Home‎ > ‎Psalms‎ > ‎

St. Jerome on the Psalms- Latin




Hieronymus
Commentarioli in psalmos

Praefatio

proxime cum origenis psalterium, quod enchiridion ille uocabat, strictis et necessariis interpretationibus adnotatum in commune legeremus, simul uterque deprehendimus nonnulla eum uel praestrinxisse leuiter, uel intacta penitus reliquisse, de quibus in alio opere latissime disputauit: quo scilicet non putaret rem magnam breui sermone concludere. igitur pro familiaritate, quae inter nos est, studiose et sedule postulasti, ut quaecumque mihi digna memoria uidebantur, signis quibusdam potius quam interpretationibus adnotarem; et (quod solent ii facere, qui in breui tabella terrarum et urbium situs pingunt, et latissimas regiones in modico spatio conantur ostendere) ita in psalterii opere latissimo quasi praeteriens aliqua perstringerem, ut ex paucis quae tetigissem, intellegantur et cetera, quae omissa sunt, quam uim habeant atque rationem. non quo putem a me posse dici quae ille praeteriit: sed quod ea quae in tomis uel in omiliis ipse disseruit, uel ego digna arbitror lectione, in hunc angustum commentariolum referam.

Psalmus 1

beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. quidam dicunt hunc psalmum quasi praefationem esse spiritus sancti, et ideo titulum non habere; alii, in eo quod primus sit ordinis sui, habere principium, et pleonasmou~g esse uitium, eum primum dicere, ante quem nullus sit. aliter: apud hebraeos et primus et secundus unus est psalmus, quod in apostolorum quoque actibus conprobatur. denique quia a beatitudine coeperat, in beatitudine desiuit, dicens: 'beati omnes qui confidunt in eum'. aliter: beatus qui non cogitauit, non fecit, non docuit mala. aliter: beatus qui non est iudaeus, gentilis, haereticus. aliter: tertullianus in libro de spectaculis adserit hunc psalmum et de ioseph posse intellegi, qui corpus domini sepeliuit, et de his qui ad spectacula gentium non conueniant. et in uia peccatorum non stetit. non dixit: et in uia peccatorum non ambulauit; hoc quippe inpossibile est, quia nullus absque peccato, ne si unius quidem horae fuerit uita eius: nullum sine peccato dicit; sed: in uia peccatorum non stetit, hoc est, qui non perseuerauit in delicto, sed per paenitentiam ad meliora conuersus est. et in cathedra pestilentium non sedit. pro pestilentibus, in hebraeo 'delusores' habet, quod scilicet omnes discipulos peruersus doctor inludat. unde et hieremias: 'non sedi, ait, in concilio ludentium'. sed in lege domini uoluntas eius. tribus duo rettulit: ut habeat uoluntatem, ut uoluntati iungat et studium. et in lege eius meditabitur die ac nocte. meditatio legis dei est, non solum in legendis scripturis, sed etiam in his quae scripta sunt perpetrandis. iustus igitur siue manducat, siue bibit, siue dormit, in nomine domini omnia faciens, meditatur legem eius die ac nocte. et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. pro plantato, 'transplantatum' aquila transtulit. lignum autem, cui uir beatus conparatur, sapientiam puto, de qua et salomon loquitur: 'lignum est uitae his qui sequuntur eam'. et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur. iudaei hunc psalmum dictum esse aestimant de iosia, quod solus inter profanos reges non abierit in consilio impiorum, sed secutus sit legem dei: uerum hoc quod modo lectum est, et omnia quae faciet prosperabuntur, non solum de iosia, sed de nullo sanctorum accipi potest, nisi forte in futuro saeculo. melius igitur de eo intellegimus homine, qui a saluatore nostro adsumptus est atque saluatus: non quo alium adsumpsisse, alium adsumptum esse testemur; sed quo unus atque idem filius dei et filius hominis, qui ante saecula uerbum semper fuit, ipse postea et carnem est dignatus adsumere. non sic impii. id quod secundo dicitur 'non sic', in hebraeis uoluminibus non habetur, sed ne in ipsis quidem septuaginta interpretibus: nam hexaplous~g origenis in caesariensi bibliotheca relegens semel tantum scriptum repperi. sed tamquam puluis quem proicit uentus. a facie terrae: nec hoc quidem in ueteribus habetur exemplaribus. ideo non resurgunt impii in iudicio. non quia non resurgant, sed quia in iudicium non resurgant: iam enim de his praeiudicatum est. neque peccatores in consilio iustorum. si non resurgunt peccatores in consilio iustorum, diuersa est peccatorum iustorum que resurrectio. quia cognoscit dominus uiam iustorum. nihil aliud cognoscit dominus, nisi quod notitia eius dignum est. 'cognoscit quippe dominus eos qui eius sunt'. et: 'si quis nescit, nescietur'. et ad peccatores dicitur: 'discedite a me, operarii iniquitatis, non noui uos'. uiam autem iustorum, illum puto esse, qui loquitur: 'ego sum uia'. de quo et propheta dicit: 'uidete quae sit uia bona'. et iter impiorum peribit. quam clementer: non impii peribunt, sed impietas.

Psalmus 2

quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? audacis est, hunc psalmum interpretari uelle post petrum: immo de eo aliud sentire quam in actis apostolorum dixerit petrus. adstiterunt reges terrae. non solum herodes rex, sed etiam illi reges aduersus dominum constiterunt, quorum regna ei in puncto temporis diabolus ostendit. disrumpamus uincula eorum. quattuor praecedentes uersus uel propheta uel angeli sunt locuti, mirantes quare humana temeritas aduersum dei filium consurrexerit. a quinto autem uersiculo dominus ipse respondet, cohortans populum gentilium, et omnes qui sibi ex iudaeis credituri sunt, ut legalia uincula dissoluant, et graue onus legis abiciant, quod non potuerunt portare patres eorum; sed sequantur eum, cuius iugum suaue est, et onus leue. qui habitat in caelis inridebit eos. per humanae sermocinationis exempla affectus dei discimus: non quo ille quemquam derideat, sed quo nos derisu digna faciamus. et dominus subsannabit eos. subsannatio proprie rugata fronte et contracto naso exprimitur. absit itaque hoc nos de deo corporaliter aestimare, quod etiam in grauibus uiris quidam reprehensione dignum arbitrantur. tunc loquetur ad eos in ira sua. de ira dei et lactantius librum pulcherrimum scripsit, et ipse origenes creberrime disputauit: non tam iram esse, quam necessariam correptionem, ut patris in filium, medici in aegrotum, magistri in discipulum: iram autem patientibus uideri, non quod deus emendet iratus. et in furore suo conturbabit eos. sicut in epistula ad romanos, 'reuelatur, inquit, ira dei', ut qui eam uenturam intellegunt, studeant deuitare; ita et in praesenti loco benigne non ait, puniet, sed, turbabit: ut absque poenis, qui turbatus est, corrigatur. dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. 'iesus xpistus est heri et hodie et in aeternum'. recte autem ei, qui natus est in tempore, dicitur: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. tamquam uas figuli confringes eos. uas figuli ante quam in testam fuerit obduratum, si dissipetur, reformabile est. lege hieremiam. si autem semel testa fracta fuerit, nequaquam in integrum conpingi potest. uerum 'quae apud homines inpossibilia sunt, apud deum possibilia'. adprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus. pro eo quod in graeco dicitur draxasthe~g paideias~g, in hebraeo legitur nescu bar, quod interpretari potest, adorate filium. apertissima itaque de xpisto prophetia est, et ordo praecepti: adorate filium, ne forte irascatur dominus, hoc est pater. et pereatis de uia recta. iudaei quia noluerunt adorare filium, iratus est eis dominus, et perierunt de uia recta.

Psalmus 3

psalmus dauid, quando fugit a facie abessalon filii sui. iste psalmus posterior est sequentibus plurimis, qui ad saulis uidentur historiam pertinere. ante siquidem dauid a saule est passus insidias, quam abessalon aduersus eum arma corriperet. sed quia propositum ei erat, non tantum de se referre quae passus est, quam per exemplum sui omnes homines institueret, ideo primis secunda praeposuit, ut temptationum ordinem doceat: siquidem ante propter peccata corripimur, et postea propter uirtutem probamur. in dauid uero temptationum ordo mutatus est: sub saulis persecutione innocens fuit, sub abessalon manifestissimi criminis reus tenetur uria interfecto. lege quinquagesimi psalmi titulum, et intelleges, eum iuxta ordinem priorem esse quam tertium. multi exsurgunt aduersus me. potest hic psalmus et ad dauid, et ad xpistum, et per eum ad omnes sanctos pertinere. et exaudiuit me de monte sancto suo. montem sanctum puto unigenitum esse filium dei, ad quem in nouissimis diebus populi confluituri sunt, esaia et michaea hoc ipsum uaticinantibus. sed et de ecclesia intellegitur: quia non potest abscondi ciuitas super montem posita. ego dormiui, et soporatus sum: et exurrexi, quia dominus suscipiet me. quasi somnus, inquit, et ludus eius persecutio fuit. non timebo milia populi circumdantis me. et dauid potest hoc de abessalon exercitu dicere; et dominus de iudaeis frementibus aduersum se, et clamantibus: 'tolle, tolle, crucifige eum'. quoniam tu percussisti omnes aduersantes mihi sine causa. percutit dominus et uineas alienigenarum in grandine; et saluator, qui pro nobis factus est omnia, percussus a patre scribitur. 'percutiam pastorem, et oues dispergentur'. et alibi: 'quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt'. pro 'sine causa' autem, 'maxilla' legitur in hebraeo, id est lehi; et quia maxillam praemiserat, consequenter infertur: dentes peccatorum conteruisti. respondeant ergo amici solius historiae, quomodo deus maxillam percutiat, et confringat dentes peccatorum, pugilum contra se more certantium?

Psalmus 4

cum inuocarem te exaudisti me, deus iustitiae meae. incongruum est hoc de dauid accipere, ut qui in superiori psalmo propter occisionem uriae paene est interfectus a filio, nunc audeat dicere: 'exaudiuit me deus iustitiae meae'. totus itaque psalmus ad xpistum, et per xpistum ad iustos referendus est. horum simile quid etiam iacob locutus est dicens: 'exaudiet me iustitia mea'. in tribulatione dilatasti mihi: miserere mei, et exaudi orationem meam. licet mihi auxilium tuleris, et in tribulatione dilatasti mihi, tamen ego misericordia tua semper indigeo. utquid diligitis uanitatem, et quaeritis mendacium? diapsalma. uerbum sela septuaginta interpretes, symmachus, et theodotion 'diapsalma' transtulerunt, aquilo uero 'semper'; et puto aut musici cuiusdam soni esse signaculum, aut certe perpetuitatem eorum, quae praedicta sunt, indicari: ut ubicumque sela, hoc est, 'diapsalma' siue 'semper' adponitur, ibi sciamus non tantum ad praesens tempus, uerum ad aeternum, uel quae sequantur, uel quae praecesserint, pertinere. quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini. quod in die cogitando peccatis, nocte expiate per lacrimas. sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in domino. sacrificium deo immolate iustitiam, et consequenter sperabitis in domino. signatum est super nos lumen uultus tui, domine. in cuius facie lumen domini signatum est, iste reuelata facie gloriam domini contemplatur. tale signum et in gementium frontibus in libro iezechielis prophetae notari dominus praecepit. a fructu frumenti et uini eorum repleti sunt. id quod in plurimis codicibus inuenitur, 'et olei eorum', cum uetustum origenis hexaplum psalterium reuoluerem, quod ipsius manu fuerat emendatum, nec in hebraeo, nec in ceteris editionibus, nec apud ipsos quoque septuaginta interpretes repperi.

Psalmus 5

in finem pro ea quae hereditatem consequitur, psalmus dauid. de ecclesia, quae in fine et consummatione mundi hereditatem consecutura est uniuersis nationibus xpisto credentibus, psalmus iste contexitur. denique et ex persona eius oratio ad deum dirigitur. rex meus et deus meus. rex et deus ecclesiae xpistus est. mane exaudies uocem meam: mane adstabo tibi, et uidebo. postquam de corde meo tenebrae recesserint, et ueri solis lumen fuerit obortum, tunc me exaudies, tunc tibi potero minister adsistere. neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. non quo iniusti non permaneant, et pereant in aeternum, sed quo iniusti esse desistant. odisti, domine, omnes qui operantur iniquitatem. si dixisset, qui operati sunt iniquitatem, nulla spes esset paenitentiae, et odisset omnes: nunc autem eos odio habet, qui operantur iniquitatem, id est, qui in scelere perseuerant. perdes eos qui loquuntur mendacium. si perdet omnes qui loquuntur mendacium, peribunt omnes haeretici, qui loquuntur contra deum mendacium: de quibus et sequens uersiculus loquitur. uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus. quia peruersitate doctrinae suae cotidie scandalizant minimos, et effundunt sanguinem eorum. sed et hoc ita accipiendum: non eos secundum substantiam perire, sed secundum id quod sanguinarii sunt et mendaces. ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo ad domum tuam. totum, quod ingredimur in ecclesiam dei, misericordiae eius est. propter inimicos meos dirige in conspectu meo uiam tuam. propter inimicos meos dirige in me uiam tuam, ne me subplantent. cor eorum uanum est: sepulcrum patens est guttur eorum. ad haereticos et falsorum dogmatum magistros haec refer, quorum uerba mortifera sunt et interficiunt innocentes. iudica illos, deus. si iuxta primum psalmum non resurgunt impii in iudicio, hic pro haereticis postulat, ut per dei iudicium corrigantur. decidant a consiliis suis. quod superius postulauit: ut iudicet eos, et a peruersis tandem consiliis desinant. secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. non dixit unde expelli debeant, sed ordo nos et lectio ipsa deducit, ut intellegamus sic: expelle eos ab impietatibus suis; siue ita: expelle eos de terra hereditatis tuae, quam consecutura est ecclesia, de qua et titulus praenotatur. expelluntur autem de terra hereditatis, si multitudinem habuerint impietatum. domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. scuto protegimur: et cum protecti fuerimus, coronamur.

