Home‎ > ‎Psalms‎ > ‎

St. Jerome Treatise on the Psalms- Latin



psalterium ita est quasi magna domus, quae unam quidem habet exteriorem clauem in porta, in diuersis uero intrinsecus cubiculis proprias claues habet licet amplior una clauis sit grandis portae spiritus sanctus, tamen unumquodque cubiculum habet proprias clauiculas suas. si quis igitur claues confusas de domo proiciat, si uoluerit aperire cubiculum, non potest nisi clauem inuenerit: sic singuli psalmi quasi singulae cellulae sunt, habentes proprie claues suas. grandis itaque porta istius domus primus psalmus est, qui ita incipit:

1. beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. quidam putant istius psalmi clauem super xpisti domini nostri persona esse referendam: ut beatus iste uir secundum hominem xpistus sit. bona quidem uoluntas, sed inperitia est. si enim beatus uir xpistus est, et xpistus legem dedit, quomodo nunc de xpisto dicitur, sed in lege domini uoluntas eius? deinde quomodo ligno alteri conparatur, et dicitur, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum? si enim ligno conparatur, omne autem quod conparatur minus est ab eo cui conparatur; ergo maius erit lignum, quam dominus, qui ligno conparatur. uidetis igitur quia super domini persona non potest interpretari psalmus, sed generaliter de iusto uiro dicitur. licet multi putant de ioseph dictum esse illo qui ab arimathia, qui non abierit in consilio iudaeorum, et in uia peccatorum non stetit, et in cathedra farisaeorum non sedit: tamen nos quod alii specialiter in illo interpretantur, generaliter in uiro iusto interpretamur.

beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. legimus in genesi maledictum fuisse adam, quando dicitur: 'maledicta terra in operibus tuis'. maledictio ergo prima hominis nunc beatitudine soluitur. quasi in uetere lege una beatitudo ponitur: ceterum in euangelio octo simul beatitudines nuncupantur. beatus uir qui non abiit in consilio impiorum. beatus uir non homo, sed uir, qui in perfectum uirum peruenerit xpistum. qui non abiit in consilio impiorum. tria hominum generalia peccata descripsit. aut enim cogitamus, aut facimus, aut docemus. primum cogitamus; deinde cum cogitauerimus, cogitationem in opera uertimus: cum fecerimus aliquid, iam auxesis facta est, ut doceamus alios quod ipse feceramus. beatus uir qui non abiit in consilio impiorum, qui non cogitauit malum: et in uia peccatorum non stetit, qui non fecit malum: et in cathedra pestilentiae non sedit, hoc est, qui nec alios docuit. et in cathedra pestilentiae non sedit. et in uia peccatorum non stetit. difficile est ut aliquis non peccet. denique dicit et iohannes euangelista, quia qui negat se peccatum non fecisse, mentitur, et mendax est. si ergo omnes peccamus, quomodo nunc dicit, et in uia peccatorum non stetit? si omnes peccamus, nemo autem beatus nisi qui non peccauit; ergo quia omnes peccamus, nemo beatus est. sed uidete quid dicat, et in uia peccatorum non stetit. non dixit, beatus uir qui non peccauit, sed beatus uir qui in peccato non perseuerauit. et in uia peccatorum non stetit. ego heri peccaui, non sum beatus. si non stetero in peccato, sed retraxero me, iam beatus sum. et in cathedra pestilentiae non sedit. quomodo ibi dixit, stetit, sic et hic dixit, sedit: sicut ibi qui non perseuerauerit in peccato beatus est, sic hic qui in doctrina mala non perseuerauerit et sedit, beatus est. quid igitur? uidetis ipsi quomodo beatitudo tripliciter condonatur: si non cogitemus mala, si in peccato non perseueremus, si non doceamus ea quae mala sunt. hoc est quod dicit et propheta: 'super tribus et quattuor peccatis non conuertam eam, dicit dominus'. et hoc octies dicit. amos autem hoc loquitur, id est, cogitasti, ignoui: fecisti, ignoui: non egisti paenitentiam, ignoui: numquid mala etiam docere debebas? hoc est quod dicitur, super tribus et quattuor peccatis non irascar tibi, dicit dominus.

et in lege eius meditabitur die ac nocte. dixit tria quae facere non debuit: non abire in consilio impiorum, et in uia peccatorum non stare, et in cathedra pestilentiae non sedere. dixit tria quae facere non debemus: dicit duo quae facere debeamus. non enim sufficit nobis mala fugire, nisi consequamur bona. sed in lege domini uoluntas eius. non dixit timor, sed, uoluntas: multi enim timore faciunt, sed timor facientis mercedem non habet. sed in lege domini uoluntas eius, ut uelit facere quod dominus imperauit. et in lege eius meditabitur die ac nocte. non potest sermo explicare quantum mens concipit. sed in lege domini uoluntas eius. dicat aliquis: ecce ego uolo legem dei facere, beatus ergo sum quia uolo. sed uide quid sequatur: non sufficit uelle legem dei, sed in lege eius meditari die ac nocte. meditabitur die ac nocte. dicat aliquis: hoc humana natura non suffert; nam et ambulandum est, et bibendum est, et comedendum est, et dormiendum est, et ea quae ad uitam necessaria sunt conparanda. quomodo ergo legem dei meditabitur die ac nocte, maxime cum dicat apostolus: 'sine intermissione orantes'? numquid eo tempore quo dormio, orare possum? meditatio ergo legis non in legendo est, sed in faciendo. denique dicitur in alio loco: 'siue manducatis, siue bibitis, siue quid facitis, omnia in nomine domini facientes'. si porrigo elemosinam, legem dei meditor: si aegrotantem uisito, pedes mei legem dei meditantur: si ea facio quae praecepta sunt, quod alii ore meditantur, ego corpore meditor. iudaei igitur ore meditantur: nostra meditatio opus est. dixit igitur tria quae facere non debemus, dixit duo quae facere debeamus: qui hoc fecerit, praemii quid meretur?

et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet. multi simpliciter interpretantur, et ita dicunt: quomodo lignum si plantatum fuerit iuxta aquas, necesse est ut uireat, et non siccatur, quia habent radices ipsius humorem unde uiuant: sic quicumque legem dei meditatur, ipsa legis meditatio uirorem ei facit et uitam. hoc illi simpliciter interpretantur: nos autem spiritalibus spiritalia conparantes, et legentes in paradiso plantatum esse lignum uitae, et lignum scientiae boni et mali, et lignum uitae hoc plantatum esse in paradiso, et de ipso paradiso egredi fontem qui diuidatur in quattuor principia .... legimus et in salomone, si cui placet librum recipere, de sapientia enim ibi loquitur (xpistus dei uirtus et dei sapientia): ergo ubi salomon loquitur 'lignum uitae est omnibus conprehendentibus eam', ibi de sapientia dicitur. si autem sapientia lignum uitae est, sapientia autem ipsa xpistus est: uides ergo quoniam qui beatus uir et sanctus est, huic ligno, hoc est, sapientiae conparatur. uidetis ergo quoniam iustus uir et beatus iste, qui non abiit in consilio impiorum, qui non fecit illa, et fecit ista, erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, hoc est, xpisto similis erit; siquidem 'consedere nos fecit in caelestibus, et conregnare'. uidetis ergo quia cum xpisto regnabimus in caelo. uidetis quoniam lignum hoc plantatum est in paradiso, et nos omnes cum illo conplantati sumus.

et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. de illo enim fonte procedunt omnia flumina. quod fructum suum dabit in tempore suo. lignum hoc non omni tempore dat fructum, sed in tempore suo. lignum hoc non dat in praesenti saeculo, sed in futuro, hoc est in die iudicii. lignum hoc nunc flores habet, lignum hoc nunc germinat, et promittit fruges futuras. lignum hoc duo habet: habet et fructus, habet et folia. fructus habet sensum in scripturis; folia, uerba simplicia. fructus in sensu est, folia uero in uerbis sunt. quicumque igitur scripturas sanctas legis, si secundum iudaeos legit, tantum folia intellegit; si uero spiritaliter intellegit, fructus capit. et folium eius non defluet. tamen et folia istius arboris utilia sunt. denique si quis et secundum historiam intellegit, utilitatem habet animae suae. legimus in apocalypsi iohannis (quod in istis prouinciis non recipitur liber, tamen scire debemus quoniam in occidente omni, et in aliis faenicis prouinciis, et in aegypto recipitur liber, et ecclesiasticus est: nam et ueteres ecclesiastici uiri, e quibus est irenaeus, et polycarpus, et dionysius, et alii romani interpretes, de quibus est et cyprianus sanctus, recipiunt librum et interpretantur) legimus ergo ibi: 'et ecce, inquit, uidi tronum positum, et agnum unum, et arborem, inquit, secundum flumen, et ex utraque parte ripae ipsam arborem': hoc est, ex ista parte erat, et ex illa parte erat. 'et habebat, inquit, fructus ipsa arbor, et in anno mensibus singulis duodecies fructus adferebat. et habebat, inquit, folia, et folia eius erant ad sanitatem gentium'. uidi, inquit, tronum positum unum. licet enim credamus in patrem et filium et spiritum sanctum, et trinitas sit, tamen regnum unum est. uidi, inquit, tronum positum unum. et uidi, inquit, in conspectu troni stantem unum agnum. de adsumptione corporis dicitur saluatoris. 'ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi'. et egrediebatur, inquit, fons de subtus medio troni. uidetis igitur quoniam de medio troni fons egreditur gratiarum. tamen non egreditur fons ille de trono, nisi agnus in contra steterit: nisi enim crediderimus incorporationem xpisti, non accipimus istas gratias. et arbor, inquit, una excelsa posita erat. non dixit arbores, sed arbor una. si arbor una est, quomodo ex ista parte ripae est, et ex illa parte ripae est? si enim dixisset, uidi arbores, fieri poterat ut aliae essent ex alia parte, et aliae ex alia. nunc uero una arbor ex utraque parte esse dicitur. unus fluuius egreditur de trono dei, hoc est gratia spiritus sancti; et ista gratia spiritus sancti in sanctis scripturis est, hoc est in isto fluuio scripturarum. tamen iste fluuius duas ripas habet, et uetus et nouum testamentum; et in utraque parte arbor plantata xpistus est. haec igitur arbor in anno, hoc est, in singulis mensibus duodecies fructus adferebat. non possumus enim fructus de ista arbore accipere, nisi per apostolos. si quis ergo per apostolos ad arborem uenerit, necesse est ut fructus accipiat, fructus metat de scripturis sanctis, hoc est, sensum diuinum in littera conmorantem. si quis ergo uenerit ad istam arborem per apostolos, ut diximus, fructus eius capit; si quis uero non potuerit, adhuc infirmior est, et necdum est discipulus, sed de turba est, sed de foris est, de gentibus est. iste quia fructus capere non potest, uerba capiat, hoc est, folia ad sanitatem gentium; scriptum est enim, et folia eius ad sanitatem gentium. si quis adhuc de gentibus est, si quis non est discipulus, adhuc de turba est, iste accipiat folia ipsius, hoc est, uerba simplicia accipiat pro medicamento. denique scriptum est, et folia eius ad sanitatem gentium, hoc est, ad medicinam. hoc totum quare diximus, et excessimus ad apocalypsin? quoniam scriptum est quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet, et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur.

diximus de beatitudine iusti uiri, diximus de praemio eius, quoniam qui tria non fecerit, et duo fecerit, ligno paradisi, hoc est, xpisto sapientiae conparetur. diximus ergo de sancto uiro; nunc econtrario uideamus quid de peccatore et de impio dicitur. non sic impii. illa uniuersa genera praemiorum, quae de iusto diximus, impius non accipiet. non sic impii. non dixit, non sic peccatores: si enim de peccatoribus dixisset, omnes alieni eramus. non sic impii. inter impium et peccatorem hoc interest: qui impius est, negat deum; qui peccator est, confitetur et peccat. non sic impii. in quibusdam legitur non sic ex secundo, non sic impii, non sic: sed sciamus quia in hebraico semel positum est. diximus de sancto uiro et de conparatione eius, et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. nunc econtrario de impio dicitur. sicut iustus uir conparatur ligno; sic impius conparatur pulueri. qui iustus est, ligno paradisi conparatur; qui autem impius, pulueri conparatur, quem proicit uentus a facie terrae. puluis licet de terra sit, tamen desiit esse terra. sed tamquam puluis quem proicit uentus a facie terrae. uide quid dicitur: tam infelix erit impius ut nec terrenus quidem sit puluis. uidetur quidem non habere substantiam, sed habet suam substantiam. nihil habet solidum; sed quod habet, ad poenam habet. huc illuc que dispergitur, numquam in uno loco est; quocumque uentus traxerit, illuc eius impetus dirigitur: sic et impius qui semel negauerit deum, quocumque illum aura diaboli traxerit, illuc errore perducitur.

quoniam diximus quid sit iustus, cui conparetur; quid sit impius, cui conparetur, et de praesenti saeculo diximus: nunc debemus de futuro et aeterno cognoscere. ideo non resurgunt impii in iudicio, neque peccatores in consilio iustorum. legimus in euangelio secundum iohannem: 'quicumque in me credit, non iudicabitur; quicumque in me non credit, iam iudicatus est'. qui ergo iudicandus est, si et ille qui credit non iudicabitur, et ille qui non credit iam iudicatus est? qui in die iudicii iudicabitur? requiramus ergo medium inter credentem et non credentem, qui iudicandus sit. qui credit non iudicabitur. qui credit non peccat, qui uere credit non peccat, qui ueram fidem habet non peccat. denique quando peccamus, mens nostra in fide fluctuat; eo tempore quando peccamus, quando irascimur, quando detrahimus, quando homicidia facimus, quando fornicamur, ubi fides est? ergo quod dicit, qui credit in me, non iudicabitur; non enim necesse habet iudicari, iam beatus est. qui autem non credit, iam iudicatus est; iam enim praeiudicatus ad poenam est. qui ergo iudicatur? qui credit quidem, sed peccatis uincitur: qui habet bona, habet et mala: qui eo tempore quo credit benefacit, quo non credit male facit. uideamus ergo nunc quid dicitur. ideo non resurgunt impii in iudicio. non resurgunt ut iudicentur, quia iam iudicati sunt: qui enim non credit in me, iam iudicatus est. neque peccatores in consilio iustorum. non dixit, peccatores non resurgunt; sed, non resurgunt in consilio iustorum. non merentur cum his resurgere, qui non sunt iudicandi. si in me crederent, cum his resurgerent, qui non sunt iudicandi.

quoniam nouit dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. quoniam nouit dominus uiam iustorum. et quid grande est, si dominus nouerit uiam iustorum? sed dicitur deus nosse eos quos nosse dignatur. denique de peccatoribus dicitur: 'recedite a me, operarii iniquitatis, non noui uos'. dicit apostolus: 'si quis cognoscit, cognoscitur'. quoniam nouit dominus uiam iustorum. qui peccator est, non eum nouit dominus; qui iustus est, notus est a deo. legimus in genesi, eo tempore quo praeuaricatus est adam, eo tempore quo magis audiuit serpentem quam deum, quando se abscondit a facie dei, uenit deus post prandium in paradiso, et deambulabat. uidete quid dicitur. requirit deus adam, non in meridie, sed ad uesperam; iam enim adam solem perdiderat, quia meridiem non habebat. ad uesperam, hoc est deilinon~g, et ambulabat. non enim stat deus peccatori, sed ambulat. sciebat enim illum esse in paradiso, et non ignorabat quod factum erat; sed quia peccauerat adam, nescit eum deus. et dixit deus: adam, ubi es?

diximus de eo, quomodo peccator ignoretur a deo: econtrario scire debemus quomodo iustus sciatur a deo. dicit deus ad abraham: 'exi de terra tua et de cognatione tua'. uenit in palaestinam, fuit in abramio, fuit in geraris multo tempore. cum natus ei fuisset filius isaac, et repromissionem acceperat 'quia in semine tuo benedicentur omnes gentes'. tulit isaac, et obtulit eum deo, et uox de caelo audita est, parce filio tuo. et statim ibi scribitur, eo tempore quo obtulerat filium suum, quid dicit deus ad abraham? 'nunc cognoui quoniam tu times dominum deum tuum'. qui tanto tempore locutus fueras, nunc cognouisti abraham? sed quoniam grandis fides fuerat offerendo filium suum, propterea nunc primum coepit eum nosse deus. hoc totum quare diximus? quoniam scriptum est, quoniam nouit dominus uiam iustorum. dicamus et aliter. uia et uita et ueritas xpistus est: ambulemus ergo in xpisto, et uiam nostram nouit deus pater.

et iter impiorum peribit. non dixit, impii peribunt; sed si egerint paenitentiam, et ipsi saluabuntur. eo tempore quo apostolus paulus persequebatur xpistum et ecclesias eius, impius erat. si enim impii peribunt, non datur locus paenitentiae. sed non dixit, et impii peribunt; sed, iter impiorum peribit: hoc est, peribit impietas, non peribit impius, sed ipsa impietas; non homo peribit qui impius fuit, sed homine agente paenitentiam peribit impietas.

deus ergo hoc nobis praestet, ut tria non faciamus, duo faciamus: ligno uitae conparemur, non simus impii, qui conparantur pulueri: non simus peccatores, quoniam peccatores non resurgunt in consilio iustorum, ut uia mala pereat: et benedicamus deum, cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

5. quintus psalmus hoc titulo praenotatur: in finem pro ea quae hereditatem consequitur, psalmus dauid. multi putant titulos ad psalmos non pertinere, et hoc qua ratione aestiment, nesciunt. si quidem non haberentur in hebraeis et graecis et latinis uoluminibus, recte putarent: nunc uero cum in hebraicis habeantur libris, et maxime iste titulus qui in quinto psalmo praenotatus est, miror eos hoc uelle dicere, quod aliquid in scriptura sine causa sit. si enim 'iota unum et unus apex non transiet de lege', quanto magis tanta uerba uel syllabae?

in finem pro ea quae hereditatem consequitur, psalmus dauid. hereditas nostra non in principio repromittitur, sed in fine mundi. iudaei in principio obtinere se putauerunt, nos in fine consequimur. unde dicit et apostolus iohannes: 'filioli, nouissima hora est'. in nouissima ergo hora finis est: in fine hereditas. in finem pro ea quae hereditatem consequitur. quae est ista quae hereditatem consequitur? mihi uidetur quod ecclesia sit: ipsa est enim quae hereditatem consequitur. psalmus dauid. cantat in principio quod ecclesia accipiat in finem. quintus ergo psalmus ex persona ecclesiae est. alii multa interpretantur: multi dicunt secundum historiam de israhelis populo, quod uellet reuerti de babylone in iudaeam. hoc illi interpretantur: non sunt interpretati in finem, non pro ea quae hereditatem consequitur. nos ergo spiritalibus spiritalia conparantes, orationibus uestris ex persona ecclesiae istum psalmum disserere nitemur.

uerba mea auribus percipe domine. nullus habet hanc fiduciam nisi ecclesia. qui peccator est, non est ausus dicere, uerba mea auribus percipe domine. qui irascitur et maledicit, non est ausus dicere, uerba mea auribus percipe domine; sed optat ut deus claudat aures suas.

intellege clamorem meum. clamor in scripturis, non uocis, sed cordis est. denique ad moysen dicitur 'quid clamas ad me?' cum moyses ante non clamasset. intellege clamorem meum. et apostolus: 'clamantes in cordibus nostris, abba pater'. utique qui clamat, non in corde clamat, sed in lingua clamat. et quomodo dicit apostolus, clamantes in cordibus nostris? quando igitur gemitus noster et conscientia deprecatur, istum clamorem intellegit deus. unde dicit et hieremias: 'non sileat pupilla oculi mei'. uidete quid dicat, non taceat pupilla oculi mei. et aliquando pupilla oculi clamat ad deum. utique si clamat, lingua clamat, non pupilla oculi. sed quomodo clamamus in cordibus nostris, quando gemitu dominum deprecamur; sic quando lacrimas ad deum fundimus, eo tempore pupilla oculi nostri clamat ad dominum. rex meus et deus meus. ille uere ausus est dicere, rex meus et deus meus, cui non regnat peccatum in mortali corpore.

rex meus et deus meus. quia regnas in me, et non regnat peccatum, propterea deus meus es. tu es deus meus, quia non est uenter deus meus, quia non est aurum deus meus, quia non est libido deus meus. quoniam tu uirtus es, et ego cupio habere uirtutes, propterea tu es deus meus, hoc est uirtus mea.

mane exaudies uocem meam. quidam simplicius interpretantur, hoc est: consurgo diluculo ad orandum, et deprecor te. est quidem et ista interpretatio. quid igitur? mane nos exaudit: uespere non exaudiet? medio noctis nos non exaudiet deus? sed uidete quid dicat: quamdiu in tenebris erroris sum, non me exaudis; quando uero sol iustitiae uenerit in corde meo, tunc me exaudis. mane exaudies uocem meam. non dixit tertia hora, non dixit sexta hora, non dixit plena luce; sed uidete quid dicat: mane, statim ut tenebrae fugire coeperint, exaudis; statim in principio boni operis me exaudis, non quaeris finem. meum est enim uelle, tuum perficere.

mane adstabo tibi, et uidebo. uidete ordinem, mane, non uespere, non in tenebris, sed mane. mane adstabo tibi: stabo constanter, et imitabor moysen. mane adstabo tibi: tibi adstabo, non alii. cum autem mane fuerit, et stetero, et tibi stetero tunc merebor te uidere. et uidebo. subauditur, te uidebo. multi male legunt, et dicunt kai~g epops�i~g me~g, sed sciamus errorem esse; sic dicitur kai~g epopsomai~g, hoc est, uidebo, ut sit ordo quem diximus: incipiente luce uirtutum in anima mea, quando tibi stare coepero, non sedere, non iacere, sed stare, et statueris supra petram gressus meos, tunc per istos gradus merebor te uidere.

quoniam non deus uolens iniquitatem tu es. propterea non me exaudies plena luce, sed mane; quoniam non uis, deus, iniquitatem. cum enim recedere coepero ab iniquitate, statim merebor exauditionem tuam.

neque habitabit iuxta te malignus. quando aliquis recedit a nobis qui malus est, gratulemur: hoc in nobis fit, quod fit et in domino. uidete enim quid dicat spiritus sanctus. neque habitabit iuxta te malignus. uidete quid dicat, non habitabit iuxta te malignus. 'quae enim communicatio luci et tenebris? qui consensus xpisto et beliae?' quando ergo recedunt aliqui ex nobis, dicamus et nos: 'ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobis cum'. dicitur ad deum: non habitabit iuxta te malignus. si enim deus ignis est, et ignis consumens, quicumque stipula est, quicumque lignum est, fugit ab igne, ne consumatur ab igne.

neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. quando dicitur, neque permanebunt, ostenditur quod aliquando manserint. manserunt autem aliquando iniusti ante oculos dei, manserunt deo expectante paenitentiam ipsorum; sed quoniam permanserunt iniusti, propterea non permanserunt ante oculos dei.

odisti omnes qui operantur iniquitatem. infelix est, quem odit deus. quis est ille quem odit deus? qui operatur iniquitatem. si ergo omnes peccamus, et quicumque peccat, odio habetur a deo, ergo odio habemus a domino. si autem odio habemur a domino, quomodo gratia saluati sumus? odisti omnes qui operantur iniquitatem. non dixit, qui operati sunt iniquitatem; sed, qui operantur iniquitatem. qui perseuerant in peccato, illi odio habentur a domino: qui autem dimiserunt, illi amantur a domino. odisti omnes qui operantur iniquitatem. hoc de peccatoribus, qui in peccatis perseuerant. uideamus aliud quid sequitur.

perdes omnes qui locuntur mendacium. rem nouam uideo. qui malum operatur, odio habetur; qui mentitur, perit. uideamus quid sit plus, odio haberi a domino, an perire. qui odio habetur a deo, infelix quidem est, quia odio habetur a domino; sed adhuc uiuit. qui autem loquitur mendacium et perit, iam esse desistit. ergo infelicior est, qui mendacium loquitur, quam ille qui operatur iniquitatem: qui enim operatur iniquitatem, odio habetur; qui autem loquitur mendacium, perit. 'os enim quod mentitur, occidit animam'. et quomodo scriptum est 'ut sit deus uerax, homo autem omnis mendax'? si autem quicumque loquitur mendacium, iam perit, et occidit animam suam, omnes autem mentimur: ergo omnes peribimus? ergo hic quod dicit, perdes omnes qui locuntur mendacium, et ex consequentibus psalmi, et ex ipso ordine intellegere possumus, quia de haereticis dicit. qui enim operatur iniquitatem, suam tantum animam occidit; qui autem haereticus est, et loquitur mendacium, tot occidit homines, quod induxerit. perdes omnes qui locuntur mendacium. uideamus qui sunt isti qui locuntur mendacium.

uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus. uir sanguinum omnis haereticus est; cotidie enim animarum fundit sanguinem. uirum sanguinum et dolosum. recte dixit, dolosum: et homicida est, et dolosus est. dolosus quare est? uerba sua uerba domini conmentitur. uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus. uide quid sit haereticus: abominabitur illum dominus. de peccatoribus dicit, odisti omnes qui operantur iniquitatem; de falsis doctoribus, abominabitur eos dominus.

ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam. illi in iniquitate sua egrediuntur de domo tua: ego in tua misericordia ingredior in domum tuam. introibo in domum tuam, quae est ecclesia. adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. ipsa est domus, quae et templum.

domine, deduc me in tua iustitia propter inimicos meos. ego quidem cupio intrare in domum tuam, et uolo intrare per uiam tuam rectam: sed quoniam continuata semitis scandala ponunt inimici mei, et me in domum tuam ire cupientem laqueos ponunt in itinere; propterea quaeso te, ut tu dirigas pedes meos usque ad finem in uiam tuam. meum est pedes ponere in uia tua: tuum est corrigere gressus meos. propter inimicos meos dirige in conspectu meo uiam tuam: hoc est, uiam tuam rectam fac propter inimicos meos, qui insidiantur mihi. quae est autem ista uia? lectio scripturarum, hoc est, ne in scripturis tuis, per quas ingredi cupio in ecclesiam tuam, corruam. omnis enim qui male intellegit scripturas, in uia dei corruit.

quoniam non est in ore eorum ueritas. describuntur haeretici: describitur uir sanguinarius et dolosus, quem abominabitur dominus. non est in ore eorum ueritas: non habent xpistum ueritatem in ore suo, quia nec in corde habent. cor eorum uanum est. melius habet in hebraeo: 'cor eorum epiboulon~g'. uere enim insidiatur cor haereticorum omnibus quos decipit. sepulcrum patens est guttur eorum. infelices sunt haeretici, qui sepulcra sunt dealbata, plena ossibus mortuorum. sepulcrum patens est guttur eorum. arrius, eunomius, ceteri haeretici linguas sagittas habent, fauces suas sepulcrum habent. sepulcrum patens est guttur eorum. egregie dixit, patens: quandocumque enim uult aliquis deceptus intrare, paratus est haereticus, et suscipit. numquam haeretici claudunt os suum, sed semper aperiunt. sepulcrum patens est guttur eorum. linguis suis dolose agebant. aliud in corde tenebant, aliud in sermone pollicebantur: pietatem loquebantur, et impietatem celabant: xpistum locuntur, et occultant antixpistum: sciunt enim quod nemo possit induci, si proferant antixpistum. lucem proferunt, ut celent tenebras, ut per lucem ducant ad tenebras. linguis suis dolose agebant.

iudica illos, deus. sciant te esse iudicem, sciant te respicere res humanas: qui iudicaturus in fine es, etiam in praesenti iudica: qui generaliter iudicaturus es, nunc ex parte iudica: qui patrem sentire nolunt, sentiant iudicem. iudica illos deus. quare? qua causa? sequitur: decidant a cogitationibus suis. si enim in praesenti reddideris illis quod merentur, incipient recedere a cogitationibus suis malis. quamdiu te iudicem non sentiunt, non timent. decidant a cogitationibus suis. egregie dixit, a cogitationibus suis: cotidie enim haeretici inmutant dogmata sua. denique si uir ecclesiasticus de scripturis eruditus contenderit contra eos, et de scripturis sanctis coarguerit eos, statim requirunt quod aliud nouum dogma reperiant. non quaerunt quomodo saluentur, sed quomodo superent. propterea nunc dixit, decidant a cogitationibus suis: decidant a cogitationibus suis plurimis, et te habeant unam cogitationem.

secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. non dixit unde eos expellat: de caelo eos expellat, de terra eos expellat: unde eos expellat, scriptura non dicit; sed huperbaton~g est, et husteroproteron~g. debemus ergo legere, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. quod dicit, hoc est: ab impietatibus suis multis propter tuam misericordiam expelle eos, hoc est, non sint in multis impietatibus suis. potest et aliter interpretari: quoniam plurimum impii fuerunt, et noluerunt decidere a cogitationibus suis, et impietates impietatibus augent, et cotidie congregant, et plures habent impietates, propterea expelle eos. unde? ab ea quae hereditatem consequitur, hoc est ecclesia, quae hereditatem tuam consequitur. tu expelle eos inde, ut quoniam fidem non habent ecclesiae, nec uersentur in ecclesia. quoniam inritauerunt te, domine. tu, domine, per naturam dulcis es; sed quicumque peccatores sunt et haeretici naturam tuae dulcedinis uitio suo uertunt in amaritudinem.

et laetentur omnes qui sperant in te. illi pereant, ecclesiastici laetentur. in aeternum exultabunt. hic, in aeternum, non de praesenti saeculo debemus dicere, sed de futuro. denique non dixit, in saeculo debemus dicere, sed de futuro. denique dicitur. hic enim tristitia est, ibi uero laetitia. haeretici in praesenti rident, sed in futuro lugebunt: nos uero in praesenti lugemus, ut in futuro rideamus. in aeternum exultabunt. quae erit exultatio sanctorum uirorum? et habitabis in eis. felices erunt, qui xpistum hospitem habere merebuntur. et habitabis in eis. felices qui tabernaculum xpisti erunt. et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. quicumque diligit dominum, gloriabitur in domino. uidete quid dicat. gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. qui diligunt: non dixit, qui timent, sed, qui diligunt. ubicumque enim timor est, ibi non est dilectio: 'perfecta quippe dilectio foras mittit timorem'. quicumque enim diligunt nomen domini, illi gloriabuntur. gloriabuntur: futura est beatitudo nostra; totum quod promittitur, de futuro est. alii regnent, alii possideant, alii glorientur: nos hic sumus miseri, ut postea felices simus. sequamur xpistum dominum nostrum. qui dicit se in xpistum credere, quomodo ille ambulauit, et ipse sic ambulet. xpistus dei filius non uenit ut ministraretur, sed ut ministraret: non uenit ut imperaret, sed ut seruiret: non uenit ut lauarentur illi pedes, sed ut lauaret pedes discipulorum: non uenit ut caederet, sed ut caederetur: non dedit alapam, sed accepit; non crucifixit, sed crucifixus est: non alios occidit, sed ipse passus est: pauper fuit, ut nos diuites faceret: ille accepit pro nobis plagam, ut nos uerberati non doleremus. quotienscumque caedimur, praebeamus maxillam, dorsum obponamus, imitemur xpistum. qui caeditur, xpistum imitatur: qui caedit, antixpistum. hoc totum quare dico? ut in praesenti saeculo quod sustinemus pro xpisto, glorificemus nomen xpisti. dum loquimur, dum ambulamus, repente subtrahimur. ego ipse qui uobis hodie loquor, die crastina quid de me futurum sit, nescio. si uenerit leuis febricula, ubi est ista uox? ubi est superbia? repente uertitur in cinerem. 'quid gloriatur terra et cinis?' terra et cinis sumus. 'terra es, et in terram ibis'. et terra gloriatur contra factorem suum. sequitur: quoniam tu benedices iustum. benedices, in futuro: ergo differtur beatitudo.

domine ut scuto bonae uoluntatis coronasti nos. apud saeculum aliud est scutum, aliud corona; apud deum uero ipse est scutum, ipse est et corona. quasi scutum protegit, quasi deus coronat: ipse est scutum nostrum, ipse est et corona nostra. et hoc dicit, domine ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos: protexisti nos scuto tuo, et protectio tua corona nostra fuit, corona nostra fuit scutum tuum, fuit nostra uictoria, corona enim uictoria interpretatur.

gratias agamus deo, et deprecemur illum, ut in bona uoluntate sua ipse sit scutum et corona nostra, ut numquam recedamus ab eo, ut sequamur illum, ut dicamus cum hieremia: 'et post te subsequens non laboraui'. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

7. singulis rebus inponuntur nomina, ut ex nominibus et res cognoscantur: sic et psalmi titulis praenotati sunt, ut ex titulis intellegantur et psalmi. quintus psalmus hoc titulo praenotatus est: 'in finem pro ea quae hereditatem consequitur'. sextus psalmus hoc titulo praenotatur: 'in finem in hymnis pro octaua psalmus dauid'. in quinto dicitur, pro ea quae hereditatem consequitur; in sexto dicitur, pro octaua. in septimo uero, quia et ipse sub alleluia cantatus est, quia in illa alia dominica die lectus est sextus psalmus, et nos pro aegrotatione interpretari non potuimus: nunc autem lectus est septimus psalmus. habet autem titulum istiusmodi: psalmus dauid, quem cantauit domino pro uerbis chusi filii iemini. uidete mysteria. ergo ista sine causa scripta sunt? in quinto dicitur, pro ea quae hereditatem consequitur; in sexto dicitur, pro octaua; in septimo dicitur, pro uerbis chusi filii iemini. uidetis ergo quanta sint contexta mysteria.

'pro ea quae hereditatem consequitur' quia in quinto psalmo disputauimus, interpretantes ex persona ecclesiae psalmum fuisse cantatum, quae hereditatem xpisti consecuta est. sextus uero proprie ad resurrectionem domini pertinet, quae dies octaua est. nos enim et diem primam habemus, et diem octauam. nos enim in die octaua accepimus regna caelorum. octaua dies post sabbatum, prima in principio. longum est, si nunc uoluerimus dicere de octonario numero: quomodo octo beatitudines sint in matthaeo: quomodo in centesimo octauo decimo psalmo singulae litterae octonos uersus habeant: quomodo quindecim psalmi sint graduum, quomodo septem et octo sint: quomodo et ecclesiastes dicat 'date partem septem, et date partem octo': quomodo orientalis porta in iezechiel habeat septem gradus et octo gradus. longum est dicere, quomodo et octauus est de filiis isai dauid, qui accepit regnum. hoc est quod nunc dicitur, pro octaua: in octaua enim nos accepimus regna caelorum. unde dicit: 'domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me'. sed quoniam de duobus psalmis pariter interpretari non possumus, sufficit nobis de sexti psalmi titulo disputasse.

nunc ueniamus ad septimi exordium, quod ita incipit: psalmus dauid, quem cantauit domino pro uerbis chusi filii iemini. multos scio, et certe eruditissimos uiros, hunc titulum ita interpretatos fuisse. eo, inquiunt, tempore quo surrexit abessalon contra dauid patrem suum (quaeso uos ut patientius audiatis: scripturas enim interpretari uolumus, non declamare); eo igitur tempore, quo surrexit abessalon contra dauid, unus de amicis dauid, nomine chusi, uoluit ire cum dauid, sed dauid remisit eum ad abessalon, ut achitofel consilia dissiparet. eo tempore quo achitofel dedit consilium, ut abessalon statim persequeretur dauid inparatum, et interficeret eum: chusi ergo dedit consilium, et dissipauit consilium achitofel. et misit ipse chusi nuntium ad dauid, dicens: haec et haec praeparat abessalon; et coepit fugire dauid et praeparari. eo tempore quo chusi mandauit uerba ad dauid, dauid cantauit psalmum istum domino, quoniam achitofel consilia sunt dissipata. hoc illi dicunt, et reuera rationabiliter enarrauerunt. sed diligenter legamus scripturas: ibi enim ita scriptum est, quoniam iste chusi filius sit arachi. deinde ille chusi per aliam litteram scribitur in regnorum: ibi chusi per samech scribitur, hic autem chusi per sin litteram scribitur. deinde ille chusi filius arachi; unde multi graecorum nescientes legunt: 'chusi amicus dauid'. non ita habet in hebraeo, sed ita habet scriptum: 'chusi filius arachi, amicus dauid'. uidetis ergo quoniam et in lectione errant graeci.

manifestissimum ergo est secundum regulam scripturarum, quoniam ille chusi filius est arachi. iste uero chusi dicitur iemini. quia diximus illum chusi fuisse filium arachi, quis est iste iemini? et debemus spiritalibus spiritalia conparantes inuenire nominis istius regulam. ubi inuenimus in scripturis iemini? nulli dubium est, quin tribus una sit de duodecim, nomine beniamin. interpretatur autem beniamin, filius dexterae. eo enim tempore quando mortua est rachel in efrata (oculis nostris sepulcrum uidemus, exempla non quaerimus); eo igitur tempore quando moriebatur rachel, 'peperit, inquit, infantem, et uocauerunt nomen ipsius mulieres, siue ipsa quae moriebatur, benonim, hoc est, filius doloris mei'. econtrario uero iacob pater dolorem matris uertit in gloriam, et non eum uocat benonim, hoc est, filius doloris mei, sed beniamin, hoc est, filius dexterae, hoc est uirtutis meae. beniamin igitur ex duobus conpositum nomen est, ex filio, et ex dextera: ben enim dicitur filius, iamin dicitur dextera. sciamus igitur semper tribum beniamin appellari iemini. legimus in regnorum libro, eo tempore quo de saul scribitur: 'et ecce, inquit, uir de tribu beniamin, nomine saul; filius, inquit, cis, filius abihel, filius iethra, filius iether, filius gera, filius iemini'. et statim ibi dicitur uir iemineus, hoc est, de tribu ieminea, hoc est, de tribu beniamin. demus et aliud testimonium, ne dubitare possimus. semei ille, qui in monte oliueti eo tempore quando dauid fugiebat filium suum abessalon, dicit hoc scriptura: 'et ecce, inquit, semei de cognatione saul, de tribu beniamin. et lapides, inquit, iaciebat in dauid, et dicebat: egredere, egredere, uir sanguinarie'. eo tempore quando dicit unus de ducibus eius, nomine abisai 'uadam, inquit, et interficiam eum'; quid dicit ei dauid? 'quid mihi et uobis, filii saruiae? ecce, inquit, qui de lumbis meis egressus est, pugnat contra me: et miramini si filius iemini, hoc est, de tribu beniamin, de tribu saul, qui fuit inimicus meus?' hoc totum quare dixi? ut ostenderem iemini tribum esse beniamin.

diximus qui sit beniamin, diximus nomen patris: uideamus qui sit chusi filius iemini. chus lingua hebraea interpretatur aethiops, hoc est niger et tenebrosus, qui talem habet animam quale et corpus, de quo dicit hieremias: 'si mutabit aethiops pellem suam, et pardus uarietatem suam'. ergo hic chusi nigrum et aethiopem inimicum suum saulem significat. et dicit hoc: quomodo aethiops pellem mutare non potest, ita et iste mores suos mutare non potest. bis uenit in manus meas, potui eum occidere. cuius potui sanguinem fundere, uolui eum superare beneficio; sed malitia eius uinci non potest. quomodo enim aethiopis pellis mutari non potest, ita et illius malitia mutari non potest. denique quid dicit? 'domine deus meus, si feci istud': hoc est, si feci illi aliquid mali. 'si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala'. uidete quid dicat: ego pro malis bona reddidi, ille pro bonis mala. manifestum est igitur quoniam contra saul psalmus est, et gratias agit deo, et deprecatur auxilium eius, ne incurrat in manibus saul.

domine deus meus in te speraui. non speraui in gladio meo, non speraui in uirtute mea: sed speraui in auxilio tuo. ne quando rapiat ut leo animam meam. hoc conuenit saul, abessalon non conuenit. quomodo enim poterat abessalon leonem uocare, de quo dicit, parcite puero meo abessalon? si ibi illum puerum uocat, et quasi infantulum et ignorantem, quomodo hic leonem praedicat? hoc interim secundum historiam. et multa sunt quae dicantur, et totus psalmus historice in persona saul interpretari potest. ceterum quia nobis curae est, non solum secundum historiam, sed secundum spiritalem intellegentiam interpretari, chusi istum aethiopem non alium nisi diabolum interpretamur. quaeritur iste chusi quomodo filius sit iemini, quomodo diabolus aethiops filius sit dexterae. quod aethiops est, uitio suo est; quod filius dexterae est, creatus a deo. recte de isto dicitur: ne quando rapiat ut leo animam meam. 'aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens, quaerens quem rapiat'.

domine deus meus si feci istud. 'ecce uenit princeps mundi istius, et inuenit in me nihil'. si est iniquitas in manibus meis. 'qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius'. si reddidi retribuentibus mihi mala. ille dicunt 'crucifige, crucifige talem'; ego dico 'pater, ignosce eis, quod enim faciunt nesciunt'. persequatur inimicus animam meam, et conprehendat. 'nouissima inimica destructa est mors'. et conculcet in terram uitam meam. uita non potest conculcari. et gloriam meam in puluerem deducat. si, inquit, inimicis meis mala reddidi pro malis, non resurgam.

exsurge domine in ira tua. quoniam te non senserunt per beneficia, sentiant per iracundiam. exaltare in finibus inimicorum meorum. pro inimicis rogat, ut in inimicorum finibus exaltetur. cum enim inimici esse cessauerint, tunc tu, domine, exaltaberis in eis. exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te. hoc nos dicimus, hoc credentes loquimur. semper enim personae mutantur in psalmis. multum est nunc si uelimus in psalmis dicere, in quot quantae personae mutantur. exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti. hoc nos dicimus: pro nobis passus es, pro nobis crucifixus es; exsurge et salua nos. uidemur uim facere scripturae; sed ea quae consequentia sunt, nos ab hac inuidia liberant. quid enim sequitur? et synagoga populorum circumdabit te. propterea exsurge, ut credat in te plurima multitudo. cum enim exsurrexeris, quid aliud deprecamur? reuertere ad patrem. et propter hanc in altum regredere. pro qua? pro synagoga populorum. quod mortuus es, nobis mortuus es; quod resurrexisti, nobis resurrexisti; quod ascendisti ad patrem, nobis ascende. et propter hanc in altum regredere. 'nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelis'.

iudica me domine secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. hoc dauid dicere non potest; hoc proprie saluatori conuenit, qui non peccauit. consummetur nequitia peccatorum, et diriges iustum. non potest mea iustitia dirigi, nisi illorum iniquitas inpleta fuerit, uidelicet iudaeorum. nisi conuersi fueritis, gladium suum uibrabit. iste locus duplicem recipit intellegentiam. multi enim putant de deo dictum, ut uerbi causa dicatur ad peccatores. et quid dicit?

nisi conuersi fueritis, gladium suum uibrabit: hoc est, nisi egeritis paenitentiam, dominus uos gladio suo percutiet. sed uideamus, si consequentia aptari possunt personae domini. arcum suum tetendit, et parauit illum. hoc potest dici de deo. et in illo parauit uasa mortis. hoc difficile est, dominus enim non habet uasa mortis, sed uasa uitae; sed et hoc potest quomodocumque intellegi super persona saluatoris. hoc uero quod sequitur, ecce parturiit iniustitiam, et concepit dolorem et peperit iniquitatem, lacum aperuit et effodit eum, penitus in deo accipi non potest. necessitate ergo conpellimur, propter consequentia quae duriora sunt et superbiora, non intellegere in deo, nisi conuersi fueritis, gladium suum uibrabit.

dicunt itaque multi, quod hoc de diabolo dicatur; hoc est, nisi conuersi fueritis, nisi egeritis paenitentiam, eritis in potestate eius. arcum suum tetendit, et parauit illum. semper diabolus paratum habet arcum, emittit sagittas quibus nos percutiat. et in eo parauit uasa mortis. conueniunt personae diaboli. sagittas suas ardentibus effecit. pulchre dixit, ardentibus: quorum enim corda ardent libidine et passionibus, isti uicti sunt a diabolo. sagittas suas ardentibus effecit. pulchre dixit, ardentibus; non dixit, arsuris, hoc est, qui arsuri sunt sagittis ipsius; sed quorumcumque corda ardere uiderit, illos percutit. dicit et apostolus ardentes habere diabolum sagittas. ecce parturiit iniustitiam: concepit dolorem et peperit iniquitatem. talis mater, talis pater est diabolus: sic concipit, sic parturit, sic nutrit, sic exaltat. lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foueam quam fecit. diaboli ipse est lacus, quae et fouea. lacum aperuit: sed quoniam non potest aquam continere secundum hieremiam, propterea lacus illius uersus est in foueam. lacum aperuit, et effodit eum. omnia conciliabula haereticorum foueae diaboli sunt.

conuertetur dolor eius in caput eius, et in uerticem ipsius iniquitas eius descendet. quomodo si aliquis mittat in altum lapidem, et non sit cautus, et lapis uenerit in caput eius, suo uulnere uulneratur; sic et diabolus occiditur sua superbia, exaltatur et conruit. conuertetur dolor eius in caput eius. diabolus modo exaltare uult caput, sed non potest. quare non potest exaltare caput? quoniam conuertitur dolor eius in caput eius, et deprimit illum. diabolus (secundum regulam scripturarum mysticus lector intellege) lectus est in genesi ipse esse coluber, ipse serpens in paradiso, ipse serpens qui loquebatur ad euam, qui regnat in terra. coluber dicitur, quoniam totus terrae haeret. cetera animalia licet ambulent in terra, tamen non omne corpus in terra iacens habent; licet habeant pedes in terra, tamen aliam partem corporis sursum habent. ceterum diabolus, hoc est serpens et coluber antiquus, secundum esaiam, totus in terra est: et caput et reliquum corpus aequale habet. hoc totum quare dico? quoniam cetera animalia (prudens lector intellege) licet terrae haereant, tamen a terra cupiunt recedere: ceterum diabolus et caput et caudam et mediam partem totam in terra haerentem habet. reuertetur dolor eius in caput eius, et in uerticem ipsius iniquitas eius descendet. uide quid dicat: et in caput eius, et in uerticem capitis. cum autem et iniquitas caput premat, et uerticem premat, ubi est diaboli paenitentia? iste finis diaboli: reuertetur dolor eius in caput eius, et in uerticem ipsius iniquitas eius descendet. pulchre dixit, descendet: de caelo enim illi poena ueniet sempiterna.

ille ita damnabitur. nos uero qui credidimus in xpistum, qui accepimus in quinto psalmo hereditatem; qui in octaua, hoc est in resurrectionis die dicimus, domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me; quoniam chus, hoc est aethiops noster ipse est leo de quo dictum est, ne quando rapiat ut leo animam meam; qui arcum suum tetendit et parauit illum, et in illo parauit uasa mortis ut nos interficeret; quoniam concepit dolorem et peperit iniquitatem, lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foueam quam fecit, missus est in gehennam; ideo conuertetur dolor eius in caput eius, et in uerticem ipsius iniquitas eius descendet: quoniam ille ita punitus est pro merito suo, nos dicamus, confitebor domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini domini altissimi. pulchre dixit, altissimi: quantum enim diabolus humiliatus est, tantum dominus exaltatus est.

8. hiesus filius naue pugnabat in heremo, et moyse orante superabat: alius pugnabat, alius in oratione uincebat. ita et ego secundum illud quod scriptum est 'aperi os tuum, et implebo illud', ego quidem loqui uideor, sed alii sunt quibus orantibus loquor. nonus psalmus, qui a uobis cantatus est domino, grandis in uersibus, grandis est in mysteriis. quoniam ergo non possumus de omnibus disputare, sufficit interim de titulo dicere. quoniam non possumus domum ingredi (grande est enim regis palatium, neque possumus omnia regis scire mysteria), interim quasi in titulo domus, in ipso uestibulo, cuius domus sit demonstremus.

in finem pro occultis filii psalmus dauid. in finem quod dicitur, non pertinet ad iudaeos, sed ad nos qui in fine credidimus. illi prior filius, nos nouissimi. nos ergo qui in fine sumus psalmum istum debemus audire, quia ad eos qui in fine sunt pertinet. pro occultis filii. quae sunt haec occulta filii? mysterium quod omnibus retro saeculis fuerat occultum, nobis in fine apertum est. pro occultis filii. in hebraico aliter habet. in hebraico enim habet alamoth, quod interpretatur, pro morte: al enim dicitur pro, moth dicitur mors. ergo pro morte dicitur; pro morte ergo filii in hebraeo scriptum est. uidete igitur septuaginta interpretes, quoniam ptolomeo gentili regi interpretabantur, et durum erat dicere mortem filii, occultum interpretati sunt. non dixerunt, pro morte filii: sciebant enim quod de filio dei diceretur. uidebant scriptum esse; et tamen timebant dei filium dicere esse moriturum.

hoc interim de titulo disputatum sit, et uniuersum psalmum de morte saluatoris intellegere debemus. denique ut sciatis quid de saluatore dicitur, dicitur de iudaeis: in laqueo isto, quem tetenderunt, conprehensus est pes eorum. deinde de uocatione gentium: omnes gentes quae obliuiscuntur deum. et nouissime contra diabolum: non est deus in conspectu eius, sedet in insidiis cum diuitibus. infelices diuites, cum quibus diabolus sedet. denique uidete quid dicitur de diabolo: sedet in insidiis cum diuitibus. quicumque enim diues est, nisi pauperem expoliauerit, diues esse non potest: propterea dicit, sedet in insidiis cum diuitibus. quandocumque diuites persecuntur xpistianos, dicamus: sedet diabolus in insidiis cum diuitibus. insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem dum adtrahit eum: in laqueo suo humiliabit eum. hoc impius, hoc diabolus. pauperem non solum diuitiis, sed et spiritu: 'beati enim pauperes spiritu'. in laqueo suo humiliabit. quem? subauditur, pauperem. uidete quid dicitur. humiliabit; non, interficiet: cum autem humiliauerit pauperem, humiliatio pauperis ruina est diaboli. quid enim sequitur? inclinabit se et cadet, dum dominatus fuerit pauperum. nonne uobis uidetur diabolus in persecutione, quando occideret xpistianos, quando interficeret martyres, in eo occidi quod interficeret? inclinabit se et cadet, dum dominabitur pauperum. martyr occisus ad caelum uadit; ille occidens humiliatur et cadit.

hoc interim de psalmo breuiter disputatum est, quod dictum est, pro occultis filii. et hoc dictum est in ueteri testamento; in ueteri enim testamento de filio occulte dicitur. nunc in euangelio legamus manifeste de manifestis filii.

14. in quadragesima ad eos qui ad baptisma accedunt.

oportune quartodecimus psalmus lectus est; et secundum ordinem ita euenit, ut propemodum de industria lectus esse uideatur. secundum ordinem lectus est psalmus: ex dispensatione dei puto factum esse, ut quod uobis proderat, in ordine exponendi hodie recitaretur. quartus decimus psalmus lectus est, qui praescribitur psalmus dauid. dauid autem noster xpistus est, ut saepe diximus. deinde legimus in exodo, quia quarta decima die agnus immolatur. quarta decima die immolatur, quando luna plena est, quando nihil ei deest de lumine. uidete ergo quod xpistus non immolatur, nisi in perfecto et pleno lumine. quoniam ergo quarta decima die immolandus est uobis agnus, nunc propheta miratur, et interrogat:

domine quis habitabit in tabernaculo tuo? uos, qui uultis habitare in tabernaculo domini. aut quis requiescet in monte sancto tuo? uidete quid dicitur. quid habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? non prius in monte, et postea in tabernaculo; sed prius in tabernaculo, et ita in monte. tabernaculum non est firma domus, tabernaculum non habet fundamentum; sed huc illuc que mutatur, et cum transmigrante migrat. propterea dicitur paroikia~g, non habitatio. domine quis habitabit in tabernaculo tuo? quoniam tabernaculum est, propterea paroikia~g dicitur. uideamus ergo quod est tabernaculum, qui est mons. diximus quia tabernaculum non habeat fundamentum, sed domus incerta sit: domus autem firma habet fundamenta. tabernaculum mihi uidetur istius mundi ecclesia. nunc ecclesiae quas uidetis, tabernacula sunt: non enim hic permanemus habitantes, sed alio migraturi sumus. si enim 'transit schema mundi istius'; et dicitur in alio loco, quia 'caelum et terra pertransibunt': si caelum et terra pertransibunt, quanto magis nunc et ecclesiarum lapides, quos uidemus? nunc ergo ecclesiae tabernacula dicuntur, quoniam migraturi sumus de istis ad montem sanctum dei. quis est iste mons domini sanctus? dicitur in iezechiel contra principem tyri: 'uulneratus es, inquit, a monte domini'. et quis requiescet in monte sancto tuo?

quoniam ergo de tabernaculis ad montem migraturi sumus, debemus discere qui sunt isti qui migraturi sunt in montem sanctum dei. hoc quod dixit, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo, interrogantis est. quod ergo interrogauit propheta, nunc respondet spiritus sanctus. et quid ei dicit? uis scire, o propheta, quis habitabit in tabernaculo meo, aut quis requiescet in monte sancto meo? audi quae sequuntur: si haec feceris quae sequuntur, habitabis in monte sancto meo. uos ergo qui uultis habitare in tabernaculo, et ascendere in montem sanctum dei, non necesse est ut mea uerba audiatis. audite quid dominus prophetae responderit; hoc facite quod dominus praecepit, et ascendetis in montem sanctum dei. qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam. propterea dicitur et in centesimo octauo decimo psalmo: 'beati inmaculati in uia'. statim in principio dicitur, beati inmaculati in uia. quomodo ibi dicitur, inmaculati in uia, sic et hic dicitur, qui ingreditur sine macula. qui autem ingreditur, in uia est. qui ingreditur sine macula. uidete quid praecipitur. non dixit, qui peruenit ad finem sine macula; sed qui adhuc in itinere est, et maculam non habet.

dicere aliquis poterat: non habeo maculam, non feci malum. non sufficit nobis malum non facere, nisi fecerimus et bonum. denique sequitur, et operatur iustitiam. uidete quid dicit, et operatur iustitiam. non dixit, operatur castitatem; non dixit, operatur sapientiam, operatur fortitudinem. et haec quidem uirtutes optimae sunt. uerbi causa sapientia nobis prodest, fortitudo nobis prodest, ut persecutionibus resistamus; deinde temperantia et castitas nobis prodest, ne perdamus animas nostras. iustitia sola magna uirtus est, et mater omnium. dicat aliquis: quomodo iustitia maior est a ceteris uirtutibus? ceterae uirtutes habentem delectant: iustitia non delectat habentem, sed alios. si sapiens sum, sapientia me delectat; si sum fortis, me delectat fortitudo mea; si fuero castus, castitas mea laetitia mea est: ceterum iustitia non prodest habenti, sed ceteris miseris non habentibus. fac aliquem pauperem rixam habere cum fratre meo; fac fratrem meum potentem esse, et alium, hoc est alienum a me, pauperem et miserum obprimit per potentiam: sapientia mea quid prodest pauperi? fortitudo mea quid prodest pauperi? mea castitas quid prodest pauperi? iustitia prodest, quia non accipio personam fratris, sed pro ueritate iudico. iustitia non nouit fratrem, non nouit patrem, non nouit matrem; ueritatem nouit, personam non accipit, deum imitatur. propterea dixit et operatur iustitiam, ne uideretur ceteras uirtutes exclusisse. qui irascitur pro alterius refrigerio, qui aliorum miseriis non delectatur, iste iustus est.

dicamus et cetera quae sequuntur. qui loquitur ueritatem in corde suo. multi loquuntur ueritatem in labiis, sed non in corde; qui uidentur uere dicere, sed cor cum labiis non consonat. qui non egit dolum in lingua sua: qui quod mente tractauit, sermone protulit. nec fecit proximo suo malum. quidam putant proximum esse fratrem, aut uicinum, aut cognatum, aut consanguineum. sed dominus noster docet in euangelio in ea parabula, ubi quidam descendit de hierusalem in hiericho: sacerdos transiuit, leuites transiuit, non est misertus: samarites transiuit, et misertus est. et interrogat postea dominus, et dicit: quis horum proximus fuit? statim dicitur: qui bene fecit. et infert dominus: ite et uos similiter facite. omnes ergo nobis homines proximi sunt, et nulli debemus male facere. sin autem proximos intellegimus fratres et cognatos, ergo licet nobis alienis male facere? sed absit ita credere. omnes homines hominibus proximi sumus: unum enim habemus patrem. et obprobrium non accepit aduersus proximos suos. grandis res dicitur. numquam, inquit, uicinus murmuratus est contra eum; numquam, inquit, inuenit aliquam occasionem detrahendi ei. haec uirtus excedit humanam condicionem, dei gratia est. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. uidete quid dicat. ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. et si imperator est, et si praefectus est, et si episcopus est, et si presbyter est (in ecclesia enim istae sunt dignitates), quicumque malus est, in conspectu sancti pro nihilo conputatur. et statim sequitur, timentes autem dominum glorificat. iste sanctus, qui ingreditur sine macula, qui potentes despicit qui mali sunt, si quem uiderit timere deum, licet pauper sit, tamen illum glorificat. qui iurat proximo suo, et non decipit. et hic proximum similiter debemus accipere ut supra.

qui pecuniam suam non dedit ad usuram. multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur. quoniam autem nudiustertius de principio kat�ch�se�s~g diximus, et propitio deo de chaldaea egressi estis cum abraham, et meministis quae dixeramus: quomodo egressi estis de chaldaea, et uenistis in terram repromissionis, immo promittitur uobis terra repromissionis. denique et abraham postquam uenit in terram repromissionis, hinc inde aduersarii erant, hostes terram tenebant. uenit dominus, et educit eum foras, et ponit in montem, et ostendit ei uniuersam terram, et dicit: 'haec omnia tibi dabo et semini tuo'. illi promisit, nobis redditurus est.

66. deus misereatur nobis et benedicat nos. non noster iudex sit, sed misericors. deus misereatur nobis. uox apostolorum est loquentium ad plebem de gentibus congregatam: credidistis quidem ad uocem nostram, ecce ecclesia haec congregata est in nomine dei; propterea nos dicimus, deus misereatur nobis et benedicat nos, ut maledictionem primam in hominem sua benedictione dissoluat. inluminet uultum suum super nos. non illum tristem uideamus, sed gaudentem: non illum tristem uideamus in peccatis nostris, sed gaudentem in uirtutibus: non eum sentiamus iudicem, sed patrem. inluminet uultum suum super nos. dei facies quae est? utique imago eius. dicit enim et apostolus, imaginem patris esse filium. ergo imagine sua nos inluminet, hoc est, imaginem suam filium inluminet super nos, ut et ipse nos inluminet. lux enim patris, lux filii est. qui uidet patrem, uidet et filium; et qui uidet filium, uidet et patrem: ubi nulla distantia est inter gloriam et gloriam, uterque est gloria.

ut cognoscamus in terra uiam tuam. hoc autem petimus, ut inlumines uultum tuum, hoc est, imaginem tuam super nos, quae apud te semper abscondita fuit, et quasi in secreto et tenebris erat mysteriorum tuorum, secundum illud quod scriptum est: 'posuit tenebras latibulum suum'. hoc petimus, ut inlumines super nos, ut mysterium, quod a generationibus absconditum fuit iuxta apostolum, reuelatur in nobis. hoc autem totum quare poscimus? quare desideramus? nisi inluminaueris imaginem tuam super nos, uiam tuam et scientiam tuam nosse non possumus. propterea sequitur, ut cognoscamus in terra uiam tuam: ut maiestatem tuam, quae in caelis nota est, notam habeamus et in terra. ut cognoscamus in terra uiam tuam. 'ego sum, inquit, uia et uita et ueritas'. ut cognoscamus in terra uiam tuam. in terra cognoscamus. 'fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra'; ut quem adorant angeli in caelis, homines quoque adorent in terra. sed dicat aliquis, quia nota erat uia dei. 'notus enim in iudaea deus, in israhel magnum nomen eius'. notus erat deus, sed dei uia non erat nota in iudaea. quoniam ergo uia dei patris non erat nota in iudaeis, propterea nunc dicit: in omnibus gentibus salutare tuum. non in uno populo, sed in cunctis gentibus. in omnibus gentibus salutare tuum. ubi nos habemus in latino 'salutare', in hebraeo 'iesus' dicitur. denique et angelus hoc loquitur: 'et uocabis, inquit, nomen eius iesum: hic enim saluabit populum suum'. in omnibus gentibus salutare tuum. ecce conpletum est, quod apostoli deprecati sunt: in omnibus gentibus notum est salutare eius. quocumque humanus sermo esse potest, ibi iesus resonat.

confiteantur tibi populi deus, confiteantur tibi populi. iudaeorum? non: populi omnes. quomodo omnes gentes, sic et omnes populi. confiteantur tibi populi deus. quid confiteantur? utique peccata sua, uel certe confiteantur imaginem tuam esse in te: in filio te confiteantur, in illo te uideant, in illo te adorent. laetentur et exultent gentes. quoniam de captiuitate diaboli liberatae sunt; quoniam qui ante incuruabantur ad adoranda idola, ligna et lapides, nunc recto uultu caelos respiciunt. quoniam iudicas populos in aequitate. ubicumque aequitas est atque iudicium, ibi non laetitia, sed formido est peccatorum. et quomodo dixit, deus misereatur nobis et benedicat nos; et nunc dicit, laetentur et exultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate? uidetur sibi esse contrarium. si enim misericordia indigent, quomodo laetantur et exultant, quoniam iudicas populos in aequitate? ubicumque enim misericordia est, ibi non est iudicium: ubi autem iudicium et aequitas iudicii, ibi procul est misericordia. sed iste sensus est. laetentur et exultent gentes: quare laetetur? quoniam iudicas populos in aequitate: quoniam nequaquam accipis personam unius gentis, sed omnium deus es. non tibi soli iudaei placent, sed omnis mundus tuus est. dicat aliquis: uim facis scripturae, non hoc sensu dixit. interpretetur se ipsa scriptura, quae loquitur, quoniam iudicas populos in aequitate. quos populos? et gentes in terra diriges. gentes quae ante non recto pede gradiebantur, gentes quae ante non recto itinere gradiebantur, fecisti eas ut ambularent in uia tua: ut cognosceremus in terra uiam tuam, ut ambularemus in uia, non in uiis, ut per unam uiam ueniremus ad te, de quo nascitur uia. non enim imus ad patrem, nisi per filium. dicat aliquis: arrianorum dogma est. ergo per filium uenitur ad patrem? ego hoc dico, quoniam per imaginem imus ad faciem, et in lumine uidemus lumen, in filio uidemus patrem. mysterium et dispensatio est quae loquitur. ceterum si quis putat esse blasphemum, quoniam uiam diximus filium, et per uiam imus quasi ad deum, uideamus haec ipsa uia quid dicat. 'nemo uenit ad me, nisi pater meus adduxerit eum ad me'. quomodo ergo filius ducit ad patrem, sic et pater ducit ad filium. haec humana uerba sunt. ceterum et filius ducit ad patrem, et pater ducit ad filium: et una natura, una substantia est.

confiteantur tibi populi, deus, iam supra dixerat, et in isto paruulo psalmo hos duos uersiculos iterum repetit. dixerat enim supra' confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. laetentur et exultent gentes' et cetera: et nunc rursus repetit hos ipsos uersiculos. quasi apostoli praecinunt cunctis gentibus. 'saepe expugnauerunt me a iuuentute mea, dicat nunc israhel: saepe expugnauerunt me a iuuentute mea'. uidete quomodo illi praecinunt, et omnium gentium turba respondet. sic et nunc dicentibus illis in principio 'confiteantur tibi populi omnes', et praecipientibus populis et dicentibus 'confiteantur tibi populi deus, confiteantur tibi populi omnes'; quoniam illos uident reticescere, propterea idipsum increpant, et dicunt, confiteantur tibi populi deus, confiteantur tibi populi omnes. semel diximus, non audistis; iterum dicamus, ut canatis. hoc autem totum quare diximus et semel et secundo, ut confiteantur populi deo? quare hoc dicimus? quare hoc praecipimus? terra dedit fructum suum. terra, sancta maria, de nostra terra, de nostro semine, de hoc luto, de hoc limo, de adam. 'terra es, et in terram ibis'. terra ista dedit fructum suum: quod perdidit in paradiso, inuenit in filio. terra dedit fructum suum. primum dedit florem. dicit in cantico canticorum: 'ego flos campi et lilium conuallium'. iste igitur flos fructus factus est, ut nos illum comederemus, ut nos manducaremus carnes ipsius. uultis scire quid sit iste fructus? uirgo de uirgine, dominus de ancilla, deus ex homine, filius ex matre, fructus ex terra. uidete quid dicat ipse fructus. 'nisi granum tritici ceciderit in terram et mortuum fuerit, non potest facere fructus multos'. terra dedit fructum suum, dedit granum frumenti: quod granum frumenti cecidit in terram et mortuum est, et ideo multos fructus adfert. multiplicatum est in spica: quod unum ceciderat, cum multis resurrexit. cecidit enim granum tritici in terram, et seges copiosa surrexit. terra dedit fructum suum. propterea confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum.

quis est iste fructus? benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus. deus, pater; deus noster, filius. ipse enim deus noster. 'et uocabis, inquit, nomen eius emmanuhel', id est, nobis cum deus. deus noster. benedicat nos deus, spiritus sanctus. uidete mysterium trinitatis in uno uersiculo conprehensum. terra dedit fructum suum cum multis; in isto fructu trinitatis mysterium continetur. benedicat nos deus, deus noster. qui deus est omnium per naturam, noster proprie factus est deus. benedicat nos deus. expellat ueterem maledictionem. maledictio nos eiecit de paradiso: reducat benedictio. benedicat nos deus, deus noster, benedicat nos deus.

et metuant eum omnes fines terrae. non dixit, diligant eum omnes fines terrae: 'perfecta quippe dilectio foras mittit timorem'. timere incipientium est, diligere perfectorum. qui adhuc timet, in initio positus est, non habet perfectam et plenam fidem; qui autem diligit deum, omnia ei proueniunt in bonum. uidetur breuis et simplex esse sententiola: sed uentilemus eam, et in istis simplicibus uerbis ingentia mysteria reperiemus. inueniemus intrinsecus quod forinsecus latebat. 'diligentibus autem deum omnia cooperantur in bonum'. iob uir sanctus temptatus est, perdidit filios et filias, domus ipsius conruit, uniuersa perdidit, omnia repente perdidit: nec pater, nec dominus; nihil enim illi remansit in corpore sanum, nisi sola lingua per quam blasphemare possit. uidete temptatorem diabolum. 'a planta, inquit, pedis usque ad uerticem percussit eum uulnere pessimo', hoc est, elefantia. inde toto corpore uermes fluebant, et sanies, et putredo. solam linguam ei integram reseruauit, ut possit deum suum blasphemare. 'in omnibus his non peccauit iob labiis suis'. uidete magnitudinem temptationis, uidete magnitudinem uirtutis. uidete et considerate sententiam apostoli esse conpletam: diligentibus autem deum omnia cooperantur in bonum. eo tempore, quo perdebat res suas, quo filios amittebat, uidebantur quidem ei esse contraria, quae accidissent: sed quoniam diligebat dominum, illa mala, quae ei infert, cooperantur illi bona. illi uermes corporis praeparabant ei caeli coronam. antequam temptaretur, deus ei numquam locutus fuerat: postquam autem temptatus est, uenit ad eum deus, et familiariter loquitur, quasi amicus cum amico suo. ueniant plagae, omnia genera poenarum, dum post plagas xpistus adueniat.

egressi sumus de psalmo, sed non inutiliter; quia dixeramus et metuant eum omnes fines terrae, et dixeramus quoniam metuere paruulorum est, ceterum diligere perfectorum est; et dixeramus ad hoc conprobandum de apostolo, diligentibus autem dominum omnia cooperantur in bonum. et timeant eum omnes fines terrae. nequaquam sola iudaea, sed omnes fines terrae. secundum tropologian~g autem, omnes fines terrae, non omnes medietates terrae, non illi qui in terra sunt media, sed qui in fine terrae sunt, qui relinquunt terram, et ad caelum ire festinant. hoc igitur, quod apostoli dixerunt in principio, nos dicamus in fine. deus misereatur nostri et benedicat nos: inluminet uultum suum super nos, et misereatur nostri.

