Home‎ > ‎Obadiah‎ > ‎

St. Jerome on Obadiah- Latin



In Abadiam

Prologus

dum essem paruulus, ut paruulus loquebar, ut paruulus sapiebam, ut paruulus cogitabam; postquam factus sum uir, quae paruuli erant, deposui. si apostolus proficit et cotidie praeteritorum obliuiscens, in priora se extendit, ac secundum praeceptum domini saluatoris stiuam tenens, post tergum non respicit, quanto magis ego, qui necdum ad aetatem perfecti uiri, et in mensuram christi ueni, mereri debeo ueniam, quod in adolescentia mea prouocatus ardore et studio scripturarum, allegorice interpretatus sum abdiam prophetam, cuius historiam nesciebam. ardebat animus cognitione mystica, et quia legeram omnia possibilia credentibus, ignorabam diuersa esse charismata; litteras saeculi noueram, et ob id putabam me librum legere posse signatum. stultus ego, uiginti quattuor seniores habentes in manibus phialas et citharas, et quattuor animalia plena oculis consurgunt de throno suo imperitiam confitentur, gloriam agno canunt, et uirgae de radice iesse, et putabam posse me, quod credebam, cuius in manu non fiebat sermo dei, nec dicere poteram: a mandatis tuis intellexi, neque illius de euangelio beatitudinis recordabar: beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. necdum de altari carbo sublatus, labia mea purgauerat. necdum error ueteris ignorantiae igne spiritus sancti fuerat circumcisus, et audacter loquebar ad dominum: ecce ego, mitte me. sperabam in scriniolis latere quod scripseram, et ingenioli mei primam temeritatem ignibus uoueram, cum subito de italia affertur exemplar a quodam iuuene tot annis, quot et ego quondam scripseram, laudante opusculum meum. fateor miratus sum, quod quantumuis aliquis male scripserit, inuenit lectorem similem sui. ille praedicabat, et ego erubescebam, ille quasi mysticos intellectus ferebat ad caelum, ego demisso capite confiteri meum pudorem prohibebar. quid igitur? condemnamus in quibus pueri lusimus? minime. scimus enim in tabernaculum dei, et aurum, et pilos caprarum similiter oblatos. legimus in euangelio, uiduae pauperis duo minuta, magis quam diuitum substantias approbatas. et tunc dedimus quod habuimus, et nunc, si tamen aliquid profecimus, domino suum reddimus. gratia enim eius sum quod sum. nec diffiteor per hosce triginta annos in eius opere me ac labore sudasse. clemens est pater; cito reuertentem filium suscipit, nec exspectat donec quis aperiat ostium, ipse egreditur obuiam, annulum et stolam parat, licet germanus inuideat, et scortatorem ac nepotem uocet, de salute illius symphonia angelicae laetitiae cunctarum que uirtutum in caelestibus personat. hoc est illud tempus, mi pammachi, hac luce dulcior, quo egressi scholam rhetorum, diuerso studio ferebamur, quando ego et heliodorus carissimus pariter habitare solitudinem syriae chalcidis uolebamus; quod putabam latere, uulgatum est. per uetera uestigia rursum ingrediar, emendans, si fieri potest, curuos apices litterarum. infans eram, necdum scribere noueram, titubabat manus, tremebant articuli. nunc, ut nihil aliud profecerim, saltem socraticum illud habeo: scio, quod nesciam. dicit et tullius tuus, adolescentulo sibi incohata quaedam et rudia excidisse. si hoc ille tam de libris ad herennium, quam de rhetoricis, quos ego uel perfectissimos puto, ad comparationem senilis peritiae dicere potuit, quanto magis ego libere profitebor, et illud fuisse puerilis ingenii, et hoc maturae senectutis. in libris quoque contra marcionem septimius tertullianus hoc idem passus est, et origenes in cantico canticorum, et quintillianus in duodecim libris institutionis oratoriae. ex quibus perspicue ostenditur unamquamque aetatem in suo esse perfectam, et ex annorum debere numero iudicari. sed iam tempus est proponere exordium abdiae, et orationum tuarum auxilio, cui uolumen hoc scribitur, confragosum mare, et saeculi recuruos gurgites transfretare.

Caput 1

uisio abdiae. hunc aiunt esse hebraei, qui sub rege samariae achab, et impiissima iezabel pauit centum prophetas in specubus, qui non curuauerunt genu baal, et de septem millibus erant, quos helias arguitur ignorasse, sepulcrum que eius usque hodie cum mausoleo helisaei prophetae et baptistae ioannis in sebaste uenerationi habetur, quae olim samaria dicebatur. hanc herodes rex iudaeae antipatri filius, in honorem augusti caesaris graeco sermone uocauit augustam. igitur, quia centum prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus, fit dux ecclesiae. tunc in samaria paruum gregem pauerat, nunc in toto orbe christi pascit ecclesiam, pherônumôs~g, sicut in actis apostolorum stephanus martyrio coronatus, ita et hic seruus appellatus est domini. porro quod contra idumaeam cernens, non onus, id est lêmma~g, et pondus idumaeae uidet secundum regulam et distinctionem, quam in nahum scripsimus, illud in causa est, quod uel edom, id est esau, non de extraneis gentibus computatur, filius isaac et frater iacob; unde et terra illius non datur in possessionem israel, nec dimittitur bellare contra eum, et aduersum fratrem arma prohibentur; uel certe uisio est, non idumaeae, quod poterat, si ita scriptum esset, facere quaestionem, sed abdiae, id est serui domini, quam uidet gentibus, ad quas legatum misit dominus. et quibus dicitur: surgite, et consurgamus aduersum eam in proelium. destructio enim idumaeae, uisio nahum est. sin autem quaeritur quare ponatur in titulo: uisio abdiae, et nihil postea quod uisum est demonstretur, secundum illud esaiae: uidi dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum et eleuatum. et hiezechiel: aperti sunt caeli, et uidi uisiones dei, statim que subiungitur: et uidi, et ecce spiritus auferens ueniebat ab aquilone, et nubes magna, et splendor in circuitu eius. sed post uisionem abdiae protinus inferatur: haec dicit dominus ad edom. et iterum: ecce paruulum te dedi in gentibus; de deuteronomio sumemus exemplum, in quo non res, sed uerba cernuntur: attende, inquit, tibi, et conserua animam tuam uehementer, ne forte obliuiscaris sermonum, quos uiderunt oculi tui. et ioannes in epistola: quod uidimus, inquit, oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae. et moyses uocem domini, quae ad eum