Psalmus 6

in finem, pro octaua, psalmus dauid. iste et undecimus psalmus 'pro octaua' inscriptionem habent, resurrectionis et paenitentiae ac per hoc salutis nostrae mysterium continentes. in quo humanum genus postulat, ut corrigamur quidem et iudicemur a deo, sed non in ira et in furore eius. longum est de sacramento huius numeri plura exempla reuocare. octo animae ingressae sunt in arcam noe, quae in diluuio saluatae sunt. octauus filius iesse dauid fuit, qui et desperatur a patre, et a deo solus elegitur. octaua die circumciduntur primogenita, et inmunda esse desistunt. zacharias quoque pater iohannis octaua die circumcisionis filii sui loquitur. et post dies octo, siue sex (utrumque enim in diuersis euangelistis legitur) dominus transformatur in monte: ut sic octonarius in sexto numero contineatur, quomodo nunc in sexto psalmo inscriptio ponitur ogdoadis. domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. paenitentiae psalmus est, et non emendari refutat et corripi, sed in furore et in ira: quia infirmus sit, et turbata sint ossa eius. et tu domine, usquequo? subauditur: usquequo animam meam, quae est turbata uehementer, non eripis, non corrigis, non emendas? conuertere, domine, eruere animam meam. nisi animam nostram ante conuerterit, non eam potest eruere de periculo. aliter: domine, quia auertisti uultum tuum a nobis, conuertere, et nos uidere dignare, et erue animam nostram. quoniam non est in morte qui memor sit tui. non enim mortui laudabunt dominum, sed nos qui uiuentes sumus: quia non est deus mortuorum, sed uiuorum. in inferno autem quis confitebitur tibi? confessio pro laude posita est. quod autem ait, quis confitebitur tibi? non pro inpossibili, sed pro raro posuit. in omnibus enim dei iudiciis delectatur sanctus, et laudat iudicia eius. laboraui in gemitu meo. miserere mei: quia haec et haec, quae sequuntur, feci. lauabo per singulas noctes lectum meum. qui cotidie lacrimis stratum rigat, non potest in cogitatione eius libidinum pompa subripere. in lacrimis meis stratum meum rigabo. quanta multitudo lacrimarum, ut stratum eius lacrimis rigatum sit. turbatus est a furore oculus meus. ubi sunt amici litterae? certe oculus iste corporeus ab ira non conturbatur, nisi forte in tantam rabiem extollimur, ut uultus quoque nostri et ora mutentur. ille itaque turbatur oculus, qui si scandalizatus fuerit, eruetur. non autem ait, ab ira mea turbatus est oculus meus: sed ab ira tua, o deus, per quam supplicia mihi timeo praeparata, turbata est mens mea, et totum cordis mei principale contremuit. inueteraui in omnibus inimicis meis. non noua aduersum me inimici mei bella gerunt: meus hostis antiquus est. aliter: pubertatem eius hominis, qui renouatur de die in diem, non possum consequi, quia ueterem hominem cum uitiis et concupiscentiis eius inimicis meis aduersum me porto pugnantibus. discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. postquam ipse misericordiam consecutus est, et ceteros docet uel cohortatur, ut a se abeant: non enim uult iniquorum habere consortium. simul autem et illud notandum, quod iam superius diximus, quod non eos qui operati sunt iniquitatem, sed qui operantur, a se iubeat recedere. conuertantur et erubescant ualde uelociter. non contra inimicos, sed pro inimicis orat, ut conuertantur, et erubescant a peccatis suis: et erubescant non leuiter, sed uehementer: nec recrastinato tempore, sed cito.

Psalmus 7

psalmus dauid, quem cantauit domino pro uerbis chusi filii iemeni. plerique, et maxime ii qui hebraei sermonis scientiam non habent, hunc psalmum arbitrantur eo tempore esse cantatum, quo chusi filius arachi amicus dauid destruxit consilium achitofel, et ad eum nuntios misit, ne in eremo ultra resideret, sed procul fugeret, ne obprimeretur a filio. uerum sciendum est uehementer errare. primum, quod nomen chusi per samech litteram scriptum est, hic uero per sin. deinde, quod numquam, qui ioab et ceteris ducibus exercitus sui praeceperat dicens 'parcite puero abessalon', de morte filii loqueretur 'concepit dolorem, et peperit iniquitatem: lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foueam quam fecit': maxime qui morte eius audita operuerit caput suum, et heiulans clamitarit 'filius meus abessalon, filius meus abessalon'. ad extremum, quod ille chusi amicus dauid filius arachi scriptus est, hic uero filius iemeni. sciendum itaque chusi interpraetari aethiopem, et totum psalmum contra saul esse conscriptum: qui persequebatur eum, et in foueam quam foderat, ipse incidit. quem aethiopem uocat propter sanguinarios et tetros et crudeles mores. iemeni uero familia quod ad tribum pertineat beniamin, de qua saul ortus est, regnorum libri testimonio sunt, in quibus scriptura commemorat: 'et erat uir de filiis beniamin, et nomen eius cis, filius abiel, filii saret, filii becora, filii afi, filii uiri ieminaei, uir potens: et huic filius, et nomen eius saul'. semei quoque ille, qui lapides et puluerem in dauid iaciebat, de familia saul, hoc est, ieminaeus fuit, sicut in isdem libris scribitur: 'egrediebatur uir de propinquitate domus saul, et nomen ei semei, filius gera'. de quo postea dauid loquens inducitur: 'ecce filius meus, qui egressus est de uentre meo, quaerit animam meam: et quanto magis nunc filius iemeni?' aquila hunc locum ita interpretatus est: 'pro ignoratione dauid, quod cecinit domino pro uerbis aethiopis'. symmachus in hunc modum: 'pro ignoratione dauid, quod cecinit domino pro uerbis chusi filii iemini'. haec omnia latius exsecutus sum, quia eruditissimi uiri putauerunt hunc psalmum non contra saul, sed contra abessalon esse conpositum: quod pro parte non esse monstraui. si reddidi retribuentibus mihi mala. saul bis in manus eius traditus est, quem noluit interficere, dicens: 'non tangam xpistum domini'. hoc est ergo non restituere ei pro malis mala, qui sibi pro bonis mala restituerat. decidam merito ab inimicis meis inanis. in hebraeo pro 'inani' racha scribitur: unde intellegimus id quod in euangelio continetur, 'qui fratri suo dixerit racha et fatue', quam habeat interpretationem. scrutans corda et renes deus; iustum adiutorium meum. in hebraeo ita scriptum est, 'scrutans corda et renes deus iustus': ut postea consequatur, 'adiutorium meum a deo, qui saluos facit rectos corde'. numquid irascitur per singulos dies? melius pro hoc in hebraeo habet: 'comminatur in omni die', quod aquila quoque transtulit. et pulchre ait: 'comminans et infrendens in omni die': qui enim propter patientiam suam ita delicta non punit, quasi iratus et comminatus diem ultionis expectat, ut metu corrigat delinquentem. nisi conuertamini, gladium suum uibrabit. caue, peccator, cum sic ad uindicandum dominum audias praeparatum. sagittas suas arsuris operatus est. sagittae dei his praeparantur, qui arsuri sunt.

Psalmus 8

in finem pro torcularibus. tres 'pro torcularibus' psalmi diuersorum hominum praescribuntur: dauid, asaph, filiorum chore; et quia ad mysterium ecclesiae pertinent, propterea octauum et octogesimum numerum tenent. quod autem octogesimus tertius extremus est psalmus qui pro torcularibus praenotatur, hoc ostendit in trinitate sacramentum resurrectionis et ecclesiae contineri. domine dominus noster. prius nomen domini apud hebraeos quattuor litterarum est, iod, he, uau, he: quod proprie dei uocabulum sonat, et legi potest iaho, et hebraei arrêton~g, id est ineffabile opinantur. secundum uero adonai omnium commune est, quod saepe et in hominibus ponitur. quia uidebo caelos opera digitorum tuorum. qui uisurum se esse promittit, necdum in praesenti uidet. 'uidebo', inquit: tunc enim etiam rationem operis eius cursus que cognoscam. aliter uidet gubernator nauem, aliter medicus aegrotantem, aliter picturam pictor, quam inperitorum rudes oculi. minorasti eum paulo minus ab angelis. in hebraeo pro eo quod est 'ab angelis', qui dicuntur malachim, 'deum' habet, hoc est eloim. hunc locum apostolus in epistula ad hebraeos super xpisto interpretatur. qui pertranseunt semitas maris. sancti, quos per tropologiam pisces appellat, non permanent in mari, sed per maris semitas transeunt.

Psalmus 9

in finem pro absconditis filii. licet aquila pro absconditis filii 'adulescentiam filii' posuerit, tamen sciendum in hebraeo haberi 'pro morte filii'. denique et symmachus in hunc modum transtulit: 'pro uictoria de morte filii'. totus igitur psalmus per tropologiam ad xpisti pertinet sacramentum. unde et septuaginta interpretes xpisti passionem et resurrectionem, quae ignota prius mundo fuit, per uerbum absconsionis celare uoluerunt, ne a gentibus illo tempore facile nosceretur. parauit in iudicio sedem eius. 'omne enim iudicium pater dedit filio'. adiutor in opportunitatibus in tribulatione. sensus est ille, qui et alibi: 'ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me'. adnuntiate in gentibus adinuentiones eius. pro adinuentionibus in hebraeo 'commutationes' habet: ut significetur proprie in gentibus praedicatio, secundum illud uerbum domini dicentis: 'auferetur a uobis regnum, et dabitur genti facienti fructum eius'. canticum diapsalmatis. ex hoc ostenditur loco, diapsalma non esse silentium: canticum quippe esse silentii nullo pacto potest. sciant gentes quia homines sunt: quae nunc uiuunt ritu bestiarum. omnium inimicorum suorum dominabitur. 'nullus absque peccato, ne si unius quidem diei sit uita eius'; et licet aliquis postea sanctus sit, tamen ei diabolus aliquando dominatus est. aliter: nemo ita inimicus est diaboli, sicut qui peccator est: dum propter peccata quoque eius diabolus postea punietur. iustus uero amicus est diaboli: propter iustum siquidem diabolus non punietur. aliter: quando baptizamur renuntiantes diabolo et pompae eius, foedus quoque cum eo facimus, et in amicitiam talem coimus, ut nec ille nos tangat, nec nos de his quae eius sunt aliquid contingamus. quamdiu pactum huiuscemodi seruauerimus, non nobis dominabitur diabolus: si uero fracto foedere labamur ad uitia, inimicis nobis et praeuaricatoribus dominabitur diabolus. sedet in insidiis cum diuitibus. pulchre hoc uersu uti possumus, si quando ex senatus consulto in christianos persecutio concitatur. tibi relinquitur iustus. hoc est: aut dei solius auxilio subleuandus est, aut ad iniuriam tuam relinquitur, si quando angustiis conflictatur.

Psalmus 10/11

transmigra in montes sicut passer. uult iustum ad desertum migrare, ut ibi eum facilius elidat. ut sagittent in obscuro rectos corde. numquam enim in luce pugnant, sed semper in tenebris. quapropter iustus aiebat: 'lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine'. iustus autem quid fecit? id est: nihil dignum fecit, ut mereatur interfici.

Psalmus 11/12

labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. symmachus ita transtulit: 'labia lubrica: in corde aliud est, et aliud loquitur'. in circuitu impii ambulant. cum transtulerit nos de praesenti saeculo in futurum, tunc impii foris ambulabunt: nec poterunt intrare cum sanctis, quos tu secundum magnitudinem tuam tua sollicitudine conseruasti.

Psalmus 13/14

non habet inscriptionem. dixit insipiens in corde suo. pro eo quod est 'insipiens', in hebraeo nabal positum est. unde et abigail de uiro suo nabal ait in monte carmelo: 'uere secundum nomen suum insipiens est'. non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. hunc psalmum de passione xpisti referunt, quando omnes dominum reliquerunt: in tantum ut petrus quoque, qui apostolorum fuit princeps, negauerit. sepulcrum patens est guttur eorum. ab hoc uersu usque ad eum ubi dicit, 'non est timor dei in conspectu oculorum eorum', in hebraeis codicibus non habetur: quaeritur ergo quomodo apostolus hoc usus sit testimonio in epistula quam ad romanos scripsit. respondebimus apostolum de deuteronomio, psalterio, et ceteris scripturarum locis hoc testimonium texuisse. ibi timuerunt timore. hoc quod sequitur, ubi non erat timor, in hebraeis uoluminibus non habetur.