67. exsurgat deus, et dissipentur inimici eius. et specialiter intellegitur iste psalmus, et generaliter. specialiter in ipsum dominum, ut resurgat a mortuis, et dispergat inimicos suos, hoc est diabolum et exercitum eius, aut iudaeos. generaliter autem, quando in tribulatione sumus et angustia, et dicimus 'exsurge, ut quid dormitas domine? et adiuua nos'; quomodo et apostoli in nauicula excitant dominum dormientem, dicentes: 'magister, salua nos, perimus'. et fugiant qui oderunt eum a facie eius. non dixit, pereant, sed, fugiant: quia peccatores in conspectu dei stare non possunt. sicut deficit fumus, deficiant: non ut ad nihilum redigantur, sed ut quiescant a peccatis suis. sicut fluit cera a facie ignis. sicut cera soluitur, et non perdit naturam suam, sed mollescit: sic et isti non pereant, sed deponant duritiam suam, et sic conuertantur ad paenitentiam, et saluentur. sic pereant peccatores a facie dei: quia peccatores non sunt digni uidere deum et iusti epulentur. qui permanent in sua iustitia, qui uitia non habent, delectentur in domino. exultent in conspectu dei, et delectentur in laetitia. grandis fiducia est, exultare in conspectu domini. sicut dispensator creditam sibi a domino substantiam; male tractauerit et perdiderit, timet domini praesentiam; ita et qui bene dispensauerit, exultat in domini praesentia. cantate deo, psalmum dicite nomini eius. cantate, in theoria semper significat scriptura: hoc est, considerate mysteria et sensum diuinae scripturae. psallere autem in bono opere significat scriptura: uerbi gratia, ut auditus suum opus praestet, similiter et os, et oculi, et manus, et omnia membra quasi consentiant, et ita percutiant psalterium in uirtutibus. iter facite ei qui ascendit super occasum: dominus nomen est illi. si non nobis occidat sol iniquitatis, non potest nobis oriri sol iustitiae, cuius sanitas in alis est.

deus in loco sancto suo. semper deus in sanctis suis habitat: ubicumque sanctitas est, ibi habitaculum dei est. deus inhabitare facit unius moris in domo: qui unius moris sunt, et non mutantur. siquidem iustus non mutatur, quia semel iudicauit in iustitia permanere. peccator autem mutatur: 'insipiens enim sicut luna mutabitur'. in hebraeo autem habet 'dominus inhabitare facit monachos in domo'; id est, in quibus non cohabitat peccatum. qui educit uinctos in fortitudine. ipse deus sua uirtute educit eos qui ligati sunt a diabolo in peccatis: sicut illa mulier in euangelio, quae ligata fuerat decem et octo annis a diabolo. similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. deus natura dulcis est: qui autem ad amaritudinem eum adducunt, peccatores sunt, et faciunt sibi amarum deum. non naturam suam mutat, sed ipsi sibi peccatores faciunt deum amarum. qui habitant in sepulcris. 'uae uobis, scribae et farisaei, quoniam similes estis sepulcris dealbatis'. sicut sanctus templum dei est, sic sepulcrum sibi efficitur peccator.

deus cum egredereris in conspectu populi tui. hoc secundum historiam, quando deus antecedebat populum suum egredientem de aegypto. cum pertransires in deserto. deus non inmoratur in deserto, sed pertransit. terra mota est, etenim caeli distillauerunt a facie dei sinai. caeli distillauerunt: hoc est, manna. sinai interpretatur temptatio. ergo deus in eis habitat, qui temptantur et superant; in eis autem, qui in deliciis sunt, non inhabitat. pluuiam uoluntariam segregabis deus hereditati tuae. de lege dicit, quae data est per moysen. et infirmata est, tu uero perfecisti eam. infirmata est lex, quia nemo potuit adimplere eam, nisi dominus, qui dixit: 'non ueni soluere legem, sed adimplere'. et secundum apostolum: 'inpossibilitatem enim legis, in quo infirmabatur, deus filium suum misit' et cetera. animalia tua habitant in ea; hoc est, in hereditate. animalia autem dixit eos qui in deum uiuunt, hoc est sanctos, parasti in dulcedine tua pauperi deus. 'beati pauperes spiritu'. parasti pluuiam, hoc est legem. dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtutem multam. in hebraeo habet 'quae euangelizantur'; hoc est, mulieribus eis, quae euangelizatae sunt apostolis, ubi dicit 'euntes dicite fratribus meis' et cetera. aut animas significat, quae crediderunt in xpisto. secundum septuaginta autem interpretes ad apostolos dicit, quia dominus eis dedit uirtutem praedicare euangelium.

rex uirtutum dilecti. rex, pater; uirtutum, hoc est sanctorum; dilecti, filii. 'ecce filius meus dilectus, ipsum audite'. dilecti. si quis aliquem diligit, semper in ore eum habet: ergo spiritus sanctus propter amorem quem habet in filium, frequenter eius meminit. et speciei domus diuidere spolia. ipsi apostoli diuidunt in ecclesiis spolia, quae acceperunt ab idolis.

si dormiatis inter medios cleros: hoc est, si quiescatis inter nouum et uetus testamentum. cleri dicuntur et singuli libri: hoc est, genesis, exodus, iudicum, euangelia, apostolus. pennae columbae deargentatae. inuenietis in duobus testamentis gratiam spiritus sancti. deargentatae: clarum uerbum significat diuinae scripturae. et posteriora dorsi eius in pallore auri: hoc est, in interioribus spiritaliter mysteria intelleguntur.

dum discernit caelestis reges super eam. reges dixit sanctos, qui regnant suis passionibus. isti ergo sancti diuiduntur in ecclesiis: uerbi gratia, paulus in gentibus, petrus in circumcisione. niue dealbabuntur in selmon. hoc est quod dicit: licet sancti sint, sed tamen in isto saeculo sic sunt quasi umbra ex parte cognoscentes. selmon enim umbra interpretatur.

mons dei, mons pinguis. iste mons est, qui in iezechiel uulnerat principem tyri. montem autem dicunt ipsum dominum. ut quid suspicamini montes coagulatos? hoc ad iudaeos dicit, qui existimant moysen et prophetas similes esse saluatori. mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo. carnalem praesentiam significat saluatoris, quod inhabitauit deitas in corpore: in nullo enim alio inhabitauit iugiter spiritus sanctus, nisi in saluatore, iohanne dicente 'in quem uideris spiritum descendentem et manentem in eo, ipse est'. etenim dominus habitauit in finem: in corpore quod accepit de sancta maria.

currus dei decem milibus multiplex. hyperbolice dicit administratorias potestates et spiritus, quod innumerabiles sunt, sicut dixit in daniel: 'mille milia ministrabant'. et in iezechiel describit cherubim quattuor pennarum in quattuor angulis habere quattuor personas, cuius auriga deus est. cherubim autem interpretatur scientiae multitudo. significat autem personam leonis, regalem, hoc est, regnare passionibus; personam hominis, rationabilem; personam uituli, in opere; personam aquilae in contemplatione, hoc est, in theoria, quae nos exaltat in uirtutibus. simul autem ut dicamus: thronus dei in sanctis est. dominus in eis in sina in sancto: hoc est, in sanctis deus quando temptantur, et post temptationem sequitur sanctitas. inpossibile est enim aliquem, licet sanctus sit, sine temptatione transire in hoc saeculo, secundum iob: 'temptatio est uita hominis super terram'.

ascendisti in altum, cepisti captiuitatem. ascendisti in caelos: captiuasti nos, qui captiui tenebamur a diabolo. accepisti dona in hominibus. bene dixit, accepisti. a patre accepit: accepit ut homo, dat ut deus; et quod accepit, hominibus accepit, ut det. ipse enim plenus est, et nihil indiget. etenim non credentes inhabitare dominum. et hos saluasti, qui non credebant quod possibile est deum habitare in homine, hoc est, saluatorem accipere carnem. dominus deus benedictus. isti qui antea non credebant quod possibile sit deum habitare in homine, ipsi credentes aiunt: dominus deus benedictus. benedictus dominus die cotidie. qui proficit, cotidie potest benedicere deum. quid enim mihi prodest, si heri benedixi et hodie non possum benedicere? prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum. securus esto, peccator, noli dubitare quod cotidie possis benedicere deum; ecce enim dicit: prosperum iter faciet nobis deus. ergo deus adiuuat nos, et cooperatur nobis. salutarium nostrorum. bene dixit pluraliter, salutarium: quod quanta peccata commisimus, tot et salutes habemus. diapsalma. in hebraeo habet sela, hoc est, semper et iugiter: ergo deus semper nos adiuuat.

deus noster, deus saluos faciendi, et domini exitus mortis: quoniam ipse resurrexit a mortuis, et nos simul fecit resurgere. aliter, diabolus introitus est mortis: dominus uero educit. uerumtamen deus confringet capita inimicorum suorum: diaboli, et omnes uirtutes eius. 'tu confregisti capita draconis in aqua'. quot peccata sunt, tot capita habet diabolus. uerticem capilli perambulantium in delictis suis. in tantum enim confringitur eius caput, ut non remaneat in eo aliqua uirtus, qua stimulet peccantes. summum capitis capillus est, et capilli uertex: ergo hoc dicit, quod nec minimum remaneat in diabolo, quod non confringatur.

dixit dominus: ex basan conuertam; hoc est, de confusione huius saeculi conuertam humanum genus: hoc est, per passionem meam et crucem, quam isti putant stultitiam et confusionem, conuertam populum meum. siquidem basan confusio interpretatur. conuertam in profundis maris: id est, de profundis uitiis et peccatis saeculi istius, de commotione et fluctibus conuertam populum meum. ut intinguatur pes tuus in sanguine. quoniam pes ipsius intinctus est in sanguine suo. 'torcular calcaui solus, et de gentibus uir non fuit me cum'. et iterum: 'quis est iste, qui ascendit ex edom? fuluida uestimenta eius ex bosor'. edom interpretatur sanguis, bosor caro: ipsum significat dominum nostrum crucifixum. lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. canes dicit ipsos iudaeos, qui clamauerunt: 'crucifige, crucifige talem: nos non habemus regem, nisi caesarem'. ex inimicis autem: submissi a daemonibus negare saluatorem, et blasphemare eum. aliter: quoniam ipse tua uoluntate uenisti et passus es, et tua uoluntate crucifixus es a iudaeis.

uiderunt ingressus tui deus: quoniam uidentibus quingentis uiris et omnibus apostolis et cherubim et omnium angelorum ascendisti in caelis. ingressus dei mei, regis mei qui est in sancto. quoniam qui omnium es deus et dominus dominantium et rex regum, specialiter meus es deus, sicut et deus abraham et deus isaac et deus iacob et deus hebraeorum.

praeuenerunt principes coniuncti psallentibus. ipsi apostoli praeuenerunt, et secuti sunt qui per eos crediderunt: aut certe ecclesias. ideo autem tympanistriarum, quoniam mortuum est corpus ipsorum peccato. et maria soror moysi et aaron tenens tympanum in exodo antecedebat psallentes, et dicebat: 'cantemus domino, gloriose enim honorificatus est'.

in ecclesiis benedicite deum. o uos qui in abstinentia gloriamini, in ecclesiis hoc facite, et nolite uobismetipsis defendere haeresim. haec possunt dici ad tatianum, qui princeps est encratitarum. dominum de fontibus israhel. manichaeus non potest benedicere dominum, quia non de fontibus israhel benedicit: hoc est, quoniam non recipit uetus testamentum. de fontibus israhel, non iacob: siquidem iacob subplantator interpretatur, et adhuc in lucta est; israhel autem perfectus est, sensu uidens deum.

ibi beniamin adulescentulus in mentis excessu. sanctum paulum dicit: ibi, in ecclesia: adulescentulum, nouissimum omnium apostolorum, de tribu beniamin.

principes iuda duces eorum. apostoli sunt principes iuda, hoc est domini, quemadmodum dicit iacob: 'iuda, te laudent fratres tui'. principes zabulon, principes neptalim. zabulon interpretatur fluxus noctis, neptalim latitudo: quando liberati fuerimus de passione libidinis, hoc est illius fluxus, tunc incipimus latitudines uirtutum.

confirma hoc deus quod operatus es in nobis. hoc salutare, quod donasti nobis per tuam passionem, confirma, et da auxilium; quoniam homines sumus, et non possumus incedere in uirtutibus, si non adepti fuerimus auxilium tuum. tibi adferent reges munera. reges dicit, qui regnant sibimetipsis, secundum quod scriptum est: 'cor regis in manu dei'. ipsi adferent deo munera. uirtutes sanctorum, munera sunt deo.

increpa feras harundinis, hoc est haereticis, qui tractant et scribunt contra te, ut decipiant nos. 'oportet enim et haereses esse in nobis'. ferae enim dicuntur ab eo quod capiunt animas et interficiunt. potest autem intellegi et in diabolum et in angelos eius. congregatio taurorum in uaccis populorum. ipsos haereticos significat, quia neminem possunt decipere, nisi simpliciores et paruos, hoc est uaccas minores: tauros enim non possunt decipere, hoc est magnos. ut excludant eos qui probati sunt argento. et propterea simpliciores decipiunt, hoc est multitudinem, ut ueniant usque ad sanctos, et excludant eos de regno caelorum.

dissipa gentes quae bella uolunt: hoc est, haereticos dissipa, qui inpugnant ecclesiam. uenient legati ex aegypto. aegyptus interpretatur tenebrae: de tenebris istius mundi. aethiopia praeueniet manus eius deo. quoniam nos nigri eramus peccatis et passionibus, praeuenimus populum israheliticum, et credimus in saluatorem: quemadmodum illa quae fluebat sanguine, praeuenit filiam archisynagogi, et sanatur.

qui ascendit super caelum caeli ad orientem. quoniam superius dixit: qui ascendit super occasum; hic dicit, ad orientem. quando enim occidunt nobis passiones et sol iniquitatis, oritur nobis sol iustitiae: hoc est, ascendit super nos dominus, et habitat in nobis. ecce dabit uoci suae uocem uirtutis. 'lazare, ueni foras'. ecce dabit uoci suae uocem uirtutis; super israhel magnificentia eius. magnificentia dei in israhel, qui uidet deum. et uirtus eius in nubibus, hoc est, in prophetis et apostolis. 'mandaui nubibus meis, ne pluant super israhel imbrem'. mirabilis deus in sanctis suis. in hoc mirabilis est deus, quoniam ita dilexit humanus genus, ut signa faciat per sanctos in istis magis mirabilis est deus, quam in ceteris creaturis.

74. in finem ne corrumpas, psalmus asaph cantici. in hebraeo non habet 'in finem' sed habet 'uictori'. et septuaginta interpretes non ualde errauerunt: siquidem uictoria perfecta est. bene dixit, in finem ne corrumpas. hoc uerbum multis modis interpretatur. dicit et dauid ad aliquem de amicis suis: 'ne corrumpas eum', hoc est saul. uidete quid dicat. et in alio loco legimus, quoniam benedixit dauid dominum, quia custoditae sunt manus eius, id est, ne interficiat saul. et nos ergo quando non interficimus aliquem, custodiuntur manus nostrae. alii dicunt, quoniam iste psalmus a dauid conpositus est, et ab asaph cantatus est; alii autem, quoniam ipse asaph et conposuit et cantauit. ergo secundum septuaginta hoc dicit: o domine, qui me custodisti, ut non mittam manum meam super xpistum tuum saul, usque ad finem custodi me.

confitebimur tibi deus. hic 'confitebimur' non paenitentiam significat, sed gloriam. et inuocabimus nomen tuum. nomen dei pater est: antea enim ignorabatur. dicit enim dominus: 'pater, reuelaui nomen tuum hominibus'. omnis enim filius nomen est patris. narrabimus mirabilia tua. hoc dicit ecclesia, hoc dicit multitudo credentium.

narrabimus mirabilia tua. iste uersus cum prioribus iungitur, iste autem qui sequitur ex persona domini dicitur: sic enim interpretati sunt ueteres.

cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. nunc enim non est iudex, sed erit: si enim esset nunc iudex, peccatores non erigebantur et in saeculo obtinebant diuitias. hoc uos scandalizat, quoniam iusti fugiunt, et peccatores persequuntur? hoc uos scandalizat, quoniam iniquitas regnat in mundo? audite dominum dicentem: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. tempus enim iudicii reseruatum est. in praesenti non est iudicium, sed certamen. 'nec enim iudicat pater quemquam, sed omne iudicium dedit filio'. audiens autem hoc, ne scandalizeris et dicas, quia minor est iste qui accipit ab eo qui dat; sed uide quid dicat in euangelio: 'neque enim iudicat pater quemquam, sed omne iudicium dedit filio: quoniam filius hominis est'. reddit causas quare accepit iudicium: quoniam filius hominis est. audis filium hominis, et dubitas quare accepit?

75. antequam inluminaret crux mundum, antequam uideretur dominus in terra, notus erat in iudaea deus, in israhel autem magnum nomen eius: quando autem uenit saluator, in omnem terram exiuit sonus eius, et in fines orbis terrae uerba eius.

et factus est in pace locus eius: quod dicitur hebraice 'in salem'. uidetur ergo secundum litteram dicere hierusalem, hoc est salem, quae ante uocabatur salem, et postea iebus, et deinde dicta est hierusalem. ista est salem, in qua fuit rex melchisedech. legimus 'tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech'. non dixit, secundum ordinem aaron, sed melchisedech. quid uoluit dicere: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech? manifestum est, quod in illo loco de xpisto dicitur. sed quid ait, secundum ordinem melchisedech? aaron uictimas obtulit, aaron hostiarum sanguinem fugit: melchisedech nihil horum fecit, sed tantummodo panem et uinum obtulit. hoc fecit ergo melchisedech: et propterea dicitur, secundum ordinem melchisedech. in hebraico habet 'et factum est in salem umbraculum eius'. uidete quid dicat: secundum trophologiam non est umbraculum domini, nisi ubi pax est. ubi lites atque discordia, ibi non est protector deus. dicamus et secundum septuaginta. locus dei non est, nisi in anima quae pacem habet: quae ergo anima non habet pacem, sciat se non esse locum dei. 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis'. haec est saluatoris hereditas. et habitatio eius in sion. secundum litteram possumus dicere de hierusalem et sion, quoniam ibi fuit templum: secundum trophologiam uero et anagogen dicimus, quia in sion habitatio dei sit. sion interpretatur specula: in quacumque ergo anima notitia scripturarum est atque doctrina, ibi habitat deus.

ibi confregit fortitudines arcuum. ibi. ubi? in hierusalem et sion. hierusalem interpretatur pax, sion specula: uideamus ergo quae sit pax, et quae sit specula. dupliciter interpretemur: aut anima humana, in qua sit pax dei et contemplatio; aut certe ecclesia, aut certe scriptura sancta. ibi enim pax est, et ibi habitatio et specula dei. ibi confregit fortitudines arcuum: illas sagittas ardentes, quas mittebat diabolus. scutum et gladium et bellum. et bellum: illud de quo dicitur in alio loco 'dissipa gentes quae bella uolunt'. et quid sequitur? sela, quod interpretantur septuaginta 'diapsalma', et hebraice dicitur 'semper'. uidete ergo quia semper confringit dominus scutum et gladium et bellum. inluminas tu mirabiliter a montibus aeternis. dupliciter interpretamur montes: in ueteri testamento prophetas, in nouo testamento apostolos. de istis montibus dicit: 'leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium meum'. in istis montibus et ciuitas dei posita est. 'non potest ciuitas abscondi supra montem posita'. nos omnes sedebamus in tenebris et in umbra mortis; et inluxit nobis dominus de montibus aeternis, hoc est, de prophetis et apostolis. conturbati sunt omnes insipientes corde. hunc uersum de infidelibus possumus dicere.

dormierunt somnum suum, et nihil inuenerunt. uere haec uita somnus est, et diuitiae: quando enim uidemur eas tenere, statim amittimus. sicut illud quod scriptum est in propheta: 'sicut aliquis dormit sitiens si inuenerit aquam bibit, postea cum euigilauerit ipsa sitis manet', ita sunt et diuitiae in hoc mundo: dum tenemus, amittimus.

dormitauerunt qui ascenderunt equos. secundum trophologiam dicamus. denique pharao ascendit equos, et dormitauit et periit. et aegyptii habebant equos, sed perierunt. inde et praeceptum est in lege, ut non hebraeus habeat equum. denique et salomon non habebat equum de hierusalem aut de iudaea, sed emebat sibi de aegypto. semper equi in aegypto uenduntur. 'hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine domini dei nostri inuocabimus'. illi ergo qui ascenderunt equos, dormitauerunt et perierunt. habet et dominus noster equos, habet et montes lucidos: econtrario et diabolus habet montes tenebrosos. sicut ergo sunt montes lucidi et montes tenebrosi, ita sunt et equi boni et iterum equi mali. diximus de equis malis, et dicamus de equis bonis. illo tempore quando ad helisaeum uenerunt, ut eum conprehenderent, exiit puer, et uidit exercitum in circuitu assyriorum, et dixit helisaeus: 'noli timere, quoniam plures nobis cum sunt, quam cum illis'. et ibi scriptum est: 'domine, adaperi oculos pueri tui, et uideat'. et apertis oculis puer uidit currus et equos. hii erant auxiliatores. uidete ergo quid dicat, currus et equos. nemo hominum erat super ipsos, sed erant soli currus et equi. hoc est quod uult dicere: multitudinem angelorum. ipsi et currus erant, ipsi et equi: ascensor autem erat dominus. propterea dicit in cantico abbacuc: 'et equitatio tua salus'. hoc ad deum dicitur. o si et nos essemus equi dei, et super nos dignabatur deus ascendere. illi ergo contrarii equi dormitauerunt, et ascensores eorum.

ex tunc ira tua. ex quo tempore ira dei? quando populus clamabat ad aaron in heremo dicens: 'fac nobis deos, quos sequamur: hic enim moyses, qui eduxit nos de terra aegypti, nescimus quid ei acciderit'. eduxisti eos de terra aegypti, et continuo te negauerunt. de caelo auditum fecisti iudicium. locutus est de caelo, audiuit omnis populus et contremuit: et tamen in te non crediderunt. terra timuit et quieuit. israhel autem nec timuit nec quieuit.

quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. hoc est quod dicitur in alio loco: 'ab occultis meis munda me, et ab alienis parce seruo tuo'. alienis a te, quas submittit diabolus. et quid sequitur? 'si mei non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero'. si me non uicerint malae cogitationes, tunc ero mundus in conspectu tuo. et quid statim sequitur? 'et mundabor a delicto maximo'. uidete quid dicat. si me cogitatio non uicerit et ad opus non perduxerit, a magno peccato liberatus sum. quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi. 'nullus est enim mundus in conspectu dei, nec si unius quidem diei fuerit uita eius'. 'astra non sunt munda in conspectu dei', 'et aduersum angelos suos peruersum quid excogitauit'. hoc totum quare dico? quoniam si astra non sunt munda, et si in angelis peruersum inuenitur, quanto magis in cogitatione hominum? ubi sunt illi qui dicunt: 'recede a me quia mundus sum'? cotidie quae patimur, quid sit in cogitationibus nostris, nouimus, et erubescimus dicere. multi sunt qui opera mala non fecerunt, alii sunt qui nec locuti sunt: ceterum qui in cogitatione non peccauerint, nullus hominum reperitur. propterea nunc dicit: quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi.

terribili. cui? deo. et ei qui aufert spiritum principum. quando uiderimus aliquos potentes, uerbi causa, imperatores, praefectos, et in saeculo isto nimium potentes, dicamus et nos ad deum: qui aufert spiritum principum. spiritum possumus et de anima dicere, possumus et de superbia dicere. intellegamus et aliter. qui aufert spiritum principum. principes hic intellegamus sanctos. uerbi causa, princeps fuit salomon, principes fuerunt et ceteri sancti, princeps fuit etiam et apostolus iudas: et quoniam peccauerunt, deus tulit ab eis spiritum suum. nemo ergo dicat: ego episcopus sum, ego presbyter sum aut diaconus aut monachus, ego princeps sum in isto saeculo: potens est deus tollere spiritum principum. denique ut sciatis quia tollit deus spiritum, recessit spiritus dei a saul bonus, et suffocabat eum spiritus malignus. sequitur: 'et suffocabat eum spiritus malus dei' hoc est, a deo. ergo malum habet spiritum deus? nequaquam: sed ideo recesserat deus, ut postea suffocaret spiritus malus. propterea spiritus dei dicitur malus. denique sanctus dauid, sciens quia spiritum tolleret principum, rogat deum et dicit: 'et spiritum sanctum tuum ne auferas a me'.

terribili apud reges terrae. et secundum litteram intellegitur. ceterum praestet deus et nobis, ut reges terrae simus: reges terrae, ut imperemus carni nostrae. unde dicit et apostolus: 'non regnet peccatum in mortali uestro corpore'. et in alio loco scriptum est: 'cor regis in manu dei'. iuliani persecutoris cor in manu dei fuit? saul cor in manu dei fuit? manasse cor in manu dei fuit? achab cor in manu dei fuit? et omnium impiorum regum iuda corda in manu dei fuerunt? uidetis quoniam secundum litteram stare non potest. reges ergo sancti sunt, et istorum cor in manu domini est. et nos ergo petamus deum, ut reges simus, et imperemus carni nostrae, ut subiecta sit nobis. unde dicit et apostolus: 'ideo castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar'. imperet anima nostra, seruiat corpus: et statim ueniet xpistus, et habitabit in nobis. denique quid dicit ipse in euangelio?' ueniam, inquit, et stabo ante ostium, et pulsabo: et si quis mihi aperuerit, intrabo, inquit, et cenabo cum eo'. cotidie stat ante ostium pectoris nostri xpistus, intrare desiderat. aperiamus, ingreditur in nobis, et hospes noster est et conuiua: hoc est, et in nobis habitat et nobis cum comedit.

76. uoce mea ad dominum clamaui: uoce mea ad deum, et intendit mihi. in die tribulationis meae deum exquisiui. uidete quomodo in tribulatione est, et deum, deum, deum deprecatur, et tamen unus est deus. uoce mea ad dominum clamaui. clamor eo tempore necessarius est, quando longe est ille qui clamat. ergo iste quod dicit hoc est: quoniam propter peccata mea longe sum a te, propterea clamo, ut me exaudias. uoce mea ad deum, et intendit me. ipsum est quod dicit et in alio loco: 'ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me'.

in die tribulationis meae deum exquisiui. difficilem rem dicit. nos quando tribulamur, in terram deicimur, nihil aliud nisi de tribulatione cogitamus: iste uero in tribulatione commonetur, ut deum deprecetur. uerbi causa, filium perdidi, incensa est domus mea, ad mendicitatem ueni: non quaero illud quod perdidi, sed dominum quaero. si enim istum inuenero, in isto inuenio omnia. 'quaerite primum regnum dei, et haec omnia adponentur uobis'.

manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. in hebraico aliter habet: 'manus mea nocte extenditur, et non quiescit'. manibus meis nocte contra eum. subauditur, clamaui. uidete ergo quod et opera nostra nobis tacentibus clamat ad dominum. propterea dicitur: 'factum est uerbum domini in manu aggaei prophetae'. non ei fit in ore, hoc est in sermone; sed in manu, hoc est, in opere. 'regnum enim dei non est in sermone' sed in manu, hoc est, in opere. manibus meis nocte: hoc est, clamaui, manibus clamaui. propterea dicitur et ad moysen: 'quid clamas ad me?' et certe non est scriptum ibi, quia clamaret moyses ad deum: sed quoniam cor ipsius clamabat 'abba pater' et cor eius clamauit, propterea dicit, quid clamas ad me? inde est, quod dicitur in hieremia: 'non siluit pupilla oculi mei'. uidete ergo quod et pupilla oculi nostri non tacet: sed quotienscumque lacrimas proferimus, totiens clamamus ad deum manibus nostris. nocte contra eum. inde est quod dicitur: 'in noctibus extollite manus uestras in sancta, et benedicite dominum'. in nocte istius saeculi et in tenebris, cum alii ad uitia properarent, ego opera mea ad te solum leuabam. et non sum deceptus. quoniam sic clamaui, et opere clamaui, non sum deceptus. dupliciter intellegitur: aut consecutus sum quod uolebam, aut certe non sum deceptus ab insidiis diaboli, quae me circuire cupiebant. in hebraico autem scriptum est: 'manus mea nocte extenditur, et non quiescit'. semper extenditur manus uirtutibus, non umquam peccatis contrahitur.

renuit consolari anima mea. quantum in peccatis meis est, spem me nullam habere non me poteram consolari. memor fui dei, et delectatus sum. quantum in peccatis meis fuit, nullam inuenire potui consolationem: rursum cogitaui de deo, et in misericordia ipsius delectatus sum. in hebraico aliter habet: 'memor fui dei, et conturbatus sum'. consideraui mansuetudinem ipsius, consideraui pietatem, consideraui munditiam: et uidens meipsum inmundum, uehementer conturbabar. et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. in hebraeo melius habet: 'loquebar in memetipso, et defecit spiritus meus' siue desperatione, siue desiderio dei.

anticipauerunt uigilias oculi mei. in hebraeo aliter habet: 'prohibebam suspectum oculorum meorum, constupebam et non loquebar'. quod dicit, hoc est: considerans peccata mea, oculos ad caelum erigere non audebam. 'peccatori enim dixit deus: utquid tu enarras iustitias meas? 'propterea stupebam, timebam, loqui non poteram. hoc iuxta hebraicum. anticipauerunt uigilias oculi mei. antequam aliquis uigilaret, ego uigilabam. legimus et in daniele: 'et ecce, inquit, ir' id est, uigil. 'non dormitabit neque obdormiet, qui custodit israhel'. ergo monachus qui non uigilat, hunc uersum non potest dicere. turbatus sum, et non sum loquutus. hoc est, quod dicit apostolus 'sol non occidat super iracundiam uestram'. turbatus sum, quasi homo; non sum loquutus, quasi christianus. iracundia coepit in corde meo, sed iracundiam in uerba non protuli.

cogitaui dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. quantum pro peccatis meis est, desperabam, et renuerat consolari anima mea. coepi cogitare ab initio mundi, quando hominem fecit deus, usque ad annum meum, ab adam usque ad tempus meum.

meditatus sum nocte cum corde meo, et scobebam spiritum meum. non cogitabam de iracundia, non cogitabam de inimico meo; sed tota mea cogitatio de deo erat. nox, quae solet esse uel ad quietem uel ad libidinem, mihi erat cogitatio de uirtutibus. meditatus sum cum corde meo, et scobebam spiritum meum: hoc est, fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum domini.

numquid in aeternum proiciet deus? haec erat tota cogitatio mea. deus hominem fecit de terra, et repromisit ei uitam aeternam: quomodo ergo de paradiso eiectus est, de regno dei? et non adiciet ut ei placeat adhuc? aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione et generatione? hoc est, utramque generationem proiciet, et prioris populi, et sequentis? esto proiecerat iudaeorum populum: numquid et gentium proiciet? aut continebit in ira misericordias suas? non potuit pulchrius dicere. quam diu se teneat ut non misereatur, tamen uincit illum misericordia sua.

et dixi, nunc coepi. in hebraeo aliter habet: 'et dixi, inbecillitas mea' hoc est, quod patior, non est de crudelitate dei, sed de peccatis meis. haec mutatio dexterae excelsi. ut dominus misereatur, ut det gratiam suam uniuerso mundo, ut non retineat in ira sua misericordias suas, haec mutatio dexterae excelsi. nisi dextera eius, hoc est, filius eius mutatus fuerit, et hominis corpus acceperit, nos misericordiam accipere non possumus. et dixi, nunc coepi: haec mutatio dexterae excelsi. 'qui cum in forma dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed exinaniuit semetipsum, formam serui accipiens'.

memor fui operum domini: quae fecerat moysi, quae fecerat sanctis. quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinuentionibus tuis exercebor. tota mea cogitatio de uirtutibus tuis est. considero quomodo illis misertus es, et de me non despero.

deus in sancto uia tua. quicumque ergo sanctus non est, uia dei in eo non est. uia dei quae est? 'ego sum uia, et uita, et ueritas'. hoc saluator dicit. uia ergo dei filius est. uia autem dei non est nisi in sancto. si uolumus ut xpistus habitet in nobis, simus sancti: dei enim uia in sancto est. quis deus magnus sicut deus noster? sicut enim 'sunt dii multi, et domini multi' (hoc loquitur apostolus. 'deus stetit in synagoga deorum'. 'ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes'. et ad moysen 'dedi te deum faraonis'): sancti dii dicuntur. illi secundum gratiam dii, tu enim natura deus es. tu es deus qui facis mirabilia. non dixit, qui fecisti; sed, qui facis. cotidie deus facit mirabilia, et operatur, et filius, et spiritus sanctus. tu es deus qui facis mirabilia. heri latro, hodie xpistianus: heri fornicator, hodie continens: heri rapiebas aliena, nunc tua porrigis.

notam fecisti in populis uirtutem tuam. 'xpistus dei uirtus et dei sapientia': 'mysterium quod a saeculis fuerat absconditum'; nunc notam fecisti in populis uirtutem tuam. redemisti in brachio tuo populum tuum. 'domine quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est?' redemisti in brachio tuo populum tuum: id est, in xpisto. filios iacob et ioseph. utrumque populum, et iudaeorum, et xpistianorum: iacob, in populo iudaeorum, et ioseph, in populo gentium. denique ioseph interpretatur lingua hebraea augmentum. illi ergo praecesserunt, et nos adiuncti sumus: propterea dicitur 'filios iacob et ioseph'.

uiderunt te aquae deus, uiderunt te aquae, et timuerunt. interim dicamus secundum litteram; haereamus terrae propter simpliciores. quando populus transiuit per mare rubrum et per iordanem, creatorem suum intellexerunt aquae, et populus non intellexit. et turbatae sunt abyssi. 'mare uidit, et fugit: iordanis conuersus est retrorsum'. multitudo sonitus aquarum. 'discusserunt nubes aquas' habet in hebraeo. uocem dederunt nubes. et hoc interpretantur, quando deus uisus est in sina monte. etenim sagittae tuae perambulant: uox tonitrui tui in rota. et hoc interpretantur de fulgoribus et dicunt: quando tonitruat deus, similem uocem facit rotae. uidetis quomodo adhuc in terra haeream et loquar secundum litteram occidentem.

adluxerunt coruscationes tuae orbi terrae. hic quid facis, iudaee? in mari uia tua et semitae tuae in aquis multis. et hoc fac aut de mari dici aut de iordane. et uestigia tua non cognoscentur. hoc secundum litteram quomodo intellegis? propter simpliciores secundum litteram diximus: reuertamur ergo ad intellegentiam spiritalem. uiderunt te aquae deus. loquamur de reuelatione iohannis. 'aquae, inquit, multae populi multi sunt'. uiderunt te aquae deus. quae aquae? 'et aquae, quae super caelos sunt, laudent nomen domini'. uiderunt te aquae deus. quae aquae? mentes et animae purae. uiderunt te aquae, et timuerunt. timor non fuit de odio, sed de fide. et turbatae sunt abyssi. dicamus aliquid secundum intellegentiam spiritalem. in principio geneseos scriptum est 'et super aquas, inquit, ferebatur spiritus'. et deinde scriptum est 'super abyssos, inquit, ferebantur tenebrae'. uidete ergo quid dicitur in principio geneseos. hoc secundum intellegentiam spiritalem. super aquas, inquit, ferebatur spiritus. iam eo tempore baptismum significabatur. non enim poterat esse baptismum sine spiritu. super abyssos uero tenebrae. ista est abyssus, in qua daemones postulant, ne mitterentur ab iesu. super abyssos ergo tenebrae. in aquis erat munditia, in abyssis tenebrae. quae sunt abyssi, me tacente intellegitis: quoniam daemones formidant ire in abyssum. uocem dederunt nubes. nubes, prophetae: quae iudaeis tacuerunt, nobis loquuti sunt. uocem dederunt nubes. etenim sagittae tuae transierunt. praedicatio sermonis xpisti in uniuersum orbem cucurrit. uox tonitrui tui in rota. tonitrus proprie grandis uox est. denique eo tempore, quando deus loquutus est 'hic est filius meus dilectus, in hoc mihi conplacui', facta est uox tonitrui rotae similis. denique propterea scribitur 'abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum': hoc est, duo testamenta, nouum et uetus. uox tonitrui tui in rota: uox praedicationis tuae in rota. propterea grandis uox dicitur, quia grandis est praedicatio. uox tonitrui tui in rota: in toto orbe per circuitum. non solum auditur in iudaea: sed tu loqueris, et auditur in saeculum.

hoc diximus generaliter: dicamus autem et specialiter de interiore homine. rota modico quodam uestigio stat in terra, et non solum stat, sed quasi percurrit: non stat, sed tangit et praeterit: denique cum uoluitur, semper ad altiora conscendit. ita et sanctus uir, quoniam in corpore est, necessitatem habet aliqua de terrenis cogitare; et quando uenerit ad uictum et uestitum et cetera huiusmodi, habens uictum et uestitum, his contentus est tangens terram, et ad altiora festinat. ille qui currit et ad altiora festinat, in illo est sermo tuus. legimus et in propheta 'sancti lapides uoluuntur super terram'. uidete quid dixit: sancti lapides uoluuntur super terram. quoniam enim rotae sunt, propterea uoluuntur super terram et ad altiora festinant. uultis scire rotas plures? legimus 'et rota in rota'; legimus in iezechiel 'inuicem sibi haerent rotae'. duae rotae sunt nouum et uetus testamentum. ista rota in illa haeret, et illa in ista. tamen uidete quid dicitur in iezechiel: 'et quocumque, inquit, ducebat spiritus, illuc sequebantur et rotae'. hoc et in ecclesiaste dicitur, in consummatione mundi: 'et inuoluetur, inquit, rota super lacum'. multa sunt quae dicantur de rotis: sed ad reliqua festinat oratio.

inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae: apostolica praedicatio. commota est et contremuit terra. nisi terra nostra commota esset et conturbata, nos xpistiani non essemus. commota est et contremuit terra. super nullum enim requiescit spiritus domini, nisi super humilem et quietum et trementem uerba eius.

in mari uia tua: ubi fluctus, ubi amara aqua, ubi draco habitat, ubi pisciculi minuti haerent. in mari uia tua. qui eras in caelo, descendisti in terram. secundum litteram possumus dicere: eo tempore, quo eduxit moyses, tu eras qui educebas. in mari uia tua. deinde possumus et secundum historiam aliter dicere: maria tibi fuerunt uia. sed illud semel fecit; ceterum cotidie loquitur ad mare: 'tace, obmutesce' dominus te mitigat, ut nos per istud saeculum transire possimus. in mari uia tua. ille uenit fons uitae, ut indulcoraret mare, mare amarum, mare mortuum. propterea iuxta iezechiel egreditur de templo domini fons aquae uiuae, et uadit ad mare mortuum, quod nihil habebat uiuens. nulli enim pisciculi esse poterant in mari mortuo, nihil uiuebat in mari mortuo. de templo domini, hoc est, de sinu eius egressus est saluator, et indulcorauit mare mortuum et amaras aquas. in mari uia tua. et semitae tuae in aquis multis. propterea in mari uia tua, ut tu faceres uiam, et sequerentur te apostoli tui. et semitae tuae in aquis multis.

et uestigia tua non cognoscentur: deduxisti sicut oues populum tuum. bonus pastor deduxit sicut oues populum suum. in manu moysi et aaron. hoc fecit secundum litteram: ceterum cotidie facit in nobis. in manu moysi, id est, in lege (scimus autem quoniam lex spiritalis est): in lege spirituali. et aaron: hoc est, in sacerdotio. in lege tua spiritali, et in sacerdotio tuo spiritali nos deduxisti populum tuum. hoc secundum litteram intellegamus de moyse et aaron. eductus quidem est et moyses et aaron, sed non introductus in terram repromissionis. successit ei iesus. uidete quod scriptum est. moyses mortuus in deserto est, aaron mortuus est, maria mortua est; et hoc est quod scriptum est in propheta 'et percutiam, inquit, tres pastores in mense uno'. illi mortui sunt: neque enim potuerunt intrare in terram repromissionis. uiderunt tantummodo contra terram repromissionis, et intrare non potuerunt. iudaei uiderunt terram repromissionis, et intrare non potuerunt. mortui enim in deserto sunt, et cadauera eorum sunt in solitudine, eorum qui mortui sunt in deserto. nos filii sub iesu duce uenimus ad iordanem, et intrauimus in terram repromissionis, et uenimus ad galgala, et secundo circumcisi sumus spiritali circumcisione, et ablatum est a nobis obprobrium aegypti. tunc ipse iesus dux noster gladium tenet, et semper nos praecedit, et pugnat pro nobis, et uincit aduersarios, et septem diebus circumimus hiericho, hoc est, istum mundum. canimus sacerdotalibus tubis, et circumimus hiericho, hoc est, istum mundum, et cadunt muri eius, et nos ingredimur, et uictores existimus. deinde uincimus ciuitatem gai: uenimus postea ad iebus, uenimus ad azor, uenimus ad alias ciuitates; uincimus aduersarios, quos sub moyse uincere non potuimus. gratias ergo agamus duci nostro iesu: illo enim duce, illo pugnante nos uincimus. ille imperauit soli ut staret, et stetit, et istius typo ille magnus erat: ille imperabat, sed dominus efficiebat. ille uictor extitit: ille, quod frequenter dixi, in spelunca quinque reges interfecit: ille nos induxit in terram repromissionis. illi agamus gratias; ille est filius nun, quod nos legimus naue: ille est qui dicebatur osee, quod nos ause legimus. non enim dicitur secundum hebraicam ueritatem ause, sed osee, hoc est saluator. uere saluator: saluauit enim nos, et eduxit de deserto, et induxit in terram repromissionis.

77. praecipit scriptura diuina, quando ad diuitis prandium inuitati fuerimus, cum intellegentia mittamus manum nostram ad epulas. igitur et nobis diuitis prandium praepositum scripturarum est. uenimus in pratum, habet flores plurimos: hinc rosa rubet, inde candent lilia, diuersi flores sunt. anima nostra huc illuc que trahitur, unde flores pulchriores capiat. si rosam colligimus, lilium relinquimus; si lilium tulerimus, uiolae nobis supersunt. ita et in septuagesimo septimo psalmo, qui mysticus est et sacramentis plurimis inuolutus, quamcumque aspexeris litteram, flores sunt, flores diuersi, et non possumus totos eligere. eligamus autem omne quos possumus: ex paucis potest et cetera florum dignitas contemplari. intellectus asaph. hoc titulo praenotatur. ipse nos titulus ad intellegentiam prouocat. asaph unus fuit de chorodidascalis, sicut fuerunt et filii chore, et idithun, et ceteri. ergo de ceteris chorodidascalis et iste unus est propheta. quia ergo intellectus est simplex, et in psalmo narratur historia: necessitate conpellimur omne, quod scriptum est, secundum intellegentiam intellegere. scriptum est in terra aegypti, in campo taneos: interrupit mare, et eduxit eos: statuit aquas quasi in utrem: et eduxit eos in nube diei, et tota nocte in inluminatione ignis et cetera. uidemus quia simplex narratur historia. si ergo sic intellexerimus ut scriptum est, sine causa titulus praenotatus est 'intellectus asaph'. sin autem intellexerimus ut titulus praenotatur, necessitate conpellimur aliud in littera habere, aliud in spiritu reperire.

adtendite populus meus legem meam, inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. uidetis quia bene supra scriptum est 'intellectus asaph'. denique et ipsa prophetia sic incipit: adtendite populus meus legem meam: non moysi legem, sed legem meam. inclinate aurem uestram in uerba oris mei. hoc est, quod dicit in euangelio 'qui habet aures audiendi, audiat'. aperiam in parabolis os meum: uobis aperiam quod iudaeis clausum est uobis aperiam in parabolis os meum. 'et sine parabola, inquit, non loquebatur eis'; discipulis autem suis secreto soluebat parabolas. aperiam in parabolis os meum: quod illis in parabolis loquor foris, uobis intrinsecus aperiam. eloquar propositiones ab initio. pro propositionibus in hebraico habet 'aenigmata'. ergo omne, quod dicitur, aenigma est. aenigma non est hoc quod dicitur, sed aliud quod significatur aenigmate.

dicat mihi aliquis: uim facis scripturae; cum enim titulus habet 'intellectus asaph' tu mihi ex persona xpisti interpretaris hoc dictum. si xpistiani sumus (sumus autem xpistiani, qui xpisti baptismum accepimus, et non solum confitemur, sed et profitemur) quia sumus xpistiani, debemus credere euangelistis. scriptum est in euangelio secundum matthaeum 'cum, inquit, locutus fuisset dominus noster atque saluator in parabolis, et illi non intellegerent' et cetera quae scripta sunt in euangelio. et postea euangelista quid intulit? 'haec omnia, inquit, facta sunt, ut impleretur illud quod scriptum est: aperiam in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio'. uides ergo quod euangelista matthaeus hoc ex persona xpisti intellegit. cum enim induxisset dominum dicentem in parabolis, et illi non intellegerent: hoc, inquit, factum est, ut impleretur quod scriptum est, aperiam in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio.

uidetur nobis nihil remansisse quaestionis, sed diligenter adtendite: studii enim mei est, non declamare more rhetorico, sed scripturarum sensum capere. denique et dominus atque saluator quid dixit? 'scrutamini scripturas, et ibi inuenietis quomodo de me scriptum est'. et aliud dixit iudaeis: 'erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei'. uidete quid dicat. erratis. quare? nescientes scripturas. quoniam autem nescitis scripturas, propterea nescitis xpistum, qui est dei uirtus et dei sapientia. dicitur ergo in matthaeo 'haec, inquit, facta sunt, ut impleretur quod scriptum est in asaph propheta'. sic inuenitur in omnibus ueteribus codicibus, sed homines ignorantes tulerunt illud. denique multa euangelia usque hodie ita habent 'ut impleretur quod scriptum est per esaiam prophetam: aperiam in parabola os meum, eloquar propositiones ab initio'. hoc esaias non loquitur, sed asaph. denique et inpius ille porphyrius proponit aduersum nos hoc ipsum, et dicit: 'euangelista uester matthaeus tam inperitus fuit, ut diceret, quod scriptum est in esaia propheta, aperiam in parabola os meum, eloquar propositiones ab initio'. ergo simpliciter dicamus: quomodo illud in euangelio scriptum est, scriptum est in matthaeo et iohanne quod dominus noster hora sexta crucifixus sit, rursus scriptum est in marco quia hora tertia crucifixus sit. hoc uidetur esse diuersum, sed non est diuersum. error scriptorum fuit: et in marco hora sexta scriptum fuit, sed multi pro epis�m�i~g graeco putauerunt esse gamma. sicut enim ibi error fuit scriptorum, sic et hic error fuit scriptorum, ut pro asaph esaiam scriberent. nescientes enim (quia prima ecclesia de inperitis congregata fuit gentibus) ergo cum legerent in euangelio 'ut impleretur quod scriptum est in asaph propheta' ille qui primus scribebat euangelium coepit dicere: quis est iste asaph propheta? non erat notus in populo. et quid fecit? ut dum errorem emendaret, fecit errorem. dicamus aliquid simile, et in alio loco in euangelio secundum matthaeum, quando iudas retulit triginta argenteos, et noluerunt accipere sacerdotes nec mittere in corbanan, quoniam erat pretium sanguinis: et emerunt inde agrum figuli in sepulturam peregrinorum. pretium xpisti sepultura nostra est: et uocatur ager ille acheldemach, quod est ager sanguinis. sanguinis ager iudaeorum, sed nostra sepultura est. nos enim peregrini fuimus et aduenae, non habebamus ubi requiescere. ille crucifixus est et mortuus, et nos cum illo consepulti sumus. ut conpleretur, inquit, quod scriptum est in hieremia propheta. retulit, inquit, triginta argenteos, pretium quod scriptum est, et cetera. sicut scriptum est, inquit, in hieremia propheta. hoc in matthaeo scriptum est. requisiuimus in hieremia, hoc penitus inuenire non potuimus: sed inuenimus illud in zacharia. uidetis ergo, quia et hic error fuit, sicut ibi.

quanta audiuimus et cognouimus ea. hos uersiculos 'adtendite populus meus legem meam' usque in istum uersiculum 'eloquar propositiones ab initio' ex persona xpisti dicuntur, ipse saluator loquitur. iam ceteros uersiculos usque ad finem psalmi ex persona apostolorum debemus accipere. dicente ergo domino 'inclinate aurem uestram ad uerba oris mei': o apostoli, quod, inquit, audistis in secreto, praedicate super tecta: quid dicunt apostoli? quanta audiuimus et cognouimus ea, et patres nostri narrauerunt nobis. haec domine, quae tu nobis loqueris, et patres nostri patriarchae et prophetae locuti sunt nobis. et patres nostri narrauerunt nobis. non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram. propterea illi locuti sunt, ut nos filii eorum sciremus. et legem posuit in israhel. quanta mandauit patribus nostris. ille carnaliter haec locutus est, sed nos ea spiritaliter intellegimus. ut nota facerent ea filiis suis: hoc est nobis. propterea illis locutus est, ut nobis proderent.

filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt ea filiis suis. 'pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii'. nos filii sumus illorum. illi nobis narrauerunt, et nos narrauimus filiis nostris: filii eorum nos sumus.

ut ponant in deum spem suam. ut iam non credant in idola, sed in deum credant. et non obliuiscantur operum dei. ut uideant ordinem creaturae, et ex creatura intellegant creatorem. et mandata eius exquirant. non contemnant sicut iudaei, sed exquirant sicut xpistiani.

ne fiant sicut patres eorum. ne murmurent, sicut murmurauerunt quidam in deserto, et perierunt; ne sic murmurent sicut iudaei, et pereant in deserto. generatio praua et exasperans. non ego hoc loquor: propheta tuus hoc loquitur de te. generatio praua et exasperans. 'generatio adultera et pessima signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum ionae'. quare dixit, praua? quia facti sunt in arcum peruersum. arcus enim numquam extenditur in eum qui se mittit, sed contra aduersarios. ista autem generatio cum esset recta a deo condita, et haberetur in manu dei quasi arcus, ut mitteret per eam sagittas, uersa est quasi arcus peruersus, blasphemantes in creatorem suum.

generatio quae non direxit cor suum. usque hodie peruersus est israhel. et non est directus cum deo spiritus eius. quoniam non recepit filium, propterea non recepit spiritum sanctum. denique spiritus sanctus, quando descendit in specie columbae, non descendit super turbas iudaeorum, sed super unum iesum. si uis ergo, iudaee, spiritum accipere, crede in iesu: quoniam spiritus sanctus sedet in iesu.

filii efraim intendentes et mittentes arcum. o quanta mysteria, o quanti flores. non dico dies, sed totus mensis ad intellegentiam istius psalmi non potest sufficere. in singulis uerbis sensus sunt. habemus et thesaurum in uasis istis fictilibus. multi hoc interpretantur de corpore et spiritu sancto: hoc est, habemus thesaurum in uasis fictilibus. est quidem et ista intellegentia. sed ista multo melior est, quoniam habemus thesaurum pretiosissimum in uasis fictilibus, hoc est in uerbis rusticis scripturarum. filii efraim intendentes et mittentes arcum, conuersi sunt in die belli. non custodierunt testamentum dei, et in lege eius noluerunt ambulare. et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilia eius quae ostendit eis. legimus in regnorum libris, quoniam sub roboam filio salomonis hieroboam filius nabat scidit populum a reliquo populo, et decem tribus duxit in samariam. iudae uero tribus et beniamin remanserunt sub imperio roboam: et multi de tribu leui, qui habitabant in hierusalem sacerdotes et leuitae, sicut scriptum est in paralipomenon, reuersi sunt ad templum dei, hoc est in hierusalem. tres ergo tribus fuerunt, hoc est in iudaea: iuda ipsa regalis tribus, et beniamin, et postea leuitae, ubi uenerant de diuersis tribubus ad templum. qui ergo erant in samaria, de tribu efraim habebant regem. quomodo enim qui regnabant in iudaea, habebant regem de tribu iuda et de genere dauid: sic et qui regnabant in samaria, habebant regem de tribu efraim, et reges eorum uocabantur efraim. legamus osee prophetam, et omnem prophetiam eius contra efraim reperimus; et dicitur ibi 'efraim, inquit, factus est quasi columba insipiens'. uide quid dicat, columba insipiens. reliquit templum, et habitat in siluis. columba enim semper in domibus habitat. efraim uero columba mea reliquit templum, reliquit domum, et habitat in siluis habitat in desertis.

hoc interim secundum litteram; debemus enim et historiam ponere. nunc uero post litteram quasi per quosdam gradus debemus ad maiora conscendere. dicamus ergo filios efraim omnes esse haereticos. et isti enim recesserunt de domo dei, et isti dimiserunt dauid et regnum dauid, et habitant in desertis. et dicuntur quidem columbae, quia legunt et ipsi scripturas, sed insipienter intellegunt. multa sunt quae dicantur. filii efraim intendentes et mittentes arcum. uide omnes haereticos: qui dereliquerunt hierusalem, qui dereliquerunt templum dei, qui habitant in samaria, ubi fecerunt uitulos aureos? in bethel et in dan. et uide quid dicat: fecerunt uitulos aureos in bethel, in domo dei. in domo dei idolatrae facti sunt. et fecerunt illud in dan, hoc est, in iudicium suum et in condemnationem. dereliquerunt domum domini, et nihil aliud nisi de auro cogitant. dicat aliquis: quare fecerunt uitulos aureos? noster thesaurus repositus est in uasis fictilibus. ecclesiastici enim rustici sunt et simplices: omnes uero haeretici aristotelici et platonici sunt. denique ut sciatis quoniam omnis eloquentia saecularis aurum dicitur, hoc est, quoniam lingua eorum quasi propter splendorem aurum dicitur: 'calix aureus babylon in manu domini'. uidete quid dicat, babylon confusionis. ergo mundus iste calix aureus est. de hoc calice aureo omnes gentes propinantur.

filii efraim intendentes et mittentes arcum. quemcumque uideris haereticorum, omnes superstitiones habent. conuersi sunt in die belli. nesciunt eum qui dixit 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis', sed ad uerba sunt praeparati. habent uerba; sed audiant illud quod scriptum est: 'dissipa gentes quae bella uolunt'. dicat aliquis, nostram esse sententiam. uideamus consequentia.

non custodierunt testamentum dei, et in lege eius noluerunt ambulare, et obliti sunt benefactorum eius. consurrexerunt contra eum qui eos regenerauit in baptismate. et mirabilia eius quae ostendit eis: coram patribus eorum quae fecit mirabilia. uidete sensum scripturarum, quomodo de filiis efraim uenit ad historias praeteritas; ut illud quod scriptum est 'aperiam in parabola os meum, eloquar propositiones ab initio' parabolice dictum ostendit.

coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra aegypti, in campo taneos: interrupit mare, et perduxit eos: statuit aquas quasi in utrem, et deduxit eos in nube diei. dicat aliquis: uim facis scripturae: simpliciter enim dicitur de populo israhel, quando eductus est de terra aegypti, et propterea secundum historiam dicitur; et legimus decem tribus quoniam reliquerunt deum, et idolatrae effecti sunt, et quia secuti sunt uitulos aureos. uideamus asaph propheta quo tempore fuerit. utique illo tempore, quando fuit dauid. sub dauid autem necdum decem tribus separatae erant. regnauit dauid quadraginta annis: rursum salomon aliis quadraginta annis: post octoginta annos sub roboam postea scissae sunt decem tribus. uides ergo, quod dicitur, non dicitur decem tribus, sed de haereticis prophetatur.

coram patribus eorum quae fecit mirabilia. obliti ergo haeretici patris sui, quae fecit mirabilia in terra aegypti, in tenebris istius saeculi, quomodo illos liberauit, in ecclesia renati sunt, et postea ubi nati sunt, displicet eis ecclesia. in terra aegypti, in campo taneos: ubi idolatria, ubi rex aegypti, ubi equites aegypti, ubi iannes et mambres aduersarii moysi, ubi idolatria. nos omnes eramus in aegypto, et a domino liberati sumus. interrupit mare, et perduxit eos. ambulauit dominus super mare, et fluctus maris mitigauit, et nos perduxit.

interrupit mare, et perduxit eos. usque hodie, o monache fidelis, quando educeris de aegypto, interrumpitur mare, et sic educeris. statuit aquas quasi in utrem. in hebraico non habet utrem, sed aceruum.

et deduxit eos in nube diei. 'ecce dominus uenit in aegyptum in nube leui'. nubem leuem, aut proprie saluatoris corpus debemus accipere, quia leue fuit et nullo peccato praegrauatum est: aut certe nubem leuem debemus sanctam mariam accipere, nullo semine humano praegrauatam. ecce dominus uenit in aegyptum saeculi istius super nubem leuem, uirginem.

et deduxit eos in nube diei. pulchre dixit, diei: nubes enim illa non fuit in tenebris, sed semper in luce. et tota nocte in inluminatione ignis. 'et tenebrae non sunt absconsae a te: sicut lux tibi, ita et nox tibi'. et tota nocte in inluminatione ignis. 'dominus noster ignis consumens est'. ignis consumens. non dixit, quid consumens: nobis intellegentiam dereliquit. qui super fundamentum xpisti aedificauerunt lignum, faenum, stipulam, dominus illis ignis consumens est. ignis duplicem habet naturam: et lucet, et urit. si peccatores sumus, incendit: si iusti, lucet nobis.

interrupit petram in deserto. interrupta nobis est petra in heremo. percussa est petra, et fluxerunt aquae: illa petra, quae dicit 'qui sitit, ueniat et bibat'; de cuius uentre fluxerunt flumina. et adaquauit eos uelut in abysso multa. in deserto, ubi aqua non erat, abundantia nobis aquarum facta est.

multa sunt quae dicantur, et infinitus est psalmus, et tempore excludimur. oremus autem dominum, ut et nobis interrumpat mare, ut et nobis petra fluat aquas, ne et nostra cadauera pereant, et iaceant cum populo in deserto. scitis enim quoniam cadauera patrum nostrorum usque hodie iacent in deserto. credite mihi: quotienscumque uideo synagogas, semper illud habeo in mente, quod dicitur ab apostolo, quoniam non debemus exultare super oliuam cuius fracti sunt rami, sed timere; quoniam si rami naturales praecisi sunt, quanto magis nos, qui inserti sumus de oleastro, timeamus ne fiamus sicut patres nostri 'generatio praua et exasperans, generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum deo spiritus eius'. quoniam non habent spiritum dei, propterea mortui sunt, et iacent cadauera eorum in deserto. ego synagogas eorum nihil aliud intellego, nisi sepulcra in deserto. lege libros ueteres. oremus autem dominum, ut et ista sepulcra resurgant. si enim filii abrahae facti sunt lapides, filii adam, qui mortui sunt, possunt resurgere, si uoluerit iesus. licet enim mortui sunt et iacent in sepulcra, etiamsi quatriduani sunt, etiam si foetent, potest eis dicere iesus: 'lazare, ueni foras'.

78. quoniam pauperes facti sumus. quoniam tu pauper pro nobis factus es, propterea et nos pauperes facti sumus. 'oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et effuderit orationem suam coram domino'. quoniam tu pauper factus es, cum esses diues, et nos pauperes facti sumus. adiuua nos, deus salutaris noster. in hebraico habet 'adiuua nos, deus iesus noster'. ubicumque enim saluator est, ibi in hebraico iesus habet. denique gabriel quando uenit ad mariam: 'et uocabis eum, inquit, iesum: iste enim saluum faciet populum suum'.

adiuua nos, deus iesus noster. uidete quid dicat 'adiuua'. qui dicit 'adiuua', et ipse liberari conatur: neque enim dormientes nos deus adiuuat, sed laborantes. propter gloriam nominis tui domine libera nos: quoniam uocatum est nomen tuum nouum super nos, quod benedicitur in gentibus. et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. tu saluator, tu xpistus, et nos xpistiani: miserere nobis propter nomen tuum.

introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum. hoc solent dicere qui secuntur origenis dogmata: gemitus conpeditorum, hoc est angelorum, qui conpediti sunt, inquiunt, in corporibus. quo modo enim si mittantur conpedes in pedibus, degrauant corpus, et currere non sinunt; sic et corpora nostra includunt animas, hoc est angelos, et degrauant in terra. et hoc quibus uerbis adprobant? 'infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?' et illud quod dicit 'cupio dissolui et esse cum xpisto', reuerti et esse cum xpisto. uidete, inquit, quid dicat apostolus. quicumque dicit, cupio reuerti, utique illuc dicit, ubi ante fuerat. introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum. ego uero simpliciter rusticana simplicitate et ecclesiastica ita tibi respondeo: ita enim apostoli responderunt, sic sunt locuti, non uerbis rhetoricis et diabolicis: 'melius est enim reuerti et esse cum xpisto'. quia sic habet in graeco; non habet 'dissolui' sed 'reuerti'. reuerti, et esse cum xpisto. ubi adam fuit pater meus, ibi et ego esse desidero; unde ille eiectus est, ego reuerti cupio. in adam omnes nos de paradiso eiecti sumus. introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum. quare enim hoc non simpliciter intellegam dictum esse de martyribus, qui inclusi sunt in carceribus? quanti enim et in metallis missi sunt? ego uero dico, quia illorum conpeditorum uere exaudiat uocem deus.

secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. nos omnes, si tamen meremur, filii martyrum sumus. apostolus quando in carcere erat, conpeditus erat: apostoli omnes quando in carceribus erant, conpediti erant: omnes martyres qui interfecti sunt in carceribus, conpediti erant. propterea nunc dicitur, posside filios mortificatorum.

redde uicinis nostris septuplum in sinu eorum. mihi uidetur quod non contra illos rogat, sed pro illis: hoc est, da illis sabbatum tuum. sabbatum autem interpretatur requies. quod dicit, hoc est: fac eos requiescere in malitia sua. aut certe aliter: hic eis redde, et non eis reddas in futuro.

nos autem populus tuus et oues pascuae tuae. ubi oues dicit, innocentiam significat. oues non habent nisi pastorem. confitebimur tibi in saeculum. confitebimur: uel paenitentiam agimus, uel certe, quod melius est, glorificamus. in generationem et generationem; in primo populo, et in secundo populo. licet secundum historiam aliter dicatur in iezechiel, tamen secundum intellegentiam spiritalem hoc dicimus, quoniam duae istae gentes, hoc est, duae uirgae iunguntur in iezechiel, et fit unum regnum. in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam. apostolorum uox est: petrus in populo circumcisionis, et paulus et barnabas in gentibus.

80. in finem, pro torcularibus, asaph. in lege scriptum est tres esse sollemnitates: pascha, pentecosten, et scenopegia. ante scenopegia ante dies decem ieiunium erat, et ieiunium erat usque ad uesperam. eo tempore tubis canebant, hoc est ieiunabant, et in ieiunio tubis canebant, et post dies decem scenopegia erant. diligenter adtendite. tres sunt sollemnitates in lege descriptae: primum pascha, deinde pentecosten, deinde scenopegia. ante scenopegia ieiunium: in ieiunio autem tubis canebant. animaduertite scripturam, quid significat. tollite uelamen quod positum est ante oculos moysi; et uidete quoniam tabernacula non possumus fieri, nisi ante ieiunemus. ipsum autem ieiunium nisi habuerit signum uictoriae, quod nostros aduersarios deterreat, non uincitur amalec. quoniam ergo tres sunt sollemnitates, pascha, pentecosten et scenopegia, ideo et tres psalmi habent titulum 'pro torcularibus': octauus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius. uidetis ergo quomodo tres psalmi scripti sunt in psalterio, qui pro torcularibus praenotantur. uidete quid dicat: octauus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius.

et antequam de numero disputemus, dicamus quid sibi significare uelint torcularia. pro torcularibus. torcularia non sunt alibi, nisi ubi uinea et infinita uindemia est. pro torcularibus. propterea dicit dominus atque saluator: 'torcular calcaui solus, et de gentibus uir non erat me cum'. propterea uineam de aegypto transtulit et plantauit. et dicit in hieremia: 'ego te plantaui uineam ueram totam electam: quomodo conuersa es mihi in amaritudinem, uitis aliena?' et noe uinum bibit, et inebriatus est. dicitur et a salomone, dicitur in mysterio: 'bibite amici, et inebriamini'. legimus et in alio loco, quoniam ioseph ille uir sanctus, qui in typo praecessit saluatoris, qui uenditus est a fratribus suis, quem uendiderunt fratres sui, et regnauit in aegypto, sicut et dominus atque saluator noster uenditus est a iudaeis, et regnauit in aegypto istius saeculi. ille ergo ioseph uir sanctus, ille praecipuus, qui crudelitatem pietate superauit; qui ideo uenditus in aegypto, ut aegyptum pasceret et fratres suos qui eum uendiderant; ille igitur ioseph inuitauit fratres suos. sed uidete: 'et inebriatus est in meridie'. et hoc uerum est, et secundum litteram stare potest, ut uir sanctus inebriatus fuerit? inebriatus est et noe, sed uere fuerat inebriatus. erat inebriatus ioseph, inebriatus est et noe, et inebriatus est in domo sua. uidete mysterium. uideamus ante quid significet in mysterio, et postea disputemus quid significet in sensu. post diluuium mundi istius bibit noe, et inebriatus est in domo sua, et denudata sunt femora eius, et eius apparuit turpitudo. et uenit frater maior, et inrisit: frater autem minor texit. hoc totum dicitur de saluatore, quoniam biberat in cruce passionem. 'pater, si possibile est, transeat calix iste a me'. bibit, et inebriatus est, et denudata sunt femora eius: hoc est, ignominia crucis. uenit frater maior, populus iudaeorum, et inrisit: et minor, populus de gentibus, texit ignominiam. propterea 'maledictus chanaan, seruus erit fratris sui'. ecce maledictio illa usque hodie perseuerat. nos, minor populus, inperamus maiori populo iudaeorum. sicut ergo dominus in passione inebriatus est, sic et sancti in ardore fidei cotidie inebriantur, et inebriantur spiritu sancto. tu qui die hesterna aurum colligebas, hodie proicis: nonne apud ignotos uideris insanus? denique et apostoli, quoniam spiritus sanctus descenderat super eos et inpleuerat eos, et loquebantur linguis uariis, propterea dicebantur musto pleni.

multa sunt quae dicantur de uini mysterio et de ebrietate. in finem pro torcularibus, asaph. octauus psalmus, et octogesimus, et octogesimus tertius. nullus alius poterat habere torcularia numerus, nisi octauus, et octogesimus, et octogesimus tertius. octauus dies resurrectionis est in singulari numero. rursum in octo decadibus octogesimus alius maior numerus. uidetis ergo quoniam haec torcularia non praescribuntur, nisi in die resurrectionis, octaua, et octogesima. dicat aliquis: quare postea dicitur in octogesimo tertio torcularia? haec torcularia ad trinitatis mysterium pertinent. propterea et tres sunt chorodidascali. in octauo dicitur, psalmus dauid: in octogesimo, asaph: in octogesimo tertio, filiorum chore. octauus est dauid, qui interpretatur fortis manu. prima enim nostra uictoria pugnam habet atque luctam: propterea dicitur fortis manu dauid. secunda uero, hoc est in octogesimo, asaph. asaph autem interpretatur synagoga. in octauo ergo uincimus, et in octogesimo cum domino congregamur. in octogesimo uero tertio, filiorum chore. chore interpretatur caluaria. 'ascende calue, ascende calue'. hoc dicebant etiam pueri helisaeo, quoniam passus fuerat in loco caluariae. multa sunt quae dicantur, quomodo helisaeus in bethel inrisus sit a quadraginta duobus pueris. ista sunt torcularia, de quibus dicit et saluator: 'facite uobis amicos de iniquo mamona, ut uos recipiant in aeterna tabernacula'.

quia praeceptum israhel est, et iudicium deo iacob. quod praeceptum dei? in uictoria deo canere: non suam putare, sed domini.

cum exiret de terra aegypti, linguam quam non nouerat audiuit. et nos quando egressi sumus de aegypto, audiuimus linguam quam nesciebamus. quis nostrum sciebat euangelium? quis apostolum? quis prophetas? egressi sumus de aegypto, et audiuimus linguam quam nesciebamus, didicimus linguam quam nesciebamus.

et statim sequitur, deuertit ab oneribus dorsum eius. quando in aegypto eramus, extruebamus ciuitates faraonis, lutum et laterem portabamus, et tota anima nostra quaerebat paleas. non habebamus frumentum, non habebamus caelestem panem, qui de caelo uenit: necdum accipiebamus manna de caelo, necdum nobis serpens fuerat in heremo suspensus: necdum petra aquam nobis miserat: necdum extendebamus manus, et cadebat amalec. sedebamus in luto, et faciebamus opera aegyptia, ciuitates faraonis extruebamus. deuertit ab oneribus dorsum eius. quam grandia ante habebamus onera. propterea moyses noster dicit: 'uenite ad me omnes, qui onerati estis peccatis, et ego reficiam uos'. manus eius in cophino seruierunt. cuius? israhelis. alii sunt cophini aegypti, et alii cophini iesu. habet et iesus cophinos suos, et duodecim cophinos de fragmentis impleuit saluator noster. o rem miram, et ingentia mysteria significantem. quinque milia populi uersabantur in heremo, sine paruulis et mulieribus: in loco deserto non inueniuntur nisi tantum quinque panes: locus enim desertus erat. requiro a te, qui tantum litteram sequeris: in deserto loco non inueniuntur nisi quinque panes, et duodecim cophini quomodo inueniuntur? si desertus erat locus, utique duodecim cophinos habere non poterat. sed hoc totum significatur, quod populum suum dominus in deserto istius saeculi eduxit de aegypto: pauit panibus suis, et quodcumque supererat, in duodecim cophinis condidit, hoc est in duodecim apostolis; ut quod perierat in duodecim tribubus, saluaretur in duodecim apostolis.

in tribulatione inuocasti me, et liberaui te. prophetae et psalmi ideo obscuri sunt, quoniam subito, cum nescis, persona mutatur. denique usque huc locutus est propheta: nunc subito inducitur persona dei loquens ad populum. in tribulatione inuocasti me, et liberaui te. quicumque in tribulatione es, securus esto: inuoca, et exaudieris. exaudiui te in abscondito tempestatis. tempestas illa quae te premebat, et quasi fluctibus huc illuc que trahebat: ego eram in media tempestate. probaui te in aqua contradictionis. secundum litteram de moyse dicitur et aaron, quod in aqua contradictionis offenderint deum. denique ideo non sunt ingressi terram repromissionis. nobis autem dicit deus: probaui te apud aquam contradictionis. simon probatus est ad aquam contradictionis, quia in hypocrisi accepit baptisma. quicumque ergo in hypocrisi accipit baptisma, iste probatur ad aquam contradictionis.

audi populus meus, et testificabor te. nobis loquitur deus. quodcumque populo dixit, etiam nobis loquitur. israhel, si audias me. quid quaeris ut audiam? uideamus quid praecipiat. non erit in te deus recens. cui deus uenter est, deus ei recens est. quotcumque uitia habemus, quotcumque peccata, tot recentes habemus deos. iratus sum: ira mihi deus est. uidi mulierem, et concupiui: libido mihi deus est. unusquisque enim quod cupit et ueneratur, hoc illi et deus est. auarus aurum deum habet. nec adorabis deum alienum. noster deus uirtus est: aliorum, uitia atque peccata.

ego enim sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra aegypti. nos sumus qui educti sumus de terra aegypti: si tamen exiuimus, si in heremo sumus, si terram repromissionis cupimus uidere. si reliquimus sodomam, non respiciamus ad sodomam: saluati sumus in monte. non desideremus aegyptias carnes, non dicamus: quam bene nobis erat in aegypto, quando manducabamus carnes in ollis, et alia, et cucumeres. uis accipere domini cibos? uis comedere ipsum dominum tuum et saluatorem? audi quid dicat. dilata os tuum, et inplebo illud. dilatate ora uestra: ipse est et dominus et panis. ipse hortatur nos ut comedamus, et ipse noster cibus est. quantumcumque dilataueris, tantum accipiet: non est igitur in mea potestate, sed in tua est. si uolueris, totum me accipies: si nolueris, accipies saltim partem.

et non audiuit populus meus uocem meam. ego sto ante ostium, ego pulso. uolo ut aperias, et ingrediar: et non uis aperire. et israhel non intendit me. et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: ibunt in adinuentionibus suis. infelix est qui a deo non corripitur. si quis peccans non percutitur, iste miser est. ideo dicit: dimisi eos secundum desideria cordis eorum. ideo eos dimisi, quoniam saepe percussi, et disciplinam non receperunt. rogaui, non audierunt: percussi, non senserunt dolorem. dimitto eos in uoluntatibus suis, ut saturati uitiis suis, uel sic agant paenitentiam suam.

si populus meus audisset me. o clementissimus pater, o misericors deus. rogauit, et non est auditus: quasi iratus dimittit filium lasciuientem. iterum uidet perire, et dolet quia pereat. et quid dicit? si populus meus audisset me, israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, numquid grande mihi erat liberare te de tribulatione? numquid non poteram maiestatem meam mittere, et eruere te de periculo? sed quoniam dimisi te libero arbitrio, et stadium tibi proposui, et non corono nisi qui pugnauerit, propterea uictoriam tuo arbitrio derelinquo.

inimici domini mentiti sunt ei. in hebraico melius habet 'inimici domini negabunt eum' hoc est, iudaei inimici ipsius negabunt eum. sed isti inimici qui negaturi sunt eum, ergo perient? ergo reliquiae non erunt? et quomodo iurasti abrahae, isaac, et iacob, quoniam semen ipsorum sit quasi stellae caeli et sicut arena maris? quare promisisti patribus, et non reddis filiis? inimici domini negabunt eum. sed quid dicit? et erit tempus eorum in saeculum. 'cum introierit plenitudo gentium, tunc omnis israhel saluus fiet'. in futuro credent, modo non crediderunt. nunc dicam ad iudaeos. solent enim sibi adplaudere et dicere: et erit tempus eorum in aeternum. nos dicamus: uerum est, credituri enim sunt de iudaeis. denique legimus et in apocalypsi iohannis, duodecim milia de singulis tribubus, hoc est, centum quadraginta quattuor milia creditura: et hoc dicitur uirginum esse. ubi autem uirginum tantus numerus erit, non uirginum quantus erit? ergo et nos dicamus iudeis: erit tempus uestrum in aeternum, hoc est, in futuro saeculo. sed ad te, qui hodie non credis, quid pertinet? et erit tempus eorum in saeculum. inimicorum dei quale est, tempus erit.

et cibauit eos de adipe frumenti. induxit eos in terram repromissionis: cibauit non manna, ut in deserto, sed frumento quod cecidit, quod resurrexit. et cibauit illos ex adipe frumenti. uidete mysterium scripturarum. ex adipe frumenti. frumentum adipes habet? numquid et intestina habet? sed uoluit largitatem et pinguedinem gratiae spiritalis ostendere, et ideo adipes nominauit. et de petra melle saturauit eos. ipse frumentum est: ipse et petra est, qui populum israhel satiauit aqua in deserto. spiritaliter, melle et non aqua saturauit eum: ut quicumque crediderint et acceperint cibum, mel sentiant in ore suo. 'quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo'. denique et dominus noster post resurrectionem propterea fauum comedit, et de petra melle saturatus est. ego rem dico nouam. ipse petra ipse mel comedit, ut nobis mel tribueret et dulcedinem: ut qui in lege biberant myrrham, hoc est amaritudinem, postea in euangelio comedant mel euangelii.

81. deus stetit in synagoga deorum. multa sunt schemata. frequenter enim sedemus, interdum stamus, interdum iacemus, interdum currimus, interdum ambulamus. ita et deus describitur pro uarietate hominum, et status ipsius diuersus inducitur. si sancti sumus, et sumus similes moysi, dicitur ad nos: 'tu uero hic sta me cum'. hoc enim dicit deus ad moysen. stabat enim moyses super petram: propterea et deus stabat illi. si uero sancti prius fuerimus, et postea peccatores, iam non nobis stat deus, sed ambulat: hoc est, mouetur de loco suo, qui nobis ante steterat. postquam nos moti fuerimus, et ipse nobis cum pariter commouetur. denique et adam quamdiu in paradiso fuit, et legem seruabat, stabat ei deus. postquam uero transgressus est, audiuit uocem dei ambulantis in paradiso. uis scire quia ambulabat ei deus? quid ei dixit? 'adam, ubi es?' qui ante stantem deum non fugerat, postea ambulantem fugit.

diximus de stante, diximus de ambulante: dicamus de sedente. quandocumque sedens inducitur deus, dupliciter inducitur: aut quasi rex, aut quasi iudex. si quasi rex, uidet eum sicut esaias: 'uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum'. ibi quasi rex regnans inducitur. quando uero quasi iudex inducitur: 'throni positi sunt, et libri aperti sunt' in danihele scriptum est. quid dicitur? throni positi sunt, et libri aperti sunt: hoc est, dominus quasi iudex sediturus, et omnium opera relecturus. libri qui modo conplicati sunt, tunc aperientur. omne quod facimus, quod loquimur, quod cogitamus, etiam de otioso uerbo reddituri sumus rationem: scriptum est in libris dei. putat aliquis libros esse in caelo, ubi scribuntur peccata nostra. ego puto libros esse conscientias nostras, quae tunc aperientur, et uidebit unusquisque quod fecit. 'nihil occultum, quod non reuelabitur'. propterea throni positi sunt, et libri aperti sunt. quanta scripta sunt in libro meo, et ne fratri quidem meo neque amico meo audeo confiteri. sciunt angeli quid fecerim, sciunt throni, sciunt seraphim: scit pater et filius et spiritus sanctus.

diximus de deo quod aliis stet, aliis ambulet, aliis uero sedeat aut quasi rex aut quasi iudex: aliis uero dormit. si quando nos derelinquit temptationibus: licet simus sancti, tamen relinquimur temptationibus, ut probemur: eo tempore nobis dormit dominus. denique quid dicit et psalmista? 'exsurge, utquid dormitas domine?' et apostoli quando erant in naui, et nauis fluctibus tundebatur, dormiebat eis dominus: propterea enim nauis fluctibus tundebatur. denique excitant eum, et euigilat, et statim tempestas quiescit.

diximus de quattuor schematibus dei, quia aliis stat, aliis ambulat, aliis sedet, aliis quasi dormit, aliis uero euigilat et consurgit. deus stetit in synagoga deorum. quia dii erant, propterea stabat eis deus. in qua ipsa synagoga nostra diuersa deus habet schemata: aliis stat, aliis sedet, aliis ambulat, aliis dormit. cum ipse sit inmutabilis, pro nostra uarietate mutatur. uide hominis dignitatem. deus stetit in synagoga deorum. largitur nobis nomen, ut largiatur et meritum. in medio autem deos diiudicat. quasi imperator in medio exercitus diiudicat deos. deos diiudicat. res formidabilis, res terroris plena. si deos diiudicat, de peccatore quid facit?

duos istos uersiculos quasi propheta dixit. hoc uero quod sequitur, usquequo iudicatis iniquitatem? ipse deus loquitur ad iudices, hoc est, ad principes populi. specialiter isti uersiculi, qui secuntur, ad iudices dicuntur. si saeculi iudices, manifestum est: si uero ecclesiae iudices, de episcopis intellegamus atque presbyteris. usquequo iudicatis iniquitatem? qui iudicat iniquitatem, iudex iniquitatis est. ille est iudex iniquitatis, de quo dicitur in euangelio, quia deum non timebat et hominem non uerebatur. usquequo iudicatis iniquitatem? dedi uobis potestatem in gregem meum et in populum dei: debetis iudices esse, non lupi.

et faciem peccatorum sumitis: iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate: eripite pauperem et egenum, et cetera. quando uenerit ad uos iudicium, non consideratis causam, non consideratis iudicium, sed personas eorum qui habent causas. uerbi causa, si uenerit pauper habens iustum negotium, et uenerit diues habens malum negotium: uos personas aspicitis, non negotium. hoc interim secundum unam interpretationem. ceterum est et alia interpretatio sacratior. solet in theatris unus homo frequenter diuersas habere personas. nunc ingreditur in mulierem, nunc in uirum, nunc in regem; et qui in regem processerat, rursum in seruum procedit. dixi exemplum, ut de carnali uenire possimus ad spiritale. et nos diuersas personas accipimus. quando enim irascor, personam leonis adsumo: quando res alienas rapio, lupi personam adsumo: quando uero crudelis sum et interficio, adsumo personam crudelis. sed quomodo qui sunt peccatores, in peccatis habent diuersas personas: sic econtrario qui sancti sunt, habent et ipsi diuersas personas, sed in bono. quando elemosynam facio, habeo personam quasi clementis: quando uero bene iudico, habeo personam boni iudicis: quando uero iniuriam patior et humilis sum, habeo personam humilis. infelix est, qui plures in malo habet personas: felix, qui diuersas personas habet in bono.

nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. qui? mali iudices. quos ego deos uocabam, uitio suo mali iudices appellati sunt. nescierunt me, neque intellexerunt iudicium meum: in tenebris ambulant. quia dereliquerunt lucem, propterea in tenebris ambulant. ego dixi, uos estis lux huius mundi: et uos declinastis a luce, et facti estis tenebrae. quia ergo hoc fecerunt, uideamus quid sequitur.

mouebuntur omnia fundamenta terrae. uidete principes mali qualem habent retributionem: propter malos iudices terrae fundamenta quatiuntur. hoc interim diximus primum secundum litteram, quoniam totius orbis concussio propter malos iudices uenit. dicamus autem et aliter. mouebuntur omnia fundamenta terrae. ego malos iudices, qui fundamenta posuerunt in terra, et non in caelo, subuertam: qui debuerunt fundamentum habere xpistum, quem posuit architectus paulus, noluerunt, sed in terra posuerunt fundamenta sua.

ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. audiat eunomius, audiat arrius, qui dicunt filium dei similiter esse filium, ut nos sumus, quod dii sumus, non sumus natura, sed gratia. 'quotquot enim eum receperunt, dedit eis potestatem filios dei fieri'. propterea feci hominem, ut de hominibus dii fiant. ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. uidete quanta sit dignitas: et dii uocamur, et filii. ego feci uos deos, sicut feci moysen pharaonis deum: ut postquam dii fueritis, digni efficiamini esse filii dei. considerate scripturam diuinam. 'non est personarum acceptio apud deum'. non dixit: ego dixi: dii estis, reges et principes, sed omnes: quibus aequaliter corpus dedi et animam et spiritum, aequaliter donaui et deitatem et adoptionem. aequaliter omnes nascimur, et imperatores, et pauperes: aequaliter et morimur. aequalis enim conditio est.

uos autem sicut homines moriemini. uidetis ergo quoniam qui homo est moritur. deus enim non moritur. et adam quamdiu seruauit praeceptum et deus fuit, non mortuus est. postquam uero gustauit de arbore inlicita, statim mortuus est. denique dicit ei deus: 'in quacumque die gustaueris, morte morieris'. melius habet in hebraico: 'uos autem sicut adam moriemini'. sicut ille eiectus est de paradiso, sic et nos eiecti sumus. et sicut unus de principibus cadetis. quoniam dixerat 'filii excelsi omnes'; non potest filius esse excelsi, nisi et ipse excelsus fuerit. ego dixi, ut omnes uox excelsi sitis, ut ego excelsus sum. uos uero sicut unus de principibus cadetis. quoniam excelsi eramus, propterea cecidisse dicimur. ubi sunt qui dicunt diabolum diabolum esse factum? ubi sunt qui dicunt malam naturam a deo creatam? secundum hebraicum hic duo dicuntur. uos autem sicut adam moriemini: sicut pater uester noluit audire praeceptum domini, et cecidit, ita et uos moriemini. ergo illud de adam dictum est. hoc uero quod sequitur, et sicut unus de principibus cadetis: quis est iste unus de principibus, qui cecidit? si uolueris dicere adam, iam in superioribus uersiculis dictum est, uos autem sicut adam moriemini. simul que uidete significantiam uerbi. uos autem sicut adam moriemini. quoniam adam mortuus est, et nos morimur. diabolus uero, qui princeps fuit, et cecidit, non mortuus est. neque enim potest angelica dignitas mortem recipere, sed tantum ruinam. idcirco dixit, sicut unus de principibus cadetis. 'quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur?' ecce et hic cecidit, et ibi cecidit. propterea cecidit, quia semper in caelestibus uersabatur. iste est, cui dicitur in iezechiel: 'tu es resignaculum similitudinis'. uidete quid dicat, resignaculum similitudinis. non dixit, tu es signaculum similitudinis: sed, resignaculum similitudinis. signauerat te deus, et similem sibi fecerat: tu uero postea resignasti. ad similitudinem et imaginem dei et tu conditus es. denique dicitur in ipsa prophetia: 'in medio cherubim nutritus es, inter lapides iaspidis et carbunculi fuisti in paradiso dei. et cecidisti, inquit, et a monte domini uulneratus es'. iste princeps tyri: nunc princeps tyri ex eo tempore quo cecidit: siquidem tyrus lingua hebraica dicitur sor, hoc est tribulatio. ergo et iste princeps, qui primo erat in caelo, nunc factus est princeps tyri, hoc est tribulationis istius saeculi. sicut unus de principibus cadetis. quando dicit 'sicut unus', ostendit esse et alios. legite apocalypsin iohannis: draco quando de caelo cecidit, tertiam partem stellarum se cum duxit.

hucusque deus locutus est ad homines, et rursum propheta loquitur. surge deus, iudica terram. surge, quia nauis nostra fluctibus tunditur. surge deus, iudica terram: quoniam mali iudices non iudicant, sed euertunt legem tuam, et pecora tua lacerant. tu surge, qui uerus iudex es. quia ergo mali iudices mortui sunt sicut adam, et ceciderunt sicut unus de principibus: propterea tu surge, tu iudica, tu salua creaturam tuam. mercenarius autem cum lupum uiderit, fugit, et relinquit oues: non potest ita dolere alieno, quomodo dolet patri et matri. dicamus et aliter. surge, qui pro nobis passus es, pro nobis mortuus es: surge, et salua nos. dicamus et aliter. qui uenisti humilis et contemptus, ueni quasi iudex, et uindica nos. surge deus, iudica terram. uidete significantiam proprietates que sermonum. non dixit, iudica caelum, sed terram, ergo terra iudicatur, non caelum. si ergo terra iudicatur, et non caelum, ergo in caelo peccata non fiunt. si autem fierent in caelo peccata, diceret: surge deus, iudica terram et caelum. uidete clementiam prophetae. non dixit, interfice terram: sed iudica, iudica et salua. non dixit, iudica per angelos, iudica per ministros tuos. illi enim si iudicauerint, non possunt misereri, quia exsecutores sunt sententiae tuae. tu uero si iudicaueris, potes ipse misereri. surge deus, iudica terram. imperator potest suam mutare sententiam, praefectus non potest. propterea te iudicem deprecamur, non contemnentes, sed precantes. homines enim et angeli ad conparationem tui crudeles sunt: tu solus mitissimus iudex es. uultis scire quoniam deus clemens est, et omnis homo crudelis est? dormiente patrefamilias inimicus homo zizania superseminauit. serui uolunt euelli, et dicit paterfamilias: 'dimittite, sinite crescant, ne cum zizania euellitis, eradicetis simul et triticum'.

quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus. propterea te iudicem deprecamur, quia omnibus gentibus misertus es. quare non dixit, tu possidebis omnes gentes, sed, tu hereditabis? ubicumque hereditas ponitur, ibi mors ante praecessit. propterea heredes et coheredes dicimur. heredes dixit xpisti, quia pro nobis mortuus est; coheredes, quia nobis cum regnaturus est. tu hereditabis. misisti enim seruos tuos (reuertamur ad apostolos) alium in circumcisionem, alium in gentes. magnum nomen eius. in modica terra nominis dei notitia ferebatur. misisti petrum, petrum piscatorem, qui dimiserat et retem, qui ab opere callosam habebat manum. non misisti oratorem, non misisti philosophum: misisti hominem rusticanum, hominem piscatorem. iste piscator, iste rusticanus de hierosolyma perrexit romam: et rusticanus cepit romam, quam eloquentes capere non potuerunt. rursum iuit paulus apostolus, de hierosolymis praedicauit usque illyricum, et praedicauit ubi non erat praedicatum euangelium, ne super alienum fundamentum poneret aedificium. deinde dicit quod de urbe roma ierit ad hispaniam. uidete paulum persecutorem, qui in iudaea fuerat persecutor, praedicat in gentibus. ubi sunt qui praedicant alexandrum magnum macedonem imperatorem, quod in breui spatio uicerit tantas gentes? habuit exercitum, habuit et ingentes turbas: et non tale aliquid potuit, sed modicum quiddam. iste uero paulus, quondam persecutor, qui dicebat 'etsi inperitus sermone, non tamen scientia', qui soloecismos facit in loquendo, crucem xpisti portat, et quasi triumphans omnes capit. totum orbem subegit ab oceano usque mare rubrum.

dicat aliquis: hoc totum lucri causa fecerunt. hoc enim dicit porphyrius: homines rusticani et pauperes, quoniam nihil habebant, magicis artibus operati sunt quaedam signa. non est autem grande facere signa. nam fecerunt signa et in aegypto magi contra moysen. fecit et apollonius, fecit et apuleius: et infinita signa fecerunt. concedo tibi, porphyri, magicis artibus signa fecerunt, ut diuitias acciperent a diuitibus mulierculis, quas induxerant: hoc enim tu dicis. quare mortui sunt? quare crucifixi sunt? fecerunt et alii signa magicis artibus: sed pro homine mortuo non sunt mortui, pro homine crucifixo. sciunt isti hominem esse mortuum, et moriuntur sine causa. felix ergo nostra uictoria, quae in sanguine apostolorum dedicata est. fides nostra non probatur, nisi per illorum sanguinem. benedicamus ergo deum, cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

82. deus quis similis erit tibi? quia nullus est similis tibi, nullum alium auctorem nisi te quaerimus. ne taceas neque conpescaris deus. nos tacemus, tu pro nobis loquere. iusti uox est: qui dicit, neque conpescaris deus, de iustitia sua securus est.

quoniam ecce inimici tui sonauerunt. possumus secundum tropologiam de ecclesia interpretari et haeresibus. possumus autem secundum litteram interpretari de populo iudaeorum et de ceteris gentibus, quae in circuitu expugnabant iudaeam. quoniam ecce inimici tui sonauerunt. uocem et detractionem aduersariorum, sonitum uoluit appellare. quoniam ecce inimici tui sonauerunt. uidete quid dicat: sonauerunt, hoc est quasi cymbalum tinniens, sic sonauerunt auribus meis. sonus proprie dicitur: auditur tantummodo sonus, et uox non intellegitur. ergo quod dicit, hoc est. illi quidem loquebantur, quasi uolebant me arguere: ceterum ego non quasi uocem, sed quasi sonum audiebam. et qui oderunt te extulerunt caput. uidete quid dicat. ergo qui eleuat caput odit deum. 'superbis enim deus resistit, humilibus autem dat gratiam'. et qui oderunt te extulerunt caput. si quando habes contra aliquem, si tibi detrahit frater tuus, et tu es humilis pro xpisto, et ille superbus propter diabolum, tu imitaris eum qui dicit: 'discite a me quia mitis sum et humilis corde'. ille autem qui erigitur, illum imitatur qui dicit: 'in caelum conscendam, super sidera caeli ponam thronum meum, ero similis altissimo'. et qui oderunt te extulerunt caput.

super populum tuum malignauerunt consilium. sufficit alicui, si populus dei sit. et cogitauerunt aduersus sanctos tuos. hoc interpretatione non indiget: legisse, intellexisse est. dixerunt: uenite et disperdamus eos de gente. non sit gens, quia populus dei est. et non memoretur nomen israhel ultra. non memoretur is, qui sensu uideat deum.

quoniam cogitauerunt unanimiter simul. infelices nos, infelix populus dei: non potest in bono tantam habere concordiam, quantam mali habent in malo. aduersum te testamentum disposuerunt tabernacula idumaeorum et ismahelitae. uidete nominum sacramenta. tabernacula idumaeorum et ismahelitae, moab et aggareni, gebal, et amon, et amalech, et alienigenae cum habitantibus tyrum: etenim assur uenit cum illis, facti sunt in adiutorium filiis loth. undecim sunt qui pugnant aduersus sanctos. quoniam ergo pugnauerunt aduersus sanctos, ad perfectum numerum, id est duodecimum, uenire non potuerunt. tabernacula idumaeorum. non habent domi fundamentum, sed tabernacula quae cito pertranseunt. idumaea dupliciter interpretatur: aut sanguinea, aut terrena. uidete ergo qui pugnant aduersus sanctos: tabernacula idumaeorum, terreni. et ismahelitae. ismahelitae interpretantur oboedientes sibi: hoc est, quodcumque cor habuerit et mala cogitatio, statim faciunt. propterea dicitur in iezechiel: 'fili hominis, loquere aduersum prophetas qui secuntur cor suum, et quodcumque inpellit cogitatio faciunt'. nos autem non debemus sequi cogitationem nostram, nec dici ismahelitae, hoc est oboedientes sibi, sed ismahel, hoc est oboedientes deo. moab, ex patre, hoc est recedentes a deo patre. aggareni, proselyti. qui deberent esse habitatores dei, proselyti facti sunt. gebal interpretatur uallis uana: ge dicitur uallis, bal uero interpretatur uana. isti ergo qui contra populum dei sunt, non sunt de monte, sed de ualle uana. et amon interpretatur populus turbidus: hoc est, qui confidunt in multitudine, et non in simplicitate. amalech interpretatur lingens terram. quicumque enim pugnat aduersus populum dei, non comedit caelestem panem, sed lingit terram sicut serpens. alienigenae. ubi dicitur, alienigenae, in hebraico habet philistiim. philistiim uero interpretantur cadentes potione: hoc est, qui inebriati sunt de calice diaboli, et inebriati ceciderunt. cum habitantibus tyrum. tyrus in lingua hebraica dicitur sor, quod interpretatur angustia et tribulatio. qui debuerant esse peregrini in isto saeculo, facti sunt habitatores. isti ergo qui expugnant populum dei, habitant in sor, hoc est, in angustia et tribulatione animae suae. istae ergo tantae gentes quae pugnant aduersum sanctos, uideamus quem habent principem, saluatorem an diabolum. quid sequitur? etenim assur uenit cum illis. assur, nabuchodonosor aduersarius dei, qui populum dei duxit in captiuitatem. licet uideantur gentes habere plurimas pro se dimicantes, tamen principem habent assur, hoc est diabolum, qui facti sunt in adiutorium filiis loth. loth interpretatur declinans. daemones ante fuerunt angeli, et postea cum diabolo ceciderunt, et facti sunt satellites eius, sicut scriptum est in apocalypsi iohannis, quia draco cecidit, et traxit se cum tertiam partem stellarum. ergo quid dicit? isti qui uenerunt cum tantis gentibus, et expugnauerunt populum tuum, et uenit cum eis assur, et principem habent diabolum, facti sunt in adiutorium filiis loth, hoc est daemonibus, qui a te declinauerunt: hoc operantur quod et daemones.

uidetis quia difficillima loca sunt, uidetis quia obscura sunt, et in singulis sermonibus magna sunt sacramenta, et necessitate conpellimur in uerbis hebraicis et plenis mysteriis diutius immorari. neque enim nunc rhetoricum locum euentilamus: sed id quod ab spiritu sancto dictum est, interpretari nitimur. nisi enim sic interpretemur ut diximus, quid prodest ecclesiis xpisti legere tabernacula idumaeorum, et ismahelitae, et cetera nomina?

quoniam ergo uenerunt contra populum tuum, uideamus quid eis imprecetur psalmista. fac eis sicut madian et sisara. legistis iudicum librum: iste est madian, quem expugnauit gedeon. et sisara, et iabin. iabin et sisara isti sunt, quos expugnauit deborra et barach. in torrente cison, disperierunt in endor. deborra et barach interfecerunt sisara principem militiae. ergo quod dicit, uidete quid sit. domine, quia tantam habent superbiam, quoniam cum tanto ueniunt exercitu, quoniam nabochodonosor habent principem assyriorum, quoniam facti sunt in adiutorium filiis loth, quoniam hoc agunt quod agunt daemones, quoniam superbia ipsorum usque ad te eleuata est: propterea te precor, ut ad ignominiam suam non a uiro uincantur, sed a muliere. facti sunt sicut stercus terrae. qui? madian, et sisara, et iabin: isti tres facti sunt sicut stercus terrae. madian interpretatur relinquens iudicium. quicumque pugnat contra populum tuum, non cogitat futurum esse iudicium. sisara interpretatur equi uisio. isti qui pugnant contra populum tuum, non sunt de grege tuo et de pecoribus tuis, sed de equis qui insaniunt in feminas. isti ergo equi semper parati in proelium. sicut iabin. iabin interpretatur intellectus. qui sibi in sua sapientia confidunt, et non in gloria dei, facti sunt ut stercus terrae. illi qui gloriabantur in exercitu, qui habebant principem assur, et dicebant 'in caelum ascendam', non solum in terram ceciderunt, sed in terra stercus facti sunt.

pone principes eorum. quorum? qui pugnant contra populum tuum. sicut oreb et zeb, et zebee et salmana, omnes principes eorum. legisse uos puto historiam in iudicum libro, quoniam gedeon, qui uocatur alio nomine hierobaal, pro populo dei pugnans hos quattuor reges uicerit, et interfecerit eos. et uidete quales sunt principes madianitarum, qui reliquerunt iudicium dei. oreb et zeb et zebee et salmana. quis putat in istis uerbis esse mysteria saluatoris? legunt hoc philosophi, et inridunt: legunt rhetores, et nunc putant esse deleramenta. non solum autem rhetores, sed et iudaei: non habent clauem scientiae, quoniam uelamen positum est ante oculos eorum. oreb interpretatur foramen, in quo coluber ingreditur; zeb interpretatur lupus. uidete nomina principum aduersariorum xpisti. zebee, hostia, hoc est, quos lupus suffocauerit; et salmana, perfecti in malitia. uidete ergo nominum sacramenta. qui dixerunt: hereditate possideamus sanctuarium dei. dixerunt, sed non perfecerunt: quia dominus pugnabat pro populo suo.

deus meus, pone illos ut rotam. uidete clementiam prophetae: non precatur contra eos, sed pro eis. uidete quid dicat. deus meus, qui deus es omnium, meus proprie deus: deus meus, pone illos ut rotam, qui quasi fundamentum habent in malitia, non habeant fundamentum, sed uacillent, et non stent in malitia. sicut stipulam ante faciem uenti, sicut ignis qui conburit siluam. sicut stipulam: non sicut frumentum, sed stipulam. quod dicit, hoc est: si quis est in eis stipula et palea, pereat. sicut ignis qui conburit siluam. non dixit arbores frugiferas, sed siluam, quae non habet fruges. si quis ergo stipula est, et non habet frumentum: si quis silua est, et non habet fruges, hoc pereat. sicut flamma conburens montes: superbia in eis pereat.

ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua .... quid? occides eos? non: turbabis illos, ut saluentur. imple facies eorum ignominia, ut confundantur. quare hoc? et quaerent nomen tuum domine. uidetis ergo quoniam non contra eos, sed pro salute ipsorum deprecatur. denique et in sequentibus uidete quid dicat. erubescant et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur et pereant. pereant secundum hoc quod mali sunt, et saluetur quod bonum est. denique uidete quoniam perditio hic non abolitionem sonat, sed salutem. quid sequitur? et cognoscant quia nomen tibi dominus: tu solus altissimus in omnem terram. erigat se qui uult, et erigatur: nos dicamus, tu solus altissimus in omnem terram. quantumuis aliquis exaltetur, nos habemus deum, cui excelsior nemo est.

83. in finem pro torcularibus filiis chore psalmus. tres sunt psalmi qui pro torcularibus praescribuntur: octauus, octogesimus, et octogesimus tertius. octauus praescribitur dauid, octogesimus uero praescribitur asaph, octogesimus tertius praescribitur filiorum chore. do uobis aliquam regulam, ut sciatis in scripturis quid obseruare debeatis. quicumque psalmus praescribitur filiorum chore, nihil triste habet, sed semper laeta significat. quoniam enim chore et dathan et abiron fecerunt contra moysen, et a domino puniti sunt, filii chore, qui non sunt secuti patrem suum, aeterno gaudio benedicti sunt. quoniam autem chore interpretatur caluaria, et manifestum est quod caluaria significatur locus resurrectionis, quicumque filius chore est, filius est resurrectionis. quicumque autem est filius resurrectionis, nihil potest habere quod triste est.

quam dilecta tabernacula tua domine uirtutum: concupiscit et deficit anima mea in atria domini. deinde dicitur 'beati qui habitant in domo tua'. uidete tria esse: tabernacula, et atria, et ad extremum domum. quam dilecta tabernacula tua domine uirtutum. quae sunt ista tabernacula? uideamus euangelium, an nobis aliquam significantiam praebeat. loquitur dominus et dicit: 'facite uobis amicos de iniquo mamona, ut cum defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula'. quid defecerit? hoc est, iniquus mamona. recipiant uos illi in aeterna tabernacula. uidetis ergo quod iniquus mamona in isto saeculo deficit. tamen considerate quod iste iniquus iustitiam praeparat. mamona in lingua hebraea diuitiae nuncupantur: non aurum ut quidam putant. de iniquo mamona. uera est et philosophi quaedam sententia: 'omnis diues aut iniquus, aut iniqui heres est'. propterea dicit dominus atque saluator quod diuites difficile ingrediantur in regno caelorum. dicat aliquis: quomodo zachaeus ingressus est in regno caelorum, qui diues fuit? sed dedit diuitias, et statim conmutauit diuitias regni caelorum. non dixit, quicumque diuites fuerint, non intrabunt in regno caelorum: sed dixit, quod difficile diuites intrabunt in regno caelorum.

quam dilecta tabernacula tua domine uirtutum. alii desiderant possessiones, alii saeculi istius diuitias, alii parere in istius saeculi ecclesiis, et gloriam aliquam habere apud homines: mihi hoc solum desiderium est, uidere aeterna tabernacula tua. illa mihi dilecta sunt tabernacula, ubi congregatio uirtutum est, non uitiorum. concupiscit et deficit anima mea in atria domini. hoc est solum desiderium, hic solus amor meus, ut uideam atria tua. uidete ordinem. primum desiderat tabernacula, tabernacula quae non habent fundamentum, tabernacula quae cito mutantur. tabernaculum enim semper mutatur, et huc illuc que transfertur. ceterum atria non sunt quidem domus, sed tamen habent aliqua fundamenta, et de atrio intramus in domum. iste ergo primum tabernacula desiderat, et postea deficit et amore tabescit ut uideat atria: et cum fuerit in atrio, tunc dicit: 'beati qui habitant in domo tua'.

cor meum et caro mea exultauit in deum uiuum. difficile est, ut et cor et caro alicuius in commune consentiant. si enim secundum apostolum spiritus pugnat contra carnem et caro contra spiritum, quomodo hic dicit: cor meum et caro mea exultauit? hoc non potest dicere, nisi ille qui in amore dei tota mente fixus est. cor meum et caro mea. illud est quod dicit et in alio loco: 'sitiuit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea'. et caro mea. ista est caro quae desiderat dominum, de qua in alio loco dicitur: 'et uidebit omnis caro salutare dei'. illa autem caro, de qua dicitur 'omnis caro faenum', non desiderat dominum. cor meum et caro mea. uide mihi aliquem abstinentem, qui mortem carnis suae lucrum putat animae suae. hoc autem carnis sunt ieiunia et iniuriae. denique et apostolus quid dicit? 'quem tradidi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat'. nisi caro mortua fuerit, spiritus uiuificari non potest. propterea dicit et apostolus: 'quando infirmor, tunc fortior sum'. consideret se unusquisque, quando ieiunio lassus est et defectus, quomodo anima uigeat, quomodo nihil aliud mens nisi de deo consideret, quomodo semper dicat: quam dilecta tabernacula tua domine uirtutum.

etenim passer inuenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos. interim simpliciter interpretemur. uidete quid dicat. desidero, domine, aeterna tabernacula tua: concupiscit et deficit anima mea in atria domini: sedem aliquam et nidulum animae meae et corpori meo habere desidero. aues quae libere huc atque illuc uagantur, tamen postquam uolauerint, habent locum et nidulos ubi requiescant: quanto magis anima et caro mea debet sibi locum praeparare, ubi possit requiescere? nunc aliquid altius ascendamus. 'in domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montes sicut passer'? uidete ergo, quia nemo transmigrat in montes, nisi qui passer est. et turtur nidum sibi. ista est turtur, de qua dicit in cantico canticorum: 'uox turturis audita est in terra nostra'. turtur nidum sibi. turtur animal castitatis, turtur non habitat in humilibus, sed semper facit nidos sibi in excelsis arboribus. sicut ergo passer et turtur aues castissimae nidos sibi in sublimioribus faciunt, sic ergo tabernacula et atria et domus non sunt in humili ista terra, sed in excelso, hoc est in regnis caelorum. denique uidete quid dicat. beati qui habitant in domo tua. in tabernaculo non habitamus, sed peregrinamur. et in atrio quamdiu sumus, non habitamus, sed peregrinamur: de atriis enim transimus in domum. cum autem uenerimus in domum, quid dicitur? beati qui habitant in domo tua. domus, quae habet fundamentum: quoniam de domo nobis exire non licet, de atriis licet.

beatus uir cuius est auxilium abs te. nos quidem desideramus tabernacula et atria et domum tuam: sed hoc ipsum ut capere possimus, non est uirtutis nostrae, sed auxilii tui. ascensiones in corde suo disposuit. qui disposuit ascensiones in corde suo? beatus uir cuius est auxilium a domino: ille disposuit ascensiones in corde suo. quicumque sanctus est, cotidie in priora extenditur, et praeteritorum obliuiscitur. propterea dicuntur et in psalterio psalmi graduum quindecim, et primus dicitur 'ad dominum cum tribularer clamaui'. et in secundo 'leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi'. et in tertio 'laetatus sum in his quae dicta sunt mihi'. et semper procedit, et proficit, et ascendit in sublimiora. quod dicit, hoc est. ascensiones in corde suo disposuit. felix est qui cotidie proficit, qui non considerat quid heri fecerit, sed quid hodie faciat et proficiat. sanctus ascensiones in corde suo ponit, peccator descensiones. quomodo qui sanctus est cotidie proficit, sic qui peccator est cotidie decrescit. beatus uir qui disponit ascensiones in corde. uide consequentiam scripturarum.

in ualle lacrimarum, in loco quem posuit. ubi dicitur 'in ualle', necesse est ut econtrario intellegamus et montem. ergo quicumque disponit ascensiones in corde suo, ubi positus est? in ualle lacrimarum. consideremus quod in ualle sumus: non sumus in monte, non sumus in paradiso, in paradisi altitudine; sed in humilitate terrae, terrae maledictae, quae nobis tribulos et spinas generat, quae cibus serpentis est, de qua dicitur ad adam 'terra es, et in terram ibis'. quamdiu ergo sumus in ualle lacrimarum, non debemus ridere, sed flere. propterea dicit et dominus: 'beati flentes, quia ipsi ridebunt'. interdum ergo sumus in ualle lacrimarum, et saeculum hoc lacrimarum est, non gaudii. non debemus ridere, quoniam hoc saeculum et hoc tempus lacrimarum est, illud gaudii. in ualle lacrimarum, in loco quem posuit. quid est quod dicit, in loco quem posuit? in loco, hoc est, in ualle lacrimarum. in loco quem posuit: deus nobis posuit ad certamen, ut semper in hoc pugnemus. locus ergo iste, hoc est uallis lacrimarum, non est pacis, non est securitatis, sed certaminis atque bellorum.

etenim benedictiones dabit qui legem dedit. dicat aliquis: in ualle lacrimarum, in loco quem posuit ad agonem, hoc est ad certamen. quare posuit ad agonem? quare pugnare nos uoluit? respondit sibi ipse psalmista, et dicit: propterea in loco isto pugnare nos uoluit, ut possit tribuere coronas. etenim benedictiones dabit legislator. iste legislator, hoc est agonotheta noster, propterea nos pugnare uoluit, ut nos possit benedicere. uidete consequentiam. quae sunt autem benedictiones istius agonothetis? ibunt de uirtute in uirtutem. hic uincunt, ut ibi coronentur. si hic uir fortis apparuerit, ibi robustior fit. ibunt de uirtute in uirtutem. ergo nisi hic habuerimus uirtutem, ibi uirtutem maiorem habere non possumus. neque enim dixit, ibunt de inbecillitate in uirtutem: sed, ibunt de uirtute in uirtutem. uis ibi esse fortis? ante hic esto fortis. uis ibi coronari? hic pugna. ibunt de uirtute in uirtutem. possumus et aliter dicere. 'xpistus dei uirtus et dei sapientia'. qui hic habuerit uirtutem, et ibi habebit ipsam uirtutem. ibunt de uirtute in uirtutem. quid habebunt lucri, cum ierint de uirtute in uirtutem? quid habebunt praemii? uidebitur deus deorum in sion. 'beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt'. sufficit uictoribus, sufficit eis qui pugnauerint facies xpisti: deum uidere, infinita corona est. uidebitur deus deorum in sion. quanta laetitia est, quanta felicitas, ire de uirtute in uirtutem, et hoc ipsum habere praemium, ut xpistum uidere mereamur!

protector noster aspice deus, et respice in faciem xpisti tui. uidete quid dicat, et respice in faciem xpisti tui. et deprecatur homo, ut pater aspiciat in faciem filii. sed uide quid dicat. quoniam dixit apostolus 'an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur xpistus?' et rursum ipse saluator dixit 'qui uos recipit, me recipit', ergo hoc est quod dicit: respice in nos: in nobis enim respicis filium tuum, qui habitat in nobis.

quia melior est dies una in atriis tuis super milia. uidete quid dicat, 'dies una'. putat aliquis sic intellegendum: melius mihi est in regno caelorum paruum habere, quam hic totum, hoc est in isto saeculo. est quidem et ista intellegentia non mala. sed nos dicamus: si possit fieri ut aliquis una die esset in regno caelorum, et postea praecipitetur, recte diceret: melius est dies una in atriis tuis. nunc uero quod dicit 'una dies', hoc est quod dicit: regna caelorum, una dies; non habet noctem et tenebras, sed semper lux est. qui ergo una die in regno caelorum fuerit, semper ibi est.

elegi abiectus esse in domo dei mei, quam habitare in tabernaculis peccatorum. hoc est quod dicit etiam saluator de iohanne: 'amen dico uobis, quoniam in natis mulierum non est maior iohanne baptista'. deinde dicit quia ipse est angelus. et deinde dicit: 'qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo'. sensus ibi iste est: iohannes inter omnes homines maior est, et, si uultis scire, ipse est angelus; iste autem qui in terra angelus est, in regno caelorum nouissimus est, hoc est, ab angelis minor est; qui autem minor est in regno caelorum, hoc est angelus, maior est ab isto qui in terra omnibus maior est. hoc est ergo nunc quod dicit propheta: elegi abiectus esse in domo dei mei, hoc est, minimus esse uolui in regno caelorum, quam in isto saeculo primus. elegi abiectus esse in domo dei mei, quam habitare in tabernaculis peccatorum. considerate quid dicat, quam habitare in tabernaculis peccatorum. tabernacula non habent fundamentum, sed pertranseunt: tamen qui peccator est, numquam accolit terram, sed inhabitat et possidet.

quia misericordiam et ueritatem diligit deus. duo diligit deus misericordiam et ueritatem. si tantum misericors esset, omnes nos ad peccata prouocaret: si tantum ueritatem diligeret, nemo spem haberet paenitentiae. propterea duo quaerit, et ex altero alterum temperat. si peccator es, audi misericordem deum, et noli desperare, et age paenitentiam. si uero iustus es, noli neglegens esse, quia deus clemens est: quoniam deus et iustus est, et ueritatem diligit.

gratiam et gloriam dabit dominus. non dixit, gloriam et gratiam dabit: sed quid dixit? gratiam et gloriam dabit dominus. primum donat peccata, et postea coronat.

non priuabit bonis eos qui ambulant in innocentia. melius habet in hebraico: 'in perfectione'. innocentia enim non est perfecta uirtus: quoniam qui innocens est, nisi habuerit et prudentiam, non est perfectae consummatae que uirtutis. propterea dicit etiam in euangelio: 'estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae'. domine uirtutum. uidete quid dicat. domine uirtutum. ergo quando peccata aliqua habemus in nobis, deus, qui dominus uirtutum est, non est dominus noster: quia dominus non est peccatorum, sed iustorum. beatus uir qui sperat in te. ille sperat in domino, qui conscientiam non habet peccatorum, qui oculos liberos ad caelum leuat. iste sperat, qui se scit non offendisse dominum suum.

84. in finem filiorum chore psalmus. octogesimus quartus psalmus hoc titulo praenotatur. frequenter dixi: ubicumque titulus est 'filiorum chore', nihil triste est, sed semper laetum. tristitia enim patris filiorum gaudio consolatur. denique psalmos diligenter relegite, et ubicumque inuenietis titulum 'filiorum chore', nihil triste reperietis. frequenter dixi: chore, qui interpretatur caluariae locus, necesse est ut laetum aliquid significet. denique quis est iste chore? qui de hiericho ascendebat in bethel. bethel, domus dei. diligenter animaduertite. quicumque in hiericho est, et uult ire ad domum dei, necesse est ut ascendat. ergo de hiericho chore noster, hoc est helisaeus, ascendit in domum dei bethel; et egrediuntur de bethel, hoc est de domo dei, hoc est de synagoga, ubi prius fuerat domus dei, egrediuntur pueri xlii, et inludunt helisaeo chore nostro, et dicunt 'ascende calue, ascende calue'. ille uenit ad domum suam, et inridetur a paruulis bethel. uerum helisaeus ille patientissimus, qui propterea uenerat in bethel ut saluaret, respexit se aliquando: respexit, et iussit de saltu exire duos ursos, et interfecerunt quadraginta duos pueros. sic et dominus noster, hoc est noster chore, cum uenisset in bethel, et uellet ascendere, inrisus a paruulis, iubet exire duos ursos, hoc est uespasianum et titum, et interfecerunt quadraginta duos pueros. qui sunt isti quadraginta duo pueri? ab ascensu xpisti usque ad subuersionem hierusalem quadraginta duo anni sunt. diligenter aspicite, et sic inuenietis. dedit itaque illis locum paenitentiae quadraginta et duobus annis et post resurrectionem suam, cum ad bethel ascenderet. sed quoniam illi inridebant 'ascende calue, ascende calue', egressi sunt duo ursi, et interfecerunt illos.

benedixisti domine terram tuam. de aduentu dicitur saluatoris. hoc proprie secundum historiam: ceterum secundum trophologiam, cum dixerimus de historia, postea disseremus. benedixisti domine terram tuam. hoc diximus de aduentu saluatoris. terra quae te offenderat, quae idolatriis fuerat inquinata, te ueniente saluata est. benedixisti domine terram tuam. loquatur peccator, et postea ueniam consecutus: benedixisti domine terram tuam. licet tribulos adtulerit et spinas, tamen creatura tua est, et ideo saluata est. auertisti captiuitatem iacob: eorum qui in xpisto crediderunt. auertisti captiuitatem iacob. quicumque in peccatis est, captus tenetur. remisisti iniquitatem plebis tuae. non propter opera eorum, sed propter misericordiam tuam saluasti populum tuum. operuisti omnia peccata eorum, et usque ad finem de aduentu saluatoris psalmus est, sicut dixi. misericordia et ueritas. uerumtamen prope timentibus eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. uere enim gloria dei habitauit in terra nostra, et deinde iustitia de caelo prospexit. etenim dominus dabit benignitatem. quam benignitatem? terra nostra dabit fructum suum. maria, terra nostra, caro nostra dedit fructum suum. iustitia ante eum ambulabit. iustum fructum dedit terra uirgo.

hoc interim diximus secundum historiam: nunc dicamus secundum trophologiam. remisisti iniquitatem plebis tuae. nemo dimittit, nisi quod debetur. operuisti omnia peccata eorum. uirtutibus operuisti, et propterea peccata non parent. uerbi causa, iniquitatem operuisti iustitia, inpudicitiam operuisti castitate, nigredinem operuisti candore. mitigasti omnem iram tuam, auertisti ab ira indignationis tuae. conuerte nos, deus salutum nostrarum. uidete quid dicat. tu, quod in te fuit, auersus es ab ira propter clementiam tuam. conuerte nos, deus. tu auersus es ab ira, nos auertisti a peccatis. conuerte nos, deus salutum nostrarum. quare non dixit, salutis nostrae, sed, salutum nostrarum? si semel peccaremus, una indigeremus salute. multa peccauimus, propterea multis indigemus salutibus. deus, tu conuersus uiuificabis nos. quamdiu ergo ad nos dominus conuertatur, mortui sumus. ostende nobis domine misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. quod saluator descendit, misericordiae dei est: non uenisset medicus, nisi aegrotarent plurimi. quoniam aegrotabant plurimi, propterea uenit medicus: quoniam indigebamus misericordia propterea uenit saluator.

audiam quid loquetur in me dominus deus. multi putant, quando loquitur moyses et dicit, haec dicit dominus, et esaias, et ceteri, et dicitur, factum est uerbum domini ad esaiam siue ad iezechiel prophetam, quoniam forinsecus sermo fiat, et per istas aures audiat propheta quod loquitur a domino. non est ita. denique et dominus noster quid loquitur ad pharisaeos et iudaeos? 'qui habet aures audiendi, audiat'. et esaias ait: 'dominus addidit mihi auriculam'. uidete quid dicat, dominus addidit mihi auriculam. quoniam non habebam illam auriculam quae in corde est, addidit mihi, ut dei possim audire sermones. et nunc ergo propheta quodcumque audit, audit in corde. quo modo enim clamamus in cordibus nostris 'abba pater', et clamor ille silentii est, et silentium auditur a domino: sic et dominus loquitur ad cor nostrum, quod clamat, abba pater. ideo ergo nunc dicit propheta: audiam quid loquetur in me dominus deus. tale quid et abbacuc propheta dicit: 'stabo in contemplationem, et uideam quid respondeat mihi dominus, et quid respondeam ad eum' et audiam quid loquatur in me dominus deus. ergo et hoc quod ait, audiam quid loquatur in me dominus deus, loquitur in corde, loquitur in sensu. uultis scire qualis sit clamor cordis? uultis scire quoniam clamor apud deum non est uocis, sed lacrimarum? dicitur in lamentationibus hieremiae: 'non tacuit pupilla oculi mei'. quoniam loquetur pacem in plebem suam. proprie dicitur hoc de populo iudaeorum, qui in xpistum credituri sunt: hoc est, de aduentu xpisti dicitur et de fide populi iudaici, hoc est de apostolis, et quicumque apostolis crediderunt. quoniam loquetur pacem in plebem suam. pax non dicitur, nisi quando bellum est.

et in sanctos suos, et in eos qui conuertuntur ad cor: hoc est, qui primum sequebantur carnem, et postea conuertuntur ad cor. ut sciatis quia porro de iudaeis dicitur iste uersiculus, hoc est, de his qui crediderunt in saluatorem, uidete exempla quae diximus. fac mihi iudaeum legere leuiticum, et omnia illa sacramenta quae scripta sunt, et quomodo leprosus ingreditur in synagogam, quomodo gallina tollitur, et obtorquetur illi collum; deinde dicitur de sanguine quomodo aspargatur, dicitur de aqua, dicitur et de hysopo, dicitur etiam quomodo scindantur illi uestimenta, et sic ingreditur in synagogam ille qui leprosus fuerat. si secundum litteram legamus, quid nobis prodest quod legimus? si uero conuersi fuerimus ad cor, si spiritaliter intellexerimus, uidebimus quoniam leprosus non potest intrare ad populum dei, nisi scindantur uestimenta eius, nisi quodcumque clausum fuerat reueletur. deinde uidete quoniam iste leprosus nisi per sanguinem et aquam et hysopum non ingreditur in synagogam. ergo et tu, qui usque hodie leprosus fuisti, non apparebat lepra tua antequam uenisses ad sacerdotem. sed quoniam uenisti ad sacerdotem, dissuit sacerdos uestimenta tua, et id quod tectum uidebatur et sanum esse, ostendit in leprosum. omnia peccata tua et lepram tuam posuit ante oculos tuos, et ideo te reducit in synagogam dei per sanguinem et per aquam. per sanguinem, per passionem xpisti; et per aquam, per baptismum. ergo post lepram sanari non poteris, nisi per sanguinem xpisti et per baptismum. et cum hoc feceris, dicitur et illud: 'asparges me hysopo, et mundabor: lauabis me, et super niuem dealbabor'. usque hodie in aegypto es: quamdiu non ueneris ad sanguinem et ad aquam, saluari non poteris. uis ut exterminator, qui interfecit aegyptum, non te interficiat? tolle hysopum, intingue in sanguine, asparge postes tuos: et exterminator cum uiderit sanguinem in fronte tua, accedere non poterit. hoc totum quare dixi? quia scriptum est, in eos qui conuertuntur ad cor. ergo non poterit loqui deus pacem plebi suae, nisi eis qui conuertuntur ad cor.

uerumtamen prope timentes eum salutare ipsius. ostendi uiam salutis, do misericordiam. licet necdum conuersus es ad cor, tamen expecto, do locum paenitentiae. et hoc totum quidem, ut inhabitet gloria in terra nostra. propterea te ad paenitentiam uocat, ut ille qui leprosus eras, habeas hospitem xpistum. misericordia et ueritas obuiauerunt sibi: iustitia et pax osculatae sunt. o quam praeclara amicitia!

misericordia et ueritas obuiauerunt sibi. peccator es? audi quid dicat, misericordia. sanctus es? audi quid dicat, et ueritas. nec si peccator es, desperes; nec si iustus es, superbias. dicamus aliter. duo sunt credentes populi: unus de gentium populo, et aliud de iudaeorum. iudaeis repromissum est quod ueniret saluator: nobis autem, qui extranei eramus a lege dei, non est repromissum. misericordia igitur est in populo gentilium, ueritas in populo iudaeorum: quia quod repromissum est uenit, hoc est, quod repromissum est patribus, hoc conpletur in filiis. iustitia et pax osculatae sunt. uidete quid dicat, iustitia et pax osculatae sunt. ipsum est quod supra dixit, misericordia et ueritas. misericordia ipsum est quod et pax, ueritas autem ipsum est quod et iustitia. si quid enim ad pacem pertinet, hoc et ad misericordiam: et si quid ad ueritatem, hoc et ad iustitiam. uidete ergo quid dicat. iustitia et pax deosculatae sunt: hoc est, misericordia et ueritas amicitiam fecerunt, hoc est, gentium populus et iudaeorum sub uno pastore xpisto est.

ueritas de terra orta est. 'ego sum uia et ueritas et uita'. ille qui dixit, ego sum ueritas, de terra ortus est. quae est ista ueritas, quae de terra orta est? 'exiet uirga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet'. et in alio loco: 'quoniam deus operatus est salutem in medio terrae'. quid dicis, manichaee, qui negas carnem habuisse saluatorem? ecce ueritas saluator de terra, hoc est, de maria ortus est. et iustitia de caelo prospexit. iustum enim erat, ut saluator misereretur populo suo. uidete quid dicat. o iusta iudicia dei, et inuestigabiles uiae eius! ueritas de terra orta est, hoc est saluator et rursum et iustitia de caelo prospexit. iustitia ipse saluator est. quomodo de terra orta est? quomodo de caelo prospexit? de terra orta est, quoniam homo natus est: de caelo prospexit, quoniam deus semper in caelis est. hoc est, natus quidem est de terra: sed ille qui de terra natus est, semper in caelo est. hoc est, sic apparuit in terris, ut caelos non relinqueret. deus enim ubique est. prospexit: quoniam donec peccabamus, auertebat oculos suos a nobis. quod dicit, hoc est. iustum est, ut figulus misereatur operibus suis, ut pastor misereatur gregi suo. nos populus eius sumus, nos creatura eius sumus. propterea ergo de terra ortus est, et de caelo prospexit, ut impleat iustitiam suam, et misereatur operi suo. denique ut sciatis quoniam iustitia non crudelitatem sonat, sed misericordiam, uidete quid dicat. etenim dominus dabit benignitatem. propterea prospexit de caelo, ut misereatur operibus suis. et terra nostra dabit fructum suum. ueritas quidem de terra orta est: hoc de praeterito. nunc de futuro dicitur, et terra nostra dabit fructum suum. nolite desperare, quod semel natus est ex maria: cotidie et in nobis nascitur. et terra nostra dabit fructum suum. et nos possumus parere xpistum, si uolumus. et terra nostra dabit fructum suum: de quo fiat caelestis panis, de quo dicit 'ego sum caelestis panis'.

haec quidem omnia diximus de misericordia domini, quoniam propterea uenit, ut saluaret humanum genus. uerumtamen scire debemus quoniam ipse est iudicaturus uiuos et mortuos, ipse ueniet ad iudicandum. iustitia ante eum ambulabit. nolite neglegentes esse: iustitia ante eum ambulabit. et ponet in uia gressus suos. uidete quid dicat, gressus suos: ubi non sunt lapides, ubi non sunt spinae et tribuli, ubi aequalis uia est, ubi ambulare potest, ubi non potest inpingere. et nos ergo faciamus in corde nostro uiam domino: de qua uia laborabat iohannes, et clamabat in heremo, ut faceremus uiam domino. ergo et nunc haec dicitur. et ponet in uia gressus suos. ubi inuenit uiam, ambulabit. licet ante habebamus spinas et tribulos, licet lapides, dicitur nobis in esaia: 'et lapides de uia proicite'. hoc autem propterea dicit, ne cum uoluerit deambulare in uia nostra, inpingat pedem suum. lapides qui in uia sunt, et proici iubentur, peccata nostra sunt. non ambulat in corde nostro xpistus, si peccatum aliquod fuerit: statim inpingit in lapides. et ponet in uia gressus suos. faciamus uiam, et ponet in uia gressus suos iesus.

86. filiis chore psalmus cantici. inter psalmum et canticum quid interest, frequenter dixi. psalmus ex psalterio dicitur, canticum uero ex uoce profertur. psalmus refertur ad manus, hoc est ad opera: canticum ad theoriam.

fundamenta eius in montibus sanctis. non praedixit cuius, et dixit, fundamenta eius in montibus sanctis. qui loquitur, propheta est: filii sunt chore. chore quid interpretatur, frequenter dixi: caluaria, hoc est filii resurrectionis. fundamenta eius: siue dei, siue certe ecclesiae. quae sunt autem fundamenta, nisi pater et filius et spiritus sanctus? haec ergo fundamenta non sunt in uallibus, sed sunt in montibus: et non in montibus quibuscumque, sed in montibus sanctis. loquitur paulus: 'quasi sapiens architectus fundamentum posui' hoc est, fidem trinitatis. denique dicit et in alio loco: 'expectabat enim ciuitatem habentem fundamenta, cuius artifex et conditor deus'. fundamenta eius in montibus sanctis. ideo dixit, in montibus sanctis, quia sunt et alii montes non sancti. denique dicitur et in esaia: 'super montem tenebrosum leuate signum'. et in alio loco dicitur: 'quis es tu, mons corrupte?' dicitur et in hieremia: 'date domino deo uestro gloriam, antequam offendant pedes uestri ad montes tenebrosos'. uidetis ergo quoniam sunt et montes tenebrosi: et dicitur nobis ab hieremia, ut demus gloriam deo, antequam offendant pedes nostri ad montes tenebrosos. si enim pedes nostri inpegerint ad illos montes, gloriam domino dare non possumus. fundamenta eius in montibus sanctis. quos nos possumus dicere fundamenta? apostolos. in illis erant fundamenta: ubi primum posita est fides ecclesiae, et ibi fundamenta sunt posita.

et quia unusquisque superaedificat fundamento, alius aurum, aliud argentum, aliud lapides pretiosos, diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob. istas portas diligit, quas uidemus corruisse? istas portas diligit, et istam sion diligit, quae arata est sicut ager? et uidete quid dicat, diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob. uidete quid dicat: super omnes ciuitates iacob, hoc est iudaeae, istam tantum diligit ciuitatem. et quomodo uidemus alias ex parte stare, et istam penitus corruisse? legamus apocalypsin iohannis, legamus et esaiam, ubi aedificatur ciuitas hierusalem, et duodecim portae ipsius dicuntur esse de lapidibus pretiosis constructae, et ipsa ciuitas de caelo descendit, et dicuntur muri eius esse aurei, et dicuntur plateae eius stratae esse zmaragdo, et dicuntur singulae portae singulis lapidibus pretiosis esse constructae. haec sunt totae domini diuitiae, et has diligit dominus quomodo et homines? prohibet nos ab auaritia, et ipse de auaritia extruit ciuitatem? ergo diligit dominus portas sion, illas portas sion duodecim: manifestum est quod de apostolis scripsit. super omnia tabernacula iacob: super omnes ueteres sanctos.

hoc interim diximus secundum unum tropum. dicamus autem et aliter. diligit dominus portas sion. mihi uidentur portae sion esse uirtutes. sicut enim portae mortis sunt uitia atque peccata, ita portae sion uidentur mihi esse uirtutes. denique dicit in alio loco: 'qui exaltas me de portis mortis'. si autem portae mortis peccata sunt, ergo portae hierusalem uirtutes sunt. super omnia tabernacula iacob. uidete quoniam iacob, hoc est uetus populus, non habet fundamentum, nec domum fundamentis positam, sed tabernacula quae cito pertranseunt.

gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. ergo hoc quod dictum est, fundamenta eius in montibus sanctis, possumus et de deo dicere. possumus autem et hoc dicere. gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. quae est ista ciuitas? ubi dicta sunt gloriosa? in omnibus prophetis dictum est de hac ciuitate. esaias dicit: 'exsurge, exsurge, hierusalem, induere fortitudinem brachii tui'. iterum ipse esaias: 'ego ciuitas firma, ciuitas quae obpugnatur'. dicit et dauid: 'fluminis impetus laetificat ciuitatem dei'. et in alio loco: 'domine, in ciuitate tua imagines eorum dissipabis'. et saluator gloriosa locutus est de hac ciuitate: 'non potest abscondi ciuitas super montem posita'.

memor ero raab et babylonis scientibus me. quoniam dixit, gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et tamen ipsam ciuitatem ecclesiam intellegimus de gentibus congregatam: propterea nunc de uocatione gentium dicitur, memor ero raab et babylonis scientibus me. quicumque peccator est, securus sit: dominus memor fuit raab. securum dixi, si reuertatur ad dominum: ceterum securitas sine lacrimis non habet remedium. memor ero raab: raab illius meretricis, quae suscepit exploratores iesu, quae erat in hiericho, quo uenerat iesus, misit duos exploratores. hiericho, mundus iste, qui in septem diebus subuertitur, uult interficere exploratores. et cum ille cupiat interficere exploratores, sola meretrix raab suscepit. et suscepit eos, non in inferiori loco, sed in caenaculo, in domate, hoc est in sublimitate fidei suae, et abscondit eos in lino, hoc est in stuppa lini.

hoc interim diximus secundum historiam et uidetis quomodo de ipsa historia paulatim ad mystica ascendimus sacramenta. iesus dux, qui populum eductus fuerat de aegypto: iesus, qui interpretatur saluator, moyse mortuo et sepulto in terra moab, in terra arabiae, hoc est lege mortua, in euangelium cupit inducere populum suum, et mittit duos exploratores hiericho: duos exploratores, unum in circumcisionem, alium in gentibus, petrum et paulum. hiericho eos quaerit occidere; illa eos suscipit meretrix, ecclesia de gentibus congregata. credit in iesu, et quos uolebat hiericho interficere, ipsa saluat in domate suo. et ponit eos in domate, in excelsa fide sua, et abscondit eos in linocalami. licet meretrix sit, tamen ponit eos in lino. linum multo labore et diligentia in candorem uenit. scitis ipsi quoniam linum de terra nascitur, et cum in terra natum fuerit, nigrum est, nullam speciem habet, nullum usum. primum ergo tollitur de terra, frangitur deinde torquetur, postea lauatur, deinde tunditur, deinde pectitur, et multa cura et labore uix uenit ad candorem. ergo hoc dicitur, quod ista quidem meretrix suscepit exploratores in lino suo, ut illi exploratores linum ipsius uerterent in candorem. quid igitur? dat illis consilium, et dicit: 'expectate hic tribus diebus'. non erat una dies, non duo, nisi tres dies. uidete quid dicat, expectate tribus diebus. non nominat tres noctes, sed tres dies, quia inluminatum habebat cor. et deinde dicit, et post tres dies: et quid dicit? 'nolite, inquit, ire per campestria, sed in montana conscendite'. ecclesiae enim fides non est in uallibus, sed in montibus constituta. hiericho ergo postea subuertitur ab iesu, et ista sola meretrix reseruatur incolomis. ergo hoc dicitur.

memor ero raab: hoc est, quae suscepit exploratores meos, et ego in die iudicii memor ero eius. memor ero raab. raab quid interpretatur? diximus secundum historiam: dicamus et secundum nominis interpretationem et iuxta anagogen. raab dupliciter interpretatur: aut interpretatur latitudo, aut certe interpretatur superbia. ergo uidete quid dicat. illa quae condam ambulabat in lata et spatiosa uia quae ducit ad mortem, illa quae superba erat et habebat impetum ad ruinam, postea conuersa est in humilitatem. memor ero raab et babylonis. babylon interpretatur confusio. uidete quid dicat. non solum raab memor ero, sed etiam et babylonis, quaecumque anima uitiis peccatis que confusa est. et babylonis scientibus me. uidete quid dicat. licet aliquis raab fuerit, licet babylon fuerit: tamen memor ero, quicumque me scierit. ergo si fuerimus raab et babylon, etiam debemus esse securi, et dicere: deus dixit, memor ero raab et babylonis. sed uidete quid sequitur. scientibus me. fuerunt raab et babylon, sed postea conuersi sunt ad me. memor ero raab et babylonis scientibus me. illa quae condam erat in latitudine peccatorum, ascendit postea in memoriam dei.

hucusque quasi per aenigmata locutus est: nunc uero apertius loquitur aduocationem gentium. uidete enim quid dicat. ecce alienigenae et tyrus et populus aethiopum, hii fuerunt illic. alienigenas uocat ad distinctionem israhel: nos enim sumus alienigenae. et tyrus. tyrus interpretatur tribulatio, hoc est sor. et populus aethiopum: niger, et in peccatorum sordibus inuolutus. et populus aethiopum. hoc est quod dicitur: 'aethiopia praeueniet manus eius deo'. ecce alienigenae et tyrus et populus aethiopum. quod dicitur, hoc est: illi qui ante alieni erant, illi qui ante erant in tribulatione, qui erant positi in corde maris (dicitur enim de tyro 'tyrus posita in corde maris'): illi igitur qui prius erant in mari, et fluctibus tundebantur, postea inuenti sunt in ecclesia. et populus aethiopum. nos quondam aethiopes fuimus, aethiopes uitiis atque peccatis. qui? quoniam peccata nos nigros fecerant. sed postea audiuimus 'lauamini, mundi estote', et diximus 'lauabis me, et super niuem dealbabor'. nos ergo aethiopes uersi sumus in candorem. ecce alienigenae et tyrus et populus aethiopum, hii fuerunt illic. ubi fuerunt? gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. hii fuerunt illic: id est, in ciuitate dei.

numquid sion dicet homo, et homo natus est in ea? septuaginta interpretes ita transtulerunt: numquid sion dicet homo? sperauerunt ergo multi, nec intellexerunt m�ti~g si�n~g quid est: et addiderunt r~g, et legunt m�t�r~g si�n~g erei~g anthr�pos~g. et hoc propterea dicunt, quoniam sequitur, et homo natus est in ea: sperant etiam ita debere dici, mater sion dicet homo. quoniam filius natus dicitur, propterea errant in matris uocabulo. dicamus ergo primum secundum quod uulgo dicitur (neque enim debemus et illam interpretationem dimittere) dicamus ergo et nos: mater sion dicet homo, et homo natus est in ea. isti sunt qui nati fuerant in ecclesia, alienigenae, tyrus, et populus aethiopum: isti sunt qui nascuntur in ecclesia. credunt in ecclesia, et nascuntur in ecclesia. nisi enim baptizati fuerint, filii ecclesiae non erunt. isti uero qui baptizati sunt in ecclesia, matrem appellant ecclesiam. dicamus et secundum hebraicam ueritatem. numquid sion dicet homo, et homo natus est in ea? quod dicit, hoc est. quis poterit nuntiare sion, quis ei poterit nuntiare hominum, quoniam homo nascetur in ea, et ipse saluet eam? hoc est, nullus hominum potest ei nuntiare quia sion saluetur in homine qui in ea nascetur. et homo natus est in ea. quis est iste homo? qui ipse fundauit eam altissimus. respondeant arriani: quoniam dicunt altissimum solum patrem esse. ecce hic de filio dicitur, et ipse fundauit eam altissimus. non dixit, filius dei qui erat in principio apud patrem. sed quid dixit? homo natus est in ea, et ipse fundauit eam altissimus. si autem altissimus dicitur, quanto magis uerbum dei?

dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea. non dixit, qui sunt in ea; sed, qui fuerunt in ea. dominus narrabit. et quomodo narrabit? non uerbo, sed scriptura. in cuius scriptura? in populorum. non sufficit, sed etiam principum dicit. et quorum principum? qui sunt ea? non dixit hoc; sed, qui fuerunt in ea. uidete ergo quomodo scriptura sancta sacramentis plena est. legimus apostolum paulum, legimus petrum, et legimus illum dicentem 'an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur xpistus?' et quod paulus loquitur, xpistus loquitur. 'qui enim uos recipit, me recipit'. dominus ergo noster atque saluator narrat nobis et loquitur in scripturis principum suorum. dominus narrabit in scriptura populorum, in scripturis sanctis: quae scriptura populis omnibus legitur, hoc est, ut omnes intellegant. quod dicit, hoc est. sic scripserunt apostoli, sic et ipse dominus in euangelia sua locutus est, non ut pauci intellegerent, sed ut omnes. plato scripsit in scriptura: sed non scripsit in populis, sed paucis. uix enim intellegunt tres homines. isti uero, hoc est principes ecclesiae et principes xpisti, non scripserunt paucis, sed uniuerso populo. et principum, hoc est, apostolorum et euangeliorum. horum qui fuerunt in ea. uidete quid dicat, qui fuerunt, non qui sunt: ut exceptis apostolis quodcumque aliud postea dicitur, abscidatur, non habeat postea auctoritatem. quamuis ergo sanctus sit aliquis post apostolos, quamuis disertus sit, non habet auctoritatem: quoniam dominus narrat in scriptura populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.

sicut laetantium omnium habitatio in te. propheta loquitur ad ecclesiam, et dicit ei: sicut laetantium omnium habitatio in te. quare non dixit, laetantium omnium habitatio in te, sed dixit, sicut laetantium? dicitur in alio psalmo: 'in conuertendo dominus captiuitatem sion, facti sumus sicut consolati'; et non dixit, consolati. sic et in isto loco dicit, sicut laetantium omnium habitatio in te. hoc totum quare dixit? quoniam in praesenti saeculo quamuis aliquis sanctus sit, quamuis renuntiet saeculo, non habet perfectam uictoriam. denique dicitur in euangelio: 'beati qui lugiunt, quoniam ipsi consolabuntur'. si autem dictum est 'beati qui flent, quoniam ipsi ridebunt': manifestum est, quoniam in praesenti saeculo non est certa laetitia. ergo laetitia nostra quasi laetitia est. habitatio in te. uide quid dicat: ut aliquis numquam recedat de ecclesia.

scire debemus quoniam quae interpretati sumus de ecclesia, potest intellegi et in anima nostra. si enim sion interpretatur specula, anima autem nostra non aliter nisi semper sublimiora considerat: uera ecclesia, uerum templum xpisti non est nisi anima humana. ecclesia xpisti non est alia, nisi animae credentium in xpisto. 'uos inquit, estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis'. fundamenta eius in montibus sanctis: hoc est, dei fundamenta non sunt nisi in montibus sanctis, in dogmatibus animae credentis. diligit dominus portas sion. habet sion nostra plurimas portas: quas si aperuerimus, ingreditur ad nos sponsus, et dormit nobis cum. denique ipse dicit: 'ecce ego ante ostium pulso: si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum ipso'. gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. ciuitas non est unum aedificium, sed in multis aedificiis consistit: ecclesia sic et sion nostra, nisi plures uirtutes habuerit, ciuitas dei non erit. memor ero raab et babylonis scientibus me. illa quae quondam erat in latitudine peccatorum, ascendit postea in memoriam dei. numquid sion dicet homo, et homo natus est in ea? rem uobis miram loquor, sed ueram. sion nostra, in qua aliquotiens alienigenae sunt, et tyrus, et aethiopus: illa specula, illa meretrix, illa raab, illa babylon, illa quae deuaricauit pedes suos omni transeunti, secundum iezechiel: illa meretrix si uoluerit, uirgo repente efficitur. uirgo fit, et concipit filium dei, et generat. 'a timore tuo, domine, concepimus et parturiuimus; spiritum salutis tuae fecimus super terram'. uidete ergo quoniam illa meretrix a deo concipit et parit, et parturit saluatorem. spiritum salutis tuae fecimus super terram. ergo anima nostra, illa raab, illa meretrix, potest concipere et parere saluatorem. et homo natus est in ea. si uolumus, cotidie nascitur xpistus: per singulas uirtutes nascitur xpistus. si enim 'xpistus dei uirtus et dei sapientia', quicumque uirtutem facit, uirtutem generat. et ipse fundauit eam altissimus. ipse qui nascitur in te, ipse fundamentum dat sion tuae. dominus narrabit in scriptura populorum. manifestum est, quoniam quod dominus loquitur in scriptura, nulli ita loquitur quomodo sion. et tamen cum ista omnia fuerint, cum natus fuerit in ea xpistus, non est certa et secura uictoria, sed semper in periculo sumus. sicut laetantium omnium habitatio in te. qui laetus est, ex ipsa hilaritate securus est: qui autem securus est, cito decipitur. qui autem insidias reformidat, cito potest euadere: domino praestante, cui gloria in saecula saeculorum. amen.

88. oratio moysi hominis dei. quattuor sunt psalmi qui oratione praenotantur: sextus decimus, et qui post eum sequitur, et octogesimus nonus, et centesimus primus. in centesimo primo dicitur: 'oratio pauperis cum acediatus fuerit, et in conspectu dei fuderit orationem suam'. iste, oratio moysi hominis dei. legimus canticum moysi in exodo, eo tempore quando populus mare transiuit rubrum, et dimerso pharaone et omni eius exercitu maria cecinit et moyses. deinde legimus et in deuteronomio, quoniam canticum illud scripserat in deuteronomio. si igitur psalmi isti et cantica ista moysi sunt, quare in propriis uoluminibus non habentur? diximus ergo quomodo centesimus primus psalmus inscribitur, oratio pauperis: et alius est qui scripsit de ipso, et ille pauper qui pro nobis deprecatur, dominus est 'qui cum diues esset, pauper factus est propter nos' et cetera. sic et hic moyses, quoniam a principio generis humani historiam ipse scripsit: ipse enim scripsit quomodo caelum et terra facta sint, quomodo et homo factus sit, de conditione hominis; et iste psalmus de conditione hominis loquitur, quid sit homo, et quare natus sit. qui ergo in genesi scripsit de hominum conditione, ipse et nunc inducitur ab spiritu sancto disputare quid sit homo.

domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione. qui refugium quaerit, aut ab aestu nimio quaerit et calore, aut bestia illum persequitur, aut hostes illum persequuntur, ut interficiant. et nos igitur in aestu sumus istius saeculi; et nos bestia persequitur, de qua dicimus 'ne tradas bestiis animam confitentem tibi'; et nos hostes persequuntur; propterea subter alas tuas refugimus. in generatione et generatione: et in praeterito, et in praesenti, et in futuro. aliter in generatione et generatione: et in uetere populo iudaeorum, et in nostro xpistianorum.

priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis. subrepit in hoc loco haeresis: si refugium factus est nobis antequam montes fierent et formaretur terra et orbis, ergo erant animae antequam fieret orbis. quid enim dicit scriptura? domine, refugium factus es nobis: in generatione, inquit, et generatione: a principio mundi, ante principium mundi. hoc illi dicunt. et ne putes me, inquit, dicere. priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis, tu, inquit, refugium factus es nobis. si autem refugium nostrum fuit antequam orbis fieret, ergo ante animae fuerunt, quam mundus fieret. male distinguis, haeresis. quare calumniam facis spiritui sancto? sic loquere, quomodo spiritus sanctus locutus est. sic ergo legendum est: domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione: et hucusque distinctio. rursum aliud principium: priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es deus. tu es deus antequam montes fierent, tu es deus antequam formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es deus, tu es semper, tu es aeternus.

ne auertas hominem in humilitatem. et dixisti: conuertimini, filii hominum. o domine, ut hoc audeamus petere, ut dicamus. ne auertas hominem in humilitatem, tu nobis dedisti fiduciam dicens: 'reuertimini ad me, filii, reuertentes, et ego sanabo contritiones uestras'. et dixisti: conuertimini, filii hominum. quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies una quae praeteriit: ne auertas hominem in humilitatem. et custodia in nocte. hoc quid uoluit dicere, et custodia in nocte? debemus et secundum historiam scire, nox in quattuor uigilias diuiditur. denique et in euangelio dicitur: 'in quarta autem uigilia'. una ergo uigilia tres horae sunt: nox ergo diuiditur in quattuor uigilias. denique milites quattuor has stationes habent, quando uigilant et se uiciant. uidete ergo quid dicat. omnis nostra aeternitas: adam ille propater noster, qui uixit nongentis triginta annis: etiam ille matusalam, qui uixit nongentis sexaginta quinque annis: fac quia uixerit mille: ad conparationem aeternitatis tuae, quod grande fuerit, breue est. quid enim potest grande esse, quod finem habet? mille nostri anni, ante quam offenderemus, una dies apud te erat. quid dico, una dies? una uigilia noctis. ne auertas hominem in humilitatem. uidete quid dicat: dignatus es pro nostra salute descendere, fudisti pro nobis sanguinem: ne patiaris perire nos, et mori in humilitate. ipse dixisti: 'cum exaltatus fuero, omnes traham ad me'. exaltatus es, et exaltasti nos: noli derelinquere, ut contrahamur.

mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat: uespere decidat, induret et arescat. o mysteria scripturarum! mane sicut herba transeat. loquitur et dominus noster atque saluator in euangelio de feno, quod in una die oritur et in una die arescit. quomodo herba quae uiret et floret, mane quasi uidetur flos esse et uirens: ceterum sol cum uenerit et texerit illud, ad uesperam quasi demarcescit et decidit; sic et omnis nostra uita quasi flos uidetur esse cum uiret, et arescit. uidistis ante decim annos adulescentulum: nihil illo pulchrius, huc illuc que currebat. si eum nunc aspexeris, uidetur in senectute quasi mortuus. licet uiuat senectute, tamen adulescentia perit. mane sicut herba transeat, hoc est, iuuentus nostra: ipsum est enim mane. sicut herba transeat, mane floreat et transeat. floremus in adulescentia, arescimus in senectute. uespere decidat, induret et arescat. quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. nongentis triginta annis ante uiuebamus, usque ad mille ueneramus: ecce in breue uita nostra contracta est. posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo. nihil te celat: hoc est, peccata nostra nec nox celat, nec inuoluunt tenebrae: omnia apud te lucent. saeculum nostrum in inluminatione uultus tui. melius habet in hebraico: 'uitia nostra in inluminatione uultus tui'. quicquid agimus, quicquid in secreto nos facere putamus, patet in oculis tuis. quoniam omnes dies nostri defecerunt. cucurrit aetas: et dum ignoramus, elabitur, perimus; et hoc ipsum, quod loquimur, de morte est, et non intellegimus. anni nostri sicut aranea meditabuntur. uidete quid dicat. quomodo aranea quasi mittit fila, et huc illuc que discurrit, et texit tota die, et labor quidem grandis est, sed effectus nullus est: sic et uita hominum huc illuc que discurrit. possessiones quaerimus, diuitias apparamus, procreamus filios, laboramus, in regna sustollimur, et omnia facimus: et non intellegimus, quia araneae telam teximus. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. ubi sunt mille anni? in septuaginta annis contracti sumus: si autem multum, octoginta. si autem plus uixerimus, iam non est uita, sed mors. si autem in potentatibus, octoginta anni. quem enim inuenies octogenarium esse et sanum esse? dicit et graeca sententia: 'senectus ipsa morbus est'. et amplius eorum labor et dolor. quicquid plus fuerit, non est uita, sed dolor.

hoc interim diximus secundum historiam: ceterum dicamus secundum anagogen. et omnis quidem psalmus recipit tropologiam; et poteram nunc per singulos uersiculos currere, et spiritalem intellegentiam in singulis dicere: sed hora excludimur. licet uno uersiculo quasi gustum uobis do spiritalis intellegentiae, ut quicquid hic tacuero, putetis hic dictum esse. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. septuaginta anni septem decades sunt, et octoginta anni octo decades sunt. uide ergo quomodo septimus et octauus numerus praedicatur. et quomodo diximus, tu refugium factus es nobis in generatione et generatione, et in uetere et in nouo testamento: propterea nunc et septimum et octauum numerum ponit. hoc dicit et in ecclesiaste: 'da partem septem, et da partem octo'. propterea et quindecim sunt graduum psalmi, hoc est septem et octo: qui quindecim pariter nos ducunt ad regna caelorum. denique postquam septimus graduum psalmus expletus est, quid dicitur in scriptura ipse psalmus? 'psalmus, inquit, salomonis' qui extruxerat ueterem domum. et quid dicit? 'nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificauerunt eam'. quid ergo dicit ipse salomon, qui praescribitur in ipso titulo? ego aedificaui templum: sed nisi octauus numerus aedificauerit, in uanum est domus aedificata. legimus et in euangelio secundum matthaeum: beati pauperes, beati mites, beati esurientes et sitientes, et cetera, et sunt octo beatitudines. ergo dominus noster octonario numero conclusit euangelium. denique nusquam inuenimus octo pariter beatitudines nisi in euangelio. octonario numero, hoc est, in die resurrectionis. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. uultis ostendam uobis interim, septimus et octauus numerus continent plurima sacramenta? legamus iezechiel, et in una porta dicitur: 'et ingrediatur, inquit, per portam orientis in templum quod aedificatur'. in iezechiel, in extrema parte. 'et ascendet, inquit, sacerdos primus per septem et octo gradus'. et fieri poterat, ut in ea porta et septem essent gradus, et octo? sed uide quid dicat. orientalis porta, unde lumen uenit. dominus noster atque saluator. una quidem porta est, et nemo ingreditur in ea, nisi sacerdos magnus. et quid dicitur ibi? 'porta haec semper clausa erit'. non autem aperitur nisi sacerdoti. sic igitur et nouum et uetus testamentum semper clausum fuit: non est apertum nisi saluatori. iste est enim 'qui habet clauem, qui aperit et nemo claudit, qui claudit et nemo aperit'. una ergo porta habet et septem et octo gradus. et in ueteri quidem testamento sacramenta sunt euangelica, et in nouo testamento sacramenta sunt legis. audite maiora mysteria. eo tempore quando salomon, hoc est pacificus noster qui dicit 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis': 'ipse est enim pax nostra', et 'pax quae superat omnem sensum', ipse aedificauit templum deo. et uide ibi scriptura quid dicat. 'et erant, inquit, latomorum septuaginta milia, et eorum qui portabant octoginta milia'. uidete numerum. latomi qui lapides caedunt, qui quasi fundamenta aedificiorum praeparant, qui lapides ad aedificandum in templum dei de terra tollunt, in septimo numero ponuntur, in prophetis, in patriarchis. illi enim humanum genus quasi de terra eicientes, in templum domini praeparauerunt. isti uero, hoc est octoginta milia, apostolica praedicatio et euangelica, isti qui cum domino saluatore et ipso salomone grauia gentium peccata portabant. hucusque uidetur finitum esse mysterium: audite maiora mysteria. 'et qui praeerant inquit, istis operibus et templo, tria milia erant'. non possunt esse maiores, et qui praesunt operibus, nisi illi qui praedicant trinitatem. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur.

dexteram tuam notam fac, et conpeditos corde in sapientia. in quibusdam codicibus dicitur 'eruditos', in aliis dicitur 'conpeditos'. aliud eruditos, aliud conpeditos significat. quid ergo dicit: dexteram tuam notam fac? quid tamdiu dexteram tuam contrahis, deus? 'quare auertis manum tuam in sinu tuo?' in alio psalmo dicitur. quod dicitur, hoc est: in aegritudine positi sumus, in peccatis iacemus: mitte dexteram tuam, et eleua nos. quare tamdiu dexteram tuam habes in sinu tuo? eructuet cor tuum uerbum tuum bonum: mitte dexteram tuam, et libera nos. notum nobis fac mysterium, quod absconditum fuit a generationibus. dexteram tuam notam fac. quid subripis, arri? non dixit, dexteram tuam fac: deus enim sine dextera sua numquam fuit. sed quid dixit? dexteram tuam, quae semper fuit, et in sinu tuo fuit, notam fac. quoniam illum permanentem in deitate sua nosse non possumus, adsumat hominem, et sic intellegamus eum. dexteram tuam sic notam fac, et conpeditos corde in sapientia: eos qui sapientiae habent conpedes, hoc est, qui conpediti sunt in corde per sapientiam tuam. non uobis sit molestum, quia obscurus est locus. prophetae habebant sapientiam: sed ipsa sapientia quasi conpediebat eos; non poterant uolare sine xpisto. uidete ergo quid dicat: mitte dexteram tuam, hoc est filium tuum, et notum illum nobis fac; et prophetae, qui quasi prophetauerunt umbram, incipiant dominum manifestius praedicare.

conuertere domine, usquequo. multum peccauimus, auertis faciem tuam, non sunt digna peccata nostra tuis uideri oculis, propterea deprecamur: conuertere domine, usquequo. ecce iam tanta fluxerunt saecula: semper te prophetae uenturum praedicauerunt gentibus, et adhuc non uenisti. et dirige filios hominum. qui praui sumus, a te dirigamur. et dirige filios hominum. bene dixit, dirige filios hominum. propterea eos dirige, quia filii hominum sunt. si enim essent filii tui, directi essent. tu enim dixisti: 'ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. uos autem ut homines moriemini, et quasi unus de principibus cadetis'. et in alio loco: 'filii hominum usquequo graues corde?' et in alio loco: 'non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt'. quoniam homines sunt, propterea caro sunt. ergo quia filii hominum sumus, et perdidimus esse filii dei, et praui facti sumus: propterea dirige nos, ut rursum tui efficiamur filii.

et sit splendor domini dei nostri super nos. dicit et apostolus ad hebraeos, quoniam dominus atque saluator splendor sit gloriae patris. et sit splendor domini dei nostri super nos. hoc est quod dicitur et in alio loco: 'signatum est super nos lumen uultus tui domine'. signum crucis uexillum nostrum est.

haec interim de psalterio diximus, et aestimo diutius quam debueramus inmorati sumus. intellegimus nos multo plura dixisse quam debuimus dicere; sed non possumus domini nostri uerba reticere, non possumus inchoatum psalmum relinquere. non est multum, quodcumque prodest animae; nihil satis est, quod bonum est, si tamen bonum est. rogemus igitur dominum nostrum saluatorem, ut splendor eius eluceat in cordibus nostris, ut eiciat omnes tenebras nostras, ut cogitationes tenebrosas et omnium peccatorum propellat de cordibus nostris, ut inluminet nostras tenebras, ut fugiant tenebrae, et habitet splendor in cordibus nostris. templum domini et tabernaculum et sancta sanctorum semper lucernam habebant ardentem, semper lucebat lucerna in templo domini. si enim extincta fuerit lucerna, dominus in tenebris non habitat. dicamus igitur et nos: 'lucerna pedibus nostris uerbum tuum domine'.

