Home‎ > ‎Malachi‎ > ‎

St. Jerome on Malachi- Latin



In Malachiam

Prologus

ultimum duodecim prophetarum malachi interpretari uolumus, cuius nomen lxx transtulerunt; angelus eius, dicentes: assumptio uerbi domini super israel in manu angeli eius, pro quo in hebraeo legimus malachi, quod rectius et expressius dicitur, angelus, id est nuntius meus. nec putandum est, iuxta quorumdam opinionem, angelum uenisse de caelo, et assumpsisse corpus humanum, ut israeli quae a domino sunt mandata, loqueretur. si enim interpretanda sunt nomina, et ex nominibus non spiritalis intellegentia, sed historiae ordo texendus est, ergo et osee, qui saluator dicitur, et ioel qui interpretatur dominus deus, siue incipiens, et ceteri prophetae non erunt homines, sed uel angeli, uel dominus atque saluator, quia hoc eorum nomina resonant. denique exceptis septuaginta, alii interpretantes nomen malachi ita ut in hebraeo legitur, transtulerunt. malachi autem hebraei ezram aestimant sacerdotem, quia omnia quae in libro illius continentur, etiam hic propheta commemorat, dicens: labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus domini exercituum est. tempus quoque titulus que conueniunt, quod et in psalmis diximus, qui titulos non habent, eorum esse credendos, quorum priores psalmi nominibus praenotati sunt. igitur et malachi, id est ezras, post aggaeum et zachariam, qui sub dario prophetauerunt, fuisse credendus est. et propterea titulum non habere, quia liber eius pro titulo sit; in quo discimus, quod in regno artaxerxis regis persarum, ezras filius saraiae, et ceterorum, usque ad eum locum ubi dicitur: filius phinees, filii eleazar, filii aaron sacerdotis ab initio ascenderit de babylone, et dederit ei rex secundum manum domini dei sui, omnem petitionem eius; ascenderint que cum illo de filiis israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis leuitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de nathineis in hierusalem, anno septimo artaxerxis regis, et uenerint in hierusalem mense quinto; ipse est annus septimus regis, quia in primo die mensis primi coepit ascendere de babylone, et in primo die mensis quinti uenit in hierusalem. haec, mi minerui, et alexander, non tam sanguine, quam religione concordes, ne susceptum opus dimitterem prophetarum, et extraordinario uobis labore sudarem, breuiter in prooemio sum locutus, ut proponens uerba malachi, primum iuxta hebraicam ueritatem, deinde iuxta lxx interpretes, orationum uestrarum fultus auxilio, edisseram quae sequuntur. scripsit in hunc librum origenes tria uolumina, sed historiam omnino non tetigit, et more suo totus in allegoriae interpretatione uersatus est, nullam ezrae faciens mentionem sed angelum putans fuisse qui scripsit, secundum illud quod de ioanne legimus: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam. quod nos omnino non recipimus, ne animarum de caelo ruinas suscipere compellamur. alios commentarios in hunc prophetam legisse me nescio, excepto apollinaris breui libello, cuius non tam interpretatio quam interpretationis puncta dicenda sunt.

Incipit liber

Caput 1

onus uerbi domini ad israel, in manu malachi. lxx: assumptio uerbi domini super israel, in manu angeli eius. quid significet onus, id est pondus quod hebraice massa, et ab aquila arma~g dicitur, uel quid lêmma~g, id est assumptio, quod et septuaginta et ceteri interpretes transtulerunt, in aliis prophetis diximus. nam et naum scribit: onus niniue, liber uisionis naum elcesaei, et abacuc:

Caput 1

onus quod uidit abacuc propheta, et zacharias: onus uerbi domini in terra adrach, et damasci requiei eius. et rursum in consequentibus: onus uerbi domini super israel. illa itaque simus explanatione contenti, et nunc hoc tantum dicamus, quod pondus uerbi domini ad israel, siue, ut lxx dicunt, super israel, graue quidem sit quia pondus appellatur, sed consolationis aliquid habeat, quod non contra israel, sed ad israel sumitur. aliud est enim quando uerbi gratia, ad illum uel illum scribimus, aliud quando contra illum et illum, quia in altero pars amicitiae, in altero inimicitiarum aperta confessio est. sciendum que quod abducto in captiuitatem israel, id est decem tribubus, indifferenter pristino nomine, et duae tribus iuda et beniamin appellentur israel. quod autem dicitur: in manu angeli eius, siue malachi, manum pro operibus accipite. unde et in manu aggaei, et in manu hieremiae, et in manu moysi factus est sermo dei. in quorum enim manibus est iniquitas, et quorum dextra repleta est muneribus, et quorum manus plenae sunt sanguine, in his non fit sermo dei, sed qui lauant inter innocentes manus suas. quibus aquis et pilatus manus lauare conatus est, ne iudaeorum blasphemiis consentiret, de quibus psalmista laetatur, dicens: super aquas refectionis educauit me. de hac aqua per prophetam dominus pollicetur: aspergam uos aqua mundissima. qui autem peccator est, inebriatur calice babylonio, et dicitur de eo: spinae nascuntur in manu ebriosi.

lxx: ponite super corda uestra. hoc in hebraico non habetur, sed puto de aggaeo additum, in quo legimus: et nunc ponite super corda uestra a die hac et supra. post titulum igitur prophetae siue prooemium, dupliciter accipiendum est: ponite super corda uestra, id est animaduertite et considerate, id quod supra dictum est: assumptio uerbi domini super israel in manu angeli eius. siue diligenter animaduertite, quae dicenda sunt postea, ut ea non corporis auribus, sed animi et cordis intellegentia cognoscatis, et faciatis uobis thesauros, in quibus recipiatis diuitias sermonum dei, et sapientia agat fiducialiter, cum dilatati fueritis, et repleto corde sermonibus dei, pepuleritis cogitationes pessimas, quae egrediuntur de corde homicidia, adulteria, fornicationes, furta et reliqua, et impleatis quod a saluatore dictum est: qui habet aures audiendi, audiat. dilexi uos, dicit dominus. et dixistis: in quo dilexisti nos? nonne frater erat esau iacob, dicit dominus, et dilexi iacob, esau autem odio habui? et posui montes eius in solitudinem, et hereditatem eius in dracones deserti. quod si dixerit idumaea: destructi sumus, sed reuertentes aedificabimus quae destructa sunt; haec dicit dominus exercituum: isti aedificabunt et ego destruam; et uocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est dominus usque in aeternum. et oculi uestri uidebunt, et uos dicetis: magnificetur dominus super terminum israel. lxx: dilexi uos, dicit dominus, et dixistis: in quo dilexisti nos? nonne frater erat esau iacob, dicit dominus; et dilexi iacob, esau autem odio habui; et posui terminos eius in desolationem, et hereditatem eius in domata deserti. quia dicet idumaea: destructa est, reuertamur et reaedificemus deserta. haec dicit dominus omnipotens: ipsi aedificabunt et ego destruam, et uocabuntur eis termini iniquitatis, et populus super quem praeparatus est dominus usque in aeternum. et oculi uestri uidebunt, et uos dicetis: magnificatus est dominus super terminos israel. israel, hoc est iudas, ad quem solebat fieri uerbum dei et uisio domini, onus eius et pondus suppliciorum grauissimum portare compellitur, ut grauiora peccata deponat et sentiat per tormenta, quae non sensit per beneficia. et ne poena in suos uideatur iniusta, subicit dominus: dilexi uos. quem enim diligit dominus corripit; castigat autem omnem filium quem recipit. et dicendo dilexi, praesens negat, dum praeteritum confitetur. illi que respondent temeritate qua peccant, obliti beneficiorum eius: in quo dilexisti nos? ad quae dominus: ut cetera, inquit, taceam, et quod nuper de babylonia captiuitate uenistis, incunabula uestra tractabo, antequam nasceremini, immo priusquam rebecca esau et iacob utero suo funderet; in iacob uos dilexi, in esau idumaeos odio habui. quem locum apostolus paulus mystica disputatione euentilans, scribit ad romanos, duo pariter testimonia de genesi malachi que coniungens: sed et rebecca de uno concubitu habens isaac patris nostri. nam cum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni uel mali, ut secundum electionem propositum dei maneat, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei: quia maior seruiet minori; sicut scriptum est: iacob dilexi, esau autem odio habui. hoc enim quod dicitur: sicut scriptum est, et ad geneseos librum, et ad prophetam malachi refertur. non solum, ait: dilexi iacob antequam nasceretur, et odio habui esau priusquam ex utero matris funderetur, sed in posteros eorum amorem meum et odium conseruaui; odium in esau cuius montes qui appellantur seir, redegi in solitudinem, et urbes feci esse desertas, et a serpentibus ac bestiis obtineri. si autem dixerit edom, hoc est esau, destructi quidem sumus, ad iram dei, sed rursum aedificabimus ciuitates, haec domino praedicente cognoscite, quod illis aedificantibus, ego destruam, et iram meam aeterna eorum uastitas approbabit. odium igitur in esau rebus ostendi, amorem autem in uos, hoc est in iacob, sequentibus approbabo. illis destructis et redactis ad solitudinem, uidebunt oculi uestri, et dicetis: magnificetur dominus super terminum israel; et ex comparatione malorum quae frater uester patitur, dei in uos beneficia sentietis. iudaei falso sibi blandiuntur, edom romanos et israel in consummatione mundi se prophetari, quod destructo romano imperio, hoc est idumaeo, regnum orbis ueniat ad iudaeos. haec prout potuimus, historiae fundamenta iacientes, locuti sumus. nunc ueniamus ad intellegentiam spiritalem. israel, uir uel sensus cernens deum, siue ut ego melius puto, euthutatos~g theou~g, id est, rectissimus dei, diligitur a domino, et uult dilectionis eius in se scire rationem. dominus que respondit, esau et iacob de una stirpe generatos, hoc est uitia atque uirtutes ex uno cordis fonte procedere; dum ex arbitrii libertate in utramque partem ut uolumus, declinamus; sed priora nascuntur uitia per infantiam, pueritiam, iuuentutem, quae postea aetas firmior corripit atque supplantat. maior frater hispidus est et sanguinarius uenationibus, siluis et bestiis delectatur. minor leuis et simplex, et innocenter habitans domum. deus fines idumaeae, hoc est terrenae et sanguinariae ponit in solitudinem, et nihil de terra crescere sinit et esse perpetuum. quod si impudens malitia ea quae sunt dei sermone destructa, rursum aedificare nitatur, dominus se eorum quae instaurantur a uitiis, aduersarium profitetur. et postquam fuerint hostilium terminorum cuncta subuersa, tunc oculos possumus uidere israelis, et sanctos quosque dicere: magnificetur dominus in terminis eorum, qui mente conspiciunt deum. porro dilectio et odium dei uel ex praescientia nascitur futurorum, uel ex operibus; alioquin nouimus quod omnia deus diligat, nec quicquam eorum oderit quae creauit, sed proprie eos suae uindicet caritati, qui uitiorum hostes sunt et rebelles. et econtrario illos odit, qui a deo destructa cupiunt rursum exstruere. odisse autem deus anthrôpopathôs~g dicitur, ut flere, ut dolere, ut irasci, ut quando audimus odium eius in malos, ea quae deum intellegimus odisse, fugiamus.

