Home‎ > ‎Micah‎ > ‎

St. Jerome on Micah- Latin




In Michaeam

Prologus

michaeas, in quem nunc commentarios dictare cupio, in ordine duodecim prophetarum, secundum septuaginta interpretes tertius est, secundum hebraicam ueritatem sextus, et sequitur ionam prophetam, qui succedit abdiae, atque ita fit ut tertius sit amos, et ioel secundus post osee, qui apud omnes primus est. ergo quasi in corde uoluminis positus, debet profunda continere mysteria, et sermo dei, qui semper descendit ad prophetas, descendit ad michaeam quoque, qui interpretatur humilitas; ad michaeam de morasthi, qui usque hodie iuxta eleutheropolim urbem palaestinae haud grandis est uiculus. morasthi autem in lingua nostra heredem sonat. pulchre igitur humilitas, quae inter uirtutes uel praecipua est, spe hereditatis dominicae nascitur. humilitas autem non illa quae uenit de conscientia peccatorum, sed quae inter uirtutes ponitur, iuxta quam dicitur: humiliamini sub potenti manu dei, ut uos exaltet in tempore uisitationis, et: qui se humiliat, exaltabitur, et: ante contritionem eleuatur cor uiri, et ante gloriam humiliatur. unde et dominus: discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde. quomodo ergo apud nos uotiua, et quasi ob uirtutis auspicium ponuntur uocabula, uerbi gratia: uictoris, casti, pii, probi, et apud graecos sôphrôn~g uocatur, et eusebês~g, et appellatiua nomina uertuntur in propria, sic apud hebraeos et michaeas, et abdias et zacharias cetera que his similia, ex uirtutum uocabulo liberis a parentibus imponuntur.

Liber 1

Caput 1

uerbum domini quod factum est ad michaeam morasthiten in diebus ioatham, achaz, et ezechiae, regum iuda: quod uidit super samariam et hierusalem. siue iuxta septuaginta: de quibus uidit super samariam et hierusalem. uerbum igitur domini factum est ad michaeam, post osee, amos, et esaiam, qui sub ozia uaticinati sunt. ex quo intellegimus michaeam oziae temporibus non prophetasse, sed filii eius ioatham, post quem regnauit achaz, ezechia in patris achaz imperium succedente, sub quo decem tribus ab assyriis in captiuitatem ductae sunt. quantum ergo ad historiam pertinet secundum ordinem captiuitatis - quia primum capta est samaria metropolis israel, postea hierusalem urbs iudae -, prophetiae titulus ponitur primum de samaria, secundo de hierusalem. quantum uero ad mysticos intellectus, quia samaria semper in haeresibus accipitur, hierusalem in ecclesia, dicimus uerbum domini fieri ad hierusalem et ad cohaeredem christi, de peruersis dogmatibus, et de ecclesia, si qua forte peccata commiserit, et totius uoluminis ordinem contexere. quod autem samaria et decem tribus, quae scissae sunt sub rege hieroboam a stirpe dauid, accipiantur in persona haereticorum, et omnis quidem scriptura testatur, sed maxime propheta osee, et hic ipse liber, qui haereticos impios et ecclesiasticos peccatores uocat. statim enim sequitur: quae est impietas iacob? nonne samaria? et quod est peccatum domus iuda? nonne hierusalem? hoc dumtaxat iuxta septuaginta translatores. ceterum in hebraico quomodo legatur, post paululum subiciemus. sed et illud quod haeretici semper in dogmatum suorum sibi quasi sublimitate confidant, et ecclesiae despiciant simplicitatem, in alio loco dicitur: uae qui despiciunt sion, et confidunt in monte samariae; de sion enim egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem. porro samaria fabricata sibi est de proprio sensu uitulos aureos, habentes quidem in superficie pulchritudinem, sed uitalem spiritum non habentes, et fabricata est in domo dei, quod interpretatur bethel. nec enim recipere poterat populus israel deos, nisi qui de scripturis, et in domo dei fabricati sunt. quamuis autem conciliabula sua uocent bethel, tamen post fabricationem idolorum desiit esse bethel, et uocatur bethauen, quod dicitur domus idoli, pro quo septuaginta transtulerunt domus hôn~g. hoc de titulo, nunc ueniamus ad exordium prophetiae, et lernaea bestia saeuiente, sancti spiritus inuocemus aduentum. uos, o paula et eustochium, ad dominum saluatorem fundite preces, ne mihi noceat inuidia, sed ut mens libera id tantum cogitet quod nititur explanare, nec sentiat conuiciorum alapas, quas dominus in passione contempsit. audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius et sit dominus deus uobis in testem, dominus de templo sancto suo. lxx: audite, populi omnes, et auscultet terra, et omnes qui sunt in ea, et sit dominus deus uobis in testimonium: dominus ex domo sancta sua. quia iuxta historiam manifestus est sensus, lectoris prudentiae intellegentiam derelinquo. iuxta tropologiam autem conuocat ad auditum populos, id est totius orbis ecclesias, et ad auscultandum terram, quia terrena in ea haereticorum exstructa sunt dogmata. quod autem haereses inter carnis opera numerentur, quae semper refertur ad terram, et apostolus ad galatas non tacet, et dominus in euangelio prudenti indicat auditori: qui de terra est, de terra loquitur. et ad distinctionem eorum rursus de ecclesiasticis dicit: qui autem de caelo uenit, super omnes est, et: quod uidit et audiuit, hoc testatur. si autem hoc quod ait: audite, populi, propter illud dominicum: qui habet aures audiendi, audiat, plus aliquid sonat, quam quod postea infertur: attendat terra, aptabimus ecclesiae: audite, populi omnes. haereticis uero qui terrenam suscepere doctrinam: attendat terra, et omnes qui in ea sunt, ut et isti si audierint, et illi si attenderint, non patiantur ea quae postea sermo domini comminatur. et sit eis dominus in testimonium, siue ut in hebraico legitur, in testem, uel ut apertius interpretatus est symmachus, testificans, et testificans non aliunde, nisi de domo sua, quae est ecclesia, aut certe in filio, id est in domino nostro iesu christo, qui uere templum dei est patris, et de cuius ore loquitur pater, uiscera penetrans et medullas eorum qui attendere uoluerint et audire. quia ecce dominus egredietur de loco suo, et descendet et calcabit super excelsa terrae, et consumentur montes subtus eum, et ualles scindentur sicut cera a facie ignis, sicut aquae quae decurrunt in praeceps; in scelere iacob omne istud, et in peccatis domus israel. quod scelus iacob? nonne samaria? et quae excelsa iudae? nonne hierusalem? lxx: ecce enim dominus egredietur de loco suo, et descendet, et ascendet super excelsa terrae, et commouebuntur montes subter eum, et ualles tabescent sicut cera a facie ignis, et sicut aqua profluens in descensum; propter impietatem iacob, omnia haec, et propter peccatum domus israel. quae est impietas domus iacob? nonne samaria? et quod est peccatum domus iuda? nonne hierusalem? o samaria et hierusalem audite, et diligenter attendite dominum uobis de templo suo testificantem, et praedicentem quaecumque facturus est. ecce egredietur dominus de loco suo. qui enim mitis est et benignus, et cuius natura clementia est, uestri causa cogitur personam, quam non habet, crudelitatis assumere. et descendet et calcabit super excelsa terrae. descensio dei est, et maiestatis eius ad inferiora decursus, calcare terram, et potentes quosque conterere. consumentur, inquit, siue tabescent montes, et ualles sub eo, quos principes intellegamus et populos. et quomodo uiciniam ignis cera non sustinet, et prono cursu aquae feruntur in praeceps, ita omnis impiorum superbia domino ueniente, soluetur et defluet. hoc autem totum fiet propter scelera decem tribuum, quas uocat iacob et israel, et propter praeuaricationem iuda, quia in decem tribubus samaria metropolis fuit, et in regno iudae hierusalem excelsorum idola fabricata est, hoc iuxta litteram. tropologice autem egredietur dominus de loco suo, quem uel filium, uel omnes sanctos intellegere possumus. ipse enim filius ait: ego in patre, et pater in me, et de sanctis: inhabitabo et ambulabo in eis, et ero eorum deus, et ipsi erunt mihi populus. de his ergo egredietur, non quod derelinquat eos; nam et de apostolis egrediebatur sermo domini ad audientes, et tamen non relinquebat eos; et huiuscemodi loca, id est ea quae deum hospitem habere mereantur, quasi cum christo resurgentia, et sedentia cum eo in caelestibus, sursum posita sunt. unde et descendere dicitur ad eos qui doctrinam eius in monte audire non possunt. cum que descenderit, non ascendet in humilibus et in his, qui deorsum positi sunt, sed qui terrae uocantur excelsa, et qui intellegentes aduenientis domini maiestatem, commouebuntur. et quamuis montes sint, tamen ad talis aurigae aut ascensoris pauebunt praesentiam. ualles autem, id est, animae choikois~g insertae corporibus, nec cum caelesti homine resurgentes, praesentiam eius ferre non poterunt, sed quicquid in eis durum fuerit, resoluetur, et ita fluent, quomodo si aquae plana non habeant, ferantur que praecipites in profundum. ueniet ergo dominus terribilis ad docendum, id est ad mouendos montes, et uallium humilia resoluenda, quia impietatem fecit iacob, et peccatum israel. impietas autem iacob conciliabula haereticorum sunt, quae uocantur samaria. et peccatum iuda, id est eius qui dominum confitetur, non est aliud nisi hierusalem, in qua multa crimina reperiuntur. quod autem domus iuda referatur ad christum, cuius ecclesia est, et saepe diximus, et illud ponamus ad praesens: iuda te laudabunt fratres tui; manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. potest quoque et sic intellegi, quod propter impietates samariae et scelera iudaeorum, egressus sit dominus de loco quondam suo, et dixerit ad iudaeos: ecce relinquetur uobis domus uestra deserta. et descenderit de caelis, et ascenderit super excelsa terrae, id est super eos qui ex gentium humilitate credentes, excelsi esse meruerunt. et commoti sunt montes, philosophorum dogmata, et regna sublimia, et hi qui humiles permanserunt, consumpti sunt et contriti saluatoris aduentu; et crescente ecclesia, montibus que in sublime surgentibus, idola corruerunt in profundum. egressus est ergo dominus de loco suo, et de gentibus constructa est ecclesia, ut mouerentur montes sub pedibus eius, et profunda uallium soluerentur, quia impie egit iacob, et peccauit israel et omnes tribus dominum negauerunt. et ponam samariam quasi aceruum lapidum in agro, cum plantatur uinea, et detraham in uallem lapides eius, et fundamenta eius reuelabo, et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igni, et omnia idola eius ponam in perditionem; quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis reuertentur. super hoc plangam et ululabo, uadam spoliatus et nudus, faciam planctum uelut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est plaga eius, quia uenit usque ad iudam, et tetigit portam populi mei usque ad hierusalem. lxx: et ponam samariam in pomorum custodiam in agro, et in plantationem uineae; et detraham in uoraginem lapides eius, et fundamenta eius reuelabo, et omnia sculptilia eius concident, et uniuersas mercedes eius comburent igni, et cuncta idola eius ponam in perditionem, quia ex mercedibus fornicationis congregauit, et ex mercedibus fornicationis destruxit. propter hoc planget atque lugebit, ibit discalciata et nuda, faciet planctum quasi draconum, et luctum quasi filiae sirenarum; quia obtinuit plaga eius, quia uenit usque ad iudam, et tetigit usque ad portam populi mei usque in hierusalem. secundum ordinem peccatorum fit ut ordo poenarum. primum peccauit samaria, et fabricata est idola, et pro domino uitulos adorauit, prima ergo et pereat. destruam eam, uenientibus assyriis et ponam quasi aceruum lapidum cum plantatur uinea, ut redigatur in tumulos. et detraham in uallem lapides eius. erat quippe in montibus sita, ubi nunc sebaste est, in qua et sancti ioannis baptistae ossa sunt condita. et fundamenta eius reuelabo. tanta quippe ruina erit, et tanta urbis subuersio, ut non solum parietes et aedificia corruant, sed fundamenta quoque usque ad extremum lapidem reuelentur. et omnia sculptilia eius cunctae que diuitiae, quas diuersi reges in eam comportauerant, concidentur et comburentur igni, et ad nihilum redigentur. siquidem opes et multiplex supellex, quae ex fornicatione, ut putabantur, idolorum fuerant congregata, ducentur ad aliam meretricem, id est ad niniuen, ut quomodo in terra sua fornicati sunt cum idolis quae fecerunt, sic uadant ad aliam terram idolorum et fornicationis, id est ad assyrios. hucusque de samaria. et quia eadem plaga peruentura sit ad hierusalem - et ipsa enim simili errore peccauit, derelinquens deum suum et idola fabricans -, propterea propheta facit quasi prosôpopoiian~g dei, et sub persona sua inducit plangentis affectum, et dicit: super hoc plangam et ululabo, uadam spoliatus et nudus; decem enim tribus perdidi et faciam planctum uelut draconum, et luctum quasi struthionum. quomodo enim dracones terribili sibilo personant, iuxta historias eorum, qui de physicis conscripserunt, eo tempore quo uincuntur ab elephantis, et sicut struthiones immemores sunt ouorum suorum, et quasi non pepererint, in arena calcandos pedibus bestiarum fetus relinquunt, de quo plenius in iob scribitur, ita et ego sine filiis spoliatus et nudus incedam. et hoc faciam, quia desperata est plaga eius, id est samariae. et idem peccatum, immo eadem poena peccati, quae euerterat samariam, ueniet usque ad iudam et usque ad portam urbis meae hierusalem. ut enim samaria subuersa est ab assyriis, ita iuda et hierusalem subuertentur a chaldaeis. quia uero samariam, haereticorum semel intelleximus ecclesiam, quae separata a deo, populi facta est conciliabulum, ipse dominus comminatur positurum se eam in pomorum custodiam, in agrum et in plantationem uineae. multo enim melius est subuerti inutilem ciuitatem, et lapides eius quibus exstructa fuerat, in praeceps detrahi, et praeparari eam in pomarium plantationem que uinearum, quam in aedificatione pessima permanere. cum enim destructa fuerint et reuelata fundamenta eius, - quibus sua uidebatur celare mysteria, et firma habere dogmata in quibus stabat; et omnia idola quae speciem uidebantur habere, et pulchritudinem artifici sermone compositam, concisa fuerint a ministris dei id est a uiris ecclesiasticis -, tunc in loco aedificationis pessimae, uaria ecclesiae poma nascentur, et non solum nascentur, uerum etiam custodientur, et plantabitur uinea sorec, de qua fiat uinum, quod se dominus in regno patris bibiturum esse promisit. non solum autem fundamenta eius, quae prius terra premebantur, aperientur et proferentur in medium, et idola quae sibi finxerat, concidentur, sed gloria quoque et diuitiae quas uidebatur habere de fornicatione et errore suo, igne meo consumentur, de quo dixi in euangelio: ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat, atque comburentur, et redigentur ad nihilum, quia non de ueritate contracta sunt dogmatum sed de fornicatione animae, et errore hinc inde collecta sunt. haeretici quippe non habent diuitias de paterna hereditate uenientes, sed cotidie quod colant reperiunt, et idola sibi artifici manu, et curiosa mente confingunt. propter hoc cum conuersus fuerit ager eorum in pomorum custodiam, et praeparatus ad uineas, et lapides quibus aedificata erat ciuitas, detracti in profundum, et reuelata fuerint fundamenta eorum, et omnia sculptilia concisa et incensa, et mercedes quas sibi uana spe pollicebantur, et quicquid uelut deum colere uidebantur, redactum ad nihilum, quia de fornicatione animae, omne sibi pretium compararant, tunc intellegentes errorem pristinum in semet reuersi plangent, in quibus ante ridebant, et lugebunt, in quibus prius fornicantes quodammodo laetabantur. deponent que de pedibus suis quicquid mortiferum habuerant, et erunt discalciati, quia terra in qua staturi sunt, locus sanctus est, et uestimenta fornicationis suae uniuersa proicient; erunt que nudi, ut possint christi indui uestimento, et facient planctum quasi draconum. plancturi quippe sunt aliquando et dracones, quando uiderint draconem maximum captum, et in hamo pendere piscantis, et mare desolatum. et lugebunt quasi filiae sirenarum, dulcia enim sunt haereticorum carmina, et suaui uoce populos decipientia. nec potest eorum cantica praeterire, nisi qui obturauerit aurem suam, et quasi surdus euaserit. propterea autem haec istiusmodi samaria planget atque lugebit quoniam sagitta domini uulnerata, et plagam sermonis accipiens, suum cognoscet errorem. non solum autem ipsa peccauit, sed iniquitatem et errorem suum in iudae quoque portas uoluit introducere. unde dicitur de ea: uenit usque ad iudam, et tetigit usque ad portas populi mei, usque ad hierusalem. portas, inquit, tetigit quas aures intellegimus. ceterum mediam urbem intrare non potuit; quod si intrasset, fecisset de hierusalem samariam. quotiens uiderimus de ecclesia aliquos ad haereticorum sermones scandalizari, et quaerere quomodo eorum respondeant quaestionibus, nec tamen recedere de ecclesia, dicamus, uenit samaria, siue plaga samariae usque ad populum confitentem, usque ad aures populi dei, et usque ad aures hierusalem. hoc enim quod dicitur tetigit usque ad portas populi mei, apo~g koinou~g intellegendum est, ut subaudiatur; tetigit etiam usque ad portas hierusalem. hucusque contra samariam et contra hierusalem, uideamus et cetera, quae sequuntur. in geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in domo pulueris puluere uos conspergite; transite uobis, habitatio saphir confusa ignominia, non est egressa quae habitat in sennan. planctum domus asel accipiet ex uobis, quae stetit sibimet, quia infirmata est in bonum quae habitat in maroth; quia descendit malum a domino in portam hierusalem. tumultus quadrigae stuporis habitanti in lachis principium peccati est filiae sion, quia in te inuenta sunt scelera israel. propterea dabit emissarios super hereditatem geth; domus mendacii in deceptionem regibus israel. adhuc heredem adducam tibi quae habitas in maresa, usque odollam ueniet gloria israel. lxx: qui in geth, nolite magnificari, qui in bachim, nolite aedificare ex domo derisuum; terra aspergite deriporro quod sequitur: non est egressa quae habitat in sennam, quae interpretatur exitus, siue ut symmachus uertit: non est egressa habitatio abundans, de eadem samaria dicitur quae in ipsis assyriae captiuitatis est foribus, et statim ut mota fuerit de finibus suis, hostilem terram ingreditur. nam habitatio abundans, iuxta illud accipiendum quod et supra iam diximus, habitatio pulchra. non est igitur egressa quae habitabat in exitu uel in abundantia propria uoluntate, sed ui ducta est in assyrios. unde domus uicina et ex latere, quod interpretatur asel, regnum uidelicet iuda, planctum accipiet ex uobis, quae nunc interim, samaria capta, substitit et deum habuit defensorem. accepit autem planctum et percussa formidine est et infirmata bono suo, quae habitat in maroth, id est in amaritudinibus; siue ut symmachus uertit: habitatio ad amaritudinem prouocans, hoc est: hê~g katoikia~g hê~g parapikrainousa~g, quod hebraice dicitur iosebeth maroth, propter captiuitatem uicinarum tribuum, quia descendit malum a domino in portam hierusalem, assyrius quippe, uastata samaria, uenit etiam ad hierusalem, eo tempore quo rabsaces est missus insultans, de quo et regnorum quartus liber et esaias plenius scribunt. ubi dicitur quod rex assyrius de lachis miserit hierusalem, et postea capta lachis, ad oppugnandam transierit lobnam. ueniet igitur, o lachis urbs idolis dedita, et ad te quadriga et equitatus assyriorum, quia et in te inuenta sunt scelera israel, et tu fuisti principium idololatriae in iuda; per te enim quasi per portam impietas decem tribuum migrauit in hierusalem. non solum autem super lachis tumultus ueniet et quadrigae sed et super geth metropolim palaestinae, de qua supra dixeram: in geth nolite annuntiare; mittet enim assyrius latrunculos suos, quos uocat emissarios, et possidebit domum idololatriae urbem que mendacii quae in supplantatione fuit regibus israel. quod autem sequitur: adhuc heredem adducam tibi quae habitas in maresa, pulchre allusit ad nomen, quia enim maresa, hereditas dicitur, aduentum in eam hostium pro heredibus appellauit; et usque odollam urbem iudae ueniet maresa, id est hereditas, quae odolla gloriosa est in urbibus israel. denique et symmachus ita transtulit: eti~g klêronomon~g axô~g kai~g soi~g katoikia~g maresa~g, heôs~g odollam~g hêxei~g tês~g doxês~g israêl~g, hoc est: adhuc heredem adducam et tibi, habitatio maresa, usque odollam ueniet gloriae israel; hoc est quae gloriosa es in urbibus israel. et ubi dicitur gloriae, genitiuus casus sit numeri singularis, huius gloriae, et non nominatiuus pluralis, hae gloriae. uel certe ita intellegamus: captiuitas israel quae uenit in lachis, et geth, et maresa, usque odollam quoque ueniet. et pressius legendum gloriae israel, ut kata~g antiphrasin~g ignominia uel uastitas sentiatur. porro quod supra urbem prophetae morasthi hereditatem interpretati sumus, sciat lector in eodem uersiculo quem posuimus: propterea dabit emissarios super hereditatem geth, in hebraeo pro hereditate geth, maraseth geth positum. huc usque secundum hebraicum ut potuimus, et ut nobis uisum est, certe ut ab hebraeis audiuimus, quasi inter saxa et acutissimos scopulos nauiculam nostram reximus, quae utrum intrauerit portum, an adhuc in salo fluctuet, lectoris erit prudentiae iudicare. nunc orationibus uestris pergamus ad alios fluctus, et imminente expositionis hinc inde naufragio si possumus euadamus. geth interpretatur torcular, qui ergo in geth, id est in torculari sunt, putantes se uindemiasse fructum uitae, et calcasse botrum de uinea sorec, extolluntur in superbiam, ignorantes quod botrus terrae iudaeae in allophylorum finibus non repperiatur. nolite, inquit, extolli qui estis in torcularibus. quia de uinea sodomorum uinea uestra est, et propago uestra de gommorrhis, et uua uestra amaritudinis, et botrus fellis uobis, et furor draconum uinum uestrum, furor aspidum insanabilis. nam si etiam feceritis fructum - quoniam uindemia uestra non solum de sodoma et gomorrha, sed de aegypto quoque est et ceteris inimicis gentibus -, dabit dominus aerugini fructum uestrum, et labores uestros locustae, et occidet in grandine uineas uestras, et moros uestros in pruina. non uos decipiat similitudo uini, nec dicatis amarum dulce; gustate uinum uestrum diligentius, et inuenietis pro uino sorec, furorem draconum et uenenum aspidum. unde nolite superbire, sed magis humiliamini sub potenti manu domini, et ad illud transite torcular de quo ascendens ex edom, et rubicundus ex bosor, loquitur in esaia propheta: torcular calcaui solus, et de gentibus non est uir me cum. rursum quia sunt de alienigenis et alii, multas enim habet regiones et urbes allophylorum prouincia, qui per mala opera et sensus contrarios deo loquuntur: destructi sumus, sed reuertentes aedificemus quae destructa sunt. unde et uocantur termini impietatis, et populus cui iratus est dominus. dicitur ad eos: qui in bachim nolite aedificare de domo derisuum. bachim in lingua nostra planctum et fletum sonat. denique exceptis septuaginta, omnes klauthmon~g, id est fletum transtulerunt. qui estis igitur in huiuscemodi operibus atque sententiis, quae fletu digna sunt, nolite instaurare aedificationem pessimam; nec sensum uestrum exstructionem dei arbitremini, neque aedificetis super arenam, ne cum tempestas uenerit, domus que uestra conciderit, cassus labor risum uidentibus praebeat. quin potius intellegentes aedificationem uestram dignam esse derisu, ruinis eius et puluere conspergite capita uestra, et agite paenitentiam, quod absque consilio casuram domum aedificare uoluistis. sequitur: quae habitat bene in ciuitatibus suis, non est egressa habitans in sennam.