loquebatur, uidisse se dicit. si ergo post uisionem inferuntur quae dicta sunt, et uidentur mentis oculis quae auribus percipi solent, recte uidens, quia prophetae antea uocabantur uidentes, titulo praenotat uisionem. haec dicit dominus deus ad edom: paruus propheta, uersuum supputatione, non sensuum. alioquin ut in tribus uoluminibus salomonis, canticum canticorum quanto breuius est, tanto difficilius. et epistola ad philemonem quem sensum haberet, expressimus. euangelicus quoque sermo breuiatus, laciniosis legis operibus angustior est. ita hic quoque propheta quasi seruus domini iuxta abraham, isaac, et iacob, et moysen famulum dei, et apostolum seruum christi, ea uidet, ea audit, quae prophetali digna sunt seruitute. multi putant iuxta interpretationem nominis, quod seruus iste sit domini, cui dicitur in esaia: magnum tibi est uocari te puerum meum, qui se exinaniuit formam serui accipiens. sed si hoc ita intellexerimus, alius nobis quaerendus erit legatus, qui est missus ad gentes. et dum tropologiam sequimur, perdimus manifestissimam prophetiam. quaerimus ergo quis sit iste edom, uel idumaea, ad quam nunc per abdiam dominus loquitur. in libro geneseos esau filium isaac appellatum fuisse edom, quia propter rufum lenticulae cibum primogenita uendiderit, manifestissime legimus. edom enim interpretatur purros~g, id est rufus. in eodem uolumine scribitur hunc eumdem uocatum esse seir, id est pilosum, quia hispidus erat, et non habebat lenitatem iacob. unus ergo atque idem tribus nominibus appellatur, esau, edom, seir; possedit que eam regionem, quae nunc gebalena dicitur, et in finibus est eleutheropoleôs~g, ubi ante habitauerant horraei, qui interpretantur liberi, unde et ipsa urbs postea sortita uocabulum est. quod ergo hebraice edom, et graece dicitur idoumaia~g, nunc uiculus palestinae est; a conditore sic imposito nomine, cuius latina quoque et graeca meminit historia. iste est cui dicitur per amos: super tribus sceleribus edom, et super quattuor non conuertam eum eo quod persecutus sit gladio fratrem suum, et uiolauerit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam seruauerit usque in finem. in esaia quoque iuxta hebraicum legimus: onus duma ad me clamat ex seir: custos quid de nocte, custos quid de nocte? et hieremias in eamdem prophetiam pari uoce consentit, dicens: numquid non est ultra sapientia in themam? et reliqua usque ad finem eiusdem prophetiae, ubi dicitur: et erit cor fortium idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis. excepto que ordine commutato, et aliis quae uidentur discrepare, magna pars abdiae in hieremiae uolumine continetur. isti sunt montes seir aduersum quos hiezechielis facies roboratur, et dicitur: dabo montem seir desolatum, et desertum. et post paululum: dissipatus erit, mons seir, et idumaea omnis. longum est si uoluero cunctas scripturas euentilare, et proferre in medium super montes seir, maxime que malachiae, ubi statim in principio scriptum est: nonne frater erat esau iacob, dicit dominus, et dilexi iacob, esau autem odio habui? et posui montes eius in solitudinem, et hereditatem eius in dracones deserti. quod si dixerit idumaea: destructi sumus, sed reuertentes aedificabimus quae deserta sunt, haec dicit dominus exercituum: isti aedificabunt, et ego destruam, et uocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est dominus usque in aeternum. quia ergo didicimus terram idumaeorum aduersariam esse terrae repromissionis, et esau inimicum legimus iacob, et populum esse cui iratus est dominus in sempiternum, nosse debemus secundum leges tropologiae, aut contra iudaeos factum esse sermonem - qui sunt aemuli christianis, et persequuntur fratrem suum iacob, populum supplantatorem, qui illis primogenita praeripuit -, aut certe aduersus omnes haereses et contraria dogmata ueritati, quae uidentur quidem nobis esse uicina, sed magis aduersaria sunt, et de paterna hereditate simplicem, et habitatorem domus iacob nituntur expellere. porro quia idumaea et terrena interpretatur, et propter colorem rubrum cruenta quoque intellegi potest, idcirco saluator reportans ad patrem de mundo uictoriam, quando angeli conclamabant: aperite portas principes uestras, et introibit rex gloriae. et in esaia stupentes interrogabant: quis est iste qui ascendit de edom, fuluida ueste de bosor, sic formosus in stola candida? et ad ipsum comminus loquebatur: quare rubrum est indumentum tuum; et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? ipse loquitur in triumpho, exponens palmas crucis suae: torcular calcaui solus, et de gentibus uir non est me cum. sunt qui idumaeam ad carnem referant, et aduersum illius pugnam animam aestiment prouocari, ut mortificantes membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, aeternam in christo uictoriam consequamur. iudaei frustra somniant contra urbem romam, regnum que romanum hanc fieri prophetiam; et illud quod in esaia scriptum est: onus duma, paululum litterae apice commutato pro deleth legi posse res, et sonare romam, uau quippe littera et pro u, et pro o, in eorum lingua accipitur. auditum audiuimus a domino, et legatum ad gentes misit: surgite et consurgamus aduersum eum in proelium. lxx: auditum audiui a domino, et munitionem in gentibus misit: surgite et consurgamus aduersum eum in proelium. iam et supra diximus, eumdem esse edom quam et idumaeam, quia in hebraico ipse qui condidit, in graeco urbs quae sit ab eo condita nominatur. audiuit ergo uel abdias, uel omnes prophetae pariter audierunt, - omnes enim scribunt contra edom -, quod ad gentes legatus missus sit, mediator dei et hominum, homo christus iesus, de quo et pater loquitur per aggaeum: mouebo omnes gentes, et ueniet desideratus cunctis gentibus. iste in esaia, magni consilii angelus, et pater futuri saeculi scribitur. quod autem pro legato, id est sir, septuaginta periochên~g, id est munitionem interpretati sunt, possumus dicere quod ipse legatus noster sit, et ipse munitio, dicens ea quae prophetalis sermo contexuit: surgite et consurgamus aduersum eum, uel eam in proelium. legatus qui ad gentes est missus, haec loquitur: surge qui dormis, et eleuare a mortuis, et illuminabit te christus. ac