filius honorat patrem, et seruus dominum suum; si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit dominus exercituum. lxx: filius glorificat patrem, et seruus dominum suum timebit. et si pater ego sum, ubi est gloria mea? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit dominus omnipotens. licet priusquam nasceremini, in iacob quasi filios amare uos coeperim, tamen eligite quo me uocabulo nominetis, aut pater sum uester, aut dominus. si pater, debitum patri honorem reddite, et dignam parente offerte pietatem. si dominus, cur me contemnitis? cur dominum non timetis? loquitur autem ad eos qui sub zorobabel et iesu filio iosedec, et ezra sacerdote, et neemia, de captiuitate babylonia sunt reuersi, exstructo que altari, necdum templum aedificauerant, nec muros exstruxerant ciuitatis, et nihilominus in peccatis pristinis permanebant, deum nec amore, nec timore uenerantes. quod autem gloriam diximus, uel honorem, et apud graecos doxa~g, et apud hebraeos chabod, unum uerbum est, sed nos pro latinae linguae proprietate, honorem posuimus. nam et in euangelio ubi loquitur dominus atque saluator: pater, uenit hora; clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te, apud graecos doxason~g legitur, id est glorifica, quem locum plerique latinorum honorifica, interpretati sunt. simul que consideremus, quod filius ac seruus in scripturis sanctis uoluntate fiat, non necessitate naturae. qui enim spiritum adoptionis acceperit, in filium dei uertitur; qui autem spiritum seruitutis in timorem, dei seruus efficitur. uult itaque primum deus, ut filii eius simus, et bonum uoluntate faciamus; si hoc consequi uolumus, ut saltim seruos nos habeat et a malis per suppliciorum formidinem recedamus. legimus in malam partem filios: eramus filii irae, et filii gehennae, quos pharisaei, mari terris que circuitis, dignos genuere tormentis. et iudas proditor, filius perditionis appellatur, et in octogesimo octauo psalmo de domino scribitur: filius iniquitatis non apponet nocere ei. in osee quoque filii fornicationis uocantur, qui sunt de matre meretrice generati, de qua scriptum est: fornicata est mater uestra. et in euangelio iudaei filii diaboli suggilantur: uos de patre diabolo nati estis, et desideria patris uestri uultis facere. in bonam partem filios legimus, ut filios dei: quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios dei fieri. et filios sapientiae, euangelio proclamante: iustificata est sapientia, a filiis suis. et filios abraham: amen amen dico uobis, potest deus de lapidibus istis suscitare filios abraham. et filios apostoli: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis; et multa istiusmodi. filius ergo honorat, siue clarificat patrem, iuxta illud quod scriptum est: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant uestra opera, et glorificent patrem uestrum qui est in caelis. seruus quoque honorat dominum suum non eadem caritate qua filius, sed apo~g koinou~g subauditur, honorat filius patrem, seruus dominum suum; et tamen deus omnipotens sciens differentiam filii et serui, et a filio gloriam, a seruo timorem expetit: principium enim sapientiae timor domini, ut de timore seruorum, ad filiorum gloriam transeamus.

ad uos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: in quo despeximus nomen tuum? offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: in quo polluimus te? in eo quod dicitis: mensa domini despecta est. lxx: uos, sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dixistis: in quo despeximus nomen tuum? offerentes ad altare meum panes pollutos, et dixistis: in quo polluimus ipsos? in eo quod dicitis: mensa domini despecta est. quod autem sequitur: et quae superposita sunt despexistis, obelo praenotauimus, quia in hebraico non habetur, et de sequentibus additum est. ad uos, igitur, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, iste sermo dirigitur, qui reuersi de babylone, metu praeteritae seruitutis, debueratis ad dominum plena mente conuerti; et non solum hoc non facitis, sed imitantes cain, superbis contra deum uocibus respondentes, sciscitamini ab eo quem occulta non fallunt, et dicitis: in quo despeximus nomen tuum? ut dissimulationis impudentia, uulnus conscientiae protegatis. uultis ergo scire in quo despexeritis nomen meum? offertis super altare meum panem pollutum, panes uidelicet propositionis, quos iuxta traditiones hebraicas, ipsi serere, ipsi demetere, ipsi molere, ipsi coquere debebatis; et nunc sumitis quoscumque de medio, et uoce temeraria respondetis et dicitis: in quo polluimus eos, siue te? dum enim sacramenta uiolantur, uiolatur ipse cuius sunt sacramenta. hoc autem quod sequitur: in eo quod dicitis: mensa domini despecta est, possumus et ita interpretari: quod reuersi de babylone, necdum templo aedificato, manentes in casulis et in ruinis urbis antiquae, altare tantum exstruxerant; non eiusdem gloriae, cuius pristinum fuerat, et putabant deesse religionis sanctimoniam, quia deerat aedificationis ambitio. tenues lineas duximus, quibus imprimenda est explanatio spiritalis. corripit sermo diuinus episcopos, atque presbyteros et diaconos neglegentes, siue quoniam genus sacerdotale et regale sumus, omnes qui baptizati in christo, christi censentur nomine, cur despiciant nomen dei; et interrogantibus, in quo despexerint nomen eius, causas monstrat offensae. offertis, inquit, super altare meum panem pollutum. polluimus panem, id est corpus christi quando indigni accedimus ad altare et sordidi mundum sanguinem bibimus, et dicimus: mensa domini despecta est; non quod hoc aliquis audeat dicere, et quod impie cogitat scelerata uoce, proferre, sed opera peccatorum despiciunt mensam dei. possumus et aliter dicere: doctor ecclesiae qui spiritalem conficit panem et eum populis diuidit, si uel propter humanam gloriam, uel lucra saeculi quae gloriam consequuntur, loquatur in populis et diuitibus blandiatur, et honoret peccatores, et iuxta iacobum suscipiat eos, qui cum annulis aureis ad se ueniunt; et pauperes sanctos repellat, nomen dei despicit, et panem polluit doctrinarum, et in ipsum deum iacit contumelias, mensam scripturarum eius mensis idolorum saecularis que doctrinae putans esse communem.

si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit dominus exercituum. lxx: quia si offeratis caecum in sacrificium, nonne malum? et si offeratis claudum et languidum nonne malum? offer illud duci tuo, si susceperit te, si acceperit faciem tuam, dicit dominus omnipotens. de diuersitate uictimarum, et quae uel offerri debeant, uel non offerri, in leuitico plenius discimus. reuersus itaque populus de babylone, ac sacerdotes leuitae, ianitores atque cantores, et nathinnaei serui que salomonis, quorum ezras scribit katalogon~g, illicitas deo uictimas offerebant, caecas uidelicet et claudas, ac uaria debilitate confectas, hoc est enim quod dicit languidum, uno cuncta sermone comprehendens. si istiusmodi, inquit, duci tuo offerres munera, nonne respueret? nonne sibi factam putaret iniuriam? et hoc audetis offerre deo, quod dare hominibus non audetis? longum est nunc omnium uictimarum aperire mysteria, de his tantum loquar quae praesenti capitulo continentur. caeca est animae uictima, quae non illustratur christi lumine, nec habet oculum de euangelio contuentem. clauda est rogantis oratio, quae duplici mente accedit ad precandum et audit cum populo iudaeorum? usquequo claudicatis utroque pede? et languida, et omni infirmitate cooperta, quae non habet christum dei uirtutem, dei que sapientiam. istiusmodi preces, quae sine lumine ueritatis sunt, et non habent sapientiae firma uestigia, et debilitatibus uariis contabescunt, si offerantur ecclesiarum principi, aut cuilibet erudito sapienti que doctori, nonne repudiabuntur et in contumeliam eius recident, qui talia est ausus offerre?

et nunc deprecamini uultum dei ut misereatur uestri, de manu enim uestra factum est hoc, si quomodo suscipiat facies uestras, dicit dominus exercituum. quis est in uobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? lxx: et nunc deprecamini faciem dei uestri, et rogate eum, in manibus uestris facta sunt haec, si suscipiam ex uobis facies uestras, dicit dominus omnipotens, quia et in uobis claudentur ianuae, et non succendetur altare meum gratis. multum in hoc loco septuaginta interpretes ab hebraica ueritate discordant; et necesse est, ubi diuersa est interpretatio, ut diuersus et sensus sit. quia obtulistis claudas et caecas et debiles uictimas, uos enim haec quae dixi uniuersa fecistis, agite paenitentiam, si quo modo misereatur uestri deus. nullus enim in uobis est usque ad extremum ministerium, non dico pontifex, non sacerdos, non leuita, non cantor, sed nec ianitor quidem, et is qui ignem supponit altari ad cremandum holocausta, qui non a me mercedem accipiat laboris sui. hoc autem dicit, decimas significans omnium frugum, quae offeruntur a populis. ex quo ostenditur, acceptiorem esse domino seruitutem, quae mercedem in praesentiarum non postulat. unde et apostolus gratis praedicat euangelium, et nocte et die manibus suis laborat, ne cui oneri sit et hanc gloriam suam gratuitae praedicationis in gentibus, nequaquam euacuandam esse testatur. porro lxx alium multo suggerunt sensum: o sacerdotes, qui hostias debiles immolatis, conuertimini ad paenitentiam, et uultum domini deprecamini et orate pro operibus manuum uestrarum. quod autem infert: si suscipiam ex uobis facies uestras, nescio an conueniat exhortationi paenitentiae. nemo enim dicit: ora me, et non parcam tibi. sequitur: in uobis claudentur ostia, patris uidelicet, et filii, et spiritus sancti. unde saluator loquitur: ego sum ostium. siue aliter: non uobis aperientur ostia scripturarum, nec perspicere poteritis sancta sanctorum, nec domini sacramenta cognoscere, nec succendere thymiama eius ad altare, quia orationes uestrae ad illum non peruenient. et hoc quod dicitur dôrean~g, et nos interpretati sumus gratuito, qui hanc sequuntur intellegentiam quam nunc exponimus, uertunt in gratiam, ut uidelicet gratiam non habeant altari domini seruiendi.

