Hieronymus
Commentarii in euangelium Matthaei
Prologus
plures fuisse qui euangelia scripserunt et lucas euangelista
testatur dicens: quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem
rerum quae in nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis qui ab
initio ipsi uiderunt sermonem et ministrauerunt ei; et perseuerantia
usque in praesens tempus monumenta declarant quae a diuersis auctoribus
edita diuersarum hereseon fuere principia, ut est illud iuxta aegyptios
et thoman et mathian et bartholomeum, duodecim quoque apostolorum et
basilidis atque apellis ac reliquorum quos enumerare longissimum est,
cum hoc tantum inpraesentiarum necesse sit dicere extitisse quosdam qui
sine spiritu et gratia dei conati sunt magis ordinare narrationem quam
historiae texere ueritatem; quibus iure potest illud propheticum
coaptari: uae qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum
suum, qui dicunt: dicit dominus, et dominus non misit eos; de quibus et
saluator in euangelio iohannis loquitur: omnes qui ante me uenerunt
fures fuerunt et latrones. qui uenerunt, non qui missi sunt; ipse enim
ait: ueniebant et ego non mittebam eos, in uenientibus praesumptio
temeritatis, in missis obsequium seruitutis est. ecclesia autem, quae
supra petram domini uoce fundata est quam introduxit rex in cubiculum
suum et ad quam per foramen descensionis occultae misit manum suam
similis dammulae hinulo que ceruorum, quattuor flumina paradisi instar
eructans, quattuor et angulos et anulos habet, per quos quasi arca
testamenti et custos legis domini lignis inmobilibus uehitur.
primus omnium matheus est, publicanus cognomine leui, qui
euangelium in iudaea hebreo sermone edidit ob eorum uel maxime causam
qui in iesum crediderant ex iudaeis et nequaquam legis umbram succedente
euangelii ueritate seruabant; secundus marcus interpres apostoli petri
et alexandrinae ecclesiae primus episcopus, qui dominum quidem
saluatorem ipse non uidit sed ea quae magistrum audierat praedicantem
iuxta fidem magis gestorum narrauit quam ordinem; tertius lucas medicus
natione syrus antiochensis, cuius laus in euangelio, qui et ipse
discipulus apostoli pauli in achaiae boetiae que partibus uolumen
condidit quaedam altius repetens et ut ipse in proemio confitetur audita
magis quam uisa describens; ultimus iohannes apostolus et euangelista,
quem iesus amauit plurimum, qui super pectus domini recumbens purissima
doctrinarum fluenta potauit, et qui solus de cruce meruit audire: ecce
mater tua; is cum esset in asia et iam tunc hereticorum semina
pullularent cerinti, hebionis et ceterorum qui negant christum in carne
uenisse, quos et ipse in epistula sua antichristos uocat et apostolus
paulus frequenter percutit, coactus est ab omnibus paene tunc asiae
episcopis et multarum ecclesiarum legationibus de diuinitate saluatoris
altius scribere et ad ipsum ut ita dicam dei uerbum non tam audaci quam
felici temeritate prorumpere. unde et ecclesiastica narrat historia cum a
fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse si
indicto ieiunio in commune omnes dominum precarentur; quo expleto
reuelatione saturatus in illud proemium caelo ueniens eructauit: in
principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, hoc
erat in principio apud deum. haec igitur quattuor euangelia multo ante
praedicta hiezechielis quoque uolumen probat in quo prima uisio ita
contexitur: et in medio sicut similitudo quattuor animalium, et uultus
eorum facies hominis et facies leonis et facies uituli et facies
aquilae. prima hominis facies matheum significat qui quasi de homine
exorsus est scribere: liber generationis iesu christi filii dauid filii
abraham; secunda marcum in quo uox leonis in heremo rugientis auditur:
uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas
eius; tertia uituli quae euangelistam lucam a zacharia sacerdote
sumpsisse initium praefigurat; quarta iohannem euangelistam qui
adsumptis pinnis aquilae et ad altiora festinans de uerbo dei disputat.
cetera quae sequuntur in eundem sensum proficiunt, crura eorum recta, et
pinnati pedes, et quocumque spiritus ibat, ibant et non reuertebantur,
et dorsa eorum plena oculis, et scintillae ac lampades in medio
discurrentes, et rota in rota, et in singulis quattuor facies. unde et
apocalypsis iohannis post expositionem uiginti quattuor seniorum qui
tenentes citharas et fialas adorant agnum dei, introducit fulgora et
tonitrua et septem spiritus discurrentes et mare uitreum et quattuor
animalia plena oculis dicens: animal primum simile leoni et secundum
simile uitulo et tertium simile homini et quartum simile aquilae
uolanti; et post paululum: plena, inquit, erant oculis et requiem non
habebant die ac nocte dicentia: sanctus sanctus sanctus dominus deus
omnipotens qui erat et qui est et qui uenturus est. quibus cunctis
perspicue ostenditur quattuor tantum debere euangelia suscipi et omnes
apocriphorum nenias mortuis magis hereticis quam ecclesiasticis uiuis
canendas. satis que miror, eusebi dilectissime, cur romam subito
nauigaturus hanc tibi a me quasi sitharciam dari uolueris ut matheum
breuiter exponens uerbis stringerem sensibus dilatarem. si meminisses
responsionis meae, numquam in paucis diebus rem annorum peteres. primum
enim difficile est omnes legere qui in euangelia scripserint, deinde
multo difficilius adhibito iudicio quae optima sunt excerpere. legisse
me fateor ante annos plurimos in matheum origenis uiginti quinque
uolumina et totidem eius omelias commaticum que interpretationis genus,
et theophili antiochenae urbis episcopi commentarios, hippolyti quoque
martyris et theodori heracleotae apollinaris que laodiceni ac didimi
alexandrini et latinorum hilarii, uictorini, fortunatiani opuscula, e
quibus etiam si parua carperem dignum aliquid memoriae scriberetur. at
tu in duabus ebdomadibus, inminente iam pascha et spirantibus uentis,
dictare me cogis ut quando notarii excipiant, quando scribantur
scedulae, quando emendentur, quo spatio digerantur ad purum, maxime cum
scias me ita tribus mensibus languisse ut uix nunc ingredi incipiam nec
possim laboris magnitudinem breuitate temporis compensare. igitur omissa
auctoritate ueterum quos nec legendi nec sequendi mihi facultas data
est, historicam interpretationem quam praecipue postulasti digessi
breuiter et interdum spiritalis intellegentiae flores miscui, perfectum
opus reseruans in posterum. si autem mihi uita longior fuerit aut tu in
redeundo tua promissa compleueris, tunc nitar implere quod reliquum est,
immo iactis fundamentis et ex parte constructis parietibus pulcherrimum
culmen imponam ut scias quid intersit inter subitam dictandi audaciam
et elucubratam scribendi diligentiam. certe nosti, et mendacii mei
erubescerem te testem uocare, quod praesens opusculum tanta celeritate
dictauerim ut magis aliena legere quam mea condere me putares. nec hoc
de adrogantia et fiducia ingenii dictum putes, sed quo ostendere tibi
cupiam quantum apud me ualeas qui periclitari magis apud doctos uoluerim
quam tibi sedule postulanti quicquam negare. unde obsecro ut si
incomptior sermo est et non solito lapsu fertur oratio, festinationi hoc
tribuas non imperitiae, et des exemplaria cum romam ueneris uirgini
christi principiae, quae me rogauit ut in canticum scriberem canticorum,
a quo opere exclusus aegrotatione diuturna spem in futurum distuli, hac
te lege constringens ut, si tu ei ad te scripta subtraxeris, illa
quoque armariolo sibi postea scribenda concludat.
LIBER 1
1. liber generationis iesu christi. in esaia legimus: generationem
eius quis enarrabit? non ergo putemus euangelium prophetae esse
contrarium ut quod ille impossibile dixit effatu, hic narrare incipiat,
quia ibi de generatione diuinitatis, hic de incarnatione est dictum. a
carnalibus autem coepit ut per hominem deum discere incipiamus.
filii dauid filii abraham. ordo praeposterus sed necessarie
commutatus. si enim primum posuisset abraham et postea dauid, rursum ei
repetendus fuerat abraham ut generationis series texeretur. ideo autem
ceteris praetermissis horum filium nuncupauit quia ad hos tantum est
facta de christo repromissio, ad abraham: in semine, inquit, tuo
benedicentur omnes gentes, quod est christus; ad dauid: de fructu
uentris tui ponam super sedem tuam. iudas autem genuit phares et zaram
de thamar. notandum in genealogia saluatoris nullam sanctarum adsumi
mulierum, sed eas quas scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores
uenerat, de peccatricibus nascens omnium peccata deleret. unde et in
consequentibus ruth moabitis ponitur et bethsabe uxor uriae.
naasson autem genuit salmon. iste est salmon princeps tribus iudae sicut in numeris legimus.
ioram autem genuit oziam, ozias autem genuit ioatham. in quarto
regum uolumine legimus de ioram ochoziam fuisse generatum, quo mortuo
iosabeth filia regis ioram soror ochoziae tulit ioas filium fratris sui
et eum internecioni quae exercebatur ab athalia subtraxit, cui successit
in regnum filius eius amessias, post quem regnauit filius eius azarias
qui appellatur et ozias, cui successit ioatham filius eius. cernis ergo
quod secundum fidem historiae tres reges in medio fuerint quos hic
euangelium praetermisit; ioram quippe non genuit oziam sed ochoziam et
reliquos quos enumerauimus. uerum quia euangelistae propositum erat tres
tesserescedecades in diuerso temporum statu ponere, et ioram generi se
miscuerat impiissimae zezabel, idcirco usque ad tertiam generationem
eius memoria tollitur, ne in sanctae natiuitatis ordine poneretur.
et post transmigrationem babylonis iechonias genuit salathiel. si
uoluerimus iechoniam in fine primae tesserescedecadis ponere, in
sequenti non erunt quattuordecim sed tredecim. sciamus ergo iechoniam
priorem ipsum esse quem et ioiacim, secundum autem filium non patrem,
quorum prior per k et m et sequens per x et n scribitur, quod scriptorum
uitio et longitudine temporum apud graecos latinos que confusum est.
iacob autem genuit ioseph. hunc locum obicit nobis iulianus
augustus dissonantiae euangelistarum, cur euangelista matheus ioseph
filium dixerit iacob, et lucas filium eum appellauerit heli, non
intellegens consuetudinem scripturarum quod alter secundum naturam,
alter secundum legem ei pater sit. scimus enim hoc per moysen deo
iubente praeceptum ut, si frater aut propinquus absque liberis mortuus
fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris uel
propinqui sui. super hoc et africanus temporum scriptor et eusebius
caesariensis in libris diaphonias euangeliorum plenius disputarunt.
genuit ioseph uirum mariae. cum uirum audieris suspicio tibi non subeat
nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum quod sponsae
uocentur uxores.
et a transmigratione babylonis usque ad christum generationes
quattuordecim. numera a iechonia usque ad ioseph et inuenies
generationes tredecim. quarta decima uero generatio in ipsum christum
reputabitur.
christi autem generatio sic erat. quaerat diligens lector et
dicat: cum ioseph non sit pater domini saluatoris, quid pertinet ad
dominum generationis ordo deductus usque ad ioseph? cui respondebimus
primum non esse consuetudinis scripturarum ut mulierum in generationibus
ordo texatur, deinde ex una tribu fuisse ioseph et mariam, unde ex lege
eam accipere cogebatur ut propinquam, et quod simul censentur in
bethleem ut de una uidelicet stirpe generati. cum esset desponsata mater
eius maria. quare non de simplici uirgine sed de desponsata concipitur?
primum ut per generationem ioseph origo mariae monstraretur, secundo ne
lapidaretur a iudaeis ut adultera, tertio ut aegyptum fugiens haberet
solacium. martyr ignatius etiam quartam addidit causam cur a sponsa
conceptus sit: ut partus, inquiens, eius celaretur diabolo, dum eum
putat non de uirgine sed de uxore generatum. antequam conuenirent
inuenta est in utero habens de spiritu sancto. non ab alio inuenta est
nisi a ioseph qui paene licentia maritali futurae uxoris omnia nouerat.
quod autem dicitur: antequam conuenirent, non sequitur ut postea
conuenerint, sed scriptura quid factum non sit ostendit.
ioseph autem uir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere,
uoluit occulte dimittere eam. si qui fornicariae coniungitur, unum
corpus efficitur.
et in lege praeceptum est non solum reos sed et conscios criminum
obnoxios esse peccati. quomodo ioseph cum crimen celet uxoris, iustus
scribitur? sed hoc testimonium mariae est quod ioseph, sciens illius
castitatem et admirans quod euenerat, celat silentio cuius mysterium
nesciebat. ioseph fili dauid, noli timere accipere mariam uxorem tuam.
iam et supra diximus sponsas uxores appellari quod plenius liber
aduersus heluidium docet. et blandientis affectu ei per somnium angelus
loquitur ut iustitiam silentii comprobaret. simul que notandum quod
ioseph filius esse dicatur dauid ut maria quoque de dauid stirpe
monstraretur.
et uocabis nomen eius iesum; ipse enim saluum faciet populum
suum. iesus hebraeo sermone saluator dicitur. aethimologiam ergo nominis
eius euangelista signauit dicens: uocabis nomen eius: saluator, quia
ipse saluum faciet populum suum.
hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a
domino per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet.
pro eo quod euangelista matheus dicit: in utero habebit, in propheta
scriptum est: in utero accipiet. sed propheta quia futura praedicit
significat quid futurum sit et scribit accipiet, euangelista, quia non
de futuro sed de praeterito narrat historiam, mutauit accipiet et posuit
habebit. qui enim habet, nequaquam accepturus est. tale quid et in
psalmis legimus: ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, accepit
dona in hominibus. hoc testimonium apostolus ponens non dixit accepit,
sed dedit, quia ibi de futuro significatum est quod accepturus esset,
hic de eo narratur qui iam dederat quod acceperat. exsurgens autem
ioseph a somno fecit sicut praecipit ei angelus domini.
accepit coniugem suam et non cognouit eam donec peperit filium
suum primogenitum. ex hoc quidam loco peruersissime suspicantur et alios
filios habuisse mariam dicentes primogenitum non dici nisi qui habeat
et fratres, cum hic mos diuinarum sit scripturarum, ut primogenitum non
eum uocent quem fratres sequantur, sed eum qui primus natus sit. lege
supra dictum libellum aduersus heluidium.
2. uidimus enim stellam eius in oriente. ad confusionem iudaeorum
ut natiuitatem christi a gentibus discerent, oritur in oriente stella
quam futuram balaam (cuius successores erant) uaticinio nouerant. lege
numerorum librum. deferuntur autem magi stellae indicio in iudeam ut
sacerdotes, a magis interrogati ubi christus nasceretur, inexcusabiles
fierent de aduentu eius.
at illi dixerunt ei: in bethleem iudeae. librariorum error est;
putamus enim ab euangelista primum editum sicut in ipso hebraico
legimus: iudae, non iudeae. quae est enim aliarum gentium bethleem ut ad
distinctionem eius hic iudeae poneretur? iudae autem idcirco scribitur
quia est et alia bethleem in galilea. lege librum iesu filii naue.
denique et in ipso testimonio quod de micheae prophetia sumptum est ita
habetur: et tu bethleem terra iuda.
et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum, thus et
myrram. pulcherrime munerum sacramenta iuuencus presbiter uno uersiculo
conprehendit: thus aurum murram regi que homini que deo que dona ferunt.
et responso accepto in somnis ne redirent ad herodem per aliam uiam
reuersi sunt in regionem suam. qui munera obtulerunt domino consequenter
responsum accipiunt. responsum autem (quod graece dicitur
chr�matisthentes~g) et non per angelum fit sed per ipsum dominum, ut
meritorum ioseph priuilegium demonstraretur. reuertuntur autem per aliam
uiam quia infidelitati miscendi non erant iudaeorum. ecce angelus
domini apparuit in somnis ioseph dicens: surge et accipe puerum et
matrem eius et fuge in aegyptum. quando tulit puerum et matrem eius ut
in aegyptum transeat, nocte tollit et in tenebris; quando uero
reuertitur in iudeam nec nox nec tenebrae ponuntur in euangelio.
ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem:
ex aegypto uocaui filium meum. respondeant qui hebreorum uoluminum
denegant ueritatem ubi hoc in lxx legatur interpretibus. quod cum non
inuenerint, nos eis dicemus in osee propheta scriptum sicut et
exemplaria probare possunt quae nuper edidimus. possumus autem locum
istum et aliter consolari propter contentiosos, quorum consuetudinem
paulus apostolus habere se denegat et ecclesiam christi, et testimonium
proferimus ex numeris dicente balaam: deus ex aegypto uocauit eum,
gloria eius sicut unicornis.
tunc adimpletum est quod dictum est per hieremiam prophetam
dicentem: uox in rama audita est, ploratus et ululatus multus, rachel
plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt. de rachel natus
est beniamin in cuius tribu non est bethleem. quaeritur ergo quomodo
rachel filios iudae, id est bethleem, quasi suos ploret? respondebimus
breuiter quia sepulta sit iuxta bethleem in efratha (ex interno
corpusculi hospitio matris nomen acceperit), siue quoniam iuda et
beniamin duae tribus iunctae erant et herodes praeceperat non solum in
bethleem interfici pueros sed in omnibus circa finibus eius; per
occasionem bethleem intellegimus multos etiam de beniamin fuisse caesos.
plorat autem filios suos et non recipit consolationem secundum duplicem
intellegentiam, siue quod eos in aeternum mortuos aestimaret, siue quod
consolari se nollet de his quos sciret esse uicturos. quod autem
dicitur: in rama, non putemus loci nomen esse qui est iuxta gabaa, sed
rama excelsum interpretatur ut sit sensus. uox in excelso audita est, id
est longe late que dispersa. defuncti sunt qui quaerebant animam pueri.
ex hoc loco intellegimus non solum herodem sed et sacerdotes et scribas
eo tempore necem domini fuisse meditatos.
qui surgens accepit puerum et matrem eius. non dixit: accepit
filium suum et uxorem suam, sed puerum et matrem eius, quasi nutricius
non maritus.
audiens autem quod archelaus regnaret in iudea pro herode patre
suo. multi propter ignorantiam historiae labuntur errore putantes eundem
esse herodem a quo in passione sua dominus inridetur et qui nunc
mortuus esse referatur. ergo herodes ille qui cum pilato postea
amicitias fecit, huius herodis filius est, frater archelai quem et ipsum
tiberius caesar lugdunum quae galliarum est ciuitas relegauit fratrem
que eius herodem successorem regni fecit. lege iosephi historiam. et
ueniens habitauit in ciuitate quae uocatur nazareth, ut adimpleretur
quod dictum est per prophetas: quoniam nazareus uocabitur. si fixum de
scripturis posuisset exemplum, numquam diceret: quod dictum est per
prophetas, sed simpliciter: quod dictum est per prophetam; nunc autem
pluraliter prophetas uocans, ostendit se non uerba de scripturis
sumpsisse sed sensum. nazareus sanctus interpretatur.
sanctum autem dominum futurum omnis scriptura commemorat. possumus et
aliter dicere quod etiam eisdem uerbis iuxta hebraicam ueritatem in
esaia scriptum sit: exiet uirga de radice iesse, et nazareus de radice
conscendet.
3. paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum.
primum baptista iohannes regnum caelorum praedicat ut praecursor domini
hoc honoretur priuilegio.
hic est enim qui dictus est per esaiam prophetam dicentem: uox
clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius.
animas credentium praeparabat in quibus ambulaturus erat dominus ut
purus in uiis purissimis ambularet dicens: habitabo in eis et inambulabo
et ero deus ipsorum, et ipsi erunt mihi populus. porphyrius istum locum
marci euangelistae principio comparat in quo scriptum est: initium
euangelii iesu christi filii dei; sicut scriptum est in esaia propheta:
ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit uiam tuam, uox
clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius.
cum enim testimonium de malachia esaia que contextum sit, quaerit
quomodo uelut ab uno esaia exemplum putemus adsumptum. cui ecclesiastici
uiri plenissime responderunt. nos autem aut nomen esaiae putamus
additum scriptorum uitio quod et in aliis locis probare possumus, aut
certe de diuersis testimoniis scripturarum unum corpus effectum. lege
tertium decimum psalmum et hoc idem repperies. ipse autem iohannes
habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos
suos. de pilis, inquit, habebat, non de lana. aliud austerae uestis
indicium est, aliud luxoriae mollioris. zona autem pellicia qua
accinctus fuit et helias mortificationis sumbolon~g est. porro quod
sequitur, esca eius erat lucustae et mel siluestre, habitatori
solitudinis congruum est ut non delicias ciborum sed necessitatem
humanae carnis expleret.
potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae.
lapides ethnicos uocat propter cordis duritiam. lege hiezechiel:
auferam, inquit, a uobis cor lapideum et dabo cor carneum. in lapide
duritia, in carne mollitudo monstratur; siue simpliciter dei indicat
potentiam quod, qui de nihilo cuncta fecerit, possit et de saxis
durissimis populum procreare. ecce securis ad radicem arborum posita
est. praedicatio sermonis euangelici, qui ex utraque parte acutus est
gladius, securis appellatur iuxta hieremiam prophetam, qui uerbum domini
securi comparat caedenti petram. cuius non sum dignus calciamenta
portare. in alio euangelio: cuius, ait, non sum dignus soluere corrigiam
calciamenti. hic humilitas, ibi mysterium demonstratur quod christus
sponsus sit et iohannes non mereatur sponsi corrigiam soluere, ne
uocetur domus eius iuxta legem moysi et exemplum ruth domus discalciati.
ille uos baptizabit in spiritu sancto et igni. siue quia ignis est
spiritus sanctus ut acta apostolorum docent quo descendente sedit quasi
ignis super linguas credentium et impletus est sermo domini dicentis:
ignem ueni mittere super terram et quam uolo ut ardeat, siue quia in
praesenti spiritu baptizamur et in futuro igni, apostolo quoque huic
sensui congruente: uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
tunc uenit iesus a galilea in iordanem ad iohannem ut
baptizaretur ab eo. triplicem ob causam saluator a iohanne accepit
baptismum; primum ut quia homo natus erat omnem iustitiam et humilitatem
legis impleret, secundo ut baptismate suo iohannis baptisma
comprobaret, tertio ut iordanis aquas sanctificans per descensionem
columbae, spiritus sancti in lauacro credentium monstraret aduentum.
sine modo.
pulchre dixit modo, ut ostenderet christum in aqua, iohannem a christo
in spiritu baptizandum, siue aliter sine modo, ut qui formam serui
adsumpsi, expleam et humilitatem eius. alioquin scito te in die iudicii
meo esse baptismate baptizandum. sine modo, dicit dominus, habeo et
aliud baptisma quod baptizandus sum; tu me baptizas in aqua ut ego te
baptizem pro me in sanguine tuo. sic enim decet implere nos omnem
iustitiam. non addidit iustitiam legis siue naturae, ut nos utrumque
intellegamus, et si deus ab homine accepit baptisma, nullus a conseruo
accipere dedignetur. aperti sunt ei caeli, et uidit spiritum
descendentem sicut columbam uenientem super se, et cetera. mysterium
trinitatis in baptismate demonstratur. dominus baptizatur, spiritus
descendit in specie columbae, patris uox testimonium filio praebentis
auditur. aperiuntur autem caeli non reseratione elementorum, sed
spiritalibus oculis quibus et hiezechiel in principio uoluminis sui
apertos eos esse commemorat. sedit quoque columba super caput iesu ne
quis putaret uocem patris ad iohannem factam, non ad dominum.
4. tunc ductus est in deserto ab spiritu. haud dubium quin a
sancto spiritu. sequitur enim: ut temptaretur a diabolo. ducitur autem
non inuitus aut captus sed uoluntate pugnandi. et cum ieiunasset
quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit. in isto
numero quadragesimae nobis ostenditur sacramentum in quo et moyses
ieiunauit in monte sina et helias iuxta montem choreb. permittitur autem
esurire corpus ut diabolo temptandi tribuatur occasio.
dic ut lapides isti panes fiant. esurienti congrue dicitur: dic
ut lapides isti panes fiant. sed duobus contrariis teneris, diabole; si
ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra temptas eum
qui tantae potentiae est; sin autem non potest facere, frustra dei
filium suspicaris: si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant. qui
respondens ait: scriptum est: non in pane solo uiuit homo, sed in omni
uerbo quod procedit de ore dei. testimonium de deuteronomio sumptum est.
ideo autem sic respondit dominus quia propositum ei erat humilitate
diabolum uincere, non potentia. simul que animaduertendum quod nisi
ieiunare coepisset dominus, temptandi occasio non fuisset diabolo
secundum illud: fili accedens ad seruitutem dei, praepara animam tuam ad
temptationem. sed et ipsa responsio saluatoris hominem fuisse indicat
qui temptatus est: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo quod
procedit de ore dei. si quis ergo non uescitur uerbo dei, iste non
uiuit. tunc adsumpsit eum diabolus in sanctam ciuitatem. adsumptio ista
quae dicitur non ex inbecillitate domini uenit, sed de inimici superbia
qui uoluntatem saluatoris necessitatem putat. ex hoc autem loco
intellegitur quid sit illud quod in alio loco scribitur: abierunt in
sanctam ciuitatem et multis apparuerunt. statuit eum super pinnam
templi, ut quem fame temptauerat, temptaret et uana gloria.
si filius dei es, mitte te deorsum. in omnibus temptationibus hoc agit
diabolus ut intellegat si filius dei sit. sed dominus sic responsionem
temperat ut eum relinquat ambiguum. mitte te deorsum. uox diaboli qua
semper omnes deorsum cadere desiderat; mitte te, inquit; persuadere
potest, praecipitare non potest. angelis suis mandauit de te, ut in
manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. hoc in
nonagesimo psalmo legimus. uerum ibi non de christo sed de uiro sancto
prophetia est. male ergo interpretatur scripturas diabolus. certe si
uere de saluatore scriptum nouerat, debuerat et illud dicere quod in
eodem psalmo contra se sequitur: super aspidem et basiliscum ambulabis
et conculcabis leonem et draconem. de angelorum auxilio quasi ad
infirmum loquitur, de sui conculcatione quasi tergiuersator tacet. ait
illi iesus: rursum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. falsas
de scripturis diaboli sagittas ueris scripturarum frangit clipeis. et
notandum quod necessaria testimonia de deuteronomio tantum protulerit ut
secundae legis sacramenta monstraret. iterum adsumit eum diabolus in
montem excelsum ualde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum.
gloria mundi quae cum mundo praeteritura est in monte et in supercilio
demonstratur. dominus autem ad humilia descendit et campestria ut
diabolum humilitate superaret. porro diabolus ducere eum festinat ad
montes ut per quos ipse corruerat etiam ceteri corruant iuxta illud
apostoli: ne inflatus incidat in iudicium diaboli. haec omnia dabo tibi,
si cadens adoraueris me. adrogans et superbus etiam hoc de iactantia
loquitur, non quod in toto mundo habeat potestatem ut possit omnia regna
dare diabolus, cum sciamus plerosque sanctos uiros a deo reges factos.
si cadens, inquit, adoraueris me. ergo qui adoraturus est diabolum ante
corruit. tunc dixit ei iesus: uade satanas; scriptum est: dominum deum
tuum adorabis et illi soli seruies. non ut plerique putant eadem satanas
et apostolus petrus sententia condemnantur. petro enim dicitur: uade
retro me satana, id est sequere me qui contrarius es uoluntati meae; hic
uero audit: uade satanas, et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: uade
in ignem aeternum qui praeparatus est tibi et angelis tuis. dominum
deum tuum adorabis. dicens diabolus saluatori: si cadens adoraueris me, e
contrario audit quod ipse magis adorare eum debeat dominum et deum
suum.
tunc reliquit eum diabolus, et accesserunt angeli et ministrabant
ei. praecedit temptatio ut sequatur uictoria. angeli ministrant ut
uictoris dignitas comprobetur.
terra zabulon et terra neptalim, et reliqua. hi primum audiere
dominum praedicantem, ut ubi israhelis fuerat ab assyriis prima
captiuitas, ibi redemptoris praeconium nasceretur. exinde coepit iesus
praedicare et dicere: paenitentiam agite, adpropinquabit enim regnum
caelorum. iohanne tradito recte ipse incipit praedicare. desinente lege
consequenter oritur euangelium. si autem eadem saluator praedicat quae
iohannes baptista ante dixerat, ostendit se eiusdem dei esse filium
cuius ille propheta sit. uenite post me, et faciam uos fieri piscatores
hominum. isti primi uocati sunt ut dominum sequerentur; piscatores et
inlitterati mittuntur ad praedicandum ne fides credentium non uirtute
dei sed eloquentia atque doctrina fieri putaretur. et lunaticos et
paraliticos et curauit eos. non uere lunaticos sed qui putabantur
lunatici ob daemonum fallaciam, qui obseruantes lunaria tempora
creaturam infamare cupiebant ut in creatorem blasphemiae redundarent.
5. uidens autem turbas ascendit in montem et cum sedisset
accesserunt ad eum discipuli eius. dominus ad montana conscendit ut
turbas ad altiora se cum trahat, sed turbae ascendere non ualent, et
sequuntur discipuli quibus et ipsis non stans sed sedens et contractus
loquitur. non enim intellegere poterant in sua maiestate fulgentem.
secundum litteram nonnulli simpliciorum fratrum putant eum beatitudines
et cetera quae sequuntur in oliueti monte docuisse, quod nequaquam ita
est. ex praecedentibus enim et sequentibus in galilea monstratur locus
quem putamus esse uel thabor uel quamlibet alium excelsum montem.
denique postquam finiuit sermones suos statim sequitur: cum autem
introisset capharnaum.
beati pauperes spiritu. hoc est quod alibi legimus: et humiles
spiritu saluabit. ne quis autem putaret paupertatem, quae nonnumquam
necessitate portatur, a domino praedicari, adiunxit spiritu, ut
humilitatem intellegeres, non penuriam.
beati pauperes spiritu qui propter spiritum sanctum uoluntate
sunt pauperes. unde super huiuscemodi pauperibus et saluator per esaiam
loquitur: dominus unxit me; propter quod euangelizare pauperibus misit
me.
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. non terram iudeae
nec terram istius mundi, non terram maledictam spinas et tribulos
adferentem, quam crudelissimus quisque et bellator magis possidet, sed
terram quam psalmista desiderat: credo uidere bona domini in terra
uiuentium. huiuscemodi possessor et post uictoriam triumphator etiam in
quadragesimo quarto psalmo describitur: et intende et prospere procede
et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. nemo enim
terram istam per mansuetudinem sed per superbiam possidet.
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. luctus hic non
mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et uitiis
mortuorum. sic fleuit et samuhel saulem quia paenituerat dominum quod
unxisset eum regem super israhel; sic et paulus apostolus flere ac
lugere se dicit eos qui post fornicationem et inmunditiam non egerint
paenitentiam.
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. non nobis sufficit uelle
iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem, ut sub hoc exemplo numquam
nos satis iustos sed semper esurire iustitiae opera intellegamus.
beati misericordes. misericordia non solum in elemosinis
intellegitur sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera
portemus.
beati mundo corde quoniam ipsi deum uidebunt. quos non arguit
conscientia ulla peccati. mundus mundo corde conspicitur; templum dei
non potest esse pollutum.
beati pacifici. qui primum in corde suo deinde inter fratres
dissidentes pacem faciunt. quid enim prodest alios per te pacari cum in
tuo animo sint bella uitiorum?
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. signanter
addidit: propter iustitiam. multi enim persecutionem propter sua peccata
patiuntur et non sunt iusti. simul que considera quod octaua uerae
circumcisionis beatitudo martyrio terminatur.
beati estis cum maledixerint uobis et persecuti uos fuerint et
dixerint omne malum aduersum uos mentientes. illud maledictum
contemnendum est et beatitudinem creat quod falso maledicentis ore
profertur. unde et specialiter definiuit quae sit beata maledictio:
omne, dicens, maledictum aduersum uos mentientes propter me. ubi ergo
christus in causa est, ibi optanda maledictio. gaudete et exultate.
nescio quis hoc nostrum possit inplere ut laceretur obprobriis fama
nostra et nos exultemus in domino. hoc qui uanam sectatur gloriam
inplere non potest. gaudere igitur et exultare debemus ut merces nobis
in caelestibus praeparetur. eleganter in quodam uolumine scriptum
legimus: ne quaeras gloriam et non dolebis cum ingloriosus fueris.
uos estis sal terrae. sal appellantur apostoli quia per illos
uniuersum hominum conditur genus. quod si sal euanuerit, in quo
salietur? si doctor errauerit, quo alio doctore emendabitur? ad nihilum
ualet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. exemplum
de agricultura sumptum est. sal enim ut in ciborum condimentum et ad
siccandas carnes necessarium est, ita alium usum non habet. certe
legimus in scripturis urbes quasdam ira uictorum sale seminatas ut
nullum in ipsis germen oriretur. caueant ergo doctores et episcopi et
uideant potentes potenter sustinere tormenta nihil que esse remedii sed
maiorum ruinas ad tartarum ducere.
uos estis lux mundi.
non potest ciuitas abscondi supra montem posita, neque accendunt
lucernam et ponunt eam sub modio, et reliqua. docet fiduciam praedicandi
ne apostoli abscondantur ob metum et sint similes lucernae sub modio,
sed tota libertate se prodant ut quod audierunt in cubiculis praedicent
in tectis. nolite putare quoniam ueni soluere legem aut prophetas; non
ueni soluere sed adimplere. siue quod de se per alios prophetata
compleuerit; siue quod ea, quae ante, propter infirmitatem audientium,
rudia et inperfecta fuerant, sua praedicatione compleuerit, iram tollens
et uicem talionis, excludens et occultam in mente concupiscentiam.
donec transeat caelum et terra. promittuntur nobis caeli noui et terra
noua quae facturus est dominus deus. si ergo noua creanda sunt,
consequenter uetera transitura. quod autem sequitur: iota unum aut unus
apex non praeteribit ex lege donec omnia fiant, ex figura litterae
ostenditur quod etiam quae minima putantur in lege, sacramentis
spiritalibus plena sint et omnia recapitulentur in euangelio. cuius ergo
eruditionis est cuius que doctrinae etiam diuersa sacrificia et quae
superstitiosa uidentur in uictimis cotidie demonstrare compleri? qui
soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus
uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus
uocabitur in regno caelorum. hoc capitulum cum superiori haeret
testimonio in quo dixerat: iota unum aut unus apex non praeteribit ex
lege donec omnia fiant. suggillat ergo pharisaeos qui contemptis
mandatis dei statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit
doctrina in populis, si uel parum quod in lege praeceptum est destruant.
possumus autem et aliter intellegere quod magistri eruditio, etiam si
paruo peccato obnoxius sit, deducat eum de gradu maximo nec prosit
docere iustitiam quam minima culpa destruit, beatitudo que perfecta sit
quae sermone docueris opere complere.
omnis qui irascitur fratri suo. in quibusdam codicibus additur:
sine causa. ceterum in ueris definita sententia est et ira penitus
tollitur scriptura dicente: qui irascitur fratri suo. si enim iubemur
uerberanti alteram praebere maxillam et inimicos nostros amare et orare
pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur. radendum est ergo: sine
causa, quia ira uiri iustitiam dei non operatur. qui autem dixerit
fratri suo: racha. hoc uerbum proprie hebraeorum est. racha enim dicitur
kenos~g, id est inanis aut uacuus, quem nos possumus uulgata iniuria
'absque cerebro' nuncupare. si de otioso sermone reddituri sumus
rationem, quanto magis de contumelia? sed et signanter additur: qui
dixerit fratri suo: racha. frater enim noster nullus est nisi qui eundem
nobis cum habet patrem. cum ergo similiter credat in deum et christum
dei nouerit sapientiam qua ratione stultitiae elogio denotari potest?
qui autem dixerit: fatue, reus erit gehennae. apo~g koinou~g ex
superioribus subauditur: qui dixerit fratri suo: fatue, reus erit
gehennae. qui enim aeque in deum credenti dicit: fatue, impius est in
religione. si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris
quia frater tuus habet aliquid aduersum te. non dixit: si tu habes
aliquid aduersus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid aduersum
te, ut durior reconciliationis tibi inponatur necessitas.
quamdiu ergo illum placare non possumus, nescio an consequenter munera
nostra offeramus deo.
esto consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia, ne
forte tradat te aduersarius iudici et iudex tradat te ministro et in
carcerem mittaris. amen dico tibi: non exies unde donec reddas
nouissimum quadrantem. pro eo quod nos in latinis codicibus habemus
consentiens, in graecis scriptum est euno�n~g, quod interpretatur
beniuolus aut benignus. ex praecedentibus autem et consequentibus
manifestus est sensus quod nos dominus atque saluator noster, dum in
istius saeculi uia currimus, ad pacem et ad concordiam cohortetur iuxta
apostolum dicentem: si fieri potest, quantum ex uobis est cum omnibus
hominibus pacem habentes. nam et in praecedenti capitulo dixerat: si
offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus
habet aliquid aduersum te, et hoc finito statim infert: esto beniuolus
aut benignus aduersario tuo, et reliqua. et in consequentibus iubet:
diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos et orate pro
persecutoribus uestris. cum haec manifesta sit et consequens
intellegentia, plerique arbitrantur de carne dictum et anima, uel de
anima et spiritu quod penitus non stat. quomodo enim aut caro mittenda
erit in carcerem, si animae non consenserit, cum et anima et caro
pariter recludendae sint nec quicquam possit caro facere nisi quod
animus inperaret aut spiritus sanctus habitans in nobis, uel carnem uel
animam repugnantes iudici tradere cum ipse sit iudex? alii iuxta
epistulam petri dicentis: aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens
circuit, aduersarium diabolum interpretantur et uolunt a saluatore
praecipi ut, dum in potestate nostra est, simus beniuoli erga diabolum
qui est inimicus et ultor, nec faciamus eum poenas sustinere pro nobis;
cum enim ipse uitiorum incentiua suppeditet et nobis etiam uoluntate
peccantibus, si consenserimus ei uitia suggerenti, pro nobis quoque esse
torquendum; et dicunt beniuolum esse unumquemque sanctorum aduersario
suo si eum non faciat pro se sustinere tormenta. quidam coactius
disserunt in baptismate singulos pactum inire cum diabolo et dicere:
renuntio tibi, diabole, et pompae tuae et uitiis tuis et mundo tuo qui
in maligno positus est. si ergo seruauerimus pactum, beniuoli et
consentientes sumus aduersario nostro et nequaquam in carcerem
recludendi. sin uero quicquam transgressi fuerimus eorum quae diabolo
sponderamus, trademur iudici ac ministro et mittemur in carcerem et non
exibimus ex eo donec reddamus nouissimum quadrantem. quadrans genus
nummi est qui habet duo minuta. unde in alio euangelio mulier illa
pauper et uidua dicitur misisse quadrantem in corbanam, in alio duo
minuta; non quod dissonent euangelia, sed quod unus quadrans duos
minutos nummos habeat. hoc est ergo quod dicit: non egredieris de
carcere donec etiam minima peccata persoluas.
qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam
in corde suo. inter pathos~g et propatheian~g, id est inter passionem
et propassionem, hoc interest quod passio reputatur in uitio, propassio
(licet initii culpam habeat) tamen non tenetur in crimine. ergo qui
uiderit mulierem et anima eius fuerit titillata, hic propassione
percussus est; si uero consenserit et de cogitatione affectum fecerit
sicut scriptum est in dauid: transierunt in affectum cordis, de
propassione transiuit ad passionem et huic non uoluntas peccandi deest,
sed occasio. quicumque igitur uiderit mulierem ad concupiscendum, id est
si sic aspexerit ut concupiscat, ut facere disponat, iste recte
moechatus eam dicitur in corde suo. quod si oculus tuus dexter
scandalizat te, et reliqua. quia supra de concupiscentia mulieris
dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diuersa uolitantem oculum
nuncupauit. per dextram autem et ceteras corporis partes uoluntatis et
affectus initia demonstrantur ut quod mente concipimus, opere
compleamus. cauendum est igitur ne quod in nobis optimum est, cito
labatur in uitium. si enim dexter oculus et dextra manus scandalizant,
quanto magis ea quae in nobis sinistra sunt. si anima labitur, quanto
plus corpus quod ad peccata procliuius est. aliter: in dextro oculo et
dextra manu fratrum et uxoris et liberorum atque adfinium et
propinquorum monstratur affectus; quos si ad contemplandam ueram lucem
nobis inpedimento cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones, ne,
dum uolumus lucri ceteros facere, ipsi in aeternum pereamus. unde
dicitur et de sacerdote magno cuius anima dei cultui dedicata est: supra
matre et patre et filiis non polluetur, id est nullum affectum sciet
nisi eius cuius cultui dedicatus est.
dictum est: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum
repudii; ego autem dico uobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, et
reliqua. in posteriore parte istum locum plenius saluator exponit quod
moyses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum,
non discidium concedens sed auferens homicidium.
multo enim melius est licet lugubrem euenire discordiam quam per odium
sanguinem fundi. ego autem dico uobis non iurare omnino neque per
caelum, et reliqua. hanc per elementa iurandi pessimam consuetudinem
semper habuere iudaei sicut prophetalis eos frequenter arguit sermo. qui
iurat, aut ueneratur aut diligit eum per quem iurat. in lege praeceptum
est ut non iuremus nisi per dominum deum nostrum. iudaei per angelos et
urbem hierusalem et templum et elementa iurantes, creaturas res que
carnales uenerabantur honore et obsequio dei. denique considera quod hic
saluator non per deum iurare prohibuerit, sed per caelum et terram et
hierosolymam et per caput tuum. et hoc quasi paruulis fuerat lege
concessum ut quo modo uictimas immolabant deo ne eas idolis immolarent,
sic et iurare permitterentur in deum, non quo recte hoc facerent, sed
quo melius esset deo id exhibere quam daemonibus. euangelica autem
ueritas non recipit iuramentum cum omnis sermo fidelis pro iure iurando
sit.
audistis quia dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente; ego
autem dico uobis non resistere malo. qui dicit: oculum pro oculo, non
et alterum uult auferre sed utrumque seruare. dominus noster
uicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum. et in lege retributio
est, in euangelio gratia; ibi culpa emendatur, hic peccatorum
auferuntur exordia. si quis te percusserit in dextra maxilla tua, praebe
illi et alteram; et illi qui uult te cum iudicio contendere et tunicam
tuam tollere, remitte ei et pallium. ecclesiasticus uir describitur
imitator eius qui dicit: discite a me quia mitis sum et humilis corde;
et pollicitationem suam percussus alapa comprobat: si male locutus sum,
argue; sin autem bene, quid me caedis? tale quid et dauid loquebatur in
psalmo: si reddidi retribuentibus mihi mala; et hieremias in
lamentationibus: bonum est homini cum sederit ab adulescentia sua, dabit
percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis. hoc aduersum eos qui
putant alterum deum legis, alterum euangelii, quod et ibi et hic
mansuetudo doceatur. secundum mysticos intellectus percussa dextra
nostra, non iubemur sinistram praebere sed alteram, hoc est alteram
dextram. iustus enim sinistram non habet. si nos hereticus in
disputatione percusserit et dextrum dogma uoluerit uulnerare, obponatur
ei aliud de scripturis testimonium et tamdiu uerberanti succedentes sibi
dextras praebeamus donec inimici ira lassescat.
qui petit a te da ei, et uolenti mutuari a te ne auertaris. si de
elemosina tantum dictum intellegimus, in plerisque pauperibus hoc stare
non potest. sed et diuites, si semper dederint, semper dare non
poterunt. post bonum ergo elemosinae apostolis, id est doctoribus,
praecepta tribuuntur, ut qui gratis acceperunt gratis tribuant.
istiusmodi pecunia numquam deficit, sed quanto plus data fuerit, tanto
amplius duplicatur, et cum subiecta sibi arua riget, numquam fontis unda
siccatur. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros, benefacite
his qui oderunt uos. multi praecepta dei, inbecillitate sua non
sanctorum uiribus aestimantes, putant esse inpossibilia quae praecepta
sunt et dicunt sufficere uirtutibus non odisse inimicos; ceterum
diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. sciendum est ergo
christum non inpossibilia praecipere sed perfecta quae fecit dauid in
saul et abessalon. stephanus quoque martyr pro inimicis lapidantibus
deprecatus est, et paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis.
haec autem iesus et docuit et fecit dicens: pater ignosce eis; quod enim
faciunt nesciunt.
ut sitis filii patris uestri qui in caelis est. si dei praecepta
custodiens filius quis efficitur dei, ergo non est natura filius sed
arbitrio suo.
6. cum ergo facis elemosinam, noli tuba canere ante te sicut
hypochritae faciunt in synagogis et in uicis, ut honorificentur ab
hominibus. qui tuba canit elemosinam faciens hypochrita est, qui in
synagogis et angulis platearum orat ut uideatur ab hominibus hypochrita
est, qui ieiunans demolitur faciem suam ut uentris inanitatem monstret
in uultu et hic hypochrita est. ex quibus omnibus colligitur hypochritas
esse qui quodlibet faciunt ut ab hominibus glorificentur. mihi uidetur
et ille qui dicit fratri suo: dimitte ut tollam fistucam de oculo tuo,
propter gloriam hoc facere ut ipse iustus esse uideatur. unde dicitur ei
a domino: hypochrita, eice primum trabem de oculo tuo. tum demum uirtus
obseruationis deo accepta est si causa dei fiat. non itaque uirtus sed
causa uirtutis apud deum mercedem habet. et si a recta semita paululum
declinaris, non interest utrum ad dextram uadas an ad sinistram, cum
uerum iter amiseris. te autem faciente elemosinam nesciat sinistra tua
quid faciat dextra tua. non solum elemosinam sed quodcumque facientes
boni operis debet sinistra nescire; si enim illa scierit, statim dextra
opera commaculatur. amen dico uobis: receperunt mercedem suam, non dei
mercedem sed suam; laudati sunt enim ab hominibus quorum causa exercuere
uirtutes. tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et clauso ostio
tuo ora patrem tuum in abscondito. et simpliciter intellectum erudit
auditorem ut uanam orandi gloriam fugiat. sed mihi uidetur hoc magis
esse praeceptum ut inclusa pectoris cogitatione labiis que compressis
oremus dominum, quod et annam in regum uolumine fecisse legimus: labia,
inquit, tantum eius mouebantur, et uox illius non audiebatur.
orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici. si ethnicus in
oratione multum loquitur, ergo qui christianus est debet parum loqui.
deus enim non uerborum sed cordis auditor est. scit enim pater uester
quid opus sit uobis ante quam petatis. consurgit in hoc loco quaedam
heresis philosophorum quoque dogma peruersum dicentium: si nouit deus
quid oremus et ante quam petamus scit quibus indigeamus, frustra scienti
loquimur. quibus breuiter respondendum est nos non narratores esse sed
rogatores. aliud est enim narrare ignoranti, aliud scientem petere. in
illo indicium est, hic obsequium; ibi fideliter indicamus, hic
miserabiliter obsecramus. pater noster qui in caelis es. patrem dicendo
se filios confitentur. sanctificetur nomen tuum, non in te sed in nobis.
si enim propter peccatores nomen dei blasphematur in gentibus, e
contrario propter iustos sanctificatur. ueniat regnum tuum. uel
generaliter pro totius mundi petit regno ut diabolus in mundo regnare
desistat uel ut in unoquoque regnet deus et non regnet peccatum in
mortali hominum corpore.
simul que et hoc adtendendum quod grandis audaciae sit et purae
conscientiae postulare regnum dei, iudicium non timere. fiat uoluntas
tua sicut in caelo et in terra, ut quo modo tibi angeli inculpate
seruiunt in caelis, ita in terra seruiant homines. erubescant ex hac
sententia qui cotidie in caelo ruinas mentiuntur. nam quid nobis prodest
caelorum similitudo, si et in caelo peccatum est? panem nostrum
supersubstantialem da nobis hodie. quod nos supersubstantialem
expressimus, in graeco habetur epiousion~g, quod uerbum lxx interpretes
periousion~g frequentissime transtulerunt. considerauimus ergo in
hebreo, et ubicumque illi periousion~g expresserant, nos inuenimus
sogolla quod symmachus exaireton~g, id est praecipuum uel egregium,
transtulit, licet in quodam loco peculiare interpretatus sit. quando
ergo petimus ut peculiarem uel praecipuum nobis deus tribuat, panem
illum petimus qui dicit: ego sum panis qui de caelo descendi. in
euangelio quod appellatur secundum hebraeos pro supersubstantiali pane
maar repperi, quod dicitur crastinum, ut sit sensus: panem nostrum
crastinum, id est futurum, da nobis hodie. possumus supersubstantialem
panem et aliter intellegere qui super omnes substantias sit et uniuersas
superet creaturas. alii simpliciter putant secundum apostoli sermonem
dicentis: habentes uictum et uestitum his contenti sumus, de praesenti
tantum cibo sanctos curam gerere, unde et in posterioribus sit
praeceptum: nolite cogitare de crastino. amen. signaculum orationis
dominicae quod aquila interpretatur fideliter, nos uere possumus dicere.
si enim dimiseritis hominibus peccata eorum. hoc quod scriptum est: ego
dixi, dii estis et filii excelsi omnes, uos uero ut homines moriemini
et tamquam unus de principibus cadetis, ad eos dicitur qui propter
peccata homines ex diis esse meruerunt. recte ergo et hi quibus peccata
dimittuntur homines appellati sunt.
exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes.
uerbum exterminant, quod in ecclesiasticis scripturis uitio interpretum
tritum est, aliud multo significat quam uulgo intellegitur.
exterminantur quippe exules qui mittuntur extra terminos. pro hoc ergo
sermone demoliuntur semper accipere debemus. demolitur autem hypochrita
faciem suam ut tristitiam simulet et animo forte laetante luctum gestet
in uultu. tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam laua.
iuxta ritum prouinciae palestinae loquitur, ubi diebus festis solent
unguere capita. praecipit igitur ut quando ieiunamus laetos nos et
festiuos esse monstremus. multi legentes illud psalmistae: oleum
peccatoris non inpinguet caput meum, e contrario uolunt bonum esse oleum
de quo alibi dicitur: unxit te deus deus tuus oleo exultationis prae
participibus tuis. et id praecipit ut exercentes uirtutes spiritali oleo
principale cordis nostri unguere debeamus. ubi est thesaurus tuus ibi
est et cor tuum. hoc non solum de pecunia sed de cunctis passionibus
sentiendum est. gulosi deus uenter est; ibi ergo habet cor ubi et
thesaurum. luxoriosi thesaurus epulae sunt, lasciui ludicra, amatoris
libido. huic seruit unusquisque quo uincitur.
si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit. lippientes
solent lucernas uidere numerosas. simplex oculus et purus simplicia
intuetur et pura. hoc totum transfert ad sensum. quo modo enim corpus,
si oculus non fuerit, totum in tenebris est, ita si anima principalem
fulgorem suum perdiderit, uniuersus sensus in caligine commorabitur. si
ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt?
si sensus, qui lumen est animae, uitio caligatur, ipsa putas caligo
quibus tenebris obuoluitur?
non potestis deo seruire et mammonae. mammona sermone syriaco
diuitiae nuncupantur. non potestis deo seruire et mammonae. audiat hoc
auarus, audiat qui censetur uocabulo christiano non posse simul diuitiis
christo que seruire. et tamen non dixit: qui habet diuitias, sed: qui
seruit diuitiis. qui enim diuitiarum seruus est, diuitias custodit ut
seruus; qui autem seruitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus.
ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis neque corpori uestro
quid induamini. in nonnullis codicibus additum est: neque quid bibatis.
ergo quod omnibus natura tribuit et iumentis ac bestiis hominibus que
commune est, huius cura penitus liberamur. sed praecipitur nobis ne
solliciti simus quid comedamus quia in sudore uultus praeparamus nobis
panem. labor exercendus est, sollicitudo tollenda. hoc quod dicitur: ne
solliciti sitis animae uestrae quid comedatis neque corpori uestro quid
induamini, de carnali cibo et uestimento accipiamus. ceterum de
spiritalibus cibis et uestimentis semper debemus esse solliciti. nonne
anima plus est quam esca et corpus plus est quam uestimentum? quod dicit
istiusmodi est: qui maiora praestitit utique et minora praestabit.
respicite uolatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque
congregant in horrea sua, et pater uester caelestis pascit ea. nonne uos
pluris estis illis? apostolus praecipit ne plus sapiamus quam oportet
sapere. istud testimonium et in praesenti capitulo conseruandum est.
sunt enim quidam qui dum uolunt terminos patrum excedere et ad alta
uolitare, in ima merguntur, uolatilia dicentes caeli angelos esse
ceteras que in dei ministerio fortitudines quae absque cura sui dei
alantur prouidentia. si hoc ita est ut intellegi uolunt, quomodo
sequitur dictum ad homines: nonne uos pluris estis illis? simpliciter
ergo accipiendum, quod si uolatilia absque cura et aerumnis dei aluntur
prouidentia quae hodie sunt et cras non erunt, quorum anima mortalis est
et cum esse cessauerint semper non erunt, quanto magis homines, quibus
aeternitas repromittitur, dei regantur arbitrio. quis uestrum potest
adicere ad staturam suam cubitum unum? et de uestimento quid solliciti
estis? sicut animam plus esse quam cibum comparatione auium
demonstrauit, sic corpus plus esse quam uestem ex sequentibus rebus
ostendit dicens:
considerate lilia agri quomodo crescunt, et reliqua.
et re uera, quod sericum, quae regum purpura, quae pictura textricum
potest floribus comparari? quid ita rubet ut rosa? quid ita candet ut
lilium? uiolae uero purpuram nullo superari murice oculorum magis quam
sermonum iudicium est. nolite solliciti esse de crastino. de
praesentibus ergo concessit debere esse sollicitos qui futura prohibet
cogitare. unde et apostolus: nocte, inquit, et die manibus nostris
laborantes ne quem uestrum grauaremus. cras in scripturis futurum tempus
intellegitur dicente iacob: et exaudiet me cras iustitia mea; et in
samuhelis fantasmate pythonissa loquitur ad saulem: cras eris me cum.
sufficit diei malitia sua. hic malitiam non contrariam uirtuti posuit,
sed laborem et adflictionem et angustias saeculi, quo modo et sarra
adflixit agar ancillam suam; quod significanter graece dicitur
ekak�sen~g aut�n~g. sufficit ergo nobis praesentis temporis cogitatio,
futurorum curam quae incerta est relinquamus.
7. nolite iudicare ut non iudicemini. si iudicare prohibet, qua
consequentia paulus in corintho iudicat fornicantem et petrus annaniam
et saphiram mendacii coarguit? sed ex consequentibus quid prohibuerit
ostendit dicens: quo modo enim iudicaueritis sic iudicabitur de uobis.
ita non prohibuit iudicare sed docuit. quid autem uides fistucam in
oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non uides, et cetera. de his
loquitur qui cum ipsi mortali crimine teneantur obnoxii, minora peccata
fratribus non concedunt, culicem liquantes et camelum glutientes. recte
ergo et isti simulatione iustitiae ut supra diximus appellantur
hypochritae qui per trabem oculi sui fistucam in oculo fratris
aspiciunt. nolite dare sanctum canibus. sanctum panis est filiorum. non
debemus ergo tollere panem filiorum et dare eum canibus neque mittatis
margaritas uestras ante porcos. porcus non recipit ornatum qui uersatur
in uolutabris luti et iuxta prouerbia salomonis: si circulum habuerit
aureum, foedior inuenitur. quidam canes eos intellegi uolunt qui post
fidem christi reuertuntur ad uomitum peccatorum suorum, porcos autem eos
qui necdum euangelio crediderunt et in luto incredulitatis uitiis que
uersantur. non conuenit igitur istiusmodi hominibus cito euangelii
credere margaritum, ne conculcent illud, et conuersi incipiant uos
dissipare.
petite et dabitur uobis, quaerite et inuenietis, pulsate et
aperietur uobis. qui carnalia supra uetuerat postulari quid quaerere
debeamus ostendit. si petenti datur et quaerens inuenit et pulsanti
aperietur, ergo cui non datur et qui non inuenit et cui non aperietur,
apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsauerit. pulsemus itaque
ianuam christi de qua dictum est: haec porta domini, iusti intrabunt per
eam, ut cum intrauerimus aperiantur nobis thesauri absconditi et
tenebrosi in christo iesu in quo est omnis scientia. si ergo uos cum
sitis mali, nostis bona dare filiis uestris. notandum quod apostolos
malos dixerit, nisi forte sub apostolorum persona omne hominum damnatur
genus, cuius ad comparationem diuinae clementiae ab infantia cor ad
malum adpositum est. lege genesim.
nec mirum homines huius saeculi dici malos cum et paulus apostolus
memoret: redimentes tempus quoniam dies mali sunt. intrate per angustam
portam; quam lata porta et spatiosa uia quae ducit ad perditionem, et
multi sunt qui intrant per eam; quam angusta porta et arta uia quae
ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. lata uia est saeculi
uoluptates quas appetunt homines; angusta quae per labores et ieiunia
panditur, quam et apostolus ingressus est et ut timotheus per eam
ingrediatur, hortatur. simul que considera quam signanter de utraque uia
locutus sit. per latam multi ambulant, angustam pauci inueniunt. latam
non quaerimus nec inuentione opus est, sponte se offert et errantium uia
est; angustam uero nec omnes inueniunt nec qui inuenerint statim
ingrediuntur per eam. siquidem multi inuenta ueritatis uia, capti
saeculi uoluptatibus, de medio itinere reuertuntur.
adtendite a falsis prophetis qui ueniunt ad uos in uestitu ouium,
intus autem sunt lupi rapaces. et de omnibus quidem intellegi potest
qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant. sed
specialiter de hereticis intellegendum qui uidentur continentia,
castitate, ieiunio, quasi quadam pietatis se ueste circumdare,
intrinsecus uero habentes animum uenenatum, simpliciorum fratrum corda
decipiunt. ex fructibus ergo animae quibus innocentiam ad ruinam trahunt
lupis rapacibus comparantur. non potest arbor bona fructus malos facere
neque arbor mala fructus bonos facere. quaeramus ab hereticis qui duas
inter se contrarias dicunt esse naturas, si iuxta intellegentiam eorum
arbor bona malos fructus facere numquam potest, quomodo moyses arbor
bona peccauerit ad aquam contradictionis, et dauid uria interfecto cum
bethsabee concubuerit, petrus quoque in passione domini negauerit
dicens: nescio hominem; aut qua consequentia iethro socer moysi arbor
mala qui utique in deum israhel non credebat dederit consilium moysi
bonum; et achior holofernae aliquid utile sit locutus; et comicus
dixerit quod bene dictum apostolus comprobauit: corrumpunt mores bonos
confabulationes pessimae; et cum non inuenerint quid respondeant, nos
inferimus et iudam arborem quondam bonam fecisse fructus malos postquam
prodiderit saluatorem, et paulum arborem malam eo tempore quo
persequebatur ecclesiam christi fecisse postea fructus bonos quando in
uas electionis de persecutore translatus est. tamdiu ergo bona arbor
fructus non facit malos quamdiu bonitatis studium perseuerat, et mala
arbor manet in fructibus peccatorum quamdiu ad paenitentiam non
conuertitur. nemo enim permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod
necdum coeperit.
non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum
caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. sicut
supra dixerat eos qui haberent uestem uitae bonae non recipiendos
propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario adserit ne his quidem
adcommodandam fidem qui, cum polleant integritate fidei, turpiter uiuant
et doctrinae integritatem malis operibus destruant. utrumque enim dei
seruis necessarium est ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur.
huic sententiae potest illud uideri contrarium: nemo potest dicere:
domine iesu, nisi in spiritu sancto. sed moris est scripturarum dicta
pro factis accipere ut statim in consequentibus adprobatur refutari eos
qui iactant sine operibus scientiam domini et audiunt a saluatore:
discedite a me, operarii iniquitatis, nescio uos; et apostolus in hunc
sensum loquitur: confitentur se deum scire, factis autem negant. multi
dicent mihi in illa die: domine, domine, nonne in nomine tuo
prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo
uirtutes multas fecimus?
et tunc confitebor illis: quia numquam noui uos; discedite a me
qui operamini iniquitatem. prophetare et uirtutes facere et daemonia
eicere interdum non eius est meriti qui operatur, sed uel inuocatio
nominis christi hoc agit, uel ob condemnationem eorum qui inuocant uel
utilitatem eorum qui uident et audiunt conceditur, ut licet homines
dispiciant signa facientes, tamen deum honorent ad cuius inuocationem
fiant tanta miracula. nam et saul et balaam et caiphas prophetauerunt
nescientes quid dicerent, et pharao et nabocodonosor somniis futura
cognoscunt, et in actibus apostolorum filii sceuae uidebantur eicere
daemonia et iudas apostolus cum animo proditoris multa signa inter
ceteros apostolos fecisse narratur. tunc confitebor illis. signanter
dixit: confitebor, quia multo ante tempore dicere dissimulauerat: non
noui uos. non nouit dominus eos qui pereunt. obserua autem quare
addiderit: numquam noui uos, si iuxta quosdam omnes homines inter
rationabiles semper uersati sunt creaturas. recedite a me qui operamini
iniquitatem. non dixit: qui operati estis iniquitatem, ne uideretur
tollere paenitentiam, sed qui operamini, hoc est qui usque in praesentem
horam, cum iudicii tempus aduenerit, licet non habeatis facultatem
peccandi tamen adhuc habetis adfectum.
et descendit pluuia, et uenerunt flumina, et flauerunt uenti. pluuia
ista quae domum subuertere nititur diabolus est, flumina omnes
antichristi qui contra christum sapiunt, uenti spiritales nequitiae in
caelestibus. et non cecidit;
fundata enim erat supra petram. super hanc petram dominus
fundauit ecclesiam, ab hac petra et apostolus petrus sortitus est nomen,
super huiuscemodi petram non inueniuntur serpentis uestigia, de hac et
propheta loquitur confidenter: statuit supra petram pedes meos, et in
alio loco: petra refugium leporibus siue erenaciis. timidum enim animal
in petrae cauernas se recipit et cutis aspera et tota armata iaculis
tali se protectione tutatur. unde et moysi dicitur eo tempore quo de
aegypto fugerat et lepusculus domini erat: sta in foramine petrae, et
posteriora mea uidebis.
qui aedificauit domum suam super harenam. fundamentum quod
apostolus architectus posuit unus est dominus noster iesus christus.
super hoc fundamentum stabile et firmum et per se robusta mole fundatum
aedificatur christi ecclesia; super harenam uero quae fluida est et
coagmentari non potest nec in unam copulam redigi, omnis hereticorum
sermo ad hoc aedificatur ut corruat. erat autem docens eos ut potestatem
habens, non ut scribae. illi enim ea docebant populos quae scripta sunt
in moysi et prophetis, iesus uero, quasi deus et dominus ipsius moysi,
pro libertate uoluntatis suae uel ea quae minus uidebantur addebat in
lege uel commutans praedicabat in populos, ut supra quoque legimus:
dictum est antiquis; ego autem dico uobis.
8. cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae
multae. et ecce leprosus ueniens adorabat eum. de monte domino
descendente occurrunt ei turbae quia ad altiora ascendere non ualuerant.
et primus ei occurrit leprosus. necdum enim poterat cum lepra tam
multiplicem in monte saluatoris audire sermonem. et notandum quod hic
primus specialiter curatus sit, secundo puer centurionis, tertio socrus
petri febriens in capharnaum, quarto loco qui oblati sunt ei daemonio
uexati, quorum spiritus uerbo eiciebat quando et omnes male habentes
curauit. et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens. recte post
praedicationem atque doctrinam signi offertur occasio, ut per uirtutum
miracula praeteritus apud audientes sermo firmetur. domine, si uis,
potes me mundare. qui uoluntatem rogat de uirtute non dubitat. et
extendens manum iesus tetigit eum dicens: uolo, mundare. extendente
manum domino statim lepra fugit. simul que considera quam humilis et
sine iactantia responsio. ille dixerat: si uis; dominus respondit: uolo;
ille praemiserat: potes me mundare; dominus iungit et dicit: mundare.
non ergo ut plerique latinorum putant iungendum est et legendum: uolo
mundare, sed separatim ut primum dicat: uolo, deinde imperet: mundare.
et ait illi iesus: uide nemini dixeris. et re uera quid erat necesse ut
sermone iactaret quod corpore praeferebat? sed uade ostende te sacerdoti
et offer munus quod praecipit moyses in testimonium illis. uarias ob
causas mittit eum ad sacerdotem.
primum propter humilitatem ut sacerdotibus deferre uideatur. erat enim
in lege praeceptum ut qui mundati fuerant lepra offerrent munera
sacerdotibus. deinde ut mundatum uidentes leprosum aut crederent
saluatori aut non crederent; si crederent saluarentur, si non crederent
inexcusabiles fierent; et simul ne - quod in eo saepissime criminabantur
- legem uideretur infringere.
accessit ad eum centurio rogans et dicens: domine puer meus iacet
in domo paralyticus et male torquetur. et ait illi iesus: ego ueniam et
sanabo eum et cetera. non debemus iactantiae arguere dominum quia
statim se iturum et sanaturum esse promittit uidens centurionis fidem,
humilitatem et prudentiam; fidem in eo quod ex gentibus credidit
leprosum a saluatore posse sanari, humilitatem quod se iudicauit
indignum cuius tectum dominus intraret, prudentiam quod ultra corporis
tegumen diuinitatem latentem uiderit, sciens non id sibi profuturum quod
etiam ab incredulis uidebatur, sed id quod latebat intrinsecus. de qua
prudentia etiam hoc ait: ecce ego cum sim homo dico huic: uade, et
uadit, et cetera. uolens ostendere dominum quoque non per aduentum
tantum corporis, sed per angelorum ministeria posse implere quod uellet.
audiens autem iesus miratus est. miratus est quod uidit
centurionem suam intellegere maiestatem. pellendae enim erant uel
infirmitates corporum uel fortitudines contrariae, quibus homo ad
debilitatem saepe conceditur, et uerbo domini et ministeriis angelorum.
amen dico uobis: non inueni tantam fidem in israhel. de praesentibus
loquitur, non de omnibus retro patriarchis et prophetis, nisi forte in
centurione fides gentium praeponitur israheli. multi ab oriente et
occidente uenient et recumbent cum abraham et isaac et iacob in regno
caelorum. quia deus abraham caeli conditor pater christi est, idcirco in
regno caelorum est et abraham, cum quo accubiturae sunt nationes quae
crediderint in christum filium creatoris. et ille pariter sensus
impletur de quo supra diximus in centurionis fide gentium fieri
praerogatiuam, dum ad illius credulitatem de oriente et occidente
credituri populi commemorantur. filii autem regni. filios regni iudaeos
significat in quos ante regnauit deus. eicientur in tenebras exteriores.
tenebrae semper interiores sunt non exteriores. sed quoniam qui a
domino foras expellitur lumen relinquit, idcirco exteriores tenebrae
nominatae sunt. ibi erit fletus et stridor dentium. si fletus oculorum
est et stridor dentium ossa demonstrat, uera est ergo corporum et
eorundem membrorum quae ceciderant resurrectio. cum uenisset iesus in
domum petri uidit socrum eius iacentem et febrientem, et tetigit manum
eius et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. tangitur
manus mulieris, et sanatis operibus eius peccatorum infirmitas fugit.
natura hominum istiusmodi est ut post febrem magis lassescant corpora et
incipiente sanitate aegrotationis mala sentiant. uerum sanitas quae
confertur a domino totum simul reddit nec sufficit esse sanatam sed ut
epitasis~g fortitudinis indicetur additum est: et surrexit, ministrabat
eis. illa manus ministrabat quae et tacta fuerat et sanata uespere autem
facto obtulerunt ei multos daemonia habentes, et eiciebat spiritus
uerbo et omnes male habentes curabat. omnes non mane, non meridie, sed
ad uesperam curantur, quando sol occubiturus est, quando granum tritici
in terra moritur ut multos fructus adferat.
et accedens unus scriba ait illi: magister sequar te quocumque
ieris.
et dicit ei iesus: uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, filius
autem hominis non habet ubi caput reclinet. scriba iste legis qui tantum
litteram nouerat occidentem si dixisset: domine sequar te quocumque
ieris, non fuisset repulsus a domino, sed quia magistrum unum de
pluribus aestimabat et litterator erat (quod significantius graece
dicitur grammateus~g et non spiritalis auditor) ideo non habet locum in
quo possit reclinare iesus caput suum. ostenditur autem nobis et ob hoc
scribam repudiatum, quod signorum uidens magnitudinem sequi uoluerit
saluatorem, ut lucra ex operum miraculis quaereret, hoc idem desiderans
quod et simon magus a petro emere uoluerat. talis ergo fides iuste
sententia domini condemnatur et dicitur ei: quid me propter diuitias et
saeculi lucra cupis sequi cum tantae sim paupertatis ut ne hospitiolum
quidem habeam et non meo utar tecto. alius autem de discipulis eius ait
illi: domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum. quid simile
inter scribam et discipulum? ille magistrum uocat, hic dominum
confitetur, ille propter pietatis occasionem ad sepeliendum patrem ire
desiderat, iste secuturum se quolibet esse promittit, non magistrum
quaerens sed ex magistro lucrum. ait illi iesus: sequere me et dimitte
mortuos sepelire mortuos suos. mortuus est quicumque non credit. si
autem mortuum sepelit mortuus, non debemus curam habere mortuorum sed
uiuentium, ne dum solliciti sumus de mortuis, nos quoque mortui
appellemur.
et ascendente eo in nauicula secuti sunt eum discipuli eius, et
reliqua. quintum signum fecit quando ascendens nauem de capharnaum
uentis imperauit et mari, sextum quando in regione gerasenorum dedit
potestatem daemonibus in porcos, septimum quando ingrediens ciuitatem
suam paralyticum secundum curauit in lectulo; primus enim paralyticus
est puer centurionis. ipse uero dormiebat. et accesserunt et
suscitauerunt eum dicentes: domine salua nos. huius signi typum in iona
legimus quando ceteris periclitantibus ipse securus est et dormit et
suscitatur et imperio ac sacramento passionis suae liberat suscitantes.
tunc surgens increpauit uentis et mari. et ex hoc loco intellegimus quod
omnes creaturae sentiant creatorem. quibus enim increpatur et imperatur
sentiunt imperantem, non errore hereticorum qui omnia putant animantia
sed maiestate conditoris quae apud nos insensibilia illi sensibilia
sunt.
porro homines mirati sunt dicentes: qualis est hic quia uenti et
mare oboediunt ei. non discipuli sed nautae et ceteri qui in naui erant
mirabantur. sin autem quis contentiose uoluerit eos qui mirabantur
fuisse discipulos, respondebimus recte homines appellatos, quia necdum
potentiam nouerant saluatoris.
quid nobis et tibi fili dei? uenisti huc ante tempus torquere
nos? non uoluntatis ista confessio est quam praemium sequitur confitendi
sed necessitatis extortio quae cogit inuitos, uelut si serui fugitiui
post multum temporis dominum suum uideant, nihil aliud nisi de
uerberibus deprecantur, sic et daemones cernentes dominum in terris
repente uersari ad iudicandos se uenisse credebant. praesentia
saluatoris tormenta sunt daemonum. ridicule que putant quidam daemones
scire filium dei et diabolum ignorare eo quod minoris malitiae sint isti
quam ille cuius satellites sunt. cum omnis scientia discipulorum ad
magistrum referenda sit et tam daemones quam diabolus suspicari magis
filium dei quam nosse intellegendi sint. nemo enim patrem nouit nisi
filius et cui uoluerit filius reuelare.
si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. et ait illis: ite.
non quod concederet saluator daemonibus quod petebant dixit: ite, sed ut
per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praeberetur.
pastores enim ista cernentes statim nuntiant ciuitati.
erubescat manicheus. si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum
bestiarum que sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem duo milia
porcorum suffocantur?
et ecce omnis ciuitas exiit obuiam iesu, et uiso eo rogabant ut
transiret a finibus eorum. qui rogant ut transeat fines eorum non de
superbia hoc faciunt (ut nonnulli arbitrantur) sed de humilitate qua se
praesentia domini indignos iudicabant, sicut et petrus in captura
piscium cadens ad genua saluatoris ait: exi a me, domine, quia uir
peccator sum.
9. et uenit in ciuitatem suam. et ecce offerebant ei paralyticum
iacentem in lecto. uidens autem iesus fidem illorum dixit paralytico:
confide, fili, remittuntur tibi peccata tua, et reliqua. ciuitatem eius
non aliam intellegamus quam nazareth; unde et nazareus appellatus est.
obtulerunt autem ei ut supra diximus secundum paralyticum iacentem in
lectulo quia ipse ingredi non ualebat. uidens autem iesus non eius fidem
qui offerebatur sed eorum qui offerebant, dixit paralytico: confide,
fili, dimittuntur tibi peccata tua. o mira humilitas! despectum et
debilem totis que membrorum compagibus dissolutum filium uocat, quem
sacerdotes non dignabantur adtingere. aut certe ideo filium, quia
dimittuntur ei peccata sua. iuxta tropologiam interdum anima iacens in
corpore suo totis membrorum uirtutibus dissolutis a perfecto doctore
offertur curanda domino; quae si misericordia eius sanata fuerit tantum
roboris accipit ut portet statim lectulum suum.
et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: hic blasphemat.
legimus in propheta dicente deo: ego sum qui deleo iniquitates tuas.
consequenter ergo scribae, quia hominem putabant et uerba dei
intellegebant, arguunt eum blasphemiae. sed dominus uidens cogitationes
eorum ostendit se deum qui potest cordis occulta cognoscere, et
quodammodo tacens loquitur: eadem maiestate et potentia qua cogitationes
uestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere; ex uobis
intellegite quid paralyticus consequatur. quid est facilius dicere:
dimittuntur tibi peccata tua; aut dicere: surge et ambula. inter dicere
et facere multa distantia est. utrum sint paralytico peccata dimissa
solus nouerat qui dimittebat. surge autem et ambula tam ille qui
surgebat quam hii qui surgentem uidebant adprobare poterant. fit igitur
carnale signum ut probetur spiritale, quamquam eiusdem uirtutis sit et
corporis et animae uitia dimittere. et datur nobis intellegentia propter
peccata plerasque euenire corporum debilitates et idcirco forsitan
prius dimittuntur peccata ut causis debilitatis ablatis sanitas
restituatur. tolle lectum tuum et uade in domum tuam. et anima
paralytica, si surrexerit, si robur pristinum recuperarit, portat lectum
suum in quo iacebat antea dissoluta et portat illum in domum uirtutum
suarum.
et cum transiret inde iesus uidit hominem sedentem in teloneo
matheum nomine et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum.
ceteri euangelistae propter uerecundiam et honorem mathei noluerunt eum
nomine appellare uulgato sed dixerunt leui; duplici quippe uocabulo
fuit. ipse autem matheus secundum illud quod a salomone praecipitur:
iustus accusator sui est in principio sermonis; et in alio loco: dic tu
peccata tua ut iustificeris, matheum se et publicanum nominat ut
ostendat legentibus nullum debere salutem desperare si ad meliora
conuersus sit, cum ipse de publicano in apostolum sit repente mutatus.
arguit in hoc loco porphyrius et iulianus augustus uel inperitiam
historici mentientis uel stultitiam eorum qui statim secuti sunt
saluatorem quasi inrationabiliter quemlibet uocantem hominem sint
secuti, cum tantae uirtutes tanta que signa praecesserint quae apostolos
ante quam crederent uidisse non dubium est.
certe fulgor ipse et maiestas diuinitatis occultae quae etiam in humana
facie relucebat ex primo ad se uidentes trahere poterat aspectu. si enim
in magnete lapide et sucinis haec esse uis dicitur ut anulos et
stipulam et festucas sibi copulent, quanto magis dominus omnium
creaturarum ad se trahere poterat quos uolebat.
et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et
peccatores uenientes discumbebant cum iesu, et reliqua. uiderant
publicanum a peccatis ad meliora conuersum locum inuenisse paenitentiae
et ob id etiam ipsi non desperant salutem neque uero in pristinis uitiis
permanentes ueniunt ad iesum, ut pharisaei et scribae murmurant, sed
paenitentiam agentes ut sequens domini sermo significat dicens:
misericordiam uolo et non sacrificium. non ueni iustos uocare sed
peccatores. ibat autem dominus ad conuiuia peccatorum ut occasionem
haberet docendi et spiritales inuitatoribus suis praeberet cibos.
denique cum frequenter pergere ad conuiuia describatur, nihil refertur
aliud nisi quid ibi fecerit, quid docuerit, ut et humilitas domini eundo
ad peccatores et potentia doctrinae eius in conuersione paenitentium
demonstretur. quod autem sequitur: misericordiam uolo et non
sacrificium; et: non ueni uocare iustos sed peccatores, de propheta
proferens testimonium suggillat scribas et pharisaeos, qui iustos se
aestimantes peccatorum et publicanorum consortia declinabant.
tunc accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes: quare nos et
pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?
superba interrogatio et plena de supercilio pharisaeorum. certe (ut
aliud non dicamus) reprehendenda ieiunii iactantia. nec poterant
discipuli iohannis non esse sub uitio qui calumniabantur eum quem
sciebant magistri uocibus praedicatum et iungebantur pharisaeis quos a
iohanne nouerant condemnatos: generatio uiperarum quis ostendit uobis
fugere ab ira uentura? ait illis iesus: numquid possunt filii sponsi
lugere quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum auferetur
ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. sponsus christus, sponsa ecclesia
est. de hoc sancto spiritali que conubio apostoli sunt creati qui lugere
non possunt quamdiu sponsam in thalamo uident et sciunt sponsum esse
cum sponsa. quando uero transierint nuptiae et passionis ac
resurrectionis tempus aduenerit tunc sponsi filii ieiunabunt. nonnulli
putant idcirco post dies quadraginta passionis ieiunia debere committi
licet statim dies pentecostes et spiritus sanctus adueniens indicet
nobis festiuitatem, et ex huius occasione testimonii montanus, prisca et
maximilla etiam post pentecosten faciunt quadragesimam, quod ablato
sponso filii sponsi debeant ieiunare. ecclesiae autem consuetudo ad
passionem domini et resurrectionem per humilitatem carnis uenit ut
spiritali saginae ieiunio corporis praeparemur. iuxta leges autem
tropologiae sciendum quod quamdiu sponsus nobis cum est et in laetitia
sumus nec ieiunare possumus nec lugere; cum autem ille propter peccata a
nobis recesserit et auolarit, tunc indicendum ieiunium est, tunc luctus
recipiendus.
nemo mittit commissuram panni rudis in uestimento ueteri; tollit
enim plenitudinem eius de uestimento, et peior scissura fit. neque
mittunt uinum nouum in utres ueteres, alioquin rumpentur utres, et uinum
effundetur, et utres peribunt; sed uinum nouum in utres nouos mittunt,
et ambo conseruantur. quod dicit hoc est: donec renatus quis fuerit et
ueteri homine deposito per passionem meam nouum induerit hominem, non
potest seueriora ieiunia et continentiae sustinere praecepta ne per
austeritatem nimiam etiam credulitatem quam nunc habere uidetur amittat.
duo autem exempla posuit uestimenti et utrium ueterum et nouorum.
ueteres debemus intellegere scribas et pharisaeos. plagula uestimenti
noui et uinum nouum praecepta euangelica sentienda quae non possunt
sustinere iudaei ne maior scissura fiat. tale quid et galatae facere
cupiebant ut cum euangelio legis praecepta miscerent et in utribus
ueteribus mitterent uinum nouum. sed apostolus ad eos loquitur: o
insipientes galatae, quis uos fascinauit ueritati non oboedire? sermo
igitur euangelicus apostolis potius quam scribis et pharisaeis est
infundendus, qui maiorum traditionibus deprauati sinceritatem
praeceptorum christi non poterant custodire. alia est enim puritas
uirginalis animae et nulla prioris uitii contagione pollutae et aliae
sordes eius quae multorum libidini subiacuerit.
ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: filia mea
modo defuncta est, sed ueni inpone manum super eam, et uiuet. et surgens
iesus sequebatur eum et discipuli eius. octauum signum est in quo
princeps suscitari postulat filiam suam, nolens de mysterio uerae
circumcisionis excludi; sed subintrat mulier sanguine fluens et octauo
sanatur loco, ut principis filia de hoc exclusa numero ueniat ad nonum,
iuxta illud quod in psalmis dicitur: aethiopia praeueniet manus eius
deo; et: cum intrauerit plenitudo gentium tunc omnis israhel saluus
fiet.
ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis
accessit retro et tetigit fimbriam uestimenti eius. in euangelio
secundum lucam scribitur quod principis filia duodecim annos haberet
aetatis. nota ergo quod eo tempore haec mulier, id est gentium populus,
coeperit aegrotare quo gens crediderit iudaeorum. nisi enim ex
comparatione uirtutum uitium non ostenditur. haec autem mulier sanguine
fluens non in domo, non in urbe accedit ad dominum, quia iuxta legem
urbibus excludebatur, sed in itinere ambulante domino ut dum pergit ad
aliam alia curaretur. unde dicunt et apostoli: uobis quidem oportebat
praedicari uerbum, sed quoniam uos indignos iudicastis salute,
transgredimur ad gentes. dicebat enim intra se: si tetigero tantum
fimbriam uestimenti eius, salua ero. iuxta legem qui mulierem
menstruatam aut fluentem sanguine tetigerit, inmundus est. ista ideo
tangit dominum ut sanguinis uitio etiam ipsa curetur. confide, filia,
fides tua te saluam fecit. ideo filia quia fides tua te saluam fecit.
nec dixit: fides tua te saluam factura est, sed saluam fecit; in eo enim
quod credidisti iam salua facta es.
et cum uenisset iesus in domum principis et uidisset tibicines et
turbam tumultuantem. usque hodie puella iacet in domo principis mortua
et qui uidentur magistri tibicines sunt carmen lugubre cantantes. turba
quoque iudaeorum non est turba credentium, sed turba tumultuantium. non
est mortua puella sed dormit, quia deo uiuunt omnia. et cum eiecta esset
turba intrauit et tenuit manum eius. non enim erant digni ut uiderent
mysterium resurgentis qui resuscitantem indignis contumeliis deridebant.
et tenuit manum eius, et surrexit puella. nisi prius mundatae fuerint
manus iudaeorum quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non
consurgit.
et transeunte inde iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et
dicentes: miserere nostri fili dauid. cum autem uenisset domum
accesserunt ad eum caeci. transeunte per domum principis domino iesu et
pergente ad domum suam sicut supra legimus: ascendens nauiculam
transfretauit et uenit in ciuitatem suam, clamabant duo caeci dicentes:
miserere nostri fili dauid, et tamen non curantur in itinere, non
transitorie ut putabant, sed postquam uenit in domum suam, accedunt ad
eum et introeunt et primum eorum discutitur fides ut sic uerae fidei
lumen accipiant. priori signo quod exposuimus de principis filia et de
emorrousa muliere consequenter hoc iungitur ut quod ibi mors et
debilitas, hic caecitas demonstraret. uterque enim populus caecus erat
domino per hoc saeculum transeunte et cupiente reuerti ad domum suam.
qui nisi confessi fuerint et dixerint: miserere nostri fili dauid, et
interrogante iesu: creditis quia possum hoc facere, responderint ei:
utique domine, lumen pristinum non recipient. in alio euangelista unus
caecus scribitur scissis uestibus et in hiericho sedens qui ab apostolis
prohibetur clamare sed per inpudentiam recipit sanitatem. qui locus
proprie ad gentium populum pertinet et in suo exponendus est uolumine.
fili dauid miserere nostri. audiat marcion et manicheus et ceteri
heretici qui uetus laniant testamentum et discant saluatorem appellari
filium dauid. si enim non est natus in carne, quomodo uocatur filius
dauid?
et comminatus est illis iesus dicens: uidete ne quis sciat. illi
autem exeuntes diffamauerunt eum in tota terra illa. et dominus propter
humilitatem fugiens iactantiae gloriam hoc praeceperat, et illi propter
memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. nota ergo aliquid inter
se iustum esse contrarium. caeci isti in decimo curantur loco.
egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium
habentem, et eiecto daemone locutus est mutus. undecimus mutus linguam
recipit ad loquendum. quod autem graece dicitur k�phos~g magis tritum
est sermone communi ut surdus magis quam mutus intellegatur. sed moris
est scripturarum k�phon~g indifferenter uel mutum uel surdum dicere.
spiritaliter autem sicut caeci lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum
lingua laxatur ut confiteatur eum quem antea denegabat.
et miratae sunt turbae dicentes: numquam sic apparuit in israhel.
pharisaei autem dicebant: in principe daemoniorum eicit daemonia. turba
dei opera confitetur et dicit: numquam apparuit sic in israhel. in
turba confessio nationum est. pharisaei autem quia uirtutem negare non
poterant, opera calumniantur et dicunt: in principe daemoniorum eicit
daemones, per suam calumniam usque hodie iudaeorum infidelitatem
demonstrantes.
et circuibat iesus ciuitates omnes et castella docens in
synagogis eorum et praedicans euangelium regni et curans omnem languorem
et omnem infirmitatem. cernis quod aequaliter et uillis et urbibus et
castellis, id est et magnis et paruis, euangelium praedicauerit, ut non
consideraret nobilium potentiam sed salutem credentium. circuibat
ciuitates: hoc habens operis quod mandauerat pater et hanc esuriem ut
doctrina sua saluos faceret infideles. docebat autem in synagogis et
uillis euangelium regni et post praedicationem atque doctrinam curabat
omnem languorem et omnem infirmitatem, ut quibus sermo non suaserat
opera persuaderent. de domino proprie dicitur: curans omnem languorem et
omnem infirmitatem; nihil quippe ei inpossibile est. uidens autem
turbas misertus est eis qui erant uexati et iacentes sicut oues non
habentes pastorem. uexatio gregis et ouium atque turbarum pastorum culpa
uitium magistrorum est. unde sequitur: messis quidem multa, operarii
autem pauci. messis multa populorum significat multitudinem, operarii
pauci penuriam magistrorum. et imperat ut rogent dominum messis ut
eiciat operarios in messem suam. isti sunt operarii de quibus psalmista
loquitur: qui seminant in lacrimis in gaudio metent, euntes ibant et
flebant portantes semina sua, uenientes autem uenient in exultatione
portantes manipulos suos.
et ut apertius loquar: messis multa omnis turba credentium est, operarii
pauci apostoli et imitatores eorum qui mittuntur ad messem.
10. et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem
spirituum inmundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et
omnem infirmitatem. benignus et clemens dominus ac magister non inuidet
seruis atque discipulis uirtutes suas et sicut ipse curauerat omnem
languorem et omnem infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit
potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. sed multa
distantia est inter habere et tribuere, donare et accipere. iste
quodcumque agit potestate domini agit, illi si quid faciunt
inbecillitatem suam et uirtutem domini confitentur dicentes: in nomine
iesu surge et ambula. notandum autem quod in duodecimo loco potestas
signorum apostolis concedatur. duodecim autem apostolorum nomina sunt
haec. catalogus apostolorum ponitur ut extra hos qui pseudoapostoli
futuri sunt excludantur. primus simon qui dicitur petrus et andreas
frater eius. ordinem apostolorum et meritum uniuscuiusque illius fuit
distribuere qui cordis arcana rimatur. primus scribitur simon cognomento
petrus ad distinctionem alterius simonis qui appellatur cananaeus de
uico galileae cana ubi aquas dominus uertit in uinum. iacobum quoque
appellat zebedaei quia et alius sequitur iacobus alphei. et apostolorum
paria iuga que consociat. iungit petrum et andream fratres non tam carne
quam spiritu; iacobum et iohannem qui patrem corporis relinquentes
uerum patrem secuti sunt; philippum et bartholomeum, thoman quoque et
matheum publicanum. ceteri euangelistae in coniunctionem nominum primum
ponunt matheum et postea thoman nec publicani nomen adscribunt ne
antiquae conuersationis recordantes suggillare euangelistam uiderentur.
iste uero ut supra diximus et post thoman se ponit et publicanum
appellat ut ubi abundauit peccatum superabundet gratia.
simon cananaeus. ipse est qui in alio euangelista scribitur
zelotes; cana quippe zelus interpretatur. taddeum apostolum
ecclesiastica tradit historia missum edessam ad abgarum regem osroenae;
qui ab euangelista luca iudas iacobi dicitur et alibi appellatur lebbeus
quod interpretatur corculus credendum que est eum fuisse trinomium,
sicut simon petrus et filii zebedaei boanerges ex firmitate et
magnitudine fidei nominati sunt. iudas autem scariothes uel a uico in
quo ortus est uel tribu issachar uocabulum sumpsit ut quodam uaticinio
in condemnationem sui natus sit. issachar enim interpretatur merces ut
significetur pretium proditoris.
in uiam gentium ne ambulaueritis et in ciuitates samaritanorum ne
intraueritis, sed potius ite ad oues quae perierunt domus israhel. non
est contrarius locus iste ei praecepto quod postea dicitur: euntes
docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et
spiritus sancti, quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem
praeceptum est. et oportebat primum aduentum christi nuntiare iudaeis
ne iustam haberent excusationem, dicentes ideo se dominum reiecisse quia
ad gentes et samaritas apostolos miserit. iuxta tropologiam uero
praecipitur nobis qui christi censemur nomine, ne in uia gentium et
hereticorum ambulemus errore, ut quorum religio separata est, separetur
et uita.
euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquauit regnum
caelorum; infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones
eicite; gratis accepistis, gratis date. ne hominibus rusticanis et
absque eloquii uenustate, indoctis et inlitteratis nemo crederet
pollicentibus regna caelorum, dat potestatem: infirmos curate, leprosos
mundate, daemonia eicite, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo
signorum. et quia semper dona spiritalia, si merces media sit, uiliora
fiunt, adiungitur auaritiae condemnatio: gratis accepistis, gratis date;
ego magister et dominus absque pretio hoc uobis tribui, et uos sine
pretio date ne euangelii gratia corrumpatur.
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis
uestris, non peram in uia, non duas tunicas, non calciamenta, neque
uirgam in manu; dignus est enim operarius cibo suo. consequenter haec
praecepit euangelizatoribus ueritatis quibus ante dixerat: gratis
accepistis, gratis date.
si enim sic praedicant ut pretium non accipiant, superflua est auri et
argenti nummorum que possessio. nam si habuissent aurum et argentum,
uidebantur non causa salutis hominum sed causa lucri praedicare. neque
aes in sacculis. qui diuitias detruncarat, propemodum et necessaria
uitae amputat, ut apostoli, doctores uerae religionis, qui instituebant
omnia prouidentia gubernari, se ipsos ostenderent nihil cogitare de
crastino. non peram in uia. ex hoc praecepto arguit philosophos qui
uulgo appellantur bactroperitae quod contemptores saeculi et omnia pro
nihilo ducentes cellarium se cum uehebant. neque duas tunicas. in duabus
tunicis uidetur mihi duplex ostendere uestimentum, non quo in locis
scythiae et glaciali niue rigentibus una quis tunica debeat esse
contentus, sed quo in tunica uestimentum intellegamus ne alio uestiti,
aliud nobis futurorum timore seruemus. neque calciamenti. et plato
praecipit duas corporis summitates non esse uelandas nec adsuefieri
debere mollitiae capitis et pedum; cum enim haec habuerint firmitatem,
cetera robustiora sunt. neque uirgam. qui domini habemus auxilium,
baculi praesidium cur quaeramus? et quia quodammodo nudos et expeditos
ad praedicandum apostolos miserat et dura uidebatur esse condicio
magistrorum, seueritatem praecepti sequenti sententia temperauit dicens:
dignus est operarius cibo suo. tantum, inquid, accipite quantum in
uictu et uestimento uobis necessarium est. unde et apostolus replicat:
habentes uictum et uestitum his contenti sumus, et in alio loco:
communicet autem is qui catechizatur ei qui se catechizat in omni bono,
ut quorum discipuli metunt spiritalia, consortes eos faciant carnalium
suorum non in auaritiam sed in necessitatem. haec historice diximus.
ceterum secundum anagogen non licet magistris aurum et argentum et
pecuniam quae in zonis est possidere. aurum saepe legimus pro sensu,
argentum pro sermone, aes pro uoce. haec nobis non licet ab aliis
accipere sed data a domino possidere, neque hereticorum et philosophorum
peruersae que doctrinae suscipere disciplinas; non saeculi pondere
premi neque duplici esse animo neque pedes nostros mortiferis uinculis
alligari, sed sanctam terram ingredientes esse nudos neque habere uirgam
quae uertatur in colubrum neque in aliquo praesidio carnis inniti, quia
istiusmodi uirga et baculus arundineus est, quem si paululum presseris,
frangitur et manum transforat incumbentis.
in quamcumque ciuitatem aut castellum intraueritis, interrogate
quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis. super ordinationem
episcopi et diaconi paulus loquitur: oportet autem et testimonium eos
habere bonum ab his qui foris sunt. apostoli nouam introeuntes urbem
scire non poterant quis qualis esset. ergo hospes fama eligendus est
populi et iudicio uicinorum ne praedicationis dignitas suscipientis
infamia deturpetur. cum uniuersis debeant praedicare hospes unus
eligitur, non tribuens beneficium ei qui apud se mansurus est sed
accipiens. hoc enim dicitur: quis in ea dignus est, ut magis se nouerit
accipere gratiam quam dare. intrantes autem in domum salutate eam, et si
quidem fuerit domus digna, ueniet pax uestra super eam; sin autem non
fuerit digna, pax uestra ad uos reuertetur. occulte salutationem hebraei
ac syri sermonis expressit. quod enim graece dicitur chaire~g et latine
haue, hoc hebraico syro que sermone appellatur salom lach siue salama
lach, id est pax te cum. quod autem praecepit tale est: introeuntes
domum pacem inprecamini hospiti et quantum in uobis est discordiae bella
sedate; sin autem orta fuerit contradictio, uos mercedem habebitis de
oblata pace, illi bellum quod habere uoluerint possidebunt. et quicumque
non receperint uos neque audierint sermones uestros exeuntes foras de
domo uel de ciuitate excutite puluerem de pedibus uestris.
puluis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui quod ingressi
sint ciuitatem et praedicatio apostolica ad illos usque peruenerit, siue
excutitur puluis ut nihil ab eis accipiant, ne ad uictum quidem
necessarium, qui euangelium spreuerint.
amen dico uobis: tolerabilius erit terrae sodomorum et
gomorraeorum in die iudicii quam illi ciuitati. si tolerabilius erit
terrae sodomorum et gomorraeorum quam illi ciuitati quae non receperit
euangelium; et idcirco tolerabilius, quia sodomis et gomorris non fuit
praedicatum, huic autem praedicatum sit et tamen non receperit
euangelium; ergo et inter peccatores diuersa supplicia sunt. ecce ego
mitto uos sicut oues in medio luporum. lupos scribas et pharisaeos uocat
qui sunt clerici iudaeorum. estote ergo prudentes sicut serpentes et
simplices sicut columbae. ut per prudentiam deuitent insidias, per
simplicitatem non faciant malum. serpentis astutia ponitur in exemplum
quia toto corpore occultat caput et illud in quo uita est protegit. ita
et nos toto periculo corporis caput nostrum qui christus est
custodiamus. simplicitas columbarum ex spiritus sancti specie
demonstratur. unde dicit et apostolus: malitia paruuli estote.
cum autem tradent uos, nolite cogitare quomodo aut quid
loquamini. supra dixerat: tradent enim uos in conciliis et in synagogis
suis flagellabunt uos et ad praesides et ad reges ducemini propter me.
cum ergo propter christum ducamur ad iudices, uoluntatem tantum nostram
pro christo debemus offerre. ceterum ipse christus qui in nobis habitat
loquetur pro se et spiritus sancti in respondendo gratia ministrabitur.
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium, et insurgent
filii in parentes. hoc in persecutionibus fieri crebro uidemus nec ullus
est inter eos fidus affectus quorum diuersa fides est. qui
perseuerauerit in finem hic saluus erit. non enim coepisse sed
perfecisse uirtutis est.
cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam.
amen dico uobis: non consummabitis ciuitates israhel donec ueniat filius
hominis. hoc ad illud tempus referendum est cum ad praedicationem
apostoli mittebantur, quibus et proprie dictum est: in uiam gentium ne
abieritis et in ciuitates samaritanorum ne intraueritis, quod
persecutionem timere non debeant et debeant declinare. quod quidem
uidemus in principio fecisse credentes quando orta hierosolymis
persecutione dispersi sunt in uniuersa iudea, ut tribulationis occasio
fieret euangelii seminarium. spiritaliter autem possumus dicere: cum
persecuti nos fuerint in una ciuitate, hoc est in uno scripturarum libro
uel testimonio, nos fugiamus ad alias ciuitates, id est ad alia
uolumina. quamuis contentiosus fuerit persecutor, ante praesidium
saluatoris adueniet quam aduersariis uictoria concedatur. si
patremfamilias beelzebub uocauerunt quanto magis domesticos eius.
beelzebub idolum est accaron quod uocatur in regum uolumine idolum
muscae. beel ipse est bel siue baal, zebub autem musca dicitur.
principem ergo daemoniorum exspurcissimi idoli appellabant uocabulo qui
musca dicitur propter inmunditiam quae exterminat suauitatem olei.
nihil enim opertum est quod non reuelabitur et occultum quod non
scietur.
et quomodo? in praesenti saeculo multorum uitia nesciuntur, sed de
futuro tempore scribitur quando iudicabit deus occulta hominum et
inluminabit latebras tenebrarum et manifesta faciet consilia cordium, et
est sensus: nolite timere persecutorum saeuitiam et blasphemantium
rabiem quia ueniet dies iudicii in quo et uestra uirtus et eorum
nequitia demonstrabitur. quod dico uobis in tenebris dicite in lumine et
quod in aure auditis praedicate super tecta. quod audistis in mysterio
apertius praedicate, quod didicistis abscondite publice loquimini, quod
uos erudiui in paruulo iudeae loco, in uniuersis urbibus et in toto
mundo audacter dicite.
nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt
occidere. si qui corpus occidunt animam non possunt occidere, ergo anima
inuisibilis et incorporalis est, secundum crassiorem dico nostri
corporis substantiam. uel eo certe tempore punietur et supplicia sentiet
quando pristinum corpus receperit ut cum quo peccauit cum ipso et
puniatur. eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
nomen gehennae in ueteribus libris non inuenitur sed primum a saluatore
ponitur. quaeramus ergo quae sit sermonis huius occasio. idolum baal
fuisse iuxta hierusalem ad radices montis moriae in quibus siloa fluit
non semel legimus. haec uallis et parua campi planities inrigua erat et
nemorosa plena que deliciis et lucus in ea idolo consecratus. in tantam
autem populus israhel dementiam uenerat ut deserta templi uicinia ibi
hostias immolaret et rigorem religionis deliciae uincerent filios que
suos incenderent daemoni uel initiarent, et appellabatur locus ipse
gehennon, id est uallis filiorum ennon. hoc regum uolumen et
paralipomenon et hieremias scribunt plenissime. et comminatur deus se
locum ipsum impleturum cadaueribus mortuorum ut nequaquam uocetur topeth
et baal sed uocetur polyandrum, id est tumulus mortuorum. futura ergo
supplicia et poenae perpetuae quibus peccatores cruciandi sunt huius
loci uocabulo denotantur. duplicem autem esse gehennam, nimii ignis et
frigoris, in iob plenissime legimus.
nonne duo passeres asse ueneunt? et unus ex illis non cadet super
terram sine patre uestro. uestri autem et capilli capitis numerati
sunt. nolite ergo timere, multis passeribus pluris estis uos. haeret
sibi sermo dominicus, et sequentia pendent ex superioribus. prudens
lector caue semper superstitiosam intellegentiam ut non tuo sensui
adtemperes scripturas sed scripturis iungas sensum tuum et intellegas
quid sequatur. supra dixerat: nolite timere eos qui occidunt corpus,
animam autem non possunt occidere, nunc loquitur consequenter: nonne duo
passeres asse ueneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine
patre uestro; et est sensus: si parua animalia et uilia absque deo
auctore non decedunt, et in omnibus est prouidentia, et quae in his
peritura sunt, sine dei uoluntate non pereunt, uos qui aeterni estis non
debetis timere quod absque dei uiuatis prouidentia. iste sensus et
supra dictus est: respicite uolatilia caeli quoniam non serunt neque
metunt neque congregant in horrea sua, et pater uester caelestis pascit
illa; nonne uos pluris estis illis? ac deinceps: considerate lilia agri
quomodo crescunt, et reliqua. si autem fenum agri quod hodie est et cras
in clibanum mittitur deus sic uestit, quanto magis uos minimae fidei?
quidam coacte duos passeres animam interpretantur et corpus; quinque
quoque passeres secundum lucam qui duobus assibus ueneunt ad sensus
referunt. sed quomodo illa intellegentia toto euangelici sermonis
corpori coaptetur non paruae difficultatis est: uestri autem et capilli
capitis omnes numerati sunt; nolite ergo timere multis passeribus
meliores estis uos. manifestius superior nostrae expositionis sensus
expressus est quod timere non debeant eos qui possunt corpus occidere et
animam non possunt, quoniam si sine dei scientia parua quoque animalia
non decedunt, quanto magis homo qui apostolica fultus sit dignitate.
quod autem ait: uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt,
inmensam dei erga homines ostendit prouidentiam et ineffabilem signat
affectum quod nihil nostrorum deum lateat et etiam parua et otiosa dicta
eius scientiam non fugiant. derident intellegentiam ecclesiasticam in
hoc loco qui carnis resurrectionem negant quasi nos et capillos qui
numerati sunt et a tonsore decisi omnes dicamus resurgere, cum saluator
non dixerit: uestri autem et capilli omnes saluandi sunt, sed numerati
sunt.
ubi numerus est, scientia numeri demonstratur, non eiusdem numeri
conseruatio.
nolite arbitrari quia uenerim mittere pacem in terram; non ueni
pacem mittere sed gladium. supra dixerat: quod dico uobis in tenebris
dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecta. nunc
infert quid post praedicationem sequatur. ad fidem christi totus orbis
contra se diuisus est, unaquaeque domus et infideles habuit et credentes
et propterea bellum missum est bonum ut rumperetur pax mala. tale quid
in genesi aduersum rebelles homines qui moti fuerant de oriente et
turrem extruere festinabant per quam caeli alta penetrarent, fecisse
scribitur deus ut diuideret linguas eorum. unde et in psalmo dauid
precatur: dissipa domine gentes quae bella uolunt. ueni enim separare
hominem aduersus patrem suum et filiam aduersus matrem suam et nurum
aduersus socrum suam, et inimici hominis domestici eius. hic locus prope
hisdem uerbis in michea propheta scribitur. et notandum ubicumque de
ueteri instrumento testimonium ponitur utrum sensus tantum an et sermo
consentiat. qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus,
et reliqua. quia ante praemiserat: non ueni pacem mittere sed gladium,
et diuidere homines aduersum patrem et matrem et socrum, ne quis
pietatem religioni anteferret, subiecit dicens: qui amat patrem aut
matrem plus quam me; et in cantico legimus canticorum: ordinate in me
caritatem. hic ordo in omni affectu necessarius est. ama post deum
patrem, ama matrem, ama filios; si autem necessitas uenerit ut amor
parentum ac filiorum dei amori comparetur et non possit utrumque
seruari, odium in suos pietas in deum est. non ergo prohibuit amare
patrem aut matrem, sed signanter addidit: qui amat patrem aut matrem
plus quam me.
et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.
in alio euangelio scribitur: qui non accepit crucem suam cotidie. ne
semel putemus ardorem fidei posse sufficere, semper crux portanda est ut
semper nos christum amare doceamus. qui recipit uos me recipit, et qui
me recipit recipit eum qui me misit. ordo pulcherrimus. ad
praedicationem mittit, docet pericula non timenda, affectum subicit
religioni; aurum supra tulerat, aes de zona excusserat. dura
euangelistarum condicio. unde ergo sumptus, unde uictus necessaria?
austeritatem mandatorum spe temperat promissorum: qui recipit, inquiens,
uos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit, ut in
suscipiendis apostolis unusquisque credentium christum se suscepisse
arbitraretur. qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet, et reliqua. qui prophetam recipit ut prophetam et
intellegit eum de futuris loquentem, his mercedem prophetae accipiet.
igitur iudaei carnaliter intellegentes prophetas mercedem non accipient
prophetarum. aliter: in omni professione zizanium mixtum est tritico.
praemiserat: qui recipit uos me recipit, et qui me recipit recipit eum
qui me misit. ad susceptionem magistrorum discipulos prouocauerat.
poterat occulta esse credentium responsio, ergo et pseudoprophetas et
iudam proditorem debemus recipere, et illis alimoniam ministrare; hoc
dominus ante procurans dicit non personas suscipiendas esse sed nomina,
et mercedem non perdere suscipientes licet indignus fuerit qui susceptus
sit.