90. qui habitat in adiutorio altissimi. adiutorium interpretatur ezras. denique bo�thos~g ezras propheta dicitur. iste est qui reduxit populum de captiuitate babyloniae, et induxit in terram repromissionis. qui ergo habitat in ezra, qui habitat in iesu (interim secundum tropologiam) qui sibi aedificauit domum sine manibus iuxta apostolum, illam domum quam aedificauerat dominus etiam obstetricibus in aegypto: in protectione dei caeli commorabitur.

dicet domino: susceptor meus es et refugium meum, deus meus. multi enim me consequuntur hostes: propterea tu es refugium meum. sperabo in eum, quoniam ipse liberabit me de laqueo uenantium. non dixit, spero; sed, sperabo. quamdiu enim peccamus, non speramus: si peccare desierimus, speramus. quoniam ipse liberabit me de laqueo uenantium. multi sunt uenatores in isto mundo, qui animam nostram uenare conantur. denique et nembroth ille gigas magnus in conspectu domini uenator fuit: et esau uenator erat, quoniam peccator erat; et penitus non inuenimus in scripturis sanctis sanctum aliquem uenatorem. piscatores inuenimus sanctos.

quoniam ipse liberabit me de laqueo uenantium. 'anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus'. quis est iste laqueus qui contritus est? 'dominus, inquit, conteret satanan sub pedibus nostris uelociter'. et apostolus dicit: 'ut liberemini a laqueo diaboli'. uides ergo quoniam iste uenator est, qui animas nostras uenare cupit ad perditionem. multos habet diabolus laqueos, et diuersos habet laqueos. auaritia diaboli laqueus est, detractio diaboli laqueus est, fornicatio diaboli laqueus est. et a uerbo aspero. quamdiu in sanctitate sumus, anima nostra tranquilla est; quando uero de peccatis cogitare coeperimus, anima nostra turbatur, et quasi quibusdam fluctibus concutitur.

in scapulis suis obumbrabit tibi. sed haec secundum illud deuteronomii: dominus quasi pullos suos alis suis protegit nos quasi aquila. dicitur enim ibi quasi aquila protegere pullos suos. licet ergo possumus hoc dicere, quod deus quasi pater nos protegit, et quasi gallina protegit pullos suos, ne rapiantur ab accipitre: tamen et aliud possumus dicere. in scapulis suis obumbrabit tibi: exaltabitur in cruce, extendet manus, et proteget nos. et sub pennis eius sperabis. aspicies, inquit, manus eius crucifixas, et si te serpens momorderit, sanaberis. licet ambules in deserto istius saeculi: si te percusserit scorpio, si regulus, si aspis, si cetera uenenata animalia, securus esto de sanitate: serpens in eremo suspensus est.

scuto circumdabit te ueritas eius. scutum nostrum rotundum est, hoc est, ex omni parte nos saepit. non solum scutum est, sed et murus est. 'domine ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos'. aliquis de scuto coronat? uidete quid dicat: domine ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. quid dicit? proteges nos, et facies uincere, et post uictoriam coronabis. scuto circumdabit te ueritas eius. quoniam dixerat 'a uerbo aspero', et uerbum asperum possumus intellegere et haereticorum, et philosophorum, et iudaeorum, et hoc quasi uerbum asperum, non est uerum, sed mendax est. propterea enim et turbidum est, quia mendax est; propterea turbidum est, quia conturbat animas nostras per mendacium suum. dominus ergo, qui ueritas est, et dicit 'ego sum ueritas', scuto circumdat nos ueritas eius, ne ardentibus sagittis diaboli percutiamur. propterea xpistus, qui est ueritas, obponit scutum suum, ut scuto ueritatis superet mendacium. non timebis a timore nocturno. diabolus semper in tenebris est: 'ut percutiat, inquit, in occultis innocentem'. uides ergo quod qui simplex est et innocens est, semper in occultis percutitur. non timebis a timore nocturno. quod dicit, hoc est: licet in terrore fueris, quae nox est, tamen non timebis, quia habes scutum ueritatis.

a sagitta uolante in die. huic sensui quasi uidetur esse contrarium, a sagitta uolante in die. sagitta uolans diaboli uidetur mihi sermo esse haereticorum et philosophorum. et isti enim lucem scientiae promittunt, et dicunt se habere diem; et non possunt decipere, nisi lucem promiserint. uerum lux ista, quam promittunt, de ardentibus sagittis est. et propterea dicitur, a sagitta uolante in die. a negotio perambulante in tenebris. sagitta quidem uolat quasi in die, sed negotium est perambulans in tenebris. ab incursu et daemonio meridiano. melius dicitur graece apo~g sumpt�matos~g. symptosis dicitur aut euentus, hoc est, quando non speramus, et aliquid noui euenit. aut symptoma dicitur, quando simul multi cadunt. uidete ergo quid dicat. licet plures inducti fuerint, tamen tu, qui sanctus es, non inducaris. do exemplum, ut simpliciores possint intellegere quod dicitur. si ieris in ciuitatem monachus solus, et coeperis deambulare, et audieris clamorem in circo, et aliquis tibi dixerit: ueni et specta, circus est; et coeperis ei tu dicere, non licet, non possum ire: si ille tibi ostenderit infinita hominum milia, et dixerit tibi, ducenta hominum milia ibi sunt: ergo illi omnes perituri sunt, et tu solus saluus eris? tu debes intellegere, quia symptoma diaboli est; hoc est, scire debes quia plures cadunt.

et daemonio meridiano. dicunt quidem multi, quia sunt daemones et meridiani, et hoc uulgo dicitur. ceterum ego dico simpliciter, quoniam daemon eo tempore potestatem habet in nos, quando peccamus. siue mane peccauerimus, daemon ingreditur in nobis: siue uespere, siue nocte, quacumque peccauerimus hora, daemon ingreditur in nobis. si autem non peccauerimus meridie, non ingreditur in nobis. uidetis ergo, quod friuolum est quod uulgo dicitur. quid ergo dicit, a daemonio meridiano? quoniam abraham angelos susceperat in meridie, et ioseph fratres suos ad prandium inuitauerat in meridie. sancti enim erant et abraham et ioseph, et propterea conuiuium eorum in clara luce erat et sole perfecto, propterea pascunt in meridie. et ego si plenam habuero scientiam scripturarum, licet hora tertia sit, tamen pasco uos in meridie. denique et sponsa in cantico canticorum dicit: 'ubi pascis, inquit, ubi cubas in meridie?' uidetis quoniam sponsus non pascit, non recumbit in hora tertia, sed in meridie. ubi pascis, ubi cubas, ubi te inuenio, ubi deliciis frueris, ubi te possum inuenire, o sponse meus? uis me inuenire? in meridie, in scientia perfecta, in bonis operibus, in claro lumine. quoniam ergo habemus nos meridiem, propterea etiam diabolus transformatur in angelum lucis, et ipse simulat habere se lucem, habere se meridiem. quando haeretici quasi mysteria aliqua promittunt, quando regna caelorum, quando continentiam, quando ieiunia, quando sanctitatem, quando renuntiationem saeculi, promittunt meridiem. sed quoniam non est xpisti lumen, non est meridies, sed daemonium meridianum.

cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis. singula uerba scripturarum singula sacramenta sunt. ista rustica uerba quae putantur saeculi hominibus, plena sunt sacramentis. 'habemus enim thesaurum istum in uasis fictilibus': thesaurum sensum diuinum habemus in uerbis uilissimis. cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis. ex latere cuius? ab eius, cui dictum fuerat, scuto circumdabit te ueritas eius, non timebis a timore nocturno. qui est iste? de quo supra dictum est, qui habitat in adiutorio altissimi, in protectione dei caeli commorabitur. ab eo ergo qui habitat in adiutorio domini, cadent a latere eius mille, et decem milia a dextris eius. dextera sancti dicitur: sinistra non dicitur, sed latus. uidete enim quid dicitur: et decem milia a dextris tuis. et quomodo dixeras? cadent a latere tuo mille. quando enim dextera dicitur et sinistra non nominatur, pro sinistra latus nominatur. non enim poterat iustum esse, ut iustus haberet sinistram. 'qui te, inquit, percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram'. non dixit, et sinistram: non enim est sinistra quae praebetur, sed dextera altera. ergo simpliciter dico, quoniam iustus duas dexteras habet. denique et ille aod, qui scribitur in iudicum libro, propterea duas dexteras habere dicitur, quia iustus erat, et interfecit illum pinguissimum regem. cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis. plures sunt qui insidiantur dexterae nostrae, non sunt plures qui insidiantur sinistrae: propterea a latere mille cadent, et a dextris decem milia. ubi enim maior pugna, maior uictoria. pauci insidiantur lateri, plures insidiantur dexterae.

quoniam angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. istum locum diabulus super domino interpretatus est. eo enim tempore quo temptauit dominum 'si, inquit, filius dei es, mitte te deorsum. scriptum est enim de te, quod angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. in manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum'. diabulus nihil amplius dixit, nisi hoc: quoniam angelis suis mandauit de te, ut in manibus portent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. mediam partem dimisit. hic enim dicitur, quoniam angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. hoc non dixit, ut custodiant te in omnibus uiis tuis: sciebat enim contra se esse. poterat enim ei dominus respondere: si custodit me dominus in omnibus uiis, ergo et a te custodior. tacuit ergo quod sciebat contra se esse, et posuit quod pro se erat. uere diabulus quasi diabulus, interpretatur de saluatore quod non est de saluatore. si enim de saluatore est totus psalmus, sicut interpretaris, o diabule, et de ipso est quod dicitur: protegam eum, quia cognouit nomen meum. hoc est ego pater protegam filium meum. sic interpretor, diabule, quomodo tu intellegis. uideamus si stet sensus. protegam eum, quia cognouit nomen meum: hoc est, ego pater filium meum. clamabit ad me, et exaudiam eum: hoc est, in die crucis. cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum: hoc est, eum faciam resurgere. longitudinem dierum inplebo eum. hoc est, in aeternum uiuet. et hoc intellegamus de filio dei, longitudinem dierum inplebo eum. hoc quod sequitur, quomodo stat in saluatore, et ostendam illi salutare meum? salutare dei, filius dei est. si ergo de filio dicitur, quomodo potest stare? quia salutare dei, filius dei est. uides ergo quoniam male interpretatus es, o diabule. sed fac ut sic interpretetur, ut tu dicis. dixisti, quoniam angelis suis mandauit de te, ut in manibus portent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. dic et quod sequitur. quid taces? super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem: xpistus dominus noster, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. amen.

91. nonagesimus primus psalmus hoc titulo praenotatur: psalmus cantici in die sabbati. non potest diem sabbati agere, nisi qui sex dies transierit. sex diebus laboramus, in die septima requiescimus. ergo domino cantare non possumus, nisi in die sabbati. quamdiu opera mundi istius facimus, hoc est, sex diebus, domino cantare non possumus. denique dicitur in leuitico: 'non facietis in die sabbati omne opus seruile'. quicumque ergo in sabbato est et in requie domini, opus seruile facere non debet, hoc est, quod ad mundum istum pertinet: sed illud debet opus facere, quod ad sabbatum pertinet. uultis scire quoniam in sabbato operantur sacerdotes in templo domini? non licet in sabbato cuicumque ligna caedere. denique unus qui inuentus est in heremo, lapidatus est et occisus est. denique non licet ignem succendere, non licet etiam aliquid operis facere. uidetis autem, quoniam omnia haec, quae in mundo alicui facere non licet in sabbato, sacerdotibus solis licet: nam et ligna caedunt, et ignem subponunt, et alia faciunt ministeria, et hostias inmolant. hoc totum quare dixi? ut ostendam scriptum esse in lege, debere nos cessare etiam in die sabbati ab operibus mundi, et ea facere quae ad deum pertinent. psalmus igitur cantici est in die sabbati, quando non operamur mundo, et operamur deo. uideamus ergo quid nobis sit cantandum in sabbato, quando a mundi cessamus operibus.

bonum est confiteri domino, et psallere nomini tuo altissime. non dixit, bonum est psallere, et postea confiteri; sed uide ordinem: bonum est confiteri, et bonum est psallere. primum age paenitentiam et lacrimis dele peccata, et postea canta domino. bonum est confiteri domino: non hominibus, sed deo: illi confitere peccata, qui sanare potest. et psallere nomini tuo altissime.

ad adnuntiandum mane misericordiam tuam, et ueritatem tuam per noctem. diligenter intellegite quod dicitur, ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et ueritatem tuam per noctem. singuli uersiculi ad singulos referuntur. bonum est confiteri domino, ad adnuntiandum mane misericordiam tuam. si confiteris domino, adnuntias mane misericordias domini. et psallere nomini tuo altissime. istum uersiculum refer ad hunc qui sequitur, et ueritatem tuam per noctem. quando enim confitemur domino, speramus misericordiam: quando uero psallimus, operamur uirtutes. ad adnuntiandum mane misericordiam. ubi sunt, qui secundum litteram scripturas intellegunt? media die misericordiam dei adnuntiare non possumus? et certe xpistianorum et monachorum est maxime in noctibus peccata sua confiteri. et quomodo nunc dicit, ad adnuntiandum mane misericordiam tuam? quod dicit, hoc est. non possumus confiteri domino et misericordiam eius consequi, nisi coeperit in corde nostro clarum lumen lucere. nisi praecesserint tenebrae, et mane factum fuerit, misericordiam domini consequi non possumus. tunc autem adnuntias mane misericordiam domini, cum sol iustitiae ortus in corde tuo fuerit. et ueritatem tuam per noctem. ueritas domini non adnuntiatur, nisi ad noctem: in die non potest adnuntiari. non enim possunt inbecilli ferre quae magna sunt, neque possunt ea sustinere quae pretiosa sunt. unde dicitur et in alio loco de deo: 'posuit tenebras latibulum suum' hoc est, dominus posuit tenebras latibulum suum. et ueritas ergo domini adnuntiatur in nocte: quasi quibusdam uerborum tenebris obuoluitur. in aenigmate dicitur et in parabolis: ut uidentes non uideant, et audientes non audiant. legimus in osee, et dicitur ad prophetam: 'tu uade, et accipe tibi uxorem, uxorem fornicariam'. iudaei audiunt et gentiles, et rident. quare rident? quoniam ueritas in nocte posita est, non in die. uultis scire, quoniam ueritas dei in nocte est, et quasi in tenebris, et in parabulis posita est? moyses ascendit in montem sina: et ingressus est, inquit, in turbine et in caligine et in tenebris, et ibi locutus est cum domino. neque enim poterat israhel populus uidere mysteria dei, quia in caligine dei non intrauerat.

in decachordo psalterio, cum cantico in cithara. simpliciter dico: quotienscumque leuamus manus sine cogitationibus et disceptationibus, in decachordo psallimus domino. in decachordo psalterio, cum cantico in cithara. cithara nostra, et corpus et anima et spiritus: omnibus chordis conposita sunt.

quia delectasti me domine in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo. xpistianus quodcumque uiderit, semper aedificatur. monachum nihil destruit, nisi peccatum. quodcumque aspexeris, aedificium tuum est. uides caelum, uides solem, uides stellas, uides lunam: hoc aedificat te. debes enim cogitare, et dicere: si sol et luna et caelum et stellae deo seruiunt, quare ego non seruiam? uides terram, uides animalia et omnia quae in terris sunt: et hoc confer ad animum tuum, et aedifica te, et dic animo tuo: omnia in suo tempore currunt: siquidem uer et aestas, autumnus et hiemps, numquid mutant haec tempora? sed secundum dispositionem dei omnia seruiunt. caelum seruit, et terra seruit: et infelix ego homo non seruio. ueniamus ad minuta animalia: dimitto nunc de elefantis, dimitto de leonibus, dimitto de diuersis animalibus, uenio ad minuta animalia. respice apem, respice formicam: uide corpus, et inquire sapientiam. maior sapientia, quam corporis magnitudo. apes et formicae cogitant hiemem esse uenturam: et monachus et xpistianus non cogitant iudicium esse uenturum. illae cogitant quoniam fame periclitari possunt, si non laborauerint in aestate, unde uiuant in hieme: nos non cogitamus quia sine opere torquebimur in gehenna. hoc totum quare dixi? quoniam nunc scriptum est, quia delectasti me domine in factura tua. quodcumque aspexero, delectat me: intellego enim factorem, et benedico deum. et in operibus manuum tuarum exultabo. uideo arborem, et considero quomodo cortix est arboris, quasi tunica uestiatur, quasi germen uireat. deinde uideo quomodo quasi flos sit, quomodo flos cadat, et ipse flos uertatur in pomum. uideo paulatim per singulos dies in singula tempora mihi naturam operari et in meos cibos crescere. uideo quomodo deus in omnibus mihi laborat, ut mihi nihil desit: et propterea exulto in te domine.

quam magnificata sunt opera tua domine. in hoc loco marcion et manichaeus erumpunt. quid enim dicunt? si omnia deus fecit, et in utilitatem hominum fecit, quid necesse fuit cimicem facere et pulicem? ego tibi breuiter respondeo: ut ostenderetur, o homo, fragilitas tua. qui enim cogitationem tuam in caelum ponis, respice, morderis a cimice et contremescis. quid erigeris in caelum, et cogitatio tua transcendit in caelum? ecce a cimice uulneraris. quam magnificata sunt opera tua domine. parua quidem corpora, sed magna ratio. singula habent utilitates suas. ego sic miror dominum in elefanto, quomodo et in formica; sic illum praedico in camelo, quomodo et in culice. uide culicem, quomodo quasi punctum cuiusdam corpusculi est, et tamen uide in ipso puncto corpusculi omnia esse membra diuisa. habet sex pedes, habet duos oculos, habet os et uentrem, habet et tubam uocis, habet et alas. si consideraueris membra, corpus non inuenis; et tamen magnificatur deus, quia sine corpore membra sunt omnia.

nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. quodcumque cogitauero, inuenire non possum. 'abyssus iudicia tua'. 'o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei'. dicam et ego cum ecclesiaste: 'dixi, sapiens efficiar: et ipsa longe facta est a me, longius multo quam erat: et profunda, quis inuenire potest?' ecclesiastes quod dicit, hoc est: antequam cogitationem meam in opere ponerem, non uidebam magnificentiam dei. dixi, sapiens efficiar, hoc est, dixi, debeo quaerere rationes singularum causarum; et ipsa longe facta est a me, longius multo quam erat, hoc est, sapientiam quam ante non inquirens ignorabam, postea quaerere coepi, inuenire non poteram.

uir insipiens non cognoscit, et stultus non intellegit haec. quicumque non est xpistianus, et in operibus non intellegit creatorem, iste insipiens est.

cum exorti fuerint peccatores sicut faenum. uidisti imperatores, uidisti praefectos, uidisti exercitus, uidisti uictorias et triumphos. heri fuit, et hodie non est. et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. heri apparuit quasi flos, hodie flos ipse non conparet. heri uirebat herba, hodie siccata est. ubi est illa pulchritudo? nihil bonum est, nisi quod aeternum est: nihil bonum est, nisi quod perpetuum est. quodcumque finem habet, nec inter bona numerandum est. quid enim mihi prodest, si heri refectus fui, et hodie fame morior? quid enim mihi prodest, si ante dies rex fui, et hodie in carcere morior? omne quod praeteritum et finem habet, nihil est. unusquisque nostrum de saeculo uenit ad hanc uitam. alius matrem reliquit, alius filios, alius uxorem, alius parentes. recordemur infantiae nostrae, recordemur adulescentiae; recordemur quod aliquando habuerimus diuitias, et unusquisque pro uiribus suis habuit quod potuit. ecce transiuimus ad hanc uitam. ubi sunt illa omnia? cogitata magis dolorem faciunt quam uoluptatem. nihil est itaque bonum, nisi quod perpetuum est.

tu autem altissimus in aeternum domine. quoniam ecce inimici tui domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispargentur omnes qui operantur iniquitatem. si peribunt, quomodo dispargentur? qui enim semel perierit, dispargi non potest. debuit dicere: ecce dispargentur, et peribunt. quod ergo dicit, hoc est: inimici tui domine peribunt; cum omnia tibi subiecta fuerint, omnis qui inimicus tuus fuerit, postea efficitur amicus, hoc est, non peribit homo, sed peribit inimicus. qui inimicus fuit, amicus erit, et sic peribit inimicus. quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispargentur omnes qui operantur iniquitatem. quomodo si sancti simul sunt, gratiosum est: sic si peccatores simul fuerint, quasi pessima congregatio est. quanto enim plures simul fuerint, tanto peiores sunt. denique eo tempore quo turris aedificabatur contra deum, dispargebantur in utilitatem suam. consensus eorum malus fuit: disparsio uero profuit etiam illis ipsis qui disparsi sunt.

et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. semper cornu in regno ponitur, 'in te inimicos nostros uentilabimus cornu'. denique nullum animal in templo inmolatur domino, nisi quod cornu habet. tria inmolantur domino in templo: inmolatur taurus, inmolatur aries, inmolatur hircus. tria inmolantur, et uniuersa cornuta sunt. nisi enim aliquis habuerit cornu in quo inimicos uentilaret, non est dignus inmolari deo. propterea et dominus cornu dicitur his qui credunt in eum; et in cornibus crucis suae uentilauit inimicos. ibi confudit diabulum, et omnem eius exercitum. xpistus quidem crucifixus erat in corpore, sed uere crucifigebat ibi daemones. non fuit crux: sed triumphus fuit, sed uexillum fuit. propterea conscendit in crucem, ut nos de terra in altum tolleret. ego puto crucem saluatoris istam esse scalam, quam uidit iacob. in ista scala descendebant angeli, et conscendebant; in ista scala, hoc est cruce, descendunt iudaei, et conscendunt gentiles. et exaltabitur sicut unicornis cornu meum. alii habeant plura cornua: ego unum solum cornu habeo. 'mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo'.

et senectus mea in misericordia uberi. senectus nostra oleo dei indiget. quomodo enim corpora nostra quando laborant (loquor simplicius propter simpliciores fratres, qui non possunt intellegere sublimius) quomodo corpora nostra quando laborant, non reficiuntur nisi unctione olei; quomodo lumen quod in lucerna est, nisi oleum miseris, extinguitur: sic et lumen senectutis meae oleo et misericordia dei indiget ut crescat. denique et apostoli ascendunt in montem oliueti, ut quoniam lassi erant, et indigebant lucernae ipsorum oleo domini, de oleo domini inluminentur. unde dicit et iustus: 'ego autem sicut oliua fructifera in domo dei'. et in alio loco dicitur: 'filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae'. nullus alius mons erat, de quo ascenderet dominus regna caelorum, nisi mons oliueti? numquid non erat mons sublimior in galilaea, thabor? quid necesse fuit ut dominus de monte oliueti conscenderet in regna caelorum? sed uide quid te scriptura doceat. nisi tibi et lampadibus tuis oleum miseris, non poteris ascendere in regna caelorum. debes esse in monte oliueti: non in ualle oliuarum, sed in monte oliueti. dicat aliquis: quae est ista uallis oliuarum? habet et diabolus oliuas suas: habet philosophos, habet haereticos; habent et ipsi oleum, et ipsi lumen scientiae promittunt. sed illa oliueta in uallem deducunt: 'oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum'. nos ergo rogemus dominum, ut senectus nostra et omnis labor et omnes tenebrae nostrae oleo domini inluminentur. diligenter adtendo in scripturis, ubi primum legerim senectutem. adam nongentis xxx annis uixit, et tamen senex non dicitur. mathusalam nongentis lxuiiii annis uixit, et senex non dicitur. uenio usque ad diluuium, et post diluuium per annos ferme tria milia: et nullum inuenio qui dictus est senex. primus abraham senex dicitur, et certe multo minoris aetatis fuit quam mathusalam; sed propterea dicitur senex, quoniam senectus ipsius inuncta fuerat oleo uberi. denique scriptum est ibi: 'et mortuus est, inquit, abraham, nutritus in senectute bona; plenus, inquit, dierum'. propterea in senectute bona, quoniam plenus dierum: omne enim tempus uitae ipsius dies fuerunt, et non nox. hoc ipsum quod dictum est de abraham, dictum est et de isaac, dictum est et de iacob. qui enim simul seruierant domino, recte simul senes domini nuncupantur.

ut cedrus libani multiplicabitur: lignum bene olens, lignum unde templi tecta contecta sunt. ut cedrus libani multiplicabitur: lignum inputribile.

plantati in domo domini, in atriis dei nostri florebunt. alibi plantamur, alibi floremus: hic plantamur, in regno caelorum florebimus. 'ego, inquit, plantaui, apollo rigauit, sed dominus incrementum dedit'. plantatus in domo domini, hoc est in ecclesia, non in muris, sed in dogmatibus: 'regnum enim dei, inquit, intra uos est': quicumque plantatus fuerit in domo domini, qui hic radices miserit, ibi flores adfert. plantati in domo domini, in atriis dei nostri florebunt. ista sunt aeterna tabernacula. quae sunt ista atria? diuersae in caelo mansiones. simul que uidete quid dicat: plantati in domo domini, in atriis dei nostri florebunt. hic domus est, ibi atrium est. debuit utique primum dicere secundum ordinem atrium, et sic domum. sed uide quid dicat. hic licet uideamur in domo esse: cum migrauerimus ad regna caelorum, ad conparationem angelorum et uirtutum ceterarum, non sumus in domo, sed in atrio sumus: in initio sumus, non in perfectione. non enim erimus angeli, sed quasi angeli. non tibi quasi parum uideatur, homo, si sicut angelus fueris.

adhuc multiplicabuntur in senecta uberi. felix ille qui crescit cotidie, qui senescit aetate, senescit et uirtutibus.

haec interim de psalterio diximus: locuti sumus et de euangelio pauca, diximus quoque et de apostolo. oremus dominum, ut omne quod diximus, et quod nos diximus et quod uos audistis, opere conpleamus, et uerba uertamus in opera: ut qui hic plantati sumus in domo domini, in atrio xpisti floreamus. cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

93. semper de titulo disputamus, ut ex titulo intellegatur et psalmus. psalmus dauid quarta sabbati. quarta sabbati in medio sabbati est: quasi in corde sabbati, hoc est, in medio hebdomadis. dies enim quarta est, et quarta dies ex utroque latere aequales dies habet. habet enim ex uno latere diem primum, secundum, tertium: et ex alio latere habet diem quintum, sextum, septimum. uidetis igitur quoniam dies quarta, hoc est quarta sabbati, ex utroque latere duplici trinitate firmatur. simul que considerandum, quia quartus numerus uirtute decimus est. quomodo? si enim conputes et ordinem facias, unum, duo, tres, quattuor, decimus numerus efficitur. uidetis igitur, quoniam quartus numerus effecit decimum et considerate ex hoc, quia quattuor euangelia in decalogo conputantur: ut quodcumque dicebatur in decalogo, hoc conpleantur in quattuor euangelia, ut non dissentiat lex uetus ab euangelica dignitate. hoc interim diximus de titulo, nunc ueniamus ad psalmum.

deus ultionum dominus, deus ultionum libere egit. qui a tanto tempore latuit, et non parebat in populo, postea libere egit. qui ante ignorabatur, postea triumphauit in cruce. deus ultionum dominus. si deus ultionum dominus est ('mihi uindictam, et ego retribuam, dicit dominus'), quid te cupis uindicare, homo? habes ultorem dominum. dicit hoc et apostolus: 'si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, da illi potum: haec enim faciens carbones ignis congregabis super caput eius'. hoc non uidetur pietatis esse, sed crudelitatis. si enim bene illi facio, ut illi malefaciat deus: non uenit hoc de pietate, sed de crudelitate mentis. quid enim dicit apostolus? si esurierit inimicus tuus, ciba illum. pia uox. si sitit, da illi potum. hucusque uidetur misericordia. hoc uero quod infert, haec enim faciens carbones ignis congregabis super caput eius, non uidetur misericordiae esse, sed crudelitatis. uideris enim propterea panem dare, et aquam dare bibere, ut ille in saeculis torqueatur. et hoc dicit apostolus, et misericordiae praedicator crudelitatem docet? non igitur sic est accipiendum, sed alio sensu. si te percutit inimicus tuus, tu ei praebe et alteram maxillam: si tibi ille malefacit, tu illi fac bene: si enim hoc feceris, carbones ignis congregabis super caput eius. xxxx ps 93 p 143-4 quod dicit, hoc est: mundabis eum a peccato; uincetur enim crudelitas illius patientia tua. si sagittam dirigas in lapidem, et lapis durus fuerit, non solum non infigitur, sed resilit: sic inimicus tuus si te percusserit, et repercussus non fuerit, patientia tua superatus ad meliora reuertetur.

usquequo peccatores domine, usquequo peccatores gloriabuntur? inpatientia humana non uult deum habere patientiam. miseri, qui nobis uolumus deum esse patientem, et inimicis inpatientem. si quando peccamus, patientem cupimus: si quando aliquis in nos deliquerit, in ipsum non uolumus esse patientem deum. usquequo peccatores gloriabuntur? non eis sufficit peccare, sed etiam in peccatis gloriantur. prima infelicitas est peccare: secunda infelicitas, immo nouissima, non agere paenitentiam. isti ergo peccatores non solum non flectunt ceruicem, sed libere post peccatum suum gloriantur.

effabuntur et loquentur iniquitatem. proprie hoc de haereticis loquitur. loquentur omnes qui operantur iniquitatem. uidete signum: qui male loquitur, necesse est ut male faciat. 'ex abundantia enim cordis os loquitur'. ubicumque conscientia uulnerata est, ibi in ore facile peccatur.

populum tuum domine humiliauerunt. semper dei populus humiliatur, dei populus obprimitur. populum tuum domine humiliauerunt. populus dei humiliatur, et imitatur deum qui humiliatus fuit et mitis corde.

uiduam et aduenam interfecerunt, et pupillos occiderunt: et dixerunt, non uidebit dominus. licet hoc manifestum sit secundum historiam: semper enim quicumque praesidio indiget, facile obprimitur, et quanto aliquis humilior fuerit, tanto ille magis, qui obprimit, offendit deum; tamen et secundum trophologiam interpretemur. dixeram enim de haereticis hoc dici, uiduam et aduenam interfecerunt: uiduam illam hoc est, quae deum uirum habere desiuit anima peccatoris. aduena est, qui non est habitator, hoc est, qui non habitat. ille qui nuper crediderat, repente scandalizatus perit. et pupillos occiderunt; et dixerunt, non uidebit dominus. miramur, si pupilli dicuntur, ubi uidua est? sicut enim uidua anima peccatoris est, sic pupillos illos dicit, qui patrem amiserunt habere deum. et dixerunt. quid dixerunt? non uidebit dominus, nec intelleget deus iacob. hoc dicit omnis qui obprimit sanctos. illis dicentibus uidete spiritus sanctus quid respondeat.

intellegite qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. qui plantauit aurem, non audiet? qui figulus est, ignorat uas suum? qui alium facit audire, ergo ipse non audiet? qui mihi dedit oculos, ergo ipse non uidet? qui auctor est intellegentiae meae, ipse non intelleget? iste locus aduersus eos maxime facit, qui anthropomorphitae sunt, qui dicunt deum habere membra quae etiam non habemus. uerbi causa, dicitur deus habere oculos: oculi domini respiciunt omnia: manus dei facit omnia. 'et audiuit, inquit, adam sonum pedum domini deambulantis in paradiso'. haec simpliciter audiunt, et humanas inbecillitates ad dei magnificentiam referunt. ego autem dico quod deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est. totus oculus est, quia omnia uidet; totus manus est, quia omnia operatur; totus pes est, quia ubique est. ergo uidete quid dicat: qui plantauit aurem, non audiet? non dixit, qui plantauit aurem, ergo ipse aurem non habet? non dixit, ergo ipse oculos non habet? sed quid dixit? qui plantauit aurem, non audiet? qui finxit oculos, non considerat? membra tulit, efficientias dedit.

qui corripit gentes non arguet? qui alios docet, ergo ipse non nouit? qui docet hominem scientiam. subauditur, ergo ipse non habet scientiam?

dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. legimus in poeta saeculari:

o curas hominum, o quantum est in rebus inane.

et gentiles et philosophi istum uersiculum ad caelum leuant. et quid dicunt? nihil potuit prudentius dici. ecce rusticanus noster hebraeus ante tanta saecula hoc locutus est. et quid dixit? dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. uultis scire quoniam cogitationes hominum uanae sunt? pater et mater nutriunt filium: promittunt sibi de illo felicitatem, mittunt ad studia, erudiunt, uenit usque ad adulescentiam, disponunt ut etiam militet. cum omnia cogitauerint per annos triginta, una febricula uenit, et tollit omnes cogitationes. inimicum habeo, et dies iudicii est ad triginta dies; diebus et noctibus nihil aliud cogito, nisi quid illi respondeam. in lectulo meo sum, et cogitatio mea absenti respondet inimico. non est ibi inimicus, et uerba respondent inimico: diebus et noctibus in cogitatione sum. cum autem dies iudicii uenerit, omnia illa quae cogitaueram pereunt, et quodcumque deus dixerit hoc loquor. propterea et dominus in euangelio ait: 'quando statis ante iudices, non cogitetis quid respondeatis: quia dominus dabit uobis in illa hora quid respondeatis'. dominus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. una cogitatio felix est, cogitare de domino.

beatus homo quem tu erudieris domine. felix est qui deo magistro utitur. et de lege tua docueris eum: ut mitiges ei a diebus malis. uidete quid dicat. beatus homo quem tu erudieris domine, et de lege tua docueris eum: hoc est, scripturis tuis. hoc autem quid prodest, ut doceatur ille de lege tua? ut mitiges ei a diebus malis. uidetis igitur quoniam scientia et exercitatio et opera de scripturis mitigat nobis dies malos. donec fodiatur peccatori fouea. quando tu erudieris de lege domini, unum tibi in duplex diuiditur: tibi enim dies mitigat malos, et peccatori fodit foueam.

quis resurget mihi aduersus malignantes? obscuri sunt psalmi, et semper personas mutant; et propterea obscuri sunt, et nimiae difficultatis est scire in singulis uersiculis quis loquatur. quis resurget mihi aduersus malignantes? aut quis stabit mihi aduersus eos qui operantur iniquitatem? hos uersiculos saluator loquitur. ego sanctus sum, in cruce subleuatus sum, mortuus sum, resurrexi, et ad caelos uictor ascendi. quis est, putas, de sanctis, qui me cum resurget? ergo quod dicit, hoc est: propterea resurrexi, ut et alii me cum resurgerent. quis resurget mihi? quando dicit, quis, ceteros prouocat ad surgendum. quomodo enim legimus in esaia 'quem mittam ad populum istum, et quis ibit nobis?' sicut esaias ipse se offert, sic et dominus prouocat nos dicens, quis resurget mihi aduersus malignantes? quicumque resurrexerit, mihi resurget, de meo exercitu est. aduersus malignantes: aduersus diabolum et exercitum eius. aut quis stabit me cum? uidete ordinem: non dixit primum, quis stabit, et quis resurget; sed, quis resurget, et quis stabit. primum enim surgimus, deinde stamus. aut quis stabit me cum aduersus operantes iniquitatem: quasi imperator stet et dicat, quis uenit in exercitu meo?

nisi quia dominus adiuuauit me, paulo minus habitauit in inferno anima mea. propterea domine resurgo, quia tu fuisti ad inferos et resurrexisti. detenta fuisset anima mea apud inferos, si non tua anima de inferis resurrexisset.

si dicebam, motus est pes meus. considerans fragilitatem meam, et inbecillitatem humanam, non putabam pedem meum firmo stare gradu: ubicumque ponebam pedem, lapsum timebam. rursum cogitabam nomen tuum, et firmo stabam pede.

secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificauerunt animam meam. hoc ipsum et apostolus loquitur, quoniam secundum labores et miserias quas in isto saeculo patimur, habemus mercedem apud deum in caelis. magnitudo tribulationum, magnitudo praemiorum est. quot patimur uulnera, tot meremur et coronas. hoc est quod dicit: quanto magis egi paenitentiam, totiens me consolatus es. unam fudi lacrimam, unam merui consolationem: decem fudi lacrimas, decem merui consolationes. quantumcumque fuit pondus paenitentiae, tantus fuit et consolationum numerus.

qui fingit laborem in praecepto. nemo dormiens coronatur, nemo securus possidet regna caelorum, nemo referto uentre potest digne de ieiuniis disputare. uides ergo quid dicat, qui fingit laborem in praecepto. omnia praecepta domini laborem habent: sine labore non possumus possidere regna caelorum. uultis scire quia ita est? 'si uis, inquit, perfectus esse, uade, uende omnia quae possides, et da pauperibus, et ueni, sequere me'. qui uult, inquit, consequi regna caelorum, diebus et noctibus oret, uigilet, ieiunet, iaceat in psiathio, non in plumacio, non in serico. paenitentia non amat delicias. 'quia cinerem, inquit, tamquam panem manducaui, et potum meum cum fletu miscebam'. qui fingit laborem in praecepto: captabunt animam iusti. uidete quomodo uidetur esse non consonans. quae enim est consequentia, qui fingit laborem in praecepto: captabunt animam iusti? sed quod auris carnea non intellegit, auris spiritalis intellegit. quid ergo dicit? qui fingit laborem in praecepto: propterea, inquit, laboramus in praeceptis domini diebus ac noctibus, uigilamus, oramus, ieiunamus, quoniam multos habemus aduersarios, qui captant animam iusti. uidete quid dicat: iusti captant animam, non iniusti. non enim uolunt eos decipere qui decepti sunt, sed iustos. unde dicitur in abbacuc: 'escae eius electae'. et sanguinem innocentem condemnabunt. solent aliqui dicere: ille qui occisus est, non occideretur, nisi fornicator esset, aut aliquod peccatum habuisset; ruina illum non occupasset, nisi fuisset peccator; naufragium illum non obpressisset, nisi peccator fuisset. uidete ergo quid dicat sancta scriptura: et sanguinem innocentem condemnabunt. quamdiu in isto saeculo sumus, omnia in commune patimur. iustus et peccator aequaliter naufragant, aequalem habent carnem, et aequales conditiones carnis. iustus et peccator aequaliter pereunt: similis exitus, sed diuersa praemia iustus et peccator habent. alius ducitur ad gehennam, alius ducitur ad regna caelorum. et sanguinem innocentem condemnabunt. sufficit tibi, o iuste, conscientia tua: et si condemnatus fueris, sit sanguis tuus innocens, et clamabit ad dominum.

et factus est mihi dominus in refugium. locus iste contra arrianos facit. quoniam enim contradicunt dominum saluatorem, quod factus dicitur, ecce nos dicimus, factus est mihi dominus in refugium. nulli dubium, quin de patre hoc interpretetur. si autem de patre dicitur, dominus factus est mihi in refugium, hoc sensu intellegendum est: dominus qui semper erat, mihi factus est in refugium. sic et saluator qui semper erat, mihi saluator factus est.

95. nonagesimus quintus psalmus hoc titulo praenotatur: quando domus aedificabatur post captiuitatem, canticum dauid. totum mysterium in titulo est: tota uitae nostrae sacramenta et salus in titulo est. quando domus aedificabatur post captiuitatem, canticum dauid. iudaei locum istum sic intellegunt: quando post babyloniam captiuitatem sub ezra et zorobabel et iesu filio iosedech rursum aedificatum est templum, canticum dauid. dauid, inquit, in spiritu ante quingentos annos sciebat rursum aedificandum esse templum. hoc illi dicunt. si hoc ita est, o iudaee, ut interpretaris, quid sibi uult quod sequitur, cantate domino canticum nouum: et deinde, adnuntiate inter gentes gloriam eius? quod est istud canticum nouum? quae sunt istae gentes? uidetis ergo quoniam secundum litteram interficientem penitus stare non potest. ergo mystice interpretandum est, quando domus aedificabatur post captiuitatem. utinam et mea domus aedificetur post captiuitatem! multi de nobis capti sunt, multi ducti sunt in babyloniam, multi iugum nabuchodonosor suis portauere ceruicibus; multi missi sunt in caminum eius, et arserunt, multi templum domini perdiderunt, et in illis domus dei subuersa est. infelix iudas quando apostolus erat, domus dei erat. uenit diabolus, et accepit buccellam, et statim intrauit satanas in illum, et domus eius subuersa est, et non est instaurata, quia non egit paenitentiam. si quis uero post peccatum agit paenitentiam, istius domus post captiuitatem reaedificatur. oremus ergo et nos dominum, primum quidem ut non subuertatur domus nostra; ne ueniat chaldaeus et assyrius, et templum xpisti in nobis subuertat. si autem subuersum fuerit, quasi in naufragio secundum solacium, per tabulam possumus saluari. quando domus aedificabatur post captiuitatem. cotidie domus ista xpisti in paenitentibus instruitur. denique non dixit, quando domus aedificata est, ne tantum uideretur fuisse, esse praeteritum; sed aedificabatur, ut cotidie hoc fieri demonstret. hoc interim diximus de anima nostra. ceterum possumus et aliter dicere: quando ecclesia xpisti instruebatur post ruinam. uideamus ergo post istum titulum quid sequatur.

cantate domino canticum nouum. felix paenitentia: licet rueris, tamen si egeris paenitentiam, noua domus xpisti dicitur. cantate domino canticum nouum. noua domus, nouum meretur canticum. cantate domino canticum nouum. qui cantate? cantate domino omnis terra. si de templo hierusolymae dicitur, o iudaee, quomodo omnis terra prouocatur ad laudem? cantate domino omnia terra. iste locus et iudaeum uincit, et nouatianum. cantate domino omnis terra: non hierusolyma, sed omnis mundus. hic iudaeus occiditur. cantate domino omnis terra. nouatianus occiditur. quomodo? dicit enim nouatianus: sunt aliqua peccata, pro quibus debemus agere paenitentiam, uerbi causa, de mendacio, de periurio, de furto; ceterum qui fornicatus fuerit, qui homicidium fecerit, iste agere non potest paenitentiam. audi quid dicat: cantate domino omnis terra. omnis autem terra, et adulter est, et homicida, et omnia peccata terrena sunt. si autem uniuersa peccata terrena sunt, qualecumque peccatum habueris, age paenitentiam, et in omnia saluus eris.

cantate domino, benedicite nomen eius. nomen domini saluator est, ex eo quod in nobis factus est. cantate domino. adnuntiate diem de die salutare eius. quid uult dicere: adnuntiate diem de die salutare eius? qui simplex est, sic intellegit: diebus omnibus laudate dominum: hoc est, dies succedat diei: hoc est, laudasti hodie, lauda et crastinum. uidetur quidem sensus esse simplex: sed mihi uidetur aliud sacramenti latere. adnuntiate diem de die salutare eius. non potest laudari saluator nisi in die. debuerat enim dicere: laudate dominum die et nocte, si de ista die diceretur. debemus enim dicere hoc, si secundum litteram intellegimus. si ergo in die laudamus dominum, iterum in nocte laudare non possumus? uidete ergo quid dicat: quandocumque laudatis dominum, semper illum in luce laudate: non in tenebris peccatorum, sed in luce uirtutum. semper in anima tua sol xpisti oriatur, ut semper in te nascatur lumen nouum. adnuntiate diem de die salutare eius. dicamus et aliter. duo sunt dies, non tres, non quattuor, non quinque: duo sunt dies, uetus testamentum et nouum. et in illo xpistus lucet, et in isto xpistus lucet. nolite eum tantum laudare in ueteri testamento, ne sitis iudaei: nolite eum tantum laudare in nouo testamento, ne sitis manichaei. laudate illum diem de die, hoc est, in ueteri et in nouo testamento: quae duo dies unam lucem faciunt. propterea scribitur et in leuitico: 'omne autem animal quod findit ungulam et ruminat, mundum est'. hoc est, si duas ungulas habet et ruminat, mundum est. si ergo unam habet ungulam, non est mundum. iudaeus habet unam ungulam, et propterea inmundus est. manichaeus unam habet ungulam, et propterea inmundus est. et quia unam habet ungulam, non ruminat cibos suos, et id quod semel in uentrem miserit, rursum reducit ad guttur, et ruminat illud, et tenue facit, ut quod grossum fuerat, rursum tenue mittatur in uentrem: hoc quidem pertinet ad sacramenta diuina dicere. omne animal quod findit ungulam et ruminat, mundum est. iudaeus unam ungulam habet: in unum enim tantum credit testamentum, et non ruminat. legit enim tantummodo litteram, et nihil considerat, nihil quaerit intrinsecus. ecclesiasticus uero ungulas findit et ruminat, hoc est, in utroque credit testamento, et in utroque testamento saepe requirit; et quodcumque latet in littera, in spiritu profert. hoc totum quare dixi? quia scriptum est: adnuntiate diem de die salutare eius. propterea et apostoli bini mittuntur, propterea non habemus unum oculum sed duos, propterea duas habemus aures, propterea duas nares, propterea duo labia, propterea duas manus, duos pedes. nihil in nobis habemus unum nisi quod turpe est: et corporis nostri membra duorum testamentorum sacramenta testantur.

adferte domino patriae gentium, adferte domino gloriam et honorem. si de templo hierosolymae dicitur, quid sibi nunc uult, adferte domino patriae gentium, adferte domino gloriam et honorem? gentium multitudo, uocatio gentium, ecclesiae congregatio est. adferte domino gloriam et honorem. quando honoramus dominum in corpore nostro, gloriatur dominus in nobis. adferte domino gloriam nomini eius. gloria serui, gloria domini est. 'qui uos recipit, me recipit'. felix seruus, propter quem dominus gloriatur.

tollite hostias, et introite in atria eius. 'hostiam sanctam, uiuam, placentem deo'. tollite hostias. uos ipsi adferte hostias. quas hostias? uos ipsi estote hostiae. uirginitas holocaustum xpisti est: uniuersa castitas, siue in uirginitate siue in uiduitate siue in continentia, hostia xpisti est. rem nouam loquor: hostia castitatis ipsa se portat. tollite hostias, et introite in atria eius: adorate dominum in atrio sancto eius. uideo plura atria, uideo unum atrium. tollite hostias, et introite in atria eius: ecce plura atria. rursum, adorate dominum in atrio sancto eius: ecce unum atrium. uidete ergo quoniam non potest de uno atrio ueniri ad plura atria: sed de plurimis atriis uenitur ad unum atrium. uultis scire hoc ipsum mysterium et in alio? negotiator ille, qui habebat plures margaritas, uendidit plures, ut emeret unam. et in michaea dicitur: 'state, inquit, in uiis domini, et inquirite, inquit, uiam domini'. nisi steterimus in uiis plurimis, unam uiam inuenire non possumus. quae sunt istae margaritae plures, quae sunt uiae plures, quae sunt ista atria plura: ut inueniamus unam margaritam et unam uiam et unum atrium? abraham, isaac, et iacob, moyses, iesus naue, esaias, hieremias, iezechiel, duodecim prophetae, dauid, salomon fuerunt atria. haec atria nostra sunt: primum in illos intramus; et de illis atriis postea uenimus ad atrium euangelii, ubi inuenitur xpistus.

commoueatur a facie eius uniuersa terra. uidete quid dicat. caelum non mouetur a facie dei: sed quicumque terrenus est, ille respicit dominum, et commouetur, et tremescit. dicite in gentibus quoniam dominus regnauit. nisi terra commota fuerit et a sua terrena opera recesserit, dominus non regnabit in gentibus.

etenim correxit orbem terrae, qui non commouebitur. numquam corrigitur, nisi quod ante rectum fuit, et postea deprauatum est. sic igitur et nos, et omne humanum genus naturaliter intellegit deum. nullae enim gentes sunt, quae naturaliter non intellegant creatorem suum. licet enim lapides et ligna uenerentur: tamen intellegunt aliquid maius esse quam ipsi sunt, et in errore suo indicant se habere sapientiam, hoc est, nulla gens est quae naturaliter non intellegat deum. denique gentiles idola colunt, hoc est, lapides et ligna uenerantur; et si forte rixam fecerint, et si iuramentum aliquod inter illos uenerit, non dicunt, lapides isti uident, ligna uident: sed, deus uidet, et deus audit. uidete ergo quid dicat. etenim correxit orbem terrae qui non commouebitur. ideo uenit xpistus, et correxit genus humanum, quod ante fuerat deprauatum, ut in aeternum non moueatur. crux enim ipsius columna est generis humani: in ipsa columna aedificata est domus eius. ego crucem dico, non lignum, sed passionem. ceterum crux ista et in britannia est, et in india est, et in uniuerso orbe terrarum. denique quid dicit et in euangelio? 'nisi tuleritis crucem meam, et cotidie secuti fueritis me'. uidete quid dicat: nisi anima uestra ita ad crucem fuerit praeparata, sicut mea fuit pro uobis, mei discipuli esse non potestis. felix qui crucem, et resurrectionem, et locum natiuitatis xpisti, et locum ascensionis portat in pectore suo. felix est qui bethleem habet in corde suo, in cuius corde xpistus cotidie nascitur. denique quid dicitur bethleem? domus panis. simus et nos domus panis, eius qui de caelo descendit. cotidie nobis xpistus crucifigitur: nos mundo crucifigimur, et xpistus in nobis crucifigitur. felix est, in cuius corde cotidie xpistus resurgit: si cotidie pro peccatis suis etiam leuibus agit paenitentiam. felix est, qui cotidie de monte oliueti ascendit ad regna caelorum, ubi sunt oliuae domini uberes, ubi lumen xpisti nascitur, ubi sunt oliueta domini. 'ego enim quasi oliua uberis in domo domini'. accendamus ergo et nos lucernam nostram de ista oliua, et statim cum xpisto iemus ad regna caelorum. etenim correxit orbem qui non commouebitur. oikoumen�n~g, in qua ipse habitat; oecumene enim melius graece dicitur quam latine. oremus ut et nostra corrigatur oecumene, in qua habitet pater et filius et spiritus sanctus. nisi enim habitata fuerit nostra oecumene, corrigi non potest.

multa sunt quae dicantur. ceterum quia nunc encaeniorum dies est, et semper encaenia in tempestate sunt, in pluuiis sunt, in hieme sunt. denique scriptum est in euangelio: 'et ambulabat, inquit, dominus in encaeniis hierusolymae sub portico salomonis, quia hiemps erat et pluuiae'. uidete quid dicat. in encaeniis ambulabat sub portico, quia tempestas erat et pluuiae. quando aliquis uult innouare se xpisto, quando domus aedificatur post captiuitatem, si quis innouare uoluerit domum suam, et innouare eam xpisto; si quis uoluerit deserere mundum, et se xpisto iungere: statim tempestas, statim hiemps, statim pluuia consurgit. ceterum xpistus, immo in xpisto pauperculi uidentes encaenia, uidentes tempestatem, uidentes flumina, uidentes hiemem, dimittunt flumina, et fugiunt sub portico salomonis, hoc est, xpisti pace proteguntur. salomon enim pacificus interpretatur, qui dixit 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis'. et nos ergo ambulemus in portico salomonis, protegamur a maiestate eius, ipsius habeamus auxilium, et dicamus illud de cantico canticorum, quoniam 'hiems pertransiit, et pluuia abiit, abiit sibi' in xpisto iesu.

96. dauid quando terra eius constituta est. legimus in regnorum et in paralipomenon libris, quoniam dauid bellicosus uir fuit, et uniuersas gentes in circuitu subiecerit, et in suam redegerit potestatem. hoc interim secundum littera, ut intellegamus hoc modo: psalmus dauid quem cecinit domino, quando uictis aduersariis reddidit terrae suae, hoc est iudaeae pacem. hoc secundum historiam. ceterum si dauid interpretatur fortis manu, fortis autem manu nemo est, nisi ille qui uicit omnes gentes, noster dauid, ad quem clamabant daemones: 'quid uenisti torquere nos ante tempus, fili dauid?' iste psalmus ab eo conpositus est, quando constituta est eius terra. et egregie dixit sanctus presbyter, quoniam terra ista quae constituitur, corpora nostra sunt. uere enim eo tempore debemus cantare deo, quando terra nostra conposita est. dicamus autem nos et aliter; non enim nocet, si eandem rem duobus et tribus modis intellegamus. scriptum est enim in salomone: 'adsumes, inquit, ea in tabula cordis tui tripliciter'. non nocet diuersum aliquid dicere, cum uno spiritu dicitur. quando terra eius constituta est. terra ista antequam dauid noster omnes uinceret, non habebat pacem, sed ubique erat discordia. alia gens colebat iouem, alia mercurium, alia iunonem, et omnes gentes diuersa idola habebant. uexillum crucis eleuatum est, et omnis terra constituta est.

dominus regnauit, exultet terra. uniuersa terra, et omnis orbis, qui daemonibus et idolis fuerat ante subiectus, domino regnante laetetur. dominus regnauit. dominus creator qui uos fecit, ipse regnauit. o uos qui ante subiecti eratis sub domino diabulo, nunc subiecti estis sub domino creatore. laetentur insulae multae bene dixit de animabus nostris sanctus presbyter, quae uariis cogitationibus quasi uariis hinc inde tunduntur fluctibus. nos autem dicamus et insulas ecclesias. denique dicitur et in alio loco: 'conuertentur ad me insulae multae'. uultis scire quoniam insulae dicantur ecclesiae? dictum est in propheta ex persona domini: 'loquere, inquit, habitatoribus insulae huius'. laetentur insulae multae. quomodo enim insulae in medio mari positae sunt, sic et ecclesiae quasi in medio mari saeculi istius positae sunt, et ita persecutionibus quasi diuersis tunduntur fluctibus. uerum istae insulae tunduntur cotidie, sed non subruuntur. in mari quidem sunt, sed habent fundamentum xpistum, qui moueri non potest.

nubes et caligo in circuitu eius. duo sunt in circuitu domini, nubes et caligo. ego puto nubem istam esse, de qua dicitur in euangelio: 'et operuit, inquit, eos nubs lucida': eo tempore quando transformatus est dominus, et apostoli ceciderunt, et operuit eos nubs lucida. ego puto istas esse nubes, quibus mandauit dominus ne pluant super israhel imbrem. ego puto istas esse nubes, de quibus in alio loco dicitur: 'ueritas tua usque ad nubes': ueritas domini illa, quae dicit in euangelio: 'ego sum uia et ueritas et uita'. ueritas dei xpistus est, ueritas domini usque ad nubes. nubes apostoli sunt et prophetae; istis mandatum est ne pluant super israhel imbrem. ex quo enim secundum historiam, quod scriptum est in libro iudicum, uellus illud siccatum est, pluuia in uniuerso orbe discurrit. quod dicitur, hoc est: israhel siccatus est, et pluuia super omnem orbem discurrit. nubes et caligo in circuitu eius. 'dominus uenit in aegyptum super nubem leuem'. uidete quid dicat. dominus uenit, dominus atque saluator, in aegyptum istam, in qua nos sumus: in locum tenebrarum, ubi farao est, dominus uenit. non uenit nisi in nube leui. nubs ista leuis quae est? uidetur mihi sancta maria nullo humano semine praegrauata. ista nubs leuis uenit in mundum, et se cum portat mundi creatorem. et quid dicitur ibi in esaia? 'dominus uenit in aegyptum super nubem leuem: et confringentur idola aegypti'. uenit dominus, et idola aegypti commota sunt et concussa atque destructa. nubs ista destruxit sarapium in alexandria; non imperator homo mortalis, sed nubs ista quae uenit in aegyptum. nubes et caligo in circuitu eius. diximus de nube: dicamus de caligine. dominus in caligine est. dominus aut in lumine est, aut in caligine est. in lumine incipientibus est: incipientibus enim simplicius loquitur; qui uero perfecti sunt, illis mystice loquitur. denique apostolis non loquebatur quasi turbis, sed intrinsecus loquebatur. et quid dicit? 'qui habet aures audiendi audiat'. ergo hoc est quod dicit, et caligo in circuitu eius: hoc est, et mysteria in circuitu eius. propterea dicitur et in exodo: 'et omnis, inquit, populus stabat deorsum; moyses autem solus ingressus est in montem sina in caliginem'. non enim poterat omnis populus dei scire mysteria quae solus poterat nosse moyses. dicitur de deo: 'posuit tenebras latibulum suum'.

iustitia et iudicium correctio sedis eius. quid uult dicere, correctio sedis eius? debuit dicere, stabilitas sedis eius. quando ergo dicitur, correctio sedis eius, ostenditur quodcumque corrigitur, prauum fuisse antequam corrigeretur. iudicium ergo dei, antequam ueniat ad iudicandum, quasi prauum uidetur: nunc uidetur iniustum et prauum esse iudicium. quando enim iniqui homines ditantur et sancti pauperes sunt, nonne uidetur iudicium dei esse prauum? quando autem uenerit ad iudicandum, ut reddat unicuique secundum opera sua, eo tempore quasi corrigetur sedes eius. denique uultis scire quia de iudice dicitur?

ignis ante ipsum praecedet. ignem istum qui sanctus est non timeat, qui peccator est timeat. ignis iste sanctos purgat, peccatores consumit. ignis ante ipsum praecedet. 'qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem'. ego puto istos esse ignes, hoc est, angelos eius. isti ergo angeli, hoc est ignis eius, praecedent ante eum. isti angeli quos consumunt? quicumque est lignum, fenum, stipula. qui autem aurum, argentum est, et lapides pretiosi, mittetur quidem in ignem, sed mundior inuenietur.

adluxerunt fulgora eius orbi terrae. dicunt philosophi, quod fulgora ex nubium conlisione generentur. nisi enim prius sonitus auditus fuerit, fulgora non prospiciuntur. hoc dicitur et de lapide ignario: quia nisi conlisi fuerint, medius ignis non egreditur. hoc diximus secundum historiam, et paruulis adhuc loquimur. diximus ergo naturam rerum, ut ex natura rerum spiritale aliquid proferamus. lapis qui uulgo uocatur ignarius, si solus est, ignem non potest mittere: sin autem cum alio lapide conlisus fuerit, medius ignis excutitur. fac mihi esse nubem hieremiam, esaiam, heliam: nubem autem et paulum, et petrum, et ceteros apostolos, istae ergo nubes quando conlisae fuerint inter se, emittunt medium ignem, et lucet orbi terrae. adluxerunt fulgora eius orbi terrae; uidit et commota est terra. apostolorum fulgora luxerunt in toto orbe, et terra commota est. illi loquebantur, et tonitruum uocis eorum uniuersus mundus audiebat. duo habebant pariter: et grandem uocem, et splendorem fulgorum. haec fulgora credentes inluminabant, non credentes conburebant.

montes sicut cera fluxerunt. mihi uidentur isti montes esse daemonum potestates. siue certe montes, superbi quique homines. ignis iste non consumit humiles, sed quicumque montuosi sunt. denique quandocumque fulgur emittitur, difficile illos percutit qui in ualle sunt, sed semper illos qui in monte sunt.

adnuntiauerunt caeli iustitiam eius. isti sunt caeli, de quibus et in octauo decimo psalmo dicitur 'caeli enarrant gloriam dei'. caeli adnuntiant iustitiam eius: terra non adnuntiat. quicumque caelum est, non timet iustum deum: quicumque de caelis est, non timet eius adnuntiare iustitiam: quicumque sanctus est et caelum est, iste iustum deum non timet. peccator autem misericordem quaerit deum.

97. cantate domino canticum nouum. canticum nouum est dei filius crucifixus, quod numquam auditum fuerat. noua res nouum habeat canticum. cantate domino canticum nouum. homo quidem est, qui passus est: sed uos cantate domino. passus est quidem quasi homo, sed saluauit quasi deus. cantate domino canticum nouum. canticum nouum meretur nomen nouum. propterea dicitur et alibi: 'et uocabitur, inquit, tibi nomen nouum'. nouum nomen nouum meretur canticum. et in apocalypsi dicitur: 'qui uicerit, inquit, dabo ei calculum, et nomen nouum scribam super eum'. nomen nouum xpistianorum est. cantate domino. quare? quid enim fecit? quare enim nouum meretur canticum? quoniam mirabilia fecit. signa fecit in iudaeis: paralyticos sanauit, leprosos purgauit, mortuos suscitauit. hoc et alii fecerunt prophetae. uertit panes paucos in plures, et pauit infinitum populum. hoc fecit et helisaeus. quid ergo fecit nouum, ut mereatur nouum canticum? uultis scire quid nouum fecerit? deus quasi homo mortuus est, ut homines uiuerent: filius dei crucifixus est, ut nos leuaret ad caelum. quoniam mirabilia fecit. uultis scire quoniam fecit mirabilia? filius uiduae iacebat in cenaculo: uenit helisaeus et contraxit se, et os ad os posuit, et manus ad manus, et pedes ad pedes. si enim expandisset se, non reuersus esset filius uiduae: ideo se contraxit, ut uiuificaret. cum esset in forma dei, ideo accepit formam hominis, ideo se contraxit, ut nos faceret altiores.

saluauit sibi dextera eius. quod dicit hoc est: saluauit homines, non alienum, sed suum opus; hoc est, quod fecerat sibi, sibi ipse saluauit. fecerat hominem in salutem, qui uitio suo perierat: iste mortuus est, ut saluaret sibi hominem dextera sua. dextera hic pro uirtute ponitur, et brachium pro robore. et brachium sanctum eius. licet et brachium et dextera xpistus dicatur - 'dextera domini fecit uirtutem'. 'et brachium domini cui reuelatum est?' - tamen quoniam hic de xpisto dicitur, dextera et brachium domini uirtus eius est.

notum fecit dominus salutare suum. non dixit, ostendit, sed, notum fecit. quod dicit hoc est: quod ante nouerant deum. et suo uitio obliti sunt. ergo deus ueniens sua gratia hoc quod perdiderant manifestauit eis. ergo hoc dicit: illum quem nouerat adam, quem nouerat seth, quem nouerat enoch qui inuocauit dominum et sperauit in eum, et nouerat noe, et postea oblitum fuerat humanum genus, uenit iterum in mundum, ut homines qui postea obliti fuerant iterum cognoscerent. notum fecit dominus salutare suum. in hebraico legitur: notum fecit dominus iesum suum. ubicumque enim salutare dicitur, in hebraico iesus ponitur. in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam. nequaquam in sola iudaea, sed in conspectu gentium. iustum enim erat, ut saluator saluaret creaturam suam. reuelauit iustitiam suam: quae incredulitate hominum fuerat obscurata.

recordatus est misericordiae suae. 'conclusit omnia sub peccato, ut omnibus misereatur'. et ueritatem suam domui israhel. misericordiae recordatur: ueritatem implet. recordatus est misericordiae suae: hoc est, in gentium populum. et ueritatem suam domui israhel: hoc opere conplens, quod patriarchis promiserat.

uiderunt omnes fines terrae salutare dei nostri. non solus israhel uidit et iuda, sed omnes fines; simul que, secundum mysticos intellectus, fines terrae. quamdiu in medio terrae sumus, deum uidere non possumus. quando ergo quasi relinquimus terram et in summitate sumus, tunc meremur uidere deum. uultis scire quomodo fines terrae uideant deum? legimus in iezechiel: 'et rotae, inquit, illae quae uoluuntur, dicebatur eis gelgel' quod dicitur 'reuelatio reuelatio'. gel enim reuelatio, gelgel reuelatio reuelatio. rotae ergo illae audiunt 'reuelatio reuelatio': quoniam rota quasi paruo quodam spatio terram tangit, et tota festinat ad caelum. ideo dicitur et in alio loco: 'sancti lapides uoluuntur super terram'. et quid dicitur in iezechiel? 'quocumque, inquit, ibat spiritus, illuc sequebantur et rotae'. et nos sequamur spiritum sanctum, et dicamur rotae. et quid dicitur ibi? 'et non, inquit, ibant retrorsum, sed semper ibant ante se'. simul que considerate quid dicat. non inquit, reuertebantur, sed semper ante se ibant. praeteritorum enim obliuiscebantur, ad priora uero se extendebant. 'et plena erant, inquit, oculis'. omnia enim rotarum istarum plena erant lumine dei. non est istius temporis, ut de rotis et de cherubim et de animalibus in iezechiel disputemus.

iubilate deo omnis terra. non sola iudaea, sed omnis terra, iubilate domino. signa mittite uictoris exercitus. cantate et exultate et psallite. cantate, cogitatione: psallite uero, hoc est, omnibus membris uestris. psallat manus in elemosyna, psallat pes uadens in opere bono.

psallite domino in cithara. omnes cordae uestrae uocales sint. non potest esse cithara, si una corda defuerit. quid tibi prodest si sis castus, et sis auarus? quid tibi prodest, si sis et castus, si sis et largus et elemosynam, et inuidus sis? quid tibi prodest, si sex cordas integras habueris, et unam ruptam? si una corda non fuerit, perfectus citharae sonus esse non poterit. in tubis ductilibus et uoce tubae corneae. legimus in numerorum libro duo genera esse tubarum: unum genus esse tubarum ductile ex argento, et aliud esse genus tubarum cornearum. ergo hic utrumque dicitur: in tubis ductilibus et uoce tubae corneae. quod dicitur, hoc est. tuba ductilis ex argento sermo dei est. 'eloquia domini eloquia casta: argentum igne examinatum, purgatum septuplum'. rursum in uoce tubae corneae, hic regnans inducitur uir dei. in scripturis proprie cornu pro regno dicitur et pro potentia, sicut ibi scriptum est 'erexit cornu salutis nobis'. et in alio loco scriptum est: 'in te inimicos nostros uentilabimus cornu'. ergo uidete hic quid dicat. duas habetote tubas, et argenteam et corneam: argenteam, ut habeatis sermonem: corneam, ut habeatis uirtutem. uultis scire quoniam cornu semper in bonam partem ponitur? legimus in leuitico: 'nullum animal offeratur nisi quodcumque cornutum est'. tria genera animalium offeruntur: bos qui cornua habet, et aries qui cornua habet, et hircus qui cornua habet. sine causa, putas, dicitur ut nullum offeratur animal, nisi quod cornutum est? et nos ergo quamdiu habemus cornu, meremur uictima esse dei. si autem cornu nostrum fuerit excussum, quasi debiles sumus, et in sacerdotes dei uenire non possumus.

moueatur mare et plenitudo eius. moueatur mare, et amarae aquae mutentur in dulces. denique et mirra mutata est, et facta est in dulcem saporem. aquam illam amaram non fecit aliud dulcem, nisi lignum crucis, quod missum erat in ea. mihi uidetur amarum mare lex esse moysi. hoc est quod dicitur mirra, hoc est, amara. haec amara aqua legis ueteris accepit lignum crucis, et effecta est dulcis.

flumina plaudent manu simul. interrogemus iudaeos, qui secundum litteram intellegunt. flumina manus habent? flumina uoces habent? flumina pedes habent? flumina uentrem habent? dicat aliquis: non est scriptum de uentre, de pedibus. sed ego tibi dico: ex uno membro intellegimus et cetera; non enim possumus intellegere manus sine pedibus, sine uentre, sine membris ceteris. flumina plaudent manu simul. flumina, quae biberunt de fonte iesu. 'me, inquit, dereliquerunt fontem aquae uiuae'. flumina ipsa de fonte xpisti currunt. ille fons est, nos flumina sumus: si tamen meremur esse flumina. xpistus fons est, et sancti flumina sunt: qui autem inferiores sunt, riuuli sunt. alii uero torrentes sunt. qui sunt torrentes? qui ad horam habent aquas, et temptatione ueniente siccantur. flumina plaudent manu simul. non est unum flumen, plura sunt flumina: quot sancti sunt, tot et flumina sunt. sed ista flumina non habent inter se dissensionem: quoniam sunt flumina xpisti, propterea habent inter se concordiam. flumina plaudent manu simul. manu plaudent: opera sanctorum laus dei est. xpistus non uoce laudatur, sed opere; non audit uocem, sed opera. flumina plaudent manu simul. propterea dicit et ipse in euangelio: 'qui sitit, ueniat et bibat; et fluent, inquit, flumina de uentre eius'. montes exultabunt in conspectu domini. quid simile, flumina et montes? sed quoniam de perfectis sanctis dicit, non dixit, riuuli plaudent manu simul, sed, flumina plaudent manu simul. uidete ordinem. moueatur mare, et totus orbis: flumina plaudent manu simul, sancti eius: montes nihilominus, qui ad summam iustitiam peruenerunt. dicamus et aliter. moueatur mare, quod ante fuerat inmotum, moueatur in aduentu xpisti. moueatur mare: iam diximus, hoc est lex moysi. flumina plaudent manu simul: hoc est prophetae. montes exultabunt a conspectu domini: hoc est apostoli. quoniam uenit iudicare terram. nequaquam uenit humilis tantum in carne, sed gloriosus uenit in maiestate sua. quoniam uenit iudicare terram. non dixit perdere, sed iudicare. uenit iudicare, ut zizania separet a frumento: uenit, ut pisciculos malos separet a bonis.

iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in aequitate. iustitia ponitur et aequitas. si iustitia ponitur, et postea aequitas, euthut�s~g proprie dicitur, quae prauum rectum facit. uenit ergo iudicare in sua iustitia, ut quod prauum est, in illo rectum fiat. cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

98. dominus regnauit, irascantur populi. tres psalmi idem habent principium: nonagesimus secundus, et nonagesimus sextus, et nonagesimus octauus, sed cum idem habeant principium in uersiculo, in fine diuersi sunt. quomodo enim dicit in nonagesimo secundo? 'dominus regnauit, decorem indutus est'. in nonagesimo uero sexto: 'dominus regnauit, exultet terra'; in nonagesimo autem octauo: 'dominus regnauit, irascantur populi'. uidetur quasi ordo sibi esse contrarius. debuit enim primum dicere 'dominus regnauit, irascantur populi' et postea dicere 'dominus regnauit, exultet terra' et in ultimo 'dominus regnauit, decorem indutus est'. uerum diuersus ordo dat nobis aliquam intellegentiae suspicionem. 'dominus regnauit, decorem indutus est'. dominus regnauit, et indutus est patriarchis et prophetis et populo credente. decorem indutus est: patriarchae et prophetae quasi xpisti uestimentum fuerunt. illud est perizoma, quod in hieremia scribitur: illud est perizoma, quod habuit circa lumbos suos hieremias. uultis scire quoniam sancti, quasi perizoma, uestimentum dei sunt? postea ipse deus loquitur ad hieremiam: 'sicut tu, inquit, posuisti lumbare istud ad lumbos tuos, ita et ego adplicaui populum meum ad me'. quomodo ergo uestimentum circa hominem, sic populus circa deum. uerum quia hoc perizoma, uerum quia hic decor quo dominus fuerat indutus, trans eufraten expositus est in foramine petrae, et ibi conputruit, et ab assyriis ductus est in captiuitatem, dominus quid facit? non est nudus, non potest esse sine lumbari, non potest esse sine ueste: priori populo perdito, facit sibi uestem de populo gentilium. et quid dicitur? dominus regnauit, exultet terra. exultet terra, uniuersa terra, hoc est, omnis credentium populus. denique uultis scire quoniam secundum lumbare de gentium populo dicitur? dominus, inquit, regnauit, exultet terra: laetentur insulae multae. non una insula iudaea, sed insulae multae, hoc est, totus mundus. dicat mihi aliquis: da mihi exemplum de scripturis, ubi iudaea sola una insula dicta sit. omne quod loquimur, debemus adfirmare de scripturis sanctis. 'in ore enim duorum et trium testium stabit omne uerbum'. non habet tantum auctoritatem sermo dicentis, quantum domini praeceptum. legimus in propheta iezechiel: 'et tu, inquit, fili hominis, loquere ad habitatores insulae huius' hoc est, iudaeae. quoniam ergo una insula dimissa est, nunc dicitur: laetentur insulae multae. ergo de lumbari dicitur in priori populo: dominus regnauit, decorem indutus est. in secundo populo de gentibus congregato: dominus regnauit, exultet terra, laetentur insulae multae. nunc in tertio dicitur: dominus regnauit, irascantur populi. siue de iudaeis sunt, siue de gentibus, quicumque non credunt, irascantur. 'quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?'

dominus regnauit, irascantur populi. dominus passus est, dominus crucifixus est, dominus mortuus est, dominus resurrexit, dominus ad caelum uictor ascendit. dominus regnauit, irascantur populi. qui sunt isti populi? dicamus exemplum de euangelio. 'quidam, inquit, paterfamilias iuit ut acciperet sibi regnum de longe'. quid longius quam caelum a terra? dereliquit terram, iuit ad caelos, ut acciperet sibi regnum. 'et ciues, inquit, illi qui oderant eum, miserunt legationem, dicentes: nolumus eum regem super nos'. uerum ille accepit regnum, et uenit ad ciues pessimos. uenit ad illos, qui regem eum nolebant habere. et nunc dicit spiritus sanctus ad ciues malos: uelitis, nolitis, dominus regnauit, irascantur populi. o clementia spiritus sancti: non dixit, pereant, sed, irascantur. uitium uoluit significare, non poenas. illi irascuntur, et dominus deprecatur. et quid dicit? 'uenite ad me, omnes qui onerati estis'. regnum accepi a patre, immo homo quem suscepi. do quasi deus, accipio quasi homo.

qui sedet super cherubim, moueatur terra. quamdiu terra immobilis est, sanari non potest. non de terrae motu loquitur, quo uidemus terras concuti, et omne mortalium timere genus; sed de nostra terra loquitur, quae quamdiu inmota fuerit, sanari non potest: quando uero mota fuerit et intremuerit, tunc recipiet sanitatem. 'super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?' quoniam terra trementis commota est, propterea ille qui sedet super cherubim incipit sedere in terra trementis. felix est qui solium dei est, felix est in quo semper deus sedet. diuersa sunt schemata: aut enim sedemus, aut stamus, aut ambulamus, aut iacemus. infelix est ille cui iacet deus: iacet enim cum iacente. quomodo plangit cum plangente et ridet cum ridente, ita iacet cum iacente. quomodo sitit cum sitiente, et esurit cum esuriente, et nudus est cum nudo, sic et iacet cum iacente. qui ergo uulneratus est et iacet, et ipse quodammodo iacere dicitur cum eo. qui autem ambulat, et ille ambulat cum eo. qui ambulat, uidetur quidem melior esse ab eo qui iacet; tamen necdum uenit ad eius felicitatem qui stat. denique et adam quando se abscondit a facie dei, ambulabat ei deus post meridiem. dicat aliquis: si adam offenderat, et de paradiso fuerat eiectus, ergo in perfecta infelicitate est cuicumque ambulat deus. et ego dico: si adam penitus occisus fuisset et non ei datus fuisset locus paenitentiae, iacuisset ei deus. nunc uero quia datur ei locus paenitentiae, propterea ambulat ei deus.

moyses audit a deo: 'tu uero hic sta me cum'. et stephanus martyr quando pugnabat, uidit iesum stantem a dextris patris. sedens autem deus dupliciter inducitur. si in nobis sedet, felices sumus; si autem nobis ambulantibus in aliis sedet, infelices sumus. quomodo inquit 'libri aperti sunt, et throni positi sunt' in danihel. et throni positi sunt. ibi quasi iudex ponitur. licet ergo infelix sit ille qui iudicatur, tamen felix est ille cui sedetur. sic ergo et hic deus sedere dicitur super cherubim. cherubim interpretatur scientiae multitudo: quicumque habet scientiae multitudinem, ille thronus dei est. scientiae multitudo, non solum scientia est, sed et opera: illa enim uera scientia est, quae opera confirmatur. ceterum frustra aliquis sermone scientiam repromittit, cum opere eam destruit.