quod mihi uidetur hanc habere sententiam: uos, qui superbitis in geth et in bachim, frustra domum risu dignam aedificare conamini, aspergite uos puluere, et agite paenitentiam, quia uinum detestabile premere, et aedificationem deo contrariam construere uoluistis. ecclesiam autem christi, quae habitat bene, et in toto orbe ecclesias possidens, spiritus unitate coniuncta est, et habet urbes legis, prophetarum et euangelii, et apostolorum; non est egressa de finibus suis, id est de scripturis sanctis, sed coeptam retinet possessionem, quia habitat in sennan, quod interpretatus est, ut supra diximus, symmachus abundantiam; habet enim et patrem, et filium et spiritum sanctum, cum quibus omnes spiritales gratiae copiae que uirtutum sunt. unde dicitur ad eam: fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. uos uero, qui habitatis iuxta sennam, id est iuxta abundantem ecclesiam, o haeretici, o contraria dogmata, plangite uos, quia aedificastis uobis domum in derisum, et pressistis torcular in superbiam, nec in scripturis, sed in uicinia scripturarum domum uestram, iam non risu, sed planctu dignam, et lacrimis construxistis. unde et subiungitur, plangite domum quae est iuxta eam, id est iuxta sennam. sed hoc quod additur: accipiet ex uobis plagam doloris, ad eosdem haereticos dicitur, quibus imperatur ut plangant domum uicinam ecclesiae, quod inimicus et ultor diabolus, cui tradendi sunt in supplicium, ipse eis inferat plagas, et extorqueat pro aedificatione pessima plagarum dolorem. quae propterea inferentur, ut sentientes peccata quae fecerant, agant paenitentiam, et habitatio dolorum sit eis bonorum occasio. siue ecclesiae indicatur dolor, quod plangat quondam filios suos, et ipsa sit causa salutis haereticorum, si ad lugentem matrem uoluerint reuerti. porro quod infertur: quia descenderunt mala a domino super portas hierusalem et marcionitae ac manichaei utuntur hoc scripto, eo quod legis deus malorum conditor sit. sic dicamus mala a domino descendisse, quomodo et saluator loquitur in euangelio: uidebam satanam quasi fulgur de caelo cadentem. quomodo enim ibi cecidit de caelo lucifer, qui mane oriebatur, et contritus est super terram, qui mittebat ad gentes, sic et haec mala quae a domino ceciderunt, et uenerunt ad portas hierusalem, antequam caderent non erant mala, sed quia a domino corruerunt, idcirco facta sunt mala. et ut sciamus malorum insidias: uenerunt, inquit, ad portas hierusalem, quae quia firmae sunt, et adamantinae, clauduntur ab apostolis, quibus claues hierusalem commissae sunt; ante eas uersantur inimici, et quos exire conspexerint, interficiunt. si quis igitur est de hierusalem, quae habitat bene in ciuitatibus suis non egreditur cum habitet in abundantia; sed semper intrinsecus manet, nec egreditur portas eius quas qui egressus fuerit occiditur; occiditur autem ab his qui se eleuant in geth, et habitant in bachim, et aedificant domum in derisum. denique mala quae descenderunt a domino ad portas hierusalem, strepitum tantum habent curruum et equorum tumultum, confusum que sonitum pro foribus hierusalem, ut oris sui lancea quoscumque uagari uiderint, interficiant. post haec scriptum est: quae habitas lachis: princeps peccati est filiae sion. lachis interpretatur poreia~g estin~g id est ambulatio. et hi igitur qui ascenderunt in curribus suis, et habuerunt equites, et strepitum tantum inanem que sonitum, quibus locuta est, quae habitat bene in ciuitatibus suis; isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine domini dei nostri inuocabimus; quia mouerunt pedes suos, et circumlati sunt omni uento doctrinae falsae, et de ecclesia exire uoluerunt, quae interpretatur specula, id est sion, principes peccati fuere filiae sion. et in ipsa, hoc est in lachis, inuentae sunt impietates israel, quae populum dei a regno pristino separauerunt. princeps ergo peccati est filiae sion, quae habitat in lachis, id est ambulatio pessima, gradu iugiter fluctuante, et impietas israel in his est qui semper mouent pedes suos, et habitare dicuntur in lachis. dabuntur quoque emissarii usque ad hereditatem geth; geth pessimam, et torcular uenenorum, quod aedificatur contra domum dei, ubi sunt uanae domus, quae aedificatae sunt in derisum. et istae uanae domus, in uanum factae sunt regibus israel. quantum ad historiam pertinet, his regibus quorum peccata in regnorum et paralipomenon libris scripta sunt, quantum autem ad anagogen, principibus haereticorum, ducibus que peruersorum dogmatum; his enim domus uanae sunt et frustra exstructae. et tamdiu perseuerantes, donec teneant eas heredes quia adducendi sunt a domino. post haec sequitur: quae habitas lachis, hereditas usque odollam ueniet. odolla interpretatur testimonium haustus, uel hauritionis eorum, quod in graeco significantius dicitur marturia~g antlêseôs~g autôn~g. legimus in prouerbiis: si malus fueris, solus hauries mala. quae igitur habitat in lachis, id est in itinere pessimo, ueniet usque ad testimonium exhaustionis suae, quod exhauriet atque ebibet iuxta mensuram operum suorum. uel certe ita distinguendum, ut hoc quod dicitur quae habitas lachis, ad superiora referatur, et sit ordo ac sensus: adducam heredes tibi de ecclesia, quae habitas lachis, quia de hereditate domini et tu eris, cum hauseris, et receperis quae mereris. obsecro in capituli fine lectorem, ne necessitatem, uoluntatem putet, et expositionem prolixam, uerbositatem existimet magis que miretur in locis tam asperis me aliquid inuenire, quam quicquam eorum, quae dicenda sunt, non praetermittere. decaluare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata caluitium tuum sicut aquila, quoniam captiui ducti sunt ex te. lxx: gloria filiae israel, decaluare et tondere super filios delicatos tuos; dilata caluitium tuum sicut aquila, quoniam captiui ducti sunt ex te. hoc quod dictum est a septuaginta, gloria filiae israel, addentibus filiae, hebraei in fine superioris capituli legunt. nobis autem quae sic uoluistis, et semel suscepimus, incumbit necessitas ita interpretari scripturas, quomodo leguntur in ecclesia, et nihilominus hebraicam non omittere ueritatem. dicitur ergo ad israel interim secundum litteram, ut uel decem tribus accipiamus in samaria, uel in commune omnem israel; quia captiuus ductus est populus, et omnis iudaea ab assyriis babyloniis que uastata est, assumant planctum et plorent filios suos. et quomodo aquila quae regina est auium certo tempore amittit pilos, et remanet implumis, sic etiam israel deponat omnem gloriam suam, qua ante fuerat circumdatus, et plangat filios, hostium subditos potestati. quod autem aquila certo tempore amittere plumas soleat, et in psalterio scriptum est: innouabitur ut aquilae senectus tua, et comicus in heautontimorumeno: uisa est, inquit, uere quod dici solet, aquilae senectus. si autem uoluerimus hoc ipsum et de praesenti tempore iudaicae euersionis accipere, uidebimus omnem gratiam, qua quondam apud deum floruit, ab eis penitus recessisse. ubi est enim propheta? ubi doctor legis? ubi angelorum praesidia? ubi contra plures a paucis sperata uictoria? decaluata est hierusalem et omnem comam gloriae pristinae perdidit, et filii eius qui clamauerunt contra dominum: crucifige, crucifige eum, ducti sunt in captiuitatem. legi in cuiusdam commentariis hoc quod dicitur: decaluare et tondere super filios deliciarum tuarum, de conditione humana posse accipi: ut dei ad adam, siue ad hierusalem caelestem dirigatur eloquium. o anima humana, o urbs quondam sanctorum mater, quae prius eras in paradiso, et fruebaris deliciis arborum diuersarum, et habebas speciosissimam comam, nunc quia proiecta es de sublimibus et deducta in babylonem, et uenisti in locum captiuitatis, et perdidisti comam tuam, radere et assume habitum paenitentis, et quae prius quasi aquila uolabas in excelsis, plange filios, plange sobolem tuam, quae ex te ducta est captiua.

Caput 2

uae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus uestris; in luce matutina faciunt illud, quoniam contra deum est manus eorum, et concupierunt agros et uiolenter tulerunt, et domos rapuerunt, et calumniabantur uirum, et domum eius, uirum et hereditatem eius. idcirco haec dicit dominus: ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla uestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est. in die illa sumetur super uos parabola, et cantabitur canticum cum suauitate dicentium: depopulatione uastati sumus; pars populi mei commutata est. quomodo recedet a me, cum reuertatur qui regiones nostras diuidat? propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu domini. lxx: facti sunt cogitantes labores et operantes mala in cubilibus suis, et simul in die consummabunt ea, quia non leuauerunt ad deum manus suas, et desiderabant agros, et diripiebant pupillos, et domos opprimebant, et rapiebant uirum et domum eius, uirum et hereditatem eius. propterea haec dicit dominus: ecce ego cogito super tribum istam mala, de quibus non auferetis colla uestra, ut non ambuletis recti subito quia tempus pessimum est. in die illa sumetur super uos parabola, et plangetur planctus in cantico dicentium: miseria miseri facti sumus, pars populi mei dimensa est in funiculo, et non erat qui prohiberet eum, ut auerteretur. agri nostri diuisi sunt, propter hoc non erit tibi mittens funiculum in hereditate. quod in fine capituli iuxta hebraicum posuimus: in coetu domini, pro quo septuaginta transtulerunt: in ecclesia domini, iuxta editionem uulgatam sequentis capituli principium est. et ideo in illo si dominus iusserit, disseremus. uae igitur uobis, populi iudaeorum, qui et cogitatis malum, et opere completis. et cubilia ad requiescendum data stupris polluitis, et quicquid iniquitatis nocte tractatis, quasi differre non liceat, statim ut dies claruerit, festinatis implere, non considerantes quod aduersus deum fortis est manus uestra. et ut doceret scriptura quid esset quod in nocte cogitarent, et in die facerent, exponit in partibus. concupierunt, inquit, agros et uiolenter tulerunt, et domos, subauditur, concupierunt, et quas concupierant, diripuerunt; et non solum calumniabantur homines et domos eorum, sed posteros quoque qui misericordiam propter aetatem paruulam merebantur, rabido ore uastabant. quia igitur ista fecistis, et cogitastis inutile, et ego dominus cogitabo super familiam istam malum; non quod malum sit quod ego cogito, sed quod patientibus uideatur malum quod irrigo; quod ita uos premet, ut colla uestra non possitis leuare, nec ambuletis superbi, scilicet quos tempus captiuitatis oppresserat. tunc dicetur super uos parabola, et miseriae uestrae uertentur in canticum: depopulatione uastati sumus, pars populi mei. templum, inquit, meum quod solum inter gentes ceteras plus habebam, mutabitur in ruinam. quomodo a me recedet assyrius, cum reuertatur ut agros meos sibi sorte distribuat? propterea, o familia israel, super quam ego malum cogito, non habebis partem in hereditate iustorum. sed et de extrema captiuitate hoc ipsum accipi potest, quod omnia eis euenerint quia dominum crucifixerunt, ita tamen ut septuaginta interpretum editio disseratur. gloria namque filiae israel decaluata est, et attonsa super filiis quondam delicatissimis, et si quid deinceps renatum pilorum fuit, alia deinceps rasura et attonsione truncatum est. tunc omnia consilia eorum uersa sunt in laborem, et quae cogitauerunt, mente et animo dormiente, attulerunt eis labores; quae que operati sunt, statim ut lux christi et ultio apparuit, conturbata sunt. cum enim legissent uicisse israel, quando moyses manus leuauit ad dominum, superatum esse ab amalec, quando moyses lassa brachia deponebat, non leuauerunt ad dominum manus suas, sed omnia in pauperes et plebem domini scelera perpetrantes, desiderauerunt agros, et pupillorum domos diripiebant, ac uirum pariter et uxorem liberos que eius et substantiam depopulabantur. propterea cogitauit dominus mala super tribum illam, nequaquam in duodecim tribus, sed tribum malitiae et in scelere foedatam, de quibus non potuerunt eleuare ceruicem, nec recte incedere. denique usque ad praesentem diem subditi sunt romano imperio, et premuntur captiuitatis iugo, et colla non eleuant. quod autem sequitur: exaiphnês~g, id est subito, in hebraicis uoluminibus non habetur, et tamen potest cum praesenti loco ita congruere, ut dicamus: propterea haec dicit dominus: ecce ego cogito super tribum istam mala subito, de quibus non possunt eleuare ceruices suas, et ob id eleuare non poterunt, quia tempus malum est. sicut enim mala operati sunt contra dominum iesum, sic mala captiuitatis perpetuae sustinebunt, et in tantam uenient angustiam, ut omnia eorum cantica, et psalmi uertantur in luctum. nihil que aliud nouerit loqui populus, nisi hoc: miseria miseri facti sumus. terra quippe repromissionis quae prius duabus et semis tribubus sorte diuisa fuerat trans iordanem moyse mittente funiculum, et postea ab iesu naue tribubus reliquis dispertita, haec gentibus romano mensore diuisa est, et nemo fuit qui prohiberet, quin potius cum uniuersas obtineat nationes, nullus est ex iudaeis qui antiquum pristina libertate possideat solum. quod si tertiam expositionem sequi uoluerimus, omnem, de qua supra dixeram, ad animam humanam sermonem dirigi, quae de paradiso corruens in captiuitatem huius mundi uenerit. uidebimus quod omnis cogitatio nostra labor sit et dolor, et cubilia nostra plena sint malis, et lux ipsa quae uidetur, mixta sit tenebris, quae que nocte tractemus, in caligine compleamus. quis enim nostrum ad deum sanctas eleuat manus sine ira et cogitatione? quis non desiderat uillas istius saeculi, oblitus possessionum paradisi? uideas alios agros agris, et terminos iungere terminis, et paruo hominis corpusculo rura urbium non sufficere. propterea cogitat dominus super nos mala de quibus nostras non possimus eleuare ceruices, nec ambulare recti, quia tempus pessimum est, iuxta ioannis uerba, dicentis: mundus in maligno positus est. idipsum significat et illa in euangelio filia abraham nobilis anima, quam satanas uinxerat et incuruauerat, et nisi ad aduentum domini in sublime erigi ante non potuit, nec suum suspicere creatorem. unde saluator ait: hanc, inquit, filiam abrahae quam alligauerat satanas, non oportuit solui de uinculo isto die sabbati? quia ergo gloria nostra omnis attonsa est, et dilatauimus rasuram, uel uiduitatem nostram, - sic enim in quibusdam codicibus inuenitur -, missi sunt qui nos plangerent cum hieremia, et sumerent super nos parabolam, et dicerent cum apostolo: lugebo multos qui peccauerunt, et non egerunt paenitentiam. quis enim non plangat uidens humanas animas quasi uariam suppellectilem a daemonibus et diuersis uitiis esse possessas? alius daemonum fornicationis mittit funiculum, alius auaritiae, ille homicidii, hic periurii lineas tendit. pars populi dei diuisa est in funiculo et agri quondam sanctitatis et paradisi, quorum odore isaac delectabatur in filio suo iacob, traditi sunt assyriis regi que babylonio. et habentibus foueas uulpibus, et uolucribus caeli nidos, filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. exposui iuxta quod mei ingenioli patiebantur angustiae, et primam ab assyriis, babyloniis que captiuitatem, et secundam a romanis, quia dominum crucifixerunt, et tertiam spiritalem, qua unusquisque nostrum de paradiso cum adam cecidit, et in huius mundi captiuitate uersatur, de qua cum uenerit dominus, eriget elisos, et soluet compeditos, et captiuos quondam diaboli, reducet in possessionem suam, et complebitur sermo psalmistae dicentis: ascendens in altum, duxit captiuam captiuitatem. iuxta quam expositionem potest et de ecclesia quarta captiuitas accipi, de qua unusquisque egreditur per peccatum, et postea ab ezra, qui interpretatur adiutor, id est sermone dei reducitur in hierusalem. si quis autem in lege domini die ac nocte meditatus, maius habuit studium, maius ingenium, otium gratiam que, et potest de praesenti capitulo probabilius aliquid dicere, non inuideo, non aspernor, quin potius cupio ab eo discere quod ignoro, et libenter me discipulum profitebor, dummodo doceat, et non detrahat. nihil enim tam facile, quam otiosum et dormientem de aliorum labore et uigiliis disputare. ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit domus iacob. numquid abbreuiatus est spiritus domini, aut tales sunt cogitationes eius? nonne uerba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? et e contrario populus meus in aduersarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis, et eos qui transibant simpliciter, conuertistis in bellum. lxx: in ecclesia domini nolite flere lacrimis, neque plorent super his? non enim abiciet opprobria, quae dicit: domus iacob prouocauit spiritum domini, si hae sunt adinuentiones eius, nonne sermones eius boni sunt cum eo, et recti ambulauerunt? et prius populus meus inimicitiis restitit contra pacem suam; pellem eius excoriauerunt, ut auferrent spem contritionem belli. ne loquamini, inquit, loquentes, pro quo interpretatus est aquila: ne stilletis stillantes; quondam idiomate hebraico, eloquium ab eo quod fluat et ad aures perueniat audientium, in similitudinem pluuiae descendentis stillationem uocans. nolite uos decipere, o domus iacob, et in consolationem mutuam dicere, deus bonus est, non ueniet captiuitas quam timemus. num larga eius misericordia, et clementissimus spiritus, qui late et abundanter ortus est omnibus, in nobis tantum abbreuiabitur et seuerus erit? aut huiuscemodi sunt cogitationes eius, quales in hominibus cernimus, ut antiquam teneat iracundiam, et ad uindictam furore subito concitetur? ad quae respondit dominus: bonus quidem sum, et uerba mea sonant clementiam, sed ad eos qui recto itinere gradiuntur. qui autem, non dico olim, sed hesterno die in contumeliam meam ueneratus est idola, et quantum in ipso fuit, tyrannica aduersum me arma corripuit, qui infelicem populum exspoliauit auxilio dei, et quasi desuper tunicam, pallium tulit, qui simplices quosque credentium et maiorum acquiescentes auctoritati contra me uertit in bellum, numquid non stillabit super eum dominus, et apprehendet eum confusio? hoc autem quod nos uertimus: et e contrario populus meus in aduersarium consurrexit, quia uerbum mul, et contrarium, et diem hesternum sonat, symmachus apertius transtulit ut diceret: ante unam diem populus meus quasi inimicus restitit, ut solueret quaestionem, quod deus non praeterita uitia imputaret populo, sed recentia, et quae quasi die commissa uiderentur hesterno. haec iuxta hebraicam intellegentiam, ceterum septuaginta interpretes in hoc loco sibi penitus non cohaerent. ad id enim quod praemissum est: in ecclesia domini nolite flere, quae consequentia est, ut inferatur, non enim abiciet opprobria quae dicit: domus iacob prouocauit spiritum domini? sed et illud quod sequitur: si hae adinuentiones eius sunt, nonne sermones eius sunt boni cum eo, et recti ambulauerunt? ad posteriora quid pertinent, quae dicuntur: et prius populus meus in aduersarium restitit contra pacem suam; pellem eius excoriauerunt, ut auferrent contritionem belli? uidetur autem mihi, in loco uel difficillimo, sic posse sensus reddi uel exprimi, si tamen prudens lector nostrae rationi acquieuerit. praecipitur itaque ecclesiae, ut non habeat tristitiam et sollicitudinem super rebus saeculi, et damnis quae in hoc mundo euenire consueuerunt, et dicitur habitatoribus eius, o uos qui estis in ecclesia domini, semper gaudete, et quicquid uobis acciderit de dei iudiciis, gratulamini. nec hoc dico quod flere non debeatis - beati quippe flentes, quoniam ipsi ridebunt -, sed illud admoneo, ne in his ploretis quae saeculi sunt. si quis mortuus fuerit propinquorum, si substantiam fiscus inuaserit, si corpus, uel podagra, uel alius quilibet morbus oppresserit, nolite flere, nolite lacrimas fundere, nec consideretis praesentia, sed futura, et aggrauamini magis quod diutius in hoc tabernaculo mortis habitetis. quin potius illud cauete, ne insultetis cadentibus, et alienam ruinam uestram aedificationem putetis; unusquisque se ex suis uiribus, non ex imbecillitate alterius metiatur. alioqui quae ista iustitia est, ramos oleastri insultare ramis oliuae, qui fracti fuerunt propter infidelitatem suam, et dicere, domus iacob ad iracundiam spiritum domini prouocauit, interficiens prophetas, idola colens, dei filium crucifigens? qui hoc facit, non erit alienus, ab opprobrio, et ea mensura qua iudicauit, iudicabitur de eo, et quomodo ipse de peccatis loquitur corruentis, ita alius ruinae illius insultabit. sequitur: si hae adinuentiones eius sunt: nonne uerba eius bona sunt cum eo, et recti ambulauerunt? quod offendit, ait, iudaicus populus ut plenitudo gentium subintraret, dispensationis dei est, ut postea, credente israel, omnes salui fierent, et uniuersi indigerent misericordia dei. unde et apostolus ad huius loci ueniens quaestionem, profundum sapientiae et scientiae et iudiciorum dei abyssum inuestigabilem esse proclamat. si ergo adinuentiones et cogitationes dei sunt, frangi priores ramos oliuae, et inseri alios de oleastro, non