Home‎ > ‎Nahum‎ > ‎

St. Jerome on Nahum- Latin



In Nahum

Prologus

iuxta septuaginta interpretes, in ordine duodecim prophetarum, post ionam naum ponitur, quia uidentur de urbe eadem prophetare. scriptum siquidem est in iona: factus est sermo domini ad ionam, filium amathi, dicens: surge et uade in niniuen, ciuitatem magnam, et praedica in ea. in naum uero istud exordium est: assumptio niniue. liber uisionis naum elcesaei. igitur uterque de niniue assyriorum metropoli, quae nunc uocatur ninus, texunt uaticinium. porro in hebraico, post ionam, michaeas ponitur, et michaeam sequitur naum, qui interpretatur consolator. iam enim decem tribus ab assyriis deductae fuerant in captiuitatem sub ezechia, rege iuda, sub quo etiam nunc in consolationem populi transmigrati, aduersum niniuen uisio cernitur. nec erat parua consolatio, tam his, qui iam assyriis seruiebant, quam reliquis, qui sub ezechia de tribu iuda et beniamin ab iisdem hostibus obsidebantur, ut audirent, assyrios quoque a chaldaeis esse capiendos, sicut in consequentibus libri huius demonstrabitur. sciendum autem est - quoniam niniue in nostra lingua de hebraeo speciosam sonat; speciosus autem mundus hic dicitur, unde et apud graecos kosmos~g ab ornatu nomen accepit -, quicquid nunc aduersum niniuen dicitur, de mundo figuraliter praedicari. quam ob causam assumptio, quam septuaginta interpretantur lêmma~g et aquila arma~g interpretatus est, apud hebraeos massa ponitur id est graue onus, eo quod eam aduersus quam uidetur, premat, nec sinat eleuare ceruicem. porro quod additur, naum elcesaei, quidam putant elcesaeum patrem esse naum, et secundum hebraeam traditionem etiam ipsum prophetam fuisse, cum elcesi, usque hodie in galilaea uiculus sit, paruus quidem et uix ruinis ueterum aedificiorum indicans uestigia, sed tamen notus iudaeis, et mihi quoque a circumducente monstratus. simul et hoc attendendum quod haec ipsa uel assumptio, uel onus, uel pondus, prophetae uisio sit. non enim loquitur in ekstasei~g, ut montanus et prisca maximilla que delirant, sed quod prophetat, liber est uisionis intellegentis uniuersa quae loquitur, et pondus hostium facientis in suo populo uisionem. de consummatione itaque mundi secundum anagôgên~g, o paula et eustochium, in consolationem sanctorum prophetia texitur, ut quaecumque in mundo uident, quasi praetereuntia et caduca contemnant, et praeparent se ad iudicii diem, ubi ultor aduersus ueros assyrios futurus dominus est.

Caput 1

deus aemulator, et ulciscens dominus. uox prophetae laudantis deum, quod de assyriis populi sui sit ultus iniuriam. siue iuxta altiorem intellegentiam, quod audiat gemitum sanctorum suorum, et in consummatione mundi faciat aduersarios sentire supplicia. quod autem zelus in bonam partem accipiatur, et paulus apostolus ostendit, dicens: zelamini charismata maiora, et in alio loco: zelor enim uos dei zelo, et ipse dominus in psalmo: zelus domus tuae comedit me, et helias: zelans, inquit, zelatus sum domino omnipotenti deo israel. phinees quoque zelum, et matathiae legimus. et simonem zelotem apostolum iesu christi, quem marcus euangelista, simonem chananaeum uocat. zelatur autem dominus in salutem eorum quos zelatur, ut quos non potuit eius seruare clementia, seruet aemulatio. unde et ad hierusalem, quae propter peccata nimia uisitationem zeli et furoris eius non merebatur, in hiezechiele loquitur deus: zelus meus recessit a te, et non irascar ultra tibi. quamdiu itaque agebat paenitentiam mundus, consummatio illius non fiebat; postquam uero, multiplicata iniquitate, refrixit caritas multorum, ita ut tententur etiam electi dei, tunc zelator dominus uenit in ultionem, non quod ipse sit inimicus et ultor, quod de diabolo dicitur, sed quod inimica sit eius ultio, et quasi ignis, ligna, fenum stipulam que consumat, ut purum aurum remaneat et argentum. ulciscens dominus, et habens furorem: ulciscens dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. lxx: ulciscens dominus cum furore, ulciscens dominus in aduersarios suos, et tollens ipse inimicos suos. secundum utramque intellegentiam, quia diligit dominus quem corripit, et castigat omnem filium quem recipit, ideo irascitur, ut quod aduersarium et inimicum sibi est tollat, et hostibus, et contrariis cogitationibus fractis, sermonibus que sublatis, in antiquum redeant statum. denique in consequentibus ait: dominus patiens, et longa fortitudo eius. sed quia semel et historiam exponere proposuimus, inimicos et hostes dei intellegamus assyrios, in quos cum diu patiens fuerit, postea cum furore et iracundia ultor existet. dominus patiens et magnus fortitudine, et mundans, non faciet innocentem. quod significantius in graeco dicitur: kai~g athôiôn~g ouk~g athôiôsei~g. et est sensus: diu quidem sceleris assyriorum patiens fuit, et magnanimitatis suae fortitudine iniquitates eorum sustinuit, prouocans eos ad paenitentiam, sed quia contempta bonitate dei, secundum cor impaenitens thesaurizauerunt sibi iram in die irae, qui ante patiens fuit, nequaquam eos quasi mundos et innocentes inultos abire patietur. uel certe ita - quoniam in bonam partem simul uolumus accipere quae dicuntur -, patiens est qui sustentat omnes ruentes, et erigit elisos, qui sanat tribulatos corde, et alligat contritiones eorum, et magna uirtus eius soluens inimicitias in carne, et nocentem non faciens innocentem, cum etiam qui nimium sibi applaudet coargutus fuerit, quod non merito proprio, sed misericordia dei sit saluatus. licet enim dicat: ecce ego tot annos seruio tibi, et numquam praeceptum tuum praeteriui, tamen quoniam bonus est dominus omnibus, et misericordiae illius super omnia opera eius; et omnes peccauerunt, et indigent gloria dei, iustificatus ab eo gratis audiet: an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? atque ita fiet, ut in eo ipso quod arguit et ignoscit, nullum innoxium abire patiatur. dominus in tempestate et turbine uiae eius, et nebulae puluis pedum eius. pro tempestate et turbine, consummationem et commotionem septuaginta transtulerunt, licet in eo ubi nos posuimus, in tempestate, et in hebraeo scribitur basupha, in commotione quoque possit intellegi. hoc autem significat, quod in fine mundi uniuersa moueantur, iuxta illud quod scriptum est in aggaeo: adhuc semel et ego mouebo caelum et terram, mare et aridam; et cum fuerint cuncta commota - ut credant uiae domini, qui in euangelio dicit: ego sum uia, et uita, et ueritas, et: cum uenerit filius hominis in nubibus, quibus mandatur in esaia, ne pluant super uineam imbrem, et ad quas peruenit ueritas dei dicente psalmographo: ueritas tua usque ad nubes -, tunc etiam ipsae nubes, prophetae uidelicet, animae que sanctorum, quae prius coniunctione carnis fuerant praegrauatae, eleuatae in sublime, tenuioris substantiae fient, et in scabellum pedum dei redactae, in extremis quibusque inter angelos officiis ministrabunt. priora quippe et antiqua quae ad caput pertinent, nosse non poterunt. alius uero nubes in contrariam partem accipiet, quod semper serena conturbent, et clarum solis stellarum que lumen sua caligine nitantur praetexere, et quod subiectae postea dominicae potestati in puluerem redigantur et in nihilum, et terra in eis quae pinguis est, dissoluatur. increpans mare, et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum perducens. iuxta litteram potentia dei describitur, quia uindicaturus est de aduersariis israelem, quod non grande sit illi assyrios destruere, cuius maiestatis sit etiam elementa mutare. uel certe quia semel de consummatione mundi esse diximus prophetiam, et hoc simpliciter accipite. cum uenerit mundi consummatio, et pertransierit caelum et terra, mare quoque et fluuios siccari. sed mihi legenti illud in psalmis: hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia quorum non est numerus, animalia parua cum magnis. ibi naues perambulant, draco iste quem formasti ad illudendum ei, dignum uidetur bonitate, et clementia dei, omnem amaritudinem et salsuginem maris, sua comminatione destruere, et regnantem in aquis humiliare draconem, et malitiae exsiccare gurgites in quibus parua natant reptilia, quorum non est numerus, neque enim digna sunt numero quae cum dracone uersantur. flumina quoque ad desertum perducens, omnem falsi nominis scientiam, quae se contra deum erigens, flumine eloquentiae utitur, et uolubilitate uerborum, et tumentes contorquens gurgites, cum miraculo spectantium fertur in pronum. uide platonem, specta demosthenem, tullium quoque philosophum pariter et oratorem, et haereticorum principes intuere, de quibus fuit ualentinus, marcion, bardesanes, tatianus, et de fluminibus non ambiges. sed haec omnia consumet dominus iesus spiritu oris sui, et destruet illuminatione aduentus sui, et ad deserta perducet. simul que cerne quod iuxta titulum, qui inscribitur: assumptio niniue. liber uisionis naum elcesaei, recte et in niniue mundus figuraliter intellegitur, et mare eius eloquentiae flumina in consummatione siccantur. infirmatus est basan et carmelus, et flos libani elanguit. lxx: imminuta est basanitis et carmelus, et quae florebant libani, defecerunt. metaphorikôs~g per basan, carmelum et libanum, regionem uberem, et montes consitos, assyrii uastitas demonstratur, quod ille potens quondam et florens et plurimis gentibus imperans, domino irascente, populandus sit. sed et de consummatione mundi possumus intellegere, quod potentes quique et nobiles, et nimiis opibus abundantes, repente pereant, et dicatur eis: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? porro secundum interpretationem nominum, quia basan, confusionem et ignominiam sonat, in consummatione mundi omnia, quae ignominia et rubore digna sunt, asserimus cum dominus uenerit, infirmari, et non solum peccata redigi in nihilum, sed et carmelum quoque, qui interpretatur scientia circumcisionis, et eos qui sibi uidentur in bonis operibus uberes et florentes, christo ueniente, trepidare, et impleri illud quod dicitur in euangelio: cum uenerit filius hominis, putas, inueniet fidem super terram? increscente quippe iniquitate, refrigescet caritas plurimorum, propter quae ueniet ira dei. montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt, et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo. lxx: montes commoti sunt ab eo, et colles concussi sunt, et contracta est terra a facie eius, uniuersitas et omnes qui habitant in ea. potest et simpliciter accipi quod in consummatione mundi, cum in maiestate sua saluator uenerit, et montes et colles, et orbis et terra, et cuncta moueantur. si enim in passione eius sol fugit, saxa scissa sunt, terra contremuit, multo magis in claritate eius omnia turbabuntur. sed et figuraliter montes et colles, sublimes quippe et potentes intellegendi sunt, qui in aduentu domini prosternentur humi, ac de solio suo depositi pauimento cohaerebunt. facies enim domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. tunc et terra contremiscet, et orbis atque uniuersitas faciem domini formidabunt; hoc pro summo cruciatu poena que ducentia, quod uultum eius respicere non audebunt. ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in ira furoris eius? lxx: a facie irae eius quis sustinebit, et quis resistet in ira furoris eius? pro eo quod nos posuimus: et quis resistet in ira furoris eius? apertius interpretatus est symmachus: et quis sustinebit iram furoris eius? aut rarus igitur, aut nullus poterit inueniri, qui ira corripiente non dignus sit. nec erit ulla anima quae non paueat ad iudicium dei, cum astra quoque non sint munda in conspectu eius. porro uerbum hebraicum iaccum, quod et aquila et septuaginta transtulerunt: resistet, ad illam intellegentiam transferamus, de qua in secundo regnorum libro et in primo paralipomenon dicitur, super ira dei, genere masculino. nulli que dubium quin ibi ira dei diabolus intellegatur, et angeli pessimi, qui mittuntur ad plectendos eos qui ira digni sunt. difficile itaque reperietur in consummatione mundi qui immaculatus et purus audeat dicere: ecce uenit princeps mundi istius, et inuenit in me nihil, et libera aduersus eum fronte consistat. contra assyrios autem sic sentiendum, quia cum uenerit dominus in tempestate et turbine, siccans babylonis imperium, quod interpretatur mare, et omnia eius regna subuertens, quae intelleguntur flumina, et potentiam, ubertatem que eius ad nihilum redigens, quae metaphorikôs~g basan et carmelus et flos libani, et montes colles que dicuntur, ac latitudinem imperii concutiens, quae orbis terrarum appellatur, tunc nulla potentia resistere poterit irascenti deo, et suum populum uindicanti. indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. lxx: furor eius consumit principatus, et petrae contritae sunt ab eo. pro eo quod nos posuimus effusa est, aquila interpretatus est sunechôneuthê~g, id est conflata est, symmachus et theodotio estaxen~g, hoc est stillauit. siue igitur conflata est indignatio dei quasi ignis, siue furor eius in similitudinem stillauit incendii, ut dura corda hominum, quae petrae uocantur, contererentur, et dissoluerentur, utilis est indignatio dei, quae diu per patientiam nostra peccata sustentans, uix aliquando conflata est, et tamen non tota prorumpit in poenam, sed modico ad nos stillabit ardore. si autem stilla indignationis eius consumit principatus, aduersus quos nobis est pugnae colluctatio, quid fieret si tota in nos ira dei funderetur? praestet iesus ut auferatur cor lapideum, et mutetur in nobis cor carneum, duritia que mollita, possit in se praecepta domini suscipere quae scribuntur: sacrificium enim deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernet. et ut sciatis clementiam dei sonare quae dicta sunt, non seueritatem, in consequentibus discite. bonus dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. lxx: suauis dominus exspectantibus eum in die tribulationis, et cognoscens timentes se. cum irasci coeperit gentibus et quondam potentissima regna uastare, sciet eos qui sui sunt, et non una tempestate opprimet nauigantes. diem autem tribulationis secundum anagôgên~g diem intellegamus iudicii, de quo scripsit esaias: ecce dies domini insanabilis uenit furoris et irae, ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo. speremus in domino, et per patientiam eius exspectemus aduentum, ut