis oculus et qui eum conpunxerunt?
56 est etiam corpus, de quo dictum est: caro mea uere est esca et
sanguis meus uere est potus. circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis
circumuolant spiritalibus. sunt et circa corpus aquilae, quae credunt
Iesum in carne uenisse, quia omnis spiritus qui confitetur Iesum
christum in carne uenisse de deo est. vbi ergo fides ibi sacramentum,
ibi diuersorium sanctitatis. est etiam corpus ecclesia, in qua per
baptismi gratiam renouamur spiritu et occidua senectutis in rediuiuas
reparantur aetates.
57
18:16 sinite pueros uenire ad me nolite eos uetare; talium est enim
regnum dei. atque aetas haec infirma est uiribus, inualida ingenio,
inmatura consilio. non ergo aetas praefertur aetati; alioquin obesset
adolescere. quid uotis opus est ut aeui maturitas consequatur, si mihi
meritum regni demtura caelestis est? ergo deus uitae processum ad uitia
dedit, non ad incrementa uirtutis? et cur ipse apostolos non puerilis,
sed prouectioris aetatis elegit? cur autem pueros aptos regno dicit esse
caelorum? fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non nouerint,
referire non audeant, scrutari ignorent opes, honorem, ambitionem non
appetant. sed non ignorare ista uirtus est sed contemnere nec
continentiae laus, ubi infirmitatis integritas. non igitur pueritia, sed
aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. non enim uirtus est
non posse peccare, sed nolle atque ita tenere perseuerantiam uoluntatis,
ut uoluntas infantiam, unus imitetur naturam. denique ipse hoc saluator
expressit dicens: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer
iste, non intrabitis in regnum caelorum.
58 quis est ergo puer imitandus apostolis christi? num unus ex
paruulis? haec igitur uirtus apostolorum? quis ergo puer? ne forte ille
de quo Esaias dicit: puer natus est nobis, filius datus est nobis? ipse
enim tibi puer dixit: tolle crucem tuam et sequere me. et ut agnoscas
puerum: cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non
repercussit; haec est enim perfecta uirtus.
itaque et in pueritia est quaedam uenerabilis morum senectus et in
senectute innocens pueritia; senectus enim uenerabilis est, non
diuturna, nec numero annorum conputata; cani sunt autem sensus hominum
et aetas senectutis uita inmaculata. vnde et scriptum est: laudate,
pueri, dominum, laudate nomen domini, quia nemo nisi perfectus laudat
dominum; nemo enim dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto.
59 quod uidetur de ecclesiae populo prophetatum, qui iunior
seniorem populum Iudaeorum uirtutis studiis anteiuit. et ideo illud:
ecce ego et pueri mei quos dedisti mihi. isti sunt pueri, qui dominum
pullo asinae superuectum propheticis uocibus prosequentes redemptionem
gentium uenisse dicebant, isti sunt pueri uel infantes, qui christi illa
ubera super uinum haustu pleniore suxerunt; ex ore enim infantium et
lactantium perfecisti laudem.
60 durum itaque aliquibus et inmite uideri potest quod discipuli
ad dominum infantulos adire prohibebant, nisi uel mysterium intellegas
uel affectum; neque enim inuidiae in pueros mentis asperitate faciebant,
sed sedulae seruitutis obsequia domino deferebant, ne conprimeretur a
turbis. denique alibi scriptum est: magister, conprimunt te turbae;
respuenda quippe est utilitas nostra, ubi diuinitatis iniuria est. ergo
fugiamus superbiam, sequamur puerilem simplicitatem, quia ueritas
aduersaria superbiae, simplicitas autem concurrens ueritati, in ipsa
humilitate sublimis. non enim in abiecto corde habitat deus, sed sicut
tradiderunt nobis prophetae: thronus uirtutis exaltatus est, in eo
scilicet, cuius eleuatur sapientia ad altitudinem ueritatis. nec sicut
Cain fraterna specie dolum percussoris abscondat, sed foris intra que
sit frater. haec in affectu. in mysterio autem, quia prius saluari
populum Iudaeorum, ex quo secundum carnem nati fuerant, gestiebant, sed
et pro Chananaea muliere supplicarunt. sciebant ergo mysterium, quod
utriusque populi uocatio deberetur, sed fortasse adhuc ordinem
nesciebant.
61 nunc distantiam intende uerborum. vbi ad se infantes accedere
iubet, ut eos uel praedicatione uel manuum inpositione benediceret,
pueros adpellat, ubi praecipit non scandalizandos pusillos appellat; non
enim scandalizantur qui tanguntur a christo, non labuntur qui christo
propinquant, sed labuntur illi quos pusillos non aetatis exiguitas, sed
uirtutis pusillitas fecit. simul etiam docet infirmos non esse
temtandos, ne in nos eorum delicta uertantur quorum preces ad dominum,
etsi ipsi uirtutum meritis infirmi sint, angelorum tamen patrociniis
euehuntur. nemo ergo inrideat pauperem, quia exacerbat illum qui fecit
eum; nemo temtet inualidum, ne angelos laedat; nemo praecipitet
infirmum, ne soluat beneficium redemtoris.
62 et ideo dixit: uae huic mundo ab scandalis, quia crucem domini
plerique scandalum iudicarunt, cum dominicae humilitas passionis
nostrae sit sacramentum salutis, ut adoriamur uirtutis officium, sumamus
humilitatis exemplum. vae igitur ei qui in crucem domini non
crediderit, qua scandalizantur infirmi: expedit ei ut suspendatur mola
asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
63 in diuinis quidem scripturis non uerborum seriem, sed rerum
pondus examinare debemus; plus enim proficit ad reprimenda peccata
inauditi generis atque deformis beluina quaedam pompa supplicii. tamen
ne cui hinc quoque scandalum generetur infirmo, non otiose simul positam
putamus molam asinariam, collum hominis, profundum maris. etenim cum
asini typum populus gentilis acceperit, nonne tibi uidetur tamquam molam
asinariam uoluere, quamdiu in inperitiae suae errore uersatur, naturae
quidem uinculis adligatus, ut uerbum emolat, deum quaerat, sed opertae
mentis caecitate suffusus, ut uultum animi erigere ad deum, oculos
cordis aperire non nouerit? et ideo sine ulla cursus alacritate
uestigiis in se saepe redeuntibus inuitus usui laborat alieno. tamen qui
molam uoluit consummandi aliquando finem operis habet et exuendae spem
gerit caecitatis; cui uero mola ad collum suspenditur? portat lapidem,
qui portare iugum domini recusauit. asinus ergo ad molam, caecus ad
lapidem, gentilis ad saxum, qui adoret eum, quem non uidet nec agnoscit;
deus enim non in manufactis habitat nec in saxo agnoscitur, sed in
spiritu.
64 vterque igitur populus et gentilis et Iudaeus pompa quadam
sermonis huius exponitur, sed uehementior in Iudaeos poena decernitur.
gentilium enim memoria saeculi istius fluctibus obruetur et caeno mundi
huius abolebitur, qui inter ea quae non sunt esse uoluerunt et alienati a
scientia dei tamquam in profundum maris mersi sunt; at uero Iudaei per
patriarchas adsumti, circumcisione signati, per legem eruditi non
tamquam ignoti peribunt, sed tamquam sacrilegi punientur. etenim
Atheniensibus ignotus deus in Iudaea notus, sed non receptus. et ideo
qui ignorat ignorabitur, qui praeuaricatur damnabitur nec ille exutus a
culpa qui suum nesciuit auctorem et ille exutus a uenia qui dominum non
recepit.
tolerabilius tamen est fidem non detulisse christo quam manus intulisse.
interrogauit autem eum quidam princeps dicens: magister bone, quid
faciendo uitam aeternam possidebo? dicit autem ei Iesus: quid me dicis
bonum? nemo bonus nisi solus deus.
65 versuta interrogatio et ideo arguta responsio. temtator enim
princeps iste magistrum bonum dixit, qui deum bonum dicere debuisset.
nam licet et in diuinitate bonitas sit et in bonitate diuinitas nemo
enim bonus nisi solus deus, omnis autem homo mendax, quidquid autem
mendax, utique non bonum tamen addendo magister bone in portione bonum
dixit, non in uniuersitate; nam deus uniuersitate bonus, homo ex parte.
propterea dominus: quid me dicis bonum, quem negas deum? quid bonum
dicis, cum bonus nemo nisi unus deus? non ergo bonum se negat, sed deum
signat; bonus enim quid est nisi plenus bonitatis? at uero cum scriptum
sit: non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum, utique de
hominibus, non de deo dixit; deus enim unus est, non unus e numero. ita
et dei filius quasi unicus exceptus est, non quasi unus ex multis et
unigenitus est, non unus ex genitis. et ideo nemo bonus non praeiudicat
christo, quia nemo iudicat christum. nemo enim tamquam conmuniter de
nobis dicitur, sed nihil christo conmune nobis cum.
66 quodsi quem mouet quia nemo bonus nisi unus deus, moueat et
illud, quia nemo bonus nisi deus. quodsi a deo filius non excipitur,
utique nec a bono christus excipitur. sed cum in deo filius persona
alter, potestate unus sit unus enim deus, ex quo omnia, et unus dominus,
per quem omnia deus autem et dominus non duo dii, sed unus deus sit,
quia dominus deus tuus dominus unus est, utique cum secundum maiestatem
deus unus in utraque persona sit, et bonus unus in utroque est. nam
quomodo non bonus ex bono natus? arbor enim bona bonos fructus facit.
quomodo non bonus, cum bonitatis substantia adsumta ex patre non
degenerarit in filio, quae non degenerauit in spiritu? et ideo spiritus
tuus bonus deducet me in uiam rectam. quodsi bonus spiritus, qui accepit
ex filio, bonus utique et ille qui tradidit. et cum bonus pater, utique
et ille bonus qui omnia habet quae pater habet, aut si negatis filium
habere bonitatem, negatis et patrem.
67 ratio euidens exemplis non eget, tamen uel auctoritatem
sequimini scripturarum; scriptum est enim: dominus iudex bonus domui
Israhel. de filio an de patre dicit? sed pater non iudicat quemquam,
quia omne iudicium dedit filio. ergo dominus bonus filius. accipe aliud.
trinitatem utique confitentur qui ad baptismum ueniunt, quia
baptizantur in nomine patris et filii et spiritus sancti: ergo et patri
et filio et sancto spiritui confitentur. cum ergo dicitur: confitemini
domino quoniam bonus, bonus utique pater, bonus filius, bonus et
spiritus sanctus, sed deus unus; et: quia bonus dominus exspectantibus
eum. an non bonus, qui bona tribuit animae quaerenti eum? an non bonus,
qui satiat in bonis animam tuam?
an non bonus, qui ait:
68 ego sum pastor bonus? sed putatis ideo deum bonum, quia
iudicium non habet, in quo necessitas uindicandi. quamquam iam
praemissum sit iudicem bonum esse domui Israhel, tamen alibi habes: quam
bonus deus Israhel rectis corde! de quo igitur putatis dictum, de patre
an de filio? si de patre, ergo non omnibus bonus. cur igitur filio
derogatis? si de filio ergo bonum deum et filium confitemini; ipse est
enim benedictus deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebis
suae. ipse est rex et deus Israhel, cui dicitur: rabbi, tu es filius
dei, tu es rex Israhel. sic igitur hic dicit: quoniam tu bonum me non
potes sentire qui temtas, quid me dicis bonum? bonus quidem ego, sed
rectis corde, cui bonum esse ex natura suppetat, non ex uersutia. bonus
ergo filius; candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula dei
maiestatis et imago bonitatis illius. quomodo ergo non bonus, qui est
imago bonitatis? sicut enim imago dei deus, sed unus deus, ita et
diuinae imago bonitatis bona, sed una bonitas. mihi certe utile est
bonum deum credere, quem meorum habiturus sum iudicem delictorum. illi
uiderint qui credere bonum nolunt. itaque quia legis peritus est iste
qui temtat, sicut in libro alio demonstratur, bene dixit: nemo bonus
nisi unus deus, ut admoneret quia scriptum est: non temtabis dominum
deum tuum, sed magis confiteretur domino quoniam bonus.
69 denique eum saepe perstringit; nam glorianti in lege quod a
iuuentute sua omnia custodisset, ut inanem iactantiam eius exponeret,
ostendit ei adhuc deesse quod legis est. et ideo ad misericordiae
praeceptum tristis inducitur, et in eum naturalis quaedam datur forma
sententiae.
70
18:25 facilius camellum per foramen acus transire quam diuitem
intrare in regnum dei. magna uis, magnum pondus in uerbis. quibus enim
uerbis aliis uehementius exprimeret non debere iactare se diuitem in
diuitiis suis quam talibus, quibus definitur contra naturam esse diues
misericors? aufer mihi lenocinia fucum que uerborum, quae solent
eneruare sententias. lactari non debuit iste, sed frangi qui
misericordiam respuebat. tamen si quos uerborum magis ornamenta quam
sensus uirilis naturalis quidam habitus et forma delectant, quod boni
faciunt petitores in uxore ducenda, ut mores discutiant, non decorem nec
aspectus offensione reuocentur, cum uirtute animi prouocantur, hi
quoque in uerbis mysterium quaerant quod est mens quaedam et anima
uerborum nec in mysterio uerba discutiant.
71 camellus ergo in typo populus gentilis accipitur, quem leo
ille quaerens quem deuoret onustum thesauro propheticis agit aspectibus
in desertum: in tribulatione enim et angustia leo et catulus leonis; ad
aspides et progenies aspidum uolantium ferebant in asinis et camellis
diuitias suas. et bene camellus pro gentili figuratus est populo, quia
superstitionis deformitate degenerans, priusquam crederet populus
nationum, beluinae speciem foeditatis, absurda uestigia, ora turpia
praeferebat. facilius igitur iste peccator per uiam intrauit angustam,
quae est uia christi, qui proprii corporis passione mortis penetrans
uiam uelut acus redintegrauit scissa quaedam nostrae uestimenta naturae,
quam populus Iudaeorum diues in lege, egenus in fide, praeruptus in
furore, probrosus in crimine.
72 potes etiam moraliter de omni intellegere peccatore et de
arrogante diuite. nonne tibi uidetur publicanus ille oneratus suorum
conscientia delictorum, cum oculos ad deum non auderet adtollere, uelut
quidam camellus in foramen acus confessionis suae remediis facilius
introire quam pharisaeus ille in regnum dei, adrogans in prece, iactans
innocentiae, praesumtor gloriae, exprobrator misericordiae, praedicator
sui, criminator alieni, qui magis conueniret dominum quam rogaret? si
quis igitur horret camellum, horrescat eum qui factis foedior sit
camello.
73
18:20 honora patrem et matrem. pulchre mihi hodie legitur legis
exordium, quando mei natalis est sacerdotii; quotannis enim quasi de
integro uidetur incipere sacerdotium, quando temporum renouatur aetate.
bonum etiam quod legitur: honora patrem et matrem; uos enim mihi estis
parentes, qui sacerdotium detulistis, uos inquam filii uel parentes,
filii singuli, uniuersi parentes. libenter enim meos dixerim uos uel
liberos uel parentes, qui uerbum dei auditis et facitis, filios, quia
scriptum est: uenite, filii, audite me, parentes, quia ipse dominus
dixit: quae mihi mater aut fratres? mater et fratres mei sunt qui
audiunt uerbum dei et faciunt. bene ergo lex, quae praemiserat:
74 diliges dominum deum tuum et diliges proximum tuum, subiecit:
honora patrem tuum et matrem. primus enim gradus iste pietatis; namque
hos auctores tibi esse uoluit deus. honora obsequiis, ut abstineas a
contumeliis, quia ne uultu quidem laedenda pietas est parentum. sed
parum est non laedere, quia lex prospexit ne patiantur iniuriam qui enim
maledixerit patri uel matri morte morietur tu honora, ut bonus sis.
aliud est legis beneficium, aliud pietatis officium. honora tuos, quia
suos dei filius honorauit; legisti enim: et erat subditus illis. si deus
seruulis, quemadmodum tu parentibus? honorabat igitur Ioseph et Mariam
christus non naturae debito, sed pietatis officio, honorabat et patrem
deum, quemadmodum nemo potuit honorare, ut esset oboediens usque ad
mortem: honora ergo et tu parentes.
75 est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam
largitatis. viduas honora, quae uere uiduae sunt; honor est enim deferre
pro meritis. pasce patrem tuum, pasce matrem. et si paueris matrem,
adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus, quos pro te
passa est, non reddidisti obsequia, quibus te illa gestauit, non
reddidisti alimenta, quae tribuit tenero pietatis adfectu inmulgens
labris tuis ubera, non reddidisti famem, quam pro te illa tolerauit, ne
quid quod tibi noxium esset ederet, ne quid quod lacti noceret hauriret.
tibi illa ieiunauit, tibi manducauit, tibi illa quem uoluit cibum non
accepit, tibi quem noluit cibum sumsit, tibi uigilauit, tibi fleuit: et
tu illam egere patieris? o fili, quantum tibi sumis iudicium, si non
pascas parentem! illi debes quod habes, cui debes quod es. quantum
iudicium, si pascat ecclesia quos tu nolis pascere! si quis fidelis
inquit aut si qua fidelis habet uiduas, subministret illis, ut non
grauetur ecclesia, ut his quae uere uiduae sunt sufficiat. hoc de
extraneis: quid de parentibus?
76 non otiose diximus proxime quia nos matris querella
praestrinxit, sed maluimus eum qui talis est publice monere quam
domestice coercere. et si nostra uoce non proditur, uel suo tamen
erubescat adfectu. ne conmiseris, fili, ut parentes tuos aliorum fames
pascat, ne conmiseris, fili, ut ieiunia pauperum parentibus tuis cibum
quaerant. si non propter gratiam et salutem, propter uerecundiam pasce
uel tu, fili. an non pudet si te ingrediente in ecclesiam alienis manus
suas anus mater extendat et praetermissa filia de extraneis stipem
poscat, cum tu transeas sublimi collo et nutibus oculorum trahens
uestem, habens inaures et dextralia et anulos et reliqua, quae Esaias
dicit? quid si in te sermonem suum uertat reposcens naturae debitum,
nutrimentorum pretium, manus tuae quod genetrici debetur officium? quid
respondebis?
77 dabis ne aliis? quid si tibi obiciant: uade, prius matrem tuam
pasce? nam, etsi pauperes sunt, inpiam tamen non quaerunt conlationem.
nonne audisti supra quia diues ille in bysso et purpura recubans, cuius
de mensa micas Lazarus colligebat, poenis cruciatur aeternis, quia
pauperi non inpertiuit alimenta? si non donare extraneis graue est,
quanto grauius excludere parentes! sed dicis te quod eras parentibus
conlaturus ecclesiae malle conferre. non quaerit deus donum de fame
parentum. vnde reprehendentibus Iudaeis quia discipuli domini manus non
lauarent respondit dominus: quicumque dixerit: munus quodcumque est ex
me tibi proderit non honorificauit patrem aut matrem.
78 quapropter obscuritatem sensus non inprudenter defleximus.
nam Iudaei, dum hominum traditionem sequuntur, dei neglegunt. discipuli
traditionem dei praeferentes hominum neglegebant, ut manus non lauarent,
cum panem manducarent, quoniam qui lotus est totus non habet necesse ut
manus lauet. lauerat eos Iesus, lauacrum aliud non quaerebant; uno enim
christus baptismate omnia soluit baptismata. itaque quem lauerit
ecclesia, non habet necesse iterum lauare ergo mysterio intendebant
discipuli non sui munditiam corporis sed animae requirentes. hoc
reprehendebant Iudaei, sed argute redarguuntur a domino, quod inania
obseruent, profutura despiciant. et ideo illis dicit: uos quare dicitis
patri aut matri, quos lex praecipit honorari: munus quodcumque est ex me
tibi proderit? id est: cum petit aliquid ad sumptum egens pater aut
mater a filio, quia legem timens Iudaeus excusationem non dandi
requirit, dicere solet: munus [est] quod ex me tibi proderit, ut dicatam
deo pecuniam pater religiosus accipere reformidet. sed haec traditio
hominum excusationes obtexentium auaritiae suae, 6ceterum dei traditio
est, ut prius pascas parentes. nam si iuxta diuinum oraculum contumelia
parentis morte luitur, quanto magis fames, quae morte grauior est! quo
loco insolentem dominus infrenat iactantiam.