non est mihi uoluntas in uobis, dicit dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit dominus exercituum. et uos polluistis illud, in eo quod dicitis: mensa domini contaminata est, et quod superponitur, contemptibile est cum igne qui illud deuorat. et dixistis: ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit dominus exercituum. et intulistis de rapinis claudum, et languidum, et intulistis munus. numquid suscipiam illud de manu uestra? dicit dominus. lxx: non est uoluntas mea in uobis, dicit dominus omnipotens, et sacrificium non suscipiam de manibus uestris, quia ab ortu solis usque ad occasum nomen meum gloriosum est in gentibus; et in omni loco incensum offertur nomini meo, et sacrificium mundum, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit dominus omnipotens. uos autem contaminastis illud, in eo quod dicitis, mensa domini polluta est, et qui superponuntur despecti sunt cibi eius, et dixistis, ecce de afflictione sunt, et exsufflastis ea, dicit dominus omnipotens. et inferebatis rapinas, et clauda et debilia, et offerebatis sacrificium, si suscipiam ea de manibus uestris, dicit dominus omnipotens? regula scripturarum est: ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegoriae non extenuare quae scripta sunt. ergo proprie nunc ad sacerdotes iudaeorum sermo fit domini, qui offerunt caecum et claudum, et languidum ad immolandum, ut sciant carnalibus uictimis spiritales uictimas successuras. et nequaquam taurorum hircorum que sanguinem, sed thymiama, hoc est sanctorum orationes domino offerendas, et non in una orbis prouincia iudaea, nec in una iudaeae urbe hierusalem, sed in omni loco offerri oblationem, nequaquam immundam, ut a populo israel, sed mundam, ut in caeremoniis christianorum. ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen domini in gentibus, dicente saluatore: pater, manifestaui nomen tuum hominibus. cum que nomen, inquit, meum magnum in gentibus sit futurum, uos o principes iudaeorum polluistis illud atque polluistis. sic enim futurorum texit uaticinium, ut praesens tempus non deserat. propterea autem, o sacerdotes et principes iudaeorum, in omni loco mihi offertur oblatio munda, et magnum est nomen meum in gentibus, quia dicitis mensa domini contaminata est; et quod superponitur, contemptibile est cum igne qui illud deuorat. reuersus de babylone populus, altare tantum fortuitis et impolitis lapidibus, iuxta ezrae librum exstruxerunt, absque templo, absque urbis aedificiis, absque exstructione murorum, et putabat minorem esse cultum religionis, quia templi ornatus deerat. ad quos dominus loquitur: pollutum putatis altare, et holocausta ac uictimas quae superimponuntur; ignem quoque qui uictimas deuorat, esse pollutum. nec intellegitis omnipotentem deum, non aurum, gemmas que, et hostiarum multitudinem quaerere, sed offerentium uoluntates. qui autem arbitrantur non altare, sed mensam debere intellegi, in qua panes ponebantur, quomodo hoc interpretari possint quod sequitur, cum igne qui illud deuorat, omnino non uideo; neque enim ignis deuorat panes propositionis, quos semper nouos pro ueteribus commutabant et ablati cedebant in usus sacerdotum. aut certe ita intellegendum: polluistis nomen meum in eo quod dicitis: quid prodest si offeramus optima? qualiacumque fuerint quae offeruntur, igne sunt deuoranda. fructus autem altaris ignis est, cibus que ignis hostiae uel holocausta. nec sufficit prioris sermonis impietas, sed etiam hoc dixistis: ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit dominus exercituum. cuius orationis hic sensus est: dixistis: de captiuitate reuersi sumus, hostibus praedae fuimus, multum in longo itinere laborauimus, pauperes sumus, quicquid habere potuimus, uiae labore consumptum est, qualiacumque habemus offerimus, et haec dicendo exsufflastis uestra sacrificia, id est exsufflatione mea digna fecistis. siue ut in hebraeo legi potest: et exsufflastis me haec dicendo: non sacrificio, sed mihi cui sacrificabatis, fecistis iniuriam. quamobrem nequaquam suscipiam illud de manu uestra, dicit dominus omnipotens. quidam putant hoc quod ad iudaeos specialiter dicitur, eo quod uictimae eorum immundae sint atque pollutae, et sacrificium transferatur ad gentes, intellegi debere super ecclesiae sacerdotibus, qui neglegenter offerunt uictimas domino. quod si recipimus, ergo ab ecclesia rursum ad aliam religionem uictimae transferendae sunt. et quomodo legi euangelium, sic rursum euangelio ea quae non sunt futura, succedent. mensam quoque domini contaminatam ad sanctas scripturas referunt, si aliter quam scriptae sunt, intellegantur.

Caput 2

maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et uotum faciens immolat debile domino. quia rex magnus ego sum, dicit dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. et nunc ad uos mandatum hoc, o sacerdotes: si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait dominus exercituum, mittam in uos egestatem, et maledicam benedictionibus uestris et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. lxx: et maledictus qui erat potens, et habebat in grege suo masculum, et uotum eius super eo, et immolat debile domino, quia rex magnus ego sum, dicit dominus omnipotens, et nomen meum inlustre in gentibus. et nunc mandatum hoc ad uos, o sacerdotes: si non audieritis, et si non posueritis in cor uestrum, ut detis gloriam nomini meo, dicit dominus omnipotens, mittam super uos maledictionem, et maledicam benedictioni uestrae, et maledicam ei et dissipabo benedictionem uestram et non erit in uobis, quia uos non ponitis in cor uestrum. hoc quod scriptum est: et dissipabo benedictionem uestram, a lxx additum est, et in hebraico non habetur. quicquid potest in excusationem peccati sui humanus animus inuenire, et falsa se satisfactione defendere, hoc praeuidens sermo diuinus corripit atque condemnat. et est sensus: quia offertis caecum et claudum et languidum, et hoc ipsum non de uestro, sed de rapinis et spoliis fletibus que miserorum, et insuper dicitis, de labore et paupertate offerimus quod habemus, propterea ego dico generaliter, ut uos arguat propria conscientia. certe obtenditis paupertatem et captiuitatis iniuriam, et tenuitatem rei familiaris; audite quod infero: maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et uotum faciens immolat debile domino. si non habes masculum, nihil tibi nocet maledictio. haec autem dicendo, ostendit eos habere quae optima sunt, et offerre quae mala sunt. ad uos igitur, o sacerdotes, hoc mandatum est, fecistis quod impium est in contemptum mei. sed quia malo paenitentiam peccatoris, quam mortem, etiam nunc dico: si me audire nolueritis, nec intellegere, ut detis nomini meo gloriam, quod est horribile in gentibus, ueram in uos mittam penuriam, ut nequaquam mentientes, sed omnium rerum coacti egestate, dicatis uos non habere optima, quae offeratis. et maledicam, inquit benedictionibus uestris, hoc est his quae nunc meis benedictionibus possidetis, siue quicquid a uobis benedicetur, a me maledictum erit. et maledicam illis, subauditur benedictionibus uestris, quoniam noluistis intellegere quae dicuntur; hoc est enim quod dicitur: non posuistis super cor. possumus maledictum et dolosum accipere populum iudaeorum, qui cum haberet in grege suo masculum dominum saluatorem et immaculatum agnum, qui tollit peccata mundi, et omnium prophetarum uaticinatione commonitus, ut immolaret atque susciperet arietem, qui haerebat ex cornibus in uirgulto sabec, hoc facere noluit, sed immolat debile domino, crucifigens saluatorem, et eligens barabbam latrocinii et seditionis auctorem, qui iuxta mysticos intellectus refertur ad diabolum; illis que contemnentibus, et praeferentibus diabolum saluatori, nomen christi horribile est in gentibus, quae passionem domini susceperunt, et eum formidoloso honore uenerantur. de nobis quoque dici potest: si creati a deo sapientes habentes que naturam sacris congruam disciplinis, nostrum neglegamus ingenium et nos dedamus uitiis atque luxuriae, et habentes masculum, immolemus debile domino. debilis autem est, et maculata nostra oratio, quando ira, inuidia, inimicitiis, et alia animi perturbatione corrumpitur. si offerentes munus ad altare, et recordati quod aliquid frater noster habeat aduersum nos, non ante pergimus, et satis ei facimus. unde et apostolus praecipit: uolo ergo uos orare in omni loco, leuantes sanctas manus sine ira et disceptatione. pastor que cogitationum nostrarum atque uirtutum sensus est, de quo in centesimo secundo psalmo dicitur: benedic, anima mea, domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. qui si gregem suum bene rexerit, impletur in eo illa benedictio: benedicta armenta boum tuorum, et greges ouium tuarum. sin autem habens naturaliter masculum id est forte, rigidum ac robustum, immolet leue uel nimia mollitia femineum atque lasciuum, uel diuersis animae perturbationibus debile atque corruptum, sentiet in se completum esse quod scriptum est: potentes potenter tormenta patientur, et: cui plus dederint, plus exigent ab eo. unde proprie sacerdotibus dicitur, quod si audire noluerint, et corde retinere, ut dent gloriam nomini domini per bonam conuersationem, sed econtrario nomen illius propter eos maledicatur in gentibus, mittat in illos egestatem bonorum omnium, et benedictiones eorum uertat in maledictionem. qui sanitate abutuntur in libidinem, et diuitias uertunt in luxuriam bonam que famam sordida conuersatione deturpant, hi benedictiones dei mutant in maledictionem. uel certe, quia ad sacerdotes proprie mandatum est, uertuntur benedictiones eorum in maledictionem, quando non benedicunt sanctis ex uero cordis affectu, sicut isaac iacob, et iacob patriarchis, et moyses duodecim tribubus, sed per dulces sermones et benedictiones decipiunt corda innocentium, et qui inique agunt benedicuntur ab eis, adulantur que peccatoribus dummodo diuites sint atque eorum uitiis blandiuntur, de quibus dicitur: populus meus, qui beatos uos dicunt, seducunt uos, et semitas pedum uestrorum supplantant.

ecce ego proiciam uobis brachium, et dispergam super uultum uestrum stercus sollemnitatum uestrarum, et assumet uos se cum. et scietis quia misi ad uos mandatum uestrum, ut esset pactum meum cum leui, dicit dominus exercituum. lxx: ecce ego separabo uobis humerum, et dispergam uentriculum super faciem uestram, uentriculum sollemnitatum uestrarum, et suscipiam uos simul; et cognoscetis, quia ego misi ad uos mandatum hoc, ut esset testamentum meum ad leuitas, dicit dominus omnipotens. quia ad sacerdotes loquitur: proiciam, inquit, in facies uestras, ea quae sanctiora putatis in lege et uobis a deo pro uirtutum munere ex hostiis condonata. brachium, pro quo lxx humerum interpretati sunt, id est armum animalis dextrum. et dispergam, inquit, enustron~g id est uentriculum, siue iuxta hebraeos, stercus, id est phares, metônumikôs~g pro eo quod continet, id quod continetur appellans, et armum enim et pectusculum, et linguam, et uentriculum, et ea quae in leuitico describuntur, accipiebant ex hostiis sacerdotes. quae omnia pro peccatis eorum se abicere, et in facies sacerdotum mittere contestatur, ut scilicet tales sint qui offerunt, qualia et illa quae offeruntur. et assumet uos, inquit, se cum, id est stercus sollemnitatum uestrarum, ut fetentes facies putida stercoris commixtione turpentur, et ex eo quod uos abicio, intellegatis ipsum esse me, qui quondam elegi patrem uestrum leui, et per leui aaron, et uobis sacerdotii gloriam condonaui, ut esset pactum meum siue testamentum cum leui, et aeterno mihi sacerdotio ministraret. notandum, quod brith uerbum hebraicum, aquila sunthêkên~g, id est pactum interpretatur. lxx semper diathêkên~g, id est testamentum, et in plerisque scripturarum locis, testamentum non uoluntatem defunctorum sonare, sed pactum uiuentium. uoluit autem deus, et omnes quidem homines, sed praecipue sacerdotes maculam non habere, et siue humerum, siue brachium ornare bonis operibus. in pectusculo significatur bona conscientia; in lingua sancta confessio, ut quod corde credimus ad iustitiam, ore confiteamur in salutem. in uentriculo quoque nihil habere mortiferum, sed quod nostram uitam sustentet ac uegetet; nisi enim cibi in uentriculo concoquantur, et eorum succo corpus irrigetur, attenuatum uiribus caret, et fertur in mortem. nos autem omnia in contrarium uertimus, ut proiciat nobis dominus brachium, siue separet opera nostra a sanctorum operibus et quibus praeceptum est ungere caput nostrum, et lauare faciem a peccatorum sordibus ieiunantes, et reuelata facie gloriam domini contemplari, nunc dicimus: confusio uultus mei operuit me; et iuxta cain concidit facies nostra, nec possumus illud implere quod praeceptum est: leuate oculos uestros et uidete, sed stercore uitiorum habemus litas facies atque pollutas, et dicimus: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. unde omnia ista in stercus uersa sunt, dicente scriptura: et assumet uos se cum stercus, uidelicet quo litae sunt facies nostrae, qui debueramus pleni ac mundi uenire in sollemnitatibus dei, et uel carnes agni comedere calciati, uel expletis septem hebdomadibus, fructus operum nostrorum offerre deo uel in tabernaculis huius saeculi uiuere transeuntes, et dicere: aduena sum ego et peregrinus, sicut omnes patres mei. et quia pro eo quid nos uertimus: assumet uos se cum stercus, interpretati sunt septuaginta: et assumam uos simul, subicitur intellegentia, quod postquam turpitudine, et ignominia cooperti fuerint sacerdotes, et intellexerint peccatum suum, et egerint paenitentiam, tunc assumantur a domino, et huic sensui conuenire quod sequitur: et cognoscetis quia ego miserim ad uos mandatum hoc. sed superior mihi uera uidetur interpretatio; ne inter uerba comminationis, uerba posuerit blandientis, maxime cum et ea quae sequuntur, dei indignationem sonent.