Psalmus 14/15

et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. numquam a suis uicinis quasi noxius accusatur. timentes autem dominum magnificat. non diuites glorificat, non potentes: sed eos tantum qui dominum timent.

Psalmus 15/16

in tituli inscriptione dauid. 'tituli inscriptio' proprie in tumulis et sepulcris est, et quae mortuorum corpora tenent. pro quo aquila et symmachus 'humilem et simplicem' et 'humilem inmaculatum que' posuerunt; significantes psalmum ad xpistum proprie pertinere dicentem: 'discite a me, quia humilis sum et mansuetus'. quia bonorum meorum non indiges. eadem linea et in iob scriptum legimus: 'quid prodest domino, si tu simplicem facias uiam tuam?' uniuersa igitur bona, quae dominus secundum formam serui in carne monstrauit, non patri prosunt, sed generi humano. multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea adcelerauerunt. gentes, de quibus nunc ecclesiam congrego, antequam idola earum multiplicarentur, deum naturaliter nouerant; sed postquam multiplicata sunt idola (quod septuaginta 'infirmitates' interpretati sunt), relinquentes ea, ad me celerrime sunt reuersi. non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. spiritalis religio noui testamenti. non memor ero nominum eorum per labia mea. mutamur quippe in lauacro, et ex filiis hominum uocamur filii dei. tu es qui restitues hereditatem meam mihi. hoc est quod in euangelio dicitur: 'nemo uenit ad me, nisi pater meus traxerit eum ad me'. funes ceciderunt mihi in optimis. pro uno israhel, uniuersi orbis hereditatem sum consecutus. benedicam dominum, qui mihi tribuit intellectum. qui sapientia dei est, non indiget ipsa sapientia; sed secundum illud accipiendum est, quod in euangelio dicitur: 'iesus proficiebat aetate, sapientia et gratia coram deo et hominibus'. insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei. noctem, tempus significat passionis: in quo interiori eruditus est diuinitate humanae non credere fragilitati. propter hoc laetatum est cor meum. propter resurrectionem laetatus sum, quia per eam liberatus est mundus.

Psalmus 16/17

probasti cor meum, et uisitasti nocte. etiam in angustiis me probasti, quae tristes et uelut quadam pressurarum sunt nocte tenebrosae. propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. timens futura supplicia, quae legis transgressoribus comminatus es, duris me laboribus exercui, et subieci corpus animae potestati. erue animam meam ab impio: gladium tuum ab inimicis manus tuae. ordo: gladium manus tuae erue ab inimicis tuis. inimicus enim accepit potestatem, ut propter peccata nos puniat; et, 'quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare', ait apostolus. saturati sunt filiis, et reliquerunt residua paruulis suis. propter ambiguitatem uerbi, quidam pro filiis 'porcinam' scriptam arbitrantur. quod symmachus hebraeam exprimens ueritatem transtulit: 'saturabuntur filii, et relinquent residua sua paruulis suis'.

Psalmus 17/18

diligam te, domine, uirtus mea. totus hic psalmus sub persona dauid ad xpistum pertinet. et inclinauit caelos, et descendit. hoc est quod in alio psalmo ait, 'descendet sicut pluuia in uellus': quia humilem se nobis et in forma serui occultum praebuit et latentem. et caligo sub pedibus eius. inuisibilem substantiam dei, et iudiciorum occulta significat; quod in sequentibus manifestius ostendit dicens: posuit tenebras latibulum suum. et reuelata sunt fundamenta orbis terrarum. quidam uolunt de die passionis hoc dici: quando et petrae scissae sunt, et mortui resurrexerunt. et custodiar ab iniquitate mea. quia secundum apostolum non habitat in corpore nostro bonum, et ab adulescentia diligenter malis mens hominis adhaeret. quia quis deus praeter dominum? pulchre et patrem ostendit, et filium. unus quippe deus pater, ex quo omnia: et unus dominus iesus, per quem omnia. et disciplina tua correxit me in finem. 'quem enim diligit, dominus corripit'. erigimur ergo, qui prius corrueramus, cum caesi a domino fuerimus. erue me a contradicentibus populi. potest hoc et aduersum haereticos, et aduersum iudaeos dici. filii alieni mentiti sunt mihi. hoc idem et esaias loquitur: 'uae, gens peccatrix, filii alieni, populus plenus peccatis'.

Psalmus 18/19

caeli enarrant gloriam dei. ex creaturis consequenter creator agnoscitur. aliter: caeli enarrant gloriam dei, terra non potest enarrare. dies diei eructuat uerbum, et nox nocti indicat scientiam. paria paribus rettulit: quod ex ordine temporum ad dei magis notitiam perueniamus. in sole posuit tabernaculum suum. in hebraeo ita habet: 'soli posuit tabernaculum in eis', id est, in caelis deus. exsultauit ut gigans ad currendam uiam. per solem mystice de xpisto intellegitur. et non est qui se abscondat a calore eius. nullus quippe est, qui non habeat semina intellectus dei. lex domini inmaculata, conuertens animas. qui per creaturas deum ante laudauerat, nunc eum per dationem legis incipit praedicare. delicta quis intellegit? tertia laudis diuisio, qua docet inpossibile legis, quia per praeuaricationem magis peccatum apparuerat in mundo, euangelii gratia fuisse conpletum: nec posse quemquam cogitationum sordibus liberari, nisi per aduentum spiritus sancti.

Psalmus 19/20

exaudiat te dominus in die tribulationis. quidam hunc psalmum dictum putant ex uoce populi ad xpistum loquentis, ut ad regem pariter et ad sacerdotem. mittat tibi auxilium de sancto. qui formam serui acceperat, recte ei quasi homini inprecatur auxilium. recordetur omnis uictimae tuae. sacrificium xpisti est, siue quod ei omnes offerimus deprecando, siue quod pro omnibus suum ipse sanguinem fudit. et est sensus: ne patiaris quemquam perire, cum pro omnibus mortuus sis. et omnem uoluntatem tuam impleat. 'pater, uolo ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint'. isti in curribus, et isti in equis. currus et equi semper in aegyptiis arguuntur. alii credant idolis atque daemoniis: nos confidamus in xpisto. domine, saluum fac regem, et exaudi nos in quacumque die inuocauerimus te. in hebraeo ita scriptum est: 'domine saluum fac regem, qui exaudiet nos in quacumque die inuocauerimus eum'.

Psalmus 20/21

domine, in fortitudine tua laetabitur rex. iste est rex, (cui, ut in superiori psalmo scribitur, secundum formam serui oratur salus): xpistus 'rex regum et dominus dominantium'. et super salutari tuo exsultabit uehementer. id est: in eo quod saluasti homines, filius tuus, qui saluator est, exsultabit. desiderium cordis eius dedisti ei, et uoluntate labiorum eius non fraudasti eum. iam quippe non sumus serui, sed amici: quod petiuit, expletum est: quomodo ipse et pater unum sunt, sic et nos in ipso unum sumus. posuisti super caput eius coronam de lapide pretioso. corona domini, ecclesiae ex uariis gentibus congregatio est, de qua paulus sub persona credentium ait: 'gaudium meum, et corona mea'. uitam petiuit, et dedisti ei. ut homo mortuus est, et ut homo resurrexit: deus quippe uitam postulare non potuit. longitudinem dierum in saeculum saeculi. impia synagoga conticeat. quis hominum uiuit in saeculum et in saeculum saeculi? dauid et salomon non amplius quam quadragenis annis regnauerunt. magna gloria eius in salutari tuo. impletum est quod ipse in euangelio postulauit: 'pater, glorifica me apud temetipsum'. laetificabis eum in gaudio cum uultu tuo. hoc est: erit te cum semper in caelis. quia rex sperat in domino. secundum corporis dispensationem. dextera tua inueniat omnes odientes te. nimia clementia domini, cum etiam inimicos suos inuenire desiderat. domine, in ira tua conturbabis eos. et hic clementia dei non punit, sed turbat, ut ad paenitentiam conuertantur. et comedet eos ignis. iste ignis est, de quo dominus in euangelio ait: 'ignem ueni mittere super terram, et quam uolo ut ardeat'. de hoc igne et duo, quibus in itinere scripturas saluator aperuit, dicebant: 'nonne cor nostrum erat ardens in uia, cum aperiret nobis scripturas?' in reliquiis tuis praeparabis uultum eorum. pro reliquiis, in hebraeo 'in bonis' habet. sensus itaque iste contexitur: ad similitudinem sanctorum, quos tibi de omni orbe seruasti, etiam eos, qui tormentis purgati sunt, esse facies, ut iuxta uultum sanctorum uultus quoque esse incipiant peccatorum: hoc est, ut tales sint qui peccatores fuerunt, quales et ii qui sancti sunt.

Psalmus 21/22

in finem pro adsumptione matutina. adsumptio matutina resurrectionis dominicae et ascensus ad patrem significat sacramentum. hanc inscriptionem hebraei aliter habent: 'pro ceruo matutino'. et interpretatione peruersa putant de esther totum uicesimum primum psalmum esse conpositum: quod uidelicet ipsius periculo et intercessione apud regem sit de periculo israhel populus liberatus. sed nos ceruum, qui interficiat serpentes et uenena consumat, nullum alium nisi xpistum intellegimus, sicut totius psalmi contextus ostendit. deus, deus meus, quare me dereliquisti? hoc uersiculo dominus in cruce pendens usus est: ex quo animaduertimus totum psalmum a domino in cruce posito decantari. quod autem habet in medio 'intende mihi', in hebraeis codicibus non habetur; et adpositum uox domini declarat, quae illud etiam in euangelio praetermisit. longe a salute mea uerba delictorum meorum. aquila hunc locum ita interpretatus est: 'longe a salute mea uerba gemitus mei'. symmachus: 'uerba mugituum meorum'. quinta et sexta editio: 'uerba clamoris mei'. et est sensus iuxta ceteros interpretes: gemitus mei atque conatus, quibus semper populum israhel saluare quaesiui, longe facti sunt a salute mea, quam populo tribuere cupiebam: quia ipsi noluerunt recipere sanitatem. iuxta septuaginta uero interpretes iste sensus est: hoc, quod salutem deprecor, quod me conqueror derelictum, non ex propria persona loquor, sed ex populi, cuius peccata in meo corpore ipse suscepi. unde dico: longe sunt a salute mea uerba ista, quae fundo. non enim tam mihi salutem postulo, qui deus sum, quam populo, qui salute indiget. clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. in die pendens non exauditur a patre; nocte ab inferis uictor resurgit. aliter: qui in gaudio non exauditur, exauditur in lacrimis. unde ait: non in stultitiam mihi, id est non frustra clamaui. et aquila transtulit ex hebraeo, dicens: 'et nocte, et non tacebis'; id est, audies me, respondebis mihi, facies quod oraui. ego autem sum uermis, et non homo. hoc propter humilitatem adsumpti corporis loquitur, esaia quoque eadem concinente: 'ne timeas, uermis iacob'. obprobrium hominum. quod maius obprobrium, quam crucis? et despectio plebis. iudaici populi derisus. tauri pingues circumdederunt me. pro pinguibus, symmachus 'altiles' interpretatus est. in hebraeo uerbum ponitur basan, quod et 'ignominia' transferri potest. quia circumierunt me canes multi. pro canibus, in hebraeo habet calabin, quod aquila et theodotion 'uenatores' interpretati sunt.

Psalmus 22/23

dominus pascit me, et nihil mihi deerit. de isto pastore et iezechiel loquitur: 'suscitabo pastorem, et pascet eos, seruum meum dauid'. uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. 'quem enim diligit, dominus corripit'.

Psalmus 23/24

leuate portas, principes, uestri. pro quo in hebraeo positum est: 'leuate, portae, capita uestra'. dominus uirtutum ipse est rex gloriae. pro domino uirtutum, in hebraeo legitur 'dominus sabaoth': quod in alio loco septuaginta interpretes 'omnipotentem' transtulerunt.

Psalmus 24/25

peccata adulescentiae meae et ignorantiae meae ne memineris. istum et aetas excusat, et ignorantia. unde intellegimus eum, qui peccet in adulescentia, et non ignoret, ueniam non habere. 'seruus quippe, qui nouit uoluntatem domini sui, et non facit illam, uapulabit multum'. omnes uiae domini misericordia et ueritas. quia et ipsa misericordia aequis est librata ponderibus. quia unigenitus et pauper sum ego. sic et helias solus remansit, et hieremias solus sedit et fleuit, a malis omnibus separatus. unde et dauid alibi: 'deus habitare facit unius moris in domo'. et odio iniquo oderunt me. iniquum odium ad distinctionem iusti dicitur.

Psalmus 25/26

ure renes meos et cor meum. quid renes sonent, in corde significat. quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est. sic petit iudicium, ut misericordiae recordetur. lauabo inter innocentes manus meas. in bonis operibus lauabo manus meas, quae peccatis ante sordebant. dextera eorum repleta est muneribus. abstinendum a muneribus docet, culpans eos qui accipiunt munera.