79 multi enim, ut praedicentur ab hominibus, ecclesiae conferunt
quae suis auferunt, cum misericordia a domestico progredi debeat
pietatis officio. da ergo prius parenti, da etiam pauperi, da illi
presbytero quod tibi abundat terrenum, ut ab illo accipias spiritale
quod tibi deest; etenim qui honorat honorabitur. vide ergo quia ille cum
accipit tradit et accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus
maiore mensura. da pauperi in requiem eius, ut et tu conmunicans de tuo
inopi requiem consequaris. sed ut pascendos scriptura dicit parentes ita
propter deum relinquendos parentes, si inpediant deuotae mentis
adfectum.
80
18:35 factum est autem cum adpropinquasset Hiericho, quidam caecus
sedebat secus uiam. in libro secundum Matthaeum duo inducuntur, hic
unus; ibi egredienti Hiericho, hic adpropinquanti. sed nulla distantia;
nam cum in hoc uno typus populi gentilis sit, qui sacramento dominico
recepit amissi luminis claritatem, nihil interest utrum in uno medicinam
an in duobus accipiat, quoniam ex Cham et Iaphet Noe filiis originem
ducens in duobus caecis duos generis sui praetendebat auctores.
81
19:2ff. quod uidetur etiam Lucas non omisisse, cum Zacchaeum
subicit, qui statura pusillus, hoc est nulla nobilitatis ingenitae
dignitate sublimis, exiguus meritis, sicut populus nationum audito
domini salutaris aduentu quem sui non receperant uidere cupiebat. sed
nemo facile Iesum uidet, nemo potest uidere Iesum constitutus in terra.
et quia non prophetas, non regnum habebat tamquam formae gratiam
naturalis, ascendit in sycomorum, uanitatem scilicet Iudaeorum uestigio
suo proterens, errata quoque corrigens superioris aetatis, et ideo Iesum
interioris domus recepit hospitio. et bene ascendit in arborem, ut
arbor bona bonos fructus faceret ac naturali excisus oleastro et contra
naturam insertus in bonam oliuam fructum posset legis adferre; radix
enim sancta, etsi rami inutiles, quorum infructuosam gloriam plebs
gentium fide resurrectionis quasi quadam corporis eleuatione
transcendit.
82
19:2ff. et ecce uir nomine Zacchaeus. Zacchaeus in sycomoro, caecus
in uia. quorum alterum dominus miseraturus exspectat, alterum mansionis
suae claritate nobilitat: alterum sanaturus interrogat, aput alterum se
non inuitatus inuitat; sciebat enim uberem hospitis sui esse mercedem,
sed tamen etsi nondum uocem inuitantis audierat, audierat affectum.
83 verum ne caecum illum tamquam fastidiosi pauperum cito
reliquisse uideamur et transisse ad diuitem, exspectemus eum, quia
exspectauit et dominus, interrogemus eum, quia interrogauit et christus.
nos interrogemus, quia nescimus, ille, quia nouerat; nos interrogemus,
ut sciamus unde iste curatus sit, ille interrogauit, ut in uno plures
disceremus unde dominum uidere mereamur; interrogauit enim, ut
crederemus nisi confitentem non posse sanari. et confestim inquit uidit
et sequebatur illum magnificans dominum. et perambulabat in Hiericho.
84 aliter enim non uideret, nisi sequeretur christum, nisi
dominum praedicaret, nisi saeculum praeteriret. cum diuitibus quoque in
gratiam reuertamur; nolumus enim offendere diuites.
qui uolumus, si fieri potest, sanare omnes, ne in camelli comparatione
praestricti, in Zacchaeo citius quam oportuit derelicti iustae habeant
commotionis offensam.
85 discant non in facultatibus crimen haerere, sed in his qui uti
nesciant facultatibus; nam diuitiae ut inpedimenta in inprobis ita in
bonis sunt adiumenta uirtutis. diues certe Zacchaeus electus a christo,
sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in
quadruplum quae fraude sustulerat alterum enim non sat est, nec habet
gratiam liberalitas, si iniuria perseuerat, quia non spolia, sed dona
quaeruntur uberiorem mercedem quam conferebat accepit.
86
19:2 et bene princeps inducitur publicanorum. quis enim de se
desperet, quando et iste peruenit, cui census ex fraude? et ipse inquit
diues, ut scias non omnes diuites auaros.
87
19:3 quid sibi uult quod nullius alterius staturam scriptura nisi
huius expressit: qui statura pusillus erat? vide ne forte malitia
pusillus aut adhuc pusillus fide; nondum enim promiserat, cum
ascenderet, nondum uiderat christum, merito adhuc pusillus. denique
Iohannes magnus, quia et christum uidit et spiritum sicut columbam super
christum manentem, sicut ipse ait: uidi spiritum descendentem sicut
columbam et manentem super eum.
88 quae autem turba nisi inperitae confusio multitudinis, quae
uerticem nequiuit uidere sapientiae? ergo Zacchaeus, quamdiu in turba
est, non uidet christum; supra turbam ascendit et uidit, hoc est:
plebeiam transgressus inscientiam meruit quem desiderabat aspicere.
pulchre autem addidit:
89 quia illa parte erat transiturus dominus, uel ubi sycomorus
uel ubi crediturus, ut et mysterium seruaret et gratiam seminaret; sic
enim uenerat, ut per Iudaeos transiret ad gentes.
90 vidit itaque Zacchaeum sursum; iam enim sublimitate fidei
inter fructus nouorum operum uelut fecundae altitudine arboris eminebat.
et quoniam de typo ad moralia defleximus, inter tot credentium
uoluntates dominica die relaxare animum, festiuitatem admiscere
delectat. Zacchaeus in sycomoro, nouum uidelicet noui temporis pomum, ut
in hoc quoque conpleretur illud: arbor fici produxit grossos suos; ad
hoc enim christus aduenit, ut ex lignis non poma, sed homines
nascerentur. legimus alibi: cum esses sub arbore fici, uidi te. ergo
Nathanahel sub arbore, hoc est supra radicem, quia iustus radix enim
sancta sub arbore tamen Nathanahel, quia sub lege, Zacchaeus supra
arborem, quia supra legem; ille domini occultus defensor, hic publicus
praedicator; ille adhuc christum ex lege quaerebat, iste iam supra legem
relinquebat sua et dominum sequebatur.
91
19:16 ecce mna tua decem mnas adquisiuit. bonus ordo, ut uocaturus
gentes et Iudaeos iussurus interfici, qui noluerunt regnare supra se
christum, hanc praemitteret conparationem, ne diceretur: nihil dederat
populo Iudaeorum, unde potuit melior fieri aut: quid ab eo qui nihil
recepit exigitur? non mediocris ista est mna, quam supra mulier
euangelica, quia non inuenit, lucernam accendit, lumine quaerit admoto,
gratulatur inuentam.
92
19:18 denique ex una decem mnas alius fecit, alius quinque. fortasse
istae moralia habent, quia quinque sunt corporis sensus, illae decem
duplicia, id est mystica legis et moralia probitatis. vnde et Matthaeus
quinque talenta et duo talenta posuit, in quinque talentis ut sint
moralia, in duobus utrumque, mysticum atque morale. ita quod numero
inferius re uberius. et hic possumus decem mnas decem uerba intellegere,
id est legis doctrinam, quinque mnas magisteria disciplinae sed legis
peritum in omnibus uolo esse perfectum: non enim in sermone, sed in
uirtute est regnum dei.
93 bene autem, quia de Iudaeis dicit, quo soli multiplicatam
pecuniam deferunt, non utique aeris, sed disputationis usuris. alia est
enim pecuniae faenebris, alia doctrinae caelestis usura.
94
19:23 denique dominus cum dicit: quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? non nostrae, sed suae pecuniae quaerit usuram.
95 vnus intra terram abscondisse se dicit, quod rationem, quae ad
imaginem et similitudinem dei est data nobis, studio uoluptatis obruit
et tamquam in foueam carnis abscondit.
de aliis siletur, qui quasi prodigi debitores quae acceperant
perdiderunt. in duobus illis pauci sunt qui per duas uices ad cultores
uineae destinati sunt, in reliquis omnes Iudaei. quam conparationem
Matthaeus etiam nobis uoluit aptare, quod similiter ut diues qui
pecuniam suam non inpertit pauperibus ita etiam qui doctrinae suae
gratiam non diuidit inperitis, docere cum possit, haud mediocris est
reus culpae. de quo quoniam in libris de fide scriptis diximus,
transcurrere melius fuit.
96
19:17 ciuitates autem decem esse quae possunt nisi forte animae,
quibus iure praeponitur qui pecuniam domini et illa eloquia casta
probata sicut argentum mentibus hominum faenerauerit? nam sicut
Hierusalem dicitur aedificata sicut ciuitas, ita sunt animae pacificae.
et sicut angeli praesunt, ita et hi qui uitam meruerint angelorum.
Liber 9
1
19:29ff. et factum est, cum adpropinquasset Bethphage et Bethaniam,
ad montem qui uocatur oliueti, misit duos discipulos dicens: ite in
castellum quod contra est, in quo introeuntes inuenietis pullum asinae
adligatum, in quo nemo sedit.
2 pulchre relictis Iudaeis habitaturus in affectibus gentium
templum dominus ascendit; hoc enim templum est uerum, in quo non in
littera, sed in spiritu dominus adoratur, hoc dei templum est, quod
fidei series, non lapidum structura fundauit. deseruntur ergo qui
oderant, eliguntur qui amaturi erant. et ideo ad montem uenit oliueti,
ut nouellas oleas in sublimi uirtute plantaret, quorum mater est illa
quae sursum est Hierusalem. in hoc monte est ille caelestis agricola, ut
plantati omnes in domo dei possint uiritim dicere: ego autem sicut
oliua fructifera in domo domini. et fortasse ipse mons christus est.
quis enim alius tales fructus ferret olearum non curuescentium ubertate
bacarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? ipse est per quem
ascendimus et ad quem ascendimus. ipse est ianua, ipse est uia, qui
aperitur et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus et ab emeritis
adoratur.
3 ergo in castello erat et ligatus erat pullus cum asina. non
poterat solui nisi iussu domini. soluit eum manus apostolica: talis
actus, talis uita, talis gratia. esto talis, ut tu possis ligatos
soluere.
4 nunc consideremus qui fuerint illi qui errore detecto de
paradiso eiecti in castello sint religati. et uides quemadmodum quos
mors expulerat uita reuocauit.
5
19:30 et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus, ut,
quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus
animalibus sexus uterque reuocetur. ergo illic in asina matre quasi Euam
figurauit erroris, hic autem in pullo generalitatem populi gentilis
expressit. et ideo pullus sedetur asinae. et bene: in quo nemo sedit,
quia nullus antequam christus nationum populos uocauit ad ecclesiam.
denique secundum Marcum sic habes: quem nemo adhuc sedit hominum.
adligatus autem perfidiae uinculis tenebatur, iniquo addictus domino
errore famulatus, sed dominatum sibi uindicare non poterat quem dominum
fecerat non natura, sed culpa. et ideo cum dominus dicitur, unus
agnoscitur nam et multi dii et multi domini, sed generaliter unus deus
et unus dominus. itaque si non exprimitur dominus, definitur non iam per
adiunctionem personae, sed per uniuersitatem naturae.
6 Marcus autem induxit ligatum ante ianuam, quia extra christum
quicumque est foris est in uia, qui autem in christo est foris non est.
in transitu addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non
alimenta, non stabulum. misera seruitus, cui uagum ius est; plures enim
dominos habet qui unum non habet. alieni adligant ut possideant, iste
soluit ut teneat; uehementiora enim dona nouit esse quam uincula.
7 nec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad
Cornelium, Paulus ad reliquos. et ideo non personas designauit, sed
numerum definiuit; tamen si quis est qui personas exigat, potest
aestimare de Philippo, quem spiritus misit in Gazam, quando Candacis
reginae baptizauit eunuchum et ab Azoto in Caesaream per omnes ciuitates
uerbum domini seminauit. nec illud praetereundum quod mox remittendos
adserit, quia dirigendi erant qui dominum Iesum in finibus gentium
praedicarent.
8
19:34 illi ergo directi cum soluerent pullum, numquid suis uerbis
usi sunt? minime, sed dixerunt, sicut dixerat illis Iesus, ut agnoscas
quod non suo sermone, sed dei uerbo nec proprio, sed christi nomine
fidem populis infudere gentilibus atque aduersariae potestates, quae
sibi nationum obsequia uindicabant, mandato cessere diuino.
9
19:35 vnde et apostoli propria christo uestimenta substernunt siue
quo facti gloriam euangelica praedicatione praeferrent; in scripturis
enim diuinis plerumque uestimenta uirtutes sunt, quae gentium duritiam
in aliquantulum propria quoque uirtute mollirent, ut inoffensa uecturae
felicis obsequia sedulis adfectibus exhiberent. non enim mundi dominum
forensi specie gestari dorso asinae delectauit, sed ut latente mysterio
penetralia nostrae mentis insterneret et in secretis animorum interiore
consessu mysticus uector insideret quasi quodam corpore diuinitatis
infusus, regens mentis uestigia, lasciuias carnis infrenans, ut ductu
pietatis adsuetum populi gentilis edomaret adfectum. felices illos, qui
talem internis renibus recepere uectorem, felices plane illos, quorum
ora ne multiloquio soluerentur, uerbi caelestis habena restrinxit! quae
est ista habena, fratres?
10 quis me doceat quemadmodum ora hominum aut restringat aut
soluat? monstrauit mihi habenam ille qui dixit: ut detur mihi sermo in
apertionem oris mei. sermo ergo habena est, sermo stimulus est, et ideo
durum tibi est aduersus stimulum calcitrare. docuit igitur hic nos
aperire cor, stimulum perpeti, iugum ducere. doceat et alius linguae
retinacula pati; rarior enim tacendi uirtus est quam loquendi. doceat
plane ille qui uelut mutus aduersus solum non aperuit os suum paratus in
flagella et uerbera non recusans, ut esset pia sessio deo.
11
19:36 disce a domestico dei gestare christum, quoniam prius te ille
gestauit, cum pastor errantem reduceret ouem, disce sedula mentis tuae
dorsa substernere, disce esse sub christo, ut possis esse supra mundum.
non quicumque facile uehit christum sed ille qui potest dicere:
incuruatus et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. quodsi
desideras non moueri, supra illa uestimenta sanctorum elutum fige
uestigium. caue enim ne lutulentis pedibus incedas, caue transuersariis
gressibus ne perstrata tibi propheticarum uiarum itinera derelinquas.
namque ut tutior uenturis gentibus esset incessus, propriis indumentis
usque ad dei templum qui praeibant Iesum semitam munierunt. vt tu sine
offensione gradiaris, discipuli domini amictu se proprii corporis
exuentes inter aduersa turbarum uiam tibi suo strauere martyrio. si quis
tamen ita uult accipere, non renitimur, quod pullus iste iam supra
Iudaeorum uestimenta graderetur.
12 quid autem sibi uelint ramorum fragmina, quae utique
incedentium gressus inplicare consuerunt, dubitarem profecto, nisi me in
superioribus bonus mundi totius docuisset agricola, quia iam securis ad
radices arborum posita est, quae sub aduentu domini salutaris infecunda
succidat et infructuosarum inanem gloriam gentium solo sternat fidelium
pedibus proterendam, ut renouatae mentis spiritu nationes uelut
nouellarum arborum stirpes de uetustis possint germinare caudicibus.
13 ne ergo despicias hunc asellum; nam sicut in uestitu ouium
sunt lupi rapaces, ita contra inest homo cordis absconditus sub specie
bestiali, quia sub exuuiis corporis, quod nobis est conmune cum beluis,
mens deo plena uegetatur. quod ad figuram hominum pertinere sanctus
Iohannes euidentius declarauit addendo quia acceperunt sibi medullas
palmarum; iustus enim ut palma floriet. et ideo aduentante christo
erigebantur iam supra humeros hominum uexilla iustitiae et insignia
triumphorum. quid miratur turba quod operatur mysterium? etsi nesciat
quid miretur, miratur tamen quia in illo pullo sapientia sedet, uirtus
manet, haeret iustitia.
14 ne despicias asinam quoque istam, quae quondam angelum dei
uidit, quem homo uidere non potuit. et uidit et detulit et locuta est,
ut agnosceres posterioribus sub temporibus sub aduentu magni angeli dei
gentiles illos ante asinos locuturos.
15
19:37 pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes deum ad
descensum montis occurrisse legimus, ut operatorem mysterii spiritalis
significarent sibi uenisse de caelo. turba igitur agnoscit deum, regem
appellat, prophetiam repetit: osanna filio Dauid, hoc est redemtorem
domus Dauid exspectatum quoque secundum carnem Dauid filium uenisse
declarat, et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. vere
memorabile diuinae operationis insigne, ut aduersum se testimonium
extorqueatur inuitis, cum deum negant affectibus, quem uocibus
confitentur.
16
19:40 vnde et dominicum illud: si hi tacuerint, lapides clamabunt.
neque enim mirum, si laudes domini contra naturam suam saxa respondeant,
quem scopulis duriores praedicant peremtores, aut fortasse quia
obmutescentibus Iudaeis post domini passionem uiui erant secundum Petrum
lapides clamaturi. ergo conpugnantibus licet adfectibus suis turba deum
tamen ad templum suum cum laude deducit.
17 sed deus templum suum non mercatoris uult esse diuorsorium,
sed domicilium sanctitatis nec uendibili religionis officio, sed
obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. considera
igitur quid tibi ad exemplum uiuendi dominica gesta praescribant.
18 et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo et mensas
nummulariorum euertit et cathedras uendentium columbas. generaliter
itaque supra docuit saeculares a dei templo abesse debere contractus,
specialiter autem nummularios pepulit. qui sunt nummularii nisi qui de
pecunia domini lucrum quaerunt nec bona mala que discernunt? pecunia
enim domini scriptura diuina est. nam et denarios seruis distribuit
profecturus et talenta diuisit et pro sanitate hominis uulnerati duo
aera stabulario dereliquit; duobus enim testamentis uulnera nostra
curantur. sed tu quasi bonus nummularius eloquia domini, eloquia casta,
argentum igne examinatum reconde, purgatum spiritu septiformi nec
adulteram imaginem regis, quia et satanas transfigurat se in angelum
lucis, inpia conmutatione suscipias nec inminutam principis tui figuram
Arrianae fraude perfidiae thesauro tuo misceas nec pecuniae sono aurem
temtes fidelium, ut religiosarum audientiam scripturarum tinnitus aeris
excludat uel religiosis adfectibus habendi cupiditas inseratur. non ergo
omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. denique pecuniam meam
inquit dedisses nummulariis, et ego ueniens cum usuris recepissem eam.
quodsi nummus est scripturarum, et usura est scripturarum.
19 cathedras autem uendentium columbas cur euertit secundum
litteram non intellego; neque enim nundinatores auium uindicare sibi
poterant honorati alicuius in nundinis solii dignitatem. nam quae
praerogatiua dignitatis est in columbis? admonet tamen dominici forma
baptismatis, quando descendit sanctus spiritus in columba, typo
eiectorum de templo huiusmodi mercatorum in ecclesia dei consortium eos
habere non posse, qui sancti spiritus gratiam nundinentur. gratis enim
inquit accepistis, gratis date. denique Simoni, qui sanctificandi munus
pretio in se putauit posse conferri, respondit Petrus: pecunia inquit
tua te cum sit in interitum, quoniam gratiam dei putas te pecunia
consequi posse. non est tibi pars neque sors in hac fide.
20 venditores quoque ouium et boum eos puto qui de labore alieno
uel simplicitate foedi auctionatores quasdam nundinas aucupentur aut
quia oues eiciuntur et boues, columbae iubentur auferri, populus uidetur
Iudaeus excludi; Ephraem enim sicut columba, quod eorum dominus et
successiones oderit et labores. aes effunditur, ut gratia colligatur,
mensa nummulariorum euertitur, ut domini subrogetur, ara deicitur, ut
erigantur altaria.