pactum meum fuit cum eo uitae et pacis, et dedi ei timorem et timuit me, et a facie nominis mei pauebat. lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius; in pace in aequitate ambulauit me cum, et multos auertit ab iniquitate. labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus domini exercituum est. lxx: testamentum meum fuit cum eo uitae et pacis, et dedi ei timorem ut timeret me et a facie nominis mei formidaret. lex ueritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inuenta in labiis eius. in pace dirigens ambulauit me cum, et multos conuertit ab iniquitate. quoniam labia sacerdotis custodient scientiam, et lex requiretur ex ore eius, quia angelus domini omnipotentis est. describitur ex persona dei, perfecti officium sacerdotis, qualis esse debeat, et qualem eum esse uoluerit, qui esse praecepit. supra enim dixerat: ut esset pactum meum cum leui, dicit dominus exercituum, et per leui patriarcham peruenit ad posteros, aaron et eleazarum, phinees et ceteros, qui de eius stirpe generati sunt. nunc in fine ait: irritum fecistis pactum leui, dicit dominus exercituum. ex quo perspicuum est, omne quod dicitur per leui, ad sacerdotes et specialiter ad pontificem pertinere. legimus in numeris de phinees, qui zamri cum scorto madianitide pugione percussit: phinees filius eleazar, filii aaron sacerdotis, requiescere fecit furorem meum a filiis israel, quoniam aemulatus est zelum meum contra eos; et non perdidi filios israel in zelo meo, sic dicens: ecce ego dabo ei testamentum pacis, et erit ipsi et semini eius post eum testamentum sacerdotii sempiterni; pro eo quod zelatus est deo suo, et exorauit pro filiis israel. uitae autem testamentum, siue pactum, non huius arbitremur quae nobis cum bestiis et cunctis animantibus communis est, sed illius quae dicit: ego sum uita. etenim uita nostra cum christo abscondita est in deo, de quo possumus dicere, quod et ipse pax nostra sit, apostolo confirmante: ipse enim est pax nostra. dedit ergo deus leui, et per eum posteris eius, ut timerent eum: principium enim sapientiae timor domini; et a facie eius formidarent, siue subtraherent se atque contraherent, mentis formidinem horrore corporis indicantes, iuxta illud quod scriptum est: super quem requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? lex ueritatis fuit in ore eius, hoc est, doctrina apostolorum, quae in sacerdote nullo debet ueneficio deturpari, sed tota de ueritatis fonte procedere. et iniquitas non est inuenta in labiis eius, ut imitetur dominum suum, de quo dicitur: qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. in pace et in aequitate ambulauit me cum, ut et ipse in se pacem habeat, et ceteros pacificet, nullius que personam accipiat in iudicio, et idcirco ambulet cum deo, sicut ambulauit enoch, qui translatus est ad dominum, et non inueniebatur: et multos auertit ab iniquitate. qui sacerdos est, et non corripit delinquentes, sacerdotis officium praeterit. labia sacerdotis custodient scientiam; non dixit, proferent, sed, custodient, ut loquantur in tempore, dent que conseruis cibaria in tempore suo. et legem requirent ex ore eius. in aggaeo hoc idem scribitur: interrogate sacerdotes legem domini. ad sacerdotis pertinet disciplinam interrogatum respondere de lege. qui si ignorantiam in ceteris diligentem, in scripturis sanctis obtenderit neglegentem, frustra iactat dignitatem, cuius opera non exhibet. hoc est quod apostolus paulus scribit ad titum: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes reuincere. et ad timotheum: quoniam ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere ad salutem, ut peccantes coram omnibus arguas. sequitur: quia angelus domini exercituum est. exponit nomen suum ezras sacerdos dei, hoc est malachi quod angelus domini interpretatur; angelus autem, id est nuntius, sacerdos dei, uerissime dicitur, quia dei et hominum sequester est eius que ad populos nuntiat uoluntatem; et idcirco in sacerdotis pectore rationale est, et in rationali doctrina et ueritas ponitur, ut discamus, sacerdotem doctum esse debere, et praeconem dominicae ueritatis. quidam hoc quod ad leui et per leui ad sacerdotes dicitur, falso putant intellegendum esse de christo, non respicientes ea quae sequuntur, personae christi esse contraria.

uos autem recessistis de uia, et scandalizastis plurimos in lege, irritum fecistis pactum leui, dicit dominus exercituum. propter quod et ego dedi uos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non seruastis uias meas, et accepistis faciem in lege. lxx: uos autem declinastis de uia mea, et infirmos fecistis multos in lege, corrupistis testamentum leui, dicit dominus omnipotens. et ego dedi uos contemptibiles, et dissolutos in omnes gentes, pro eo quod non custodistis uias meas, sed accipiebatis personas in lege. haec ad christi non pertinere personam, nec ad eos qui illius cultui dedicati sunt, etiamsi ego taceam prudens lector intellegit. et est sensus: ego uos uolui facere quae priori capitulo continentur, et de quibus per moysen in deuteronomio sum locutus: date leui doctrinam eius et ueritatem uiro iusto, et reliqua; uos autem recessistis de uia recta, siue declinastis, dicente me: non declines neque ad dextram, neque ad sinistram; et infirmos fecistis multos in lege, siue scandalizastis, ut aquila symmachus que uerterunt. declinare ad dextram est abstinere a cibis quos deus creauit ad utendum, condemnare nuptias, et in illud incurrere, quod in alio loco scriptum est: ne sis iustus multum. ad sinistram diuertere est cum quis luxuriae se tradit et libidini, et scandalizat multos in lege cui melius est, ut mola asinaria ligetur circa collum, et in mare praecipitetur, quam scandalizet unum de minimis. infirmos autem faciunt multos, qui cum credentes in christo fidei robur acceperint, infirmari eos faciunt neglegentia conuersationis suae, quibus rectissime dicitur: irritum fecistis pactum leui, pactum uitae et pacis, et cetera, quae pertinere ad officium diximus sacerdotis. quam ob causam, et ego, inquit, dedi uos contemptibiles et humiles omnibus populis, ut uos contemnerent, et pro honore et gloria quasi deiectos humiles que calcarent: sicut non seruastis uias meas, et accepistis faciem in lege. inter omnia peccata leui, siue eorum qui ex leui sunt, sacerdotum dei, illud et ultimum et maximum ponitur, quare accipiant faciem in lege, ut non causas sed personas considerent, iustum que pauperem despicientes, iniustos diuites suscipiant et honorent. ad quos in octogesimo primo psalmo dicitur: usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? et paulus ad galatas: deus, inquit, personam hominis non accipit. plenius que apostolus iacobus hoc peccatum arguit, atque condemnat. quicquid autem priori populo dicitur, etiam nobis dictum putemus ut cautiores recedamus a uitiis et faciem non suscipiamus in lege, nec qui sumus cultores dei, ueritati mendacium praeferamus.

numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non deus unus creauit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, uiolans pactum patrum nostrorum? transgressus est iuda, et abominatio facta est in israel et in hierusalem, quia contaminauit iudas sanctificationem domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. disperdat dominus uirum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis iacob, et offerentem munus domino exercituum. lxx: nonne pater unus omnium nostrum? nonne deus unus creauit nos? quare reliquit unusquisque fratrem suum, ut abominabile faceret testamentum patrum uestrorum. derelictus est iudas et abominatio facta est in israel, et in hierusalem, quia contaminauit iudas sancta domini, in quibus dilexit, et adinuenit deos alienos. disperdat dominus hominem qui facit haec, donec exturbetur de tabernaculis iacob, et de his qui offerunt sacrificium domino omnipotenti. antequam de praesenti capitulo disputemus, hebraeorum est ponenda traditio, immo scripturae ueritas explicanda. legimus in uolumine, quod ezrae titulo praenotatur, ex persona ipsius ezrae loquentis: accesserunt ad me principes, dicentes: non est separatus populus israel, et sacerdotes et leuitae a populis terrarum, et de abominationibus eorum, chananaei uidelicet, et ethaei et pheresaei, et iebusaei, et ammonitarum, et moabitarum, et aegyptiorum, et amorrhaeorum. tulerunt enim de filiabus eorum sibi, et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum. manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. cum que audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et euelli capillos capitis mei et barbae, et sedi maerens. et rursum in consequentibus: inuenti que sunt de filiis sacerdotum, qui duxerunt uxores alienigenas de filiis iesu, filii iosedec, et fratres eius: maasia, et eleazar, et iarib, et godolia; et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ouibus offerent. in fine quoque capituli post enumerationem eorum, qui uxores alienigenas acceperant, scriptura commemorat: omnes hi acceperunt uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios. reuersi ergo de captiuitate babylonia, tam principes, et sacerdotes, ac leuitae, quam reliquus populus abiecerunt uxores suas israelitici generis, quae paupertate et iniuria longioris uiae, et fragilitate sexus non ferentes laborem, confractae erant, et infirmitatem ac deformitatem corporum contraxerant; et cum alienigenis uel aetate florentibus uel cultu corporum pulchrioribus, uel potentum ac diuitum filiabus matrimonia copularant. corripit itaque eos ezras propheta, et ad repudium nouarum coniugum prouocat, ut uxores quas amiserant, recipiant: nonne inquit, pater unus abraham omnium nostrum est? de quo in esaia scribitur: respicite in abraham patrem uestrum, et in saram, quae genuit uos, quia unus erat, et uocaui eum. nonne deus unus creauit nos, qui ex abraham nostrum elegit genus? quare ergo ueteres uxores contemnimus, et fratrum nostrorum abicimus filias, ut relinquamus pactum patrum nostrorum, et non ex lege accipiamus uxores? transgressus est iuda; haec enim tribus reuersa est de babylone cum sacerdotibus ac leuitis, et abominatio facta est in israel et in hierusalem. nequaquam in decem tribubus, quae ab assyriis tenebantur, sed in his quae cyri regis imperium sub zorobabel et ezra, et neemia de babylonia sunt reuersae. quia contaminauit iudas sanctificationem domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni, miscendo cum alienigenis semen israel et gentilium; id est ethnicorum filias, idolis seruientes, sumendo uxores. quia igitur hoc fecerunt, prophetae ad eos sermo dirigitur, et a peccato maledictionibus retrahuntur. disperdat dominus uirum qui fecerit hoc. quam pulchre non abscidit errori ueniam, nec dixit, maledicat dominus ei qui fecit hoc, sed qui fecerit, in futurum tendens maledictionem, ut peccatores ad paenitentiam prouocet. doctorem, inquit, atque discipulum de tabernaculis iacob, siue ille sacerdos sit, siue laicus, una maledictione ferientur, et non erit in eis poenae diuersitas, in quibus peccata sunt paria. et offerentem munus domino exercituum, subauditur, disperdat dominus et eum, qui pro huiuscemodi hominibus uoluerit ad altare munus offerre, quorum solum remedium est, non facere quae fecerunt. quidam hunc locum non intellegentes, nec scientes historiae ueritatem, id quod ait: nonne pater unus omnium nostrum? de abraham sic intellegunt, ut etiam gentium patrem abraham esse commemorent, secundum illud quod scriptum est: potest deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae? uel certe unum deum patrem affirmant iuxta illud quod in deuteronomio legimus: nonne iste ipse est pater, qui possedit te, et fecit te, et creauit te? et rursum: deum qui te creauit, reliquisti. et alibi: filios genui et exaltaui: ipsi autem reliquerunt me. et in psalmorum uolumine: filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inueterati sunt et claudicauerunt a semitis suis. et ab hoc uno patre, qui peccauerunt, recedentes, multos uitiorum suorum patres fecere: omnis enim qui facit peccatum, de diabolo natus est. id que quod sequitur: quare despicit unusquisque nostrum fratrem suum, uiolans pactum patrum nostrorum, sic interpretati sunt, ut dicerent: nos cunctos ab uno patre generatos, unum esse debere, et unum confessionis habere labium, sed postea per superbiam et aedificationem turris contra deum in multas linguas atque sententias esse diuisos. ad eleemosynam quoque referunt, ut dicant: despicere nos fratres nostros, quando non communicamus eis quae a deo ad sustentandam uitam accepimus. et ad hoc transeunt, ut asserant fratrem nostrum secundum scripturas dominum appellari, qui praecepit mariae magdalenae, ut nuntiet fratribus suis, dominum surrexisse; et loquitur in psalmo: narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae cantabo tibi. deseruerunt ergo iudaei fratrem suum, et contaminauerunt pactum patrum suorum, quod deus pepigerat ad abraham, isaac, et iacob, ut in semine eorum, quod interpretatur christus, benedicerentur omnes gentes. haec uarie suspicantur, quia certam uiam non reperiunt. denique et hoc quod sequitur iuxta lxx: derelictus est iudas, et abominatio facta est in israel, et in hierusalem, sic edisserunt: desertos esse iudaeos, quia blasphemauerunt dominum saluatorem, et sustinuisse quod scriptum est: secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritauerunt te, domine, ut in cunctas prouincias uagi et profugi spargerentur. contaminauerunt enim sancta domini, pro dei filio diligentes, et adinuenientes sibi deos alienos: qui enim non recipit filium, non recipit patrem, qui misit eum. et idcirco quia hoc fecerunt, tamdiu disperire donec humilientur, uel captiuitatis iniuria, uel ob conscientiam peccatorum; et proiciantur de tabernaculis iacob, ut destructo templo, atque altari, nequaquam apud eos offerantur hostiae. nec hac explanatione contenti - quia iudas interpretatur domini confessio -, ad paenitentem, intellegentiam transferunt, qui postquam dominum confessus est, si peccauerit, abominationem facit in israel, et in hierusalem, in sensu uidente deum, et in uisione pacis. polluit enim christi mysteria, indigne accipiens corpus eius et sanguinem, pro eo quod dilexerit uitia, et adinuenerit sibi deos alienos, secundum numerum peccatorum habens numerum deorum. iuxta apostolum paulum: uoracium deus uenter est, et secundum iacobum: a quo quis uincitur, ei subicitur. et qui hoc fecerit, exterminatur de ecclesia, et de tabernaculis iacob qui supplantat uitia atque peccata, donec humilietur in bonum suum, et offeratur pro eo uictima domino omnipotenti.

et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare domini fletu et gemitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu uestra. et dixistis: quam ob causam? quia dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti; et haec particeps tua et uxor foederis tui. nonne unus fecit, et residuum spiritus eius est? et quid unus quaerit, nisi semen dei? custodite ergo spiritum uestrum; et uxorem adolescentiae tuae noli despicere. cum odio habueris, dimitte, dicit dominus deus israel; operiet autem iniquitas uestimentum eius dicit dominus exercituum. custodite spiritum uestrum, et nolite despicere. lxx: et haec quae oderam, fecistis: operiebatis lacrimis altare domini planctu et gemitu, de laboris adhuc dignum respicere sacrificium, aut suscipere acceptabile de manibus uestris. et dixistis: propter quid? quia dominus testificatus est inter te et uxorem adolescentiae tuae, quam tu reliquisti, et haec particeps tua, et uxor testamenti tui, et non alius fecit, et reliquiae spiritus tui. et dixistis: quid aliud praeter semen quaerit deus? et custodite in spiritu uestro, et uxorem adolescentiae tuae ne derelinquas; sed si odio habens dimiseris eam, dicit dominus deus israel, operiet impietas cogitationes tuas, dicit dominus omnipotens; et custodite in spiritu uestro, et nolite derelinquere. interpretemur historiam, et singulis uersiculis breues sententias coaptantes, quod nobis ab hebraeis sit traditum, disseramus. derelictae uxores israeliticae, et in thoris maritorum alienarum gentium feminas contemplantes, ad dei solius auxilium confugiebant, diebus ac noctibus ante altare domini prouolutae lacrimis, gemitu, atque eiulatibus inuidiam faciebant eius prouidentiae, quod non respiceret humana et miseras non iuuaret. unde dicit deus, sacrificium et hostias de manibus sacerdotum, qui ista commiserunt, se accipere non posse, uxorum fletu et planctibus impeditum, et insuper eos quaerere; quam ob causam de manibus eorum non accipiat sacrificium, statim que infert. quia dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti, dicens: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in una carne. et idcirco particeps dicitur, et uxor coniunctionis, et foederis, quae a deo de costa uiri facta est. et residuum spiritus eius, siue dei, ut quidam putant, siue mariti, ut alii suspicantur, quod propter affectum quodammodo una anima in duobus esse uideatur, coniunctis spiritu, mente sociatis. cum ergo unus utrumque fecerit, et uirum et mulierem; propterea a domino facta est utriusque coniunctio, ut liberi nascerentur. unus enim deus, quid quaerit nisi semen dei, hoc est filios de israelitica stirpe generatos? cum ergo habeatis fecundas coniuges, et liberis gaudeatis, quid pulchritudinem uxorum quaeritis, quae meretricibus apta est, non uxoribus? praecipit itaque per prophetam deus, et dicit: custodite spiritum uestrum, ne abducamini libidine, ne alienigenarum amore uincamini. et uxorem adolescentiae tuae noli despicere, ut quae tibi uirginali primum iuncta est matrimonio, perseueret usque ad senectutem sed poterat fieri, ut principes, sacerdotes, leuitae, populus responderent: praecepit deus per moysen, ut cum odio habuerimus uxores, dimittamus eas. et legendum est: dicis mihi scriptum est: cum odio habueris dimitte uxorem tuam, dicit dominus deus israel. statim que respondit: hoc quidem in lege praeceptum est, sed propter duritiam cordis uestri. quod plenius dominus in euangelio prosequitur: quicumque autem, excepta causa fornicationis, inique uxorem dimiserit, operiet uestimentum eius iniquitas, id est corpus quo anima uestitur, dicit dominus exercituum, ut in quo peccauit, in ipso puniatur. quapropter, hac quaestiuncula dissoluta, inculcat et replicat quod supra dixerat: custodite spiritum uestrum, et nolite despicere, uel custodiam spiritus uestri, uel certe uxorem, si pauper est, aut deformis. quod nos specialiter iuxta ezrae librum super uxoribus exposuimus derelictis, hoc alii generaliter contra eos dictum putant, qui aliena diripiunt, et iniuste diuitias congregantes, audent offerre munera deo, quae dicit se nequaquam posse suscipere, lacrimis eorum, qui uastati sunt, et fletu, ac gemitibus prohibitum; et congruere locum istum illi testimonio: honora deum ex iustis tuis laboribus. sed et istum sensum interserunt, eos qui propter rei familiaris amissionem, et interitum liberorum, et naufragium, et cetera quae ad damnum pertinent rerum saecularium, uertuntur in fletus, et totos se tradunt planctui, et gemitibus; nec animi robore, et spe in deum, et praemiis futurorum cuncta contemnunt, etiamsi dirigant ad deum orationem, non suscipi ab eo, quia indecoris et incongruis uiro planctibus deturpentur. hoc autem quod sequitur: quia dominus testificatus est inter te, et uxorem pubertatis tuae, siue adolescentiae quam tu despexisti; et haec est particeps tua, et uxor pacti, uel testamenti tui; et non alius fecit: et reliquiae spiritus tui, sic interpretantur, ut uxorem adolescentiae naturalem dicant intellegentiam et legem in corde perscriptam, quae omnibus hominibus insita est. unde et gentes non habentes legem dei, ea quae sunt legis, operantur. de hac coniuge in prouerbiis praedicari: a deo coniungitur uxor uiro; et iubemur ut de nostris aquis bibamus et fontibus; nullus que in potando sit particeps, et ut laetemur cum uxore adolescentiae nostrae. haec uxor impellit etiam in credulos dicere: deus iudicet et deus uideat; et ipsi cuncta inter me et te diiudicanda permitto, de qua et ecclesiastes loquitur: et uiue uitam cum muliere quam dilexisti omnibus diebus uanitatis tuae, qui tibi dati sunt sub sole. haec uxor residuum spiritus nostri est, quia nostro semper sensui copulatur; quae si recedat a nobis, statim offendimus deum et operit nos nostra impietas. unde rursum ingeritur: custodite spiritum uestrum; non carnem in qua qui sunt, deo placere non possunt, non animam: animalis enim homo non recipit ea, quae spiritus sunt, sed spiritum: quia spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus.