ne forsitan grauis uobis, et insolita pugna uideatur, me, inquit, habetis primum in acie. ego ero archistratêgos~g proeliorum, qui et iesu filio naue gladium tenens apparui, et amalec in crucis meae uexillo, moyse pugnante, superaui. hieremias in uisione contra idumaeam non multum ab his discrepat: auditum, inquit, audiui a domino, et legatus ad gentes missus est; congregamini, et uenite contra eam, et consurgamus in proelium. sequitur in abdia propheta: ecce paruulum te dedi in gentibus; contemptibilis tu es ualde. superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium tuum, qui dicis in corde tuo: quis detrahet me in terram? si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit dominus. lxx: ecce minimum dedi te in gentibus; inhonoratus es tu ualde. superbia cordis tui eleuauit te habitantem in foraminibus petrarum, exaltantem habitaculum tuum atque dicentem in corde tuo: quis me deducet in terram? si exaltatus fueris ut aquila, et si inter media sidera ponas nidum tuum; inde te detraham, dicit dominus. hieremias, cuius supra fecimus mentionem, prope in eadem uerba consentit, dicens: ecce paruulum te dedi in gentibus: contemptibilem inter homines; arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cauernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis; cum exaltaueris quasi aquila nidum tuum, inde te detraham, dicit dominus. in interpretatione prophetica debemus morem nostrum sequi, ut primum historiae fundamenta iaciamus, deinde si possumus, excelsas turres et tectorem culmina subrigamus. o, inquit, edom, qui cum minimus sis, inter omnes in circuitu nationes, et ad comparationem gentium ceterarum paruus in numero, ultra uires erigeris superbia. cum que habites in speluncis, immo in cauernis petrarum, humilis atque pauperculus, et excelsa aedificiorum tecta non possidens, quasi aquila in sublime sustolleris, et tantum cogitatione intumescis, ut inter sidera habitare te credas; etiam si ultra naturam posses caeli alta penetrare, inde te detraherem, et ad terram deducerem, dicit dominus deus. illud autem quod in hieremia additum est: et apprehendere niteris altitudinem collis, aperuit aenigma, collem significans montem sion; ac per hoc uel ipsam urbem hierusalem, uel templum quod in ea conditum est, uult intellegi. aquilam autem cunctis auibus altius uolitare, etiam hi qui de natura auium disputant, memoriae prodiderunt, tanti que contuitus esse dicitur, ut cum super maria immobili penna feratur, nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare uideat, et cum iuxta litus fuerint, tormenti instar descendere raptam que praedam pennis ad litus pertrahere. si didicimus historiam, sequamur intellegentiam spiritalem. licet tibi, o haeretice, magnus esse uidearis, et contemnas ecclesiae paucitatem, tamen paruus in gentibus es, et contemptibilis, et non solum contemptibilis, sed cum epitasei~g ualde contemptibilis. superbia cordis tui extulit te. quis enim haereticorum non in superbiam extollitur, ecclesiae simplicitatem paruipendens, et fidem imperitiam reputans? habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum. petra quamquam frequenter uel in persona domini, uel in soliditate ponatur, unde et propheta dicit: statuit super petram pedes meos; et ad petrum dicitur: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. tamen et in contrariam partem frequenter accipitur: auferam, inquit, cor lapideum, et dabo uobis cor carneum. et: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae, maxime que hic, ubi non dixit, habitantem super petram, in qua prudens aedificator domum suam exstruit, sed in scissuris petrae, ut haereseon a petra christi et ab ecclesia significet scissiones. porro quod sequitur: exaltantem solium tuum. et: qui dicit in corde suo: quis detrahet me in terram? tumorem haereticae mentis ostendit, confidentium sibi in mysteriis et in secretis suis, et quantum in ipsis est, hyperbolice autem hoc accipere debemus, repromittentium sibi regna caelorum. unde ad huiuscemodi homines apostolus scribit: iam sine nobis regnatis, atque utinam regnaretis, ut et nos uobis cum regnaremus. tale quid et dauid loquitur: posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transiuit in terram. si exaltati ergo fuerint, ut aquila - nam et ipsi aquilarum sibi similitudinem pollicentur, quae solent ad cadauer dominicum congregari - et si inter media sidera posuerint nidum suum, inde detraham eos, dicit dominus. sicut enim dormiente patrefamilias, inter bonam sementem inimicus homo zizania superseminat, ita solet aquila illa grandis, magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et uarietate quae habet ductum intrandi in libanum; et tollit de cacumine cedri, et plantat super aquas multas, ut in uineam plantaria pullulent, inter sidera ecclesiae de quibus et in alio loco dicitur: iusti autem sicut stellae fulgebunt, ponere nidum suum. dixi supra, hoc ipsum et aduersum carnem posse intellegi quod immunitae sint uires eius in aduentu christi, et contemptibilis sit, animae que subiecta imperio, et frustra erigatur, cum habitet in cauernis petrae, uel sensibus, uel cogitationibus; et uelit dominari animae, exaltans solium suum, nec opera sua credens posse superari. cui dicitur, quod quamuis se erigat, et aquilae imitetur excelsa, multos que sanctorum deceperit, tamen a domino superata sit atque deiecta. quod in haereticis et carne intelleximus, contra iudaeos quoque intellegi potest. si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? nonne furati essent sufficientia sibi? si uindemiatores introissent ad te, numquid non saltim racemum reliquissent tibi? quomodo scrutati sunt esau, inuestigauerunt abscondita eius? lxx: si fures introissent ad te, aut latrones per noctem, ubi proiectus esses? nonne furati essent sufficientia sibi? et si uindemiatores introissent ad te, nonne reliquissent racemum? quomodo perscrutatus est esau, et deprehensa sunt abscondita eius? hieremias similiter, licet ordine commutato: si uindemiatores uenissent super te, nonne reliquissent racemum? si fures in nocte, rapuissent utique quod sufficeret sibi. ego uero discooperui esau, reuelaui abscondita eius, et celare non poterit. quod