21 atque hoc non aliqua succinctus manu diuitiis que faciebat,
sed flagello de restibus caedebat turbas et resistere nullus audebat. et
nunc uirga utitur, nunc flagello uirga enim recta est, uirga regni tui
uirga, ut corrigat, flagello, ut suadeat. directa illic. his moralis
quasi inflexa praeceptio, qua peccatoris conscientia uelut lento uerbere
flagellatur.
alii sunt enim terrores prophetici, aliae apostolicae suasiones: in
utroque tamen unius uerbi est disciplina. et ideo flagellum de restibus
fecit, quia funes ceciderunt inquit mihi in praeclaris; etenim hereditas
mea praeclara est mihi; funes enim dicuntur, quibus agrimensores
metandorum limites partiuntur agrorum. et ideo tamquam bonus agrimensor
synagogae terminos distinguebat et ecclesiae sacrilegos de templo
iubebat exire; nouus enim uenerat feracium metator animarum, qui agrorum
genera, non spatia metaretur.
22 pulchre tamen non extentis funibus modus aliqui possessionis
includitur nec quasi definitae rei limites fidei terminantur, sed
flagello in inmensum libero fines ecclesiae porriguntur, eliminantur
Iudaei, non praescripto aliquo exilio, sed intermino, ut nusquam
synagogae locus in orbe remaneret.
23
20:9 vineam plantauit homo. plerique uarias significationes de
uineae appellatione deriuant, sed euidenter Esaias uineam domini Sabaoth
domum Israhel esse memorauit. hanc uineam quis alius nisi deus
condidit? hic est ergo qui locauit et peregre profectus est, non quia ex
loco ad locum profectus est dominus, qui ubique semper est, sed quia
praesentior est diligentibus, neglegentibus abest. multis autem
temporibus afuit, ne praepropera uideretur exactio. nam quo indulgentior
liberalitas, eo inexcusabilior peruicacia.
24 vnde bene secundum Matthaeum habes quia et saepe circumdedit,
hoc est diuinae custodiae munitione uallauit, ne facile spiritalium
pateret incursionibus bestiarum. et fodit in ea torcular. quomodo
intellegimus quid sit torcular nisi forte quia psalmi de torcularibus
inscribuntur, eo quod in his mysteria dominicae passionis modo musti
sancto feruente spiritu prophetarum redundantius aestuauerint? denique
ebrii putabantur, quibus spiritus sanctus inundabat. ergo et hic fodit
torcular, in quod uuae rationabilis fructus interior spiritali infusione
deflueret. aedificauit turrem uerticem scilicet legis adtollens atque
ita hanc uineam munitam instructam ornatam locauit Iudaeis.
25
20:10 et tempore fructuum seruulos suos misit. bene tempus fructuum
posuit, non prouentum; nullus enim fructus exstitit Iudaeorum, nullus
uineae huius prouentus, de qua dominus ait: exspectaui ut faceret uuas,
fecit autem spinas. itaque non laetitiae uino, non spiritali musto, sed
cruento prophetarum sanguine torcularia redundarunt. denique Hieremias
in lacum missus est; haec enim erant iam torcularia Iudaeorum non uino
repleta, sed borbore. et licet generaliter prophetae uideantur exprimi,
dat tamen lectio ut illum qui lapidatus est Nabutham esse credamus,
cuius etsi nullum acceperimus propheticum uerbum, accepimus tamen
propheticum factum, quia multos pro hac uinea futuros martyres proprio
sanguine prophetauit. quis autem est ille qui in capite uulneratur?
nimirum Esaias, cuius facilius conpaginem corporis serra diuisit, quam
fidem inclinauit constantiam ue detriuit aut uigorem mentis exsecuit.
26
20:11-14 eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, quos
Iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere,
dimiserunt, nouissime etiam filium unigenitum mitteret, quem perfidi
quasi heredem remouere cupientes occiderunt crucifigendo, eiecerunt
negando.
27 breuiter itaque quam magna, quam multa! primum quia naturalis
est bonitas, quae plerumque credit indignis, deinde quia postremum
malorum remedium christus aduenit, tum quoniam qui heredem negat, de
auctore desperat. heres autem christus idem que testator; heres, quia
morti propriae superuiuit et testamentorum quae ipse condidit tamquam
hereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.
28 pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia.
venturum autem dominum dicit uineae, quod in filio adsit etiam paterna
maiestas uel quod ultimis temporibus praesentior humanis adspiret
adfectibus. ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad
alios colonos uinea transferatur. qui igitur sint coloni, quae uinea
consideremus.
29 vinea typus noster est, quod populus dei uitis aeternae radice
fundatus supereminet terris ac solum uile praetexens nunc gemmanti
flore pubescit, nunc circumfusa uiriditate uestitur, nunc mite iugum
suscipit, cum maturioribus bracchiis quasi sarmentis fecundae uitis
adoleuerit.
agricola quippe omnipotens pater, uitis est christus, at uero nos
palmites, qui nisi fructum feramus in christo, cultoris aeterni falce
succidimur. recte igitur uinea christi populus nominatur, uel quod
crucis in fronte praetexatur indicium uel quod fructus eius postrema
anni legatur aetate uel quod omnibus ut ordinibus uinearum ita
pauperibus atque diuitibus, humilibus ac potentibus, seruis ac dominis
in ecclesia dei aequa dimensio, nulla discretio sit. vt uitis maritatur
arboribus, ita corpus animae, anima quoque corpori coniugatur. vt uinea
dum iugatur erigitur, ut recisa non minuitur sed augetur, ita sancta
plebs dum ligatur exuitur, dum humiliatur adtollitur, dum reciditur
coronatur. quin etiam ut tener surculus ueteri abscisus ex arbore in
alterius fetu radicis inseritur, ita populus hic sanctus surculi ueteris
cicatricibus enodatis in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis
fotus inolescit spiritus que sanctus sicut in altas demissus terrarum
scrobes ita in hoc carcereum corpus infusus aquae salutaris inriguo
diluit quidquid est faetidum membrorum que nostrorum habitus in
caelestem erigit disciplinam.
30 hanc uineam diligens agricola fodere iugare tondere consueuit
eruderatis que terrenae molis aggeribus operta corporis nostri nunc sole
torrere, nunc imbre perfundere, stirpare agrum solitus, ne sentibus
gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum uerborum que infructuosa
iactantia uirtutibus obumbrando maturitatem indolis naturalis inpediat.
sed absit ut huic uineae quicquam timeamus aduersi, quam peruigil custos
domini salutaris aduersus omnes nequitiae saecularis inlecebras muro
uitae uallauit aeternae. extendit palmites eius usque ad mare; domini
est enim terra. vbique deus pater colitur, ubique christus dominus
adoratur.
31 haec est nostra uindemia. laeti igitur atque securi pars
gremium suum mitium funiculis oneret uuarum, alii caelestia munera ore
libemus, plerique bonarum gressibus uoluntatum diuini fructum muneris
exprimentes uestigia coturnis nuda direptis musto fluente tinguamus;
locus enim, in quo stamus terra sancta est et ideo calciamenta soluenda
sunt, ut spiritale uestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens
corporeis nexus uinculis exuatur; decet enim totius orbis hic esse
uindemiam, ubi totius orbis est uinea.
32 en tempus acceptabile, quo non hiemalibus perfidiae caligantis
pruinis annus riget nec altis niuibus informis crusta blasfemiae gelu
durante concrescit, sed procellis sacrilegii liberata nouos fructus
terra iam parturit, ueteres parit; dissensionum quippe omnium procella
deferbuit, cuncti saecularis cupiditatis ardores aestus que omnis,
quibus italiae populus per Iudaeicae olim, Arrianae proxime scaeuitatis
incendia coquebatur, sereno iam spiramine temperatur. sedata tempestas
est, concordia nauigat, fides spirat, certatim nautae repetunt fidei
quos reliquere portus et dulcia patriis oscula litoribus affigunt
liberatos se periculis, absolutos erroribus gratulantes.
33 salue, uinea tanto digna custode: te non unius Nabuthae
sanguis, sed innumerabilium prophetarum et quod est amplius pretiosus
cruor domini consecrauit. ille licet non regalibus minis territus
constantiam metu presserit, non praemiis uberrimis prouocatus religiosum
uendiderit adfectum, sed studio regis obsistens, ne in hortulis suis
maluarum holus succisa uite sereretur, quando aliud facere nequibat,
parata uitibus incendia proprio cruore restrinxerit, temporalem tamen
uineam defendebat: te uero in perpetuum multorum nobis martyrum
plantauit interitus, te crux apostolorum aemula dominicae passionis
usque in orbis totius terminos propagauit.
34
20:24 cuius habet imaginem et inscriptionem? docet hoc loco dominus
circumspectos nos in respondendo aduersus haereticos uel Iudaeos esse
debere. alibi dixit: estote astuti sicut serpentes. quem locum plerique
accipiunt, ut quia serpente suspenso christi crux adnuntiata est, quo
serpentinum nequitiae spiritalis uirus aboleret, uideatur astutus ita
esse debere sicut christus, simplex sicut spiritus. en tibi serpentem
illum, qui caput semper custodiat, letale uulnus excludat. interrogatus a
Iudaeis utrum de caelo accepisset potestatem respondit: baptismum
Iohannis unde est, de caelo an ex hominibus? vt dum illud de caelo esse
negare non auderent, ipsi se amentiae confutarent, qui eius auctorem
negarent esse de caelo. postulatus didragma quaerit de imagine; alia
enim imago dei, alia imago mundi. vnde et ille nos admonet: sicut
portauimus imaginem terreni illius, portemus et imaginem huius
caelestis.
35 imaginem Caesaris non habet christus, quia imago est dei.
imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: reliquimus omnia et
secuti sumus te. imago Caesaris non repperitur in Iacobo uel Iohanne,
quia filii tonitrui, sed repperitur in mari, ubi dracones illi contritis
capitibus super aquam et ipse draco maior conminutus caput datur in
escam populis Aethiopum. si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit
censum? non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. et tu si
uis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt. sed habes
diuitias: obnoxius Caesari es.
si uis nihil regi debere terreno, relinque omnia tua et sequere
christum.
36
20:25 et bene prius quae Caesaris sunt reddenda decernit; neque enim
potest esse quis domini, nisi prius renuntiauerit mundo. sed omnes
renuntiamus uerbis, non renuntiamus adfectu; nam cum sacramenta
suscipimus, renuntiamus. quam grauia uincula promittere deo et non
soluere! melius est inquit non uouere te quam uouere et non reddere.
maior est contractus fidei quam pecuniae. redde promissum, dum in hoc
corpore es, priusquam ueniat exactor et mittat te in carcerem. amen dico
tibi, non exies inde, donec soluas nouissimum quadrantem.
37
20:28 si frater alicuius mortuus fuerit. sadducaei, hoc est
detestabilior portio Iudaeorum, hoc dominum loco temtant. quorum aperte
stultitia reprehenditur, mystice autem sententia retorquetur, quale de
suo dederunt castitatis exemplum, dum secundum litteram nubere cogitur
et inuita, ut defuncti semen excitet frater. ergo littera occidit quasi
lena uitiorum, spiritus autem magister est castitatis.
38 itaque uideamus ne haec mulier synagoga sit, quae septem uiros
habuit, sicut Samaritanae dicitur: quinque enim uiros habuisti, quia
Samaritana quinque tantum libros Moysi, synagoga septem sequitur
principaliter et de nullo propter perfidiam suam hereditariae
posteritatis semen accepit. et ideo partem cum uiris suis in
resurrectione habere non poterit, quia spiritale praeceptum secundum
sensum carnis inuertit; non enim frater carnalis aliqui denuntiatus est,
qui semen fratris suscitaret defuncti, sed frater ille qui de mortuo
populo Iudaeorum sapientiam sibi diuini cultus adscisceret in uxorem
atque ex ea semen in apostolis excitaret, qui quasi defunctorum
reliquiae Iudaeorum informes adhuc in synagogae utero derelicti secundum
electionem gratiae reseruari noui seminis admixtione meruerunt.
39 synagoga autem frequenter stolam accipit, quod est insigne
coniugii, quasi auctor fidelium, repudiata quoque frequenter inducitur,
quia mater est perfidorum. cui lex occidit corporalis, ut spiritalis
resurgeret. ergo sancta plebs dei, si septem libros legis quadam
coniugii caritate dilexerit et quasi maritalibus obsecundarit inperiis,
habebit in resurrectione caeleste consortium non corporeae conluuionis
pudore confusa, sed diuinae gratiae ditata muneribus.
Liber 10
1
20:42 dixit dominus domino meo. consummaturus praecepta dominus
etiam praeuiam passioni fidem ac misericordiam testamenti sui fine
concludit, fidem in eo ut christum et dominum deum nostrum et ad
dexteram dei sedere credamus, non quod corporaliter sedeat qui ubique
est. denique ipse in patre, quia in substantia dei, quia una uirtus, una
maiestas. ipse ergo in patre et in ipso pater, quia uerbum in deo, deus
in uerbo; ipse in patre, ipse ad dexteram patris, quia patri consors,
nulli secundus; ipse missus a patre, quia descendit de caelo paternum
inpleturus arbitrium. tolle hinc perfidiae quaestiones, et plena religio
est. nec praefertur, quia ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur, quia
mittitur. gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est
diuinitatis.
2
20:44 illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui christum
Dauid filium dicunt, et quomodo caecus ille Dauid filium confitendo
meruit sanitatem? quomodo pueri dicentes osanna filio Dauid praecelsae
praedicationis deo gloriam deferebant? sed non reprehenduntur hoc loco,
quia Dauid filium confitentur, sed quia non credunt filium dei. non enim
alterum, sed alterutrum in fide uera est; nam etsi in principio
iudicauimus nihil scire nisi christum Iesum et hunc crucifixum, nunc
tamen utpote iudicio proximi crucifixum iam non nouimus christum, sed
uenientem in nubibus opperimur. incredulus uulnera aspicit, fidelis
obuiam christo in aera raptus occurrit.
3 ergo et deum christum et hominem esse credamus, unum in utroque,
non alterum, cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem
potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter
operatur. nam et filius subicit inimicos patri, qui patrem clarificat
super terram et dedit pater filio nomen, quod est super omne nomen.
sed et filius patri dicit: nomen tuum manifestaui hominibus, quod
dedisti mihi. dando autem nomen quod est super omne nomen non plus dedit
quam habuit, sed totum quod habuit dedit. dedit autem hoc nomen, ut
omnis lingua confiteatur deo, quoniam dominus Iesus in gloria dei
patris.
4
20:42 vide ergo singula. pater subicit filio, filius subicit patri;
pater suscitat filium, filius ipse se suscitat. vnde ait: soluite hoc
templum et in triduo illud resuscitabo. et pater dominus et filius
dominus dixit dominus domino meo sed non duo domini, sed unus dominus,
quia et pater deus et filius deus, sed unus deus, quia pater in filio et
filius in patre. Vnus deus, quia una deitas sedes tua, deus in saeculum
saeculi, uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam et odisti
iniquitatem; propterea unxit te deus, deus tuus sed unus deus, in quo
et noui et ueteris testamenti doctrina concordat. nam et in ueteri
testamento scriptum est: diliges dominum deum tuum et dominum deum tuum
adorabis et ipsi soli seruies; in nouo: unus deus et pater omnium. sic
et pater dominus et filius dominus, sed unus dominus. denique scriptum
est: nolite duobus dominis seruire. hoc in nouo, in ueteri autem
scriptum est: audi, Israhel, dominus deus tuus dominus unus est. vnde
admirabiliter apostolus, ne duos deos diceret, duos dominos nominaret
aut derogaret uel filio uel patri, unus inquit deus pater, ex quo omnia,
et unus dominus Iesus, per quem omnia. nam qui deus et dominus et qui
dominus deus. denique scriptum est: scitote quia dominus ipse est deus
noster.
5 omnia ergo quae pater habet et filius habet. deus pater
secundum generationis rationem, deus filius secundum imaginis unitatem.
dominus filius, quia omnia sibi, cum potestate posset, ratione subiecit,
dominus pater, quia radix filii est. sic nobis pater in filio
personarum definitione distinguitur, potestatis unitate conectitur.
itaque alter in altero et unum in alterutro. nam et patris gloria est,
si non degenerauit in filio, et filii gratia, si pater uidetur in
christo. ergo non degener, in quo unitatis summa maiestas, non alienus,
in quo proprietas generationis expressio ueritatis est.
6
21:6 non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
sequebatur de uidua locus, quam quoniam iam in libro quem de uiduis
scripsimus praedicauimus, nunc sequestramus. verum autem dictum est
iuxta proposita de templo, quod Salomon condidit, id que primum ab hoste
iudicii esse tempore subuertendum; nihil est enim opere et manu factum
quod non aut uetustas conficiat aut uis subruat aut ignis exurat. tamen
est et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus et ornatum
donis, cuius euersionem dominus significare uideatur, synagogam scilicet
Iudaeorum, cuius structura uetus ecclesia surgente dissoluitur. est
etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur et maxime, si
quis falso christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.
7 potest etiam ea esse expositio, quae mihi plus prosit. quid
enim mihi prodest diem scire iudicii? quid mihi prodest tantorum conscio
peccatorum, si dominus ueniat, nisi ueniat in meum animum, redeat in
meam mentem, nisi uiuat in me christus in me christus loquatur?
ergo mihi debet christus uenire, mihi debet aduentus eius fieri. fit
autem domini secundus aduentus in defectione mundi, quando possumus
dicere: mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo.
8 sed hunc uirum talis mundi defectus si in superioribus domus
inueniat, ut conuersatio huius in caelis sit, tunc destruetur templum
corporale atque uisibile, lex corporalis, pascha corporale et pascha
uisibile, azyma corporalia et azyma uisibilia, audeo dicere, christus
temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet, quia in eo cui mundus
deficit christus aeternus est. huic spiritale templum, lex spiritalis,
pascha etiam spiritale, quoniam semel christus occiditur; hic epulatur
azyma non ex fruge terrena, sed ex fruge iustitiae. fit ergo huic
praesentia sapientiae, praesentia uirtutis atque iustitiae, praesentia
redemtionis; christus enim semel quidem pro peccatis populi mortuus est,
sed cotidie peccata populi redemturus.
9 cum autem audieritis proelia et opiniones proeliorum.
interrogatus dominus quando templi futura destructio et quod signum
esset aduentus, de signis docet, de tempore non putat intimandum. sed
Matthaeus interrogationem tertiam addidit, ut et templi tempora
destruendi et signum aduentus et consummatio saeculi a discipulis
quaereretur, Lucas satis putauit de consummatione saeculi cognitum, si
de aduentu domini disceretur.
10 verborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus,
quos mundi finis inuenit. quanta enim proelia et quas opiniones
accepimus proeliorum! chuni in Halanos, Halani in Gothos, Gothi in
Taifalos et Sarmatas insurrexerunt, nos quoque in Illyrico exules
patriae Gothorum exilia fecerunt et nondum est finis. quae omnium fames,
lues pariter boum atque hominum ceteri que pecoris, ut etiam, qui
bellum non pertulimus, debellatis tamen pares nos fecerit pestilentia!
ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines
mundi. aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia,
aegritudo mundi est persecutio.
11 sunt autem et alia bella, quae uir sustinet Christianus,
diuersarum quoque proelia cupiditatum studiorum que conflictus multo que
grauiores domestici hostes quam extranei. nunc auaritia stimulat, nunc
accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc
ambitio mouet, nunc terrere temtant spiritalia nequitiae, quae sunt in
caelestibus. itaque quasi quibusdam urgetur proeliis et quibusdam terrae
motibus quatitur mobilis animi nutantis adfectus.
12 sed fortior dicit: si consistant aduersus me castra, non
timebit cor meum; si exsurgat in me proelium, in hoc ego sperabo. stat
in acie ferens hosti obuium pectus; etiamsi quis Golias exsurgat inmitis
atque praecelsus, timentibus tamen ceteris exsurgit humilis quasi Dauid
regis abiciens arma terreni, sumens fidei tela leuiora et triplici
sparto iaculum purae confessionis intorquens persecutoris uulnerat
inpudentiam, contemtor minarum, neglegens potestatum, etiam idoneus in
quo christus loquatur. alibi christus, alibi pater, alibi spiritus
loquitur patris. non discordant ista, sed congruunt. quod unus loquitur
tres loquuntur, quia uox una est trinitatis. huic uictori, qui suo
Golian gladio peremerit, dum mortem pro christo excipit, fugatis
allophylis occurrunt iuuenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes:
percussit Saul in milibus, Dauid in decem milibus. quod indicio est
uictores saeculi principibus anteferri. denique mortuis regibus in
perpetuum martyres regnum caelestis gratiae honore succedunt et illi
fiunt supplices, hi patroni.