cum uenerit, bonum eum, non iudicem sentiamus, et cognoscat uel sperantes in se, uel timentes se. scit enim dominus eos qui eius sunt. et in diluuio praetereunte consummationem faciet loci eius, et inimicos eius persequentur tenebrae. lxx: et in diluuio transeunte consummationem faciet; consurgentes et inimicos eius persequentur tenebrae. dominus patiens et multae miserationis, et non irascetur in finem, neque in aeternum indignabitur, sed cum creuerit malitia super terram, et omnis caro corruperit uiam suam, inducet diluuium quod pertranseat, non quod permaneat in aeternum. consummationem autem, siue finem, faciet loci eius, id est diluuii, ut quomodo de impio dicitur: et pertransiui, et non est inuentus locus eius, et: iter impiorum peribit, sic diluuii iter pereat post iram domini, sola apparente clementia. quod quidem et secundum historiam intellegi potest, quia cum uastauerit israel, et quasi diluuio terram repromissionis inundauerit, finem faciet captiuitatis, ad sedes eum pristinas reuocando. at e contrario, inimicos eius assyrios, qui populum duxerunt in captiuitatem, tenebrae persequentur. quod autem diximus de israel et assyriis, intellegi de consummatione mundi et de sanctis ac de persecutoribus, siue contrariis uirtutibus potest, quod sanctorum deus post iram misereatur; persecutores uero et inimicos eorum, qui elegerunt tenebras, et non lucem, ipsae, quas elegerunt, tenebrae comprehendant, mittentur enim in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. uerbum macoma, quod nos interpretati sumus, loci eius, omnes in duas orationis partes diuiserunt, ut ma in praepositionem de uerterent, id est apo~g, coma surgentes interpretarentur. denique aquila, apo~g anistamenôn~g, inquit, id est a consurgentibus, septuaginta consurgentes, theodotio, consurgentibus ei, quinta editio, a consurgentibus illi. solus symmachus, cum nostra interpretatione consentiens, ait: et in diluuio transeunte, consummationem faciet loci eius. quidam de nostris, consurgentes et inimicos, marcionem et omnes ueteres haereticos interpretantur, qui aduersum creatorem disputant. quid cogitatis contra dominum? consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio. lxx: quid cogitatis contra dominum? consummationem ipse faciet, non uindicabit bis in idipsum in tribulatione. symmachus apertius: non sustinebunt impetum secundae angustiae; theodotio: non consurget secunda tribulatio. loquitur autem iuxta tropologiam aduersum marcionem, de quo supra diximus, et omnes ueteres haereticos, qui bonum nescio quem confingentes deum, ipsum dicunt consummationem mundi esse facturum, et arguunt legis deum quasi crudelitatis, quod multos puniat, et pro peccatis inroget cruciatus. quid ergo, ait, contra dominum cogitatis? ipse qui creauit mundum, et consummationem eius faciet. quod si uobis uidetur crudelis, rigidus et cruentus, quod in diluuio genus deleuit humanum, super sodomam et gomorrham ignem et sulphurem pluit, aegyptios submersit fluctibus, israelitarum cadauera prostrauit in eremo, scitote eum ideo ad praesens reddidisse supplicia, ne in aeternum puniret. certe aut uera sunt quae prophetae loquuntur, aut falsa. si uera sunt quae de seueritate eius uidentur dicere: non uindicabit dominus bis in idipsum in tribulatione. si autem falsa sunt, et falsum hoc est quod dicitur: non consurget duplex tribulatio; falsa est ergo et crudelitas quae in lege descripta est. quod si uerum est, ut negare non poterunt, dicente propheta: non uindicabit dominus bis in idipsum in tribulatione; ergo qui puniti sunt, postea non puniuntur. si autem illi postea puniuntur, scriptura mentitur, quod dicere nefas est. receperunt ergo et qui in diluuio perierunt, et sodomitae, et aegyptii, et israelitae in solitudine, mala sua in uita sua. quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. aut enim punietur, et falsum est hoc quod dicitur: non uindicabit dominus bis in idipsum in tribulatione, aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in praesentiarum breui et cita poena cruciatus frustrentur aeternos. ad quod respondebimus, deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non praeueniri sententia iudicis, nec illi in peccatorem exercendae de hinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnis que elui cruciatibus. si quis autem punitus sit, ut ille in lege qui israeliticis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis praesenti supplicio compensata sit. hebraeus hunc locum ita exposuit: quid putatis, o assyrii, iniquitatem contra dominum cogitantes, quod populum israel, id est duodecim tribus usque ad internecionem ipse consumat? non consurget duplex tribulatio, id est non uobis tradet iudam et hierusalem sicut tradidit decem tribus et samariam. quia sicut spinae se inuicem complectuntur sic, conuiuium eorum pariter potantium; consumetur quasi stipula ariditate plena. lxx: quia usque ad fundamenta sua redigentur in uepres, et quasi uoluola circumdata comedetur, et quasi stipula ariditate plena. tres differentias quas dominus in parabola sementis posuit, excepta terra bona, quae affert tricesimum et sexagesimum et centesimum fructum, uidetur mihi propheta replicare, unam quae iuxta uiam ceciderit, et aliam quae inter lapides, et tertiam quae inter spinas; quod quidem et apostolus de his qui super fundamentum christi non bene aedificant, subostendit quosdam esse qui aedificant ligna, fenum, stipulam. igitur ligna referamus ad id, quod nunc dicitur: quia usque ad fundamenta sua redigentur ad uepres. fenum uero ad id quod sequitur: et sicut uoluola quae circumdatur, comedetur. porro stipula manifeste refertur ad stipulam, de qua nunc dicitur: et sicut stipula ariditate plena. propterea ergo non uindicabit dominus bis in idipsum, quia malitia quae in auctoribus haereseos orta fuerat, usque ad fundamentum et ad radices suas consumetur. sed et si quis in eis uidebatur pompam habere uerborum, id est folia inania, tantum aspectu delectantia, sicut uoluola, quae graece dicitur smilax~g, deuorabitur, et consumetur in nihilum. uoluola autem herba est similis hederae, quae uitibus et uirgultis circumdari solet, et in longum serpere. quicquid etiam in eis uidetur habere pompam segetis, sed non habet spicas et grana frumenti, quasi stipula ariditate plena, tradetur incendio. hoc secundum septuaginta. ceterum iuxta hebraicum, uere haereticorum foedera et necessitudines quasi spinae sunt se inuicem complectentes, et conuiuium eorum atque mysteria, quia et ipsi mensam dominicam habere se dicunt, spinarum foedus est, simul uescentium, pariter que potantium. cum enim ebrii de uinea sodomorum aduersus conditorem rabido ore blasphemant, nonne conuiuium sentium est? quod tamen cum suis consumetur auctoribus, quasi stipula ariditate plena. ex te enim exibit cogitans contra dominum malitiam, mente pertractans praeuaricationem. lxx: ex te exibit cogitatio contra dominum pessima cogitans contraria. uere ab haereticis exibit aduersus dominum inimica cogitatio. an non uidetur esse aduersus deum malitia et praeuaricatio, dicere quod ualentinus, quasi abortiuum errantis sapientiae extremum editum creatorem? nonne contra deum cogitatio est basilidis impudicitia, et portentosum abraxas~g nomen, quod praefertur domino conditori? porro quia docti ab hebraeis uolumus eorum quoque traditionem sequi et nostris, id est christianis explanationem historiae demonstrare, dicendum est: non consurget duplex tribulatio, id est non capientur ab assyriis duae tribus, sicut captae sunt decem. siquidem dum adhuc in terra iuda sunt assyrii. et quasi spinae se inuicem complectuntur, laetantes atque gaudentes, ab angelo consumentur, quando una nocte centum octoginta quinque milia caesa sunt hostium. pulchre quoque exercitus eorum multitudinem, ebriorum conuiuio comparauit, et ipsum conuiuium non rosarum, non liliorum dixit esse, non florum, sed simile spinarum se inuicem complectentium, quae semper traduntur igni, et quasi stipula ariditate plena, leui comburuntur ardore. quod autem sequitur: ex te exibit cogitans contra dominum malitiam, mente pertractans praeuaricationem, de rabsace intellegi uolunt, quod de assyriis egressus, blasphemauerit deum, et populo suadere uoluerit, ut desperans de auxilio domini, se assyriis traderet, non deo, sed idolis seruiturus. haec dicit dominus: si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur et pertransibit; afflixi te et non affligam te ultra; et nunc conteram uirgam eius de dorso tuo et uincula tua disrumpam. lxx: haec dicit dominus regnans aquis multis, et sic diuidentur, et auditus tuus non audietur amplius, et nunc conteram uirgam eius a te, et uincula eius disrumpam. iuxta litteram manifestus est sensus: licet, inquit, robusti sint assyrii, et fortitudo eorum augeatur numero cunctarum gentium, sic quoque angelo uastante, tondentur. quomodo enim numerus capillorum acutae forcipi non repugnat, ita et numerus aduersariorum dei facili succisione tolletur, et pertransibit assur, uel esse desistet, siue, uastato exercitu suo, reuertetur ad patriam, te sospitem derelinquens. rursum que ad iudam et hierusalem sermo dirigitur: afflixi te et non affligam te ultra, non quo perpetuam securitatem polliceatur, sed illius tantum temporis, et ab illis hostibus a quibus tunc obsidebatur. denique infert: et nunc conteram uirgam eius, id est assyrii, de dorso tuo, et uincula tua disrumpam; uel per metaphoram, potestatem eius significans, uel certe, uirgam quam percutere conabatur, et uincula quae captiuis parabat, quamquam possit et obsidio clausae multitudinis pro uinculis accipi. porro iuxta lxx multo aliter est sensus. adhuc enim uidetur aduersus eos loqui, quibus supra dixerat: quid cogitatis contra dominum? et: ex te exibit cogitatio contra dominum pessima, cogitans contraria. haec ergo dicit dominus regnans aquis multis, siue uirtutibus, quae dicuntur aquae super caelos, et praecipitur eis, ut laudent dominum, uel certe intellectibus et sapientiae et doctrinis dei. sicut enim flumina de uentre iusti fluent, et fontes uberes in uitam aeternam, per uarias multiplices que sententias, quibus imperat sermo domini, ita habent et haeresiarchae aquas suas, quibus imperant, et quae ex eorum primum fonte manarunt. quod autem sequitur: et sic diuidentur, uel de caelestibus quae in supernis deo seruiunt uirtutibus intellegi potest, quod unaquaeque in suo officio sit et ministerio, uel de multiplici uarietate sapientiae. ne quia dixerat: regnans aquis multis, confusus et indiscretus sensuum numerus putaretur, sed quod unaquaeque sententia diuisos habeat inter se sensus et separatas materias proprias que hupotheseis~g. nam quod dicitur: auditus tuus non audietur amplius, increpatio est in eos, qui aduersus deum contraria cogitauerant, quod ostensis sophismatibus et decipulis, quibus dei populus irretiebatur, sermo eorum ultra non currat, nec suscipiatur a populis. sed et hoc quod infert: et nunc conteram uirgam eius a te, et uincula tua disrumpam, pro ipsis dicitur quibus fit comminatio, ut nequaquam caedantur a diabolo, et ei subiecti sint, quo auctore tanta excogitauerant atque confinxerant. conteretur ergo imperium eius in eos et uincula quibus peccantium animae ligabantur, disrumpentur a sermone dei, dicente his qui in uinculis sunt: exite. et praecipiet contra te dominus: non seminabitur ex nomine tuo amplius. de domo dei tui interficiam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es. lxx: et praecipiet de te dominus: non seminabitur ex nomine tuo amplius. de domo dei tui disperdam sculptilia et conflatilia, ponam sepulcrum tuum, quia ueloces;

Caput 2

ecce super montes pedes euangelizantis et annuntiantis pacem. ideo plus posui de septuaginta interpretibus quoniam secunda perikopê~g a priori non poterat separari. in eo enim quod dicitur, quia inhonoratus es, pro quo quinta editio posuit hoti~g hubristhês~g, septuaginta transtulerunt: quia ueloces, quod in hebraico legitur chi calloth. ueloces autem nisi ad inferioris capituli pedes retuleris, pendet sententia. itaque iuxta consuetudinem meam primum historiam, et postea uulgatae editionis sententiam uentilabo. praecipiet, inquit, contra te dominus, o assur, ut quod passurus es, non fortuitu et absque aliquo iudice ueniat, sed, deo pronuntiante, patiaris. non seminabitur de nomine tuo amplius, statim quippe niniuen reuersus sennacherib a filiis suis occisus est. lege esaiam, et occisus in domo dei sui quam adoraturus intrauerat. hoc est enim quod ait: de domo dei tui interficiam, inde punieris unde sperabas auxilium. erit sculptile et conflatile sepulcrum tuum, ut inter aras et puluinaria adorantis idola sanguis nefarius effundatur. iuxta septuaginta autem interpretes cum superioribus iunge quod sequitur: non seminabitur, inquit, ex nomine tuo amplius. nequaquam, o haeretici, animae deceptorum ex dogmatibus uestris suscipient nomina, quae prius inuocauerant super terras suas, sicut in quadragesimo octauo psalmo figuraliter canitur. et proderit uobis haec ipsa cessatio sationis, quae prius animam seminantis, deinde eius in quo seminabat, interficere consueuerat. morientur ergo tibi errorum dogmata; sed et tu qui prius tibi uiuere uidebaris, morieris errori, et bono tuo mortuus, idola quae colebas, habebis sepulcrum. atque ita fiet ut de pectore tuo, quod ante templum dei tui, quem simulaueras, fuerat, omnes auferantur errores. haec autem euenient tibi, qui quondam aduersus dominum contraria cogitabas, cum dei sermo, qui semper ascendit in montes, in animas uidelicet excelsas atque sublimes, ad te uelociter uenerit, calcatis que priorum errorum fluctibus, et in tranquillum redactis pacem tibi fidei sensum que reddiderit. ignoscite prolixitati, non enim possum et historiam et tropologiam sequens breuiter utrumque comprehendere, maxime cum et interpretationis uarietate torquear, et aduersus conscientiam meam cogar interdum uulgatae editionis consequentiam texere. ecce super montes pedes euangelizantis et annuntiantis pacem. celebra, iuda, festiuitates tuas, et redde uota tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te belial, uniuersus interiit. paulisper lxx interpretes differam, quia et ipsa capitula apud eos interpretationis uarietate confusa sunt. cum que historiam breuiter exposuero, editionem eorum meo