dicit, hoc est: si fures et latrones qui nocte domos suffodere consueuerunt, et rapere quae in domibus sunt, introissent ad te, et absconditi tenebris, circuissent domus tuae angulos, utique hoc tulissent quod sibi putabant posse sufficere, et aliquid in aedibus tuis, uel per satietatem, uel per ignorantiam reliquissent. si uindemiatores introissent uineam tuam, et eam uel hostiliter uastare, uel a te conducti demetere cuperent, quamuis diligens eorum fuisset uindemia, tamen racemos uitibus soliis que celatos, inter palmites reliquissent. sed omnia hostes, qui ad te, domino iubente, uenerunt - significat autem babylonios, et exercitum nabuchodonosor -, inuestigauerunt omnia secreta tua, et cauernas, ac foramina speluncarum, in quibus habitas, lustrauerunt. et reuera, ut dicamus aliquid et de natura loci, omnis australis regio idumaeorum de eleutheropoli usque petram, et ailam, haec est enim possessio esau, in specubus habitatiunculas habet. et propter nimios calores solis, quia meridiana prouincia est, subterraneis tuguriis utitur. discooperui, inquit, esau, id est quod terra premebatur in medium protuli, et aperta sunt omnia quae claudebas substantiam que tuam me pariter cum hostibus perquirente, nulla potuerunt secreta celare. aliter, fures et latrones, qui egrediuntur nocte, quia filii sunt noctis et tenebrarum, haereticos puto, contraria ueritati dogmata praedicantes, qui furantur sufficientia sibi, et cotidie de ecclesiae gregibus rapere festinant. isti ingredientes uineam domini nostri, quam de aegypto huius saeculi transtulit, et de cuius genimine uinum se esse bibiturum in regno patris pollicetur, ita cupiunt uniuersa populari, ut uix racemum relinquant in ea. sed econtrario dominus agit; omnia enim secreta eorum, et occulta mysteria, et patriarcharum esau - hos quippe intellego qui primi haereses adinuenerunt -, per sanctos suos et ecclesiasticos uiros atque doctores profert in medium, et prima illius uictoria est, patere quae tegebantur occulta. unde et cum admiratione dicitur: quomodo perscrutatus est esau, deprehensa sunt occulta eius? uide marcionem et ualentinum, et omnes haereticos, quomodo in doctrinis daemoniorum, cauteriatam habentes conscientiam, applaudant sibi, et simplices animas quasi quibusdam diuinis mysteriis initiantes, composito sermone decipiant. sed cum triginta aeonas, et quadrigas, et octoadas et duodecadas, et duplicem deum, et portentosum abraxas in medium sermo protulerit, tunc prudentia esau stultitia demonstrabitur et inuestigabuntur secreta eius. usque ad terminos emiserunt te, omnes uiri foederis tui, illuserunt tibi, inualuerunt aduersum te uiri pacis tuae, qui comedunt te cum; ponent insidias subter te; non est prudentia in eo. lxx: usque ad terminos dimiserunt te, omnes uiri testamenti tui restiterunt tibi, praeualuerunt aduersum te uiri pacifici tui; posuerunt insidias subter te; non est sapientia in eo. quidam id quod supra exposuimus: quomodo perscrutatus est esau, et comprehensa sunt abscondita eius, ad terminos usque distinguunt, ut sit sensus, abscondita tua atque secreta usque ad terminos reuelata sunt. nobis autem melius uidetur, ut cum posterioribus copuletur. ueniente ergo nabuchodonosor, de quo in hieremia contra idumaeam dicitur: ecce quasi leo ascendet de superbia iordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere eum faciam ad illam. ac deinde: ecce quasi aquila ascendet et uolabit, et expandet alas suas super bosram, et erit cor fortium idumaeae in die illa, quasi cor mulieris parturientis; omnes qui ante erant foederati edom, et in praesidio urbis superbissimae fuerant, reliquerunt eum; et iuncti hostibus contra eum insidias tetenderunt, praeualuerunt que aduersus eum, et tunc indicatum est, quia nulla in edom esset sapientia, dum sperat in his qui aduersarii demonstrati sunt. aliter: cum abscondita esau, et quasi sacramenta magnifica, quibus prius populi fuerant irretiti, prolata fuerint in medium, ita ut uir ecclesiasticus possit dicere: non enim ignoramus eius astutias, derelinquent terminos edom, et dimittent eum, et usque ad terminos ecclesiae transmigrantes, proferent doctrinas pessimas. tunc illudent et resistent quondam magistro suo dicentes falsa esse quae didicerant; praeualebunt contra eum, et eruditi ecclesiae fide, falsum dogma conuincent. illi qui quondam comedebant apud haereticos, non panem eucharistiae, sed panem luctus et panem subcinericium qui non reuersatur, proponent quaestiones de scripturis, tendent insidias idumaeo atque terreno, et in omnibus carneo praeceptori - haereses enim ad galatas inter carnis opera numeratas legimus -, et tunc ostendetur non esse prudentia in edom. numquid non in die illa, dicit dominus, perdam sapientes ex idumaea, et prudentiam de monte esau? et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat uir de monte esau. lxx: in die illa, dicit dominus, perdam sapientes ex idumaea, et intellegentiam de monte esau. et pauebunt pugnatores tui de theman, ut auferatur homo de monte esau. cum hostis fines tuos possederit, et omnes uiri foederis tui illuserint tibi et praeualuerint contra te, tunc peribit sapientia de idumaea et calliditas eius stultitia demonstrabitur. prudentiam quoque ipse dominus auferet de monte esau, id est de montibus seir, uel quia urbs idumaea in monte sita est, uel quia omnis illa regio quae ad austrum uergens confinis est eremo, praeruptis montibus edita sit. unde et dicitur: pauebunt pugnatores tui de theman, quod nos interpretati sumus, meridiem. quomodo autem supra dixeram, esau tribus nominibus appellatum, ita et plaga regni eius, quae ad austrum uergit, tribus uocabulis appellatur: darom, themam, nageb, quae omnia iuxta hiezechiel, austrum, africum meridiem que significant. postquam uero timuerint fortes regni eius, qui habitabant in meridie, tunc interibit uir de monte esau, qui et pugnare pro ciuitate, et prudenter dare consilium solitus erat. aliter: postquam hi qui prius decepti erant, conuersi fuerint ad ecclesiam, tunc ipso domino dimicante, peribunt sapientes idumaeae, qui carnalia et terrena sapiebant, et auferetur prudentia de monte esau, quae eleuabatur contra scientiam dei. et qui