et honor regis iudicium diligit. quicumque peccator est, dei iudicium timet: non enim uult scire iudicem, sed misericordem. quicumque autem sanctus est, et audit deum, et glorificat in corpore suo, iste iudicem non timet, sed diligit. uerbi causa si iudex aliquis ueniat seuerissimus, et dicitur esse crudelis et quasi sanguinem bibens, si quis homicida est, hunc talem timet iudicem. qui autem nihil mali fecit, et odit quae mala sunt, non solum non timet iudicem, sed et diligit. quid enim dicit? bene factum est, ut talis iudex ueniret: tanta latrocinia erant, tanta uitia exercentur, tanti homicidae sunt: bene factum est, ut talis iudex ueniret. quicumque enim sanctus est, non timet iudicem, sed diligit. eo tempore conpletur, et honor regis iudicium diligit.

tu parasti directiones. quod dicit, hoc est: tu omnes rectos fecisti, sed suo uitio deprauati sunt. tu hominem rectum creasti. et uide quid dixit, directiones: non unam, sed multas. omne enim quod fecisti, rectum est.

et adorate scabillum pedum eius, quoniam sanctum est. quod est hoc scabillum pedum iesu, quod sanctum est? legimus in alio loco: 'caelum mihi thronus est, terra autem scabillum pedum meorum'. et nunc dicitur, adorate scabillum pedum eius. si terra scabillum pedum iesu est; dicitur autem, adorate scabillum pedum eius: ergo terra adoranda est? quomodo legimus in apostolo, quia excepto creatore creaturam adorare non debeamus? adorare in scripturis dupliciter dicitur: dicitur enim adoratio quasi in deum, et dicitur adorare quasi honorare. quando dicimus adorare in deum, proprie adoratio in deum ponitur. quando autem in homine dicitur, uerbi causa, adorauit sarra abraham, et adorauit helias impiissimum regem; non dicitur quod helias sic adorauerit achab quasi deum, sed hic adoratio quasi salutatio ponitur. ergo nunc uideamus, hoc quod dicit, et adorate scabillum pedum eius, secundum quem modum dicit. sicut deum adoramus scabillum pedum dei, aut adoramus et salutamus quasi hominem? legimus in lamentationibus hieremiae, legimus et in alio propheta: 'quomodo, inquit, sanctificauit dominus scabillum pedum suorum'. et ibi scabillum pedum eius hierusolyma dicitur, siue templum: igitur secundum historiam. legimus et in alio, et adorate scabillum pedum eius. si pedes non stant nisi in scabillo, ergo hoc quod dicitur 'et adorate ubi steterunt pedes eius', et de scabillo dicitur. ergo secundum litteram possumus dicere, uerbi causa, ubi natus est, ubi crucifixus est, ubi resurrexit. hoc incipientibus loquimur. ceterum scabillum pedum iesu anima credentis est. felix est ille, in cuius pectore pedes cotidie ponuntur iesu. utinam et in meo pectore ponantur pedes eius, utinam uestigia eius semper haereant in corde meo, utinam et ego dicam cum sponsa: 'tenebo eum, et non dimittam eum'. sponsus cito offenditur, semper munditias amat: ubicumque sordes uiderit, cito recedit. et adorate scabillum pedum eius, quoniam sanctum est. non omne scabillum pedum eius, sed quodcumque sanctum est: quotquot in sanctitate perseuerant. uerbi causa, adorate scabillum pedum eius: petrum et paulum et ceteros apostolos adorate, hoc est, honorate. quoniam sanctum est. illos adorate, qui in sanctitate perseuerant; ceterum qui scabillum fuerunt, et non sunt sancti, illos ne adoretis. uerbi causa, iudas proditor scabillum dei fuit: sed quoniam non est sanctus, non eum adoretis. legi in cuiusdam libro: 'adsumptio, inquit, humani corporis; hoc est, hominem quem deus de maria est dignatus adsumere, ipsum, inquit, dicit scabillum pedum eius'. licet quidem adsumptus sit homo, et ad conparationem dei omnis creatura scabillum pedum eius est, tamen hoc ipsum scabillum sociatum est deo et sedenti suo. uidete quam rem audeam loqui. ego ita adoro scabillum quod quondam fuit, sicut thronum. 'et si enim noueramus xpistum secundum carnem, sed iam non nouimus eum secundum carnem'. habuerit forsitan scabillum ante mortem, ante resurrectionem, quando manducabat, quando bibebat, quando nostros patiebatur affectus. postquam uero resurrexit et ad caelos uictor ascendit, ego non intellego alium sedentem et alium scabillum, sed totum in xpisto thronus est. quaeris et dicis: quare uel quare? quomodo sit, nescio, et tamen credo quod sit. miraris si ignorem de diuinitatis mysterio, cum meipsum nesciam? interrogas me quomodo et diuinitas et incarnatio unum sit, cum ego nesciam quomodo uiuam? deum intellexisse, credidisse est: deum nosse, honorare est. sufficit mihi scire quod scriptum est, sufficit mihi scire quod credo: plus autem nec uolo nec cupio. si enim plus scire uoluero, et hoc incipio perdere quod credo. fideles dicimur, non rationales. denique dicitur et a domino: 'credis quod ego possum facere?' et dicitur ad mulierem: 'fides tua te saluam fecit' non ratio, non inquisitio, non quare uel quare factum sit. credidit quia fieret, et factum est quia credidit.

moyses et aaron in sacerdotibus eius, et samuhel inter eos qui inuocant nomen eius. multi errant, beatum samuhel putant esse sacerdotem. non fuit sacerdos, leuita fuit. denique et uestimentum illi non fiebat quasi sacerdoti, sed quasi leuitae. nam scriptum est: 'et faciebat, inquit, ei mater sua uestimentum, ephod bad'. ephod dicitur uestimentum, bad uero dicitur lineum. lineum autem uestimentum non habebant nisi leuitae. sacerdotes autem dei habebant de quinque speciebus, hoc est, de auro, de hyacintho, de bysso, de purpura, de cocco. quicumque igitur de sacerdotali genere erant, haec habebant uestimenta. leuitae uero habebant ephod bad, hoc est uestimentum lineum. hoc igitur ipsum et nunc dicitur. moyses et aaron in sacerdotibus eius, et samuhel inter eos qui inuocant nomen eius. illi sacerdotes sunt, iste leuita est. tamen non quaeritur dignitas apud deum, sed opera. denique quae fecit moyses, fecit et samuhel. quomodo moyses restitit deo ut non percuteret populum, quando dixit illi: 'dimitte me, ut percutiam populum istum'. uidete potestatem moysi. quid ei dicit deus? dimitte me: uim mihi facis, preces tuae quasi tenent me, manum meam retinent orationes tuae. ego mitto sagittam, mitto iacula: et orationes tuae protegunt populum. dimitte me, ut percutiam populum istum. simul que considerate misericordiam dei. quando dicit, dimitte me, ostendit quia si non dimiserit moyses, deus non percutit. si ergo tu non dimiseris, ego non percutiam: dimitte me, et percutiam. alio ergo genere quid dicit? noli dimittere, et non percutiam. uideamus si hoc ipsud fecerit et samuhel. legimus in regnorum libris, quia iram dei prohibuerit uenientem super populum, quoniam et in tempore messis fecerit pluuiam et tonitrua et fulmina. et quid, inquit, ibi scriptum est? 'et uenerunt, inquit ibi, lapides grandinis, et percusserunt allophylos'. uide quam sapiens ignis, quam sapiens grando. ubi samuhel erat, fulmina non audent uenire: uident enim prophetam dei, uident leuitam. manus samuhelis minabantur fulminibus. ille orabat, et fulmina uenire non poterant. hoc autem totum quare dixi? quoniam et moyses et aaron et samuhel diuersis nominibus easdem fecere uirtutes. et benedicamus dominum: cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

100. misericordiam et iudicium cantabo tibi domine. misericordiam audiant peccatores qui desperant de sua salute, qui sunt in paenitentia; iudicium audiant contemptores, qui dicunt: misericors est dominus, peccemus, indulget nobis.

psallam et intellegam in uia inmaculata. ut intellegat quis quod psallit, et sensus ipsius contempletur psalmum, ut non uagetur mens foras, et corpore quidem uideatur psallere, mens autem sine fructu sit. in uia inmaculata: ut ambulans in hoc mundo iuste agam, et maculam non habeam. quando uenies ad me? quando autem intellectum recepero, et iuste egero, tunc cum fidentia dico ad dominum: quando uenies ad me? uenies autem, de secundo eius aduentu accipiendum est.

perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae. nihil sic placet deo, ut simplicitas et innocentia. denique spiritus sanctus in aliis uolatilibus non conplacuit nisi in columba propter simplicitatem, et in quadrupedibus in oue propter mansuetudinem.

non proponebam ante oculos meos rem iniustam. non anteponebam aliquid domino, neque consentiebam iniquitati; sed totus ad deum eram. facientes praeuaricationes odiui. siue pater meus erat, siue mater, siue frater, aut soror, siue amicus: tamen, si declinasset a timore domini, hunc odio habebam, et omnino ad eum non accedebam. non anteponebam propinquitatem aut amicitiam pietati dei.

non adhaesit mihi cor prauum. non erat in me aliquid difficile aut peruersum aliquid, sed aequitas et iustitia. declinante a me maligno non cognoscebam: hoc est, si erat mihi amicus aut proximus, siue episcopus aut presbyter, siue in quacumque dignitate constitutus: tamen, si peruertebat uias suas, sic eum fugiebam, ut penitus eius memoriam non facerem.

detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. in tantum non oportet consentire detrahenti, ut etiam, quantum in nobis est, persequamur talem, prouidentes in utroque utilitatem: ut nec libenter audiamus, nec illum permittamus peccare. tanta enim distantia est inter fornicantem et detrahentem: ut ille qui fornicatur se tantum occidat, ille autem qui detrahit et se et illum qui audit demergit.

superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. si quis erat superbus aut auarus, cum hoc penitus non edebam.

oculi mei super fideles terrae, ut sederent me cum. non dixit diuites, aut imperatores, aut episcopos, aut presbyteros, aut diaconos, sed fideles: cum istis sedebam. potest hoc dicere et episcopus sanctus uir: quoniam non ordinabam presbyterum illum qui mihi obsequebatur, aut propinquum meum, sed eum quem sciebam fidelem. et iterum idem potest dicere: quoniam omnes clericos meos et laicos fideles habebam. potest et ex persona domini dici iste uersiculus. ambulans in uia inmaculata, hic mihi ministrabat. quoniam non ordinabam eos qui mihi propinqui erant, sed iustos et fideles.

qui loquitur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum. in tantum enim declinabam ab eo qui detrahebat proximo suo, ut nec illi crederem, nec audirem talem.

in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. bene dixit, peccatores terrae: peccatores enim terreni sunt. hoc uult dicere, quod submissiones diaboli, quae mihi suggerebat, eiciebam de corde meo, et non suscipiebam. cogitationibus enim malis eiectis, daemones occiduntur. iudaei hunc uersum audientes, et sequentes litteram occidentem, et desiderantes sanguinem fundere, si quis praeuaricatus fuerit de lege, interficiunt eum. siquidem non sunt contenti occisione prophetarum: sed et ipsum dominum crucifixerunt. ut disperderem de ciuitate domini omnes qui operantur iniquitatem. utinam et nos disperdamus de ciuitate domini operantes iniquitatem. ciuitas domini est ecclesia sanctorum, congregatio iustorum. disperderem: hoc est, arguam et increpem eum qui peccat, ut paenitentiam agat, et disperdat iniquitatem de corde suo. non enim dixit, ut abiciatur.

101. oratio pauperis, cum anxiatus fuerit, et coram domino effuderit precem suam. pauperem dicit, non huius mundi, sed eum de quo scriptum est: 'beati pauperes spiritu'. cum anxiatus fuerit: quando memoratus fuerit peccata sua praeterita et praesentia. effuderit: toto corde, non labiis. quis autem potest effundere precem suam coram domino? quis potest non morderi a sua conscientia?

non auertas faciem tuam a me. si quis in corde mundo orat, et non arguitur a sua conscientia, hoc potest dicere. peccator enim non audet dicere, ne auertas faciem tuam a me: sed magis dicit: 'auerte faciem tuam a peccatis meis'.

quia defecerunt sicut fumus dies mei. uerbi gratia, infantulus fui, et dum nescio, ueni in iuuenilem aetatem, et iterum in perfectam aetatem, et dum nescio, senui: et defecerunt sicut fumus dies mei. quidam autem putant se esse sempiternos, et perseuerant in suo peccato. et ossa mea sicut cremium aruerunt. ossa dicit ipsam fortitudinem. si ergo quod est in me forte, hoc aruit et infirmum factum est: quanto magis quae per naturam infirma caro?

percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. sicut et alibi scriptum est: 'homo sicut fenum dies eius'. sic enim est uita hominum: uiret, et cito arescit. quia oblitus sum manducare panem meum. non dixit, non desideraui manducare, aut contempsi manducare. in tantum mihi uenit memoria peccatorum meorum, et talem paenitentiam egi, ut etiam obliuiscar manducare, desiderium dei habens, et ipsum solum considerans.

a uoce gemitus mei adhaesit os meum carni meae. discant qui agunt paenitentiam, quomodo debeant agere paenitentiam. ita enim exsiccaui memetipsum, ut sine carne essem, et pellis mea haereret ossibus meis. carnem pro pelle dixit.

similis factus sum pellicano solitudinis. duo genera dicuntur esse horum uolatilium. unum in aquis est, et esca eius pisces sunt; et unum in solitudine, et esca eius uenenata animalia, hoc est, serpentes et corcodrilli et lacertae. dicuntur autem ista uolatilia latine onocrotali. illi ergo similis factus sum, qui est in solitudine, qui comedit uenenata animalia: hoc est, esca mea quasi uenenum mihi erat. factus sum sicut nycticorax in domicilio. scimus quia coruus niger est, et nihil habet in se album. hyperbolice uoluit dicere, quod factus sum sicut nycticorax. si ergo in die niger est, quanto magis in nocte? sic ergo factus sum propter peccata mea memetipsum considerans.

quia cinerem tamquam panem manducaui. in cinere intingebam panem meum, et sic comedebam. si ergo propheta hoc dicit, nos quid faciamus? et poculum meum cum fletu miscebam. nihil mihi erat suaue, neque panis, neque poculum: sed tantum caelestem panem desiderabam, id est xpistum.

a facie irae et indignationis tuae. et haec omnia faciebam, considerans aduentum tuum et futurum iudicium. quia eleuans adlisisti me. hoc dicant, qui aliquando fuerunt sancti, et ceciderunt: exaltati enim in uirtutibus, postea ceciderunt. siquidem sancti dicunt: quia eleuans tenuisti me.

dies mei sicut umbra declinauerunt. si dies, quanto magis noctes? hoc est, si lumen, quanto magis tenebrae? et ego sicut fenum arui. quoniam sicut fenum, sic pertransit homo, et siccatur.

tu exurgens misereberis sion. ex hoc uersiculo manifestum est quod ex persona sion dictus est iste psalmus, et non ex persona prophetae. sion autem est quae in specula posita est, et ea quae ueniunt de longe prospiciens. haec ergo sion, quae in alto posita est et in sublime, cecidit, ergo 'qui stat uideat ne cadat'. quia tempus miserendi eius, quia uenit tempus. aut propter paenitentiam tempus est miserendi, aut secundum aduentum saluatoris significat. confidat ergo qui agit paenitentiam, quoniam uenit tempus saluandi: misericors est enim dominus.

quoniam placuerunt seruis tuis lapides eius. lapides sancti sunt: terra autem, hoc est, peccatores misericordiam domini indigent.

102. benedic anima mea domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. dicitur et in alio loco: 'scitote quoniam dominus ipse est deus'. et nunc dicitur, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. si dixerimus, benedic anima mea domino, et dominus dominus est, quod nomen hic quaerit domini? si dominus dominus appellatur, quid dicit, et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius? aduentus filii, nomen patris est. ante aduentum xpisti sciebatur deus, pater ignorabatur. denique ipse dicit in euangelio: 'pater, reuelaui nomen tuum hominibus'. non possumus in singulis uersiculis inmorari, quoniam longus est psalmus; sed breues sententiolas debemus singulis uersiculis coaptare, magis sensum exponentes quam uerba texentes.

benedic anima mea domino, et noli obliuisci omnes retributiones eius. multas retributiones nobis praestitit dominus, grandia nobis beneficia praestitit: quia caelum, quia terram, quia elementa omnia pro nobis fecit. sol ipse et luna et stellae et omnia elementa propter nos currunt et recurrunt. o nos infelices: elementa nobis seruiunt, et nos seruimus domino. grande est ergo, quod pro nobis deus fecit omnia quae uidemus. domus enim semper propter habitatorem fit. si nos habitatores mundi sumus, mundus autem domus est hominum, domus autem propter habitatorem facta est: grande est igitur, quod pro nobis fecit omnia quae uidemus, quod fecit nos nasci, quod uiuere, quod moueri, quod intellegere creatorem nostrum, quod distinxit nos a iumentis, quod illa prona in terram respiciunt, nos rectos in caelum fecit aspicere. et haec quidem grandia sunt: sed maius est quod pro nobis natus est. 'qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis'. quoniam nos mortales eramus propter peccatum nostrum, ipse pro nobis mortalibus mori dignatus est, ut nos uiuos faceret.

qui sanat omnes infirmitates tuas. multas infirmitates habet anima nostra. quot peccata, tot infirmitates. denique et illa mulier in euangelio, quae decem et octo annis habebat spiritum infirmitatis, et caput sursum erigere non poterat .... uidete quid dicat. quando aliquis habet spiritum infirmitatis, contractus est, deorsum conspicit, terram intuetur, caelum uidere non potest.

qui redimit de interitu uitam tuam. 'pretio, inquit, empti estis: nolite fieri serui hominum'. quod est maius pretium, quam creatorem pro creatura sanguinem suum fundere?

qui coronat te in misericordia et miserationibus. qui coronat te. cum redemerit, sic coronat. coronat autem, non propter merita tua, sed propter suam misericordiam. 'domine ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos'. uide quid dicat, domine ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. aliquis scuto coronat? utique qui coronat, coronat floribus, coronat auro, coronat ceteris coronis. numquid aliquis scuto coronat? sed domini scutum corona est: protegit enim et defendit, et sic coronat. et hic ergo, quod ibi significatur scuto, hic significatur misericordia; et scutum, dum protegit, misericordia est.

103. iste psalmus continet ipsam creaturam laudantem et benedicentem domino creatori suo per prophetam; quem ad modum et in octauo decimo psalmo dicit: 'caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum'.

benedic anima mea domino. prouocat semetipsum propheta in benedicendo deo. benedicere autem domino, hoc est, qui laudat dominum, seipsum benedicit. domine deus meus, magnificatus es uehementer. qui omnium es deus, meus specialiter es deus: quia non sum seruus peccati, quia merui uocari seruus tuus. magnificatus es uehementer. cum uideo caelum, terram, uolatilia, quadrupedia, serpentes, et uniuersam creaturam tuam, miror, et magnifico creatorem.

confessionem et decorem induisti. confessio dupliciter intellegitur. aut in gloria dei: hoc est, gloriam induisti, quemadmodum in euangelio ipse saluator dicit: 'confiteor tibi pater' hoc est, glorifico te. aut quia confitemur peccata nostra domino: in eo enim quod confitemur deo peccata nostra, glorificamus eum. et decorem induisti. uidete ordinem: primum aliquis confitetur, et sic accipit pulchritudinem et decorem, et postea lumen. hoc enim sequitur: amictus lumine sicut uestimento. hoc autem specialiter ad dominum dicitur, quod uniuersa ipsius in lumine sunt, sicut in iezechiel scriptum est cherubin 'plenum oculis'. uerbi gratia, uideo caelum, terram, et intellego creatorem. uideo arbores in suo tempore folia proferre, flores mittere, fructificare, et intellego creatorem. uideo formicam, et minuta quaeque, et intellego creatorem, ergo uniuersa creatura dei oculos habet, et intellegentia plena est. extendens caelum sicut pellem. hoc uult dicere, quod ex initio extendit deus caelum, quemadmodum si aperiat quis uolumen, et iterum replicet, sicut et alibi scriptum est: 'et replicabitur caelum sicut uolumen'. qui tegis in aquis superiora eius. sicut et in genesi scriptum est, super firmamentum esse aquas, et subter similiter. qui ambulas super pennas uentorum. ubique praesentem deum significat.

qui facis angelos tuos spiritus. quod in genesi praetermisit, in hoc uersiculo significauit. cum enim omnia creauerit deus, de angelis nusquam commemorauit. ideo autem dixit, qui facis angelos tuos spiritus, quia angeli non habent corpus, sed toti lumen sunt. et ministros tuos ignem urentem. munditiam ipsorum significat, et quod non sunt subiecti peccatis. aliter: uerbi gratia, aliquis sanctus est, mittitur ad eum angelus bonus, angelus lucis. si autem peccator est, mittitur ad eum angelus irae, qui eum incendat et torqueat.

qui fundasti terram super stabilitatem suam. et reuera mirabile est, quanta grauitas terrae pendeat uirtute dei. non inclinabitur in saeculum saeculi. stat enim inmobilis, dei prouidentia.

abyssus sicut uestimentum amictus eius. sicut alibi scriptum est: 'et posuit tenebras latibulum suum' et iterum: 'iudicia domini abyssus multa'. dispensationem dei inenarrabilem significat, et quod non possumus intellegere sapientiam dei. quomodo enim non possumus istis oculis considerare in abyssum, ita nec in magnitudinem nec in sapientiam dei. secundum hebraicum autem sic debemus intellegere amictus eius, ut subaudiatur, terrae; ut sit sensus, quod ipsa abyssus circumdet uniuersam terram, quem dicunt oceanum. in circuitu enim uniuersae terrae aquae sunt: et quasi insula, sic est terra.

super montes stabunt aquae. non sicut aliqui putant de hieme et pluuiis stare aquas super montes: sed montes operti erant ab aquis, et terra non parebat. secundum trophologiam autem, aquas pro doctrina, montes pro sanctis accipiendum est.

ab increpatione tua fugient. et reuera imperio dei recessit aqua, et apparuit terra, sicut et in genesi scriptum est: 'et congregauit deus aquas in congregationem unam'. a uoce tonitrui tui formidabunt. tonitruum est enim uox domini. praecepit enim, et segregatae sunt aquae.

ascendunt montes, et descendunt campi. impetum aquarum significat, quia in more montium in sublime ascendunt aquae, et iterum humiliantur.

terminum posuisti quem non transgredientur. mirabile est enim audire rugitum maris, et impetum, et fluctus usque ad caelum eleuari, et uenire ut tegant uniuersam terram; et usque ad litus deponunt impetum, et ad se redeunt, et non transeunt dei praeceptum: et homines non custodiunt dei praeceptum. neque conuertentur operire terram, sicut factum est sub noe inundatio.

qui emittit fontes in conuallibus. forte aliquis dicit: si omnia ad ministerium hominis facta sunt, quid prodest aquas currere in deserto? et hoc propter nostram salutem et prouidentiam factum est, ut quadrupedia habeant alimenta ad nostrum ministerium. aliter: quod deus omnia dispensatorie fecit, et uniuersa ipsius sunt, et pascit etiam bruta animalia. inter medium montium pertransibunt aquae. quoniam ea quae erant in montibus opus habebant uirescere de pluuiis domini, ideo deus misit aquas. secundum trophologiam autem, sancta opera iustorum significat.

super ea uolucres caeli habitabunt. memento parabolae sinapis, et uolatilia quae in eo habitant. de medio petrarum dabunt uocem. unumquodque sua lingua laudat dominum. in hebraico habet 'arborum'.

de fructu operum tuorum satiabitur terra. aliter: de omnibus beneficiis tuis satiabitur terra. aliter: de operibus tuis, hoc est apostolis tuis, satiati sunt multi.

producens fenum iumentis. diligenter animaduertite, quoniam iumenta fenum comedunt. et herbam seruituti hominum. quoniam omnia creauit in suam gloriam.

ut educat panem de terra. de domino dicit, qui homo dignatus est fieri, sicut scriptum est: 'ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi'. et uinum laetificat cor hominis. hoc est uinum quod promisit dominus bibere post anastasim.

ut exhilaret faciem in oleo. facies dei iustos exhilarat; peccatorum autem 'non inpinguet caput'. et panis cor hominis confirmat. panis, qui de caelo descendit.

saturabuntur ligna campi. quoniam et arbores inrigat dominus, ut fructum nobis dent.

illic passeres nidificabunt. passeres, omnia uolatilia intellegamus, ex parte totum.

erodii domus dux est eorum. erodion uolatile est nimiae magnitudinis: dicitur autem uincere et aquilam, et ipsam habere escam. et non est sicut alia uolatilia, quae habent constitutos nidos, et ad uesperam uadunt ad sua loca; sed hoc ubicumque conprehenderint illum tenebrae, ibi dormit. secundum trophologiam autem, monachus non habet cellam, sed ubicumque inuenerit, ibi et manet; et pugna illi est cum diabolo qui regnat in hoc mundo, sicut et erodion uincit aquilam, regem uolatilium, quemadmodum scriptum est: 'si exaltatus fueris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus'. aquila est enim diabolus, secundum iezechiel. montes excelsi ceruis. hoc animal serpentes occidit, et ipsos comedit. ergo bene in montibus habitat, qui interficit intellegibilem serpentem: qui sapientior erat in paradiso prae omnibus bestiis, qui decepit euam. petra refugium erinaciis. qui timidus est, refugium habet petram: petra autem est xpistus.

fecit lunam in tempora. aiunt, quando crescit luna, crescere et fructus omnes, et quando minuitur, iterum fructus minui. ergo bene dixit, fecit lunam in tempore. aut aliter intellegamus lunam ecclesiam: in proficiendo enim ecclesiam, proficimus cum ipsa; et cum persecutionem patitur et minuitur, et nos cum illa minuimur et persecutionem patimur. sol cognouit occasum suum. si sol occidit, nos putamus nosmetipsos sempiternos esse? in hoc autem mirandum est, quomodo tantum lumen et tanta claritas, quae operit uniuersum mundum lumine suo, in momento occidit. oremus autem, ut non nobis occidat sol iustitiae.

posuisti tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae siluae. et secundum litteram ordinem habet: quoniam ideo facta est nox, ut homines requiescerent ab operibus suis, et bestiae egrederentur ad pastionem. secundum trophologiam autem, quando nobis occubuerit sol iustitiae, omnia nobis tenebrosa sunt, et tunc in nos pertranseunt bestiae, et leo rugiens, uolens rapere et deuorare nos.

catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a deo escam sibi. bene dixit, a deo: siquidem sanctos cupit decipere, uerbi gratia, iudam, dauid, salomonem, petrum, sicut scriptum est: 'escae eius electae'.

ortus est sol, et congregati sunt. ne tristetur ille qui cecidit, sed paenitentiam agat: oritur illi sol iustitiae, et fugiunt ab eo omnes bestiae et peccata eius, et efficitur talis, qualis et ante fuit. iterum enim ortus est sol iustitiae.

exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad uesperum. postquam autem ortus fuerit sol iustitiae, iterum eximus ad operationem nostram usque ad uesperum, hoc est, usque ad consummationem. oportet ergo nos omni tempore operari iustitiam.

quam magnificata sunt opera tua domine. in excessum mentis uenit propheta. non inueniens quomodo laudaret dominum, dixit: quam magnificata sunt opera tua domine. excedit humanum sensum tua opera. omnia in sapientia fecisti. in domino nostro iesu xpisto (ipse enim est sapientia dei), secundum apostolum dicentem, quod in ipso creata sunt omnia. inpleta est terra possessione tua. et reuera omnia opera domini plena sunt sapientia. quando enim uidemus formicam scire quando hiemps uenit, et reponit sibi escam, et iterum culicem tam minutum habere oculos, uentrem, et uniuersa membra, sicut et nos habemus, et pulicem, et alia: uidemus autem elefantum, tam magnam bestiam, habere oculos, nares, pedes, uentrem, sicut et nos in ipsa loca: similiter autem et apem, quomodo faciat mel et ceram: non sunt haec miratione digna et sapientia plena?

hoc mare magnum et spatiosum manibus. nonne est hoc mirae sapientiae, quomodo in mare sunt reptilia, quorum non est numerus, et pisces tam maiores quam minores: et quomodo sunt in profundo, et inde resumunt uitam, ubi si homo ceciderit, moritur, et ipsi si uenerint in terra, moriuntur? illic naues pertransibunt. quis ex nobis est nauis fortis, qui possit istum saeculum fugere, et non submergatur, aut offendat in petram: sed habeat sensum qui eum gubernet, ut possit saluus fieri?

draco iste quem formasti ad inludendum ei. iudaei dicunt: draconem magnum fecit deus, qui dicitur leuiathan, et est in mare; et quando, aiunt, recedit oceanus, draco uertitur. nos autem dicamus: iste est draco, qui de paradiso eiectus est, qui decepit euam, et datus est in hoc mundo ad inludendum nobis. quantos enim monachos et clericos praecipitauit. omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. quia omnia dei nutu uiuunt.

auferes spiritum ipsorum, et deficient. consummationem mundi significat, quando praecepto domini omnia exterminantur, sicut scriptum est: 'terra es, et in terram ibis'.

emittes spiritus tuum, et creabuntur. in die consummationis. si spiritus creat, ergo deus est: ita enim creat, quomodo et pater.

sit gloria domini in saeculum. si gloria domini in saeculum, ergo et nos, qui glorificamus, sempiterni erimus. laetabitur dominus in operibus suis. laetitia est enim domini, quando nos, creatura ipsius, benedicimus eum in die resurrectionis.

qui respicit terram, et facit eam tremere. tremet enim terra nostra in die iudicii. significat autem peccatores terrenos. qui tangit montes, et fumigant. si montes fumigant, quanto magis terra? sancti fumigant, quoniam omnes per ignem saluabimur. non enim habebat fumum, nisi ignis esset.

cantabo domino in uita mea; psallam deo meo quamdiu sum. quemadmodum et alibi dixit: 'dimitte me ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero'. dimitte me paululum temporis, ut agam paenitentiam pro peccatis meis: quoniam in inferno non est qui possit confiteri peccata sua.

iocundum sit ei eloquium meum. iocundum sit ei, ut merito aliquis possit laudare et benedicere deum. optatiuo modo dixit, non inperatiuo. ego uero delectabor in domino. beati qui post iudicium hoc dicunt.

deficiant peccatores a terra. non dixit ut peccatores pereant, sed ipsum peccatum, ut non appareat. peccato autem non apparente, utique iam non sunt peccatores, sed omnes iusti inuenientur. et iniqui ita ut non sint. ut non sint iniqui, sed iusti.

104. confitemini domino et inuocate nomen eius. confitemini et dicite: quoniam peccatores sumus, tu autem misericors, et misereris nobis. et inuocate nomen eius. ut non fingamus idola in cordibus nostris: sed dominum nostrum inuocabimus, et ipse erit redemptio nostra. adnuntiate inter gentes opera eius. erubescant iudaei, qui dicunt in israhel tantum facta esse mirabilia et opera eius.

cantate ei et psallite ei. qui intellegit sanctas scripturas, et in lege domini meditatur iugiter, et mens eius contemplatur caelestia, hic canit deo. qui autem habet in se omnes uirtutes, hoc est, operarius est boni operis, hic quasi citharam conponens uirtutum, psallit domino. narrate omnia mirabilia eius. in centesimo sexto psalmo dicit: 'qui descendunt mare in nauibus, facientes operationem in aquis multis: ipsi uiderunt opera domini, et mirabilia eius in profundo'. si in naui nostra corporali transierimus inlaesi, et nusquam nos tempestas obprimat, nec in petram offenderimus et frangamus nauem nostram, possumus narrare mirabilia dei. et reuera grande miraculum est, transire mundum istum sine macula.

laudamini in nomine sancto eius. prophetia est de populo gentilium: hoc est, ut simus et uocemur xpistiani ex nomine domini nostri iesu xpisti. laetetur cor quaerentium dominum. gaudeant monachi, quoniam quaerentium dominum laetantur corda. si quaerentium, quanto magis eorum qui inueniunt eum? qui enim eum inueniunt, inmobiles sunt.

quaerite dominum et confirmamini. antequam quaereremus dominum, infirmi eramus; nunc autem quaerentes, firmi et fortes sumus. si autem et inuenerimus, quanto magis perfecti erimus? quaerite faciem eius semper. hebraeis quidem scriptum est, ut ter in anno appareant domino. et quae iustitia haec erat? quid autem grande aliquis faciebat, ter in anno apparere in conspectu dei? ibi ad paruulos loquebatur: hic autem propheta dicit credentibus in deum, semper eum quaerere, quemadmodum et in euangelio scriptum est, sine intermissione nos orare.

mementote mirabilium eius quae fecit. in aegypto, et in mari rubro, et in deserto.

semen abraham serui eius: filii iacob, electi eius. si quis est semen, non iam et filius, secundum quod in euangelio scriptum est: 'si filii abrahae essetis, opera patris uestri faceretis'. ergo quod gloriantur, non sunt; et si semen sunt, serui sunt sub timore constituti, non habentes perfectam caritatem quae foras mittit timorem. nos filii sumus iacob, eius qui subplantauit fratrem suum, et tulit primitiua eius. 'multi autem uocati, pauci autem electi'.

et pertransierunt de gente in gentem. multi putant quod de captiuitate dicat iudaeorum. non est ita. de abraham enim dicit. exiit de terra chaldaeorum, et uenit in mesopotamiam, et de mesopotamia in terram repromissionis, iterum in aegyptum. et de regno ad populum alterum. multa regna transimus, ut perueniamus ad terram repromissionis. non permisit hominem nocere eos. faraonem, ut noceret abraham in sarram, nec abimelech isaac in rebeccam. et corripuit pro eis reges. idipsum dicit, faraonem et abimelech. nolite tangere xpistos meos, et in prophetis meis nolite malignari. de ipsis patriarchis dicit. erubescant ergo iudaei, qui dicunt, quoniam si non aliquis unguatur regali unguento, non potest xpistus uocari. hoc enim dicunt, quoniam dominus noster non est xpistus, quia non est unctus unguento regali. ecce ante legem patriarchae, non uncti regali unguento, xpisti dicuntur. xpisti autem sunt, qui spiritu sancto unguntur. ergo et dominus noster iuste uocatur xpistus. quod illi negant, euntes contra scripturas.

et uocauit famem super terram. saepius euenit, ut quae putantur contraria esse, haec prouidentia dei pro utilitate fieri. nisi enim fratres ioseph zelati fuissent eum, et uendidissent eum, quomodo descendebat in aegyptum? si non fames facta fuisset, quomodo patriarchae descendebant in aegyptum, et cognoscebantur a fratre suo? quomodo farao percutiebatur decem plagis? quomodo exiebant de aegypto? quomodo in heremo de petra exiebant aquae? quomodo mysteria quae in deserto facta sunt in figura? nos enim ea spiritaliter intellegimus. si non iudas dominum prodidisset, quomodo nos saluabamur? si non iudaei crucifixissent, et increduli fuissent, quomodo nos credebamus? ioseph ergo iuit in aegyptum, praeparare hospitium et alimenta fratribus suis.

misit ante eos uirum. ipsum dicit ioseph. in seruum uenundatus est ioseph. bene natus et sanctus uir uenditur.

humiliauerunt in conpedibus pedes eius. quia noluit consentire dominae aegyptiae. humiliauerunt in conpedibus pedes eius: sed non potuerunt iustitiam humiliare. sedecim enim annorum cum esset, adamatus est a domina, et in tali aetate constitutus, quae magis uoluptati dedita est, noluit consentire iniquitati, sed magis timuit periculum animae. ferrum pertransiuit anima eius. ferrum ipsum dicit peccatum, quod occidit animam. aliter: quia in periculo erat, accusatus a domina in tali crimine. ardebat enim domina in eum, sicut scriptum est: 'omnes adulterantes sicut clibanus corda ipsorum'. donec ueniret uerbum eius. uerbum ipsius domini dicit, qui eum liberauit.

eloquium domini inflammauit eum. nisi enim inflammatus esset spiritu sancto, non poterat libidinem uincere. spiritus enim domini inflammauit eum, et extinxit ignem libidinis. misit rex, et soluit eum. secundum litteram, pharao misit, et soluit eum. aliter: si aliquis temptatur a libidine, nisi dominus apparuerit et soluerit eum, non potest effugire peccatum.

et iacob accola fuit in terra cham. numquam enim iustus habitat in terra, sed accola est terrae.

et auxit populum suum uehementer. quoniam in septuaginta et quinque animabus descenderunt in aegyptum, et sexcenta milia exierunt de aegypto.

105. alleluia alleluia. hanc regulam debemus tenere, ubicumque duo alleluia praescribuntur in psalmo: unum de fine sciamus esse prioris psalmi, et alterum eius qui sequitur.

confitemini domino, quoniam bonus. o uos qui grauiter peccatis, et desperatis de uestra salute, et putatis quoniam propter magnitudinem peccatorum non potestis ueniam adipisci: ego uobis praecipio, hoc est propheta, confitemini domino, quoniam bonus. grandia sunt peccata uestra: sed magnus est dominus, qui miseretur uestri. confitemini ergo domino. paenitentiam agite, nolite desperare de salute uestra: benignus est dominus. confitemini domino, qui habetis grandia peccata. nolite confidere in uestra uirtute, sed in misericordia domini. quoniam in saeculum misericordia eius. uidete quid dicat, in saeculum. 'in inferno autem quis confitebitur domino?' nemo est enim qui possit in inferno agere paenitentiam. dum estis in hoc saeculo, hortor uos agere paenitentiam. confitemini ergo domino, quoniam in isto tantum saeculo misericors est. hic misereri potest paenitenti: quia ibi iudex est, non est misericors. hic misericors est, ibi iudex. hic porrigit manum cadenti: ibi sedet iudex. hoc autem totum dixi ad eos qui dicunt, quoniam et in inferno est paenitentia.

quis loquetur potentias domini? nemo dignus est praedicare potentias patris, nisi filius. nemo potest potentiam patris loqui, nisi ille qui et ipse potens est: potentias potentis ipse qui est in sinu patris, ipse qui potens est, potest praedicare et loqui. auditas faciet omnes laudes eius? antequam dominus noster in euangelio praedicaret laudes patris, non erat auditum in mundo. omne quod in ueteri lege scribitur, si spiritaliter intellegatur, hoc potest de patre intellegi. beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. recte dauid dicit. fecerat et ipse iudicium, fecerat iustitiam: sed quoniam non fecit in omni tempore, propterea cecidit. quid enim dicit? beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. sed beati sunt qui faciunt in omni tempore. quid enim prodest aliquem uiginti annis esse in continentia, et postea cadere? secundum quod scriptum est in propheta: 'non proderit iustitia iusti in quacumque die aberrauerit: non eum liberabit, nec saluabit. et peccatum peccatoris non eum nocebit in quacumque die conuertatur et agat paenitentiam'. neque iustus debet esse securus, neque peccator desperare debet de sua salute: in utroque enim eorum et timor est et spes. qui facit iustitiam. iustitia dominus noster est: iustitia enim domini dominus noster dicitur et saluator. beatus ergo qui facit iustitiam, hoc est, qui facit xpistum. quomodo ergo facimus xpistum, hoc est iustitiam? si iuste agamus, concipitur in nobis iustitia, et paritur ex nobis iustitia, et sumus mater iustitiae. felix est et beatus, qui in omni tempore et pater et mater est iustitiae.

memento nostri domine in beneplacito populi tui. quod dicit beatus dauid, hoc est: scio domine ueterem legem, beatitudo perfecta non est in ueteri lege, sed in euangelio; scio quoniam prior populus offendit te, et nouus populus creatur, qui seruiet tibi: scio quia ueniet filius tuus, et saluabit omne genus humanum, et credent in eum qui electi erunt: propterea ergo rogo, quoniam ego prius natus sum in ueteri lege, ut inputes mihi mercedem cum nouo populo. uidetur nostra esse sententia haec. legamus ipsos uersiculos, et inueniemus ipsum sensum esse quem diximus. uisita nos in salutari tuo. hoc est, in filio tuo, quando uenerit.

ad uidendum in bonitate electorum tuorum. hoc est, da nobis partem cum apostolis: quoniam nos quidem antecessimus eos in tempore, illi uero antecedunt nos in spiritalibus. hoc est, ut uideamus bonitatem tuam, quam facturus es cum electis tuis. ad laetandum in laetitia gentis tuae. gens domini nos sumus, si tamen gens ipsius sumus. 'populo, inquit, qui nascetur, quem fecit dominus'. ut laudemur cum hereditate tua. hoc est, ut cum euangelio et nos habeamus partem, qui in ueteri lege facti sumus. abraham enim pater noster uidit diem tuum, et gauisus est. uideamus ergo et nos, et gaudeamus cum hereditate tua.

peccauimus cum patribus nostris. filii secuti sumus patres: hoc fecimus quod et patres nostri fecerunt. 'omnes enim sub peccato conclusit, ut omnibus miseretur'. iniuste egimus, iniquitatem fecimus. diligenter animaduertite quid dicit: peccauimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. numquid dixit, impie egimus? aliud est peccatorem esse et iniustum, aliud est impium. peccator frequenter uincitur infirmitate corporis: impius autem negat deum. propterea ergo quoniam ego non sum impius, sed peccator, propterea audeo rogare pro peccatis meis.

patres nostri in aegypto non intellexerunt mirabilia tua. uiderunt, et non uiderunt: uiderunt carnalibus oculis, et spiritalibus oculis non uiderunt. non dixit, non uiderunt: sed, non intellexerunt. sicut enim illi uiderunt mirabilia, et non intellexerunt, sic et in euangelio, si quis uidet quidem et audit carnaliter, spiritaliter autem non intellegens, non uidet. beati ergo sumus nos qui non uidimus et credidimus, quam illi qui uiderunt et non crediderunt. illi uidebant rubrum mare, uidebant faraonem submersum, et hoc solum intellegebant quod uidebant. nos uero, qui non eum uidimus, melius intellegimus. in faraone intellegimus diabolum, in exercitu eius intellegimus daemones, in mare intellegimus baptismum. illi intellegunt mirram amaras aquas, et transeunt mirram: nos autem cotidie uidemus baptismum haereticorum esse amaras aquas. illi serpentem aereum suspendunt in deserto. audiant anachoritae, audiant qui in heremo habitant. nos uero quid fecimus? uerum et antiquum serpentem in heremo suspendimus. licet apostolus hoc in dominum non ita interpretatur ut putamus. sed quid dicit? in cruce domini diabolus suspensus est et adfixus est. dominus quidem crucifixus est, sed diabolus mortuus est. hic conpleuit mysterium, et uictor apparuit: ille autem non apparuit, sed spiritaliter interfectus est, quemadmodum et apostolus significat.

106. confitemini domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. ideo confitemini ei peccata uestra, quia bonus est, et peccata dimittit. si autem bonus non esset, non uobis diceret, confitemini; et, confitemini ei quoniam in saeculum misericordia eius. hic est misericordia: ceterum supra iustitia est. quoniam in saeculum misericordia eius. quamdiu estis in saeculum confitemini.

dicant qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici. proprie de uocatione gentium loquitur: iste enim psalmus hoc habet sacramentum. qui redempti sunt: in domini passione. dicant qui redempti sunt: ipse est enim saluator et redemptor et pretium. dicant qui redempti sunt: ipse redemit, ipse dat pretium sanguinem suum. quare autem dedit pretium sanguinem suum? ut redimeret nos de manu inimici. captiui enim tenebamur in manu diaboli: propterea autem ille uenit et redemit nos, ut liberaret de diaboli manu. quos redemit de manu inimici. 'ut destruas inimicum et defensorem'. quos redemit de manu inimici. 'inimicus homo superseminauit zizania'. inimicus autem diabolus est. quos redemit de manu inimici. inimicus est, et ipse possessor. propterea manu sua nos tenet: non quia diligit, sed quia oderit. quos redemit de manu inimici. grandis maiestas et grandis potentia sanguinis domini, quae soluit manum diaboli. quomodo enim sunt aliqua animalia, et stringunt aliquis intra se inclusum (hoc dicunt et medici et physici), ut nisi fractum fuerit, a se non diuiditur, nec dimittit illud quod intrinsecus clausum tenet; si autem missum fuerit oleum, statim dissoluitur, et quod strictum fuerat dissipatur et diuiditur in partes: sic et manum durissimam diaboli soluit sanguis xpisti. nolebat nos dimittere: sanguinem suum fudit dominus quasi oleum misericordiae, et per ipsum nos liberauit. de regionibus congregauit eos. uide quam grandis sit manus diaboli. quos redemit de manu inimici. hos autem quos redemit de manu inimici, in cunctis regionibus tenebantur in manu inimici. de regionibus congregauit eos: in toto orbe manus diaboli possidebat nos.

a solis ortu et occasu, ab aquilone et mare. uidetur quidem quattuor dixisse climata: orientem, occidentem, meridiem, et boream, hoc est quattuor climata mundi. sed non ita psalmus continet. hic enim habet: a solis ortu et occasu, ecce duo climata: ab aquilone, hoc est a septentrione, ecce tria climata. et mare. mare utique in occidente est. ergo uidete quoniam occidentem bis nominauit, et meridiem nec semel. quare igitur tria climata nominauit, et unum noluit nuncupare? legimus in abbacuc: 'deus ab austro ueniet, et sanctus de monte umbroso'. deus ab austro ueniet. de saluatore dicitur: quoniam deus natus est in austro. a situ enim hierusalem, bethleem in austro posita est: propterea dicitur, deus ab austro ueniet. si autem deus ab austro ueniet, quomodo nunc dicitur: a solis ortu et occasu, ab aquilone? auster et notus tacitus est. a solis ortu et occasu. 'amen amen dico uobis, quia multi uenient ab oriente et occidente, et recumbent in sinu abrahae: filii autem generationis huius longe erunt'. a solis ortu et occasu, utique alienigenae. et ab aquilone. 'aquilo durissimus uentus, nomine autem dexter uocatur'. 'ab aquilone, inquit, exardescent mala super terram'. mare legitur in numeris et in exodo et in omni scriptura sancta; et ubicumque mare auditis, secundum climata semper intellegitur occidens. a situ enim hierusalem mare hoc magnum quod dicitur, in occidente est. uidete igitur mysterium scripturarum: in isto loco bis occidens nominatur, et nec semel notus. hoc quare dicitur? quoniam populus iudaeorum in isto psalmo non scribitur uocandus, sed tantum gentium. denique quid dicit?

errauerunt in solitudine in inaquoso: uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, esurientes et sitientes. et ut sciatis quia proprie de uocatione gentium scribitur et de pulsione iudaeorum, in sequentibus ipsius psalmi scriptum est 'posuit flumina in desertum' uidelicet iudaeorum. errauerunt in solitudine in inaquosa. uultis scire quoniam nos in inaquoso ante fuimus? errauerunt in solitudine in inaquoso. diximus quae essent aquae, diximus quae essent flumina. uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, esurientes et sitientes. exponamus quomodo gentium populus fuerit in deserto ubi non erant aquae, hoc est in inaquoso, et quomodo uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, esurientes et sitientes. de quibus dicitur non inuenerunt, manifestum est quod quaesierunt. uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt. quaesierunt ergo uiam, per quam uiam uenirent ad ciuitatem: esurientes quaesierunt et sitientes. anima ipsorum in ipsis defecit. 'defecerunt scrutantes scrutinio'. defecerunt, quaesierunt, et non inuenerunt, et in esurie sua et siti uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, esurientes et sitientes. multi fuerunt qui repromitterent istam uiam, quae duceret ad ciuitatem. promisit socrates, promisit plato, promisit aristoteles. aemorrousa, quae fluebat sanguinem, multos quaesiit medicos, et a nullo sanari potuit. uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt. doctrina illorum magis famem faciebat ueritatis, quam saturitatem. aemorrousa totam substantiam suam inpendit in medicos: esuriens et sitiens anima eius in ipsa defecit. sed quoniam perdiderat suam uniuersam substantiam, hoc est ecclesia de gentibus congregata, quia anima eius in ipsa defecit, clamauit ad dominum cum tribularetur. tactus fimbriae domini, clamor credentis fuit.

et clamauerunt ad dominum cum tribularentur. 'ad dominum, inquit, cum tribularer clamaui, et exaudiuit me'. tunc exaudimur a domino, quando non simplex uox sed tribulatio clamat ad dominum.

et deduxit eos in uiam rectam. quia uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, propterea deduxit eos in uiam rectam. ergo ostendit quia ante inuenerunt quidem uias, sed prauas et non rectas. et deduxit eos in uiam rectam. uia deduxit eos in uiam. ipse dominus atque saluator deduxit eos in uiam rectam. uia deduxit eos in uiam rectam: fecit eos ut in se ambularent, ipse et ductor et uia. et deduxit eos in uiam rectam: ut per hanc uiam, hoc est per dominum saluatorem, irent in ciuitatem habitationis, in ecclesiam eius, quae fundata fuerat super ipsum, et petram et uiam atque ductorem. simul que considerandum quia in isto psalmo tertio dicitur confiteantur domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. quia saturauit animam inanem et cetera. postea scribitur confiteantur domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum: quoniam contriuit portas aereas. et postea dicitur hoc ipsum: prudens lector inueniat. licet quidam etiam quarto dicunt scriptum esse: ut quod trinitati defertur, in semel in euangeliis congregetur.

longus est psalmus, et non possumus in singulis uersiculis inmorari. sed hoc tantum significatum est, quoniam de uocatione gentium dicitur et de repulsione iudaeorum. deprecemur ergo nos dominum, ut, quoniam priores rami fracti sunt, et nos de oleastro inserti sumus in radicem bonae oliuae, faciamus fructus bonos, ne et nos similiter praecidamur. agricola enim noster fructus quaerit. si enim priores ramos propterea praecidit, quia fructus non adferebant: et nos si non fecerimus fructus, similia sustinebimus. fructus autem sunt non solum in corpore, sed etiam in anima. et corpus quidem cum seruit domino, seruit et anima, seruit et corpus deo. 'in terra inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi'. 'quam multipliciter tibi, inquit, caro mea'. uide quid dicat, quam multipliciter tibi caro mea. quomodo multipliciter? non legamus p�s~g hapl�s~g, sed posapl�s~g, hoc est multipliciter. multis generibus tibi seruit caro mea: in ieiuniis, in chameuniis, in tribulatione, in angustia, in fame, in siti, in frigore. quam multipliciter tibi caro mea. quae ergo multipliciter seruit domino? in terra inuia et inaquosa. uidete quid dicat: inuia, deserta et inaquosa. uidete quoniam caro ista non potest multipliciter seruire domino nisi in terra deserta, in deserta et in inaquosa, quando sicca est caro, quando efficimur quasi uter in pruina, quando omnis umor exsiccatus est excoctus, quando caro nostra non libidinem quaerit, sed cibum. caro nostra quando arida est, et inaquosa est, et umores non habet, non quaerit luxuriam, sed quaerit cibos. quando autem terra nostra, quae prius sicca fuerat, aqua et pluuiis deliciarum fuerit inrigata, necesse est ut parturiat et pullulet, et qui sanctus est fructus bonos faciat; qui autem peccator est, statim terra ipsius spinas generat. hoc totum quare dicam, prudens me auditor intellegit: quoniam ieiunia multum prosunt animae xpistianae. humiliant corpus: humiliato autem corpore humiliatur et anima, et humiliato corpore nihilominus anima patitur incendia sua. si autem ad ardorem animae iungatur et ardor corporis, duplicem ardorem ferre quis potest? animae ardorem oratio frequens extinguit et fides ad dominum. ceterum carnis ardorem habemus in potestate nostra: quando uolumus, restinguimus scintillam ardoris. quamuis exstinguamus eam, tamen adhuc remanet in anima. hoc dixi, quoniam scintilla concupiscentiarum semper remanet in anima. quomodo si scintilla sit in cinere, et fomenta non habeat, est quidem scintilla, sed flammam non facit: sic cogitationis nostrae scintilla, si carnis luxuriam non habeat, suffocatur. omnes habemus istam scintillam. dicat aliquis, non dicat: quicumque negat, mentitur. deus omnium creator unus est: qui me creauit, et te creauit: qui creauit imperatorem, ipse creauit militem: qui creauit nobilissimum senatorem, ipse creauit et humilem seruum. diuersa conditio, una natura est. quomodo nudi ingredimur, sic et nudi egredimur. in terra uestes habemus diuersas cotidie uiuimus: ceterum et introeuntibus et exeuntibus una conditio est. hoc totum quare dico? ut ostendam omnium hominum unam esse naturam corporis: quomodo facies quidem diuersa est, et similitudo ipsa est. uerbi causa, ut aliquis plus habeat, aliquis minus: tamen una facies hominis est. neque enim ego habeo faciem hominis, et tu leonis aut alicuius ferae. unusquisque igitur secundum qualitatem scintillae suae, quam habere se nouit, sic et cinerem congreget. quando comedimus, quando lautiores cibos accipimus, illa scintilla nostra, quae latebat in cinere, fomenta accipit. deprecemur autem dominum, ut ista scintilla semper in terra deserta sit et inuia et inaquosa, non habeat fomenta uitiorum. et benedicamus dominum.

107. canticum psalmi dauid. canticum semper refertur in sensum, psalmus uero refertur in corporalia. ut autem manifestius dicamus, canticum in theoriam refertur, psalmus autem in practicen, hoc est in opere. quoniam ergo in titulo praescriptum est: canticum psalmi, recte et consequenter in secundo uersiculo, cantabo et psallam in gloria mea.

paratum cor meum deus, paratum cor meum. paratus sum non solum opere, sed etiam corde et sensu. paratum cor meum, in sensu: paratum cor meum, in opere, hoc est in practice. quoniam non solum corde et sensu sed et in opere paratus sum, propterea et in secundo dico: cantabo et psallam in gloria mea. cantabo: hoc est, in corde meo. et psallam. sicut psalterium ex multis chordis conpositum est, et si una chorda rupta fuerit, exterminatur psalterium; ita et in actibus nostris si unum mandatum praetergressi fuerimus, psalterium nostrum rumpitur. ideo dixit, cantabo et psallam in gloria mea. in aliis codicibus legitur in gloria tua: sed melius est secundum hebraicum legere in gloria mea. quod dicit, hoc est, cantabo et psallam in gloria mea. hoc domine quod tibi psallo, quod tibi canto, non tibi gratiam facio, sed mihi. in alio enim psalmo dicit: 'quoniam bonorum meorum non eges'. quod ergo facio, pro me facio. quod enim seruio tibi, gloria mea est. ieiunamus: numquid aliquid deo donamus? pro peccatis nostris hoc facimus. iacemus in sacco: quid ex hoc praestamus domino? hoc tantum illi praestamus, ut saluemus animas nostras: ipse enim hoc desiderat. sicut bonus et misericors medicus si aliquem sanauerit, gaudet quidem et ipse, et ille qui sanatus est: ita et dominus noster.

exsurge psalterium et cithara. o psalterium, o cithara, facta es et creata es ut psallas deo: exsurge et psalle, quare iaces? o monache, qui stas corpore, quare iacet anima tua, et non psallis domino? 'maledictus homo qui facit opus dei neglegenter'. si psalterium es, si cithara es, quare surdus es, et non glorificas deum? exsurgam diluculo. deus in tenebris benedici et laudari non potest, sed in luce benedicitur. rem dico miram: et si in nocte exsurgimus, deum in luce benedicimus. numquam xpistiano nox est: semper xpistiano sol iustitiae oritur.

et haec quidem secundum iudaeos dicimus. ceterum secundum altiorem sensum, dominus est qui haec canit. paratum cor meum deus, paratum cor meum. paratus sum hic, paratus sum in futuro: saluo et in terris, saluo et in caelis: hoc est, et angelos saluo, et homines. exsurge psalterium et cithara. loquitur dominus suo corpori: psalterium et cithara, quae descendisti in infernum et iacuisti, exsurge et lauda dominum. et uides quid dicit. non ipse, qui mouet cithara et psalterium, laudat; sed ipsa cithara et psalterium, ipsa benedicunt patrem. ille enim deus est, et ab aliis benedicitur et laudatur; corpus autem eius, et homo quem suscepit, ipse laudat dominum. ut autem sciatis quoniam propheta ex persona domini loquitur, et non ex memetipso hoc loquor, uidete quid sequitur.

confitebor tibi in populis domine. populos autem intellege iudaeos. et psallam tibi in nationibus. de nobis dicit. iudaeos enim illos dicit, qui primi ex iudaeis crediderunt. et uidete ordinem: primum laudat deum in populis, et postea laudat deum in nationibus. primum enim ex iudaeis crediderunt, et postea crediderunt ex gentibus.

quia magna super caelos misericordia tua. non est creatura, quae non indigeat misericordia dei. uniuersi misericordia dei indigemus. gabrihel, michahel, seraphim, cherubim, potestates, dominationes, sunt quidem sanctae, sed indigent misericordia creatoris sui. non detraho angelis, sed creatorem praedico; siquidem ipsi angeli libenter habent praedicari eorum creatorem. et aliter possumus dicere: quoniam misericordia tua de terra leuat ad caelos. et usque ad nubes ueritas tua. ubi sunt iudaei, ubi sunt similes iudaeorum, qui secundum litteram tantum intellegentes? quomodo usque ad nubes est ueritas dei? filius dei dicit 'ego sum uia et uita et ueritas': et descendit in terris, et cum hominibus conuersatus est. et quomodo usque ad nubes ueritas tua? manifestus est sensus, quod de apostolis loquitur et de sanctis, ut imbrem suum non pluant super iudaeos, sed super gentes, sicut scriptum est: 'mandabo nubibus meis ne pluant super israhel imbrem'. in istis ergo nubibus ueritas dei est. si autem in istis nubibus ueritas dei est, quomodo montanus dicit et cataphrygae dicunt, quia quod non est reuelatum apostolis nobis reuelatum est?

exaltare super caelos deus. deus non exaltatur nisi super caelos, non exaltatur super terram. quando terreni sumus, non exaltamus deum; si autem de terrenis facti fuerimus caelestes, tunc exaltamus deum. et dominus noster quando erat in terra, non nos exaltauit. dicat aliquis: temerarie loqueris, siquidem ipse dicit in euangelio: 'quando exaltatus fuero, omnia traham ad me'. uide quid dicat: quando exaltatus fuero in caelis, tunc omnia traham ad me. pius quidem est iste sensus, sed ego aliud intellego. quando exaltatus fuero, quando crucifixus fuero, tunc omnes traham ad me. ut liberentur dilecti tui. o mira intellegentia! propterea crucifigitur dominus et exaltatur, ut liberentur dilecti eius. ut liberentur, inquit, dilecti tui, exaltare super caelos deus. factum est quod petiuimus: ille exaltatus est, et nos liberati sumus.

deus locutus est in sancto suo: siue in templo, siue in unoquoque sanctorum, siue in propheta. auditur in moyse, auditur in apostolo; et uerius dico, locutus est in filio suo. quid ergo locutus est deus? haec quae secuntur. exaltabor et diuidam sicima. propterea, inquit, crucifigor, ut diuidam sicima. sicima interpretatur in nostra lingua umeri. umeri autem interpretantur in opera. sensus ergo iste est: propterea crucifigor, ut opera mea diuidam sanctis meis; propterea crucifigor, ut iugum meum suaue et onus meum leue inponam super ceruices hominum. fecisti, domine, quod pollicitus es: exaltatus es, et diuisisti sicima. et conuallem tabernaculorum dimetiar. uere dominus et saluator noster in hanc conuallem lacrimarum, in locum humilitatis nostrae subintrauit, hoc est in istum mundum. in quantum quis sanctus est in hoc mundo, necdum cognoscit secundum quod oportet nosse. 'ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus'.

meus est galaad, et meus est manasses. gaudet dominus noster atque saluator, habens plures diuitias. galaad interpretatur transmigratio: gaudet ergo quando populus ex gentibus migrauit et uenit ad eum. manasses interpretatur, ex obliuione. uidete igitur quid dicit. filius ille qui accepit substantiam et comedit eam, et oblitus mei erat, nunc memoratus est mei; et dicitur manasses, hoc est, ex obliuione, quia non est oblitus, sed remeauit ad suum patrem. et efraim interpretatur fructifer. efraim, inquit, susceptio capitis mei. susceptionem posuit nunc pro corona: quod enim in capite ponitur, corona est, et in scripturis diuersis nominibus uocatur corona. in alio loco habet: 'scuto circumdabit te ueritas eius'. et in alio psalmo: 'qui coronat te in misericordia et miserationibus'. sicut enim ibi posuit scutum pro corona, ita et hic susceptionem posuit pro corona. uide ergo quid dicit. factus es galaad, factus es manasses, hoc est, migrasti ad dominum, et post obliuionem remeasti ad patrem tuum: esto efraim, esto fructifer, habeto bona opera, et postea eris corona domini.

iuda rex meus. uidete in quanta gloria est, qui agit paenitentiam: iudas enim confessio interpretatur. moab lebes spei meae. grande mysterium in paucis uerbis agnoscitur. rogo uos, diligenter animaduertite: siquidem et mihi qui loquor, et uobis qui auditis, prodest. moab interpretatur, ex patre. ab dicitur pater, mo ex. quis est iste ex patre? qui perdidit patrem suum, qui reliquit suum patrem, qui non remeauit ad patrem proprium, nec est dignus uocari manasses. quis est iste moab? inimicus domini, de cuius genere usque ad quartam generationem, et decimam, et usque in saeculum non intrabit in ecclesiam domini. quis est iste moab? qui ex inmunda commixtione nascitur in spelunca tenebrosa. ex loth enim et ex filiabus illius nati sunt duo, moab et aman, et moab maior est filius. uidete ergo quomodo in littera mysterium absconditur. in tenebris, in spelunca: non in sole, non in luce. moab ergo diabolus interpretatur, qui oblatus est patris sui. denique et abessalon, qui persecutus est patrem suum, interpretatur diabolus. iste ergo moab quomodo lebes spei domini est? lebes interpretatur olla. quomodo olla spes domini est? ergo credibile est, ut moab, qui interpretatur diabolus, lebes spei domini sit? quomodo spes domini est? dicit apostolus: 'quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare'. diabolus quasi quaestionarius domini est. qui non recte ambulant ad deum, traduntur diabolo. quare? ut pereant in aeternum? et ubi clementia dei? ubi misericors pater? ubi est qui facit solem suum oriri super iustos et peccatores, et pluit super peccatores et iustos? quod dicit, hoc est: trado, inquit, peccatores diabolo, ut ab ipso cruciati conuertantur ad me. dicitur et in hieremia: 'quid uides tu, hieremia? ollam succensam' inquit. uidete ergo quoniam in ista olla mittuntur carnes. hoc scriptum est in iezechiel. 'et mitto, inquit, carnes in ollam': ut mollia fiant, et dura conuertantur ad dominum, et ex corde lapideo fiat cor carneum, ut ubi prius non poterat scribi propter duritiam, postea scribatur propter mollitiam. 'succendam, inquit, hanc ollam, et excoquam carnes et ossa, usque dum amittant omnem umorem et inluuiem'. et uidete postea quid dicatur. 'et discant, inquit, quia ego dominus'. magna misericordia, magnum sacramentum. mittuntur carnes in ollam, ut excoquantur et discant quia dominus est. multa quae dicantur de moab et olla, sed nunc longum est.

in idumaeam extendam calciamentum meum. idumaea interpretatur terrena et sanguinea. misericors deus non solum caelestia uult possidere, sed et terrestria. mihi alienigenae amici facti sunt. de nobis dicit, qui ex gentibus credidimus.

quis deducet me in ciuitatem munitam? nemo domine, tu es enim qui dicis: 'torcular calcaui solus, et de gentibus uir non fuit me cum'. 'omnes enim declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum'. quis ergo deducet me in ciuitatem munitam? nemo domine: siquidem et petrus, qui promiserat pro te mori, postea te negauit. quae est ista ciuitas munita? infernus, ubi includuntur, unde exire non licet. et uere ex ista ciuitate, nisi dominus, uictor non exiit nemo alter. et uere ciuitas munita est ista. moyses de ista ciuitate exire non potuit. et iacob similiter intrauit in hanc ciuitatem, et non est reuersus. uultis scire quoniam non est reuersus? denique dicit ad filios suos: 'lugens descendam ad inferos'. ad inferos autem descendit, quia necdum erat paradisus a latrone apertus. munita est ista ciuitas ad egrediendum, aperta est autem ad introeundum. quis deducet me usque in idumaeam? ubi locus est poenarum et sanguinis. idumaea enim interpretatur sanguinea. locus occisionis animarum, ubi multae interficiuntur animae. nemo enim uictor descendit in infernum, nisi tu solus domine.

qui reppulisti nos. nonne tu deus qui reppulisti nos? non dixit: qui repellis nos, sed: qui aliquando reppulisti nos. et non exibis deus in uirtutibus nostris? haec interrogatiue legenda sunt: et non exibis deus in uirtutibus nostris? qui passus es pro nobis, quare non adiuuas nos, sed pateris conculcari nos a diabolo crudelissimo? et non exibis deus in uirtutibus nostris? uidete quid dicit. non dixit, non existi, sed, non exibis deus in uirtutibus nostris. hoc uult dicere: quando laboramus, tunc adiuuat nos deus. 'non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis est dei'. uidete quid dicat: non est iacentis neque dormientis, sed miserentis est dei? sed uidete quid dicit: non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei. si non ergo uoluerimus et cucurrerimus, deus nobis nihil proderit. nostrum est uelle et currere, et postea deus miseretur. athleta enim dormiens perdit uictoriam.

da nobis auxilium de tribulatione. non dixit: da nobis auxilium de deliciis, sed de tribulatione. 'ad dominum cum tribularer clamaui et exaudiuit me'. non dixit, cum essem in deliciis clamaui, aut dormiens clamaui. uis exaudiri a domino? esto in tribulatione: clama, et exaudieris. si quis ergo non est in tribulatione, auxilium domini inuocare non potest. quia uana salus hominis. 'maledictus homo, qui spem habet in homine'. non est necesse hoc interpretari: haec sententia omnibus patet. aliquis sperauit in imperatore, sperauit in principe, in patre, aut matre: in aliquo negotio subito subtractus est spiritus eius in quem ille sperauit, et euanuit salus eius. non dixit, uana salus hominis illius in quem sperat, sed salus eius qui sperat in homine.

in deo faciemus uirtutem. non habeamus spem, nisi in deo tantum. non dicamus: si illud mihi eueniat, aut illud, unde habeo uiuere? respondeo tibi: quod maius est, si persecutio fiat, unde habes uiuere? semper xpistiano persecutio est, semper nuditas proposita est. nemo ergo debet de uita ista disponere, nemo timeat, nemo debet dicere: si senuero, unde habeo uiuere? si infirmus factus fuero, unde uiuo? xpistum habes et times? si uolatilia caeli pascit, dubitas quod possit te pascere? diabolus pascit suos homines, et xpistus non pascet seruos suos? diabolus facit iudices huius mundi et diuites, et xpistus non potest te facere ut non mendices? diabolus dat aurum et gemmas, et xpistus panem non potest dare? nos omnem sollicitudinem proiciamus de cordibus nostris, et dicamus: in deo faciemus uirtutem. ipse erit uirtus nostra, ipse panis noster, ipse erit rector noster. et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. ipse nos coronat, ipse pugnat nobis cum: magis autem ipse uincit in nobis. quid enim dicimus? in deo faciemus uirtutem. quando enim fortes fuerimus, ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. non dixit, pugnabit, aut occidet; sed: ad nihilum deducet. ideo eos ad nihilum deducet, ut si uoluerit, fortes eos faciat, et glorificet eos. benedicamus ergo deum: cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

108. in finem, dauid psalmus. quod dicit in finem, intellegamus non de praesenti dici, sed de futuro. si autem de futuro dicitur, prophetia de xpisto est. deus laudem meam ne tacueris. hoc est, iudas me tradidit, iudaei persecuti sunt et crucifixerunt, et putauerunt me in finem perdere. tu autem deus laudem meam ne tacueris. uniuersae ecclesiae per singulos dies laudant dominum, et conpleta est oratio domini dicentis: deus laudem meam ne tacueris. uide cuius dignitatis sunt sacerdotes. sacerdotes locuntur: et in sacerdotibus deus laudem filii sui non tacet. quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. uideamus quomodo os iudae proditoris apertum est in dominum. uenit ad dominum ut eum tradat, et dicit: rabbi, hoc est magister. ecce os peccatoris et os dolosi. ego eum mea clementia uolo saluare, et osculum illi porrigo, et uolo uincere malitiam eius; et ille permanet ad malefaciendum ut me tradat. specialiter intellegitur de iuda; generaliter autem de iudaeis. in eo tempore in quo dicebant 'crucifige crucifige talem', os peccatoris in dominum apertum est. ut autem uideatis quod de omnibus iudaeis dicit, ex consequentibus cognoscetis. quid enim dicit?

locuti sunt aduersum me lingua dolosa. ego pro ipsis crucifigebar, et illi insultabant mihi. uulnera mea medicina ipsorum erat, et uidebar illis in derisum. et sermonibus odii circumdederunt me. non ut credant, sed ut expugnent. et expugnauerunt me gratis. dupliciter intellegitur gratis. hoc est, sine causa: nec enim peccaueram, et non merebar ut debellarent me. quae autem digna causa erat ut expugnarent me? quia sanaueram aegrotos eorum? quia mortuos resuscitaueram? quia alia signa feceram? uidete ergo quoniam gratis expugnauerunt eum. et aliter intellegitur: uoluerunt extinguere et delere nomen meum, et tamen non potuerunt. quando aliquis aliquem persequitur, et nihil proficit, et non implet desiderium suum, gratis persequitur.

pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. pro beneficiis quae in eis contuleram, ipsi contumelias mihi faciebant. ego autem quid faciebam? orabam. haec sunt arma domini: haec sunt et nostra arma, oratio. si quando ergo persequitur nos aliquis, et odit nos, dicamus: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. ego autem quid faciebam? orabam. ut eos uincerem? absit: dominus enim quem orabat ut uinceret? sed quid dixit, ego autem orabam? quid dicebam? 'pater ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt'.

et posuerunt aduersum me mala pro bonis. et in cruce positus rogabam pro crucifigentibus me, et illi dicebant: 'uah qui soluit templum, et in tribus diebus illud aedificat. saluet semetipsum. qui diligit te pater ueniat nunc, et liberet te'. ego pro ipsis ex mortuis resurrexi, et illi dicunt: 'discipuli illius uenerunt nocte, et inuolauerunt eum'. et odium pro dilectione mea. considera o xpistiane, considera o monache: si dominus persecutorem suum et proditorem osculo suscepit, et pro crucifigentibus eum orat, nos pro fratribus nostris quid facere debemus?

constitue super eum peccatorum. quoniam rogaui pro ipsis in cruce, et uiderunt uulnera mea, dedi eis locum paenitentiae et non agunt paenitentiam, et me nolunt habere regem, habeant regem diabolum. nolunt habere regem iesum: habeant regem barabban, barabban qui interpretatur filius patris, hoc est diaboli. barabbas iste, qui fuit? seditiosus et latro. et uere barabban habent regem et usque in hodiernum diem, seditiosum et latronem, qui occidit ipsos iudaeos. barabbas latro, qui sanguine delectatur, antequam dominus crucifigeretur, antequam eum crucifigerent iudaei, inclusus erat. negauerunt dominum, et barabbas dimissus est. ex eo enim tempore barabbas coepit habere in eos potestatem; et ille daemon, qui eiectus fuerat de homine, et de illa generatione, et perambulabat in deserto, et locum inuenire non poterat, adduxit se cum alios septem daemones peiores se, et intrauit in synagogam, et facta sunt nouissima hominis illius peiora prioribus. denique et synagoga iudaeorum antequam crucifigeret dominum, erat quidem peccatrix, sed unum tantum habebat daemonem. crucifixit dominum, et octo simul ingressi sunt in eam daemones. inpletum est ergo quod dixit: constitue super eum peccatorem. et diabolus stet a dextris eius.

quoniam a dextris eorum stetit, propterea synagoga siccam habebat manum dexteram, sicut scriptum est in euangelio. nos autem oremus, ut dominus stet a dextris nostris, diabolus autem a sinistris. scriptum est in zacharia: 'et ostendit mihi iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo domini, et satan stabat a dextris eius, ut pugnaret cum eo'. si ergo a dextris domini diabolus stat, quomodo nunc de iuda dicit: et diabolus stet a dextris eius? sed uidete quid dicit. stabat diabolus a dextris iesu ut aduersaretur ei: hoc est, dexterae eius aduersari uolebat. hic autem non dicit, quia pugnare uult, sed quia iam uicerat iudam. diabolus ibi contra dexteram desiderat pugnare; hic autem dominatus est dexterae iudae. sed et hoc considerandum. in illo tempore stabat a dextris domini ut aduersaretur ei, quando iesus habebat uestimenta sordida. sic enim et ibi scriptum est: 'et iesus habebat uestimenta sordida'. quamdiu habet dominus iesus uestimenta sordida, tamdiu stat diabolus a dextris eius: quamdiu portat peccata nostra, in peccatis nostris aduersatur illi diabolus. quando autem dicitur in zacharia 'tollite uestimenta eius sordida et induite eum mutatoriis,' continuo dicit iesus ad diabolum 'increpet in te dominus, satan, increpet tibi qui elegit hierusalem'. hoc totum ideo diximus quia scriptum est: et diabolus stet a dextris eius. cum iudicatur, exeat condemnatus. non ueniat in iudicium, sed in condemnationem. ubi enim iudicium est, ibi dubitatio est: ubi autem condemnatio, iam manifesta sententia. et oratio eius fiat in peccatum. paenitentia iudae peius peccatum factum est. quomodo peius peccatum factum est paenitentia iudae? iuit, et suspendio periit; et qui proditor domini factus est, hic et interemptor sui extitit. pro clementia domini hoc dico, quod magis ex hoc offendit dominum, quia se suspendit, quam quod dominum prodidit. oportebat orationem ipsius esse in paenitentiam, et uersa est in peccatum. uides haereticum orantem, uides iudaeum, uides manichaeum: licet ieiunent, licet orent, tamen oratio ipsorum uertitur in peccatum.

fiant dies eius pauci. dies eius pauci facti sunt, noctes uero creuerunt: receptus est enim in dimidio dierum suorum. sol ab ipso recessit, et ecce tenebrae ei multiplicatae sunt. et episcopatum eius accipiat alter. hoc et in actibus apostolorum manifestius interpretatum est. non solum autem in illo tempore de iuda dictum est, sed usque hodie dicitur. si iudas apostolatum perdidit, custodiant se sacerdotes et episcopi, ut non et ipsi suum sacerdotium perdant. si apostolus cecidit, facilius monachus potest cadere. uirtus non perit, licet homo cadat et pereat. tamen dominus denarios suos dat sub fenore: si ille non duplicauerit, accipitur pecunia eius, et datur habenti. pecunia domini otiosa esse non potest.