Psalmus 26/27

dauid antequam ungueretur. ter unctus est dauid: semel sub patre suo iesse in bethleem: secundo, in chebron: tertio, quando regnauit super omnem israhel. quaere ergo, cui potissimum hic psalmus conueniat unctioni. sciendum autem quod 'antequam ungueretur' in hebraeis uoluminibus non habetur. unam petii a domino, hanc requiram. quidam putant, unam caritatem, siue gratiam, aut certe unam petitionem dici: cum zoth uerbum hebraeum absolute unum neutrali genere sonet, et legatur: unum petii a domino, hoc exquiram. quia pater meus et mater mea reliquerunt me. potest et de dauid simpliciter accipi, quod minimus inter fratres et a parentibus contemptus, a domino electus est per samuelem. in commune uero, parentum in filios amor morte finitur: dei amor crescit in tempore. et mentita est iniquitas sibi. testes flagitiosi in eo, quod contra alios mentiuntur, sibi mentiuntur, dum in se supplicia praeparant, putantes deum non uindicare mendacia.

Psalmus 28/29

et adsimilabor descendentibus in lacum. lacus significat infernum, locum uidelicet eorum qui sub custodia retinentur. et alibi scribitur: 'usque ad captiuam, quae erat in lacu'. da illis secundum opera sua. quia te non intellegunt per beneficia, intellegant per cruciatus. et refloruit caro mea. pro carne, theodotion 'cor' interpretatus est. aliter: quippe consurreximus xpisto, et de resurrectione dicitur: 'ossa uestra ut herba orientur'. et protector salutarium xpisti sui est. quicumque in xpisto baptizatus est, et ipse xpistus uocatur. sciendum autem, quod et iste psalmus, excepta una littera, in hebraeis uoluminibus scriptus sit secundum ordinem litterarum. uox domini super aquas. haec sunt aquae, quae laudant in caelestibus dominum. 'uox clamantis in deserto'. deus gloriae intonuit. 'hic est filius meus dilectus mihi, in quo conplacui'. dominus super aquas multas. ipse xpistus dominus, cum multis lauacrum accipiens. uox domini in fortitudine. 'facite fructum dignum paenitentiae'. uox domini in decore. 'dimitte modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam'. uox domini conterentis cedros. superbos quosque. 'ecce securis ad radices arborum posita est'. et comminuet eas ut uitulus libani. ramos earum et uirgulta calcibus uerberans. pro hoc in hebraeo habet: 'et uitulus libani'. uox domini incidentis flammam ignis. paenitentiam ioannes in deserto praedicans, omnem gehennae restinguebat ardorem. uox domini concutientis desertum. anima, quae deserta fuerat occupantibus ante se uitiis, ad uerba paenitentiae commouetur, ut exeuntibus ab illa uitiis habitabilis deo fiat. dominus diluuium inhabitat. aridam terram deus non possidet. simul adtende uim uerbi, quod non dixerit aquas, sed diluuium: ut abundantiam gratiae spiritalis ostenderet.

Psalmus 29/30

psalmus cantici dedicationis domus dauid. dedicatio domus dauid, resurrectio saluatoris intellegitur, in qua omnia uitae corpora dedicantur. ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. potest hoc et de tempore passionis, et de resurrectionis et consummationis saeculi accipi.

Psalmus 30/31

esto mihi in deum protectorem. symmachus pro hoc interpretatus est 'in lapidem durissimum'. et timor notis meis. quia amici mei propter metum inimicorum a me longo recesserunt. totus psalmus et super dauid iuxta historiam, et super dominum iuxta prophetiam intellegi potest. absconde eos in absconditis uultus tui et cetera. similiter et hoc tam de dauid quam de domino intellegitur: quia et dauid tuitus sit deus a saul et abessalon, et dominum a farisaeis et a iudaeis. quia ueritatem requirit dominus. aquila: 'quia fideles seruat dominus'.

Psalmus 31/32

cum infigitur mihi spina. conscientiae stimulus atque peccati. uerumtamen in diluuio aquarum multarum ad eum non adpropinquabunt. sine angustiis, ait, quae quasi aquis inundantibus conparantur, ad deum sancti adpropinquare non poterunt: quia 'qui sustinuerit in finem, hic saluus erit'. intellegere te faciam, et docebo te in uia hac, qua ingredieris. uox domini loquentis inducitur, et docentis quomodo homo suum mereatur auxilium: si dei uidelicet praecepta custodiens recto feratur itinere, et quamquam ad perfectum munditiae uenire non ualeat, tamen in animalium modum pronus non feratur in uitia.

Psalmus 32/33

uerbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. trinitas manifestissime declaratur: dominus, uerbum, spiritus domini. congregans ut in utre aquas maris. clausum mare litoribus ostendit. qui finxit per singulos corda eorum. quidam hunc locum mendaciter ad illud referunt, quod animam ex anima aestiment esse generatam, et in adam omnium animas contineri: quia id quod graece dicitur kata~g monas~g, non unum, sed per multos quemque significet.

Psalmus 33/34

dauid, quando mutauit faciem suam coram abimelech, et dimisit eum, et abiit. mutatio faciei in uerborum mutatione monstratur, quando a saul se missum esse simulauit. aut si ueram mutationem uultus uolumus intellegere, abimelech sciamus dictum esse pro anchus. nec in nomine error est, cum ex patre rege natus etiam abimelech potuerit appellari: abimelech quippe interpretatur, pater meus rex. inquire pacem, et sequere eam. non sufficit malum fugere, nisi bonum quoque feceris. iuxta est dominus his qui tribulato sunt corde. iuxta, non loco, sed auxilio. multae tribulationes iustorum. ergo qui tribulationem non patitur, iustus non est. mors peccatorum pessima. iustorum tribulatio morte finitur: peccatorum uero supplicia post mortem incipiunt. ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio. haec sunt arma sanctorum. totus autem psalmus ex persona xpisti est, et per xpistum ad omnes sanctos referri potest. quasi proximum, quasi fratrem nostrum. si ex persona dauid psalmum accipimus, proximum intellegimus saulem: si ex xpisti, iudam proditorem proximum uocat. congregata sunt super me flagella, et non cognoui. quid non cognouerit, quaeritur. quidam putant, dolorem uulnerum quae patiebatur in cruce. sed melius ad peccata refertur: quod non habuerit conscientiam peccatorum, quare crucifixus sit. quia mihi quidem pacifica loquebantur. 'magister, licet tributum dare caesari, aut non?' et dilatauerunt super me os suum. non solum peccauerunt in me, sed etiam insultauerunt, dicentes: 'si filius dei est, descendat, et credimus illi'.

Psalmus 35/36

dixit iniquus, ut delinqueret sibi. id est, decreuit se peccare debere. et ueritas tua usque ad nubes. qui spiritaliter scripturas nolunt intellegere, quomodo ueritas dei sit usque ad nubes dicant. homines et iumenta saluos facies, domine. rationales quoque et inrationales. in lumine tuo uidebimus lumen. lumen patris xpistus est: in xpisto patris lumine lumen spiritum sanctum uidebimus. eiecti sunt, et non potuerunt stare. et cain eiectus est a facie dei: et quia non erat coram domino, habitauit in terra naid, quae interpretatur salos~g, id est, fluctuatio, siue commotio. eiectus est, et stare non potuit.

Psalmus 36/37

et iudicium tuum ut meridies. tunc enim 'iusti fulgebunt ut sol in regno patris eorum': et erunt clara omnia quae nunc abscondita sunt. noli aemulari in eo qui prospere agit in uia sua. non te terreat impii felicitas breuis. quiesce ab ira, et dimitte furorem: noli aemulari, ut male facias. depone iram, ne iniqua patiens uicem reddere conpellaris. et quaeres locum eius, et non inuenies. si locus diaboli peccatum est, erit tempus quando peccatum non erit: hoc autem tunc erit, cum exsultauerimus in multitudine pacis. non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. tempus malum, tempus iudicii ostendit; in quo cum iusti non patiantur famem, de peccatoribus dicitur: 'uae uobis qui saturati estis, quoniam esurietis'. uidi impium exaltatum, et eleuatum sicut cedrum libani: et transii, et ecce non erat. cum mundi huius pelagum transierimus, tunc uidebimus non esse diabolum, et locum eius nequaquam apparere peccatum. reliquiae impiorum peribunt. pro reliquiis, in hebraeo 'nouissima' habet.

Psalmus 37/38

domine, ne in furore tuo arguas me. totus psalmus ex persona paenitentis est: sed et ad xpistum referri potest, sicut et sexagesimus octauus. conputruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. simile est huic illud, quod alibi ex persona xpisti dicitur: 'deus, tu cognouisti insipientiam meam'. quia lumbi mei inpleti sunt inlusionibus. se unusquisque consideret, et titillantem corporis intellegat uoluptatem, et conputet cum apostolo, quia 'miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?' et illud: 'neque enim quod uolo hoc facio, sed quod nolo'. amici mei et noti mei contra me steterunt. potest et de discipulis accipi, qui in passione metu territi a domino recesserunt: in tantum, ut etiam eum petrus tertio denegaret. ego uero tamquam surdus non audiebam, et tamquam mutus non aperiens os suum. et apud pilatum dominus non est locutus, et esaias de eodem loquitur: 'tamquam agnus ad uictimam, non aperiens os suum'. et non habens in ore suo correptiones. sic tacui accusatus, quasi non habens quid pro me respondere deberem. et sollicitus ero pro peccato meo. peccatum xpisti, humani delicta sunt generis: propter quae et patri dicitur nunc esse subiectus.

Psalmus 38/39

obmutui, et non aperui os meum, quia tu fecisti. ideo patienter fero, quia te scio ad probationem me temptationibus reliquisse.

Psalmus 39/40

et non respexit in uanitates et insanias falsas. est ergo spiritalis, id est, uera amentia, de qua et apostolus loquebatur: 'siue mente excedimus, deo'. et in actibus apostolorum ad eum dicitur: 'insanis, paule, insanis'. holocaustomata et pro peccato noluisti; tunc dixi, ecce uenio. in capite libri scriptum est de me. quia sacrificia et caerimonias iudaeorum, ablata superstitione legis ueteris, spiritalis euangelii religione mutasti: propterea laetus in mundum uenio. et de me scribitur: 'in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum'.

Psalmus 40/41

quando morietur, et periet nomen eius? hoc est, quod in euangelii parabola scribitur, colonis dicentibus: 'iste est heres, uenite interficiamus eum, et nostra sit hereditas'. numquid qui dormit non adiciet ut resurgat? sic me interficere festinabant, quasi post mortem resurgere non haberem. benedictus dominus deus israhel a saeculo et in saeculum: fiat, fiat. pro 'fiat, fiat', in hebraeo scribitur 'amen, amen': quod aquila pepistômenôs~g, id est 'uere' siue 'fideliter' transtulit. et sciendum primum librum psalterii hic esse finitum: secundum uero esse a quadragesimo primo usque ad septuagesimum primum: tertium a septuagesimo secundo usque in octogesimum octauum: quartum ab octogesimo nono usque in centesimum quintum: quintum a centesimo sexto usque ad finem.

Psalmus 41/42

cum dicerent mihi per singulos dies: ubi est deus tuus? cum ego te per paenitentiam et adflictionem corporis animae que placare desiderarem, inimici mei, quasi in cassum haec facerem, dicebant: ubi est deus tuus?

Psalmus 43/44

et gladius meus non saluabit me. saluasti enim nos a tribulantibus nos. quia in armis meis sperare non debeam, haec causa est: quod saluasti nos semper a persequentibus, et absque nostra uirtute nostro que gladio custodisti. et non egredieris in uirtutibus nostris? pressius legendum, ut sit sensus: tu qui semper nos liberasti, nunc ergo nobis aduersus hos dimicantibus non eris comes?

Psalmus 44/45

in finem pro his qui commutabuntur. pro quo in hebraeo ita habet: epinikion~g huper~g tôn~g anthôn~g. quod autem ait 'pro dilecto', totus psalmus refertur ad xpistum, de quo pater loquitur in euangelio: 'hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui'. a domibus eburneis, de quibus laetificauerunt te. multi per errorem pro domibus 'graues' dicunt: quia apud graecos uerbum bareôn~g utrumque significat. in fimbriis aureis. circumdata uarietate: hic uersus in hebraeis uoluminibus non habetur.

Psalmus 47/48

montes sion, latera aquilonis. quia 'boreas uentus est durus', et 'a borea exardescent mala', omnes sancti ecclesiae, qui montes uocantur sion, temptationibus diaboli expositi sunt. in spiritu uehementi confringes naues tharsis. tharsis proprie mare interpretatur: homônumôs~g autem unus de duodecim lapidibus hoc uocabulo nominatur, eo quod maris habeat caerulei et uiridantis colorem.

Psalmus 48/49

non uidebit corruptionem, cum uiderit sapientes morientes. sapientes uocat huius saeculi, a quibus abscondit deus mysteria, quae paruulis reuelauit.

Psalmus 50/51

ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas cum iudicaris. hunc locum diligentius in epistula ad romanos paulus edisserit: quod deus cum possit de nobis iudicis auctoritate decernere, se nobis cum uelit iudicari, ut magis iustitia appareat iudicantis. in peccatis concepit me mater mea. obscurus locus, et altius retractandus. incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi. hoc est, quod in alio loco ait: 'reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua'. docebo iniquos uias tuas. notandum quod post adulterium et homicidium possit aliquis doctor esse, si dignam egerit paenitentiam.