debes insultare sed timere ne corruas, nec aestimes in eo te placere deo, si sermones, id est scripturas illius legas. tunc scripturae prosunt legenti, si quod legitur, opere compleatur. si loquens de scripturis possis dicere: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, christus? dominus quippe dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa, et super montem excelsum ascendit, qui euangelizat sion, et eleuat uocem in fortitudine qui euangelizat hierusalem. atque hoc modo sermones dei boni sunt, si se cum sint, hoc est si deus non deserat praedicantem, cuius cor labia que consentiunt. ceterum qui confitetur labiis, et cor eius longe est a deo, et narrat iustitias eius, et assumit testamentum per os suum, et peccatorum sordibus inquinatur, cum hoc non sunt boni sermones dei. non solum de peccatore, sed et de eo quoque, qui gratiam non habet spiritalem, id est prophetiae ac doctrinae, et interpretationis, maiorum que charismatum. hoc dicendum est, quod huiuscemodi homo si uoluerit elementorum causas fidei que suae rationem reddere, et quare deus, qui bonus et creator est omnium, ad solos tantum iudaeos uenerit, et in ultimo iam saeculo uocauerit nationes, non habeat sermones dei bonos se cum, sed de propria imperitia etiam ea, quae bona sunt, dei uerba contaminet, quae uerba recte ambulant et rectas aures requirunt. et haec quidem praecipit dominus populo successori, et ecclesiae de gentibus congregatae, ne insultet generationi pristinae, et insultando non sit aliena ab opprobriis. refert autem ipse qui uerus iudex est et sine perturbatione loquitur, quomodo in passione sua israel ei contrarius fuerit, et hoc fecerit non quod suo nocere potuerit creatori, sed quod contra pacem suam omnia perpetrarit. unde et ad hierusalem sermo est: si scires ea quae ad pacem sunt tibi. pace autem perdita, pellem suam excoriauerunt, id est, tulerunt a se dei auxilium quo protegebantur, et quasi nudas carnes absque cute et tegmine reliquerunt, ut quicquid uidebatur esse pulchrum, operiente desuper misericordia dei, hoc illa recedente, praeberet uidentibus turpitudinem. recedente autem pace et auxilio dei, quia restiterant domino, de quo dicitur: dominus conterens bella, dominus nomen est ei, aduersariis suis resistere non potuerunt, sed in omni certamine uicti sunt, nec fuit qui contereret aduersum eos bella nascentia, iuxta utramque personam hostium, uel hominum qui eos duxere captiuos, uel aduersariorum fortitudinem, qui animas eorum cotidie iugulabant blasphemando. mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum; a paruulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. surgite et ite, quia non habetis hic requiem, propter immunditiam suam corrumpetur putredine pessima. interpretatio septuaginta - si tamen septuaginta est; iosephus enim scribit, et hebraei tradunt, quinque tantum libros legis moysi translatos ab eis, et ptolemaeo regi traditos -, tantum discordat in praesenti loco in hebraica ueritate, ut nec capita possimus ex aequo ponere, nec eorum simul sententias explicare. quamobrem nostra primum translatio disseratur, et postea ad eosdem ueniemus. adhuc contra populum dei sermo est, cui supra iam dixerat: econtrario populus meus in aduersarium consurrexit: desuper tunicam pallium sustulistis; quod non solum hoc egerint, sed mulieres quoque, id est, matronas quondam delicatas fecerint ire captiuas, siue sub metaphora urbes iudaeae, quas et in isaia filias sion uocat eo quod sion metropolis fuerit. a paruulis quoque earum tulistis, inquit laudem meam in perpetuum, nullus remansit in populo, cunctis uel interfectis uel captis, qui meos psalmos canebant, sed et pauci qui in babylone supererant, canere se non posse testantur. quomodo, inquiunt, cantabimus canticum domini in terra aliena? surgite itaque et ite in captiuitatem, quia in hac terra requiem non habetis, quae propter scelera uestra polluta est, et mundari non poterit, nisi longum sabbatum ante celebrarit. propterea autem dico uobis, non habetis hic requiem, quia polluta est terra uestra, et corrumpetur putredine pessima, captiuitate uidelicet, uel babylonica, uel romana, eo quod domini sanguinem hauserit; iuxta utramque enim historiae ueritatem intellegi potest. lxx: duces populi mei proicientur de domibus deliciarum suarum; propter malas adinuentiones suas eiecti sunt. potest hoc et generaliter de iudaici populi principibus accipi, sacerdotibus ac pharisaeis, qui post passionem domini proiecti sunt de urbe deliciarum suarum, in qua prius lasciuierant propter malas adinuentiones suas; et specialiter de stirpe dauid, quia statim ut natus est dominus, defecit princeps ex iuda, et dux de femoribus eius, ueniente cui repositum erat, et apparente exspectatione gentium. sed et ecclesiae quoque principes qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lasciuias pudicitiam seruare se credunt, propheticus sermo describit quod eiciendi sint de spatiosis domibus lautis que conuiuiis, et multo labore epulis conquisitis, et eiciendi propter malas cogitationes et opera sua. et si uis scire quo eiciendi sint, euangelium lege: in tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. an non confusio et ignominia est, iesum crucifixum, magistrum, pauperem atque esurientem fartis praedicare corporibus, ieiuniorum que doctrinam, rubentes buccas, tumentia que ora proferre? si in apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conuersationem quoque et abstinentiam amplectamur. sanctum utique est et apostolorum ministerium, uiduis et pauperibus ministrare. non oportet, inquiunt, dimisso sermone dei, ministrare nos mensis. at nunc non dico pauperes, non dico fratres, et qui rursum inuitare non possint, ex quibus, excepta gratia, nihil aliud episcopales sperent manus, sed militantes et accinctos gladio, et iudices, excubantibus ante fores suas centurionibus et turmis militum, christi sacerdos inuitat ad prandium. tota clerici urbe discurrunt, quaerunt exhibere iudicibus quae illi in praetoriis suis aut inuenire non possunt, aut certe inuenta non coemunt. nec uero arbitrandum quod generaliter ad omnes haec dirigatur inuectio, sed quod eos qui tales sunt, pulset sermo propheticus, et comminetur eis supplicia, et tenebras sempiternas, ut qui pudore et uerecundia non tenentur, agant paenitentiam saltim comminatione poenarum. lxx: appropinquate montibus aeternis. aeternos montes, uel angelos intellegere possumus, uel prophetas, de quibus et in psalmo scriptum est: fundamenta eius in montibus sanctis, et in alio loco: leuaui oculos meos in montes unde ueniet auxilium mihi. appropinquat autem aeternis montibus qui non in peccatis suis a beatorum contubernio separatur, quomodo et moyses appropinquabat deo, non loco sed merito. et ad eos qui appropinquabant aeternis montibus, ipse dominus loquebatur. deus appropinquans ego, et non deus de longe. montes autem aeterni, ad distinctionem eorum uocantur qui non sunt aeterni, principium scilicet huius saeculi montium tenebrosorum; qui cum erecti fuerint uelut cedrus libani transeuntes cum mundo, locus eorum non poterit inueniri. lxx: surge et ambula, quia non est tibi hic requies. iubemur in nullis mundi rebus putare nobis requiem, sed quasi a mortuis resurgentes, ad sublime tendere, et ambulare post dominum deum nostrum, et dicere: adhaesit anima mea post te. quod si contempserimus, et noluerimus audire dicentem: exsurge qui dormis, et eleuare, et illuminabit te christus; dormitabimus quidem, sed decipiemur, et non inuenimus requiem quia ubi christus non illuminat resurgentem, quae uidetur esse requies, tribulatio est. lxx: propter immunditiam consumpti estis corruptione. pro eo quod nos diximus, consumpti estis, potest iuxta graecam intellegentiam in latino sonare sermone, corrupti estis, ut sit ordo, propter immunditiam corrupti estis corruptione. hoc autem ad eos dicitur, qui uoluptati corporis et libidinis seruientes, non solum animam, sed corpus quoque suum corrumpunt, uoluptatum amatores magis quam amatores dei. poterat quoque dicere, propter immunditiam corrupti estis, et sensus etiam absque corruptione fuisset expletus. nunc autem quia ait: corrupti estis corruptione, ad distinctionem mihi uidetur dixisse corruptionis salutaris, iuxta quam et apostolus loquitur: et si is qui foris homo noster est, corrumpitur; sed qui intus est renouatur de die in diem. qui semper mortificationem iesu portat in corpore suo, et exteriorem corrumpit hominem, et carnem imperio animae subicit, iste corrumpitur quidem, sed non corruptione, quia corruptio illius salutaris est. lxx: fugistis nemine persequente. ad eos dicitur, qui propter immunditiam corruptione corrupti sunt, quod conscientia peccatorum etiam absque suppliciis resistere hostibus et dimicare non audeant. unde et formidolosi inimicorum proelio, terreant mentes fratrum suorum, eiciuntur e castris, pelluntur ex acie, et in maledictis leuitici ad huiuscemodi homines sermo dirigitur. persequetur uos uox folii uolitantis, et effugietis, nullo persequente. scio me legisse in cuiusdam commentariis, exponentis ioannis euangelistae principium: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, hoc quod dicitur, nihil, ad malitiam rettulisse; rursum que ipsam malitiam interpretatum esse diabolum, et isto quasi gradu, ipsum quod factum est sine christo, nihil diabolum intellexisse. si igitur malitia, uel diabolus nihil est, et fugerunt qui corruptione corrupti sunt nullo, id est nihil persequente, diabolus eos est persecutus in nihili. quod si cui uidetur nimis coactum, et contra scripturae simplicitatem artificio potius eloquii, quam uera interpretatione dissertum, uel priorem, uel quam ipse reppererit expositionem sequatur. utinam non essem uir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. stillabo tibi in uinum et in ebrietatem, et erit super quem stillatur populus iste. congregans congregabo iacob, totum te; in unum conducam reliquias israel pariter. ponam illum quasi gregem in ouili, quasi pecus in medio caularum. tumultuabuntur a multitudine hominum; ascendet enim pandens iter ante eos; diuident et pertransibunt portam et egredientur per eam; et transibit rex eorum coram eis, et dominus in capita eorum. et in hoc capitulo multum septuaginta interpretes ab hebraico discrepant. unde prius iuxta id quod nobis ab hebraeis traditum est, exponamus, et postea, si deus uoluerit, de eorum translatione tractabimus. o popule iudaice, ad quos repromissiones, et quorum testamenta et lex, et ex quibus christus secundum carnem cui, imminentibus babyloniis, uel romanis, dixi: surgite et ite in captiuitatem, quoniam non est uobis in terra ista requies, quae propter immunditiam suam corrumpetur populatione nouissima, non me putetis uolentem loqui, et praedicare gaudentem, quod uenturum uideo; optarem et ipse anathema esse pro fratribus meis, qui sunt israelitae. utinam de meo sensu loquerer, et sanctum spiritum non haberem; et inter pseudoprophetas potius computatus, solus perirem, et non essent uera quae dico; et tanta multitudo crederet in filium dei, et non traderetur perpetuae captiuitati. uerum quia propheta sum, et dei spiritu loquor, et a diuinitate missus, praedico ueritatem, propterea stillabo tibi sermonem meum in meracum uinum quod te inebriet, et corruere faciat. me autem stillante, et uenturae captiuitatis malum canente, populus iste meas pluuias, suscipiet, hoc est uult, non uult, habet sustinere quae dico. et ne arbitremini, malorum me tantum esse uatem, nunc quidem ueniet praedicta captiuitas; sed ecce in me sermo dei loquitur, qui ad omnes prophetas fit. quo reticente propheta, non loquitur, et nunc dicit: ueniam, et humanum corpus assumam nascar de uirgine. siue ita: quia in humilitate carnis ueni, et non credidistis mihi, ueniam in consummatione mundi in maiestate mea cum angelis ceteris que uirtutibus, et tunc totum te congregabo, iacob; tunc in unum conducam reliquias israel, et cum gentilium populo in ouili meo pariter copulabo; tunc te muro firmissimo sepiam, et tanta erit credentium multitudo, et inter caulas positi gregis tumultuatio, ut uincatur numerus pecorum largitate. ac ne forsitan putes, quia dixi: ponam illum quasi gregem in ouili, et quasi pecus in medio caularum, de ouibus me loqui, intellege quod oues istae homines sint. sequitur enim: tumultuabuntur a multitudine hominum. tumultus, uox plurimorum est, et nimiae multitudinis clamor pariter emissus, ne aestimemus unius esse uocem; sed omnium communem, laudantium pastorem bonum, qui ardua quaeque complanauerit, et suo aequauerit pede, dux itineris eorum ipse sit paradisi ianua, et dicat: ego sum porta, quo iter diuidente et praecedente, et uia et porta, transibit per eum credulum pecus. pastor autem iste rex est et dominus. unde sequitur: et transibit rex eorum coram eis, et dominus in capite eorum. quod si uoluerimus haec omnia de primo aduentu eius accipere, et totum iacob et reliquias israel ad apostolos, et eam referre multitudinem, quae in actibus apostolorum saluata est ex iudaeis, non abhorrebit a ueritate expositio tractatoris. hos enim uere congregauit dominus in ouile suum, et posuit in medio caularum, et fecit iter ante eos, et induxit eos in ecclesiam, et fuit rex eorum coram eis, et est dominus in capite eorum in perpetuum. lxx: spiritus statuit mendacium. stillauit tibi in uinum et ebrietatem, et erit de stilla populi huius, congregandus congregabitur iacob. non, ut plerique aestimant, spiritus stetit mendax, sed spiritus statuit mendacium legendum est, quod graece dicitur pneuma~g estêse~g pseudes~g, hoc est to~g pseudos~g. quomodo enim in uulneribus putridis, ne cancer serpat et emortuum corpus uiuas carnes depascatur, medici statuunt uulnus et urunt cauterio, uel puluere kaustikôi~g, ita spiritu dei finem posuit mendacio, ne ultra populus dei pseudoprophetarum uocibus subuertatur. quod autem spiritus tam in nouo quam in ueteri testamento, ubicumque sine additamento ponitur, in bonam partem intellegatur, et saepe diximus, et nunc ex parte ponemus, ne cui dubium sit. fructus autem spiritus, caritas, gaudium, pax, et: si spiritu uiuimus, spiritu et ambulemus, et alibi: si autem spiritu opera carnis mortificaueritis, uiuetis, et in ueteri testamento: dans flatum populo, qui est in ea, et spiritum his, qui calcant eam; haud dubium ex praecedentibus quin terram significet. qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subiciunt ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. e contrario malus spiritus cum additamento semper legitur, ut ibi: cum autem spiritus immundus exierit ab homine, et in alio loco: increpauit spiritum immundum, et: spiritus malus inuasit saul, et cetera his similia. spiritus ergo dei, qui mendacio finem posuit in pseudoprophetis, ipse tibi stillabit in uinum et ebrietatem. uinum quod laetificat cor hominis; et ebrietatem qua inebriatus est noe, et de qua alibi dicitur: comedite amici, et inebriamini. haec autem omnis laetitia et ebrietas ad comparationem sapientiae dei, quae ut fluuius caelestem irrigat hierusalem, stilla est et gutta permodica. nec dubitabunt sapientiae dei stillam in hominibus dicere, qui lapidem abscissum de monte sine manibus legerint, et fatuum dei sapientius hominibus, et apostolos quoque ipsos ex parte cognouisse, et ex parte prophetasse. de hac igitur sapientia, id est de stilla populi iudaici, - non enim uenit nisi ad oues perditas domus israel -, congregatus est iacob: omnis qui supplantat esau, et eripit primitiua eius ac benedictionem et antequam nascatur adhuc positus in utero plantam pilosi fratris inuadit. lxx: cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias de israel. cum inquit crediderit gentium populus, et omnis orbis ad meam fidem fuerit adductus, et intrauerit plenitudo gentium, tunc etiam reliquiae saluabuntur israel, non illae reliquiae, de quibus scriptum est in regnorum libro: dereliqui mihi septem millia uirorum, qui non curuauerunt genua baal, et de quibus paulus: ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt, et de quibus supra hic propheta testatur: et erit de stilla populi huius, congregandus congregabitur iacob, sed illae reliquiae, quae postquam omnes suscepti fuerint, in fine suscipientur a deo, et de quibus nunc dicitur: cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias israel, ut iuxta id quod scriptum est: concludens deus omnes sub peccato, omnibus misereatur. lxx: ponam auersionem eorum sicut oues in tribulatione. reliquias de israel quas postquam omnes suscepero, suscepturus sum; nunc interim quia auersi sunt a me, ponam in tribulatione, et coangustabo, et faciam sedere, sine sacerdote, sine altari, et sine propheta, ut quem per beneficia non senserunt, intellegant per supplicia. lxx: quasi gregem in medio cubilis eorum, subauditur, ponam. non solum, inquit, auersio eorum, qua a me auersi sunt, ponetur quasi grex in tribulatione, sed postquam tribulati fuerint, et angustiae tempus expleuerint, ponentur in requie, hoc est in cubili suo. et tunc de hominibus commigrabunt et transcendent humanae conditionis statum, et implebunt quod sequitur: exsilient ex hominibus. non solum autem illi exsilient et abibunt, sed omnes ad quos fit sermo dei, et qui humana uitia relinquentes conuersationem diuinitatis imitantur, et audiunt: ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes, exsilient ex hominibus, et quasi ferentur ad caelum. lxx: ascende per diuisionem. praesens locus quasi proprium habet exordium et apostrophen eloquii prophetalis, ad eum qui saluari cupit, cui imperatur ut ascendat per diuisionem. quod quidem manifestius fiet, si de genesi sumpserimus exemplum, ubi nascuntur gemini de thamar, cum qua iudas patriarcha concubuit: factum est, inquit, cum pareret, et haberet geminos in utero; in ipso partu unus protulit manum, et obstetrix ligauit in manu eius coccinum, dicens: hic egredietur prior. cum autem contraxisset manum, statim egressus est frater eius, et illa ait: quare diuisa est propter te maceria? et uocauit nomen eius phares, quod interpretatur diuisio. et post haec egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum, et uocauit nomen eius zara, qui in lingua nostra dicitur semen, uel oriens. ostendit ergo senior populus, in quo erat ortus et semen antequam de gentibus ecclesia nasceretur, manum suam in operibus, et postea contraxit eam audiens per esaiam: manus enim uestrae sanguine plenae sunt. cum que ille contraxisset manum, et a iustitiae cessaret operibus, frater eius gentium populus egressus est. et propter ipsum diuisa est sepes, et destruxit dominus atque saluator, ut ille posset incedere, parietem, qui erat in medio, et maceriam duos populos separantem; et fecit unum gregem, et duos creauit in semetipso in uno nouo homine faciens pacem. unde et obstetrix prophetice loquens dicit ad phares populum iuniorem: ut quid diuisa est propter te maceria? si intellexistis exemplum de genesi, ascende qui saluari cupis, nequaquam per ueterem populum qui manum contractam habet, sed per nouum, in quo uia christus est, in quo porta iesus, per quem ad patrem incedimus, ipse enim soluit medium parietem et maceriam, id est obscuritatem ueterum prophetarum, et omnia antiquae legis aperuit sacramenta, et dissipata incedendi difficultate, uiam oculis omnium reuelauit, ut qui uult pergere, nullo impediatur obice, nec obscuritatis caligine terreatur. lxx: ante faciem eorum diuiserunt et transierunt portam, et egressi sunt per eam. et exiuit rex eorum ante faciem eorum. dominus autem princeps eorum. propterea dixi tibi: ascende per diuisionem, qui surrexisti cum christo, et ea quaeris quae sursum sunt, quia angeli, siue pater et filius, et spiritus sanctus diuiserunt quod uidebatur obstare, et fecerunt uiam uolentibus ingredi, et quia aperto itinere inuaserunt iter, non solum ingressi sunt portam, sed et transierunt per eam. ingressi sunt autem, quia et rex eorum eamdem ingressus est portam, et aperuit eis iter, ut absque ulla difficultate graderentur. ipse enim dominus, et rex et pastor, et uia est et porta dicit que: ego sum porta: per me qui fuerit ingressus, saluabitur; ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. de qua porta et alibi prophetatur: haec est porta domini, iusti intrabunt per eam. quicumque autem ingressus fuerit, non debet in eo statu in quo intrauerat, permanere, sed egrediatur ad pascua, ut in intrando exordium sit, in exeundo et in pascua reperiendo, uirtutum perfectio. qui ingreditur, adhuc in saeculo est, et ex creaturis intellegit creatorem. qui autem egreditur, transcendit uniuersam creaturam, et omnibus quae uideri possunt pro nihilo computatis, inueniet pascua super caelos, et sermone dei uescetur, et dicet: dominus pascit me, et nihil mihi deerit. hoc ideo, ut intellegeremus euangelicum testimonium: ingredietur et egredietur, et pascua inueniet, et quod nunc dicitur per prophetam: et transierunt portam, et egressi sunt per eam; qui tamen transitus et egressio absque christo rege nostro tribui non potest, qui rex et dominus est. statim quippe conectitur: dominus autem princeps erit.