fiant filii eius orphani, et uxor eius uidua. uidete quia sacramenta sunt quae dicuntur. filios iudae quos putas? iudaeos. et iudaei dicuntur, non ab illo iuda sancto, sed ab isto proditore. ex illo sancto nos sumus iudaei spiritales; ex illo autem proditore isti sunt iudaei carnales. denique duo sunt apostoli, qui uocantur iudae uocabulo. undecimus apostolus est, qui dicitur iudas iacobi. duodecimus autem est et nouissimus, qui uocatur iudas scarioth. ex illo ergo iuda iacobi nos dicimur iudaei; ex isto autem scarioth illi dicuntur. ille iudas pater noster dicitur iacobi, hoc est, iudas filius subplantatoris: nos enim subplantauimus populum iudaeorum, et accepimus primitiua eorum. illi autem scarioth dicuntur, quod dubium est aut patrem significet aut uillam eius. ceterum quomodocumque interpretatus fueris, merces interpretatur et pretium. igitur iste iudas, qui proditurus erat dominum et pretium accepturus, de pretio nomen accepit. licet reddidit pretium sacerdotibus iudaeorum, sed tamen illi condemnant eum, quoniam nolunt recipere pretium sanguinis. uidete dissensionem pharisaeorum et infelicitatem iudae. si bene emistis sanguinem iesu, quare non recepistis pecuniam uestram? si autem non uultis recipere quoniam pretium sanguinis est, ostenditis uosmetipsos iniuste et inique effudisse sanguinem. sed uide quid faciunt. ipsam, inquit, pecuniam non mittunt in corbanan, sed emunt ex ipsa agrum, et appellant eum acheldemach, quod interpretatur pretium sanguinis. quare illum emunt? in sepulturam peregrinorum. nos beati, quibus de pretio sanguinis domini ager emitur.

et uxor eius uidua. synagoga, quae primo facta est uxor dei, de qua dixit 'et dedi illi libellum repudii, et iterum recepi eam, et dixi illi: conuertere ad me': illa ergo synagoga repudium accepit a saluatore, et facta est uxor iudae proditoris. denique quid fecit? non accepit dotem, sed dotem marito suo dedit. iterum autem ille miserrimus iudas, qui prodidit dominum, non uult accipere malam dotem: sed reddit meretrici uxori malam dotem, quam accepit ab illa. et quid dicit? displicuisti priori tuo marito, repudiauit te et proiecit, et dedit tibi libellum repudii: ego te nolo habere uxorem. dedisti mihi pretium, et decepisti me: et quae interfecisti dominum tuum, interfecisti et me. non possum enim in scriptura inuenire, quod iudas habuerit aut uxorem aut filios.

nutantes transferantur filii eius, et mendicent. diligenter considerate: siquidem difficilia sunt quae secuntur. ex illo tempore ex quo dominus crucifixus est, ex tunc semper mouentur iudaei, non stant in suo loco. denique dicitur et de cain: 'et exiit, inquit, cain a facie dei, et habitauit in terra naid'. naid autem interpretatur commotio. quia egressus fuerat a facie dei cain, recte non stetit, sed habitauit in terra naid, hoc est in commotione. ita igitur et isti, quoniam crucifixerunt deum et dominum suum, nutantes transferuntur. non enim sunt in suis locis, sed in toto orbe diuisi sunt. mendicitatem hic dicit diuitiarum spiritalium. non enim habent prophetas, non habent legem, non habent sacerdotium, non habent sacrificium, sed uere mendici facti sunt.

scrutetur fenerator omnem substantiam eius. dedisti illi pecuniam domine, dedisti illi sicut et aliis. ille autem quid fecit? non ligauit in sudario, et non infodit terrae, et neglegens fuit: sed ubi habuit talentum et pecuniam domini, accepit pretium ab inimicis domini, et uendidit dominum suum. propterea tibi dico domine, exige ab illo faenus pecuniae tuae. et diripiant alieni labores eius. faenerator dominus manifeste extitit, et quid factum est? alieni diripiant labores eius. siue de omnibus iudaeis generaliter intellegimus quia uastati sunt a romanis: siue uere specialiter, quod a daemonibus direptus est iudas, et ipse populus.

non sit illi adiutor, nec sit qui misereatur pupillis eius. in illo tempore non habuit populus iudaeorum adiutorem. respondete mihi, o iudaei. fuistis in babylonia: habuistis ibi prophetas, daniel, iezechiel: et reuera idolatrae eratis. septuaginta annis fuistis in captiuitate, et postea uenistis in propria. ecce nunc quadringenti anni: quare non est missus ad uos propheta? in illo tempore idola colebatis, et miserebatur uestri deus. nunc autem non colitis idola: quare dereliquit uos dominus? ecce quadringenti anni sunt. sed tunc dereliquistis dominum, et idola colebatis: nunc autem dominum crucifixistis et interfecistis. et ideo non erit eis adiutor.

in generatione una deleatur nomen eius. o prophetia, o sacramentum prophetiae! in generatione una deleatur nomen eius. post passionem domini quadraginta duo anni transierunt, et populus ille deletus est. siquidem perfecta aetas quadragesimo anno uenit. post passionem ergo domini quadragesimo secundo anno deleta est hierusolyma. uidete ergo quoniam in generatione una deletum est nomen eius. sed et in hoc clementia est domini. crucifixerunt eum, et quadraginta duos annos dedit eis ad paenitentiam. ego simpliciter dico: propterea interfecit eos post quadraginta duos annos, quia ex illis qui crucifixerunt dominum, nemo remanserat ex eis. iudas maledicitur, ut in iuda iudaei maledicantur.

in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu domini. peccauerunt in deserto, dimisit eis: nunc reputat illis quod tunc peccauerunt, quoniam dominum crucifixerunt. siue aliter interpretemur. et reputat illis crudelitatem homicidiorum eorum, et nihil eis dimittit. et peccatum matris eius non deleatur. quae est mater iudae? hierusalem, quae in sanguine gaudet, quae occidit prophetas et ipsum dominum suum.

pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. uidete quanta clementia domini est. uidet eum cum ministris uenientem, uidet eum uenientem cum fustibus, et porrigit illi osculum. ille uenit ad prodendum, et dominus osculum dat; ut qui magistrum non timuit, uel clementia uincatur.

et persecutus est hominem inopem et mendicum. 'qui cum esset diues, propter nos pauper factus est'. dominus inopem se dicit et mendicum: et quis in diuitiis suis gloriatur? habetis consolationem, pauperes: et dominus uobis cum pauper est. et conpunctum corde mortificare. quid est quod dixit, conpunctum corde mortificare? quod et in euangelio dixit: 'tristis est anima mea usque ad mortem'. et iterum quando dixit: 'pater, si possibile est, transeat calix iste a me'. aliter: hoc dolebat mihi, et contristabar pro persequentibus me, quia nolebant paenitentiam agere. ego in cruce pendebam, et sanguine meo lauabam sordes eorum: et ipsi nolebant agere paenitentiam. haec erant lacrimae, haec conpunctio, quoniam persequentes me non potui saluare.

libera me, quia egenus et pauper sum. dominus se pauperem dicit, ut pauperes consolaretur. cum hominibus pauper factus est, ut salutem nemo pauperum desperet. et cor meum conturbatum est intra me. uidete quid dicat, et cor meum conturbatum est intra me. ipsum est quod et alibi dicit: 'turbatus sum, et non sum locutus'. quod turbor, hominis est: uincere autem turbationem et iram, hoc magnae uirtutis est. propterea dicit et apostolus: 'irascimini, et nolite peccare'. irasceris? homo es. non remanet in te ira? xpistianus es.

excussus sum sicut locustae. ego quidem ueneram ut protegerem populum meum, et dixi: 'hierusalem hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina sub alas suas'. ego ueneram ut gallina ad protegendum eos: illi autem inimicissima mente susceperunt me. ego ueneram ut mater: et illi quasi homicidam suum me interfecerunt. excussus sum. quid est hoc? persecuti sunt me, proiecerunt me. persecuti sunt me de nazareth, ueni in capharnaum: persecuti sunt me de capharnaum, ueni in bethsaidam, et inde me persecuti sunt. ueni in hierusalem, nolebam recedere a populo meo; et inde me persecuti sunt, et sic me habebant quasi locustas. et quid feci? iratus sum, defendi memetipsum, maledixi eos, et dereliqui illos? nec unum horum feci. sed quid feci? oraui pro ipsis.

genua mea infirmata sunt a ieiunio. habeto consolationem, o monache, ieiunando: siquidem et dominus hoc fecit. ego dico quod quando ieiunat monachus, fortior fit ieiunio; et quando infirmantur genua eius ieiunio, tunc maxime roboratur. et caro mea inmutata est propter oleum. rem uideor difficilem dicere, et secundum litteram interpretor ut aedificem audientes: aedificat enim me et littera. bonum est ieiunare, bonum est fugere delicias. antequam ueniam ad spiritalem intellegentiam, moror in littera. qui dicit oleum se non manducare, longe est a ceteris deliciis. hoc totum dixi, quia dixit: et caro mea inmutata est propter oleum. hoc aliter interpretatus sum. ceterum quod dicit, hoc est. oleum imago claritatis est: oleum quasi esca est luminis. ita igitur et iudaei acceperunt a me oleum, acceperunt uitam, acceperunt lumen. ne quis existimet quod oleum dicit pro misericordia: in hebraeo significat intellegibile oleum. inmutata est non in gaudium, sed in tristitiam; non ut pulchrior inueniar, sed ut foedior appaream. propterea dicit: 'uidimus eum, et non habebat pulchritudinem'. quare? quia caro ipsius inmutata est propter oleum. non habebat delicias corporis, sed spiritus. et nos ergo quando ieiunamus, quando facies nostrae pallidae sunt, quando foedi uidemur, cognoscamus nosmetipsos tunc pulchriores apparere xpisto. tales diligit milites xpistus, qui ieiuniis uacent. annona nostra et esca ieiunium est. quare? quia in ieiunio uictoria est, et in uictoria triumphus. denique et apostolus non in saturitate, sed in infirmitate gloriatur. 'quando enim infirmor, tunc fortior sum'.

et ego factus sum obprobrium illis. uocabant enim me samaritam, et dicebant: 'in beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia'. 'nonne hic est filius ioseph fabri? nonne fratres eius et sorores omnes apud nos sunt?' et iterum: 'qui soluit templum, et in tribus diebus aedificans illud'. et iterum: 'uideamus si uenit helias saluare eum'. ille uocabat heli heli, quod est, deus meus deus meus; et illi heliam putabant. uidete ineruditos iudaeos. filius dei heliae auxilium petebat? uiderunt me, et mouerunt capita sua. quare mouerunt capita sua? quia et pedes iam mouerant.

saluum me fac secundum misericordiam tuam. dicit et in euangelio: 'potestatem habeo ponendi animam meam et iterum resumendi eam'. et iterum: 'nemo tollit eam a me'. et quomodo misericordiam petit? ipse misericordiam petit, et ipse tribuit; ipse ut homo rogat, et ut deus tribuit.

et sciant quia manus tua haec, et tu domine fecisti eam. quid est quod dicit, et sciant quia manus tua haec, et tu domine fecisti eam? intellegant iudaei, quoniam non ipsi praeualuerunt in me: sed mea et tua uoluntas facta est, ut patiar. et ego uolui pati; propterea dico secundum quod homo sum: 'deus meus, ut facerem uoluntatem tuam uolui'. et tua uoluntas erat et mea, ut patiar. non illorum ergo insidiae et fortitudo fecit: sed ego et tu uoluimus ut patiar. tu enim percussisti pastorem tuum, et oues disparsae sunt. hoc scriptum est in zacharia: 'percutiam pastorem, et dispargentur oues'. quod ut patiar, mea uoluntas fuit et tua. quod tu uoluisti, et ego uolui. oportebat uenire scandalum, sed uae per quem uenit.

maledicent illi, et tu benedices. usque hodie hoc fit: illi maledicunt in synagoga, et dominus benedicit in ecclesia. qui insurgunt in me, confundantur: seruus autem tuus laetabitur. illi insurgunt in me: ego autem seruus tuus laetabor. quare autem seruus tuus? quoniam 'qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo: sed exinaniuit semetipsum, formam serui accipiens'.

induantur qui detrahunt mihi pudore. ualde nobis prodest intellegere quod dicimus. clementia dei in hoc apparet, in dicendo induantur. non dicit, pereant; non dicit, deleantur in aeternum: sed quid dicit? confundantur, hoc est, intellegant errorem suum, et confundantur, et stent in paenitentia. qui induitur pudore, prope est saluti: si quis enim uere confunditur, incipit paeniteri. considerate, o monachi, si aliquando habueritis aliquid contra fratrem uestrum, semper pro ipso debetis rogare deum. dominus crucifigitur, et pro crucifigentibus rogat. uos autem si audieritis uerbum malum, ne teneatis iram. 'sol non occidat super iracundiam uestram'. et operiantur sicut diploidem confusionem suam. diplois genus est pallii: denique et in hebraico mail dicitur. diplois ideo, quia duplex est pallium. propterea ego dico tibi domine: inimici mei sunt iudaei, persecuti sunt me, crucifixerunt me, fecerunt mihi omnia mala, blasphemauerunt me: indulge illis, quoniam ego, qui passus sum, rogo pro ipsis. et quid rogo? erubescant et confundantur, et sic saluentur. nudi sunt, tunicam meam perdiderunt. da illis confusionem, da illis ignominiam, et habeant duplex pallium: hoc est, ne simplicem habeant confusionem, sed duplicem, ut magis agant paenitentiam. non dicit contra iudaeos, sed pro ipsis dicit. creator enim est et illorum et noster: non eos omnino eradicauit. uultis scire? petrus ex ipsis erat, paulus ex ipsis erat, et omnes apostoli ex ipsis erant. nos in radicem ipsorum inserti sumus; nos rami sumus, illi radix. non debemus maledicere radicibus, sed debemus orare pro radicibus nostris. qui inserti sumus in radicem, deprecemur dominum, ut sicuti rami salui sunt, sic et radix saluetur forte aliquis dicat: tu pro iudaeis oras, pro blasphemis? oro dominum pro ipsis: si enim ipse persecutorum suorum miseretur, quanto magis mei miseretur?

confitebor domino nimis in ore meo. hoc post resurrectionem dicitur, et de futura ecclesia cantatur. et in medio multorum laudabo eum. non enim in iudaea solum, sed in uniuerso orbe, in ecclesia laudabo te.

quia astitit a dextris pauperis. diabolus ad dexteram iudae stetit: ceterum mihi dominus stetit ad dexteram. ut saluam faceret a persequentibus animam meam. animam, inquit, saluabit. et alibi dicit: 'tristis est anima mea usque ad mortem'. qui tristis est, sensum habuit. insensibilis enim anima sensum non habet, insensibilis anima non habet sensum neque dolorem: ubi enim dolor est et tristitia, ibi sensus est. si ergo habuit tristitiam, si habuit dolorem, ergo habuit et sensum: nam sensus dolor est. si ergo uoluerint nobis dicere: propterea non dicimus eum habuisse sensum, ut non uideatur habere peccatum; nos illis respondeamus: habuit corpus sicut et nos, aut non habuit? si dixerint, habuit, respondeamus illis: ergo habuit et passiones corporis nostri. intellegit unusquisque quod dico. si autem negauerint eum habuisse passiones aut libidines corporis, ergo dicimus illis, quod nec corpus habuit. et nos dicamus illis: sicut corpus habuit uerum sicut et nos, et non habuit peccatum corporis; ita et animam ueram habuit, et peccatum animae non habuit. nos ergo confiteamur uerum corpus eum habuisse ac ueram animam. si enim non suscepit dominus cuncta quae hominis sunt, non saluauit hominem. si autem suscepit corpus, animam autem non suscepit: ergo corpus saluauit, animam autem non saluauit. nos autem uolumus magis saluari animam nostram quam corpus. suscepit ergo dominus et corpus et animam, ut utrumque saluet, ut perfectum hominem saluet, sicut eum et condidit. si ergo dicunt illi, quia ideo dominus non accepit sensum, ut non peccaret, et hoc putant quod quicumque sensum habuerit humanum, uincere eum non potest, dicant nobis: iohannes baptista habuit sensum, aut non habuit? illo tempore, in quo erat in deserto, peccauit? utique dicunt quia non peccauit. denique et dominus noster dicit: 'amen dico uobis, non fuit inter natos mulierum maior iohanne baptista'. petrus habuit sensum, aut non habuit, et ceteri sancti apostoli? si ergo apostoli uicerunt sensum humanum, dominus timuit accipere sensum, ne uinceretur ab illo? et dum uolunt glorificare dominum, detrahunt illi. quomodo illi detrahunt? ut uideatur timere dominus, quod apostoli non timuerunt. nos ergo gratias agamus omnipotenti deo, et dicamus: in sensu tuo non habuisti peccatum. et: 'uenit princeps mundi huius, et inuenit in te nihil'. ita ergo praesta nobis, sicut in tuo sensu uicisti diabolum, et in sensu nostro uince diabolum; ut, quemadmodum perfectos nos creasti, perfectos et salues nos. tu enim es creator, tu es magister, tu es dominus, tu es et qui pro nobis passus es: qui uiuis et regnas in saecula saeculorum. amen.

109. dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. psalmus dauid. dauid est qui loquitur, propheta, uir sanctus, rex. rex ergo quid dicit? rex et propheta quid dicit? dixit dominus domino meo. istum locum saluator in euangelio exposuit dicens: 'si xpistus est, inquit, filius dauid, quomodo in spiritu uocat eum dominum?' uides ergo quid dicat. si filius est dauid, quomodo uos dicitis, quomodo in spiritu uocat eum dominum? dicat aliquis: ergo non est filius dauid? hoc dicebat de pharisaeis, qui simplicem filium dauid confitebantur xpistum. ego ad iudaeum et photinum hoc ipsum dico: si filius est dauid, quomodo uocat filium suum dominum? qui autem dominum deum confitetur, et dei filium, uerbi gratia manichaeus, qui negat illum filium dauid: apud illum probo, quod filius dauid est. nobis ergo qui filius dei est, ipse est et filius dauid: non alius filius et alius filius, non facio duas personas in deo et homine; sed ipse qui filius dei est, ipse est et filius dauid. dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. in hebraico primum nomen domini his litteris scribitur, quibus de deo tantum scribitur. secundum uero nomen domini his litteris scribitur, quibus solent homines dominum uocare: quomodo et a quorundam uocatur dominus a seruo, et reges uocantur domini. uide ergo quid dicat. dixit dominus domino meo: huic domino, cui praecipitur ut sedeat. deus non sedet, adsumptio corporis sedet. huic ergo praecipitur ut sedeat, qui homo est, qui adsumptus est. hoc aduersus arrianos dicimus, et aduersus eos qui dicunt: maior est pater, qui iubet ut sedeat, quam ille cui iubetur. omnia euangelia personant de persona hominis, et nunc non necesse est adprobatio: quia omnia quaecumque uilia uidentur, referuntur ad hominem, referuntur ad carnem. nunc de psalmo dicimus.

uirgam uirtutis tuae emittet dominus ex sion. uirgam. in hebraico non tam uirgam habet quam sceptrum, hoc est, insigne regiae potestatis. uirgam uirtutis tuae emittet dominus ex sion. 'ex sion enim egredietur lex, et uerbum domini ex hierusalem'. dominare in medio inimicorum tuorum. non dixit, interfice inimicos tuos. sed quid? dominare in medio inimicorum tuorum. inimicos tuos fac, qui alieni fuerant, tui esse incipiant. dominare in medio inimicorum tuorum. inimici tui, de quibus scriptum est in sexagesimo septimo psalmo: 'lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso'. isti sunt inimici, qui in aliena erant potestate. nunc ergo hoc precatur psalmista: inimicis tuis dominare, dignare esse dominus inimicorum tuorum.

te cum principium in die uirtutis tuae, in splendoribus sanctorum. uersiculus obscurus est. uideamus diem uirtutis domini, ut cum scierimus diem, tunc sciamus quod sit principium, et hoc principium quomodo cum eo sit et cum eo fuerit; quomodo hoc ipsum principium in die uirtutis eius in splendoribus sanctorum est. hoc ergo principium, quod est cum domino in die uirtutis eius, ideo est cum domino, ut splendeant sancti. te cum principium in die uirtutis tuae. 'in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum'. pater principium, sed et filius principium. principium enim non habet principium: si enim habuerit aliud principium, iam ipsum desinit esse principium. quidquid ergo dederimus patri, hoc damus et filio. si enim pater in filio, et filius in patre, et omnia patris filii sunt, et omnia filii patris sunt, et principium patris principium filii est. ergo quod dicit, hoc est: eo tempore quo patiebaris et dicebas 'pater in manus tuas commendo spiritum meum' et quasi de hominis loquebaris adfectu, non quasi inbecillis rogabas. te cum enim erat principium, te cum erat diuinitas: sed propterea deprecabaris auxilium, ut accepto auxilio dares sanctis tuis, et illi splenderent. hoc quod dicitur, accipiens dares, nulli scandalum faciat: secundum hominem loquitur. si enim hominis corpus adsumpsit, necesse est ut et hominis uerba suscipiat. homo est xpistus, et uere homo est: secundum adsumptionem carnis dicimus. si ergo homo est secundum corpus, uides corpus, et non scandalizaris: et miraris si hominis uerbis loquitur? si autem te scandalizat uilitas corporis, et crux, et iniuriae, et alapae, et flagella, et omnis crucis iniuria, si te hoc scandalizat, reuertere ad principium, et non scandalizaris. dicit enim pater ad filium: ex utero ante luciferum genui te. miraris si dominus noster atque saluator, qui uere hominem adsumpsit, loquitur secundum hominem, cum ipse deus pater, qui non adsumpsit hominem, loquitur quasi homo, ex utero ante luciferum genui te? non habeo uterum: sed non possum me aliter indicare patrem, nisi hominis uerbis locutus fuero. ex utero ante luciferum genui te. ex utero, de mea substantia. ex utero. audi eunomi, audi arri: si creatura est dominus, si factura, numquid artifex generat opus suum? numquid artifex filium uocat opus suum? artifex carpentarius fecit scamnum: numquid de utero illius generauit? numquid dicit ei, de utero meo genui te, o scamnum? non utique hoc dicit. sed quid dicit? ego te feci manu mea. quando autem uterus dicitur, filius significatur, et filius non adoptatus. uocantur enim et filii adoptati. 'quotquot enim eum receperunt, dedit eis potestatem filios dei fieri'. ibi dedit potestatem: hic uero de utero generauit, de sua natura, de suis uisceribus, de sua substantia. ex utero, hoc est, de medullis diuinitatis suae. totum quicquid pater est diuinitate, dedit filio quem generauit. ex utero ante luciferum genui te. ante luciferum. hoc schema graece dicitur sunekdoch�~g, quod dicunt grammatici apo~g merous~g to~g pan~g. quando ergo dicitur, ante luciferum, unam creaturam nominat, et omnes indicat creaturas. quando dicit, ante luciferum, nos sic intellegamus, quasi dixerit, ante lunam, ante solem, ante omnem creaturam. ex utero ante luciferum genui te. ante luciferum. ante istum luciferum, qui uidetur in mundo, uera lux genita est. unde dicit in alio loco psalmi: 'in lumine tuo uidebimus lumen'. sermo est ad patrem: o pater, in lumine filii uidebimus lumen spiritum sanctum. ex utero ante luciferum genui te.

iurauit dominus, et non paenitebit eum. iurauit dominus. hoc quod dicit, iurauit, non ei qui ante luciferum genitus est, sed ei iurauit, qui post luciferum natus ex uirgine est. tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. superfluum est nos de isto uersiculo uelle interpretari, cum sanctus apostolus ad hebraeos plenissime disputauit. ipse enim iste est melchisedech, sine patre, sine matre, sine generatione. et interpretatur ibi diligentissime, quare sine patre, sine matre, sine generatione; et ab omnibus ecclesiasticis dictum est, quoniam sine patre dicitur secundum carnem, sine matre dicitur secundum deum. hoc solum ergo interpretemur, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. hoc solum dicamus, quare dixerit secundum ordinem. secundum ordinem: nequaquam sacerdos eris secundum uictimas iudaicas, sed eris sacerdos secundum ordinem melchisedech. quomodo enim melchisedech, rex salem, obtulit panem et uinum, sic et tu offeres corpus tuum et sanguinem, uerum panem et uerum uinum. iste melchisedech ista mysteria, quae habemus, dedit nobis. ipse est qui dixit, 'qui manducauerit carnes meas et biberis sanguinem meum': secundum ordinem melchisedech tradidit nobis sacramentum suum.

dominus a dextris tuis. rem nouam uideo. dicitur in principio: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis; et nunc dicitur ad eum: dominus a dextris tuis. si ipse ad dexteram patris sedet, quomodo rursum pater sedet ad dexteram filii? quando enim dicitur, dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, manifestissime dicitur quod ad dexteram patris sedeat filius. quando autem dicitur, dominus a dextris tuis, hoc dicitur, quod ad dexteram filii sedeat pater. hoc totum propterea dicitur, ut aequalis sit filius patri. multa sunt quae dicantur. ad peccatores autem diabolus stat a dextris. ceterum illa disputatio alia est. quicumque peccator est, diabolus ei stat ad dexteram. sed dicit aliquis: quomodo et iesu filio iosedech in zacharia dicitur stare? 'et diabolus stabat a dextris eius'. quomodo in zacharia scriptum est quoniam diabolus stet a dextris saluatoris? uidetis quia quaestio est. sed eo tempore quando stabat diabolus ad dexteram saluatoris 'iesus, inquit, habebat uestimenta sordida'. nostra peccata portabat, nostris erat uitiis inuolutus: propterea diabolus stabat a dextris eius. confringet in die irae suae reges. 'haec omnia tradita sunt mihi'. 'in momento, inquit, horae monstrauit ei uniuersa regna terrae'. regna mundi diabolus monstrat. et quid dicit? 'haec omnia mihi tradita sunt: si cadens adoraueris coram me, erunt tua omnia'. in die ergo belli, in die certaminis confringet reges. irae suae.

iudicabit in nationibus. uidete differentias: reges confringuntur, iudicantur nationes. implebit ruinas. dominus noster ascendit in cruce, et multae ruinae factae sunt. 'iste positus est in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur'. implebit ruinas: non credentium, qui non crediderunt exploratoribus apostolis. et moyses enim misit exploratores in mundum; et quia non credidit populus exploratoribus, propterea ceciderunt in deserto. usque hodie corpora non credentium cadunt in deserto istius saeculi. conquassabit capita in terra multorum. implebit ruinas non credentium; conquassabit capita eorum qui dubii sunt, eorum qui non habent perfectam fidem. conquassabit capita in terra multorum, non omnium: si enim dixisset, omnium, nullus de nobis spem haberet. multorum dicitur, ut alii relinquantur.

de torrente in uia bibet. quis bibet de torrente in uia? iste cui dictum est, dixit dominus domino meo, sede a dextris meis: iste qui audiuit, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech: iste qui confregit in die irae suae reges, qui iudicat nationes, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum: iste quid faciet aliud? de torrente in uia bibet. uideamus ante uiam, ut postea uideamus in uia torrentem. uia saeculi istius dicitur, per quam ambulauit. denique scriptum est in euangelio: 'esto consentiens aduersario tuo, dum es in uia' hoc est, dum ambulas in isto saeculo, et per uiam uadis ad eum, qui uera est uia. unde dicitur et in centesimo octauo decimo psalmo: 'beati inmaculati in uia'. beati sunt qui in istius saeculi uia inmaculati sunt, et in isto mundo. ergo sacerdos secundum ordinem melchisedech, quoniam uenit in uia saeculi, et ambulauit in uia nostra, bibit et ipse de torrente qui erat in saeculo. torrens non habet aquas naturales, non habet aquas quae semper fluunt: sed habet aquas de tempestatibus, de pluuiis, de turbine, de procellis. torrens numquam est in montibus, sed semper in uallibus, in praecipitibus locis. alienas aquas concipit, et parturit, et tumens uadit. de torrente in uia bibet. torrens numquam habet mundam aquam, sed semper turbidam. hoc dicitur, quoniam saeculi istius aquae semper turbidae sunt, semper plenae tempestate. uultis scire quomodo de torrente turbido biberit? et ipse dixit: 'tristis est anima mea usque ad mortem'. et dicit euangelius: 'et coepit, inquit, contristari et conturbari'. bibit ergo etiam dominus noster de torrente istius saeculi aquas turbidas, aquas tristes, aquas quae non habent laetitiam. tulit calicem, et impleuit de torrente mundi; et quoniam turbidae erant aquae, dicit: 'pater, si possibile est, transeat calix iste a me'. bibit ergo de torrente mundi istius: sed non bibit quasi in domo sua, sed in uia, ad alia ire festinans. bibet de torrente in uia. propterea bibit de torrente, quia in uia erat. de torrente bibet. si dominus bibit de torrente mundi istius, quanto magis sancti? uultis scire quoniam semper sancti de torrente bibunt? dicit et in alio loco: 'torrentem pertransiuit anima nostra'. de torrente in uia bibet. diximus de torrente, dicamus etiam et de testimonio, torrentem pertransiuit anima nostra. uultis scire et alium torrentem? helias sanctus propheta, quando persequebatur eum iezabel, quando accepit cibum, et quadraginta diebus transiens perrexit in heremum: 'erat, inquit, in deserto, et bibebat de torrente chobar'. uerum audientes torrentem istius saeculi nolite desperare: frequenter hic torrens deficit. uidetur quidem tumens esse, uidetur habere aquas multas: sed cito deficit, si sustineas. de helia quia bibit quidem in deserto aquam, eo tempore quo erat in tristitia, quo erat in angustia .... dimiserat iudaeam: uide quantus timor fuerat: dimiserat iudaeam, et perrexerat in montem sina. persequebatur enim eum iezabel, et propterea biberat de torrente chobar. uerum quia perseuerauit usque in finem, propterea defecit aqua torrentis. et dicitur ad eum a domino, quoniam defecerat aqua torrentis: 'uade, inquit, ad uiduam in sarepta sidoniorum' et cetera. ecce bibit et helias de torrente, sed et ipse dominus atque saluator bibit calicem de torrente cedron. sic enim scriptura refert, quando uenerunt et conprehenderunt eum. 'uenerunt, inquit, et conprehenderunt eum in torrente' et cetera. uidetis quam humilis sit locus torrentis, quam confragosus. cedron lingua hebraea interpretatur tenebrae. uidetis igitur quoniam torrentes istius saeculi in tenebris sunt. dominus ergo traditur: non traditur sursum in monte oliueti, non traditur in templo: sed traditur in torrente, et torrente tenebrarum, hoc est cedron. omnes enim qui odio habent lucem, amant tenebras. de torrente in uia bibet. quia ergo bibit dominus de torrente et gustauit mortem, propterea exaltauit eum pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen. deinde nunc dicitur, de torrente in uia bibet; et quia bibit de torrente in uia, propterea exaltauit caput. et quid dicit? 'cum exaltatus fuero, omnia traham ad me'. ille est exaltatus, et nos exaltauit. istius caput exaltatum est: ceterum draconis capita conquassata sunt, et confracta sunt in mare. propterea exaltauit caput. non dixit, propterea exaltatum est caput eius, hoc est, ab alio exaltatur: sed qui se humiliauerat, ipse exaltauit. ipse enim dicit in euangelio: 'potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo resumendi eam'. propterea exaltauit caput. seipsum exaltauit, qui caput est omnium. aut certe quod dicit, exaltauit caput, non seipsum exaltauit. propterea exaltauit caput: semper enim ille altus fuit. sed quando dicit, exaltauit caput, nostrum exaltauit caput, qui deorsum iacebamus in terra; nostrum exaltauit caput, qui curui non poteramus aspicere ad caelum, sed ad terram. uultis scire quoniam ipse exaltauit caput? et illam mulierem, quam ligauerat diabolus, ipse liberauit, et exaltauit caput eius, quae semper incuruata fuit: et adorauit eum. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

110. confitebor tibi domine in toto corde meo. si non erat simplex dauid et non habebat dolum, non dixisset: confitebor tibi domine in toto corde meo. non labiis tantum, sed toto corde.

in consilio rectorum et congregatione magna opera domini. rectorum dicit, eorum qui ante peccatores erant, nunc uero iusti. non est enim mirari uidentes nos elephantum et camelum, similiter et muscam et culicem eandem mobilitatem habere et spiritum et membra?

escam dedit timentibus se. in fame pauit heliam, in deserto populo iudaeorum manna pluit: et conpletum est quod dicitur, escam dedit timentibus se. hoc secundum litteram. escam autem dedit panem qui de caelo descendit: quo si digni sumus, pascimur. quanti enim martyres fame corrupti sunt, et nunc sunt cum domino?

sanctum et terribile nomen eius. sanctum sanctis, terribile peccatoribus. initium sapientiae timor domini. qui non timent dominum, non est in eis sapientia: aut qui non habent sapientiam, non habent timorem.

laudatio eius manet in saeculum saeculi. quoniam in titulo alleluia praenotatum est, iuste in laudationem finit psalmus: si quidem alleluia interpretatur, laudate dominum.

111. beatus uir qui timet dominum. frequenter dixi, quoniam omnia quae in persona iusti interpretantur, referuntur ad xpistum. si enim sancti typus et figura saluatoris sunt, qui uere sanctus est, uerbi causa, isaac typus domini saluatoris est, ioseph, dauid, salomon, et ceteri sancti: ergo et iste beatus uir, qui nunc describitur, refertur quidem ad uirum iustum, et uere de uiro iusto dicitur; sed iste uir iustus typus est ueri iusti. beatus uir qui timet dominum. interim diuisimus psalmum: nunc dicamus de uiro iusto.

beatus uir qui timet dominum. psalmus centesimus undecimus alfabetites est. siquidem et centesimus decimus et ipse sub alfabeto est. primus uersiculus ex aleph scribitur, beatus uir qui timet dominum. secundus ex beth, in mandatis eius cupiet nimis. tertius gimel, potens in terra erit semen eius, et usque ad uicesimam secundam litteram thau. singulos igitur uersiculos uestris orationibus disseramus. beatus uir qui timet dominum. principium psalmi est: nondum dicit, beatus uir qui diligit dominum. uirorum enim incipientium est timere, perfectorum uero diligere: siquidem 'perfecta dilectio foras mittit timorem'. ergo de principio dicit, hoc est, incipiente uiro sancto. uideamus ergo ordinem psalmi. beatus uir qui timet dominum. qui timet dominum, quid facit? audit uerba dei? doctus in lege est? non hoc dicit. quid dicit? in mandatis eius cupiet nimis. qui timet dominum, qui beatus est, mandata ipsius libenter facit. in mandatis eius cupiet nimis. uidete quid dicat. non dixit, mandata eius facit; multi enim timore faciunt, et mercedem non habent. qui enim gehennam timet, et propterea non fornicatur, non habet tantam mercedem, quantam ille qui propter dilectionem dei facit. in mandatis eius uolet, hoc est uult, mandata eius facere desiderat. quomodo aliquis, si in aestibus sit, sitit: ita ille desiderat mandata domini. in mandatis domini uolet nimis. auxesis: mandata eius non facit, sed uult: et uult non transitorie, sed nimis.

tertius uersiculus est: potens in terra erit semen eius. qui mandata dei feci uoluntate, dignus sum ut fiam pater sanctorum. breuiter dicimus, ne longius trahatur oratio. generatio rectorum benedicetur. praestet dominus, ut et uos qui me auditis, generatio rectorum sitis. gloria et diuitiae in domo eius. gloria et diuitiae. putamus gloriam et diuitias saeculi dici? ideo aliquis facit uoluntatem dei et mandata eius, ut diuitias mundi istius consequatur? et certe non facit mandata dei, nisi diuitias mundi contempserit.

gloria et diuitiae in domo eius. gloria credentium est, sicut dicit apostolus: 'nonne uos gloria mea estis?' et diuitiae. diuitiae, de quibus dicit ipse apostolus 'quod diuites facti estis in omni scientia'. et iustitia eius manet in saeculum saeculi. non dixit, iustitia manet in saeculum, et finem habet: sed, manet in saeculum saeculi.

exortum est in tenebris lumen rectis corde. nos quondam eramus in tenebris, sedebamus in tenebris et in umbra mortis: sed lux orta est nobis, secundum esaiam. misericors et miserator et iustus. uidete duo quae dicat, misericors et iustus. si peccator es, noli diffidere ueniam: misericors est. si uero superbus es, et confidis tibi de clementia dei, noli esse neglegens: et iustus est. misericors et miserator et iustus. uidete quid fecerit prudentia psalmistae: iustitia simplex est, misericordia duplex est. misericors et miserator et iustus.

iocundus homo qui miseretur et commodat. quia misericors est dominus et miserator, et uir iustus imitetur dominum suum: sit et ipse misericors. iocundus homo qui miseretur et commodat. putat aliquis quod de auro dicat et de argento et de pecunia? iusti in tantum non habuerunt quod aliis commodarent, ut ipsi cibos ab aliis acciperent. ergo si non habuero quod dem, iam non sum iustus? si non fecero elimosinam, in iustorum numero non habebor? quanti sanctorum fecerunt elimosinam, sed in sanctitate ruerunt. perfecti non fecerunt elimosinas: non habebant unde facerent. elimosinas non facere, crimen habentis est: ceterum qui non habet unde faciat elimosinam, liber est. quantumcumque dare uoluerit, tantum dedit, quia uoto dedit. tamen habent et sancti unde faciant elimosinas. dicit et petrus: 'argentum et aurum habeo, quod autem habeo hoc do tibi, in nomine domini iesu surge et ambula'. quid est maius, pecuniam dare, an debilem sanum facere? iocundus homo qui miseretur et commodat. quae sunt istae elimosinae? quid est hoc quod commodat uir iustus? secundus uersiculus ostendit. disponet sermones suos in iudicio. non dixit, aurum suum et argentum aut pecuniam disponet in iudicio: sed, sermones suos disponet in iudicio. ista est misericordia, si uir sanctus doceat alios qui non sunt sancti. disponet sermones suos in iudicio. intelleximus ergo quae sint pecuniae quae commodentur. uerum hoc quod dicit, disponet sermones suos in iudicio, hoc est quod dicitur in euangelio, ne mittamus margaritas nostras ante porcos: hoc est, ut sciat unicuique quid tribuat, ut sciat unusquisque quid possit accipere, quid non possit. unde uir sanctus dicit: 'in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi'. non ea dedi quibus libuit: non sanctum tuum misi canibus, et margaritas dedi porcis. grande igitur periculum doctoribus est, uerba domini posse effundere. multa sunt quae dicantur de psalmo. sed quoniam excludimur hora, benedicamus omnipotentem dominum: et qui habet tales pecunias tribuat non habentibus, qui uero non habet libenter accipiat. praestet autem dominus et mihi, ut et ego istas habeam diuitias: ut et non habentibus dem, et habentibus diuitias cumulem: ut beatitudinem istam et dicens habeam et audiens. 'beatus est enim qui in aures loquitur audientis'. quid enim mihi prodest loqui, si alius uerba mea non suscipiat? quid enim mihi prodest mittere uinum, si statim quod mittitur effundatur? uides quod in euangelio aqua illa in hydria mittitur, et in uina uertitur, et seruatur ne pereat. diligenter igitur audiamus uerba dei: cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

114. dilexi, quoniam exaudiet dominus uocem orationis meae. non dixit, diligam: sed, dilexi. non promisit se facere, sed testatur se fecisse. dilexi. quare dilexi? quoniam exaudiet dominus uocem orationis meae. dilexi, transacti temporis est: in exauditione autem, futuri. non enim dixit, dilexi quoniam exaudiuit me dominus; sed, dilexi quoniam exaudiet me dominus.

quia inclinauit aurem suam mihi. quoniam nos parui sumus et humiles, et non possumus nos extendere et exaltare: propterea dominus inclinat aurem suam, et dignatur exaudire nos. denique quoniam nos homines sumus, et dii non possumus fieri, deus homo factus est, et inclinauit se, secundum illud quod scriptum est: 'inclinauit caelos, et descendit'. et in diebus meis inuocabo. hic quaeritur quomodo in diebus inuocet, et non inuocet in noctibus. et quomodo dicit in alio loco 'media nocte surgebam ad confitendum tibi' cum sancti in noctibus magis soleant orare? et in alio psalmo dicitur: 'in noctibus extollite manus uestras in sancta, et benedicite dominum'. quomodo dicit, et in diebus meis inuocabo? non dixit, inuocaui; sed, inuocabo, in futuro. dum enim in hoc mundo sumus, in nocte inuocamus: in futuro in die inuocamus dominum. propterea dixit, in diebus meis: peccatoribus enim nox est, mihi autem dies.

circumdederunt me dolores mortis. uidentur mihi dolores mortis cogitationes esse foedae. quando anima cogitat, et peccare desiderat, quando parturit peccata, uicina est morti. pericula inferni inuenerunt me. o nos infelices et miseros et lugendos, quia semper nos peccatum quaerit. si autem semper nos quaerunt peccata, nos festinemus ut non nos inueniant. haec autem distantia est inter dolores mortis et pericula inferni: dolores mortis malae cogitationes sunt, pericula inferni opera mala sunt. ut est autem dicam: aliud in theoria, aliud in opere, hoc est in practice. ibi enim dolor et parturitio, hic autem periculum est uicinum morti.

tribulationem et dolorem inueni. rem nouam dicit. non dicit, requiem inueni: non dicit, saturitatem inueni. si autem dixisset, inuenit me tribulatio, inuenit me dolor, non erat quaestio. nunc autem quid dicit? tribulationem et dolorem inueni. quasi quaerens sic inuenit: non enim inuenitur, nisi quod quaeritur. sanctus non quaerit requiem, sed tribulationem: nouit enim quoniam 'tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit'. tale quid et in hieremia dicitur: 'tribulationem, inquit, et miseriam inuocaui'. 'quoniam, inquit, amaro tuo uerbo ridebo': hoc est, in hoc saeculo nihil aliud uolo nisi tribulationem, ut in futuro requiem habeam et felicitatem. et propterea, inquit, nunc amaritudinem sustineo, ut postea dulciora sustineam. et populus domini de aegypto egrediens uenit in merra, quod interpretatur amara, et de merra in sina, quod interpretatur temptatio. et iterum hieremias: 'solus sedebam, quoniam amaritudine repletus eram'.

o domine libera animam meam. proprietatem hebraici graecus et latinus exprimere non possunt. pro o in hebraeo habet anna. anna autem interpretatur rogo et deprecor. et quod dicit hoc est: deprecor domine, libera animam meam. non est enim mirantis, sed deprecantis affectus: in ingenti enim periculo constitutus est. misericors dominus et iustus, et deus noster miseretur. erige aures, peccator: misericors est dominus. sed noli esse neglegens: sequitur enim, et iustus. si multum peccator es, audi, misericors est dominus: si neglegens es, audi, et iustus est. sed uidetur quasi aequale esse, misericors dominus et iustus: uerbi gratia, decem partes est misericors, et decem partes est iustus, et hoc propter simpliciores ita loquor. dicat aliquis: si pensentur peccata mea, non possum tanta habere bona, quanta habeo mala: nunc autem dicitur quod misericors et iustus est, misericors in peccatoribus, iustus in bonis: incipiunt grauare peccata mea, et uincit in sua misericordia. propterea semel iustum posuit, et secundo misericordem. misericors. poterat et de praeterito dicere. et deus, inquit, noster miseretur: ut semper misericordem eum ostendat.

custodiens paruulos dominus. si quis magnus est, et se exaltat, et superbus est, hunc non custodit dominus; si quis se magnum putat, huius non miseretur dominus: sed si quis se humiliat, huius miseretur, et custodit eum dominus. siquidem dicit: 'ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus'. et iterum: humiliatus sum, et saluauit me. dupliciter intellegimus. humiliatus sum et saluauit me: siue peccaui, et saluauit me; siue, cum essem superbus, humiliauit me et saluauit me.

conuertere anima mea in requiem tuam. quando dicitur, conuertere in requiem tuam, ergo habebat ante requiem quam perdidit. nemo enim conuertitur, nisi qui pergit illud ubi prius erat. deus enim nos bonos creauit, et sui arbitrii reliquit, et omnes cum adam in paradiso posuit. sed quia nostro arbitrio a beatitudine illa cecidimus, et uenimus in uallem lacrimarum; propterea iustus animam suam hortatur, ut conuertatur illuc unde descendit. conuertere anima mea in requiem tuam. locus enim iste tribulationis est, locus est terra pugnatorum. iste locus lacrimarum est, ubi non licet securum ambulare. ubicumque enim aliquis fuerit, periculum est: si in deserto, scorpiones sunt: si in ciuitatibus, oculus meretricis pernicies est hominis: si in mare, latrones et piratae. haec omnia mystice loquor. nec enim nunc periculum est sancto uiro a latronibus interfici: siquidem martyres sanguine suo uicerunt. conuertere anima mea in requiem tuam: quia dominus benefecit tibi. quod, inquit, conuerteris o anima in paradisum: non quia digna es, sed misericordiae domini est. ut exires de paradiso, tuo uitio factum est: ut autem redeas, misericordiae domini fuit. et nos dicamus animae nostrae: conuertere in requiem tuam. requies nostra xpistus est deus noster. si quando fuerimus in angustia, et coeperit nos cogitatio captiuare in peccatum, dicamus: conuertere anima nostra in requiem tuam.

quia eripuit animam meam de morte. necdum rediit in paradisum, et iam se in securitatem redisse dicit. dixit, conuertere anima mea in requiem tuam; et quasi securus dicit, quia eripuit animam meam de morte. quando eripuit animam meam de morte? pro me passus est deus meus, pro me crucifixus est deus meus, et dico: 'ubi est mors uictoria tua? ubi est inferne stimulus tuus?' oculos meos a lacrimis. ploraui, ut rideam: luxi, ut in sempiternum gaudeam. qui in praesenti non plorat, in futuro lacrimabitur. 'beati enim qui lugent, quia ipse consolabuntur'. e contrario autem dicimus: 'uae uobis qui ridetis, quoniam lugebitis'. pedes meos a lapsu. quia non steterunt pedes mei super petram, propterea 'paene moti sunt pedes mei, paene effusi sunt gressus mei'. liberati sunt pedes mei a lapsu. quare? quia conuersa est anima mea in requiem suam.

placebo coram domino in regione uiuorum. uideor, inquit, hominibus esse iustus, qui opera bona non habeo: uideor hominibus esse sanctus, qui uerba bona non habeo. hoc autem dauid dicit, hoc sancti dicunt, hoc apostoli locuntur: peccator enim hoc non loquitur. quid loquitur iustus? quia uerba et opera bona non habeo, et sanctus uideor, et laudor ab hominibus: ego autem noui conscientiam meam, scio qualibus cogitationibus cor meum fluctuat, scio quantae mihi libidines ueniunt et 'uideo aliam legem repugnantem menti meae et captiuantem me in lege peccati'. propterea dico: 'miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?' et propterea dico: 'ab occultis meis munda me, et ab alienis parce seruo tuo'. ab alienis. non est meum quod parturio: nolo cogitare mala, et cogito: nolo cogitare malum, et quasi inuitus et captiuus in malam cogitationem trahor. sed quoniam in mea potestate non est, aut cogitare aut non cogitare quae sunt mala, propterea dico: aliena quidem sunt, quae ueniunt in cor meum: sed quoniam quasi necessitas mihi inponitur, propterea dico, ab occultis meis munda me. aliena quidem sunt peccata: sed quia suscipio ea, propterea dico, in alienis peccatis parce mihi seruo tuo. hoc autem quare dixi? quoniam dixit propheta, placebo domino. non dixit, placeo; sed, placebo: hic enim quod facio, non possum esse perfectus iustus. propterea dicit et apostolus: 'ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus' et 'nunc per speculum uidemus in aenigmate'. propterea nunc longo sermone usi sumus: quoniam in praesenti saeculo perfectus iustus nemo esse potest, neque dauid, neque apostoli, neque aliquis sanctorum. 'nemo enim mundus a peccato, nec si unius diei fuerit uita eius'. siquidem apostoli et sancti non sunt ausi dicere, sancti sumus; nec sunt ausi dicere, placeo, sed placebo. qui in futurum pollicitus est, de praeterito quod non fecit confitetur. placebo domino. ubi placebo? in regione uiuorum. haec enim regio mortuorum est: alia est terra uiuorum. siquidem et dauid in hac terra erat, et uere in terra repromissionis; dicens, placebo in regione uiuorum, confitetur hanc regionem non esse uiuorum, sed mortuorum. uultis scire quae est illa regio uiuorum? dominus dicit in euangelio 'deus abraham, et deus isaac, et deus iacob' et erant mortui. et quid sequitur? 'deus, inquit, non est mortuorum, sed uiuorum'. igitur et iustus quid dicit? placebo domino in regione uiuorum: in regione abraham, isaac et iacob. hoc est, quando uero fuero in sinu abrahae, tunc placebo domino.

115. credidi, propter quod locutus sum. in hebraico centesimus quartus decimus psalmus et centesimus quintus decimus unus est psalmus. igitur quid dixit, credidi propter quod locutus sum? quid credidisti? quid locutus es? prior psalmus ita finiuit: 'placebo coram domino in regione uiuorum'. dicit ergo propheta: credidi propter quod locutus sum. quid credidi? quoniam placebo coram domino in regione uiuorum. hoc credidi, et locutus sum. quid autem locutus sum? ego autem humiliatus sum nimis. o magna intellegentia diuini sermonis! credidi, inquit, quoniam placebo domino, quoniam ero angelus, quoniam ero in caelis: et non fui superbus, non sum elatus, sed humiliatus sum nimis. quoniam ero in regione uiuorum, misericordiae domini est. ego autem noui memetipsum, quia terra sum et cinis: propterea dico, ego autem humiliatus sum nimis. quid autem est terra et cinis? ego autem dixi in excessu meo: omnis homo mendax. in hebraico aliter habet: 'ego dixi in excessu meo: omnis homo mendacium' quod dicitur zecam. placebo domino in regione uiuorum: sed ego scio memetipsum secundum conditionem corporis nihil esse: non est enim ueritas in substantia nostra, sed umbra est et quasi mendacium. in substantia corporali dico, non in anima. et quod dicit, hoc est. placebo domino in regione uiuorum: sed cogitans humanam uitam, et considerans diuersos errores, non inuenio ueritatem in hoc mundo. siquidem 'ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus'. propterea dico: omne quod uidemus, omne quod intellegimus, mendacium est. quomodo igitur mendacium est? mendacium hic dixit, quasi umbram, quasi imaginem; quemadmodum dicitur et in alio loco: 'uerumtamen in imagine pertransit homo'. eadem intellegentia et nunc dicitur, omnis homo mendacium: hoc est, omnis homo umbra. hoc autem dicimus secundum hebraicam ueritatem. loquamur autem et secundum septuaginta interpretes. dicat enim aliquis: quid ad me, quid habet in hebraico? ego ecclesiam sequor. ego dixi in excessu meo: omnis homo mendax. uerum dicit dauid, an mentitur? si uerum est, omnis homo mendax, et hoc quod dicit, omnis homo mendax, uerum est, ergo et ipse mentitur: et ipse homo est. si autem et ipse mentitur, ergo hoc quod dixit, omnis homo mendax, non est uerum. quomodocumque uerteris, in contrarium uenit. et quoniam ipse homo, ergo et ipse mentitur: aut si mentitur quod omnis homo mendax est, ergo alio genere mentitur. uidetis ergo quia syllogismi sunt philosophorum. denique secundum hanc sententiam texitur syllogismus aristotelis. denique tu dicis - loquere ad alterum -: si mentiris, et uerum dicis quod mentiris: ergo mentiris. uidete quomodo in contrarium uertitur sententia. quid enim dicit? o tu qui me cum loqueris, si mentiris, et uerum dicis hoc ipsum quod mentiris: ergo mentiris, et in eodem sermone fit ut uerum dicat et mentiatur. propterea lectum est in apostolo: 'uidete ne quis uos decipiat per philosophiam et uanam deceptionem hominum secundum elementa mundi'. inuenerunt enim philosophi sua deceptione et propria arte, quomodo in eodem sermone et uera quis dicat et mentiatur. nos autem dicamus dauid uera dixisse, quod omnis homo mendax. quamdiu homines sumus, mentimur: quando autem fuerimus dii, desinimus mentiri. 'ubi enim sunt aemulationes et contentiones in uos, nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis?' 'ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. uos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis'. si quis igitur sanctus est, deus efficitur; et quando factus fueris deus, desinit esse homo, et iam non mentitur. quid enim dicit et apostolus? 'fiat autem omnis homo mendax, deus autem uerax'.

interpretemur et aliter. credidi, propter quod locutus sum. magister quando docet discipulum, nisi prior ipse crediderit quod docet, non potest alterum docere. dicit ergo primum se credidisse, et sic alium docere. ego autem humiliatus sum nimis. quando autem adeptus sum gratiam dei, non sum elatus in superbiam, non me inflauit notitia: sed quid feci? humiliatus sum nimis. tamen qui docui sermone, potui et humilitate docere. ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. docebam, inquit, discipulum meum: et considerans contemplationem caelestem, et cogitans diuiniora, intellexi omne quod homo nouit esse mendacia. quid enim ueritatis potest esse in hoc mundo, cum umbra sit uita nostra super terram? si ergo qui docet discipulum, confitetur quod omnis homo mendax est: quanto magis discipulus non debet se extollere, ex exaestimare se aliquid esse?

quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? quoniam dixi, placebo domino in regione uiuorum, et hoc ipsum credidi, propter quod locutus sum, et humiliatus sum nimis, et dixi, omnis homo mendacium, omnis homo umbra, omnis homo imago: pro tantis beneficiis, quod placebo domino in regione uiuorum, quid habeo dignum quod retribuam? ego terra sum, ego cinis sum: promisit mihi quia placebo illi in regione uiuorum: fecit me magistrum: credidi, propter quod locutus sum. quid habeo dignum, quod illi pro tantis beneficiis retribuam? quodcumque illi dedero, ipsius est, et magis illi reddo quam dono. nihil aliud habeo, quod ei retribuam, nisi pro ipso sanguinem fundam, nisi pro ipso martyr extitero. haec est sola retributio digna, pro sanguine sanguinem retribuere, ut liberati a saluatore pro saluatore libenter sanguinem fundamus.

calicem salutaris accipiam, et nomen domini inuocabo. in hebraico ita habet: 'calicem iesu accipiam'. hoc ipsud et angelus interpretatur: 'et uocabis nomen eius iesum, ipse enim saluabit populum suum'. calicem ergo iesu accipiam. quis est iste calix iesu? 'pater, si possibile est, transeat calix iste a me' et 'potestis, inquit, calicem meum bibere?' et continuo sequitur: 'calicem quidem meum bibetis'. hoc autem quare dixi? ut intellegamus calicem passiones martyrii esse. grandis res martyrium. quomodo grandis res? quoniam retribuit domino quod accepit a domino. xpistus pro ipso passus est, et ille pro nomine ipsius patitur. quoniam diximus quod martyr nihil aliud habet quod retribuat domino, et dominus conputat illi pro aequalitate, quoniam uidet seruum suum nihil aliud habere quod retribuat ei. quid enim simile est? deus pro hominibus passus est, dominus pro seruo, iustus pro peccatore: quae aequalitas? sed quoniam nihil aliud habet seruus quod retribuat domino, deus quasi clemens pro aequali accipit martyrium. quasi si quis diues pauerit aliquem pauperem, eueniat autem eundem diuitem uenire cum sua familia, et ueniat casu in domum pauperis, et non habeat pauper quod illi adponat et familiae ipsius et equis, solum autem dicat illi, intra in domum clientis tui, et ostendat uoluntatem, quoniam nihil aliud habet quod det et plus faciat pauper: sicut illa uidua quae duo minuta contulit. calicem salutaris aut iesu accipiam. et hoc ipsum martyrium, inquit, non est meae uirtutis, sed gratiae dei: propterea non possum eum bibere, nisi nomen domini inuocauero. iesus uincit in suo martyre; ipse in suo martyre coronatur.

pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. respondeant nunc iudaei, quomodo omne corpus humanum dicunt esse inmundum. in lege denique si quis moriatur apud iudaeos, siue propheta, siue qualiscumque sanctus, si quis eum tetigerit, et si sacerdos, usque ad uesperam inmundus est. hoc secundum litteram in lege scriptum est. dicamus illis: si mortui corpus inmundum est, quomodo nunc dicitur, pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius? si pretiosum est corpus sancti morientis, quomodo inmundum est? ergo hic de euangelista dicitur, de martyre praedicatur.

o domine quia ego seruus tuus. et iam dixi in centesimo quarto decimo psalmo, ubi habet 'o domine libera animam meam', quod in hebraico habet anna, quod interpretatur rogo aut deprecor. et hic in hebraico ita habet: 'rogo domine, quia ego seruus tuus'. ego seruus tuus. uidetur humilitatis esse quod dicitur. grandis dignitatis est et meriti, esse seruum domini, et non seruum peccati. quia non habeo, inquit, dominos homines, quia non habeo dominum peccatum: nec enim regnat peccatum in mortali meo corpore: propterea seruus tuus sum. grande meritum. denique dicitur de moyse: 'sed non sicut seruus meus moyses'. et abraham et isaac et iacob dicuntur serui domini. propterea et apostolus ita incipit: 'paulus seruus iesu xpisti'.

disrupisti uincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. uere magnae felicitatis est, ita ire ad dominum, ut non habeat conscientiam inquinatam. quicumque sanctus moritur sua morte, licet sit sanctus qui misericordias operatus sit, fecerit signa, daemones eiecerit, non uadit ad dominum securus: horrescit eius conscientia, quando uidet dominum. martyr autem si et post baptisma peccauerit, tamen secundo baptismate martyrio ablutus, securus uadit ad dominum. disrupisti uincula mea. 'catenis autem suorum peccatorum unusquisque constringitur': sed in martyrio meo disrupisti uincula peccatorum meorum, et de uinculis plicasti mihi coronam uictoriae. 'ubi enim abundauit peccatum, superabundauit gratia'. tibi sacrificabo hostiam laudis. post martyrium ubi sacrificat? in regione uiuorum. sacrificabo, inquit, tibi sacrificium. quale sacrificium? numquid hircum, aut uitulum? illa iudaica erant, et transierunt. sacrificabo tibi hostiam laudis. haec est laus martyrum. sicut enim martyres laudant dominum pure in regione uiuorum, ita et monachi, qui die et nocte psallunt domino, debent eandem puritatem habere martyrum: siquidem et ipsi martyres sunt. quod enim faciunt angeli in caelis, hoc monachi faciunt in terris.

uota mea domino reddam in conspectu omnis populi eius. quae sunt orationes martyrum? quae sunt orationes sanctorum? 'tenebo te, inquit, et non dimittam te'. adorabo, inquit, dominum, quem in euangelio legens inueni crucifixum, in caelis uideo regnantem cum angelis. in conspectu omnis populi eius. legite daniel.

118. ueniamus ad psalmum qui post centesimum octauum decimum psalmum lectus est. centesimus octauus decimus psalmus, ut frequenter diximus, litteratus est, hoc est alfabetites est: ab aleph enim incipit usque ad extremam litteram hebraeam quae hebraice dicitur thau, et singuli uersus a singulis litteris incipiunt. uiginti duo sunt litterae hebraicae, et octoni uersus a singulis litteris incipiunt. uerbi causa, a littera quae dicitur aleph octo uersus incipiunt. rursum cum illi finiti fuerint, a secunda littera quae dicitur beth alii octo uersus incipiunt. et in tertio illis finitis a littera quae uocatur gimel alii octo uersus incipiunt. ergo centesimus octauus decimus psalmus alfabetites est. si uolumus legere epistulam, non possumus legere nisi prius sciamus litteras: sic igitur nos non possumus scripturam cognoscere, nisi prius alfabetum nouerimus. centesimus ergo octauus decimus psalmus alfabetites moralis est, et instruit uitam nostram. et quia nunc non est temporis de uniuerso psalmo dicere, dicamus nunc de primo graduum psalmo, qui sic incipit: ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me.

propterea autem uocantur graduum psalmi, ut frequenter diximus, quoniam gradibus quibusdam ad maiora conscendimus. nunc non est temporis de omnibus gradibus disputare, et dicere quomodo per singulos psalmos gradus fiant, et ad summa ueniamus. interim dicamus nunc de primo graduum, relinquentes mysterium quare quindecim sint gradus: eadem enim frequenter dicere, taedium est audientibus. unde et apostolus, quindecim dies fecisse [legitur] apud petrum in hierosolyma, ut conferret utrumque testamentum, et septenarium et octonarium. multa sunt quae dicantur. ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. quicumque adhuc in imo gradu est, respiciat altissimum gradum decimum quintum. quicumque in quinto decimo fuerit, iam iuxta templum est. et istud templum, cuius nunc ruinam uidemus; offendit enim dominum suum. et quid dixit dominus? 'surgite, abeamus hinc'. et quid dicit in alio loco? 'relinquetur uobis domus uestra deserta'. dominus egressus est, templum conruit. hoc igitur templum in circuitu quindecim gradus habuit. signa aliqua uidemus: numerate, et uidebitis ita esse ut dicimus. leuitae igitur et sacerdotes, unusquisque secundum ordinem stabat in gradibus. uerbi causa, qui pontifex erat, stabat in primo gradu, hoc est in quinto decimo gradu sursum. in secundo uero gradu stabant sacerdotes, et in ipsis sacerdotibus erat diuersitas. in tertio rursum minores stabant. in quarto rursum stabant leuitae. et inter leuitas erat multa diuersitas: quicumque erat extremus, ille in nouissimo gradu erat. considerate quoniam terrenum hoc templum caelestis templi figura est. 'stella enim ab stella differt in claritate: ita et resurrectio mortuorum'. felix qui in quinto decimo gradu in caelesti hierusalem et in templo esse meruerit. tamen quia illud grande est, et illud puto esse apostolorum et martyrum sanctorum, nos oremus ut saltem in ultimo gradu templi domini esse mereamur. in diuersis quidem stant gradibus, sed unum psalmum in laudes domini canunt. diuersa loca sunt, sed una laus domini. hoc quod diximus de caelesti hierusalem nunc interim in isto saeculo constituti, puto diebus omnibus exerceri. alius nostrum in primo gradu est: non desperet secundum. qui in secundo gradu est, non desperet tertium. felices martyres, quorum multi de nouissimo gradu in primum gradum ascendere meruerunt. qui uiuit in isto saeculo, non potest statim de primo ad summum conscendere. non debemus igitur contenti esse primo gradu, semper debemus ad maiora conari. nec qui in nouissimo est, desperet primum; nec qui in primo est, debet esse securus: potest enim cadere in ultimum. ego puto illud esse, quod significat et iacob scala, quando fugit esau fratrem suum. 'et uenit, inquit, in bethel, et dormiuit ibi, et posuit lapidem ad caput suum'. uidete asceten nostrum; fugiebat hominem crudelissimum, fugiebat fratrem, et auxilium inuenit in lapide. lapis ille xpistus est, lapis hic his qui persecutionem patiuntur auxilium est: ceterum iudaeis incredulis lapis offensionis et petra scandali. 'et uidit, inquit, ibi iacob scalam erectam e terra usque ad caelum; et in caelo, inquit, dominum epist�rigmenon~g aut�i~g. et uidit, inquit, angelos ascendentes et descendentes'. uidete quid dicat. uidit angelos conscendentes; uidit paulum conscendentem. uidit angelos descendentes: iudas proditor conruebat. uidit angelos ascendentes: sanctos homines de terra ad caelum pergentes. uidit angelos descendentes: diabolum et daemones et exercitum suum de caelo praecipitatos. grandis est difficultas, de terris ad caelestia conscendere. facile ruimus, quam conscendimus. facile ruimus: in ascendendo grandis labor est, grandis sudor est. si fuero in primo gradu, quantum mihi restat usque ad caelum? si fuero in secundo, si in tertio, si in quarto, si in decimo, quid mihi prodest nisi ad summum peruenero? fac mihi istam scalam quindecim habere gradus: ueni usque ad quartum decimum: nisi quintum decimum tenuero, quid mihi prodest quod ad quartum decimum ueni? si ad quintum decimum uenero, et conruero, maior ascensus maior ruina est. simul que considera sacramentum: quia grandis labor est et grandis sudor, de terris ad caelum conscendere. uultis scire qui sunt illi gradus? qui est primus gradus? ego puto primum gradum esse ieiunium, adhuc enim iuxta terram est: recedimus de terra, conscendimus: tamen adhuc de terrenis et de corporalibus cogitamus. dicat aliquis: quid mihi prodest ieiunium? ego quaero ut anima mea pura sit ad dominum: quanti non ieiunant, et sancti sunt. ego non hoc dico. si paulus apostolus, uas electionis, castigabat corpus suum et seruituti subiciebat, nec aliis praedicans ipse reprobus inueniretur: si dicit 'uideo autem aliam legem resistentem legi mentis meae et ducentem me in captiuitatem' et postea dicit 'infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?' si ille insidias corporis timet, nos securi sumus? si ille dicit 'quando infirmor, tunc fortior sum' infirmitas corporis, sanitas animae est. hoc totum quare dico? quia abstinentia primus gradus est. non statim putemus quod, si ieiunauerimus, conscendamus ad regna caelorum: ieiunia nos non ducunt ad regna caelorum, sed sine ieiuniis non conscendimus ad regna caelorum. sola non prosunt: cum aliis prosunt. hoc totum quare dixi? quia quasi fundamentum est et hupost�rigma~g ascendentibus ad maiora. secundus uero gradus est, saeculo renuntiare, nihil de saeculo quaerere, terrena contemnere. aliquis dicat: et hoc facere secundum est? ego dico, secundum. nihil est terrena dimittere: uitia animae dimittere, grande est. si enim ieiunauero, hoc est, si fuero in primo gradu: si dimisero possessiones meas, hoc est, si fuero in secundo gradu: quid mihi prodest, si rixosus sum, si iracundus sum, si detractor sum, si inuidiosus sum? nihil est grande terrena dimittere: maiora sunt uitia, quae dimittenda sunt. sed dicat aliquis: difficile est, grande est, durum est. et ideo grande est, quia difficile est. athleta xpisti non coronatur, nisi legitime certauerit. nulli faciat desperationem: arduus ascensus est, difficilis est, desperatio nascitur. noli desperare, homo: in quinto decimo gradu dominus supra est, intuetur te, dat auxilium. si in primo gradu es, et uidetur tibi grande esse diab�ma~g inter primum et quintum decimum: noli respicere gradus, sed dominum aspice. et uidete quid dicat. non dixit, uidi dominum stantem in quinto decimo gradu: nos enim ad stantem et erectum dominum peruenire non poteramus. sed uide quid dicat: uidit eum innitentem super scalam. uide quid dicat: de eo quod stabat, incuruauit se et humiliauit, ut nos possemus ascendere. dominus incuruus est, propter te humiliauit se: securus ascende.

iste igitur, qui nunc in primo gradu est, non est in tribulatione: iam enim recessit de tribulatione, iam in primo gradu posuit pedem. non enim dicit, nunc tribulor, nunc clamo; sed quia in primo gradu est, refert quid passus sit. et quid dicit? ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. uidetur iste uersiculus nihil habere intrinsecus, uersiculus paruus est: sed tres sensus habet in se pariter conglutinatos. quid enim dicit? cum tribularer, ecce unum: clamaui: et post clamorem quid? exaudiuit me. in uno uersu prior tribulatio, clamatio, et exauditio. non dixit, quando securus eram, quando laetus eram, clamaui: sed, quando tribulabar, clamaui. 'petitis, inquit, et non exaudimini, quia neglegenter petitis'. ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me. quid me exaudiuit? fecit me stare in primo gradu. uerum ad conparationem quinti decimi gradus, quid est esse in primo gradu? dimisi terrena, necdum ad alta conscendi. ergo non debeo esse securus: in ceteris gradibus debeo auxilium dei postulare.

domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. dicit hoc de omnibus haeresibus: dicit de iudaeis, dicit de arrianis, dicit de manichaeis, dicit de ceteris haeresibus. quando dicit arrianus: pater maior, filius minor; quid dicamus nos? domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. quando dicit manichaeus, et similes manichaeorum: dominus non resurrexit in corporis ueritate, et ut scias non fuisse uerum corpus, clausis ingressus est ostiis: nos quid dicamus? domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. maiora uulnera sunt linguae quam gladii. gladius interficit corpus, animam non interficit: lingua animam interficit. lingua mala res, malum magnum: 'modicum quidem membrum est, sed magna exaltat'. quanta mala habeat lingua, legite epistolam sancti iacobi. lingua nihil medium habet: aut grande malum, aut grande bonum. grande bonum, xpistum deum confitetur; grande malum, xpistum deum negat. ergo ne putet aliquis et dicat, interim opere non peccaui: si peccaui, lingua peccaui. quod est maius peccatum, quam blasphemia in deum? et tamen lingua peccat. diabolus unde cecidit? quia furtum fecit? quia homicidium fecit? quia adulterium fecit? et haec quidem mala sunt: sed diabolus propter hoc non cecidit, sed propter linguam suam cecidit. quid enim dixit? 'in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, et ero similis altissimo'. non ergo putent monachi se debere esse securos, et dicant, interim grandia crimina non facimus in monasterio: non adultero, non furtum facio, non homicidium facio, non parricidium facio, et cetera grandia uitia. et in lingua grandia uitia sunt. grande scelus, quando detraho fratri meo; lingua mea fratrem interficio. 'qui enim odit fratrem suum, homicida est'. uidete quid dicat salomon: 'in manu linguae mors et uita'. uidete quid dicat, in manu linguae. uides quantum malum sit lingua? et manum habet. quid enim dicit? in manu linguae. grande uitium est detrahere fratribus, tacere non posse, circumire cellas, aliis detrahere. ego peccator sum, iste peccator est: quid ad te? teipsum considera, ne cadas. quid in alterius ruina exultas? numquid si ego cecidero, tu stabis? licet ruina mea sit, ruina fratris timor tuus esse debet, non exultatio. ille cecidit: laetaris, an tristis es? responde mihi. frater cecidit: aut laetus es, aut tristis. si laetus es, aliquis in alterius ruina laetus est? si autem tristis es, quid circuis? quid aliis narras? tristitiam tuam deus uideat, et ipse frater sentiat, non fratrum aures audiant. domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? spiritus sanctus respondet prophetae dicenti, domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? respondet ei et dicit: tu qui dicis, domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa, quid tibi uis dari? et postquam datum tibi fuerit, quid tibi uis rursum adponi ad linguam dolosam? uidete quid dicat. non dixit, contra linguam dolosam: sed, ad linguam dolosam. si dixisset, contra linguam dolosam, uidebatur de aduersario dicere. uidete quid sit sacramentum: propheta, immo sanctus in primo gradu constitutus - dico simplicius propter simpliciores - quid dicit? domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa: uerbi causa, aduersario meo qui mihi detrahit. sed dominus aliud respondet, et quid dicit? non dixit, quid detur tibi aut quid adponatur tibi contra linguam dolosam? hoc est, non dixit, quid desideras tibi fieri contra aduersarium tuum? sed quid dixit? quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? non dixit, contra linguam: sed, ad linguam. uidete quid dicat, ad linguam dolosam: ad tuam linguam, non aduersarii. si enim aduersarius tibi detrahit, nihil nocet: tu te interficis, si aliis detrahis. uerbi gratia, si detrahat mihi frater, mihi quid nocuit? si dicat me homicidam, si dicat me adulterum, si sceleratum, si mendacem, mihi quid nocuit? e duobus enim unum est: aut uerum dicit, aut mentitur. si uerum dicit, non mihi illud nocet, quod ille dixit; sed quia uere ego feci. si autem mentitur, mendacium ipsius mihi non nocet, sed interficit animam loquentis. infelices sumus, miseri sumus. quando aliquem habemus inimicum, dum putamus quod contra ipsum faciamus, contra nos facimus. detrahimus illi, huc illuc que circumimus, omnibus dicimus de eo: putamus quod illum noceamus? illum non nocemus, sed nostras interficimus animas, quod mentimur. 'os enim quod mentitur, occidit animam'. quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? quasi bonus medicus, qui dicit: ad hanc infirmitatem, ad hoc uulnus quid tibi uis inponi? quod tibi uis inplastrum inponi? quomodo si dicat aliquis ad uulneratum aliquem: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad uulnus quod doles? interrogat dominus, non quo ignoret, sed quo iste qui rogabat sciat quomodo rogare debeat.

sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. sagittae potentis. iste nunc respondet ad dominum, quid petat. quia dixerat dominus, quid detur tibi aut quid adponatur tibi? nunc iste dicit quid petat. domine hoc peto: sagittas potentis acutas cum carbonibus desolatoriis. uide quid dicat. uenenum linguae meae et detractionem meam nulla res potest foras proicere, nisi sagittae tuae, quae solitudinem faciunt linguae meae. lingua mea tumet, uenenum habet intrinsecus: nisi sagittis tuis conpuncta fuerit et percussa, uenenum non egreditur. debemus exemplum dare. si quando in corpore uulnus est, et in ipso uulnere iam putridae carnes sunt, et cancer est, et fuerit pus intrinsecus: nisi apertum fuerit, non egreditur pus. et si egressum fuerit pus, nisi cauterium fuerit, rursum renascitur pus. uide igitur quid dicat. quia tumet lingua mea, et pus habet, et uenenum habet, primum sagittis tuis uulnera. ut pus possit exire: deinde carbones tuos et ignem pone, ut quidquid malum fuerit, excoquat, et desertum faciat. uide igitur quid dicat, sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. utinam detur nobis iste carbo desolatorius. utinam et nos dicamus: 'nonne cor nostrum erat ardens in uia, cum aperiret nobis scripturas?' dicit esaias ad babylonem: 'habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium'. et apostoli antequam acciperent spiritum sanctum, habebant in lingua sua adhuc aliquos tumores humanos: propterea spiritus sanctus descendit in specie ignis, et sedit quasi ignis in linguis eorum, ut quidquid puris habebant, spiritus sanctus decoquat. dicamus et aliud exemplum. esaias cum uidisset dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, quid dicit? 'uae mihi misero, quia conpunctus sum, quia cum labia inmunda habeam, et in medio populi inmunda labia habentis ego sedeo'. uide quid dicat, uae mihi misero, quia inmunda labia habens. et postea quid dicit? quoniam labia habebat inmunda, propterea mittitur unum de seraphim, et tollit carbonem ignis de altari, et tangit labia ipsius et linguam, et purgat eam. et quid dicit? 'ecce hoc tetigit labia tua, et mundauit linguam tuam'. et statim quid dicit? 'quem mittam ad populum istum, et quis ibit?' o mysteria scripturarum! quamdiu habebat linguam dolosam et labia inmunda, non ei dicitur, quem mittam, et quis ibit? mundantur labia ipsius, et statim mittitur ad loquendum. ergo qui labia inmunda habet, non potest prophetare, non potest mitti in obsequium dei. cum carbonibus desolatoriis. utinam praestetur nobis et ista solitudo, ut quodcumque malum est tollat de lingua nostra: ut ubi spinae sunt, ubi uepres sunt, ubi urticae sunt, mittatur ignis domini, et uniuersa exurat, et fiat solitudo xpisti.

heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. hoc sanctus dicit, qui corpus non desiderat, qui terram non quaerit, qui caelum cupit. heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. quando aegrotamus, quando febricitamus, quando suspicamur nos mori, quando iactamus brachia, quando timemus, quando commeatum petimus, istum uersiculum non possumus dicere. iste sanus erat, non aegrotabat, et quid dicit? heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. quamdiu enim sumus in tabernaculo corporis huius, peregrinamur a domino. heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. incolatus meus: non dixit, habitatio mea. incolatus meus: in saeculo enim praesenti non habemus habitationem, sed peregrinationem. unde et apostolus dicit: 'quasi aduenae et peregrini'. 'aduena ego sum et peregrinus'. heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. quod dicit, hoc est. infelix ego, quamdiu sum in isto corpore. quis nostrum hoc potest dicere? si octogenarii fuerimus, timemus mori; si centenarii sumus et aegrotamus, tamen conmeatum et spatium postulamus. hoc totum quare facimus? quia peccatorum nos conscientia remordet. scimus enim, quia si recedamus de corpore, non imus ad xpistum, sed ad gehennam. apostolus quid dicit? 'cupio dissolui et esse cum xpisto'. da mihi securitatem, quia post mortem futurus sum cum xpisto, etiam nunc mori cupio. ergo iste quia sanctus est, propterea dicit: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. habitaui cum habitantibus cedar. cedar in lingua nostra interpretatur tenebrae. uide ergo quid dicat. in quali loco sumus? in quali mundo sumus? habitaui cum habitantibus cedar. diu fui in tenebris, diu uixi in tenebris, diu fui in corpore mortis huius. multum incola fuit anima mea. uide sanctus quid dicit. et si decem annis uixi, multum incola fuit anima mea. quae enim beatitudo est ad conparationem caelestium, esse in terrenis? multa sunt quae dicantur, sed iam ad finem festinat oratio.

cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, inpugnabant me gratis. infelices nos, linguam nostram continere non possumus, non possumus non fratribus detrahere. si nos aliquis offenderit, quasi uultum promittimus pacatum, ceterum cor habet uenenum. monachi dicimur, et licet non sumus quales esse debemus, tamen dicimur. hora tertia oramus, hora sexta oramus, nona, lucernarium facimus, media nocte consurgimus, deinde gallicinio oramus. uidete quibus horis semper ad obsequium dei suscitamur. uide quid dicat: hora tertia, sexta, nona, lucernario, medio noctis, gallicinio, mane primo.

hoc totum facimus, et non consideramus, quia si inimicitias habet anima nostra contra fratrem, sine causa oramus. in euangelio enim quid dicitur? 'si offeres munus tuum ad altare, et recordatus fueris ibi quod aliquid frater tuus habet aduersum te'. uide quid dicat. non dixit, si habes aliquid contra fratrem tuum; sed, si aliquid frater tuus habet contra te. rem quasi iniustam uidetur nobis inponere: si enim dixisset, si habes aliquid contra fratrem tuum, in nostra erat potestate quod haberemus. nunc uero quid dicit? si recordatus fueris, quod aliquid habet frater tuus aduersum te. respondeo ei: domine, non est hoc in mea potestate, si frater meus habet aliquid contra me: ego nihil habeo contra eum. si ille habet contra me, ad me quid pertinet? et quare non uis suscipere munus meum et dicis, si offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid contra te: dimitte, inquit, munus tuum, et uade reconciliare fratri tuo, et sic offeres munus tuum? ecce ego nihil habeo: si ille habet, ad me quid pertinet? respondet tibi dominus, et quid dicit? male serue, intellego animum tuum: nihil habes contra fratrem tuum? nihil habes? amas illum? quare ergo saluari eum non uis? si amas illum, uade, roga eum ne ille contra te habeat, et saluari possit. sed ostendis quia non diligas eum, quia saluari eum non uis. uade, roga eum, mitte te ei ad pedes, diebus et noctibus deprecare: dicito, munus meum dimisi ad altare, propter te uictimas offerre non possum. ille conpungitur, et quid dicit? si iste qui me rogat non offert munus suum: ego qui rogatus sum non ignosco, quid facturus sum? propterea dicit et apostolus, ut inimicis nostris manducare demus et bibere. et quid dicit? 'haec, inquit, faciens carbones ignis congregas super caput eius'. dicat aliquis: hoc inimici faciunt; ideo benefacio aduersario meo ut carbones ignis congregem super caput eius? sed aliud dicitur. si tibi ille male fecerit, et tu ei bene feceris, carbones ignis congregas super caput eius: hoc est, mundas uitia eius, et excoquis malitiam eius, ut ad paenitentiam conuertatur. uidete ergo quid dicat hic sanctus propheta. cum his qui oderunt pacem eram pacificus. non dixit, qui nolebant pacem: sed, qui oderant pacem. illi oderant pacem, et ego amabam eos qui oderant pacem. ideo dicit et apostolus: 'quantum ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes'. rogamus fratrem, si inimicus noster est; rogemus et bis, et ter, et septies. 'domine, si peccauerit frater meus in me, quotiens dimittam illi? septies? dico tibi, non septies, sed septuagies septies' hoc est, quadringenties nonagies. si uoluerimus conputare, de mane usque ad uesperam tanta peccata facere non possumus, quadringenta nonaginta. tamen quid dicit dominus? si septuagies septies peccauerit in die, et conuersus rogauerit te, dimitte ei. sed dicis: non ex toto corde conuertitur, mentitur. nos dimittamus deo iudicium: rogat me, deprecatur: non dicit hoc uerum, deus nouit. ego uocem audio, xpistus cor intellegit: ego suscipio quod audio, suscipiat xpistus quod nouit. deinde uide mercedem tuam: mentitur ille, tu uerum suscipis; illius interfectio est, tua salus est. hoc totum quare locutus sum? quoniam in monasteriis et maxime in coenobiis solent ista esse uitia. non erubescimus, non dolemus: dimisimus matres, dimisimus parentes, dimisimus fratres, dimisimus sorores, dimisimus uxores, dimisimus filios, dimisimus patrias nostras, dimisimus domos, dimisimus cellulas in quibus nati sumus et nutriti, dimisimus seruulos cum quibus nutriti sumus, uenimus in monasterium: et propterea haec omnia dimisimus, ut propter rem leuem, fribolam, rixam cum fratribus faciamus in monasterio. dimisimus possessionem, dimisimus patriam, dimisimus saeculum: et propter calamum rixam facimus in monasterio. si uerbum amarum audiero, ferre non possum, est in corde meo, inscribitur in medullis diebus decem aut quindecim, non potest tolli de corde meo, loquor fratri meo qui mihi iniuriam fecerat, et pacem labiis promitto, et corde uenenum teneo. frequenter et oculi mei et uultus mentis indicium sunt. quando cor nostrum uulneratum est contra aliquem, non possumus eum aspicere rectis oculis: uultus ipse et oculi quasi speculum animae nostrae sunt. quid dicit et scriptura? 'et non poterant loqui ei quicquam pacificum': non poterat lingua mentiri, quod cor aliter continebat. hoc igitur dico uobis ipsis et mihi; neque enim ad hoc praedico, ut quasi me securum faciam. occasio istius uersiculi conpulit me ista dicere. grande malum est lingua. domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa: non ab alterius lingua, sed a mea lingua me libera. nihil mihi nocet lingua alterius: mea lingua mihi inimica est. domine libera animam meam. animam meam libera a lingua mea: lingua mea gladius est, interficit animam meam. puto quod inimicum meum noceam, et nescio quod meipsum occido. pugnent aduersarii quando loquor illis, et ego pacifica loquar. illi habeant inimicalem animum, nos uero habeamus pacificalem animum. siquidem scriptum est in paralipomenon: 'et egressi sunt, inquit, filii israhel ad pugnandum mente pacifica'. aliquis uadit ad pugnam, et mentem pacificam habet? sed xpistianorum arma, pax est. 'pax xpisti, quae superat omnem sensum'. beati pacifici: non solum qui pacem faciunt inter rixantes, sed qui in seipsis pacem faciunt. beati pacifici. si alii rixam faciant, et ego medius intercedam, et faciam inter eos pacem, et ipse non habeam pacem in mente mea: quid mihi prodest, quod illi pacem fecerunt? 'beati pacifici, quoniam filii dei uocabuntur'. beati pacifici, qui loquuntur quidem his qui oderunt pacem pacifica. beati pacifici. xpistus pax est. si enim salomon interpretatur in xpisto, salomon autem interpretatur pacificus: ergo xpistus dominus noster pax est. uadens ad caelum nobis uexillum dimisit dicens: 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis'. reseruemus quod xpistus donauit, habeamus pacem, seruemus pacem, et illa nos seruat in xpisto iesu: cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

127. beati omnes qui timent dominum. qui timent dominum, quod habent praemium? quam coronam? uideamus quam habeant laudem, quod praemium. beatus es, et bene tibi erit. iam dixi de beatitudine, quaero beatitudinem quae sit: qui timet dominum, quam habet beatitudinem? uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. ego puto quod propicio xpisto omnes timeamus dominum. ergo hanc beatitudinem non habemus? scriptum est enim, qui timet dominum, hanc habet beatitudinem: uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae, filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. ergo et qui unum habet filium, et qui duos, non est beatus? quid enim dicit? filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. nisi tantos habuerimus filios, ut cingant mensam nostram, beatitudinem timentis dominum non habebimus? isaac hanc beatitudinem non habuit: habuit enim duos filios, unum pessimum esau, cui multo melius fuerat si natus non fuisset. habuit autem unum filium iacob: ergo non habuit beatitudinem? quia unus circuire mensam non poterat. uirgines ergo non timent dominum. quid enim dicitur, quod qui timet dominum intellegat beatitudinem? uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. hanc beatitudinem iohannes non habuit, iohannes uterque, tam euangelista quam baptista: uterque enim uirgo fuit. hanc beatitudinem paulus non habuit, qui dicit: 'uolo autem omnes sic esse sicut me'. uidetis ergo quoniam uxor et filii spiritaliter intellegendi sunt; alioquin nisi spiritaliter intellexerimus, angeli hanc beatitudinem non habent, quia filios non habent. reuertamur ergo ad ordinem lectionis.

beati omnes qui timent dominum. quomodo non potest dicere 'pars mea dominus', nisi qui aliam partem in saeculo non habet; sic non timet dominum, qui timet aliud aliquid extra dominum. denique ipse saluator dicit: 'nolite timere eos qui possunt corpus occidere, sed eum timete qui potest corpus et animam occidere in gehenna'. uidetis ergo quod aliud aliquid extra dominum timet, qui dominum non timet. qui timet dominum, quae signa habet? qui ambulant in uiis eius. multae sunt uiae, et multae uiae ducunt ad unam uiam. denique dicitur et in hieremia: 'state in uiis domini, et interrogate semitas domini aeternas, et inuenietis uiam, et ambulabitis in ea'. uidete quid dicat, state in uiis, et interrogate semitas domini aeternas, et inuenietis unam uiam, et ambulate in ea. uidete quomodo per plures uias uenimus ad unam uiam. hoc dicitur et in euangelio aliis uerbis sub alia significatione parabolae de illo negotiatore, qui habuit plures margaritas, qui uendidit eas, et emit unam pretiosissimam margaritam. quod dicit hoc est: state in uiis, hoc est, habetote plurimas margaritas. state in uiis, et interrogate semitas domini aeternas. pulchre aeternas, ne putaremus aduentu xpisti legem et prophetas esse finitos. sed uide quid dicat. state in uiis, in lege et prophetis. state in uiis; nolite sic credere in unam uiam, ut dimittatis uias plurimas; sed state in uiis, et interrogate semitas domini aeternas. interrogate semitas domini, quid dixerit hieremias, esaias, iezechiel, quid ceteri prophetae. interrogate semitas. melius dicitur in graeco tribous~g: semita enim dicitur ab eo quod calce gradientium trita est. et quod dicitur, hoc est: interrogate semitas, hoc est tribous~g, quas triuit pes domini: siquidem et dominus ambulauit in eis. cum autem interrogaueritis semitas domini aeternas, et per illas semitas inueneritis unam uiam, quae dicit 'ego sum uia et uita et ueritas', ambulate in ea. uidete mysteria scripturarum: uidete in uerbis simplicibus scripturarum plurima sacramenta, in uiis et semitis, in lege et prophetis. non dixit, ambulate, sed, state: ne dimittatis legem nec prophetas. tamen cum inueneritis illas uias, per istas uias in ista una uia ambulate.

labores manuum tuarum manducabis. multi non intellegentes aliter interpretati sunt istum locum: 'labores fructuum tuorum manducabis'. denique latina exemplaria ita habent: labores fructuum tuorum manducabis. sed nos legimus in hebraeo ita scriptum: labores manuum tuarum manducabis. quis enim labores fructuum manducat? utique e contrario debet intellegi, quia aliquis fructum laborum suorum manducet, et non labores manuum suarum. e contrario enim intellegitur. magis enim dici potest quia aliquis fructum laborum suorum manducet, et non labores fructuum. quia igitur in hebraeo ita scriptum est, labores manuum tuarum manducabis, ego puto quoniam et graece septuaginta interpretes in isto loco bene interpretati sunt. manus enim lingua hebraea iad dicitur; in isto autem loco non habet iad, sed caph. caph autem interpretatur karpos~g, non karpos~g, sed pars aliqua manus: siquidem karpos~g dicitur graece arthra~g. hoc de interpretatione diximus. labores igitur manuum tuarum manducabis. 'unusquisque quod seminauerit, hoc et metet'. 'ecce homo, et opera eius'. ergo et nos labores manuum nostrarum manducabimus. in manibus opera intelleguntur. labores manuum tuarum manducabis. dicat aliquis: ergo post resurrectionem manducaturi sumus? hoc enim dicitur de beato uiro, labores manuum tuarum manducabis. ego hoc dico simpliciter, quoniam homo ex duabus substantiis conpactus est, hoc est de anima et corpore. anima inmortalis est, corpus autem mortale. quod mortale est, necesse est ut et mortales cibos habeat; quod autem inmortale est, hoc est anima, quae inmortalis est, et inmortales cibos habeat. uultis scire quoniam et anima habet cibos suos? dicit dominus atque saluator, cum esuriret. quid dicit? 'meus cibus est, ut faciam uoluntatem eius qui me misit'. uultis scire quos cibos habet anima? dicit nobis et propheta: 'gustate et uidete quoniam suauis est dominus'. quomodo enim corpus nisi acceperit cibos suos, moritur: sic et anima nisi acceperit cibos spiritales, moritur. hoc totum quare dico? quia solent aliqui dicere: non habeo necessariam scripturam sanctam, sufficit mihi tantum timere deum. et hoc propterea diximus: quomodo cibi sunt corporis, sic cibi sunt et animae nostrae scripturae sanctae.

uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. dicit salomon quia uoluerit sapientiam ducere sibi sponsam. dicit et in alio loco de sapientia: 'ama illam, et amplexabitur te: circumda illam, et seruabit te'. ducamus ergo et nos hanc uxorem; habeamus illam in amplexibus nostris, numquam eam dimittamus de sinu nostro, numquam fugiat de manibus nostris. si semper fuerit in amplexu nostro ista uxor, faciemus ex ea filios: non filias, sed filios. denique et hic dicitur: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. numquid non poterat dicere, filiae tuae? aut non poterat dicere ta~g tekna~g sou~g, ut possint intellegi et uiri et feminae? sed uide quid dicat, filii tui. qui sapientiam uxorem habet, non facit de ea filias, sed filios. nihil molle, nihil delicatum, nihil tenerum, nihil effeminatum habet in mente sua. putas quod sancti alia causa scribuntur non habuisse filias, sed filios? legamus genesim: ibi enim generationum ordo seruatur. sanctus abraham habuit uxorem sarram, habuit agar concubinam, habuit postea chetturam. de duabus uxoribus filios creat, filias non facit. ueniamus ad isaac. et isaac duos filios facit, filias non habet. sanctus enim erat, et nihil habebat in se molle et tenerum et effeminatum, sed totum uirile et rigidum. beatus iacob duodecim patriarchas habet filios; et unam habet filiam nomine dinam, quod interpretatur causa, iurgium, rixa. denique unam habuit filiam, et duodecim filios; et propter unam filiam tanta in sichem bella nascuntur. iacob numquam dixerat: 'timeo, fecistis me odibilem'. loquitur ad leui et simeon: 'leui et simeon, in consilio eorum ne ueniat anima mea'. quare? quia uiri causam uoluerunt agere mulieris. hoc totum quare dixi? quoniam sancti filias non habent, sed filios tantum habent. rem uobis dico nouam, nouam nescientibus; ceterum qui scripturas legunt, et diligenter legunt, non nouam, sed eam quam sciunt. iacob duodecim habuit filios patriarchas: ruben, simeon, iudam, leui, isachar, aser, et ceteros usque ad duodecim. legite in generatione, et numquam inuenietis de tantis duodecim patriarchis ullum fecisse filiam, sed totos filios. dico uobis unum, ne forsitan obliuiscamini. aser filiam habuit sarram. iacob habuit duodecim filios et unam filiam: sic inter duodecim patriarchas unus patriarcha unam tantum filiam habuit. hoc totum quare dixi? ut filios et filias in scripturis spiritaliter intellegere debeamus. uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. sicut uitis abundans. uitis abundans plurimos botros habet, sic et uxor nostra, hoc est, sapientia uxor nostra, quae sponsa est. denique scribitur in alio loco: 'ueni soror mea sponsa'. ne in eo quod dixerat, sponsa, turpe aliquid intellegeres, iungitur soror, ut omnis turpis amor excludatur. ueni soror mea: sanctus enim amor est, et propterea te sororem uoco. et sponsa mea: propterea te sponsam uoco, ut habeam uxorem, et de te filios faciam plures, filios plures quasi de uite botros. quomodo uitis habet diuersos botros, et una quidem radix est, sed longe late que huc atque illuc flagella diffundit, et ipsa flagella habent fructus suos, et in ipsis fructibus sunt botri, et alius botrus maior est, alius minor, alia maiora grana sunt, alia minora; sic et de sapientia, quae est uxor nostra, si tamen numquam eam dimiserimus, plures nascuntur botri, hoc est, uirtutes plurimae, sanctae cogitationes, opera praeclara. filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae. legimus in alio loco: 'et uinum laetificat cor hominis'. legimus et in cantico canticorum: 'uenite fratres, bibite et inebriamini'. et uinum quod laetificat cor hominis. hoc uinum carneum non laetificat cor hominis, sed obruit, et insanum facit. denique scribitur ut qui potentes sunt, uinum non bibant. scribit et apostolus, quoniam non debemus uinum bibere et carnem manducare. rursum dicitur nobis: et uinum laetificat cor hominis. sed uinum dicitur spiritale, quod si quis biberit, statim inebriatur. uos omnes, ut dimitteretis possessiones uestras et parentes uestros et filios et adfines, bibistis uinum, et inebriati pro xpisto insanire coepistis. non uobis uidetur esse ebrietas, non uobis uidetur spiritalis insania, delicias contemnere, sordes adpetere, fugere ciuitates, deserta sectari, nescire adfectus, ignorare carnis propinquitatem, et solum nosse xpistum? denique apostoli hoc uino inebriati erant, et propterea dicitur de eis: 'musto pleni sunt'. non enim fuerant inebriati de lege uetere, sed de euangelio. noe ego puto quod ita inebriatus sit hoc uino. filii tui sicut nouella oliuarum. nulli alii conparantur filii nostri nisi nouellae oliuarum. non dixit, oliuae ueteri, sed nouellae oliuae. quomodo et ibi, de ebrietate apostolorum, non dicitur de uino ueteri, sed de musto, sic et hic dicitur nouella oliuarum: nouella oliuarum, quae tota uiret in euangelii iuuentute, nouella oliuarum plena luce. oleum hanc naturam habet, ut cibos condiat, ut lumini fomenta praebeat, ut lassato longo itinere corpus unctum restituat quasi labori pristino et sanitati. denique quicumque lassus fuerit, et unguitur, quasi recipit pristinum uigorem. putas sine causa nunc dicitur uinum et oleum? non potuit mel dici, non alia aromata, non alia arbor, sed tantummodo uitis et oliua. haec sunt remedia uitae nostrae, uitis et oliua, uinum et oleum. in uino austeritas, in oleo misericordia. denique ille qui de hierusalem in hiericho descendebat, qui uulneratus fuerat, samarites, hoc est custos, nihil ei infundit nisi uinum et oleum. uinum, austeritatem praeceptorum, uinum stypticum; ut quodcumque mali humoris est, excoquat et excomedat. quoniam autem humana fragilitas non potest ueritatem ferre - 'si enim iniquitates adtendas domine, domine quis sustinebit?' si enim tantum iustus fuerit dominus, nos uiuere non possumus - propterea iustitiae ipsius, hoc est uino, misericordiae oleum adiunctum est.

ecce sic benedicetur homo qui timet dominum. iam multa locuti sumus, festinemus ad finem. benedicat te dominus ex sion. de ista sion? et quomodo dicit alius propheta 'sion quasi ager arabitur'? dicit et dominus: 'hierusalem hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt'. denique cum adpropinquasset dominus ad hierusalem, et uidisset eam, fleuit. quando autem fleuit eam, utique ideo fleuit ruituram, quasi perituram. denique quid dicit? 'surgite, eamus hinc'. et in alio loco quid dicit? 'relinquetur uobis domus uestra deserta'. ergo hoc quod dicit, benedicat te dominus ex sion, non dicit istam sion, quam uidemus esse desertam. ipsae portae et ipse ager et ipsae ruinae iram dei significant. etiamsi nos ignoramus, oculi ipsi clamant iram domini. benedicat te dominus ex sion. sion interpretatur specula. hierusalem interpretatur uisio pacis. si anima nostra speculam habuerit, si in sublime fuerit, si non de terrenis cogitauerit, sed de sublimibus: si anima nostra habuerit uisionem pacis, hoc est, si xpistus, qui uera pax est, habitauerit in ea, ipse nos benedicet. si habitauerit in nobis xpistus, et nos erimus sion, et nos erimus hierusalem.

et uideas filios filiorum tuorum. ego uobis loquor. si ex meo sermone uos instruxero, uidi filios meos: si uos alios instruxeritis, uidi filios filiorum meorum. oremus ergo dominum, ut habeamus filios, habeamus nepotes, et semper habeamus multam progeniem. festinemus tales filios facere: sancta est ista coniunctio. rem uobis dico nouam: sine uxoris conplexu plures nascuntur tales filii. pax super israhel. israhel interpretatur, homo uidens deum. uide ergo quod dicitur. pax super israhel: super eos qui habent mentem uidentem deum. mens mea si habuerit uisionem dei, si semper xpistum uidero, alios non uidebo. quicumque xpistum habet in se, habet in se pacem. 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis'. licet multae sunt persecutiones, licet multi sunt qui persequantur, tamen in quo xpistus habitat, illi semper xpistum habet.

128. saepe expugnauerunt me a iuuentute mea dicat nunc israhel: saepe expugnauerunt me a iuuentute mea. duo dicuntur: et saepe expugnauerunt me, et a iuuentute mea me expugnauerunt. ego si in media aetate coepero seruire domino, uerbi causa, quadraginta annorum, non possum dicere, expugnauerunt me a iuuentute mea. sed quid dico? occiderunt me a iuuentute mea, uulnerauerunt me a iuuentute mea, conculcauerunt me a iuuentute mea. qui autem a pueritia incipit seruire domino, et saepe expugnatur a diabolo et angelis eius, et tamen non uincitur, iste quid dicit? saepe expugnauerunt me a iuuentute mea: etenim non potuerunt mihi. 'athleta nisi legitime certauerit, non coronatur': nisi pugnum acceperit, nisi faciem liuidam, nisi de facie sanguis effusus fuerit. liuor meretur coronam, dolor meretur gaudium. saepe expugnauerunt me a iuuentute mea. dicat istum uersiculum uirgo domini, dicat monachus, qui coepit a parua aetate seruire domino. ego autem qui quadraginta, aut quinquaginta annorum coepi seruire domino, quomodo possum dicere, saepe expugnauerunt me a iuuentute mea? dicat ergo hoc uirgo, dicat monachus integer corpore et spiritu. et quid dicat? cur saepe expugnauerunt me a iuuentute mea? dicat aliquis: o monache, quomodo te expugnauerunt daemones et diabolus? uidebantur quidem homines qui inpugnabant: sed ego in hominibus diabolum intellegebam. quando ergo nos persecuntur homines, non irascamur persequenti, sed condoleamus et plangamus eos: quia alius est qui persequitur in persecutoribus. si daemoniarius qui habet daemonem uenerit, et pugnum mihi dederit, et calce percusserit, numquid irascor ei? ille pugno percutit, et ego ploro et plango percutientem: uideo enim quoniam peius ille percutitur ab eo qui in se operatur, quam ego a manu eius. quotienscumque ergo aliquid patimur, et temptationes aliquas sustinemus, illum intellegamus esse et illos, qui nobis temptationes generant in hominibus. dicat aliquis: hoc ipsum de scripturis adfirma: non enim debemus aliquid loqui nisi de scripturis fuerit adornatum atque adprobatum. iudas proditor fuit, sed intrauit in illum satanas, et ipse in proditore prodidit. uxor petefrae eo tempore quando tenuit ioseph seruum suum, domina seruum, ditissima pauperculum, ciuis peregrinum, illa tenebat ioseph, sed sanctus uir in manibus mulieris intellegebat se diabolum retinentem. hoc totum quare dico? ut quando aliquid patimur ab hominibus, non irascamur hominibus, sed plangamus eos, et illum uideamus insidiatorem, qui in ipsis operatur. saepe expugnauerunt me a iuuentute mea: etenim non potuerunt mihi. expugnauerunt me in cogitationibus turpibus, expugnauerunt me in iracundia. ego adquieui in cogitationibus: si adquieui in temptationibus, si aliquid feci quod me cogitatio conpellebat, si iracundia me superauit, et fratri feci iniuriam, non possum dicere etenim non potuerunt mihi: potuerunt enim mihi.

super dorsum meum fabricauerunt peccatores. diligenter animaduertite scriptura quid dicat. uir sanctus athleta est, et 'non coronatur nisi qui legitime certauerit'. scitis enim quoniam athletarum multa sunt genera: sunt enim alii athletae, alii uero sunt quasi pammacharii, alii ad discum contendunt, alii uero sunt cursores, hoc est, qui currunt in stadio. denique et apostolus se dicit currere, ut ad coronam perueniat. et quid dicit in alio loco? 'praeteritorum obliuiscens ad priora me extendo'. uidete ergo scriptura quid dicat. supra dorsum meum fabricabantur peccatores. sic semper cucurri, et tantum cucurri, ut aduersarius meus numquam me praecedat, sed semper post tergum inueniatur. numquam uenit contra oculos meos, neque enim potuit sustinere lumen oculorum meorum; sed semper eam partem persequebatur, quae caeca est, quae oculos non habet. supra dorsum meum fabricabantur peccatores. quandocumque aliquis fratri detrahit, iste post dorsum fabricatur. supra dorsum meum fabricabantur peccatores: sed ego non uidebam insidias eorum. illi fabricabantur post dorsum meum: et ego oculis paradisum conspiciebam. illi mihi moliebantur insidias, et ego coronam uidere cupiebam. prolongauerunt iniquitatem suam. quid dixit, prolongauerunt iniquitatem suam? ego si peccauero, et post peccatum meum egero paenitentiam, breuis est iniquitas mea, non longa. si autem peccauero, quotienscumque peccauero, totiens funiculus peccatorum meorum longior fit. unde dicitur et in alio loco: 'funes peccatorum circumdederunt me'. uidete quid dicat, funes peccatorum circumdederunt me. et in alio loco scribitur: 'funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur'. uidete quid dicat, funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. funiculi isti peccatorum, nisi plura peccata habuerim, texi non possunt. si unum peccatum fecero, non tam funiculus est, quam quasi unum filum est. si autem filum unum est, cito rumpitur, et tenere et ligare non potest. si autem plura peccata fuerint, et prolongauerint iniquitates, de pluribus peccatis quasi de pluribus filis funiculus fit, et ligat, et non cito rumpitur. hoc totum quare dixi? quia legimus in isto uersiculo, prolongauerunt iniquitatem suam.

dominus iustus concidit ceruices peccatorum. uidete quid dicat. non dixit, concidit peccatores: si autem hoc dixisset, nemo saluari poterat, omnes peccatores sumus. sed quid dicit? dominus iustus concidit ceruices peccatorum: qui et peccatores sunt, et superbi sunt; quoniam 'superbis resistit deus, humilibus autem dat gratiam'. ideo concidit ceruices peccatorum.

131. memento domine dauid et omnis mansuetudinis eius. multi putant ex eo quod scriptum est in euangelio 'miserere nostri, fili dauid' - hoc caeci dicunt qui sedebant in hiericho - istum dauid, qui interpretatur fortis manu, referri ad dominum saluatorem. sed in isto psalmo si uoluerimus referre, ut illi aestimant, multum nocet intellegentiae nostrae. si enim hoc quod dicitur, memento domine dauid et omnis mansuetudinis eius, referunt ad xpistum; quomodo xpistus dicit quasi de alio: 'donec inueniam locum domino, tabernaculum deo iacob: ecce audiuimus eam in efrata, inuenimus eam in campis siluae'? et quomodo dicitur: 'propter dauid seruum tuum ne auertas faciem xpisti tui'? non stat ordo. si enim dauid, ut putant, xpistus est, sic incipimus intellegere: propter xpistum seruum tuum ne auertas faciem xpisti tui. hoc aduersum eos loquor, qui dauid in isto loco xpistum interpretantur. non quod negemus xpistum interpretari dauid pro locorum qualitate: sed in isto loco non recipit sensus. et quare errent, dico uobis: quoniam scriptum est, memento domine dauid et omnis mansuetudinis eius: et dominus dicit in euangelio 'discite a me, quia mitis sum et humilis corde', pio quidem sensu, sed errantes dauid hic xpistum interpretantur, et mansuetudinem eius referunt ad xpistum. nos ergo interpretemur istum psalmum in dauid, ut qui nascitur ex dauid uere xpistus intellegatur. denique uidete ordinem. quoniam enim grandis est psalmus, et iam multa diximus, debemus breuiter sensus perstringere, non latius disputare: ut prudens auditor ex his quae diximus, etiam ea quae non loquimur, ipse a se intellegat.

sicut iurauit domino, uotum uouit deo iacob. in hebraico non habet h�s~g, hoc est sicut, nec sic sensus est; sed habet hos~g, hoc est qui, et est sensus: memento domine dauid et omnis mansuetudinis eius, qui iurauit domino, uotum uouit deo iacob. et hoc puto non tam uitio septuaginta interpretum factum, quam scriptorum errore.

si introiero in tabernaculum domus meae. dauid hoc dicit: nullam aliam requiem quaero nisi xpistum, qui de meo semine nasciturus est, hoc est, quem promisisti quia de meis lumbis nasciturus esset.

si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem. et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo iacob. hoc multi putant dici de ecclesia: sed mihi uidetur non tam de ecclesia dici, quam de sancta maria. denique dicitur: ecce audiuimus eam in ephrata, inuenimus eam in campis siluae. legamus scripturas sanctas, et diebus et noctibus singulas syllabas et litteras uentilemus. dicat aliquis de ephrata: hic bethleem dixit. legimus enim in genesi: 'uenit in bethleem, haec est ephrata'. hoc dicitur de iacob, quando uxor eius rachel mortua est, hoc est in ephrata. sed uideamus ephrata quare nomen acceperit. scriptum est enim in paralipomenon, quoniam maria soror moysi et aaron, habuerit maritum or: non ur, sed or et postea ordo describitur, et dicitur: 'maria, soror moysi et aaron, haec est ephrata'. hoc in paralipomenon libris scribitur: quaerite et inuenietis. denique et haec ephrata ab illa ephrata nomen accepit. uidetur forsitan alicui uerum non esse, quia nouum est: sed remitto eum ad auctoritatem libri. ecce audiuimus eam in ephrata. in hebraeo non habet eam, sed habet eum: hoc est, illum qui nasciturus est de semine dauid. audiuimus eum in ephrata: quod de maria sensus sit. sed et simpliciter intellegere possumus, quoniam ephrata bethleem dicitur, et xpistus in bethleem natus sit. felix igitur locus, qui tanto ante tempore prophetarum uoce cantatus est. omnia quidem loca sancta uenerabilia sunt, et ubi natus est, et ubi crucifixus est, et ubi resurrexit, et ubi ad caelos uictor ascendit; sed iste locus proprie uenerabilior est. uidete quanta misericordia dei. hic natus est paruulus, infans in praesepe ponitur: 'non enim erat illis locus in diuersorio'. o monache, dominus nascitur in terra, et cellam propriam non habet: non erat illi locus in diuersorio. uniuersum genus humanum habebat locum: et dominus nasciturus in terra non habebat locum. non inuenit locum inter homines, non inuenit in platone, non in aristotele; sed in praesepe, inter iumenta et bruta animalia, et simplices quosque et innocentes. unde dicit et dominus in euangelio: 'uulpes foueas habent, et uolucres caeli nidos ubi requiescant: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet'.

132. ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum. duo dicit: bonum et iocundum. bonum est martyrium, sed non est iocundum: habet enim supplicia et poenas, et semper in cruciatibus dolor est, et utique in dolore non est iocunditas. ecce quam bonum et quam iocundum. rursum uoluptas iocunda est. uerbi causa, cibos dulces comedere, uidetur iocundum esse: conpellit enim ad libidinem. hic ergo duo posuit, et quod sibi uidebatur esse contrarium - bonum est et iocundum - uno sermone coniunxit: ecce quam bonum et quam iocundum. iocundum habitare fratres in unum: fratres mente, non corpore. esau et iacob fratres fuerunt; et quia simul habitabant, fuit eis causa discordiae. ergo quod dicit hic, fratres, non fratres dicit corpore, sed fratres spiritales: fratres de quibus loquebatur et saluator, et dicebat ad mulieres: 'ite, nuntiate fratribus meis'. ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum. proprie psalmus iste coenobiis et monasteriis conuenit. licet enim et de ecclesiis intellegatur, sed ibi propositi diuersitate uidetur non esse tanta concordia. quae est enim ibi fraternitas? utique alius ad domum ire festinat alius ad circum, alius in ecclesia de usuris cogitat. in monasterio autem sicut unum propositum, unus et animus est. ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum. uere bonum, uere iocundum. unum fratrem dimisimus, et ecce quantos inuenimus. fratres meus saecularis (quod de me loquor, de singulis loquor) non tantum me amat, quantum substantiam meam. ceterum fratres spiritales, qui sua utique neglegunt, alia non quaerunt. sic et legimus in actibus apostolorum, quoniam 'multitudinis credentium erat cor et anima una. et erant, inquit, illis omnia communia'. recte erant eis omnia communia, quia commune xpistum possidebant. multa diximus, sed ad reliqua festinemus.

sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam aaron. o si esset tempus, ut de singulis disputaremus, dies nobis sufficere non poterat. legimus in exodo, quomodo conficiatur unguentum sacerdotale; deinde legimus quomodo aliud unguentum, quo unguebantur reges. erat et aliud unguentum quo unguebantur prophetae. et quid plura loquor? omnia unguenta habebant diuersitates et mysteria sua. miramur de sanctis? leprosus postquam purgatus fuerit, postquam hysopo fuerit asparsus et sanguine gallinae, et dimittitur una gallina in heremo, et ipse habet unguentum proprium. non sanctificatur aliquid, nisi per unguentum. propterea dicunt et adulescentulae in cantico canticorum: 'unguentum exinanitum nomen tuum. post te in odorem unguentorum tuorum curremus'. sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam aaron. pulchre dixit, in capite. quod descendit in barbam. barba uirilitatis indicium est: mulierem enim et uirum natura hoc signo distinguit. barba igitur uirilitatis indicium est. caput ergo diuinitas dicitur, hoc est deitas; barba uero uirum indicat. 'ut, inquit, perueniamus in uirum perfectum' qui est xpistus. uide ergo quid dicat, sicut unguentum. sicut benedictio unguenti de capite, hoc est, de diuinitatis ermone descendit in barbam, descendit in uirum perfectum, qui est xpistus; ex qua illa barba postquam descendit ipsum unguentum in oram uestimenti eius, sic benedictio et ros montis ermon descendit in montem sion. unguentum ergo hic pro benedictione ponitur. 'dilexisti, inquit, iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te deus, deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis'. uidete quid dicat. dilexisti, inquit, iustitiam, et odisti iniquitatem. non sufficit diligere iustitiam, sed e contrario uidete quid dicat: et odisti iniquitatem. pro his uirtutibus quid accepit? propterea unxit te deus, deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis. hoc ad xpistum dicitur: ideo tu unctus es, ut ceteros ungueres. unctus es oleo exultationis prae participibus tuis, hoc est, plus quam apostoli tui. tu enim unguenti habuisti fontem: illi stillas habuerunt. sicut unguentum in capite. praestet et nobis dominus hoc unguentum deitatis, quod uenit in barbam, hoc est, in uirum perfectum aaron, in aaron sacerdotem. aaron autem interpretatur montanus. uidetis quoniam iste sacerdos non est de uallibus, sed de montibus est. barbam, inquit aaron. quod unguentum de capite uenit in barbam, a uerbo deo uenit ad hominem, quem est dignatus adsumere. et quid nobis prodest barba ista uncta, et uir iste perfectus? uideamus quos profectus habeat. quod descendit in oram uestimenti eius. nos si uestimentum xpisti sumus, nuditatem eius nostra uestimus fide. ecce nudus pendit in cruce, scandalum iudaeis, gentibus stultitia; et tamen nostra fide et sermone et confessione uestitur. noe in domo sua nudus iacuit, et apparebat ignominia eius: maior filius inrisit, et minor texit. et hoc totum quare dico? ut ostendam nos uestimentum esse xpisti. rem uobis dico nouam: immo non nouam, sed de scripturis. nos uestimentum xpisti sumus: et cum illum nostra confessione uestierimus, rursum ipsum xpistum induimur. dicit enim et apostolus, quod uestimentum nostrum xpistus sit. quando enim baptizamur, xpistum induimur. et uestimur, et uestimus. uultis scire quomodo uestiamus dominum? legimus in hieremia: 'accipe, inquit, tibi lumbare, et uade, inquit, ad eufraten, et pone illud in foramine petrae. et feci, inquit, quod praeceperat mihi dominus. et post dies aliquot reuersus sum ad euphraten, et ecce, inquit, putruerat lumbare, quod nulli usui esset utile. et locutus est, inquit, dominus ad me'. diligenter animaduertite. 'sicut, inquit, tu lumbare habuisti circa lumbos tuos, ita et ego habui populum istum circa me, dicit dominus'. hoc totum quare dixi? ut ostenderem credentes uestimentum esse xpisti. quod descendit in oram uestimenti eius: quod descendit in barbam, barbam aaron. non est temporis de sacerdotalibus dicere uestimentis. siquidem pontifex octo habet species uestimentorum. longum est nunc dicere de ephod, de tunica: longum est dicere de rationali, de manifestationibus, de catenulis, de zona, de femoralibus, de fimbriis, de roiscis, de tintinnulis, quibus uirtutibus sacerdos debeat ingredi templum domini et in sancta sanctorum. et nos ergo si uolumus de uestimento isto esse sacerdotali, aut superhumerale sumus, quod interpretatur ephod, ut habeamus bona opera, et in humeris nostris xpisti mandata portemus; aut certe tunica debemus esse interior, quae tunica stricta est, et adhaeret corpori, non est laxa, non funditur, sed adhaeret tota ad corpus. uides ergo quoniam quicumque interior est, et interior tunica, uicinius iungitur corpori. si quis uero rationale est, quod dicitur logion~g, iste non est alibi nisi in pectore. animaduertite scripturae ordinem: quicumque rationale est, et logion~g est, et ratio est, in pectore constitutus est. ceterum fieri potest ut aliquis habeat prudentiam, ut habeat logion~g, et non habeat sermonem. quicumque ergo uerus sacerdos est, debet habere logion~g, debet habere d�l�seis~g, hoc est manifestationes, hoc est, ut quodcumque mente conceperit, proferat, et omnes doceat. et haec omnia frustra sunt, si castitas cauta et ornata non fuerit: ideo zona est, et cingit lumbos, stringit et mortificat. deinde dicitur quod habeat femorales, ut quodcumque in nobis ignominiosum est et sordidum, quasi hoc cingulo mundetur et mortificetur. deinde dicitur quoniam debeamus habere podere, quod ornet quasi pedes nostros. et in ipso podere diuersi flores sunt: sunt ibi mala granata, sunt ibi etiam fimbriae. ego puto quod et illa mulier sanguinem fluens istam fimbriam tetigerit, et sanata est. deinde et hoc considerate, quoniam ad extremos pedes inter mala granata erant et tintinnulae; et non ingrediebatur pontifex in sancta sanctorum, nisi illa tintinnabula personarent. et illa tintinnabula et illa mala granata diuersitates uirtutum sunt, quae habent singulae uoces suas; et egressus ipse sancti sanctorum uocalis est. siue enim manducamus, siue bibimus, omnia in nomine domini facimus. minora promisimus, et maiora diximus.

sicut ros ermon, qui descendit in montem sion. ros ermon. legimus quendam librum apocryphum, eo tempore quo descendebant filii dei ad filias hominum, descendisse illos in montem ermon, et ibi inisse pactum, quomodo uenirent ad filias hominum, et sibi eas sociarent. manifestissimus liber est, et inter apocryphos conputatur, et ueteres interpretes de ipso locuti sunt nonnulla: nos autem dicimus, non in auctoritatem, sed in commemorationem. sicut ros ermon, qui descendit in montem sion. legi in cuiusdam libro de isto libro apocrypho suam haeresim confirmantis. quid enim dicit? filii, inquit, dei, qui de caelis descendebant, et uenerunt in ermon, et concupierunt filias hominum, angeli, inquit, sunt de caelestibus descendentes, et animae quae desiderauerunt corpora: siquidem corpora filiae hominum sunt. uidetis quomodo nescitis manichaei dogma consurgit? sicut enim manichaei dicunt animas desiderasse corpora humana, et sociatas esse uoluptate corporum: sic et isti, qui dicunt angelos desiderasse corpora, hoc est filias hominum, nonne uobis uidentur ipsum dicere, quod et manichaei? longum est nunc contra illos dicere: sed tantummodo indicare uolui, de quo quasi uolumine per occasionem istius suum dogma confirmant. ermon in lingua nostra interpretatus anath�ma~g, hoc est condemnatio. ros ergo domini ante fuit in populo iudaeorum, qui postea anathematizatus est; et benedictio illa, quae ante descendebat in populum anathematizatum, postea descendit in montem sion, hoc est in ecclesiam. nos, si tamen de ecclesia sumus - ecclesiam autem dico dogmatum ueritatem, xpisti confessionem. nos in aedificio sumus: et quanti sancti in deserto sunt, quanti de nobis non sunt in ecclesia; et illi qui non sunt in ecclesia, uersantur in xpisti ecclesia - si ergo sumus in ecclesia, si habemus fidem ecclesiae, fidem apostolorum, fidem xpisti, dogmatum ueritates, montes sumus sion. nolumus esse de sion ualles, sed montes sion. habet enim sion ualles suas habet et campos. quicumque peccator est, uallis est sion, non est mons sion. dicat aliquis: de tuo sensu loqueris. uocemus testem esaiam, eo tempore quo peccauerat sion, post multas uisiones, ubi dicitur, uisio contra idumaeam, uisio contra moab, uisio contra edom et filios ammon, in ultimo ponitur: 'uisio uallis sion'. quoniam enim de fidei sublimitate descenderat, propterea de monte in uallem conruit. nos ergo primum fugiamus ualles sion, ueniamus ad campos, de campis ueniamus ad colles, de collibus ueniamus ad montes, xpistum sequamur in montibus. siquidem fratruelis noster quasi caprea et hinnulus ceruorum transilit colles, et salit per montes. unde et secundum ascensus ueritatem non ascendit in caelos post resurrectionem de ualle, sed de monte. nos nisi in uirtutibus montes fuerimus, ad caelum non possumus ascendere. illic enim, hoc est in montibus sion, in uirtutibus, in fidei confessione, in dogmatum ueritatem, illic est benedictio et uita usque in aeternum. uita nostra xpistus est. qui confitetur xpistum, uitam accipit in saecula saeculorum. amen.

133. ecce nunc benedicite dominum, omnes serui domini. extremus psalmus cantici graduum. primus graduum psalmus fuerat: 'ad dominum cum tribularer clamaui, et exaudiuit me'. in secundo conscenderat: 'leuaui oculos meos ad montes'. in tertio: 'laetatus sum in his quae dicta sunt mihi'. in quarto: 'ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo'. uidete quomodo paulatim ascendit per gradus, et ad sublimiora peruenit. longum est, si uelimus singulorum psalmorum, hoc est graduum, principia dicere. uenit ad tertium decimum psalmum, immo uenit ad duodecimum: et post omnes uirtutes humilitatem posuit. frustra enim habemus uirtutes, si non ipsae uirtutes humilitate domini coronentur. quid enim dixit? 'domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei'. quoniam ergo humilem se esse monstrauerat, xpisti aduentum postulat. et quid dicit? 'memento domine dauid, et omnis mansuetudinis eius'. et rursum in alio loco: 'propter dauid seruum tuum ne auertas faciem xpisti tui'. quoniam acceperat xpistum, post fidem xpisti ecclesiam congregat. et quid dicit? 'ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum'. quoniam autem congregati sunt fratres in unum, et ecclesia domini congregata est, nouissimus psalmus quid dicit? ecce nunc benedicite dominum, omnes serui domini. quoniam bonum est et iocundum habitare fratres in unum, et estis pariter congregati: ecce nunc benedicite dominum. nunc benedicite, post aduentum xpisti, quia congregati estis in eo: nunc benedicite, in ultimo graduum psalmo, quia in summitate uirtutum congregati estis. ante ergo quam perueniretis ad quintum decimum gradum, hoc est, ad excelsum, non poteratis benedicere dominum. ergo nunc dico uobis, ecce nunc benedicite dominum. quando dicitur ecce, quodammodo res digito demonstratur. ecce nunc benedicite dominum. qui benedicite dominum? omnes serui domini: qui non estis serui peccati, sed serui domini. putamus parum esse quod dicitur, ego seruus domini sum? summa uirtus est, hoc mereri. quomodo quasi dignitatem uindicat qui dicit, ego seruus imperatoris sum, et nemo audet accedere ad seruum imperatoris: sic infinita dignitas est, se dicere esse seruum domini. unde et apostolus de seruitute domini gloriatur, et scribit in principio epistularum suarum: 'paulus seruus xpisti'. et de moyse dicitur: 'et non sicut moyses famulus meus, cui locutus sum facie ad faciem'. uidete quid dicat. ceteris locutus sum in uisione et in aenigmate: sed non sicut moysi famulo meo, cui locutus sum facie ad faciem. ponamus exemplum. dicamus esse aliquem dominum ditissimum: iste habet familiam, habet et seruos qui sibi ministrant: numquid tantam habent fiduciam serui qui in uillis sunt, quantam illi qui cotidie ministrant? illi magna dignitas est, qui faciem domini uidet, et ministrat ei. denique ceteri serui, qui faciem non uident domini sui, si uoluerint aliquid impetrare, conseruum petunt. hoc totum quare dixi? dominus noster iesus xpistus habet et ipse multam familiam, habet quasi ad faciem suam qui sibi ministrant, habet et alios in agris. monachos et uirgines ego puto illos esse, qui ad faciem ministrant domino suo; saeculares autem, qui sunt quasi in agro, de familia. denique illi qui sunt in agris, istos postulant ut rogent dominum, si quid necessarium habent. quantam habent ergo dignitatem, qui cotidie uident faciem domini; tantam habent poenam, si neglegant ministerium domini. solent enim mali serui, quando sunt in agro, magis timere dominum, quia non uident: si autem cotidie uidere coeperint, contemnunt, et familiaritas superbiam facit. et nos igitur non debemus de consuetudine contemnere bonitatem domini nostri. benedicite ergo dominum, omnes serui domini, qui non estis serui peccati, sed serui domini: omnes serui domini, qui solum dominum habetis deum: omnes serui domini, quibus ira non imperat, quibus libido non regnat, quibus alia peccata non regnant. quibus non dominantur uitia, illi dominantur a domino. omnes serui domini.

uidetur hucusque stetisse: sed uidete augmentum. non sufficit solum seruum esse domini, nisi et ipsi serui stent. alii enim sunt qui stant, alii qui cadunt, alii qui sedent, alii qui iacent. ergo qui cadunt, qui sedent, qui iacent, illi non possunt laudare dominum: uos laudate, qui statis. sed dicat aliquis: stant alii, multae sunt ecclesiae, multae sunt congregationes. qui ergo stant? arriani stant? nominant xpistum, et eunomiani, et ceterae haereses: ergo stant? ne uideretur ergo illis dare licentiam laudandi dominum, uidete quid dicat. qui statis in domo domini. 'ut, secundum quod ait apostolus, donec, inquit, ueniam, ut scias quomodo disponas domum dei quae est ecclesia'. ecclesia non in parietibus consistit, sed in dogmatum ueritate. ecclesia ibi est, ubi fides uera est. ceterum ante annos quindecim et uiginti omnes parietes ecclesiarum haeretici possidebant. ante uiginti enim annos omnes has ecclesias haeretici possidebant. ecclesia autem uera illa erat, ubi uera fides erat. ergo uox benedicite dominum, qui estis serui domini. 'non est pulchra laudatio in ore peccatoris'. ergo uos laudate, qui estis serui domini: et qui estis serui, et statis. qui statis. 'statuit, inquit, supra petram pedes meos'. et ad moysen: 'tu uero hic sta me cum'. 'deus stetit in synagoga deorum'. et qui statis, non ubicumque, sed in domo dei. in atriis domus dei nostri, in hebraicis uoluminibus non habetur: sed in sequenti psalmo est. quomodo enim sequitur in ipso psalmo? 'laudate nomen domini, laudate serui dominum: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri'. quoniam ergo iste psalmus habet, qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri; propterea quidam putauit, et in ipso psalmo qui praecessit, qui statis in domo domini, debere addere, in atriis domus dei nostri. quid autem significet, in atriis domus dei nostri, et quae sit differentia domus et atriorum, in sequenti psalmo cum lectus fuerit disseretur.

in noctibus extollite manus uestras in sancta. 'mundus iste in maligno positus est' et 'non est nobis pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus rectores tenebrarum istarum'. unde dicit et apostolus: 'nox praecessit, dies autem adpropinquauit'. ergo hoc saeculum nox est: saeculum uero futurum dies est. unde dicit apostolus: 'nox praecessit, dies autem adpropinquauit. sicut in die, inquit, honeste ambulemus'. quomodo uicturi sumus in die, hoc est in futuro saeculo, sic nunc uiuamus. in noctibus extollite manus uestras in sancta. uelimus nolimus, in noctibus sumus: quamdiu in isto saeculo sumus, in noctibus sumus. nox tenebras habet: noctes autem istarum tenebrarum peccata sunt hominum. uidete ergo quid dicat, in noctibus extollite manus uestras in sancta. dum, inquit, estis in isto saeculo et estis in noctibus, leuate manus uestras. nolite demittere, sed leuate: leuate cum moyse. si leuaueritis manus uestras, uincitur amalech: si autem demiseritis, superatur iesus. simul que considerate mysterium. si nos leuamus manus, uincit iesus. si leuauerimus manus nostras in bonis operibus, per bona opera nostra xpistus superat diabolum. manus autem interpretantur in operibus. unde scribitur: factus est sermo domini in manu aggaei, sermo qui factus est in manu hieremiae prophetae. utique sermo domini non fit in manu, sed in ore fit. sed uidete scripturae mysteria. deus non uenit ad sermonem, nisi ad opera bona. ceterum et homicida xpistum confitetur, et non uenit ad illum dominus, quia manus ipsius domini aduentum non merentur. unde scriptum est in alio loco: 'in manu linguae mors et uita'. ergo lingua manus habet? dicite, quare dicitur, in manu linguae mors et uita? uidete quid dicat. deus non audit linguam, non uerba, sed opera: ut quicumque aliquid loquitur, et faciat. praecipitur ergo nobis in nouissimo psalmo graduum, in noctibus extollite manus uestras in sancta. leuate, inquit, manus uestras, quia et iesus eas leuauit in cruce. in noctibus extollite manus uestras in sancta. quare uoluit addere, et dicere, in sancta? et haeretici uidentur leuare manus, et gentiles uidentur leuare manus, et iudaei uidentur leuare manus. faciunt enim et ipsi elemosinas: si uiderint pauperem, manum porrigunt. quando iudaeus dederit elemosinam, nonne tibi uidetur leuare manum? leuat quidem manum, sed non leuat in sancta, quia xpistum non confitetur. uos autem qui estis in domo domini, qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri: qui estis serui domini, quibus dixeram 'ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum': sic leuate manus, ut in sancto leuetis, hoc est, ut confiteamini xpistum, et quidquid facitis, pro xpisto faciatis. uirtutes pro qualitate facientis diuersae sunt. uerbi causa, facit elemosinam xpistianus, facit et gentilis, facit et iudaeus, facit et alius xpistianus uir sanctus. inuenias aliquos de xpistianis ideo dare elemosinam, ut laudentur a populo. si quando pauper rogat, huc illuc que circumspiciunt; et nisi testem uiderint, pecuniam non dant. si solus fuerit, manus contractior est, non dat libenter. o tu xpistiane, rogat te pauper ut des ei pecuniam: quare non das in occulto, sed das in publico? si testem deum quaeris, humanos oculos quid requiris? elemosina tua apud inperitos uidetur esse elemosina, ceterum apud deum iniuria est: iniuriam enim facis fratri tuo, uis enim uidentibus aliis mendicum ostendere. quando ergo damus, non demus quasi de nostro, sed de xpisti: non debemus dare quasi mendico, sed quasi fratri. nos damus carnalia, ille dat spiritalia: plus dat pauper, quam accipit. nos damus panem, qui in ipsa die consumitur; ille pro pane reddet nobis regna caelorum. ergo hoc dico, ut quidquid facimus, faciamus in sancto; ut quod facimus, xpisti causa faciamus. ceterum multi sunt gentiles, qui faciunt elemosinam, si uiderint aliquem praecisam habere manum, si uiderint pedem habere cancerosum et putridum, statim anima illius dolet: uincitur humana anima naturali misericordia. et quid dicit? ecce ego si talis essem, miser quid facerem? et fieri potest ut talis sim: quis mihi dabit? et ego debeo ergo huic dare: ut et mihi det aliquis, si talis fuero. iste quidem dat pauperi panem; sed in paupere sui miseretur, non illius. ista misericordia non xpisti misericordia, sed sui misericordia est. omne ergo quod facimus, xpisti causa faciamus, faciamus in sancto. 'siue manducamus, siue bibimus, omnia in nomine xpisti faciamus'. scripturas legimus, psalmos ediscimus, euangelia tenemus, prophetas edisserimus: non debemus hoc ita facere, ut gloriemur apud fratres, sed ut xpisto placeamus, ut sermo ipsius in ore nostro resonet. solent et uiri, solent et monachi, solent et mulierculae hoc inter se habere certamen, ut plus ediscant scripturas; et in eo se putant esse meliores, si plus edidicerint. ille plus edidicit, qui plus facit: ceterum quod tu ediscis, ego facio: magis mea opera scripturas retinet, quam tuus sermo qui uane resonat. in noctibus extollite manus uestras in sancta. leuate manus, crucis leuate uexillum. in noctibus leuate manus uestras in sancta: et cum leuaueritis in sancta, et feceritis quae sancta sunt, quasi medicamentum bonorum operum uestrorum xpistus sit. et benedicite dominum. unde et apostolus dicit: 'in omni loco leuantes manus inmaculatas'. et benedicite dominum. quodcumque facitis, referte ad dominum. manus leuentur, os xpistum resonet. in noctibus leuate manus uestras: da pauperi elemosinam. et benedicite dominum: gratias age domino, qui tibi dedit, unde dares fratri. magis tu agito gratias xpisto, quando dederis, quam frater, qui a te accepit, tibi agit gratias. grande nobis beneficium praestant pauperes. peccata nostra quae iam aliter lauare non possumus, elemosina extinguit. quid enim scriptum est? 'sicut aqua extinguit ignem, sic elemosina extinguit peccata'. hoc praestat elemosina, quod et baptisma. quomodo baptisma nobis peccata dimittit, ita et elemosina nobis peccata dimittit. sicut aqua extinguit ignem, sic elemosina extinguit peccata. peccatis enim gehennae ignes praeparati sunt: hoc autem extinguit elemosina.

benedicat te dominus ex sion, qui fecit caelum et terram. tu benedicis dominum, et te dominus benedicit. ex sion: de specula, de ecclesia, de ueris dogmatibus, de fide pia. benedicat te dominus ex sion. istos uersiculos spiritus sanctus loquitur, siue certe propheta in spiritu loquitur. et quid dicit? o tu qui per quindecim gradus ad ultimum conscendisti, qui fecisti haec et haec, qui benedicis dominum, qui in noctibus extollis manus tuas in sancta et benedicis dominum, recipe et tu mercedem. benedicat te dominus ex sion. quod dedisti recipe. tu dedisti elemosinam, tu fecisti uirtutes: a deo praemium et benedictionem consequeris. benedicat te dominus ex sion. ex sion: de caelesti hierusalem, in matre primitiuorum, ubi sunt futura gaudia, ubi sunt archangeli, ubi uirtutes ceterae, ubi apostoli, ubi prophetae, ubi sancti, ubi martyres, ubi secuntur angelorum multitudines et sanctorum, quocumque agnus uadit. denique uidit et iohannes ciuitatem sanctam de caelo depositam, gemmis extructam duodecim habere portas. tota aurea erat: muros habebat aureos, habebat et plateas de diuersis gemmis. in hac ciuitate xpistus regnat, in hac ciuitate habitatores ipsi sunt et habitatores et portae, ipsi et domus sunt et habitatores. uultis scire quoniam domus sunt? xpistus habitat in eis, xpistus deambulat in eis. 'inhabitabo, inquit, in eis, et deambulabo'. uide animam sanctam, quam grandis sit: xpistum capit, quem caelum non capit. uide quid dicat. inhabitabo, inquit. sed fieri potest, ut aliquis anguste habitet. inhabitabo, et deambulabo in eis. ubicumque deambulat, utique lata domus est, ubi deambulatur. 'uos estis, inquit, templum dei, et spiritus sanctus habitat in uobis'. praeparemus templum nostrum, ut xpistus ueniat, et habitet in nobis: ut et anima nostra sion sit, ut sit specula, ut sit in summitatibus constituta, ut sit sursum, non deorsum. legimus in zacharia propheta: 'et angelus, inquit, qui loquebatur in me, dixit ad me'. si angelus loquebatur in propheta, quanto magis qui habitat in nobis, ipse nos habet et domos et confabulatores?

benedicat te dominus ex sion, qui fecit caelum et terram. si sanctus es, audi quid dicat, qui fecit caelum: si peccator es, qui fecit terram. et caelum fecit, et terram. interim dicamus secundum litteram. hoc dixit ad distinctionem idolorum. dii, inquit, qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra. 'dominus autem caelos fecit'. hoc ad distinctionem dicit idolorum. hoc interim secundum litteram. ceterum secundum intellegentiam spiritalem quomodo dicitur peccatori 'terra es et in terram ibis', sic et sancto dicitur, caelum es et in caelum ibis. hoc totum quare dixi? ut sanctos caelum probarem. 'caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiat firmamentum'. 'et aquae quae super caelos sunt, laudent nomen domini'. 'caeli caelorum domino'. qui fecit caelum et terram. licet terreni simus, licet ambulemus in terra, tamen conuersatio nostra in caelis est: ibi habemus municipationes nostras. qui fecit caelum et terram. licet peccator es, noli desperare: dominus omnipotens est. multi de terra caeli fiunt, et multi de caelo terra. infelix iudas caelum fuit, et terra factus est. paulus apostolus eo tempore, quo persequebatur ecclesiam, terra erat: confessus est, et caelum factus est. nec qui caelum est, debet esse securus; nec qui terra est, debet desperare de uita. iacob eo tempore, quando fugiebat in mesopotamiam fratrem suum, uenit ad luzam: et ibi, inquit, posuit sibi lapidem ad caput. sub capite ipsius lapis erat xpistus. numquam sibi posuit lapidem ad caput, nisi eo tempore, quando persecutorem fugit. quando mansit in domo patris sui, quamdiu erat in domo patris sui, et habebat refrigeria carnis, lapidem non habebat ad caput. recessit de domo sua nudus, recessit in uirga; et statim in ipsa nocte inuenit lapidem, et posuit ad caput suum. quia talem habebat puluillum in quo refrigerabat, uidete uisionem eius. 'uidit, inquit, scalam de terra pertingentem ad caelum; et uidit, inquit, angelos descendentes et ascendentes'. uidit angelos de caelo uenire ad terram, et alios de terra ad caelos ascendere. uultis scire quia lapis ille, qui erat ad caput iacob, xpistus erat lapis angularis? 'lapis quem reprobauerunt aedificantes hic factus est in caput anguli'. lapis ille, qui scriptus est in regnorum libro, abenezer. lapis iste xpistus est. abenezer autem interpretatur lapis adiutorii. 'consurrexit, inquit, iacob mane'. et quid dixit? 'haec, inquit, domus dei est'. et quid fecit? 'tulit, inquit, oleum, et unxit lapidem'. nisi mysteria intellexerimus scripturarum, cuius rationis erat, ut ungueret lapidem de oleo?

135. confitemini domino quoniam bonus. tamen et si haeretici dicunt, quia non est paenitentia; sed tamen propheta nos hortatur, ut confiteamur peccata nostra. deus enim bonus est. beatus ergo qui confitetur peccata sua, sicut et apostolus dicit: 'qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei'. si apostolus confitetur, quanto magis peccator? et iterum: 'iustus accusator est sui in principio sermonis'. si ergo iustus, quanto magis peccator?

confitemini deo deorum. deorum horum dicit, de quibus scriptum est: 'ego dixi, dii estis'. et iterum: 'deus stetit in synagoga deorum'. qui desinunt esse homines, et relinquunt uitia, et sunt perfecti: isti dii sunt, et filii excelsi.

confitemini domino dominorum. hoc refertur ad filium, et deo deorum ad patrem. patri ergo et filio confitemur: pater enim in filio, et filius in patre.

qui facit mirabilia magna solus. prius dixit, confitemini deo deorum; et iterum, domino dominorum. et quoniam dixit duas personas, nunc dicit, qui facit mirabilia magna solus, ut non dicat duos deos. scriptum est enim: 'unus deus, ex quo omnia; et unus dominus iesus, per quem omnia, et nos per ipsum'.

qui fecit caelos in intellectu. isti sunt caeli qui enarrant gloriam dei, qui uestiti sunt imaginem caelestis: et sunt caeli, qui non sunt uestiti imaginem terreni. in intellectu, in sapientia: xpistus enim dei uirtus et dei sapientia, sicut et in prouerbiis dicit ipsa sapientia: 'quando faciebat caelos, cum ipso eram' et cetera.

qui firmauit terram super aquas. licet dicatur terra super aquas pendere, hoc est, in mari pendere; tamen terram nostram fundauit et firmauit in baptismate. non dixit, sustulit, aut exaltauit, aut in caelos fecit ascendere. baptisma enim peccata dimittit, et quasi de carcere liberat: regna autem caelorum non potest donare. si non enim aliquis per opera et fidem intrauerit, non potest securus esse.

qui fecit luminaria magna. secundum litteram de stellis dicit. licet paruas eas conspiciamus, sed tamen magnae sunt. sicut enim nos si ascendamus in montem excelsum, et uideamus in subiecta ualle hominem, uidetur nobis quasi paruum quiddam: ita et stellae magnae sunt, ex altitudine autem paruae nobis uidentur. stella enim quae uidetur in britannia, et ubique ipsa apparet. hoc autem dicit ad eos quibus dixit: 'uos estis lux mundi'.

qui diuisit mare rubrum in diuisiones. dicunt hebraei, quod in duodecim diuisiones diuisum est mare, hoc est, secundum tribum una uia. rubrum autem dicitur de sanguine.

et excussit pharaonem et exercitum eius in mari rubro. bene dixit, excussit: excussit enim eius peccata, et non egit paenitentiam; propterea mortuus est. sicut et ad hierusalem dicit: 'excute puluerem tuum'.

qui percussit reges magnos. primum percussit pharaonem, qui intellegitur diabolus, et sic exercitum eius.

quia in humilitate nostra memor fuit nostri. non dixit, in sapientia: non dixit, in diuitiis: non dixit, in doctrina; sed, in humilitate memor fuit nostri. licet enim et istae uirtutes sint; sed tamen nisi aliquis habuerit humilitatem, non recipitur a deo. 'superbis enim resistit deus, humilibus autem dat gratiam'.

et redemit nos ab inimicis nostris. non dixit, liberauit, sed redemit, hoc est, suo sanguine.

qui dat escam omni carni. considera mihi elephantum, camelum, bouem, ceruum et haec magna quadrupedia, quomodo unumquodque habet in facie oculos, nares, os, pedes. considera autem et minuta, hoc est muscam, formicam, pulicem et cetera, et in istis minutis considera et oculos, et nares, et os, et pedes, et omnia similiter quomodo et in maiora, et glorifica dominum: et omnibus his escam praestat. aliter, sicut scriptum est: 'et tollam illis cor lapideum, et dabo illis cor carneum' hoc est molle, quo possint legem dei suscipere. si non enim quis duritiam suam conuertat, et fiat mollis, non potest escam accipere, et panem qui de caelo descendit, ut possit dicere: 'panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie' hoc est, qui est de tua substantia. in hebraico euangelio secundum matthaeum ita habet: 'panem nostrum crastinum da nobis hodie' hoc est, panem quem daturus es nobis in regno tuo, da nobis hodie.

136. super flumina babylonis illic sedimus et fleuimus, cum recordaremur sion. si non aliquis aegrotat, nescit quantum ualet sanitas. et iterum claudus nescit quantum ualet qui sanus est pedibus. similiter et caecus uidentem. hoc totum dictum est, quoniam psalmus dicit, super flumina babylonis illic sedimus et fleuimus, cum recordaremur sion. babylon confusio interpretatur: ergo babylon hic mundus est. peccator ergo qui cecidit de paradiso, et uenit in uallem lacrimarum, hoc est in babylonem, in istum mundum, dicit: magis autem propheta ex persona eius qui cecidit dicit: super flumina babylonis. flumina autem babylonis. quando uideris aliquem pulchrum ad horam, et aegrotans perdiderit pulchritudinem, et marcescat flos ipsius, hic sicut flumen transit, et aquae succedentes sibi uenientes et recedentes pereunt, et iterum aliae oriuntur, et ipsae pereunt: ita et in hoc mundo, quod ad momentum aut ad aliquod tempus aut ditamur, aut fortes sumus, aut pulchri sumus, et post modicum transit sicut aqua, et perit. ibi ergo sedimus et fleuimus, cum recordaremur sion. licet quidem uitio nostro cecidimus de paradiso, tamen reminiscimur prioris felicitatis, et non obliuiscimur. et ille qui de hierosolymis descendit in hiericho, quae interpretatur luna, hoc est, quae semper mutatur - haec autem intellegitur in hunc mundum, - in latrones incidit, et samarita tollit eum, et oleo et uino curat, miscens austeritatem cum misericordia.

in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. salix talem naturam habet: est quidem lignum infructuosum, et dicitur quod si quis ex illa accipiat potionem aut manducet, filios non facit. ibi ergo suspendimus organa nostra. organum autem hominis corpus est. sicut enim organum ex multis fistulis conpositum est, unum autem modulatione melos mittit, ita et organum nostrum habemus tactum: per ipsum, hoc est per opera, melos et canticum et hymnum referimus deo. similiter et per auditum, et per odoratum, et per gustum, et per uisum, et per has omnes uirtutes quasi de uno organo hymnum et canticum referimus domino. dicitur iterum salix radicem non habere; sed si ramus absciditur, et plantatur secus aquam, statim uirescit. ita autem et peccator, licet peccauerit, licet ceciderit: tamen si sit secus aquas, hoc est, si legit sanctas scripturas, et audit uerbum diuinum a sancto uiro, uiret eius anima, et in paenitentiam conuertitur.

quia illic interrogauerunt nos, qui captiuos duxerunt nos, uerba canticorum. daemones, qui deceperunt nos et captiuos duxerunt, nunc quasi deridentes nos et gloriantes dicunt nobis: reddite nobis uerbum de fide uestra, et quemadmodum quando eratis in hierusalem, hymnum dicebatis deo.

quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? respondent, qui peccauerunt et decepti sunt, et dicunt: quomodo uobis cantabimus canticum domini in terra aliena, in peccatis constituti, qui cecidimus de hierusalem in babylonem? ergo non potest aliquis, si non sit sanctus, laudare dominum. peccator enim non debet cantare domino, sed lugere peccata sua.

si oblitus fuero tui hierusalem, obliuioni detur dextera mea. ergo quia peccauit et cecidit, reminiscitur prioris conuersationis et hierusalem, et proponit sibi quod nisi semper tui memor ero, et semper in mente habeam, obliuioni detur dextera mea, hoc est opera mea. non dixit sinistra, sed dextera: sinistra enim semper in obliuione est. uis ergo semper in memoria domini esse? dexterae opera fac.

adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. hoc est, non habeam neque opera neque sermonem, si non iugiter memoria tui uersetur in corde meo.

memor esto domine filiorum edom, in diem hierusalem. edom interpretatur terrena et sanguinea. quis ergo est, nisi diabolus? uidete ergo quid dicat. hoc ex persona adam dicitur: domine, memento quemadmodum me decepit, et traxit me serpens diabolus, qui intellegitur nabuchodonosor, et eiecit me de paradiso. memento et retribue ei, et sentiat poenam, quam ipse sua malitia mihi induxit, trahens me et adducens in babylonem et in assyrios.

filia babylonis misera. filia babylonis anima est quae semper in motione est et in confusione, et non habet statum, sed est in uitiis et in peccatis, quae uere misera est. beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. beatus est, qui retribuet ei quod ipsa fecit. uerbi gratia, eiecit me de paradiso: ego illam per abstinentiam reduco ibidem. decepit me in fornicationem: ego per castitatem reduco illam in hierusalem, et ex uitiis in uirtutem. ergo non ut inimicus facio, sed ut amicus.

beatus qui tenebit, et allidet paruulos tuos ad petram. paruuli dicuntur cogitationes. uerbi gratia, uidi mulierem, concupiui eam: statim si non abscidero concupiscentiam illam, et sicut pedem tenuero, et allisero ad petram donec parua est concupiscentia, non potest postea abscidi quando creuerit. beatus ergo est qui statim abscidit, et allidit eam ad petram. petra autem xpistus est.confitebor tibi domine in toto corde meo. qualia sunt uulnera, tale et inplastrum. quemadmodum enim corpus habet diuersa uulnera, ita et anima habet suas passiones et sua uulnera; et aduersus peccatum talem et paenitentiam debemus agere. si quis pro omnibus peccatis suis confitetur, iste in toto corde confitetur domino. uerbi gratia, fornicatus est aliquis, confitetur pro fornicatione: sed quoniam est aut auarus, aut iracundus, aut detractor, aut blasphemus, et plurima uitia habet, iste non confitetur in toto corde. si quis autem pro omnibus uitiis et passionibus animae suae agit paenitentiam, iste potest dicere: confitebor tibi domine in toto corde meo. quoniam audisti omnia uerba oris mei. iste uersiculus in hebraico non habetur. ceterum quod dicit, hoc est: propterea confitebor tibi domine in toto corde meo, hoc est, pro omnibus uitiis meis et peccatis, quoniam non pro uno uitio confessus sum tibi, et exaudisti me.

et in conspectu angelorum psallam tibi. uide prouectionem paenitentis, quia post confessionem et paenitentiam cum angelis meretur psallere. qui autem psallit, iam non agit paenitentiam, sed gratias agit, et benedicit. adorabo ad templum sanctum tuum. si hoc est templum, quod nunc uidetur desertum, in quo oportet adorare: ergo non debent adorare iudaei, quoniam euersum est templum. templum autem dicit sanctam et caelestem hierusalem.

super misericordia tua et ueritate tua. peccator audiat misericordiam, iustus autem et superbus audiat ueritatem.

multiplicabis in anima mea uirtutem. multiplicabis: hoc est, multis sollicitudinibus subiacere animam.

confiteantur tibi domine omnes reges terrae. reges terrae sunt isti qui regnant peccato. ergo ipsi confiteantur, qui regnant peccato. nec enim de regibus dicit huius mundi. scriptum est enim: 'cor regis in manu dei'. putas, cor iuliani impiissimi in manu dei fuit? absit. aut neronis aut maximiani et decii persecutorum? absit. sed de illis dicit, qui regnant peccato, quia isti qui uincunt uitia et passiones animae et regnant peccato, cor eorum in manu dei est. quia audierunt omnia uerba oris tui: quia custodierunt mandata tua.

et cantent in uiis domini. philosophi huius saeculi non cantauerunt in uiis domini, sed nos cantamus in uiis domini, hoc est, in moyse et esaia et hieremia: et de uiis istis uenimus ad illam uiam quae dicit 'ego sum uia'.

138. eripe me domine ab homine malo. non in tantum potest nos decipere diabolus, quantum per organum hominis: ab hoc deprecatur propheta liberari.

qui cogitauerunt iniquitates in corde. de haereticis dicit.

uenenum aspidum sub labiis eorum. quoniam uidentur amicitiae uerba habere, et plena sunt ueneno mortifero.

iuxta iter scandalum posuerunt mihi. hoc est: de scripturis proferentes testimonia, quae quasi uidebantur rationem aliquam habere, temptabant me decipere.

dixi domino: deus meus es tu. si non sanctus, non potest hunc uersiculum dicere; qui non regnatur a peccato, qui dicit 'pars mea dominus'.

non tradas me domine a desiderio meo peccatori. dicit scriptura, quod 'si quis uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo'. ergo hoc dicit propheta: ne de concupiscentia mea tradas me diabolo; sed bene mihi habet in opere iudicari, et non in cogitatione.

caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. quemadmodum serpens quando uiderit aliquem uenientem ad percutiendum, circulum facit totius corporis sui, et in medio celat caput, ubi scit habere se uitam: ita et isti haeretici per sermonem philosophorum et aristotelis et ceterorum uidentur se abscondere, et quasi protegere et defendere. sed ecclesiasticus uir quasi in uirga, hoc est in cruce, soluit circulum, et inuenit caput latentem, et ibi eum percutit, hoc est, testimonium profert de scripturis.

habitabunt recti cum uultu tuo. uultum dei quod est, nisi xpistus? 'qui non rapinam arbitratus est esse aequalis deo'.