eloquio temperabo. in paralipomenon scribitur libro quod obsidente sennacherib, in primo mense pascha facere non potuerint. caeso autem per angelum exercitu eius, et fuga ac morte ipsius nuntiata, in secundo mense paschae diem summa festiuitate celebrarint. quod ergo dicit, tale est, o iuda, qui regnas in hierusalem, noli esse sollicitus, interfecto hoste tuo in templo dei sui. ecce uenit tibi nuntius, montes colles que transcurrens, et quasi de sublimi specula procul nuntians sennacherib mortuum, orbem eius imperio liberatam. celebra festa, redde uota pro nece inimici, quae pollicitus es deo; nequaquam ultra pertransibit per te praeuaricator et apostatês~g, hoc enim interpretatur belial. totus interiit, id est et exercitus, et rex et imperium assyriorum penitus conciderunt. et hoc quidem iuxta litteram. ceterum secundum anagôgên~g dicitur ad ecclesiam, dicitur ad animas dominum confitentes quia diabolus qui te prius populabatur et grauissimo premebat iugo, in idolis et cum idolis quae fabricatus fuerat, periit: celebra festiuitates tuas et redde deo uota tua, canens cum angelis iugiter, nequaquam enim ultra per te transibit belial, de quo dicit et apostolus: quae communicatio christi et belial? quia, subuersa niniue totus interiit. si quando grauissima persecutio fuerit, quali sub ualeriano, et decio, et maximiano, et domini ultio apparuerit in aduersariis eius dicamus, ad ecclesiam: lxx: celebra, iuda festiuitates tuas, redde uota tua, quia nequaquam apponent ultra ut pertranseant in uetustatem, completum est, consummatum est; ascendit insufflans in faciem tuam, eruens de tribulatione. semel dixi, iuxta interpretationis uarietatem capitula quoque ipsa aliter definiri, et non posse cum capitulis sensum hebraicae interpretationis conuenire. itaque quod nunc dicitur, huiuscemodi est: o ecclesiastice, quia de aduersariorum tuorum nomine ultra non seminabitur, et uirga eorum contrita est, et uincula dissipata sunt, et uenit qui tibi annuntiaret pacem, celebra festiuitates tuas, non in uino et epulis, ut carnei iudaei aestimant, sed in spiritalibus deliciis et uoluptate torrentis. o iuda, redde uota tua, quia nequaquam ultra pertransient inimici qui te adducant in uetustatem, hoc est qui te uolunt imaginem portare ueteris hominis. quoniam quod uetus est, senescit, et quod senescit, perditioni proximum est: completus est mundus, consumptus est aduersarius. uenit tibi christus qui prius insufflauerat in faciem tuam cum te de limo fingeret, et post resurrectionem quoque insufflans in faciem apostolorum, ait: accipite spiritum sanctum, ipse est qui te liberat de tribulatione. uastata enim niniue, et transeunte mundo, tribulatio quoque pertransiet. ascendit qui dispergat in facie tua, custodiens obsidionem; contemplare uiam, conforta lumbos, robora uirtutem ualde, quoniam sicut reddidit dominus superbiam iacob, sicut superbiam israel, quia uastatores dissipauerunt eos, et propagines eorum corruperunt. necessitate compellor quasi inter saxa et scopulos, imminente naufragio, sic inter historiam et allegoriam orationis meae cursum flectere, et ne subito impingat attendere. siquidem iuxta fabulas poetarum: dextrum scylla latus, laeuum implacata charybdis obsidet, si saxa fugimus, incurrimus in profundum, si contortos uertices euitamus, in saxa deferimur. testis est mihi dominus, me omnia quae secundum hebraicum dissero, non de proprio sensu loqui, quod arguitur in pseudoprophetis, sed hebraeorum sequi expositionem, a quibus non modico tempore eruditus, debeo meis simpliciter indicare quae didici. certe in lectoris erit arbitrio, cum utrumque percurrerit, quid magis sequi debeat, iudicare. ad niniuen igitur nunc sermo conuertitur - et hinc uel maxime obscuri sunt prophetae, quod repente dum aliud agitur, ad alios persona mutatur -, et dicitur ei: ascendit ad te nabuchodonosor qui te obsideat, qui ante os tuum uastet agros, persequatur agricolas, rura populetur, qui te quoque ipsam clausam teneat. quia itaque tibi imminet bellum, ecce gaudens propheta nunc praecino, contemplare diligenter et conspice, et quid tibi eueniat, intuere. conforta lumbos, id est accingere; robora uirtutem ualde, hoc est exercitus congrega, quia sicut ultus est dominus iudam de superbia sennacherib, interfecto exercitu eius in iudaea, et ipso quoque a filiis suis iugulato, sic ulciscetur israel, id est decem tribus quae a niniue possidentur. utrumque enim et iudam et israel uastauerunt et euerterunt assyrii, et sub metaphora uitis, amborum propagines corruperunt. lxx: contemplare uiam, tene lumbum, confortare robore uehementer, quoniam auertit dominus contumeliam iacob, sicut contumeliam israel, quia excutientes excusserunt eos, et propagines eorum demoliti sunt. tria praecipiuntur iudae. primum, ut contempletur uiam, et iter per quod ambulaturus est, diligenter aspiciat, iuxta illud quod in hieremia scriptum est: state in uiis, et interrogate semitas aeternas, et uidete quae sit uia bona, et ambulate in ea, ut cum steterimus in uiis multis, ueniamus ad eam uiam quae dicit: ego sum uia. deinde dicitur ei, ut teneat lumbum, id est ut post electionem uiae mortificet corpus suum, et seruituti subiciat, ne quasi rex et magister aliis praedicans, ipse reprobus inueniatur. longum est nunc dicere, quod uirtus diaboli uel maxime sit in lumbis, et quod ad dauid repromissio fiat: de fructu lumbi tui ponam super thronum tuum, et illud apostoli: adhuc enim in lumbo patris sui erat abrahae, leui, quando iuit in occursum abraham melchisedech. et quod ioannes zona pellicea cingitur, et quod a saluatore discipulis imperatur: sint lumbi uestri praecincti. et apostolus ad ephesios: state ergo accincti lumbos uestros in ueritate; licet enim askêsis~g plurimum praestet, et uitae continentia super mortificatione lumborum tamen nihil eos ita mortificat ut cognitio ueritatis. unde dicitur: accingite lumbos uestros in ueritate. si enim ueritas est christus, qui tota in christo mente credidit, lumbos suos mortificauit in christo. tertio praecipitur, confortare uirtute nimis: elegisti, inquit, uiam, tenuisti lumbum, assume uirtutem, ut possis pugnare cum hostibus. et ne forte diffidas, datur tibi causa cur speres: auertit, inquit, dominus contumeliam iacob, sicut contumeliam israel; quod ambiguum est: aut enim ipsius iacob contumeliam, qua ceteris faciebat iniuriam, auertit, aut contumeliam, quam ab aliis sustinebat iacob, auertit dominus. sed mihi uidetur melius esse ut contumeliam quam iacob solebat ceteris facere, a domino sit auersa. non enim tantae uirtutis est, ab aliis factam iniuriam sustinere, quantae gratiae domini est, placidum, mitem, atque tranquillum, iniuriam facere non posse. quaeritur, quomodo auersa est iniuria iacob, sicut auersa fuerat et israel, postquam luctatus est iacob cum angelo, israelis nomen meruit accipere et quia uidit deum, iniuriam facere cessauit. sicut ergo israel, sensus uel uir uidens deum, et semper de deo cogitans, facere nescit iniuriam, sic omnis procacitas et contumelia auersa est a iacob, hoc est a supplantatore, ab eo qui adhuc in certamine positus supplantat inimicos. ut autem sciamus, quomodo iniuria in malam partem accipiatur, salomon testis est, dicens: oculi contumeliosi lingua iniqua. quomodo autem secundum utramque intellegentiam iniuria auersa sit a iacob, quae prius auersa fuerat ab israel, sequens sermo declarat: quia excutientes excusserunt eos, et flagella eorum demoliti sunt, siue corruperunt. angeli, inquit, singulorum, qui cotidie uident faciem patris, quicquid in iacob et israel adhaeserat pulueris, excusserunt. unde et petro lauantur pedes. et per prophetam dicitur: excute puluerem, et exsurge, hierusalem. discipulis quoque a saluatore praecipitur: excutite puluerem pedum uestrorum. et in psalmis scriptum est: sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. auersa est itaque mens ad contumeliam prompta, a uero iacob, et a uero israel, quia quicquid in eis terrenum fuerat, et de inferiori fece concretum, hoc ministris angelis, siue monitoribus ac magistris excussum est atque mundatum, qui non solum excusserunt eos, sed uitia quoque, quae ad praesens tantum sensus uoluptate demulcent, et in modum flagellorum, ac propaginum, quae absque fructu foliis plena sunt, dissipauerunt, dicente domino: omnem propaginem, quae in me manet, et fructum affert, pater meus mundat ut fructum magis afferat; quod autem in me non manet, et fructum non affert, pater meus praecidet, et in ignem mittet. clipeus fortium eius ignitus, uiri exercitus in coccineis; igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt. in itineribus conturbati sunt, quadrigae collisae sunt in plateis. aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis; uelociter ascendent muros eius, et praeparabitur umbraculum. portae fluuiorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum est, et miles captiuus abductus est, et ancillae eius minabantur, gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis. lxx: arma potentiae eius ex hominibus, uiros fortes illudentes in igne, habenae curruum eorum in die praeparationis eorum, et equites timebunt in exitibus; et confundentur currus, et collidentur in plateis. aspectus eorum quasi lampades ignis, et quasi fulgura discurrentia, et commemorabuntur optimates eorum, et fugient in diebus, et infirmabuntur in itinere suo, et festinabunt ad muros, et praeparabunt propugnacula sua; portae ciuitatum apertae sunt, et regalia conciderunt, et substantia reuelata est; et ipsa ascendebat, et ancillae eius ducebantur sicut columbae loquentes in cordibus suis. secundum historiam aduersum niniuen ordo sequitur, et describitur babyloniorum exercitus contra eam ueniens. quod autem ait: igneae habenae curruum, in ardentibus loris, uelocitatem praeparantium significat, et quasi episkeuês~g praeparantium se ad proelium pompa narratur. commixtim que nunc de israel quae olim passus sit, nunc de assyrio quid fecerit, nunc de babyloniis quae exerceant in assyrios, scriptura contexitur. non est ergo, ait, mirum si tam uelociter ad uastandum ueniant, cum agitatores et fortes uel israel ante, uel postea assyriorum fuerint consopiti. rursum que ad descriptionis ordinem rediens: tanta est inquit multitudo uenientium, ut commixtum agmen sit in itinere, et discerni nequeat. ipsae quoque quadrigae dum uiam non reperiunt, prae multitudine inter se colliduntur in plateis. aspectus babyloniorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia, ut ante uisu aduersarios terreant, quam mucrone prosternant. tunc recordabitur assur fortium suorum, et quaeret eos, qui in itineribus corruerunt, et ascendet uelociter muros niniue, ac propter obsidionem longissimam ad depellendos aestus praeparabit umbracula. sed quid prodest aedificare domum, nisi dominus aedificauerit? quid iuuat claudere portas, quas dominus reserat? apertae sunt portae niniue, quae ad instar fluminum habebat ciuium multitudinem, et templum, id est regnum eius destructum est, et miles captiuus abductus est, hoc est omnes ducti sunt in babylonem. ancillas uero niniue per metaphoram minores urbes et uiculos et castella intellege. uel certe captiuae mulieres minabuntur ante ora uictorum; tantus que terror erit, ut ne in singultus quidem et ululatum erumpat dolor, sed intra se tacite gemant, et obscuro murmure deuorent lacrimas in morem mussitantium columbarum. haec iuxta hebraicam traditionem. nunc ueniamus ad septuaginta translatores. excutientes, qui excusserunt iacob et israel, et flagella eorum dissipauerunt; arma quoque, quae dum contumeliosi essent, habere consueuerant, et quibus infirmos quosque oppresserant, confregerunt; et hoc non solum fecerunt, uerum etiam uiros fortes qui illudebant, in igne disperdiderunt. considera, an possis uiros fortes dicere illudentes in igne, fortitudines contrarias, quae ministrant ardentibus iaculis diaboli, qui fortes et illudentes quondam in igne iacob et israel habebant currus et equos, quibus conciti ferebantur in bellum in die praeparationis suae. horum igitur curruum habenae et equites conturbabuntur in itineribus, et collidentur in plateis, quando illustratione domini iacob et israel sanato, tam daemones quam hi qui eorum seruiunt uoluntati, a domino subuertentur. possumus haec de primo eius aduentu intellegere, quando uiri fortes et agitatores curruum et equites loquebantur: quid nobis et tibi, fili dauid? uenisti ante tempus torquere nos? sed quoniam semel prophetiam contra niniuen de consummatione mundi accepimus, melius est, ut dicamus, arma potentiae diaboli tunc tolli ab hominibus, et ministros eius fortes, qui illudebant hominibus in igne. omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum; uincula quoque quibus captiui ducebantur in uitia, et ascensores curruum relaxari. timebunt enim equites in exitibus, hoc est in consummatione mundi, et confundentur, et collidentur currus in plateis; quamuis enim lata et spatiosa uia sit, quae ducit ad mortem, tamen pressura temporis coarctati, rectum iter inuenire non poterunt; sed in se inuicem collidentur, et nihilominus spirabunt ueterem furorem, et quasi fulgura huc illuc que discurrent. uidebam, inquit dominus, satanam quasi fulgur de caelo cadentem. quod cum diabolus et omnes optimates eius intellexerint, recordabuntur consummationis quae olim fuerat praedicta, et fugient in diebus. nequaquam enim uersabuntur in noctibus, sed clarescente die, tenebrae fugabuntur, et infirmabuntur in itinere, non proficientes, nec explentes conatus suos, et festinabunt ad muros. tantus quippe eos uenientis domini terror inuadet, et tam imbecilles ad repugnandum erunt, ut ad terminos mundi fugiant, quibus quasi muris mundus includitur et ambitur, et praeparabunt se ad resistendum. quomodo si quis inimicum fugiat, non audens ei resistere, cum ad solitudinem uenerit, si forte hostis sequatur, necessitate cogitur repugnare. uerum illis hoc cogitantibus, uniuersa quae ab eis obtenta fuerant et possessa, proferentur in medium, et aperientur portae quas clauserant, et regna eorum cadent, et substantia, id est diuitiae reuelabuntur. ipsa autem mundi substantia et omnes ancillae eius, postquam se christo subiecerint, et ei seruire coeperint, ducentur laetae atque gaudentes, et ex intimo confessionis corde credentes, ita ut columbarum