Caput 3

et dixi: audite, principes iacob, et duces domus israel. numquid non uestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui uiolenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriauerunt; et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. tunc clamabunt ad dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinuentionibus suis. manifeste aduersum principes israel sermo est, et sub metaphora leonum siue latronum crudelitas eorum describitur, quod spoliauerint pauperes, et interfecerint eos, et carnem eorum ossa que contriuerint; et quasi in medio ollae, sic in urbe hierusalem miserabilem plebem afflixerint, et propter haec inferatur eis postea supplicium in die captiuitatis, uel a nabuchodonosor, uel a uespasiano et tito. et clament ad dominum, et non exaudiat eos, et abscondat faciem suam ab eis, quia nequiter egerint in sceleribus suis. lxx: et dicet: audite haec, principes domus iacob, et reliqui domus israel. cum superioribus haeret sententia. supra enim dixerat: dominus autem princeps erit, et dicet: audite, principes domus iacob, et reliqui domus israel. pro reliquis domus israel, exceptis septuaginta, omnes duces domus israel transtulerunt. dominus ergo qui uiam fecit populo suo, et egressus est ante faciem eorum, et ipse est princeps itineris simplicioris populi, quem gregem uocat; his qui nolunt se praeuium sequi, sed superbiunt, et quasi iudices populi uestigia illius non sequuntur, comminatur et dicit: audite, principes domus iacob, et duces domus israel. quid est autem quod eos cogit audire? non uestrum est, inquit, scire iudicium, qui odio habetis bonum, et quaeritis mala; id est non meremini dei scire iudicium quod est abyssus multa et profundum iustitiae eius mens praua non inuenit. aut quomodo potestis scire iudicium dei, qui odistis bonum, et quaeritis malum, qui detestamini sanctos pauperes, et honoratis diuites peccatores. simul que consideremus uerborum significantiam: bona non amare, peccati est, quanti sceleris etiam odisse? et econtrario, si mala non fugere, uitii est, quantae impietatis est etiam diligenter inquirere? post haec describitur saeuitia iudicum, et in subiectos crudelitas. lxx: diripientes pelles eorum ab eis, et carnes eorum ab ossibus eorum. sicut deuorauerunt carnes populi mei, et pelles ab eis excoriauerunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut carnes in lebete, et sicut carnes in olla; sic clamabunt ad dominum, et non exaudiet eos, et auertet faciem suam ab eis in tempore illo, eo quod pessime egerunt in adinuentionibus suis. non suffecerat spoliasse subiectum gregem, sed corpora quoque eorum afflixerunt duro imperio, et ossa eorum contriuerunt, ut quicquid in eis forte fuerat, frangerent atque contererent. quomodo ergo illi spoliauerunt populum meum, et nudauerunt omni pulchritudine et decore cutis, et carnes et ossa miserunt in ollam feruentem, quam rex succendit assyrius, tradentes gregem meum diabolo, et angelis eius, sic et ipsi cum uenerit dies ultionis, clamabunt ad dominum, et non exaudientur, quia nec ipsi rogantes audierunt; et extendent manus suas ad dominum, et deus auertet faciem suam ab eis, quia et illi auerterunt a precantibus uultum. et haec uniuersa patientur, quia pessime egerunt in studiis et in uoluptatibus suis; et non reges fuere, sed tyranni, nec praepositi, sed leones; neque magistri discipulorum, sed lupi ouium, et satiauerunt se carnibus, et incrassati sunt, et sicut pinguissima hostia interfectionis, et suppliciis domini praeparati. hucusque contra principes malos, sequens uero sermo aduersus pseudoprophetas est et doctores pessimos, qui populum dei adulatione supplantant, pollicentes scientiam scripturarum. haec dicit dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium; propterea nox uobis pro uisione erit, et tenebrae uobis pro diuinatione, et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies, et confundentur qui uident uisiones; et confundentur diuini, et operient uultus suos omnes, quia non est responsum dei. uerumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus domini, iudicio et ueritate, ut annuntiem iacob scelus suum, et israel peccatum suum. lxx: haec dicit dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, et mordent dentibus suis, et praedicant super eum pacem, et non est data in ore eorum, sanctificauerunt super eum proelium; propterea nox uobis erit pro uisione, et tenebrae erunt uobis ex diuinatione, et occumbet sol super prophetas, et contenebrescet super eos dies; et confundentur qui uident somnia, et irridebuntur harioli, et loquentur aduersum eos omnes isti, quia non est qui exaudiat eos, nisi ego impleuero fortitudinem in spiritum domini, et iudicium et potentiam, ut annuntiem iacob impietates eius, et israel peccata sua. legimus fuisse pseudoprophetas in israel, qui propter dona pacem, quae eis data non erat, praedicabant, et si quis munera non dedisset, quamuis sanctus esset, iram dei nuntiarent illi esse uenturam. unde nunc dicitur ad eos quod loquantur mendacia, et sermo eorum non prophetia, sed diuinatio sit nec habeant lumen, sed tenebras et errorem. cum que in contrarium uersa fuerint quae promiserant, tunc operiantur confusione, quia non erit, inquit, responsum dei. iam nec daemones accipient potestatem, ut eos sua fraude decipiant. muta erunt oracula, tacebit immundus spiritus, et illudere non audebit. hoc de pseudoprophetis. rursum oratio de seipso prophetae loquentis inducitur, illis falsa uaticinantibus, et opertis confusione et ignominia, ego quae loquor, a spiritu sancto instinctus loquor, et loquor iudicium domini et ueritatem. cum que pseudoprophetae mordeant dentibus, et praedicent pacem, ego absque ulla formidine annuntio iacob scelus suum, et israel peccatum suum, quia uel idola pro deo uenerati sunt, uel dei filium crucifixerunt. si autem iuxta septuaginta quod dicitur, de haereticis uoluerimus accipere, qui uere pseudoprophetae sunt, et dicunt, haec dicit dominus, et dominus non misit eos, non errabimus. illi enim populum quondam dei errore decipiunt, et hoc faciunt, ut comedant eos, uel simpliciter in muneribus accipiendis, uel mystice in occisione animarum eorum, et promittunt eis pacem et regna caelestia, et dicunt, non necesse est ut uiuas continenter et sancte, habeto fidem quam docemus, et omnia promissa domini consequeris, quae loquentes, magis aduersum eos iram domini concitant, et proelium in illos sanctificant. quamobrem, o haeretici, qui putatis habere uos prophetiam, et imitamini ecclesiam dei, ubi aestimatis uisionem esse, ibi nox erit, et ubi iactatis uaticinium prophetale, ibi spiritus loquetur immundus. occidet enim sol iustitiae super huiuscemodi prophetas, et uidebunt tenebras suas et confundentur. cum que diuini magis quam prophetae fuerint comprobati, ridebuntur super somniis suis, et populi qui prius ab eis decepti fuerant, loquentur contra eos. tunc etiam ipsi magistri agent paenitentiam, et nemo eos exaudiet, nisi ego quem offenderant. et quia clemens sum, et nolo mortem peccatoris, sed cupio ut reuertatur et uiuat, cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et implebo eos iudicio meo et fortitudine, ut qui prius populum blandimentis decipiebant, postea uera annuntiando deterreant, et ad rectam reuocent uiam, et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi uulneribus quae intulerant, et esse occasio sanitatis. animaduerte in praesenti loco, posse docere aliquem post peccatum, si tamen uitia pristina digna paenitentia eluerit. unde et dauid post adulterium et homicidium loquitur in psalmo: asperges me hysopo et mundabor; lauabis me, et super niuem dealbabor. nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. cum que hoc feceris. docebo, ait, iniquos uias tuas, et impii ad te conuertentur. audite haec, principes domus iacob, et iudices domus israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta peruertitis, qui aedificatis sion in sanguinibus, et hierusalem in iniquitate. principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia diuinabant; et super dominum requiescebant dicentes: numquid non dominus in medio nostrum? non uenient super nos mala, propter hoc causa uestri sion quasi ager arabitur, et hierusalem quasi aceruus lapidum erit, et mons templi in excelsa siluarum. lxx: audite haec, iudices domus iacob et reliqui domus israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta peruertitis; qui aedificatis sion in sanguinibus, et hierusalem in iniquitatibus. duces eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede respondebant, et prophetae eius in pecunia diuinabant; et super dominum requiescebant, dicentes: nonne dominus in nobis est? non uenient super nos mala. idcirco propter uos sion quasi ager arabitur, et hierusalem ut custodia pomarii erit, et mons domini in lucum saltus. nemo ambigit, hierusalem propter scelera quae in hoc capitulo describuntur, fuisse subuersam, et quia supra uel ad iudices, uel ad pseudoprophetas praecesserat comminatio: audite, principes domus iacob, et duces domus israel. et post paucos uersiculos: haec dicit dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, et reliqua. nunc generaliter et aduersum iudices, et aduersum pseudoprophetas, et contra sacerdotes, et contra eos, qui sibi dei notitiam pollicebantur, prophetalis sermo texitur, et arguit eos quod propter scelera eorum sion quasi ager aranda sit, et hierusalem quasi aceruus lapidum corruitura, et mons templi futurus in excelsa siluarum. uidemus completa quae dicta sunt, oris eloquium oculi probant, prophetiae testis aspectus est. hoc ipsum testimonium et in hieremiae uolumine scribitur, ubi et michaeae prophetae fit mentio, et hierusalem uastitas praedicatur. iudices et principes domus iacob et domus israel, id est et duarum et decem tribuum, non solum iudicium non faciebant, sed abominabantur illud, et omnia recta peruertebant, ne saltim parua iustitia remaneret in ciuitate quia aedificauerunt sion in sanguinibus, et hierusalem in iniquitate, rapinis pauperum, caede insontium, occisione sanctorum. quod si quis de principibus uidebatur iudicare quod erat rectum, uendebat magis sententiam, et in muneribus iudicabat. sacerdotes quoque non docebant populum, nisi accepto pretio, et cum dicatur ad sanctos: gratis accepistis, gratis date, illi dei responsum, accepta pecunia proferentes, gratiam domini auara mercede uendebant. et post haec mala non intellegentes peccatum suum, quasi sceleribus redimerent caritatem dei, se iudices ac sacerdotes et prophetas dei esse memorabant, et secundum impaenitens cor suum dicebant: dominus in medio nostrum est, et non uenient super nos mala. quia igitur non egerunt paenitentiam, et omnis populus secutus est principum et sacerdotum prophetarum que uitia, sion quasi ager arabitur, et hierusalem sicut aceruus lapidum erit, et templum quod prius auro argento que fulgebat, in ruinas ultimas collabetur. haec contra populum iudaeorum, cuius uera captiuitas et extremae ruinae, et propter superiora quidem scelera, sed maxime propter effusionem dominici sanguinis irrogata sunt. unde et sion quasi ager arata est, et hierusalem in tumulos uersa saxorum, et templum illud quondam nobile atque sublime, in extremos cineres comminutum est. si quis autem haec quae de hierusalem dicuntur, et de sion ad ecclesiam transferat, ipsa est enim domus iacob, et domus israel, secundum illud quod in isaia scribitur: iacob puer meus, suscipiam eum, et illud ad timotheum: ut scias quomodo te oporteat in domo dei conuersari, quae est ecclesia, iste liquido peruidebit, quod principes domus iacob, et reliqui de domo israel siue, ut melius in hebraeo scriptum est: iudices domus israel, non sint alii nisi episcopi, presbyteri et diaconi, qui nisi omni custodia seruauerint cor suum, abominantur iudicium et uniuersa recta peruertunt; quando enim iuxta personam iudicant, et in disceptatione negotii non ualet causae meritum, sed reorum potentia, nonne abominantur iudicium, et omnia recta peruertunt? potest autem et aliter accipi, quod principes domus iacob, et iudices domus israel abominentur detestentur que iudicium, dei iudicis sententiam declinantes, et omnem regulam scripturarum malis interpretationibus deprauantes, isti aedificant sion in sanguinibus, et hierusalem in iniquitate. cum enim scriptura iubeat: ne inducas impium in tabernaculum iustorum, et: uirum sanguinum et dolosum abominetur dominus, hi quoscumque de asseclis suis ordinant clericos et uitam eorum in scandalum populis exponentes, rei sunt infidelitatis eorum qui scandalizantur. unde dicitur expedire homini ut mola asinaria ligetur in collo eius, et praecipitetur in profundum, quam ut scandalizet unum de minimis ecclesiae. cum que sacerdotes malachias propheta angelos uocet et os eorum oraculum domini sit, sine munerum acceptione non iudicant, legentes: munera excaecant oculos etiam sapientium, et quasi frenum in ore auertunt increpationem. et cum dicatur ad apostolos: nolite possidere aurum et argentum, neque aes in zonis uestris sit; et excutiatur de sancti uiri manibus etiam labore parta pecunia, uoces domini uenditant. et de columbis mercantur in templo. sed et prophetae hierusalem in pecunia diuinabant, nescientes aliud esse prophetiam, aliud diuinationem; numquam enim diuinatio in scripturis in bonam partem accipitur. non erit, ait, augurium in iacob neque diuinatio in israel. uidebantur quidem sibi esse prophetae, sed quia pecuniam accipiebant, prophetia ipsorum facta est diuinatio. petrus apostolus: argentum, inquit, et aurum non habeo; poterat utique simoni mago uendere, quod petebat, immo, poterat simulare uendentem, spiritus enim sanctus nec uenundari, nec emi potest, sed oblatam pecuniam cum offerente damnauit. nunc uideas, prophetas hierusalem non habere in ore prophetiam, et in domino requiescere, et dicere: non uenient super nos mala, quorum causa speculatorium dei hostili aratro diuiditur; et locus quondam pacis, ruinis plenus fit, et templum domini in uepres spinas que conuertitur, et est habitaculum bestiarum. nec quemquam moueat illud quod in primo regum libro legimus, saul uolentem ire ad samuelem dixisse puero suo, se ad eum ire non posse, quia pretium quod offerret pro uaticinio, non haberet, et puerum respondisse: ecce inuenta est in manu mea quarta pars sicli pecuniae, et dabo uiro dei, et annuntiabit nobis uiam nostram; non enim scriptum est quod samuel acceperit, aut quod illi obtulerint, quin potius pascuntur a propheta, et inuitantur ad prandium, sed fac eum accepisse, stipes magis aestimandae sunt tabernaculi, quam munera prophetiae. siclus enim uiginti obolos habet, et quarta pars sicli quinque oboli sunt. et nostri igitur sacerdotes si uolunt uendere prophetiam, et columbas in cathedris suis proponere, quas dominus flagello subuertit, accipiant quinque obolos, non pretia uillarum. hoc ipsum sonat et in tertio regnorum libro, quod uxor hieroboam infirmante filio, pergit ad achiam hominem dei, defert ei panes et uuas passas, et uasculum mellis. dicitur enim quid se cum illa portauerit, et tamen propheta non scribitur accepisse, quippe cum et corripuerit eam, et uenturum luctum praedixerit; licet potuerint hi qui ad hariolos ire consueuerant, quia multi diuini et harioli erant in israel, mala consuetudine aestimasse idipsum etiam de prophetis, et uoluisse offerre sanctis uiris, quod diuinis offerre consueuerant, et tantummodo scripturam narrasse quid illi uoluerint; nec tamen intulisse quod ipsi aut offerre ausi fuerint, aut prophetae acceperint. apostolus paulus: qui altari, inquit, deseruiunt, et de altari participant, et uiuunt. permittitur tibi, o sacerdos, ut uiuas de altari, non ut luxurietis. boui trituranti os non clauditur. scimus ista, et tamen licentia hac apostolus non abutitur; et habens uictum uestimentum que, contentus est, nocte et die laborat manibus suis, ne cui grauis sit. et iurat in epistolis, se sancte et sine auaritia in christi euangelio conuersatum, et non solum de se, sed de discipulis quoque suis hoc ipsum asserit, quod nullum miserit, qui ab ecclesiis aut posceret aliquid, aut uellet accipere. si autem gratulatur in quibusdam epistolis, et mittentium munera beneuolentiam dei appellat, non tam sibi congregat quam pauperibus sanctorum, qui erant in hierusalem. sancti autem pauperes, hi erant in hierusalem, qui primum in christo crediderant de iudaeis, et proiecti a parentibus et cognatis atque affinibus suis, tam possessiones quam uniuersam supellectilem sacerdotibus templi ac populo uastantes, perdiderant. si tales pauperes sunt, accipiant. si autem sub occasione pauperum paucae ditantur domus, et in uitro ac uase fictili aurum comedimus, aut cum thesauris mutemus et uestes, aut pauper habitus non quaerat diuitias senatorum. quid prodest circa collum ad abstergendos sudores linteolum non habere. quid iuuat esse monochitônas~g, et praeferre habitu paupertatem, cum marsupium nostrum uniuersa pauperum turba suspiret? propter hoc causa nostri, qui tales sumus, qui sion aedificamus in sanguine, et hierusalem in iniquitate, qui iudicamus in muneribus, qui mercedibus respondemus, qui in pecunia diuinamus, et super hoc fictam nobis sanctimoniam uindicantes dicimus: non uenient super nos mala. audiamus sententiam domini quae sequatur: sion et hierusalem, et mons templi, speculatorium, et uisio pacis, et templum christi in consummatione, et in fine, quando refrixerit caritas, et rara fides fuerit, quasi ager arabitur, et redigetur in tumulos, et erit in excelsa siluarum siue in custodiam pomorum, ut ubi amplae quondam domus erant, et absque numero acerui frugum, ibi uix parua sit casula seruans speciem ciborum, refectionem animae non habentium.

Caput 4

et erit in nouissimo dierum erit mons domus domini, praeparatus in uertice montium, et sublimis super colles; et fluent ad eum populi; et properabunt gentes multae, et dicent: uenite, ascendamus ad montem domini, et ad domum dei iacob, et docebit nos de uiis suis, et ibimus in semitis eius, quia de sion egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem; et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum; et concident gladios suos in uomeres, et hastas suas in ligones, non sumet gens aduersum gentem gladium, et non discent ultra belligerare; et sedebit uir subtus uineam suam et subtus ficum suam, et non erit qui exterreat, quia os domini exercituum locutum est, quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine domini dei nostri in aeternum et ultra. in illa die, dicit dominus, congregabo claudicantem et eam quam eieceram, colligam, et quam afflixeram; et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laborauerat in gentem robustam, et regnabit dominus super eos in monte sion ex hoc nunc et usque in aeternum. lxx: et erit in nouissimis dierum manifestus mons domini praeparatus super uerticem montium; et eleuabitur super colles, et festinabunt ad eum populi, et ibunt gentes multae et dicent: uenite, ascendamus ad montem domini et ad domum dei iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ambulabimus in semitis eius; quia de sion exiet lex, et uerbum domini de hierusalem, et iudicabit inter populos multos, et arguet gentes fortes usque in longinquum, et concident gladios suos in aratra et hastas suas in falces; et ultra non tollet gens contra gentem gladium, et nequaquam discent belligerare; et requiescet unusquisque sub uite sua, et unusquisque sub ficu sua, et non erit qui exterreat quia os domini omnipotentis locutum est haec, quia omnes populi ibunt unusquisque uiam suam. nos autem ibimus in nomine domini dei nostri in aeternum et ultra. in illa die, dicit dominus, congregabo eam quae contrita est et quae eiecta fuerat, suscipiam, et quos reppuleram; et ponam contritam in reliquias, et repulsam in gentem fortem et regnabit dominus super eos in monte sion, ex hoc nunc et usque in saeculum. quia principes iudaeorum abominati sunt iudicium, et omnia recta peruerterant, et aedificauerant sion in sanguinibus et hierusalem in iniquitate, et non solum haec fecerant, uerum in muneribus quoque iudicauerant et sacerdotes hierusalem in mercede responderant, et prophetae eius in pecunia diuinauerant, et propter eos, sion quasi ager aratus erat, et hierusalem in tumulos lapidum corruerat, et mons templi dei, desolatus in excelsa siluarum, idcirco nunc, derelicta domo eorum atque deserta, quando filius dei egrediens de templo ait: surgite eamus hinc, et: relinquetur uobis domus uestra deserta. angeli quoque iosepho referente, dixerunt: transeamus ex his sedibus, pro monte sion mons domini eleuatus est, de quo ad principem tyri dicitur. et uulneratus es in monte domini. iste autem mons domini in nouissimo dierum ostensus est, quando appropinquauit regnum caelorum. siquidem in consummatione saeculorum in reprobationem peccatorum, per hostiam suam saluator noster apparuit, et undecima hora ad conducendos uenit operarios. et completa illius passione, ioannes loquitur: nouissima hora est; in sex millibus enim annis, si quingenti anni per horas diei singulas diuidantur, nouissima hora consequenter dicetur tempus fidei gentium. et manifestus, inquit, erit mons domini praeparatus super uertices montium. manifestus erit, qui ante fuerat occultus, et praeparatus non solum in montibus, sed super uertices montium, moysen et prophetas, qui de eo uaticinati sunt. licet enim omnia sancta conscripserint, tamen ad comparationem prophetiae, in qua de saluatoris aduentu prophetauerunt, humilia sunt cetera, et nequaquam usque ad uertices montium pertingentia. et exaltabitur, inquit, super colles. homo quidem apparuit, et formam serui accepit, humiliatus usque ad mortem, mortem autem crucis, sed exaltauit eum pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, et ad conuersationem illius uniuersa uita hominum comparata, campi dicuntur et ualles. ad hunc ergo montem qui praeparatus est super uertices montium, et exaltatus super colles, festinabunt, siue, ut in hebraeo habetur, fluent omnes populi, id est in morem fluuiorum turbae innumerabiles congregabuntur. festinabunt autem populi, quando in eum pariter crediderunt parthi et medi, elamitae, et habitantes mesopotamiam, iudaeam, et cappadociam, pontum et asiam, phrygiam et pamphiliam, aegyptum et partes libyae quae est iuxta cyrenem, et aduenae romani, iudaei et proselyti, cretes et arabes. nonne uobis festinasse uidentur ad montem, quibus dictum est: sequimini me, et faciam uos piscatores hominum; et protinus secuti sunt saluatorem? rursum que de iacobo et ioanne scriptura refert, quod derelicta naui et patre et fluctibus saeculi, festinauerint ad montem. et matthaeus publicanus audiens: sequere me, statim cucurrerit. sed et illud in euangelio, quando secutae sunt eum turbae multae de galilaea, et decapoli et hierosolymis, et iudaea et trans iordanem, et curauit eas, festinantes populos probat. populis autem festinantibus, gentes quoque plurimae ibunt ad montem; totus scilicet orbis in eum credens, et dicent ad uexillum se patibuli mutuo prouocantes: uenite, ascendamus in montem domini. ascensione opus est, ut quis ad christum ualeat peruenire, ad domum dei iacob, ecclesiam, quae est domus dei, columna et firmamentum ueritatis. porro quod iacob saluatorem significet, et supra diximus: iacob puer meus, suscipiam eum. sed et hoc dicent ad eos quibus locuti fuerant: uenite, ascendamus in montem domini et in domum dei iacob, et addent: ut ostendant nobis uiam suam, quam uel in angelis intellege ecclesiis praesidentibus, uel in scripturis sanctis, quae uiam domini praeostendunt, et eum qui dicit: ego sum uia. et ambulemus in semitis eius, in apostolis scilicet, per quos credidimus in christum. de sion enim egressa est spiritalis lex ad gentes transiuit sermo domini de hierusalem, qui iudicabit inter populos multos. pater enim omne iudicium dedit filio. et corripiet gentes fortes usque in longinquum. dominus enim apprehendit sapientes in astutia eorum et cognouit cogitationes sapientium, quia uanae sunt. diiudicat autem inter populos qui salute digni sint, et qui indigni, et in eius aduentu omne bellandi studium conferetur ad pacem. in aratra gladii mutabuntur, hastae cudentur in falces, gens desinet bellare contra gentem. nemo pugnare discet, pugnandi necessitate deposita. tanta que erit requies, ut non solum in urbibus, sed in uiculis quoque et agris sit unusquisque securus, et hoc fiet quia os domini locutum est. ac primum quidem iuxta litteram, antequam nasceretur nobis puer, cuius principatus in humero eius, totus orbis plenus erat sanguine, populi contra populos, reges contra reges, gentes dimicabant aduersum gentes. denique etiam ipsa romana. respublica bellis ciuilibus lacerabatur cinna et octauio et carbone pugnantibus; sylla et mario, antonio et catilina, caesare et cneo pompeio, augusto et bruto, et eodem augusto et antonio, in quorum proeliis uniuersa sanguinem regna fuderunt. postquam autem ad imperium christi, singulare imperium roma sortita est, apostolorum itineri peruius factus est orbis, et apertae sunt eis portae urbium et ad praedicationem unius dei singulare imperium constitutum est. potest quoque hoc quod dicitur: concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces, et tropologice accipi, ut dicamus ad fidem christi, iram et effrenata conuicia esse deposita, ut mittat unusquisque manum super aratrum, et non respiciat post tergum, et contumeliarum iacula hastas que confringens, fructus metere cupiat spiritales, ut laborantibus aliis, nos intremus in labores eorum, et dicatur de nobis: uenientes autem uenient in exsultatione, portantes manipulos suos. nunc nemo pugnat aduersum alium, quia legimus: beati pacifici. nemo discit contendere in subuersionem audientium sed ponit silentium ori suo, et tacet, quia tempus malum est. et requiescet unusquisque sub uite sua ut premat uinum, quod exhilarat cor hominis, sub uite illa, cuius agricola pater est et sub ficu sua dulcia spiritus sancti poma decerpens caritatem, gaudium pacem et reliqua. haec autem omnia accident, secundum utramque expositionem quia domini uerba sunt uera, et eius dixisse, fecisse est. omnes populi ibunt, unusquisque in uia sua, nos uero ambulabimus in nomine domini dei nostri in saeculum et ultra. cunctis, inquiunt, nationibus euntibus iuxta errorem suum, nos ad montem domini festinauimus, et diximus: uenite, ascendamus in montem domini, et in domum dei iacob et ambulabimus in nomine christi domini nostri, quia ipse est mons qui deus est. in die illa in qua lucebit sol iustitiae, congregabitur illa quae fuerat ante contrita, et quae expulsa erat, suscipietur, et ad hoc congregabitur contrita, ut ponatur in reliquias, et derelicta in gentem fortem. nisi enim dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi sodoma essemus et quasi gomorrha similes fuissemus. sed iuxta hebraicum pulchre: congregabo, inquit, claudicantem, et eam quae male ambulauerat, et ad quam helias dixerat: usquequo claudicatis? cuius pes scandalizatus fuerat abscissus. quam eieceram, et cui dederam libellum repudii, collegam; et quam afflixeram captiuitatibus uariis, uel tradideram diabolo et angelis eius. ac ne statim nobis dilegens lector opponat, quomodo congregatam asseris claudicantem, et collectam eam quae fuerat eiecta, cum iudaei in infidelitate permaneant? audiat de prima christi dici ecclesia quae credidit ex iudaeis, de qua fuerunt et apostoli, super qua in actibus apostolorum lucas describit, quod in una die crediderint tria millia, etiam alibi quinque millia, et de quibus iacobus loquitur ad paulum: uides frater paule, quanta millia sint de iudaeis credentium, et omnes hi aemulatores legis sunt. sed et significantiam considera prophetalem: non dixit, ponam claudicantem totam saluam, sed ponam claudicantem in reliquias ut reliquiae et electi salui fiant, et eam quae laborauerat, in gentem robustam, in nomen uidelicet christianum, quod non gladius, non ignes, non tormenta superabunt. uide fidem et passionem martyrum, et de robusta gente non ambiges. et regnabit dominus super eos, id est, super gentes multas, et super reliquias claudicantes in monte sion in ecclesia, in specula, in contemplatione uirtutum a praesenti saeculo, et usque in futurum. si quis autem uoluerit hoc quod dicitur: congregabo eam quae contrita fuit, et eiectam suscipiam, et cetera, de anima humana intellegere quod ante aduentum christi uariis passionibus uitiis que seruierit, et quasi erronea et morbida ouis luporum fuerit laniata morsibus non errabit, dum tamen nouerit eam, quae contrita fuerat et afflicta, sub domini postea regno futuram, et uicturam in sion, et ad pristinum montem boni pastoris humeris reportandam. sciendum quoque, et hoc capitulum quod nunc exposuimus, et huic simile de esaia, iudaeos et eorum erroris heredes ad mille annorum referre imperium christi atque sanctorum. et illud quod dicitur: omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine domini dei sui, ita interpretari, unamquamque gentem cum idolo suo torqueri, et mitti in ignem aeterni supplicii. sed ex consequentibus arguuntur, non de fine saeculorum hoc dici, sed de primo aduentu christi, in quo collegantur reliquiae claudicantis, et gentes ante saluantur. igitur esaias huiuscemodi posuit testimonium: sermo qui factus est ad esaiam filium amos de iuda et hierusalem, quia erit in nouissimis diebus manifestus mons domini, et domus dei super summitatem montium, et exaltabitur super colles, et uenient ad eum omnes gentes. et ibunt nationes multae, et dicent: uenite, ascendamus in montem domini, et in domum dei iacob, et annuntiabit nobis uiam nostram, et ambulabimus in ea; de sion enim exiet lex, et uerbum domini de hierusalem. et iudicabit inter gentes multas, et arguet populum plurimum, et concident gladios suos in aratra, et zibynas suas in falces, et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare. significanter hic dicitur quod sermo dei egrediens de hierusalem, iudicet inter gentes multas, et arguat proprie populum iudaeorum. nos enim quasi peccatores iuxta operum nostrorum mensuram iudicabit, illos uero ut impios et negatores non iudicabit, sed arguet condemnatos.