prius pro esau, et idumaea dialectica arte pugnabant, et erant in praesidiis theman, quod interpretatur consummatio, desinent pugnare pro magistris prioribus. siue qui ante lumen sibi scientiae promittebant, et putabant se esse in meridie, timebunt et formidabunt, ecclesiastico uiro obtinente sophismata eorum, intantum ut nullus resideat qui possit, uel regis consilio, uel pugnatoris uiribus, pro haereticorum superbia et falso dogmate dimicare. propter interfectionem et iniquitatem in fratrem tuum iacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum. in die cum stares aduersus eum, quando capiebant alieni exercitum eius, et extranei ingrediebantur portas eius, et super hierusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. lxx: propter interfectionem et impietatem aduersum fratrem tuum iacob, operiet te confusio, et aufereris in aeternum. ex die qua restitisti contra, in die cum caperent alienigenae fortitudinem eius, et alieni ingressi sunt portas eius, et super hierusalem miserunt sortem, et uos eratis quasi unus ex eis. idcirco interibit uir de monte esau, et peribit sapientia de idumaea, et prudentia de monte esau, quia interfecisti germanum, et inique egisti contra fratrem tuum iacob, quando chaldaeis, babyloniis que uastantibus hierusalem, et obsidentibus ciuitatem, et ingredientibus portas eius, mittentibus que sortem, in diuisione praedarum, tu eorum socius eras, et in hostium numero uersabaris. aliter: cuncta quae supra scripta sunt patieris, o edom cruente, terrene, crudelis, quia falsa mortifera que doctrina, et aduersum deum impietatem loquente, occidisti fratrem tuum iacob. legimus in salomone: sunt qui loquuntur et interficiunt gladio. et in alio loco: uenenum aspidum sub labiis eorum, et: lingua eorum gladius acutus. operiet ergo te confusio, et dices: confusio uultus mei operuit me, ac peribis, non ad breue tempus, sed in aeternum. aeterno enim quantum in te fuit fratrem uulnere percussisti. sed et haec erit causa cruciatus: nam quando alieni deuastabant exercitum iacob et ingrediebantur per portas eius in pacificam quondam hierusalem, mittebant que sortes, ut eius sibi spolia diuiderent, tu unus eras ex hostibus. legimus, uidimus, cotidie comprobamus, quando persecutio contra ecclesiam oritur, multo peiores persecutores iudaeos et haereticos in christianos fieri, quam ethnicos. possumus extraneos ingredientes portas hierusalem logismous~g, id est cogitationes pessimas dicere, portas que hierusalem, id est animae quiescentis et uidentis deum, quinque sensus interpretari, per quos introeant hostes, et spolia diuidant hierusalem. si uiderimus mulierem ad concupiscendum, mors ingressa est per fenestras nostras. si susceperimus per aures mendacium ac iudicium sanguinis, per aliam portam hostis ingressus est. odoratus quoque, gustus et tactus, si uel uariis odoribus, uel dulcibus cibis, uel amplexibus delicatis captus fuerit, per alias portas ingressi sunt aduersarii, et spolia diuidunt miserae hierusalem. eo igitur tempore quo persecutionis impetu, et mortiferis uoluptatibus de ecclesia quispiam corruerit, uideamus exsultare haereticos, gaudere iudaeum, et unum esse de persecutoribus, et in ethnicorum eos numero computari. et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis eius. et non laetaberis super filios iuda in die perditionis eorum, et non magnificabis os tuum in die angustiae, neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum. lxx: et non despicies diem fratris tui in die alienorum. et non laetaberis super filios iuda in die perditionis eorum; et non magna loqueris in die angustiae, neque ingredieris portas populorum in die laborum eorum. idem sensus qui supra: cum interierit uir de monte esau, propter interfectionem et impietatem in fratrem eius iacob, et operuerit eum aeterna confusio, nequaquam faciet quae fecit ante contra germanum; non enim despiciet et paruipendet, uidens fratrem suum ire captiuum; nec laetabitur super filios iuda. duae enim tribus excepta leuitica, quae regnabant in hierusalem, et appellabantur iuda, a chaldaeis captae sunt. et nequaquam magna loqueris, et quasi unum de uictoribus esse te credens, in fratris ridebis angustia. neque in die uastitatis et ruinae populi mei, tu per portam hierusalem gloriabundus incedes. et ideo ista non facies, quia et tu similia patieris. aliter quando captiuum uideris diuersis persecutionibus fratrem tuum, et abduci uinctum de ecclesiae fide, nec ciuitatem suam, sed peregrina quaeque sectari, nequaquam laetaberis, quia et tu similia patieris. laetabaris enim quando capiebatur iacob, et super filios iuda, quos discipulos christi intellegimus, exsultabas in die perditionis eorum. significatur autem quod anima in meditullio uitiorum atque uirtutum posita sit, et possit in utramque partem per horarum momenta conuerti. nequaquam, inquit, magnificabis os tuum in die angustiae. quod secundum duplicem sensum accipere debemus: corporalis, in persecutionibus et in peccatis; spiritalis angustiae, cum anima hostibus uitiis que capta, ducta fuerit in babylonem. neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum; quando enim aut negatio nos oppresserit, aut uoluptas, et rigorem pristinum infelix conscientia non seruauerit, tunc facile ad contraria dogmata labimur blandientia errori nostro, et non curantia uulnus, sed palpantia. solatium miseriae est, quamuis perditum, habere quod speret. neque despicies et tu in malis eius in die uastitatis illius, et non emitteris aduersum exercitum eius in die uastitatis illius. neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint; et non concludes reliquos eius in die tribulationis. lxx: et non despicies etiam tu congregationem eorum in die perditionis eorum, neque apponeris fortitudini eorum in die perditionis eorum, neque stabis in egressibus eorum, ut interficias eos qui salui fuerint; neque concludes fugitiuos eorum in die tribulationis. cum ipse captus fueris et babylonio uastante deletus, inter cetera quae fecisti, ne haec facias quae sequuntur. non despicies, neque contemnes fratrem tuum iacob in die uastitatis illius, neque apponeris ad exercitum babylonium, siue non emitteris aduersum exercitum