munditiae comparentur, murmurabunt seu loquentur in cordibus suis. et tunc adimplebitur quod in sexagesimo septimo psalmo de uictoria dicitur saluatoris: ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem. et niniue quasi piscina aquarum aquae eius, ipsi uero fugerunt. state, state, et non est qui reuertatur; diripite argentum, diripite aurum, et non est finis diuitiarum ex omnibus uasis desiderabilibus. lxx: et niniue sicut piscina aquarum aquae eius, et ipsi fugientes non steterunt, et non erat qui respiceret; diripiebant argentum, diripiebant aurum, et non erat finis ornamenti eius; aggrauata est super omnia uasa concupiscentiae suae. manifestum est quod, ciuitatibus niniue - quas filias eius scriptura cognominat - in captiuitatem ductis, ipsa niniue, quae tantos nutrierat populos, ut piscinarum aquis compararentur, inutilem habeat multitudinem, dum nullus est qui resistat, et irruentium babyloniorum impetum ferat. habebat enim populos, qui tantummodo fugerent, et clamante matre: state, state, claudite portas, muros ascendite, hostibus repugnate, nullus esset qui reuerteretur, nemo qui respiceret ad matrem, sed omnes terga uertentes, praedae inimicorum desererent ciuitatem. unde dicitur ad babylonios, quia illi fugerunt: diripite argentum, et tanto tempore congregatas opes subita uastatione praedamini. non enim est finis diuitiarum, supellectilis et uasorum, quae in niniue condita sunt, nec potestis tantum rapere, quantum ad diripiendum illa se praebet. sed quia niniuen speciosam, id est mundum semel diximus, uideamus quae piscina sit mundi. non ait scriptura, quod aquae niniue sint quasi aquae maris, nec quasi aquae fluminum, nec quasi aquae fontium, nec quasi aquae puteorum, sed quasi aquae piscinae, ut quomodo in hieremia populus arguitur, qui dereliquit fontem aquae uiuae, et fodit sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere. sic et in niniue omnes aquae illae sint, quae de caelo ceciderint, et antiquam altitudinem relinquentes, in ima delapsae sint. omnia enim dogmata mundi huius, quae extra fontem sunt ecclesiae, hortum que signatum, nec possunt dicere: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei; nec de illis aquis sunt quae super caelos laudant nomen domini, quamuis magna uideantur, tamen parua sunt et angusto fine conclusa. nec moueat quempiam quia piscinam in malam partem accipimus, cum illa piscina in bonam partem accipiatur, ad quam esaias filius amos propheta iubetur ascendere. ibi enim cum additamento dicitur: piscina aquae ductus, et piscina fullonis, quae sordes lauare consueuit et maculas uestium eluere. quae quia in sublimi posita est, ideo ad eam propheta iubetur ascendere et in occursum regis de duobus ambustis torribus uictoriam polliceri. sequitur: fugientes non steterunt, habitatores uidelicet niniue. primum quidem deum fugere non debuerant, deinde etiam si fugerant, aliquando stare debebant. magna enim differentia est inter eum qui fugit et stetit, et qui fugiens, numquam stetit. qui enim stat, fugere cessauit, qui non stat, semper in fuga profectus est. in tanta ergo turba fugientum nullus erat qui respiceret, et ageret paenitentiam, et audiret loquentem dominum: reuertimini ad me, filii, reuertentes, et sanabo contritiones uestras. unde et sanctus loquitur in psalmis: periit fuga a me. hoc ipsum puto et leprae significare mysterium, super qua in leuitico dicitur: cum leprosus a sacerdote extra castra fuerit separatus, si steterit lepra purum esse hominem, et mundari eum qui quasi leprosus fuerat abiectus, et redire ad castra, et habitare in populo. sin autem, inquit, diffusa fuerit lepra, id est non steterit, sed creuerit, et in malo habuerit profectum, et mutauerit colorem pristinae sanitatis, tunc lepra manifestissime comprobatur ab eo, qui habet scientiam inspiciendae et purgandae leprae. sed et nobis praecipitur a uero salomone ut habitemus in hierusalem, nec umquam egrediamur ex ea. quod si fugerit nos id quod ante nobis fuerat subiectum, et ierit ad allophylos, non egrediamur muros ciuitatis nostrae, nec sequamur fugitiuorum uestigia; ne dum uolumus saluare fugientes, ipsi pereamus, quin potius dimittamus, ut mortui sepeliant mortuos suos, et scandalizantem oculum, manum et pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis. quod autem dicitur: diripiebant argentum, diripiebant aurum, et non erat finis ornamenti eius: aggrauata est super omnia uasa concupiscentiae suae, de aquis dicitur niniue, et de fugientibus qui fugerant, et non steterunt, neque erat qui respiceret; et qui non solum fugisse, et non respexisse contenti, insuper diripiebant argentum, quicquid in mundo uidebatur eloquii; diripiebant aurum quicquid praeclarum sententiarum erat in doctrina saeculi, ut ornarent niniuen, ut dogmata sua omni sensuum uerborum que flore componerent. propter quod aggrauata est niniue super omnia uasa concupiscentiae suae; quanto enim plus habebat multam auri et argenti possessionem, et uariam supellectilem, quae erat grauis, tanto magis ipsa aggrauabatur, quae grauia diligebat. unde et iniquitas in zacharia super talentum plumbi sedet, et aegyptii qui erant peccatis graues, demersi sunt in mare ut plumbum. et ex persona peccatoris dicitur in psalmo: quasi onus graue aggrauatae sunt super me. et petrus qui ante leuis pendulo gressu calcabat undas, postquam infidelitate aggrauatus uorabatur a fluctibus, manu domini subleuatur. dissipata est et scissa et dilacerata, et cor tabescens et dissolutio genuum et defectio in cunctis renibus, et facies omnium sicut nigredo ollae. lxx: excussio. rediscussio, et ebullitio, et cordis confractio et dissolutio genuum, et dolores super omnem lumbum, et facies et omnium sicut adustio ollae. sub metaphora captiuae mulieris, niniue dissipata, scissa, lacerata describitur; tabescente corde, dissolutis genibus, renibus que confractis, et quod omnium habitatorum eius prae terrore hostium, et magnitudine metus, facies in ollarum similitudine uideantur exustae, tabidae, et pallore deformes. porro iuxta lxx altius intellegendum est, quid significet excussio, rediscussio. qui de populo dei est, et quasi homo aliquando peccauit, et reuertitur ad pristinum statum, quasi hierusalem dicitur ei: excute puluerem, et consurge, hierusalem. et qui talis est, ut postquam fuerit excussus, in sagittas dei transire mereatur, et a domino contra inimicos tendi, canitur de eo: sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. cum que uestigia eius quasi ingredientis super terram aspersa fuerint puluere, audiet a saluatore: excutite puluerem pedum uestrorum in testimonium illis, haud dubium quin eos dicat, qui recipere noluerunt praedicantes. qui uero de niniue est, quae aggrauata est super omnia uasa concupiscentiae suae, iste non semel excutitur, sed frequenter. et postquam rursus fuerit excussus, et superficies illius emundata - ne quid intrinsecus sordium maneat -, fit etiam ei ebullitio, quae significantius in graeco dicitur ekbrasmos~g; proprie siquidem ekbrasmos~g in istiusmodi rebus ponitur, cum quod latebat intrinsecus, erumpit in faciem. unde papulae quoque quae post aegrotationem nascuntur in labiis, uocantur ekbrasmata~g, et sanitatis uidetur indicium, morbum in superficiem prorupisse. non solum autem hoc remedium adhibetur niniue, ut excutiatur crebro, et de uitalibus eius aegrotatio latens cogatur exire, sed etiam cordis confractio et dissolutio genuum praedicatur, ut quomodo pharaonis durum et lapideum cor confractum est, quod quamdiu habuit, dei populum non dimisit, sic et niniue fractum cor emolliatur et mutetur in carneum, et rigida genua quae prius deo non curuabantur, dissoluantur, et flectantur deo, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, et in nomine iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum. ut postquam cognouerint creatorem suum, audiant: confortamini, manus dissolutae, et genua debilia, roborate. et dolores, inquit, super omnem lumbum. iam supra diximus in lumbo coitum significari, et quod omnia opera quae ad commixtionem pertineant, renum appellatione monstrentur. grandes igitur in consummatione dolores erunt in renibus, quia draconis omnis uirtus in lumbis est, et pro his omnibus propter quae praecessit excussio, rediscussio, ebullitio, et cordis confractio, dissolutio genuum, dolores renum, erit facies omnium quasi adustio ollae, ut uel igni ardori que sit proxima, uel nitorem amittens olei, nigrescat in carbonum similitudinem, et confusione operiatur aeterna, a qua sanctus procul est dicens: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. reuelata enim facie gloriam dei contemplatur. et puto, quomodo alia est gloria solis, alia lunae, alia stellarum, et stella a stella differt in claritate, sic in resurrectione mortuorum, et claritatis inter sanctos, et nigredinis inter peccatores, magnam futuram esse distantiam. ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam iuit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat? leo cepit sufficienter catulis suis, et necauit leaenis suis; et impleuit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. pro speluncis et leaenis, nidos et catulos septuaginta transtulerunt, in ceteris idem sensus est. adhuc autem de niniue dicitur, quod habitaculum regum fuerit, et aula nobilium, ad quam perrexit leo rex babylonius, id est nabuchodonosor, et catulus leonis, subreguli quoque eius, et non fuit qui eis resisteret. leo cepit sufficienter catulis suis, et necauit leaenis suis. idem uidelicet nabuchodonosor uictoriae cuncta iure possedit, et liberis urbibus que suis, uel certe uxoribus in seruitutem captiuos tradidit, et impleuit praeda speluncas suas, siue ut in hebraeo habetur, foueas suas, et cubile suum rapina, tam thesauros, quam ciuitates, auro, argento, uestibus, omni que ornatu complens, ut quod niniue habuerat babylon que uicerat, possideret. quia uero secundum anagôgên~g, et in iona, et in hoc propheta niniuen mundum istum interpretati sumus, et iuxta ioannem: totus mundus in maligno positus est, postquam mundus pertransierit habitaculum bestiarum, et in quo pascebantur leones, tunc admirantes exsultantes que dicemus: ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam iuit leo diabolus, de quo loquitur et petrus: aduersarius uester diabolus quasi leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret, et catulus leonis, antichristus, et omnes doctrinae peruersae, sermo contrarius? audistis, inquit ioannes, antichristus ueniet; nunc autem antichristi multi sunt; tot enim antichristi sunt quot dogmata falsa. et ante aduentum christi non fuit qui exterreret, sed postquam dominus noster uenit in mundum et niniuen ingressus est uidit quasi fulgur satanam de caelo cadentem, et cecidit de caelo lucifer, qui mane oriebatur. uenit enim uerus samson ad allophylos, et dum pergit in thamna, quod interpretatur consummatio eius, ut pauperculam de gentibus duceret dalilam, interfecit leonem, cui uenerat consummatio, et illo mortuo, comedit mella dulcedinis. sed et uerus dauid seruans oues patris sui, apprehendit leonem, et interfecit eum, et banaias, qui interpretatur aedificator dominus descendit in lacum saeculi istius, qui calentes aquas refrigerare consueuit, et interfecit leonem. et in uisione esaiae, quae aduersum quadrupedes cernitur, primum de angustia harum dicitur bestiarum: in tribulatione et angustia leo et catulus leonis. iste leo antequam interficeretur a christo, plurimos cepit in praedam catulorum suorum, et necauit leunculis suis, satellitibus suis, uidelicet daemoniis. uide haereticorum conuenticula, et captos multos a leone non quaeres. considera mortuos qui reliquere uitam, et ecclesias eorum non uocabis ouile pastoris, sed leonis speluncas, quas impleuit cadaueribus et sanguine mortuorum. posuisti, ait dauid, tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae saltus. catuli leonum rapere et quaerere a deo escam sibi. difficile leo inuenitur in die, sed semper in noctibus circuit, ut de ecclesia christi rapiat, ut escis iuxta habacuc saturetur electis. denique iudas de ouili christi fuit, et raptus a leone suspendio suffocatus est. sed et ille propheta cui praeceperat dominus, ne comederet panes in regione ea, ubi uituli aurei erant, et mentita religio, quia comedit, a leone percussus est. hieremias quoque de peccatoribus loquitur: percussit eos leo de silua, et lupus usque ad domos disperdidit eos; et pardus uigilauit super ciuitates eorum. omnes qui egrediuntur ex eis, capientur. in quo animaduerte quod nemo capiatur, nisi qui de ciuitatibus dei fuerit egressus. in quarto etiam regnorum libro, habitantes in ciuitatibus samariae et nescientes iudicium dei terrae, interficiebantur a leonibus, donec didicerunt colere deum, et a leonibus liberati sunt. ob hanc causam reor, et quodcumque a bestiis captum est, in dei sacrificiis non offerri, et a propheta dici: immundum et captum a bestia, non est ingressum in os meum. interfectus est ergo leo, et falsis dogmatibus confutatis, de comedente exiuit esca, et de forti egressum est dulce. ecce ego ad te, dicit dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et catulos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra uox nuntiorum tuorum. lxx: ecce ego ad te, dicit dominus omnipotens, et succendam in fumo multitudinem tuam, et leones tuos comedet gladius, et auferam de terra praedam tuam, et non audientur ultra opera tua. o niniue, uniuersa quae dicta sunt, me auctore, patieris. ego dominus succendam usque ad fumum et consumptionem currus tuos, et nobiles quosque atque subregulos gladio faciam deuorari. nequaquam terras ultra uastabis, nec tributa exiges, nec audientur per prouincias emissarii tui, siue non audiam angelos, qui praesides tui sunt, pro te deinceps deprecantes. sed et ad mundum haec ipsa dicuntur, in quo est multitudo quae per latam et spatiosam uiam pergit ad mortem, quam comminatur dominus igne succensam, fumo suae malitiae suffocari ex uanitate eius nimia. leones quoque comedet gladius uiuens sermo dei et acutus, et ex omni parte elimatus; nec non pollicetur auferre se de terra praedam eius, ut nemo exinde capiatur in niniue, et quasi clemens tollit mala opera et comprimit ea, ne uox et sonitus eorum ultra possit audiri. unde ait: et non audientur ultra opera tua.