Liber 2

Caput 4 cont.

semper inuidis respondemus, quia non cessat inuidia, et librorum nostrorum exordia, aemulorum maledicta confutant, qui uulgo iactant, me sterilis ieiuni que sermonis quasdam ineptias scribere, et cum loqui nesciam, tacere non posse. itaque obsecro uos, o paula et eustochium, ut ad huiuscemodi latratus claudatis aures, et infantiam, ut dicunt, meam orationibus adiuuantes, impetretis mihi iuxta apostolum adapertionem oris mei, ut de scripturis loquenti adaptari possit: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. moneo autem tauros pingues, qui circumdederunt me, ut quiescant et desinant maledicere, malefacta ne noscant sua, quae proferentur post, si pergent laedere. nam quod dicunt, origenis me uolumina compilare, et contaminari non decere ueterum scripta, quod illi maledictum uehemens esse existimant, eandem laudem ego maximam duco, cum illum imitari uolo, quem cunctis prudentibus, et uobis placere non dubito. si enim criminis est graecorum benedicta transferre, accusentur ennius et maro, plautus, caecilius et terentius, tullius quoque et ceteri eloquentes uiri, qui non solum uersus, sed multa capita et longissimos libros ac fabulas integras transtulerunt. sed et hilarius noster furti reus sit, quod in psalmos quadraginta ferme millia uersuum supradicti origenis ad sensum uerterit. quorum omnium aemulari exopto neglegentiam, potius quam istorum obscuram diligentiam. uerum iam tempus est alterum in michaeam librum cudere, et renascentia hydrae capita rhopalôi~g contundere prophetali. et tu, turris gregis, nebulosa filiae sion, usque ad te ueniet; et ueniet potestas prima, regnum filiae hierusalem. nunc quare maerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor quasi parturientem. lxx: et tu, turris gregis, caligosa filia sion, ad te ueniet, et ingredietur principatus primus, regnum de babylone filiae hierusalem. et nunc quare cognouisti mala? numquid rex non erat tibi, aut consilium tuum periit, quia obtinerunt te dolores sicut parturientem? turrem gregis nebulosam siue squalentem, quod hebraice dicitur ophel nullam aliam debemus accipere, nisi illam de qua esaias ait: et aedificaui turrim in medio eius, id est uineae. uinea autem domini domus israel est. haec turris quamdiu habet torcular, id est altare, et in circuitu maceriam, auxilia uidelicet angelorum, et non ingreditur diabolus aper in uineam, non est squalida, non est tenebrosa, sed a domino lucente sortita uocabulum, appellatur ciuitas, quae in monte sita latere non potest. turris igitur quondam gregis et populi dei, quia pessimi coloni interfecerunt patris familiae filium, nunc squalida est et destituta, et sub nomine ariel clamat de terra in esaia. et haec turris filiae est sion, siue, ut symmachus uertit in graecum: ipsa est filia sion, et usque ad hanc ueniet deus, uel potestas prima, quae potestas regnum est filiae hierusalem. uenit autem ad hanc turrim prima potestas, siue principatus primus, ille qui dixerat: ego sum alpha et ô~g, principium et finis, primus et nouissimus. et qui ex persona assumpti hominis ait in prouerbiis: dominus creauit me in principio uiarum suarum in opera sua, siue, ut in hebraeo scribitur: dominus possedit me: canani enim non creauit me, sed possedit me habuit que, significat. et uenit potestas prima, et regnum filiae hierusalem, ut post primam fieret et secunda, sicut enim ipse loquitur confidenter: ego sum lux mundi, ita et discipulis suis donat ut ipsi quoque lumen uocentur mundi, dicit que ad eos: uos estis lux mundi. sed et uineam ueram se in euangelio uocans, de credentibus per hieremiam loquitur: ego autem plantaui te uineam frugiferam totam ueram. et cum sit panis uiuus de caelo descendens, discipulis dedit, ut appellentur panis. unde et apostolus paulus loquitur confidenter: omnes enim unus panis sumus. in hunc igitur modum ingreditur potestas prima et regnum in hierusalem, ut credentes in ea potestatem faciat et regnum. quod autem in quibusdam libris legitur: et ingredietur principatus primus regnum filiae sion, de babylone, sciamus additum esse, quia nec in hebraeo, nec apud alios habetur interpretes. et uidetur mihi quidem de captiuitate sensisse babylonia, quod populus inde egrediens uenerit hierusalem. sequitur: et nunc quare moerore contraheris? siue, ut in lxx scriptum est: et nunc quare cognouisti mala, ad quam uenturus est, inquit, dominus et potestas prima et regnum? quare nunc moerore contraheris, aut quare cognouisti mala? statim respondetur et dicitur: quia rex non est tibi, et consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem. aut certe cum haec omnia habeas, uitio tuo nec regis, nec consiliarii mereris auxilium. quod autem ait: quare cognouisti mala, illo sensu accipiendum est, quod omnis qui meretur et patitur mala, dicitur nosse mala, et ignorare bona. iuxta illud quod in primo quoque regnorum libro scriptum est: filii heli filii pestilentiae non cognouerunt deum. et alibi: qui custodit mandatum, nesciet uerbum malum. et ad peccatores: recedite a me, inquit dominus, qui operamini iniquitatem quia nescio uos. econtrario de domino: qui cum non cognouisset peccatum pro nobis peccatum fecit, subauditur, deus pater. rex autem, et magni consilii angelus, saluator intellegitur, qui periit pro populo non credente, quem comprehenderunt dolores sicut parturientem, putans enim israel obtinere se imperium, repente uastatus est. et quomodo pariens dolorem effugere non potest, sic ille imminentem captiuitatem, et exercitum urbi circumdatum uitare et differre non potuit. legamus scripturas, et numquam inueniemus, sanctas mulieres, excepta rachel, cum dolore peperisse, quae quia in uia erat, et in hippodromo, id est equorum cursu, qui in aegypto uenundantur, filium peperit doloris, quem postea uocauit pater filium dextrae. eua eiecta de paradiso et audiens: in doloribus paries, peperisse describitur in dolore. uxor phinees contracta, nec se erigens, sicut illa quam in euangelio diabolus alligauit, peperit postquam captam arcam dei populi que cognouisset ruinam. sara autem quia sancta erat et ei defecerant muliebria, nato isaac dicit: risum mihi fecit deus, quicumque enim audierit, congratulabitur mihi. dolores igitur qui obtinuerunt turrim gregis, dolores inferi sunt et dolores mortis, qui circumdederunt quidem et uallauerunt etiam saluatorem, sed nequaquam eum obtinere potuerunt, sicut ipse loquitur in psalmo decimo septimo: circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbauerunt me, et dolores inferni uallauerunt me. quidam putant turrem squalentem, siue tenebrosam et filiam hierusalem, de caelesti hierusalem intellegi, quae sit mater sanctorum, de qua et apostolus ait: accessistis ad sion montem, et ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem, quae tamdiu squalet, quamdiu filii sui non reducuntur ad eam, et rex et consiliarius non sit in ea, et dolores sicut parturientem apprehendant eam, quod frustra peperit, uidens tantos filios interfectos. dole et satage, filia sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de ciuitate, et habitabis in regione, et uenies usque ad babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te dominus de manu inimicorum tuorum. lxx: dole, et uiriliter age, filia sion, quasi pariens, quia nunc egredieris de ciuitate, et habitabis in campo, et uenies usque ad babylonem; inde liberabit te et inde redimet te dominus deus tuus de manu inimicorum tuorum. cui praecipitur ut doleat, siue parturiat, et postea infertur, uiriliter age, non frustra praecipitur; sed ut dolores patienter ferens, egrediatur de ciuitate, et habitet in campo siue in regione, et ueniat usque ad babylonem, et cum pro peccato sustinens captiuitatem fortiter tulerit quod illatum est, tunc liberet eam dominus, et redimat deus suus de manu inimicorum suorum, ut, postquam fuerit liberata, insultantibus dicat: noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi et resurgam, etsi enim ambulauero in tenebris: dominus lux mea est. iram domini sustinebo quoniam peccaui ei, donec iustificet causam meam, et faciat iudicium meum, et educat me in lucem, et uidebo iustitiam eius. et aspiciet inimica mea, et operietur ignominia. unde et in psalmis congrua uoce cantatur: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur dominus. quod autem: dole, et uiriliter age, ad salutem dolentis pertineat, et agentis uiriliter, iesus quoque filius naue testis est, cui dominus dicit: confortare, et uiriliter age. dolet autem et agit uiriliter filia sion, quia excalciata et nuda egressa est de ciuitate, et captiua ducenda est in campum sennaar, et futura in babylone donec zorobabel ueniat, et ezdras qui interpretatur adiutor, et de manu chaldaeorum liberet eam. quod cum iuxta litteram manifestum sit, intellegere mihi uidetur animam propter peccatum de ecclesia pulsam, et inimico et ultori contraditam in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat exire de ciuitate quam fluminis impetus laetificat, et habitare non in monte, ubi prius fuerat, sed in campo, in quo assyriorum uagatur exercitus, et esse in confusione uitiorum suorum; et postquam habuerit compedes, et traxerit molam, et farinam babyloniis fecerit, in semet reuersam dicere: quanti mercennarii patris mei saturantur panibus, et ego hic fame pereo. et ad paternam domum postea reuertentem suscipi a clementissimo patre, et redimi de manu durissimi domini. ponamus exemplum ut quod imperatur filiae sion, et dicitur: dole, et uiriliter age quasi pariens, non ad poenam, sed ad utilitatem illius referamus. loquitur paulus ad galatas: filioli mei, quos iterum parturio, donec christus formetur in uobis. et tamdiu doluit, tamdiu parturiuit, donec eos rursum per paenitentiam generaret, qui per delictum perierant. puta medicum febricitanti, uel uulnerato dicere: dole et uiriliter age, sustine sitim, porta cauterium, ut certior sanitas consequatur. et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: lapidetur et aspiciat in sion oculus noster. ipsi autem non cognouerunt cogitationes domini, et non intellexerunt consilium eius, quia congregauit eos, quasi fenum areae. surge et tritura, filia sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos; et interficies domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum domino uniuersae terrae. lxx: et nunc congregatae sunt super te gentes multae dicentium: insultemus et uideant in sion oculi nostri. ipsi autem nescierunt cogitationem domini, et non intellexerunt consilium eius, quia congregauit eos, ut manipulos areae. surge et tritura eos, filia sion, quia cornua tua ponam ferrea, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos, et uouebis domino multitudinem eorum, et robur eorum domino uniuersae terrae. o hierusalem, o filia sion, quae uenies usque babylonem, et ibi liberaberis, et redimet te dominus de manu inimicorum tuorum; nunc interim congregatae sunt super te gentes multae, quae quasi de adultera loquuntur, et dicunt: lapidetur, et aspiciat in eam oculus noster. siue ut in lxx scriptum est: insultemus et gaudeamus, et despiciant super sion oculi nostri; et non cognouerunt domini uoluntatem atque consilium, quia propterea aduersum te congregatae sint nationes, ut conteras eas, quasi fenum uel stipulam areae. surge igitur, filia sion, et in cornibus ferreis, quae tibi dare me spondeo, atque in ungulis aereis, quas acceptura es, uentila et contere populos, et interfice eos domino uniuersae terrae. tali enim uictima et tali sacrificio delectatur. haec iudaei necdum expleta cernentes, in futuro ibi christi pollicentur aduentu, et dicunt uniuersas nationes iudaico populo seruituras, ipsum que imperium romanorum, quod sub nomine interpretantur edom, conterendum esse ungulis suis et cornibus uentilandum. quod quam stultum sit, ex omnibus scripturis facile comprobatur, sed hoc alterius temporis est. nos ergo qui non occidentem litteram, sed spiritum uiuificantem sequimur, dicimus aduersum filiam sion, quae interpretatur ecclesia, multas nationes daemonum congregari, et in praesenti saeculo, quod in maligno positum est, insultare, et in occisione filiorum eius gaudere, nescientes cogitationes domini, nec eius consilium agnoscentes. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. congregabit itaque eos quasi manipulos areae, ut quicquid spinosum habere uidebantur et asperum, uacuum que et leue, ungulis suis conterat, et cornibus uentilet, et purum remanens frumentum, in domini offeratur donaria. quid autem in eo significet quod ait: et comminues populos multos, et consecrabis domino multitudinem eorum, et robor eorum domino uniuersae terrae. legamus numeros, et iesum naue, et primum regnorum librum, et uidebimus quomodo de subiectis gentibus, cum uniuersa perierint in ore gladii, aurum et argentum, et tam de hominibus, quam de iumentis certus praedae numerus domino consecratus sit. denique et achor, qui de anathemate hiericho aliquid est furatus, conturbauit populum, et ex peccato ualli nomen impositum est, emec achor, id est uallis tumultus, siue turbarum. ut autem scias iuxta lxx interpretes, qui dixerunt: consecrabis domino multitudinem eorum, et robur eorum domino uniuersae terrae, in bonam partem debere accipi consecrationem. theodotio pro multitudine munera transtulit; quinta editio, emolumentum, id est ôpheleian~g symmachus, lucrum, id est to~g kerdos~g autôn~g.

Caput 5

nunc uastaberis, filia latronis, obsidionem posuerunt super nos, in uirga percutient maxillam iudicis israel. lxx: nunc obstruetur filia obstructione, angustiam posuit super nos, in uirga percutient super maxillam tribus israel. non quod una tribus percutiat maxillam alterius, sed quod alii percutiant tribus israel in maxillam. pollicitus quidem tibi sum, o filia sion, quod uenturum sit tempus quo cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, et comminuta daemonum multitudine, offeras quicquid ille ante possederant domino uniuersae terrae. sed quia hoc tunc futurum est, quando subintrauerit gentium plenitudo, et omnis israel saluatus fuerit, nunc interim pro meritis tuis uastare, siue ut in hebraeo habetur, concidere. nequaquam enim iuxta apostolum uocaris circumcisio, sed concisio; nec te appello filiam meam, sed latronis filiam, quod hebraice dicitur, bath gedud, id est diaboli ad praedandum semper accincti. fecisti enim domum meam speluncam latronum, repugnasti aduersum me, et filii tui obsidionem posuerunt super me, et super filium, et spiritum meum. an non contumelia trinitatis est, quando in uirga et calamo, te faciente, percussere romani caput iudicis israel, dicentes: prophetiza nobis, christe, quis est qui te percussit? siue quando unus de ministris tuis percussit eum in maxillam, dicens: sic respondes pontifici? hoc iuxta hebraicum, cui interpretationi aquila et symmachus, et theodotio, et editio quinta consentiunt. iuxta lxx autem multo altior sensus est, et quasi a proprio intellegitur exordio. nunc obstruitur synagoga obstructione, et dicent qui in ea clausi fuerint: angustiam posuit super nos; et romanis potestatibus subditae, percutientur in maxilla tribus israel. abstulit enim dominus de iudaea et de hierusalem, fortem et ualidum, et sapientem architectum, et intellegentem auditorem, et uiae eius usque hodie clausae sunt et obseptae, nec potest egredi de captiuitate, sed durissimo premitur imperio. si autem iuxta superiorem sensum uoluerimus de ecclesia dictum accipere: nunc obstruetur filia obstructione, illud de osee proferamus exemplum, in quo adultera loquitur: uadam post amatores meos, qui dabant mihi panes meos, et aquam meam, et uestimenta mea, et linteamina mea, oleum meum, et omnia quae mihi prosunt. et postea deus uolens impedire cogitationem pessimam, non eam facit quod desiderat adimplere, sed obstruit uias eius, ne consequatur amatores suos, et amplius fornicetur. ait quippe: propterea ecce ego obstruam uias eius in sudibus, et obsepiam uias eius, et semitam suam non inueniet; et persequetur amatores, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inueniet, et dicet: uadam et reuertar ad uirum meum priorem quia bene mihi erat. animaduerte opus domini profecisse: adultera enim non inueniens uiam suam, nec ualens pergere quo uolebat, necessitate obstricta ad maritum reuertitur priorem, et confitetur, melius sibi in domo uiri esse prioris, quam quondam apud amatores suos fuerat, tribulationibus que, et plagis israel eruditur. unde et ad dauid sub typo christi mystice dicitur: si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustitias meas profanauerint, et praecepta mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo. tribulationem ergo posuit deus super filiam israel, et percutient eam angeli, qui plagis praepositi sunt, in maxilla. ac ne forte nescires quae esset filia, quae obstruitur obstructione, et ponitur in angustia, statim infertur, et dicitur, tribus israel. nos autem sumus israel, qui mente cernimus deum, ad quorum distinctionem apostolus loquitur: uidete israel secundum carnem. numquam enim uocaret carneum israel, nisi sciret esse etiam spiritalem. et tu, bethleem ephrata, paruulus es in millibus iuda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in israel, et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. lxx: et tu, bethleem domus ephrata, minima es, ut sis in millibus iuda; ex te mihi egredietur, ut sit in principem israel, et egressus eius ab initio ex diebus saeculi. in euangelio secundum matthaeum, cum magi de oriente uenissent, et herodes a scribis quaereret, ubinam christus dominus nasceretur, respondisse narrantur: in bethleem terra iuda, qui prophetae testimonium addentes, dixerunt: et tu, bethleem terra iuda, nequaquam minima es in principibus iuda; ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum israel. quod testimonium nec hebraico, nec septuaginta interpretibus conuenire, me quoque tacente perspicuum est, et arbitror, matthaeum uolentem arguere scribarum et sacerdotum, erga diuinae scripturae lectionem, neglegentiam, sic etiam posuisse, ut ab eis dictum est. sunt autem qui asserant, in omnibus pene testimoniis, quae de ueteri testamento sumuntur, istiusmodi esse errorem, ut aut ordo mutetur, aut uerba, et interdum sensus quoque ipse diuersus sit, uel apostolis, uel euangelistis non ex libro carpentibus testimonia, sed memoriae credentibus, quae nonnunquam fallitur. exponamus ergo hebraicum: et tu, bethleem, id est domus panis, quae uocaris ephratha, minima quidem es in ciuitatibus iuda; et tantis millibus comparata, uix paruus es uiculus, sed ex hoc paruo uiculo egredietur christus, qui est dominator in israel. ac ne putes eum de genere dauid tantum esse, cui repromisi, dicens: de fructu uentris tui ponam super sedem meam, carnis assumptio diuinae non impedit maiestati; de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. ipse est cui et in alio psalmo dixi: ante luciferum genui te. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. et idcirco egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. quod autem bethleem ipsa sit ephrata, liber geneseos ostendit, in quo scriptura commemorat: mortua est rachel, et sepulta in uia ephrata, haec est bethleem. et in utroque nomine significat sacramentum: domus enim panis dicitur, propter panem uiuum, qui de caelo descendit. et ephrata, quod interpretatur furorem uidet, propter herodis insaniam, quia illusus a magis, iratus est ualde, et mittens uniuersos occidit infantes in bethleem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis et propter plurimum sanguinem audita est uox in excelso, planctus et ululatus rachel flentis liberos suos. legimus iuxta septuaginta dumtaxat interpretes, in iesu naue, ubi tribus, iudae urbes et oppida describuntur, inter cetera etiam hoc scriptum: thaeco, et ephratha, haec est bethleem, et phagor, et aetham, et culon, et tami, et soris, et caraem, et gallim, et baether, et manocho, ciuitates undecim, et uiculi earum, quod nec in hebraico, nec apud alium inuenitur interpretem, et siue de ueteribus libris erasum sit malitia iudaeorum, ne christus de tribu iuda ortus uideretur, siue a septuaginta additum, nequaquam liquido cognoscentes, certum quid nouimus. nihilominus et de libro iudicum hoc ipsum possumus approbare, quod bethleem in tribu iuda sit; scriptum est enim: et fuit uir leuites habitans in lateribus domus ephraim, et accepit sibi mulierem concubinam de bethleem iuda, et irata est ei concubina sua, et abiit in domum patris sui in bethleem iuda. pulchre autem dicitur, in bethleem iuda, ad distinctionem eius bethleem, quae in galilaea sita est, sicut in eodem iesu uolumine reperi. potest ephrata in lingua nostra sonare, karpophoron~g, uberem, atque frugiferam, et id ipsum ostendere in mysterio, quod et domus panis. propter hoc dabis eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum eius conuertentur ad filios israel. lxx: propterea dabit eos usque ad tempus parientis: pariet, et reliquiae fratrum reuertentur ad filios israel. quia de bethleem quae est ephrata, egressus est christus dominator in israel, et egressus eius non eo tantum fuerat tempore quo uisus in carne est, sed ab initio aeternitatis, siue ab initio saeculi. quia semper ipse locutus est per prophetas, et sermo dei factus est in manu eorum, ideo dabit iudaeos, eos que regnare permittet usque ad tempus parientis, quando completur illud: laetare, sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. cum enim sterilis pepererit septem, et quae multos habuerat filios, fuerit infirmata, et delicto populi iudaici plenitudo gentium subintrauerit, tunc omnis israel saluus fiet, et reliquiae fratrum eius ad filios israel conuertentur; et adueniens helias propheta, quod interpretatur deus dominus, conuertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres suos, et nouissimus populus iungetur antiquo, ut uere filii abraham appellentur, cum in eum crediderint quem uidit abraham, et laetatus est. quod est autem tempus in quo sterilis pariet? ut reor, illud de quo esaias loquitur: tempore acceptabili exaudiui te, et in die salutis auxiliatus sum tibi. quod et paulus intellegens de christi tempore praedicatum, ait: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. hoc ipsum puto et illud mystice demonstrari, quod in ecclesiaste scriptum est: tempus pariendi, et tempus moriendi; quod eo tempore quo ex sterili natus est gentilium populus, filios amiserit synagoga. potest autem aliter intellegi: dabit dominus templum et ierosolymam, et iudaeos usque ad illud tempus quo uirgo pariet, quae postquam pepererit, et natus paruulus acceperit spolia samariae, et uirtutem damasci, interfecto populo iudaeorum, reliquiae israel saluabuntur. et fratres christi, id est apostoli conuertentur ad prophetarum et patriarcharum fidem, qui uenturum christum annuntiauerunt, et complebitur psalmi uaticinium: pro patribus tuis nati sunt tibi filii, et cetera quae sequuntur. et stabit et pascet in fortitudine domini, in sublimitate nominis domini dei sui, et conuertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. lxx: et stabit et uidebit, et pascet gregem suum in fortitudine dominus, et in gloria nominis domini dei sui erunt, quia nunc magnificabuntur usque ad terminos terrae. postquam sol iustitiae egressus fuerit a summitate caelorum, et peruenerit usque ad terminos eorum, et pepererit pariens, et reliquiae fratrum eius conuersae fuerint ad filios israel, tunc ipse dominus qui prius ambulabat, et cum his qui in itinere erant positi, necdum habebat fixum gradum, stabit et pascet eos in fortitudine domini, ut possint dicere: dominus pascit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuae, ibi me collocauit, super aquas refectionis enutriuit me, animam meam conuertit. pascit autem eos, non solum in fortitudine domini, sed et in sublimitate nominis domini dei sui, quando dicit ad patrem: pater sancte, serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. quando eram cum eis, ego seruabam eos in nomine tuo; quos dedisti mihi, custodiui, et nullus ex his periit. et conuertentur, siue ut melius interpretatus est symmachus, habitabunt; iasubu enim uerbum hebraicum utrumque significat. habitabunt autem in ecclesia domini, quia magnificatus est christus usque ad terminum terrae. siue, iuxta lxx, quia magnificabuntur ipsi cum pastore suo usque ad extremum terrae, ut in omnem terram exeat sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. et erit iste pax: assyrius cum uenerit in terram nostram, et quando calcauerit in domibus nostris. lxx: et erit haec pax: assyrius quando superuenerit in terram uestram, et cum ascenderit super regionem uestram. quando uenerit diabolus, qui interpretatur euthunôn~g, id est arguens atque corripiens, super terram regionem que credentium, et eorum quos pascet dominus in fortitudine, et in sublimitate nominis domini dei sui, et eos calcauerit tribulationibus uariis, et domos animarum nostrarum, id est corpora quasi superbus ascenderit atque depresserit, et tamen nihil nos a christi caritate separauerit; tunc christi pax, siue ipse christus erit in nobis, et dicetur de sancto: nihil proderit inimicus in eo. ponamus exemplum, ut quod dicimus, possit manifestius fieri. uenit assyrius super terram quondam pauli, et ascendit super regionem eius, quando fuit in laboribus supra modum, in plagis abundantius, in carceribus nimis, in mortibus frequenter, quando a iudaeis quinquies quadragenas una minus accepit, ter uirgis caesus est, semel lapidatus est, ter naufragium fecit, nocte et die in profundo maris fuit in periculis latronum, periculis in falsis fratribus, periculis ex genere, periculis ex gentibus; sed in his omnibus uincebat propter illum qui dilexerat eum. et ideo implebatur pace, quia impletus fuerat contumeliis. iudaei in aduentu christi, quem sibi simulant, haec omnia iuxta litteram futura esse contendunt. et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines. et pascent terram assur in gladio, et terram nemrod in lanceis eius; et liberabit ab assur cum uenerit in terram nostram, et cum calcauerit in finibus nostris. lxx: et consurgent super eum septem pastores, et octo morsus hominum; et pascent assur in gladio, in terram nemrod in fouea eius; et liberabit de assur, cum uenerit super terram uestram, et cum ascenderit super terminos uestros. ubi nos posuimus primates homines, et in hebraico scriptum est nesiche adam, symmachus interpretatus est christus hominum, theodotio et quinta editio, principes hominum, aquila graues, uel constitutos homines, id est kathestamenous~g. rursum in eo ubi ego et aquila transtulimus, in lanceis eius, ut subaudiatur, terrae nemrod, symmachus uertit, entos~g pulôn~g autês~g, id est intra portas eius, theodotio, in portis eorum, quinta editio, en~g paraxiphesin~g autôn~g, quod nos possumus dicere, in sicis eorum; in hebraeo autem positum est balphethee. tunc igitur erit pax, cum reliquiae fratrum christi conuersae fuerint ad filios israel, et uenerit assyrius in terram nostram, et adiuti a domino, eum qui nostras domus calcare cupiebat, uelociter contriuerimus sub pedibus nostris. ipse enim dominus ait: suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates hominum, uel morsus hominum. suscitabimus autem ego et filius meus et spiritus sanctus iuxta illud quod in genesi scriptum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et in abdiae principio: surgite et ascendamus aduersus eam in proelium. septem pastores, omnes patriarchas et prophetas et sanctos uiros arbitror esse, qui hebdomadi, id est ueteri seruierint instrumento. octo autem morsus hominum, siue octo primates homines, et ut symmachus interpretatus est, christos, uniuersos noui testamenti, qui ab apostolis usque ad hanc aetatem momorderint assyrium, ei suis dentibus lacerauerint. unde et in ecclesiaste praecipitur: ut demus partes septem, demus et octo. et in templo hiezechiel, quod interpretatur ecclesia et caelestis hierusalem, septem et octo gradibus ascenditur. et in psalterio quindecim gradus sunt, quibus per hebdomadem et ogdoadem ad canendas deo laudes scandimus. in octaua die celebratur circumcisio spiritalis, et in templo iudaeorum destruitur sabbatum, et quidam psalmi pro octaua inscribuntur. isti igitur septem pastores et octo morsus hominum, pascent assur in gladio. uiuens enim et efficax sermo dei, et acutus super omnem gladium bicipitem, missus est ab eo qui uenit gladium mittere super terram, ut diuidantur duo in tres. et terram nemrod, qui interpretatur, temptatio descendens, pascent in fouea eius; gigantis enim et uenatoris et superbientis contra dominum terra, non est in montibus, sed in foueis. iste cecidit quasi fulgur de caelo, et semper uersatur inter bestias; et quia uenator est, infructuosa ligna lustrat et siluas. quantum ergo possum mea recolere memoria, numquam uenatorem in bonam partem legi. ismael et esau uenatores fuerunt, et praecesserunt in typo populi iudaici, quorum alter filius aegyptiae est, ambulans iuxta carnem et iuxta carnem uiuens, alter primitiua propter lenticulam perdidit, et benedictionibus fratris inuidens, fugat eum in mesopotamiam. redacta ergo terra nemrod in foueis suis: qui enim fodis foueam, incidet in eam, et qui lacum aperuit et effodit eum, incidet in foueam quam fecit, et reuertetur dolor eius in caput eius, et super uerticem eius iniquitas eius descendet. et confosso assyrio a septem pastoribus, et octo morsibus liberauit nos christus de manu assur, qui uenerat super terram nostram, et calcare cupiebat terminos israel. quod autem symmachus ait: et pascent terram assur in gladio, et regionem nemrod intra portas eius, hoc sentiendum est, quod in domo sua alligetur fortis, et uulneretur aduersarius. et iuxta aquilam, et quintam editionem, sicis et lanceis septem pastorum, et octo christorum hominum confodiatur. et erunt reliquiae iacob in medio populorum multorum, quasi ros a domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat uirum, et non praestolatur filios hominum. et erunt reliquiae iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis siluarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit et conculcauerit et ceperit, et non est qui eruat. exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. et erit in die illa, dicit dominus, auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas, et perdam ciuitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et diuinationes non erunt in te. et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. et euellam lucos tuos de medio tui, et conteram ciuitates tuas, et faciam in furore et in indignatione ultionem in cunctis gentibus, quae non audierunt. lxx: et erunt reliquiae iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi ros a domino cadens, et quasi agni super gramen, ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum. et erunt reliquiae iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis, in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; quomodo si pertranseat et diuidens rapiat, et non sit qui eruat. eleuabitur manus tua super eos qui tribulant te, et omnes inimici tui perdentur. et erit in die illa, dicit dominus, interficiam equos tuos de medio tui, et disperdam currus tuos, et subuertam ciuitates terrae tuae, et auferam omnes munitiones tuas. et auferam maleficia tua de manibus tuis, et qui loquuntur, non erunt in te; et disperdam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et ultra non adorabis opera manuum tuarum; et succidam lucos de medio tui, et demoliar ciuitates tuas, et faciam in ira, et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod non audierunt. liberatis nobis de assur, quando uenerit super terram nostram, et ascenderit super terminos nostros et liberatis a domino qui suscitauit super eum septem pastores et octo morsus hominum, reliquiae iacob, quos apostolos intellegimus, et primam de iudaeis, ecclesiam, erunt in medio populorum multorum, quasi ros a domino cadens. ardebant enim ignitis diaboli iaculis corda populorum, et omnes gentes adulterantes a deo, habebant corda, quasi clibanus igne succensus. unde ros a domino cadens, factus est sanitas infirmorum. et quod in anania, azaria et misael legimus, quod spiritus roris sibilantis fornacem ignis exstinxerit, hoc de omnibus generaliter sentiamus, quod in medio uniuersarum gentium doctrina apostolorum quasi ros fuerit a domino. quod autem sequitur: et sicut agni super gramen, ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum, de his accipiamus, qui de gentibus credere noluerunt, quod sint super eos apostoli et reliquiae iacob, sicut agni carpentes gramen, et herbam dentibus demetentes. et hoc facient, ut qui angeli esse noluerunt, spiritalem accipientes rorem, nequaquam inter homines congregentur, neque in parte rationabili deputentur, sed dicatur de eis: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. et erunt reliquiae iacob in medio gentium quasi leo in iumentis in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus ouium. dominus enim iesus, de quo in genesi prophetatur: catulus leonis iuda, de germine, fili mi, ascendisti; accubans dormisti ut leo et quasi catulus leonis. et in alio loco: accubans requieuit ut leo, et quasi catulus leonis quis suscitabit eum? dedit et apostolis suis quibus dixerat: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris, et filii et spiritus sancti, ut quomodo leoni nemo potest resistere in iumentis, et catulo leonis in ouibus, ita illi de manu assyrii, et de manu diaboli liberati, raperent iumenta et pecora; homines quippe et iumenta saluos faciet dominus. et raperent, non ut interficerent, sed ut diuiderent, hoc est ab infidelibus separarent, et non essent qui eis resisterent. leone autem et catulo leonis, ita in iumentis, et in ouibus peruagante, manus dei exaltatur super eos, qui uel deum, uel reliquias israel ante tribulauerunt. et omnes inimici eius disperdentur, non quod pereant inimici et esse desistant, sed quia in eo quod inimici sunt pereant. sicut thessalonicensibus scribitur: quem dominus iesus interficiet spiritu oris sui. haec interfectio non abolitionem significat, sed cessationem pessimae uitae, qua male ante uiuebant. denique infert: et destruet illustratione aduentus sui. numquam autem destrueret, si interfectio abolitionem sonaret, cum iam esse cessasset; ita et hic inimicorum consumptio iuxta prouerbia salomonis accipitur, in quibus scriptum est: interitus impiis hospitabitur, non erit perpetuus, non eos rediget ad nihilum, sed hospitabitur apud eos quamdiu quae in illis est impietas consumatur. deus enim creauit hominem, ne interiret et mortem non fecit. post haec sequitur: et erit in die illa, quando eleuata fuerit manus tua super hostes tuos, o israel, et omnes inimici tui perierint, interficiam equos tuos de medio tui, id est principali, cordis tui lasciuientes impetus, et equorum more, ruptis uinculis, proruentes, et currus tuos quibus tibi in uitiis tuis placebas, et peccata peccatis consocians, quasi triumphans in quadrigis ferebaris. et disperdam ciuitates terrae tuae: non enim aedificasti urbem quam laetificat impetus fluminis dei, et quae in montibus sita est, et caelestem hierusalem, sed quam aedificauerat cain. unde dicuntur ciuitates terrae, operibus terrenis exstructae. et auferam, inquit, omnes munitiones tuas, diuitias, scilicet, et pompam saeculi, et rhetorum eloquentiam dialecticorum que tendiculas, in quibus tibi uelut in munitionibus confidebas. et auferam maleficia de manibus tuis, quibus uel ipse decipiebaris ab aliis, uel deceptus alios decipiebas, et loquentes, siue pronuntiantes non erunt tibi. nunc loquentibus et pronuntiantibus plenus est orbis; loquuntur quae nesciunt, docent quae non didicerunt; magistri sunt, cum discipuli ante non fuerint. cum ergo docuerit deus hominem scientiam, cessabunt falsae praesumptiones, et peruersa doctrina tolletur. et disperdam sculptilia tua et titulos tuos de medio tui. sculptilia nostra sunt, quae a loquentibus facta sunt, uel quae ipsi fingimus nobis. unde praecipitur in lege, ne nobis sculptile faciamus, et ne titulos in terra nostra ponamus, et nequaquam ultra adorabis opera manuum tuarum. infelix humana conditio et insipientiae plena atque erroris, scit de quo sensu dogmata esse composita, non ignorat a se esse idolum simulatum, et pro deo adorat opera manuum suarum, et curuatur homo, ut deceptus decipiat. additur in repromissione quae dirigitur ad reliquias, id est hupoleimma~g iacob: et succidam lucos de medio tui, et disperdam ciuitates tuas, ut omnia ligna siluarum, et lucos quos in templo dei plantari prohibitum est, et ciuitates male exstructas, quas antea uocauerat ciuitates terrae, destruat atque consumat. postquam autem hoc fecerit reliquiis iacob, tunc conuertentur ad gentes quas depasti sunt apostoli quasi agni gramen. et quia rorem sermonis recipere noluerunt, faciam inquit, in ira et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod audire noluerunt. unde et propheta ait: domine, ne in furore tua arguas me, neque ira tua corripias me. hoc iuxta septuaginta interpretes, quia intellegentia spiritalis est, et debuimus sensum cum superioribus capitulis iungere, disputatum sit. ceterum hebraei istiusmodi deliramenta somniant: postquam septem quos fingunt, et quos uolunt pastores, et octo principes homines assyriorum uicerint, et terram nemrod in gladiis suis pauerint, ut hoc factum fuerit cum in terram iudae ante assyrius uenerit, tunc ueniente, inquiunt, christo, omnes reliquiae iacob quae potuerint in gentibus superesse, erunt in benedictione, quasi ros a domino ueniens, et quasi pluuia super herbam, et nequaquam sperabunt in hominibus, et in filiis hominum, sed in deo. et erunt in medio gentium atque populorum sanguinarii atque crudeles, et de ueteribus quondam se dominis uindicantes, quasi leo in iumentis siluarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, et nullus erit qui possit eorum robori resistere. tunc exaltabitur, o deus, uel o israel, manus tua super assyrios, et omnes hostes et inimici tui, qui nunc te possident, interibunt. in illa uidelicet die, quando de gentibus fueris liberatus, auferam equos et quadrigas tuas, quae in mediis urbibus tuis sunt. non quod equos et quadrigas tunc habuerit israel, sed assyriorum equos et quadrigas quae in medio urbium tuarum uersantur; et disperdam omnes ciuitates tuas, et munitiones quas idolis dedicasti; et auferam magos et hariolos de terra tua, et perire faciam omnia sculptilia et statuas tuas, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. euellam quoque atque subuertam omnes lucos tuos, et ciuitates tuas quas idolis dedicaras. cum que hoc tibi fecero, et ita placatus fuero, ut quicquid in te mali est auferatur, tunc etiam in furore et in indignatione mea ulciscar te de uniuersis gentibus, quae meum noluerunt audire sermonem. respondeat hoc loco carneus israel, utrum facta dicat haec an futura? si facta commemorat, praebeat historiam, det auctoritatem ueterum librorum; doceat cunctas gentes et assyrium israeli quondam fuisse subiectum. si autem se uana spe ludens futurum putat esse quod dicitur, quando christus uenerit, quae tunc de israel idola auferentur, quae modo non colit? qui succidentur luci, quos non habet? quae urbes subruentur, quae olim subrutae sunt? qui tollentur harioli, quos cum non habeat, nec habere se glorietur, tamen tanto tempore derelicta est filia sion, et sedet sine altari, et sine sacerdotibus, et aliis fruges eorum comedentibus, ipsi siccis faucibus sibi futura promittunt quae nesciunt.