iuda, quando superatus ab aduersariis terga uerterit. cum que coeperint fugere per notas sibi uias, et diuerticula, et calles ad solitudinem perferentes, non stabis in biuio nec uenientes exspectabis in compitis, ut interficias eos qui fuerint liberati, alios que comprehensos recludas, et uel ipse capias, uel captiuitati hostium serues. haec iuxta historiam diximus: debemus enim breuiter manifestiora carpentes, ad ea quae obscura sunt pergere. quis haereticorum non despicit ecclesiasticos? quis non exsultat in malis eorum, si quando propter peccata populi persecutioni traditi fuerint, et multi uel infirma fide, uel supra petrosa seminati, in negationem corruerint, uideas illos exsultare, gaudere, nostram ruinam, suam putare uictoriam, intantum, ut iungantur gentibus, et persecutio saeuior, uel ex iudaeis, uel ex his fiat, qui fratres nostros esse se simulant, et eodem censentur nomine. cum que aliquis, uel fuga uel paenitentia elapsus fuerit, stant in diuerticulis, et proponunt sophismata, et testimonia, quasi de scripturis proferunt, ut lassis atque confectis consuta offerant ceruicalia, et ponant ea sub omni cubito manus. atque ita fit, ut qui forsitan persecutionem, aut uirtute superarint aut timore effugerint, decepti prauis dogmatibus, rursum in carcere teneantur errorum, et multo fiat peior ista tribulatio, quam fuit ex gentibus; facilius enim ab ethnicis captum liberes, quam haereticorum praestigiis irretitum. quoniam iuxta est dies domini super omnes gentes; sicut fecisti, fiet tibi. retributionem tuam conuertet in caput tuum. quomodo enim bibisti super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt, et erunt quasi non sint. lxx: quia iuxta est dies domini super omnes gentes; sicut fecisti, fecerit tibi: retributio tua reddetur in caput tuum. quia quomodo bibisti super montem sanctum meum, bibent omnes gentes uinum; bibent et absorbebunt, et erunt quasi non sint. haec autem, o idumaea, ideo facere cessabis, quia ueniet super te ultio domini. si enim iuxta hieremiam quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes biberunt; tu quasi innocens relinqueris, non eris innocens, sed quasi bibens bibes. porro quod ait: iuxta est dies domini super omnes gentes, legamus eundem hieremiam uidebimus calicem domini cunctis gentibus propinatum. unde dicitur in eodem: calix aureus babylon in manu domini inebrians omnes gentes. uniuersas quippe nationes usque ad propontidem, scythicum que mare, et ionium uel aegaeum, assyrii babylonii que tenuerunt. legamus herodotum et graecas barbaras que historias, et uidebimus quomodo sub babyloniis et assyriis impletum sit hoc quod dicitur: iuxta est dies domini super omnes gentes. quod autem sequitur: sicut fecisti, fiet tibi. retributionem tuam conuertet in caput tuum, hic sensus est, quem in psalmo legimus: memento, domine filiorum edom in die hierusalem dicentium: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. unde et contra babylonem imprecatur propheta: filia babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. beatus qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram. sicut enim super montem sanctum meum, sion, bibisti cum babyloniis, atque laetatus es, sic omnes gentes quas te cum habebat babylonius rex, conuersae contra te bibent et laetabuntur. et non solum bibent, sed ita te absorbebunt, ut sint idumaei quasi non sint; uel certe ipsae gentes, cum te absorbuerint, absorbebuntur a medis, et hoc circulo uindicta procedet, ut tu israelem, te babylonius babylonium medus, ac persa consumat. sequamur interpretationis ordinem. iuxta est, o haeretice, dies domini super omnes gentes; prope est tempus iudicii in quo omnes iudicandae sunt nationes. sicut fecisti contra ecclesiasticos, conuertetur in caput tuum dolor tuus, et in uerticem tuum iniquitas tua descendet. quomodo enim in nece eorum laetatus es, conuiuium que celebrasti, et in monte sancto meo, hoc est ecclesia, bibisti non meum calicem, sed diaboli, de quo et in abacuc dicitur: uae qui potat proximum suum subuersione turbida, ita uniuersae gentes, uel fortitudines contrariae suppliciis delegatae, uel aduersariae quaeque uirtutes, bibent et absorbebunt sanguinem tuum, et ad extremum in cunctos ueniente cruciatu, ipsae quoque erunt quasi non sint. qui enim perit ei qui est, et qui dicit ad moysen: qui est misit me ad uos, secundum regulam scripturarum, non esse dicitur. unde et in esther legimus: ne tradas, domine, regnum tuum his qui non sunt. possumus hunc locum et aliter interpretari: quia laetati estis in ruina seruorum meorum, eadem persecutio contra uos quoque ueniet et patiemini quaecumque fecistis. et sicut laetati estis aduersum populum meum cum gentibus reliquis, ita omnes gentes laetabuntur contra uos, et deuorabunt et bibent, et persecutione simili conterent. in monte autem sion erit saluatio, et erit sanctus et possidebit domus iacob eos, qui se possederant. et erit domus iacob ignis, et domus ioseph flamma, et domus esau stipula et succendentur in eis, et deuorabunt eos, et non erunt reliquiae domus esau, quia dominus locutus est. lxx: in montem sion erit saluatio, et erit sanctum et possidebit domus iacob eos qui se possederant. et erit domus iacob ignis, et domus ioseph flamma, domus autem esau stipula, et succendentur in eos, et deuorabunt illos, et non erit frumentarius domui esau, quia dominus locutus est. idumaea subuersa, et ab inimicis gentibus, cum quibus prius contra iacob foedus inierat, deuorata, in monte sion erunt reliquiae, erit que saluatio, et erit sanctus; hoc est, uel ipse dominus reuertetur ad templum, quod propter peccata dimiserat uel erit absolute sanctum, id est sanctum sanctorum. et possidebit domus iacob sub zorobabel et esdra, et nehemia eos qui se hereditate possederant. et erit domus iacob, id est iuda, ignis, et domus ioseph, id est decem tribuum, flamma. de ioseph quippe natus est ephraim, ex qua tribu samariae imperium fuit; domus autem esau, id est idumaeorum, qui tam saeui et crudeles exstiterant contra fratrem suum uertetur in stipulam. et quomodo ignis et flamma cito stipulam deuorat, sic duo regna in unius sibi uirgae iuxta hiezechiel, copulam foederatam, uastabunt idumaeam