Caput 3

uae, ciuitas sanguinum, uniuersa mendacii dilaceratione plena; non recedet a te rapina. uox flagelli, et uox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae feruentis, et equitis ascendentis, et micantis gladii, fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae et grauis ruinae; nec est finis cadauerum, et corruent in corporibus suis. propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae uendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. lxx: o ciuitas sanguinum, tota mendax iniquitate plena, non contrectabitur uenatio; uox flagellorum, et uox commotionis rotarum, et equi persequentis, et currus ferentis, equitis ascendentis, et splendentis gladii, et fulgentium armorum et multitudinis uulneratorum et grauis ruinae, et non erit finis gentibus eius et infirmabuntur in corporibus eorum a multitudine fornicationis. meretrix speciosa et grata dux maleficiorum quae uendit gentes in fornicatione sua et tribus in maleficiis suis. ubi nos posuimus, laceratione plena, in hebraeo habetur pherec malea quod interpretatus est aquila, exauchenismou~g plêrês~g, id est exceruicatione plena; symmachus autem apotomias~g plêrês~g, quod possumus dicere, crudelitate, uel seueritate plena. in altera eius editione reperi, melokopias~g plêrês~g, id est, sectionibus carnium et frustis per membra conscissis; denique statim subiecit: ubi indesinens praeda est. porro hebraeus pherec non exceruicationem, pro qua in aquilae editione reperimus: exauchenismon~g, sed gubernaculum, id est kubernismon~g interpretatus est, ut ostenderet et urbem fuisse regalem et uelut in naui cunctarum gentium tenuisse gubernaculum. describitur autem potentia eius, id est niniue, et sub lamentatione crudelitatis arguitur. uae, ciuitas sanguinum, in qua nulla ueritas sed omne mendacium, plena rapina et laceratione praedarum. uox flagelli crudelis semper et saeuientis imperii, et uox impetus rotae. uocem pro sonitu accipiamus; rotam feruentem, per diuersa discursum et equi frementis et quadrigae feruentis, subauditur in omnibus, uox. tam pulchra autem iuxta hebraicum et picturae similis ad praelium se praeparantis exercitus descriptio est, ut omnis meus sermo sit uilior. nam quod ait: et grauis ruinae, nec est finis cadauerum, de aduersariis intellegamus qui ab eis sunt interfecti. et corruent in corporibus suis, uel cadent a sua multitudine, dum a se inuicem constipantur, uel in cadaueribus corruent interfectorum: autôn~g enim et suis, et eorum utrumque significat. propter multitudinem, inquit, fornicationum meretricis, quia cum multis gentibus fornicata est, et totius orbis quem subiecerat sibi colebat idola. speciosae et gratae, et habentis maleficia magos significat, quae uendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis, id est quae in cunctas gentes habuit potestatem. haec de niniue sunt dicta simpliciter. ceterum si rationabiliter propter pulchritudinis nomen mundum intelleximus niniuen, recte mundus qui in malo positus est, propter multitudinem sagittariorum, et eorum qui uelut gladiis homines linguis suis interficiunt ciuitas sanguinum dicta est. unde et consequenter tota mendax quod ad peruersitatem doctrinarum refertur non habente sermone dei, ubi caput in ea reclinet, cum peruersa dogmata cuncta possideant. non est qui intellegat aut requirat deum; omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. quae quamquam et nunc ex parte fiant, tamen in consummatione magis complentur, quando multiplicata iniquitate, refrixerit caritas multorum. quanti capiuntur a nemrod gigante, et uenatore saeuissimo, quia aduersum deum superbiens, plures de saltu eius suis pedicis innexuit, cuius non attrectabitur a multis praeda, siue uenatio. multos enim habet satellites, et se cum pariter uenatores, qui in eius uenatione laetantur, et captiuorum more ei astant. sed et uox flagellorum auditur in mundo, quia multae sunt tribulationes iustorum, quibus qui flagellantur, clamitant et doloris magnitudinem flebili uoce testantur, quando alius daemone, alius ira, quae furori similis est, alius libidine, odio, inuidia, superbia corripiuntur, flagellum in eis assyrii regis sonat. sed et in corporis malis, flagellum diaboli intellegimus, de quo ad iustum dicitur, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo; si quando uiderimus hunc morbo regio computruisse, et superesse cadaueri suo, alium intercuti aqua et tumenti natare corpore, crescentibus que membris, formam pristini hominis decrescere, quod nuper in excetra uidimus; illum purulentias quasdam, et uulnerati damna pulmonis egerere; istum humore in lapides desiccato, urinae amaritudinem, et uesicae tormenta sentire, non dubitemus dicere, uocem flagellorum esse niniue. licet nonnulli haec uel ex corrupto aere, uel ex escarum et corporum diuersitate accidere suspicentur. nos qui legimus et febrem increpitam, et mulierem quae per decem et octo annos a diabolo fuerat ligata, domino medicante, curatam, sciamus haec omnia flagella esse niniue. unde sequitur: et uox commotionis rotarum, dum huc atque illuc genus raptatur humanum, et incertis per cuncta discursibus, ubi periculum, ubi salus sit, ignoramus de qua rota et in principio hiezechielis scriptum est; in psalmo septuaginta sexto legimus: uox tonitrui tui in rota. habet autem niniue et equum persequentem cuius hinnitus et ungula terram fodiens, et pectus aestuans, semper bella desiderat, loquente domino contra diabolum: de longe odoratur bellum, cum saltu et clamore non parcit fugientibus, nec sinit abire terga uertentes, sed persequitur ut prosternat, interficiat, conculcet illidat. est quoque in niniue et uox quadrigae feruentis, quales puto habuisse pharaonem, quae a domino submersae sunt. ad hanc quadrigam quattuor iunguntur equi, quattuor scilicet perturbationes, de quibus et philosophi disputant, et maro non tacet dicens: hi cupiunt, metuunt que, dolent, gaudent que .... his equis et hac quadriga niniue cuncta perturbat. sed et equitis ascendentis uox in ea personat, qui arte quadam et gyro praeparatus ad bellum, non absque periculo contra se pugnantis incedit. habet hic eques sermonis gladium, exacutum cote dialecticae, et rhetoricae artis oleo leuigatum; habet arma fulgentia, transfigurante se satana in angelum lucis, quae arma apostolicae armaturae contraria sunt. nec mirum si in niniue uulneratorum multitudo sit, cum multitudo sit sagittarum. et quomodo quattuor quibus pugnamus et tegimur, sunt scuta uirtutum, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo, ita econtrario quattuor uitia sunt, stultitia, iniquitas, luxuria formido, quibus ab hoste percutimur. quorum singula pullulantes habent in se, ac multiplices species sagittarum, quibus inferuntur uulnera, quae nisi statim medicina curauerit, fit grauis ruina, atque utinam tanti essent in niniue, leuiter cadentes et leuiter uulnerati, quanti sunt pro ruinae pondere, usque ad inferna demersi. nec est finis gentibus eius; malitia eius finem non habet et quantae species peccatorum, tot gentes sunt niniue, quae infirmabuntur in corporibus suis a multitudine fornicationis. quod licet possit et de eis accipi, qui propter res uenereas etiam corpore debilitati sunt, et cum perditione animae carnem quoque frangunt cui seruiunt, tamen gentes istae, de quibus diximus, non cadunt, iuxta hebraicum, nisi in corporibus suis, et non offendunt - ut interpretatus est symmachus -, nisi in cadaueribus mortuorum, quae fornicationis multiplicatione prostrata sunt. in hoc loco lxx interpretes, cum secundum hebraicum posuerimus: propter multitudinem fornicationum meretricis, quasi aliud uoluerunt esse principium, ut dicerent: prae multitudine fornicationis, et hucusque finita sententia, postea inciperent: meretrix speciosa et grata, dux maleficiorum. pro duce maleficiorum, aquila et symmachus transtulerunt, habens maleficia. nec mirabitur niniuen scortorum iam esse gratissimam, qui tantam hominum multitudinem cum ea uiderit fornicari, et maleficiis illius, et quibusdam incantationibus ad amorem eius paene cunctos trahi. haec uendidit gentes in fornicationibus suis, quae tollunt membra christi, et faciunt membra meretricis, et tribus in maleficiis suis. facit enim amare ea, quae odisse debuerant, et detestari quae amare debebant ut cum deceptae fuerint, iuxta illud quod scriptum est: corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae, etiam alios malefica arte supplantent. legi in scripturis sanctis in bonam quoque partem maleficos accipi: et malefici incantantis sapienter. sed ad hoc incantat talis maleficus, ut meretricis niniue amore deuinctos ad mentis sanitatem retrahat. ecce ego ad te, dicit dominus exercituum, et reuelabo pudenda tua in faciem tuam, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam; et proiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. lxx: ecce ego ad te, dicit dominus omnipotens, et discooperiam posteriora tua super faciem tuam, et ostendam gentibus confusionem tuam, et regnis ignominiam tuam; et proiciam super te abominationem secundum immunditias tuas, et ponam te in exemplum. quia uendidisti, o niniue, gentes in fornicationibus tuis, et familias in maleficiis tuis, et quasi publicum prostibulum cunctis diuaricasti pedes tuos, propterea ego ipse ad te ueniam subuertendam, non mittam angelum, non credam aliis iudicium tuum. discooperiam pudenda tua in facie tua, ut quae prius non uidebas, ante tuum ponantur aspectum. ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, ut qui te cum fornicati sunt, ipsi te despiciant, irrideant, contumeliis afficiant; et eris in exemplum uniuersis uidentibus. haec autem omnia sub metaphora mulieris narrantur adulterae, quae cum fuerit deprehensa, producitur in medium, et ante oculos omnium depompatur. quod quidem per translationem etiam super hierusalem plenissime in hiezechiele prophetalis sermo describit. uerius tamen et utilius dicuntur ad mundum, ad quem secandum pariter et curandum uerus medicus uenit e caelo. ecce ego ad te, dicit dominus omnipotens; quia omnipotens sum, possum uniuersos sanare morbos, et quod est aliis impossibile, mihi possibile est. reuelabo posteriora tua in facie tua, id est uirtutes meas, praecepta atque sermones, quae proiecisti post tergum tuum, licet non merearis, faciam te uidere. ego enim mandaueram tibi de sermonibus meis, ut semper ante oculos tuos mouerentur, ligati essent atque penderent. tu autem, contempto iubentis imperio, post tua eos uestigia reliquisti, ut non solum non faceres, sed nec dignareris quidem uidere quod iusseram. uel certe faciam te uidere et intellegere errores tuos quos ante, cum caeca ferreris et praeceps, rebaris esse uirtutes. post haec etiam gentibus quas uendidisti in fornicatione tua, ostendam nuditatem tuam, ut nequaquam tui amore capiantur, sed uidentes sordidum et turpe corpus intrinsecus, cuius primum superficie ducebantur, te cum desinant fornicari. regnis quoque quae maiora sunt quam gentes, ostendam ignominiam tuam, quam ut haberes, ipsa fecisti. et proiciam super te abominationem secundum immunditias tuas, ut quomodo immunda es, sic immunda uidearis, nec decipias plurimos, qui tibi ante cohaerentes, unum te cum corpus efficiebantur. et ponam te in exemplum, ut similitudo formidata poenae, similitudinem prohibeat delinquendi. et erit: omnis qui uiderit te, resiliet a te et dicet: uastata est niniue. quis commouebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi? in hebraeo non habetur caput, sed nos apposuimus, ut sensus manifestior fieret. denique symmachus ita interpretatus est: et omnis qui uiderit te, recedet a te et dicet. dissipata est niniue, quis lugebit cum ea? porro septuaginta: et erit, omnis qui uiderit te, descendet a te et dicet: misera niniue, quis gemet eam? unde quaeram consolationem illi aptantem chordam. qui ruinas uiderit niniue, et positam eam omnibus in exemplum, expauescet atque mirabitur, et dicet: dissipata est niniue, quis commouebit super te caput? hoc est, quis dolebit super te, quis tuus poterit esse consolator? quae quamdiu potens fuisti, quasi crudelis domina, non miserebaris senis, nec paruulum respiciebas, nec praeparasti luctus tui socium, quae noluisti consortem