13 est et alius Goliae gladius, aliud diaboli telum, sermo
scilicet haereticorum, quem uir psallere sciens adripit, ut aduersarium
uincat, audiens hic bella, non patiens nec alicuius uento doctrinae
mobilis inquietus, nesciens famem uerbi et scripturae caelestis ubertate
satiatus, qui uanis haereticum uocibus personantem lacessere non
reformidet. tunc qui est infirmus exspectet, ne praeiudicium ceteris
faciat congressu inpari. veniat Dauid, cui christus os aperiat ad
eloquenda mysteria, ueniat ille Nazaraeus, cuius capillus non cadat, uel
nihil habens superfluum quod cadere possit uel nihil de superioribus
uirtutibus amissurus, integer sobrietate, fortis in pace, qui sensus
omnes usque in finem et uerba custodiat. praedicetur euangelium, ut
saeculum destruatur.
14 sicut enim praecessit in orbem terrae euangelii praedicatio,
cui iam et Gothi et Armenii crediderunt, et ideo mundi finem uidemus,
ita et a uiro spiritali euangelium praedicatur, quando omnes sapientiae
processus et omnes uirtutes exsequitur psallenti mente et spiritu,
nouissimam destruens mortem. tunc enim finis, cum tradiderit in eo
christus regnum deo et patri et fuerit iste subiectus ei qui sibi
subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. et praedicabitur
euangelium per omnes ciuitates, id est ciuitates Iudaeae; notus enim in
Iudaea deus.
tunc enim ciuitates aedificantur Iudaeae, quando uirtutum fundamenta
ponuntur.
15
21:20 cum uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem. vere
Hierusalem ab exercitu obsessa est et expugnata Romano; unde et Iudaei
putauerunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci
in templum iecerint inludentes Romani Iudaeicae ritum obseruantiae. quod
ego nec furens dixerim. abominatio enim desolationis exsecrabilis
aduentus antichristi est, eo quod sacrilegiis infaustis mentium
interiora contaminet sedens iuxta historiam in templo, ut sibi diuinae
uindicet solium potestatis. iuxta interpretationem autem spiritalem
pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum uestigium
perfidiae suae confirmare desideret, ex scripturis disputans esse se
christum.
16 tunc adpropinquabit desolatio, quoniam a uera religione
plerique lapsi errore desciscent. tunc erit domini dies, quod etiam
apostolus euidenter exposuit dicens obseruandum esse nobis, quasi instet
dies domini, ne quis nos seducat ullo modo, quoniam nisi uenerit
discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis,
qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur deus aut quod
colitur ita ut in templo dei sedeat, ostendens se tamquam sit deus et
reliqua.
17 ergo sedebit in templo, et in templo interiore Iudaeorum, qui
christum negabunt, in templo non inuiolabili, sed corruptelae obnoxio,
quod aut perfidiae inuoluat ruina aut iracundiae uis subruat aut
cupiditatum ignis exurat. et bene tunc ueniet dies domini et
breuiabuntur dies propter electos, quoniam sicut primus aduentus domini
propter redimenda peccata ita et secundus propter reprimenda delicta, ne
plures perfidiae errore labantur.
18 tunc pseudoprophetae, tunc fames. repete mihi Heliae tempora,
et inuenies tunc prophetas confusionis, tunc zezabel, tunc famem, tunc
ariditatem terrae. qua ratione? quia abundauerat iniquitas, refrixerat
caritas. denique iustus in deserto, iniquus in regno.
19 est et alius antichristus auctor huius, diabolus scilicet, qui
meam Hierusalem, meam animam, certe animam dei, animam pacificam
obsidere nitatur suae legionis exercitu. non est enim conluctatio nobis
aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates,
aduersus mundi huius rectores, tenebrarum harum. tunc est discessio, cum
anima a se ipsa desciscit et rursus, cum dominum cogitat, tremit atque
turbatur. tunc cum iste antichristus tenet, donec de medio fiat,
iustitia exulat, iniquitas regnat, tunc fides rara, ut ipse quasi
addubitans dominus dixit: tunc ueniens filius hominis numquid inueniet
fidem super terram? vel in nostra utique terra uel in orbe terrarum. sic
et alibi: dominus respexit super filios hominum si est intellegens aut
requirens deum, non quia dubitet deus, sed quia ita rara erat in
hominibus fides, ut secundum opinionem hominum uideretur esse
dubitandum.
20 ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio
abominationis est secundum Danihel prophetam, cum autem unicuique
laboranti christi praesentia spiritalis inluxerit, tollitur iniquus e
medio, et incipit regnare iustitia, quae omnem fidelium mentibus euacuat
principatum.
21 est etiam tertius antichristus aut Arrius aut Sabellius, immo
omnes sunt antichristi qui praua nos interpretatione seducunt. et ideo
qui legit intellegat; qui intellegit non seducitur, ut credat falsa pro
ueris, more utique Iudaeorum, qui uerum christum negarunt, unde
consequens erit ut credant uerum esse qui falsus est. sic et Arriani
quod negant christo antichristo non negabunt.
22
21:23 vae illis quae in utero habent et ubera dant in illis diebus!
ergo conceptio criminosa est? atqui liberi praemia nuptiarum sunt. et
quomodo Sarram dominus benedixit, et peperit? quomodo Anna orauit et
genuit? quomodo Rachel filios benedicta suscepit? numquid errauerunt
prophetae, quoniam dominus errare non potuit? sed in prophetis quoque
dominus est locutus, et ideo nec illi errare potuerunt. qui igitur
quadrare poterit discordia litterarum?
23 sed quia ibi bellum est, conuertamur ad spiritum pacis; pax
enim dixit: mulier cum parturit, tristitiam habet, quia uenit hora eius;
cum autem pepererit, iam non meminit tristitiae et subiecit: et uos
modo quidem tristitiam habetis, iterum autem uidebo uos et gaudebit cor
uestrum, ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum quasi
adhuc incerta metuentium.
sed et hic in superioribus dixit: edebant et bibebant, nubebant et
uxores ducebant, ligantes scilicet se in hanc uitam et sollicitudinibus
saecularibus uincientes. hae sunt utique praegnantes, quibus uae
dicitur, quae aruinam suae carnis extendant et quibus intimorum gressus
pigrescat animorum, effetae uirtutum fetae que uitiorum.
24 sed nec illae praegnantes condemnationis exortes sunt, quae in
bonorum actuum molimine constitutae necdum aliquos suscepti operis
dedere processus. sunt enim et quae de dei timore concipiunt, quae
dicunt: de timore tuo concepimus et parturiuimus. sed non omnes pariunt,
non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: peperimus spiritum
salutis in terra, non omnes Mariae, quae de spiritu sancto christum
concipiant, uerbum pariant. sunt enim quae abortiuum excludant uerbum,
antequam pariant, sunt quae in utero christum habeant, sed nondum
formauerint, quibus dicitur: filioli mei, quos iterum parturio, donec
formetur christus in uobis. ergo qui adhuc in utero sunt parturiuntur
quasi inperfecti; iam illi perfectiores, quibus dicitur: ego uos per
euangelium genui.
25 multi patres per euangelium et multae matres, quae christum
pariunt. quis mihi igitur christi monstret parentes? ipse monstrauit
dicens: quae mihi est mater aut qui fratres? qui fecerit uoluntatem
patris mei, qui in caelis est, ipse mihi et frater et soror et mater
est. fac uoluntatem patris, ut christi mater sis. multae conceperunt
christum et non generauerunt. ergo quae parit iustitiam christum parit,
quae parit sapientiam christum parit, quae parturit uerbum christum
parturit.
26 est etiam quae parturiuit iniustitiam et peperit iniquitatem.
istis uae praegnantibus, quae corpore graues ad euadendum periculum
pigriores sunt; istis uae, quibus futuri partus, quo corpus omne
concutitur, dolor integer his futuri signa iudicii initia sunt dolorum.
27 docuit etiam Moyses esse praegnantem, quam si duo
conculcauerint litigantes, abortum cito incidat. et ideo bona femina
litem fugiat, sequatur pacem, ut partum possit absoluere, nec nouem
mensuum tempus exspectet: uerbi partus non in temporis, sed diligentiae
plenitudine est. consummatus autem in breui iustus inpleuit tempora
multa. at contra cito anima inperfecta calcatur et uerbum quod concepit
amittit. sed uae illi qui scandalizauerit unum de pusillis istis, uae ei
qui praegnantem calcauerit! nam si informe adhuc pignus excluserit,
pecuniae iactura est; si uero formatum, reddet animam pro anima, oculum
pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu.
28 sed cur oculum aut manum, cum abortiuus et manum habeat et
oculum habeat, qui iam formatus excussus est? vnde apparet pro eo modo
quo nocuit unumquemque damnandum. si enim catecumenum quis uel
haereticus uel schismaticus tamquam de utero uel animae uel ecclesiae
parturientis excusserit, leuius punitur; si fidelem, grauius. et ideo
cauendum ne cum talibus litigando ecclesiam calces; stultas enim et sine
disciplina quaestiones deuita sciens quia generant lites, quibus
ecclesia quasi parturiens totius corporis conculcatione uexatur.
29 ergo cito reple uentrem tuum, ut citius possis partum edere.
audi quomodo repleas et quibus repleas: ex fructibus inquit oris sui uir
inpleuit uentrem suum, fructibus autem labiorum suorum satiabitur.
30 de nutrientibus quoque docuit me Salomonis illud sublime
iudicium et illa duarum contentio feminarum, quod etiamsi iam partus
dolore sint absolutae, adhuc tamen confirmandorum pignorum metu nutent,
quia per temulentiam nutrientis somnus obrepat, paruulum mater opprimat,
neget suum, quaerat alienum. sed et illa quae filium non peremit
periclitatur suo, quia iudicii haeret incerto.
31 ergo et nos, ne quasi inperfectorum parentes operum aut
iudicii dies aut mortis inueniat, paruulos nostros ablactare properemus.
ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius, et ideo epulum magnum
exhibuit Abraham, quando ablactauit filium.
ablactatus Dauid retributionem animae suae sperat; non enim Corinthius
in primordio fidei escae adhuc inualidus fortiori lacte potatur, sed iam
pane solido firmatus in plenitudinem perfectae aetatis adoleuerat. ergo
non sat est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi.
32 itaque et tibi tamquam Mariae uerbum dei crescat, sapientia et
aetate proficiat. quod ita fit, si omnia dicta iustitiae in corde
custodias nec senectutis tempus exspectes, sed in prima aetate
desponsata uiro iusto sapientiam sine corruptela corporis tui cito
concipias, cito parias, cito nutrias. vide mihi Paulum hesterno
persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem.
33 orate ne fiat fuga uestra hieme uel sabbato. cum iudicii die
uenturus sit dominus, ante quem ignis ardebit, ignis autem uis aut
semper eadem aut citius adurat aestate, quomodo orandum dicit ne fuga
nostra hieme fiat nisi forte quia is qui in montes fugit frigus et
glaciem, procellas et grandinem delictorum timere non debet sed optare
aestiuae lucis serenitatem ne lubrico corporis uestigia infirma
labantur?
34 vnde et illa iam secura processu, iam firmis radicibus nixa
laetatur dicens: hiems abiit, tempus secandi aduenit; hieme etenim
arbores uentus suo honore dispoliat et asperitas frigoris teneras
frondes in speciem mortis interficit; uere autem resurgunt semina et
tamquam noua aestas naturae uiridantis adolescit. vere pascha est,
quando seruatus sum; aestate est pentecoste, quando resurrectionis
gloriam celebramus ad instar futuri.
35 orandum etiam ne sabbato te, hoc est ab operibus otiantem
ueniens dominus deprehendat. et ideo iuxta legem operare diem in diem et
esto spiritu feruenti et labore peruigili. nec otiosum illud quia
scriptum est: sabbato humiliabis animam tuam, et quia septuaginta annis
populus in captiuitate durauit, tunc uiolata religio, obtrita libertas,
pudicitia uulnerata. ergo tunc tibi emigrandum ex hac uita, quando
uirtutes uigent, uitia captiua sunt, non quando captiua est anima, uigor
eius et uirtus uacat, corporis peccata dominantur.
36
21:25 et erunt signa in sole et luna et stellis. et prophetiae uera
series et integra causa mysterii quod et captiui Iudaei secundo in
Babyloniam Assyriam que ducentur, captiui in toto erunt orbe, qui
negauerunt christum, et Hierusalem quae uidetur ab hostili exercitu
calcabitur cadentibus Iudaeis in ore gladii et Iudaea omnis a nationibus
credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis
acutus, et fient signa diuersa in sole et luna et stellis.
37 quae signa secundum Matthaeum euidentius exprimuntur. tunc
inquit sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent.
plurimis enim a religione deficientibus clara fides obscurabitur nube
perfidiae, quia mihi sol ille caelestis mea fide uel minuitur uel
augetur. quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro
captu uidentis aut pallidior sol uidetur aut clarior, ita pro deuotione
credentis unicuique spiritale lumen infunditur. et quemadmodum menstruis
cursibus luna uel terrae oppositu, cum fuerit e regione solis,
uanescit, sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti uitia carnis
obsistunt, fulgorem diuini luminis de christi radiis non potest mutuari.
namque in persecutionibus lucem dei solus plerumque amor uitae huius
excludit.
38 cadent stellae, illi utique resurrectionis gloria iam
micantes, illi uiri sicut luminaria in saeculo uerbum uitae continentes,
illi uiri, de quibus Abrahae dictum est quia sicut caelum fulgeret et
stellae, sic et semen eius. excident ergo hominibus patriarchae,
excident prophetae, si persecutionis acerbitas conualescat. quae oportet
fieri, donec ecclesiae in omnibus uirtutum, in singulis plenitudo
cumuletur; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. ergo uarii
animorum aestus ita graues erunt, ut delictorum multitudine male
consciis futuri iudicii metu sacri in nobis ros fontis arescat; aret
enim perfidia, fides rorat.
39
21:26ff. nam uirtutes in caelo conmouebuntur, et tunc uidebunt
filium hominis uenientem in nubibus. fortasse quemadmodum domini
exspectatur aduentus, ut eius praesentia in toto fiat uel hominis orbe
uel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperis
christum, sic etiam uirtutes caelorum aduentu domini salutaris ac
reditu est enim uirtutum dominus augmentum gratiae consequantur necesse
est et plenitudine diuinitatis propius se infundente moueantur.
40 sunt etiam uirtutes caelorum, quae enarrant gloriam dei, et
quae pleniore christi infusione moueantur, uirtutes spiritales, quae
uident christum. docuit nos Dauid quemadmodum hae moueantur uirtutes
dicens: accedite ad me et inluminamini. docuit etiam Paulus quemadmodum
christum uideas;
41 cum enim conuersus fueris ad dominum, aufertur uelamen, et
uides christum.
vides illum in nubibus. non equidem puto quod in caligine tenebrosa et
horrore pluuiali christus adueniat nubes enim uidentur, caelum utique
caliganti horrore subtexunt, et quomodo in sole tabernaculum posuit
suum, si pluuialis erit eius aduentus?
42 sed sunt nubes quae quia sic oportet caelestis obtexunt
mysterii claritatem, sunt nubes quae rore gratiae spiritalis umescant.
aspice nubem in ueteri testamento: in columna inquit nubis loquebatur ad
eos. per Moysen utique loquebatur, per Iesum naue, qui solem statuit,
ut plenioris acciperet luminis claritatem. ergo Moyses et Iesus naue
nubes sunt. aspice quia uiri sancti nubes sunt, qui sicut nubes uolant
et quasi columbae cum pullis. super me nubes sunt Esaias, Ezechihel, qui
mihi per cherubin et seraphin sanctitatem diuinae trinitatis ostendunt,
nubes sunt omnes. in his nubibus uenit christus, uenit in nube in
canticis canticorum serena nube et sponsi refulgens laetitia, uenit et
in nube Leui incarnatus ex uirgine; uidit enim propheta sicut nubem
uenire ab oriente. et bene leuem nubem dixit, quam terrena uitia non
grauarent. vide nubem, in quam sanctus spiritus superuenit et uirtus
altissimi obumbrauit.
43 cum ergo apparuerit christus in nubibus, concident se tribus
terrae; est enim quidam ordo criminum et series peccatorum, quae christi
dirimatur aduentu.
44
21:29ff. videte ficulneam et omnes arbores. cum producunt ex se
fructum, scitis quia prope est aestas. diuerso quidem modo in unum tamen
concurrere uidetur euangelistarum sententia. Matthaeus enim de sola
dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit, hic de arboribus omnibus.
verum siue cum fructus in omnibus uirescit arboribus et ficulnea fecunda
iam floret, ut omnis lingua confiteatur deo confitente etiam populo
Iudaeorum, sperare domini debemus aduentum, quo tamquam temporibus
aestiuis resurrectionis fructus metentur, siue cum leuem fragilem que
iactantiam homo iniquitatis tamquam folia synagogae ramus induerit,
conicere debemus adpropinquare iudicium; nam remunerari fidem dominus et
delinquendi finem adferre festinat.
45 duplicem igitur habet figuram hic ficulnea, uel cum dura
mitescunt uel cum peccata luxuriant. nam per fidem credentium quae
arebant ante florebunt et per gratiam delictorum peccatores
gloriabuntur. ibi fructus est fidei, hic perfidiae lasciuia. fructum
mihi ficulneae agricolae euangelici cultura promittit. desperare non
debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis ueste
texerunt, ut conscientiam uelarent; ergo folia suspecta sine fructu.
tales uestes paradisi exules habent.
46
22:10 ecce introeuntibus uobis in ciuitatem occurret uobis homo
amphoram aquae portans. bonum est considerare ubi dominus pascha faciat.
secundum Matthaeum habes: ite in ciuitatem ad quendam. primum
maiestatem diuinitatis aduerte. cum discipulis loquitur et iam nouit
quid alibi sit futurum. deinde dignationem eius intuere, quia non
persona diuitis aut potentis eligitur, sed pauper ambitur et angustum
hospitium pauperis amplis nobilium aedibus antefertur. ite inquit ad
quendam.
sciebas, domine, nomen eius, cuius sciebas ministerium, sciebas
ministerium, cuius sciebas occursum, sed ideo sine nomine designatur, ut
ignobilis aestimetur. nihil hic conpositum, ubi non exprimitur persona,
sed causa. secundum Marcum autem lagunam aquae portans.
47
22:11ff. hic ergo apostolis mandatur sequendus. et quomodo pater
familias? vt agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. quomodo
in superioribus habens stratum? vt magnum meritum eius aduertas, in quo
dominus cum discipulis sublimium uirtutum eius delectatione
requiesceret. vtinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare,
contingat lagunam aquae portare, quam portat pater familias habens in
superioribus stratum magnum. quid est enim amphora nisi mensura
perfectior non mediocrem mensuram habens? dominus mensuram inquit bonam
conmotam super effluentem dabunt uobis.
48 nam de aqua quid loquar? supra aquam ante ipsos mundi natales
sanctus, ut legitis, spiritus ferebatur. o aqua, quae humano aspersum
sanguine, ut praesentium lauacrorum figura praecederet, orbem terrarum
lauisti! o aqua, quae sacramentum christi esse meruisti, quae lauas
omnia nec lauaris! tu incipis prima, tu conples perfecta mysteria. a te
principium, in te finis, uel potius tu facis ut finem nesciamus. per te
faetor tabidae carnis aboletur et pereuntia situ uiscera asperso sale in
multam seruantur aetatem. per te arentibus aestu corporibus dulcis ad
gratiam, salutaris ad uitam, suauis ad uoluptatem potus infunditur, tu
nomen prophetis et apostolis, tu nomen saluatori dedisti illi nubes
caeli, illi sal mundi, ille fons uitae est, quae montibus pressa non
clauderis, quae scopulis inlisa non frangeris, quae terris infusa non
deficis, sed intimis scaturriens uenis aut spiritum inclusa uitalem
inhalas aut sucum diffusa fertilem praestas aut rigatum superfusa
adcommodum subministras, ne siccatis exanimata uitalibus sollemnes neget
terra prouentus. omnium elementorum substantia, caelum aer mare terra
te reddunt. te prophetico percussa tactu, ut sitientium rigares corda
populorum, euomuit petra, te, cum de latere saluatoris erumperes,
percussores uiderunt et crediderunt, et ideo regenerationis nostrae de
tribus una es testibus; tres enim testes sunt, aqua, sanguis et
spiritus, aqua ad lauacrum, sanguis ad pretium, spiritus ad
resurrectionem.