Psalmus 51/52

et adnuntiauit ei, et dixit ei: uenit dauid in domum achimelech. in regnorum libris et in ipso hebraico psalterio abimelech. scriptum est: sed quoniam beth et caph apud hebraeos litterae modico apice destinguuntur, ideo error facilius obrepsit.

Psalmus 55/56

in finem pro populo qui a sanctis longe factus est, dauid in tituli inscriptione, quando tenuerunt eum alienigenae in geth. in hebraeo ita habet: 'pro columba muta, longitudinum dauid humilis atque perfecti, cum tenuissent eum filistiim in geth'. columba muta, et dauid humilis atque perfectus, xpistus in passione monstratur.

Psalmus 57/58

alienati sunt peccatores a uulua. quidam putant de descensu animae in corpus: alii uero de iudaeis intellegunt, quod abalienati sunt a deo, ex quo maria genuit saluatorem. deus conteret dentes eorum in ore eorum: molas leonum confringet dominus. in dentibus aperta persecutio, in molaribus significatur abscondita. cecidit ignis, non uiderunt solem. peccatores xpistum ignem uident, iusti solem iustitiae. aliter: qui comminationibus scripturarum territus agit paenitentiam, huic per ignem suppliciorum sol uerus ostenditur. ante quam intellegant spinae ramnum, quasi uiuos, quasi in ira absorbet eos. ante quam peccata uestra ad finem usque perueniant, et cogitationum spinae in arborem ebulliant peccatorum, deus uos corripiet, non iratus, sed quasi iratus: non est quippe dei ira, sed emendatio. et corripiet uos, non ut uiuos, sed quasi uiuos: qui enim spinas habent delictorum, uiui non merentur uocari.

Psalmus 58/59

siue iniquitate cucurri, et direxi. et iste psalmus ex persona domini intellegi potest. ait quippe: 'uenit princeps mundi istius, et inuenit in me nihil'. conuertentur ad uesperam, et famem patientur ut canes: et circumibunt ciuitatem. de his loquitur, qui in fine mundi ex iudaeis credituri sunt. 'cum enim subintroierit plenitudo gentium, tunc omnis israel saluus erit'. et non occidas illos, ne forte obliuiscantur nominis tui: disperge eos in uirtute tua. noli penitus delere iudaeos, quia populus tuus semper est appellatus: sed in toto eos orbe disperge, ut saltim sic emendati superbire desistant.

Psalmus 59/60

et percussit uallem salinarum duodecim milia. quaeritur ubi haec historia scripta sit. in regnorum libris: quae hic manifestissime legitur; sed ibi pro ualle salinarum septuaginta interpretes ipsa hebraea uerba posuerunt, gemela. quod quia interpretatum non est, ab his, qui hebraei sermonis non habent notitiam, quid significet ignoratur. meus est galaad, manasse. uniuersa haec de gentium uocatione dicuntur: quarum diuersae uirtutes sub singulorum nominum interpretatione referendae sunt. iuda rex meus. quia ex iudae tribu ortus est xpistus. interficitis omnes uos.

Psalmus 61/62

qui uoluntatem habet occidendi, etiam si non percutiat, occidit. quasi parieti inclinato et maceriae depulsae. cum ego ad passionem paratus aduenerim, uos quasi inuitum mori cogitis. aliter, iuxta symmachi tamen interpretationem: naturalis in uobis uersus est sensus, et cum recti sitis creati, proni ad ruinam ferimini. semel locutus est deus, duo haec audiui. semel, non ad numerum referendum est, sed ad sententiae firmitatem. quae sunt autem, quae duo pariter audiuit? et posse deum omnia, et in sui iudicii ueritate misereri. quidam ita dicunt: semel deus locutus est in lege, et eadem rursus in euangelio praecipit.

Psalmus 62/63

sitiuit in te anima mea, multipliciter caro mea. anima quidem desiderat deum: sed ad desiderati finem carnis laboribus peruenitur. ideo multipliciter caro deum quaerit, quia multis adficitur iniuriis. describe iusti uiri egestatem, tormenta, uigilias, aegrotationem, famem.

Psalmus 64/65

adcinctus in fortitudine. adcinctus dei contrahit uestimentum: non enim possumus expansa eum fortitudinis suae ueste cognoscere. benedices coronam anni. eius circulum et semper in se currentia anni tempora coronam uocauit. aut certe quia in passione domini uictoria de toto orbe suscepta est.

Psalmus 65/66

ad meipsum ore meo clamaui. manifestissime declaratur in hoc loco clamor in scripturis non uocis accipiendus esse, sed cordis.

Psalmus 66/67

inluceat faciem suam super nos, et misereatur nobis: et notam faciat in terra uiam suam. cum manifestus in claritate uenerit xpistus, tunc omnibus notum fiet, cur ante in carnis humilitate descenderit. terra dedit fructum suum. maria genuit saluatorem.

Psalmus 67/68

pluuiam uoluntariam separabis. pluuiam uoluntariam, aut praecepta, aut manna debemus accipere. et infirmata est, tu uero perfecisti eam. lex, quae per transgressionem iudaeorum fuerat infirmata, euangelii gratia ueniente conpleta est. rex uirtutum dilecti. uirtutes dilecti dei, id est xpisti, apostoli sunt. dominus ergo, qui est rex uirtutum dilecti, dabit euangelizantibus uirtutem multam in praedicando: ut ecclesiae deuictis hostibus, iudaeis siue daemonibus, spolia partiantur. si dormieris inter medios cleros, pennae columbae deargentatae: et posteriora eius in uiriditate auri. cum duobus credideris testamentis, inuenies in utroque spiritum sanctum. et licet sit pulchritudo etiam iuxta litteram scire quae legas, tamen uis decoris omnis in sensu est. exterior itaque uerborum ornatus in argenti nomine demonstratur: occultiora uero mysteria in reconditis auri muneribus continentur. niue dealbabuntur in selmon. selmon umbra interpretatur. cum igitur rex caelestis xpistus in ecclesia sua coeperit apostolos et principes constituere atque diuidere, non habebunt plenam lucem, sed partem aliquam scientiae: quia 'nunc ex parte uidemus, et ex parte prophetamus'. mons dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis. iste est mons, ad quem et in esaia et in michaea, ut ascendentes pergant, se inuicem cohortantur. quod autem ait, ueritate 'coagulatus', apostoli congruit uerbis, qui ait: 'lac uobis potum dedi, non escam'. ut quid suspicamini montes coagulatos? mons in quo conplacuit deo habitare in eo. sensus iste est: non debetis aestimare plures esse ecclesias, quae habeant ubera doctrinarum, et possint scientiae credentes lacte nutrire. una est ecclesia, et unus xpistus sponsus ecclesiae. etenim non credentes inhabitare. et hic hominibus, id est, ex gentibus populo largitus est xpistus, qui non credebant deum inhabitare posse mortalibus. dixit dominus: ex basan conuertam. ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ab inimicis ex ipso. basan confusio interpretatur: de confusione igitur nos conuertit deus. hoc autem ideo, quia crucem sustinuit, et pes eius proprio cruore perfusus est, clamantibus contra eum iudaeis atque dicentibus: 'crucifige, crucifige eum'. qui iudaei stimulati fuerunt ab inimicis xpisti, hoc est, a daemonibus. ut autem hoc totum fieret, ipsius saluatoris uoluntas fuit, qui haec passus est fieri. praeuenerunt principes iuxta psallentibus, in medio iuuencularum tympanistriarum. apostoli cum ecclesiis iuncto pariter praecesserunt gradu. et bene eos praeuenisse testatur: quia principes nostrae fidei de iudaeis sunt. in ecclesiis benedicite dominum. manifestius est locutus, quas supra dixerit tympanistrias. dominus de fontibus israhel: quia salus ex iudaeis est, et inde prima ecclesia. increpa bestias calami. bestiae calami daemones sunt, fragilis infirmae que uirtutis. ecce dabit uoci suae uocem uirtutis. uoci domini tunc dabitur uox uirtutis, cum quod praecepit efficietur.

Psalmus 68/69

saluum me fac, deus: quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. totus hic psalmus ex persona xpisti intellegitur, licet quidam in eo putent ei minime conuenire quod sequitur: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. ego uero orationem meam ad te, deus. iudaeis mihi maledicentibus, atque dicentibus: 'crucifige, crucifige eum', ego pro eis orans loquebar: 'pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt'. tempus placendi, deus. tempus placendi, tempus est passionis, in quo pater aiebat: 'hic est filius meus, in quo mihi conplacui'. saluum me fac, deus, de luto, ut non infigar. quaere iuxta quosdam, ne forsitan lutum carnis quam suscepit significet uilitatem. et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto. et ex hoc, et ex alio testimonio intellegitur, quod ad xpistum psalmus referri debeat. obscurentur oculi eorum, ut non uideant. hoc erat quod precabatur, mensum eorum fieri in laqueum: ne legis scilicet sacramenta cognoscerent. et dorsum eorum semper incurua. ut romanis seruiant semper. et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. hoc est quod ait: 'dimittetur uobis domus uestra deserta'. recedente de iudaea xpisto, omnes pariter cum illo recesserunt uirtutes. pauper et dolens ego sum. cum enim esset diues, pro nobis pauper factus est. et conpeditos suos non despexit. possumus hoc uersiculo uti, si quando in laudes martyrum peroramus. quidam et de animabus hoc intellegi putant, quod clausae corporibus non despectae sint a deo.

Psalmus 71/72

in salomonem. et hic psalmus proprie ad xpistum refertur: salomon quippe pacificus, et pacificus est xpistus. et permanet cum sole et ante lunam, generationis generationum. si super salomone iste psalmus intellegitur, hoc penitus stare non potest: salomon quippe nec cum sole nec cum luna permansit. si uero uolumus intellegere de xpisto, quaerendum quomodo xpistus non habeat finem: cum sol, et luna, et caelum, et omnia ueterescere et transire dicantur.

Psalmus 72/73

defecerunt hymni dauid filii iesse. psalmus asaph. sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis sit: unde et in extremo habet fiat, fiat. pro quo nos in superioribus demonstrauimus amen, amen in hebraeo dici. etiam hoc diligentius obseruandum, quod defecerunt hymni dauid filii iesse ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat: id uero quod sequitur, psalmus asaph, initium sit sequentis. exiet quasi ex adipe iniquitas eorum. magnitudinem uoluptatis, et crassas corporum mentes adipis appellatione signauit. transierunt in affectum cordis. cum quodam affectu, studio, et uoluptate mala operati sunt: ut non quasi inuiti traherentur ad uitia, sed sponte praecipites deferrentur. si, dicebam, narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum. ordo lectionis et sensus iste est: dum ipse me accuso in orationibus matutinis, hoc repperi ut dicerem: ego si sic fuero locutus, ego si uoluero dei occulta rimari, incipio a filiis tuis alienus fieri. quid enim mihi est in caelo, et a te quid uolui super terram? cum enphasei~g legendum: tam grandia mihi in caelis praeparasti, et ego infelix in terris a te parua quaerebam. aliter: neque in caelo, neque in terra alium praeter te umquam quaesiui.

Psalmus 73/74

intellectus asaph. ideo intellectus in titulo praenotatur, quia duplex captiuitas sequitur, et carnalis uidelicet et spiritalis. posuerunt signa sua, signa: et non cognouerunt sicut in exitu desuper. sic babylonii, in adrogantiam uictoriae tumore sublati, in templo tuo sua signa posuerunt, quomodo solent super portarum fornices de hostibus trophaea constitui. quod symmachus planius interpretatus est, dicens: 'posuerunt signa sua manifeste in edito introitu portarum'.

Psalmus 74/75

et inclinauit ex hoc in illud. id est, ex misericordiae calice in calicem suppliciorum. uerumtamen faex eius non est exinanita. ne qui misericordiam audierat neglegentior fieret, seueritas mixta clementiae est.

Psalmus 75/76

inluminans tu mirabiliter de montibus aeternis. dominus non inluminat de uallibus, sed de montibus: neque de montibus qui breuem uitam habeant, sed qui aeterni sunt. conturbati sunt omnes insipientes corde. postquam deus praeceptorum suorum lucem per apostolos mundo dedit, omnis sapientia saeculi stulta apparuit: et sub admiratione conturbata resistere uoluit, sed oppressa est. et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. in reliquiis cogitationis puritas mentis ostenditur, in qua sola uel maxime laetatur deus.

Psalmus 76/77

in finem, pro idithun. in hebraeo 'per idithun' habet: ut significet, non pro eo, sed per eum psalmum fuisse cantatum. quod autem sequitur, asaph psalmus, in ueris exemplaribus non habetur. et dixi: nunc coepi. cogitationi suae, qua deum non putabat curare mortalia, ipse respondit, solutionem subiciens quaestioni. quod et aquila ita transtulit: 'et dixi, infirmitas mea ista est': hoc, quod sic tracto, sic cogito, de inbecillitate mentis uenit. uox tonitrui tui in rota. rota, aut praesens saeculum, quod semper per annorum circulos regreditur: aut uir iustus accipitur, qui parua in terra parte consistens in altum semper nititur: aut certe simplicius, quod ad similitudinem sonitus rotae tonitrua mugiant. in mari uiae tuae. quod dei sint hominibus ignota consilia, salomone quoque simile quid loquente, qui ait, semitam nauis sulcantis mare non posse cognosci.