habere regnandi. qui autem haec terrena contemnit, et ueneficae niniue maleficia despexerit, nec falsa pulchritudine eius fuerit irretitus, cum omnem illius turpitudinem intrinsecus uiderit, et coeperit odisse quod ceteri diligunt, refugiet et resiliet ab ea siue, ut a septuaginta dicitur, descendet. quamdiu enim terrena honoramus, et putamus esse sublimia, uelut in quondam superbiae culmine sumus, et miramur pulchritudinem niniue. cum autem considerauerimus naturam eius, et omnia corporalia bona, quasi humilia despexerimus, subicientes nos potentiae manus dei, tunc miserebimur niniue, et omnia terrena bona digna planctu iudicabimus, dicemus que: misera niniue, quanti tuis laqueis irretiti sunt, quantos alligatos uinculis tuis tenes. quis, putas resiliet a te et descendet de superbia tua, et te miseram iudicabit? quod autem ait, quis, non tam pro difficili, quam pro raro debemus accipere, ut saepe diximus: quis putas, fidelis et prudens dispensator? et: quis sapiens, et intelleget haec? et: quis ascendet in montem domini? quis ergo gemet super niniue? quis poterit inueniri, qui hoc tabernaculo praegrauatus cum paulo dicat: miser ego, quis me liberabit de corpore mortis huius? uidemus cotidie si cui uicina mors uenerit, et intellexerit se uel febre, uel uulnere, uel quolibet genere morborum, de hoc mundo subtrahi, pauere, trepidare, et toto corpore tremescentem in niniue haerere complexibus, et a speciosae meretricis corpore uix auelli. quod autem sequitur: unde quaeram consolationem, uel consolatorem tibi, qui aptet chordam? adhuc ex persona eius dicitur, qui resiliet uel descendet a niniue, et dicet: misera niniue, quis gemet eam? de confusa saeculi huius conuersatione disputans, in quo nihil cuiquam potest placere perpetuum; sed quod placuit displicet, et quod displicuerat, rursum placet. quis itaque poterit talis inueniri consolator? et, ut ita dicam, scriptor lyricus et citharoedus qui possit dissonantes chordas eius in unam harmoniam contrahere, et uocalem in laudes dei efficere concentum? hoc quod exposuimus, qui aptet chordam, uel aptantem chordam, et graece dicitur, harmosai~g chordên~g, nec in hebraico, nec in ceteris inuenimus translatoribus, sed pro eo alterius sermonis exordium: numquid melior es ab amon quae habitat in fluminibus? unde uidetur mihi magis cum posterioribus copulandum. numquid melior es ab amon, quae habitat in fluminibus? aqua in circuitu eius, cuius diuitiae mare, aquae muri eius, aethiopia fortitudo eius et aegyptus, et non est finis; africa et libyes fuerunt in auxilio tuo. sed et ipsa in transmigrationem ducitur in captiuitatem; paruuli eius elidentur in capite omnium uiarum, et super inclytos eius sortem mittent; et omnes optimates eius affigentur compedibus. et tu ergo inebriaberis et eris despecta; et tu quaeres auxilium tuum ab inimico, omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis, si concussae fuerint, cadent in os comedentis. lxx: apta chordam, pars ammon, quae habitas in fluminibus, aquae in circuitu eius, cuius principium mare est, et aqua muri eius, aethiopia fortitudo eius et aegyptus, et non est finis fugae tuae. et libyes facti sunt auxiliatores illius, et ipsa in transmigrationem ibit captiua, et paruulos illius allident in principio uiarum eius, et super omnia inclyta eius mittent sortem, et uniuersi optimates eius alligabuntur compedibus; et tu inebriaberis et eris despecta et tu quaeres ibi ut stes ab inimicis; omnes munitiones tuae ut ficus, quae grossos habent, si commotae fuerint, cadent in os comedentis. pro eo quod in septuaginta legitur; apta chordam, pars ammon, et ceteri interpretes transtulerunt: numquid melior es ab amon? hebraeus qui me in scripturis erudiuit, ita legi posse asseruit: numquid melior es quam no, amon? et ait, hebraice no dici alexandriam; amon autem, multitudinem, siue populos. et esse ordinem lectionis: numquid melior es ab alexandria populosa, siue populorum, quae habitat in fluminibus, aqua in circuitu eius? non quod eo tempore alexandria uocaretur, quippe quae longo post tempore ab alexandro magno macedone nomen accepit, sed quia sub nomine primo, id est no, semper aegypti metropolis fuerit, et abundantissima populis. denique et hi qui res gestas alexandri memoriae tradiderunt, principem eam fuisse aegypti autumant. sed et propheta hieremias, amon, siue no, alexandriam, intellegens in uisione contra aegyptum, ad quam dicit: uitula formosa aegyptus, stimulator ab aquilone ueniet ei. haec quoque manifestius addit: confusa est filia aegypti, tradita est in manu populi aquilonis, ait dominus uirtutum deus israel. ecce ego uisitabo super amon menno, id est super populum de alexandria. amon enim, ut diximus populos, men praepositionem de significat; no autem alexandriam. et uisitabo, inquit, super pharaonem, et super aegyptum et super deos eius; et super reges eius, et super pharaonem, et super eos qui in eo sperant; et dabo in manus quaerentium animas eorum, et in manu nabuchodonosor regis babylonis, et in manu seruorum eius. dicitur itaque ad niniuen: numquid populosior es, aut potentior alexandria? et describitur situs alexandriae, quae super nilum et mare posita hinc inde aquis et fluminibus ambiatur. aqua in circuitu eius, cuius diuitiae mare, aquae muri eius. hinc enim riuo nili, inde lacu mareotico, ex alia parte mari cingitur. quod autem aethiopia et aegyptus, et africa pro quo in hebraeo ponitur phut, et libyes in praesidio eius sint, ipse situs prouinciarum et urbis ostendit. et haec igitur quam meus, inquit propheta, sermo describit, capietur a rege babylonio, et idem tuus atque illius uastator erit. quae iosephus quoque iudaicae scriptor historiae in libris suis refert: paruuli eius allidentur in compitis; nobiles eius diuidentur sorte uictorum, et potentissimi quondam principes captiui ducentur in catenis. cum ergo haec passura sit alexandria, et tu, o niniue, de eodem bibes calice, et inebriaberis, et consopita iacens despicieris, et in tantam uenies necessitatem, ut a babyloniis, siue contra babylonios, ab inimicis tuis auxilium roges. omnia firmamenta tua et muri in sublime porrecti, et altitudines turrium, quas nunc inexpugnabiles putas, et uiri fortes bellatores que tui, primitiuis ficis comparabuntur, quae si concussae fuerint leui tactu, in os cadent deuorantis. nam quod apud septuaginta legitur: apta, siue compone chordam, adhuc ad niniuen dicitur. et est sensus: inordinatum et incompositum tuum, et in diuersa discrepans, in chordarum similitudinem apta, niniue, quia nihil tibi proderit species et magnitudo tua, quae praecipua habere te credis, nisi te aptaueris ad canendum. considera enim omnem partem sortis filiorum ammon, et quaecumque aestimantur possidere bona quomodo eos non defenderint, ne irent in captiuitatem et ne paruuli eorum alliderentur in uiis. quid ei profuerunt flumina, iuxta quae posita est urbs ammon? quid exceptis fluminibus, tanta puteorum et fontium multitudo, incipiens a mari mortuo; et uallans regionem eius? quid ei praebuere praesidii aethiopia et aegyptus, quondam foederati eius? quomodo ergo illam non iuuit auxilium sociorum, sic nec tuus, o niniue, fugiendi finis erit, sed huc atque illuc uastaberis. quid loquar de aethiopibus et de aegyptiis qui praesules fuerunt filiorum ammon, cum etiam libyes, ei fuerint foederati? et haec igitur ducetur in captiuitatem, paruuli eius, quia ingredi non ualebunt, interficientur in uiis ante parentum ora prostrati, et omnes opes eius forte a uictoribus diuidentur. nec quisquam de principibus euadet, quia ferro et compedibus uincientur. et tu ergo, o niniue, inebriaberis, et diues quondam ac speciosa quae tantos amatores habebas, despicieris ab omnibus, et inimicis persequentibus quaeres requiem, et non inuenies. omnes bellatores tui et uniuersa auxilia praedae hostibus erunt, et sine ullo labore capientur in similitudinem grossorum ficus, quae concussae non in terram, ne saltim paruus labor sit colligentium, sed statim in os deuorantis cadent. haec dicta sint paraphrastikôs~g iuxta septuaginta interpretes: semel enim propositum nobis est, et uulgatam editionem sequi, ne aliquam excetrae et sardanapolo reprehendendi occasionem praebuisse uideamur. ceterum non satis mihi uidetur congruere exemplum euersionis niniue cum filiis loth, qui uocantur amman. primum enim ammon dicitur, et non amman; deinde ammana, quae nunc uocatur philadelphia, non est sita super flumina, nec opes illius de mari congregantur; quippe quae mediterranea sit, nec aquae sunt muri eius, nec habet aethiopiam et aegyptum et africam et libyes foederatos, cum haec omnia et iuxta exemplum, et iuxta potentiam, et iuxta descriptionem loci et regionis, et amicarum gentium, magis alexandriae coaptanda sint, et numquam potentissima ciuitas niniue minori philadelphiae comparata, audiret a propheta: numquid melior es? cui autem dicitur: numquid melior es, ostenditur minor esse ea cui comparatur, et non debere eam indigne ferre si capta sit, cum maior et firmior et potentior tam natura loci, quam uiris fortibus, ab eodem sit hoste superata. quia uero niniuen et mundum istum interpretati sumus praecipitur ei ut aptet et componat chordas suas, et se ad lugubre carmen paret; pars enim filiorum ammon quae multo melior fuerat quam niniue, et habitauerat super flumina, quia in errore deprehensa est, poenas eam sui sceleris pependisse. ac primum iuxta historiam alexandriae dicendum, quod ammon interpretentur populi, et sit sensus iuxta leges allegoriae: considera populos ecclesiae quae habitat super amnes prophetarum, et habet doctores in circuitu suo, quorum de uentre manant flumina, cuius initium est mare. a lectione quippe legis, quae sine ligno christi amara est, in similitudine merrhae ad eius mysterium peruenitur, quae habet aethiopiam in fortitudine. aethiopia quippe praeueniet manus eius deo; et aegyptum in quam dominus uenit in nube leui; et libyes qui ante habitabant in arentibus, et postea facti sunt in auxilio eius. et haec ergo si non se attenderit, et omni diligentia custodierit cor suum, captiua ducetur, et planget filios suos. paruuli quoque eius, qui adhuc in principiis uiarum sunt, nec ad medium itineris peruenerunt, elidentur in ipsis principiis suis, et hostes saeuissimi praeclara quaeque eius sorte sibi diuidere festinabunt, et optimates quos principes et praepositos intellegere possumus, uinctos catenis, et grauissimo compedum pondere praepeditos, trahent in captiuitatem. et tu ergo, niniue, homines uidelicet infideles, homines mundo penitus inhaerentes, senties supplicia, et consopieris calice meo, cum illi quoque biberint qui de mea parte fuerant, et suo uitio corruerunt. et despicieris a me, quaeres finem inter uitia et perturbationes quae te prement, et nihilominus stationem et finem malorum reperire non poteris, sed et omnes uoluntates tuae et dulcedines, et potentiae saeculares et dogmata quae tibi uidebaris habere firmissima, deuorabuntur a comedente, de quo per parabolam dicit samson: de comedente exiuit cibus, et de forti egressum est dulce. tunc enim fortia quaeque tua, et quae dulces fructus spectantium oculis promittebant, ad primam arboris concussionem ruent in os diaboli deuorantis, a quo semper niniue tenta fuerat et possessa. porro quod praetermisimus: et non est finis fugae tuae, quia ad niniuen dicitur, et inter ea quae de ammon scripta sunt, positum est, et uidetur extraordinarie in alieno loco insertum, quasi per huperbaton~g referamus ad niniuen, ut sit ordo: et tu inebriaberis, et non est finis fugae tuae, et eris despecta, et cetera quae dicuntur ad niniuen. et interpretabimur non esse finem fugae niniue a deo, quia semper profectum habeat in fugiendo, et numquam uelit consistere, secundum illud quod supra diximus: et ipsi fugientes non steterunt, et non erat qui respiceret. et dicemus, ideo scripturam sanctam his difficultatibus esse contextam, et maxime prophetas qui aenigmatibus pleni sunt, ut difficultatem sensuum, difficultas quoque sermonis inuoluat, ut non facile pateat sanctum canibus, et margaritae porcis, et profanis sancta sanctorum. quod si uoluerimus ammon interpretari super filiis loth, dicamus loth habuisse ex duabus filiabus duos filios, moab et ammon, quorum senior moab interpretatur ex patre, siue aqua paterna, iunior uero ammon, uel filius generis mei, uel populus noster. et arbitror quomodo qui ex iuda natus fuerat propter peccatum dicitur ad eum: semen chanaan, et non iuda, et in hiezechiele ad hierusalem peccatricem: radix tua et generatio tua de terra chanaan, pater tuus amorrhaeus, et mater tua cethaea, sic eos quicumque fuerunt de priori populo, hoc est de iudaeis, et de iuniori, id est de nostris, moabitas et ammonitas figuraliter appellari. et quia declinauerunt a patre suo - loth quippe declinatio interpretatur -, poenae subiciendos et passuros omnia quae supra exposuimus. si autem ab his qui sancti quondam fuerant, dei seueritas incipit, et illa quae habitabat inter flumina, gehennae igne purgabitur, quanto magis niniue quae ante non habuit legem, nec recepit iugum praeceptorum dei, propter superbiam suam ad extremum in os corruet deuorantis. ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, deuorabit ignis uectes tuos. aquam propter obsidionem hauri tibi, extrue munitiones tuas; intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. ibi comedet te ignis, peribis gladio, deuorabit te ut bruchus; congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta. plures fecisti negotiationes tuas, quam stellae sint caeli. bruchus expansus est, et auolauit. custodes tui quasi locusta, et paruuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris. sol ortus est, et auolauerunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. lxx: ecce populus tuus quasi mulieres in te, inimicis tuis aperiendo aperientur portae terrae tuae, comedit ignis uectes tuos. aquam obsidionis hauri tibi, obtine munitiones tuas; ingredere lutum et conculcare in paleis, obtine super laterem. ibi comedet te ignis, disperdet te gladius, et comedet te quasi locusta; aggrauaberis quasi bruchus multiplicare ut bruchus, multiplicasti negotiationes tuas sicut stellas caeli. adhuc ad niniuen texitur dicentis eloquium. non mirum si fortes et pugnatores tui in similitudinem grossorum ficus, statim in os decidant deuorantis, cum populus tuus effeminatus sit, et resistere nequeat. pandentur ergo portae tuae, et patebit ciuitas hostibus, robustissimos uectes quibus claudebantur portae, consumet ignis. hauri igitur aquam, et cura ne potus desit obsessae munitioni; lateres confice, ut interrupta murorum struas: prope est enim obsidio. et cum haec omnia feceris, quasi a brucho humus, ita a gladio deuoraberis. sed et cum multiplicata fueris ut bruchus, et ut locusta in unum pariter congregata, et congregaueris sicut astra caeli diuitias tuas, sicut locustae et bruchus, et parua genimina locustarum, quae uocantur attelabi, sole incalescente, auolant nec reperiuntur, sic tu dispergeris et fugies. natura enim haec locustarum est, ut in frigore torpentes, per calorem uolitent. porro attelabus quem significantius comessorem interpretatus est aquila, parua locusta est inter locustam et bruchum, et modicis pennis reptans potius quam uolans, semper que subsiliens, et ob hanc causam ubicumque orta fuerit, usque ad puluerem cuncta consumit, quia donec crescant pennae, abire non potest. haec iuxta hebraicum, propter lectoris faciliorem intellegentiam, ipsa scripturae calcans uestigia, manifestius explanaui. dicam autem et iuxta lxx coeptam tropologian~g sequens, primum breuiter, id est quasi in epitome, et postea latius de singulis disserens: populus tuus, o niniue, homines uidelicet saeculares qui proprie populus uocatur urbis assyriae, ita passionibus eneruati sunt et uitiis elanguerunt, ut imbecillitati mulierum comparentur; nihil enim in animabus suis forte, nihil robustum possident et uirile. unde inimici praeualentes aduersum eos, aperuerunt omnes sensus eorum, et per corporales ianuas introgressi sunt. et signanter sensus corporum, ostia niniuiticae terrae appellantur. habent autem ex prima dei conditione etiam hi qui se uitiis manciparunt, occasionem cognoscendi deum, quasi robustissimos uectes, quibus oppilent et claudant portas sensuum. sed et ipsos consumet ignis, qui a sagittis est alatus ardentibus, quamobrem dicitur ad niniuen: hauri tibi aquam, et asperge te sermone atque ratione, et occasionibus intellegendi deum, exercendarum que uirtutum, quae tibi insitae sunt, abutere ad praeliandum. uerum tu dissolutis manibus, id est operibus uoluptatis, quicquid in te habueras roboris, perdidisti; quamobrem conuertere, et age paenitentiam et rursum obtine munitiones tuas. et quia semel ingressa es lutum, et clausa es corpore - quod quasi terra et paleis et aqua, ita carnibus, sanguine, uenis, neruis ossibus que compactum est -, sustine iniuriam et necessitates corporis, et conculcare ab inimicis, et omnia ad conficiendam carnem, quae paenitentia digna sunt, patere. semel enim assumens lutum, et paleas et inanibus huius saeculi negotiis inuoluta, debes per iniuriam sponte calcari et tamen noli salutem penitus desperare; esto confidens, et corpus, id est laterem tuum propter assumptum sermonem quasi aquam in seruitutem redige; et subice tibi, ut domineris lateri tuo, alioquin nisi hoc feceris, uiuax te postea flamma consumet, uel in poenam per gehennam, uel ardentibus inimici iaculis suscitata, et non solum igni uastaberis, sed gladius quoque te comedet quasi locusta terrae uirentia. et hoc patieris si non fueris super laterem, tuo que pondere praegrauata, et omnem perdens uolatum, tota detraheris in terram, sicut bruchus repente in terram cadit, cum lasso uolatu ultra ire non quieuerit. habeto itaque uirtutes tam innumerabiles, ut bruchus, ne ita pondere tuo ad terram detraheris, ut bruchus. quae uniuersa perpessa es, quoniam multiplicasti tibi diuitias et negotiationes diuersorum dogmatum, putans eas clariores esse stellis, et magis fulgere quam caeli sidera. haec, ut dixi, ad comprehendendum sensum a nobis dicta sunt breuiter; nunc ad exordium capituli reuertentes, singula ut possumus, explicemus. quis non dicat speciosam niniuen, animam natura pulchram luxuria et uoluptatibus huius saeculi delinitam, in muliebres delicias peruenisse, et uirilitate perdita, elanguisse in feminam? si enim iusti anima in perfectum uirum ueniens, et conditionis suae seruans rigorem, adhaerens que deo, unus cum eo efficitur spiritus, cur non econtrario anima quae amat mundum, unum cum mundo fiat, et in mollitiem redacta femineam, uirilem perdat rigorem? ego puto ob hanc causam in exodo praecipere pharaonem, ut omne masculinum quod natum est hebraeis, mittatur in fluuium, et omne femineum uiuificetur. neque enim poterat rex aegyptius, qui dicit alibi: mea sunt flumina, et ego feci ea, quicquam aliud nisi hoc iubere, ut quodcumque est hebraeorum, et eorum, qui per saeculum istud transeunt, forte et uirile, mittatur in aquas, et per fluenta earum deferatur in mare. et econtrario quicquid femineum et molle, et formosum uideretur in hoc saeculo, hoc uiuificetur, adolescat et generet. simul que considera quod aegyptius imperator uiros hebraeorum non possit occidere, nec eos qui iam egressi sunt de infantia, sed quorum aetas adhuc tenera est, et molle corpus, et profectus incipiens; scit non posse nutriri feminas, nisi interfecti fuerint masculi. uult itaque in hebraeis quicquid forte est et uirile, hoc gurgite sui fluminis suffocare, ut quae feminea sunt, liberius sola succrescant. quod autem sequitur: inimicis tuis apertione aperientur portae terrae tuae, intellegere poteris, assumens de hieremia testimonium, in quo scriptum est: ascendit mors per fenestras uestras. quod que per hieremiam in fenestris, hic in portis asseres demonstrari, et has ipsas ad sensus referes. sciens enim sermo diuinus duplices esse sensus, ad distinctionem malorum sensuum, in prouerbiis ait: sensum diuinum inuenies. sensum autem hic non accipias pro animo et mente, quae graece nous~g dicitur, sed pro aisthêsei~g, a qua et quinque sensus nuncupati sunt, uisus, adoratus, gustus, tactus, auditus. portae itaque terrae niniuae, corporales sensus intelleguntur; portae autem hierusalem caelestis, omnis sensus diuinus et de supernis ueniens. has portas niniue aperit populus eius per uisum et auditum, et omnes reliquos sensus, quasi per latam et spatiosam uiam quae ducit ad mortem, corporales quaerens capere uoluptates quibus claudunt homines dei portas suas, obturantes aures, ne audiant iudicium sanguinis, claudentes oculos suos ne uideant iniquitatem, obturantes nares, ne unguenta prima in effeminationem animae suae odore suscipiant, claudentes os gulae, et uentri auido, et a tactu molli retrahentes manus suas, ne ad libidinem uenter exaestuans, in femineos ardentem animam cogat amplexus. qui autem homines dei sunt, aperiunt sensus suos, id est portas caelestis hierusalem, ut ad eos ingrediatur sermo dei. malarum portarum illud exemplum est: qui exaltas me de portis mortis. bonarum hoc: ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae sion. quando uideris amatorem uoluptatum magis quam amatorem dei, et luxuriae deditum, statim de eo dicito: inimicis suis aperuit portas terrae suae, non enim amicis animae suae, sed inimicis aperiunt portas terrae niniue. quod si et hi qui principes putantur in populo, eadem fecerint, de his quoque dicere non timebis: duces populi mei de domo deliciarum suarum eiecti sunt. si autem uideris eos uoluptatibus, et hinc inde ambiente luxuria praepeditos, nullam habere misericordiam in pauperes, nec de populo dei esse sollicitos, aptabis eis quod sequitur: qui dormiunt super lectos eburneos et fluunt uoluptate in stratis suis, qui comedunt haedos de gregibus, et uitulos lactentes de armentis; qui bibunt defaecatum uinum, et primis unguentis delibuti sunt; et non patiebantur quicquam super contritione ioseph. porro quod dicitur: comedit ignis uectes tuos, huiuscemodi est: si quid naturalis boni in anima tua uidebatur esse, quod in similitudinem uectium, hostes qui per portas sensuum tuorum conabantur irrumpere, prohibere posset et repellere, hoc babylonio igne succensum est. nec non, aquam munitionis attrahe tibi, de sermone dei dicitur, ut circumdet sibi quasi murum firmissimum scripturarum doctrinam atque rationem, ne ad interiora eius possit hostis irrumpere. obtine, inquit, munitiones tuas. quicquid in te habes per naturam bonum et optimi conditoris in te seruat exordium, hoc infelix anima niniue, in defensionem tui tene, nec patiaris de principali cordis effluere. quod autem post haec additur: incede in lutum, et conculcare in paleis, alius forsitan aestimet dici de anima, quae infixa in luto corporis et paleis huius mundi, uacuis scilicet et caducis, tota se uersans conculcetur a daemonibus. mihi autem uidetur hoc ad eam dici: sustine temptationes, iniurias, quibus tradita es; poenas quas merito tuo pateris, quia si super uacua huius mundi et fragilia graderis negotia, scias te pro remedio sustinere, si tamen obtinueris super laterem, et carnem animae imperio subiugaueris. denique sequitur: ibi comedet te ignis. si non fueris super laterem, et dominationem non habueris in carnem, sed manseris in latere, et amaueris paleas, et in carne iuxta carnem uixeris, non solum ardentia inimici iacula te uorabunt, sed et gladius eius interficiet, et in similitudinem locustarum, quicquid in te uirens uidebatur, et naturae bono sponte germinans, auaro dente consumet, et quasi bruchus uolatu perdito et grauatus pondere suo, ita et tu grauata onere peccatorum detraheris in terram. igitur ne talia et tanta patiaris, multiplicare ut bruchus, et quantum ille habet numerum, tantas tu habeto uirtutes. quae enim multiplicasti negotiationes tuas, et omni genere - quasi caelestia cuperes possidere -, per fas et nefas perituras tibi diuitias congregasti, debes multitudinem peccatorum multitudine exaequare uirtutum. supra iuxta hebraicum usque ad illum locum ueneram, ubi dicitur: sol ortus est, et auolauerunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. et quid mihi uideretur in contextu ipsius sermonis dixi. nunc quia lxx proprii sensus uidentur habere principium posito eorum testimonio, coeptae explanationis ordinem sequar. lxx: bruchus irruit et