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae
frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non perdet
mercedem suam. legimus in propheta dauid: ad excusandas excusationes in
peccatis, quod multi peccatorum suorum quasi iustas praetendant
occasiones ut quod uoluntate delinquunt, uideantur necessitate peccare.
dominus scrutator cordis et renum futuras cogitationes in singulis
contuetur. dixerat: qui recipit uos me recipit. sed hoc praeceptum multi
pseudoprophetae et falsi praedicatores poterant impedire. medicatus est
huic quoque scandalo dicens: qui recipit iustum in nomine iusti,
mercedem iusti accipiet. rursus poterat alius causari et dicere:
paupertate prohibeor, tenuitas me retinet ut hospitalis esse non possim.
et hanc excusationem leuissimo praecepto diluit ut calicem aquae
frigidae toto animo porrigamus, frigidae, inquit, aquae non calidae ne
et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur. tale
quid et apostolus ut ante iam diximus ad galatas praecipit: communicet
is qui catechizatur ei qui se catechizat in omnibus bonis, et discipulos
ad magistrorum refrigeria cohortatur quia poterat quilibet obtendere
paupertatem et praeceptum eludere prius quam ille proponat, inminentem
soluit quaestionem, dicens: nolite errare, deus non inridetur, quae enim
seminauerit homo haec et metet; et est sensus: frustra causaris inopiam
cum aliud habeat conscientia; me potes fallere cohortantem, sed scito
quod quantumcumque seminaueris tantum et messurus sis.
LIBER 2
11. iohannes autem cum audisset in uinculis opera christi mittens
duos de discipulis suis ait illi: tu es qui uenturus es an alium
expectamus? non quasi ignorans interrogat, ipse enim ceteris
ignorantibus demonstrat dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata
mundi, et patris uocem intonantis audierat: hic est filius meus dilectus
in quo mihi complacui, sed quo modo saluator interrogat ubi sit positus
lazarus, ut qui locum sepulchri indicabant saltim sic pararentur ad
fidem et uiderent mortuum resurgentem, sic et iohannes interficiendus ab
herode discipulos suos mittit ad christum ut per hanc occasionem
uidentes signa atque uirtutes, crederent in eum, et magistro
interrogante, sibi discerent. quod autem superbirent discipuli iohannis
aduersum dominum et haberent aliquid mordacitatis ex liuore et inuidia,
superior quoque interrogatio demonstrauit euangelista referente: tunc
accesserunt ad eum discipuli iohannis dicentes: quare nos et pharisaei
ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant, et alibi:
magister, cui tu praebuisti testimonium ad iordanem, ecce discipuli eius
baptizant et plures ueniunt ad eum, quasi dixerint: nos deserimur, hic
raritas est, ad illum turba concurrit. tu es qui uenturus es an alium
expectamus? non ait: tu es qui uenisti, sed tu es qui uenturus es; et
est sensus: manda mihi quia ad inferna descensurus sum utrum te et
inferis debeam nuntiare qui nuntiaui superis, an non conueniat filio dei
ut gustet mortem et alium ad haec sacramenta missurus es. respondens
iesus ait illis: euntes renuntiate iohanni quae audistis et uidistis:
caeci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui
resurgunt. iohannes interrogauerat per discipulos: tu es qui uenturus es
an alium expectamus? christus signa demonstrat non ad ea respondens
quae interrogatus fuerat sed ad scandalum nuntiorum: ite, inquit, et
dicite iohanni signa quae cernitis, caecos uidentes, claudos ambulantes,
et reliqua, et quod his non minus est: pauperes euangelizantur; uel
pauperes spiritu uel certe opibus pauperes ut nulla inter nobiles et
ignobiles, inter diuites et egenos in praedicatione distantia sit. haec
magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant ueritatem, quando omnis
apud eum qui saluari potest aequalis est. quod autem ait: et beatus est
qui non fuerit scandalizatus in me, internuntios percutit sicut in
sequentibus demonstrabitur.
illis autem abeuntibus coepit iesus dicere ad turbas de iohanne:
quid existis in deserto? uidere harundinem uento agitatam? sed quid
existis? uidere hominem mollibus uestitum? et reliqua. si superior
sententia contra iohannem prolata fuerat ut plerique arbitrantur in eo
quod ait: beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, quomodo nunc
iohannes tantis laudibus praedicatur? sed quia turba circumstans
interrogationis mysterium nesciebat et putabat iohannem dubitare de
christo quem ipse monstrauerat, ut intellegerent iohannem non sibi
interrogasse sed discipulis suis. quid, inquit, existis in deserto?
numquid ob hoc ut hominem uideretis calamo similem qui omni uento
circumfertur et leuitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicarat?
an forsitan stimulis contra me inuidiae cogitur et praedicatio eius
uanam sectatur gloriam ut ex ea quaerat lucra? cur diuitias cupiat? ut
affluat dapibus? lucustis uescitur et melle siluestri. an ut mollibus
uestiatur? pili camelorum tegumen eius sunt. istiusmodi cibus et uestis
carceris hospitio recipiuntur et praedicatio ueritatis tale habet
habitaculum. qui autem adulatores sunt et sectantur lucra et quaerunt
diuitias et diliciis affluunt et mollibus uestiuntur, isti in domibus
regnum sunt.
ex quo ostenditur rigidam uitam et austeram praedicationem uitare debere
aulas regum et mollium hominum palatia declinare. sed quid existis?
uidere prophetam? etiam dico uobis et plus quam prophetam. in eo
iohannes prophetis ceteris maior est quod quem illi praedicauerant esse
uenturum, hic uenisse digito demonstrauit dicens: ecce agnus dei ecce
qui tollit peccata mundi. et quia ad priuilegium prophetale etiam
baptistae accessit praemium ut suum dominum baptizaret, inde infert
meritorum aux�sin~g faciens de malachia testimonium in quo etiam angelus
praedicatur. angelum autem hic dici iohannem non putemus naturae
societate sed officii dignitate, id est nuntium quod uenturum dominum
nuntiaret.
amen dico uobis: non surrexit inter natos mulierum maior iohanne
baptista. inter mulierum, inquit, natos. his ergo praefertur hominibus
qui de mulieribus nati sunt et de concubitu uiri, et non ei qui est
natus ex uirgine et spiritu sancto. quamquam in eo quod dixit: non
surrexit inter natos mulierum maior iohanne baptista, non ceteris
prophetis et patriarchis cunctis que hominibus iohannem praetulit, sed
iohanni ceteros exaequauit. non enim statim sequitur ut si alii eo
maiores non sunt, ille maior aliorum sit, uerum ut aequalitatem habeat
cum ceteris sanctis. qui autem minor est in regno caelorum maior est
illo. multi de saluatore hoc intellegi uolunt quod qui minor est tempore
maior sit dignitate. nos autem simpliciter intellegamus quod omnis
sanctus qui iam cum deo est maior sit illo qui adhuc consistit in
proelio. aliud est enim coronam uictoriae possidere, aliud adhuc in acie
dimicare. quidam nouissimum angelum in caelis domino ministrantem
meliorem uolunt accipere quolibet primo homine qui uersetur in terris. a
diebus iohannis baptistae usque nunc regnum caelorum uim patitur. si
primus iohannes ut supra diximus paenitentiam populis nuntiauit dicens:
paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum, consequenter a
diebus illius regnum caelorum uim patitur, et uiolenti diripiunt illud.
grandis est enim uiolentia in terra nos esse generatos et caelorum sedem
quaerere possidere per uirtutem quod non tenuimus per naturam.
omnes enim prophetae et lex usque ad iohannem prophetauerunt. non
quod post iohannem excludat prophetas (legimus enim in actibus
apostolorum et agabum prophetasse et quattuor uirgines filias philippi)
sed quo lex et prophetae quos scriptos legimus, quicquid prophetauerunt,
de domino uaticinati sunt. quando ergo dicitur: omnes prophetae et lex
usque ad iohannem prophetauerunt, christi tempus ostenditur ut quem illi
dixerint esse uenturum, iohannes uenisse ostenderit. si uultis
recipere, ipse est helias qui uenturus est. qui habet aures audiendi
audiat. hoc quod dictum est: si uultis recipere, ipse est helias,
mysticum esse et egere intellegentia, sequens domini sermo demonstrat
dicens: qui habet aures audiendi audiat. si enim planus esset sensus et
manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intellegentiam
praeparari? helias ergo iohannes dicitur non secundum stultos
philosophos et quosdam hereticos qui metempsuch�sin~g introducunt, sed
quo iuxta aliud testimonium euangelii uenerit in spiritu et uirtute
heliae et eandem sancti spiritus uel gratiam habuerit uel mensuram. sed
et uitae austeritas rigor que mentis heliae et iohannis pares sunt. ille
in heremo, iste in heremo; ille zona pellicia cingebatur, et iste
simile habuit cingulum; ille quoniam regem achab et hiezabel impietatis
arguit fugere compulsus est, iste quia herodis et herodiadis inlicitas
arguit nuptias capite truncatur. sunt qui propterea iohannem heliam
uocari putant quod, quomodo in secundo saluatoris aduentu iuxta
malachiam praecessurus helias est et uenturum iudicem nuntiaturus, sic
iohannes in primo aduentu fecerit et uterque sit nuntius uel primi
aduentus domini uel secundi.
cui autem adsimilabo generationem istam? similis est pueris
sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus suis dicunt: cecinimus
uobis, et non saltastis, lamentauimus uobis, et non planxistis.
uenit enim iohannes neque manducans neque bibens, et dicunt: daemonium
habet. uenit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo
uorax et uini potator, publicanorum et peccatorum amicus. et iustificata
est sapientia a filiis suis. pueris in foro sedentibus et clamantibus
atque dicentibus ad coaequales suos: cecinimus uobis, et non saltastis,
lamentauimus, et non planxistis, comparatur generatio iudaeorum
scriptura dicente: cui similem aestimabo generationem istam? similis est
pueris sedentibus in foro, et reliqua. non ergo nobis libera tribuitur
intellegentia et allegoriae interpretatione passiua, sed quicquid
dicturi sumus de pueris, ad generationis referendum est similitudinem.
pueri isti qui sedent in foro hii sunt de quibus esaias loquitur: ecce
ego et pueri mei quos mihi dedit deus; et in octauo decimo psalmo:
testimonium dei fidele sapientiam praestans paruulis; et alibi: ex ore
infantium et lactantium perfecisti laudem. isti ergo pueri sederunt in
foro siue en~g agorai~g quod significantius graece dicitur ubi multa
uenalia sunt. et quia populus iudaeorum audire nolebat non ei tantum
locuti sunt sed plenis faucibus inclamarunt: cecinimus uobis, et non
saltastis, prouocauimus ut ad nostrum canticum bona opera faceretis et
saltaretis ad nostram tibiam, sicut saltauit et dauid ante arcam domini,
et noluistis; lamentati sumus et uos ad paenitentiam prouocauimus, et
ne hoc quidem facere uoluistis, spernentes utramque praedicationem, tam
exhortationis ad uirtutes quam paenitentiae post peccata. nec mirum si
duplicem uiam contempseritis salutis cum et ieiunium et saturitatem
pariter spreueritis. si ieiunium uobis placet, cur iohannes displicuit?
si saturitas, cur filius hominis? quorum alterum daemonium habentem,
alterum uoratorem et ebrium nuncupastis. ergo quia uos noluistis
utramque recipere disciplinam, iustificata est sapientia a filiis suis,
id est dei dispensatio atque doctrina, et ego qui sum dei uirtus et dei
sapientia, iuste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus sum quibus
reuelauit pater quae ab sapientibus absconderat et prudentibus apud
semet ipsos. in quibusdam euangeliis legitur: iustificata est sapientia
ab operibus suis. sapientia quippe non quaerit uocis testimonium sed
operum. tunc coepit exprobrare ciuitatibus in quibus factae sunt
plurimae uirtutes eius quia non egissent paenitentiam. exprobratio
ciuitatum chorazain et bethsaidae et capharnaum capituli huius titulo
panditur. quod ideo exprobrauerit eis quia post factas uirtutes et signa
quam plurima non egerint paenitentiam.
uae tibi chorazain uae tibi bethsaida, quia si in tyro et sidone
factae essent uirtutes quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et
cinere paenitentiam egissent. uerumtamen dico uobis: tyro et sidoni
remissius erit in die iudicii quam uobis. chorazain et bethsaida urbes
galileae a saluatore planguntur quod post tanta signa atque uirtutes non
egerint paenitentiam et praeferuntur eis tyrus et sidon urbes
idolatriae et uitiis deditae. praeferuntur autem ideo quod tyrus et
sidon naturalem tantum legem calcauerint, istae uero, post
transgressionem naturalis legis et scriptae, etiam signa quae apud eas
facta sunt parui duxerint. quaerimus ubi scriptum sit quod in chorazain
et bethsaida dominus signa fecerit. supra legimus: et circuibat
ciuitates omnes et uicos curans omnem infirmitatem, et reliqua. inter
ceteras ergo urbes et uiculos aestimandum est in chorazain quoque et
bethsaida dominum signa fecisse.
et tu capharnaum numquid usque in caelum exaltaueris? usque in
infernum descendes. in altero exemplari repperimus: et tu capharnaum
quae usque in caelum exaltata es, usque ad inferna descendes, et est
duplex intellegentia: uel ideo ad inferna descendes quia contra
praedicationem meam superbissime restitisti, uel ideo quia exaltata
usque ad caelum meo hospitio et meis signis atque uirtutibus, tantum
habens priuilegium, maioribus plecteris suppliciis quod his quoque
credere noluisti. quia si in sodomis factae fuissent uirtutes quae
factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. quaerat prudens
lector et dicat: si tyrus et sidon et sodoma potuerunt agere
paenitentiam ad praedicationem saluatoris signorum que miracula, non
sunt in culpa quod non crediderunt, sed uitium silentii in eo est qui
acturis paenitentiam noluit praedicare.
ad quod facilis et aperta responsio est ignorare nos iudicia dei et
singularum dispensationum eius sacramenta nescire. propositum fuerat
domino iudeae fines non excedere ne iustam pharisaeis et sacerdotibus
occasionem persecutionis daret. unde et apostolis ante passionem
praecepit: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates samaritanorum ne
intraueritis. chorazain igitur et bethsaida damnantur quod praesenti
domino credere noluerunt, tyrus et sidon iustificantur quod apostolis
illius crediderunt. non quaeras tempora cum credentium intuearis
salutem. in capharnaum autem, quae interpretatur uilla pulcherrima,
condemnatur incredula hierusalem cui dicitur per hiezechielem:
iustificata est sodoma ex te.
in illo tempore respondens iesus dixit: confiteor tibi pater
domine caeli et terrae. confessio non semper paenitentiam sed et
gratiarum actionem significat ut in psalmis saepissime legimus. audiant
qui saluatorem non natum sed creatum calumniantur quod patrem suum
uocet, caeli autem et terrae dominum. si enim et ipse creatura est et
creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et
sui et caeli ac terrae dominum uel patrem similiter appellare. quia
abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis.
gratias agit et exultat in patre quod apostolis aduentus sui aperuerit
sacramenta, quae ignorauerint scribae et pharisaei qui sibi sapientes
uidentur et in conspectu suo prudentes. iustificata est sapientia a
filiis suis. ita pater quoniam sic placitum fuit ante te. blandientis
affectu loquitur ad patrem ut coeptum in apostolos beneficium
compleatur. omnia mihi tradita sunt a patre meo. et tradentem patrem et
accipientem filium mystice intellege. alioquin si iuxta nostram
fragilitatem sentire uolumus: cum coeperit habere qui accepit, incipiet
non habere qui dederit. tradita autem sibi omnia non caelum et terra et
elementa intellegenda sunt et cetera quae ipse fecit et condidit, sed
hii qui per filium accessum habent ad patrem et ante rebelles deum
postea sentire coeperunt. et nemo nouit filium nisi pater, neque patrem
quis nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare. erubescat
eunomius tantam sibi notitiam patris et filii quantam alterutrum inter
se habent iactitans. quod si inde contendit et suam consolatur insaniam
quia sequitur: et cui uoluerit filius reuelare. aliud est naturae
aequalitate nosse quod nouerit, aliud reuelantis dignatione. uenite ad
me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. grauia
onera esse peccati et zacharias propheta testatur, iniquitatem dicens
sedere super talentum plumbi, et psalmista complorat: iniquitates meae
adgrauatae sunt super me. uel certe eos qui iugo legis grauissimo
premebantur ad euangelii inuitat gratiam.
iugum enim meum suaue est et onus meum leue. quomodo leuius lege
euangelium cum in lege homicidium, in euangelio ira damnetur? qua
ratione euangelii gratia facilior cum in lege adulterium, in euangelio
concupiscentia puniatur? in lege multa praecepta sunt quae apostolus non
posse compleri plenissime docet.
in lege opera requiruntur quae qui fecerit uiuet in eis; in euangelio
uoluntas quaeritur quae si etiam effectum non habuerit tamen praemium
non amittit. euangelium ea praecipit quae possumus ne scilicet
concupiscamus, hoc in arbitrio nostro est; lex cum uoluntatem non
puniat, punit effectum ne adulterium facias. finge in persecutione
aliquam uirginem prostitutam. haec apud euangelium quia uoluntate non
peccat uirgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiatur.
12. in illo tempore abiit iesus sabbato per sata, discipuli autem
eius esurientes coeperunt uellere spicas et manducare. ut in alio
quoque euangelista legimus, propter nimiam importunitatem ne uescendi
quidem habebant locum et ideo quasi homines esuriebant. quod autem
spicas segetum manibus confricant et inediam consolantur, uitae
austerioris indicium est non praeparatas epulas sed cibos simplices
quaerentium. pharisaei autem uidentes dixerunt ei: ecce discipuli tui
faciunt quod non licet eis fecere sabbatis. nota quod primi apostoli
saluatoris litteram sabbati destruunt aduersum hebionitas, qui, cum
ceteros recipiant apostolos, paulum quasi transgressorem legis
repudiant. at ille dixit eis: non legistis quid fecerit dauid quando
esuriit et qui cum eo erant, quomodo intrauit in domum dei et panes
propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo
erant nisi solis sacerdotibus. ad confutandam calumniam pharisaeorum
ueteris recordatur historiae, quando dauid fugiens saulem uenit in nobam
et ab achimelech sacerdote susceptus, postulauit cibos; qui cum panes
laicos non haberet dedit ei consecratos, quibus non licebat uesci nisi
solis sacerdotibus et leuitis, et hoc tantum interrogauit si mundi
essent pueri a mulieribus, et illo respondente: ab heri et
nudiustertius, non dubitauerit panes dare, melius arbitratus (propheta
dicente: misericordiam uolo et non sacrificium) de famis periculo
homines liberare quam deo offerre sacrificium. hostia enim placabilis
deo hominum salus est. opponit ergo dominus et dicit: si et dauid
sanctus est et achimelech pontifex a uobis non reprehenditur sed legis
uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt et famis in
causa est, cur eandem famem non probatis in apostolis quam probatis in
ceteris? quamquam et in hoc multa distantia sit; isti spicas in sabbato
manu confricant, illi panes comederunt leuiticos et ad sabbati
sollemnitatem accedebant neomeniarum dies quibus in conuiuio requisitus
fugit ex aula regia. obserua quod panes propositionis nec dauid nec
pueri eius acceperint ante quam se a mulieribus mundos esse
responderint. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in
templo sabbatum uiolant et sine crimine sunt? calumniamini, inquit,
discipulos meos cur per segetes transeuntes spicas triuerint et hoc
fecerint famis necessitate cogente, cum ipse sabbatum uioletis in templo
immolantes uictimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem
incendio concremantes; et iuxta alterius euangelii fidem circumcidentes
paruulos in sabbato ut, dum aliam legem seruare cupitis, sabbatum
destruatis. numquam autem leges dei sibi contrariae sunt. et prudenter,
ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, dauid et achimelech
dicit exempla sectatos; ueram autem et absque necessitatis obtentu
sabbati praeuaricationem in ipsos refert qui calumniam fecerant.
dico autem uobis quia templo maior est hic. non pronomen sed
aduerbium loci legendum quod maior templo sit locus qui dominum templi
teneat. si autem sciretis quid est: misericordiam uolo et non
sacrificium, numquam condemnassetis innocentes. quid sit: misericordiam
uolo et non sacrificium, supra diximus; quod autem sequitur: numquam
condemnassetis innocentes, de apostolis intellegendum, et est sensus: si
misericordiam comprobatis achimelech eo quod fame periclitantem dauid
refocilaret et pueros eius, quare meos discipulos condemnatis qui nihil
tale fecerunt? et cum inde transisset uenit in synagogam eorum. et ecce
homo manum habens aridam. tertius decimus iste est qui curatur in
synagoga. et notandum quod non in itinere et foris, sed in conciliabulo
iudaeorum manus arida fuerit. et interrogabant eum dicentes: si licet
sabbatis curare, ut accusarent eum. quia destructionem sabbati quam
pharisaei in discipulis arguebant probabili exemplo excusauerat, ipsum
calumniari uolunt et interrogant utrum liceat curare in sabbatis ut, si
non curauerit, crudelitatis aut inbecillitatis, si curauerit,
transgressionis accusent.
ipse autem dixit illis: quis erit ex uobis homo qui habeat ouem
unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit
eam?
quanto magis melior est homo oue. itaque licet sabbatis bene facere. sic
soluit propositam quaestionem ut interrogantes auaritiae condemnaret.
si uos, inquit, in sabbato ouem et aliud quodlibet animal in foueam
decidens eripere festinatis, non animali sed uestrae auaritiae
consulentes, quanto magis ego hominem qui multo melior est oue debeo
liberare.
tunc ait homini: extende manum tuam. et extendit, et restituta
est sanitati sicut altera. in euangelio quo utuntur nazareni et
hebionitae quod nuper in graecum de hebraeo sermone transtulimus et quod
uocatur a plerisque mathei authenticum, homo iste qui aridam habet
manum caementarius scribitur, istiusmodi uocibus auxilium precans:
caementarius eram manibus uictum quaeritans, precor te iesu ut mihi
restituas sanitatem ne turpiter mendicem cibos. usque ad aduentum
saluatoris arida manus in synagoga iudaeorum fuit et dei opera non
fiebant in ea, postquam ille uenit in terras reddita est in apostolis
credentibus dextera et operi pristino restituta.
exeuntes autem pharisaei consilium faciebant aduersus eum quomodo
eum perderent. quod domino moliuntur insidias liuor in causa est. quid
enim fecerat ut pharisaeos ad interfectionem sui prouocaret? nempe quod
homo extenderat manum. quis enim pharisaeorum in die sabbati non
extendit manum portans cibos, calicem porrigens et cetera quae uictui
necessaria sunt? si ergo manum extendere et alimenta subleuare uel potum
in sabbato non est criminis, cur hoc in alio arguant quod ipsi facere
coarguuntur, praesertim cum iste caementarius nihil tale portauerit sed
ad praeceptum domini solam extenderit manum.
iesus autem sciens recessit inde. sciens insidias eorum quod
uellent perdere saluatorem suum recessit inde ut pharisaeis contra se
occasionem impietatis auferret.
ecce puer meus quem elegi dilectus meus, et reliqua. per esaiam
prophetam ex persona patris hoc dicitur: ponam spiritum meum super eum.
spiritus ponitur non super dei uerbum et super unigenitum qui de sinu
processit patris, sed super eum de quo dictum est: ecce puer meus. neque
audiet quis in plateis uocem eius. lata enim est et spatiosa uia quae
ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam. qui multi? qui non
audiunt uocem saluatoris quia non sunt in arta uia sed in spatiosa.
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet. qui
peccatori non porrigit manum nec portat onus fratris sui, iste
quassatum calamum confringit. et qui modicam scintillam fidei contemnit
in paruulis hic linum extinguit fumigans. quorum christus utrumque non
fecit; ad hoc enim uenerat ut saluum faceret quod perierat.
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus, et curauit
eum ita ut loqueretur et uideret. tria signa simul in uno homine
perpetrata sunt, caecus uidet, mutus loquitur, possessus daemone
liberatur. quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et cotidie
completur in conuersatione credentium ut expulso daemone primum fidei
lumen aspiciant, deinde in laudes dei tacentia prius ora laxentur. iesus
autem sciens cogitationes eorum dixit eis: omne regnum diuisum intra se
desolabitur.
turbae stupebant et confitebantur eum qui tanta signa faciebat esse
filium dauid; pharisaei uero opera dei principi daemonum deputabant,
quibus dominus non ad dicta sed ad cogitata respondit ut uel sic
compellerentur credere potentiae eius qui cordis uidebat occulta. si
satanas satanan eicit, aduersus se diuisus est, quomodo ergo stabit
regnum eius? non potest regnum et ciuitas contra se diuisa perstare, sed
quomodo concordia paruae res crescunt sic discordia maximae dilabuntur.
si ergo satanas pugnat contra se et daemon inimicus est daemonis,
deberet iam mundi uenisse consummatio nec haberent in eo locum
aduersariae potestates, quarum inter se bellum pax hominum est. si autem
putatis, o scribae et pharisaei, quod recessio daemonum oboedientia sit
in principem suum ut homines ignorantes fraudulenta simulatione
deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus quas dominus
perpetrauit? aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritalium
uirtutum insignia daemonibus adsignatis. si ego in beelzebub eicio
daemones, filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi iudices erunt uestri.
filios iudaeorum uel exorcistas gentis illius ex more significat uel
apostolos ex eorum stirpe generatos. si exorcistas qui ad inuocationem
dei eiciebant daemones, coartat interrogatione prudenti ut confiteantur
spiritus sancti esse opus. quod si expulsio, inquit, daemonum in filiis
uestris deo non daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eandem
habeat et causam? ergo ipsi uestri iudices erunt non potestate sed
comparatione, dum illi expulsionem daemonum deo adsignant, uos beelzebub
principi daemoniorum. sin autem de apostolis dictum est, quod et magis
intellegere debemus, ipsi erunt iudices eorum quia sedebunt in duodecim
soliis iudicantes duodecim tribus israhel.
si autem ego in spiritu dei eicio daemones, igitur peruenit in
uos regnum dei. in luca istum locum ita scriptum legimus: si autem ego
in digito dei eicio daemones. iste est digitus quem confitentur et magi
qui contra moysen et aaron signa faciebant dicentes: digitus dei est
iste, quo tabulae lapideae scriptae sunt in monte sina. si igitur manus
et brachium dei filius est et digitus eius spiritus sanctus, patris et
filii et spiritus sancti una substantia est; non te scandalizet
membrorum inaequalitas cum aedificet unitas corporis. peruenit in uos
regnum dei: uel se ipsum significat de quo in alio loco scriptum est:
regnum dei intra uos est, et: medius stat inter uos quem nescitis, uel
certe illud regnum quod et iohannes et ipse dominus praedicauerant:
paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. est et tertium
regnum scripturae sanctae quod aufertur a iudaeis et traditur genti
facienti fructus eius.
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et uasa eius
diripere, nisi prius alligauerit fortem et tunc domum illius diripiet?
non debemus esse securi; aduersarius noster fortis uictoris quoque
uocibus comprobatur, domus illius mundus qui in maligno positus est non
creatoris dignitate sed magnitudine delinquentis, uasa eius non quondam
fuimus. alligatus est fortis et religatus in tartarum et domini
contritus pede et direptis sedibus tyranni captiua ducta captiuitas.
qui non est me cum contra me est et qui non congregat me cum
spargit. non putet quisquam hoc de hereticis dictum et scismaticis
quamquam et ita ex superfluo possit intellegi, sed ex consequentibus
textu que sermonis ad diabolum refertur eo quod non possint opera
saluatoris beelzebub operibus comparari; ille cupit animas hominum
tenere captiuas, dominus liberari, ille praedicat idola, hic unius dei
notitiam, ille trahit ad uitia, hic ad uirtutes reuocat. quomodo ergo
possunt inter se habere concordiam quorum opera diuersa sunt?
quicumque dixerit uerbum contra filium hominis remittetur ei, qui
autem dixerit contra spiritum sanctum non remittetur ei neque in hoc
saeculo neque in futuro. et quomodo quidam nostrorum episcopos atque
presbiteros post blasphemiam spiritus sancti in suum recipiunt gradum
cum saluator dicat omne peccatum et blasphemiam dimitti hominibus, qui
autem in spiritum sanctum blasphemauerint non dimitti eis nec in
praesenti tempore nec in futuro, nisi forte illud de marco euangelista
sumamus exemplum qui causas tantae irae manifestius expressit dicens:
quia dicebant: spiritum inmundum habet. ergo quicumque opera saluatoris
beelzebub daemonum principi deputarit et dixerit filium dei habere
inmundum spiritum huic nullo tempore blasphemia remittetur. uel ita
locus iste intellegendus: qui uerbum dixerit contra filium hominis,
scandalizatus carne mea et me hominem tantum arbitrans quod filius sim
fabri et fratres habeam iacobum et ioseph et iudam et homo uorator et
uini potator sim, talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non
careat, erroris tamen habet ueniam propter corporis uilitatem; qui autem
manifeste intellegens opera dei, cum de uirtute negare non possit,
eadem stimulatus inuidia calumniatur et christum dei que uerbum et opera
spiritus sancti dicit esse beelzebub, isti non dimittetur neque in
praesenti saeculo neque in futuro. aut facite arborem bonam et fructum
eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum.
ex fructibus enim arbor agnoscitur. constringit eos syllogismo quem
graeci uocant aphukton~g, nos ineuitabilem possumus appellare, qui
interrogatos hinc inde concludit et utroque cornu premit. si, inquit,
diabolus malus est, bona opera facere non potest; si autem bona sunt
quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit. neque
enim fieri potest ut ex malo bonum aut ex bono oriatur malum. quod autem
sequitur:
progenies uiperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali,
ostendit illos arborem malam et tales adferre fructus blasphemiae
redundantes qualia habeant semina diaboli. bonus homo de bono thesauro
profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. uel ipsos
iudaeos dominum blasphemantes ostendit de quali thesauro blasphemias
proferant uel cum superiori quaestione haeret sententia quod quomodo non
possit bonus homo proferre mala nec malus bona, sic non possit christus
mala, diabolus bona opera facere. dico autem uobis quoniam omne uerbum
otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem pro eo in die
iudicii. hoc quoque haeret cum superioribus, et est sensus: si otiosum
uerbum quod nequaquam aedificat audientes non est absque periculo eius
qui loquitur et in die iudicii redditurus est unusquisque rationem
sermonum suorum, quanto magis uos, qui opera spiritus sancti
calumniamini et dicitis me in beelzebub principe daemoniorum eicere
daemonia, reddituri estis rationem calumniae uestrae. otiosum uerbum est
quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis, si omissis
seriis de rebus friuolis loquamur et fabulas narremus antiquas. ceterum
qui scurrilia replicat et cacinnis ora dissoluit et aliquid profert
turpitudinis, hic non otiosi uerbi sed criminosi tenebitur reus.
tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes:
uolumus a te signum uidere. sic signum postulant quasi quae uiderant
signa non fuerint. sed in alio euangelista quid petant plenius
explicatur: uolumus a te signum uidere de caelo, uel in morem heliae
ignem de sublimi uenire cupiebant uel in similitudinem samuhelis tempore
aestiuo mugire tonitrua, coruscare fulgora, imbres ruere, quasi non
possint et illa calumniari et dicere ex occultis et uariis aeris
passionibus accidisse. nam qui calumniaris ea quae oculis uides, manu
tenes, utilitate sentis, quid facturus es de his quae de caelo uenerint?
utique respondebis et magos in aegypto multa signa fecisse de caelo.
ait illis: generatio praua et adultera. egregie dixit adultera quia
dimiserat uirum et iuxta hiezechiel multis se amatoribus copularat.
signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum ionae
prophetae. sicut enim fuit ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus
noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus ac
noctibus. de hoc plenius loco in commentariis ionae prophetae
disputauimus; ad illum ergo locum lectoris diligentiam remittimus; hoc
breuiter nunc dixisse contenti quod sunekdochik�s~g totum intellegatur
ex parte, non quo omnes tres dies et tres noctes in inferno dominus
fecerit, sed quod in parte parasceues et dominicae et tota die sabbati
tres dies et totidem noctes intellegantur.
uiri nineuitae surgent in iudicio cum generatione ista et
condemnabunt eam, non sententiae potestate sed comparationis exemplo. et
ecce hic plus quam iona. hic aduerbium loci, non pronomen intellegas.
ionas secundum lxx interpretes triduo praedicauit, ego tanto tempore,
ille assyriis genti incredulae, ego iudaeis populo dei, ille peregrinis,
ego ciuibus, ille uoce locutus est simplici nihil signorum faciens, ego
tanta signa faciens beelzebub calumniam sustineo. plus ergo est iona
hic, id est inpraesentiarum inter uos.
regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam, quia uenit a finibus terrae audire sapientiam
salomonis. eodem modo condemnabit regina austri populum iudaeorum quo
condemnabunt uiri nineuitae israhelem incredulum. ista est autem regina
saba de qua in regum uolumine et in paralipomenon legimus quae per
tantas difficultates gente sua et imperio derelictis uenit in iudeam
sapientiam audire salomonis et ei multa munera detulit. in nineue autem
et in regina saba occulta fides nationum praefertur israheli.
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca
arida quaerens requiem et non inuenit, et reliqua. quidam istum locum de
hereticis dictum putant quod inmundus spiritus qui in eis ante
habitauerat quando gentiles erant, ad confessionem uerae fidei eiciatur,
postea uero cum se ad heresim transtulerint et simulatis uirtutibus
ornauerint domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adiunctis
reuertatur ad eos diabolus et habitet in illis fiant que nouissima eorum
peiora prioribus; multo quippe peiori conditione sunt heretici quam
gentiles quia in illis spes fidei est, in istis pugna discordiae. cum
haec intellegentia plausum quendam et colorem doctrinae praeferat,
nescio an habeat ueritatem. ex eo enim quod finita uel parabola uel
exemplo sequitur: sic erit et generationi huic pessimae, compellimur non
ad hereticos et quoslibet homines sed ad iudaeorum populum referre
parabolam ut contextus loci non passiuus et uagus in diuersum fluctuet
atque insipientium more turbetur, sed haerens sibi uel ad priora uel ad
posteriora respondeat. inmundus spiritus exiuit a iudaeis quando
acceperunt legem et ambulauit per loca arida quaerens sibi requiem.
expulsus uidelicet a iudaeis ambulauit per gentium solitudines quae cum
postea domino credidissent, ille non inuento loco in nationibus dixit:
reuertar ad domum meam pristinam unde exiui, abeo ad iudaeos quos ante dimiseram.
et ueniens inuenit domum uacantem scopis mundatam. uacabat enim
templum iudaeorum et christum hospitem non habebat dicentem: surgite,
abeamus hinc; et in alio loco: dimittetur uobis domus uestra deserta.
quia igitur et dei et angelorum praesidia non habebant et ornati erant
superfluis obseruationibus legis et traditionibus pharisaeorum
reuertitur diabolus ad sedem suam pristinam et septenario sibi numero
daemonum addito habitat pristinam domum et fiunt posteriora illius
populi peiora prioribus. multum enim nunc maiori daemonum numero
possidentur blasphemantes in synagogis suis christum iesum quam in
aegypto possessi fuerant ante legis notitiam, quia aliud est uenturum
non credere, aliud eum non suscepisse qui uenerit. septenarium autem
numerum adiunctum diabolo uel propter sabbatum intellege uel propter
numerum spiritus sancti ut quo modo in esaia super uirgam de radice
iesse et florem qui de radice conscendit septem spiritus uirtutum
descendisse narrantur, ita e contrario uitiorum numerus in diabolo
consecratus sit.
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres eius
stabant foris quaerentes loqui ei. dixit autem ei quidam: ecce mater tua
et fratres tui foris stant quaerentes te. occupatus erat dominus in
opere sermonis, in doctrina populorum, in officio praedicandi, mater et
fratres ueniunt et foris stant et ei desiderant loqui. tunc quidam
nuntiat saluatori quod mater sua et fratres stent foris quaerentes eum.
uidetur mihi iste qui nuntiat non fortuito et simpliciter nuntiare, sed
insidias tendere, utrum spiritali operi carnem et sanguinem praeferat.
unde et dominus non quo matrem negaret et fratres exire contempsit, sed
quo responderet insidianti: extendens manum in discipulos ait: ecce
mater mea et fratres mei. isti sunt mater mea qui me cotidie in
credentium animis generant, isti sunt fratres mei qui faciunt opera
patris mei. non ergo iuxta marcionem et manicheum matrem negauit, ut
natus de fantasmate putaretur, sed apostolos cognationi praetulit ut et
nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus. ecce mater
tua et fratres tui foris stant quaerentes te. quidam fratres domini de
alia uxore ioseph filios suspicantur sequentes deliramenta apocryphorum
et quandam escham mulierculam confingentes. nos autem, sicut in libro
quem contra heluidium scripsimus continetur, fratres domini non filios
ioseph sed consobrinos saluatoris mariae liberos intellegimus materterae
domini, quae esse dicatur mater iacobi minoris et iosetis et iudae quos
in alio euangelii loco fratres domini legimus appellatos. fratres autem
consobrinos dici omnis scriptura demonstrat. dicamus et aliter.
saluator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes.
mater eius et fratres, hoc est synagoga et populus iudaeorum, foris
stant et intrare desiderant et sermone eius indigni fiunt; cum que
rogauerint et quaesierint et nuntium miserint, responsum accipiunt
liberi eos esse arbitrii et intrare posse, si uellent et ipsi credere,
qui tamen intrare non poterunt nisi alios rogauerint.
13. in illo die exiens iesus de domo sedebat secus mare, et
congregatae sunt ad eum turbae multae. populus domum iesu non poterat
intrare nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria; idcirco miserator
et misericors dominus egreditur de domo sua et sedit iuxta huius saeculi
mare ut turbae congregentur ad eum et audiant in litore quae intus non
merebantur audire. ita ut in nauicula ascendens sederet, et omnis turba
stabat in litore. iesus in mediis fluctibus est, hinc inde mari
tunditur, et in sua maiestate securus adpropinquare facit terrae
nauiculam suam; at populus nequaquam periculum sustinens nec
temptationibus circumdatus quas ferre non poterat, stat in litore fixo
gradu ut audiat quae dicuntur.
et locutus est eis multa in parabolis dicens. turba non unius
sententiae est sed diuersarum in singulis uoluntatum. unde loquitur ad
eam in multis parabolis ut iuxta uarias uoluntates diuersas reciperent
disciplinas. et notandum quod non omnia locutus sit eis in parabolis sed
multa. si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi
recessissent. perspicua miscet obscuris ut per ea quae intellegunt
prouocentur ad eorum notitiam quae non intellegunt.
ecce exiit qui seminat seminare. intus erat, domi uersabatur,
discipulis sacramenta loquebatur. exiit ergo de domo sua qui seminat
uerbum dei ut seminaret in turbis. significatur autem sator iste qui
seminat esse filius dei et patris in populis seminare sermonem. et simul
obserua hanc esse primam parabolam quae cum interpretatione sua posita
sit, et cauendum est ubicumque dominus exponit sermones suos et rogatus a
discipulis intrinsecus disserit ne uel aliud nec plus quid uel minus
uelimus intellegere quam ab eo expositum est.
quaedam ceciderunt secus uiam, et uenerunt uolucres et comederunt
ea; et alia ceciderunt in petrosis ubi non habebant terram multam, et
reliqua. hanc parabolam ad comprobandam heresim suam ualentinus adsumit
tres introducens esse naturas, spiritalem, animalem atque terrenam, cum
hic quattuor sint, una iuxta uiam, alia petrosa, tertia plena spinis,
quarta terra bona. differimus parumper interpretationem eius cum
discipulis uolentes secreto audire quod dicitur:
qui habet aures audiendi audiat. prouocamur ad dictorum intellegentiam quotiens his sermonibus commonemur.
et accedentes discipuli dixerunt ei. quaerendum est quomodo
accedant ad eum discipuli cum iesus in naui sedeat, nisi forte
intellegendum datur quod dudum cum ipso nauem conscenderint et ibi
stantes super interpretationem parabolae sciscitati sint.
qui habet dabitur ei et abundabit, qui autem non habet et quod
habet auferetur ab eo. non in aequalitate iudicii habentibus additur et
non habentibus id quoque quod habere uidentur aufertur, sed quod
apostolis in christo habentibus fidem, etiam si quid minus uirtutum
habeant, conceditur; iudaeis autem qui non crediderunt in filium dei,
etiam si quid per naturae bonum possideant, tollitur. neque enim possunt
aliquid sapienter intellegere qui caput non habent sapientiae.
ideo in parabolis loquor eis quia uidentes non uident et
audientes non audiunt. haec de his loquitur qui stant in litore et
diuiduntur ab iesu et sonitu fluctuum perstrepente non audiunt ad
liquidum quae dicuntur, impletur que in eis prophetia esaiae: auditu
audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis.
haec de turbis prophetata sunt quae stant in litore et dei non merentur
audire sermonem. accedamus ergo et nos cum discipulis ad iesum et
rogemus eum dissertionem parabolae ne cum turbis frustra aures et oculos
habere uideamur.
incrassatum est enim cor populi huius et auribus grauiter
audierunt et oculos suos clauserunt, et reliqua. reddit causas quare
uidentes non uideant et audientes non audiant quia incrassatum est,
inquit, cor populi huius et auribus suis grauiter audierunt, ac ne forte
arbitremur crassitudinem cordis et grauitatem aurium naturae esse, non
uoluntatis, subiungit culpam arbitrii et dicit: oculos suos clauserunt
ne quando oculis uideant et auribus audiant et corde intellegant et
conuertantur et sanem eos. in parabolis ergo audiunt et in aenigmate qui
clausis oculis nolunt cernere uerum. uestri autem beati oculi quia
uident et aures uestrae quia audiunt. nisi supra legissemus auditores ad
intellegentiam prouocatos saluatore dicente: qui habet aures audiendi
audiat, putaremus nunc oculos et aures quae beatitudinem accipiunt
carnis intellegi. sed mihi uidentur illi beati oculi qui possunt christi
cognoscere sacramenta et quos leuari iesus in sublime praecepit ut
candentes segetes aspiciant et illae aures beatae de quibus esaias
loquitur: dominus adposuit mihi aurem.
amen quippe dico uobis quia multi prophetae et iusti cupierunt
uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis, et non
audierunt. uidetur huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur:
abraham concupiuit diem meum uidere et uidit et laetatus est. non autem
dixit: omnes prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis sed multi.
inter multos potest fieri ut alii uiderint, alii non uiderint, licet et
in hoc periculosa sit interpretatio ut inter sanctorum merita
discretionem quamlibet facere uideamur. ergo abraham uidit in aenigmate,
uidit in specie, uos autem inpraesentiarum tenetis et habetis dominum
uestrum et ad uoluntatem interrogatis et conuescimini ei. omnis qui
audit uerbum regni et non intellegit. hoc praemittens hortatur nos ut
quae dicuntur diligentius audiamus. uenit malus et rapit quod seminatum
est in corde eius. malus bonum semen rapit. et simul intellege quod in
corde fuerit seminatum et diuersitas terrae animae sint credentium.
facta autem tribulatione et persecutione propter uerbum continuo
scandalizatur. adtende quod dictum sit: continuo scandalizatur. est ergo
aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenis que
compellitur christum negare et eum qui ad primam persecutionem statim
scandalizatur et corruit.
qui autem seminat in spinis hic est qui uerbum audit, et
sollicitudo saeculi istius et fallacia diuitiarum suffocat uerbum et
sine fructu efficitur. mihi uidetur et illud quod iuxta litteram ad adam
dicitur: inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hoc
significare mystice quod quicumque se saeculi dederit uoluptatibus curis
que istius mundi panem caelestem et cibum uerum inter spinas comedat.
et eleganter adiunxit: fallacia diuitiarum suffocat uerbum. blandae enim
sunt diuitiae, aliud agentes et aliud pollicentes. lubrica est earum
possessio dum huc illuc que circumferuntur et instabili gradu uel
habentes deserunt uel non habentes referciunt. unde et dominus diuites
adserit difficulter intrare in regnum caelorum, suffocantibus diuitiis
uerbum dei et rigorem uirtutum emollientibus. qui uero in terra bona
seminatus est, hic est qui audit uerbum et intellegit et fructum adfert.
sicut in terra mala tres fuere diuersitates secus uiam et petrosa et
spinosa loca, sic in terra bona trina diuersitas est: centesimi,
sexagesimi fructus et tricesimi. et in illa autem et in ista non mutatur
substantia, sed uoluntas, et tam incredulorum quam credentium corda
sunt quae semen recipiunt. uenit, inquit, malus et rapit quod seminatum
est in corde eius, et secundo ac tertio: hic est, ait, qui uerbum audit.
in expositione quoque terrae bonae iste est qui audit uerbum. primum
ergo debemus audire, deinde intellegere, et post intellegentiam fructus
reddere doctrinarum et facere uel centesimum fructum uel sexagesimum
atque tricesimum, de quibus plenius in libro contra iouinianum diximus
et nunc breuiter perstringimus, centesimum fructum uirginibus,
sexagesimum uiduis et continentibus, tricesimum sancto matrimonio
deputantes. honorabiles enim nuptiae et cubile inmaculatum. quidam
nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt; quod si est, sancta
consortia nuptiarum excluduntur a fructu bono.
aliam parabolam proposuit illis dicens: simile factum est regnum caelorum homini qui seminauit bonum semen in agro suo;
cum autem dormirent homines uenit inimicus eius et superseminauit
zizania in medio tritici, et reliqua. haec secunda parabola est cum
interpretatione sua non statim posita sed interiectis aliis parabolis
edisserta. hic enim proponitur et postea dimissis turbis uenitur domum
et accedunt ad eum discipuli eius rogantes: dissere nobis parabolam
zizaniorum agri, et reliqua.
non enim debemus praepropero intellegendi desiderio ante eius notitiam
quaerere quam a domino disseratur. aliam parabolam proposuit eis dicens.
sedebat dominus in naui, turba stabat in litore; illi procul, discipuli
uicinius audiebant. proponit eis et aliam parabolam quasi diues
paterfamilias inuitatos diuersis reficiens cibis ut unusquisque secundum
naturam stomachi sui uaria alimenta susciperet. unde et in priori
parabola non dixit alteram sed aliam. si enim praemisisset alteram,
expectare tertiam non poteramus; praemisit aliam ut plures sequantur.
simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo
seminauit in agro suo; quod minimum quidem est omnibus seminibus, cum
autem creuerit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut uolucres
caeli ueniant et habitent in ramis eius. non sit molestum lectori si
totas parabolas proponimus. quae enim obscura sunt plenius disserenda
sunt ne breuitate nimia inuoluantur magis sensus quam exponantur. regnum
caelorum praedicatio euangelii est et notitia scripturarum quae ducit
ad uitam et de qua dicitur ad iudaeos: auferetur a uobis regnum dei et
dabitur genti facienti fructus eius. simile est ergo huiuscemodi regnum
grano sinapis quod accipiens homo seminauit in agro suo. homo qui
seminat in agro suo a plerisque saluator intellegitur quod in animis
credentium seminet, ab aliis ipse homo seminans in agro suo, hoc est in
semet ipso et in corde suo. quis est iste qui seminat nisi sensus noster
et animus qui suscipiens granum praedicationis et fouens sementem umore
fidei facit in agro sui pectoris pullulare? praedicatio euangelii
minima est omnibus disciplinis. ad primam quippe doctrinam fidem non
habet ueritatis hominem deum, christum mortuum et scandalum crucis
praedicans. confer huiuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum et
libris eorum et splendori eloquentiae compositioni que sermonum, et
uidebis quanto minor sit ceteris seminibus sementis euangelii. sed illa
cum creuerint, nihil mordax, nihil uiuidum, nihil uitale demonstrant,
totum flaccidum marcidum que ebullit in holera et in herbas quae cito
arescunt et corruunt; haec autem praedicatio quae parua uidebatur in
principio cum uel in anima credentis uel in toto mundo sata fuerit, non
exsurgit in holera, sed crescit in arborem, ita ut uolucres caeli quas
uel animas credentium uel fortitudines dei seruitio mancipatas sentire
debemus, ueniant et habitent in ramis eius. ramos puto euangelicae
arboris quae de grano sinapis creuerit, dogmatum esse diuersitates in
quibus supra dictarum uolucrum unaquaeque requiescit. adsumamus et nos
pinnas columbae ut ad altiora uolitantes possimus habitare in ramis
huius arboris et nidulos nobis facere doctrinarum terrena que fugientes
ad caelestia festinare. multi legentes granum sinapis minimum omnibus
seminibus et illud quod in euangelio dicitur a discipulis: domine adauge
nobis fidem, et respondetur eis a saluatore: amen dico uobis: si
habueritis fidem quasi granum sinapis, diceretis monti huic: migra de
loco isto, et migraret, putant apostolos uel paruam fidem petere uel
dominum de fide parua dubitare cum apostolus paulus fidem grano sinapis
comparatam maximam iudicet. quid enim dicit? si habuero tantam fidem ita
ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.
ergo quod dominus dixit fide fieri quae grano sinapis comparetur, hoc
apostolus docet tota fide posse fieri.
aliam parabolam locutus est eis: simile est regnum caelorum
fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec
fermentatum est totum. diuersus est hominum stomachus; alii amaris alii
dulcibus, hi austerioribus illi lenioribus delectantur cibis. proponit
itaque dominus ut iam supra diximus diuersas parabolas, ut iuxta
uulnerum uarietates et medicina diuersa sit. mulier ista quae fermentum
accepit et abscondit illud in farinae satis tribus donec fermentetur
totum, uel praedicatio mihi uidetur apostolica uel ecclesia quae de
diuersis gentibus congregata est. haec tollit fermentum, notitiam
scilicet et intellegentiam scripturarum, et abscondit illud in farinae
satis tribus ut spiritus anima et corpus in unum redacta non discrepent
inter se, sed cum duobus et tribus conuenerint, inpetrent a patre
quodcumque postulauerint. disseritur locus iste et aliter. legimus in
platone et philosophorum dogma uulgatum est tres esse in humana anima
passiones: to~g logistikon~g quod nos possumus interpretari rationabile,
to~g thumikon~g quod dicimus plenum irae uel irascibile, to~g
epithum�tikon~g quod appellamus concupiscibile, et putat ille
philosophus rationabile nostrum in cerebro, iram in felle, desiderium in
iecore commorari. et nos ergo si acceperimus fermentum euangelicum
sanctarum scripturarum de quo supra dictum est, tres humanae animae
passiones in unum redigentur ut in ratione possideamus prudentiam, in
ira odium contra uitia, in desiderio cupiditatem uirtutum et hoc totum
fiet per doctrinam euangelicam quam nobis mater ecclesia praestitit.
dicam et tertiam quorundam intellegentiam ut curiosus lector e pluribus
quod placuerit eligat. mulierem istam et ipsi ecclesiam interpretantur
quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit credulitati patris
et filii et spiritus sancti cum que in unum fuerit fermentata non nos ad
triplicem deum sed ad unius diuinitatis perducit notitiam. farinae
quoque sata tria dum non est in singulis diuersa natura, ad unitatem
trahunt substantiae. pius quidem sensus sed numquam parabolae et dubia
aenigmatum intellegentia potest ad auctoritatem dogmatum proficere.
satum autem genus est mensurae iuxta morem prouinciae palestinae unum et
dimidium modium capiens. dicuntur et alia de hac parabola sed non est
praesentis materiae totum de omnibus dicere. haec omnia locutus est
iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis. non
discipulis sed turbis per parabolas loquebatur; et usque hodie turbae in
parabolis audiunt, discipuli domi interrogant saluatorem.
ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in
parabolis os meum; eructabo abscondita a constitutione mundi. hoc
testimonium de septuagesimo septimo psalmo sumptum est. legi in
nonnullis codicibus et studiosus lector in ipsum forte repperiat in eo
loco ubi nos posuimus et uulgata habet editio: ut impleretur quod dictum
est per prophetam dicentem, ibi scriptum: per esaiam prophetam
dicentem. quod quia minime inueniebatur in esaia arbitror postea a
prudentibus uiris esse sublatum. sed mihi uidetur in principio ita
editum, quod scriptum est: per asaph prophetam dicentem (septuagesimus
septimus enim psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium, asaph
prophetae titulo inscribitur) et primum scriptorem non intellexisse
asaph et putasse scriptoris uitium atque emendasse nomen esaiae, cuius
uocabulum manifestius erat. sciendum est itaque quod in psalmis et
hymnis et canticis dei non solum dauid sed et ceteri quorum praescripta
sunt nomina prophetae sint appellandi, asaph uidelicet et idithon et
aeman ezraites et aetham et filii chore et reliqui quos scriptura
commemorat. quod que ex persona domini dicitur: aperiam in parabolis os
meum; eructabo abscondita a constitutione mundi, considerandum attentius
et inueniendum describi egressum israhelis ex aegypto et omnia signa
narrari quae in exodi continentur historia. ex quo intellegimus uniuersa
illa quae scripta sunt parabolice sentienda, nec manifestam tantam
sonare litteram sed et abscondita sacramenta. hoc enim se saluator
dicturum esse promittit aperiens os suum in parabolis et eructans
abscondita a constitutione mundi.
tunc dimissis turbis uenit in domum. et accesserunt ad eum
discipuli eius dicentes: dissere nobis parabolam zizaniorum agri.
dimittit turbas iesus et domum reuertitur ut accedant ad eum discipuli
et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire nec poterat.
dissere nobis parabolam zizaniorum. qui respondens ait: qui seminat
bonum semen est filius hominis. perspicue exposuit quod ager mundus sit,
sator filius hominis, bonum semen filii regni, zizania filii pessimi,
zizaniorum sator diabolus, messis consummatio saeculi, messores angeli;
omnia scandala referuntur ad zizania, iusti reputantur in filios regni.
ergo ut supra dixi quae exposita sunt a domino his debemus adcommodare
fidem, quae autem tacita et nostrae intellegentiae derelicta
perstringenda sunt breuiter. homines qui dormiunt magistros ecclesiarum
intellege, seruos patrisfamiliae ne alios accipias quam angelos qui
cotidie uident faciem patris; diabolus autem propterea inimicus homo
appellatur quia deus esse desiuit et in nono psalmo scriptum est de eo:
exsurge, domine, non confortetur homo. quamobrem non dormiat qui
ecclesiae praepositus est ne per illius neglegentiam inimicus homo
superseminet zizania, hoc est hereticorum dogmata. quod autem dicitur:
ne forte colligentes zizania eradicetis simul et frumentum, datur locus
paenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem quia fieri potest ut
ille, qui hodie noxio deprauatus est, dogmate cras resipiscat et
defendere incipiat ueritatem. illud quoque quod sequitur: sinite utraque
crescere usque ad messem, uidetur illi praecepto esse contrarium:
auferte malum de medio uestrum, et nequaquam societatem habendam cum his
qui fratres nominentur et sint adulteri et fornicatores. si enim
prohibetur eradicatio et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo
eiciendi sunt quidam de medio nostrum? inter triticum et zizania quod
nos appellamus lolium quamdiu herba est et necdum culmus uenit ad
spicam, grandis similitudo est et in discernendo aut nulla aut
perdifficilis distantia.
praemonet ergo dominus ne ubi quid ambiguum est cito sententiam
proferamus, sed deo iudici terminum reseruemus ut, cum dies iudicii
uenerit, ille non suspicionem criminis sed manifestum reatum de
sanctorum coetu eiciat. quod autem dixit zizaniorum fasciculos ignibus
tradi et triticum congregari in horrea manifestum est hereticos quosque
et hypochritas fidei gehennae ignibus concremandos, sanctos uero qui
appellantur triticum horreis, id est mansionibus caelestibus, suscipi.
tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. in praesenti
saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus, post consummationem autem
mundi ipsi iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui.
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui
inuenerit homo abscondit et prae gaudio illius uadit et uendit uniuersa
quae habet et emit agrum illum. crebris parabolarum obscuritatibus
retardati commaticam interpretationem excedimus ut prope de alio
interpretationis genere ad aliud transisse uideamur. thesaurus iste in
quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi aut dei
uerbum est qui in carne christi uidetur absconditus, aut sanctae
scripturae in quibus reposita est notitia saluatoris quem, cum quis in
eis inuenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere ut illum
possit habere quem repperit. quod autem sequitur: quem cum inuenerit
homo abscondit, idcirco dicitur non quod hoc de inuidia faciat sed cum
timore seruantis et nolentis perdere abscondat in corde suo quem
pristinis praetulit facultatibus.
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti
bonas margaritas; inuenta autem una pretiosissima margarita abiit et
uendidit omnia quae habuit et emit eam. aliis uerbis id ipsum quod supra
dicitur. bonae margaritae quas quaerit institutor lex et prophetae
sunt. audi marcion, audi manichee, bonae margaritae sunt lex et
prophetae et notitia ueteris instrumenti, unum autem est pretiosissimum
margaritum: scientia saluatoris et sacramentum passionis illius et
resurrectionis arcanum. quod cum inuenerit homo negotiator similis pauli
apostoli omnia legis prophetarum que mysteria et obseruationes
pristinas, in quibus inculpate uixerat, quasi purgamenta contemnit et
quisquilias ut christum lucri faciat. non quo inuentio nouae margaritae
condemnatio sit ueterum margaritarum, sed quo comparatione eius omnis
alia gemma sit uilior. iterum simile est regnum caelorum sagenae missae
in mare et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset
educentes et secus litus sedentes, elegerunt bonos in uasa sua, malos
autem foras miserunt; sic erit in consummatione saeculi, et reliqua.
impleto hieremiae uaticinio dicentis: ecce ego mitto ad uos piscatores
multos, postquam audierunt petrus et andreas, iacobus et iohannes filii
zebedei: sequimini me, et faciam uos piscatores hominum, contexuerunt
sibi ex ueteri et nouo testamento sagenam euangelicorum dogmatum et
miserunt eam in mare huius saeculi quae usque hodie in mediis fluctibus
tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quicquid inciderit, id
est et bonos homines et malos et optimos pisces et pessimos. cum autem
uenerit consummatio et finis mundi ut ipse infra manifestius disserit,
tunc sagena extrahetur ad litus, tunc uerum secernendorum piscium
iudicium demonstrabitur et quasi in quodam quietissimo portu boni
mittentur in uasa caelestium mansionum, malos autem torrendos et
exsiccandos gehennae flamma suscipiet.
intellexistis haec omnia? dicunt ei: etiam. ad apostolos proprie
sermo est et illis dicitur: intellexistis haec, quos non uult audire
tantum ut populum sed intellegere ut magistros futuros. ideo omnis
scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias qui
profert de thesauro suo noua et uetera. instructi erant apostoli,
scribae et notarii saluatoris, qui uerba illius et praecepta signabant
in tabulis cordis carnalibus, regnorum caelestium sacramentis, et
pollebant opibus patrisfamiliae, eicientes de thesauro doctrinarum
suarum noua et uetera ut quicquid in euangelio praedicabant legis et
prophetarum uocibus comprobarent. unde et sponsa dicit in cantico
canticorum: noua cum ueteribus fratruelis meus seruaui tibi.
et factum est cum consummasset iesus parabolas istas, transiit
inde et ueniens in terram suam, docebat eos in synagoga eorum. post
parabolas quas locutus est ad populum et quas soli apostoli intellegunt,
transiit in patriam suam ut ibi apertius doceat. unde huic sapientia
haec et uirtutes? mira stultitia nazarenorum. mirantur unde habeat
sapientiam sapientia et uirtutes uirtus, sed error in promptu est quod
fabri filium suspicabantur.
nonne hic est fabri filius? nonne mater eius dicitur maria et
fratres eius iacobus et ioseph, simon et iudas et sorores eius, omnes
apud nos sunt? error iudaeorum salus nostra est et hereticorum
condemnatio. in tantum enim cernebant hominem iesum christum ut fabri
putarent filium: nonne hic est fabri filius. miraris si errent in
fratribus cum errent in patre?
locus iste plenius in supra dicto contra heluidium libello expositus
est. iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria
sua et in domo sua. propemodum naturale est ciues semper ciuibus
inuidere; non enim considerant praesentia uiri opera sed fragilis
recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad
maturam aetatem uenerint.
et idcirco non fecit ibi uirtutes multas propter incredulitatem
illorum. non quo etiam illis incredulis facere non potuerit uirtutes
multas sed quo ne multas faciens ciues incredulos condemnaret. potest
autem et aliter intellegi quod iesus dispiciatur in domo et in patria
sua, hoc est in populo iudaeorum, et ideo ibi pauca signa fecerit ne
penitus inexcusabiles fierent. maiora autem signa cotidie in gentibus
per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum
salute.
14. in illo tempore audiuit herodes tetrarcha famam iesu et ait
pueris suis: hic est iohannes baptista, ipse surrexit a mortuis, et ideo
uirtutes operantur in eo. quidam ecclesiasticorum interpretum causas
quaerit quare herodes ista sit suspicatus ut putet a mortuis iohannem
resurrexisse et ideo uirtutes operari in eo; quasi erroris alieni nobis
reddenda sit ratio, aut metempsuch�se�s~g secta ex his uerbis habeat
occasionem, cum utique eo tempore quo iohannes decollatus est, dominus
triginta esset annorum, metempsuch�sis~g autem post multos annorum
circulos in diuersa corpora dicat animas insinuari. herodes autem tenuit
iohannem et alligauit eum et posuit in carcerem propter herodiadem
uxorem fratris sui. dicebat enim illi iohannes: non licet tibi habere
eam. uetus narrat historia philippum herodis maioris filium, sub quo
dominus fugit in aegyptum, fratrem huius herodis, sub quo passus est
christus, duxisse uxorem herodiadem filiam regis phetrai, postea uero
socerum eius exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse
filiam suam et in dolorem prioris mariti herodis inimici eius nuptiis
copulasse. qui sit autem hic philippus euangelista lucas plenius docet:
anno quinto decimo imperii tiberii caesaris, procurante pontio pilato
iudeam, tetrarcha autem galileae herode, philippo autem fratre eius
tetrarcha itureae et trachonitidis regionis. ergo iohannes baptista qui
uenerat in spiritu et uirtute heliae, eadem auctoritate qua ille achab
corripuerat et hiezabel, arguit herodem et herodiadem quod inlicitas
nuptias fecerint et non liceat fratre uiuente germano uxorem illius
ducere, malens periclitari apud regem quam propter adolationem esse
inmemor praeceptorum dei. et uolens illum occidere timuit populum quia
sicut prophetam illum habebant. seditionem quidem populi uerebatur
propter iohannem, a quo sciebat turbas in iordane plurimas baptizatas,
sed amore uincebatur uxoris ob cuius ardorem etiam dei praecepta
neglexerat. die autem natalis herodis saltauit filia herodiadis in medio
triclinio et placuit herodi. nullum inuenimus alium obseruasse diem
natalis sui nisi herodem et pharaonem, ut quorum erat par impietas,
esset una sollemnitas. cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque
postulasset ab eo. ego non excuso herodem quod inuitus et nolens propter
iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iurauit ut futurae
occasioni machinas praepararet. alioquin si ob iusiurandum fecisse se
dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat
annon? quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit et in
propheta. da mihi, inquit, hic in disco caput iohannis baptistae.
herodias timens ne herodes aliquando resipisceret uel philippo fratri
amicus fieret atque inlicitae nuptiae repudio soluerentur, monet filiam
ut in ipso statim conuiuio caput iohannis postulet digno operi
saltationis dignum sanguinis praemium.
et contristatus est rex. consuetudinis scripturarum est ut
opinionem multorum sic narret historicus quo modo eo tempore ab omnibus
credebatur. sicut ioseph ab ipsa quoque maria appellatur pater iesu, ita
et nunc herodes dicitur contristatus quia hoc discumbentes putabant.
dissimulator enim mentis suae et artifex homicida tristitiam praeferebat
in facie cum laetitiam haberet in mente. propter iuramentum autem et
eos qui pariter discumbebant iussit dari. scelus excusat iuramento ut
sub occasione pietatis impius fieret.
quod autem subiecit: et propter eos qui pariter discumbebant, uult omnes
sceleris sui esse consortes ut in luxorioso inpuro que conuiuio
cruentae epulae deferrentur. et allatum est caput eius in disco et datum
est puellae, et tulit matri suae. legimus in romana historia flaminium
ducem romanum quod accubanti iuxta meretriculae quae numquam uidisse se
diceret hominem decollatum, adsensus sit ut reus quidam capitalis
criminis in conuiuio truncaretur, a censoribus pulsum curia quod epulas
sanguini miscuerit et mortem quamuis noxii hominis in alterius delicias
praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. quanto
sceleratior herodes et herodias ac puella quae saltauit in pretium
sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam quae
inlicitas nuptias arguebat. hoc iuxta litteram factum sit. nos autem
usque hodie cernimus in capite iohannis prophetae iudaeos christum qui
caput prophetarum est perdidisse.
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt
illud et uenientes nuntiauerunt iesu. refert iosephus in quodam arabiae
oppido iohannem capite truncatum. et quod sequitur: accedentes discipuli
eius tulerunt corpus, et ipsius iohannis et saluatoris discipulos
possumus intellegere. et uenientes nuntiauerunt iesu. quod cum audisset
iesus secessit inde in nauicula in locum desertum seorsum. necem
baptistae nuntiant saluatori qua audita secedit in locum desertum; non,
ut quidam arbitrantur, timore mortis sed parcens inimicis suis ne
homicidio homicidium iungerent, uel in diem paschae suum interitum
differens in quo propter sacramentum immolandus est agnus et postes
credentium sanguine respergendi. siue idcirco recessit ut nobis
praeberet exemplum uitandae ultro tradentium se temeritatis, quia non
omnes eadem constantia perseuerant in tormentis qua se torquendos
offerunt. ob hanc causam et in alio loco praecipit: cum uos persecuti
fuerint in ista ciuitate fugite in aliam. eleganter quoque euangelista
non ait, fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores
uitauerit magis quam timuerit. aliter. postquam a iudaeis et rege
iudaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam ac uocem apud eos
perdidit prophetia; iesus transiit ad desertum ecclesiae locum quae
uirum antea non habuerat. et cum audissent turbae secutae sunt eum
pedestres de ciuitatibus. potest et aliam ob causam audito iohannis
interitu secessisse in desertum locum ut credentium probaret fidem.
denique turbae secutae sunt eum pedestres, non in iumentis, non in
diuersis uehiculis, sed proprio labore pedum ut ardorem mentis
ostenderent. si uolumus singulorum uerborum aperire rationes, propositi
operis breuitatem excedimus. attamen dicendum est transitorie quod
postquam dominus uenerit in desertum secutae sunt eum turbae plurimae,
nam ante quam ueniret in solitudines gentium ab uno tantum populo
colebatur.
et exiens uidit turbam multam. in euangelicis sermonibus semper
litterae iunctus est spiritus et quidquid primo frigere uidetur aspectu,
si tetigeris, calet. in loco deserto erat dominus, secutae sunt eum
turbae relinquentes ciuitates suas, hoc est pristinas conuersationes et
uarietates dogmatum. egressus autem iesus significat quod turbae
habuerint quidem eundi uoluntatem sed uires perueniendi non habuerint;
ideo saluator egreditur de loco suo et pergit obuiam, sicut et in alia
parabola filio paenitenti uisa que turba miseretur et curat languores
eorum, ut fides plena statim praemium consequatur. uespere autem facto
accesserunt ad eum discipuli eius dicentes, et reliqua. omnia plena
mysteriis sunt. recedit de iudea uenit in desertum locum, sequuntur eum
turbae relictis ciuitatibus suis, egreditur ad eos iesus, miseretur
turbae, curat languidos eorum et hoc facit non mane, non crescente die,
non meridie, sed uespere quando sol iustitiae obcubuit. iesus autem
dixit eis: non habent necesse ire;
date illis uos manducare. non habent necesse diuersos cibos
quaerere et emere cibi ignotos panes cum se cum habeant caelestem panem.
date eis uos manducare. prouocat apostolos ad fractionem panis ut illis
se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat.
responderunt ei: non habemus hic nisi quinque panes et duos
pisces. in alio euangelista legimus:. est hic quidam puer qui habet
quinque panes, quem mihi uidetur significare moysen, duos autem pisces
uel utrumque intellegimus testamentum uel quia par numerus refertur ad
legem. igitur apostoli ante passionem saluatoris et coruscationem
euangelii fulgurantis non habebant nisi quinque panes et duos pisciculos
qui in salsis aquis et in amaris fluctibus uersabantur. qui ait eis:
afferte illos mihi huc. audi marcion, audi manichee, quinque panes et
duos pisciculos adferri ad se iubet iesus ut eos sanctificet atque
multiplicet.
et cum iussisset turbam discumbere supra fenum. iuxta litteram
manifestus est sensus; spiritalis interpretationis sacramenta pandamus.
discumbere iubentur supra fenum et secundum alium euangelistam supra
terram per quinquagenos aut centenos ut, postquam calcauerint carnem
suam et omnes flores illius et saeculi uoluptates quasi arens fenum sibi
subiecerint, tunc per quinquagenarii numeri paenitentiam ad perfectum
centesimi numeri culmen ascendant. acceptis quinque panibus et duobus
piscibus aspiciens in caelum, benedixit et fregit et dedit discipulis
panes. aspicit ad caelum ut illuc dirigendos oculos doceat. quinque
panes et duos pisciculos sumpsit in manus et fregit eos tradidit que
discipulis. frangente domino seminarium fit ciborum. si enim fuissent
integri et non in frusta discerpti nec diuisi in multiplicem segetem
turbas et pueros et feminas et tantam multitudinem alere non poterant.
frangitur ergo lex cum prophetis et in frusta concerpitur et eius in
medium mysteria proferuntur ut quod integrum et permanens in statu
pristino non alebat, diuisum in partes alat gentium multitudinem. et
dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. turbae a domino per
apostolos alimenta suscipiunt. et tulerunt reliquias duodecim cophinos
fragmentorum plenos. unusquisque apostolorum de reliquiis saluatoris
inplet cophinum suum ut uel habeat unde postea gentibus cibos praebeat
uel ex reliquiis doceat ueros fuisse panes qui postea multiplicati sunt.
et simul quaere quomodo in heremo et in tam uasta solitudine panes non
inueniantur nisi quinque tantum et duo pisciculi et tam facile duodecim
cophini repperiantur.
manducantium autem fuit numerus quinque milia uirorum exceptis
mulieribus et paruulis. iuxta numerum quinque panum et comedentium
uirorum quinque milium multitudo est. necdum enim secundum alterius loci
narrationem ad septenarium numerum uenerat quem qui comedunt quattuor
milia sunt uicina euangeliorum numero. comedunt autem quinque milia
uirorum qui in perfectum uirum creuerant et sequebantur eum de quo dicit
zacharias: ecce uir oriens nomen eius. mulieres autem et paruuli, sexus
fragilis et aetas minor, numero indigni sunt. unde et in numerorum
libro quotiens sacerdotes atque leuitae et exercitus uel turbae
pugnantium describuntur, serui et mulieres et paruuli et uulgus ignobile
absque numero praetermittitur.
et compulit discipulos suos ascendere nauiculam et praecedere eum
trans fretum donec dimitteret turbas. discipulis praecepit transfretare
et compellit ut ascendant nauiculam.
quo sermone ostenditur inuitos eos a domino recessisse dum amore
praeceptoris ne punctum quidem temporis ab eo uolunt separari.
et dimissa turba ascendit in montem solus orare. si fuissent cum
eo discipuli petrus et iacobus et iohannes qui uiderant gloriam
transformati forsitan ascendissent in montem cum eo, sed turba ad
sublimia sequi non potest nisi docuerit eam iuxta mare in litore et
aluerit in deserto. quod autem ascendit solus orare non ad eum referas
qui de quinque panibus quinque milia saturauit hominum exceptis paruulis
et mulieribus, sed ad eum qui audita morte iohannis recessit in
solitudinem, non quo personam domini separemus sed quo opera eius inter
deum hominem que diuisa sint. nauicula autem in medio mari iactabatur
fluctibus. recte quasi inuiti et retractantes apostoli a domino
recesserant ne illo absente naufragia sustinerent. denique domino in
montis cacumine commorante statim uentus contrarius oritur et turbat
mare et periclitantur apostoli et tamdiu inminens naufragium perseuerat
quamdiu iesus ueniat. quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans
supra mare. stationes et uigiliae militares in terna horarum spatia
diuiduntur. quando ergo dicit quarta uigilia noctis uenisse ad eos
dominum, ostendit tota nocte periclitatos et extremo noctis atque in
consummatione mundi eis auxilium praebiturum. et uidentes eum supra mare
ambulantem turbati sunt dicentes: quia fantasma est. si iuxta marcionem
et manicheum dominus noster non est natus ex uirgine sed uisus in
fantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne fantasma uideant? et prae
timore clamauerunt. confusus clamor et incerta uox magni timoris
indicium est. statim que iesus locutus est eis dicens: habete fiduciam,
ego sum. quod primum uersabatur in causa hoc curat et timentibus
praecipit dicens: habete fiduciam, nolite timere. et quod sequitur: ego
sum, nec subiungit qui sit uel ex uoce sibi nota poterant eum
intellegere qui per obscuras noctis tenebras loquebatur, uel ipsum esse
repetebant quem locutum ad moysen nouerant: haec dicis filiis israhel:
qui est misit me ad uos.
respondens autem petrus dixit: domine, si tu es, iube me uenire
ad te super aquas. in omnibus locis ardentissimae fidei inuenitur
petrus. interrogatis discipulis quem homines dicerent iesum dei filium
confitetur, uolentem ad passionem pergere licet erret in re tamen non
errat in affectu nolens eum mori quem filium dei fuerat paulo ante
confessus, in monte cum saluatore inter primos primus ascendit, et in
passione solus sequitur, peccatum negationis quod ex repentino timore
descenderat amaris statim abluit lacrimis, post passionem cum essent in
lacu genesareth et piscarentur et dominus staret in litore, aliis
paulatim adnauigantibus, ille non patitur moras sed accinctus ependite
suo statim praecipitatur in fluctus. eodem igitur fidei ardore quo
semper nunc quoque ceteris tacentibus credit se posse facere per
uoluntatem magistri quod ille poterat per naturam. iube me uenire ad te
super aquas. tu praecipe, et ilico solidabuntur undae, leue fiet corpus
quod per se graue est. et descendens petrus de nauicula ambulabat super
aquam. qui putant domini corpus ideo non esse uerum quia super molles
aquas molle et aerium incesserit, respondeant quomodo ambulauerit petrus
quem utique uerum hominem non negabunt. uidens autem uentum ualidum
timuit et cum coepisset mergi clamauit dicens: domine saluum me fac.
ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat.
paululum ergo relinquitur temptationi ut augeatur fides et intellegat se
non facilitate postulationis sed potentia domini conseruatum.
et continuo iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi:
modicae fidei quare dubitasti? si apostolo petro de cuius fide et ardore
mentis supra diximus, qui confidenter rogauerat saluatorem dicens:
domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas, quia paululum timuit
dicitur: modicae fidei quare dubitasti, quid nobis dicendum est qui
huius modicae fidei ne minimam quidem habemus portiunculam?
qui in nauicula erant uenerunt et adorauerunt eum dicentes: uere
filius dei es. ad unum signum tranquillitate maris reddita quae post
nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque uectores
uere dei filium confitentur, et arrius in ecclesia praedicat creaturam.
et cum transfretassent uenerunt in terram genesareth. si sciremus
quid in nostra lingua resonaret genesareth intellegeremus quomodo iesus
per typum apostolorum et nauis ecclesiam de persecutionis naufragio
liberatam transducat ad litus et in tranquillissimo portu faciat
requiescere. et cum cognouissent eum uiri loci illius miserunt in
uniuersam regionem illam. cognouerunt eum rumore non facie, uel certe
pro signorum magnitudine quae patrabat in populis etiam uultu plurimis
notus erat. et uide quanta fides sit hominum terrae genesareth ut non
praesentium tantum salute contenti sint sed mittant ad alias per
circuitum ciuitates quo omnes currant ad medicum.
et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut uel
fimbriam uestimenti eius tangerent, et quicumque tetigerunt salui facti
sunt. qui male se habent non tangant corpus iesu neque totum uestimentum
eius sed extremam fimbriam et quicumque tetigerint sanabuntur. fimbriam
uestimenti eius minimum mandatum intellege, quod qui transgressus
fuerit minimus uocabitur in regno caelorum; uel adsumptionem corporis
per quam uenimus ad uerbum dei et illius postea fruimur maiestate.
15. quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum?
mira pharisaeorum scribarum que stultitia. dei filium arguunt quare
hominum traditiones et praecepta non seruet. non enim lauant manus suas
cum panem manducant.
at ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantauit pater meus
caelestis eradicabitur. etiam quae plana uidentur in scripturis plena
sunt quaestionibus. omnis, inquit, plantatio quam non plantauit pater
meus caelestis eradicabitur. ergo eradicabitur et illa plantatio de qua
apostolus ait: ego plantaui, apollo rigauit. sed soluitur quaestio ex eo
quod sequitur: deus autem incrementum dedit. dicit et ipse: dei
agricultura, dei aedificatio estis; et in alio loco: cooperatores dei
sumus. si autem cooperatores, igitur et plantante paulo et rigante
apollo deus cum operatoribus suis plantat et rigat. abutuntur hoc loco
qui diuersas naturas introducunt dicentes: si plantatio quam non
plantauit pater eradicabitur, ergo quam ille plantauit non potest
eradicari. sed audiant illud hieremiae: ego uos plantaui uineam ueram,
quomodo uersi estis in amaritudinem uitis alienae. plantauit quidem
deus, et nemo potest eradicare plantationem eius. sed quoniam ista
plantatio in uoluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare
poterit nisi ipsa tribuerit adsensum. sinite illos; caeci sunt duces
caecorum. hoc est quod apostolus praeceperat: hereticum hominem post
unam et alteram correptionem deuita, sciens quod peruersus sit huiusmodi
et a semet ipso damnatus. in hunc sensum et saluator praecipit doctores
pessimos dimittendos arbitrio suo sciens eos difficulter ad ueritatem
posse trahi, caecos esse et caecum populum in errorem trahere.
respondens autem petrus dixit ei: edissere nobis parabolam istam. et
ille dixit: adhuc et uos sine intellectu estis? quod aperte dictum
fuerat et patebat auditui, apostolus petrus per parabolam dictum putat
et in re manifesta mysticam quaerit intellegentiam corripitur que a
domino quare parabolice dictum putet quod perspicue locutus est. ex quo
animaduertimus uitiosum esse auditorem qui aut obscura manifeste aut
manifeste dicta obscure uelit intellegere.
non intellegitis quia omne quod intrat in os in uentrem uadit et
in secessum emittitur? omnia euangeliorum loca apud hereticos et
peruersos plena sunt scandalis. et ex hac sententiola quidam
calumniantur quod dominus physicae disputationis ignarus putet omnes
cibos in uentrem ire et in secessum digeri cum statim infusae escae per
artus et uenas ac medullas neruos que fundantur; unde et multos qui
uitio stomachi perpetem sustineant uomitum post cenas et prandia statim
euomere quod ingesserint et tamen corpulentos esse quia ad primum tactum
liquidior cibus et potus per membra fundantur. sed istiusmodi homines
dum uolunt alterius imperitiam reprehendere ostendunt suam. quamuis enim
tenuis umor et liquens esca cum in uenis et artubus concocta fuerit et
digesta per occultos meatus corporis quos graeci porous~g uocant ad
inferiora dilabitur et in secessum uadit. de corde enim exeunt
cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, et reliqua. de
corde, inquit, exeunt cogitationes malae. ergo animae principale non
secundum platonem in cerebro sed iuxta christum in corde est et arguendi
ex hac sententia qui cogitationes a diabolo inmitti putant et non ex
propria nasci uoluntate. diabolus adiutor esse et incentor malarum
cogitationum potest, auctor esse non potest; sin autem semper in
insidiis positus leuem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus
inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari sed ex
corporis habitu et gestibus aestimare quid uersemus intrinsecus, uerbi
gratia si pulchram mulierem nos crebro uiderit respicere, intellegit cor
amoris iaculo uulneratum. et egressus inde iesus secessit in partes
tyri et sidonis. scribis et pharisaeis calumniatoribus derelictis,
transgreditur in partes tyri et sidonis ut tyrios sidonios que curaret.
mulier autem cananaea egreditur de finibus pristinis ut clamans filiae
impetret sanitatem.
potest autem et hunc breuiter habere sensum, munus quod ex me est
tibi proderit. compellitis, inquit, filios ut dicant parentibus suis:
quodcumque donum oblaturus eram deo in tuos consumo cibos tibi que
prodest, o pater et mater, ut illi timentes accipere quod deo uideant
mancipatum, inopem magis uellent uitam ducere quam comedere de
consecratis. non quod intrat in os communicat hominem sed quod procedit
ex ore hoc communicat hominem. uerbum communicat proprie scripturarum
est et publico sermone non teritur. populus iudaeorum partem dei se esse
iactitans communes cibos uocat quibus omnes utuntur homines, uerbi
gratia suillam carnem ostreas lepores et istiusmodi animantia quae
ungulam non findunt nec ruminant nec squamosa in piscibus sunt. unde et
in actibus apostolorum scriptum est: quod deus sanctificauit tu ne
commune dixeris. commune ergo, quod ceteris hominibus patet et quasi non
est de parte dei, pro inmundo appellatur. non quod intrat in os
coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem.
opponat prudens lector et dicat: si quod intrat in os non coinquinat
hominem, quare idolotytis non uescimur? et apostolus scribit: non
potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. sciendum igitur
quod ipsi quidem cibi et dei creatura per se omnis munda sit, sed
idolorum ac daemonum inuocatio ea faciat inmunda.
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei: scis quia pharisaei
audito uerbo scandalizati sunt? ex uno sermone omnis superstitio
obseruationum iudaicarum fuerat elisa qui in cibis sumendis abominandis
que religionem suam sitam arbitrantur. et quia crebro teritur in
ecclesiasticis scripturis scandalum breuiter dicendum quid significet.
scolon et scandalum nos offendiculum uel ruinam et inpactionem pedis
possumus dicere. quando ergo legimus: quicumque de minimis istis
scandalizauerit quempiam, hoc intellegimus, qui dicto facto ue
occasionem ruinae cuiquam dederit.
at ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantauit pater
meus caelestis eradicabitur. etiam quae plana uidentur in scripturis
plena sunt quaestionibus. omnis, inquit, plantatio quam non plantauit
pater meus caelestis eradicabitur. ergo eradicabitur et illa plantatio
de qua apostolus ait: ego plantaui, apollo rigauit. sed soluitur
quaestio ex eo quod sequitur: deus autem incrementum dedit. dicit et
ipse: dei agricultura, dei aedificatio estis; et in alio loco:
cooperatores dei sumus. si autem cooperatores, igitur et plantante paulo
et rigante apollo deus cum operatoribus suis plantat et rigat.
abutuntur hoc loco qui diuersas naturas introducunt dicentes: si
plantatio quam non plantauit pater eradicabitur, ergo quam ille
plantauit non potest eradicari. sed audiant illud hieremiae: ego uos
plantaui uineam ueram, quomodo uersi estis in amaritudinem uitis
alienae. plantauit quidem deus, et nemo potest eradicare plantationem
eius. sed quoniam ista plantatio in uoluntate proprii arbitrii est,
nullus alius eam eradicare poterit nisi ipsa tribuerit adsensum.
sinite illos; caeci sunt duces caecorum. hoc est quod apostolus
praeceperat: hereticum hominem post unam et alteram correptionem deuita,
sciens quod peruersus sit huiusmodi et a semet ipso damnatus. in hunc
sensum et saluator praecipit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo
sciens eos difficulter ad ueritatem posse trahi, caecos esse et caecum
populum in errorem trahere.
respondens autem petrus dixit ei: edissere nobis parabolam istam.
et ille dixit: adhuc et uos sine intellectu estis? quod aperte dictum
fuerat et patebat auditui, apostolus petrus per parabolam dictum putat
et in re manifesta mysticam quaerit intellegentiam corripitur que a
domino quare parabolice dictum putet quod perspicue locutus est.
ex quo animaduertimus uitiosum esse auditorem qui aut obscura manifeste
aut manifeste dicta obscure uelit intellegere.
non intellegitis quia omne quod intrat in os in uentrem uadit et
in secessum emittitur? omnia euangeliorum loca apud hereticos et
peruersos plena sunt scandalis. et ex hac sententiola quidam
calumniantur quod dominus physicae disputationis ignarus putet omnes
cibos in uentrem ire et in secessum digeri cum statim infusae escae per
artus et uenas ac medullas neruos que fundantur; unde et multos qui
uitio stomachi perpetem sustineant uomitum post cenas et prandia statim
euomere quod ingesserint et tamen corpulentos esse quia ad primum tactum
liquidior cibus et potus per membra fundantur. sed istiusmodi homines
dum uolunt alterius imperitiam reprehendere ostendunt suam. quamuis enim
tenuis umor et liquens esca cum in uenis et artubus concocta fuerit et
digesta per occultos meatus corporis quos graeci porous~g uocant ad
inferiora dilabitur et in secessum uadit.
de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria,
fornicationes, et reliqua. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae.
ergo animae principale non secundum platonem in cerebro sed iuxta
christum in corde est et arguendi ex hac sententia qui cogitationes a
diabolo inmitti putant et non ex propria nasci uoluntate. diabolus
adiutor esse et incentor malarum cogitationum potest, auctor esse non
potest; sin autem semper in insidiis positus leuem cogitationum
nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum
cordis quoque occulta rimari sed ex corporis habitu et gestibus
aestimare quid uersemus intrinsecus, uerbi gratia si pulchram mulierem
nos crebro uiderit respicere, intellegit cor amoris iaculo uulneratum.
et egressus inde iesus secessit in partes tyri et sidonis.
scribis et pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in
partes tyri et sidonis ut tyrios sidonios que curaret. mulier autem
cananaea egreditur de finibus pristinis ut clamans filiae impetret
sanitatem. obserua quod in quinto decimo loco filia cananaea sanetur.
miserere mei, domine fili dauid, filia mea male a daemonio uexatur. inde
nouit uocare filium dauid quia egressa iam fuerat de finibus suis et
errorem tyriorum ac sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat.
filia mea male a daemonio uexatur. ego filiam ecclesiae puto animas esse
credentium quae male a daemonio uexabantur, ignorantes creatorem et
adorantes lapidem.
qui non respondit ei uerbum. non de superbia pharisaica nec de
scribarum supercilio sed ne ipse sententiae suae uideretur contrarius
per quam iusserat: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates
samaritanorum ne intraueritis. nolebat enim occasionem calumniatoribus
dare perfectam que salutem gentium passionis et resurrectionis tempori
reseruabat. et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: dimitte
eam quia clamat post nos. discipuli illo adhuc tempore mysteria domini
nescientes uel misericordia commoti rogabant pro cananaea muliere (quam
alter euangelista syrophoenissam appellat) uel importunitate eius carere
cupientes, quia non ut clementem sed ut durum medicum crebrius
inclamaret. non sum missus nisi ad oues perditas domus israhel. non quo
et ad gentes non missus sit sed quo primum ad israhel missus sit, ut
illis non recipientibus euangelium iusta fieret ad gentes transmigratio.
et significanter dixit: ad oues perditas domus israhel, ut ex hoc loco
etiam unam erroneam ouem de alia parabola intellegamus.
at illa uenit et adorauit eum dicens. mira sub persona mulieris
cananitidis ecclesiae fides patientia humilitas, fides qua credidit
sanari posse filiam suam, patientia qua totiens contempta in precibus
perseuerat, humilitas qua se non canibus sed catulis comparat. canes
autem ethnici propter idolatriam dicuntur qui esui sanguinis dediti et
cadaueribus mortuorum feruntur in rabiem. nota quod ista cananitis
perseueranter primum filium dauid deinde dominum uocet et ad extremum
adoret ut deum.
at illa dixit: etiam, domine, nam et catelli edunt de micis quae
cadunt de mensa dominorum suorum. scio me, inquit, filiorum panem non
mereri nec integros capere posse cibos nec sedere ad mensam cum patre,
sed contenta sum reliquiis catulorum ut per humilitatem micarum ad panis
integri ueniam magnitudinem. o mira rerum conuersio. israhel quondam
filius, nos canes. pro diuersitate fidei ordo nominum commutatur. de
illis postea dicitur: circumdederunt me canes multi; et: uidete canes,
uidete malos operarios, uidete concisionem. nos audimus cum
syrophoenissa et muliere quae sanguine fluxerat: magna est fides tua,
fiat secundum fidem tuam, et: filia, fides tua te saluam fecit.
cum que transisset inde iesus uenit secus mare galileae et
ascendens in montem sedebat ibi. et accesserunt ad eum turbae multae
habentes se cum mutos claudos caecos debiles et alios multos et
proiecerunt eos ad pedes eius. in eo loco ubi latinus interpres
transtulit debiles in graeco scriptum est kullous~g quod non generale
debilitatis sed unius infirmitatis est nomen, ut, quo, modo claudus
dicitur qui uno claudicat pede, sic kullos~g appellatur qui unam manum
debilem habet. nos proprietatem huius uerbi non habemus. unde et in
consequentibus euangelista ceterorum debilium exposuit sanitates, horum
tacuit. quid enim sequitur?
et curauit eos ita ut turbae mirarentur uidentes mutos loquentes,
claudos ambulantes, caecos uidentes; et magnificabant deum israhel. de
kullous~g tacuit quia quid e contrario diceret non habebat. hoc de uno
uerbo. intueamur autem quod sanata cananaeae filia reuertatur ad iudeam
et ad mare galileae et ascendat in montem et quasi auis teneros fetus
prouocet ad uolandum ibi que sedeat, et turbae concurrant ad eum
deducentes siue portantes se cum uariis oppressos infirmitatibus quos
postquam curauit, dedit eis cibos et hoc opere completo ascendit in
nauiculam et uenit in fines magedan. et ascendens in montem sedebat ibi,
et accesserunt ad eum turbae. obserua quod multi claudi et caeci
ducuntur ad montem ut ibi curentur a domino. iesus autem conuocatis
discipulis suis ait: misereor turbae quia triduo iam perseuerant me cum
et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant
in uia. uult pascere quos curauit; prius aufert debilitates, postea
sanis offert cibos; conuocat quoque discipulos suos et quod facturus est
loquitur ut uel magistri exemplum tribuat cum minoribus atque
discipulis communicanda consilia uel ex confabulatione intellegant signi
magnitudinem respondentes se panes in heremo non habere. misereor,
inquit, turbae quia triduo iam perseuerant me cum. miseretur turbae quia
in triduum dierum numero patri filio spiritui que sancto credebant. et
non habent quod manducent. turba semper esurit et cibis indiget nisi
saturetur a domino. et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in uia.
esuriebant post magnas debilitates et per patientiam futuros
exspectabant cibos. non uult eos iesus dimittere ieiunos ne deficiant in
uia. periclitatur ergo qui sine caelesti pane ad optatam mansionem
peruenire festinat. unde et angelus loquitur ad heliam: surge et manduca
quia grandem uiam ambulaturus es.
et dicunt ei discipuli: unde ergo nobis in deserto panes tantos
ut saturemus turbam tantam?
et ait illis iesus: quot panes habetis? at illi dixerunt: septem et
paucos pisciculos, et reliqua. de hoc signo iam supra diximus et eadem
repetere otiosi est; tantum in his quae discrepant inmoremur. supra
legimus: uespere autem facto accesserunt ad eum discipuli dicentes:
desertus est locus, et reliqua. hic discipulis conuocatis ipse dominus
loquitur: misereor turbae quia triduo iam perseuerant me cum. ibi
quinque panes erant et duo pisces, hic septem panes et pauci pisciculi,
ibi supra fenum discumbunt, hic super terram, ibi qui comedunt quinque
milia sunt iuxta panum numerum quos comedunt, hic quattuor milia, ibi
duodecim cophini replentur de reliquiis fragmentorum, hic septem
sportae. in superiori ergo signo quia propinqui erant et uicini quinque
sensuum, non ipse dominus eorum recordatur sed discipuli, et recordantur
uespere uicina nocte et inclinante iam sole. hic autem ipse dominus
recordatur et misereri se dicit et causas miserationis exponit: quia
triduo iam perseuerant me cum, et dimittere eos ieiunos non uult ne
deficiant in uia. isti qui de septem panibus, hoc est sacrato aluntur
numero atque perfecto, non sunt quinque milia sed quattuor milia qui
numerus semper in laude ponitur et quadrangulus lapis non fluctuat, non
est instabilis et ob hanc causam etiam euangelia in eo numero consecrata
sunt.
16. at ille respondens ait eis: facto uespere dicitis: serenum
erit, rubicundum est enim caelum; et mane: hodie tempestas, rutilat enim
triste caelum. faciem ergo caeli iudicare nostis, signa autem temporum
non potestis. hoc in plerisque codicibus non habetur, sensus que
manifestus est quod ex elementorum ordine atque constantia possint et
sereni et pluuiae dies praenosci; scribae autem et pharisaei, qui
uidebantur legis esse doctores, ex prophetarum uaticinio non poterunt
intellegere saluatoris aduentum.
et relictis illis abiit, et cum uenissent discipuli eius trans
fretum obliti sunt panes accipere. relictis scribis et pharisaeis quibus
dixerat: generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non
dabitur ei nisi signum ionae, recte abiit trans fretum et gentium
secutus est populus. quid autem sibi uelit signum ionae iam supra dictum
est. cauete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum. qui cauet a
fermento pharisaeorum et sadducaeorum, legis ac litterae praecepta non
seruat, traditiones hominum neglegit ut faciat mandatum dei.
quid cogitatis intra uos modicae fidei quia panes non habetis?