Psalmus 77/78

et percussit inimicos suos retrorsum: obprobrium aeternum dedit illis. male quidam in hoc loco et secundum allegoriam uaria suspicantur: cum manifesta sit lectio in regnorum libris, de illo tempore nunc dici, quando quinque allophylorum ciuitates pudendo post tergum uulnere sunt percussae, et pro poenae signo unaquaeque urbium mures aureos et similitudines natium in plaustri parte iuxta arcam posuere testamenti.

Psalmus 79/80

et super filium hominis quem confirmasti tibi. manifeste de xpisti loquitur aduentu. denique et resurrectionem ipsius sequens uersiculus ostendit dicens: uiuificabis nos, et nomen tuum inuocabimus.

Psalmus 80/81

secundus psalmus pro torcularibus sub asaph nomine praenotatur, qui interpretatur congregatio: ut significet ad deum cuncta referenda. in tribulatione inuocasti me, et erui te. uox dei loquentis inducitur. et dimisit eos secundum adinuentionem cordis eorum: ambulabunt in adinuentionibus suis. de hoc loco et apostolus ad romanos sumpsit exemplum: et nos debemus accipere praeceptum, ne tales simus, ut nostris cogitationibus relinquamur. israhel in uiis meis si ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem. hoc est, nihil mihi grande fuit, israhel de inimicorum manibus liberare: sed peccata eius, ne eos eruerem, inpedierunt. inimici domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saeculum. licet mentitus est domino israhel, pro quo interpretatus est aquila, 'inimici domini negabunt eum': tamen erit memor promissionis quam fecit ad patres eorum, implebit que promissum: ut cum intrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israhel saluus fiat.

Psalmus 81/82

deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat. licet stet deus in medio angelorum siue sanctorum, quos nunc deos uocat, tamen diiudicat eos. si autem deos diiudicat, putas de peccatore quid faciet? usquequo iudicatis iniquitatem? uox dei increpantis est. et tamquam unus de principibus cadetis. unus de principibus, adam est siue diabolus, de quo dominus loquitur: 'ecce adam factus est quasi unus ex nobis'.

Psalmus 82/83

deus meus, pone illos ut rotam. instabiles, fluctuantes, nequaquam solida statione fundatos.

Psalmus 83/84

cor meum et caro mea exultauerunt super deum uiuum. difficile est ut caro deum pariter cum corde desideret. altaria tua, domine uirtutum. subauditur: anima mea desiderat, et cor meum et caro mea. in ualle lacrimarum. uallem lacrimarum, quidam mundum putant esse praesentem: quem cum xpistus ad certamen posuerit, et coronam ipse dabit et benedictiones, qui legis dator fuit.

Psalmus 84/85

audiam quid loquatur dominus deus in me. non est uana oratio quam precatus sum: sentio in me loquentem deum: intellego mihi pacem, cum rogauerim, nuntiari. ueritas de terra orta est. quia xpistus ueritas de terra ortus est. et iustitia de caelo prospexit. ut generi misereretur humano, et faceret bonitatem. propterea terra nostra dabit fructum suum: digna pro tantis beneficiis opera perficiens.

Psalmus 85/86

custodi animam mea, quia sanctus sum. quia non suo patitur sed nostro peccato, patris poscit auxilium, haud dubium quin xpistus. quod si ad dauid psalmum referre uolueris, hic sensus est: custodi animam meam, quia in hac causa, qua patior angustiam, nihil dignum persecutione commisi; ut in septimo quoque psalmo legitur: 'domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis'. non quo numquam iniquum aliquid fecerit: sed quo istud, pro quo adflictatur, se nouerit non fecisse.

Psalmus 86/87

diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob. super omnia tentoria iudaeorum, et instabiles fortuitas que sedes, diligit dominus uirtutes ecclesiae, per quas intramus ad caelum. gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. omnis prophetarum chorus de hac adnuntiat ciuitate. recordabor raab et babylonis. quia raab et in iesu naue illa meretrix, quae speculatores susceperat, appellata est, et 'impetus', quem aquila hormêma~g dicit, interpretari potest, et, si per ain litteram scribatur, 'fames' intellegitur, propterea sciendum isdem litteris hic esse nomen raab, quibus scriptum est et in iesu naue: ut de uocatione potius gentium per meretricis nomen, quam de babylonis superbia et iudaeorum captiuitate dictum esse credamus. ecce alienigenae, et tyrus, et populus aethiopum: isti generati sunt ibi. per paucas gentes de omnibus significat, quae fide sua in ecclesia congregatae sunt. mater sion, dicet homo. pro 'mater sion', septuaginta interpretes transtulerunt: 'numquid sion dicet homo?' quod homo xpistus natus sit in ea: sed uitiose ro littera graeca addita fecit errorem. et ipse fundauit eam altissimus. notandum quod et filius altissimus appellatur.

Psalmus 87/88

in finem pro meleth ad respondendum,

Psalmus 88/89

intellectus eman ezrahelitae. psalmus iste refertur ad finem, et filiis core praecinentibus omnis in eandem uocem respondet chorus: hoc autem, ut illis praecinentibus alii respondeant, eman ezrahelitae sensu prudentia que conpositum est. numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? rafaim uerbum hebraeum aut gigantas significat, aut medicos. unde symmachus praesentem locum ita transtulit: 'aut rafaim theomachi resurgentes confitebuntur tibi?' intellectus eman ezrahelitae. praesens psalmus tertii libri fine concluditur: et propterea intellectus est necessarius, quia repromittitur tronus dauid in aeternum permanere, quem interim iuxta historiam olim uidemus esse destructum. tu humiliasti quasi uulneratum superbum. pro 'superbo' in hebraeo raab scriptum habet, isdem litteris quibus et supra: quod aquila 'impetum', symmachus 'adrogantiam', theodotion 'superbiam', sexta 'tumultum' interpretati sunt. beatus populus qui cognoscit iubilationem. iubilationem pro uictoria posuit. uel quod iubilus inconditos sonos proferens nequaquam sensus per uerba distinguat: unde eos beatos dicit, qui occultam de xpisto prophetiam, et eius sacramenta quae latitant, sagaci mente cognouerint. tu locutus es in uisione filiis tuis. omnes reliqui interpretati sunt 'sanctis tuis'. denique sexta editio 'prophetas' pro filiis posuit: ostendit autem illam prophetiam, quae ad eum facta est per nathan prophetam. exaltaui electum de populo meo: inueni dauid seruum meum. sub dauid nomine de xpisto intellegitur. et ego primogenitum posui eum. hoc manifestius de xpisto. et sedes eius sicut sol coram me. quaerendum quomodo cum sole et luna tronus siue dauid siue xpisti permaneat: super neutro quippe eorum facilis intellectus est. tu uero reppulisti, et despexisti: distulisti xpistum tuum. reppulit et despexit filium pater, quando eum in passione deseruit loquentem: 'deus, deus meus, quare me dereliquisti?' distulit autem eum, ut quem sancti illo tempore regnaturum putabant, expectent eum in die iudicii in sua maiestate uenturum, fiat, fiat. ecce et hic per uerbum 'amen' tertius concluditur liber. anni nostri ut aranea meditabuntur. ut aranearum telae sunt futiles et caducae, et ad omnem tactum cito pereunt ita uita nostra fragilis et morti proxima est. quod quidem melius aquila interpretatus est, dicens:

Psalmus 89/90

'anni nostri similes loquenti': quod scilicet ad conparationem sermonis humani praetereant, dum subsistunt. dexteram tuam sic notam fac mihi, et eruditos corde sapientia. hoc melius symmachus transtulit, dicens: 'dies nostros sic notos fac, ut ueniamus corde sapienti'. precatur ergo, ut tempus uitae nostrae deus indicet nobis: quo possimus corde sapienti eius nos praeparare iudicio. in protectione dei caeli commorabitur. pro dei caeli, in hebraeo unum nomen habet domini 'saddai' quod etiam in iezechiele ininterpretatum legimus 'saddai' autem, aquila hikanon~g transtulit. et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo. pro flagello, aquila et symmachus 'lepram' interpretati sunt. quaeritur autem, siue flagellum siue lepra non adpropinquent tabernaculis iustorum, quomodo semper uideamus domos eorum aerumnis uariis adfici. ad quod responderi potest: non ex ira dei, ut in faraonem, sed ex temptationibus prouenire, ut probati quique manifesti fiant. quia in me sperauit, et liberabo eum. deus loquens inducitur de iusto, qui in se spem habuit, quod eum liberaturus sit: siue de xpisto, ut plerique uolunt.

Psalmus 92/93

iste psalmus apud hebraeos anepigrafus est. continet autem prophetiam de regno xpisti: quo scilicet qui ante in humilitate uenit in mundum, postea sit cum maiestate uenturus.

Psalmus 93/94

et iste apud hebraeos non habet inscriptionem: unde superfluum est de titulo disputare. qui plantauit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non uidebit? et cetera. pulchre autem ei quod dixerat, 'qui plantauit aurem', non subiecit, ipse non habet aurem? et 'qui finxit oculum', non reddidit, ipse non habet oculum? sed, ipse non audiet et uidebit? ut uirtutes audiendi uidendi que in deo monstraret esse, non membra.

Psalmus 94/95

quia deus magnus dominus. si unus dominus iesus xpistus, dominus autem hic magnus dicitur deus: ergo et xpistus dominus magnus est deus.

Psalmus 95/96

nec hic psalmus inscriptionem habet. adferte domino, patriae gentium. pro patriis, ceteri suggeneias~g, id est, cognationes transtulerunt. manifeste autem contempto israhele gentes ad xpisti ecclesiam conuocantur. adferte hostias, et introite in atria eius. istae sunt hostiae, de quibus et apostolus ait: 'hostiam uiuam, placentem deo'. et dominus: 'si offeres munus tuum ad altare'. etenim correxit orbem terrarum, qui non commouebitur. correxit: quia errore demonum fuerat deprauatus. laetentur caeli, et exultet terra. si super unum paenitentem laetantur angeli, quanto magis in cunctarum gentium conuersione?

Psalmus 96/97

ignis in conspectu eius praeibit. ut exurat aduersarios, siue ut uniuscuiusque opus probet. adorent eum omnes angeli eius. hoc testimonio apostolus ad hebraeos usus est. qui diligitis dominum, odite malum. duae simul boni et mali caritates esse non possunt. ambigue autem dictum, utrum malam rem, an malum diabolum odisse debeat, qui diligit deum.

Psalmus 97/98

et iste et superior psalmus inscriptionem non habent.

Psalmus 98/99

et honor regis iudicium diligit. aquila sic transtulit: 'et imperium regis iudicium dilexit'. sensus iste est: per iudicium punitur iniquitas: iniquitate autem punita, magnitudo regis augetur. et adorate scabillum pedum eius. quidam putant scabillum pedum xpisti carnem eius debere intellegi, quae et ipsa quoque sit adoranda cum uerbo. sed melius per tropologiam debemus accipere: ut quomodo tronus dei appellatur caelum, ita et scabillum pedum terra sit dicta, uel potestas quae illi et caelestia et terrena subiciat. et adorate in monte sancto eius. iste est mons sanctus, qui uulnerat regem tyri.

Psalmus 99/100

ipse fecit nos, et non nos. melius in hebraeo habet: 'ipse fecit nos, et eius nos sumus'.

Psalmus 100/101

in matutino interficiebam omnes peccatores terrae. matutinum uelocitatem rei festinationem que significat: quo scilicet non diu pateretur esse peccatum, sed statim, ut illud sentiret, occideret; sicut et deus prophetas suos manicans et diluculo consurgens misisse se dicit, hoc est, uelociter. ut exterminarem de ciuitate domini omnes qui operantur iniquitatem. hoc et apostolus ait: 'auferte malum de medio uestrum'. si ciuitas domini ecclesia xpisti est, quicumque facit iniquitatem, de ciuitate dei exterminandus est.

Psalmus 101/102

oratio pauperis, cum taedium sustinuerit, et in conspectu domini effuderit precem suam. quomodo iste psalmus uidetur personam habere simulatam, sic et ceteros psalmos quidam uolunt a dauid quidem esse conscriptos, sed eis personas inditas, sub quorum nominibus intellegantur. pauper autem, qui pro nobis pauper factus sit, cum esset diues, apostolus docet.

Psalmus 102/103

qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redimit de corruptione uitam tuam. haec omnia, quae in utilitatem animae facta referuntur, dominus iesus xpistus et corporaliter et spiritaliter praestitit.