49
22:29 et ego quidem dispono uobis, sicut disposuit mihi pater
regnum. regnum dei non est de hoc mundo. non ergo aequalitatis homini ad
deum, sed similitudinis aemulatio est; solus enim christus est plena
imago dei propter expressam in se paternae claritudinis unitatem; iustus
autem homo ad imaginem dei est, si propter imitandam diuinae
conuersationis similitudinem mundum hunc dei cognitione contemnat
uoluptates que terrenas uerbi perceptione despiciat quo alimur in uitam.
vnde et corpus christi edimus, ut uitae aeternae possimus esse
participes. non enim uictus et potus nobis praemii loco spondetur et
honoris, sed communicatio gratiae caelestis et uitae, neque duodecim
throni tamquam aliqua corporalis sunt receptacula sessionis, sed quia
secundum diuinam similitudinem iudicat christus cognitione cordium, non
interrogatione factorum uirtutem remunerans inpietatem que condemnans,
ita et apostoli in iudicium spiritale formantur remuneratione fidei, et
exsecratione perfidiae, uirtute errorem redarguentes, sacrilegos odio
persequentes.
50 conuertamur igitur et caueamus ne in perditione aliqua inter
nos de praelatione possit esse contentio; si enim contendebant apostoli,
non excusationi obtenditur, sed cautioni proponitur.
51 si Petrus aliquando conuertitur, quia primam domini secutus
est uocem, quis potest dicere cito se esse conuersum? caue ergo
iactantiam, caue saeculum; ille enim confirmare iubetur fratres suos qui
dixit: omnia reliquimus et secuti sumus te. deinde contuendum est quia
non omnis honorificentiae studio humilitas definitur; potes enim deferre
alicui propter saeculi gratiam, potentiae metum utilitatis que
contuitum. tua aedificatio quaeritur, non alterius honor, et ideo una
datur omnibus forma sententiae, ut non de praelatione iactantia sit, sed
de humilitate contentio, eo que se dominus proponit imitandum. egebamus
omnium, ipse nullo, et tamen praebuit se humilitatis auctorem, cum
discipulis ministraret. quod utique faciebat non studio utilitatis, sed
exercitatione uirtutis.
52
22:34 Petrus autem etsi spiritu promtus, corporis tamen adhuc
infirmus adfectu denuntiatur dominum negaturus; neque enim poterat
diuinae constantiam intentionis aequare. passio domini aemulos habet,
pares non habet.
ita non reprehendo quod negauit, laudo quod fleuit. aliud commune
condicionis est, aliud speciale uirtutis. et ideo instruitur ad
cauendum, non cogitur ad negandum.
53
22:36 qui [non] habet inquit sacculum tollat, similiter et peram et
qui non habet uendat tunicam suam et emat sibi gladium. cur emere iubes,
qui ferire me prohibes? cur haberi praecipis quem uetas promi? nisi
forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, ut uideare potuisse
uindicari, sed noluisse. lex tamen referire me non uetat et ideo
fortasse Petro duos gladios offerenti sat est dicis, quasi licuerit
usque ad euangelium, ut sit in lege aequitatis eruditio, in euangelio
bonitatis perfectio.
54
22:37 multis hoc iniquum uidetur, sed non iniquus dominus, qui cum
se posset ulcisci, maluit inmolari. est etiam gladius spiritalis, ut
uendas patrimonium, emas uerbum, quo mentis penetralia uestiuntur. est
etiam gladius passionis, ut exuas corpus et inmolatae carnis exuuiis
ematur tibi sacri corona martyrii, quod ex benedictionibus dominicis
colligere potes, qui summam omnium coronam, si quis persecutionem
patiatur pro iustitia, praedicauit. denique ut scias quia de passione
locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit,
dicens:
55
22:37 quoniam hoc quod scriptum est oportet impleri in me, quod et
cum iniustis deputatus est. mouet tamen adhuc quod duos gladios
discipuli protulerunt, ne forte unum noui, unum ueteris testamenti,
quibus aduersum diaboli armamur insidias. denique dicit dominus: sat est
quasi nihil desit ei quem utriusque testamenti doctrina munierit.
56
22:44ff. pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc.
haerent plerique hoc loco, qui tristitiam saluatoris ad argumentum
inolitae potius a principio quam susceptae ad tempus infirmitatis
inclinant et naturalis sensum cupiunt detorquere sententiae. ego autem
non solum excusandum non puto, sed etiam nusquam magis pietatem eius
maiestatem que demiror; minus enim contulerat mihi, nisi meum
suscepisset affectum. ergo pro me doluit, qui pro se nihil habuit quod
doleret, et sequestrata delectatione diuinitatis aeternae taedio meae
infirmitatis adficitur. suscepit enim tristitiam meam, ut mihi suam
laetitiam largiretur, et uestigiis nostris descendit usque ad mortis
aerumnam, ut nos suis uestigiis reuocaret ad uitam. confidenter ergo
tristitiam nomino, quia crucem praedico; neque enim speciem
incarnationis suscepit, sed ueritatem. debuit ergo et dolorem suscipere,
ut uinceret tristitiam, non excluderet. neque enim habent fortitudinis
laudem, qui stuporem magis uulnerum tulerint quam dolorem; homo enim in
plaga et sciens inquit ferre infirmitates.
57 nos uoluit erudire, ut quia in Ioseph didiceramus carcerem non
timere, mortem uincere disceremus in christo et quod est amplius
quemadmodum futurae mortis maestitiam uinceremus. quomodo enim te
imitaremur, domine Iesu, nisi sequeremur ut hominem, nisi mortuum
crederemus, nisi uulnera uidissemus? quemadmodum discipuli crederent
fuisse moriturum, nisi morituri tristitiam conperissent? sic adhuc
dormiunt et nesciunt dolere, pro quibus christus dolebat; ita enim
legimus quia peccata nostra portat et pro nobis dolet. doles ergo,
domine, non tua, sed mea uulnera, non tuam mortem, sed nostram
infirmitatem: et nos aestimauimus te esse in doloribus, cum tu non pro
te, sed pro me doleres; infirmatus enim es, sed propter peccata nostra,
non quia tibi illa infirmitas erat ex patre adsumta, sed pro me
suscepta, quia mihi proderat ut eruditio pacis nostrae esset in te et
liuore tuo uulnera nostra sanares.
58 sed quid mirum si pro omnibus doluit qui pro uno fleuit? quid
mirum si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum resuscitaturus
illacrimat? sed et ibi piae sororis lacrimis commouetur, quia mentem
humana tangebant, et hic alto operatur affectu, ut quia in carne sua
peccata nostra perimebat, maerorem quoque animae nostrae suae animae
maeror aboleret. et fortasse ideo tristis est, quia post Adae lapsum
tali transitu nobis erat ex hoc saeculo recedendum, ut mori esset
necesse: deus enim mortem non fecit nec laetatur perditione uiuorum et
ideo fastidit quod ipse non fecit.
59
22:42denique ait: transfer a me calicem istum, quasi homo mortem
recusans, quasi deus sententiam suam seruans; oportet enim mori nos
saeculo, ut resurgamus deo, ut iuxta diuinam sententiam lex
maledictionis resoluto in terrae limum naturae fine soluatur. quod autem
ait:
60 non mea uoluntas, sed tua fiat, suam ad hominem rettulit, patris
ad diuinitatem; uoluntas enim hominis temporalis, uoluntas diuinitatis
aeterna. non alia uoluntas patris, alia filii; una enim uoluntas, ubi
una diuinitas disce tamen deo esse subiectus, ut non quod ipse uis
eligas, sed quod deo scias esse placiturum. deinde uerborum ipsorum
proprietatem consideremus:
61 tristis est anima mea et alibi: nunc anima mea turbata est
ualde non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur; anima enim obnoxia
passionibus, diuinitas libera denique: spiritus promtus, caro autem
infirma. tristis autem est non ipse, sed anima. non est tristis
sapientia, non diuina substantia, sed anima suscepit corpus meum. non me
fefellit, ut aliud esset et aliud uideretur: tristis uidebatur et
tristis erat non pro sua passione, sed pro nostra dispersione. denique
ait: percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. tristis erat, quia
nos paruulos relinquebat. ceterum quam constanter se morti obtulerit
scriptura declarat, quandoquidem querentibus occurrit, turbatos
confirmauit, trepidos prouocauit, proditorem osculi dignatione suscepit.
62
22:47 nec illud distat a uero, si tristis erat pro persecutoribus
suis, quos sciebat in malis sacrilegii poenas daturos. et ideo dixit:
transfer hunc calicem a me, non quia dei filius mortem timebat, sed quia
uel malos perire nolebat. denique ait: domine, ne statuas illis hoc
peccatum, ut passio sua esset omnibus salutaris.
63
22:48 Iuda, osculo filium hominis tradis? magna diuinae significatio
potestatis, magna disciplina uirtutis. et consilium proditionis
aperitur et adhuc patientia non negatur. ostendisti, domine, quem
proderet, dum occulta manifestas. ostendisti etiam quem traderet, dum
dicis: filium hominis, quia caro, non diuinitas conprehenditur. illud
tamen plus confutat ingratum quod eum tradiderit, qui cum esset dei
filius, propter nos tamen filius hominis esse uoluisset, quasi dicat:
propter te suscepi, ingrate, quod tradis. en hypocrisin! ergo per
interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis adfectu corripiat
proditorem: Iuda, osculo filium hominis tradis? hoc est: amoris pignore
uulnus infigis et caritatis officio sanguinem fundis et pacis
instrumento mortem inrogas? seruus dominum, discipulus prodis magistrum,
electus auctorem? hoc est illud: utilia uulnera amici quam uoluntaria
oscula inimici. proditori hoc, pacifico uero quid dicitur?
64 osculetur me ab osculis oris sui. et osculatus est, non quo
simulare nos doceat, sed ut neque proditionem refugere uideretur et plus
adficere proditorem, cui amoris officia non negaret; scriptum est enim:
cum odientibus pacem eram pacificus.
65
22:52-54 et signo dato inquit ab his qui cum fustibus uenerant
conprehenditur. sed dominum omnium mysteria, non arma tenuerunt. denique
locutus est et ceciderunt retrorsum. quo mihi legiones angelorum, quo
caelestem exercitum? vox domini sola plus terret. hanc ille ad
demonstrandum diuinae maiestatis indicium qui in pectore christi
recumbebat elegit. volenti ergo inicit manus turba, nectuntur uincula. o
amentes, o perfidi! non sic conprehenditur sapientia, non sic tenetur
iustitia.
66
22:49-51 nec discipulorum studia defuerunt. denique Petrus eruditus
in lege, promtus adfectu, qui sciret fineae reputatum ad iustitiam quod
sacrilegos peremisset, percussit principis seruum. sed dominus uulnera
cruenta detorsit, mysteria diuina subiecit, ut seruus principis mundi,
hoc est non naturae conditione sed culpae saecularium famulus
potestatum, auris suae uulnus exciperet, quia non audisset uerba
sapientiae. omnis deinde qui facit peccatum seruus est peccati. peccatis
inquit uestris uenditi estis. venditio propter peccata nostra, propter
bonitatem autem dei redemtio peccatorum. aut si Petrus uolens percussit
aurem, docuit quod aurem habere in specie non deberent, quam in mysterio
non haberent. sed bonus dominus et ipsi refundit auditum secundum
prophetica dicta demonstrans et ipsos, si conuertantur, posse sanari qui
in passione domini uulnerati sunt, eo quod omne peccatum fidei
mysteriis abluatur.
67 tollit ergo Petrus aurem. quare Petrus? quia ipse est qui
accepit claues regni caelorum; ille enim condemnat qui et absoluit,
quoniam ligandi idem et soluendi adeptus est potestatem. tollit autem
aurem male audientis, tollit autem gladio spiritali aurem interiorem
male intellegentis.
68 caueamus ne cui tollatur auricula. legitur passio domini: si
ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis,
exciditur auricula et exciditur a Petro, qui non passus est christum
prophetam aestimari, sed dei filium docuit fideli confessione signari.
ergo cum legimus teneri Iesum, caueamus ne ab aliquo audiamus, et
putemus eum secundum diuinitatem teneri, teneri inuitum, teneri quasi
infirmum. tenetur quidem et, ut dixit Iohannes, ligatur secundum
corporis ueritatem, sed uae illis qui ligant uerbum! ligant enim qui
tantummodo christum hominem putant, ligant qui praescium non putant, qui
omnipotentem non confitentur. mala uincula Iudaeorum, quibus non
christum ligant, sed se ipsos adligant. ligatur autem in domo non pii
alicuius et iusti, sed in domo Caiphae, hoc est in inpia domo, ubi etiam
moriturus pro omnibus prophetatur. quam amentes igitur qui beneficia
confitentur et beneficiorum auctorem persecuntur!
69 ideo aurem perdunt, quia perdiderunt auditus profectum. multi
non habent qui habere se credunt. in ecclesia omnes habent, extra
ecclesiam non habent. aut fortasse ideo aurem tulit, ne amplius
delinquerent audientes, qui audita seruare non possent. sic et aliquando
confudit dominus linguas exstruentium turrem, ne se audirent et opus
suae inpietatis augerent.
70 conprehende, si potes, quomodo ad dexterae salutaris adtactum
fugiat dolor et uulnera non medicamento aspersa, sed tactu obducta
sanentur. operatorem suum limus agnoscit et operatricem suam domini
manum sequitur caro; quomodo uult enim opus suum creator instaurat. sic
et alibi caeco illi uisus luto supra oculos inlinito, quasi in naturam
redierit, reformatur. iubere potuit, sed operari maluit, ut cognoscamus
ipsum esse qui e limo terrae corporis membra nostri uariis apta formauit
officiis et infuso uigore mentis animauit.
71 venerunt ergo et conprehenderunt eum grauius perituri studii
sui fructu nec intellexerunt infelices mysterium nec uenerati sunt tam
clementem pietatis affectum, quod etiam hostes suos non passus est
uulnerari. illi iusto mortem inferebant, persecutorum uulnera iste
sanabat.
72
22:54ff. Petrus uero sequebatur a longe. et bene a longe sequebatur
iam proximus negaturo; neque enim negare potuisset, si christo proximus
adhaesisset.
sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reuerendus, quod
dominum non reliquit, etiam cum timeret. metus naturae est, cura
pietatis. alienum quod timet, suum quod non fugit. quod sequitur
deuotionis, quod negat obreptionis. conmune quod labitur, fidei quod
paenitet. iam in domo principis sacerdotum ignis ardebat; accessit
Petrus, ut calefaceret se, quia clauso domino calor mentis etiam in ipso
refrixerat.
73
22:56 quid sibi uult quod prima eum prodit ancilla, cum uiri utique
magis eum potuerint recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in
necem domini uideretur, ut et iste sexus redimeretur per domini
passionem? et ideo mulier resurrectionis accepit prima mysterium et
mandata custodit, ut ueterem praeuaricationis aboleret errorem.
74
22:57-61 Petrus ergo proditus negat ponamus enim negasse Petrum,
quia dixit dominus: ter me negabis, et malo negasse Petrum quam dominum
fefellisse; quid negauit? quod promisit incaute. deuotionem
considerauit, non respexit condicionem multatus, quia dixit se animam
ponere, quod non humanae infirmitatis, sed diuinae est potestatis. cum
tam grauem inprudentis sermonis multam luerit quanta est poena
perfidiae!
75 vbi tamen negat Petrus? non in monte, non in templo, non in
sua domo, sed in praetorio Iudaeorum, in domo principis sacerdotum. ibi
negat, ubi ueritas non est; ibi negat, ubi christus captus, ubi Iesus
ligatus est. quidni erraret, quem intromisit ostiaria et interrogauit
ostiaria Iudaeorum? male Eua induxit Adam, male Petrum introduxit
femina; sed ille in paradiso labitur, ubi non ueniabilis culpa, hic in
praetorio Iudaeorum, ubi difficilis innocentia. illi interdictus lapsus,
huic praedictus error. ille commissus huic praeiudicauit, hic illum
resoluit. consideremus etiam quo in statu neget.
76 frigus erat. si tempus consideremus, frigus esse non poterat;
sed frigus erat ubi Iesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem
uideret, ubi negabatur ignis consumens. frigus ergo erat mentis, non
corporis. denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat adfectu. mala
flamma Iudaica: urit, non calefacit. malus focus, qui quandam etiam
sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, iuxta quem etiam Petri
interiores oculi caligarunt, illi oculi non carnis et sanguinis, sed
oculi mentis, quibus christum uidebat.
77 dicit aliquis: tu Iudaeorum etiam elementa condemnas? non
condemno elementa, quia non sunt Iudaeorum, sed alia est quam condemno
flamma perfidiae. hanc flammam condemno Iudaeorum diuina secutus
oracula; dicit enim dominus: argentum uestrum reprobum est. si argentum
reprobum Iudaeorum est, et focus reprobus Iudaeorum est. denique foco et
auro Iudaeorum caput uituli figuratum est, hoc est sacrilegii
principatus.
78 sed uideamus negandi tenorem, quem inter euangelistas uideo
esse diuersum, ita nouum fuit Petrum potuisse peccare, ut peccatum eius
nec ab euangelistis potuerit conprehendi.
Petrum itaque prodenti ancillae quod ex illis esset qui cum Iesu
Galilaeo erant prima uoce Matthaeus posuit respondisse: nescio quid
dicas. hoc etiam Marcus, qui secutus est Petrum et ex ipso potuit uerius
cognoscere. prima uox negantis est Petri, qua tamen non negare dominum,
se a proditione se separasse mulieris uidetur.
79 quid tamen negauerit considera. ex illis utique se esse qui
cum Iesu Galilaeo erant uel, ut Marcus posuit, cum Iesu Nazareno.
numquid negauit cum dei fuisse se filio? hoc est dicere: nescio
Galilaeum, nescio Nazarenum, quem dei filium noui. habeant homines
locorum uocabula, dei filium patria non potest nuncupare, cuius
maiestatem locus nullus includit. et ut scias hoc uerum esse, etiam
exemplo probatur; nam alibi cum interrogaret dominus discipulos: quem me
dicunt esse homines, filium hominis? alii Heliam, alii Hieremiam
dixerunt aut unum ex prophetis, Petrus autem ait: tu es christus filius
dei uiui. numquid et ibi negauit quia christum non hominis filium, sed
dei maluit confiteri? certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam
christus probauit?
80 et aliud accipe. interrogatus enim Petrus: et tu ex illis es
qui cum Iesu Galilaeo erant? verbum aeternitatis refugit non enim erant
qui esse coeperunt hoc est dicere: ille solus erat qui in principio
erat. denique ait:
81
22:58 non sum ego; illius est enim esse qui semper est. vnde et
Moyses ait: qui est misit me. rursus cum urgueretur quod ex illis esset,
secundum Marcum negauit, ut scias euangelistam ueritati quam gratiae
plus dedisse, sed tamen negauit ex illis se esse, non christum negauit.
negauerit hominum consortia, non dei gratiam. negauerit ex illis se esse
cum Galilaeo erant, non negauit cum dei filio.
82 denique secundum Matthaeum proditus quod cum Iesu Nazareo
fuisset ait: nescio hominem. hoc idem et in tertia uoce uterque, de
quibus proposuimus, euangelistae cum iuramento eum respondisse posuerunt
quia nesciret hominem. et bene negauit hominem, quem sciebat deum.
denique ubi iusiurandum est, cauta responsio est. nam etsi negauit
Petrus, non tamen perierauit, quia nec dominus perieraturum esse
memorauerat. quodsi in Petro dubium est, quam periculosum est
iusiurandum!