et deuorabunt eam, et non erit residuus ex populo, qui possit euersionem aduersariorum uicinis gentibus nuntiare. hoc est enim quod lxx transtulerunt purophoron~g, quem nos in frumentarium uertimus, iuxta antiqui sermonis eloquium; eos enim quos nunc agentes in rebus, uel ueredarios appellant, ueteres frumentarios nominabant. sed melius est, ut ipsum sequamur hebraicum, id est sarid, quod interpretatur uel reliquus, iuxta aquilam, uel effugiens iuxta symmachum, uel secundum theodotionem, et quintam editionem, residuus. haec autem omnia fient quia dominus locutus est, et illius iussisse, fecisse est. aliter: destructis carnis operibus, et terreno imperio desolato, erit in ecclesia saluatio eorum qui a matre non exierint. et in ipsa morabitur sanctus de quo in esaia dicitur: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth, quia et qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. et possidebit domus supplantatoris iacob eos qui se hereditate possederant, de persecutoribus faciens christianos, et ipsos idumaeos, in ecclesiae fidem recipiens: domus autem esau uertetur in stipulam. et quomodo ignis uiciniam culmus non ualet sustinere, ita disputationem iacob, quae ignita est sermone domini: eloquia enim domini igne examinata, et flammam ioseph, qui interpretatur augmentum, et qui a fratribus uenditus, populum pauit in aegypto, domus esau sustinere non poterit, sed ad primam congressionem sophismata eorum uertentur in nihilum. et deuorabuntur in salutem suam, iuxta illud quod in benedictione isaac dicitur ad esau: sed dominum tuum illum feci; et omnes fratres tuos subieci ei seruos, fratri que tuo seruies. et non erunt reliquiae domus esau, quando omnia christo genuflectent caelestium et terrestrium, et infernorum, et subicientur ei uniuersa, ut sit deus omnia in omnibus. quia uero esau super fundamentum christi uitio suo exstruxerat fenum, ligna et stipulam, idcirco domus iacob et ioseph in ignem uertetur et flammam, imitans deum suum, qui dicit: ego sum deus ignis consumens, ut deuoratis paleis peccatorum, frumentum purum in horrea congregetur. cuncta quae diximus, et quae dicturi sumus, iudaei sibi futuro tempore pollicentur, quando pro christo recipient antichristum; impleta prophetia domini saluatoris: ego ueni in nomine patris et non suscepistis me; si alius uenerit in nomine suo, illum recipietis. et quicquid contra idumaeam interpretati sumus, illi aduersum romanum regnum somniant; quod nos dicimus, aut iuxta historiam sub zorobabel esse iam factum, aut certe iuxta prophetiam, et mysticos intellectus cotidie in ecclesia fieri, et in regno animae aduersus carnem, in unoquoque compleri. frumentarium autem secundum tropologiam desinere esse dicimus in haereticis, quando nullus fuerit qui apud eos granum tritici, quod in terra mortuum est, et panem de caelis habere se iactet. sunt qui non purophoron~g, id est frumentarium, sed purophoron~g, hoc est qui gestare possit igniculum, a septuaginta translatum putent. acquiescentes igitur diuersis interpretationibus, dicemus iuxta tropologiam, non solum frumentarium cessaturum apud haereticos, sed et eum qui lucem christi habere se simulet. et enim ipse satanas transfiguratur in angelum lucis. et hereditabunt hi qui ad austrum sunt, montem esau; et qui in campestribus, philisthiim; et possidebunt regionem ephraim, et regionem samariae; et beniamin possidebit galaad. lxx: et possidebunt qui in nageb, montem esau; et qui in sephela, alienigenas, et possidebunt montem ephraim, et campum samariae, et beniamin, et galaad. reuerso in regnum suum iuda, qui habitauit in meridie, et possedit cunctam regionem, iuxta diuisionem iesu filii naue, quae uergit ad scorpion, id est omnem acrabitthenam, hi qui prius terminis arctabantur angustis, possidebunt montem esau, id est montes seir, et montana quae edom ante possederat. qui autem habitabant in sephela, id est in campestribus, liddam et emmaus, diospolim scilicet, nicopolim que significans, possidebunt palaestinos, quinque urbes palaestinorum, gazam, ascalonem, azotum, accaron, geth, uel omnem illam plagam quae iuxta actus apostolorum saronas appellatur. alii uero putant eam sephelam, id est campestrem regionem quae circa eleutheropolim est, repromitti; quod ad rhinocoruram, et ad mare usque tendenda sit, id est de tribu iuda non solum eleutheropolim teneant, sed usque ad maritima perueniant; et philisthiim suo imperio subiugent, quos prius non habuerant subiugatos. dilatabitur quoque terminus filiorum iuda usque ad ephraim, ubi nunc neapolis est, et usque ad regionem samariae, ubi sebaste condita est. beniamin autem cuius statim ab hierusalem, contra septentrionem termini dilatantur, cunctam possidebit arabiam, quae prius uocabatur galaad et nunc gerasa nuncupatur. iuxta septuaginta autem et montem ephraim, et campos samariae, et beniamin, et galaad, hi qui fuerint in meridie possidebunt; hoc utrum factum sit, deus uiderit. potest enim ex parte per annos quingentos usque ad aduentum christi esse completum, quod sicut certissime scio, cotidie completur et in regno ecclesiae confirmatur. hi enim qui habitant in meridie, id est in nageb, et in uero sunt lumine; et qui tenent campestria et humilia, id est discipuli eius, quibus dicit: discite a me quia mitis sum, et humilis corde, possidebunt montem esau et philisthiim, quos possumus propter superbiam dogmatum, et eloquentiam saecularem in ethnicorum persona accipere. ut in monte magistri sint, in philisthiim, et alienigenis discipuli, qui magistrorum auctoritate ducuntur. et non solum montem esau, et alienigenas, sed regionem quoque ephraim et samariae possidebunt. ephraim et samariam crebro in osee legimus et in haeresibus, quae sub nomine christiano ecclesiam diuidunt, interpretati sumus. et ibi enim speratur ubertas, et ibi custodiam fidei repromittunt. porro beniamin, filius dextrae, atque uirtutis, ubi templum dei est, possidebit galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, israelem carneum significans; ab illis enim ad nos testimonium domini commigrauit. iuxta septuaginta autem et ipsum beniamin, et galaad, hi qui fuerint in meridie, possidebunt. et transmigratio exercitus huius