Caput 6

audite quae dominus loquitur: surge, contende iudicio aduersum montes, et audiant colles uocem tuam. audite, montes, iudicium domini, et fortia fundamenta terrae, quia iudicium domini, cum populo suo, et cum israel diiudicabitur: lxx. audite quae dominus locutus est: surge, iudicare apud montes, et audiant colles uocem tuam. audite, montes, iudicium domini, et ualles fundamenta terrae, quia iudicium domini aduersus populum suum, et cum israel iudicabitur. pro fortibus fundamentis terrae quae lxx et ualles fundamenta terrae interpretati sunt, symmachus et theodotio transtulerunt, et antiqua fundamenta terrae; quinta autem editio ipsum hebraicum posuit ethanim, fundamenta terrae. prima igitur uox prophetae est: audite quae dominus loquitur. deinde deus loquitur ad prophetam: surge, contende iudicio aduersum montes, et audiant colles uocem tuam. rursum propheta sicut ei fuerat imperatum, montibus loquitur, et non solum montibus, sed ad fortia quoque fundamenta terrae, et dicit: audite, montes, iudicium domini, et fortia fundamenta terrae. causam que reddit, quare eos compellat audire. quia iudicium domini cum populo suo, et cum israel diiudicabitur. pro montibus ad quos propheta loquitur, et pro fortibus fundamentis terrae, colles et ualles lxx transtulerunt, id ut mihi uidetur intellegentes quod populus nihil dignum montium auditione fecerit, sed uel collibus qui inferiores sunt a sublimitate montium, uel uallibus in ima demersis. surge, inquit, iudicio contende apud montes, et audiant colles uocem tuam. iubetur surgere qui uel sedet, uel iacet uel dormit, uel mortuus est, secundum illud quod apostolus ait: eleuare qui dormis, et resurge a mortuis, et inluminabit te christus. surge a mortuis, ut in nouitate ambules uitae, ut terram deserens, ad altiora nitaris. et iudicio contende aduersum montes, quos non alios significari puto quam angelos, quibus rerum humanarum commissa est procuratio. deuteronomii cantico in idipsum congruente: cum diuideret excelsus gentes, cum disseminaret filios adam, constituit terminos terrae secundum numerum angelorum dei. hi sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem salutis possessuri sunt. et contende iudicio, ut siue montes, siue colles reperti fuerint, non digne populos procurasse, uel meum uideatur esse qui tales praeposui, uel culpa tollatur a populo, et referatur ad principes. legamus apocalypsin ioannis apostoli, in qua laudantur accusantur que angeli ecclesiarum pro uirtutibus uitiis que eorum, quibus praeesse dicuntur. sicut enim interdum episcopi culpa est, interdum plebis, et saepe magister peccati, saepe discipulus, nonnumquam patris uitium est, nonnumquam filii, ut uel bene uel male erudiantur, ita in iudicio dei, uel ad angelos crimen referetur, si non egerint cuncta quae ad suum officium pertinebant, uel ad populum, si illis uniuersa facientibus, ipsi audire contempserint. sunt qui montes et colles et fortia fundamenta terrae, abraham, isaac et iacob, et patriarchas reliquos interpretantur, quibus quasi auditoribus, et ad iudicium conuocatis, populi israel negotium uentilandum sit. alii montes, colles, et ualles angelos, sicut supra diximus, arbitrantur, qui uel in caelestibus seruiant deo, uel hominibus praesint super hanc terram, uel apud inferos constituti, eorum qui suo uitio exstitere terreni, fundamenta dicantur, de quibus terrae fundamentis et alibi scriptum inuenimus: ignis accensus est ex furore meo, ardebit usque ad inferos deorsum; deuorabit terram, et fundamenta eius. fortia et antiqua fundamenta terrae - quorum causa hucusque terra non praeterit, et super inane pendens, librata consistit -, iustorum merita sunt, de quibus apostolus loquitur: aedificati super fundamenta apostolorum et prophetarum. sicut igitur apostoli, et prophetae, et uniuersus martyrum chorus fortia fundamenta sunt terrae, sic secundum lxx ualles et praerupta, quae significantius graece pharagges~g appellantur, eorum sunt fundamenta, qui choirou~g imaginem receperunt. iudicium ergo domini cum populo suo, et cum israel diiudicabitur. qui poterat quasi deus pro sceleribus populi peccatoris inferre supplicia non uult uideri potens, sed iustus, et ad iudicium prouocat peccatores, iuxta illud propheticum: uenite, et iudicemus, dicit dominus, etiam nunc populum israel cogit, praesentibus angelis, et omni creatura, si quid habeat respondere, ut iustificetur deus in sermonibus suis, et uincat cum iudicatur. popule meus, quid feci tibi, et quid molestus fui tibi, responde mihi, quia eduxi te de terra aegypti, et de domo seruientium liberaui te, et misi ante faciem tuam moysen, et aaron et mariam. popule meus, memento, quaeso, quid cogitauerit contra te balac rex moab, et quid responderit ei balaam, filius beor, de settim usque ad galgal, ut cognosceres iustitias domini. lxx: populus meus, quid feci tibi aut quid contristaui te, aut in quo molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de terra aegypti, et de domo seruitutis redemi te, et misi ante faciem tuam moysen, et aaron et mariam. populus meus, recordare quid cogitauerit aduersum te balach, rex moab, et quid responderit ei balaam, filius beor, de schoenis usque ad galgal, ut cognoscetur iustitia domini. pro iustitiis siue iustitia misericordias interpretatus est symmachus, et ubi lxx schoenis, omnes ipsum hebraicum settim transtulerunt. est autem locus in quo balac rex moabitarum aduersum israel congregauit exercitum, homônumos~g arboribus quae per eremum montis sina hodie quoque gignuntur. nam ubi in lxx uel arca testamenti, uel altare et tabernaculum, cetera que quae de lignis imputribilibus facta referuntur, in hebraico ponuntur ligna settim quae habent similitudinem arboris, quam nos uulgo spinam albam dicimus. unde arbitror et lxx schinon~g, interpretatos esse, hoc est lentiscum, sed paulatim librariorum errore factum esse, ut schoinoi~g id est, funes pro schinois~g, hoc est lentiscis legerentur. loquitur igitur deus ad populum israel, et ad iudicium prouocat, et licentiam contra se tribuit disputandi. popule meus, quid feci tibi, quod facere non debui? uel quid contristaui te? licet hoc non habeatur in hebraico. contristat autem pater filium flagellatum, et iniquitates ouium in uirga pastor uisitat. quid molestus fui tibi? uel, ut significantius in hebraico scriptum est, quo labore te pressi? an beneficia mea contumeliam interpretaberis, et pepones carnes que aegyptias desiderans, dolebis te eductum de terra aegypti, ac de domo seruitutis meo auxilio liberatum, quia dedi ductores tibi moysen amicum meum, et aaron sacerdotem meum, et mariam prophetissam meam? quod si hoc tibi paruum uidetur, recordare illius temporis quando balac rex moab, balaam diuinum aduersum te mercede conduxit, et uide quomodo contra uoluntatem suam, cupiens tibi maledicere hariolus benedixerit; de settim usque ad galgal, totum exercitum israel oculis lustrans, et mutans loca, quasi ego non possem cum pergente pergere, et cum transeunte transire; et hoc feci, ut misericordiae meae et iustitiae noscerentur tibi, tantum te amantis, ut cum ego cotidie ore blasphemantium maledicar, tibi ab inimico non dimiserim maledici. hebraei hunc locum in quo dicitur: de settim usque ad galgal, ut cognosceres iustitias domini, ita exponunt: ab eo tempore quo fornicati estis in madian, usque ad tempus quo saul apud galgal est unctus in regem, repetite memoria quae mala operati estis, et quanta uobis bona fecerim, et meam in uos misericordiam cognoscetis. hoc iuxta historiam deus ad carnalem israel locutus sit. nos autem qui cupimus reuelata facie gloriam domini contemplari, et uere habemus patrem abraham, audiamus cum peccauerimus aduersum nos disputantem deum, et nos in beneficiorum suorum magnitudine arguentem. seruimus quippe aliquando pharaoni, et aegyptio populo lutum et lateres fabricati sumus, et redemit nos qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ut diceremus qui redempti eramus a domino, quos redemit de manu inimicorum, et quos de regionibus congregauit: quia in aeternum misericordia eius. emisit quoque ante faciem nostram moysen spiritalem legem, et aaron magnum sacerdotem, non typicum ephod ueritatem que portantem, sed habentem in fronte signaculum sanctitatis quod deus pater signauit. et misit mariam uaticinium prophetarum, et non solum id nobis praestitit, sed de inimicorum quoque nos manibus liberauit. recordemur enim quid cogitauerit aduersum nos, qui deuorare uoluit, et nostram congregationem elingere, uerus balac diabolus. balac enim interpretatur ekleichôn~g, id est elingens, rex aquae paternae; siquidem moab iuxta aliam etymologiam, aqua paterna dicitur. cum igitur insidiaretur nobis balac, et insidiaretur per uanum populum suum, quod interpretatur balaam, non permisit nos deus maledictis illius subiacere, sed econtrario benedixit nobis, rei ipsius ueritate compulsus uanus populus gentium, natus de eo qui in pelle est, nam beor interpretatur in pelle, semper carni et mortis operibus deditus; respondit que pro nobis uanus populus, ortus ex eo qui totus in pelle est, semper commutans loca, uel stans super spinas, siue super funiculos, ut uulgatae quoque editionis sequamur errorem. spinae autem iuxta eloquium saluatoris, curae huius saeculi, et diuitiae, et uoluptates sunt in quibus uanus est populus. quod autem stet in funibus, in uinculis uidelicet peccatorum - funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur -, et esaias testis est, dicens: uae qui protrahunt peccata sua quasi funem longum, et quasi lorum iugi uitulae iniquitates. si igitur stat, non stat nisi in spinis et in funibus, si autem uoluerit circuire, non habet stabilem gradum, sed semper fluctuans et uacillans, peruenit usque ad galgala, quod interpretetur kulismos~g, id est uolubilitas uel uolutabrum. si quando uiderimus consurgere aliquos aduersum nos, et auidis faucibus nostrum sitire sanguinem, et ex improuisa dispensatione dei, pro nobis fieri eos, qui contra nos uenerant, dicamus balaam de funiculis uenit usque ad galgal, ut cognoscatur iustitia dei. quid dignum offeram domino? curuabo genu deo excelso? numquid offeram ei holocaustomata, et uitulos anniculos? numquid placari potest dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo; fructum uentris mei pro peccato animae meae? lxx: in quo apprehendam dominum? suscipiam deum meum excelsum? si apprehendam eum in holocaustis, in uitulis anniculis? suscipiat dominus in millibus arietum, uel in decem millibus hircorum pinguium? si dabo primogenita mea pro impietate: fructus uentris mei pro peccato animae meae. deus populum ad iudicium prouocarat; ille sciens peccatum suum non uult contendere, sed rogare, nec tamen in ipsis precibus habet fiduciam. nihil enim dignum est, quod pro peccato possit deo offerri, et nulla humilitas potest maculas eluere delictorum, quia impossibile est sanguinem taurorum, et uitulorum, et holocausta medullata, et cruorem arietum, et hircorum pinguium, animae sordes lauare. numquid, ait, dabo primogenitum meum pro scelere meo, sicuti rex moab fecisse describitur? aut fructum uentris mei pro peccato animae meae, quod fecit iephte, pro temeritate uoti offerens filiam? nos ergo qui sumus de populo dei scientes quia non iustificabitur in conspectu eius omnis uiuens, et dicentes: iumentum factus sum apud te. agentes paenitentiam pro peccatis, dubitamus et dicimus: in quo apprehendam dominum? suscipiam dominum meum excelsum? quomodo eum potero tenere fugientem? quanta munditia ualebo praeparare hospitium trinitati? an comprehendam eum in holocaustomatibus, ut totum me ei holocaustum offeram, uel in uitulis anniculis, ut lac deserens, et ad solidum ueniens cibum, anno domini acceptabili dignus efficiar? si mille obtulero arietes, si decem millia hircorum, et totas leuitici uictimas spiritaliter intellegens in me exhibuero, et cadant ex latere meo mille, et decem millia a sinistris meis, tamen nihil dignum dare potero, in quo apprehendam, uel suscipiam deum. si dedero primogenita mea pro impietate, et fructum uentris mei pro peccato animae meae, dabo quidem quicquid in me primum est, sed pro meo peccato et impietate nihil dignum offeram deo. unde et dauid precatur, et dicit: magis magis que laua me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. quoniam iniquitates meas ego cognosco, et delictum meum contra me est semper. pro peccato animae solus digne sanguis offertur, et sanguis, non uitulorum, non arietum, non hircorum, sed proprius digne offertur, dicente atque quaerente propheta: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? et postea respondente: calicem salutaris accipiam, et nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. uerum et ipsum sanguinem non damus, sed reddimus. et quid simile? cum iustus pro peccatoribus, dei filius pro hominibus mortuus sit, nos peccatores et homines pro nominis eius confessione moriamur? indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid dominus quaerat a te, utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum deo tuo. lxx: annuntiatum est tibi, homo, quid bonum, aut quid dominus quaerat a te, nisi ut facias iudicium, et diligas misericordiam, et paratus sis ambulare cum deo tuo. quia dubitas, o popule israel, immo uniuersum hominum genus, nequaquam enim loquor ad populum iudaeorum, sed generaliter ad omnem hominem meus sermo percurret, quomodo pro peccatis tuis deum possis placare, si nec habes uictimas quibus tua compensetur impietas; ego respondebo tibi, quid quaerat deus, immo iam ante in lege monstraui. scriptum est enim in deuteronomio: et nunc, israel, quid dominus deus tuus quaerit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum, et ambules in omnibus uiis eius, et diligas eum; et seruias domino deo tuo, de toto corde tuo, et de tota anima tua, et custodias mandata domini dei tui, et iustificationes eius, quaecumque ego mandabo tibi hodie, ut bene sit tibi? quaerit a nobis dominus, et necessariam habens nostram salutem, poscit accipere, quod danti prosit, ut faciamus iudicium, id est ut nihil absque ratione et consilio faciamus, ut ante mens iudicet quod factura sit, et postea opere compleat; ut misericordiam diligamus, et non quasi compulsi, aut ex necessitate misericordes simus, quoniam hilarem datorem diligit deus. nec dicamus, uade hodie, et cras reuertere, et dabo tibi. cum que fecerimus iudicium, et dilexerimus misericordiam, quid accipiemus praemii? ambulabimus cum domino deo, sicut enoch iuxta fidem hebraicorum uoluminum: ambulauit cum deo, et placuit ei, et non inueniebatur, quia transtulit illum deus. tu enim dixisti, in quo consequar dominum, uel in quo apprehendam eum? ego tibi amplius polliceor, fac iudicium, et dilige misericordiam, et ambulabis cum deo tuo. uel certe ambulare cum deo, non est praemium, sed praeceptum. sicut enim iubetur nobis, ut faciamus iudicium, et misericordiam diligamus, ita praecipitur ut praeparati simus ambulare cum domino deo nostro; nulla hora dormire, nullo tempore securi esse debemus, sed semper exspectare patrem familias uenientem et diem formidare iudicii, et in nocte huius saeculi dicere: ego dormio, et cor meum uigilat. uerbum esne, quod lxx transtulerunt, paratum esse, et nos diximus, sollicitum ambulare, theodotio significantius expressit: kai~g asphalizou~g tou~g poreuesthai~g meta~g elôaich~g, id est: et caue diligenter, ut ambules cum deo tuo, siue, ut quinta editio transtulit: kai~g phrontizein~g, agere scilicet sollicite, et hanc habere curam, ut ambules cum deo tuo. qui enim dicit, in christo se credere, sic debet ambulare, quomodo et ille ambulauit. et paulus apostolus: imitatores mei estote, inquit, sicut ego christi. uox domini ad ciuitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum. lxx: uox domini ciuitati clamabit, et saluabit timentes nomen eius. in hebraico alterius hoc capituli exordium est, apud septuaginta uero interpretes, finis superioris; et habet sensum: nihil a te aliud, o homo, quaerit deus tuus, nisi ut facias iudicium, et misericordiam diligas, et paratus sis ambulare cum deo tuo. uox enim domini auditur in ciuitate eius, ecclesia, et in scripturis sanctis cotidie personat, quod non solum hi, qui diligunt misericordiam, sed et hi qui inferiores sunt, et timent adhuc nomen domini, ipsius doctrina clementia que saluentur. si autem sequentis capituli exordium est, referamus iuxta historiam, quod dicitur ad samariam metropolim decem tribuum, quae prophetante michaea, capta est, et dicamus: samariam corripit dominus, et illi plagas quae uenturae sunt comminatur, ut audiens populus iuda, siue timentes nomen domini, alios supplicia pati, ipsi timore correpti adipiscantur salutem. pestilente quippe flagellato, non solum sapiens, sed etiam stultus prudentior fiet. et hoc ipsum referes ad peccatores generaliter et ad iustos, ut cruciatus aliorum ceteris fiat exemplum. quod quidem et dominus in euangelio de his super quos turris in siloa corruerat, interpretatur, quod non soli in uniuerso populo fuerint peccatores, sed ut illorum poena ceteros ad paenitentiam prouocaret. audite, tribus, et quis approbabit illud? adhuc ignis in domo impii, thesauri impietatis et mensura minor irae plena. numquid iustificabo stateram impiam et sacelli pondera dolosa? in quibus diuites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. tu comedes et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui; et apprehendes et non saluabis; et quos saluaueris, in gladium dabo. tu seminabis et non metes, tu calcabis oliuam et non ungeris oleo, et mustum et non bibes uinum. et custodisti praecepta amri et omne opus domus achab: et ambulasti in uoluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. lxx: audi, tribus, et quis ornabit ciuitatem? numquid ignis et domus iniqui thesaurizans thesauros iniquos, et cum iniuria iniquitates? si iustificabitur in statera iniquus, et in sacello pondera fraudulenta, de quibus diuitias impietatis suae repleuerunt, et qui habitant in ea, locuti sunt iniqua, et lingua eorum exaltata est in ore eorum. et ego cruciaui te perditione propter peccata tua; tu comedes, et non saturaberis; et eiciam te in temetipsam, et apprehendes, et non saluabis; et quicumque saluati fuerint, gladio tradentur; tu seminabis et non metes; tu premes oliuam et non ungeris oleo; et uuam et non bibes uinum; et dissipabuntur legitima populi mei et omnia opera domus achab; et ambulasti in consiliis eorum, ut traderem te in perditionem, et habitatores eius in sibilum, et opprobria populorum accipietis. multum in hoc capitulo lxx ab hebraica ueritate discordant, in principio uel maxime: audi, tribus, et quis ornabit ciuitatem? et dissipabuntur legitima populi mei. pro quo nos posuimus propter sermonis consequentiam: et custodisti praecepta amri, licet et in hebraeo scriptum sit: et custodita sunt praecepta amri, et omnia opera domus achab. si enim scriptum esset in hebraeo ammi, recte lxx transtulissent, populi mei; nunc uero cum scriptum sit amri, et res littera addita, non populi nomen, sed patrem achab sonat, de quo regum narrat historia, errorem esse, nulli ambiguum est. denique post patris nomen ponitur filius, dicitur que: et omnia opera domus achab. reuertamur ergo ad initium capituli. et primum iuxta litteram disserentes, uobis orantibus, nitamur sensum assequi spiritalem. audite, decem tribus samariae, quae uobis dominus contestatur: adhuc ignis, id est iniquitas in domo impii est amri, et thesauri impietatis in domo regia perseuerant. uultis audire per singula quibus malis urbs uestra plena sit? discite: mensura minor dei iram prouocans statera fraudulenta et diuersa pondera, et in alio pondere uendentes, in alio ementes mercimonia. et siquidem pauperes hoc facerent, poterat inopia scelus necessitate defendere. nunc uero diuites eius, non tam diuitiis, quam iniquitate pleni sunt, quia omnes diuitiae dum alios spoliant, iniquitate pariuntur. congregationem diuitiarum sequitur mendacium, et manus assueta thesauros condere fraudulentam linguam possidet. ueritas paupertatem, mendacium diuitias parit. cum hoc facerent principes uestri, nolui uos statim subuertere, sed paulatim coepi percutere, et plagis uariis admonere. misi in uos famem, misi sitim, misi morbos, et hostilem in circuitu uastitatem; seges frumenta non attulit, oleum pressa oliua non fecit, uinum steriles uindemiae negauerunt. aduersus iniquitates, et mensuras dolosas, et pondera fraudulenta, haec intuli supplicia. quia uero custodisti omnes caeremonias idololatriae quas amri rex impius constituerat, et omne opus domus achab et iezabel, pro mea lege seruasti, impulsus sum scelere tuo, ut darem te et habitatores tuos in sibilum, et opprobrium populi mei portaretis, dum capti ab assyriis, quasi populus dei uincimini, et propter uos nomen meum blasphematur in gentibus. notandum in praesenti loco, quod ubi legitur: et opprobrium mei populi portabitis, siue ut lxx transtulerunt: opprobria populorum accipietis, pro populi mei, ammi in hebraeo scriptum sit. si ergo ammi, populi mei sonat, nulli dubium est male supra, pro amri, populum meum esse translatum. hucusque iuxta hebraicum quid nobis uideretur expressimus; nunc ad translationem lxx interpretum reuertentes, de singulis, ut possumus, disputemus. tribus samaritica uocatur ad audiendum, quae se abscidit a populo dei. et dicitur illi: frustra fabricaris idola, aureos uitulos artifici componis manu, et ad imitationem hierusalem uis aliam metropolim exstruere; quis enim ornare poterit ciuitatem? num ignis, qui ardentibus diaboli iaculis succenditur, et domus iniqui, quae secundum duritiam suam et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae, et reuelationis iusti iudicii dei? et iniquitatem auget iniuria, ut non solum de domo dei rapiat, quae est ecclesia, sed etiam cum superbia et supercilio aliena deuastet. numquid iustificari potest qui absque statera et pondere congregat fraudulenter de testimoniis scripturarum diuitias suas, quae diuitiae thesauri iniquitatis sunt? nam cum praecipiat dominus: non erit in sacculo tuo pondus grande et minus, hi turpis lucri gratia semper personam accipiunt in iudicio, et in eadem causa diuites ac pauperes, non iuxta negotium, sed iuxta facultatum diuersitatem, aliter atque aliter iudicant; et inhabitatores ciuitatis suae, quam prauis dogmatibus, peruersa que doctrina a se ornari putant, loquuntur mendacium, et ponunt in excelsum os suum, et simplicitatem ecclesiastici populi despiciunt. unde clementissimus deus non eos pariter percutit, sed paulatim per plagas nititur commonere, dicens: et ego incipiam te percutere perditione propter peccata tua; et est sensus: o ciuitas quam haeretici uolunt exstruere, percutiam te, ut pereas, non in abolitionem, sed iuxta id quod peccatrix es. sequitur: comedes, et non saturaberis. legunt enim, et non intellegunt; uescentes que sermonibus scripturarum, ueritatis inopiam patiuntur. et eiciam, inquit, te; et apprehendes, et non saluabis; et quicumque saluati fuerint gladio tradentur. tuo te, ait, iudicio derelinquam; et postquam multa quaerens, nihil repereris, intellegens errorem tuum, uidebis, te ex uniuersis dogmatibus tuis non posse saluari. quicumque autem se putauerint saturatos, et non eiecti fuerint a se, nec comprehenderint ueritatem, tradentur gladio, et poenis erudientur. seminabis ergo, o tribus, et o pessima ciuitas, quam igne, et iniquitate et contumeliis et statera dolosa, et sacculo fraudulento haeretici exstruunt; seminabis, et non metes; premes oliuam, et non ungeris oleo; et uuas et non bibes uinum. prodest quippe tibi, errore cognito, ne habeas, discipulos, ne caput tuum oleo ungas peccatorum, ne uino sodomorum bibentes inebries. et disperdentur legitima populi mei, siue amri, et omnia opera domus achab eorum qui in haeresibus patriarchae, et principes exstiterunt. quos possumus, uel ad contrarias referre uirtutes, uel ad haeresiarchas, ut fuit marcion et basilides, et nuper arius, et eunomius. et ambulastis in uoluntatibus eorum, amri uidelicet et achab. pulchre que ait, in uoluntatibus eorum. doctrina enim magistrorum nequam, non est doctrina dei, sed adinuentiones cordis illorum. et tradam te in perditionem, ut pereas iuxta id quod haeretica es. et habitatores tuos in sibilum, uel ut pastoris boni iuxta zachariam sequaris sibilum, dicentis: sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos. uel certe in sibilum draconis, id est in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat, et correpti discant non blasphemare. et hoc totum patientur, ut intellegant errorem suum, quod omnium gentium multorum que populorum opprobria et peccata portauerint. scio quosdam ad ecclesiam retulisse, quae nos super haeresibus interpretati sumus. sed quomodo nomen amri et achab, samariae principum, ad hierusalem et iudam, sub quorum nominibus interpretatur ecclesia, possit referri, non satis intellego.