83 Iohannes autem sic posuit quoniam interrogatus ab ancilla
Petrus utrum ex discipulis esset illius hominis prima uoce responderit:
non sum; non enim erat hominis apostolus, qui erat christi. denique et
Paulus hominis apostolum se esse negauit dicens: Paulus apostolus non ab
hominibus neque per hominem, sed per Iesum christum et deum patrem. sed
ne uideretur ambiguum aliquod incarnationis adferre, subiecit: qui
suscitauit eum a mortuis, ut et hominem credas, cum deum ante
credideris. quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi dicit: unus
enim deus et unus mediator dei et hominum homo christus Iesus. prius
utique mediatorem dei quam hominum nuncupauit; non enim sat est utrumque
credere, nisi fidei ordo seruetur.
84 concordat igitur ubique responsio; nam qui dixit: nescio
hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis
diceret: non sum.
itaque non christi discipulum se negauit, sed hominis negauit esse
discipulum. itaque et Petrus et Paulus hominem negauerunt, quem dei
filium fatebantur. quod sensit Petrus et Paulus expressit; hinc et ille
profecit. error Petri doctrina iustorum est et titubatio Petri omnium
petra est. denique super undas titubat, sed dexteram porrigit christo,
in monte cadit, sed leuatur a christo; titubauit idem Petrus in mari,
sed ambulauit. firmior titubatio Petri quam nostra est firmitudo. ibi
cadit, quo nullus ascendit, ibi nutat, ubi nemo ambulat. et tamen inter
undas licet titubat, non labitur, nutat, non cadit, fluitat, non
praecipitatur. et si cecidit, in monte tamen cecidit, sed felicius ille
cecidit quam alii steterunt, felicius cecidit, quem christus leuauit.
85 iterum autem interrogatum quod ex discipulis eius esset
Iohannes scripsit negasse. et bene negauit, quia ex eius dicebatur esse
discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti. nam et tertio quod
cum illo uisus esset negauit, hoc et de superioribus deriuatur: cum
illo quem hominem nuncupatis non fui, sed a dei filio non recessi.
87
22:57 Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum utrum ex illis esset
respondisse prima uoce: non noui illum. et bene dixit. temerarium
quippe erat, ut diceret quia nouerat eum, quem mens humana non potest
conprehendere; nemo enim nouit filium nisi pater. rursus secunda uoce
secundum Lucam idem Petrus ait: non sum ego; maluit uidelicet se negare
quam christum. aut quia uidebatur negare christi societatem, utique se
negauit. certe cum de homine negat, in filium peccauit hominis, ut
remitteretur ei, non in spiritum sanctum. tertio quoque interrogatus
ait: nescio quid dicas, hoc est: sacrilegia uestra nescio.
88
22:60 sed nos excusamus, ipse non excusauit; non enim sat est
inuoluta responsio confitentis Iesum, sed aperta confessio. quid prodest
uerba inuoluere, si uideri uis denegasse? et ideo Petrus non de
industria sic respondisse inducitur, quia postea recordatus est, et
tamen fleuit. maluit enim ipse suum accusare peccatum, ut iustificaretur
fatendo quam grauaretur negando iustus enim in principio accusator est
sui et ideo fleuit. quare fleuit? quia culpa obrepsit ei. ego soleo
flere, si culpa mihi desit, hoc est si non me uindicem, si non obtineam
quod inprobe cupio; Petrus doluit et fleuit, quia errauit ut homo. non
inuenio quid dixerit, inuenio quod fleuerit. lacrimas eius lego,
satisfactionem non lego; sed quod defendi non potest ablui potest.
lauent lacrimae delictum, quod uoce pudor est confiteri. et ueniae
fletus consulunt et uerecundiae. lacrimae sine horrore culpam loquuntur,
lacrimae crimen sine offensione uerecundiae confitentur, lacrimae
ueniam non postulant et merentur.
inueni cur tacuerit Petrus, ne tam cito ueniae petitio plus offenderet.
ante flendum est, sic precandum. bonae lacrimae, quae lauant culpam.
89
22:61ff. denique quos Iesus respicit plorant. negauit primo Petrus
et non fleuit, quia non respexerat dominus. negauit secundo: non fleuit,
quia adhuc non respexerat dominus. negauit et tertio: respexit Iesus et
ille amarissime fleuit. respice, domine Iesu, ut sciamus nostrum
deflere peccatum. vnde etiam lapsus sanctorum utilis. nihil mihi nocuit
quod negauit Petrus, profuit quod emendauit. didici cauere adloquia
perfidorum. Petrus inter Iudaeos negauit, Salomon contubernio gentili
deceptus errauit.
90 fleuit ergo et amarissime Petrus, fleuit ut lacrimis suum
posset lauare delictum. et tu si ueniam uis mereri, dilue culpam
lacrimis tuam; eodem momento, eodem tempore respicit te christus. si in
aliquo fortassis labaris, quia secretorum tuorum testis adsistit,
respicit ut recorderis et fatearis errorem. imitare Petrum dicentem
alibi tertio: domine, tu scis quia diligo te. etenim quia tertio
negauerat, tertio confitetur, sed negauit in nocte, confitetur in die.
91 haec autem ideo scripta sunt, ut sciamus neminem iactare se
debere; nam si Petrus lapsus est, quia dixit: etsi alii scandalizati
fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se praesumat? denique
et Dauid, quia dixerat: ego dixi in mea abundantia: non mouebor in
aeternum, eam sibi iactantiam obfuisse profitetur dicens: auertisti
faciem tuam a me et factus sum conturbatus.
92 vnde te euocem, petre, ut doceas me quid flens cogitaueris?
vnde inquam te euocem? de caelo, ubi iam choro insertus es angelorum, an
etiam de tumulo, quia non putas iniuriam et ibi esse, unde dominus
resurrexit? doce nos quid tibi profuerint lacrimae tuae. sed docuisti
ilico; nam qui lapsus es, antequam fleres, postquam fleuisti, electus
es, ut alios regeres, qui te ipse ante non rexeras.
93 habebat ergo lacrimas Petrus, pio quas fundebat affectu, non
habebat proditor fletus, quibus culpam ablueret, sed tormenta
conscientiae, quibus sacrilegium fateretur, ut dum suo reus iudicio
damnatur et spontaneo supplicio facinus expiatur, pietas domini, qui se
ipse nollet ulcisci, et diuinitas probaretur, qui conscientiam mentis
inuisibili potestate interrogaret.
94 peccaui inquit, quod tradiderim sanguinem iustum. etsi cassa
est paenitentia proditoris, quia peccauit in spiritum sanctum, est tamen
ullus in scelere pudor culpam agnoscere. et quamuis ille non
absoluitur, Iudaeorum tamen inpudentia confutatur. quos cum professio
redarguat uenditoris, scelerati tamen sibi uindicant iura contractus et
exsortes reatus esse se credunt, dum dicunt: quid ad nos? tu uideris.
amentes plane, qui putent solui se magis auctoris scelere quam teneri.
in pecuniariis causis refuso pretio ius soluitur: hi pretium recipiunt
et sacrilegium persequuntur ac pertinacibus studiis funestam sibi
uindicant sanguinis auctionem, cum refunderet uenditor sacrilegii
mercedem.
95 euidenter itaque, dum pretium sanguinis a Iudaeorum
Gazophylaciis separatur et ager figuli ea qua uenditur christus
conparatur pecunia, dum is locus humandis peregrinorum reliquiis
dicatur, et prophetiae inpletur oraculum et surgentis ecclesiae
mysterium reuelatur. ager enim secundum diuina praecepta mundus hic
omnis est, figulus autem ille qui nos formauit e limo, de quo habes in
ueteri testamento quia finxit deus hominem de limo terrae, formandi per
naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem. nam
etsi propriis uitiis conruamus, per illius tamen misericordiam resumto
mentis spiritu secundum Hieremiae oracula reformamur.
96 pretium quoque sanguinis est pretium dominicae passionis. ergo
pretio sanguinis emitur mundus a christo; uenit enim ut saluetur mundus
per ipsum, in quo iuxta ut opus auctoris et ius est. venit ergo ut
consepultos per baptismum et conmortuos christo ad perpetuitatis gratiam
reseruaret. sed non passim omnibus ad sepeliendum est locus; nam etsi
omnes mundus includat, non omnes reseruat. etsi conmunis habitatio,
tamen legitima sepultura est eorum scilicet qui nunc sunt per fidem
domestici dei, sed fuerunt in lege peregrini. qui sunt isti nisi de
quibus dicitur: memores quod aliquando uos gentes, qui eratis in carne
alienati a conuersatione Israhel et peregrini promissionis
testamentorum? sed hi nunc iam non sunt aduenae atque peregrini, quoniam
ciues esse sanctorum fidei iure meruerunt.
97 sequitur admirabilis locus, quo subeundae aequanimiter
iniuriae moralis infunditur patientia pectoribus humanis. accusatur
dominus et tacet. et bene tacet qui defensione non indiget: ambiant
defendi qui timent uinci. non ergo accusationem tacendo confirmat, sed
despicit non refellendo. quid enim timeret, qui non ambiret salutem?
salus omnium suam prodit, ut adquirat omnium. sed quid de deo loquar?
susanna tacuit et uicit; melior enim causa, quae non defenditur et
probatur. et hic Pilatus absoluit, sed absoluit iudicio, crucifixit
mysterio. verum hoc speciale christi, illud humanum, ut aput iniquos
iudices magis uideretur noluisse quam non potuisse defendi. cur autem
dominus tacuerit ipse praemisit dicens:
98
22:67ff. si uobis dixero, non creditis mihi; si uos interrogauero,
non respondebitis mihi. illud tamen praestantissimum, quod maluit regem
se probare quam dicere, ut condemnandi causam habere non possent qui
quod obiciunt hoc fatentur.
99
23:8ff Herode autem cupiente aliqua mirabilia eius uidere tacuit et
nihil fecit, quia nec illius crudelitas merebatur uidere diuina et
dominus iactantiam declinabat. et fortasse typice in Herode omnes inpii
significantur, qui si legi non crediderint et prophetis, mirabilia
christi opera in euangelio quoque uidere non possint.
100
23:11 ad Herodem mittitur, ad Pilatum remittitur. etsi uterque reum
non pronuntiant, alienae tamen crudelitatis studiis obsequuntur. lauit
quidem manus Pilatus, sed facta non diluit; iudex enim nec inuidiae
cedere debuit nec timori, ut sanguinem innocentis addiceret. monebat
uxor, lucebat in nocte gratia, diuinitas eminebat: nec sic a sacrilega
sententia temperauit.
101 similiter in hoc typum omnium iudicum arbitror esse
praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent.
tolerabiliores tamen gentiles esse quam Iudaeos coniuncta Pilato persona
demonstrat et magis eos posse diuinis ad fidem operibus admoneri.
quales autem illi qui dominum maiestatis crucifixerunt!
102
23:18ff. nec inmerito homicidae absolutionem petunt, qui flagitabant
innocentis exitium.
tales leges iniquitas habet, ut oderit innocentiam, scelus diligat. in
quo tamen nominis interpretatio speciem dat figurae; Barabbas enim
patris filius latine dicitur. ille ergo quibus dicitur: uos ex patre
diabolo estis, uero dei filio patris sui filium antichristum praelaturi
esse produntur.
103
23:11 et indutum illum ueste alba remisit. non otiosum quod ueste
alba induitur ab Herode inmaculatae tribuens indicia passionis, quod
agnus dei sine macula cum gloria mundi peccata susciperet. in typo etiam
Herodis atque Pilati, qui amici ex inimicis per Iesum christum facti
sunt, plebis Israhel populis que gentilis figura seruatur, quod per
domini passionem utriusque sit futura concordia, ita tamen ut prius
populus nationum capiat dei uerbum et ad populum Iudaeorum fidei suae
deuotione transmittat, ut illi quoque gloria maiestatis suae corpus
uestiant christi, quem ante despexerant.
104 clamydem autem coccineam induitur a militibus et purpuream
tunicam, in altera designans martyrum palmas, in altera regiae
potestatis insignia, quod caro eius fusum toto orbe terrarum sanguinem
esset susceptura pro nobis et passio regnum paritura de nobis.
105 corona quoque de spinis capiti eius adnexa quid aliud quam
diuini operis munus ostendit, quod de peccatoribus mundi tamquam saeculi
spinis triumphalis deo gloria quaereretur. nec flagella uacant, quia
flagellatus est ipse, ne nos flagellaremur; homo enim in plaga et sciens
ferre infirmitates pro nobis dolet, a nobis, qui deum antea fugiebamus,
flagella detorquens, tam patiens dominus, ut fugitiuorum uinculis
proprias manus, fugitiuorum flagellis suum corpus offerret. detestabili
itaque mentis affectu honoratum tamen Iudaei exitum produnt; nam et
conpungentes coronant, inludentes adorant. etsi corde non credunt, quem
perimunt confitentur. illis defuerit boni operis adfectus, deo tamen
suus non defuit honor, qui salutatur ut rex, coronatur ut uictor, quasi
deus et dominus adoratur.
106 harundo quoque uel secundum Matthaeum conprehenditur manu
eius, ut humana fragilitas iam non sicut harundo moueatur a uento sed
operibus christi conroborata fundetur et adfixo cruci chirografo, quod
erat contrarium nobis, sententia uetusta cessaret, uel secundum Marcum
caput eius percutit, ut solidata diuinitatis adtactu nostra condicio
nutare non possit.
107
23:26 sed iam tropaeum suum uictor adtollat. crux supra umeros
inponitur ut tropaeum, quod, siue Simon siue ipse portauerit, et
christus in homine et homo portauit in christo. nec discordant
euangelistarum sententiae, quando concordat mysterium, et bonus ordo
nostri profectus est, ut prius crucis suae tropaeum ipse erigeret,
deinde martyribus traderet erigendum. non Iudaeus est qui crucem portat,
sed alienigena atque peregrinus nec praecedit, sed sequitur, iuxta quod
scriptum est: tolle crucem tuam et sequere me. non enim suam, sed
nostram crucem christus ascendit. nec mors illa diuinitatis, sed quasi
hominis fuit. vnde et ipse ait: deus, deus meus, respice me! quare me
dereliquisti?
108 pulchre ascensurus crucem regalia uestimenta deposuit, ut
scias quasi hominem passum esse, non quasi deum regem, etsi utrumque
christus, quasi hominem tamen, non quasi deum cruci esse suffixum. sed
milites non Iudaei sciunt quo tempore, qualia christo uestimenta
conueniant. iudicio quasi uictor adsistit, ad passionem tamquam reus
humilis uenit.
109 nunc quoniam tropaeum iam uidimus, currum suum triumphator
ascendat nec arborum truncis aut quadriiugis plaustris manubias de
mortali hoste quaesitas, sed patibulo triumphali captiua de saeculo
spolia suspendat. non hic reuinctis post tergum bracchiis gentes nec
excisarum urbium imagines oppidorum que captorum simulacra cernimus aut
summissa captorum regum colla miramur, qualis humanorum solet esse
species triumphorum, nec uictoriae terminos regionis fine distinctos,
sed ouantes populos nationum quaesitos non ad supplicium, sed ad
praemium, reges liberis adfectibus adorantes, uoluntariis urbes studiis
deditas et in melius reformatas imagines oppidorum, quas non fucus
expresserit, sed deuotio colorauerit fidei, arma uictoriarum que iura
toto orbe currentia, captiuum principem mundi et spiritalia nequitiae
quae sunt in caelestibus oboedientia inperio uocis humanae, subditas
dominationes uariarum que uirtutum species, non sericis, sed moribus
emicantes. fulget castitas, fides splendet et induta mortis exuuiis
deuotio fortitudinis iam resurgit. vnus dei triumphus fecit omnes prope
iam homines triumphare, crux domini.
110
23:34 refert igitur considerare qualis ascendat. nudum uideo: talis
ergo ascendat qui saeculum uincere parat, ut saeculi adiumenta non
quaerat. victus est Adam qui uestimenta quaesiuit, uicit ille qui
tegimenta deposuit.
et talis ascendit quales nos auctore deo natura formauit. talis in
paradiso homo primus habitauerat, talis ad paradisum homo secundus
intrauit. et ut non sibi soli, sed omnibus uinceret, manus extendit, quo
omnia traheret ad se, ut nodo mortis exuta iugo fidei suspensa
caelestibus ea quae prius erant terrena sociaret.
111
23:38 scribitur etiam titulus. solet praecedere pompa uictores; at
uero currum domini triumphalem praeibat bona pompa resurgentium
defunctorum. solet etiam titulus subiugatarum gentium numerum designare.
sit in illis triumphis ordine quodam digesta miserabilis deuictarum,
pereuntium contumeliosa captiuitas nationum, hic redemtarum gentium
uernat gratia. digni tanto triumpho iugales, ut caelum terra Maria
inferna a corruptela mutentur ad gratiam.
112 scribitur autem titulus et super crucem ponitur, non infra
crucem, quia principium super umeros eius. principium autem quod est
nisi sempiterna uirtus eius atque diuinitas? vnde et ipse interrogatus:
tu quis es? respondit: principium, quod et loquor uobis. legamus hunc
titulum. Iesus inquit Nazarenus rex Iudaeorum.
113 merito supra crucem titulus, quia non humani corporis, sed
diuinae potestatis est regnum quod habet christus. merito supra crucem
titulus, quia licet in cruce erat dominus Iesus, supra crucem tamen
regis maiestate radiabat. vermis in cruce, scarabaeus in cruce. et bonus
uermis, qui haesit in ligno, bonus scarabaeus, qui clamauit e ligno.
quid clamauit? domine, ne statuas illis hoc peccatum. clamauit latroni:
hodie me cum eris in paradiso, clamauit quasi scarabaeus: deus, deus
meus, respice me! quare me dereliquisti? et bonus scarabaeus, qui lutum
corporis nostri ante informe ac pigrum uirtutum uersabat uestigiis,
bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. erexit Paulum, qui
aestimatus est stercora, erexit et Iob, qui sedebat in stercore.
114
23:33 non mediocris ergo titulus. ipse autem crucis locus uel in
medio ut conspicuus omnibus uel supra Adae, ut Hebraei disputant,
sepulturam. congruebat quippe ut ibi uitae nostrae primitiae locarentur,
ubi fuerant mortis exordia.
115 diuiduntur uestimenta, alii aliud sorte defertur; dei enim
spiritus non humana opinione conprehenditur, sed quasi quodam euentu
inopinato inlabitur. et fortasse milites isti quattuor euangelistarum
habeant typum, qui scripserunt titulum, quem omnes legamus. lego titulum
regis Iudaeorum, cum lego: regnum meum non est de hoc mundo, lego
causam christi supra caput eius scriptam, cum lego: et deus erat uerbum;
caput enim christi deus.
116 isti ergo seruabant Iesum et hodie seruant, ne cui forte
labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Iudaeorum.
mihi plane christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat.
noluit descendere sibi, ut moreretur mihi.
nobis ergo iam christus seruatur, propter nos diuiduntur uestimenta
eius. non possunt singuli habere omnia et ideo super tunicam sors
agitatur, quia non pro hominis uoluntate diuisio fit spiritus sancti;
diuisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est spiritus, diuidens
singulis prout uult.
117 intuere nunc christi uestimenta diuisa. vbi illa quaeram?
quaere in Matthaeo, inuenies penes ipsum solum clamydem coccineam, penes
Iohannem uestem purpuream, penes Marcum purpuram tantum, penes Lucam
uestem albam; hac enim sola pro sua fuit portione contentus. quantos
itaque christus sua ueste uestiuit! puto autem quod non quattuor tantum,
sed omnes uestiuit milites et omnibus abundauit. sed reuertamur ad
euangelistas.
118 istae itaque quattuor partes non partes uestium, sed
qualitates mihi uidentur esse uirtutum. alius enim de regno sublimius
scripsit, alius de hominis institutione diffusius. Lucas nitorem sibi
sacerdotalis uestis elegit, Marcus uerborum textum non desiderauit,
denique Iohannes quasi quasdam intexit sententias, quibus uestiat fidem
nostram. nonne tibi uidetur intextum illud: in principio erat uerbum et
uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio aput
deum. omnia per ipsum facta sunt? at uero Marcus tamquam purpurae
fulgore contentus sine ulla intextione uerborum initium inquit euangelii
Iesu christi filii dei.