laborare fecistis dominum in sermonibus uestris, et dixistis: in quo eum fecimus laborare? in eo quod dicitis: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et tales ei placent; aut certe ubi est deus iudicii? lxx: qui prouocastis dominum in sermonibus uestris, et dixistis: in quo prouocauimus eum? in eo quod dicitis: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et in his sibi complacet; et ubi est deus iustitiae? hunc locum plenius septuagesimus secundus psalmus exsequitur, cuius principium est: quam bonus israel deus his qui recto sunt corde. mei autem pene moti sunt pedes; paene effusi sunt gressus mei. quia zelatus sum super iniquis, pacem peccatorum uidens. quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. ac deinde: et dixi: ergo sine causa iustificaui cor meum, et laui inter innocentes manus meas. reuersus ergo populus de babylone, et uidens cunctas in circuitu nationes, ipsos que babylonis idolis seruientes, abundare diuitiis, uigere corporibus, omnia quae bona putantur, in saeculo possidere, se uero qui habeat notitiam dei, squalore, inedia, seruitute coopertum, scandalizatur, et dicit: non est in rebus humanis prouidentia, omnia casu feruntur incerto, nec dei iudicio gubernantur, quin potius mali ei placent, et boni displicent; aut certe si deus cuncta diiudicat, ubi est illius aequum iustum que iudicium? istiusmodi quaestionem mens incredula futurorum cotidie suscitat deo, et cum uiderit iniquos potentes, sanctos humiles illos rebus omnibus affluere, hos ne ea quidem quae ad uictum necessaria sunt, habere; et interdum surdis auribus caecis que oculis, et omni parte membrorum ulceribus, et infirmitate depressos, qualis in euangelio lazarus legitur, qui ante fores diuitis purpurati, desiderabat micis, quae abiciuntur de mensarum reliquiis, inopem animam sustentare; diuitem uero tantae feritatis et crudelitatis, ut non misereatur homo hominis, cuius etiam canum lingua miseretur, non intellegentes tempus iudicii, nec uera bona illa esse, quae perpetua sunt, dicunt: mali ei placent, et ubi est deus iudicii?

Caput 3

ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit uiam ante faciem meam; et statim ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis, et angelus testamenti quem uos uultis. lxx: ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit uiam ante faciem meam; et subito ueniet ad templum suum dominus quem uos quaeritis, et angelus iustitiae quem uos uultis. hoc interpretatus est dominus in euangelio de ioanne baptista, dicens: iste est de quo scriptum est: ecce ego mittam angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit uiam tuam coram me; nec eisdem usus est uerbis, quae lxx interpretes transtulerunt. marcus quoque euangelista duo testimonia malachiae, et esaiae sub unius prophetae sermone contexens ita exorsus est: initium euangelii iesu christi, sicut scriptum est in esaia propheta: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. hoc licet uerbis aliis in malachia legimus. quod autem sequitur: uox clamantis in deserto, parate uiam domini, rectas facite semitas eius, ab esaia propheta dicitur; statim que utrumque testimonium de quo dicatur, exponens: fuit, inquit, ioannes in deserto, baptizans et praedicans baptismum paenitentiae, in remissionem peccatorum. sed et euangelistae uaticinium prophetarum super ioanne interpretati sunt cum que in sensu consentiant, in uerbis discrepant. pro eo enim quod lxx transtulerunt: rectas facite semitas dei nostri, marcus lucas que dixerunt: rectas facite semitas eius. ioannes autem: dirigite, ait, uiam domini. ex quo perspicuum est, apostolos et euangelistas et ipsum dominum saluatorem non lxx interpretum auctoritatem sequi, qua hebraeae linguae habentes scientiam, non indigent, sed ex hebraeo transferre quod legerint, non curantes de syllabis punctis que uerborum; dum modo sententiarum ueritas transferatur. quod quidem et in pluribus locis eos fecisse docuimus, et maxime in eo libro qui a nobis inscriptus est: 'de optimo genere interpretandi', multis simul testimoniis approbatum est. hoc ergo quod dicitur: ecce ego mitto angelum meum et praeparabit uiam ante faciem meam, ex persona christi dicitur, quod ioannem miserit in deserto iudaeae praedicare baptismum paenitentiae, in remissionem peccatorum. quod autem sequitur: et statim ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis, et angelus testamenti quem uos uultis, ita de se quasi de altero loquitur, iuxta consuetudinem scripturarum. nullis que dubium est quin dominator iste saluator sit, qui creator est omnium, et angelus testamenti, et magni consilii angelus appellatur. alii uero hoc quod dicitur: ecce ego mitto angelum meum et praeparabit uiam ante faciem meam, ex persona patris dictum putant; et quod sequitur: statim ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis, et angelus testamenti quem uos uultis, de domino saluatore ab eo dictum intellegunt. praeparat autem uiam ioannes, et rectas facit semitas dei nostri in cordibus credentium, in quibus propter prauitatem, et incredulitatem, prius deus ambulare non poterat. templum autem uel ecclesiam interpretantur, uel unumquemque credentium in ecclesia: aedificamini domos spiritales, sacerdotium sanctum; offerre spiritales uictimas, et acceptabiles deo per christum iesum. eos uero qui crediderint: nescitis quod templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis? iudaei hoc quod dicitur: ecce ego mitto angelum meum, de helia propheta dictum intellegunt, et quod sequitur: statim ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis, et angelus testamenti quem uos uultis, referunt êleimmenon~g, hoc est christum suum, quem dicunt ultimo tempore esse uenturum. sed miror quomodo eos rerum exitus non doceat ueritatem. quod enim templum suum inueniet dominator, quod usque ad fundamenta destructum est, aut si ab alio exstruendum est antequam christus adueniat, quid christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sint omnia? dominus noster in euangelio heliam prophetam, ioannem baptistam interpretans loquitur: si uultis scire, ipse est helias qui uenturus est, de quo et hic idem propheta quem nunc disserimus, scribit in fine: ecce ego mitto uobis heliam prophetam, antequam ueniat dies domini magnus et horribilis. quomodo autem helias ioannes sit, dedit nobis uiam intellegentiae, in uirtute et spiritu heliae eum uenisse commemorans.

ecce uenit, dicit dominus exercituum. et quis poterit cogitare diem aduentus eius? et quis stabit ad uidendum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. et sedebit conflans et emundans quasi argentum, et purgabit filios leui, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt domino offerentes sacrificia in iustitia. et placebit domino sacrificium iuda et hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox maleficis et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercennarii, uiduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit dominus exercituum. ego enim dominus, et non mutor. lxx: ecce ueniet, dicit dominus omnipotens, et quis sustinebit diem introitus eius? aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum, et sicut aurum; et emundabit filios leui, et fundet eos sicut aurum et sicut argentum, et erunt domino offerentes hostias in iustitia; et placebit domino sacrificium iuda et hierusalem, sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox super maleficos, et super adulteros, et super eos qui iurant in nomine meo mendaciter. et qui fraudant mercede mercennarios, et opprimunt per potentiam uiduas, et percutiunt pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non timent me, dicit dominus omnipotens, quoniam ego dominus deus uester, et non mutor. supra legimus motam domino quaestionem ab his qui dicunt: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et tales ei placent, aut certe si displicent, ubi est deus iudicii? hoc est, ubi est iustitiae ueritas? ad quam dissoluendam domini sermo respondit: mittam angelum meum, qui praeparabit uiam meam, et ueniet ad templum suum dominator quem uos quaeritis, qui iudex est ueritatis, de quo dicitur in psalmo: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. et ille est angelus testamenti quem uos quaeritis, cui mala non placent, qui personam non accipit in iudicio, qui nulla nec misericordia, nec seueritate mutatur: calix enim in manu domini uini meri plenus mixto, et inclinauit ex hoc in hoc, id est misericordia iustitiam temperat, et iustitia misericordiam. iste igitur statim et uelociter ueniet ad templum suum, id est ecclesiam. et quis poterit cogitare diem aduentus eius? si cogitare prae potentia maiestatis eius nemo potest, ferre quis poterit? et quis stabit ad uidendum eum, hoc est quis eum poterit lippientibus et caecutientibus oculis in sua claritate conspicere, qui est sol iustitiae, et in cuius pennis est sanitas? ipse ueniet quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. ignis enim in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. tunc uocabit caelum desuper, et terram ut diiudicet populum suum, flumina ignis trahent ante eum, peccatores quosque uoluentia. ignis autem dicitur dominus, et ignis consumens, ut nostra ligna, fenum stipulam que comburat. et non solum ignis, sed et herba fullonum, quae hebraice borith appellatur, et lxx poan~g id est herbam fullonum, uertunt. ipse his qui peccant grauiter ignis conflans est, atque consumens; qui autem leuia peccata committunt, herba fullonum, ut lotis munditiam restituat, secundum illud quod scriptum est in esaia: lauabit dominus sordes filiorum et filiarum sion, et sanguinem emundabit de medio eorum, spiritu iudicii, et spiritu combustionis. qui sordes habent, spiritu iudicii indigent, ut lauentur; qui sanguine pleni sunt, spiritu combustionis, ut sanguis qui in eis extrinsecus litus est, auferatur. et sedebit conflans et emundans sicut argentum, ut secundum hiezechielem, quicquid in auro nostro et argento, id est sensu et eloquio, aere, stanno, ferro, plumbo que commixtum est, in camino domini percoquatur, ut purum aurum remaneat, et argentum. unde et dominus loquitur in euangelio: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat, et purgabit filios leui. tempus est enim ut iudicium incipiat a domo dei. et alibi scribitur: a sanctis meis incipite. in filiis autem leui, omnem sacerdotalem intellege dignitatem. si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid de ceteris est dicendum? qui cum emundati fuerint et colati, tunc offerent domino iusta sacrificia, et placebit sacrificium eorum, quod offerunt pro iuda, et hierusalem, hoc est pro his qui dominum confitentur, et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui, ut quomodo in principio placuerunt deo, sic post peccatum et paenitentiam placere incipiant, cum omni fuerint peccatorum sorde purgati. et accedam, inquit, ad uos in iudicio, et ero testis uelox. quanta formido iudicii, cum ipse sit testis et iudex. testis est autem cunctis maleficis et adulteris, haec enim crimina perpetrantur occulte, et ideo proferuntur in medium, ne diu lateant. post maleficos ponuntur adulteri, post adulteros periuri, post periuros, qui calumniantur mercedem mercennarii, et nolunt reddere pro operis labore quod debent. uiduas quoque et pupillos, subauditur calumniantur, et opprimunt peregrinum et alienigenam, uel certe catechumenum, qui necdum in ciuitate christi ciuis effectus est. et si ista uniuersa non fecerint, sufficit eis solum crimen ad poenam, quod non timuerunt dominum. nequaquam igitur leuia putemus esse peccata periurium, et mercedem non reddere laboranti, et calumniari uiduam et pupillum, et opprimere alienigenam et peregrinum, quae maleficio, et ueneficiis, et adulterio comparantur. haec iuxta historiam, et iuxta tropologiam intellegimus, ut quod eo tempore dicebatur ad principes iudaeorum, nunc dicatur ad principes ecclesiarum. quod que sequitur: ego dominus et non mutor, idcirco ponit, quia supra dixerat: ipse quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, ne putemus eum diuinitatis mutare naturam, cum pro nobis aut angelus, aut ignis, aut borith nominatur. et uos, filii iacob, non estis consumpti. a diebus enim patrum uestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis. lxx: et uos, filii iacob, non recessistis a peccatis patrum uestrorum, declinastis a legitimis meis, et non custodistis. supra dixerat: ero testis uelox maleficis et adulteris, et periuris, et qui calumniantur mercedem mercennarii, uiduas et pupillos, et opprimunt peregrinum nec timuerunt me, dicit dominus exercituum. iustum que iudicem esse se dicens, quod non accipiat personam in iudicio, intulit: ego dominus et non mutor. et est sensus: uos per maleficia, et adulteria, et periuria, et calumnias, et uiolentiam cotidie mutamini; ego in iudicio nulla personarum uarietate commutor. cum que seuerum, et iustum iudicem esse me fatear, o filii iacob, tamen non estis tormentorum diuersitate consumpti, iuxta illud quod scriptum est in hieremia: sine causa percussi filios uestros, disciplinam non recepistis; nec hoc nuper facitis, nec semel, ut erroris mereamini, ueniam, sed hereditariam habebis impietatem, ex diebus patrum uestrorum a legitimis meis recedendo, et non custodiendo quae praecepi. filios autem iacob secundum anagôgên~g supplantatoris, et germani primitiua rapientis, qui non recedant a peccatis patrum suorum, et declinent a legitimis, et non custodiant quae praecepta sunt intellegamus eos qui in ecclesia constituti non recedunt a uitiis, et falsum sibi religionis christianae nomen assumunt.