Caput 7

uae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos uindemiae. non est botrus ad comedendum, primitiuas ficus desiderauit anima mea. periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. omnes in sanguine insidiantur, uir fratrem suum uenatur ad mortem. malum manuum suarum dicunt bonum, princeps postulat, et iudex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbauerunt eam. qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. lxx: uae mihi, quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemos in uindemia, cum non sit botrus ad comedendum primitiua; quae passa est anima mea. uae mihi, anima, quia periit reuerens de terra, et qui corrigat in hominibus non est; omnes in sanguine iudicantur, unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant; princeps postulat et iudex uerba pacifica locutus est, desiderium animae suae est. et auferam bona eorum quasi tinea comedens, et ambulans super regulam in die speculationis tuae. praedicta captiuitate et decem tribuum et duarum, - uerbum enim domini factum est ad michaeam morasthiten super samariam, et hierusalem -, plangit propheta quod nullus e populo iustus inueniatur in terra, qui possit irae dei resistere, et medium se quasi murum opponere. frustra, inquit, locutus sum; frustra uolui iam uindemiatae et perditae ciuitatis quasi extremos racemos requirere, et cum non sit botrus ad comedendum, saltim immaturas ficus, quas hebraei bechchora uocant, id est grossos ficorum, in cibo sumere; quasi dicat, non inueniens panem prae famis magnitudine, quisquilias et furfures requisiui. periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est; ubique insidiae, ubique fraudulentia, innoxius sanguis effunditur, prae auaritia et libidine germanitas ignoratur; et non solum faciunt, sed defendunt quoque mala, et nominibus commutatis, bonum dicunt esse quod malum est. ipsi principes non ab offerentibus accipiunt munera, sed cogunt dare subiectos, et postulant. et iudex in reddendo est, sic alium iudicans, quomodo ipse ab alio iudicatur, ut praestent sceleribus suis mutuum fauorem, et in alterius crimine se defendant. quicumque magnus est et quasi in lege doctissimus, non dei, sed suam loquitur uoluntatem. et conturbauerunt eam, uel urbem uel ueritatem, siue terram, de qua supra dicitur: periit sanctus de terra. qui enim optimus inter eos est, quasi paliurus pungens, et retinens, uulnerans appropinquantem sibi, et adunco dente comprehendens; et qui rectus fuerit inuentus, quasi spina de sepe, ut ibi inueniatur dolor, ubi putabatur auxilium. hoc iuxta hebraicum. porro secundum septuaginta, qui dissentiunt in quibusdam, et in fine capituli omnino aliter transtulerunt, huiuscemodi mihi sensus uidetur. plangit sermo propheticus, siue apostolicus, generaliter humanum genus, quod frustra sementem iecerit doctrinarum, et pro segetibus, et pro frumentis uix uacuas stipulas et inanes culmos serus messor inuenerit, et ne paruos quidem racemos in uinea potuerit reperire, et reliqua usque ad finem capituli. si enim beatus est qui in aures loquitur audientis, et auris auditoris desiderium sapientis est, laetitia que dicentis auditor intellegens; econtrario luctus doctoris est malus discipulus, hieremiae quoque uerbis huic querelae congruentibus: non profui, neque profuit mihi quisquam. sunt qui ex persona saluatoris hoc dici putent, causantis quod in tanta credentium multitudine, et in toto orbe generis humani uix suo sanguine digna opera reperiat, qui et in uicesimo nono psalmo ait: quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? licet asserant alii, personae illius hoc minime conuenire, ut dicat: uae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe, qui in euangelio locutus est: leuate oculos uestros et uidete regiones, quia iam candidae sunt ad metendum. et alibi: messis quidem multa, operarii autem pauci. qui ergo ex persona saluatoris uolunt intellegi, aiunt non mirum esse si dicat: uae mihi, qui et in hierusalem fleuerit, et in lazari morte lacrimatus sit. sed et illud, factus sum sicut qui collegit stipulam in messe, ad consummationem referunt saeculi, quam et significanter messem interpretantur; et dicunt illo tempore hanc prophetiam posse compleri, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit caritas multorum, et ueniens filius hominis raram fidem inuenerit super terram; tunc enim quasi post messem stipulam, et quasi post uindemiam racemos, uix in his reperiri, qui fidem in omnium uastitate seruauerint, uocem que hanc ex persona assumpti hominis, putant de sequentibus approbari: uae mihi anima, de qua loquebatur: tristis est anima mea, usque ad mortem. periit reuertens de terra, uel antichristo interficiente sanctos, uel ad magnitudinem scandalorum cunctis corruentibus. et qui corrigat, inter homines non est; omnes in sanguine iudicantur, non in leuibus paruis que peccatis, sed in maximis et ad sanguinem pertinentibus. non uicinitas, non amicitia, non affinitas scelus morabitur; cuncti manus leuabunt ad malum ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen dum manus praeparat, uoluntate delinquat. ipse princeps petit, et iudex uerba pacifica loquitur; accipit enim munera, desiderium animae suae. quod quia manifestum est, et inuidiam caueo principum, iudicum que, lectoris intellectui derelinquens, tantum illud adiungam: munera excaecant oculos etiam sapientium; uiuificant quoque animam, quam uiuificare non debuerant, et interficiunt eam quae merito suo et uirtutibus uiuit, et hoc faciunt propter dona quae postulant impudenter, et turpius accipiunt. quibus dominus comminatur, haec dicens: et auferam bona eorum, quae putant bona, quae illis bona uidentur. ceterum ueritate rei numquam bona appellabuntur, quae et dantem spoliant, et accipientem interficiunt, licet non tam comminatio sit, quam benedictio, auferre ab eis mala, et ipsum dominum diuinum que sermonem ingredi in conscientias eorum et quasi tineam comedere quodcumque peruersum est, et praedarum malarum que cogitationum facere uastitatem, et ambulare super normam et regulam ueritatis, eos ipsos ad rectum retrahere qui prauis opinionibus ducebantur; et hoc facere in lumine ueritatis, et in die illo quando qui sancti sunt, et electi de ecclesia, ascendent ad speculam, et in sublimitate doctrinarum atque operum suorum de rebus caelestibus disputabunt. dies speculationis tuae, uisitatio tua uenit, nunc erit uastitas eorum. nolite credere amico, et nolite confidere in duce. ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui, quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam, inimici hominis domestici eius. ego autem ad dominum aspiciam, exspectabo deum saluatorem meum; audiet me deus meus. lxx: uae, uae, ultiones tuae uenerunt, nunc erunt fletus eorum; nolite credere in amicis, neque speretis in ducibus. ab ea quae te cum cubat, caue ne credas ei, quia filius contumeliam facit patri, et filia surgit aduersum matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis, uiri domestici eius. ego autem in domino contemplabor, exspectabo deum saluatorem meum? exaudiet me deus meus. excepto principio capituli, in reliquis partibus editio utraque concordat, et interim iuxta historiam diem speculationis samariae, siue hierusalem, quam saepe exspectauerat et timuerat esse uenturam, et uisitationem eius, captiuitatem significat dicens: uastatio tua uenit; nunc erit uastitas eorum, id est habitatorum siue obsidio: mabucha enim magis poliorkian~g et phrourêsin~g, id est obsidionem et custodiam, quam uastitatem in hebraeo sonat. nullis ergo credatis uocibus prophetarum, nec accommodetis aurem decipienti blanditiae diuinorum, quia si inter cara nomina et consanguinitatis affectum rara est fides, quanto magis in his qui adulantes uobis, mentiuntur pro praeda sua, et quasi aegrotantibus, non quid utile sit, sed quid delectabile, et placens imperant. nolite credere amico; et achitophel quippe consurrexit aduersum dauid, et uerus achitophel iudas aduersus christum. et nolite confidere in duce, ut uiri sichem in abimelech. ipsi enim eum fecerunt regem, et ab eo oppressi sunt. ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui, ne patiaris quod samson a dalila perpessus est. quia filius contumeliam facit patri; absalon uidelicet dauid, non solum regnum, sed et concubinas patris incesto coitu maculauit. filia consurgit contra matrem suam, cuius rei cum interim de scripturis sanctis testimonium non reperiamus, tanta exempla sunt cotidianae uitae, ut magis lugere quod tanta sint, quam quaerere debeamus. nurus contra socrum suam, et uxor esau consurrexit contra rebeccam. inimici hominis, uiri domestici eius. hic exempla non quaero, cum plura sint, quam ut testimoniis indigeamus. cum ergo haec ita se habeant, nolite credere, samaria et hierusalem, pseudoprophetis. ego autem, inquit propheta, ad dominum aspiciam; exsultabo in deum saluatorem meum, siue iesum meum, et audiet me deus meus. sequitur septuaginta expositio, qui dixerunt: uae, uae, ultiones tuae uenerunt, id est supplicia quae pro sceleribus inferenda sunt. mihi, inquit, uindictam, et ego retribuam, dicit dominus. et in alio loco: uenerunt dies retributionis tuae. facit enim dominus ultionem uociferantium ad se die ac nocte atque dicentium: usquequo, domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum, de his qui habitant in terra? uenerunt ergo ultiones, et nunc erunt fletus earum, id est ultionum, ut plangant qui ante riserunt, et statim exeuntes de saeculo, tormenta sustineant, qua diues ille quondam purpuratus, et deliciis affluens, sustinet in inferno, ubi est fletus et stridor dentium. quod autem sequitur: nunc erunt, uel in fine uniuscuiusque uitae intellege, uel in consummatione rerum omnium, et in die iudicii quando generales super uniuersos uenient ultiones. nolite ergo credere amicis, quia omnis amicus supplantatione supplantat, et qui propter aliquid est amicus, non tam amicus eius est quem amare se simulat, ab amore quippe amicus dicitur, quam eius rei quam diligit. interrogatus quidam quid esset amicus, respondit: alter ego. quod si pythagoraeorum nobis opponitur exemplum, qui se uades inuicem tyranno dederunt, dicimus, non generaliter aduersum omnes amicos et caritatis affectus, sententiam a deo esse prolatam, nec contra omne tempus, sed de eo super quo apostolus ait: in nouissimis diebus aduenient tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, fastidiosi, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, pactum non custodientes, delatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, inflati, uoluptatum amatores magis quam dei, et cetera. tunc enim tradet frater fratrem, et pater filium, et mater filiam, et inimici hominis domestici eius. sed et nunc rara fides est, cum aliud in labiis, aliud in corde uersatur, uenenum animi, linguae mella tegunt. amici diuitum multi, a pauperibus autem etiam qui uidentur esse, discedunt. unde dicitur: si habes amicum, in temptatione posside eum. legi in cuiusdam controuersia: 'amicus diu quaeritur, uix inuenitur, difficile seruatur'. scripsit theophrastus tria de amicitia uolumina, omni eam praeferens caritati, et tamen raram in rebus humanis esse contestatus est. est et ciceronis de amicitia liber, quem laelium inscripsit, in quo illud quod apud nostros praecipitur: ut sit nobis amicus, quasi uinum uetus, et in suauitate bibamus illud, paene eisdem uerbis positum est. amicitia pares aut accipit aut facit, ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subiectio, ibi non tam amicitia, quam adulatio est. unde et alibi legimus: 'sit amicus eadem anima'. et lyricus pro amico precans: serues, inquit, animae dimidium meae. nolite ergo credere amicis, id est his hominibus, qui de amicitiis sectantur lucra. si uis uera amicitia delectari, esto amicus dei, sicut moyses, qui loquebatur deo, quasi amicus ad amicum. esto amicus, ut apostoli, ad quos saluator: iam non dicam uos seruos, quoniam seruus nescit quid faciat dominus eius, sed dicam uos amicos, quoniam perseuerastis me cum in omnibus temptationibus meis. delicata est amicitia, quae amicorum felicitates et diuitias sequitur. istiusmodi homines non mihi uidentur amicos, sed seipsos dilegere. consideremus attentius uerba domini: sed dicam uos, inquit, amicos. reddit que causas quare illos amicos uocet: quia perseuerastis me cum in temptatione, et non hucusque stetit, sed in omnibus, inquit, temptationibus meis. euenit quippe interdum, ut qui nobis cum perseuerauit in una temptatione, aliis uictus recedat. secundo praecipitur: neque speretis in ducibus: maledictus enim est homo qui spem habet in homine. in homine spes uana, et uera in deo est. unde et paulus loquitur: et ex uobis ipsis consurgent uiri loquentes peruersa. et ipse dominus per prophetam: duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non intellegentes; sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. duces quidem, ait, mei uocabantur, et duces populi mei, sed quia nescierunt me, et opere uocabulum destruxerunt, propterea filii stulti sunt et non intellegentes; prudentiam ob hoc tantum habent, ut subiciant sibi simplicem gregem, et proterant pedibus suis; bene autem facere et regere populum nescierunt. nolite credere in ducibus, non in episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. nec hoc dico, quod istiusmodi gradibus in ecclesia non debeatis esse subiecti: quicumque enim maledixerit patri, aut matri, morte morietur; et apostolus docet praepositis in ecclesia oboediendum, sed quod aliud sit honorare duces, aliud spem habere in ducibus. honoremus episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono, et tamen non speremus in eis, quia hominis uana, et certa spes est in domino. tertium mandatum: ab ea quae te cum cubat, custodi te, ne credas ei. unde et apostolus mulieres uas infirmum uocat, et eis a maritis suis exhiberi honorem iubet. non enim creatus est uir propter mulierem, sed mulier propter uirum, et: uxor, inquit, ut timeat uirum. uxoris timere est, et cum timore uirum diligere. uiri tantum diligere, quia dilectio perfectorum est: uiri, ait, diligite uxores uestras et nolite amari esse ad eas, licet illae ad iracundiam prouocent, et talia faciant per quae mereantur amaritudinem sustinere. hoc enim significat parapikrainesthai~g; tamen uos nolite eis in amaritudine uicem reddere. sed et salomon in ecclesiaste: et hominem, inquit, unum de mille inueni, et mulierem in his omnibus non inueni; forsitan suo doctus exemplo, mulieribus non credendum, per quas offenderat deum. sed et poeta sublimis - non homerus alter, ut lucillus de ennio suspicatur, sed primus homerus apud latinos -: uarium et mutabile semper femina. plenae sunt historiae graecae et latinae, quanti uiri ab uxoribus suis decepti sint eorum que uita sit prodita. de scripturis autem et dalilae, cuius supra fecimus mentionem, et alterius ante dalilam testantur exempla, quae arcanum samson septem dierum expressit lacrimis, et amore simulato, quod latebat, inuenit. unde samson postea loquitur: nisi domuissetis uitulam meam, non inuenissetis propositionem meam. hactenus praecipitur, ne amicis, ne ducibus, ne uxoribus facile credamus. causa que redditur non satis respondens ad propositionem; ait enim: quia filius inhonorat patrem, filia surgit aduersus matrem, nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici eius. nam quid pertinet ad amicum, ad ducem, ad uxorem, si filius et filia et nurus, contra patrem ac matrem socrum que consurgant? uidetur ergo mihi sic cum superioribus posse coniungi. nolite credere amicis, et ducibus, et uxoribus, quae mutari possunt, et esse pro tempore, cum filius quoque et filia obliti educationis et infantiae, aduersum auctores uitae suae corporum que consurgant, et illis faciunt contumeliam, quos uultu quoque laedere scelus est. sed haec expositio nequaquam conuenit nurui aduersus socrum consurgenti et homini, cui inimici domestici eius. terentius in hecyra: quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus; quod quamquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est, ut nurus socrum, et socrus oderit nurum. haec de consummatione et fine mundi, qualis aduentum antichristi generatio praecessura sit, propheticus sermo descripserit. nunc disputandum secundum superiorem interpretationem, in qua de haereticis diximus: audi, tribus et quis ornauit ciuitatem? numquid ignis et domus impii? et rursum, de ecclesia: uae mihi, quia factus sum sicut qui collegit stipulam in messe. et iterum: uae mihi, anima, periit reuerens a terra, et qui corrigat, inter homines non est. et deinceps: princeps postulat, et iudex uerba pacifica locutus est, desiderio animae suae. unde duplex maledictio sequitur: uae, uae, ultiones tuae uenerunt; nunc erunt ploratus earum, et dicamus scriptum de haereticis: nolite credere in amicis, o populi simplices, et in ducibus prauis qui se amicos et principes haereseon esse promittunt; non enim uestram salutem, sed sua quaerunt lucra, et deceptum gregem pedibus suis conterunt; et ei quae te cum dormit, caue ne quicquam credideris, quam non possum aliam intellegere nisi carnem, ut non facile credamus carnis blanditiis ne animi duritia uirilis que constantia illius edomita mollescat illecebris. filius enim qui natus a deo est, neglecto creatore suo, blasphemat eum a quo conditus, dicente scriptura: nonne deus unus creauit uos? nonne pater unus omnium uestrum? et anima caelestem despicit hierusalem, matrem que contemnit ecclesiam, quam qui contempserit, morte morietur. et nurus consurgit aduersus socrum suam, quod iuxta tropologiam intellectu uidetur difficile, sed qui legerit canticum canticorum, et sponsum animae, dei sermonem intellexerit, crediderit que euangelio, quod secundum hebraeos editum nuper transtulimus, in quo ex persona saluatoris dicitur: modo tulit me mater mea, sanctus spiritus in uno capillorum meorum, non dubitabit dicere, sermonem dei ortum esse de spiritu et animam, quae sponsa sermonis est, habere socrum sanctum spiritum, qui apud hebraeos genere dicitur feminino rua. haeretici ergo cum ante crediderint in scripturis, quae a spiritu sancto conscriptae sunt et editae, transferunt se ad nouas doctrinas, et fermentum pharisaeorum, et mandata hominum, dum que sermonem dei contemnunt, socrui suae faciunt iniuriam. et ne forte dubites, uerbum et filium dei nasci de spiritu sancto, gabrielis ad mariam uerba considera: spiritus sanctus, ait, superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. post haec sequitur: inimici hominis, uiri domestici eius. quod sic nobis iuxta tropologiam exponendum uidetur: omnis uiri caput, christus est; et christus, caput ecclesiae, huius saepe inimici sunt, qui putantur in domo eius esse, id est in ecclesia, et a capite quidem non recedunt, sed contra suum sentiunt caput, qui absque magistro et gratia domini, scientiam scripturarum suo iudicio promittentes, inflati sunt et nihil sciunt; et languent circa questiones, et contentiones pugnas que uerborum, qui uere consistentes in domo, inimici sunt ueritatis. scire autem debemus, quod in euangelio prope eadem uerba sint, quae nunc legimus in propheta, et iuxta contextum illius loci alterum habere sensum, quae utrum assumpta sunt de propheta, an propria auctoritate praecepta, nosse domini est, qui et in prophetis et in euangeliis locutus est. ait autem illic dominus: ueni diuidere uirum aduersus patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum aduersus socrum suam, et inimici hominis domestici eius. his itaque edissertis, si tamen potuimus sensum attingere scripturarum, sanctus refrigeratam intellegens caritatem, et homines in consummatione mundi non esse amatores dei, sed amatores sui, aliis credentibus amicis et ducibus et uxoribus; filio que et filia et nuru aduersus patrem et matrem et socrum consurgentibus, et inimicis hominis domesticis eius, ipse credit in domino, et omnis contemplatio eius est in deo suo, et quamquam tribulationibus et pressuris mundi prematur; tamen praeter eum qui dicit: nolite timere, ego uici mundum, in nullo fiduciam habens, exspectat deum saluatorem suum, et credens in eo, oculos que suos ad eum semper dirigens, sperat se exaudiendum, quoties eum inuocauerit. ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi, consurgam; cum sedero in tenebris: dominus lux mea est. iram domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet et faciat iudicium meum; educet me in lucem, et uidebo iustitiam eius, et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: ubi est dominus deus tuus? oculi mei uidebunt in eam; nunc erit in conculcatione, ut lutum platearum, dies ut aedificentur maceriae tuae. in die illa longe fiet lex, in die illa et usque ad te ueniet de assur, et usque ad ciuitates munitas, et a ciuitatibus munitis, usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. et erit terra in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. lxx: ne insultes mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam; quia si ambulauero in tenebris, dominus illuminabit me. iram domini sustinebo, quia peccaui ei, donec iustificet causam meam, et faciat iudicium meum, et educat me in lucem, et uidebo iustitiam eius, et uidebit me inimica mea et operiet eam confusio, quae dicit ad me: ubi est dominus deus tuus? oculi mei uidebunt eam, nunc erit in conculcationem, sicut lutum in uiis, dies liturae lateris deletio tua, et repellet legitima tua dies illa, et urbes tuae uenient in conclusionem et in diuisionem assyriorum, et ciuitates tuae munitae in diuisionem a tyro usque ad flumen, et a mari usque ad mare, et de monte usque ad montem; et erit terra in dissipationem cum habitatoribus suis propter fructus adinuentionum eorum. uidetur mihi iuxta litteram, hierusalem contra babylonicam et ceteras gentes loqui, quae sibi insultauerant: ne laetemini in ruina mea, quia domino miserante, consurgam; postquam sedero in captiuitate educet me ille de tenebris, et erit lux mea. iram domini sustinebo, quia me scio meruisse quod passa sum, donec ulciscar de gentibus, et fiat iudicium meum. noui quippe quod me sit educturus in lucem et uidebo iustitiam eius, et aspiciet inimica mea babylon, et ceterae gentes in circuitu, et operietur confusione, quae nunc dicit insultans: ubi est dominus deus tuus? oculi mei uidebunt eam, et non longo post tempore, sed nunc et in praesentiarum conculcatam, quasi lutum platearum. hactenus hierusalem, siue propheta ex persona populi sit locutus; nunc deus ad hierusalem respondens inducitur: o hierusalem, uenerunt dies, ut aedificentur maceriae tuae, quae erant a babylonio uastante destructae. in die illa longe fiet lex, siue praeceptum et iussio, ut symmachus et theodotio interpretati sunt, dicentes epitagên~g kai~g prostagma~g; et est sensus: nequaquam babyloniorum imperio subiacebis, in die illa qua aedificabuntur maceriae tuae, uenient ad te de assur, et de ciuitatibus munitis; a ciuitatibus, inquam, munitis usque ad iordanem, per quem et ante transiuit populus, et a mari rubro; et cunctis gentibus usque ad mare mortuum, quod uicinum est terrae tuae, et ad montem sion, de montibus persarum atque medorum, in quos translati prius fuerant; et erit terra reliqua chaldaeorum, et eorum qui te uastauerant in desolationem, propter habitatores suos, et propter mala opera eorum. hoc sibi iudaei usque hodie pollicentur, et in eo loco, in quo nos exposuimus: in die illa longe fiet lex, sicut nobis uisum est, et sicut prudentiores eorum disserunt, aliqui friuole mentiuntur, et aiunt: in die illa, qua a christo aedificatae fuerint maceriae hierusalem, scripturas sanctas legis et prophetarum, quae nunc tenentur a nobis, tolli de manibus nostris, et tradi populo iudaeorum. nam quod dicitur iuxta septuaginta, dies liturae lateris, deletio tua, non ad hierusalem, ut iuxta hebraicum exposuimus, sed adhuc ad babylonem dici intellegamus, quod et ipsa delenda sit, et in morem lateris conculcanda. et repellet legitima dies illa, non legitima dei sed ea legitima quae aduersum legem dei, o babylon, iusseras obseruari. et ciuitates tuae uenient in conclusionem, siue in diuisionem, assyriis te impugnantibus - siquidem babylon chaldaeorum fuit ciuitas, non assyriorum -. et urbes tuae munitae erunt in diuisionem hostilis exercitus, a tyro usque ad flumen tigrim, quo circuiris, et a mari magno usque ad mare rubrum, quod ex latere pergentibus indiam, tangit regiones tuas. et de monte usque ad montem; de montibus scilicet iudaeae usque ad montes mediae atque persarum, tota mesopotamia et uniuersa regio, quae nunc a te tenetur in medio, aduersariorum imperio subiugabitur. et erit terra in desolationem propter pessimos fructus studiorum uestrorum. ubi septuaginta interpretati sunt, de tyro, sciamus, in hebraico scriptum esse, masor, quod uerbum, si in praepositionem ma, et nomen sor, diuidatur, de tyro intellegitur; sin autem unus sermo sit, munitionem sonat. denique omnes periochên~g, kai~g periphragma~g, kai~g poliorkian~g, non de tyro ut lxx, sed munitionem et ambitum muratae urbis transtulerunt. hoc iuxta hebraicum, et uota carnei israel et populi concisionis, quasi ex superfluo otiosus sermo praeluserit. nunc ueniamus ad intellegentiam spiritalem, et ipso spiritu sancto exponente qua scripta sunt, in locis uel difficilimis desudemus. uidetur mihi omnis anima hierusalem, in qua aedificatum fuit templum domini, et uisio pacis, et notitia scripturarum, et postea superata a peccatis, ducta est in captiuitatem, tormentis que tradita, dicere contra babylonem, id est confusionem huius mundi, et aduersus contrariam fortitudinem, quae huic mundo praesidet. noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam; dominus enim alleuat elisos, et loquitur per prophetam. numquid qui cadit, non resurget? et: nolo mortem peccatoris, tantum ut reuertatur, et uiuat. si autem ideo me despicis, quia tormenta sustineo, disce per hiezechielem poenas primum sanctioribus irrogari, et dici a domino: a sanctis meis incipite. quia si ambulauero in tenebris, dominus lux mea est. licet enim rectores tenebrarum istarum me deceperint et sedeam in tenebris et umbra mortis, et pedes mei impegerint in montes tenebrosos, tamen sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est, et lux lucet in tenebris. dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo; et loquar ad eum, et dicam: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, et lumen semitis meis. ipse quippe mihi praecepit in tenebris huius saeculi constituto: sint lumbi uestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. sequitur: iram domini sustinebo, quoniam peccaui ei, donec iustificet causam meam, et faciat iudicium meum, et educat me in lucem; et uidebo iustitiam eius. omnis correptio ad praesens, non uidetur esse gaudii, sed moeroris, et postea fructum pacificum iustitiae reddet his, qui per eam fuerint eruditi. sentiens igitur anima se peccasse, et habere uulnera peccatorum, et in mortuis carnibus uiuere, et indigere cauterio, constanter dicit ad medicum: ure carnes meas, reseca uulnera, humores omnes et rheuma~g noxium dura hellebori potione constringe. mei uitii fuit, ut uulnerarer, mei doloris sit, ut tot tormenta sustineam, et postea sanitatem recipiam. uerus que medicus iam sospiti atque securae ostendit causam medicaminis, et recte se docet fecisse quod fecit. denique post cruciatus atque supplicia, educta de tenebris exterioribus anima, et reddito nouissimo quadrante, dicit: uidebo iustitiam eius, et loquar: iustificata sunt iudicia tua, deus. si autem christus factus est nobis a deo sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio, qui iustitiam post iram dei uidere se dicit, christi sibi repromittit aspectum. et haec dumtaxat de paenitentibus. ceterum multo melius est non habere uulnera, et medico non egere. curatio, non beatitudo sanatorum est, sed solatium post dolorem. igitur qui curatus est, caueat ne iterum peccet, et rursum ei aliquid deterius fiat. legimus in leuitico, si tamen oculis apertis legimus, et uelamen quod in lege positum est, interioris oculi non excludit intuitum, in uibice et cicatrice combusturae lepram solere generari, et mutare colorem pili, et ad priorem deformationem cicatricis nouellam accedere foeditatem. hoc propterea, ne quis securus de paenitentia, eo quod post peccatum possit dicere: iram domini sustinebo, quoniam peccaui ei, donec iustificet causam meam, peccet et cauterio indigeat, et sanatus iterum uulneretur. cum autem eduxerit nos dominus in lucem, et uiderimus iustitiam eius, tunc uidebit inimica nostra babylon, et operietur confusione, quae prius loquebatur ad nos: ubi est deus tuus, aestimans hierusalem post uulnera non posse sanari. et respicient eam oculi nostri, et erit in conculcationem, ut lutum platearum. et quia omnis poenarum finis bonorum exordium est, et dolor proficit ad sanitatem, de luto illius lateres fient, et erit formatio laterum litura eius. et in die illa ueteres abiciet errores, ciuitates que illius, quae male munitae fuerant, uenient in conclusionem, siue in diuisionem, et diuidentur ab assyriis; de tyro quoque, quae interpretatur sunochê~g, id est angustia, consurgent aliae fortitudines, et erit seditio usque ad eos qui saeculi huius rheumate delectantur, et libidines generant in hominibus. et de mari usque ad mare, et de monte usque ad montem inuicem bella consurgent, ut amaritudo pugnet contra amaritudinem, et erigens se humilianda sublimitas, contra aliam dimicet altitudinem, et tunc uere compleatur: uenite descendamus et confundamus linguas eorum, ne audiat unusquisque uocem proximi sui; prodest quippe fortitudinibus pessimis inter se non habere concordiam. et, cum satanas aduersus satanam diuisus fuerit, tunc demum omne regnum illius destruetur. et quod frequenter in magnis exercitibus euenire solet, ut interfecto tyranno, satellites eius regnum inter se diuidant, contra se que consurgant, et intestinum inter eos bellum sit, hoc et in consummatione mundi fiet, quando hierusalem maceriae fuerint aedificatae, et babylon corruerit, assyrii que, et tyrii de flumine, et de mari, et de montibus, id est uniuersae inter se pugnabunt daemonum nationes, et dissipato regno illorum, fiet regnum domino iesu, et omne genu flectetur, caelestium, et terrestrium, et infernorum, et uniuersa lingua confitebitur, quia dominus iesus in gloria est dei patris. ut autem sciatis finem huius seditionis profectum esse uirtutum, erit tunc terra babylonia in dissipationem cum omnibus habitatoribus suis, et nequaquam fructus faciet babylonios. pasce populum tuum in uirga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu in medio carmeli; pascentur basan et galaad iuxta dies antiquos, secundum dies egressionis tuae de terra aegypti, ostendam ei mirabilia. uidebunt gentes, et confundentur super omni fortitudine eorum. ponent manus suas super os, aures eorum surdae erunt. lingent puluerem sicut serpentes, uelut reptilia terrae, turbabuntur de aedibus suis. dominum deum nostrum formidabunt, et timebunt te. lxx: pasce populum tuum in uirga tua, oues hereditatis tuae, habitantes solas in saltu, in medio carmeli pascentur basanitin et galaaditin iuxta dies pristinos, et iuxta dies egressionis tuae de terra aegypti, ostendam eis mirabilia. uidebunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua; ponent manus super os suum, aures eorum surdae erunt. lingent humum sicut serpentes, quae trahunt terram, turbabuntur in conclusionibus suis, super domino deo nostro formidabunt, et timebunt a te. hoc quod dicitur: pasce populum tuum in uirga tua, deus pater loquitur ad filium, id est ad dominum nostrum iesum christum, ut quia pastor bonus est, et ponit animam suam pro ouibus suis, pascat populum suum in uirga sua, et oues hereditatis suae. ac ne putemus eosdem esse populos, quod et oues, in alio loco legimus: nos autem populus tuus, et oues pascuae tuae. populus refertur ad rationabiles quosque, oues autem ad eos, qui necdum ratione utentes, tantum simplicitate contenti sunt, et appellantur de hereditate dei. tam populus autem quam oues indigent uirga pastorali, de qua loquitur et apostolus: quid uultis? in uirga ueniam ad uos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? ob hanc, puto, causam, quia populus israel durae ceruicis erat, et semper carnes aegyptias suspirabat, usum esse moysen non solum aduersum aegyptios, quos percussit decem plagis, sed etiam aduersus populum in solitudine, uirga legali, uirga percutiente, et omnia uasa testea, et fragilia confringente. apostolis autem domini saluatoris, qui sapientiam loquebantur inter perfectos, uirgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem. quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad christum, hoc est ad bonum pastorem, qui utique maior apostolis, et melior est, ut utatur uirga, cum maioris profectus sit uirgam non habere, quam uirga populos oues que corripere, respondebimus eis secundum illud quod dominus pollicetur apostolis suis, maiora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit. et quia adhuc dominus loquebatur ad carneum israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in uirga populum et gregem suum, apostolis autem uirgam excussam esse de manibus, et seueritatem legis, euangelii clementia temperatam. porro hi populi et istae oues propterea percutientur, et pascentur in uirga, quia habitauerant soli in saltu. quod quidem possumus, et de his accipere, qui se de ecclesia separantes, conuiuiis dedunt amicitiis que gentilium, necnon et de his, qui odio generis humani uitam appetunt solitariam, qualem timonem fuisse athenis legimus, non quod solitaria uita et prophetica quam habuerunt helias et ioannes, condemnanda sit, sed quia, si ceteros despiciens, ipse superbiat, et habitet in saltu uitiorum, uirga corripienda sit. qui solus habitat, et non habitat in saltu, iste in laude uirtutum est; qui autem solus est, et non facit opera iustitiae, et quietis tantum fruitur uoluptate, et non in christi opere et labore desudat, nec propriis manibus quaerit cibum quod apostolus iubet, et in superbiam erigitur, hic habitat in saltu, et inter infructuosa ligna uersatur. sed tamen quia bonus pastor est, et uirga eius ob hoc percutit ut emendet, meliora sermo propheticus pollicetur, et dicit: in medio carmeli pascentur basanitidem et galaaditin, iuxta dies aeternitatis, et iuxta dies egressionis tuae ex aegypto. carmelus interpretatur scientia circumcisionis, basanitis confusio, et galaad transmigratio testimonii. populus ergo dei, et oues pascuae eius, quae prius pascebantur absque grege domini, et extra ecclesiam eius, in saltu uersabantur errorum, postea transferentur ad notitiam uerae circumcisionis, et seruient deo in spiritu, et gloriabuntur in domino, et non in carne confident, et erunt uera circumcisio, et non concisio. cum que pasti fuerint spiritali circumcisione, intellegentes peccata pristina, confundentur in uitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad uitam, quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitauit quondam og, rex basan, siquidem basan interpretatur confusio; de qua confusione pessima et dominus repromittit liberaturum se populum suum: dixit dominus, ex basan conuertam, conuertam de profundis maris. cum que scierimus ueram circumcisionem, et confusi fuerimus super peccatis nostris, tunc erimus in galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, in ecclesia christi, ad quam testimonia legis et prophetarum eloquia transcenderunt, et hoc fiet nobis secundum dies antiquos, secundum dies, quando egressi sumus de terra aegypti, de quibus moyses dicit: recordamini dies aeternitatis, non dies huius saeculi, qui appellantur mali, sed dies perpetuos. recordatur autem dierum aeternitatis, qui non aspicit praesentia, surrexit que cum christo, et sedet cum eo in caelestibus, iam mente praesumens se de diebus praesentis saeculi liberatum. promittit quoque sermo diuinus, quod ostendat populo suo, et ouibus hereditatis suae mirabilia: tunc, inquit, uidebunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua, quia uastauerant quondam, et praeualuerant aduersus populum dei, et confusio earum habebit profectum, cum sua intellexerint mala. ponent enim manus suas super os suum, mala que opera omnem eis loquendi auferent libertatem. quomodo autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic iustorum manus eorum ora reserabunt, ex opere bono loquendi cum deo accipientium facultatem. aures quoque eorum obsurdescent, quia malitia non solum oculorum obcaecauit intuitum, sed et aures fecit obsurdescere; noluerunt enim audire uocem incantantium, et uenefici incantantis sapienter. et iuxta esaiam: auribus suis grauiter audierunt, quamquam multo minus sit grauiter audire, quam penitus non audire, et surdum fieri ut uerbum non audiat ueritatis. post tanta mala dicitur de eis, quod lingent humum quasi serpentes, quae trahunt terram, ambulantes in uentre suo, et comedentes terram omnibus diebus uitae suae. et carnis, id est terrena opera facientes, et trahentes, se cum usque ad diem ultionis, et uisitationis domini, non puluerem non terrae parua uestigia, sed totam humum. quod cum fecerint, et ad iudicium dei uenerint, et conclusi fuerint atque turbati, tamdiu turbabuntur, et conclusi erunt, quamdiu terra quam traxerant quasi serpentes, permanserit in eis. cum autem illa defecerit, obstupescent, et admirabuntur, non in domino deo suo - necdum enim merebuntur, ut dicatur dominus deus eorum -, sed in domino deo nostro. et subito fit apostrophê~g ad christum dicitur que ad eum: et timebunt a te. principium enim sapientiae, timor domini. et haec fient, ut uideant gentes, et confundantur in omni mala fortitudine sua, et ponant manus super os suum, et auribus obsurdescant, et lingant terram uelut serpentes, qui trahunt humum, ut primum concludantur, conclusi que turbentur, inde territi obstupescant ad dominum deum sanctorum, et ad extremum ipsi quoque timeant illum. hoc iuxta lxx. porro quia non multum ab eis, in praesenti dumtaxat loco, nostra discordat editio, quod in illis dictum est, etiam in hac dictum existimemus. quis deus similis tui? qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae. non immittet ultra furorem suum, quoniam uolens misericordiam est. reuertetur et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. dabis ueritatem in iacob, misericordiam abraham, quam iurasti patribus nostris a diebus antiquis. lxx: quis, deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens iniustitias his qui reliqui sunt de hereditate tua? non tenuit in testimonium iram suam, quia uolens misericordias est. reuertetur, et miserebitur nostri, demerget peccata nostra; et proicientur in profundum maris omnia peccata nostra. dabit ueritatem iacob, misericordiam abraham, sicut iurasti patribus nostris iuxta dies priores. intellegens propheta, gentium multitudinem propterea in conclusione sua esse turbatam, ut obstupesceret, et timeret deum, et idcirco dominum desaeuire, ut peccata auferat, et donet salutem, laudat dominum atque miratur, et dicit: quis deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens iniustitias, ut quomodo exterminator aegypto transcendit populum israel, et non uastauit eum - unde a transitu, phasa, id est pascha, nomen accepit - sic tu parcas gentibus, nequaquam illis imputans iniquitates suas. porro quod sequitur: his qui reliqui sunt de hereditate eius, non tenuit in testimonium iram suam, hic est sensus: si gentibus pepercit, quae legi eius credere noluerunt, et qui superflui et reliqui de populo sunt relicti, iniquitates suas eis noluit imputare, nec in testimonium iusti supplicii eorum intulit iram suam, quid faciet de grege suo, qui pascitur in medio carmeli, et in basanitide, et in galaad? uolens enim misericordiam est, et reuertens miserebitur nostri, et grauia peccata nostra, et iniquitates quae sedent super talentum plumbi, ipse portabit, et demerget in mare, et parere non faciet. dabit ueritatem iacob, et misericordiam abraham, ut supplantatori populo et nouello, et semper in lucta posito, reddat in christo ueritatem suam, et multitudini gentium - abraham quippe uocatur pater multarum gentium -, tribuat misericordiam, sicut iurauit eis, qui patres exstiterunt fidei nostrae secundum dies antiquos, quod de tota hominum multitudine alios saluet in ueritate, alios in misericordia. porro ubi nos interpretati sumus: non immittet ultra furorem suum, pro ultra, symmachus transtulit in sempiternum, theodotio, in finem, septuaginta et quinta editio, in testimonium, pro quo positum est in hebraeo laed; et tam ultra, quam sempiternum, et testimonium intellegi potest. dicam et ego in fine uoluminis, laborem opusculi mei, domini inuocatione consignans: deus, quis, similis tibi? aufer iniquitatem serui tui; transi peccatum reliquiarum animae meae, ne immittas in me furorem tuum, neque in ira tua corripias me, quoniam misericors es, et multae miserationes tuae. reuertere, et miserere mei; praecipita iniquitates meas, et mitte eas in profundum maris, ut salsugo et amaritudo uitiorum in falsa regione dispereat. da ueritatem quam pollicitus es amico tuo iacob, et misericordiam quam pollicitus es amico tuo abraham, et libera animam meam a persecutoribus prophetarum tuorum, achab, et iezabel, sicut iurasti patribus meis in diebus antiquis, dicens: uiuo ego, dicit dominus. nolo mortem peccatoris, tantum ut reuertatur, et uiuat, et alibi: statim ut conuersus ingemueris, saluus eris. tunc uidebit inimica mea, et operietur confusione, quae nunc dicit ad me: ubi est dominus deus tuus? uidebo in ea ultionem tuam, et erit quasi lutum platearum, atque calcabitur, ne amplius de luto et paleis aegyptias exstruat ciuitates.













Comments