119 ergo uestimenta diuisa sunt christi uel gesta uel gratia,
quia tunica non potuit diuidi, fides scilicet, quoniam non pro portione
singulorum, sed pro iure conmunis est omnium; quod enim non diuiditur
singulis manet integrum.
120 et bene desuper texta; sic enim texitur fides christi, ut de
diuinis ad humana descendat, eo quod ante saecula ex deo natus
posteriore tempore susceptionem carnis adsumpserit. significatur igitur
nobis eo quod non debeat fides scindi, sed solida permanere.
121
23:43 amen, amen dico tibi, hodie me cum eris in paradiso.
pulcherrimum adfectandae conuersionis exemplum, quod tam cito latroni
uenia relaxatur et uberior est gratia quam precatio; semper enim plus
dominus tribuit quam rogatur. ille enim rogabat ut memor sui esset
dominus, cum uenisset in regnum suum, dominus autem ait: amen, amen dico
tibi, hodie me cum eris in paradiso; uita est enim esse cum christo,
quia ubi christus ibi regnum.
122
23:40ff. cito igitur ignoscit dominus, quia cito ille conuertitur.
vnde et illud solui uidetur, quia alii duos conuiciantes inducunt
latrones, iste unum conuiciantem, unum rogantem. fortasse et iste prius
conuiciatus est, sed repente conuersus est. nec mirum si conuerso culpam
ignoscebat qui insultantibus ueniam relaxabat. potuit etiam pluraliter
de uno dicere, sicut illud est: adstiterunt reges terrae et principes
conuenerunt in unum; solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in
apostolorum actibus conspirasse aduersus christum Petri uoce produntur.
sic et ad Hebraeos habes: in caprinis pellibus ambulabant, secti sunt et
leonum molas obstruxerunt, cum solus Helias melotidem habuisse, Esaias
sectus esse, Danihel a leonibus intactus mansisse doceatur.
123
23:40 quam exsecrabilis in facto iniquitas Iudaeorum, ut quasi
latronem crucifigerent omnium redemtorem! bonus tamen in mysterio latro,
qui insidiatus est diabolo, ut uasa eius auferret. mystice tamen
latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum
crucifigendos esse cum christo, quorum dissensio diuersitatem pariter
credentium signat. denique unus a sinistris, alter a dextris erat.
increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes
reuelat.
124
23:36 et acetum offerebant Iudaei. bene ad consummanda omnia et
corruptio sinceritatis hauritur, ut omnia cruci quae uitiata fuerant
figerentur.
acetum itaque bibitur, uinum cum felle non bibitur, non quia uel, sed
quia admixtae uino amaritudines recusantur. nam utique amaritudines
uitae nostrae pro corporis condicione suscepit.
denique ipse ait: dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt
me aceto. sed sinceritati non debuit amaritudo misceri, ut ostenderetur
sine amaritudine futura inmortalitas resurgentium, quae quoniam
inmortalitas in uase coacuerat humano, reparatur in christo. ergo acetum
bibitur, hoc est uitium corruptae per Adam inmortalitatis aboletur in
calamo, ut de corpore absorberetur humano. nos quoque uitia nostra per
incuriam mentis corporis que concreta transfundamus in christum,
transfundamus per baptismum, ut crucifigamur in christo, transfundamus
per paenitentiam, ut ab illo nobis uini sanguinis que caelestis
incorrupta sinceritas refundatur.
125 denique ubi acetum bibit, consummata sunt inquit omnia, eo
quod adsumtae mortalitatis inpletum esset omne mysterium et exhaustis
omnibus uitiis inmortalitatis sola laetitia remansisset.
126 et ideo ait: in manus tuas, domine, conmendo spiritum meum.
et bene conmendatur spiritus, qui reseruatur; quod enim conmendatur
utique non amittitur. bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum.
vnde et ille ait: o Timothee, bonum depositum custodi. conmendatur enim
patri spiritus et ideo ait: quoniam non derelinques in inferno animam
meam. vide autem magnum mysterium. nunc conmendat in manibus patris
spiritum suum, nunc in patris gremio sedet, quia totum alius non capit
christum. denique ego inquit in patre et pater in me. conmendatur ergo
patri spiritus. sed cum sit in superioribus, inluminat et inferna, ut
uniuersa redimantur; etenim christus omnia et in christo omnia, licet in
singulis christus operetur. caro moritur, ut resurgat, spiritus patri
conmendatur, ut caelestia quoque ab iniquitatis uinculo soluerentur et
pax fieret in caelo, quam terrena sequerentur.
127
23:46 et hoc dicto tradidit spiritum. et bene tradidit, qui non
inuitus amisit. denique Matthaeus ait: emisit spiritum; quod enim
emittitur uoluntarium est, quod amittitur necessarium. propterea
addidit: magna uoce. in quo uel professio gloriosa usque ad mortem se
pro nostris descendisse peccatis ergo nec ego erubescam fateri quod
christus non erubuit magna uoce profiteri uel euidens manifestatio
contestantis dei secessionem diuinitatis et corporis. sic enim habes:
clamauit Iesus uoce magna dicens: deus, deus meus, respice me! quare me
dereliquisti? clamauit homo diuinitatis separatione moriturus. nam cum
diuinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi uita
discederet, quia uita diuinitas est.
128 iam quae secuntur ostendunt quia propter inpietatem hominum
finis saeculi sit futurus. itaque significatur per domini passionem
occasura praesentia, ut oriantur futura. tenebrae igitur offusae sunt
oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. sol occidit sacrilegis uel
refugit, ut funesti spectaculum sceleris obumbraret.
petrae fissae sunt, ut per praerupta saxorum ostenderetur futurum,
quoniam uerbi uis pectorum dura penetraret, quo facilius ex cauis
petrarum illi uenatores, quos Hieremias praedixit, domino uenarentur.
monumentorum autem reseratio quid aliud nisi claustris mortis effractis
resurrectionem significat mortuorum, quorum in aspectu fides, in
processu typus, quod in sanctam prodeundo ciuitatem praesentium specie
declarabant in illa Hierusalem quae in caelo est futurum perenne
diuersorium resurgentium? etiam uelum scinditur, quo uel duorum
populorum diuisio uel mysteriorum synagogae profanatio declaratur.
scinditur ergo uelum uetus, ut ecclesia noua fidei suae uela suspendat.
synagogae uelamen aufertur, ut religionis interna mysteria reuelato
mentis cernamus obtutu. denique iam etiam centurio dei filium quem
crucifixerat confitetur. o duriora saxis pectora Iudaeorum! finduntur
petrae, sed horum corda durantur. iudex arguit, credit minister,
proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra
concutitur, monumenta reserantur, Iudaeorum tamen inmobilis duritia
manet orbe concusso.
129
23:49 stabant autem mulieres haec uidentes, stabat et mater, cum
studio pietatis sua pericula posthaberet. sed et dominus suspensus in
cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem conmendabat affectu.
quod non otiose Iohannes pluribus prosecutus est; alii enim mundum
descripsere concussum, caelum tenebris obductum, refugisse solem.
addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius
prosecuti sunt: deus, deus meus, respice me! quare me dereliquisti? vt
ad crucem christi susceptionem peruenisse crederemus condicionis
humanae. Lucas autem conpetere euidenter adseruit latroni ueniam
sacerdotali intercessione donatam et Iudaeis persequentibus eodem munere
indulgentiam postulatam. Iohannes ergo, qui plenius diuina penetrauit
mysteria, non inmerito laborauit, ut quae deum generauerat mansisse eam
uirginem declararet. solus ergo me docet quod alii non docuerunt
quemadmodum in cruce positus appellauerit matrem pluris putans quod
uictor suppliciorum atque poenarum, uictor diaboli pietatis officia
diuidebat quam quod regnum caeleste donabat. nam si religiosum est quod
latroni uenia donatur a domino, multo religiosius quod mater honoratur a
filio.
131 nec praeposterum iudicetur quod prius latronis absolutionem
quam matris appellationem scripsi; qui enim uenerat saluos facere
peccatores non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in
redimenda salute peccatoris inpleuit. denique ipse ait: quae est mater
mea et qui fratres mei? quia non uenerat uocare iustos, sed peccatores.
sed ibi pro loco, hic et in cruce non inmemor matris appellat eam
dicens: ecce filius tuus et Iohanni: ecce mater tua. testabatur de cruce
christus et testamentum eius signabat Iohannes, dignus tanto testatore
testis. bonum testamentum non pecuniae, sed uitae, quod non atramento
scribitur, sed spiritu dei uiui. lingua mea calamus scribae uelociter
scribentis.
132 sed nec Maria minor quam matrem christi decebat fugientibus
apostolis ante crucem stabat et piis spectabat oculis filii uulnera,
quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem. aut fortasse
quia cognouerat per filii mortem mundi redemtionem, aula regalis putabat
se et sua morte publico muneri aliquid addituram. sed Iesus non egebat
adiutore ad omnium redemtionem, qui dixit: factus sum sicut homo sine
adiutorio, inter mortuos liber. suscepit quidem matris adfectum, sed non
quaesiuit hominis auxilium. habemus igitur pietatis magistrum. docet
lectio quid maternus debeat adfectus imitari, quid sequi reuerentia
filiorum, ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius
solitudo materna quam suae mortis maestitia sit dolori.
133 quo loco uberrimum testimonium Mariae uirginitatis adhibetur.
neque enim abrogatur uxor marito, cum scriptum sit: quod deus coniunxit
homo non separet, sed quae propter mysterium coniugium praetexuit
conpletis mysteriis iam coniugio non egebat. aut si moralia sequimur, in
maerore castitas inperatur.
134 mysticum tamen est quod conmendatur Iohanni inter ceteros
iuniori, quod non otiosis auribus debemus accipere. periculosa est enim
mulieribus copula adulescentis et species iuuentutis, ne qua fortasse
curiosa exempli, incuriosa mysterii, quae luxuriari in christo cupiens
Mariam specie praetendat, non imitetur affectu, sicut uulgus nunc male
audit mulierum, relicto seniore marito ut iuniorem sequantur. discat
ergo ecclesiae hic esse mysterium, quae populo seniori specie ante
copulata, non usu, posteaquam peperit uerbum et in corporibus ac
mentibus hominum per fidem crucis et sepulturam dominici corporis
seminauit, ex praecepto dei societatem populi iunioris elegit.
135 quaero etiam cur ante mortem non inueniamus esse percussum,
post mortem inueniamus, nisi forte ut uoluntarius magis quam necessarius
exitus eius fuisse doceatur et ordinem mysticum nouerimus, quia non
ante altaris sacramenta quam baptismum, sed baptismum ante, sic populum.
deinde ut aduertamus quia licet corporis eius fuerit natura mortalis,
licet qualitas similis, dissimilis tamen gratia. nam utique post mortem
sanguis in nostris corporibus congelascit, ex illo autem incorrupto
licet corpore, sed defuncto omnium uita manabat; aqua enim et sanguis
exiuit, illa quae diluat, iste qui redimat. bibamus ergo pretium
nostrum, ut bibendo redimamur.
136
23:50 quid sibi etiam uult quod non apostoli, sed Ioseph et
Nicodemus christum sepeliunt? vnus iustus et constans, alter in quo
dolus non erat; talis enim christi est sepultura, quae fraudem
iniquitatem que non habeat. obstruitur igitur tergiuersandi locus, et
domestico Iudaei testimonio reuincuntur; nam si apostoli sepelissent,
dicerent utique non sepultum, quem raptum esse dixerunt.
137
23:53 iustus autem christi corpus operit sindone, innocens unguit
unguento; namque haec non otiose distincta repperimus, quia iustitia
uestit ecclesiam, innocentia gratiam subministrat. vesti ergo et tu
domini corpus gloria sua, ut et ipse sis iustus, etsi mortuum credis,
operi tamen diuinitatis plenitudine suae. vngue illud murra et aloe, ut
bonus odor christi sis. bonum linteum misit Ioseph ille uir iustus, et
fortasse illud quod Petrus uidit e caelo ad se esse demissum, in quo
erant genera quadrupedum et ferarum et uolucrum ad similitudinem gentium
figurata. mystico igitur unguento illo pistico consepelitur ecclesia,
quae diuersitatem populorum fidei suae conmunione sociauit.
138 de hoc Ioseph in Iohanne solo inuenio quod occultus uenerit
ad Pilatum propter metum Iudaeorum. quomodo iustus latebram periculi
timore quaesiuit? ergo autem puto quod ideo occulte petierit, ut corpus
inpetraret, non ut periculum caueret. et tamen quid mirum si
occultabatur iustus, quando occultabantur et apostoli iustorum magistri?
veni et tu. vel sero uel nocte, uel quacumque hora ueneris, Iesum
inuenies ad suspiciendum paratum nec minorem serius uenientibus mercedem
soluentem; nam et qui sexta hora uenit non est mercede fraudatus et qui
undecima plenitudinem mercedis accepit. sed etiam Nicodemus nocte
uenit. nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. denique resurrexit
christus et iustus ait: nox praecessit, dies adpropinquauit.
139
23:50 hunc Ioseph iustum Lucas dixit, Matthaeus diuitem. et merito
diues hoc loco dicitur, ubi corpus suscepit christi; suscipiendo enim
diuitem nesciuit fidei paupertatem. diues est ergo qui iustus est.
igitur sindone inuoluit, israhelita uero et diuersos miscet uirtutum
odores et aloes mittit quasi libras centum, hoc est perfectae fidei
quantitatem.
et ligauerunt corpus Iesu iuxta consuetudinem spiritalium Iudaeorum, non
utique nodis perfidiae, sed fidei ligaturis et posuerunt in horto, cui
frequenter ecclesia conparatur, quae diuersorum habeat poma meritorum
flores que uirtutum.
140
23:53 nec otiose alius monumentum nouum dixit, alius monumentum
Ioseph. non habebat igitur christus tumulum suum. etenim tumulus his
paratur qui sub lege sunt mortis; uictor mortis tumulum suum non habet.
quae enim conmunio tumulo et deo? denique ecclesiastes ait de eo qui
meditatur in bonis: et sepultura non est illi. specialis igitur praeter
conmunem omnium mortem mors christi est, et ideo non cum aliis
sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem
hominum habuit incarnatio domini sed similitudo cum differentia naturae
est ex uirgine similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis.
curabat aegros, sed inperabat. aqua Iohannes baptizauit, hic spiritu. et
mors ergo christi conmunis secundum naturam corporis, specialis
secundum uirtutem.
141
23:50-53 quis autem est Ioseph, cuius in tumulo ponitur? vtique ille
iustus. bene ergo christus monumento creditur iusti, ut habeat ubi
filius hominis caput reclinet et iustitiae habitatione requiescat. bene
autem nouo secundum litteram quidem, ne alius suscitatus a perfidis
diceretur, mystice uero quid possumus intellegere nisi forte quia
legimus: sepulchrum patens est guttur eorum? ergo sepulchrum patens est
guttur hominis, in quo perfidia letalis et mortua uerba conduntur, quod
per uetustatem et incursionem aliquam bestiarum fatiscit et soluitur.
est ergo contrario monumentum in secretis hominum, quod sibi in
pectoribus duritiae gentilis penetrabili uerbo iustus excidit, fidei
atque doctrinae operibus perpolitum, ut praetenderet in nationibus
uirtus christi.
142 cui pulcherrime lapis admotus est, ne pateret; quicumque enim
in se bene humauerit christum diligenter custodiat, ne eum perdat neue
perfidiae sit ingressus. vides enim quia Petrus et Iohannes priores
intrare meruerunt. denique Iohannes ipse non antequam crederet
introiuit.
143
23:53 et bene in petra excisum dicitur hoc est in fidei firmamento,
de qua ueri Israhelitae dulcedinem mellis et oleum spiritale suxerunt.
sepelierunt enim christum iustus et qui deum uidit; non enim sepeliunt
christum nisi qui deum credunt. non omnes possunt sepelire christum.
144
23:55ff. denique quamuis religiosae mulieres longe stant, sed, quia
religiosae, locum diligenter obseruant, ut unguenta adferant et
superfundant. sollicitae tamen et a monumento posteriores recedunt et ad
monumentum priores reuertuntur. etsi deest constantia, non deest
diligentia.
145 sexus nutat, deuotio calet. denique resurrectionis tempore
praesto sunt et, cum uiri fugarentur, solae tamen ab angelo ne timeant
admonentur. Petrum euocant studio priores, sed posteriores fiducia.
denique ille sine metu aduenit et constanter qui posterior uenerat
primus ingreditur, quasi qui claues regni, ut aliis aperiret, acceperat.
146 terrae motus autem fidelibus resurrectio est, inperitis
metus, his, quia pigrum corpus a mortis sopore se conmouet, illis, quia
tremore corporis et terrena mobilitate turbati a resurrectionis fide et
credulitate desciscunt.
147
24:1-4 mane autem sabbati uenerunt ualde tempore ad monumentum.
magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; nam etsi non uidentur
euangelistae dixisse contraria, tamen diuersa dixerunt, siquidem hic:
mane ualde tempore, Marcus ualde mane, Matthaeus uespere sabbati,
Iohannes prima sabbati, cum adhuc tenebrae essent, mulieres ad
monumentum uenisse dixerunt. deinde hic duos uiros, Marcus unum iuuenem
in albis sedentem, Matthaeus unum angelum, Iohannes duos angelos in
albis sedentes uisos esse memorarunt. postremo quod uix enodabile
uideatur, Iohannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: noli me tangere;
nondum enim ascendi ad patrem meum; Matthaeus occurrisse dominum Mariae
scripsit Magdalenae et alterae Mariae et illas accessisse et tenuisse
pedes eius et adorasse euidentissima descriptione digessit.
148 quomodo ergo soluendum, nisi quattuor euangelistas de diuersis
quattuor putes dixisse temporibus, ut et personas alias mulierum et
alias conicias uisiones? denique aliae cum unguento prima sabbati
ueniunt, aliae sine unguento uespere sabbati. istarum nomen exprimitur,
illae de Galilaea secutae dominum designantur.
149 quo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat
asperitas, ubi suauia forte praesumta sunt, aestimate iam nos conplendi
sermonis uela summittere, quoniam ad portum uenimus et nauis, quae cursu
concito Maria transmeauerit, ubi litori coeperit adpropinquare,
latentia cautium cursu praestringit infracto. ergo ne tamquam inerti
gubernatori in harenis litoris sermo mihi haereat, tamquam uada caeca
legam lentandum iter quam praecipitandum arbitror, quo minus rimosa
nobis fatiscat oratio.
150 primum igitur illud spectandum est, quid est quod scriptum
est uespere sabbati quae lucescit in prima sabbati, resurrexisse
dominum. sic enim habes quia uespere sabbati uenit Maria Magdalene et
altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus.
non enim die sabbati nam siluerunt sabbato secundum mandatum sed post
sabbati diem nocte utique resurrexit. denique quae mane uenerunt licet
ualde tempore tamen iam dominum resurrexisse cognouerunt.
151 sic igitur temperandum est, ut neque mane dominica, quae est
prima post sabbatum neque sabbato resurrectio facta credatur. nam
quomodo triduum conpletur? non ergo uesperascente die, sed noctis
uespere resurrexit. denique Graecus sero dixit, hoc est opse~g. sero
autem et horam signat in occasu diei et cuiusce rei significat
tarditatem, quomodo si dicas: sero mihi suggestum est, id est tarde;
sero uenit, id est: qui post praestitutum tempus aduenit. licet mane
sequenti die uenerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est. est
et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: sero ad lucubrandum
surrexi, hoc est: non uespertino tempore, sed profunda nocte surrexi.
152 vnde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem
iam utique custodibus quiescentibus, et ipsi custodes terrentur amplius,
quod usu uenit somno excitis. postremo etiam principes sacerdotum
congregati cum senioribus nocte id factum esse confirmant dicentes
custodibus: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum
nobis dormientibus. ex tempore enim, quod a custodibus conpererunt,
argumentum fraudis arripiunt. nam et Iohannes mane, cum adhuc tenebrae
essent, Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum uenisse significat et tamen
ignaram factae resurrectionis inducit; nam utique, si aduesperascente
die facta esset statim potuit innotescere.