reuertimini ad me, et reuertar ad uos, dicit dominus exercituum. et dixistis: in quo reuertemur? si affiget homo deum quia uos configitis me? et dixistis: in quo confiximus te? in decimis et in primitiuis. in penuria uos maledicti estis, et me uos confixistis, gens tota. inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit dominus: si non aperuero uobis cataractas caeli, et effudero uobis benedictionem usque ad abundantiam. et increpabo pro uobis deuorantem, et non corrumpet fructum uineae uestrae, nec erit sterilis uinea in agro, dicit dominus exercituum. et beatos uos dicent omnes gentes; eritis enim uos terra desiderabilis, dicit dominus exercituum. lxx: reuertimini ad me, et reuertar ad uos, dicit dominus omnipotens. et dixistis: in quo reuertemur? si supplantat homo deum, quia uos supplantastis me? et dixistis: in quo supplantauimus te? quia decimae et primitiae uobis cum sunt, et uos uidentes respicitis, et me uos supplantatis. annus impletus est et intulistis fructus in thesauros, et erit rapina in domibus uestris. reuertimini ergo in hoc, dicit dominus omnipotens. nisi aperuero uobis cataractas caeli, et effudero uobis benedictionem meam usque dum sufficiat, et diuidam uobis cibos, et non disperdam fructum terrae uestrae, et non infirmabitur uinea uestra in agro, dicit dominus omnipotens; et beatos uos dicent omnes gentes, quia eritis uos ut terra uoluntaria, dicit dominus omnipotens. et in principio diximus, malachi prophetam ezram sacerdotem debere intellegi, omnia que quae in illius scribuntur historia, in hoc quoque uolumine contineri, et nunc dicimus, temporibus eius, et neemiae - quos simul uixisse manifestum est -, famem fuisse grauissimam, et ob famem seditionem, et pauperes rerum necessitate compulsos, filios suos et filias, et omnem possessionem, uniuersam que substantiam uendidisse. denique dicunt: filii nostri, et filiae nostrae multae sunt nimis; accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et uiuamus. et erant qui dicerent: agros nostros et uineas, et domos nostras apponamus, et accipiamus frumentum in fame. et iratus sum, inquit ezras, nimis cum audissem clamorem eorum secundum uerba haec, cogitauit que cor meum me cum, et increpaui optimates et magistratus, et reliqua. famis igitur tempore annona carissima, intantum, ut suos filios uendere cogerentur, et hi qui parum habebant, et qui in horrea multas fruges congesserant, pro necessitate uel pro pretii magnitudine leuitis decimas nolebant reddere, qui non habebant partem in hereditate iudaeae, sed primitiae et decimae erant hereditas eorum. quod ne putetur nostrum esse, ponamus ezrae testimonium: et ego cognoui, inquit, quoniam partes leuitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de leuitis, et de cantoribus, et de his qui ministrabant. et egi causam aduersum magistratus et dixi: quare derelinquimus domum dei? et congregaui eos, et feci stare in stationibus suis. et omnis iuda apportabat decimas frumenti, uini et olei in horrea. et constituimus super horrea selemiam sacerdotem, et sadoch scribam, et cetera. audiuimus ezrae historiam, nunc prophetae uerba repetamus, diligentius intuentes an prophetia historia que concordent. quando dicitur: reuertimini ad me, et ego reuertar ad uos, dicit dominus omnipotens, quos hortatur ut redeant, perspicuum est a domino recessisse. et uide clementiam domini, par pari repromittit, ut in qua mensura mensi fuerint, remetiatur eis. et sicut in leuitico scribitur: si ambulaueritis ad me peruersi, et ego ambulabo contra uos furore peruerso, sic et nunc populum cohortatur ad reditum, ut ipse quoque ad eos redeat. qui non intellegentes se a domino recessisse, impudenter interrogant: in quo reuertemur? et dicunt: quando enim recessimus, ut merito redire cogamur? dominus respondit: si affiget homo deum, quia uos configitis me? uerbum hebraicum, quod scribitur haiecba, lxx interpretati sunt, si supplantat, pro quo aquila, symmachus, et theodotio posuerunt, si fraudat, ut sit sensus: si fraudat homo deum, quia uos fraudatis me? et reuera secundum historiae ordinem, quia decimas et primitias leuitis populus non reddebat, seipsum fraudem, dicit dominus, sustinere, cuius ministri fame coacti, et penuria templum deseruerint. si enim per alios uisitatur in carcere, et aegrotus suscipitur, et esuriens sitiens que cibum accipit atque potatur, cur non in ministris suis ipse decimas accipiat; et si non dentur, parte sua ipse priuetur? hoc quod diximus haiecba, lingua syrorum et chaldaeorum interpretatur, si affiget; unde et nos ante annos plurimos ita uertimus, magis ad mysterium dominicae passionis, in qua homines crucifixerunt deum, quam ad decimas ac primitias, quae sunt scripta referentes. quaerat prudens lector quomodo nostra interpretatio cum his congruat, quae sequuntur: in decimis et in primitiis, et uideat an possimus haec dicere: ut me affigeretis cruci, ut sceleratas manus iniceretis deo uestro, multarum ante rerum meditatione fecistis, subtrahendo decimas et primitias, non dico sacerdotibus meis et leuitis, sed mihi, qui eas per moysen iussi dari. hoc de uerbo uno a nobis dictum sit, lectoris arbitrio intellegentiae iudicium relinquentibus; nunc sequamur ordinem prophetiae. quia mihi non reddidistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et uos me supplantatis, siue fraudatis atque priuatis, gens tota. pro gente, quae in hebraico scribitur aggoi, annum septuaginta interpretati sunt etos~g pro ethnos~g. et est sensus: ecce annus expletus est, et nihil in meos thesauros, sed in uestra horrea comportastis. et pro decimis et primitiuis, quae parua erant, si a uobis darentur, ubertatem possessionum uestrarum et omnem frugum abundantiam perdidistis. ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor uos, atque commoneo, ut inferatis decimas in horrea, hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque leuitae, qui mihi ministrant, cibos; et probate me, si non tantas pluuias effudero, ut cataractae caeli apertae esse credantur. et effundam uobis benedictionem usque ad abundantiam. uerbum effusionis, nomen largitatis ostendit. sed fieri potest ut agros irrigantibus pluuiis, sit quidem fertilitas; uerum aut locusta ueniat, aut bruchus, aut erugo, aut eruca, et labores hominum pereant; propterea iungit et dicit: et increpabo pro uobis deuorantem locustam uidelicet, et reliqua quae diximus: et non corrumpet fructum terrae uestrae. uinea quoque implebit torcularia et cunctae per circuitum nationes mirabuntur fertilitatem terrae uestrae, intantum ut omnes in ea habitare desiderent, et abundantia rerum omnium cunctis gentibus sitis exemplo. quod de decimis primitiis que diximus, quae olim dabantur a populo sacerdotibus ac leuitis, in ecclesiae quoque populis intellegite, quibus praeceptum est, non solum decimas dare et primitias, sed et uendere omnia quae habent, et dare pauperibus et sequi dominum saluatorem. quod si facere nolumus, saltem iudaeorum imitemur exordia, ut pauperibus partem demus ex toto, et sacerdotibus ac leuitis honorem debitum deferamus. unde dicit et apostolus: honora uiduas, quae uere uiduae sunt; et presbyterum duplici honore honorandum, maxime qui laborat in uerbo et in doctrina dei. quod qui non fecerit, deum fraudare et supplantare conuincitur, et maledicitur ei in penuria rerum omnium, ut qui parce seminauerit, parce et metat, et qui in benedictione seminauerit, in benedictionibus fructus colligat abundanter. si quando fames et penuria et rerum omnium egestas opprimunt mundum, sciamus hoc ex dei ira descendere, qui in pauperibus, si non accipiant eleemosynam, fraudari se loquitur, et sua possessione priuari. possumus decimas et primitias et sic interpretari: si quis doctus et eruditus in lege dei, potest ceteros erudire, non debet suae assignare prudentiae, ingenio que quod possidet; sed gratias agat primum deo, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus eius ac magistris, a quibus doctus est. si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam uindicauerit, in penuria maledicetur. quod si intellegens largitorem deum, et his agens gratias, per quos a deo eruditus est, humiliauerit se, et in horreum dei intulerit cibos, hoc est scripturae sanctae alimenta in ecclesia populis ministrauerit, statim aperientur super eum cataractae caeli, et effundetur pluuia spiritalis; et mandabit deus nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et abundantia rerum omnium perfruetur; et increpabit etiam pro eo deuorantem, contrarias scilicet fortitudines, et labor ipsius afferet fructum, et consequetur illud quod scriptum est: beatus qui in aures loquitur audientium. leuabit quoque oculos suos, et uidebit regiones, quoniam iam albae sunt ad metendum; et colliget fructus in uitam aeternam. nec erit sterilis uinea in agro eius, ille qui dicit in euangelio: ego sum uitis. et qui loquitur per prophetam: ego te plantaui uineam frugiferam, omnem ueram; et tantam - per humilitatis confessionem, et gratiarum actionem in deum, ac magistros ecclesiae eius -, beatitudinem consequetur ut omnes beatum illum dicant gentes, et in terra eius atque doctrina habitare desiderent, qui illum in ecclesia audierint disputantem.