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milia
hominum et quot cophinos sumpsistis, et reliqua. per occasionem
praecepti quo saluator iusserat dicens: cauete a fermento pharisaeorum
et sadducaeorum, docet eos quid significent quinque panes et septem
quinque milia hominum et quattuor milia quae pasta sunt in heremo, quod,
licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen et aliud spiritali
intellegentia demonstretur. si enim fermentum pharisaeorum et
sadducaeorum non corporalem panem sed traditiones peruersas et heretica
significat dogmata, quare et cibi quibus nutritus est populus dei non
ueram doctrinam integram que significent? quaerat aliquis et dicat:
quomodo panes non habebant qui statim inpletis septem sportis
ascenderunt nauiculam et uenerunt in fines magedan ibi que audiunt
nauigantes quod cauere debeant a fermento pharisaeorum et sadducaeorum?
sed scriptura testatur quod obliti sint eos se cum tollere. hoc est
fermentum de quo et apostolus loquitur: modicum fermentum totam massam
corrumpit. istiusmodi fermentum quod omni ratione uitandum et habuit
marcion et ualentinus et omnes heretici. fermentum hanc uim habet ut, si
farinae mixtum fuerit, quod paruum uidebatur crescat in maius et ad
saporem suum uniuersam consparsionem trahat. ita et doctrina heretica,
si uel modicam scintillam in tuum pectus iecerit, in breui ingens flamma
subcrescit et totam hominis possessionem ad se trahit. denique
sequitur: tunc intellexerunt quia non dixisset cauendum a fermento panum
sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
LIBER 3
uenit autem iesus in partes caesareae philippi. philippus iste est
frater herodis de quo supra diximus, tetrarcha itureae et traconitidis
regionum qui in honorem tiberii caesaris caesaream philippi (quae nunc
paneas dicitur) appellauit et est in prouincia phoenicis, imitatus
herodem patrem qui in honorem augusti caesaris appellauit caesaream,
quae prius turris stratonis uocabatur et ex nomine filiae eius libiadem
trans iordanem exstruxit. iste locus est caesarea philippi ubi iordanis
ad radices oritur libani et habet duos fontes, unum nomine ior et
alterum dan, qui simul mixti iordanis nomen efficiunt.
et interrogabat discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse
filium hominis? non dixit: quem me dicunt esse homines, sed filium
hominis, ne iactanter de se quaerere uideretur. et nota quod ubicumque
scriptum est in ueteri testamento filius hominis, in hebraeo positum sit
filius adam illud que quod in psalmo legimus: filii hominum usquequo
graui corde, in hebraeo dicitur filii adam. pulchre autem interrogat:
quem dicunt esse homines filium hominis, quia qui de filio hominis
loquuntur homines sunt; qui uero diuinitatem eius intellegunt, non
homines sed dii appellantur. at illi dixerunt: alii iohannem baptistam,
alii heliam, alii uero hieremiam aut unum ex prophetis. miror quosdam
interpretes causas errorum inquirere singulorum et disputationem
longissimam texere quare dominum nostrum iesum christum alii iohannem
putauerint, alii heliam, alii uero hieremiam aut unum ex prophetis, cum
sic errare potuerint in helia et hieremia quo modo herodes errauit in
iohanne dicens: quem ego decollaui iohannem ipse surrexit a mortuis, et
uirtutes operantur in eo. uos autem quem me esse dicitis? respondit
simon petrus: tu es christus filius dei uiui. prudens lector adtende
quod ex consequentibus textu que sermonis apostoli nequaquam homines sed
dii appellentur. cum enim dixisset: quem dicunt homines esse filium
hominis, subiecit: uos autem quem me esse dicitis? illis quia homines
sunt humana opinantibus, uos qui dii estis quem me esse existimatis?
petrus ex persona omnium apostolorum profitetur: tu es christus filius
dei uiui. deum uiuum appellat ad comparationem horum deorum qui putantur
dii sed mortui sunt, saturnum iouem cererem liberum herculem et cetera
idolorum portenta significans. respondens iesus dixit ei: beatus es
simon bar iona quia caro et sanguis non reuelauit tibi sed pater meus
qui in caelis est. testimonium de se apostoli reddit uicem. petrus
dixerat: tu es christus filius dei uiui, mercedem recepit uera
confessio: beatus es simon bar iona. quare? quia non reuelauit tibi caro
et sanguis sed reuelauit pater. quod caro et sanguis reuelare non
potuit spiritus sancti gratia reuelatum est. ergo ex confessione
sortitur uocabulum quod reuelationem ex spiritu sancto habeat, cuius et
filius appellandus sit. siquidem bar iona in lingua nostra sonat filius
columbae. alii simpliciter accipiunt quod simon, id est petrus, filius
sit iohannis iuxta alterius loci interrogationem: simon iohannis diligis
me, qui respondit: domine tu scis, et uolunt scriptorum uitio
deprauatum ut pro bar iohanna, hoc et filio iohannis, bar iona scriptum
sit una detracta syllaba. iohanna autem interpretatur domini gratia.
utrumque autem nomen mystice intellegi potest quo et columba spiritum
sanctum et gratia dei donum significet spiritale. illud quoque quod ait:
quia caro et sanguis non reuelauit tibi, apostolicae narrationi compara
in qua ait: continuo non adquieui carni et sanguini, carnem ibi et
sanguinem iudaeos significans ut hic quoque sub alio sensu demonstretur
quod ei non per doctrinam pharisaeorum sed per dei gratiam christus dei
filius reuelatus sit. et ego dico tibi. quid est quod ait: et ego dico
tibi? quia tu mihi dixisti: tu es christus filius dei uiui, et ego dico
tibi non sermone casso et nullum habente opus sed dico tibi quia meum
dixisse fecisse est. quia tu es petrus et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam. sicut ipse lumen apostolis donauit ut lumen mundi
appellarentur, et cetera quae ex domino sortiti uocabula sunt; ita et
simoni qui credebat in petram christum petri largitus est nomen, ac
secundum metaphoram petrae recte dicitur ei: aedificabo ecclesiam meam
super te. et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. ego portas
inferi uitia reor atque peccata uel certe hereticorum doctrinas per quas
inlecti homines ducuntur ad tartarum.
nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli condicioni mortis
subiecti non fuerint, quorum martyria uideat coruscare.
et tibi dabo claues regni caelorum, et quodcumque ligaueris super
terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solueris super terram
erit solutum et in caelis. istum locum episcopi et presbiteri non
intellegentes, aliquid sibi de pharisaeorum adsumunt supercilio ut uel
damnet innocentes uel soluere se noxios arbitrentur, cum apud deum non
sententia sacerdotum sed reorum uita quaeratur. legimus in leuitico de
leprosis ubi iubentur ut ostendant se sacerdotibus et, si lepram
habuerint, tunc a sacerdote inmundi fiant, non quo sacerdotes leprosos
faciant et inmundos, sed quo habeant notitiam leprosi et non leprosi et
possint discernere qui mundus qui ue inmundus sit. quomodo ergo ibi
leprosum sacerdos inmundum facit, sic et hic alligat uel soluit
episcopus et presbiter non eos qui insontes sunt uel noxii, sed pro
officio suo, cum peccatorum audierit uarietates scit qui ligandus sit,
qui soluendus. tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia
ipse esset iesus christus. supra mittens discipulos ad praedicandum,
iusserat eis ut adnuntiarent aduentum suum; hic praecepit ne se dicant
esse iesum christum. mihi uidetur aliud esse christum praedicare, aliud
iesum christum. christus commune dignitatis est nomen, iesus proprium
uocabulum saluatoris. potest autem fieri ut idcirco ante passionem et
resurrectionem se noluerit praedicari ut completo postea sanguinis
sacramento oportunius apostolis diceret: euntes docete omnes gentes, et
reliqua. quod ne quis putet nostrae esse tantum intellegentiae et non
sensus euangelici, quae sequuntur causas prohibitae tunc praedicationis
exponunt.
exinde coepit iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum
ire hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus
sacerdotum et occidi et tertia die resurgere. est autem sensus: tunc me
praedicate cum ista passus fuero quia non prodest christum publice
praedicare et eius uulgare in populis maiestatem quem post paululum
flagellatum uisuri sint et crucifixum multa pati a senioribus et scribis
et principibus sacerdotum. et nunc iesus multa patitur ab his qui
rursum sibi crucifigunt filium dei et, cum seniores putentur in ecclesia
et principes sacerdotum, simplicem sequentes litteram, occidunt filium
dei qui totus sentitur in spiritu.
et adsumens eum petrus coepit increpare illum dicens: absit a te,
domine, non erit tibi hoc. qui conuersus dixit petro: uade post me,
satanas, scandalum es mihi quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae
hominum. saepe diximus nimii ardoris amoris que quam maximi fuisse
petrum in dominum saluatorem. quia ergo post confessionem suam qua
dixerat: tu es christus filius dei uiui, et praemium saluatoris quod
audierat: beatus es simon bar iona, quia caro et sanguis non reuelauit
tibi sed pater meus qui in caelis est, repente audit a domino oportere
se ire hierosolymam ibi que multa pati a senioribus et scribis et
principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere, non uult
destrui confessionem suam nec putat fieri posse ut dei filius occidatur,
adsumit que eum in affectum suum uel separatim ducit ne praesentibus
ceteris condiscipulis magistrum uideatur arguere, et coepit increpare
illum amantis affectu et optans dicere: absit a te domine, uel ut melius
habetur in graeco, hile�s~g soi~g kurie~g, hoc est: propitius sis,
domine, non erit hoc, non potest fieri nec recipiunt aures meae ut dei
filius occidendus sit. ad quem dominus conuersus ait: uade retro me,
satanas, scandalum es mihi. satanas interpretatur aduersarius siue
contrarius. quia contraria, inquit, loqueris uoluntati meae debes
aduersarius appellari. multi putant quod non petrus correptus sit, sed
aduersarius spiritus qui haec dicere apostolo suggerebat. sed mihi error
apostolicus et de pietatis affectu ueniens numquam incentiuum uidebitur
diaboli. uade post me, satana. diabolo dicitur: uade retro; petrus
audit: uade retro me, hoc est sequere sententiam meam, quia non sapis ea
quae dei sunt sed quae hominum. meae uoluntatis est et patris cuius
ueni facere uoluntatem ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum
considerans uoluntatem, non uis granum tritici in terram cadere ut
multos fructus adferat. prudens lector inquirat quomodo post tantam
beatitudinem: beatus es simon bar iona, et: tu es petrus et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt
aduersus eam, et tibi dabo claues regni caelorum, et quod ligaueris uel
solueris super terram erit ligatum uel solutum in caelo, nunc audiat:
uade retro me, satana, scandalum es mihi, aut quae sit tam repentina
conuersio ut post tanta praemia satanas appelletur. sed consideret qui
hoc quaerit petro illam benedictionem et beatitudinem ac potestatem et
aedificationem super eum ecclesiae in futuro promissam, non in praesenti
datam. aedificabo, inquit, ecclesiam meam super te, et portae inferi
non praeualebunt aduersus eam, et dabo tibi claues regni caelorum. omnia
de futuro quae si statim dedisset ei, numquam in eo prauae confessionis
error inuenisset locum.
tunc iesus dixit discipulis suis: si quis uult post me uenire
abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me, et cetera. qui
deponit ueterem hominem cum operibus eius denegat semet ipsum dicens:
uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me christus, tollit que crucem
suam et mundo crucifigitur. cui autem mundus crucifixus est sequitur
dominum crucifixum. aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? pro
israhel datur commutatio aegyptus et aethiopia et soene, pro anima
humana illa sola est retributio quam psalmista canit: quid retribuam
domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et
nomen domini inuocabo.
filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis
suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius. petrus ad
praedicationem mortis dominicae scandalizatus, sententia domini fuerat
increpatus; prouocati discipuli ut abnegarent se et tollerent crucem
suam et morientium animo magistrum sequerentur. grandis terror
audientium et qui possit, principe apostolorum perterrito, etiam aliis
metum inicere. idcirco tristibus laeta succedunt et dicit: filius
hominis uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis. times
mortem, audi gloriam triumphantis, uereris crucem, ausculta angelorum
ministeria. et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera eius. non
est distinctio iudaei et ethnici, uiri et mulieris, pauperum et diuitum,
ubi non personae sed opera considerantur.
amen dico uobis: sunt quidam de hic adstantibus qui non gustabunt
mortem donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. terrorem
apostolorum spe medicari uoluerat promissorum dicens: filius hominis
uenturus est in gloria patris sui cum angelis suis; insuper auctoritate
iudicis addita: et reddet unicuique secundum opera sua. poterat
apostolorum tacita cogitatio istiusmodi scandalum sustinere: occisionem
et mortem nunc dicis esse uenturam; quod autem promittis adfuturum te in
gloria patris cum angelorum ministeriis et iudicis potestate, hoc in
dies erit et in tempora longa differtur. praeuidens ergo occultorum
cognitor quid possint obicere, praesentem timorem praesenti compensat
praemio. quid enim dicit? sunt quidam de hic adstantibus qui non
gustabunt mortem donec uideant filium hominis uenientem in regno suo, ut
qualis uenturus est postea, ob incredulitatem uestram praesenti tempore
demonstretur.
17. et post dies sex adsumens iesus petrum et iacobum et iohannem
fratrem eius. quare petrus et iacobus et iohannes in quibusdam
euangeliorum locis separentur a ceteris aut quid priuilegii habeant
extra alios apostolos crebro diximus. nunc quaeritur quomodo post dies
sex adsumpserit eos et duxerit in montem excelsum seorsum, cum lucas
euangelista octonarium numerum ponat. sed facilis responsio est quia hic
medii ponuntur dies ibi primus additur et extremus. non enim dicitur:
post dies octo adsumit iesus petrum et iacobum et iohannem, sed die
octaua. et ducit illos in montem excelsum seorsum. ducere ad montana
discipulos pars regni est. ducuntur seorsum quia multi uocati pauci
electi. et transfiguratus est ante eos. qualis futurus est tempore
iudicandi talis apostolis apparuit. quod autem dicit: transfiguratus est
ante eos, nemo putet pristinam eum formam et faciem perdidisse uel
amisisse corporis ueritatem et adsumpsisse corpus uel spiritale uel
aerium, sed quomodo transformatus sit euangelista demonstrat dicens: et
resplenduit facies eius sicut sol, uestimenta autem eius facta sunt alba
sicut nix. ubi splendor faciei ostenditur et candor describitur
uestium, non substantia tollitur sed gloria commutatur.
resplenduit facies eius sicut sol. certe transformatus est dominus in
eam gloriam qua uenturus est postea in regno suo. transformatio
splendorem addidit, faciem non subtraxit. esto corpus spiritale fuerit,
numquid et uestimenta mutata sunt quae in tantum fuere candida ut alius
euangelista dixerit: qualia fullo super terram non potest facere. quod
autem fullo super terram potest facere, corporale est et tactui
subiacet, non spiritale et aerium, quod inludat oculis et tantum in
fantasmate conspiciatur.
et ecce apparuit illis moyses et helias cum eo loquentes. scribis
et pharisaeis temptantibus se et de caelo signa poscentibus dare
noluit, sed prauam postulationem confutauit responsione prudenti. hic
uero ut apostolorum augeat fidem dat signum de caelo, helia inde
descendente quo conscenderat et moyse ab inferis resurgente; quod et
achaz per esaiam praecipitur ut petat sibi signum de excelso aut de
inferno. nam quod dictum est: apparuit illis moyses et helias cum eo
loquentes, et in alio refertur euangelio nuntiasse ei quae hierosolymis
passurus esset. lex ostenditur et prophetae qui et passionem domini et
resurrectionem crebris uocibus nuntiarunt. respondens autem petrus dixit
ad iesum: domine, bonum est nos hic esse. quia ad montana conscenderat,
non uult ad terrena descendere, sed semper in sublimibus perseuerare.
si uis, faciam hic tria tabernacula, tibi unum, et moysi unum et heliae
unum. erras, petre, sicut et alius euangelista testatur: nescis quid
dicas. noli tria tabernacula quaerere cum unum sit tabernaculum
euangelii in quo lex et prophetae recapitulandae sunt. si autem quaeris
tria tabernacula, nequaquam seruos cum domino conferas. sed fac tria
tabernacula, immo unum patri et filio et spiritui sancto ut quorum est
una diuinitas unum sit et in pectore tuo tabernaculum. adhuc eo loquente
ecce nubes lucida obumbrauit eos et uox de nube dicens: hic est filius
meus dilectus in quo mihi complacui, ipsum audite. quia imprudenter
interrogauerat propterea responsionem domini non meretur, sed pater
respondit pro filio ut uerbum domini compleretur: ego testimonium non
dico pro me, sed pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium.
nubes autem uidetur lucida et obumbrat eos ut qui carnale e frondibus
aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur
umbraculo. uox quoque de caelo patris loquentis auditur quae testimonium
perhibeat filio et petrum errore sublato doceat ueritatem, immo per
petrum ceteros apostolos. hic est, ait, filius meus dilectus, huic
fiendum est tabernaculum, huic obtemperandum; hic est filius meus, illi
serui sunt; moyses et helias debent et ipsi uobis cum in penetralibus
cordis sui domino tabernaculum praeparare.
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt
ualde. triplicem ob causam pauore terrentur: uel quia se errasse
cognouerant uel quia nubis lucida operuerat eos aut quia dei patris
uocem loquentis audierant. humana fragilitas conspectum maioris gloriae
ferre non sustinet ac toto animo et corpore contremiscens ad terram
cadit. quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora
conlabitur, si ignorauerit mensuram suam. et accessit iesus et tetigit
eos. quia illi iacebant et surgere non poterant ipse clementer accedit
et tangit eos ut tactu timorem fuget et debilitata membra solidentur.
dixit que eis: surgite et nolite timere. quos manu sanauerat, sanat
imperio.
nolite timere. primum timor expellitur ut postea doctrina tribuatur.
leuantes autem oculos suos neminem uiderunt nisi solum iesum.
rationabiliter postquam surrexerant non uiderunt nisi solum iesum ne, si
moyses et helias perseuerassent cum domino, patris uox uideretur
incerta cui potissimum daret testimonium. uident ergo iesum stantem
ablata nube et moysen et heliam euanuisse, quia postquam legis et
prophetarum umbra discesserit quae uelamento suo apostolos texerat,
utrumque in euangelio repperitur. et descendentibus illis de monte
praecepit iesus dicens: nemini dixeritis uisionem donec filius hominis a
mortuis resurgat. futuri regni praemeditatio et gloria triumphantis
demonstrata fuerat in monte. non ergo uult hoc in populos praedicari ne
et incredibile esset pro rei magnitudine et post tantam gloriam apud
rudes animos sequens crux scandalum faceret.
et interrogauerunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribae
dicunt quod heliam oporteat primum uenire? nisi causas nouerimus quare
interrogauerint discipuli super heliae nomine, stulta uidetur et
extraordinaria eorum interrogatio. quid enim pertinet ad ea quae supra
scripta sunt de heliae aduentu quaerere? traditio pharisaeorum est iuxta
malachiam prophetam qui est nouissimus in duodecim quod helias ueniat
ante aduentum saluatoris et reducat cor patrum ad filios et filiorum ad
patres et restituat omnia in antiquum statum. aestimant ergo discipuli
transformationem gloriae hanc esse quam in monte uiderant et dicunt: si
iam uenisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia
heliam uiderant recessisse. quando autem adiciunt: scribae dicunt quod
heliam oporteat primum uenire, primum dicendo ostendunt quod nisi helias
uenerit non sit secundum scripturas saluatoris aduentus.
at ille respondens ait eis: helias quidem uenturus est et
restituet omnia; dico autem uobis quia helias iam uenit, et reliqua.
ipse qui uenturus est in secundo saluatoris aduentu iuxta corporis
fidem, nunc per iohannem uenit in uirtute et spiritu, sed non
cognouerunt eum fecerunt que ei quaecumque uoluerunt, hoc est spreuerunt
et decollauerunt eum. sic et filius hominis passurus est ab eis.
quaeritur autem cum herodes et herodias iohannem interfecerint, quomodo
ipsi iesum quoque crucifixisse dicantur, cum legamus eum a scribis et
pharisaeis interfectum; et breuiter respondendum quod et in iohannis
nece pharisaeorum factio consenserit et in occisione domini herodes
iunxerit uoluntatem suam, qui inlusum atque dispectum remiserit ad
pilatum ut crucifigeret eum.
domine miserere filio meo quia lunaticus est et male patitur, nam
saepe cadit in ignem et crebro in aquam; et obtuli eum discipulis tuis
et non potuerunt curare eum. quam ob causam daemon obseruans lunae
cursum corripiat homines et per creaturas infamare studeat creatorem
supra diximus. mihi autem uidetur iuxta tropologiam lunaticus esse qui
per horarum momenta mutatur ad uitia nec persistit in coepto sed crescit
atque decrescit, et nunc in ignem fertur quo adulterantium corda
succensa sunt, nunc in aquas quae non ualent extinguere caritatem. quod
autem dicit: obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum,
latenter accusat apostolos, cum inpossibilitas curandi interdum non ad
inbecillitatem curantium sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur,
dicente domino: fiat tibi secundum fidem tuam. respondens iesus ait: o
generatio incredula et peruersa quo usque ero uobis cum? usque quo
patiar uos? non quo taedio superatus sit et mansuetus ac mitis qui non
aperuit sicut agnus coram tondente os suum, in uerba furoris eruperit
sed quo in similitudinem medici, si aegrotum uideat contra sua praecepta
se gerere dicat: usque quo accedam ad domum tuam, quo usque artis
perdam industriam me aliud iubente et te aliud perpetrante. in tantum
autem non est iratus homini sed uitio et per unum hominem iudaeos arguit
infidelitatis ut statim intulerit: adferte eum huc ad me. et increpauit
eum iesus, et exiit ab eo daemonium. non ille qui patiebatur sed daemon
debuerat increpari. siue increpauit puerum et exiit ab eo daemon quia
propter peccata sua a daemone fuerat oppressus.
et dixerunt: quare nos non potuimus eicere illum? qui dixit
illis: propter incredulitatem uestram.
hoc est quod in alio loco dicit: quaecumque in nomine meo petieritis
credentes accipietis. ergo quotiens non accipimus, non praestantis est
inpossibilitas sed culpa precantium. si habueritis fidem ut granum
sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. putant aliqui
fidem grano sinapis comparatam paruam dici, quo regnum caelorum grano
sinapis conferatur, cum apostolus dicat: et si totam fidem habuero ita
ut montes transferam, ergo magna est fides quae grano sinapis
coaequatur. montis translatio non eius significatur quem oculis carnis
aspicimus sed illius qui a domino translatus fuerat ex lunatico. quid
enim ait? dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. ex quo
stultitiae coarguendi qui contendunt apostolos omnes que credentes ne
paruam quidem habuisse fidem quia nullus eorum montes transtulerit.
neque enim tantum prodest montis de alio in alium locum translatio et
uana signorum quaerenda ostentatio quantum in utilitatem omnium iste
mons transferendus est qui per prophetam corrumpere dicitur omnem
terram. hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. dum
docet quomodo nequissimus daemon possit expelli, omnes instituit ad
uitam.
conuersantibus autem eis in galilea dixit illis iesus: filius
hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die
resurget. et contristati sunt uehementer. semper prosperis miscet
tristitiam ut cum repente uenerint non terreant apostolos sed a
praemeditatis ferantur animis. si enim contristat eos quod occidendus
est, debet laetificare quod dicitur: die tertio resurrecturus est. porro
quod contristantur, et contristantur uehementer non de infidelitate
uenit, alioquin et petrum scierant esse correptum quare non saperet ea
quae dei sunt sed quae hominum; uerum quia pro dilectione magistri nihil
de eo sinistrum et humile patiuntur audire.
et cum uenissent capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant
ad petrum et dixerunt: magister uester non soluit didragma. ait eis:
etiam. post augustum caesarem iudea facta tributaria et omnes censi
capite ferebantur. unde et ioseph cum maria cognata sua professus est in
bethleem. rursum quoniam nutritus erat in nazareth, quod est oppidum
galileae capharnaum urbi subiacens, reposcitur tributa; et pro signorum
magnitudine hi qui exigebant non audent ipsum repetere, sed discipulum
conueniunt siue malitiose interrogant utrum reddat tributa an
contradicat caesaris uoluntati iuxta quod et in alio loco legimus: licet
tributa caesari soluere annon. et cum intrasset domum praeuenit eum
iesus dicens. qui didragma exigebant seorsum conuenerant petrum; cum que
intrasset domum, antequam petrus suggerat, dominus interrogat ne
scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum uideant eum nosse
quae absente se gesta sunt.
quid tibi uidetur simon? reges terrae a quibus accipiunt tributum
uel censum, a filiis suis an ab alienis? et ille dixit: ab alienis.
dixit illi iesus: ergo liberi sunt filii. dominus noster et secundum
carnem et secundum spiritum filius regis erat uel ex dauid stirpe
generatus uel omnipotentis uerbum patris. ergo tributa quasi regum
filius non debebat, sed qui humilitatem carnis adsumpserat debuit
adimplere omnem iustitiam. nos que infelices qui christi censemur nomine
et nihil dignum tanta facimus maiestate, ille pro nobis et crucem
sustinuit et tributa reddidit, nos pro illius honore tributa non
reddimus et quasi filii regis a uectigalibus inmunes sumus. uade ad mare
et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore
eius inuenies staterem; illum sumens da eis pro me et te. quid primum
mirer in hoc loco nescio utrum praescientiam an magnitudinem saluatoris,
praescientiam quod nouerat habere piscem in ore staterem et quod primus
ipse capiendus esset, magnitudinem atque uirtutem si ad uerbum eius
statim stater in ore piscis creatus est et quod futurum erat ipse
loquendo fecerit.
uidetur autem mihi secundum mysticos intellectus iste esse piscis qui
primus captus est qui in profundo maris erat et in salsis amaris que
gurgitibus morabatur, ut per secundum adam liberaretur primus adam, et
id quod in ore eius, hoc est in confessione, fuerat inuentum pro petro
et domino redderetur. et pulchre id ipsum quidem datur pretium sed
diuisum est quia pro petro quasi pro peccatore pretium reddebatur,
dominus autem noster peccatum non fecerat nec dolus inuentus est in ore
eius. stater dicitur qui duo habet didragma ut ostenderetur similitudo
carnis, dum eodem et dominus et seruus pretio liberantur. sed et
simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum tantae dominus fuerit
paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo reddere non habuerit.
quod si quis obicere uoluerit: et quomodo iudas in loculis portabat
pecuniam, respondebimus rem pauperum in usus suos conuertere nefas
putauit nobis que idem tribuit exemplum.
18. in illa hora accesserunt discipuli ad iesum dicentes: quis
putas maior est in regno caelorum? quod saepe monui etiam nunc
obseruandum est; causae quaerendae sunt singulorum domini dictorum atque
factorum. post inuentum staterem, post tributa reddita, quid sibi uult
repentina apostolorum interrogatio? in illa hora accesserunt discipuli
ad iesum dicentes: quis putas maior est in regno caelorum? quia uiderant
pro petro et domino idem tributum redditum ex aequalitate pretii
arbitrati sunt omnibus apostolis petrum esse praelatum, qui in
redditione tributi domino fuerat comparatus; ideo interrogant quis maior
sit in regno caelorum. uidens que iesus cogitationes eorum et causas
erroris intellegens, uult desiderium gloriae humilitatis contentione
sanare. et aduocans iesus paruulum statuit eum in medio eorum. uel
simpliciter quemlibet paruulum ut aetatem quaereret et similitudinem
innocentiae demonstraret uel certe paruulum statuit in medio eorum se
ipsum, qui non ministrari uenerat sed ministrare ut eis humilitatis
tribueret exemplum. alii paruulum interpretantur spiritum sanctum quem
posuerit in cordibus discipulorum ut superbiam humilitate mutarent.
amen dico uobis: nisi conuersi fueritis ut efficiamini sicut
paruuli, non intrabitis in regnum caelorum. non praecipitur apostolis ut
aetatem habeant paruulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per annos
possident, hi possideant per industriam, ut malitia non sapientia
paruuli sint. quicumque ergo humiliauerit se sicut paruulus iste, hic
est maior in regno caelorum. sicut iste paruulus cuius uobis exemplum
tribuo non perseuerat in iracundia, non laesus meminit, non uidens
pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat et aliud loquitur, sic
et uos nisi talem habueritis innocentiam et animi puritatem, regna
caelorum non poteritis intrare. siue aliter: quicumque humiliauerit se
sicut paruulus iste, hic est maior in regno caelorum, qui imitatus me
fuerit et se in exemplum mei humiliauerit ut tantum se deiciat quantum
ego deieci formam serui accipiens, hic intrabit in regnum caelorum. et
qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. qui talis
fuerit ut christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo christus
suscipitur. et prudenter ne, cum delatum fuerit apostolis, se putent
honoratos, adiecit non illos sui merito, sed magistri honore
suscipiendos.
qui autem scandalizauerit unum de pusillis istis. nota quod qui
scandalizatur paruulus est; maiores enim scandala non recipiunt. expedit
ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in
profundum maris. quamquam haec generalis possit esse sententia aduersum
omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis etiam
contra apostolos dictum intellegi potest, qui interrogando quis maior
esset in regno caelorum, uidebantur inter se de dignitate contendere et,
si in hoc uitio permansissent, poterant eos quos ad fidem uocabant, per
suum scandalum perdere, dum apostolos uident inter se de honore
pugnare. quod autem dixit: expedit ei ut suspendatur mola asinaria in
collo eius, secundum ritum prouinciae loquitur quo maiorum criminum ista
apud ueteres iudaeos poena fuerit ut in profundo ligato saxo
demergerentur. expedit autem ei quia multo melius est pro culpa breuem
recipere poenam quam aeternis seruari cruciatibus. non enim uindicabit
dominus bis in id ipsum.
uae mundo ab scandalis.
necesse est ut ueniant scandala uerumtamen uae homini per quem scandalum
uenit. non quo necesse sit uenire scandala (alioquin absque culpa
essent qui scandalum faciunt) sed cum necesse sit in isto mundo fieri
scandala unusquisque suo uitio scandalis patet. simul que per generalem
sententiam percutitur iudas qui proditioni animum praeparauerat. si
autem manus tua uel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs
te, et reliqua. necesse est quidem uenire scandala, uae tamen ei est
homini, qui quod necesse est ut in mundo fiat, uitio suo facit ut per se
fiat. igitur omnis truncatur affectus et uniuersa propinquitas
amputatur ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis
pateat. si, inquit, ita est quis tibi coniunctus ut manus pes oculus et
est utilis atque sollicitus et acutus ad perspiciendum, scandalum autem
tibi facit et propter dissonantiam morum te pertrahit in gehennam,
melius est ut propinquitate eius et emolumentis carnalibus careas quam
dum uis lucrifacere cognatos et necessarios causam habeas ruinarum.
itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis affectus
qui nos excludere potest a regno caelorum amori domini praeponatur.
nouit unusquisque credentium quid sibi noceat uel in quo sollicitetur
animus ac saepe temptetur. melius est uitam solitariam ducere quam ob
uitae praesentis necessaria aeternam uitam perdere.
uidete ne contemnatis unum ex pusillis istis. dico enim uobis
quia angeli eorum semper uident faciem patris mei qui in caelis est.
supra dixerat per manum et pedem et oculum omnes propinquitates et
necessitudines quae scandalum facere poterant amputandas; austeritatem
itaque sententiae subiecto praecepto temperat dicens: uidete ne
contemnatis unum ex pusillis istis. sic, inquit, praecipio seueritatem
ut commixtim clementiam doceam. quantum in uobis est nolite contemnere,
sed per uestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem. sin autem
perseuerantes in peccatis uideritis et uitiis seruientes, melius est
solos saluos fieri quam perire cum pluribus. quia angeli eorum in caelis
uident semper faciem patris. magna dignitas animarum ut unaquaeque
habeat ab ortu natiuitatis in custodiam sui angelum delegatum. unde
legimus in apocalypsi iohannis angelo ephesi thyatirae et angelo
philadelphiae et angelis quattuor reliquarum ecclesiarum scribe haec.
apostolus quoque praecepit uelari capita in ecclesiis feminarum propter
angelos.
quid uobis uidetur? si fuerint alicui centum oues, et errauerit
una ex eis, nonne relinquit nonaginta nouem in montibus et uadit
quaerere eam quae errauit? consequenter ad clementiam prouocat qui
praemiserat dicens: uidete ne contemnatis unum ex pusillis istis, et
subiungit parabolam nonaginta nouem ouium in montibus relictarum et
unius errantis quam pastor bonus, quia propter nimiam infirmitatem
ambulare non poterat, umeris suis ad gregem reliquum reportaret. quidam
putant istum esse pastorem qui cum in forma dei esset non rapinam
arbitratus est esse se aequalem deo, sed exinaniuit se formam serui
accipiens. factus oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis,
et ob id ad terrena descenderit ut saluam faceret unam ouiculam quae
perierat, hoc est humanum genus. alii uero in nonaginta nouem ouibus
iustorum putant numerum intellegi, et in una ouicula peccatorum,
secundum quod in alio loco dixerit: non ueni iustos uocare sed
peccatores; non enim opus habent sani medico sed hi qui se male habent.
ista parabola in euangelio secundum lucam cum aliis duabus parabolis
decem dragmarum et duorum filiorum scripta est.
sic non est uoluntas ante patrem uestrum qui in caelis est ut
pereat unus de pusillis istis. refert ad superius propositum de quo
dixerat: uidete ne contemnatis unum ex pusillis istis, et docet idcirco
parabolam positam ut pusilli non contemnantur. in eo autem quod dicit:
non est uoluntas ante patrem uestrum ut pereat unus de pusillis istis,
quotiens aliquis perierit de pusillis, ostenditur quod non uoluntate
patris perierit. si autem peccauerit in te frater tuus, uade et corripe
eum inter te et ipsum, et reliqua.
si peccauerit in nos frater noster et in qualibet causa nos
laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua
praecipitur ut debitoribus nostris debita dimittamus; sin autem in deum
quis peccauerit, non est nostri arbitrii. dicit enim scriptura diuina:
si peccauerit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos; si autem in deum
peccauerit, quis rogabit pro eo? nos e contrario in dei iniuria benigni
sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. corripiendus est autem
frater seorsum ne, si semel pudorem ac uerecundiam amiserit, permaneat
in peccato et, si quidem audierit, lucrifacimus animam eius et per
alterius salutem nobis quoque adquiritur salus; sin autem audire
noluerit, adhibeatur frater; quod si nec illum audierit, adhibeatur et
tertius uel corrigendi studio uel conueniendi sub testibus. porro si nec
illos audire uoluerit, tum multis dicendum est ut detestationi eum
habeant et qui non potuit pudore saluari, saluetur obprobriis. quando
autem dicitur: sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris
esse detestationis qui sub nomine fidelis agat opera infidelium quam hi
qui aperte gentiles sunt. publicani enim uocantur secundum tropologiam
qui saeculi sectantur lucra et exigunt uectigalia per negotiationes et
fraudes ac furta, scelera atque periuria.
amen dico uobis: quaecumque alligaueritis super terram erunt
ligata et in caelo et quaecumque solueritis super terram erunt soluta et
in caelo. quia dixerat: si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut
ethnicus et publicanus, et poterat contemptoris fratris haec occulta
esse responsio uel tacita cogitatio: si me dispicis, et ego te dispicio,
si tu me condemnas, et mea sententia condemnaberis, potestatem tribuit
apostolis ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam
diuina sententia roborari et quodcumque ligatum fuerit in terra ligari
pariter et in caelo.
iterum dico uobis quia si duo ex uobis consenserint super terram
de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis
est. ubi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo ibi sum in
medio eorum. omnis supra sermo nos ad concordiam prouocarat. igitur et
praemium pollicetur ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat
inter duos et tres medium fore, iuxta illud exemplum tyranni qui duos
amicos captos, cum unus ad uisendam matrem reuertisset et amicum pro se
uadem dedisset, sic probare uoluit ut, uno tento, alterum dimitteret,
cum que reuertisset ad condictam diem, admirans amborum fidem rogauerit
ut se haberent tertium. possumus hoc et spiritaliter intellegere quod
ubi spiritus et anima corpus que consenserint et non inter se bellum
diuersarum habuerint uoluntatum, carne concupiscente aduersus spiritum
et spiritu aduersus carnem, de omni re quam petierint impetrent a patre,
nulli que dubium quin bonarum rerum postulatio sit ubi corpus ea uult
habere quae spiritus. tunc accedens petrus ad eum dixit: domine quotiens
peccabit in me frater meus et dimittam ei? usque septies? et reliqua.
haeret sibi sermo dominicus et in modum funiculi triplicis rumpi non
potest. supra dixerat: uidete ne contemnatis unum ex pusillis istis; et
adiecerat: si peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te
et ipsum; et praemium repromiserat dicens: si duo ex uobis consenserint
super terram, de omni re impetrabunt quam petierint et ego ero in medio
eorum. prouocatus apostolus petrus interrogat quotiens fratri in se
peccanti dimittere debeat et cum interrogatione profert sententiam:
usque septies, cui respondit iesus: non usque septies sed septuagies
septies, id est quadringentis nonaginta uicibus, ut totiens peccanti
fratri dimitteret in die quotiens ille peccare non possit.
ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui uoluit
rationem ponere cum seruis suis. familiare est syris et maxime
palestinis ad omnem sermonem suum parabolas iungere ut quod per simplex
praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exempla
que teneatur. praecepit itaque petro sub comparatione regis et domini et
serui qui debitor decem milium talentorum a domino rogans ueniam
impetrauerat, ut ipse quoque dimittat conseruis suis minora peccantibus.
si enim ille rex et dominus seruo debitori decem milium talentorum tam
facile dimisit, quanto magis serui conseruis suis debent minora
dimittere? quod ut manifestius fiat dicamus sub exemplo: si quis nostrum
commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem
milium talentorum, rogantibus dimittuntur si et ipsi dimittant minora
peccantibus; si autem ob factam contumeliam simus inplacabiles et
propter amarius uerbum perpetes habeamus discordias, nonne nobis uidemur
recte redigendi in carcerem et sub exemplo operis nostri hoc agere ut
maiorum nobis delictorum uenia non relaxetur.
oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta. scio quosdam
istum qui debebat decem milia talentorum diabolum interpretari; cuius
uxorem et filios uenundandos perseuerante illo in malitia, insipientiam
et malas cogitationes intellegi uolunt; sicut enim iusti uxor dicitur
sapientia sic uxorem iniusti et peccatoris appellari stultitiam. sed
quomodo ei dimittat dominus decem milia talenta et ille nobis conseruis
suis centum denarios non dimiserit, nec ecclesiasticae interpretationis
est nec a prudentibus uiris recipiendae. sic et pater meus caelestis
faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus
uestris. formidulosa sententia si iuxta nostram mentem sententia dei
flectitur atque mutatur. si parua fratribus non dimittimus, magna nobis a
deo non dimittentur. et quia potest unusquisque dicere: nihil habeo
contra eum, ipse nouit, habet deum iudicem, non mihi cura est quid uelit
agere, ego ignoui ei, confirmat sententiam suam et omnem simulationem
fictae pacis euertit dicens: si non remiseritis unusquisque fratri suo
de cordibus uestris.
19. et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum et dicentes:
si licet homini dimittere uxorem suam quacumque de causa. de galilea
uenerat ad iudeam, idcirco pharisaeorum scribarum que factio interrogat
eum utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi
cornuato eum teneant syllogismo et quodcumque responderit captioni
pateat; si dixerit dimittendam esse uxorem qualibet ex causa et ducendas
alias, pudicitiae praedicator sibi uidebitur docere contraria; sin
autem responderit non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii
reus tenebitur et aduersus doctrinam moysi, ac per moysen dei, facere.
igitur dominus sic responsionem temperat ut decipulam transeat
scripturam sanctam adducens in testimonium et naturalem legem primam que
dei sententiam secundae opponens quae non uoluntate dei sed peccantium
necessitate concessa est. non legistis quia qui fecit ab initio masculum
et feminam fecit eos? hoc in exordio geneseos scriptum est. dicendo
autem masculum et feminam, ostendit secunda uitanda coniugia. non enim
ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur, sed
masculum et feminam ut unius coniugii consortia necterentur.
propter hoc dimittit homo patrem et matrem et adhaerebit uxori
suae. similiter ait: adhaerebit uxori suae, non uxoribus. et erunt duo
in carne una. praemium nuptiarum e duabus unam carnem fieri. castitas
iuncta spiritui unus efficitur spiritus. quod ergo deus coniunxit homo
non separet. deus coniunxit unam faciendo carnem uiri et feminae, hanc
homo non potest separare nisi forsitan solus deus. homo separat, quando
propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus; deus separat qui
et coniunxerat, quando ex consensu propter seruitutem dei, eo quod
tempus in arto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.
dicunt illi: quid ergo moyses mandauit dari libellum repudii et
dimittere? aperiunt calumniam quam parauerant. et certe dominus non
propriam sententiam protulerat sed ueteris historiae et mandatorum
fuerat recordatus dei. ait illis: quoniam moyses ad duritiam cordis
uestri permisit uobis dimittere uxores uestras; ab initio autem non fuit
sic. quod dicit istiusmodi est: numquid potest deus sibi esse
contrarius ut aliud ante iusserit et sententiam suam nouo frangat
imperio? non ita sentiendum est, sed moyses cum uideret propter
desiderium secundarum coniugum quae uel ditiores uel iuniores uel
pulchriores essent, primas uxores interfici aut malam uitam ducere,
maluit indulgere discordiam quam odia et homicidia perseuerare. simul
que considera quod non dixit: propter duritiam cordis uestri permisit
uobis deus, sed moyses, ut iuxta apostolum consilium sit hominis, non
imperium dei. dico autem uobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi
ob fornicationem et aliam duxerit moechatur; et qui dimissam duxerit
moechatur. sola fornicatio est quae uxoris uincat affectum; immo cum
illa unam carnem in aliam diuiserit et se fornicatione separauerit a
marito, non debet teneri ne uirum quoque sub maledicto faciat dicente
scriptura: qui adulteram tenet stultus et impius est. ubicumque est
igitur fornicatio et fornicationis suspicio libere uxor dimittitur. et
quia poterat accedere ut aliquis calumniam faceret innocenti et ob
secundam copulam nuptiarum ueteri crimen impingeret, sic priorem iubetur
dimittere uxorem ut secundam prima uiuente non habeat. quod enim dicit
tale est: si non propter libidinem sed propter iniuriam dimittis uxorem,
quare expertus infelices priores nuptias nouarum te inmittis periculo?
nec non quia poterat euenire ut iuxta eandem legem uxor quoque marito
daret repudium, eadem cautela praecipitur ne secundum accipiat uirum. et
quia meretrix et quae semel fuerat adultera obprobrium non timebat,
secundo praecipitur uiro quod si talem duxerit sub adulterii crimine
sit.
dicunt ei discipuli: si ita est causa homini cum uxore, non
expedit nubere. graue pondus uxorum est, si excepta causa fornicationis
eas dimittere non licet. quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si
malis moribus, si luxoriosa, si gulosa, si uaga, si iurgatrix et
maledica, tenenda erit istiusmodi? uolumus nolumus sustinenda. cum enim
essemus liberi uoluntate nos subiecimus seruituti. uidentes ergo
apostoli graue uxorum iugum proferunt motum animi sui et dicunt: si ita
est causa homini cum uxore, non expedit nubere. qui dixit: non omnes
capiunt uerbum istud sed quibus datum est. nemo putet sub hoc uerbo uel
fatum uel fortunam introduci quod hi sint uirgines quibus a deo datum
sit aut quos quidam ad hoc casus adduxerit, sed his datum est qui
petierunt, qui uoluerunt, qui ut acciperent laborauerunt. omni enim
petenti dabitur et quaerens inueniet et pulsanti aperietur.
sunt enim eunuchi qui de utero matris sic nati sunt, et sunt
eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos
castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. triplex
genus est eunuchorum, duorum carnalium et tertii spiritalis. alii sunt
qui de matris utero sic nascuntur, alii uel quos captiuitas facit uel
deliciae matronales. tertii sunt qui se ipsos castrauerunt propter
regnum caelorum et qui cum possint esse uiri, propter christum eunuchi
fiunt. istis promittitur praemium, superioribus autem quibus castimoniae
necessitas non uoluntas est, nihil omnino debetur. possumus et aliter
dicere: eunuchi sunt ex matris utero qui frigidioris naturae sunt nec
libidinem adpetentes, et alii qui ab hominibus fiunt quos aut philosophi
faciunt aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas uel
persuasione heretica simulant castitatem ut mentiantur religionis
ueritatem. sed nullus eorum consequitur regna caelorum nisi qui se
propter christum castrauerit. unde infert: qui potest capere capiat, ut
unusquisque consideret uires suas utrum possit uirginalia et pudicitiae
implere praecepta. per se enim castitas blanda est et quemlibet ad se
alliciens. sed considerandae uires sunt ut qui potest capere capiat.
quasi hortantis uox domini est et milites suos ad pudicitiae praemium
concitantis: qui potest capere capiat, qui potest pugnare pugnet,
superet ac triumphet.
tunc oblati sunt ei paruuli ut manus eis inponeret et oraret,
discipuli autem et increpabant eos. non quo nollent eis saluatoris et
manu et uoce benedici, sed quo necdum habentes plenissimam fidem,
putarent eum in similitudinem hominum offerentium importunitate lassari.
dimittite paruulos et nolite eos prohibere ad me uenire; talium est
enim regnum caelorum. significanter dixit talium, non istorum, ut
ostenderet non aetatem regnare sed mores, et his qui similem haberent
innocentiam et simplicitatem praemium repromitti, apostolo quoque in
eandem sententiam congruente: fratres, nolite pueri effici sensibus sed
malitia paruuli estote; sensu autem ut perfecti sitis.
ecce unus accedens ait illi: magister bone, quid boni faciam ut
habeam uitam aeternam? iste qui interrogat quomodo uitam consequatur
aeternam, et adulescens et diues est et superbus et, iuxta alium
euangelistam, non uoto discentis sed temptantis interrogat.
quid me interrogas de bono? unus est bonus deus. quia magistrum
uocauerat bonum et non deum uel dei filium confessus erat, discit
quamuis sanctum hominem comparatione dei non esse bonum, de quo dicitur:
confitemini domino quoniam bonus. ne quis autem putet in eo quod bonus
deus dicitur excludi a bonitate filium dei, legamus in alio loco: pastor
bonus ponit animam pro ouibus suis; et in propheta spiritum bonum
terram que bonam.
igitur et saluator non bonitatis testimonium renuit sed magistri absque
deo exclusit errorem.
si uis ad uitam ingredi, serua mandata. dicit illi: quae? iesus
autem dixit: non homicidium facies, non adulterabis, et reliqua, et
diliges proximum tuum sicut te ipsum. adulescentem istum temptatorem
esse et ex eo probare possumus quod dicente sibi domino: si uis ad uitam
uenire, serua mandata, rursum fraudulenter interrogat quae sint illa
mandata, quasi non ipse legerit aut dominus possit deo iubere contraria.
dicit illi adulescens: omnia haec custodiui; quid adhuc mihi deest?
mentitur adulescens. si enim hoc quod positum est in mandatis: diliges
proximum tuum sicut te ipsum, opere complesset, quomodo postea audiens:
uade, uende quae habes et da pauperibus, tristis recessit quia habebat
possessiones multas? ait illi iesus:
si uis perfectus esse, uade, uende quae habes et da pauperibus et
habebis thesaurum in caelo et ueni, sequere me. in potestate nostra est
utrum uelimus esse perfecti. tamen quicumque perfectus esse uoluerit
debet uendere quae habet et non ex parte uendere sicut ananias fecit et
saphira, sed totum uendere et cum uendiderit dare omne pauperibus et sic
sibi praeparare thesaurum in regno caelorum. nec hoc ad perfectionem
sufficit nisi post contemptas diuitias saluatorem sequatur, id est
relictis malis faciat bona. facilius enim sacculus contemnitur quam
uoluntas. multi diuitias relinquentes dominum non sequuntur. sequitur
autem dominum qui imitator eius est et per uestigia illius graditur. qui
enim dicit se in christo credere debet quomodo ille ambulauit et ipse
ambulare.
abiit tristis erat enim habens possessiones multas. haec est
tristitia quae ducit ad mortem causa que tristitiae redditur quod
habuerit possessiones multas, id est spinas et tribulos, quae sementem
dominicam suffocauerint. iesus autem dixit discipulis suis: amen dico
uobis quia diues difficile intrabit in regna caelorum. et quomodo
abraham isaac et iacob diuites intrauerunt in regna caelorum, et in
euangelio matheus et zacheus diuitiis derelictis domini testimonio
praedicantur? sed considerandum quod eo tempore quo intrauerunt diuites
esse desierant. tamdiu ergo non intrabunt quamdiu diuites fuerint. et
tamen quia difficulter diuitiae contemnuntur non dixit: impossibile est
diuites intrare in regna caelorum, sed difficile. ubi difficile ponitur
non impossibilitas praetenditur, sed raritas demonstratur. et iterum
dico uobis: facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem
intrare in regna caelorum. hoc dicto ostenditur non difficile esse sed
impossibile. si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen
acus, sic diues introire non potest in regna caelorum, nullus diuitum
saluus erit. sed si legamus esaiam quomodo cameli madian et epha ueniant
ad hierusalem cum donis atque muneribus et qui prius curui erant et
uitiorum prauitate distorti ingrediantur portas hierusalem, uidebimus
quomodo et isti cameli quibus diuites comparantur, cum deposuerint
grauem sarcinam peccatorum et totius corporis prauitatem, intrare
possint per angustam et artam uiam quae ducit ad uitam. interrogantibus
autem discipulis et admirantibus austeritatem dicti: quis ergo saluus
fiet? clementia sua seueritatem sententiae temperauit dicens: quae apud
homines impossibilia apud deum possibilia sunt. tunc respondens petrus
dixit ei: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit
nobis?
grandis fiducia. petrus piscator erat, diues non fuerat, cibos manu et
arte quaerebat et tamen loquitur confidenter: reliquimus omnia. et quia
non sufficit tantum relinquere iungit quod perfectum est: et secuti
sumus te. fecimus quod iussisti; quid igitur nobis dabis praemii? iesus
autem dixit illis: amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in
regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae,
sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus israhel. non
dixit: qui reliquistis omnia, hoc enim et crates fecit philosophus, et
multi alii diuitias contempserunt, sed qui secuti estis me, quod proprie
apostolorum est atque credentium. in regeneratione cum sederit filius
hominis in sede maiestatis suae, quando ex mortuis de corruptione
resurgent incorrupti, sedebitis et uos in soliis iudicantium
condemnantes duodecim tribus israhel, quia uobis credentibus illi
credere noluerunt. et omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores
aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen
meum, centuplum recipiet et uitam aeternam possidebit. multi autem erunt
primi nouissimi et nouissimi primi. locus iste cum illa sententia
congruit in qua saluator loquitur: non ueni pacem mittere sed gladium;
ueni enim separare hominem a patre suo et matrem a filia et nurum a
socru, et inimici hominis domestici eius. qui ergo propter fidem christi
et praedicationem euangelii omnes affectus contempserint atque diuitias
et saeculi uoluptates, isti centuplum recipient et uitam aeternam
possidebunt. ex occasione huius sententiae quidam introducunt mille
annos post resurrectionem, dicentes nobis tunc centuplum omnium rerum
quas dimisimus et uitam aeternam esse reddendam, non intellegentes quod,
si in ceteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo ut
qui unam pro domino dimiserit centum recipiat in futuro. sensus igitur
iste est: qui carnalia pro saluatore dimiserit, spiritalia recipiet,
quae comparatione et merito sui ita erunt quasi si paruo numero
centenarius numerus comparetur. unde dicit et apostolus qui unam tantum
domum et unius prouinciae paruos agros dimiserat: quasi nihil habentes
et omnia possidentes.