153 mane est et adhuc Petrus nescit, nescit Iohannes. numquid
patiebatur dominus diutius torqueri discipulos suae mortis incerto, ad
quos statim angelus, statim dominus gestae rei nuntias mulieres
destinauit? et ut scias nocte factum, mulieres aliae nesciunt, aliae
sciunt. sciunt quae obseruarunt noctibus et diebus, nesciunt quae
recesserunt. nescit una Magdalena Maria secundum Iohannem, scit altera
Maria Magdalena secundum Matthaeum; nam eadem et ante scire et postea
nescire non potuit. ergo si plures Mariae, plures fortasse etiam
Magdalenae, cum illud personae nomen sit, hoc locorum.
154 denique alteram esse cognosce.
illa admittitur pedes tenere domini, tangere dominum ista prohibetur;
illa angelum uidere meruit, haec primo quod uenit, neminem uidit; illa
discipulis dominum resurrexisse nuntiauit, ista raptum esse significat;
illa gaudet, haec plorat; illi in gloria sua iam christus occurrit, haec
adhuc mortuum quaerit; illa dominum uidit et credidit, haec non potuit
agnoscere, cum uideret; illa fideli adorabat in spiritu, haec dubio
maestificabatur adfectu.
155 merito nimirum prohibetur tangere dominum; non enim corporali
tactu christum, sed fide tangimus. nondum enim inquit ascendi ad patrem
meum, hoc est nondum tibi ascendi, quae uiuentem cum mortuis quaeris,
et ideo ad fortiores mittitur, quorum credere discat exemplo, ut illi
resurrectionem praedicent.
156 sicut enim in principio mulier auctor culpae uiro fuit, uir
exsecutor erroris, ita nunc quae mortem prior gustauerat resurrectionem
prior uidit culpae ordine remedio prior. et ne perpetui reatus aput
uiros obprobrium sustineret, quae culpam uiro transfuderat, transfudit
et gratiam ueteris que lapsus conpensat aerumnam resurrectionis indicio.
per os mulieris mors ante processerat, per os mulieris uita reparatur.
157 sed quia constantia ad praedicandum inferior, sexus ad
exsequendum infirmior, uiris euangelizandi mandatur officium. nam sicut
mulierum per Iesum non solum culpa soluitur, sed etiam multiplicatur
gratia, ut pluribus suadeat quae unum ante deceperat, ita et uir, qui
temere ante crediderat, faeneratum munus recuperare debuit, ut qui sibi
ipse fuerat ad credendum lubricus, fieret aliis ad praedicandum idoneus.
sed aduertamus ipsa uerba mandati:
158 noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem. vade autem ad
fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et ad patrem uestrum,
deum meum et deum uestrum. quomodo non ascenderas, domine Iesu?
quemadmodum aberas, qui in manus patris conmendaueras spiritum? aut
quando abesse potes, qui semper in patre es, cum patre semper? denique
ipse dixisti: si descendero in infernum, tu ades: si sumsero pinnas meas
ante lucem et habitem in extremo maris, etenim illo manus tua deducet
me. aut quomodo ascendis, qui ubique semper es?
159 descendisti quidem filius hominis nec patri, cum descenderes,
afuisti, se descendisti nobis, ut te oculis ac mentibus uideremus, ut
in te crederemus. ergo et ascendisti nobis, ut te sequeremur mentibus,
quem oculis uidere non possumus. ascendisti apostolis, quibus dixisti:
qui me uidit uidit et patrem. denique Iohannes ubi te quaereret sciuit.
aput patrem quaesiuit et repperit et ideo ait: et uerbum erat aput deum.
ascendisti et Paulo, qui non contentus solus te sequi nos quoque docuit
quemadmodum te sequamur et ubi te repperire possimus dicens: si ergo
consurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite, ubi christus est
ad dexteram dei sedens. et ne oculorum magis hoc quam animorum putaremus
officium, addidit: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
160 ergo non supra terram nec in terra nec secundum carnem te
quaerere debemus, si uolumus inuenire; nunc enim secundum carnem iam non
nouimus christum. denique Stephanus non supra terram quaesiuit, qui
stantem te ad dexteram dei uidit, Maria autem, quae quaerebat in terra,
tangere non potuit. Stephanus tetigit, quia quaesiuit in caelo,
Stephanus inter Iudaeos uidit absentem, Maria inter angelos non uidit
praesentem. sed quare non potuerit illa tangere, euangelista ipse nos
docuit dicens, quia cum te uideret, nesciebat quia tu es. sic enim
habes: conuersa est retrorsum et uidit Iesum stantem et non sciebat quia
Iesus est. merito tangere non potuit, quae uidere non potuerat; nam qui
uidet tangit.
161 itaque quid intersit inter illam et hanc Mariam, scriptura
distinguit. illa occurrit, ut Iesum uideat, haec retrorsum conuertitur;
illa salutatur, haec redarguitur. denique sic habes: dicit ei Iesus:
mulier. quae non credit mulier est et adhuc corporei sexus appellatione
signatur; nam quae credit occurrit in uirum perfectum, in mensuram
aetatis plenitudinis christi carens iam nomine saeculi, corporis sexu,
lubrico iuuentutis, multiloquio senectutis.
dicit ergo Iesus: mulier, quid ploras? quasi dicat: non lacrimas deus
nudas, sed fidem exigit. bonae lacrimae, si christum agnoscas. quem
quaeris? inquit; molimina enim dominus sera condemnat. sed bene addidit
quem, non quo iste dubitet quem requirat, sed quia illa quem quaerat
ignorat; non enim christum quaerit, quem putat raptum. adest christus,
quemadmodum quaeritur? nescitur ergo qui quaeritur, quando non
agnoscitur, cum uidetur.
162 denique christum uidebat et hortulanum putabat; sic enim
habes: illa existimans quia hortulanus est dixit ei: domine, si tu
sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego tollam eum. etsi
fide incerta, tamen sermone non lubrica; etsi hortulanum putauit, tamen
dei filium designauit; etsi adhuc non credat, tamen adfectat ut credat;
ipse enim corpus tulit qui suscitauit. ergo ueniabilis error mulieris,
quae licet dubitare non debuit christi corpus per gloriam resurrectionis
adsumtum, doceri tamen gestit a christo. et fidem suam iam deuota
promittit, ut et ipsa illud iam tollat e terris et ad dexteram dei
quaerat.
163 denique post haec uerba non mulier, sed Maria iam uocatur;
aliud est enim conmune uulgi nomen, aliud speciale personae christum
sequentis. et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen
nuntia destinatur. prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in
christo corporaliter plenitudinem diuinitatis sicut Paulus acceperat,
nondum euacuauerat lubricum saeculi, carnis ambiguum; nondum uitam
uixerat christi. denique ista nec adorat dominum nec pedes tenet, sicut
illa Maria, in qua utique non tam obsequium corporale quam plenae fidei
designatur affectus, quod christum et hominem et deum credat; deus est
enim qui adoratur, homo est qui tenetur.
164 non igitur tangi dominus fastidit a femina, cuius et Maria
pedes unxit unguento, nec tactum dedignatur, sed profectum docet, quia
non omnes christum possunt tangere resurgentem, quem tetigerunt in hac
uita et corpore conmorantem. qui uult christum tangere sua membra
mortificet et resurrecturo similis induat uiscera misericordiae, non
ambigat renuntiare terrenis. quid est igitur:
165 noli me tangere? noli manum adhibere maioribus, sed uade ad
fratres meos, hoc est ad perfectiores quicumque enim fecerit uoluntatem
patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est,
quia resurrectio non facile nisi a perfectioribus capi potest,
fundatioribus huius fidei praerogatiua seruatur, mulieribus autem docere
in ecclesia non permitto; domi uiros suos interrogent ad eos ergo
mittitur qui domestici sunt et accepit praescripta mandata.
166 nec fugit hoc loco sensisse quosdam ideo christum noluisse
tangi, quia nondum receperat typum, quem conmendauerat patri, quasi
adhuc eum tangere non deberet.
167 ascendo ad patrem uestrum, deum meum et deum uestrum. bene
distinxit, quia mulieri loquebatur; non enim conmunis nobis natura cum
christo nisi condicionis humanae. illi pater generatione propria, nobis
adoptione uoluntaria; illi per naturam, nobis per gratiam; illi deus
unitate mysterii, nobis potestate caelesti.
168 dicit aliquis: quomodo ergo Thomas, cum adhuc non crederet,
tetigit tamen christum? sed ille non de resurrectione domini, sed de
resurrectionis uidetur qualitate dubitasse et tactu suo debuit me
docere, sicut docuit et Paulus: oportet enim hoc corruptibile induere
incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem, ut incredulus
credat et cunctator dubitare non possit; facilius enim credimus quod
uidemus. habuit autem admirandi causam Thomas, cum uideret clausis
omnibus per inuia saepta corporibus inoffensa conpage corpus insertum et
ideo mirum quomodo se natura corporea per inpenetrabile corpus
infuderit inuisibili aditu uisibili conspectu, tangi facilis difficilis
aestimari.
169
24:37ff. denique conturbati discipuli aestimabant se spiritum
uidere, et ideo dominus, ut speciem nobis resurrectionis ostenderet,
palpate inquit et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut
me uidetis habere. non ergo per incorpoream naturam, sed per
resurrectionis corporeae qualitatem inperuia usu clausa penetrauit. nam
quod tangitur corpus est, quod palpatur corpus est; in corpore autem
resurgimus; seminatur enim corpus animale, surgit corpus spiritale, sed
illud subtilius, hoc crassius, utpote adhuc terrenae labis qualitate
concretum.
170 nam quomodo non corpus, in quo manebant insignia uulnerum,
uestigia cicatricum, quae dominus palpanda obtulit? in quo non solum
fidem firmat, sed etiam deuotionem acuit, quod uulnera suscepta pro
nobis caelo inferre maluit, abolere noluit, ut deo patri nostrae pretia
libertatis ostenderet. talem sibi pater ad dexteram locat tropaea
nostrae salutis amplectens, tales illic martyres nobis cicatricis suae
corona monstrauit.
171 et quoniam sermo huc noster euasit, consideremus qua gratia
secundum Iohannem crediderint apostoli, qui gauisi sunt, secundum Lucam
quasi increduli redarguantur, ibi spiritum acceperint sanctum, hic
sedere in ciuitate iubeantur, quoadusque induantur uirtute ex alto.
et uidetur mihi quasi apostolus maiora et altiora tetigisse hic
sequentia et humanis proxima: hic historico usus circuitu, ille
conpendio, quia et de illo dubitari non potest qui testimonium perhibet
de his quibus ipse interfuit, et uerum est testimonium eius. ab hoc
quoque, qui euangelista esse meruit, uel neglegentiae uel mendacii
suspicionem aequum est propulsari. et ideo utrumque uerum putamus, non
sententiarum uarietate nec personarum diuersitate distinctum. nam etsi
in primo Lucas eos non credidisse dicat, postea tamen credidisse
demonstrat. et si prima consideremus, contraria sunt, si sequentia,
certum est conuenire. ipsa igitur scripturae uerba consideremus.
172 Iohannes sic ait: et gauisi sunt discipuli uiso domino. dicit
ergo his iterum: pax uobis cum; sicut misit me pater, et ego mitto uos.
et cum hoc dixisset, insufflauit his et dixit: accipite spiritum
sanctum. quorum remiseritis peccata, remittuntur his et quorum
retinueritis retenta sunt. Lucas autem dicit: et quomodo cognouerunt eum
in fractione panis. cum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio
eorum et dixit his: pax uobis; ego sum, nolite timere. conturbati quoque
et conterriti existimabant se spiritum uidere. et possent uideri hic
plures fuisse; sed quia et hic sero resurrectionis die nam
aduesperascente iam die qui fuerant ingressi manere cum domino, ubi ille
sese repente subduxit, eadem hora ad discipulos hi duo remeasse
produntur, quando palpandum se obtulit et secundum Iohannem sero die
illa, una sabbatorum inducitur apparuisse discipulis et uulnera
obtulisse palpanda, ne quid ambiguitatis adferret, putauimus diligentius
requirendum.
173 videtur enim separatim, se istis undecim demonstrasse, sicut
se ammaoni et cleopae seorsum iam uespere demonstrauerat, et quemadmodum
isti duo ita etiam illi uidentur undecim ad confirmandos reliquos
conuenire potuisse. denique et conturbati sunt, ut habes secundum Lucam,
et ideo aperuit illis sensum, ut intellegerent ea quae scripta sunt.
hunc autem latius, illum succinctius scripsisse non dubium est. quomodo
enim soli cephae uisum dicerent, si ab omnibus erat uisus? sed sicut ex
mulieribus Mariae et aliae Mariae Magdalenae ita ex uiris Petro uisus
est primo mane. et Paulus sic ait: tradidi enim uobis inprimis quia
christus mortuus est secundum scripturas et quia sepultus est et quia
resurrexit die tertia secundum scripturas et uisus est cephae. et ideo
Marcus specialiter inducit iuuenem mandantem ut Petro et discipulis
dicerent mulieres quia surrexit dominus.
174 Petrus ergo uidit solus dominum; deuotio enim parata semper
et promta credebat et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere.
alibi cum Iohanne, alibi solus, ubique tamen inpiger currit, ubique aut
solus aut primus, non contentus uidisse quae uiderat repetit intuenda et
quaerendi domini amore succensus non satiatur uidendo. videt solus,
uidet cum undecim, uidet cum septuaginta, uidet et quando Thomas
credidit, uidet cum piscaretur, sed non uidisse contentus, inpatiens
desiderii, neglegens captionis, inmemor periculi, non tamen inmemor
reuerentiae, ubi dominum uidit in littore, ueste se texit serum
aestimans si cum ceteris nauigio perueniret. sic cum in mari dominus
ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit, sic cum a
Iudaeis dominus teneretur, aduersum turbas gladium solus exseruit, sic
et nunc cum dominus stetisset in littore periculoso conpendio religiosum
maturauit obsequium.
175 non est igitur dubium credidisse Petrum et credidisse, quia
dilexit, dilexisse, quia credidit. vnde et contristatur, quia et tertio
interrogatur: amas me? is enim interrogatur, de quo dubitatur, sed
dominus non dubitat, qui interrogabat, non ut disceret, sed ut doceret
quem eleuandus in caelum amoris sui nobis uelut uicarium relinquebat.
sic enim habes: Simon Iohannis, diligis me? vtique tu scis, domine, quia
amo te. dicit et Iesus: pasce agnos meos.
bene conscius sui non ad tempus adsumtum, sed iamdudum deo cognitum
Petrus testificatur affectum. quis est enim alius, qui de se hoc facile
profiteri possit? et ideo quia solus profitetur ex omnibus, omnibus
antefertur; maior enim omnibus caritas.
176 illud quoque diligentius intuendum, cur cum dominus dixerit:
diligis me? ille respondit: tu scis, domine, quia amo te. in quo uidetur
mihi dilectio habere animi caritatem, amor quendam aestum conceptum
corporis ac mentis ardore, et Petrum opinor non solum animi sed etiam
corporis sui circa dei cultum signare flagrantiam. denique tertio
dominus non iam diligis me? sed amas me? interrogauit et iam non agnos,
ut primo, quodam lacte uescendos nec ouiculas, ut secundo, sed oues
pascere iubetur perfectiores ut perfectior gubernaret.
177 et ideo quasi perfecto in omnibus, quem caro iam reuocare non
posset a gloria passionis, corona decernitur. cum esses inquit iunior,
cingebas te et ambulabas ubi uolebas; cum autem senueris, extendes manus
tuas et alius te praecinget et ducet quo tu non uis. bona senectus, non
uitae longaeuitate inbecilla ad usum, sed maturitate uirtutis ad
martyrium praeparata; quae lasciuiam corporalium reprimat uoluptatum nec
indulgeat cupiditatibus, dulcia quaeque declinet, speciosa non adpetat;
caro enim concupiscit aduersum spiritum et transuersarios tramites
gradiendi qua uelit diuersarum sibi inuenit uoluptatum. bona uero mentis
senectus, quae non id quod suaue corpori, sed quod menti utile putat
eligit nec uoluntario corporis capitur appetitu, sed repugnanti
moderamine quasi inuita reuocatur.
178 ergo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium,
tamen ubi periculum aduenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos
suauitate sui caelestis usus muneris. nam quis martyrium non eligeret,
si libenter mori posset? ergo et Petrus uidetur nolle, sed parat
uincere. et quid mirum si Petrus nolit, cum dominus dicat: pater, si
fieri potest, transfer a me calicem hunc; uerum tamen non mea uoluntas,
sed tua fiat? denique post temtationem praesumtionis suae Petrus iam non
audet uoluntatis perseuerantiam polliceri, sed quasi ad solacium sui
consortium quaerit alterius.
179 tot igitur adducti uirtutis exemplis Petrum credimus non
potuisse dubitare. Iohannem quoque credidisse manifestum est, cum
saluatorem uideret; qui iam tunc credidit posteaquam uacuum corporis
uidit sepulchrum. cur ergo Lucas inducit fuisse turbatos? primo omnium
quia paucorum opinionem sententia maioris partis includit, deinde quia
etsi Petrus de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, cum
uideret quod se dominus cum corpore et in ea quae uestibulis obseratis
et constructis erant saepta parietibus inprouisus infunderet. Lucas ergo
historice singula prosecutus est, ille finem spectauit, hic seriem. nam
utique dicendo: tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent ea quae
scripta sunt etiam ipse discipulos credidisse profitetur.
180 spiritum autem sanctum uel illis undecim quasi perfectioribus
insufflauit et reliquis postea tribuendum esse promittit uel isdem ibi
insufflauit, hic spopondit. nec uidetur esse contrarium, cum diuisiones
sint gratiarum; alii enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae
secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia
curationum, alii genera linguarum. ergo aliam insufflauit ibi
operationem, hic aliam pollicetur; ibi enim remittendorum gratia tributa
est peccatorum, quod esse uidetur angustius, et ideo insufflatur a
christo, ut credas spiritum christi et credas de deo spiritum; deus enim
solus peccata dimittit. Lucas autem linguarum gratiam describit
effusam. denique ibi habes: accipite spiritum sanctum; quorum
remiseritis peccata, remissa erunt. at uero in actibus apostolorum sic
habes: et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui uariis
linguis quomodo spiritus dabat eloqui his.
181
24:4 diuersitas autem uisionum frequentiam famulantium significat
angelorum iuxta quod dominus ipse promiserat dicens: et uidebitis
angelos descendentes et ascendentes ad filium hominis. atque utinam cum
euangelii fine noster quoque sermo claudatur!
182 cur secundum Matthaeum et Marcum mandat discipulis: praecedam
uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, secundum Lucam uero et Iohannem
etiam intra conclaue obtulit se uidendum?
et quidem quod se uidendum frequenter obtulerit et plus quam quingentis
fratribus et Petro et Iacobo etiam apostolico probauimus testimonio et
Lucas in actibus apostolorum docuit quod discipulis manifestauerit se
uiuere post passionem suam in multis argumentis apparens his et
disputans de regno dei. ergo quia saepius et diuersis apparuit, cum in
Galilaea quando sit uisus nequaquam praescriptum ac definitum tempus
scriptura signauerit, in Hierusalem quando se obtulerit, et diem et
horam expresserit, timidiores intra conclauia reuisantur, fortiores ad
montem conuenerint.
183 denique intra conclaue ostiis clausis inducit Iohannes
discipulos congregatos propter metum Iudaeorum, quod non undecim Lucas,
sed plures scripsit fuisse. istos autem Matthaeus undecim solos in
Galilaea conuenisse non siluit. denique sic habes: undecim autem
discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Iesus,
et uidentes eum adorauerunt, quidam autem dubitauerunt. quibus docendi
et baptizandi tribuit potestatem. vndecim quoque discumbentibus
discipulis et Marcus in fine apparuisse scribit, quando similiter
praedicandi his per totum orbem mandat officium.
184 vnde hoc conuenientius arbitror quod dominus quidem
mandauerit discipulis ut in Galilaea se uiderent, sed illis metu intra
conclaue residentibus primo se obtulisse, postea uero confirmatis animis
undecim illos Galilaeam petisse. vel certe hoc quoque diligentibus
scriptoribus placuisse repperio nihil obstat, si dicamus pauciores intra
conclaue, in monte conplures fuisse.