inualuerunt super me uerba uestra, dicit dominus, et dixistis: quid locuti sumus contra te? dixistis: uanus est qui seruit deo, et quod emolumentum, quia custodiuimus praecepta eius, et quia ambulauimus tristes coram domino exercituum? ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et temptauerunt deum, et salui facti sunt. lxx: ingrauastis super me uerba uestra, dicit dominus. et dixistis: in quo locuti sumus contra te? et dixistis: uanus est qui seruit deo; et quid amplius. quia custodiuimus mandata eius, et quia ambulauimus supplices ante faciem domini omnipotentis? et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem, et restiterunt deo, et salui facti sunt. prius dixerat: laborare fecistis dominum in sermonibus uestris, et dixistis, in quo eum fecimus laborare? in eo cum diceretis: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et tales ei placent, aut certe ubi est deus iudicii? plumbi, et quod contra deum dicitur, graui blasphemiarum mole deprimitur. qui non intellegentes uerba grauissima et blasphemiam suam, interrogant, quid locuti sumus contra te? quibus respondit dominus: dixistis: uanus est qui seruit deo, et quod emolumentum, quia custodiuimus praecepta eius? in praesenti saeculo mercedem pro dei exigunt seruitute, ideo non recipiunt. et quia ambulauimus tristes coram domino, iuxta illud quod scriptum est in psalmis: tota die tristis ingrediebar, beatos igitur dicimus arrogantes, qui superbiunt contra deum, et impia blasphemiarum uerba iaculantur. si quidem aedificati sunt, et post scelera atque blasphemias prosperis omnibus perfruuntur, temptauerunt deum, siue restiterunt deo, et salui facti sunt. salutem, felicitatem praesentis saeculi putant. et idcirco decipiuntur erroribus. haec et de haereticis marcione et ualentino, et ceteris qui uetus non recipiunt testamentum, et contra creatorem mundi loquuntur, intellegere possumus, quod proficiant in impietate sua, et multos sceleris socios habeant. ad quos scandalizati, qui in ecclesia perseuerant, et ignorantes causas iudicii dei, prophetae uerba contexunt.

tunc locuti sunt timentes deum, unusquisque cum proximo suo. lxx: haec locuti sunt, qui timent dominum, unusquisque ad proximum suum. iuxta hebraeos ita intellegendum est: illis de dei iudicio blasphemantibus, qui timent deum ad inuicem sunt locuti, quod retributio bonorum uel malorum, non sit in praesenti et breui saeculo, sed in futuro et aeterno; et quod homo non possit dei scire iudicia et de illius aequitate ac iustitia disputare, et cetera quae debet iustus cum iusto loqui. nec dixit, quae sint locuti, sed ex eo quod intulit: tunc locuti sunt timentes deum, unusquisque cum proximo suo, intellegere debemus ea locutos timentes deum, quae omnium scripturarum uocibus continentur. iuxta lxx uero eirônikôs~g legendum, et pressa uoce, ut dicamus: haec sunt locuti, qui timent dominum, unusquisque ad proximum suum; hoc est qui frustra iactitant et dicunt, quod emolumentum, quia custodiuimus praecepta eius, et ambulauimus tristes coram domino? si enim timerent dominum, ista non dicerent. et attendit dominus et audiuit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus dominum, et cogitantibus nomen eius. et erunt mihi, ait dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium, et parcam eis, sicut parcit uir filio suo seruienti sibi. et conuertemini, et uidebitis quid sit inter iustum et impium, et inter seruientem deo, et non seruientem ei. lxx: et attendit dominus et audiuit; et scripsit librum monumenti in conspectu suo his qui timent dominum, et qui reuerentur nomen eius. et erunt mihi, dicit dominus omnipotens, in die qua ego facio, in acquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui seruit ei; et conuertimini, et uidebitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter seruientem deo, et eum qui non seruit ei. haec iustis loquentibus et timentibus dominum, singulis cum proximo suo, qui uerba blasphemiae, nec audire uoluere nec dicere, attendit dominus et audiuit, et scriptus est liber monumenti coram eo, timentibus et cogitantibus nomen eius, ut cum dies iudicii uenerit, reddat et blasphemantibus poenas et timentibus praemia. liber autem scriptum est, de quo in daniele legimus: throni positi sunt, et libri aperti sunt. et erunt domino exercituum in peculium timentes dominum, in die qua iudicii tempus aduenerit. pro peculio in hebraeo legitur sgolla, quod aquila periousion~g, et ceteri peripoiêsin~g interpretati sunt. timentes igitur dominum, qui locuti sunt cum proximo suo, et ad uerba blasphemiae responderunt, erunt in die iudicii in peculium, et parcet eis, quia omnis homo sub peccato. siue eliget eos, sicut eligere solet homo filium suum seruientem sibi. in quo duplex affectus est, et pietatis in filium et seruitutis in famulum. et tunc qui nunc blasphematis et dicitis: quod emolumentum, quia custodiuimus praecepta eius, et ambulauimus tristes coram domino? ex illorum electione et beatitudine, et uestram miseriam cognoscetis, et uersi in paenitentiam, uidebitis quid sit inter iustum et impium, et inter seruientem deo, et non seruientem ei.

Caput 4

ecce enim dies ueniet, succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula; et inflammabit eos dies ueniens, dicit dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen. et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius; et egrediemini, et salietis sicut uituli de armento. et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum, in die qua ego facio, dicit dominus exercituum. lxx: quia ecce dies uenit ardens sicut clibanus, et comburet eos; et erunt omnes alienigenae, et uniuersi qui faciunt iniquitatem, stipula; succendet eos dies ueniens, dicit dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. et orietur uobis qui timetis nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pennis eius et egrediemini, et salietis sicut uituli de uinculis relaxati, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis inter pedes uestros, in die qua ego facio, dicit dominus omnipotens. quia laborare me fecerunt impii in sermonibus suis et dixerunt: omnis qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et tales ei placent; et uanus est qui seruit deo; et: quod emolumentum, quia custodiuimus praecepta eius et ambulauimus tristes coram domino exercituum? et aduersum eorum uerba temeraria locuti sunt timentes deum, et unusquisque cum suo proximo contulerunt ea quae ad dei timorem pertinent: attendit dominus et audiuit, et scriptus est liber monumenti his qui timent dominum, et cogitant nomen eius, et cum dies uenerit, habere se eos in peculium pollicetur, et parcere eis sicut parcit homo filio suo seruienti sibi, plenius que inculcat et dicit: ecce dies ueniet, id est dies iudicii, quae sanctis lux erit, et peccatoribus tenebrae; et ipsa dies erit succensa quasi caminus, siue clibanus, ut omnes impii uertantur in stipulam et camini crementur ardoribus. cum que eos inflammauerit atque combusserit non relinquet in eis ullam radicem et germen malitiae. hoc de impiis quid in die iudicii sint passuri. econtrario dicitur quid timentibus nomen dei eueniet: et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitiae. qui uera omnia iudicabit, et nec bona nec mala, nec uirtutes, nec uitia latere patietur. et sanitas erit in pennis eius, ut sanatos per paenitentiam portet in humeris suis, iuxta id quod in deuteronomio scriptum est: expandens alas suas suscepit eos et in humeris suis portauit illos. tunc egredientur qui nunc saeculo quasi carcere sunt inclusi, et salient quasi uituli de armento, siue quasi uituli de uinculis liberati. unde et apostolus dicit: cupio dissolui, et esse cum christo, ut egrediatur et saliat sicut uitulus de uinculis liberatus, et sicut uictima domini. nec hoc laetitiae fine contentus est, sed calcabit impios, cum fuerint cinis. unde et ad iustos sit imprecatio: deus autem conterat satanam sub pedibus uestris uelociter. abraham locutus est ad dominum, comparatione diuinae maiestatis cinerem esse se sentiens: ego sum terra et cinis; et propterea uidebit solem iustitiae et requiescet inter medios eius cleros, atque ipso portante ad caelestia subleuabitur. qui uero per superbiam dixit: ponam super sidera sedem meam, ero similis altissimo, deducetur in terram, et erit quasi cinis sub sanctorum pedibus, cum dies domini aduenerit iudicantis. mementote legis moysi serui mei, quam mandaui ei in horeb, ad omnem israel praecepta et iudicia. lxx similiter. iusta meritorum in futuro erit retributio, quando superborum radicem et germen deuorans flamma consumet et comburet, et timentibus dominum orietur sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. igitur mementote legis moysi serui mei, quam ei dedi in monte horeb, qui est sina, ad omnem israel praecepta et iudicia. dicente autem apostolo: scimus quia lex spiritalis est, et beato dauid: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; et quia spiritaliter omnes celeste manna comedebant, et uniuersus populus israel de eadem spiritali, et sequente eos bibebant petra, petra autem erat christus; qui credunt in christo, spiritaliter debent legis praecepta seruare, quae dedit in horeb, quod interpretatur siccitas, per quam omnium uitiorum humor excoquitur, et ad radios solis iustitiae, libidinis rheuma siccatur. locutus est autem dominus ad uniuersum israel, qui sensu cernit deum, et de quibus in euangelio dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt.

ecce ego mittam uobis heliam prophetam antequam ueniat dies domini magnus et horribilis; et conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte ueniam et percutiam terram anathemate. lxx: ecce ego mittam uobis heliam thesbiten, antequam ueniat dies domini magna et illustris, qui conuertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. post moysem - cuius mandata spiritaliter docuimus esse seruanda -, heliam dicit esse mittendum; in moyse, legem, in heliam, prophetiam significans, dicente abraham ad quemdam diuitem purpuratum: habent moysen et prophetas, illos audiant. et dominus atque saluator transfiguratus in monte, loquentes se cum habebat moysen et heliam in candidis uestibus, qui et dicebant ei quae passurus esset in hierusalem. lex enim et omnis prophetarum chorus christi praedicat passionem. igitur antequam ueniat dies iudicii et percutiat dominus terram anathemate, siue omnino, uel subito, ut lxx transtulerunt - hoc enim significat ardên~g -, mittet dominus in helia - qui interpretatur, deus meus, et est de oppido thesbi, quod conuersionem et paenitentiam sonat -, omnem prophetarum chorum, qui conuertat cor patrum ad filios, abraham uidelicet, et isaac et iacob, et omnium patriarcharum, ut credant posteri eorum in dominum saluatorem, in quem et illi crediderunt: abraham enim uidit diem domini et laetatus est; siue cor patris ad filium, id est cor dei ad omnem, qui spiritum adoptionis acceperit. et cor filiorum ad patres eorum, ut et iudaei et christiani, qui nunc inter se discrepant, pari in christum religione consentiant. unde dicitur ad apostolos, qui seminarium in toto orbe euangelii prodiderunt: pro patribus tuis nati sunt tibi filii. si enim helias non cor patrum ad filios ante conuerterit, et cor filiorum ad patres eorum, cum uenerit dies domini magnus et horribilis - magnus sanctis, horribilis peccatoribus -, percutiet uerus et iustus iudex; non caelum, nec eos qui uersantur in caelo, sed terram anathemate, qui faciunt opera terrena. iudaei, et iudaizantes haeretici ante êleimmenon~g suum heliam putant esse uenturum, et restituturum omnia. unde et christo in euangelio proponitur quaestio: quid quod pharisaei dicunt, quod helias uenturus est? quibus ille respondit: helias quidem ueniet, et si creditis, iam uenit, in helia ioannem intellegens.








Comments