20. simile est regnum caelorum homini patrifamilias qui exiit
primo mane conducere operarios in uineam suam. conuentione autem facta
cum operariis ex denario diurno misit eos in uineam suam. parabola ista
uel similitudo regni caelorum ex his quae praemissa sunt intellegitur.
scriptum est enim ante eam: multi erunt primi nouissimi et nouissimi
primi, non tempori deferente domino sed fidei; dicit que patremfamilias
primo mane exisse ut conduceret operarios in uineam suam et pretium
operis constituisse denarium. deinde egressum circa horam tertiam
uidisse alios stantes in platea otiosos et illis nequaquam denarium sed
quod iustum est fuisse pollicitum; sexta quoque hora et nona fecisse
similiter; undecima autem inuenisse alios stantes qui tota die otiosi
fuerant et misisse eos in uineam; cum autem sero factum esset
praecepisse procuratori suo ut a nouissimis inciperet reddere, hoc est
ab operariis horae undecimae usque ad operarios horae primae, omnes que
pariter contra nouissimos inuidia concitatos iniquitatem arguisse
patrisfamiliae, non quo minus acceperint quam fuerat constitutum, sed
quo plus accipere uoluerint his in quos se clementia conductoris
effuderat. mihi uidetur primae horae esse operarios samuhel et hieremiam
et baptistam iohannem qui possunt cum psalmista dicere: ex utero matris
meae deus meus es tu. tertiae uero horae operarii sunt qui a pubertate
deo seruire coeperunt; sextae horae qui matura aetate susceperunt iugum
christi; nonae qui iam declinante ad senium; porro undecimae qui ultima
senectute, et tamen omnes pariter accipiunt praemium licet diuersus
labor sit. sunt qui hanc parabolam aliter disserant. prima hora uolunt
missum esse in uineam adam et reliquos patriarchas usque ad noe; tertia
ipsum noe usque ad abraham et circumcisionem ei datam; sexta ab abraham
usque ad moysen quando lex data est; nona ipsum moysen et prophetas;
undecima apostolos et gentium populum quibus omnes inuident. unde hoc
ipsum intellegens post horam iam undecimam, cum esset prope solis
occasum et ad uesperam, iohannes euangelista loquitur: filioli mei
nouissima hora est. et simul considera quod iniustitiam patrisfamiliae,
quam in undecimae horae operariis omnes pariter accusant, in se ipsis
non intellegunt. si enim iniquus est paterfamilias, non in uno iniquus
est sed in omnibus, quia non sic laborauit tertiae horae operarius
quomodo ille qui a prima hora est missus in uineam; similiter et sextae
horae operarius minus laborauit a tertiae horae operario et nonae a
sextae horae operario. omnis itaque retro uocatio gentilibus inuidet et
in euangelii torquetur gratia. unde et saluator concludens parabolam:
erunt, inquit, primi nouissimi et nouissimi primi, quod iudaei de capite
uertantur in caudam et nos de cauda mutemur in caput.
amice non facio tibi iniuriam. legi in cuiusdam libro amicum
istum, qui increpatur a patrefamilias, primae horae operarium,
protoplaustum intellegi et eos qui in illo tempore crediderunt.
nonne ex denario conuenisti me cum? denarius figuram regis habet.
recepisti ergo mercedem quam tibi promiseram, hoc est imaginem et
similitudinem meam; quid quaeris amplius et non tam ipse plus accipere
quam alium nihil accipere desideras, quasi alterius consortio minuatur
praemii meritum. tolle quod tuum est et uade. iudaeus in lege non gratia
sed opere saluatur. qui enim fecerit eam uiuet in ea. unde dicitur ad
eum: an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? id ipsum sonat et
illa lucae parabola ubi maior filius minori inuidet et non uult eum
recipi paenitentem et patrem accusat iniustitiae. et ut sciamus hunc
esse sensum quem diximus titulus parabolae huius finis que consentiunt:
sic erunt, inquit, nouissimi primi et primi nouissimi; multi enim sunt
uocati pauci autem electi. et ascendens iesus hierosolymam adsumpsit
duodecim discipulos suos et ait illis: ecce ascendimus hierosolymam, et
filius hominis tradetur principibus seniorum et scribis, et condemnabunt
eum morte et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et
crucifigendum, et tertia die resurget. crebro hoc ipsum discipulis
dixerat sed quia multis in medio disputatis poterat labi de memoria quod
audierant, iturus hierosolymam et se cum ducturus apostolos ad
temptationem eos parat, ne cum uenerit persecutio et crucis ignominia
scandalizentur.
tunc accessit ad eum mater filiorum zebedaei cum filiis suis
adorans et petens aliquid ab eo. qui dixit ei: quid uis? ait illi: dic
ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram et unus ad sinistram in
regno tuo. unde opinionem regni habet mater filiorum zebedei ut cum
dominus dixerit: filius hominis tradetur principibus sacerdotum et
scribis, et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad inludendum
et flagellandum et crucifigendum, et ignominiam passionis timentibus
discipulis nuntiarit, illa gloriam postulet triumphantis? hac ut reor ex
causa quia post omnia dixerat dominus: et tertia die resurget, putauit
eum mulier post resurrectionem ilico regnaturum, et hoc quod in secundo
aduentu promittitur primo esse complendum et auiditate feminea
praesentia cupit inmemor futurorum. quod autem interrogat dominus et
illa petente respondit: quid uis? non uenit de ignorantia sed ex eius
persona dicitur qui flagellandus et crucifigendus erat quo modo et in
emorrousa: quis me tetigit? et de lazaro: ubi posuistis eum? in ueteri
quoque testamento: adam ubi es? et descendens uidebo si iuxta clamorem
suum qui uenit ad me perficiunt, sin autem non est ut sciam. postulat
autem mater filiorum zebedei errore muliebri et pietatis affectu
nesciens quid peteret. nec mirum si ista arguatur inperitiae, cum de
petro dicatur quando tria uult facere tabernacula, nesciens quid
diceret. respondens autem iesus dixit: nescitis quid petatis. mater
postulat, et dominus discipulis loquitur intellegens preces eius ex
filiorum descendere uoluntate. potestis bibere calicem quem ego
bibiturus sum? calicem in scripturis diuinis passionem intellegimus:
pater, si possibile est, transeat calix iste a me; et in psalmo: quid
retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris
accipiam et nomen domini inuocabo; statim que infert quis iste sit
calix: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. ait illis:
calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et ad
sinistram non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo.
quaeritur quomodo calicem martyrii filii zebedei, iacobus uidelicet et
iohannes, biberint, cum scriptura narret iacobum tantum apostolum ab
herode capite truncatum, iohannes autem propria morte uitam finierit.
sed si legamus ecclesiasticas historias in quibus fertur quod et ipse
propter martyrium sit missus in feruentis olei doleum et inde ad
suscipiendam coronam christi athleta processerit statim que relegatus in
pathmos insulam sit, uidebimus martyrio animum non defuisse et bibisse
iohannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis
biberunt licet persecutor non fuderit sanguinem. quod autem dicit:
sedere ad dexteram meam et sinistram non est meum dare uobis sed quibus
paratum est a patre meo, sic intellegendum: regnum caelorum non est
dantis sed accipientis; non est enim personarum acceptio apud deum, sed
quicumque talem se praebuerit ut regno caelorum dignus fiat, hic
accipiet quod non personae sed uitae paratum est; si itaque tales estis
qui consequamini regnum caelorum quod pater meus triumphantibus et
uictoribus praeparauit, uos quoque accipietis illud. alii de moyse et
helia dictum uolunt quos paulo ante in monte cum eo uiderant loquentes,
sed mihi nequaquam uidetur. ideo enim sedentium in regno caelorum
uocabula non dicuntur ne paucis nominatis ceteri putarentur exclusi.
et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. decem
apostoli non indignantur matri filiorum zebedei nec ad mulierem audaciam
referunt postulati, sed ad filios quod ignorantes mensuram suam
inmodica cupiditate exarserint, quibus et dominus dixerat: nescitis quid
petatis. subintellegitur autem uel ex responsione domini uel ex
indignatione apostolorum quod filii matrem inmiserint ad grandia
postulanda. iesus autem uocauit eos ad se et ait: scitis quia principes
gentium dominantur eorum, et reliqua. humilis magister et mitis nec
cupiditatis inmodicae duos arguit postulantes nec decem reliquos
indignationis increpat et liuoris, sed tale ponit exemplum quo doceat
eum maiorem esse qui minor fuerit et illum dominum fieri qui omnium
seruus sit. frustra igitur aut illi inmoderata quaesierant aut isti
dolent super maiorum desiderio, cum ad summitatem uirtutum non potentia
sed humilitate ueniatur. denique sui proponit exemplum ut, si dicta
parui penderent, erubescerent ad opera et dicit:
sicut filius hominis non uenit ministrari sed ministrare. nota
quod crebro diximus eum qui ministret filium appellari hominis. et dare
animam suam redemptionem pro multis, quando formam serui accepit ut pro
mundo sanguinem funderet. et non dixit dare animam suam redemptionem pro
omnibus, sed pro multis, id est pro his qui credere uoluerint. et
egredientibus illis ab hiericho secuta est eum turba multa. et ecce duo
caeci sedentes secus uiam audierunt quia iesus transiret, et clamauerunt
dicentes: domine miserere nostri fili dauid. turba autem increpabat eos
ut tacerent. at illi magis clamabant dicentes: domine miserere nostri
fili dauid. multi latrones erant in hiericho qui egredientes et
descendentes de hierosolimis interficere et uulnerare consueuerant;
idcirco dominus uenit hiericho cum discipulis suis ut liberet uulneratos
et multam turbam se cum trahat. denique postquam egredi uoluit ab
hiericho secuta est eum turba multa. si mansisset hierosolymis et
numquam ad humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris
et in umbra mortis. sed et duo caeci erant iuxta uiam. caecos appellat
qui necdum dicere poterant: in lumine tuo uidebimus lumen, secus uiam
quia uidebantur quidem legis habere notitiam, sed uiam quae christus est
ignorabant, quos plerique pharisaeos intellegunt et sadducaeos, alii
uero utrumque populum et ueteris testamenti et noui, quod alter scriptam
legem alter naturalem sequens sine christo caecus erat. hi quia per se
uidere non poterant audierunt praeconia saluatoris et confessi sunt
filium dauid. sin autem uterque caecus refertur ad populum iudaeorum,
hoc quod sequitur: increpabat eos turba, super ethnicis intellegendum
quos apostolus monet ne glorientur et superbiant contra radicem suam,
sed cum ipsi errore priorum inserti fuerint ex oleastro in bonam oliuam,
nequaquam debeant inuidere priorum saluti. miserere nostri fili dauid.
increpantur a turbis et nihilominus non tacent sed crebrius id ipsum
ingeminant ut desiderium plenum uerae lucis ostendant.
stetit iesus et uocauit eos et ait. caeci erant, quo pergerent
ignorabant, sequi non poterant saluatorem. multae foueae in hiericho,
multae rupes et praerupta in profundum uergentia; idcirco dominus stat
ut uenire possint et uocari iubet ne turbae prohibeant, et interrogat
quasi ignorans quid uelint, ut ex responsione caecorum manifesta
debilitas pareat et uirtus ex remedio cognoscatur.
misertus autem eorum iesus tetigit oculos eorum, et confestim
uiderunt et secuti sunt eum. tangit oculos et praestat artifex quod
natura non dederat aut certe quod debilitas tulerat, donat misericordia
statim que uiderunt et secuti sunt eum. qui ante in hiericho contracti
sedebant et clamare tantum nouerant, postea sequuntur iesum non tam
pedibus quam uirtutibus.
21. et cum adpropinquassent hierosolymis et uenissent bethfage ad
montem oliueti tunc iesus misit duos discipulos dicens eis: ite in
castellum quod contra uos est ac statim inuenietis asinam alligatam et
pullum cum ea; soluite et adducite mihi et, si quis uobis aliquid
dixerit, dicite: quia dominus his opus habet, et confestim dimittet eos.
egreditur de hiericho turbis eductis inde quam plurimis, et caecis
reddita sanitate adpropinquat hierosolymis, magnis ditatus mercibus;
salute credentium reddita ingredi cupit urbem pacis et locum uisionis
dei et arcem speculatoris. cum que adpropinquasset hierosolymis et
uenisset bethfage, ad domum maxillarum (qui sacerdotum uiculus erat et
confessionis portabat typum et erat situs in monte oliueti, ubi lumen
scientiae, ubi laborum et dolorum requies) misit duos discipulos suos
the�r�tik�n~g kai~g praktik�n~g, id est scientiam et opera, ut
ingrederentur castellum, dixit que eis: ite in castellum quod contra uos
est. contra apostolos enim erat nec iugum doctrinarum uolebat accipere.
et statim, inquit, inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea soluite
et adducite mihi. alligata erat asina multis uinculis peccatorum,
pullus quoque lasciuus et frenorum inpatiens cum matre, secundum
euangelium lucae multos habebat dominos, non uno errori et dogmati
subditus et tamen multi domini qui sibi potestatem inlicitam uindicabant
uidentes uerum dominum et seruos eius uenisse qui ad soluendum missi
fuerant, non audent resistere. quae sit autem asina et pullus asinae
dicimus in subditis.
hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam
dicentem: dicite filiae sion: ecce rex tuus uenit tibi mansuetus sedens
super asinam et pullum filium subiugalis. hoc in propheta zacharia
scriptum est, de quo plenius, si uitae spatium fuerit, in suo dicetur
loco. nunc stringendum breuiter quod secundum litteram in paruo itineris
spatio super utrumque animal sedere non quiuerit. aut enim asinae sedit
et pullus absque sessore fuit aut si pullo (quod magis competit) abusus
est ad sedendum, asina ducta est libera. ergo cum historia uel
inpossibilitatem habeat uel turpitudinem, ad altiora transmittimur ut
asina ista, quae subiugalis fuit et edomita et iugum legis traxerit,
synagoga intellegatur, pullus asinae lasciuus et liber gentium populus
quibus sederit iesus, missis ad eos duobus discipulis suis, uno in
circumcisionem et altero in gentes.
euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit eis iesus et
adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eos uestimenta sua et
eum desuper sedere fecerunt. pullus iste et asina quibus apostoli
sternunt uestimenta sua ut iesus mollius sedeat, ante aduentum
saluatoris nudi erant multis que sibi in eos dominatum uindicantibus
absque operimento frigebant; postquam uero apostolicas suscepere uestes
pulchriores facti, dominum habuere sessorem. uestis autem apostolica uel
doctrina uirtutum uel edissertio scripturarum intellegi potest siue
ecclesiasticorum dogmatum uarietates, quibus nisi anima instructa fuerit
et ornata sessorem habere dominum non meretur. plurima autem turba
strauerunt uestimenta sua in uia. uidete differentiam uniuscuiusque
personae. apostoli uestimenta sua super asinum ponunt, turba quae uilior
est substernit pedibus asini, necubi offendat in lapidem, ne calcet
spinam, ne labatur in foueam. alii autem caedebant ramos de arboribus et
sternebant in uia. de arboribus frugiferis quibus mons oliueti consitus
est, caedebant ramos sternebant que in uia ut praua recta facerent et
aequarent inaequalia, quo rectius atque securius in corde credentium
christus daemonum atque uitiorum uictor incederet. turbae autem quae
praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes: osanna filio dauid,
benedictus qui uenturus est in nomine domini, osanna in excelsis. quia
manifesta est historia, spiritalem sequamur ordinem disserendi. turbae
quae egressae fuerant de hiericho et secutae saluatorem ac discipulos
eius, postquam pullum asinae solutum uiderunt qui ante ligatus fuerat et
apostolorum uestibus exornatum et sedentem super eum dominum iesum,
subposuerunt uestimenta sua et strauerunt uiam ramis arborum; cum que
opere cuncta fecissent, uocis quoque tribuunt testimonium et
praecedentes ac sequentes non breui et silenti confessione sed clamore
plenissimo resonant: osanna filio dauid, benedictus qui uenturus est in
nomine domini. quod autem dicit:
turbae quae praecedebant et quae sequebantur, utrumque ostendit
populum et qui ante euangelium et qui post euangelium domino crediderunt
consona iesum confessionis uoce laudare et secundum superioris
parabolae exemplum diuersarum horarum operarios unum fidei accipere
praemium. porro quod sequitur: osanna filio dauid, quid significet et
ante annos plurimos in breui epistula ad damasum tunc romanae urbis
episcopum dixisse me memini et nunc perstringam breuiter. in centesimo
septimo decimo psalmo, qui manifeste de aduentu saluatoris scriptus est,
inter cetera hoc quoque legimus: lapidem quem reprobauerunt
aedificantes hic factus est in caput anguli, a domino factum est istud,
hoc est mirabile in oculis nostris, haec est dies quam fecit dominus,
exultemus et laetemur in ea; statim que iungitur: o domine saluum me
fac, o domine bene prosperare, benedictus qui uenturus est in nomine
domini, benediximus uobis de domo domini, et cetera. pro eo quod in lxx
habetur interpretibus: o domine saluum me fac, in hebreo legimus: anna
adonai osi anna, quod manifestius interpretatus est symmachus dicens:
obsecro, domine, saluum me fac, obsecro. nemo ergo putet ex duobus
uerbis, graeco uidelicet et hebreo, sermonem esse compositum sed totum
hebraicum et significare quod aduentus christi salus mundi sit. unde et
sequitur: benedictus qui uenturus est in nomine domini, saluatore quoque
id ipsum in euangelio comprobante: ego ueni in nomine patris mei, et
non me recepistis, alius ueniet in nomine suo, et recipietis eum. necnon
quod iungitur: osanna (id est salus) in excelsis, perspicue ostenditur
quod aduentus christi non tantum hominum salus sed totius mundi sit,
terrena iungens caelestibus, ut omne genu ei flectat caelestium et
terrestrium et infernorum.
et cum intrasset hierosolymam commota est uniuersa ciuitas
dicens: quis est hic?
introeunte iesu cum turba, tota hierosolymorum ciuitas commouetur,
mirans frequentiam, nesciens ueritatem et dicens: quis est hic? quod
quidem et in alio loco dicentes angelos legimus: quis est iste rex
gloriae? aliis autem uel ambigentibus uel interrogantibus, uilis
plebicula confitetur a minoribus incipiens ut ad maiora perueniat et
dicit: hic est iesus propheta a nazareth galileae. propheta quem et
moyses similem sui dixerat esse uenturum et qui proprie apud graecos cum
arthro scribitur, a nazareth autem galileae, quia ibi educatus fuerat
ut flos campi nutriretur in flore uirtutum.
et intrauit iesus in templum dei et eiciebat omnes uendentes et
ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras columbas
uendentium subuertit et dicit eis: scriptum est: domus mea domus
orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum.
comitatus iesus turba credentium, quae uestimenta sua ut inlaeso pede
pullus incederet strauerat, ingreditur templum et eicit omnes qui
uendebant et emebant in templo mensas que nummulariorum subuertit, et
cathedras uendentium columbas dissipauit dixit que eis de scripturis
sanctis testimonium proferens quod domus patris eius orationis domus
esse deberet, non spelunca latronum uel domus negotiationis, sicut in
alio euangelista scriptum est. et hoc primum sciendum quod iuxta mandata
legis augustissimo in toto orbe templo domini et de cunctis paene
regionibus iudaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur
hostiae maxime festis diebus taurorum arietum hircorum, pauperibus ne
absque sacrificio essent pullos columbarum et turtures offerentibus,
accidebat plerumque ut qui de longe uenerant non haberent uictimas.
excogitauerunt igitur sacerdotes quomodo praedam de populo facerent et
omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia uendebant, ut et uenderent
non habentibus et ipsi rursum empta susciperent. hanc stropham eorum
crebra uenientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus et non
solum hostias non habebant, sed nec unde emerent quidem aues et uilia
munuscula. posuerunt itaque et nummularios qui mutuam sub cautione
darent pecuniam, sed quia erat lege praeceptum ut nemo usuras acciperet,
et prodesse non poterat pecunia fenerata quae commodi nihil haberet et
interdum sortem perderet, excogitauerunt et aliam technam ut pro
nummulariis collybistas facerent, cuius uerbi proprietatem latina lingua
non exprimit. collyba dicuntur apud eos quae nos appellamus tragemata
uel uilia munuscula, uerbi gratia frixi ciceris uuarum que passarum et
poma diuersi generis. igitur quia usuras accipere non poterant
collybistae qui pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant uarias
species ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis
coemuntur, quasi non hoc ipsum hiezechiel praecauerit dicens: usuram et
superabundantiam non accipietis. istiusmodi dominus cernens in domo
patris negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus iuxta
quod scriptum est in sexagesimo octauo psalmo: zelus domus tuae comedit
me, fecit sibi flagellum de funiculis et tantam hominum multitudinem
eiecit de templo dicens: scriptum est: domus mea domus orationis
uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum. latro est enim et
templum dei in latronum conuertit specum qui lucra de religione sectatur
cultus que eius non tam cultus dei quam negotiationis occasio est. hoc
iuxta historiam. ceterum secundum mysticos intellectus cotidie iesus
ingreditur templum patris et eicit omnes tam episcopos et presbiteros et
diaconos quam laicos et uniuersam turbam de ecclesia sua et unius
criminis habet uendentes pariter et ementes; scriptum est enim: gratis
accepistis gratis date. mensas quoque nummulariorum subuertit. obserua
propter auaritiam sacerdotum altaria dei nummulariorum mensas appellari.
cathedras que uendentium columbas euertit qui uendunt gratiam spiritus
sancti et omnia faciunt ut subiectos populos deuorent de quibus dicitur:
qui deuorant populum meum sicut escam panis. iuxta simplicem
intellegentiam columbae non erant in cathedris sed in caueis, nisi forte
columbarum institores sedebant in cathedris, quod penitus absurdum est,
quia in cathedris magistrorum magis dignitas indicatur quae ad nihilum
redigitur cum mixta fuerit lucris. quod de ecclesiis diximus unusquisque
et de se intellegat. dicit enim apostolus paulus: uos estis templum
dei, et spiritus sanctus habitat in uobis. non sit in domo pectoris
nostri negotiatio, non uendentium ementium que commercia, non donorum
cupiditas, ne ingrediatur iesus iratus et rigidus et non aliter mundet
templum suum nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum et domo
negotiationis domum faciat orationis.
et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanauit eos.
nisi mensas nummulariorum subuertisset cathedras que columbas
uendentium, caeci et claudi lucem pristinam et concitum gradum non
meruissent recipere.
uidentes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae
fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio dauid,
indignati sunt et dixerunt ei: audis quid isti dicant? plerique
arbitrantur maximum esse signorum quod lazarus suscitatus est, quod
caecus ex utero lumen acceperit, quod ad iordanen uox audita sit patris,
quod transfiguratus in monte gloriam ostenderit triumphantis. mihi
inter omnia signa quae fecit, hoc uidetur esse mirabilius quod unus homo
et illo tempore contemptibilis et in tantum uilis ut postea
crucifigeretur, scribis et pharisaeis contra se saeuientibus et
uidentibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli uerbera tantam
eicere multitudinem mensas que subuertere et cathedras confringere et
alia facere quae infinitus non fecisset exercitus. igneum enim quiddam
atque sidereum radiabat ex oculis eius et diuinitatis maiestas lucebat
in facie. cum que manum non audeant inicere sacerdotes tamen opera
calumniantur et testimonium populi atque puerorum qui clamabant: osanna
filio dauid, uertunt in calumniam, quod uidelicet hoc non dicatur nisi
soli filio dei.
uideant ergo episcopi et quamlibet sancti homines cum quanto periculo
dici ista sibi patiantur, si domino, cui uere hoc dicebatur, quia necdum
erat solida credentium fides, pro crimine impingitur.
iesus autem dicit illis: utique; numquam legistis quia ex ore
infantium et lactantium perficisti laudem? quam moderate sententia
temperata et responsio in utrumque uergens et calumniae non patens. non
dixit quod scribae audire cupiebant: bene faciunt pueri ut mihi
testimonium perhibeant; nec rursum: errant, pueri sunt, debetis aetati
ignoscere, sed profert exemplum de octauo psalmo ut tacente domino
testimonium scripturarum puerorum dicta firmaret.
et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in bethaniam ibi
que mansit. reliquit incredulos et urbem egressus contradicentium iuit
bethaniam quod interpretatur domus oboedientiae, iam tunc uocationem
gentium praefigurans, ibi que mansit quia in israhel permanere non
potuit. hoc quoque intellegendum est quod tantae fuerit paupertatis et
ita nulli adulatus sit ut in urbe maxima nullum hospitem nullam
inuenerit mansionem sed in agro paruulo apud lazarum sorores que eius
habitaret; eorum quippe uicus bethania est.
mane autem reuertens in ciuitatem esuriit et uidens fici arborem
unam secus uiam, uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum.
et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. et arefacta
est continuo ficulnea. et uidentes discipuli mirati sunt dicentes:
quomodo continuo aruit? discussis noctis tenebris matutina luce radiante
et uicina meridie, in qua dominus passione sua inlustraturus erat
orbem, cum in ciuitatem reuerteretur esuriit, uel ueritatem humanae
carnis ostendens uel esuriens salutem credentium et aestuans ad
incredulitatem israhelis. cum que uidisset arborem unam quam
intellegimus synagogam et conciliabulum iudaeorum iuxta uiam (habeat
enim legem et iuxta uiam erat quia non credebat in uia) uenit ad eam,
stantem scilicet et immobilem et non habentem euangelii pedes, nihil que
inuenit in illa nisi folia tantum, promissionum strepitum, traditiones
pharisaicas, iactationem legis, ornamenta uerborum absque ullis
fructibus ueritatis. unde et alius euangelista dicit: nondum enim erat
tempus, siue quod tempus nondum uenerat saluationis israhel eo quod
necdum gentilium populus subintrasset, siue quod praeterisset tempus
fidei quia ad illum primum ueniens et spretus transisset ad nationes. et
ait illi: numquam ex te fructus nascatur uel in sempiternum uel in
saeculum; utrumque enim ai�n~g graecus sermo significat. et arefacta est
ficulnea quia esuriente domino cibos quos ille cupierat non habebat.
sic autem aruerunt folia ut truncus ipse remaneret et fractis ramis
uireret radix, quae in nouissimo tempore, si credere uoluerint, uirgulta
fidei pullulet, impleatur que scriptura dicens: est arbori spes. iuxta
litteram autem dominus passurus in populis et baiulaturus scandalum
crucis debuit discipulorum animos signi anticipatione firmare. unde et
discipuli mirantur dicentes: quomodo continuo aruit? potuit ergo
saluator eadem uirtute etiam inimicos siccare suos nisi eorum per
paenitentiam exspectasset salutem.
respondens autem iesus ait eis: amen dico uobis: si habueritis
fidem et non haesitaueritis, non solum de ficulnea facietis sed et si
monti dixeritis: tolle et iacta te in mare, fiet. latrant contra nos
gentilium canes in suis uoluminibus quos ad impietatis propriae memoriam
reliquerunt adserentes apostolos non habuisse fidem quia montes
transferre non potuerint. quibus nos respondebimus multa facta esse
signa a domino iuxta iohannis euangelistae testimonium quae si scripta
essent mundus capere non posset, non quo mundus uolumina capere non
potuerit quae potest quamuis multiplicia sint unum armariolum uel unum
capere scrinium, sed quo magnitudinem signorum pro miraculis et
incredulitate ferre non possit. igitur et haec credimus fecisse
apostolos sed ideo scripta non esse ne infidelibus contradicendi maior
daretur occasio. alioquin interrogemus eos utrum credant his signis quae
scripta narrantur annon, et cum incredulos uiderimus, consequenter
probabimus nec maioribus eos credituros fuisse qui minoribus non
crediderint. hoc aduersum illos. ceterum nos ut ante iam diximus montem
diabolum intellegamus superbientem et iactantem se contra creatorem
suum, qui a propheta mons corruptus appellatur, et cum animam hominis
possederit et in ea fuerit radicatus, ab apostolis et his qui similes
apostolorum sunt transferri potest in mare, hoc est in loca salsa et
fluctuantia et amara quae nullam habent dulcedinem dei. id ipsum et in
psalmis legitur: non timebimus dum turbabitur terra et transferentur
montes in cor maris. et cum uenisset in templum accesserunt ad eum
docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua
potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? diuersis uerbis
eandem quam supra calumniam struunt quando dixerunt: in beelzebub
principe daemoniorum eicit hic daemonia.
quando enim dicunt: in qua potestate haec facis, de dei dubitant
potestate et subintellegi uolunt diaboli esse quod faciat, addentes
quoque: quis tibi dedit hanc potestatem, manifestissime dei filium
negant quem putant non suis sed alienis uiribus signa facere.
respondens iesus dixit illis: interrogabo uos et ego unum
sermonem quem, si dixeritis mihi, et ego uobis dicam in qua potestate
haec facio. baptismum iohannis unde erat, de caelo an ex hominibus? et
reliqua. hoc est quod uulgo dicitur: malo arboris nodo malus clauus aut
cuneus infigendus est. poterat dominus aperta responsione temptatorum
calumniam confutare sed prudenter interrogat ut suo ipsi uel silentio
uel sententia condemnentur. si enim respondissent baptisma iohannis esse
de caelo ut ipsi sapientes in malitia pertractarunt, consequens erat
responsio: quare ergo non estis baptizati a iohanne? si dicere
uoluissent humana deceptione compositum et nihil habuisse diuinum,
seditionem populi formidabant. omnes enim congregatae multitudines
iohannis receperant baptisma et sic eum habebant ut prophetam. respondit
itaque impiissima factio et humilitatis uerbo quo nescire se diceret
usa est ad insidias coaptandas. ait illis et ipse: nec ego dico uobis in
qua potestate haec facio. illi in eo quod se nescire responderant
mentiti sunt; consequens ergo erat iuxta responsionem eorum dominum
quoque dicere: nec ego scio, sed mentiri ueritas non potest; et ait: nec
ego dico uobis. ex quo ostendit et illos scire sed respondere nolle et
se nosse et ideo non dicere, quia illi quod sciant taceant, et statim
infert parabolam qua et illos impietatis arguat et ad gentes regnum dei
doceat transferendum.
quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios et accedens ad
primum dixit: uade hodie operare in uineam meam. ille autem respondens
ait: nolo, postea uero paenitentia motus abiit. accedens autem ad
alterum dixit similiter. at ille respondens ait: eo domine, et non iuit.
hi sunt duo filii qui et in lucae parabola describuntur, frugi et
luxoriosus et de quibus zacharias propheta loquitur: adsumpsi mihi duas
uirgas, unam uocaui decorem et alteram uocaui funiculum et paui gregem.
primo dicitur gentilium populo per naturalis legis notitiam: uade et
operare in uineam meam, hoc est: quod tibi non uis fieri alteri ne
feceris. qui superbe respondit: nolo, postea uero in aduentu saluatoris
acta paenitentia operatus est in uinea dei et sermonis contumaciam
labore correxit. secundus autem filius populus iudaeorum est qui
respondit moysi: omnia quaecumque dixerit dominus faciemus, et non iuit
in uineam, quia interfecto patrisfamiliae filio se putauit heredem. alii
uero non putant gentilium et iudaeorum esse parabolam sed simpliciter
peccatorum et iustorum, ipso quoque domino propositionem suam postea
disserente: amen dico uobis quia publicani et meretrices praecedunt uos
in regno dei; eo quod illi qui per mala opera deo se seruire negauerant,
postea paenitentiae baptismum acceperint a iohanne; pharisaei autem qui
iustitiam praeferebant et legem se dei facere iactabant, iohannis
contempto baptismate, dei praecepta non fecerint. unde dicit: uenit enim
ad uos iohannes in uia iustitiae, et non credidistis ei, publicani
autem et meretrices crediderunt. porro quod sequitur: quis ex duobus
fecit uoluntatem patris? et illi dicunt: nouissimus, sciendum est in
ueris exemplaribus non haberi nouissimum sed primum, ut proprio iudicio
condemnentur. si autem nouissimum uoluerimus legere, manifesta est
interpretatio ut dicamus intellegere quidem ueritatem iudaeos sed
tergiuersari et nolle dicere quod sentiunt, sicut et baptismum iohannis
scientes esse de caelo dicere noluerunt.
aliam parabolam audite: homo erat paterfamilias qui plantauit
uineam et saepem circumdedit et fodit in ea torcular et aedificauit
turrem et locauit eam agricolis et peregre profectus est. hoc est quod
dominus sumptum de prouerbio significauit: durum est aduersum stimulum
calces mittere. principes sacerdotum et seniores populi qui
interrogauerunt dominum: in qua potestate haec facis, et quis tibi dedit
hanc potestatem, et uoluerant in uerbo capere sapientiam, sua arte
superantur et audiunt in parabolis quod aperta facie non merebantur
audire. homo iste paterfamilias ipse est qui habebat duos filios et qui
in alia parabola conduxit operarios in uineam suam, qui plantauit uineam
de qua et esaias plenissime per canticum loquitur ad extremum inferens:
uinea domini sabaoth domus est israhel; et in psalmo: uineam, inquit,
de aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam.
et saepe circumdedit ei, uel murum urbis uel angelorum auxilia. et fodit
in ea torcular, aut altare aut illa torcularia quorum et tres psalmi
titulo praenotantur, octauus et octogesimus et octogesimus tertius. et
aedificauit turrem, haud dubium quin templum de quo dicitur per micheam:
et tu turris nebulosa filiae sion. et locauit eam agricolis, quos alibi
uineae operarios appellauit qui conducti fuerant hora prima tertia
sexta et nona et undecima. et peregre profectus est, non loci mutatione,
nam deus unde abesse potest quo complentur omnia et qui dicit per
hieremiam: ego deus adpropinquans et non de longinquo dicit dominus? sed
abire uidetur a uinea ut uinitoribus liberum operandi arbitrium
derelinquat.
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit seruos suos ad
agricolas ut acciperent fructus eius, et agricolae adprehensis seruis
eius alium ceciderunt, alium occiderunt, alium uero lapidauerunt.
dederat eis legem et in hac eos uinea operari iusserat ut fructum legis
in operibus exhiberent. postea misit ad eos seruos, quos illi
adprehensos uel ceciderunt ut hieremiam, uel occiderunt ut esaiam, uel
lapidauerunt ut nabuthan et zachariam quem interfecerunt inter templum
et altare. legamus epistulam pauli ad hebraeos et ex ea plenissime
discimus qui seruorum domini quanta perpessi sint.
nouissime autem misit ad eos filium suum dicens: uerebuntur
filium meum. in eo quod supra legimus: iterum misit alios seruos plures
prioribus, et fecerunt illis similiter, patientiam ostendit
patrisfamilias quod frequentius miserit ut malos colonos ad paenitentiam
prouocaret, illi autem thesaurizauerunt sibi iram in die irae. porro
quod iungitur: uerebuntur filium meum, non de ignorantia uenit. quid
enim nesciat paterfamilias qui hoc loco deus pater intellegitur? sed
semper ambigere dicitur deus ut libera uoluntas homini reseruetur.
interrogemus arrium et eunomium. ecce pater dicitur ignorare, et
sententiam temperat, et quantum in uobis est probatur esse mentitus.
quicquid pro patre responderint, hoc intellegent pro filio, qui se dicit
ignorare consummationis diem.
adprehensum eum eiecerunt extra uineam et occiderunt. et
apostolus loquitur quod extra portam dominus crucifixus sit. possumus
autem et aliter intellegere quod eiectus sit extra uineam et ibi occisus
ut, suscipientibus se gentibus, aliis uinea locaretur.
cum ergo uenerit dominus uineae quid faciet colonis illis, et
reliqua. interrogat eos dominus non quod ignoret quid responsuri sint,
sed ut propria responsione damnentur. locata est autem nobis uinea et
locata ea conditione ut reddamus domino fructum temporibus suis et
sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos uel loqui uel facere.
dicit illis iesus: numquam legistis in scripturis: lapidem quem
reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli; a domino
factum est istud, hoc est mirabile in oculis nostris. uariis parabolis
diuersis que sermonibus res eaedem contexuntur. quos enim supra
operarios et uinitores et agricolas appellarat, nunc aedificatores, id
est caementarios, uocat. unde dicit et apostolus: dei agricultura, dei
aedificatio estis. hi ergo caementarii quomodo uinitores accipiunt
uineam, sic acceperunt lapidem quem uel in fundamentis ponant iuxta
architectum paulum uel in angulo ut duos parietes, id est populum
utrumque, consociet qui, reprobatus ab eis, factus est in caput anguli;
et hoc a domino factum est non humanis uiribus sed dei potentia. de hoc
lapide adiutorii petrus quoque loquitur confidenter: iste lapis qui
reprobatus est a uobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli;
et esaias: ecce, ait, inmittam in fundamenta sion lapidem electum
pretiosum angularem, et qui crediderit in eum non confundetur.
ideo dico uobis quia auferetur a uobis regnum dei et dabitur
genti facienti fructus eius. aliquotiens dixi regnum dei scripturas
sanctas intellegi, quas dominus abstulit a iudaeis et nobis tradidit ut
faciamus fructus earum. ista est uinea quae traditur agricolis et
uinitoribus in qua qui operati non fuerint, nomen tantum habentes
scripturarum, fructus uineae perdituri sunt. qui ceciderit super lapidem
istum confringetur, super quem uero ceciderit conteret eum. aliud est
offendere christum per mala opera, aliud negare. qui peccator est et
tamen in illo credit, cadit quidem super lapidem et confringitur, sed
non omnino conteritur; reseruatur enim per patientiam ad salutem; super
quem uero ille ceciderit, hoc est cui lapis ipse inruerit et qui
christum penitus negarit, sic conteret eum ut ne testa quidem remaneat
in qua hauriatur aquae pusillum. et cum audissent principes sacerdotum
et pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret et
quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum
habebant. quamuis duro corde essent et propter incredulitatem et
impietatem in filium dei hebetes, tamen apertas propositiones negare non
poterant et intellegebant contra se omnes domini sententias dirigi.
unde uolebant quidem eum interficere sed timebant turbas quia sicut
prophetam habebant eum. semper turba mobilis est nec in proposita
uoluntate persistens atque in morem fluctuum diuersorum que uentorum huc
illuc que trahitur. quem nunc quasi prophetam uenerantur et colunt
postea contra eum clamant: crucifige, crucifige talem.
22. et respondens iesus dixit in parabolis eis dicens: simile
factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo et
misit seruum suum uocare inuitatos ad nuptias, et noluerunt uenire.
pharisaei intellegentes de se dici parabolas quaerebant eum tenere et
occidere. hanc eorum sciens dominus uoluntatem nihilominus increpat
saeuientes nec timore superatur quominus arguat peccatores. rex iste qui
fecit nuptias filio suo deus omnipotens est. facit autem nuptias domino
nostro iesu christo et ecclesiae, quae tam ex iudaeis quam ex gentibus
congregata est, mittit que seruum suum uocare inuitatos ad nuptias, haud
dubium quin moysen per quem legem inuitatis dedit. si autem seruos
legerimus ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est,
quod inuitati per eos uenire contempserint. iterum misit alios seruos
dicens: dicite inuitatis: ecce prandium meum paraui, tauri mei et
altilia occisa et omnia parata, uenite ad nuptias. serui qui secundo
missi sunt melius est ut prophetae intellegantur quam apostoli, ita
tamen si supra seruus scriptus fuerit; sin autem seruos ibidem legas,
hic secundi serui apostoli intellegendi sunt. prandium paratum et tauri
et altilia occisa uel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex
carnalibus intellegantur spiritalia uel certe dogmatum magnitudo et
doctrina dei lege plenissima sentiri potest.
et abierunt alius in uillam suam alius ad negotiationem, alii
uero tenuerunt seruos eius et contumelia adfectos occiderunt. inter eos
qui non recipiunt euangelii ueritatem multa diuersitas est. minoris enim
criminis sunt qui occupati aliis rebus uenire noluerint his qui
contempto inuitantis affectu uerterunt humanitatem in crudelitatem et
tentos seruos regis uel contumeliis adfecerunt uel occiderunt. in hac
parabola sponsi siletur occisio et per seruorum mortes contemptus
ostenditur nuptiarum. rex autem cum audisset iratus est. de quo supra
dixerat: simile factum est regnum caelorum homini regi, quando inuitabat
ad nuptias et agebat opera clementiae, hominis nomen adpositum est;
nunc quando ad ultionem uenit homo siletur et rex tantum dicitur. et
missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et ciuitatem illorum
succendit. exercitus seu ultores angelos de quibus in psalmis scribitur:
inmissionem per angelos pessimos, seu romanos intellegamus sub duce
uespasiano et tito qui occisis iudeae populis praeuaricatricem
succenderint ciuitatem. tunc ait seruis suis: nuptiae quidem paratae
sunt, sed qui inuitati erant non fuerunt digni; ite ergo ad exitus
uiarum et quoscumque inueneritis uocate ad nuptias. gentilium populus
non erat in uiis sed in exitibus uiarum.
quaeritur autem quomodo in his, qui foris erant inter malos, et boni
aliqui sint reperti. hunc locum plenius tractat apostolus ad romanos
quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent iudaeos
qui scriptam legem non fecerint. inter ipsos quoque ethnicos est
infinita diuersitas, cum sciamus alios esse procliues ad uitia et
ruentes ad mala, alios ob honestatem morum uirtutibus deditos.
intrauit autem rex ut uideret discumbentes et uidit ibi hominem
non uestitum ueste nuptiali et ait illi: amice quomodo huc intrasti non
habens uestem nuptialem? at ille obmutuit. hi qui inuitati fuerant ad
nuptias de saepibus et angulis et plateis et diuersis locis caenam regis
impleuerant. sed postea cum uenisset rex ut uideret discumbentes in
conuiuio suo, hoc est in sua quasi fide requiescentes, ut in die iudicii
uisitaret conuiuas et discerneret merita singulorum, inuenit unum qui
ueste indutus non erat nuptiali. unus iste omnes qui sociati sunt
malitia intelleguntur. uestes autem nuptiales praecepta sunt domini et
opera quae complentur ex lege et euangelio noui que hominis efficiunt
uestimentum. si quis igitur in tempore iudicii inuentus fuerit sub
nomine christiano non habere uestimentum nuptiale, hoc est uestem
supercaelestis hominis, sed uestem pollutam, id est ueteris hominis
exuuias, hic statim corripitur et dicitur ei: amice quomodo huc
intrasti? amicum uocat quod inuitatus ad nuptias est, arguit impudentiae
quod ueste sordida munditias polluerit nuptiales. at ille obmutuit. in
tempore enim illo non erit locus inpudentiae nec negandi facultas, cum
omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum.
tunc dixit rex ministris: ligatis pedibus eius et manibus mittite
eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. manus
ligatas et pedes, fletum que oculorum et stridorem dentium uel ad
comprobandam resurrectionis intellege ueritatem uel certe ideo ligantur
manus et pedes ut mala operari et currere desistant ad effundendum
sanguinem. in fletu quoque oculorum et stridore dentium per metaphoram
membrorum corporalium magnitudo ostenditur tormentorum.
multi autem sunt uocati pauci uero electi. omnes parabolas breui
sententiola comprehendit quod et in opere uineae et in aedificatione
domus et in conuiuio nuptiali non initium sed finis quaeritur.
tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in
sermone et mittunt discipulos suos cum herodianis dicentes. nuper sub
caesare augusto iudea subiecta romanis, quando in toto orbe est
celebrata descriptio stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna
seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete qua romani pro
omnibus militarent debere tributa persolui; pharisaeis uero qui sibi
adplaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum dei
qui decimas solueret et primitiua daret et cetera quae in lege scripta
sunt humanis legibus subiacere. caesar augustus herodem filium antipatri
alienigenam et proselytum regem iudaeis constituerat, qui tributis
praeesset et romano pareret imperio. mittunt igitur pharisaei discipulos
suos cum herodianis, id est militibus herodis seu quos inludentes
pharisaei, quia romanis tributa soluebant, herodianos uocabant et non
diuino cultui deditos. quidam latinorum ridicule herodianos putant qui
herodem christum esse crederent, quod nusquam omnino legimus. magister
scimus quia uerax es et uiam dei in ueritate doces et non est tibi cura
de aliquo; non enim respicis personam hominum. dic ergo nobis quid tibi
uidetur: licet censum dare caesari annon? blanda et fraudulenta
interrogatio illuc prouocat respondentem ut magis deum quam caesarem
timeat et dicat non debere tributa solui, ut statim audientes herodiani
seditionis contra romanos principem teneant. cognita autem iesus
nequitia eorum ait: quid me temptatis hypocritae? prima uirtus est
respondentis interrogantium mentem cognoscere et non discipulos sed
temptatores uocare. hypochrita ergo appellatur qui aliud est et aliud
simulat, id est aliud opere agit et aliud uoce praetendit.
ostendite mihi numisma census. at illi obtulerunt ei denarium.
sapientia semper sapienter agit ut suis potissimum temptatores
sermonibus confutentur. ostendite mihi, inquit, denarium. hoc est genus
nummi quod pro decem nummis inputabatur et habebat imaginem caesaris. et
ait illis iesus: cuius est imago haec et superscriptio? qui putant
interrogationem saluatoris ignorantiam esse et non dispensationem
discant ex praesenti loco quod utique potuerit scire iesus cuius imago
esset in nummo, sed interrogat ut ad sermonem eorum competenter
respondeat. dicunt ei: caesaris. tunc ait illis: reddite ergo quae sunt
caesaris caesari et quae sunt dei deo. caesarem non putemus augustum sed
tiberium significari priuignum eius qui in locum successerat uitrici,
sub quo et passus est dominus. omnes autem reges romani a primo gaio
caesare qui imperium arripuerat, caesares appellati sunt. porro quod
ait: reddite quae sunt caesaris caesari, id est nummum tributum et
pecuniam, et quae sunt dei deo, decimas, primitias et oblationes ac
uictimas sentiamus quomodo et ipse reddit tributa pro se et petro, et
deo reddit quae dei sunt, patris faciens uoluntatem. et audientes mirati
sunt. qui credere debuerant ad tantam sapientiam mirati sunt quod
calliditas eorum insidiandi non inuenisset locum. et relicto eo
abierunt, infidelitatem pariter cum miraculo reportantes.
in illo die accesserunt ad eum sadducaei qui dicunt non esse
resurrectionem. duae erant hereses in iudaeis, una pharisaeorum et
altera sadducaeorum. pharisaei traditionum et obseruationum quas illi
deuterosis uocant iustitiam praeferebant, unde et diuisi uocabantur a
populo, sadducaei autem quod interpretantur iusti et ipsi uindicabant
sibi quod non erant, prioribus et corporis et animae resurrectionem
credentibus confitentibus que et angelos et spiritum, sequentes iuxta
acta apostolorum omnia denegabant. istae sunt duae domus de quibus
esaias manifestius docet quod offensurae sint in lapidem scandali. et
interrogauerunt eum dicentes: magister, moyses dixit: si quis mortuus
fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet
semen fratri suo. erant autem apud nos septem fratres, et primus uxore
ducta defunctus est, et reliqua. qui resurrectionem corporum non
credebant et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi
fingunt fabulam quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem adserant
mortuorum. potest autem fieri ut uere in gente eorum aliquando hoc
acciderit. in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim
habuerunt eam. turpitudinem fabulae opponunt ut resurrectionis denegent
ueritatem.
respondens iesus ait illis: erratis nescientes scripturas neque
uirtutem dei. propterea errant quia scripturas nesciunt et quia
scripturas ignorant, consequenter nesciunt uirtutem dei, hoc est
christum qui est dei uirtus et dei sapientia. in resurrectione enim
neque nubent neque nubentur. latina consuetudo graeco idiomati non
respondit. nubere enim proprie dicuntur mulieres et uiri uxores ducere.
sed nos simpliciter dictum intellegamus quod nubere de uiris et nubi de
uxoribus scriptum sit.
sic in resurrectione non nubent neque nubentur, resurgent ergo
corpora quae possunt nubere et nubi. nemo quippe dicit de lapide et
arbore et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant
neque nubantur, sed de his qui cum possint nubere tamen alia ratione non
nubunt. quod autem infertur: sed sunt sicut angeli dei in caelo,
spiritalis repromittitur conuersatio.
de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a
deo dicente uobis: ego sum deus abraham et deus isaac et deus iacob? non
est deus mortuorum sed uiuentium. ad comprobandam resurrectionis
ueritatem multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit e quibus est
illud: suscitabuntur mortui et resurgent qui in sepulchris sunt, et in
alio loco: multi dormientium de terrae puluere consurgent alii in uitam,
alii in obprobrium et confusionem aeternam. quaeritur itaque quid sibi
uoluerit dominus hoc proferre testimonium quod uidetur ambiguum uel non
satis ad resurrectionis pertinens ueritatem: ego sum deus abraham et
deus isaac et deus iacob, et quasi hoc prolato probauerit quod uolebat
statim intulerit: non est deus mortuorum sed uiuentium. cuius rei turbae
quoque circumstantes mysterium cognoscentes admiratae sunt in doctrina
responsionis illius. supra diximus sadducaeos nec angelum nec spiritum
nec resurrectionem corporum confitentes animarum quoque interitum
praedicasse. hi quinque tantum libros moysi recipiebant, prophetarum
uaticinia respuentes. stultum ergo erat inde proferre testimonia cuius
auctoritatem non sequebantur. porro ad aeternitatem animarum probandam
de moyse ponit exemplum: ego sum deus abraham et deus isaac et deus
iacob, statim que infert: non est deus mortuorum sed uiuentium, ut cum
probauerit animas permanere post mortem, neque enim poterat fieri ut
eorum esset deus qui nequaquam subsisterent, consequenter introduceretur
et corporum resurrectio quae cum animabus bona mala ue gesserunt. hunc
locum plenius in extrema parte primae epistulae ad corinthios paulus
apostolus exsequitur.
pharisaei audito quod silentium inposuisset sadducaeis
conuenerunt in unum; et interrogauit eum unus ex eis legis doctor
temptans eum: magister, quod est mandatum magnum in lege? ait illi
iesus: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et reliqua. quod de
herode et pontio pilato legimus in domini nece eos fecisse concordiam,
hoc etiam nunc de pharisaeis cernimus et sadducaeis. inter se contrarii
sunt sed ad temptandum iesum pari mente consentiunt. qui ergo iam supra
in ostensione denarii fuerant confutati et aduersae partis factionem
uiderant subrutam, debuerant exemplo moneri ne ultra molirentur
insidias; sed maliuolentia et liuor nutrit inpudentiam. interrogat unus
ex legis doctoribus non scire desiderans sed temptans an interrogatus
nosset quod interrogabatur quod sit maius mandatum, non de mandatis
interrogans sed quod sit primum magnum que mandatum, ut cum omnia quae
deus mandauerit magna sint, quicquid ille responderit occasionem habeat
calumniandi, aliud adserens magnum esse de pluribus. quicumque igitur
nouit et interrogat non uoto discendi sed studio cognoscendi an nouerit
ille qui responsurus est, in similitudinem pharisaeorum non quasi
discipulus sed quasi temptator accedit.
LIBER 4
congregatis autem pharisaeis interrogauit eos iesus dicens: quid
uobis uidetur de christo? cuius filius est? dicunt ei: dauid. ait illis:
quomodo ergo dauid in spiritu uocat eum dominum dicens: dixit dominus
domino meo: sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum
pedum tuorum. qui ad temptandum iesum fuerant congregati et ueritatem
fraudulenta interrogatione capere nitebantur, occasionem praebuerunt
confutationis suae interrogantur que de christo cuius filius sit.
interrogatio iesu nobis proficit usque hodie contra iudaeos. et hi enim
qui confitentur christum esse uenturum, hominem simplicem et sanctum
uirum adserunt de genere dauid. interrogemus ergo eos docti a domino: si
simplex homo est et tantum filius dauid, quomodo dauid uocet eum
dominum suum, non erroris incerto nec propria uoluntate, sed in spiritu
sancto. testimonium autem quod posuit de centesimo nono psalmo sumptum
est. dominus igitur dauid uocatur non secundum id quod de eo natus est,
sed iuxta id quod natus ex patre semper fuit praeueniens ipsum carnis
suae patrem.
iudaei ad deludendam interrogationis ueritatem friuola multa confingunt,
uernaculum abrahae adserentes cuius fuerit filius damascus eliezer, et
ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum
dominus deus domino suo dixerit abraham: sede ad dexteram meam donec
ponam omnes inimicos tuos scabillum pedum tuorum. quos interrogemus:
quomodo deus dixerit abrahae ea quae sequuntur: te cum principium in die
uirtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui
te; et: iurauit dominus et non paenitebit eum: tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem melchisedech, et respondere cogamus quomodo
abraham ante luciferum genitus sit et sacerdos fuerit secundum ordinem
melchisedech, pro quo melchisedech obtulerit panem et uinum et a quo
decimas praedae acceperit.
et nemo poterat respondere ei uerbum neque ausus fuit quisquam ex
illa die eum amplius interrogare. pharisaei et sadducaei quaerentes
occasionem calumniae et uerbum aliquod inuenire quod pateret insidiis,
quia in sermonibus confutati sunt ultra non interrogant, sed apertissime
comprehensum romanae tradunt potestati. ex quo intellegimus uenena
inuidiae posse quidem superari sed difficile conquiescere.