Psalmus 103/104

abyssus ut uestimentum amictus eius. non, ut plerique male aestimant, amictus dei abyssus est: sed secundum hebraea uolumina amictus est legendum genere feminino, ut subaudiatur 'terrae': quo scilicet omnes terrae claudantur oceano, et aquis omnia conprehendantur. super montes stabunt aquae: ab increpatione tua fugient. haec omnia possunt stare et iuxta historiam: quo scilicet in similitudinem montium fluctus maris adtollantur, et rursum instar uallis unda desidat. sed et iuxta allegoriam sequitur intellectus. posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae siluae. locus iste secundum historiam manifestus est: quod bestiae magis nocte procedant, insidias hominum tenebris declinantes, et statim, ut sol exortus fuerit, regrediantur ad cubilia sua. potest autem et iuxta anagogen de saeculi huius nocte cantari: quod cum aliquis fuerit errore circumdatus, statim bestiae, id est, aduersariae potestates in eum desaeuiant, et quaerant escam sibi; cum uero per conuersionem et paenitentiam coeperit in corpore eius uerum lumen oboriri, tunc recedant bestiae, et ad sua cubilia reuertantur. quod autem ait, eas quaerere a deo escam sibi: hoc indicat, quod bestiae nullos magis cupiant deuorare, quam sanctos. egreditur homo ad opus suum. cum bestiae regressae fuerint in caulas suas, et sol fuerit exortus, statim egreditur homo ad opus suum. quam magnificata sunt opera tua, domine: omnia in sapientia fecisti. si omnia fecit in sapientia, ubi sunt qui detrahunt creatori, quod serpentes, lacertas, pulices, cimices que, et cetera istiusmodi minuta animalia, uel superflua fecerit, uel nocentia? hoc mare magnum et spatiosum: ibi reptilia quorum non est numerus, animalia parua cum magnis. grande est mare saeculi: et quicumque in eo sunt, reptilia appellantur, et eorum magnus est numerus. sunt quoque in eo animalia parua cum magnis: quo scilicet nemo de sua magnitudine praesumat, sed donec in mari saeculi est, quamuis magnus sit, tamen sciat esse se reptilem. ibi naues pertransibunt. illa pertransit nauis, cuius uestigium iuxta salomonem non potest inueniri. et adtende quam caute dixit draconem, qui in praesenti uersiculo scriptus est: draco iste quem formasti ad inludendum ei. draco iste propterea factus est, ut iuxta esaiam a paruulis inludatur. aliter: draco ideo factus est, ut inludat mari, et regnet in saeculo.

Psalmus 104/105

alleluia. usque hodie consuetudinis iudaeorum est, ut nulli alteri psalmo alleluia in canendo subnectant, nisi ei qui in psalterio alleluia praescriptum aut subiectum habet. nos autem indifferenter uti solemus, etiam in his psalmis alleluia dicentes, qui aut historiam replicant, aut per paenitentiam lacrimabiliter ingemescunt, aut de inimicis uictoriam postulant, aut ut de angustia liberemur precantur. quod autem semel dicimus, hoc in omnibus obseruandum est: in quocumque psalmo primum alleluia fuerit praenotatum, eum etiam in fine habere alleluia subiectum. et plerique nescientes sequentis psalmi arbitrantur esse principium: quod nequaquam est. denique saepe repperies in uno psalmo duo alleluia praeposita: quod significat, unum ad finem prioris, alterum ad sequentis principium pertinere. et pertransiuit de gente in gentem, et de regno in populum alterum. dicitur ad abraham: 'exi de terra tua, et de cognatione tua'. nolite tangere xpistos meos. notandum quod ante unctionem xpisti uocentur: ex quo animaduertimus, unctionem non tam olei esse, quam spiritus.

Psalmus 105/106

et laudauerunt laudationem eius. de illo dicit cantico, quod in exodo legitur: 'laudate dominum, gloriose enim magnificatus est'. et fecerunt uitulum in oreb, et adorauerunt sculptile. hunc locum consulte iosephus in archaeologiae libris praetergreditur. et leuauit manum suam super eos, ut deiceret illos in deserto. manus eleuatio habitum irascentis et percutientis ostendit. et paenitentiam egit secundum multitudinem misericordiae: et dedit eos in misericordias et miserationes. de uariis loquitur captiuitatibus, quando dimissi a cyro de babylone laxati sunt: quam indulgentiam confirmat postea darius, et post eum artaxerxes. ptolomaeus quoque de aegypto captiuos in iudaeam remisit, quos transtulerunt macedones. et dicet omnis populus: fiat. quarti libri finis unum tantum amen habet, licet in graeco duo legantur.

Psalmus 106/107

sedentes in tenebris et umbra mortis, uinctos in paupertate et ferro. isti sunt pauperes, de quibus in uicesimo et primo psalmo loquitur: 'manducabunt pauperes, et saturabuntur'. hi in uinculis et in tenebris, quibus esaias quoque praecipit dicens: 'exite, et reuelamini'. manifesta igitur allegoria in praesenti loco est: non enim legimus iudaeos in eremo uinctos et in tenebris fuisse. qui descendunt mare in nauibus, faciunt opus in aquis multis, ipsi uiderunt mirabilia domini. per metaforam maris, fluctuum, tempestatis, temptationes quibus cotidie quatimur indicantur. quis sapiens, et seruabit ista, et intelleget misericordias domini? simile quid et in osee fine dicitur: ex quo docemur, licet historiam uideantur sonare quae scripta sunt, tamen sacratiorem intellegentiam flagitare.

Psalmus 107/108

super idumaeam inmittam calciamentum meum. pro inmittam, aquila 'proiciam' interpretatus est: quo scilicet etiam ei idumaea subiecta sit. idumaea autem aut terrena interpretatur, aut sanguinaria. et totus psalmus secundum sensum duplicem aut ad dauid refertur, quod super has gentes deo se adiuuante regnauerit: aut ad xpistum, ut secundum interpretationem nominum hebraeorum diuersas ecclesiae reputemus esse uirtutes.

Psalmus 108/109

et diabolus stet a dextris eius. pro diabolo, in hebraeo 'satan' scriptum est, quod interpretatur aduersarius. diabolus uero graecum uocabulum est: quem nos interpretari possumus criminatorem. et oratio eius fiat in peccatum. cum enim eum proditionis paeniteret, laqueo se suspendit. et cognoscant quia manus tua ista, et tu domine fecisti ea. intellegant pilatus, herodes, atque iudaei, quod non eorum potestate, sed tua uoluntate sum passus, nec inuitus bibi calicem, quem cum scirem esse potandum, sponte hausi: non meam, sed tuam, id est, non hominis quem indueram, sed dei faciens uoluntatem. dixit dominus domino meo. prius nomen domini tetragrammaton~g est, quod proprie in deo ponitur: secundum, quod commune est cum ceteris, quo et reges et ceteri homines appellantur. quod si nobis obponere uoluerit haeresis arriana, ex hac diuersitate minorem filium, patrem esse maiorem, respondebimus ei: illi nomen inferius conuenire, cui ut sedeat imperatur. te cum principium in die uirtutis tuae in splendoribus sanctorum. cum xpisto semper principium est: et in die quoque qua secundum incarnationem uincit inimicum, habet suae naturae ineffabile semper exordium. hoc autem uero principium et haec uirtus in proelio tunc magis elucescet, cum sancti, hoc est, credentes in eum illo splenduerint praesolante. de torrente in uia bibit: propterea exaltauit caput. propter similitudinem hebraearum litterarum, ubi caput septuaginta transtulerunt, potest et 'princeps' legi. de torrente uero bibit et helias. et dominus noster aquas de turbine saeculi concitatas et uariis mundi uitiis turbidas in sua passione sustinuit, superauit, obpressit: nobis esuriens, nobis bibens, nobis eleuans caput.

Psalmus 110/111

iste primus secundum ordinem scribitur litterarum: licet multi uicesimum quoque quartum psalmum et tricesimum sextum scriptum putent in hebraeo secundum ordinem litterarum. sed in illis uel desunt aliquae litterae, uel supersunt: et nonnumquam cum unus uersus breuis sit, alter infinita longitudine maior est. ex quo puto, obseruatione potius hoc legentium, quam studio scriptoris effectum. denique et septuaginta interpretes, quia aliquis in eis scrupulus nascebatur, in translatione hebraeas litteras ponere noluerunt.

Psalmus 111/112

et hic psalmus, sicuti superior, secundum ordinem scribitur litterarum: et ideo ethicus est, mores nos instruens, et per elementorum exordia prouehens ad maiora. longitudinem autem uersus hebraici, qui in centesimo octauo decimo psalmo texitur, in his duo explent uersiculi: ut quod ibi una efficit littera, hic duae diuersae efficiant secundum ordinem se sequentes.

Psalmus 112/113

laudate pueri dominum. hic pueri prouocantur ad laudem, de quibus in esaia saluator ait: 'ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus'. ex ore quippe infantium et lactantium laus in deum plena perficitur.

Psalmus 113/114-115

quid tibi est, mare, quia fugisti? et tu, iordanis, quare conuersus es retrorsum? insensibilia quasi sensibilia interrogat, cur eorum natura mutata est. a facie domini commota est terra. ipse pro his respondet, quod ad conspectum dei uniuersa facta sint, et omnia illum sentiant, qui creator est omnium. caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum. ubi nullum delictum est, et quod omni altitudine sublimius est, ibi habitat dominus: humilia uero et deiecta hominibus ad inhabitandum tradidit.

Psalmus 114/116A

placebo domino in regione uiuentium. pro 'placebo', habet in hebraeo 'deambulabo' habet. quod etiam in genesi de enoch scribitur: 'ambulauit enoch cum deo, et translatus est': non 'placuit deo', sicut in nostris codicibus legitur.

Psalmus 115/116B

hunc psalmum quinta et sexta editio cum superioribus copulant: symmachus uero et septuaginta interpretes diuidunt. ego dixi in excessu mentis meae: omnis homo mendax. ubi nos legimus 'mendax', ibi in hebraeo positum est kiuzhb: quod interpretatur symmachus 'mendacium', quinta uero editio 'deficit'. non igitur tam omnis homo mendax est, quam omnis homo mendacium atque defectio: quod cito transeat, et in imagine perambulet, et umbrae similis uita nostra breui curriculo finiatur. calicem salutaris accipiam, et nomen domini inuocabo. pro hoc beneficio, quod mihi deus largitus est animam, quod me fecit de nihilo subsistere, quid aliud possum facere, nisi creatori meo eam offerre, quam tribuit? uota mea domino reddam. dicit se laudaturum esse post mortem, ne finis credatur interitus. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. mors in lege et contaminata est, et contaminat: igitur de martyribus euangelii prophetatur.

Psalmus 116/117

laudate dominum, omnes gentes. pro eo quod est 'laudate dominum', in hebraeo scriptum habet 'alleluia'.

Psalmus 117/118

o domine, saluum me fac. illud quod in euangelio scribitur, quia intrante domino hierosolymam paruuli palmas sumpserint, et antecedentes eum consona uoce clamauerint 'osanna in excelsis, benedictus qui uenit in nomine domini', de praesenti psalmo sumptum est. denique ubi nos habemus sôson~g dê~g, hoc est, saluum me fac, in hebraeo osianna scriptum habet.

Psalmus 118/119

totus et hic psalmus est scriptus secundum ordinem litterarum: ita ut ab una littera octo uersus incipiant, et rursum a sequenti octo alii conpleantur, et hoc similiter ad finem usque texatur. iosephus autem refert in libris archaiologias~g, hunc psalmum et deuteronomii canticum uno metro esse conpositum: et putat elegiacum metrum in utroque posse deprehendi, quod scilicet prior uersus sex pedibus constet, et inferior uno minus in pentametrum finiatur.

Psalmus 119/120

quindecim graduum psalmi per quosdam profectus nos ad summa perducunt, ut in domini atriis possimus dicere: 'ecce nunc benedicite dominum, omnes serui domini, in atriis domus dei eius'. et quia a plerisque super his latissime disputatum est, stultum est parua dicere uelle pro magnis. ad dominum, cum tribularer, clamaui: et exaudiuit me. tres res in uno uersiculo uelociter explicantur: angustia, preces, exauditio. sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. pro desolatoriis carbonibus in hebraeo arkeuthinois~g habet. desolatorem puto et in esaia esse carbonem, qui ad labia eius defertur, ut purget uitia quae loquendo, siue ob timorem quae tacendo contraxerat. et hic itaque carbonem, similem deprecatur: ut detur ei carbo de altario dei, qui in eius labiis peccatorum solitudinem faciat, id est, a uitiis eum praestet alienum.

Psalmus 120/121

per diem sol non uret te, neque luna per noctem. iustus nec in prosperis eleuari potest, nec in tristibus deici. quod in die et nocte, hoc et in sole significatur et luna.

Psalmus 121/122

laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. quia in priori psalmo audierat: 'dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum', nunc propterea laetum esse se dicit, quod sibi in domum dei introitus repromissus sit. cuius participatio eius in idipsum. haec est sanctae aedificatio ciuitatis, si sibi in omni parte sit particeps, et inuicem pro se membra sollicita sint.

Psalmus 122/123

ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. notandum quod per singulos psalmos quidam graduum sunt profectus. qui in primo dixerat, 'ad dominum cum tribularer clamaui': et in secundo oculos ad montes se leuasse narrauerat: laetatus quoque fuerat, quia sibi ingressus in domum dei fuerat repromissus: nunc ad maius proficit, ut ad ipsum deum oculos leuet, qui habitat in caelo.

Psalmus 123/124

torrentem pertransiuit anima nostra. melius in hebraeo habet: 'torrens pertransiuit super animam nostram': quod scilicet multi temptationum turbines super animam eius transierint, nec potuerint eam necare, iusto dicente: nisi quia dominus erat in nobis, dicat nunc israhel. forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. uerbum anupostaton~g apud graecos ambiguum est, et potest sonare, quod non subsistat, et quod intolerabile sit, hoc est, quod nemo ferre queat. pro quo et aquila, et symmachus, et theodotion, et omnes interpretes pari uoce consentiunt, 'superbas' aquas et 'adrogantes' pro anupostatôi~g transferentes.