euolauit; exsiliuit quasi attelabus commixticius tuus, sicut locusta quae ascendit super sepem in die gelu; sol ortus est et exsiliuit et non cognouit locum suum. uidetur mihi multitudo niniue absque rectore, sine ordine hinc inde commixta, et quacumque impetus tulerit ruens, brucho comparari, paruo animali et innumerabili, et qui modicum quid se uideatur eleuare a terra. sed et attelabus qui graece dicitur summiktos~g, et latine translatus est in commixticium, quem nos possumus uulgus ignobile et de diuersis gentibus hinc inde populum congregatum intellegere, id est non ciues, sed peregrinos. unde et populus israel qui egrediebatur ex aegypto polun~g summikton~g hoc est aegyptiorum, et aethiopum, et uariarum gentium habuisse narratur. et hic ergo, ut ita dicam, mixticius niniue, confertur exsilienti attelabo et locustae, quae in die frigoris eo quod auolare non possit, resideat in sepe, et postea, orto sole, et illius ardore calefacta exsiliat, et ad alias regiones auolans, nequaquam meminerit sepis, in qua tempore frigoris sederat. haec paraphrastikôs~g, ut ipse prophetae sermo facilius possit intellegi, dicta sint. ceterum dubitare non poteris, multitudinem hominum, quae per latam uiam pergens, uersatur in mundo, bruchum dicere, cum uideris eos totos terrae deditos, sententiae leuitate huc illuc que discurrere, et ad sublimiora uolare non posse. cerne romam et constantinopolim cum priori nomine inopiam pristinam commutantem. uide alexandriam aegypti caput, et cum fuerit uel pro penuria annonae, uel, quod pudori sit et rubori, propter aurigas et mimos et histriones seditio concitata, ruere populum in similitudinem bruchi, et totum uitiis inhaerentem, leuitate sua, et per momenta mutatione sententiae huc illuc que uolitare, tunc uere poteris dicere: bruchus impetu abiit et auolauit. porro quod sequitur: exsiliuit attelabus, et mixticius tuus quasi locusta, mixticium puto in hoc differre a brucho, quod bruchus imperitae multitudini et innumerabili comparatur, mixticius autem de cunctis gentibus hinc inde collectus. et quomodo alii sunt in urbibus ciues, alii peregrini, quibus placet habitare in urbe non sua, sic mixticium puto, qui habitat in niniue, eos esse qui uidentur sibi iuxta opinionem suam aliqua sequi dogmata ueritatis, et in eo meliores esse brucho, quod bruchus nihil aliud faciat, nisi semper in terra sit, et absque alis, cibo et uentri seruiat; attelabus autem saltim modicas assumat alas, et cum in altum uolare non possit, tamen de terra exsilire nitatur, et tandem perueniens in locustam, uolitat quidem, sed non est perpetuus uolatus eius, deficientibus enim pennulis, et contractis frigore, etiam locusta considet, et considet non in frugifera arbore, et in uirentibus foliis, sed in sepe, sentibus uirgultis que contexta, siue in maceria fortuito hinc inde lapide composita. consideremus sapientes graeciae, et aegyptiorum atque persarum, indorum que gymnosophistas, et samaritanos, et uarias inter ipsos sententias, et iudaeos pharisaeos que eorum, et sadducaeos, et ecclesiae multiplices haereses, et uidebimus attelabum a terra se paululum subleuantem, et locustam uolantem quidem, sed non pleno cursu, et quia non habeat calorem solis iustitiae, frigente in deum caritate sedere in spinosis sepibus. omnia enim dogmata eorum, cum frigeant, et uolare non possint, sedem sibi et requiem inter aristotelis et chrysippi spineta reperiunt. inde eunomius profert: quod natum est, non fuit antequam nasceretur. inde manichaeus ut deum a conditione malorum liberet, alterum mali inducit auctorem. inde nouatus subtrahit ueniam, ut tollat paenitentiam. et ut simul breui cuncta concludam sermone, de illis fontibus uniuersa dogmata argumentationum suarum riuulos trahunt, ita ut loca quoque ipsa de quibus argumenta sumuntur, topika~g superscripserint. haec igitur locusta quae nunc sedet in sepibus, cum iudicii tempus aduenerit, et mundus ad ortum solis incaluerit, dimittet sedem et loca sua, in quibus tempore frigoris inhaerebat, et ad meliora conuersa, prioris sedis non recordabitur. quod autem generaliter de iudicii tempore diximus, et nunc ex parte intellegi potest, ut per eruditos et doctos uiros huiuscemodi locustis solis iustitiae lumen oriatur, et relinquentes spinas suas, in purum et liberum transeant uolatum. dormitauerunt pastores tui, rex assur; sepelientur principes tui, dispersus est populus tuus super montes, et non est qui congreget. non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua. omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te, quia super quem non transiuit malitia tua semper? lxx: uae illis. dormitauerunt pastores tui, rex assur consopiuit fortes tuos, abiit populus tuus super montes, et non erat qui susciperet, et non est sanitas contritioni tuae, tumet plaga tua. omnes qui audierunt nuntium tuum, plaudent manibus super te, quia super quem non irruit malitia tua semper? non mirum est, si dormitauerunt pastores tui, o rex assur, qui dominatus es in niniue, et sepeliantur, uel uagentur principes tui, reguli scilicet; et omnium gentium duces, qui tibi antea seruiebant, cum populus tuus mulieres fuerint in medio ciuitatis tuae; et inimicis tuis apertae sint portae eius, et omnis multitudo super murum sedens locustae sit comparata, quae quasi illucescente sole, sic aduentum nabuchodonosor fugerit de propugnaculis, et inimicis terga uerterit, nec inuentus sit locus eius. irato itaque deo, quia populum eius uastaueras, o assur, et sublimaueras usque in caelum nidum tuum, unde et magnus sensus diceris, destructa est ciuitas tua. et cunctis principibus interfectis, qui resistere poterant aduersariis, reliquus populus tuus imbellis et ignobilis dispersus est in montibus, et nemo de ducibus inueniri potest qui congreget eos, et de collectis rursum cogat exercitum. non est obscurum uulnus tuum, nec talis plaga quae medici possit curari manu. omnes qui niniuen subrutam, et assyrium regem superatum audierint, et potentissimam urbem et regem dominatorem quondam urbis uulneratum, et iacere seminecem, et in suo sanguine uolutari, uel stupebunt propter rei magnitudinem, et insperatum nuntium, et compriment manus suas, uel certe prae magnitudine gaudii insultantes tibi applaudent manibus et quodam gaudii strepitu concrepabunt. nullus enim est qui possit super te dolere, et euersioni et uulneri tuo donare lacrimas, quia nullus est super quem tua malitia non semper transierit. et pulchre transierit: non enim potest malitia regis assyrii in hostibus eius iugiter permanere. hucusque historiae ordo sit textus. debemus autem et iuxta hebraicum, antequam editionem septuaginta disseramus - in illis enim longe alius et diuersus est sensus -, paululum ab historia in sublime conscendere, et docere quod in ultima prophetia naum, apostrophê~g ad diabolum fiat, sensum magnum, principem assyriorum, qui quondam gloriabundus dixerat: fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam terminos gentium, et uires earum depascar, et commouebo ciuitates quae habitantur, et dicatur ei: o lucifer, qui mane oriebaris, qui mittebas igniculos tuos ad cunctas gentes, quomodo cecidisti in terram, et contritus es? destructa est niniue ciuitas tua speciosa et potens, in qua tantum tibi imperium praesumebas, ut filio quoque dei auderes dicere: haec omnia tradita sunt mihi; si procidens adoraueris me, dabo tibi ea. dormitauerunt pastores et reguli tui, qui non pascebant homines in salutem, sed nutriebant eos interfectioni tuae, ut saginatiores hostias deuorares. omnis populus tuus et turba populorum, quae te quondam colebat, deseruit te et urbem tuam; et confugit ad montes, et se sub apostolorum christi atque doctorum latibulis collocauit, et interim nullus tuorum ducum est, qui turbam quondam tuam ad se reuocet. plaga tua et uulnus tuum toto orbe personuit; omnes insultauerunt tibi, qui tua quondam fuerant supplantatione decepti; aut nullus enim, aut rarus est, quem non tu aliquando deceperis, et per quem non transierit malitia tua. et notandum quod in quocumque steterit malitia diaboli, non possit insultare ruinae eius et uulneri, cum sit de pastoribus et populo regis assyrii, sed in quocumque pertransierit, ille insultet ei, et bonis operibus atque directis, quasi manus, super eum concrepet. et congrue iuxta hebraicum quidem hucusque de mundi ruina dictum est, nouissime de ipsius quoque diaboli, qui princeps mundi fuit: mundus enim in maligno positus est, plaga et uulnere praedicatur. apud septuaginta autem adhuc ad summikton~g, id est ad mixticium mundi dicitur, quod pastores eius dormierint, et ut dormirent, a rege sint assyrio consopiti; atque ita fit, ut dum apud eos describitur quid assyrius exercuerit inter alteros, et non quid ipse patiatur, de diaboli uulnere et plaga et interfectione sit tacitum. uae itaque his qui peruersarum doctrinarum magistri sunt in niniue. et congrue ad eos dicitur: dormitauerunt pastores tui; dederunt enim somnum oculis suis, et palpebris suis dormitationem. et propterea non inuenerunt locum domino, neque tabernaculum deo iacob. nec audierunt de ephrata, id est frugifera ecclesia, nec inuenerunt eam in condensis siluarum. non solum autem pastores mixticii huius, et locustae, quae imminente glacie, sedet in sepibus, dormitauerunt, sed a rege quoque sunt assyriorum consopiti. scit enim rex assyrius non posse se oues decipere, nisi pastores ante consopierit. semper diaboli studium est, uigilantes animas consopire. denique et in passione domini apostolorum oculos graui sopore premit, quos saluator suscitans ait: uigilate et orate, ne intretis in temptationem. et rursum: quod uobis dico, omnibus dico: uigilate. et quia non cessat semper consopire uigilantes, quoscumque ille deceperit, et quasi suaui et pernicioso carmine sirenarum illexerit ad dormiendum, excitat sermo diuinus, et dicit: surge qui dormis, et eleuare, et inluminabit te christus. in aduentu ergo christi et sermonis dei et doctrinae ecclesiasticae, et consummationis niniue, speciosissimae quondam meretricis, eleuabitur et properabit populus, qui sub magistris ante fuerat consopitus, et ibit ad montes scripturarum, ibi que inueniet montes moysen et iesum filium naue, montes prophetas, montes noui testamenti apostolos et euangelistas; et cum ad tales montes confugerit, et in huiuscemodi montium fuerit lectione uersatus, si non inuenerit qui eum doceat: messis enim multa, operarii autem pauci, tunc et illius studium comprobabitur, quia confugerit ad montes, et magistrorum desidia coarguetur. infert enim: et non erat qui susciperet. sequitur: non est sanitas contritioni tuae, tumet plaga tua. propterea mixticius niniue sanari non potest, quia superbiam non deponit, et recens semper uulnus est, et cotidie diabolo feriente percutitur. et post haec omnia non est sanitas contritioni eius; licet enim sibi sanus esse uideatur, tamen anima eius fracta est et contrita, percutiente desuper malleo totius terrae, et non sanatur, quia semper erecta est. si autem humilietur, et se christo subiciat: cor contritum et humiliatum deus non despicit, et: sacrificium deo spiritus contribulatus. in fine ponitur: omnes qui audierunt nuntium tuum, plaudent manibus super te. super quem enim non irruit malitia tua semper? cum coeperis, ô~g summikte~g, supplicia sustinere, omnes qui audierint nuntium, consono crepitu et uocali, et ut ita dicam, operum sono atque concentu, insultabunt tibi, atque gaudebunt. nullus enim est aut certe rarus, in quem non irruerit, siue superuenerit malitia tua semper. si enim summiktous~g urbs niniue pastores habet et fortes, et omnis falsa doctrina et mendax opinatio scientiae a symmicto uenit, timendum est ne forte nullus sit super quem non malitia summiktou~g uenerit. et diligenter obserua, quia non dixerit: in quem non intrauit malitia tua, summikte~g, sed: in quem non superuenerit. saepe enim nobis falsorum dogmatum iacula superueniunt, et quasi in arcanum animae intrare desiderant, sed claudentibus nobis portas, superuenit quidem summiktos~g; et quantum in se est, irruit et semper hoc facit, sed auxiliante christo domino, et omni custodia seruante, cor nostrum, irruit quidem, sed ingredi non potest.






Comments