23. tunc iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens:
super cathedram moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quae
dixerint uobis seruate et facite, secundum opera uero eorum nolite
facere; dicunt enim et non faciunt. quid mansuetius, quid benignius
domino? temptatur a pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et
secundum psalmistam: sagittae paruulorum factae sunt plagae eorum, et
nihilominus propter sacerdotium et nominis dignitatem hortatur populos
ut subiciantur eis, non opera sed doctrinam considerantes. quod autem
ait: super cathedram moysi sederunt scribae et pharisaei, per cathedram
doctrinam legis ostendit. ergo et illud quod dicitur in psalmo: in
cathedra pestilentiae non sedit; et: cathedras uendentium columbas
euertit, doctrinam debemus accipere. alligant autem onera grauia et
importabilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea
mouere. hoc generaliter aduersus omnes magistros qui grandia iubent et
minora non faciunt. notandum autem quod et humeri et digitus et onera et
uincula, quibus alligantur onera, spiritaliter intellegenda sint. omnia
uero opera sua faciunt ut uideantur ab hominibus. quicumque igitur ita
facit quodlibet ut uideatur ab hominibus, scriba est et pharisaeus.
dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias; amant quoque
primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis et
salutationes in foro et uocari ab hominibus rabbi. uae nobis miseris ad
quos pharisaeorum uitia transierunt. dominus cum dedisset mandata legis
per moysen ad extremum intulit: ligabis ea in manu tua et erunt inmota
ante oculos tuos; et est sensus: praecepta mea sint in manu tua ut opere
compleantur; sint ante oculos tuos ut die ac nocte mediteris in eis.
hoc pharisaei male interpretantes scribebant in membranulis decalogum
moysi, id est decem legis uerba complicantes ea et ligantes in fronte et
quasi coronam capiti facientes ut semper ante oculos mouerentur quod
usque hodie indi et babylonii faciunt, et qui hoc habuerit quasi
religiosus in populis iudicatur. iusserat quoque aliud moyses ut in
quattuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent ad israhelis
populum dinoscendum ut, quomodo in corporibus circumcisio signum
iudaicae gentis daret, ita uestis haberet aliquam differentiam.
superstitiosi magistri, captantes auram popularem atque ex mulierculis
sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias et acutissimas in eis spinas
ligabant ut uidelicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur et
quasi hac commonitione retraherentur ad officia dei et ministeria
seruitutis eius. quia ergo dixerat dominus: omnia opera sua faciunt ut
uideantur ab hominibus, quod generaliter accusarat, nunc in partes
diuidit. pictaciola illa decalogi phylacteria uocabant quod quicumque
habuisset ea quasi ob custodiam et munimentum sui haberet, non
intellegentibus pharisaeis quod haec in corde portanda sint non in
corpore, alioquin et armaria et arcae habent libros et dei notitiam non
habent. hoc apud nos superstitiosae mulierculae in paruulis euangeliis
et in crucis ligno et istiusmodi rebus, quae habent quidem zelum dei sed
non iuxta scientiam, usque hodie factitant, culicem liquantes et
camelum glutientes. istiusmodi erat fimbria parua et breuis ex lege
praecepta quam et mulier illa quae sanguine fluebat tetigit in pallio
domini, sed non est compuncta superstitiosis sentibus pharisaeorum,
magis que sanata ad tactum eius. cum que superflue dilatent phylacteria
et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab hominibus, arguuntur in
reliquis cur quaerant primos accubitus in cenis et primas cathedras in
synagogis et in publico gulam sectentur et gloriam et uocentur ab
hominibus rabbi, quod latino sermone magister dicitur. denique sequitur:
uos autem nolite uocari rabbi, unus est enim magister uester, et
patrem nolite uocare uobis super terram, unus est enim pater uester qui
in caelis est, nec uocemini magistri quia magister uester unus est
christus. nec magister nec pater uocandus est alius nisi deus pater et
dominus noster iesus christus, pater quia ex ipso sunt omnia, magister
quia per ipsum omnia uel quoniam per dispensationem carnis omnes
reconciliati sumus deo. quaeritur quare aduersum hoc praeceptum doctorem
gentium apostolus esse se dixerit, aut quomodo uulgato sermone maxime
in palestinae et in aegypti monasteriis se inuicem patres uocent. quod
sic soluitur, aliud esse natura patrem uel magistrum, aliud indulgentia.
nos si hominem patrem uocamus honorem aetati deferimus, non auctorem
nostrae ostendimus uitae.
magister quoque dicitur ex consortio ueri magistri. et ne infinita
replicem quomodo unus per naturam deus et unus filius non praeiudicat
ceteris ne per adoptionem dii uocentur et filii, ita et unus pater et
magister non praeiudicat aliis ut abusiue appellentur patres et
magistri.
uae uobis scribae et pharisaei hypochritae quia clauditis regnum
caelorum ante homines; uos ipsi non intratis nec introeuntes sinitis
intrare. habent scribae et pharisaei legis prophetarum que notitiam,
sciunt christum esse filium dei, non ignorant natum esse de uirgine, sed
dum praedam de subiecta sibi plebe appetunt nec ipsi introeunt regna
caelorum nec eos qui poterant intrare permittunt. hoc est quod in osee
propheta arguit: absconderunt sacerdotes uiam, interfecerunt sicima; et
rursum: sacerdotes non dixerunt ubi est dominus. uel certe omnis
magister qui scandalizat malis operibus discipulos suos claudit ante eos
regnum caelorum.
uae uobis scribae et pharisaei hypochritae quia circuitis mare et
aridam, ut faciatis unum proselytum et, cum fuerit factus, facitis eum
filium gehennae duplo quam uos. non eo studio seruamus quaesita quo
quaerimus. scribae et pharisaei totum lustrantes orbem propter
negotiationes et diuersa lucra tam a discipulis captanda quam per
imaginem sanctitatis studii habebant de gentibus facere proselytum, id
est aduenam et incircumcisum miscere populo dei. sed qui ante dum esset
ethnicus simpliciter errabat et erat semel filius gehennae, uidens
magistrorum uitia et intellegens destruere eos opere quod uerbis
docebant, reuertitur ad uomitum suum et gentilis factus quasi
praeuaricator maiore poena dignus erit. filius autem uocatur gehennae
quomodo filius perditionis et filius huius saeculi. unusquisque enim
cuius opera agit eius filius appellatur.
uae uobis duces caeci qui dicitis: quicumque iurauerit per
templum nihil est, qui autem iurauerit in auro templi debet. stulti et
caeci, quid enim maius est: aurum an templum quod sanctificat aurum? et:
quicumque iurauerit in altari nihil est, quicumque autem iurauerit in
dono quod est super illud debet. caeci, quid enim maius est: donum an
altare quod sanctificat donum? qui ergo in altari iurat, iurat in eo et
in omnibus quae super illud sunt; et qui iurauerit in templo, iurat in
illo et in eo qui habitat in ipso; et qui iurat in caelo, iurat in
throno dei et in eo qui sedet super eum. supra ut uisum nobis est
exposuimus quid significaret traditio pharisaeorum dicentium: donum
quodcumque est ex me tibi proderit. nunc duplex et ad unam auaritiae
occasionem trahens pharisaeorum traditio condemnatur, ut arguantur
cuncta pro lucro facere et non pro timore dei. sicut enim in
phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam
et per occasionem gloriae quaerebat lucra, sic alia traditionis inuenta
stropha impietatis arguit praeceptores. si quis in contentione seu in
aliquo iurgio uel in causae ambiguo iurasset in templo et postea
conuictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus; sin autem
iurasset in auro et pecunia quae in templo sacerdotibus offerebatur,
statim id in quo iurauerat cogebatur exsoluere. rursum si quis iurasset
in altari, periurii reum nemo retinebat; sin autem periurasset in dono
uel in oblationibus, hoc est in hostia uel in uictimis in simila et
ceteris quae offeruntur deo super altare, haec studiosissime repetebant.
arguit ergo eos dominus et stultitiae et fraudulentiae quod multo maius
sit templum quam aurum quod sanctificatur a templo et altare quam
hostiae quae sanctificantur ab altari. totum autem faciebant non ob dei
timorem sed ob diuitiarum cupidinem.
uae uobis, scribae et pharisaei hypochritae, quia decimatis
mentam et anetum et cyminum et reliquistis quae grauiora sunt legis
iudicium et misericordiam et fidem; haec oportuit facere et illa non
omittere. multa in lege praecepta sunt quae typos praeferant futurorum
alia uero quae aperta sunt iuxta psalmistam dicentem: mandatum domini
lucidum inluminans oculos, quae statim opera desiderent, uerbi gratia:
non adulterabis, non furtum facies, non testimonium falsum dices, et
cetera. pharisaei autem, quia praeceperat dominus interim (ut
intellectus mysticos dimittamus) propter alimoniam sacerdotum et
leuitarum quorum pars erat dominus omnium rerum offerri in templo
decimas, hoc unum habebant studii ut quae iussa fuerant comportarentur;
cetera quae erant maiora utrum quis faceret annon, parui pendebant. et
ex hoc itaque capitulo arguit eos auaritiae quod studiose etiam uilium
holerum decimas exigant, et iudicium in disceptatione negotiorum
misericordiam que in pauperes pupillos et uiduas et fidem in deum, quae
magna sunt, praetermittant.
duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. camelum
puto esse iuxta sensum praesentis loci et magnitudinem praeceptorum,
iudicium et misericordiam et fidem; culicem autem decimas mentae et
aneti et cymini et reliquorum uilium holerum.
haec contra praeceptum dei quae magna sunt deuoramus atque neglegimus,
et opinionem religionis in paruis quae lucrum habent diligentiam
demonstramus.
uae uobis, scribae et pharisaei hypochritae, quia mundatis quod
de foris est calicis et parapsidis, intus autem pleni estis rapina et
inmunditia. pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et
parapsidis, ut fiat id quod foris est mundum. diuersis uerbis eodem quo
supra sensu arguit pharisaeos simulationis atque mendacii quod aliud
ostendant hominibus foris aliud domi agant, non quo in calice et
parapside eorum superstitio moraretur sed quo foris hominibus
ostenderent sanctitatem in habitu, in sermone, in phylacteriis, in
fimbriis, in orationum longitudine et in ceteris istiusmodi, intrinsecus
autem essent uitiorum sordibus pleni.
uae uobis, scribae et pharisaei hypochritae, quia similes estis
sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa, intus uero
plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. quod in calice et
parapside demonstrarat, eo quod foris loti essent et intrinsecus
sordidi, hoc nunc per exemplum sepulchrorum replicat quod quomodo
sepulchra forinsecus lota sunt calce et ornata marmoribus et auro
coloribus que distincta, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, sic
et peruersi magistri, qui alia docent et alia faciunt, munditiam habitu
uestis et uerborum humilitate demonstrent, intus autem pleni sunt omni
spurcitia et auaritia et libidine. denique manifestius hoc ipsum
exprimit inferens: sic et uos a foris quidem paretis hominibus iusti,
intus autem pleni estis hypochrisi et iniquitate.
uae uobis, scribae et pharisaei hypochritae, quia aedificatis
sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum et dicitis: si
fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in
sanguine prophetarum. itaque testimonio estis uobismet ipsis quia filii
estis eorum qui prophetas occiderunt. prudentissimo syllogismo arguit
eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in
populos sepulchra aedificant prophetarum quos maiores eorum
interfecerunt, et dicunt: si fuissemus illo tempore non fecissemus ea
quae fecerunt patres nostri. hoc autem etiam si sermone non dicant opere
loquuntur ex eo quod ambitiose et magnifice aedificant memorias
occisorum quos a patribus suis esse iugulatos non negant. et uos implete
mensuram patrum uestrorum. probato superioribus dictis quod filii
essent homicidarum et eorum qui prophetas interfecissent, nunc concludit
quod uoluerat et quasi extremam syllogismi partem ponit: et uos implete
mensuram patrum uestrorum, quod illis defuit uos implete; illi
interfecerunt seruos, uos dominum crucifigite, illi prophetas, uos eum
qui a prophetis praedicatus est.
serpentes genimina uiperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae?
hoc ipsum et iohannes baptista dixerat. sicut ergo de uiperis nascuntur
uiperae, sic de homicidis patribus uos, inquit, nati estis homicidae.
ideo ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, ex illis
occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis uestris
et persequimini de ciuitate in ciuitatem. hoc quod antea dixeramus:
implete mensuram patrum uestrorum, ad personam domini pertinere eo quod
occidendus esset ab eis, potest et ad discipulos eius referri de quibus
nunc dicit: ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, ex
illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis in synagogis uestris et
persequimini de ciuitate in ciuitatem, ut impleatis mensuram patrum
uestrorum. simul que obserua iuxta apostolum scribentem ad corinthios
uaria esse dona discipulorum christi, alios prophetas qui uentura
praedicant, alios sapientes qui nouerint quando debeant proferre
sermonem, alios scribas in lege doctissimos ex quibus lapidatus est
stephanus, paulus occisus, crucifixus petrus, flagellati in actibus
apostolorum discipuli, et persecuti eos sunt de ciuitate in ciuitatem,
expellentes de iudaea ut ad gentium populum transmigrarent.
ut ueniat super uos omnis sanguis iustus qui effusus est super
terram a sanguine abel iusti usque ad sanguinem zachariae filii
barachiae qui occisus est inter templum et altare. amen dico uobis,
uenient haec omnia super generationem istam. de abel nulla est
ambiguitas quin is sit quem cain frater occiderit. iustus autem non
solum ex domini nunc sententia sed ex genesis testimonio comprobatur ubi
accepta eius a deo narrantur munera. quaerimus quis sit iste zacharias
filius barachiae quia multos legimus zacharias. et ne libera nobis
tribuatur erroris facultas additum est: quem occidistis inter templum et
altare. in diuersis diuersa legi et debeo singulorum opiniones ponere.
alii zachariam filium barachiae dicunt qui in duodecim prophetis
undecimus est patris que in eo nomen consentiat, sed ubi occisus sit
inter templum et altare scriptura non loquitur, maxime cum temporibus
eius uix ruinae templi fuerint. alii zachariam patrem iohannis intellegi
uolunt ex quibusdam apocryphorum somniis adprobantes quod propterea
occisus sit quia saluatoris praedicarit aduentum. hoc quia de scripturis
non habet auctoritatem eadem facilitate contemnitur qua probatur. alii
istum uolunt esse zachariam qui occisus est a ioas rege iudeae inter
templum et altare sicut regnorum narrat historia.
sed obseruandum quod ille zacharias non sit filius barachiae sed filius
ioiadae sacerdotis. unde et scriptura refert: non fuit recordatus ioas
patris eius ioiadae quae sibi fecisset bona. cum ergo et zachariam
teneamus et occisionis consentiat locus, quaerimus quare barachiae
dicatur filius et non ioiadae. barachia in lingua nostra benedictus
domini dicitur, et sacerdotis ioiadae iustitia hebraeo nomine
demonstratur. in euangelio quo utuntur nazareni pro filio barachiae
filium ioiadae scriptum reperimus. simpliciores fratres inter ruinas
templi et altaris siue in portarum exitibus quae siloam ducunt, rubra
saxa monstrantes zachariae sanguine putant esse polluta. non condemnamus
errorem qui de odio iudaeorum et fidei pietate descendit. dicamus
breuiter quare sanguis abel iusti usque ad zachariam filium barachiae ab
illa generatione requiratur, cum neutrum eorum occiderit. regulae
scripturarum est, duas generationes ponere, bonorum uel malorum, hoc est
singulorum singulas. de bonis sumamus exempla: quis ascendit in montem
domini aut quis requiescit in monte sancto eius, cum que plures qui
ascensuri sunt in montem domini descripsisset qui diuersis fuere
aetatibus, postea infert: haec generatio quaerentium dominum,
quaerentium faciem dei iacob; et in alio loco de omnibus sanctis:
generatio iustorum benedicetur; de malis uero ut in praesenti loco:
generatio uiperarum et requirentur omnia a generatione ista; et in
hiezechiel cum peccata terrae descripsisset sermo propheticus adiecit:
si noe et iob et danihel ibi fuerint inuenti, non dimitti peccata terrae
illi, omnes iustos qui similes forent uirtutibus eorum per noe et iob
et danihel uolens intellegi. ergo et isti, qui similia cain et ioas
contra apostolos gesserint, de una generatione esse referuntur.
hierusalem hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te
missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos quemadmodum gallina
congregat pullos suos sub alas, et noluisti. hierusalem (non saxa et
aedificia ciuitatis sed habitatores uocat) quam patris plangit affectu,
sicut et in alio loco legimus quod uidens eam fleuerit. in eo autem quod
dicit: quotiens uolui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a
se missos esse testatur. gallinae quoque similitudinem congregantis sub
alas pullos suos in cantico deuteronomii legimus: sicut aquila protegit
nidum suum et super pullos suos desiderauit, expandens alas suas
suscepit eos et tulit super pinnas suas.
ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. hoc ipsum et ex
persona hieremiae iam ante dixerat: reliqui domum meam dimisi
hereditatem meam, facta est mihi hereditas mea quasi spelunca hyaenae.
desertam iudaeorum domum, id est templum illud, quod ante fulgebat
angustius oculis, comprobamus quia habitatorem christum perdidit et
hereditatem praeripere gestiens, occidit heredem. dico enim uobis: non
me uidebitis amodo donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini.
ad hierusalem loquitur et ad populum iudaeorum. uersiculum autem istum
quo et paruuli atque lactentes in egressu hierusalem domini saluatoris
usi sunt, quando dixerunt: benedictus qui uenit in nomine domini, osanna
in excelsis; sumpsit de centesimo decimo septimo psalmo qui manifeste
de aduentu domini scriptus est; et quod dicit hoc uult intellegi: nisi
paenitentiam egeritis et confessi fueritis ipsum me esse de quo
prophetae cecinerunt filium omnipotentis patris, meam faciem non
uidebitis. habent iudaei datum sibi tempus paenitentiae, confiteantur
benedictum qui uenit in nomine domini et christi ora conspicient.
24. et egressus iesus de templo ibat. et accesserunt ad eum
discipuli eius ut ostenderent ei aedificia templi. ipse autem respondens
dixit illis: uidetis haec omnia? amen dico uobis: non relinquetur hic
lapis super lapidem qui non destruatur. iuxta historiam manifestus est
sensus. recedente autem domino de templo omnia legis aedificia et
compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a iudaeis possit
impleri et capite sublato uniuersa inter se membra compugnent. sedente
autem eo super montem oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto
dicentes: dic nobis quando haec erunt et quod signum aduentus tui et
consummationis saeculi? sedit in monte oliueti ubi uerum lumen scientiae
nascebatur, et accedunt ad eum discipuli secreto qui mysteria et
futurorum reuelationem nosse cupiebant et interrogant tria, quo tempore
hierusalem destruenda, quo uenturus christus, quo consummatio saeculi
sit futura.
multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum christus, et multos
seducent. quorum unus est simon samaritanus quem in actibus apostolorum
legimus, qui se magnam dei dicebat esse uirtutem; haec quoque inter
cetera in suis uoluminibus scripta dimittens: ego sum sermo dei, ego sum
speciosus, ego paraclitus, ego omnipotens, ego omnia dei. sed et
iohannes apostolus in epistula sua loquitur: audistis quia antichristus
uenturus est, nunc autem antichristi multi sunt. ego reor omnes
heresiarchas antichristos esse et sub nomine christi ea docere quae
contraria sunt christo. nec mirum si aliquos ab his uideamus seduci cum
dominus dixerit: et multos seducent. audituri enim estis proelia et
opiniones proeliorum uidete ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed
nondum est finis. cum haec igitur fieri uiderimus, non putemus diem
intrare iudicii, sed in tempus illud reseruari cuius signum perspicue in
consequentibus ponitur. surget enim gens contra gentem et regnum contra
regnum, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca; haec
omnia initia sunt dolorum. non ambigo et haec quidem iuxta litteram
futura quae scripta sunt, sed mihi uidetur regnum contra regnum et
pestilentiae eorum quorum sermo serpit ut cancer et fames audiendi uerbi
dei et commotio uniuersae terrae et a uera fide separatio in hereticis
magis intellegi, qui contra se inuicem dimicantes ecclesiae uictoriam
faciunt. quod autem dixit: haec autem initia sunt dolorum, melius
transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam, aduentus
antichristi, non partus intellegatur.
tunc tradent uos in tribulatione et occident uos. per apostolos
omnium credentium persona signatur, non quo eo tempore apostoli in
corpore reperiendi signantur. et quoniam abundauit iniquitas refrigescet
caritas multorum. non omnium negauit fidem sed multorum. multi enim
uocati, pauci autem electi. nam in apostolis et similibus eorum
permansura est caritas de qua scriptum est: aqua multa non poterit
extinguere caritatem; et ipse paulus: quis nos separabit a caritate
christi? tribulatio an angustia et reliqua. et praedicabitur hoc
euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et
tunc ueniet consummatio. signum aduentus dominici est euangelium in toto
orbe praedicari ut nullus sit excusabilis, quod aut iam completum aut
in breui cernimus esse complendum. non enim puto aliquam remansisse
gentem quae christi nomen ignoret et quamquam non habuerit
praedicatorem, tamen ex uicinis nationibus opinionem fidei non potest
ignorare. cum ergo uideritis abominationem desolationis quae dicta est a
danihelo propheta stantem in loco sancto; qui legit intellegat. quando
ad intellegentiam prouocamur mysticum monstratur esse quod dictum est.
legimus autem in danihelo hoc modo: et in dimidio hebdomadis auferetur
sacrificium meum et libamina, et in templo abominatio desolationum erit
usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super
solitudinem. de hoc et apostolus loquitur quod homo iniquitatis et
aduersarius eleuandus sit contra omne quod dicitur deus, aut quod
colitur ita ut audeat stare in templo dei et ostendere quod ipse sit
deus, cuius aduentus secundum operationem satanae destruat eos et ad dei
solitudinem redigat qui se susceperint. potest autem simpliciter aut de
antichristo accipi aut de imagine caesaris quam pilatus posuit in
templo aut de adriani equestri statua quae in ipso sancto sanctorum loco
usque in praesentem diem stetit. abominatio quoque secundum ueterem
scripturam idolum nuncupatur et idcirco additur desolationis, quod in
desolato templo atque destructo idolum positum sit.
tunc qui in iudaea sunt fugiant ad montes et qui in tecto non
descendat tollere aliquid de domo sua, et qui in agro non reuertatur
tollere tunicam suam. abominatio desolationis intellegi potest et omne
dogma peruersum quod cum uiderimus stare in loco sancto, hoc est in
ecclesia, et se ostendere deum, debemus fugere de iudea ad montes, hoc
est dimissa occidente littera et iudaica prauitate adpropinquare
montibus aeternis de quibus inluminat mirabiliter deus, et esse in tecto
et in domate quo non possint ignita diaboli iacula peruenire, nec
descendere et tollere aliquid de domo conuersationis pristinae nec
quaerere quae retrorsum sunt, sed magis serere in agro spiritalium
scripturarum ut fructus capiamus ex eo, nec tollere alteram tunicam quam
apostoli habere prohibentur. de hoc loco, id est de abominatione
desolationis quae dicta est a danihelo propheta stante in loco sancto,
multa porphyrius tertio decimo operis sui uolumine contra nos
blasphemauit; cui eusebius caesariensis episcopus tribus respondit
uoluminibus decimo octauo, decimo nono et uicesimo, apollinaris quoque
scripsit plenissime; superfluus que conatus est uno capitulo uelle
disserere de quo tantis uersuum milibus disputatum est. uae autem
praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
uae illis animabus quae non in perfectum uirum sua genimina perduxerunt,
sed initia habent fidei ut enutritione indigeant magistrorum. hoc
quoque dici potest quod in persecutione antichristi seu romanae
captiuitatis praegnantes et nutrientes uteri et filiorum sarcina
praegrauati expeditam fugam habere non quiuerint.
orate autem ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato. si de
captiuitate hierusalem uoluerimus accipere quando a tito et uespasiano
capta est, orare debent ne fuga eorum hieme uel sabbato fiat, quia in
altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere et in montibus
desertis que latitare, in altero aut transgressio legis est, si fugere
uoluerint, aut mors imminens, si remanserint. si autem de consummatione
mundi intellegitur, hoc praecipit ut non refrigescat fides nostra et in
christum caritas, neque ut otiosi in opere dei torpeamus uirtutum
sabbato. et nisi breuitati fuissent dies illi, non fieret salua omnis
caro, sed propter electos breuiabuntur dies illi. adbreuiatos dies non
secundum deliramenta quorundam qui putant temporum momenta mutari nec
recordantur illius scripti: ordinatione tua permanet dies, sed iuxta
temporum qualitatem sentire debemus, id est adbreuiatos non mensura sed
numero, ut quo modo in benedictione dicitur: longitudine dierum replebo
eum, sic et nunc adbreuiati dies intellegantur ne temporum mora fides
concutiatur credentium.
tunc si quis uobis dixerit: ecce hic christus aut illic, nolite
credere. multi captiuitatis iudaicae tempore principes exstitere qui
christos esse se dicerent, in tantum ut obsidentibus romanis tres intus
fuerint factiones. sed melius de consummatione mundi intellegitur.
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et
prodigia ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
ecce praedixi uobis. tripliciter ut ante iam dixi locus hic disserendus
est aut de tempore obsidionis romanae aut de consummatione mundi aut de
hereticorum contra ecclesiam pugna et istiusmodi antichristis, qui sub
opinione falsae scientiae contra christum dimicant. si ergo dixerint
uobis: ecce in deserto est, nolite exire. ecce in penetralibus, nolite
credere. si quis promiserit uobis quod in deserto gentilium et
philosophorum dogmate christus moretur aut in hereticorum penetralibus
qui dei pollicentur arcana, nolite exire, nolite credere; siue quia
persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi
inueniunt locum si quis sub nomine christi se iactare uoluerit, non
statim accommodetis fidem.
sicut enim fulgor exit ab oriente et paret usque in occidentem
ita erit et aduentus filii hominis. nolite exire, nolite credere quod
filius hominis uel in deserto gentium sit uel in penetralibus
hereticorum, sed quod ab oriente usque in occidentem fides eius in
catholicis ecclesiis fulgeat. hoc quoque dicendum quod secundus
saluatoris aduentus non in humilitate ut prius, sed in gloria
demonstrandus sit. stultum est itaque eum in paruo loco uel abscondito
quaerere qui totius mundi lumen sit. ubicumque fuerit corpus illuc
congregabuntur aquilae. de exemplo naturali quod cotidie cernimus
christi instruimur sacramento. aquilae et uultures etiam trans maria
dicuntur sentire cadauera et ad escam huiuscemodi congregari. si ergo
inrationabiles uolucres naturali sensu tantis terrarum spatiis et maris
fluctibus separatae paruum cadauer sentiunt ubi iaceat, quanto magis nos
et omnis multitudo credentium debet festinare ad eum cuius fulgur exit
ab oriente et paret usque ad occidentem. possumus autem corpus, id est
pt�ma~g, quod significantius latine dicitur cadauer ab eo quod per
mortem cadat, passionem christi intellegere ad quam prouocamur ut
ubicumque in scripturis legitur congregemur, et per illam uenire
possumus ad uerbum dei ut est illud: foderunt manus meas et pedes; et in
esaia: sicut ouis ad uictimam ductus, et cetera his similia. aquilae
autem appellantur sancti quibus innouata est iuuentus ut aquilae et qui
iuxta esaiam plumescunt et adsumunt alas ut ad christi ueniant
passionem.
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur,
et luna non dabit lumen suum, et stellae caeli cadent de caelo, et
uirtutes caelorum commouebuntur. sol et luna obscurabitur et non dabit
lumen suum, et cetera astra cadent de caelo uirtutes que caelorum
mouebuntur, non deminutione luminis, alioquin legimus solem septuplum
habiturum luminis, sed comparatione uerae lucis omnia uisui tenebrosa.
si itaque iste sol qui nunc per totum orbem rutilat et luna quae
secundum est luminare et stellae quae ad solacium noctis accensae sunt
omnes que uirtutes, quas angelorum multitudines intellegimus, in aduentu
christi in tenebras reputabuntur, decutiatur supercilium eorum qui se
sanctos arbitrantes praesentiam iudicis non formidant. et tunc parebit
signum filii hominis in caelo.
signum hic aut crucis intellegamus ut uideant iuxta zachariam et
iohannem iudaei quem compunxerant, aut uexillum uictoriae triumphantis.
tunc plangent omnes tribus terrae. plangent hi qui municipatum non
habuerunt in caelis sed scripti sunt in terra.
et mittet angelos suos cum tuba. de hac tuba et apostolus
loquitur, et in apocalypsi iohannis legimus, et in ueteri testamento
tubae ductiles ex auro, aere argento que fieri praecipiuntur ut sublimia
doctrinarum resonent sacramenta. ab arbore ficus discite parabolam. cum
iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas,
et reliqua. sub exemplo arboris docuit consummationis aduentum.
quomodo, inquit, quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi et
gemma erumpit in florem cortex que folia parturit, intellegitis aestatis
aduentum et fauonii ac ueris introitum; ita cum haec omnia quae scripta
sunt uideritis, nolite putare iam adesse consummationem mundi, sed
quasi prooemia et praecursores quosdam uenire ut ostendant quod prope
sit et in ianuis. amen dico uobis quia non praeteribit ista generatio
donec omnia haec fiant. supra diximus generationes bonorum et e
contrario malorum esse singulas. igitur aut omne hominum significat
genus aut specialiter iudaeorum. caelum et terra transibunt, uerba uero
mea non praeteribunt. caelum terra que transibunt inmutatione non
abolitione sui, alioquin quomodo sol obscurabitur et luna non dabit
lumen suum et stellae cadent si caelum in quo ista sunt terra que non
fuerit?
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi
pater solus. in quibusdam latinis codicibus additum est: neque filius,
cum in graecis et maxime adamantii et pierii exemplaribus hoc non
habeatur adscriptum, sed quia in non nullis legitur disserendum uidetur.
gaudet arrius et eunomius quasi ignorantia magistri gloria discipulorum
sit et dicunt: non potest aequalis esse qui nouit et qui ignorat.
contra quos breuiter ista dicenda sunt: cum omnia tempora fecerit iesus,
hoc est uerbum dei, omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil; in omnibus autem temporibus etiam dies iudicii sit,
qua consequentia potest eius ignorare partem cuius totum nouerit? hoc
quoque dicendum est: quid est maius notitia patris an iudicii? si maius
nouit, quomodo ignorat quod minus est? scriptum legimus: omnia quae
patris sunt mihi tradita sunt. si omnia patris filii sunt, qua ratione
unius sibi diei notitiam reseruauit et noluit eam communicare cum filio?
sed et hoc inferendum: si nouissimum diem temporum ignorat, ignorat et
paene ultimum et retrorsum omnes. non enim potest fieri ut qui primum
ignorat sciat quid secundum sit. igitur quia probauimus non ignorare
filium consummationis diem, causa reddenda est cur ignorare dicatur.
apostolus super saluatore scribit: in quo sunt omnes thesauri sapientiae
et scientiae absconditi. sunt ergo omnes thesauri in christo sapientiae
et scientiae sed absconditi sunt. quare absconditi? post resurrectionem
interrogatus ab apostolis de die manifestius respondit: non est uestrum
scire tempora et momenta quae pater posuit in sua potestate. quando
dicit: non est uestrum scire, ostendit quod ipse sciat sed non expediat
nosse apostolis, ut semper incerti de aduentu iudicis sic cotidie uiuant
quasi die alia iudicandi sint. denique et consequens euangelii sermo id
ipsum cogit intellegi, dicens quoque patrem solum nosse.
in patre comprehendit et filium; omnis enim pater filii nomen est.
sicut autem in diebus noe ita erit et aduentus filii hominis.
quomodo enim erant in diebus ante diluuium comedentes et bibentes
nubentes et nuptum tradentes, et reliqua. quaeritur quomodo supra
scriptum sit: surget enim gens contra gentem et regnum contra regnum, et
erunt pestilentiae et fames et terrae motus, et nunc ea futura
memorentur quae pacis indicia sunt. sed aestimandum iuxta apostolum quod
post pugnas et dissensiones, pestilentias, fames et terrae motus et
cetera quibus genus uastatur humanum, breuis subsecutura sit pax, quae
quieta omnia repromittat ut fides credentium comprobetur, utrum
transactis malis sperent iudicem esse uenturum. hoc est enim quod in
paulo legimus: quando dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis
superueniet interitus sicut dolor parturientis, et non effugient.
tunc duo erunt in agro, unus adsumetur et unus relinquetur, duae
molentes in mola, una adsumetur et alia relinquetur. tunc, inquit, duo
erunt in agro quando tempore uidelicet consummationis atque iudicii duo
in agro pariter inuenientur eundem habentes laborem et quasi parem
sementem sed fructus laboris non aeque recipientes, duae quoque molentes
simul erunt, altera adsumetur et altera relinquetur. in duobus qui in
agro commorantur et in duabus quae pariter molunt uel synagogam
intellege et ecclesiam quod simul molere uideantur in lege et de eisdem
scripturis farinam terere praeceptorum dei, uel ceteras hereses quae de
utroque testamento aut de altero uidentur molere farinam doctrinarum
suarum et cum unum nominis christiani propositum habeant, non eandem
mercedem recipient, aliis adsumptis et aliis derelictis.
uigilate ergo quia nescitis qua hora dominus uester uenturus sit.
perspicue ostendit quare supra dixerit: de die autem illa nemo scit
neque filius hominis neque angeli nisi pater solus, quod non expediat
scire apostolis ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant
esse uenturum quem ignorant quando uenturus sit. et non dixit: quia
nescimus qua hora uenturus sit dominus, sed nescitis, praemisso que
patrisfamiliae exemplo cur reticeat consummationis diem manifestius
docet dicens: estote parati quia nescitis qua hora filius hominis
uenturus est. quis, putas, est fidelis seruus et prudens quem constituit
dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? beatus
ille seruus quem cum uenerit dominus eius inuenerit sic facientem.
plenius inculcat et replicat quare de die consummationis et hora nec
angelos nec se scire praedixerit sed solum patrem, quod non expediat
scire apostolis; et exemplum patrisfamiliae, hoc est sui, et fidelium
seruorum, id est apostolorum, ad cohortationem sollicitae mentis
interserit ut spe praemiorum ministrent conseruis in tempore suo cibaria
doctrinarum. si autem dixerit malus seruus ille in corde suo: moram
facit dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, et
reliqua. ex superioribus pendit quod sicut sollicitus seruus et semper
aduentum domini praestolans tradit conseruis cibaria in tempore suo et
postea super omnia bona patrisfamiliae constituitur, ita e contrario qui
iuxta hiezechiel dicit: in tempora longa fiet istud, et non putat cito
dominum esse uenturum, factus securior uacat epulis atque luxoriae et
non lenem patremfamilias sed seuerissimum sentiet iudicem. ueniet
dominus serui illius in die qua non sperat et hora qua ignorat et
diuidet eum partem que eius ponet cum hypochritis. hoc ipsum docet ut
sciant quando non putatur dominus tunc eum esse uenturum et uigilantiae
ac sollicitudinis dispensatores admonet. porro quod dicit: diuidet eum,
non quo gladio eum dissicet sed quo a sanctorum consortio separet et
partem eius ponat cum hypochritis, cum his uidelicet qui erant in agro
et qui molebant et nihilominus derelicti sunt. saepe diximus hypochritam
aliud esse, aliud ostendere, sicut et in agro et in mola idem uidebatur
facere quod ecclesiasticus uir, sed exitus diuersae uoluntatis
apparuit.
25. tunc simile erit regnum caelorum decem uirginibus quae
accipientes lampades suas exierunt obuiam sponso et sponsae; quinque
autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes, et reliqua. hanc
parabolam, id est similitudinem, decem uirginum fatuarum atque
prudentium quidam simpliciter in uirginibus interpretantur, quarum aliae
iuxta apostolum et corpore et mente sunt uirgines, aliae uirginitatem
tantum corporum reseruantes uel cetera opera non habent proposito suo
similia, uel parentum custodia reseruatae nihilominus mente nupserunt.
sed mihi uidetur ex superioribus alius sensus esse qui dicitur et non ad
uirginalia corpora sed ad omne hominum genus comparatio pertinere.
sicut enim duo in agro et duae molentes duos populos significant
christianorum et iudaeorum, siue sanctorum et peccatorum, qui in
ecclesia constituti, uidentur quidem et ipsi arare et molere sed cuncta
in hypochrisi faciunt, sic et nunc decem uirgines omnes homines
complectuntur qui uidentur deo credere et adplaudunt sibi in scripturis
sanctis tam ecclesiasticos quam iudaeos atque hereticos. qui idcirco
omnes uirgines appellantur quia gloriantur in unius dei notitia et mens
eorum idolatriae turba non constupratur. oleum habent uirgines quae
iuxta fidem et operibus adornantur, non habent oleum quae uidentur
simili quidem fide dominum confiteri sed uirtutum opera neglegunt.
possumus quinque uirgines sapientes et stultas quinque sensus
interpretari quorum alii festinant ad caelestia et superna desiderant,
alii terrenis faecibus inhiantes fomenta non habent ueritatis quibus sua
corda inluminent. de uisu et auditu et tactu spiritaliter dictum est:
quod uidimus, quod audiuimus, quod oculis nostris perspeximus et manus
nostrae palpauerunt; de gustu: gustate et uidete quia suauis est
dominus; de odoratu: in odore unguentorum tuorum currimus; et: christi
bonus odor sumus. moram autem faciente sponso dormitauerunt omnes et
dormierunt.
non enim parum temporis inter priorem et secundum aduentum domini
praetergreditur. omnes dormitauerunt, id est mortuae sunt quia mors
sanctorum somnus appellatur. consequenter autem dicitur dormierunt, quia
postea suscitandae sunt. media autem nocte clamor factus est: ecce
sponsus uenit, exite obuiam ei. subito enim quasi intempesta nocte et
securis omnibus, quando grauissimus sopor est, per angelorum clamorem et
tubas praecedentium fortitudinum christi resonabit aduentus. dicamus
aliquid quod forsitan lectori utile sit. traditio iudaeorum est christum
media nocte uenturum in similitudinem aegypti temporis, quando pascha
celebratum est et exterminator uenit et dominus super tabernacula
transiit et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt.
unde reor et traditionem apostolicam permansisse ut die uigiliarum
paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat exspectantes
aduentum christi et postquam illud tempus transierit, securitate
praesumpta, festum cunctis agentibus diem. unde et psalmista dicebat:
media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae.
tunc surrexerunt omnes uirgines illae et ornauerunt lampades suas. omnes
uirgines surrexerunt et ornauerunt unaquaeque lampades suas, id est
sensus, in quibus oleum scientiae recipiebant ut alerent opera uirtutum
quae ante uerum iudicem refulgerent.
fatuae autem sapientibus dixerunt: date nobis de oleo uestro quia
lampades nostrae extinguuntur. quae lampades suas queruntur extingui,
ostendunt eas ex parte lucere et tamen non habent lumen indeficiens nec
opera perpetua. si quis igitur habet animam uirginalem et amator est
pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus quae cito exolescunt,
exorto caumate arefiunt, sed perfectas uirtutes sequatur ut lumen habeat
sempiternum. responderunt prudentes atque dixerunt: ne forte non
sufficiat nobis et uobis. hoc non de auaritia sed de timore respondent.
unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in
die iudicii aliorum uirtutes aliorum uitia subleuare. et quomodo tempore
babyloniae captiuitatis hieremias peccatores iuuare non potuit et
dicitur ad eum: ne oraueris pro populo isto, sic formidulosa erit illa
dies cum unusquisque pro semet ipso sollicitus erit. ite potius ad
uendentes et emite uobis. uenditur hoc oleum et multo emitur pretio ac
difficili labore conquiritur quod in elemosinis cunctis que uirtutibus
et consiliis intellegimus magistrorum. dum autem irent emere uenit
sponsus. dant quidem quasi prudentes consilium quod non debeant sine
oleo lampadarum sponso occurrere. uerum quia iam emendi tempus
excesserat et adueniente iudicii die locus non erat paenitentiae
psalmista dicente: in inferno autem quis confitebitur tibi, non noua
opera patrare sed praeteritorum rationem coguntur exsoluere. uenit
sponsus, et quae paratae erant intrauerunt cum eo ad nuptias, et clausa
est ianua. post iudicii diem bonorum operum et iustitiae occasio non
relinquetur. nouissime ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine,
domine, aperi nobis. egregia quidem in domini appellatione confessio id
que repetitum indicium fidei est. sed quid prodest uoce inuocare quem
operibus neges? at ille respondens ait: amen dico uobis: nescio uos.
nouit dominus eos qui eius sunt, et qui ignorat ignorabitur nescit
dominus operarios iniquitatis et licet uirgines sint et secundum
duplicem intellegentiam de corporis puritate et de confessione uerae
glorientur fidei, tamen, quia oleum non habent scientiae, sufficit eis
pro poena quod ignorantur a sponso.
uigilate itaque quia nescitis diem neque horam. prudentem semper
admoneo lectorem ut non superstitiosis adquiescat interpretationibus et
quae commatice pro fingentium ea dicuntur arbitrio, sed consideret
priora media sequentia et nectat sibi uniuersa quae scripta sunt. et ex
hoc ergo quod infert: uigilate quia nescitis diem neque horam,
intellegitur uniuersa quae dixit, id est de duobus qui in agro sunt et
de duabus molentibus et de patrefamilias qui seruo suo credidit
substantiam et de decem uirginibus, ideo parabolas esse praemissas ut,
quia ignoramus homines iudicii diem, sollicite nobis lumen bonorum
operum praeparemus, ne dum ignoramus iudex ueniat. sicut enim homo
proficiscens uocauit seruos suos et tradidit illis bona sua et uni dedit
quinque talenta, alii duo, alii uero unum. homo iste paterfamilias haud
dubium quin christus sit qui ad patrem post resurrectionem uictor
ascendens, uocatis apostolis doctrinam euangelicam tradidit, non pro
largitate et parcitate alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro
accipientium uiribus, quomodo et apostolus eos qui solidum cibum capere
non poterant lacte potasse se dicit. denique et illum qui de quinque
talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor simili recipit gaudio,
non considerans lucri magnitudinem sed studii uoluntatem. in quinque et
duobus et uno talento uel diuersas gratias intellegamus quae unicuique
traditae sunt uel in primo omnes sensus examinatos, in secundo
intellegentiam et opera, in tertio rationem qua homines a bestiis
separamur. abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in
eis; lucratus est alia quinque. acceptis terrenis sensibus caelestium
sibi notitiam duplicauit ex creaturis intellegens creatorem, ex
corporalibus incorporalia, ex uisibilibus inuisibilia, ex breuibus
aeterna. qui duo acceperat; lucratus est alia duo. et iste pro uiribus
quidquid in lege didicerat in euangelio duplicauit siue et scientiam et
opera praesentis uitae futurae beatitudinis typos intellexit. qui autem
unum acceperat, abiens fodit in terram et abscondit pecuniam domini sui.
nequam seruus terrenis operibus et saeculi uoluptate dei praecepta
neglexit et polluit, quamquam in alio euangelista scriptum sit quod in
sudario ligauerit, id est doctrinam patrisfamiliae molliter et delicate
uiuendo eneruauerit.
post multum uero temporis uenit dominus seruorum illorum. grande
tempus est inter ascensionem saluatoris et secundum eius aduentum. si
autem apostoli reddituri sunt rationem et sub metu iudicis surrecturi,
quid nos oportet facere? ait illi dominus: euge serue bone et fidelis,
quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam, intra in
gaudium domini tui. utrique seruo ut ante iam dixi, et qui de quinque
talentis decem fecerat et qui de duobus quattuor, idem patrisfamiliae
sermo blanditur. et notandum quod omnia quae in praesenti habemus licet
magna uideantur et plurima, tamen comparatione futurorum parua et pauca
sunt. intra, inquit, in gaudium domini tui et suscipe quae nec oculus
uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. quid autem maius
potest dari fideli seruo quam esse cum domino et uidere gaudium domini
sui? accedens autem et qui unum talentum acceperat ait: domine scio quia
homo durus es, metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti;
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra; ecce habes quod tuum
est. uere quod scriptum est: ad excusandas excusationes in peccatis,
etiam huic seruo contigit ut ad pigritiam et neglegentiam superbiae
quoque crimen accederet. qui enim debuit simpliciter inertiam confiteri
et orare patremfamilias, e contrario calumniatur et dicit se prudenti
fecisse consilio ne dum lucra pecuniae quaereret etiam de sorte
periclitaretur.
respondens autem dominus eius dixit ei: serue male et piger,
sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi; oportuit
ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et ueniens ego recepissem
utique quod meum est cum usuris; tollite itaque ab eo talentum et date
ei qui habet decem talenta. quod putauerat se pro excusatione dixisse,
in culpam propriam uertitur. seruus autem malus appellatur quia
calumniam domino facit, piger quia talentum noluit duplicare, ut in
altero superbiae, in altero neglegentiae condemnetur. si, inquit, durum
et crudelem esse me noueras et aliena sectari ibi que metere ubi non
seuerim, quare non tibi istiusmodi cogitatio incussit timorem ut scires
me mea diligentius quaesiturum et dares pecuniam meam siue argentum
nummulariis? utrumque enim argurion~g graecus sermo significat. eloquia,
inquit, domini eloquia casta, argentum igne examinatum probatum terrae
purgatum septuplum.
pecunia ergo et argentum praedicatio euangelii est et sermo diuinus qui
dari debuit nummulariis et trapezitis, id est uel ceteris doctoribus,
quod fecerunt et apostoli per singulas prouincias presbiteros et
episcopos ordinantes, uel cunctis credentibus qui possunt pecuniam
duplicare et cum usuris reddere, ut quicquid sermone didicerant opere
explerent. tollitur autem talentum et datur ei qui decem talenta fecerat
ut intellegamus, licet in utriusque labore aequale sit gaudium domini,
hoc est et eius qui quinque in decem duplicauerat et eius qui duo in
quattuor, tamen maius deberi praemium ei qui plus in domini pecunia
laborauerat. unde dicit et apostolus: presbiteros honora qui uere
presbiteri sunt, maxime qui laborant in uerbo dei. ex eo quod malus
seruus ausus est dicere: metis ubi non seminasti et congregas ubi non
sparsisti, intellegimus etiam gentilium et philosophorum bonam uitam
recipere dominum et aliter habere eos qui iuste, aliter qui iniuste
agant et ad comparationem eius qui naturali legi seruiat, condemnari eos
qui scriptam legem neglegant. omni enim habenti dabitur et abundabit,
ei autem qui non habet et quod uidetur habere auferetur ab eo. multi cum
sapientes sint naturaliter et habeant acumen ingenii, si fuerint
neglegentes et desidia bonum naturae corruperint, ad comparationem eius
qui paululum tardior labore et industria compensauit quod minus habuit,
perdunt bonum naturae et praemium quod eis fuerat repromissum uident
transire ad alios. potest et sic intellegi: et qui fidem habet et bonam
in domino uoluntatem, etiam si quid minus in opere ut homo habuerit,
dabitur a bono iudice; qui autem fidem non habuerit, etiam ceteras
uirtutes quas uidebatur naturaliter possidere perdet. et eleganter etiam
quod uidetur, inquit, habere auferetur ab eo. quicquid enim sine fide
christi est non ei debet imputari qui male eo abusus est, sed illi qui
etiam malo seruo naturae bonum tribuit. et inutilem seruum eicite in
tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium. dominus lumen
est. qui ab eo foras mittitur caret uero lumine. quid sit autem fletus
et stridor dentium supra diximus.
cum autem uenerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli
cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur
ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem sicut pastor segregat
oues ab haedis et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a
sinistris. post biduum pascha facturus et tradendus cruci et inludendus
ab hominibus et aceto ac felle potandus recte promittit gloriam
triumphantis, ut secutura scandala pollicitationis praemio compensaret.
et notandum quod qui in maiestate cernendus est filius hominis sit. quod
que sequitur: statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a
sinistris, iuxta illud intellege quod alibi legis: cor sapientis in
dextera eius et cor stulti in sinistra illius, et supra in hoc eodem
euangelio: nesciat sinistra quid faciat dextera tua. oues in parte
iustorum stare iubentur ad dexteram, haedi, hoc est peccatores, ad
sinistram qui semper pro peccato offeruntur in lege. nec dixit capras
quae possunt habere fetus et tonsae egrediuntur de lauacro omnes
gemellis fetibus et sterilis nulla inter eas sed haedos lasciuum animal
et petulcum et feruens semper ad coitum. uenite, benedicti patris mei,
possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. hoc iuxta
praescientiam dei accipiendum apud quem futura iam facta sunt. amen dico
uobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi
fecistis. libera nobis erat intellegentia quod in omni paupere christus
esuriens pasceretur, sitiens potaretur, hospes induceretur in tectum,
nudus uestiretur, infirmus uisitaretur, clausus carcere haberet solacium
conloquentis. sed ex hoc quod sequitur: quando fecistis uni de his
fratribus meis minimis, mihi fecistis, non mihi uidetur generaliter
dixisse de pauperibus sed de his qui pauperes spiritu sunt, ad quos
tendens manum dixerat: fratres mei et mater mea hi sunt qui faciunt
uoluntatem patris mei. et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem
in uitam aeternam. prudens lector, intende quod et supplicia aeterna
sint et uita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum.
26. et factum est cum consummasset iesus sermones hos omnes dixit
discipulis suis: scitis quia post biduum pascha fiet, et filius hominis
tradetur ut crucifigatur. erubescant qui putant saluatorem timuisse
mortem et passionis pauore dixisse: pater, si potest fieri, transeat
calix iste a me. post biduum pascha facturus tradendum se ut
crucifigatur nouit et tamen non declinat insidias, non territus fugit,
in tantum ut etiam ceteris ire nolentibus pergat intrepidus quando dicit
thomas: eamus ut et nos moriamur cum eo. et finem carnali festiuitati
uolens inponere umbra que transeunte paschae reddere ueritatem dixerit:
desiderio desideraui pascha hoc manducare uobis cum ante quam patiar.
etenim pascha nostrum immolatus est christus, si tamen comedamus illud
in azymis sinceritatis et ueritatis. porro quod ait: post biduum pascha
fiet, simplici intellegentia praetermissa id quod sacratum est
requiramus. post duos dies clarissimi luminis ueteris ac noui testamenti
uerum pro mundo pascha celebratur. pascha quod hebraice dicitur phase,
non a passione ut plerique arbitrantur sed a transitu nominatur, eo quod
exterminator uidens sanguinem in foribus israhelitarum pertransierit
nec percusserit eos uel ipse dominus praebens auxilium populo suo
desuper ambularit. lege exodi librum de quo plenius, si uita comes
fuerit, disputabimus. transitus autem noster, id est phase, ita
celebratur si terrena et aegyptum dimittentes ad caelestia festinemus.