Psalmus 124/125

quia non derelinquetur uirga peccatorum super sortem iustorum. pro uirga, in hebraeo 'sceptrum' habet. hoc est ergo quod petimus: ne nos inducas in temptationem, quam sufferre non possumus. declinantes autem in obligationes adducet dominus. pro obligationibus, aquila diaplokas~g interpretatus est, symmachus skoliotêtas~g, quinta editio diestrammenas~g.

Psalmus 125/126

facti sumus sicut consolati. pro consolatis, omnes pariter editiones 'somniantes' transtulerunt. et pulchre somniantes: nondum est enim plena laetitia, in captiuitate reliquis constitutis.

Psalmus 126/127

ideo psalmus iste salomonis titulo praenotatur, ut ipse fabricator templi doceat se nihil ualere aedificationem eius sine domini auxilio. qui manducatis panem doloris. pro dolore, theodotion et quinta editio 'idola' interpretati sunt, sexta uero 'errorem'. sensus itaque iuxta simplicem intellegentiam iste est: sine causa diluculo ad templum curritis, et deum adorare uos creditis, qui idola pariter adoratis, et inmundo uescimini pane. sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. 'excussos', expeditos et adcinctos ad proelium uocat: quo uerbo et in ezrae libro septuaginta interpretes transtulerunt. beatus uir qui expleuit desiderium suum ex illis. pro desiderio, in hebraeo 'pharetram' habet: ut quia sagittas praemiserat in conparationem sanctorum, consequenter pharetram sagittis inferret explendam.

Psalmus 128/129

dominus iustus concidit ceruices peccatorum. pro ceruicibus, in hebraeo habet 'uincula' uel 'catenas'. ut sit sensus: illi quidem me suis insidiis hinc inde uallarunt, et iam uinctum tenebant, sed auxiliante domino omnes nexus soluti sunt.

Psalmus 131/132

memento domine dauid, et omnis mansuetudinis eius: sicut iurauit domino. pro eo quod est 'sicut', in hebraeo habet 'qui'. ut sit sensus: memento domine dauid, et omnis mansuetudinis eius: qui iurauit domino, et uotum fecit deo iacob. ecce audiuimus eum in efrata. regio bethleem usque hodie appellatur efrata: huius rei et aliae scripturae testes sunt. uiduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus. pro uidua, chêrai~g, et hebraea uolumina et ipsi septuaginta thêran~g habent. sed propter nouitatem uerbi et unius litterae demutationem, paulatim thêra~g obtinuit ut legeretur chêra~g: maxime quia in sequenti uersiculo pauperes sequebantur. thêra~g symmachus et aquila 'cibaria' interpretati sunt. super ipsum autem floriet sanctificatio mea. pro sanctificatione nazer in hebraeo habet, quod aquila 'consecratum' interpretatur: et significat laminam ex auro, quae in fronte pontificis ligabatur, sculptum habens nomen domini.

Psalmus 132/133

sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam aaron. casu genetiuo legendum est aaron: hoc est, quod descendit in barbam aaron. sicut ros ahermon, qui descendit super montem sion. ahermon anathêma~g interpretatur. ipse est autem mons, qui mutato uocabulo hermoni et sanir appellatur, idolis consecratus, et adsiduo hostiarum cruore perfusus. hoc ergo est, quod dicit: quia omnis gratia et potentia idolatriae, et sublimitas ac pompa culturae ad montem transeat sion, hoc est, ad ecclesiam xpisti.

Psalmus 133/134

in atriis domus dei nostri. hic uersiculus nec in hebraeis uoluminibus, nec in quaquam editione, nec in ipsis quoque septuaginta interpretibus reperitur, sed de consequenti psalmo in hoc mihi uidetur adpositus. benedicat te dominus ex sion, qui fecit caelum et terram. decens finis cantico graduum, psalmum in benedictione concludens.

Psalmus 134/135

quia iacob elegit sibi dominus: israhel in substantiale sibi. uerbo periousiôi~g, id est 'substantiali', exceptis sanctis scripturis, nullus foris disertorum usus est: et propterea obscurus redditur sensus, quia uerbum, per quod sensus intellegitur, nouitas occultum facit. denique et aquila et quinta editio similiter transtulerunt. solus symmachus 'praecipuum', id est, exaireton~g posuit: quod in hebraeo dicitur sugulla, et latino sermone significantius exprimi potest 'peculium'. qui eduxit nubes ab extremo terrae. istae sunt nubes, quibus mandat dominus, ne pluant super peccatores imbrem, et quae de piscatoribus et humillimis hominum congregantur. fulgura in pluuiam fecit. loquentibus apostolis et prophetis, mundum splendor inluminat. qui educit uentos de thesauris suis. diuersae spiritus gratiae de patre et filio et spiritu sancto producuntur.

Psalmus 135/136

confitemini domino, quoniam bonus. confessio pro laude ponitur, ut ibi: 'confiteor tibi, domine pater caeli et terrae'. similis autem priori psalmus iste est, laudans deum primum a creaturis, deinde a beneficiis: id est, generaliter et specialiter. quia in humilitate nostra memor fuit nostri dominus. hic humilitatem, non pro mansuetudine, sed pro angustia posuit.

Psalmus 136/137

super flumina babylonis, ibi sedimus et fleuimus. tripliciter iste psalmus intellegi potest: et de captiuitate quae populo accidit iudaeorum, quando in babylonem translati sunt, et ibi uariis modis ludificati: et de peccatoribus, qui de ecclesia eiecti traduntur diaboli potestati: et de superiori, ut quidam uolunt, captiuitate, qua in uallem lacrimarum generosa quondam caterua deducta est. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. qui super babylonis flumina sedet, et recordatur sion, nec potest tenere lacrimas, non penitus desperandus est a salute. salix autem infructuosa arbor est, quae semper humoribus, semper aquis delectatur et pluuiis. ita et nos si quando sancti fuerimus: si nosmet ipsos uitiis, libidini, lasciuiae dederimus, organa quibus quondam canebamus deo, in infructuosis arboribus suspendimus. cantate nobis de canticis sion. superbus uictor uult sibi ludos et delicias de dei canticis exhiberi. quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? quando caro nostra peccatis seruit et uitiis, et facta est terra aliena, deo cantare non possumus. memento domine filiorum edom. lege abdiam prophetam, et ibi inuenies idumaeos in die captiuitatis iudaeorum exsultasse, et stetisse in exitibus ad conprehendendos eos qui fugerunt, ne quis posset euadere. quia uero edom 'terrenus' siue 'deficiens' interpretatur, intellege contrarias inimicas que uirtutes semper hoc agere, ut nihil in ecclesia, nihil in ierusalem remaneat. filia babylonis misera. pro genetiuo casu, uocatiuum in hebraeo habet. apostrophê~g ad babylonem dirigitur, ut sit sensus: o filia babylon. 'miseram' aquila et symmachus 'depopulatam' interpretati sunt atque 'uastatam'. beatus qui restituet tibi quod restituisti nobis. cyrum, inquiunt, significat qui subuertit babylonem, et usque ad innoxiam aetatem eius in chaldaeos feritas desaeuit, et captiuitatem israhel in iudaeam primus remisit. alias autem, omnis sanctus babyloni uicem restituit: captiuam eam ducit, quae se quondam captiuum habuerat: et incipientes sordidos cogitatus elidit ad petram (petra autem est xpistus), ne crescant, ne adolescant, ne ad pubertatem uenientes aduersus eum resistant fortius, et interfici nequeant.

Psalmus 138/139

mirabilis facta est scientia tua ex me. manifestius hoc symmachus interpretatus est: 'praetergreditur me scientia tua', id est, non possum tua scire secreta, et in profundum sapientiae tuae mens mea non potest introire. quo ibo ab spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? quomodo autem tuam possum conprehendere notitiam, cum in te sint omnia, nihil que sit quod te fugiat, et ubique sit spiritus tuus? ex quo intellegimus deum esse, qui totus ubique sit. si ascendero in caelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades, et reliqua. nulla altitudo te altior est, nullum profundum te profundius: oriens et occidens in tua continentur manu. et dixi, ergo tenebrae conculcabunt me: et nox lux mea in deliciis meis. in hebraeo sensus iste est: et dixi, forsitan tenebrae occultabunt me: e contrario autem nox ipsa apud te lumen fuit, quia nihil celare te potest. quod et symmachus melius interpretatus est dicens: 'et nox lux circum me'. sed et sequentes uersiculi hoc idem significant. quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox quasi dies inluminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. id est, tam clara sunt omnia, quae a te putantur occulta, ut manifestiora sint luce. suscepisti me de uentre matris meae. quinta editio ita transtulit: 'conflasti me in uentre matris meae'. inperfectum meum uiderunt oculi tui. inperfectum hic pro incomposito posuit: quod etiam elementa hominis ante, quam formentur in utero, cognoscat deus. et in libro tuo omnes scribentur. et quod nullus absque uoluntate nascatur dei, nec quisquam eius notitiam subterfugiat. dies formabuntur, et nemo in eis. hunc locum symmachus ita transtulit: 'dies quibus formati sunt, ne una quidem deest ex his'. et est sensus: omne tempus aetatis, cui iam ab exordio uitae istius sunt curricula deputata, certo fine decurrit: nec una dies aut plus aut minus est, quam tu conditor esse uoluisti. secundum septuaginta autem interpretes, et altiorem intellegentiam, sensus est: tu omnes in dies formas, tu cunctos uis esse filios diei: sed nullus est in hominibus qui non peccato obnoxius fiat, et per hoc noctis esse incipiat filius: nec quisquam eorum luce ipsius diei toto uitae suae tempore digna perficit. unde et apostolus ad eos, qui filii noctis esse cessauerant, loquitur: 'nos autem, fratres, non sumus filii noctis, sed filii diei'.

Psalmus 139/140

circuitus eorum, labor labiorum eorum operiet eos. prophetia est poenarum in malos: quod insidiae, quas contra iustos magno labore parauerant, in eos reccidant.

Psalmus 140/141

corripiet me iustus in misericordia, et arguet me: oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. melius est a iusto corripi, quam a peccatore laudari. quia adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. in tantum omnia quae bona sunt apud eos habentur despectui, ut etiam de oratione mea ludos sibi faciant, et me inrideant, quod a deo inplorem misericordiam. quasi crassitudo terrae erupit super terram: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. symmachus hunc locum ita interpretatus est: 'sicut agricola cum scindet terram, sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi'. cadent in rete eius peccatores. melius legimus, si pro 'eius' 'eorum' dicamus, ut sit sensus: cadent in rete suum peccatores: ut ipsi sentiant dolos, quos innocentibus parauerunt.

Psalmus 143/144

benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas in proelium. spiritale et carnale bellum intellegi potest, in quo proeliante pro nobis deo uincuntur inimici. qui subicis populum meum sub me. potest hoc et dauid dicere, qui regnauit populis in iudaea: melius autem ex apostolorum persona accipi potest, quibus dei subiectus fuit populus.

Psalmus 144/145

et iste psalmus apud hebraeos secundum ordinem litterarum est: et eodem scribitur metro, quo centesimus octauus decimus scriptus est. sed inter illum et hunc hoc interest, quod ille sub singulis litteris octonos uersus habet, hic singulos. notandum quoque et illud, quod nun littera in hoc psalmo a septuaginta addita est, et in hebraeis uoluminibus non habetur. et continet uersum hunc: 'fidelis dominus in omnibus sermonibus suis, et sanctus in uniuersis operibus suis'. suauis est dominus omnibus: et misericordiae eius super omnia opera eius. aduersum nouatianos hoc psalmo uti possumus: quod nullus sit extraneus a salute. si autem misericordiae domini supra omnia opera eius, recte et iustus laudatur, quod misereatur animabus iumentorum suorum. suffulcit dominus omnes corruentes, et erigit uniuersos qui adlisi sunt. et ante quam cadant praestat auxilium, ne proni ferantur in mortem: et cum elisi fuerint, erigit. et erigit, non aliquos, sed omnes: et adulter, et fornicator, et homicida, si agant paenitentiam, possunt consequi sanitatem. et conteruntur haereses, quae maiorum criminum ueniam repudiant.

Psalmus 145/146

nolite confidere in principibus: super filios hominum, quibus non est salus, et reliqua. nolite in principibus confidere: quia cum sint homines atque mortales, puncto horae pereunt, et omnis spes quam in eis habebamus, cum ipsis repente praeciditur. qui facit iudicium iniusta patientibus. si quando iniquum iudicem patimur, relegamus hunc uersum, et confidamus iustum habere nos iudicem. et uiam peccatorum disperdet. et hinc notandum, quia non peccatores, sed peccatorum uiam disperdet.

Psalmus 146/147

laudate dominum, quia bonus psalmus. pro eo quod est 'laudate dominum', in hebraeo habet alleluia. pro quo quinta editio posuit 'laudate ia', id est dominum. ia unum est de decem nominibus dei. qui conligat contritiones eorum. iste est de euangelio samarites, qui seminecis ligauit uulnera, et oleum misericordiae infudit, et reuexit ad ecclesiam, curandum que episcopis tradidit.








Comments