filiorum israel, omnia chananaeorum usque ad sareptham. et transmigratio hierusalem, quae in bosphoro est, possidebit ciuitates austri. et ascendent saluatores in montem sion, iudicare montem esau, et erit domino regnum. lxx: et transmigrationis principium istud filiis israel, terra chananaeorum usque sareptham, et transmigratio hierusalem usque euphratem, possidebunt ciuitates nageb. et ascendent qui salui fuerant de monte sion, ut puniant montem esau, et erit domino regnum. multum in hoc loco translatio nostra discrepat ab editione uulgata, unde debemus in expositione historiae hebraicam ueritatem sequi. qui de babylone iuxta uolumen esdrae et nehemiae reuersi fuerant in iudaeam, et recte filii transmigrationis uocabuntur. totus ille exercitus filiorum israel ad meridiem quidem, et ad occidentem, et ad septentrionem possidebunt idumaeos, et palaestinos, et montem ephraim, et samariam. beniamin quoque quia confinis est solitudini, specialiter obtinebit galaad. contra orientem uero cunctis quae terrae chananaeorum sunt, imperabunt usque ad sareptham sidoniorum, ubi quondam heliam pauit uidua. porro hi qui de ipsa hierusalem metropoli ciuitate translati fuerant in sapharad, quod nos in bosphorum uertimus, possidebunt ciuitates austri, quae sunt in tribu iuda; reuersi enim in urbem suam, ea quae urbi uicina sunt obtinebunt. cum que haec expleta fuerint, sicut in iudicum libro, mittebat dominus saluatores qui populum de captiuitate saluarent, sic ascendent et uenient in montem sion, ut iudicent atque discernant, quasi subiectum, et seruientem sibi montem esau, id est idumaeos; subiugatis que omnibus, erit domino regnum. ubi nos posuimus bosphorum, in hebraico habet sapharad, quod nescio cur septuaginta ephrata transferre potuerint, cum et aquila, et symmachus et theodotio cum hebraica ueritate concordent. nos autem ab hebraeo, qui nos in scripturis erudiuit, didicimus bosphorum sic uocari; et quasi iudaeus, ista inquit, est regio, ad quam hadrianus captiuos transtulit. quando ergo christus noster uenerit, tunc reuersura est in iudaeam etiam illa captiuitas. possumus autem locum quemlibet regni babylonis intellegere, quamquam et aliud arbitrer. nam consuetudinis prophetarum est, quando loquuntur contra babylonem, ammonitas, moabitas, philisthiim et ceteras nationes, multis sermonibus lingua eorum abuti, et seruare idiomata prouinciarum. quia ergo lingua assyriorum terminus, qui hebraice uocatur gebul, dicitur sapharad, hunc sensum esse conicio: transmigratio hierusalem, quae in cunctis terminis regionibus que diuisa est, urbes austri, id est tribus suae recipiet. pro eo autem quod nos interpretati sumus, et ascendent saluatores, ac septuaginta transtulerunt, hi qui salui fuerint, in hebraeo scriptum est, mosim; qui non ut aquila, et septuaginta, et theodotio passiue sesôsmenoi~g, uel anasôzomenoi~g, sed iuxta symmachum sôzontes~g, id est actiue saluatores intellegendi sunt. siquidem sesôsmenoi~g, id est saluati, pheletim hebraeo sermone dicuntur. quia iuxta historiam, ut potuimus, interpretati sumus, et inter confragosos scopulos nostram nauiculam reximus, spiritalis intellegentiae uela pandamus, ut flante domino, et sua reserante mysteria, laeti perueniamus ad portum. eo tempore quo beniamin possederat galaad, transmigratio exercitus filiorum israel, uel certe principium transmigrationis carnei quondam israel, istud erit, ut ad chananaeorum terram perueniat; et propheticus sermo qui fame periclitabatur in iudaea, exsiccato uellere israel, ad gentium rorem transeat, ibi que et pascatur et pascat, dum et recipitur a credentibus, et pascit ipse credentes. sareptha, uel ex duobus compositum est, et interpretatur angustia panis, uel unum uerbum est et transfertur in incendium. chanaan uero in salon~g, id est motum uertitur, aut certe negotiator et humilis appellatur. igitur transmigratio filiorum israel quando occidentem dimiserint litteram, et ad spiritum uenerint uiuificantem, mouebit cuncta quae legis sunt. negotiabitur de multis margaritis unam pretiosissimam margaritam, et deposita iudaeorum superbia, humilitatem sectabitur christianam; et illuc usque perueniet, ubi antea fuit tribulatio panis, et mulier uidua a suo conditore deserta pupillum filium uix alebat, et ubi uniuersa illius peccata, et uitia concrementur. captiuitas autem siue transmigratio hierusalem, ubi quondam erat uisio pacis, et quae nunc in toto orbe dispersa est, possidebit ciuitates austri, id est ecclesias ueri et perfecti luminis, dicet que cum sponsa paenitens: ubi pascis, ubi cubas in meridie? et cum ioseph in antiquam germanitatem recepta, inebriabitur sanguine pastoris, et principis. quod si iuxta septuaginta ephrata legimus, nulli dubium est, quin christi intellegatur fides. ephrata enim interpretatur karpophoria~g, id est ubertas et duônumos~g est, appellatur que bethleem, in qua ortus est caelestis panis. his autem ita gestis, ascendent saluatores uel qui saluati fuerint de reliquiis populi iudaici in montem sion, ut iudicent, et ulciscantur montem esau. quomodo lumen dominus lucem appellat apostolos suos, et dicit: uos estis lux mundi; et ipsa petra petro donauit, ut petra sit; pastor quoque bonus illis pastorum largitus est nomina et quodcumque dicitur, seruis tribuit ut dicantur, sic ipse saluator apostolos suos mundi esse uoluit saluatores, qui ascenderunt speculam montis ecclesiae, et deponentes superbiam iudaicam, uniuersorum que montium, quae aduersum scientiam dei erigebantur, regnum domino parauerunt. haec ad duas lucubratiunculas ueterum auctoritatem secutus, et maxime expositionem hebraicam propero sermone dictaui, aperui que os meum, sed nescio an illud christus impleuerit. unde sapiens lector sensuum magis debet consequentiam quaerere quam eloquii uenustatem. neque enim ea lenitate, et compositione uerborum dictamus, ut scribimus. aliud est, mi pammachi, saepe stilum uertere, et quae memoria digna sunt scribere, aliud notariorum articulis praeparatis, pudore reticendi, dictare quodcumque in buccam uenerit. in hoc propheta, et adolescentuli lusimus, et senes praesumpsimus. qui ueriora et meliora dixerit, in illius sententiam transgredere.









Comments