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium
principis sacerdotum qui dicebatur caiphas; et consilium fecerunt ut
iesum dolo tenerent et occiderent. qui debuerant pascha uicino parare
uictimas leuigare templi parietes pauimenta uerrere uasa mundare et
secundum ritum legis purificari ut esu agni digni fierent, congregantur
ineuntes consilium quomodo occidant dominum, non timentes seditionem ut
simplex sermo demonstrat, sed cauentes ne auxilio populi de suis manibus
tolleretur.
cum autem esset iesus in bethania in domo simonis leprosi.
passurus pro omni mundo et uniuersas nationes suo sanguine redempturus
moratur in bethania domo oboedientiae, quae quondam fuit simonis
leprosi, non quod leprosus et illo tempore permaneret sed qui ante
leprosus postea a saluatore mundatus est, nomine pristino permanente ut
uirtus curantis appareat. nam et in catalogo apostolorum cum pristino
uitio et officio matheus publicanus appellatur qui certe publicanus esse
desierat. quidam simonis leprosi domum eam uolunt intellegi partem
populi quae crediderit domino et ab eo curata sit. simon quoque ipse
oboediens dicitur, qui iuxta aliam intellegentiam mundus interpretari
potest in cuius domo curata est ecclesia. accessit ad eum mulier habens
alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
nemo putet eandem esse quae super caput effudit unguentum et quae super
pedes. illa enim et lacrimis lauat et crine tergit et manifeste meretrix
appellatur, de hac autem nihil tale scriptum est. nec enim poterat
statim capite domini meretrix digna fieri. alius euangelista pro
alabastro unguenti pretiosi (quod genus est marmoris) nardum pisticam
posuit, hoc est ueram et absque dolo, ut fidem ecclesiae et gentium
demonstraret. uidentes autem discipuli indignati sunt dicentes: ut quid
perditio haec? potuit enim istud uenundari multo et dari pauperibus.
scio quosdam hunc locum calumniari quare alius euangelista iudam solum
dixerit contristatum, eo quod loculos tenuerit et fur ab initio fuerit,
et matheus scribat omnes apostolos indignatos, nescientes tropum qui
uocatur sull�psis~g quod et pro uno omnes et pro multis unus appellari
soleat. nam et paulus apostolus in epistula sua quae scribitur ad
hebraeos (licet multi de ea latinorum dubitent) cum sanctorum passiones
et merita descripsisset intulit: lapidati sunt, temptati sunt, serrati
sunt, in occisione gladii mortui sunt, cum unum tantummodo esaiam
prophetam sectum iudaei autument. possumus et aliter dicere quod
apostoli uere propter pauperes indignati sunt iudas autem propter lucra
sua. unde et mussitatio eius cum crimine ponitur quod non curam pauperum
habuerit sed suo furto uoluerit prouidere.
sciens autem iesus ait illis: quid molesti estis mulieri? opus
bonum operata est in me; nam semper pauperes habetis uobis cum, me autem
non semper habebitis. alia oboritur quaestio quare dominus post
resurrectionem dixerit ad discipulos: ecce ego uobis cum sum usque ad
consummationem mundi, et nunc loquatur: me autem non semper habebitis.
sed mihi uidetur in hoc loco de praesentia dicere corporali quod
nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in
omni conuictu et familiaritate. cuius rei memor apostolus ait: et si
noueramus iesum christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus eum.
mittens enim haec hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
quod uos putatis perditionem esse unguenti officium sepulturae est. nec
mirum si mihi bonum odorem fidei suae dederit, cum ego pro ea fusurus
sim sanguinem meum. amen dico uobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc
euangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
in toto mundo non tam mulier ista quam ecclesia praedicatur, quod
sepelierit saluatorem, quod unxerit caput eius. et adtende notitiam
futurorum quod passurus post biduum et moriturus sciat euangelium suum
toto orbe celebrandum. et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis
eum tradam? at illi constituerunt ei triginta argenteos. infelix iudas!
damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, uult magistri
pretio compensare. nec certam tamen postulat summam ut saltim lucrosa
uideretur proditio, sed quasi uile tradens mancipium in potestate
ementium posuit quantum uellent dare. qui constituerunt ei triginta
argenteos. ioseph non ut multi putant iuxta lxx interpretes uiginti
aureis uenditus est, sed iuxta hebraicam ueritatem uiginti argenteis.
neque enim poterat pretiosior seruus esse quam dominus. prima autem
azimorum accesserunt discipuli ad iesum dicentes: ubi uis tibi paremus
comedere pascha? prima azimorum quarta decima dies mensis primi est,
quando agnus immolatur et luna plenissima est et fermentum abicitur.
inter eos autem discipulos qui accesserunt ad dominum interrogantes: ubi
uis paremus tibi comedere pascha, et iudam fuisse aestimo proditorem.
at iesus dixit: ite in ciuitatem ad quendam. morem ueteris testamenti
noua scriptura conseruat. frequenter legimus: dixit ille illi; et: in
loco illo et illo, quod hebraice dicitur phelmoni et helmoni et tamen
nomen personarum locorum que non ponitur. et inuenietis, ait, quendam
portantem lagoenam aquae. quorum idcirco uocabula praetermissa sunt ut
omnibus qui pascha facturi sunt libera festiuitatis occasio panderetur.
et fecerunt discipuli sicut constituit eis iesus et parauerunt pascha.
in alio euangelista scriptum est quod inuenerint cenaculum magnum
stratum atque mundatum et ibi parauerunt ei. uidetur autem mihi
cenaculum lex intellegi spiritalis quae de angustiis litterae egrediens
in sublimi loco recipit saluatorem, paulo id ipsum loquente quod ea quae
ante pro lucro putabat quasi purgamenta quisquilias que contempserit ut
dignum domino hospitium praeparet.
uespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis. omnia
sic agit iudas ut tollatur suspicio proditoris. et edentibus illis
dixit: amen dico uobis quia unus uestrum me traditurus est. qui de
passione praedixerat et de proditore praedicit, dans locum paenitentiae,
ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia,
paeniteret eum facti sui; et tamen non designat specialiter ne manifeste
coargutus inpudentior fieret. mittit crimen in numero ut agat conscius
paenitentiam. et contristati ualde coeperunt singuli dicere: numquid ego
sum domine? et certe nouerant undecim apostoli quod nihil tale contra
dominum cogitarent sed plus credunt magistro quam sibi et timentes
fragilitatem suam tristes interrogant de peccato cuius conscientiam non
habebant.
at ipse respondens ait: qui intingit me cum manum in parapside hic me
tradet. o mira domini patientia! primum dixerat: unus uestrum me
traditurus est. perseuerat proditor in malo, manifestius arguit et tamen
nomen proprie non designat. iudas, ceteris contristatis et
retrahentibus manum et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et
inpudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in
parapside ut audacia bonam conscientiam mentiretur. filius quidem
hominis uadit sicut scriptum est de illo; uae autem homini illi per quem
filius hominis tradetur. nec primo nec secundo correptus a proditione
retrahit pedem sed patientia domini nutrit inpudentiam suam et
thesaurizat sibi iram in die irae. poena praedicitur ut quem pudor non
uicerat corrigant denuntiata supplicia. quod autem sequitur: bonum erat
illi si natus non fuisset homo ille, non ideo putandus est ante fuisse
quam nasceretur quia nulli possit esse bene nisi ei qui fuerit, sed
simpliciter dictum est multo melius esse non subsistere quam male
subsistere.
respondens autem iudas qui tradidit eum dixit: numquid ego sum,
rabbi? ait illi: tu dixisti. quia ceteri tristes et ualde tristes
interrogauerant: numquid ego sum, domine, ne tacendo se prodere
uideretur et ipse similiter interrogat quem conscientia remordebat qui
manum audacter miserat in parapside: numquid ego sum, rabbi, et
blandientis iungit affectum siue incredulitatis signum. ceteri enim qui
non erant prodituri dicunt: numquid ego sum, domine, iste qui proditurus
erat non dominum sed magistrum uocat quasi excusationem habeat si
domino denegato saltim magistrum prodiderit. et ait illi: tu dixisti.
eadem responsione confutatus est proditor qua pilato postea responsurus
est.
cenantibus autem eis accepit iesus panem et benedixit ac fregit,
dedit que discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus
meum. et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens, et
reliqua. postquam typicum pascha fuerat impletum et agni carnes cum
apostolis comederat, adsumit panem qui confortat cor hominis et ad uerum
paschae transgreditur sacramentum ut, quomodo in praefiguratione eius
melchisedech summi dei sacerdos panem et uinum offerens fecerat, ipse
quoque in ueritate sui corporis et sanguinis repraesentaret. in luca
legimus duos calices quibus discipulis propinaret, unum primi mensis et
alterum secundi ut qui inter sanctos primo mense agnum comedere non
potuerit, secundo mense inter paenitentes haedum comedat. dico autem
uobis: non bibam a modo de hoc genimine uitis usque in diem illum cum
illud bibam uobis cum nouum in regno patris mei. de carnalibus transit
ad spiritalia. quod uinea de aegypto transplantata populus israhel sit
cui per hieremiam dominus loquitur: ego te plantaui uineam ueram,
quomodo mutata es in amaritudinem uitis alienae, et esaias propheta in
cantico quod dilecto canit, et omnis sparsim scriptura testatur. dicit
ergo se dominus de hac uinea nequaquam esse bibiturum nisi in regno
patris sui. regnum patris fidem puto esse credentium, apostolo quoque id
ipsum confirmante: regnum dei intra uos est. ergo cum iudaei receperint
regnum patris, adtende quid dicat patris, non dei; omnis pater nomen
est filii; cum, inquam, crediderint in deo patre et adduxerit eos pater
ad filium, tunc de uino eorum bibet dominus et in similitudinem ioseph
regnans in aegypto inebriabitur cum fratribus suis.
et hymno dicto exierunt in montem oliueti. hoc est quod in quodam
psalmo legimus: manducauerunt et adorauerunt omnes pingues terrae.
iuxta hoc exemplum qui pane saluatoris et calice saturatus et inebriatus
fuerit, potest laudare dominum et conscendere montem oliueti ubi
laborum refectio doloris que solacium et ueri luminis notitia est. tunc
dicit illis iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte.
praedicit quod passuri sunt ut cum passi fuerint non desperent salutem,
sed agentes paenitentiam liberentur. et signanter addidit: in ista nocte
scandalum patiemini, quia quomodo qui inebriantur nocte inebriantur,
sic et qui scandalum patiuntur in nocte et in tenebris sustinent.
nos uero dicamus: nox praeteriit, dies autem adpropinquauit. scriptum
est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. hoc aliis
uerbis in zacharia propheta scriptum est et, ni fallor, ex persona
prophetae ad deum dicitur: percute pastorem et dispergantur oues,
sexagesimo quoque octauo psalmo qui totus a domino canitur huic sensui
congruente: quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt. percutitur
autem pastor bonus ut ponat animam pro ouibus suis et de multis gregibus
errorum fiat unus grex et unus pastor. de hoc testimonio in libello
quem de optimo genere interpretandi scripsimus plenius dictum est.
respondens autem petrus ait illi: etsi omnes scandalizati
fuerint, ego numquam scandalizabor. non est temeritas nec mendacium;
fides est apostoli petri et ardens affectus erga dominum saluatorem de
quo supra diximus.
ait illi iesus: amen dico tibi quia in hac nocte ante quam gallus
cantet ter me negabis. et petrus de ardore fidei promittebat, et
saluator quasi deus futura nouerat. et nota quod petrus in nocte neget
et neget tertio; postquam autem gallus cecinit et decrescentibus
tenebris uicina lux nuntiata est, conuersus fleuit amariter negationis
sordes lacrimis lauans. tunc uenit iesus cum illis in uillam quae
dicitur gethsemani et dixit discipulis suis: sedete hic donec uadam
illuc et orem. gethsemani interpretatur uallis pinguissima in qua iussit
discipulos sedere paulisper et exspectare redeuntem donec pro cunctis
dominus solus oraret. et adsumpto petro et duobus filiis zebedaei coepit
contristari et maestus esse. illud quod supra diximus de passione et
propassione etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod dominus, ut
ueritatem adsumpti probaret hominis, uere quidem contristatus sit sed,
ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem coeperit
contristari. aliud est enim contristari et aliud incipere contristari.
contristabatur autem non timore patiendi qui ad hoc uenerat ut pateretur
et petrum timiditatis arguerat, sed propter infelicissimum iudam et
scandalum omnium apostolorum et reiectionem populi iudaeorum et
euersionem miserae hierusalem. unde et ionas super ariditate cucurbitae
uel hederae contristatur nolens perire quondam tabernaculum suum. si
autem tristitiam animi non affectum saluatoris erga perituros sed
passionem heretici interpretantur, respondeant quomodo exponunt illud
quod ex persona dei per hiezechielem dicitur: et in omnibus istis
contristabas me.
tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete
hic et uigilate me cum. quae contristatur, anima est; et non propter
mortem sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua liberet
passione. quod autem praecipit: sustinete hic et uigilate me cum, non a
somno prohibet cuius tempus non erat inminente discrimine, sed a somno
infidelitatis et torpore mentis. dicant qui inrationabilem iesum
sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et nouerit tempus
tristitiae. quamquam enim et bruta maereant animalia, tamen non norunt
nec causas nec tempus usque ad quod debeant contristari. et progressus
pusillum procidit in faciem suam adorans et dicens: mi pater, si
possibile est, transeat a me calix iste; uerumtamen non sicut ego uolo
sed sicut tu. dato apostolis praecepto ut sustinerent uigilarent que cum
domino, paululum procedens ruit in faciem suam et humilitatem mentis
habitu carnis ostendit dicit que blandiens: mi pater, et postulat ut, si
possibile est, transeat ab eo passionis calix de quo supra diximus.
postulat autem non timore patiendi sed misericordia prioris populi, ne
ab illis bibat calicem propinatum. unde et signanter non dixit: transeat
a me calix, sed calix iste, hoc est populi iudaeorum qui excusationem
ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens legem et
prophetas qui me cotidie uaticinantur. attamen reuertens in semet ipsum
quod ex hominis persona trepidanter rennuerat, ex dei filii que
confirmat, uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu. non, inquit, hoc
fiat quod humano affectu loquor sed propter quod ad terras tua uoluntate
descendi. et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes et dicit
petro: sic non potuistis una hora uigilare me cum?
ille qui supra dixerat: etiam si omnes scandalizati fuerint in te, ego
numquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum uincere non
potest.
uigilate et orate ut non intretis in temptationem. inpossibile
est humanam animam non temptari. unde et in oratione dominica dicimus:
ne nos inducas in temptationem, quam ferre non possumus, non
temptationem penitus refutantes sed uires sustinendi in temptationibus
deprecantes. ergo et inpraesentiarum non ait: uigilate et orate ne
temptemini, sed ne intretis in temptationem, hoc est ne temptatio uos
superet et uincat et intra suos casses teneat, uerbi gratia martyr qui
pro confessione domini sanguinem fudit, temptatus quidem est sed
temptationum retibus non ligatus. qui autem negat, in plagas
temptationis incurrit. spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
hoc aduersum temerarios qui quicquid crediderint putant se posse
consequi. itaque quantum de ardore mentis confidimus tantum de carnis
fragilitate timeamus. sed tamen iuxta apostolum spiritu carnis opera
mortificantur. iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non
potest calix iste transire nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. secundo
orat ut, si niniue aliter saluari non potest nisi aruerit cucurbita,
fiat uoluntas patris, quae non est contraria filii uoluntati dicente
ipso per prophetam: ut facerem uoluntatem tuam deus meus uolui. et uenit
iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. solus
erat pro omnibus sicut et solus patitur pro uniuersis. languescebant
autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione uicina. tunc uenit ad
discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce
adpropinquauit hora. postquam tertio orauerat ut in ore duorum et trium
testium staret omne uerbum et apostolorum timorem sequenti paenitentia
inpetrauerat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores
et ultro se interficiendum praebet dicit que discipulis suis:
surgite eamus; ecce adpropinquauit qui me traditurus est. non nos
inueniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem ut
confidentiam et gaudium passuri uideant. qui autem tradidit eum dederat
illis signum dicens: quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum.
miser iudas et tamen non miserabilis, eadem infidelitate qua magistrum
et dominum tradidit, putabat signa quae saluatorem uiderat facientem,
non maiestate diuina sed magicis artibus facta, et quia eum forte
audierat in monte transfiguratum, timebat ne simili transformatione
elaberetur e manibus ministrorum. dat ergo signum ut sciant ipsum esse
quem osculo demonstraret. et confestim accedens ad iesum dixit: haue
rabbi, et osculatus est eum. inpudens quidem et scelerata confidentia
magistrum uocare et osculum ei ingerere quem tradebat. tamen adhuc
aliquid habet de uerecundia discipuli cum non eum palam tradit
persecutoribus sed per signum osculi. hoc est signum quod posuit deus in
cain ne quicumque inuenisset interficeret eum. dixit que illi iesus:
amice ad quod uenisti? uerbum amice uel kata~g antiphrasin~g
intellegendum uel certe iuxta illud quod supra legimus: amice quomodo
huc intrasti uestem non habens nuptialem. et ecce unus ex his qui erant
cum iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens seruum
principis sacerdotum amputauit auriculam eius. in alio euangelio
scriptum est quod petrus hoc fecerit eodem mentis ardore quo cetera.
seruus quoque principis sacerdotum malchus appellatur; auricula quae
amputatur dextra est.
transitorie dicendum quod malchus, id est rex, quondam populus iudaeorum
seruus factus sit impietatis et deuorationis sacerdotum, dextram que
perdiderit auriculam ut totam litterae utilitatem audiat in sinistra,
sed dominus in his qui ex iudaeis credere uoluerunt, reddidit aurem
dextram et fecit seruum genus regale et sacerdotale.
tunc ait illi iesus: conuerte gladium tuum in locum suum; omnes
enim qui acceperint gladium gladio peribunt. etsi non frustra portat
gladium qui ultor dominicae irae positus est in eum qui malum operatur,
attamen quicumque gladium sumpserit gladio peribit. quo gladio? illo
nempe qui igneus uertitur ante paradisum et gladio spiritus qui in dei
describitur armatura. an putas quia non possum rogare patrem meum, ut
exhibeat mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? quomodo ergo
inplebuntur scripturae quia sic oportet fieri? non indigeo duodecim
apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui possum habere
duodecim legiones angelici exercitus. una legio apud ueteres sex milibus
complebatur hominum. pro breuitate temporis numerum non occurrimus
explicare; typum tantum dixisse sufficiat septuaginta duo milia
angelorum (in quot gentes hominum lingua diuisa est) de duodecim
legionibus fieri. sequens sententia promptum ad patiendum demonstrat
animum quod frustra prophetae cecinerint nisi dominus eos uera dixisse
passione sua adseruerit. in illa hora dixit iesus: tamquam ad latronem
existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? cotidie apud uos
sedebam docens in templo, et non me tenuistis. stultum est, inquit, eum
cum gladiis et fustibus quaerere qui ultro se uestris tradat manibus, et
in nocte quasi latitantem et uestros oculos declinantem per proditorem
inuestigare qui cotidie in templo doceat. sed ideo aduersum me in
tenebris congregamini quia potestas uestra in tenebris est. hoc autem
totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum. quae sunt
scripturae prophetarum? foderunt manus meas et pedes; et alibi: sicut
ouis ad uictimam ductus est; et in alio loco: ab iniquitatibus populi
mei ductus est ad mortem. at illi tenentes iesum duxerunt ad caiphan
principem sacerdotum ubi scribae et seniores conuenerant. moyses deo
iubente praeceperat ut pontifices patribus succederent et generationes
in sacerdotibus series texeretur. refert iosephus istum caiphan unius
tantum anni pontificatum ab herode pretio redemisse. non ergo mirum est
si iniquus pontifex inique iudicet.
petrus autem sequebatur eum a longe. longe sequebatur qui erat
dominum negaturus. et ingressus intro sedebat cum ministris ut uideret
finem. uel amore discipuli uel humana curiositate scire cupiebat quid
iudicaret de domino pontifex, utrum eum neci addiceret an flagellis
caesum dimitteret. et in hoc diuersitas decem apostolorum et petri; illi
fugiunt, iste quamquam procul tamen sequitur saluatorem. nouissime
autem uenerunt duo falsi testes et dixerunt: hic dixit: possum destruere
templum dei et post triduum aedificare illud. quomodo falsi testes
sunt, si ea dicunt quae dominum supra dixisse legimus? sed falsus testis
est qui non eodem sensu dicta intellegit quo dicuntur. dominus enim
dixerat de templo corporis sui, sed et in ipsis uerbis calumniantur et
paucis additis uel mutatis quasi iustam calumniam faciunt. saluator
dixerat: soluite templum hoc; isti commutant et aiunt: possum destruere
templum dei.
uos, inquit, soluite, non ego quia inlicitum est ut ipsi nobis inferamus
manus. deinde illi uertunt: et post triduum aedificare illud, ut
proprie de templo iudaico dixisse uideatur. dominus autem ut ostenderet
animale et spirans templum dixerat: et ego in triduo suscitabo illud.
aliud est aedificare aliud suscitare. exsurgens princeps sacerdotum ait
illi: nihil respondens ad ea quae isti aduersum te testificantur? iesus
autem tacebat. ira praeceps et impatientia non inueniens calumniae locum
excutit de solio pontificem ut uesaniam mentis motu corporis
demonstraret. quanto iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos
testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus eum
ad respondendum prouocat ut ex qualibet occasione sermonis locum
inueniat accusandi. nihilominus iesus tacet. sciebat enim quasi deus
quicquid respondisset torquendum ad calumniam.
et princeps sacerdotum ait illi: adiuro te per deum uiuum ut
dicas nobis si tu es christus filius dei. quid adiuras impiissime
sacerdotum ut accuses an ut credas? si ut accuses, arguunt alii,
condemna reticentem; si ut credas, quare confitenti credere noluisti?
dicit illi iesus: tu dixisti. et aduersum pilatum et aduersum caiphan
similis responsio ut propria sententia condemnentur. tunc princeps
sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit; quid adhuc egemus
testibus? quem de solio sacerdotali furor excusserat eadem rabies ad
scindendas uestes prouocat. scindit autem uestimenta sua ut ostendat
iudaeos sacerdotii gloriam perdidisse et uacuam sedem habere pontifices.
sed et consuetudinis iudaicae est cum aliquid blasphemium et quasi
contra deum audierint scindere uestimenta sua, quod paulum quoque et
barnaban quando in lycaonia deorum cultu honorabantur fecisse legimus.
herodes autem quia non dedit honorem deo sed adquieuit inmoderato fauori
populi statim ab angelo percussus est. tunc expuerunt in faciem eis et
colaphis eum ceciderunt. ut compleretur quod scriptum est: dedi maxillas
meas alapis et faciem meam non auerti a confusione sputorum.
alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza
nobis christe, quis est qui te percussit? stultum erat uerberantibus
respondere et prophetizare caedentem cum palam percutientis uideretur
insania. sed sicut hoc uobis non prophetauit, sic illud manifestissime
uaticinatus est quod circumdaretur hierusalem ab exercitu et non
relinqueretur lapis super lapidem in templo. petrus uero sedebat foris
in atrio. foris sedebat ut uideret exitum rei et non adpropinquabat iesu
ne ministris aliqua suspicio nasceretur. et iterum negauit cum
iuramento: quia non noui hominem. scio quosdam pii affectus erga
apostolum petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent petrum non
deum negasse sed hominem et esse sensum: nescio hominem quia scio deum.
hoc quam friuolum sit prudens lector intellegit, sic defendentium
apostolum ut dominum mendacii reum faciant.
si enim iste non negauit, ergo mentitus est dominus qui dixerat: amen
dico tibi quia hac nocte ante quam gallus cantet ter me negabis. cerne
quid dicat: me negabis, non hominem. uere et tu ex illis es, nam et
loquella tua manifestum te facit. non quod alterius sermonis esset
petrus aut gentis externae, omnes quippe hebraei erant et qui arguebant
et qui arguebatur, sed quo unaquaeque prouincia et regio habebat
proprietates suas et uernaculum loquendi sonum uitare non possit. unde
et ephrathei in iudicum libro non possunt sunth�ma~g dicere. tunc coepit
detestari et iurare quia non nouisset hominem. et continuo gallus
cantauit. in alio euangelio legimus quia post negationem petri et cantum
galli respexit saluator petrum et intuitu suo eum ad amaras lacrimas
prouocarit; nec fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem
lux respexerat mundi.
et egressus foras plorauit amare. in atrio caiphae sedens non
poterat agere paenitentiam. egreditur foras de impiorum concilio ut
pauidae negationis sordes amaris fletibus lauet.
27. mane autem facto consilium inierunt omnes principes
sacerdotum et seniores populi aduersus iesum ut eum morti traderent; et
uinctum adduxerunt et tradiderunt pontio pilato praesidi. non solum ad
pilatum sed etiam ad herodem ductus est ut uterque domino inluderet. et
cerne sollicitudinem sacerdotum in malum. tota nocte uigilauerunt ut
homicidium facerent. et uinctum tradiderunt pilato. habebant enim hunc
morem ut quem adiudicassent morti ligatum iudici traderent. tunc uidens
iudas qui eum tradidit quod damnatus esset; paenitentia ductus retulit
triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui
tradens sanguinem iustum. auaritiae magnitudinem impietatis pondus
exclusit. uidens iudas dominum adiudicatum morti pretium retulit
sacerdotibus quasi in potestate sua esset persecutorum mutare
sententiam. itaque licet mutauerit uoluntatem suam tamen uoluntatis
primae exitum non mutauit. si autem peccauit ille qui tradidit sanguinem
iustum, quanto magis peccauerunt qui redimerant sanguinem iustum et
offerendo pretium ad proditionem discipulum prouocarant. qui diuersas
naturas conantur introducere et dicunt iudam proditorem malae fuisse
naturae nec electione apostolatus potuisse seruari, respondeant quomodo
mala natura egerit paenitentiam. at illi dixerunt: quid ad nos? tu
uideris. et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se
suspendit. nihil profuit egisse paenitentiam per quam scelus corrigere
non potuit. si quando sic frater peccat in fratrem ut emendare ualeat
quod peccauit, potest ei dimitti; sin autem permanent opera, frustra
uoce adsumitur paenitentia. hoc est quod in psalmo de eodem
infelicissimo iuda dicitur: et oratio eius fiat in peccatum, ut non
solum emendare nequiuerit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam
proprii homicidii crimen addiderit. tale quid et apostolus in secunda ad
corinthios epistula loquitur: ne abundantiori tristitia absorbeatur
frater. principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non
licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est.
uere culicem liquantes et camelum glutientes! si enim ideo non mittunt
pecuniam in corbanam, hoc est in gazophylacium et dona dei, quia pretium
sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur? consilio autem inito
emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. ille quidem
fecerunt alia uoluntate ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri
emptione monumentum. ceterum nos qui peregrini eramus a lege et
prophetis, praua eorum studia suscepimus in salutem et in pretio
sanguinis eius requiescimus. figuli autem ager appellatur quia figulus
noster est christus.
tunc impletum est quod dictum est per hieremiam prophetam
dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem
adpretiauerunt a filiis israhel et dederunt eos in agrum figuli sicut
constituit mihi dominus. hoc testimonium in hieremia non inuenitur, in
zacharia uero qui paene ultimus duodecim prophetarum est, quaedam
similitudo fertur et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo
et uerba diuersa sunt. legi nuper in quodam hebraico uolumine quem
nazarenae sectae mihi hebraeus obtulit hieremiae apocryphum in quo haec
ad uerbum scripta repperi. sed tamen mihi uidetur magis de zacharia
sumptum testimonium, euangelistarum et apostolorum more uulgato qui
uerborum ordine praetermisso iesus tantum de ueteri testamento proferunt
in exemplum. iesus autem stetit ante praesidem. et interrogauit eum
praeses dicens: tu es rex iudaeorum? pilato nihil aliud criminis
interrogante nisi utrum rex iudaeorum sit, arguuntur impietatis iudaei
quod ne falso quidem inuenire potuerint quod obicerent saluatori. dicit
ei iesus: tu dicis. sic respondit ut et uerum diceret et sermo eius
calumniae non pateret. et adtende quod pilato qui inuitus promebat
sententiam aliqua ex parte responderit, sacerdotibus autem et
principibus respondere noluerit indignos suo sermone iudicans. tunc
dicit illi pilatus: non audis quanta aduersum te dicant testimonia?
ethnicus quidem est qui condemnat iesum sed causam refert in populum
iudaeorum. non audis quanta aduersum te dicant testimonia? iesus autem
nihil respondere uoluit ne crimen diluens dimitteretur a praeside et
crucis utilitas differretur.
habebat autem tunc uinctum insignem qui dicebatur barabbas. iste
in euangelio quod scribitur iuxta hebraeos filius magistri eorum
interpretatur qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus.
offert autem eis optionem pilatus dimittendi quem uelint latronem an
iesum, non dubitans iesum potius eligendum, sciens eum propter inuidiam
traditum. igitur causa crucis manifeste inuidia est. sedente autem illo
pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi;
multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. nota quod gentilibus
saepe a deo somnia reuelentur et quod in pilato et uxore eius iustum
dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit.
dicit illis pilatus: quid igitur faciam de iesu qui dicitur
christus? dicunt omnes: crucifigatur. ait illis praeses: quid enim mali
fecit? at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur. multas liberandi
saluatoris pilatus occasiones dedit, primum latronem iusto conferens;
deinde inferens: quid igitur faciam de iesu qui dicitur christus, hoc
est qui rex uester est; cum que responderent: crucifigatur, non statim
adquieuit sed iuxta suggestionem uxoris quae mandauerat: nihil tibi et
iusto illi, ipse quoque respondens: quid enim mali fecit? hoc dicendo
pilatus absoluit iesum. at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur,
ut impleretur quod in uicesimo primo psalmo dixerat: circumdederunt me
canes multi, congregatio malignantium obsedit me, et illud hieremiae:
facta est mihi hereditas mea sicut leo in silua, dederunt super me uocem
suam; esaia quoque in hac sententia congruente: et exspectaui ut
facerent iudicium, fecerunt autem iniquitatem et non iustitiam sed
clamorem.
uidens autem pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus
fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: innocens ego sum a
sanguine iusti huius; uos uideritis. pilatus accepit aquam iuxta illud
propheticum: lauabo inter innocentes manus meas, ut in lauacro manuum
eius gentilium opera purgarentur et ab impietate iudaeorum qui
clamauerunt: crucifige eum, nos alienos faceret quodammodo, hoc
contestans et dicens: ego quidem innocentem uolui liberare sed quoniam
seditio oritur et perduellionis mihi contra caesarem crimen inpingitur:
innocens ego sum a sanguine iusti huius. iudex qui cogitur contra
dominum ferre sententiam, non damnat oblatum sed arguit offerentes
iustum esse pronuntians qui crucifigendus est. uos, inquit, uideritis,
ego minister sum legum, uestra uox sanguinem fundit. et respondens
uniuersus populus dixit: sanguis eius super nos et super filios nostros.
perseuerat usque in praesentem diem haec inprecatio super iudaeos, et
sanguis domini non auferetur ab eis. unde per esaiam loquitur: si
leuaueritis ad me manus, non exaudiam uos; manus enim uestrae sanguine
plenae sunt. optimam hereditatem iudaei filiis reliquerunt dicentes:
sanguis eius super nos et super filios nostros.
tunc dimisit illis barabban; iesum autem flagellatum tradidit eis
ut crucifigeretur. barabbas latro, qui seditiones faciebat in turbis,
qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo iudaeorum, id est
diabolus qui usque hodie regnat in eis et idcirco pacem habere non
possunt; iesus autem a iudaeis traditus absoluitur ab uxore pilati et ab
ipso praeside iustus appellatur, et centurio confitetur quod uere dei
filius sit. quaerat eruditus lector quomodo sibi conueniat pilatum
lauisse manus suas et dixisse: innocens sum ego a sanguine iusti huius,
et postea flagellatum tradidisse iesum ut crucifigeretur? sed sciendum
romanis eum legibus ministrasse quibus sancitum est ut qui crucifigitur
prius flagellis uerberetur. traditus est itaque iesus militibus
uerberandus, et illud sacratissimum corpus pectus que dei capax flagella
secuerunt. hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: multa flagella
peccatorum; illo flagellato nos a uerberibus liberaremur dicente
scriptura ad iustum uirum: flagellum non adpropinquauit tabernaculo tuo.
tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorio
congregauerunt ad eum uniuersam cohortem et exuentes eum, clamidem
coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt
super caput eius et harundinem in dextera illius et genu flexo ante eum
inludebant dicentes: haue rex iudaeorum. milites quidem, quia rex
iudaeorum fuerat appellatus et hoc ei scribae et sacerdotes crimen
obiecerant quod sibi in populo israhel usurparet imperium, inludentes
hoc faciunt ut nudatum pristinis uestibus induant clamidem coccineam pro
russo limbo quo reges ueteres utebantur, et pro diademate ponant ei
coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum et adorent quasi regem.
nos autem omnia haec intellegamus mystice. quomodo enim caiphas dixit:
oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret, sic et
isti quodcumque fecerunt licet alia mente fecerint tamen nobis qui
credimus sacramenta tribuebant. in clamide coccinea opera gentium
cruenta sustentat, in corona spinea maledictum soluit antiquum, in
calamo uenenata occidit animalia; siue calamum tenebat in manu ut
sacrilegium scriberet iudaeorum.
et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput
eius. eo tempore completum est: non auerti faciem meam a confusione
sputorum. et tamen cum caput eius percutiant harundine, sustinet cuncta
patienter ut esaiae uerum ostendat uaticinium dicentis: harundinem
quassatam non confringet. et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamide
et induerunt eum uestimentis suis et duxerunt ut crucifigerent. quando
flagellatur iesus et conspuitur et inridetur, non habet propria
uestimenta, sed ea quae propter nostra peccata sumpserat; cum autem
crucifigitur et inlusionis atque inrisionis pompa praeterierit, tunc
pristinas uestes recipit et proprium adsumit ornatum statim que elementa
turbantur et creatori dat testimonium creatura.
exeuntes autem inuenerunt hominem cyreneum nomine simonem; hunc
angariauerunt ut tolleret crucem eius. ne quis putet huic loco iohannis
euangelistae historiam esse contrariam. ille enim dicit exeuntem dominum
de praetorio portasse crucem suam, matheus autem refert quod inuenerint
hominem cyreneum nomine simonem quem angariantes inposuerunt ei crucem
iesu. sed hoc intellegendum quod egrediens de praetorio iesus ipse
portauerit crucem suam; postea obuium habuerit simonem cui portandam
crucem imposuerunt. iuxta anagogen uero crucem iesu suscipiunt nationes
et peregrinus oboediens portat ignominiam saluatoris.
et uenerunt in locum qui dicitur golgotha quod est caluariae
locus. audiui quendam exposuisse caluariae locum in quo sepultus est
adam et ideo sic appellatum quia ibi antiqui hominis sit conditum caput,
et hoc esse quod apostolus dicat: surge qui dormis et exsurge a
mortuis, et inluminabit te christus. fauorabilis interpretatio et
mulcens aurem populi nec tamen uera. extra urbem enim et foras portam
loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum et caluariae, id est
decollatorum, sumpsere nomen. propterea autem ibi crucifixus est dominus
ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur uexilla martyrii; et
quomodo pro nobis maledictum crucis factus est et flagellatus et
crucifixus, sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios
crucifigitur. sin autem quispiam contendere uoluerit ideo ibi dominum
crucifixum ut sanguis ipsius super adam tumulum distillaret,
interrogemus eum quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint. ex
quo apparet caluariae non sepulchrum primi hominis sed locum
significare decollatorum, ut ubi abundauit peccatum superabundet gratia.
adam uero sepultum iuxta chebron et arbe in iesu filii naue uolumine
legimus.
et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset
noluit bibere. deus loquitur ad hierusalem: ego te plantaui uineam
ueram, quomodo facta es in amaritudinem uitis alienae? amara uitis
amarum uinum facit quod propinat domino iesu ut impleatur quod scriptum
est: dederunt in cibum meum fel et in siti mea potauerunt me aceto. quod
autem dicitur: cum gustasset noluit bibere, hoc indicat quod gustauerit
quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexit.
postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem
mittentes. et hoc in eodem psalmo fuerat prophetatum: diuiserunt sibi
uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. et sedentes
seruabant eum. diligentia militum et sacerdotum nobis proficit ut maior
et apertior resurgentis uirtus appareat. et inposuerunt super caput eius
causam ipsius scriptam: hic est iesus rex iudaeorum. non possum digne
admirari pro rei magnitudine quod redemptis falsis testibus et ad
seditionem clamorem que infelici populo concitato, nullam aliam
inuenerit causam interfectionis eius nisi quod rex iudaeorum esset. et
illi forsitan inludentes ridentes que hoc fecerint. ceterum pilatus
etiam nolentibus respondit: quod scripsi scripsi. uelitis nolitis, o
iudaei, omnis uobis gentium turba respondit: iesus rex iudaeorum est,
hoc est imperator credentium et confitentium.
tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a
sinistris. si golgotha tumulus est adam et non damnatorum locus et ideo
dominus ibi crucifigitur ut suscitet adam, duo latrones quare in loco
eodem crucifiguntur? praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes
capita sua. blasphemabant quia praetergrediebantur uiam et in uero
itinere scripturarum ambulare nolebant. mouebant capita quia iam ante
mouerant pedes et non stabant super petram. id ipsum autem insultans
dicit fatuus populus quod falsi testes confinxerant. alios saluos fecit,
se ipsum non potest saluum facere. etiam nolentes confitentur scribae
et pharisaei quod alios saluos fecerit. itaque uestra uos condemnat
sententia. qui enim alios saluos fecit, utique si uellet et se ipsum
saluare poterat. descendat nunc de cruce, et credimus ei. fraudulenta
promissio! quid est plus de cruce adhuc uiuentem descendere an de
sepulchro mortuum surgere? resurrexit, et non creditis. ergo etiam si de
cruce descenderit similiter non crederetis. sed mihi uidetur hoc
daemones inmittere. statim enim ut crucifixus est dominus, senserunt
uirtutem crucis et intellexerunt fractas esse uires suas et hoc agunt ut
de cruce descendat. sed dominus sciens aduersariorum insidias, permanet
in patibulo ut diabolum destruat.
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant
ei. hic per tropum qui appellatur sull�psis~g pro uno latrone uterque
inducitur blasphemasse. lucas uero adserit quod, altero blasphemante,
alter confessus sit et e contrario increpuerit blasphemantem; non quod
discrepent euangelia sed quo primum uterque blasphemauerit, dehinc sole
fugiente terra commota saxis que disruptis et ingruentibus tenebris,
unus crediderit in iesum et priorem negationem sequenti confessione
emendauerit. in duobus latronibus uterque populus et gentilium et
iudaeorum primum dominum blasphemauit, postea signorum magnitudine alter
exterritus egit paenitentiam et usque hodie iudaeos increpat
blasphemantes.
a sexta autem hora tenebrae factae sunt super uniuersam terram
usque ad horam nonam. qui scripserunt contra euangelia suspicantur
deliquium solis quod certis statutis que temporibus accidere solet
discipulos christi ob imperitiam super resurrectione domini
interpretatos, cum defectus solis numquam nisi ortu lunae fieri soleat.
nulli autem dubium est paschae tempore lunam fuisse plenissimam. et ne
forsitan uideretur umbra terrae uel orbis lunae soli oppositus breues et
ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur ut omnis
causantium occasio tolleretur. et hoc factum reor ut compleretur
prophetia dicens: occumbet sol meridie, et contenebrabitur super terram
in die lux, et alio loco: occubuit sol cum adhuc media esset dies.
uidetur que mihi clarissimum lumen mundi, hoc est luminare maius,
retraxisse radios suos ne aut pendentem uideret dominum aut impii
blasphemantes sua luce fruerentur.
et circa horam nonam clamauit iesus uoce magna dicens: heli heli
lema sabacthani, hoc est: deus meus, deus meus, quare me dereliquisti?
principio uicesimi primi psalmi abusus est illud que quod in medio
uersiculo legitur: respice me, superfluum est. legitur enim in hebraeo:
deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? ergo impii sunt qui psalmum
ex persona dauid siue hester et mardochei dictum putant, cum etiam
euangelistae testimonia ex eo sumpta super saluatore intellegant ut est
illud: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt
sortem; et aliud: foderunt manus meas et pedes meos. nec mireris
uerborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam serui sciens
scandalum crucis uideas.
quidam autem illic stantes et audientes dicebant: heliam uocat
iste. non omnes sed quidam, quos arbitror milites fuisse romanos non
intellegentes sermonis hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit: heli
heli, putantes heliam ab eo inuocatum. sin autem iudaeos qui hoc
dixerint intellegere uolueris, et hoc more sibi solito faciunt ut
dominum imbecillitatis infament qui heliae auxilium deprecetur. et
continuo currens unus ex eis acceptam spongiam impleuit aceto et
imposuit harundini et dabat ei bibere. et haec facta sunt ut compleretur
prophetia: in siti mea potauerunt me aceto. usque hodie iudaei et omnes
increduli dominicae resurrectionis aceto et felle potant iesum et dant
ei uinum murratum ut eum consopiant et mala eorum non uideat.
iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. diuinae
potestatis indicium est emittere spiritum ut ipse quoque dixerat: nemo
potest tollere animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso ut rursum
accipiam eam.
et uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum.
uelum templi scissum est et omnia legis sacramenta quae prius
tegebantur prodita sunt atque ad gentilium populum transierunt. in
euangelio cuius saepe facimus mentionem superliminare templi infinitae
magnitudinis fractum esse atque diuisum legimus. iosephus quoque refert
uirtutes angelicas praesides quondam templi tunc pariter conclamasse:
transeamus ex his sedibus.
terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt.
nulli dubium est quid significet iuxta litteram magnitudo signorum, ut
crucifixum dominum suum et caelum et terra et omnia demonstrarent. sed
mihi uidetur terrae motus et reliqua typum ferre credentium, quod,
pristinis errorum uitiis derelictis et cordis emollita duritia, qui
prius similes erant tumulis mortuorum postea agnouerint creatorem. et
multa corpora sanctorum qui dormierunt surrexerunt et exeuntes de
monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et
apparuerunt multis. quomodo lazarus mortuus resurrexit sic et multa
corpora sanctorum resurrexerunt ut dominum ostenderent resurgentem. et
tamen cum monumenta aperta sint non ante resurrexerunt quam dominus
resurgeret ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. sanctam
autem ciuitatem in qua uisi sunt resurgentes aut hierusalem caelestem
intellegamus aut hanc terrenam quae ante sancta fuerit. sicut et matheus
appellatur publicanus non quo et apostolus adhuc permaneat publicanus
sed quo pristinum uocabulum teneat, sancta appellabatur ciuitas
hierusalem propter templum et sancta sanctorum et ob distinctionem
aliarum urbium in quibus idola colebantur. quando uero dicitur
apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio quae
omnibus appareret, sed specialis ad plurimos ut hi uiderent qui cernere
merebantur.
centurio autem et qui cum eo erant custodientes iesum uiso terrae
motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat
iste. in alio euangelio post terrae motum manifestior causa miraculi
centurionis exponitur quod, cum uidisset eum spiritum dimisisse,
dixerit: uere dei filius erat iste. nullus enim habet potestatem
dimittendi spiritum nisi ille qui animarum conditor est. spiritum autem
hoc loco pro anima intellegamus seu quod spiritale et uitale corpus
faciat seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, iuxta illud quod
scriptum est: auferes spiritum eorum, et deficient. et hoc considerandum
quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis uere dei filium
confiteatur et arrius in ecclesia praedicet creaturam.
erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant
iesum a galilea ministrantes ei. consuetudinis iudaicae fuit nec
ducebatur in culpam more gentis antiquo ut mulieres de substantia sua
uictum atque uestitum praeceptoribus ministrarent. hoc quia scandalum
facere poterat in nationibus paulus abiecisse se memorat: numquid non
habemus potestatem sorores mulieres circumducendi sicut et ceteri
apostoli faciunt? ministrabant autem domino de substantia sua ut meteret
eorum carnalia cuius illae metebant spiritalia, non quod indigeret
cibis dominus creaturarum sed ut typum ostenderet magistrorum quod uictu
atque uestitu ex discipulis deberent esse contenti. sed uideamus quales
comites habuerit: mariam magdalenam a qua septem daemonia eiecerat et
mariam iacobi et ioseph matrem materteram suam sororem mariae matris
domini et matrem filiorum zebedaei quae paulo ante regnum liberis
postularat et alias quas in ceteris euangeliis legimus.
cum sero factum esset uenit homo quidam diues ab arimathia nomine
ioseph qui et ipse discipulus erat iesu. diues refertur non de
iactantia scriptoris quo uirum nobilem atque ditissimum referat iesu
fuisse discipulum, sed ut ostendat causam quare a pilato corpus iesu
potuerit impetrare. pauperis enim et ignoti non erat ad pilatum
praesidem romanae potestatis accedere et crucifixi corpus inpetrare. in
alio euangelista ioseph iste bouleut�s~g appellatur, id est
consiliarius, et de ipso quidam putant primum psalmum esse compositum:
beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua.
et accepto corpore iesu inuoluit illud in sindone munda. ex
simplici sepultura domini ambitio diuitum condemnatur qui ne in tumulis
quidem possunt carere diuitiis. possumus autem iuxta intellegentiam
spiritalem et hoc sentire quod corpus domini non auro, non gemmis et
serico, sed linteamine puro obuoluendum sit, quamquam et hoc significet
quod ille in sindone munda inuoluat iesum qui pura eum mente susceperit.
et posuit illud in monumento suo nouo quod exciderat in petra et
aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. in nouo ponitur
monumento ne post resurrectionem ceteris corporibus remanentibus
surrexisse alius fingeretur. potest autem et nouum sepulchrum mariae
uirginalem uterum demonstrare; saxum que ostio adpositum et saxum magnum
ostendere non absque auxilio plurimorum sepulchrum potuisse reserari.
erat autem ibi maria magdalenae et altera maria sedentes contra
sepulchrum. ceteris relinquentibus dominum, mulieres in officio
perseuerant exspectantes quod promiserat iesus et ideo meruerunt primae
uidere resurgentem, quia qui perseuerauerit usque in finem hic saluus
erit.
iube ergo custodire sepulchrum usque in diem tertium ne forte
ueniant discipuli eius et furentur eum. non sufficerat principibus
sacerdotum et scribis ac pharisaeis crucifixisse dominum saluatorem nisi
sepulchrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem et
quantum in illis est manum opponerent resurgenti ut diligentia eorum
nostrae fidei proficeret; quantum enim amplius seruatur tanto magis
resurrectionis uirtus ostenditur. unde et in monumento nouo quod excisum
fuerat in petra conditus est ne, si ex multis lapidibus aedificatum
esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. quod autem
in sepulchro ponendus esset prophetae testimonium est dicentis: hic
habitauit in excelsa spelunca petrae fortissimae, statim que post duos
uersiculos sequitur: regem cum gloria uidebitis.
28. uespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati uenit
maria magdalenae et altera maria uidere sepulchrum. quod diuersa tempora
istarum mulierum in euangeliis describuntur, non mendacii signum est ut
impii obiciunt, sed sedulae uisitationis officia dum crebro abeunt ac
recurrunt et non patiuntur a sepulchro domini diu abesse uel longius. et
ecce terrae motus factus est magnus; angelus enim domini descendit de
caelo et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum; erat autem
aspectus eius sicut fulgor, et uestimentum eius sicut nix. dominus
noster unus atque idem filius dei et filius hominis iuxta utramque
naturam diuinitatis et carnis nunc magnitudinis suae nunc humilitatis
signa demonstrat. unde et in praesenti loco, quamquam homo sit qui
crucifixus est qui sepultus qui clausus tumulo quem lapis oppositus
cohibet, tamen quae foris aguntur ostendunt filium dei: sol fugiens
tenebrae ingruentes terra commota uelum scissum saxa disrupta mortui
suscitati angelorum ministeria quae et ab initio natiuitatis eius deum
probabant. ad mariam gabrihel uenit, cum ioseph angelus loquitur, idem
pastoribus nuntiat, angelorum postea auditur chorus: gloria in excelsis
deo et super terram pax in hominibus bonae uoluntatis, temptatur in
solitudine et post uictoriam statim seruiunt angeli. nunc quoque angelus
uenit custos sepulchri dominici et in uestitu candido signat gloriam
triumphantis, nec non ascendente ad caelos domino duo angeli in oliueti
monte cernuntur pollicentes apostolis secundum saluatoris aduentum. prae
timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui;
respondens que angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim
quod iesum qui crucifixus est quaeritis. custodes timore perterriti
instar mortuorum stupefacti iacent, et tamen angelus non illos sed
mulieres consolatur. nolite timere uos. illi, inquit, timeant, in his
perseueret pauor in quibus permanet incredulitas; ceterum uos quia iesum
quaeritis crucifixum audite quod resurrexerit et promissa perfecerit.
uenite et uidete ubi positus erat, ut si meis uerbis non creditis
uacuo credatis sepulchro et gradu concito pergite ac nuntiate
discipulis eius quia surrexerit et praecedit uos in galileam, hoc est in
uolutabrum gentium ubi ante error erat et lubricum et firmo ac stabili
pede uestigium non ponebat. et exierunt cito de monumento cum timore et
gaudio magno currentes nuntiare discipulis eius. duplex mentes mulierum
tenebat affectus timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, alter
ex desiderio resurgentis, et tamen uterque femineum concitabat gradum.
pergebant ad apostolos ut per illos fidei seminarium spargeretur. et
ecce iesus occurrit illis dicens: hauete. quae sic quaerebant, quae ita
currebant, merebantur obuium habere dominum resurgentem et primae
audire: hauete, ut maledictum euae mulieris in mulieribus solueretur.
illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum.
istae accedunt et tenent pedes eius quia adorauerunt eum. ceterum illa
quae quaerebat uiuentem cum mortuis et nesciebat adhuc dei filium
surrexisse merito audit: ne tangas me, nondum enim ascendi ad patrem
meum. tunc ait illis iesus: nolite timere.
et in ueteri et in nouo instrumento hoc semper obseruandum est quod
quando augustior aliqua apparuerit uisio, primum timor pellitur ut sic
mente placata possint quae dicuntur audiri. ite nuntiate fratribus meis
ut eant in galileam, ibi me uidebunt. his fratribus de quibus et in alio
loco dixit: adnuntiabo nomen tuum fratribus meis, qui saluatorem
nequaquam in iudea conspiciunt sed in gentium multitudine. et congregati
cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
dicentes: dicite quia discipuli eius nocte uenerunt et furati sunt eum
nobis dormientibus, et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus
ei et securos uos faciemus. custodes miraculum confitentur, ad urbem
conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae uiderint, quae
facta conspexerint. illi qui debuerant conuerti ad paenitentiam et iesum
quaerere resurgentem, perseuerant in malitia et pecuniam quae ad usus
templi data fuerat uertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta
argenteos iudae dederant proditori. omnes igitur qui stipe templi et
his quae conferuntur ad usus ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus
suam expleant uoluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum
redimentium mendacium et sanguinem saluatoris.
undecim autem discipuli abierunt in galileam in montem ubi
constituerat illis iesus. post resurrectionem iesus in galileae monte
conspicitur ibi que adoratur, licet quidam dubitent et dubitatio eorum
nostram augeat fidem. tunc manifestius ostenditur thomae et latus lancea
uulneratum et manus fixas demonstrat clauis. accedens iesus locutus est
eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. illi
potestas data est qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui
mortuus iacuerat, qui postea resurrexit. in caelo autem et in terra
potestas data est ut qui ante regnabat in caelo, per fidem credentium
regnet in terris. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in
nomine patris et filii et spiritus sancti. primum docent omnes gentes,
deinde doctas intingunt aqua. non enim potest fieri ut corpus baptismi
recipiat sacramentum nisi ante anima fidei susceperit ueritatem.
baptizantur autem in nomine patris et filii et spiritus sancti ut quorum
est una diuinitas, sit una largitio; nomen que trinitatis unus deus
est. docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. ordo
praecipuus. iussit apostolis ut primum docerent uniuersas gentes deinde
fidei tinguerent sacramento et post fidem ac baptisma quae essent
obseruanda praeciperent. ac ne putemus leuia esse quae iussa sunt et
pauca addidit: omnia quaecumque mandaui uobis, ut qui crediderint, qui
in trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. et
ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit
et illos ostendit semper esse uicturos et se numquam a credentibus
recessurum. qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam
pollicetur, non ignorat eam diem in qua se scit futurum cum apostolis.