140. domine clamaui ad te, exaudi me. moyses stabat cum populo, et pharao persequebatur post tergum eius, et undique angustia illi erat. in illo tempore lacrimatus est ad deum, et continuo deus ad eum: 'quid clamas ad me?' dum cum silentio orabat, auditus est; scriptura autem non meminit quod locutus sit, sed tantum quod lacrimatus sit. et sanguis martyrum semper clamat ad dominum, et exauditur. et dominus locutus est ad cain: 'sanguis fratris tui clamat ad me'. et in apocalypsi iohannis animae iustorum sub altare dicebant ad dominum: 'usquequo domine non nos defendis?' simul autem consideremus quia animae iustorum altare sunt domino. intende uoci meae, cum clamauero ad te. hoc est, uide et considera o domine quid te peto: quoniam non te peto corporale desiderium, aut aurum, aut tale aliquid huius mundi, sed ut misericordiam consequar. propterea dicit, intende, hoc est, diligenter audi, quia nihil alienum peto.

dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. hoc est, recta ad te ueniat oratio mea, non habens aliquas sordes aut uitia aut cogitationes diabolicas. incensum autem orationes sanctorum sunt. hoc autem cognoscimus de apocalypsi, quando uiginti quattuor seniores tenebant turabula et dicebant: 'haec sunt orationes sanctorum'. eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. eleuatio manuum dominum demonstrat, et in eleuatione manuum creatorem uidemus. uide autem quia non dixit, extensio manuum mearum. extensio enim non est eleuatio; sed extendit aliquis et post tergum et in latus, hoc est in uitia, quemadmodum dicit et dominus: 'quando extenderitis manus uestras ad me, non exaudiam uos'. sacrificium uespertinum, undecimae horae: id est, in euangelio leuo manus meas. et iterum apostolus: 'leuate manus uestras ad orationes'. et moyses quando leuabat manus, uincebat iesus: quando autem deponebat, uincebatur. si intellego scripturas secundum historiam et secundum litteram, moyses deorsum habet manus: si autem spiritaliter, eleuat manus suas in altum.

pone domine custodiam ori meo. 'mors et uita in manibus linguae'. et iterum: 'amen dico uobis, quoniam de omni uerbo otioso, quod locuti fueritis, reddetis rationem in die iudicii'. hoc ergo postulat propheta, ut omne quod loquitur, non sit otiosum, sed sanctum et dignum deo. et ostium circumstantiae labiis meis. ostium circumstantiae quasi murum in circuitu totius domus postulat, ut in nullo uincatur. dicit enim hieremias: 'mors intrauit per fenestras uestras'. fenestras autem habemus quinque: hoc est, uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus. si ergo uidero mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus sum eam in corde meo; et intrauit mors per fenestram meam, hoc est per uisum. si lira aut organum aut calamus quasi dissoluat me, mors intrauit per auditum meum. si autem aliquid molle tangam, et soluar corporis mollitia, mors intrauit per tactum meum, et cetera similiter. ergo hoc deprecatur propheta, ostium circumstantiae, hoc est, ut muniatur tota eius domus, ut non habeat aduersarius unde ingrediatur et dominetur hominibus. dicitur enim in epistula sancti petri: 'aduersarius noster diabolus sicut leo rugiens circuit quaerens quem deuoret'. diabolus non pugnat cito contra aliquem per grandia uitia, sed per parua; ut possit quomodocumque intrare, et dominari hominis, et postea eum in maiora uitia inpellat. non per fornicationem, non per auaritiam, sed per minora uitia ingreditur.

non declines cor meum in uerba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. o infelicissimum humanum genus, qui peccata excusamus, dicentes, uictus sum a natura: cum in potestate nostra est et peccare et non peccare. semper excusamus nosmetipsos, et dicimus: ego nolebam peccare, caro mea uicit. illa mulier uenit ad me, ipsa misit, ipsa me tetigit, ipsa mihi illud dixit, ipsa me uocauit; et pro quo deberemus paenitentiam agere et dicere, domine peccaui, excusamus et iungimus peccata peccatis. aequale corpus habemus omnes, diuersos autem labores. 'non est personarum acceptor deus'. uis autem scire, quod aequale habemus et nos et sancti corpus? paulus apostolus dicit: 'uideo autem aliam legem repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati'. et iterum post haec: 'propterea castigo corpus meum, et seruituti subicio, ut non aliis praedicans ipse reprobus inueniar'. et iterum: 'miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?' diuersos ergo labores habemus; et quantum quis laborat, tantum et praemium accipit.

cum hominibus operantibus iniquitatem. ex communi subauditur: non declines cor meum cum hominibus operantibus iniquitatem. et non communicabo cum electis eorum. sicut dominus habet electos sanctos, ita et diabolus habet electos suos. intellege mihi principes haereticorum, et non dubitas de lectis eorum. si enim dixisset electos, et non cum subdistinctione eorum, excludebat nunc electos dei. communicabo, dupliciter intellegitur: aut consentiam, aut secundus fiam, hoc est, inmundus. scitis enim scripturam duo inmunda uocare. dicit apostolus: 'ut condat utrumque, hoc est, duos homines in unum nouum hominem': duos, interiorem et exteriorem: hoc est, inmundum faciens sanctum. et iterum noe in arca munda septem septem introduxit se cum, inmunda autem duo duo.

corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me. 'quem diligit dominus corripit, castigat autem omnem filium quem recipit'. beatus est qui hic corripitur: 'non retribuet dominus bis in idipsum'. magna ira est domini, quando hic non nobis irascitur: reseruat enim nos sicut uitulum in occisionem. ad hierusalem enim dicit: 'multa sunt peccata tua et multae iniquitates, propterea non irascar tibi'. hoc est, quando adultera eras tantum, zelabam te quasi diligens te; quando autem multos habuisti amatores, contempsi te, et non irascar tibi. quemadmodum uir zelat uxorem suam, quando eam diligit; si autem non zelatur, odit eam, et non consequitur illius sermones qui dicit: 'uisitabo in uirga iniquitates eorum'. et iterum: 'et non uisitabo filias eorum, quando fornicatae fuerint'. corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me. pone hic magistrum aliquem, aut patrem, aut medicum. si uiderit medicus in corpore carnes putridas, et dicat, quid ad me pertinet? scias quia crudelis est. si autem praecidat, et cauterium inponat, misericors est: quia saluat hominem. similiter et magister si dimittat puerum, et non eum exigat disciplinam, odit eum. si autem exigat, et medicus curet; quae putatur esse asperitas, clementia est. et achab arguitur a domino de naboth, quando occidit eum, et accepit uineam eius, et effudit sanguinem iustum. helias propheta missus est ad eum, qui dixit: 'occidisti, insuper et possedisti'. statim conscientia percussus submisit ceruicem et oculos: et hoc impius rex, et purpura indutus. et postea dicit scriptura, quod uadens induit cilicium subtus purpura. et uidens deus dixit: 'quia reueritus est me achab, non inducam malum in eum'. uide ergo quantum ualuit cilicium, et ieiunium, et modica lacrima quantum sanguinem lauit. ita ergo oportet uestire cilicium et ieiunare, ut nemo uideat. corripiet dupliciter intellegitur: aut arguet, aut docebit. oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. 'populus meus, qui uos beatificant, seducunt uos'. laus haereticorum et oleum ipsorum, quo ungunt capita hominum et repromittunt eis regna caelorum, inpinguat caput. omne autem pingue reprehendit scriptura, sicut dicit: 'et manducauit iacob, et saturatus est, et recalcitrauit dilectus, incrassatus est, inpinguatus est, dilatatus est'. manna autem angelorum tenue est.

quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. hoc dicit: ipsi quidem saeuiebant; ego autem pro ipsis orabam, ut conuertantur. absorti sunt iuncti petrae iudices eorum. sicut alibi dicit: 'beatus qui tenebit et allidet paruulos tuos ad petram'. 'petra autem erat xpistus'. paruuli autem, minores et paruae cogitationes antequam crescant. et nunc ipsi haeretici, licet per aristotelem et platonem uideantur simplicitatem ecclesiae contemnere, tamen quando uenerint ad scripturas statim absorbuntur a petra, hoc est, a xpisto, et conuertuntur ad eum. absortio enim pro uictoria dicitur, sicut apostolus dicit: 'absorta est mors in uictoria. ubi est, mors, uictoria tua? ubi, inferne, stimulus tuus?' uictoriam autem dicit ipsam absortionem, quam uictoriam habebat in absorbendo.

audient uerba mea, quoniam potuerunt. ipse dominus dicit: qui ad me uenerunt, uicti sunt, et delectati sunt meis uerbis, et conuersi sunt ad me in ecclesia mea. sicut crassitudo terrae. omne crassum uicinum est terrae: et anima quae peccat, terrae haeret. dominus enim ex initio omnia tenuia fecit. suo ergo uitio unusquisque incrassatur, et deducitur in terram. demus exemplum. sicut uulnus in corpore tumens crassum est, et pus plenum est, quando uenerit medicus secat ipsum, et sanat et tenue facit, tunc redigitur in suam naturam, quomodo et creatum est. ideo dicit: sicut crassitudo terrae erupta est super terram.

et saluator - dissipata sunt ossa nostra secus infernum - in uicesimo primo psalmo dicit: 'dissipata sunt uniuersa ossa mea'. si secundum litteram intellegimus, non stat: siquidem crucifixus est tantum. quando uideris arrium, eunomium extra ecclesiam, intellege dissipata esse ossa domini secus infernum. os, quod forte est: ipsi maiores, qui uidentur aliquid esse, per multiloquium ipsorum et philosophiam et contentionem inducuntur ab haereticis.

custodi me a laqueo quem statuerunt mihi. semper nobis laqueos tendunt aut haeretici aut daemones. uitia enim uicina sunt uirtutibus. laqueum mihi posuerunt in elemosina, si extendero manum meam ut uideant homines, et quasi bonum faciens uenero in uitium et in peccatum. si autem dedero tunicam fratri, ut alter uideat, laqueum mihi posuerunt. semper ceruis tenduntur retia et laquei ponuntur, ubi uestigia eorum conprehenderit uenator. ceruus autem accipitur in sanctos: quia altus est, et cornua grandia habet, et interficit serpentes. propterea dicitur alibi: 'qui perfecit pedes meos tanquam ceruorum'. talis enim dicitur esse uirtutis, ut spiritu narium suarum protrahere serpentes de cauernis et sic comedere. ipsi ergo serpentes ponunt nobis scandala, hoc est daemones, in ipsis uestigiis nostris ubi gradimur: in uirtutibus, in elemosina, ut coram hominibus faciamus propter uanam gloriam: in ieiunio, in oratione, uestiendo cilicium, et ostendere hominibus. qui enim uestitur cilicium, debet lugere sua peccata, non gloriari et ostendere hominibus. et ab scandalis operantium iniquitatem. hoc est, ut non offendam.

cadent in retiaculo eius peccatores. superius dixit, custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, de multis; nunc autem de uno, cadent in retiaculo eius peccatores. quemadmodum dominus mittit rete, et conprehendit multitudinem piscium, et habet apostolos piscatores collegentes et adferentes ad eum, hoc est, eos qui per ipsos credunt: ita et diabolus habet daemones, qui ei subiecti sunt, qui et decipiunt homines et adferunt illi. singulariter sum ego donec transeam. dicit hieremias: 'solus sedebam, amaritudine enim repletus eram'. hoc est, in paenitentia eram. solus: mundus, non secundus. et moyses dicit: 'transiens uidebo hanc uisionem magnam'. si non transierit, hoc est omnia uitia, non potest uidere magnam uisionem. magna autem uisio, quia rubus ardebat, et non incendebatur: ardebant spinae, hoc est peccata. huic igni mundatur et esaias: iste enim est carbo qui tetigit labia eius, qui erat super altare. huius carbonis meminit et propheta dauid: 'sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis'. iste carbo desolator est: solitudinem facit, et peccatorum purgat.

141. intellectus dauid cum esset in spelunca, oratio. praescribitur iste titulus secundum historiam quidem, quando fugiebat dauid a facie saul in deserto engaddi in spelunca absconsus; et ingressus est ignorans saul, quasi sua causa. sed quoniam habet in praescriptione intellectus dauid, debemus spiritaliter intellegere psalmum. accipitur quidem et in dominum uerum dauid iste psalmus; et intellegitur saul in diabolum, spelunca autem in hunc mundum, et quod diabolus non inmittit in hunc mundum aliquid boni, sed stercus, et si quid putridum. spelunca autem intellegitur iste mundus, quia perfectum lumen non habet quantum ad conparationem futuri: sed quasi lumen aliquod inluxit dominus ueniens in hunc mundum. propterea dicit et apostolus: 'qui est lumen gloriae eius'. ergo sicut dauid intrauit in speluncam abscondens se a saul, ita et dominus ingressus est in hunc mundum, et persecutionem passus est.

effundo in conspectu eius orationem meam. significantius dixit, effundo totum cor meum in conspectu domini: quemadmodum aliquis medico confiteatur uulnus suum, et omnes quas habet passiones dicat illi, ut ita adhibeat ei curam. tribulationem meam ante ipsum pronuntio. haec est tribulatio quam apostolus numerat, quae numerata cum ceteris spem facit, spes autem non confundit.

in deficiendo in me spiritum meum. si non deficiat ex nobis spiritus malus qui suffocabat saul, non potest nosse semitas nostras dominus. quae autem sunt semitae iustorum? iustitia, opera bona, uita recta, castitas, continentia, et cetera his similia.

in uia hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. prope sunt uitia uirtutibus. in quacumque uia uoluerit aliquis ambulare, in ea ponunt laqueos: aut in ieiunio, aut in elemosina, aut in ceteris uirtutibus.

considerabam ad dexteram et uidebam: et non erat qui cognosceret me. si in dominum fecerimus psalmum, ipse dominus loquitur. omnes discipuli mei dereliquerunt me, et fugerunt. unus remanserat petrus, qui se promiserat dicens 'si oportet me pro te mori, non te derelinquam': et ipse negauit. propterea dixit, considerabam eum ad dexteram, et non dixit ad sinistram, quoniam egit paenitentiam petrus.

periit fuga a me. quando conprehensus est a iudaeis. et non est qui requirat animam meam. omnes enim clamabant: 'crucifige crucifige'.

intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. si non aliquis humiliatus fuerit, non exauditur a domino. quid enim prodest, uerbis aliquem orare, et ceruicem erectam habere? si autem in dominum intellegimus: 'discite a me, quia mitis sum et humilis corde'.

libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. qui contra nos pugnant, fortiores nobis sunt, hoc est, principes huius mundi.

educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. id est, de hoc corpore. ad confitendum, id est, ad clarificandum, sicut dicit: 'confiteor tibi pater'. me expectant iusti, donec retribuas mihi. dominus dicit: me expectant apostoli, donec resurgam a mortuis.

142. domine exaudi orationem meam. humilis uerba, et plena humilitatis et misericordiae. auribus percipe obsecrationem meam in ueritate tua. confidentis uerba sunt. in ueritate tua, hoc est, in xpisto tuo. 'ego sum uia et uita et ueritas'. exaudi me in tua iustitia. et hic, in xpisto tuo. hoc est, non confido mihi ego, sed ueritatem et iustitiam tuam peto, ut ipsa mei misereatur.

et non intres in iudicium cum seruo tuo. ecce manifestissime demonstrauit quia misericordiam xpisti praestolatur, dicens: et non intres in iudicium cum seruo tuo. hic quasi aliquis iudicat inter deum et prophetam, sicut et in quinquagesimo psalmo scriptum est: 'ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas cum iudicaris'. et propterea intrat in iudicium deus, ut iuste puniat. tale quid fecit et cyrus, rex persarum et medorum, regi armeniorum, quando transgressus est amicitias eius. uicit eum, et captiuum accepit; et proprios illius cognatos, et uxorem, et filios fecit iudicare inter illos, ut iuste aut misereatur aut puniat. quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. 'deus abraham, et deus isaac, et deus iacob: deus uiuentium, et non mortuorum'. ergo nec ipsi patriarchae iustificabuntur in conspectu dei. 'stellae enim non sunt mundae in conspectu eius'.

quia persecutus est inimicus animam meam. hoc interpretatione non indiget: nulli dubium quin diabolus. humiliauit in terra uitam meam. hoc est quod dicit. antehac alas habebam, et uolabam: nunc autem persecutus me est inimicus et conprehendit, et ligauit mihi pedes et manus; quemadmodum uolatile ab homine prehenditur, et quasi uidetur mortuum esse, quia non habet licentiam alarum suarum ut uolet. ita et me, inquit, inimicus ligauit conscientia peccatorum meorum.

conlocauit me in obscuris sicut mortuos saeculi. sicut mortuos saeculi: adhuc necdum mortuus. quare? quia in paenitentia stat. si quis autem peccans non agit paenitentiam, hic mortuus est saeculi, et non sicut mortuus, sed perfectus mortuus. hoc ergo putauit inimicus, quia non ago paenitentiam pro peccatis meis, quae ipse mihi suggessit ut faciam. et anxiatus est super me spiritus meus. 'tu prior dic peccata tua, et saluus eris'. et iterum: 'si solum suspiraueris pro peccatis tuis, saluus eris'. in me turbatum est cor meum. propter conscientiam meam, quia peccaui.

memor fui dierum antiquorum. dierum meorum priorum memor fui, quomodo habebam confidentiam: nunc autem mihi nox est.

expandi manus meas ad te. ligatus ab inimico nihil aliud possum facere, nisi paenitentiam agere, et manus meas leuare ad te. anima mea sicut terra sine aqua tibi. sicut terra sine aqua sitit et quaerit imbrem, ita et anima mea desiderat et sitit te deum suum.

uelociter exaudi me domine, defecit spiritus meus. anima mea defecit, caro mea defecit: spiritus meus tantum remansit in me, et ipsum defecit: sed uelociter exaudi me, et miserere mei.

notam fac mihi uiam in qua ambulem. xpistum tuum notum fac mihi, qui dixit 'ego sum uia'.

spiritus tuus bonus deducet me in terra recta. hic impiissimi arriani proponunt nobis, et dicunt: 'magister bone, quid faciam bonum, ut saluus fiam? qui dicit: quid me dicis bonum? nemo est bonus, nisi unus deus'. ergo si filius non est bonus, sed pater, maior est pater a filio. ergo secundum tuum sensum, impiissime arriane, qui maior, filius aut spiritus sanctus? utique dicis, filius. hic ergo dicit: spiritus tuus bonus deducet me in terra recta. ergo si spiritus bonus est, qui minor est, sicut tu dicis: multo magis filius bonus est, qui maior est, xpistus. euangelium autem ita habet: 'et accedens unus de scribis temptans eum ait: magister bone. et ait, quid me dicis bonum' et non confiteris? sicut aliquis temptans episcopum suum, quem contemnit, dicat illi, episcope; et ille respondeat, tibi non sum episcopus, recede a me. alibi autem non legistis: 'bonus pastor ponit animam suam pro ouibus suis'? quid autem melius filio, qui carnem induit propter nos et passus est, nouem menses in utero uirginis fuit, et descendens de sua maiestate in sanguine fuit, in cunabulis fuit, passus est per momenta crescere, et uerberari, et alapizari, et crucifigi? quid hoc melius?

143. propter eos qui ignorant latinam linguam, licet multa de euangelio dixerimus, tamen debemus et de psalterio quaedam dicere: ut aliis saturatis alii ieiuni non redeant. quoniam autem longus est psalmus, et si uoluerimus in singulis uersiculis inmorari, dies praeterit: debemus breuiter ad singula quaeque sensus magis quam uerba replicare.

benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad proelium. qui breuiter interpretatur, hoc consequitur, ut ipse laudem non habeat, et tamen quodcumque in interpretatione est retineant illi qui audierunt. benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. leuemus manus in sancta sine cogitationibus et disceptationibus, et leuemus in omni loco; et cum leuauerimus manus nostras, oratio nostra ad deum arma sunt contra diabolum. qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. haec est lyra nostra, haec cithara: in hac cantamus deo.

misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus: protector meus. in tantis nominibus appellatur deus. quot beneficia, tot nomina. qui subdis populum meum sub me. hoc potest ex persona xpisti dici, hoc est, ex adsumpto homine. potest autem ex persona apostolorum dici quae dicit: qui subdis populum meum sub me. dicit hoc et sanctus pater in monasterio, et gratias refert deo, et dicit: benedictus dominus deus meus, qui subdis populum meum sub me. non enim mihi subicitur, sed tibi subicitur; ideo mihi seruit, ut tibi seruiat.

domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? hoc ipsum et in octauo psalmo dicitur. 'quid est homo quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam uisitas eum?' domine quid est homo, quia innotuisti ei? de fragilitate corporis et humana conditione loquitur: et quid dicit? si carnem aspicias, quid est homo? si spiritum, grande est homo. non despiciamus carnem, sed carnis opera contemnamus. non despiciamus carnem, quae cum xpisto regnat in caelo. 'caro et sanguis regnum dei non possidebunt': non caro et sanguis, sed carnis opera. caro et sanguis regnum dei non possidebunt. et quomodo in xpisto regnant? et quomodo sedemus cum xpisto in caelestibus? domine quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? gratias agit deo, et quod dicit hoc est. quantum ad humanam conditionem homo nihil est. 'uanitas uanitatum, omnia uanitas, dixit ecclesiastes'. si omnia uanitas, ergo et caelum, ergo et angeli. si caelum et angeli uanitas, homo quantum uanitas? et si uanitas angeli, si caelum uanitas, deus ergo uanitatem quare operatus est? uanitas ad conparationem dei: ceterum per se non uanitas. domine quid est homo quia innotuisti ei? quia innotuisti ei. grandis hominis felicitas, scire creatorem suum. hoc a beluis et a bestiis distamus, quia nos intellegimus creatorem nostrum, illae non intellegunt. sed et ipse status corporis suum quaerit artificem. ceterum animalia terram respiciunt, et ibi uenter ubi et oculus. ceterum oculi nostri ad caelum erecti sunt: ut si mens fuerit obcaecata, tamen inuitis oculis caelum uideamus.

homo uanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. uere dies nostri quasi umbra. fui infantulus, fui puer, fui adulescentulus, fui iuuenis, fui uir, hoc est, aetatis perfectae, fui mediae. dum nescio, senex sum. senectuti mors subrepit. mutor cotidie, et nihil me esse non sentio. ne uno quidem momento horae stamus in statu nostro, sed semper aut crescimus, aut decrescimus. ergo homo per momenta mutatur, et dum nescit, interit. ego senex recordor infantulus quid fuerim, quid fecerim, quomodo luserim, quomodo huc illuc que discurrerim: nunc me uideo nimio pondere praegrauatum. dies eius sicut umbra praetereunt. uita nostra umbra est: uidetur, et substantiam non habet. quod autem substantiam non habet, cito praeterit. quia ergo homo tam miserabilis est, et quia sic est infirmus, quid deprecamur? quid rogamus? quid hic dicit propheta? quid deprecatur?

domine inclina caelos tuos, et descende. non poteris seruare istam hominis uilitatem, nisi ipse indueris. domine inclina caelos tuos, et descende. ouis tua erronea sanari non poterit, nisi tuis humeris reportetur. tange montes, et fumigabunt. 'amen dico uobis: si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis monti huic, transi, et transferetur'. ibi de lunatico dicebatur. de illo monte, qui ab illis transferri non poterat, scriptum est in hieremia: 'date domino deo nostro gloriam, antequam offendant pedes uestri ad montes tenebrosos'. hoc totum quare diximus? quoniam et nunc sequitur, tange montes, et fumigabunt. montes qui regnant, montes qui erecti sunt per superbiam, qui dicunt 'mea sunt flumina, et ego feci ea'. tange montes, et fumigabunt. non dixit, inflammabuntur; sed, fumigabunt. habeant poenae indicium: non fulgoris, non splendoris.

fulgora coruscationem, et dissipabis eos. uidete quid dicat. non dixit, delebis eos: sed, dissipabis eos. legimus in genesi, eo tempore quo fabricabant turrem, dicit deus: 'uenite descendamus et confundamus linguam eorum' ne aliquando in se consensum habeant; sed dispargantur, prodest illis.

emitte manum tuam de alto. 'domine quis credidit auditui nostro? et brachium domini cui reuelatum est?' emitte manum tuam de alto. domine inclina caelos tuos, et descende. hoc ad filium dicitur: inclina caelos tuos, et descende. et quomodo dicit, emitte manum tuam de alto? si descendit, quomodo manum mittit de alto? sed licet in terra sit, tamen de caelo mittit manum: non enim recedit de caelo. eripe me et libera me de aquis multis. quoniam descendisti, quoniam inclinasti caelos, et misisti manum tuam de alto, et humanam carnem dignatus es adsumere, et multi in te crediderunt, pro una aqua plures aquae esse coeperunt. uideas disparsas in toto orbe esse haereses diuersas. eripe me et libera me de aquis multis. hoc dicit catichumenus: libera me de aquis multis, et praesta mihi fontem uiuentem. unum enim baptisma est: 'una fides, unum baptisma'. libera me de aquis multis. illae enim aquae multae non generant filios tuos, sed filios alienos. unde sequitur: libera me de aquis multis, et de manu filiorum alienorum. non sunt enim tui filii, qui nascuntur in multis aquis, sed alieni filii sunt.

quorum os locutum est uanitatem. scientiam sibi repromittunt, et erigunt os contra creatorem suum. 'posuerunt in caelum os suum'. quorum os locutum est uanitatem. scientia illorum, uanitatis scientia est. et dextera eorum dextera iniquitatis. utrumque condempnatur, et os et manus, et scientia et opera. quorum os locutum est uanitatem: hoc ad scientiam. et dextera eorum dextera iniquitatis. dextera, in opere. dexteram habere se dicunt, sed toti sinistri sunt. dextera iniquitatis est, et non est aequitatis. unde et tali sinistrae dicitur: 'stet diabolus a dextris eius'. qui talem habet dexteram, et iniquitatis dexteram, stat diabolus a dextris eius.

deus canticum nouum cantabo tibi. nouus homo, nouum canticum. deus canticum nouum cantabo tibi. 'cantate domino canticum nouum'. quam pulchre non dixit, canto, sed cantabo. in futuro repromisit; in praesenti enim scit certamen esse, non canticum. numquam cantat exercitus, nisi quando uicerit. ergo quoniam in praesenti pugno, non mihi uacat cantare. cum uicero, tunc cantabo. in psalterio decachordo psallam tibi. tunc extendam utramque manum, et in talibus tibi chordis canam. oratio mea psalterium tuum est.

qui dat salutem regibus. quibus regibus? 'cor regis in manu dei'. et iuliani persecutoris, et neronis, et decii? cor regis in manu dei. qui regnant corpori suo, qui subiciunt corpus suum et seruituti redigunt, ne aliis praedicantes ipsi reprobi inueniantur. isti sunt reges de quibus dicit sapientia in prouerbiis: 'dat regnum regibus'.

eripe me et libera me de manu filiorum alienorum. uersiculi qui supra dicti sunt iterum repetuntur. quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. quorum filii sicut nouella plantationis stabilitae in iuuentute sua. de manu filiorum alienorum. haereticorum filii uideamus quales sint. quorum filii sicut nouella plantationis in iuuentute sua. de manu filiorum alienorum. diligenter animaduertite quid dicitur de haereticis.

filiae eorum conpositae, circumornatae ut similitudo templi. cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. oues eorum fetosae, abundantes in egressibus suis: boues eorum crassi. non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. beatum dixerunt populum cui haec sunt. hoc illi dixerunt. ego quid dico? beatus populus cuius dominus deus eius. singula igitur uestris orationibus breuiter disseremus. quorum filii sicut nouella plantationis in iuuentute sua. plantatio eorum non est uetus, sed nouella est. non est enim de ueteri lege, non est de prophetis, non est de apostolis; sed de nouis magistris est. filii eorum sicut nouella plantationis in iuuentute sua. in iuuentute sua: semper iuuenes sunt. licet multae sunt haereses ueteres, tamen cum cotidie mutantur, et noua cotidie inueniunt, nouae sunt ipsae haereses. licet ueteres sunt, tamen cum cotidie doctrinas suas innouant, nouae sunt. non enim sunt ueterum magistrorum errore contenti, sed cotidie ipsi noua reperiunt. quorum filii sicut nouella plantationis in iuuentute sua. de ecclesia quid dicitur, de timente dominum? 'beati omnes qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius'. quid dicitur de illis? 'filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae'. circa mensam xpisti sunt illi filii, non longe sunt a mensa xpisti. ibi non dicuntur filiae, sed tantummodo filii. ceterum haeretici habent et filias, habent et fragiliorem sexum, uoluptatis delicias. filiae eorum conpositae. sermo conpositus est, et sensus sordidus. in scripturis sanctis cogitationes semper filii dicuntur: uerba, filiae. uide ergo quid dicit. cogitationes eorum, hoc est, filii noui sunt. uerba uero eorum, hoc est haereticorum, quae habent de sapientia saeculari, conposita sunt: habent enim uerba conposita, lautum sermonem. filiae eorum conpositae. uidentur quidem esse conpositae: sed quia filiae sunt, et non filii, uires non habent. circumornatae ut similitudo templi. pulchre dixit, similitudo templi: non habent ueram ecclesiam, sed similitudinem ecclesiae.

cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. parati sunt ad contendendum. si illos tenueris in uno testimonio, ad aliud transeunt. si in scripturis tenueris, ad aristotelem fugiunt. si aristotelem tenueris, in platonem transeunt. cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in illud. cellarium proprie dicitur, quod diuitias conpositas habet. haeretici cellaria habent: habent enim praeparata uerba quibus contendunt. ceterum ecclesiastici simplices sunt, nihil habent praeparatum. aperiunt os, et repletur a domino, secundum quod dicitur: 'aperi os tuum, et implebo illud' et 'nolite cogitare quid respondeatis illis, dabit enim uobis pater uester in illa hora quid dicatis'. uidetis quoniam non habemus cellaria praeparata, sed diuitiae nostrae subitae sunt. dicat aliquis: da testimonium, quomodo sancti cellaria non habent. 'respicite, inquit, aues caeli, quoniam non habent cellaria neque horrea: et pater uester caelestis pascit illas'. aues istae specialiter monachi sunt: non habent cellaria, non habent apothecas, sed habent apothecarum et cellariorum dominum ipsum xpistum. non habent horrea, sed horreorum dominum. non habent diuitias diaboli, sed habent paupertatem xpisti. diabolus quid dicit? 'haec omnia mea sunt: si procidens adoraueris me, dabo tibi ea'. xpistus quid dicit ad suos? 'qui non uendiderit omnia sua quae habet et dederit pauperibus, non potest esse meus discipulus'. ille regna et diuitias pollicetur, ut occidat: hic paupertatem pollicetur, ut saluet. nihil grande facimus, si nostra relinquimus: xpistus patrem reliquit et regna caelorum propter nos. nemo putet me blasphemasse, quia dixi, patrem reliquit. secundum dispensationem loquor, secundum quod mittitur, secundum quod dicit: 'pater, qui me misit, maior me est'. deus non mittitur, deus non subicitur, non seruit: sed dispensatio mittitur. si deus ubique est, et omnia in deo sunt, quomodo deus ad aliquid mittitur, cum dei sint omnia? xpistus igitur pro nobis pauper factus est. hoc totum quare diximus? quia nunc lectum est, cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. pulchre dixit, eructantia: de saturitate nimia. illi eructant de saturitate, et pereunt: nos de ieiunio saluamur.

oues eorum foetosae. multos habent filios: multus enim numerus haereticorum est. oues eorum foetosae. unde dicitur et in osee propheta: 'domine da illis. quid dabis illis? uuluam sterilem et ubera arentia'. hoc de quibus dicitur? de haereticorum magistris, qui sibi in numero discipulorum adplaudunt. oues eorum foetosae, abundantes in egressibus suis. non dixit, in ingressibus suis; sed, in egressibus. non enim ingrediuntur in ecclesiam, sed egrediuntur de ecclesia. 'ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobis cum'. abundantes in egressibus suis. cotidie egrediuntur de ecclesia. abundantes in egressibus suis. de ecclesia quid dicitur? 'omnis gloria eius filiae regis ab intus'. boues eorum crassi. uidit et pharao in somnio boues crassos aegyptios. boues eorum crassi. israhelitici populi tenues sunt, aegyptii crassi sunt. uideas enim magistros haereticorum nihil aliud facere, nisi studere diuitiis. diuitiis student, et pauperem xpistum contemnunt. boues eorum crassi. pulchre dicit, boues crassi: 'quorum deus uenter est, et gloria in confusione eorum'.

non est ruina maceriae, neque transitus. nonne uobis uidetur obscurum esse quod dicitur, non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum? difficile haereticos inuenies inperitos: omnes enim haeretici magistri instructi sunt scientia saeculari. non habent retem apostolicum, sed catenulas dialecticas. non est ruina maceriae, neque transitus. si quando sunt in disputationibus, quando te cum coeperint disputare, sic uerba eorum breuia sunt, sic artifici sermone conclusa, ut euadere inde difficile sit. cum enim te ligauerint syllogismis suis, et te clauserint, et quasi maceriam syllogismum tibi texuerint et aedificauerint, non potes conruere, non potes transire, teneris inclusus. non est ruina maceriae, neque transitus. cum que ibi te tenuerint quasi quodam gyro inclusum, tunc non eris in angusta uia quae ducit ad uitam, sed in lata quae ducit ad mortem. neque clamor in plateis eorum. clamitat iesus, et uocat ad se, et dicit: 'qui sitit, ueniat et bibat'. clamor iesu in uia angusta est, in plateis haereticorum non est.

beatum dixerunt populum cui haec sunt. multi nescientes beatos tales putant. ceterum nobis simplicitas xpistiana: nolumus eloquentiam platonicam, sed uolumus simplicitatem apostolicam piscatorum. iste rete tenet, lutatos habet pedes et manus ex opere; iste ex opere callosam manum habet. beatus populus cuius est dominus deus eius. beatus est populus, qui pro omnibus diuitiis xpistum habet. illi habent filios et filias, et cellaria, oues foetosas, boues crassos et nitidos atque formosos. ceterum nos non habemus multitudinem, sed scimus illud dictum in euangelio: 'ubicumque fuerint duo aut tres congregati in nomine meo, ibi in medio sum'. ne timeas, grex paruule: quia conplacuit deo habitare in te. ne dicant monachi: ecce tantae multitudines, ciuitates plenae sunt, omnis orbis: nemo ergo saluatur, nisi qui in monasterio est? ecce tantae multitudines: nos ergo soli saluamur? quando hoc cogitaueris, audi: ne timeas, grex paruule, quia conplacuit patri habitare in te. et nunc lectum est in euangelio, quod una anima saluatur, ut duo milia porcorum pereant. hoc totum quare dico? quoniam pretiosior est unius sancti anima, quam infinitae multitudines peccatorum. de toto mundo duodecim elegit apostolos: de duodecim unus recessit, remanserunt undecim. uenit crux, decem fugerunt: remansit unus petrus, unus cum uno. et ipse unus fugit, atque utinam fugisset: et negat. ergo dicamus, uniuersum genus humanum periit. quoniam perierat, propterea dominus crucifixus ait: 'torcular calcaui solus, et de gentibus uir non fuit me cum'. eo tempore conpletus est psalmus: 'saluum me fac domine, quoniam defecit sanctus'. 'non est qui faciat bonum, non est usque ad unum'. ille qui promiserat dicens' 'si me necesse est mori, aut ire in carcerem, non te negabo', negauit. hoc totum quare dico? quoniam monachus non debet aspicere ad multitudinem peccatorum, sed ad conuersationem et paucitatem sanctorum. uniuersa iudaea ducebatur in captiuitatem. uenerat nabuchodonosor, tanta hominum milia ducebantur captiua in babylonem. solus hieremias erat qui confitebatur deum, et ipse mittebatur in lacum luti; et tamen pretiosior erat unius illius anima, quam omnis populi. uultis scire quid faciat unus homo? iesus filius naue, cum uniuersa terra habitaretur, solus erat. utique erant infinitae multitudines, et ille solus erat. solus imperat soli et lunae, et stat; homo iubet, et caelum audit. audit illum caelum, quia ipse audiebat dominum. hieremias erat in captiuitate; erant autem et multae multitudines. et quid dicit? 'solus sedebam, quia amaritudine repletus sum'. quomodo solus in ciuitate eras? sed ideo solus, quia propositi mei socium non habebam.

145. lauda anima mea dominum. psalmus iste titulum habet: aggaei et zachariae. et hoc primum scire debemus, quia in hebraico non habetur, sed in septuaginta interpretibus. dicamus autem et de editione uulgata, aggaei et zachariae. quia instauratio hic dicitur hierusalem 'regnabit dominus in saecula deus tuus, sion, in generationem et generationem', quasi de instauratione hierusalem dici putant, quae facta est sub aggaeo et zacharia.

lauda anima mea dominum. non dixit, lauda corpus, sed, lauda anima; non quod corpus dampnauerit, sed carnis opera condempnauit. lauda anima mea dominum. anima ipsa se cohortatur. quomodo si dicat dauid, lauda dauid dominum; sic et ipsa anima dicit ad se, lauda anima mea dominum. laudabo dominum in uita mea. uidete quid dicat: ipsa se hortatur, et ipsa respondet. quid dicit? dicit mihi, lauda anima mea dominum: ego ipsa respondeo, laudabo dominum in uita mea. modo laudare non possum, peccatis premor. quotienscumque labia in laudes dei aperio, totiens illa conglutinat conscientia peccatorum. laudabo dominum in uita mea. pulchre dixit, laudabo, non laudo. quando cum domino meo fuero, tunc laudabo dominum meum in uita mea. nunc in morte sum, laudare non possum. laudabo in uita mea. uita nostra xpistus est: dominum laudemus in uita. psallam deo meo quamdiu ero. uidete quid dicat. quando iuste aliquid agimus, sumus: quando uero peccamus, esse desistimus. multa sunt quae dicantur, sed ad finem festinat oratio.

nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, quibus non est salus. hoc generaliter ad omnes dicit: nolite confidere in principibus, non in imperatore, non in praefectis, non in iudicibus saeculi. nolite confidere in principibus. qui sunt principes? filii hominum. qui sunt filii hominum? quibus non est salus.

exibit spiritus eius, et reuertetur in terram suam. cum autem regressus fuerit in terram suam, quid fiet? in illa die perient omnes cogitationes eius: omnis principum confidentia. peribunt omnes cogitationes eorum. nolite confidere in principibus. multi confisi sunt in principibus. hodie fuit, cras non est. hodie illum praecedit exercitus, et sero in sepulcro iacet. post tantam magnitudinem, tantam claritatem, nulla intercedunt tempora: in eodem momento xpisti est operatio. in filiis hominum, quibus non est salus. qui sunt principes? filii hominum. si ipsi homines nihil sunt, quid sunt filii eorum? exibit spiritus eius. cuius? hominis. exibit spiritus. hic spiritum pro anima ponit. 'pater, in manus tuas commendo spiritum meum'. exibit spiritus eius, et reuertetur in terram suam. non spiritus reuertetur in terram suam, non enim est spiritus de terra: sed egredietur spiritus, et homo reuertetur in terram suam. in illa die perient omnes cogitationes eorum. nos ipsi, qui non sumus principes, quanta cotidie cogitamus, et dicimus: die crastina illud faciam, destruam horrea mea, et rursum die crastina aedificabo illa. dicitur mihi: 'stulte, hac nocte rapietur anima tua: quae autem praeparasti, cuius erunt?' hoc de illis dicitur, qui confidunt in principibus. ceterum de sancto quid dicitur? beatus cuius deus iacob adiutor eius. 'hii in curribus, et hii in equis: nos autem in nomine domini dei nostri inuocabimus'. illi plures habent adiutores: sed principes sunt, sed homines sunt, sed corruunt. nos unum habemus, qui saluare potest. spes eius in domino deo ipsius. uideamus tres pueri quid dicunt in fornace babylonia, quando uocat eos nabuchodonosor, et conpellit ut adorent bel: quid respondent nabuchodonosor? 'rex, non necesse est nos de hoc uerbo respondere tibi. potens est quidem deus nos liberare de fornace ardente: sed et si non liberauerit, scito, rex, quia imaginem quam constituisti non adoramus'. uidete fidem. credimus, inquit, quod liberare potest: sed si forte peccata nostra prohibuerint, tamen credimus et in eum qui non uult liberare. non enim credimus in hac uita, sed in futura: non propterea credimus in illum ne hic ardeamus, sed ne per ista incendia ad alia transeamus. incende igitur, praepara caminum: iste ardor, ista conbustio, nostra purgatio est. beatus cuius deus iacob adiutor eius. uidete significantiam uerborum. adiutor eius. 'et non poterat ibi ullum signum facere propter incredulitatem eorum'. deus adiutor noster est. uolentes et laborantes liberat, et conlaborat: dormientes et iacentes et nolentes non liberat. spes eius in domino deo ipsius. egregie dixit, spes: etsi in praesenti non liberat, tamen spes de futuro est. qui fecit caelum et terram. iste deus qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. ad conparationem caeli et terrae et maris nos homines secundum conditionem carnis sic sumus quasi formicae et pulices. qui ergo caelum fecit et terram, hominem non potest liberare quem fecit?

qui custodit ueritatem in saeculum. si nos obpremit mendacium, non contristemur: custodit dominus ueritatem in saeculum. nescio quis contra nos mentitus est, et magis illi creditur mentienti, quam nobis uerum dicentibus. non debemus desperare: custodit dominus ueritatem in saeculum. pulchre dixit, custodit. custodit illam, et habet in thesauro suo: reddet nobis quod seruauit. qui custodit ueritatem in saeculum. xpistus ueritas est: ueritatem loquamur, et ueritas nobis seruat ueritatem. facit iudicium iniuriam patientibus. etiamsi tarde uenit, non desperes: ueniens ueniet, et saluabit. facit iudicium iniuriam patientibus. hoc solum sit in nostra conscientia, quia iniuste patimur. hoc habeamus in conscientia, quia non propter peccata nostra patimur, et non facimus illud quod arguimur. dat escam esurientibus. et secundum litteram aedificat; et si simpliciter intellegatur, aedificat audientem. 'respicite uolatilia caeli, quia non serunt neque metunt, et pater uester caelestis pascit illa'. dat escam esurientibus. esurientibus dat, non ructantibus. qui ergo non habet monachus, confidenter accipiat: qui habet et ructans est, non accipiat. scis quia esuris, scis quia non habes: si esurieris et non habes, magis das beneficium, si accipias, quam tribuitur tibi. si autem habes et non esuris, non debes cibum esurientium tollere, ut tu accipias saturatus. accipe quod in uentrem mittas, non quod in sacculum: accipe tunicam quae corpus tegat, non quae arcas impleat. dat escam esurientibus. hoc secundum litteram. dicamus et aliter. esuriamus xpistum, et ipse nobis dat caelestem panem. 'panem nostrum cotidianum da nobis hodie'. hoc qui dicunt, esuriunt: qui panem desiderant, esuriunt. qui dicit, panem nostrum cotidianum da nobis hodie, utique esuriens loquitur. dat escam esurientibus. putat aliquis quod panem caelestem de mysteriis dicat. et hoc quidem accipimus, quia uere caro xpisti est, et uere sanguis xpisti est. ceterum dicamus et aliter. panis xpisti et caro eius sermo diuinus est et doctrina caelestis. quicumque panem istum acceperit et saturatus fuerit, quid fiet? quid?

dominus soluit conpeditos. si animam nostram iste panis refecerit, hoc est sermo diuinus et doctrina caelestis, statim pedes nostri, qui conligati fuerant, soluuntur. dominus soluit conpeditos. et lazarus ligatus erat; et dixit: 'soluite eum'. dominus soluit conpeditos. et filia abraham decem et octo annis incuruata fuerat et uincta; soluitur, et in caelum respicit. uidete quid ibi dicitur in euangelio. 'et ecce, inquit, quaedam erat mulier, quae spiritum infirmitatis habebat decem et octo annis: et non poterat, inquit, eleuare ceruices'. quoniam spiritum infirmitatis habebat, ceruicem sursum leuare non poterat. dominus soluit conpeditos. ipsi sunt conpedes, quae et opera: siquidem eadem peccata, quae ceruices nostras excipiunt, et ligant pedes. quicumque conpeditus est, currere non potest. quicumque conpeditus est, in stadio xpisti currere non potest: praegrauantur enim pedes conpedibus, et premuntur in terra, et configunt nos in terra. dominus soluit conpeditos. uidete ordinem. dat escam esurientibus: primum esurimus, deinde accipimus cibum. cum autem saturati fuerimus, soluuntur pedes nostri, qui conpediti fuerant. cum autem coeperint ambulare libere, quid sequitur? dominus inluminat caecos. uidete quid dicat. si de caecis istis loqueretur, debuit dicere, dominus inluminat caecos. sed non dixit hoc: sed secundum hebraicam et graecam ueritatem quid dixit? 'dominus sapientes facit caecos'. si de istis oculis loqueretur carnis, debuit dicere, dominus inluminat caecos: nunc uero dicit, dominus sapientes facit caecos. 'si caeci, inquit, essetis, peccatum non haberetis'. cor nostrum obcaecatum est tenebris peccatorum. insipientia et stultitia tenebrae oculorum nostrorum sunt. cum ergo esurientes refecti fuerimus, et pedes nostri liberati fuerint, tunc incipiet et oculus cordis nostri uidere lumen quod aliquando perdiderat, et habere sapientiam. si effectus fuerit sapiens, quid sequitur?

dominus erigit allisos. et si iacebas, securus esto: dominus porrigit manum. dominus diligit iustos. res duas uideo: diligit, et custodit. qui diligit, quasi suum diligit: qui autem custodit, eum custodit, qui in periculo constitutus est. dominus diligit iustos. quicumque iustus est et perfectus, ille diligitur; quicumque autem peregrinus est, et non uenit ad seruitutem domini, ille seruatur.

dominus custodit aduenas: pupillum et uiduam suscipiet. et secundum litteram prodest. pupillum et uiduam suscipiet. o martyr, qui teneris ut pro me fundas sanguinem, noli de filiis esse sollicitus, noli de uxore: me habent pro te. dicamus et secundum spiritum. pupillum et uiduam suscipiet. pupillum suscipiet, qui patrem deum perdiderat per peccata. et uiduam suscipiet. uiduam, hoc est, eam animam, quae xpistum uirum perdiderat. sed uide quid dicat. pupillam et uiduam: non dixit, custodiet: non dixit, saluabit: sed suscipiet, si reuertatur ad patrem, si redeat ad maritum. et uiam peccatorum disperdet. non dixit, peccatores disperdet: secundum primum psalmum 'et iter impiorum peribit'. si iustorum uia xpistus est, peccatorum diabolus est. et uiam peccatorum disperdet. omnium ergo peccatorum uia diabolus est, illum perdet: ceterum nos saluabit, qui ambulamus per eam, et ambulare desuemus.

regnabit dominus in saecula. quando uia peccatorum perierit, tunc regnabit dominus in saecula. non dixit, in saeculum: sed, in saecula. quamdiu uia non perit, xpistus non regnat in nobis: quamdiu uia peccatorum non perit, xpistus non regnat in nobis. quamdiu pedes nostri ambulant in uia diaboli, xpistus non regnat in nobis. irascor sine causa fratri meo: in uia diaboli ambulo, xpistus non regnat in me. detraho fratri meo: in uia diaboli ambulo, xpistus non regnat in me. in quocumque peccato ambulauero, in uia diaboli ambulo, xpistus non regnat in me. mens mea uana est, et in diuersa distrahitur. in uno loco sum, et mens mea per totum orbem uagatur. angelos in mundo capit, reges capit, exercitus capit, mundum capit: monachum unum non capit. hoc totum quare dico? propter eos qui in toto orbe uagantur, et in uno loco sedere non possunt. deus tuus, sion, in generatione et generatione. deus tuus, sion. frequenter diximus sion speculam aut ecclesiam interpretari, aut animam contemplantem deum. deus tuus, sion, in generatione et generatione. in prima generatione, iudaeorum; in secunda, ex gentibus. in omnibus scripturis et in omnibus psalmis generatio et generatio dicitur, ut duos populos significet. dicere autem et aliter possumus: regnabit dominus in saecula deus tuus, sion, in generatione ista et in generatione uentura. regnet xpistus in nobis: 'non regnet peccatum in corpore nostro'. 'cor regis in manu dei'. simus reges: imperemus corpori nostro, et subiciamus illud, et cor nostrum sit in manu xpisti. cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

146. laudate dominum, quoniam bonum psalmus. centesimus quadragesimus sextus psalmus alleluia titulo praenotatur. solent hii qui hebraeam ignorant linguam, quando uiderint in psalmorum titulo esse praepositum alleluia, quaerere quid significet. psalmus igitur iste non solum in titulo, sed et in exordio psalmi alleluia habet. ubi autem dicitur laudate dominum, in hebraico dicitur alleluia. deus enim apud hebraeos decem habet nomina: dicitur sabaoth, dicitur saddai, dicitur eloim, dicitur el, dicitur etiam iao, dicitur eser iaia. inter cetera nomina unum est nomen, quod dicitur ia. ia autem interpretatur inuisibilis. ubi ergo nos dicimus, laudate, in hebraeo dicitur, allelu. sic dicitur hic allelu ia, quomodo si diceretur, allelu sabaoth, allelu saddai, allelu eloim: sic ergo et nunc dicitur allelu ia. denique theodotion, qui unus est de interpretibus, uolens interpretationis edicere ueritatem, ait aineite~g ton~g ia~g. hoc totum quare diximus? ut sciamus in isto psalmo alleluia esse praepositum. laudate dominum. haec interpretatio, cum egressi fuerimus, considerabitur in cordibus uestris; ceterum sermo dilatabitur.

laudate dominum, quoniam bonum psalmus. non dixit, bonus psalmus, sed absolute, bonum psalmus: hoc est, bona res est psallere. psallere autem, non uoce, sed corde. quanti bonam uocem habent, et quoniam peccatores sunt, male psallunt. bene psallit qui cantat in corde, qui cantat xpisto in conscientia. deo nostro sit iocunda laudatio. sit iocunda laudatio, non uoce, sed conscientia. denique et noe obtulit hostias 'et odoratus est dominus odorem suauitatis'. multa sunt quae dicantur: sed nos breuiter debemus summa quaeque perstringere, ut sensum magis indicemus, quam uerba latiora.

aedificans hierusalem dominus, dispersiones israhel congregabit. quomodo aedificetur hierusalem, quomodo dispersio congregetur, iam dictum est. quoniam igitur de istis duobus uersiculis dissertum est, et super alienum fundamentum non debemus aedificare, ad reliqua transeamus. uideamus igitur quomodo aedificetur hierusalem: in reliquis enim propheticus sermo descripsit.

qui sanat contritos corde. uidetis quomodo aedificatur hierusalem: sanantur contriti corde. cor contritum et humiliatum deus non spernit. et alligans contritiones eorum. tu cor tuum contere, et dominus colligat contritiones tuas. samaritanus ille qui descendebat de hierusalem in hiericho, quando uidit uulneratum iacentem in itinere, conligauit uulnera eius. iste est de quo et nunc dicitur, et alligans contritiones illorum. hoc dicitur de his qui agunt paenitentiam. ceterum de his qui non agunt paenitentiam, dicitur: 'non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas'.

qui numerat multitudinem stellarum. quae consequentia iuxta litteram, et alligans contritiones eorum: qui numerat multitudinem stellarum? sed quoniam sanauit contritos corde et alligauit contritiones eorum, illos qui ante contriti fuerant, et postea sanati, uertit in stellas. qui numerat multitudinem stellarum. multitudinem. multi enim fuerant qui peccauerunt: multi sunt qui curati sunt. qui numerat multitudinem stellarum. non numerat uulneratos, sed eos numerat qui iam in stellas uersi sunt: non numerat deus, nisi qui numero eius digni sunt. et omnibus eis nomina uocans. quia de lucifero dicit et de orione, de eis quae uidemus in caelo, et hoc quidem potest intellegi: mirabilis enim deus, qui fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt. ceterum nos sic intellegamus, ut nobis prosit quod cotidie fit. et omnibus eis nomina uocans. uultis scire quomodo de contritis stellae fiant? scriptum est in genesi, quia eduxerit deus abraham, et ostenderit ei stellas, et dixerit ei: 'sic erit semen tuum'. et omnibus eis nomina uocans. de abram uocat abraham: abram dicebatur in chaldaea, et in caelo uocatur abraham. eo tempore quando factus est stella, et uocatur abraham. qui ante erat saulus, postea uocatur in caelo paulus. iohannes et iacobus, filii tonitrui: tonitruum utique in caelo est. numerantur itaque stellae, numerantur infiniti sancti: et xpistus unus non potest numerari.

magnus dominus noster et magna uirtus eius, et sapientiae eius non est numerus. magna uirtus: xpistus dei uirtus et dei sapientia. et sapientiae eius non est numerus. xpistus sapientia est: et una sapientia non potest numerari. suscipiens mansuetos dominus. quae sunt istae stellae?

suscipiens mansuetos dominus. mansueti uertuntur in stellas. 'iusti autem fulgebunt quasi stellae caeli': danihel loquitur. humilians autem peccatores usque ad terram. uidete differentiam rerum. angeli in terram corruunt: homines ad caelum uadunt. suscipiens mansuetos dominus. mansuetudo ad caelum uocat: superbia in terram detrahit. humilians autem peccatores usque ad terram.

praecinite domino in confessione. hoc impleuit dauid: qui nobis iustitiae exempla praebuerat, praebuit et paenitentiae. docuit enim nos quomodo debeamus agere paenitentiam, ipse agens. uidete sancti prophetae quia non solum iustitia eorum nobis profuit, sed et peccatum. psallite deo nostro in cithara. nulla uirtutum corda rupta sit, totae uirtutum cordae concinant. psallite deo nostro in cithara. cithara multas cordas habet: si una rupta fuerit, sonus reddi non potest. sic et sanctus uir, quamuis sanctus sit, si una uirtus defuerit, uocalem sonum emittere non potest.

qui operit caelum nubibus. caelum hoc, quod cernimus, nubibus operiri non potest. sed aliud est caelum, et aliae sunt nubes. 'et ueritas tua usque ad nubes'. ergo ueritas dei usque ad istas nubes, quae uento flante cito dissoluuntur? ueritas dei xpistus est. 'ego sum uia et uita et ueritas'. ergo ueritas xpisti in his nubibus est, quae non habent in se substantiae ueritatem? fieri ergo potest, ut ibi sit ueritas, ubi uentus dissipandi habet potestatem? 'mandabo, inquit, nubibus ne pluant super eos imbrem' hoc est, super populum iudaeorum. nubes prophetae sunt: mandauit illis dominus ne pluerent super israhel imbrem. ad nos prophetiae sermo conuersus est. nubes istae si sibi conlisae fuerint, tonitruum faciunt et fulgora. qui operit caelum nubibus. quare dixit, operit caelum nubibus? si nubes prophetae sunt et apostoli: quomodo autem apostolis et prophetis caelum tegitur? caelum mysteria sunt diuina. quoniam igitur mysteria, quaecumque diuina sunt, caelum appellantur: quicumque indignus fuerit, istae nubes protegunt sacramenta. si quis indignus est, sacramenta accipere non potest: teguntur a nubibus. qui parat terrae pluuiam. terra pluuiam indiget: terra nostra, nisi pluuiam acceperit, doctrinarum fontem, fructum non afferet. terra cum umecta fuerit istiusmodi doctrinarum fonte, quid sequitur?

qui producit in montibus fenum. si de feno solo loqueretur, utique fenum magis in conuallibus nascitur, quam in montuosis: ubicumque enim pluuia amplior fuerit, ibi magis fenum nascitur. de montibus defluunt aquae in conuallibus, et magis herba nascitur.

et dat iumentis escam ipsorum. scriptura ista quam legimus, quam tractamus, quam habemus in manibus, montes dicuntur; in scripturis mons uocatur abraham, mons uocatur isaac, mons hieremias, montes sancti prophetae. montes isti habent et frumenta, habent et fenum. si homo es, accipis ab ipsis frumentum: si pecus es, fenum accipis. 'homines et iumenta saluos facies domine'. si iumentum es, fenum accipis; si homo es, frumentum accipis: secundum fidem tuam saluaris. qui producit in montibus fenum, et dat iumentis escam ipsorum. si homo es, in scripturis sanctis accipis spiritalem intellegentiam: si iumentum es, secundum litteram more iudaico. rem magnam uideo. deus, qui tantis praeconiis conlaudatus est, deducitur ad uiliora, et dicitur: et pullis coruorum inuocantibus eum. si de auibus diceret, magis aquilas nominaret aut uultures. et pullis coruorum inuocantibus eum. nulla alia auis nuncupatur, nisi pulli coruorum; et non ipsi corui, sed pulli coruorum. non saluatur coruus, sed pullus qui de eo natus est. nos pulli coruorum sumus: de parentibus enim idolatris nascimur. legimus in salomone, quoniam oculus qui inridet patrem et sermonem matris, effodiant eum corui de conuallibus. non dixit, pulli coruorum, sed ipsi corui. qui enim coruus est, saluari non potest. coruus de arca dimittitur, et non reuertitur. in diluuio cum ceteris est: post diluuium in felicitate proicitur, hoc est, eo tempore quando tranquillitas est, non potest esse in arca dei. si quando tempestas est, si quando diluuium, coruus in medio est: tranquillitas redit, et coruus fugit. qui sunt isti corui? qui sunt pulli coruorum? ego puto coruos nigri coloris, qui semper persequuntur cadauera mortuorum, qui semper uoce raucissima rixas conparant, daemones esse; et quicumque daemonibus seruierint, iuxta coruos et ipsi colorem coruorum accipiunt. igitur nostri parentes, sicut iam diximus, qui idolis seruiebant et daemonibus, corui erant. non enim inueniuntur nisi ubi cadauera et inluuies et spurcitia et cadauera mortuorum. nos uero qui de coruis nati sumus, non cadauera expectamus, sed rorem. pulli enim coruorum dicuntur de rore uiuere. sic enim physiologi dicunt, quod de rore uiuant pulli coruorum. uultis et aliud scire mysterium de coruis? helias, qui interpretatur deus dominus: helias, hoc est, dominus noster atque saluator a iudaeis persecutionem patitur; et a coruis, gentium populo, pascitur. et pullis coruorum inuocantibus eum. si inuocas, pullus es: si taces, coruus es. et pullis coruorum inuocantibus eum. legimus in propheta: 'et omnis qui inuocauerit nomen domini saluus erit'. igitur si de coruis simpliciter accipimus, ergo et corui salui erunt? responde, iudaee: responde, qui iudaice litteram tantum sequeris. dicis istos coruos uere coruos esse, non interpretaris spiritaliter, sed carnaliter: dicis enim scriptum esse de coruis. si ergo de pullis coruorum scriptum est, et hic dictum est, et pullis coruorum inuocantibus eum: et scriptum est, omnis qui inuocauerit nomen domini saluus erit: ergo et pulli coruorum salui erunt in resurrectione? nos ergo pulli coruorum inuocamus atque saluamur. denique et paulus apostolus scripsit ad sanctorum ecclesiam, scripsit et ad eos qui inuocant nomen domini.

non in fortitudine equi uoluntatem habebit. breuitatem promisimus, et necessitate conpulsi sumus latius disputare. mentiti sumus, sed mendacium utilissimum est. utinam herodes mentitus esset et periurasset. et nos igitur minora promisimus, et orantibus uobis maiora praebuimus. hora conpellit ut taceam: magnitudo mysteriorum conpellit ut loquar. non in fortitudine equi uoluntatem habebit. audio equum, et hinnientem equum: non possum praeterire. scriptum est in psalterio: 'fallax equus ad salutem' et in alio loco: 'equum et ascensorem deiecit in mare'. denique salomon, qui quadrigas adducebat ex aegypto, uoluptate superatus est. non in fortitudine equi uoluntatem habebit. equum et ascensorem deiecit in mare. 'equi insanientes in feminas facti sunt mihi, unusquisque in uxorem proximi sui hinniebat' loquitur hieremias. super ergo tales equos deus non habet uoluntatem. diximus de equo. equum et ascensorem deiecit in mare. diximus qui sunt equi: dicamus qui sunt equites. ego puto equos homines esse peccatores, et equites daemones qui equitantur in eis. si quando ergo uiderimus aliquem fratrem persecutorem: eum, qui frater uocatur, nos persequi et esse inimicum: sciamus quia ille equus est. et equus ille est: ceterum eques diabolus est, qui sua lancia nos percutit. iste currit, et ille percutit. sed et ipse equus calcaneis ducitur, confoditur, et inuitus insanit. nec in tibiis uiri beneplacitum est ei. uidete quid dicat: non dixit, in capite uiri: non dixit, in manibus uiri: sed, in tibiis, quae deorsum sunt. nec in tibiis uiri beneplacitum est ei. tibiae hic, sicut et femora, semper in libidines accipiuntur. denique et in iezechiel deus uidetur a lumbis usque sursum electrum, a lumbis usque deorsum igneus. si quid sursum est, hoc aurum est: si quid deorsum, hoc gehennae praeparatur. nec in tibiis uiri beneplacitum est ei. dicamus secundum litteram. quoniam dixerat, non in fortitudine equi uoluntatem habebit, et quasi bellatorem uirum descripserat: uidetur mihi hic, ubi dixit, non in tibiis, non uocare tibias, sed perikn�midas~g. uidemus ergo quodcumque tibias tegit non placere deo, sed illud quod sursum est. non placet deo in fortitudine, non placet in tibiis uiri: placet autem in timore suo. uirtus non placet, timor placet bellantem destruit, rogantem eleuat, humiles exaltat, superbos deicit.

beneplacitum est domino super timentes eum. unus timor plures timores proicit. nonne melius est unum timere ut plures non timeas, quam plures timere, ut unum non timeas? et in eis qui sperant super misericordia eius. sperant non in operibus suis, sed in misericordia iudicis. laudate dominum, quoniam bonum psalmus; quoniam in eis, qui sperant super misericordia eius, sola saluatio est. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

147. lauda hierusalem dominum, lauda deum tuum sion. modo audiuimus sanctum presbyterum praedicantem, propter praeuaricationem legis populum iudaicum esse desertum: et quomodo nunc dicitur, lauda hierusalem dominum, lauda deum tuum sion? deinde quid sequitur?

quoniam confortauit seras portarum tuarum. ergo de ista hierusalem loquitur? de ista sion? lauda deum tuum. quare? quoniam confortauit seras portarum tuarum. non sunt portae: et quomodo serae saluae sunt? benedixit filios tuos in te. quomodo benedixit, qui dixit 'relinquetur uobis domus uestra deserta'?

qui posuit fines tuos pacem. ubi pax posita est, quae bello subuersa est? et adipe frumenti satians te. frumentum adipes habet? o iudaee responde, frumentum adipes habet? si ergo frumentum adipes non habet, et conpelleris necessitate spiritaliter intellegere, secundum istum uersiculum et cetera intellegenda sunt. lauda hierusalem dominum. hierusalem, uisio pacis. lauda deum tuum sion. sion specula interpretatur. uidetis ergo quid dicat, lauda hierusalem dominum. ubicumque uisio pacis est, ubicumque contemplatio dei, ibi laus dei sit. lauda ergo ecclesia dominum, quando coeperis in illum credere et habere pacem, et coeperis uidere pacem: hoc est hierusalem, uisio pacis. qui prius eras idolorum, factus es seruus dei: lauda ergo deum tuum. quando uero coeperis iam habere scientiam, et esse speculatorium, hoc est sion, lauda dominum: hoc est, tu lauda hierusalem, tu lauda sion, tu ecclesiastica anima, tu ecclesia. non laudent haeretici, non laudet synagoga, sed tu lauda. quare? quoniam confortauit seras portarum tuarum. 'diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob'. portas sion diximus prophetas. quoniam ergo portas sion nouimus prophetas dici, uideamus quae sint serae portarum. uere enim ecclesiae portae prophetae sunt: nisi per prophetas ecclesiam ingredi non possumus. manichaeus intrare uoluit sine portis, et non intrauit. marcion non recipit uetus testamentum, et sine portis ueteris testamenti in euangelium intrare non potuit. nos ergo recipimus portas prophetas, et per portas ingredimur. sed uideamus quae sint serae portarum. multi latrones, multi fures cupiunt intrare per portas. 'omnes qui ante me uenerunt, fures fuerunt et latrones'. o si et mihi concederet dominus, ut sera essem de portis sion! si quis haereticorum per illas in euangelii dispositionem uellet intrare, ego starem in portis, et prohiberem illum. quoniam confortauit seras portarum tuarum. confortauit. da mihi aliquem ecclesiasticum uirum scripturis caelestibus eruditum: uenire eunomium, uenire arrium, uelle tollere aliquid de prophetis contra nos: non stat quasi sera? non uincit quasi sera? quoniam confortauit seras portarum tuarum. pulchre dixit, confortauit: ut quando uideris uirum ecclesiasticum disputantem, non putes illum esse qui disputat, sed qui confortat ecclesiasticum. et adipe frumenti satians te. 'nisi, inquit, granum tritici ceciderit, ipsum solum saluum erit: si autem ipse ceciderit, multos saluos facit'. dominus noster granum tritici in terram cecidit, et nos multiplicauit. sed istum granum frumenti pinguissimum est, medullam habet, adipem habet, pinguedinem habet. et adipe frumenti satians te. felix est, qui in frumento isto adipem intellegit. legimus sanctas scripturas. ego corpus iesu euangelium puto; sanctas scripturas puto doctrinam eius. et quando dicit 'qui non comederit carnem meam et biberit sanguinem meum', licet et in mysterio possit intellegi, tamen uere corpus xpisti et sanguis eius sermo scripturarum est, doctrina diuina est. si quando imus ad mysterium - qui fidelis est intellegit - si micula ceciderit, periclitamur. si quando audimus sermonem dei, et sermo dei et caro xpisti et sanguis eius in auribus infunditur, et nos aliud cogitamus, in quantum periculum incurrimus? et adipe frumenti satians te. pinguissimus sermo diuinus est, omnes habet in se delicias. quidquid uolueris, ex sermone diuino nascitur: sicut tradunt iudaei, quoniam manna quando comedebant, secundum uoluntatem uniuscuiusque, sic sapiebat in ore. uerbi causa, qui manna comedebat, si desiderabat mala, si pirum, si uuam, si panem, si carnes, secundum qualitatem et uoluntatem comedentis, ita et sapor in manna erat. sic et in carne xpisti, qui est sermo doctrinae, hoc est, scripturarum sanctarum interpretatio, sicut uolumus, ita et cibum accipimus. si sanctus es, inuenis refrigerium: si peccator es, inuenis tormentum. et adipe frumenti satians te. non dimittit aliquas reliquias. benedixit filios tuos in te. 'quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios dei fieri'. qui posuit fines tuos pacem. in alio psalmo legimus: 'et factus est in pace locus eius'. 'pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis'. pacem meam: non sicut mundus habet pacem, siquidem mundi pax nostrum bellum est. meam pacem do uobis. bellum habetote cum mundo, et meam pacem habebitis. qui posuit fines tuos pacem. qui ergo non est in pace cum fratre, iste non est in finibus hierusalem. dicat aliquis: quid facio? non uult mihi reconciliari frater, ergo extra fines sum hierusalem? 'quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes'. 'cum his qui oderant pacem, eram pacificus'. tu habeto pacem: si alius irascitur, ille bellum habet, et per bellum illius tibi pax nascitur. uultis scire quomodo et bellum et pax sit? infelix iudas ueniebat ad proditionem, et dominus ei pacem ab osculo porrigit: ille de osculo bellum creat. qui emittit eloquium suum terrae. responde iudaee: si de frumento dicebat, et adipe frumenti satiat te, quomodo nunc dicit, qui emittit eloquium suum terrae? 'in principio erat uerbum'. hoc uerbum in carne mittitur. 'et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis'. qui emittit eloquium suum terrae. eo tempore conpletum est 'terra dedit fructum suum'. qui emittit eloquium suum terrae. de praedicatione loquitur euangelica, de doctrina apostolorum. denique sequitur: uelociter currit sermo eius. in omni enim terra auditus est sermo eius, et in orbe terrarum apostolica doctrina. unus homo pauper iam senex praedicauit ab hierusalem usque ad illyricum, et uelociter currit sermo eius. quoniam ergo uenerat de hierusalem usque ad illyricum, et uelociter cucurrerat sermo eius, deinde sequitur, et dicit ipse sermo qui praedixerat, de hierusalem usque ad illyricum: 'uolo autem ire et ad hispanias'. hoc loquitur apostolus paulus. uidete uelocitatem sermonis. non est contentus ad orientem: ad occidentem currere desiderat.

qui dat niuem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. mittit crystallum suum sicut buccellas. uidete quanta sit difficultas, quam obscura sint quae dicuntur. ante faciem frigoris eius quis sustinebit? cuius? nihil dicitur. deinde dicitur:

emittet eloquium suum, et liquefaciet ea. de illo de quo dixerat, emittit eloquium suum terrae: emittet uerbum suum. quis emittet? deus pater. 'et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum'. diximus patrem, diximus filium: non possumus in duplici numero credere, nisi conpleatur trinitas. flabit spiritus eius, et fluent aquae. uidetis quoniam ubi pater et uerbum dei, statim et spiritus sanctus est. uideamus ergo ab initio quid dicitur. et adipe frumenti satiat te: emittit eloquium suum terrae, uelociter currit sermo eius. repente quid sequitur? qui dat niuem sicut lanam. sermo domini, qui uelociter currit, sic datur quasi nix, et ipsa nix est quasi lana. uidete misericordiam domini. cibus domini nobis in uestimentum uertitur. dixerat iohannes de domino saluatore: 'ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi'. et in alio loco esaias: 'quasi ouis ad uictimam ductus est'. de isto igitur agno et de ista oue lana ista est quasi nix. dixit esaias: 'si fuerint peccata uestra quasi coccinum, quasi nix dealbabuntur'. 'asparges me hysopo, et mundabor: lauabis me, et super niuem dealbabor'. qui dat niuem sicut lanam. tolle domine sordes meas, tolle quodcumque uitii est. niuem tuam, et puritatem tuam tribue mentibus xpistianis. nisi tu nobis niuem dederis munditiarum tuarum, uestimentum tuum habere non possumus. xpistus uestimentum nostrum est. si uolumus xpisti habere uestimentum, mundi simus quasi nix. nebulam quasi cinerem spargit. male interpretatus est latinus, nebulam: quod enim homichl�~g dicitur in graeco, in hebraico habet pruinam. denique ita sequitur: pruinam sicut cinerem spargit. docet nos, et facit nobis uestimentum quasi niuem; et cum nos uestierit uestimento suo, tunc nobis tribuit alimenta. pruinam sicut cinerem spargit. uide quid dicit, sicut cinerem. uis esse mundus? age paenitentiam. 'panem meum sicut cinerem manducaui, et potum meum cum fletu miscebam'. nonne uides quomodo pruinam suam sicut cinerem spargit? grandis rerum mutatio: de cinere nix fit, de paenitentia mundus efficitur.

mittit crystallum suum sicut buccellas. quomodo panes eius franguntur, et buccellae fiunt; sic et crystallum hoc frangitur, et in buccellas uertitur. crystallum naturam hanc habet, si quando aquae congelantur: quod nos glaciem dicimus. inter crystallum ergo et aquam hoc interest, quod est inter aquam et glaciem: quoniam aqua quasi latissime funditur, ceterum crystallus quasi conpingitur in se, et in unam formam redigitur. si quando aqua congelescit, crystallum efficit. quoniam ergo nos toto uerbo carnes capere non possumus, frangitur, ut per partes illas capiamus. res sunt obscurae, et interpretationis difficultas non nobis concedit latius loqui. ante faciem frigoris eius quis sustinebit? cuius? dicunt alii crystalli, alii uero dicunt dei. mihi autem uidetur, ante faciem frigoris eius quis sustinebit? de deo dici. de deo dico, ante faciem frigoris eius quis sustinebit? quae tormenta dicuntur in scripturis sanctis peccatori praeparata? nihil gehenna calidius est, et tamen ipsa frigida est. gehenna ex igne est: sed si quis satis refrixerit, mittitur in gehennae ignem. scriptum est, quoniam in nouissimis diebus 'refrigescet caritas multorum'. quicumque ergo sic infrixerit, iste mittitur in ignem. dominus nobis praestet, ne quando frigus ingrediatur corda nostra: non peccamus, nisi ante refrixerit caritas. denique quid loquitur et apostolus? 'spiritu feruentes'. 'deus noster ignis est'. si ergo deus ignis est: propterea ignis est, ut frigus diaboli eiciat. 'aquilo uentus frigidissimus; nomine autem dexter uocatur'. pulchre dixit, uocatur: adsumpsit sibi nomen, cum sinister sit. si cuius ergo anima refrixerit, ut aquilo uentus frigidissimus: si quando autem calor caritatis in corde nostro refrigescat, si peccauerit, si refrixerit, si mortuus fuerit .... diligenter adtendite quod dico: si refrixerit, si mortuus fuerit. frigescere autem mortuorum est, calere uiuentium. si quis ergo refrixerit, et mortuus fuerit, mittet deus uerbum suum, et liquefaciet eum. dominus praestet, ut et nostrum frigus liquefiat, et crystallum illud soluatur et molle fiat. emittet uerbum suum, et liquefaciet ea. da mihi peccatorem, qui deum non respicit, non habere calorem, sed totum esse frigidum, et mortuum: si ad sermonem dei conpunctus fuerit, et coeperit agere paenitentiam, et durissima cordis illius emollita fuerint, eo tempore conpletur, emittet uerbum suum, et liquefaciet ea. emittit pater, uerbum mittitur, iungitur spiritus sanctus. flabit spiritus eius. 'spiritu feruentes'. frigus non expellitur, nisi calore spiritus sancti. ubi sunt eunomii, arrii, ubi sunt macedoniani, qui dicunt: spiritum sanctum non numeramus cum patre et filio? deus pater mittit, uerbum mittitur: et tamen plena sanitas non est, nisi spiritus sanctus flauerit. flabit spiritus eius, et fluent aquae. aquae. quod ante durum erat, molle fiet. qui ante iustitiam ulli dare non poterat, iste discipulus est.

quoniam autem multa loquuti sumus, et quae secuntur manifesta sunt, oremus dominum, ut et nostra duritia mollescat, ut et nostra peccata purgentur, ut efficiamur quasi ignis, ut et frigus diaboli, quodcumque est in cordibus nostris, expellatur, ut caleamus spiritu sancto. est quippe et malus calor. 'omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum'. sed ille calor calore spiritus sancti expellitur. cui sit gloria in saecula saeculorum. amen.

148. iste psalmus duo alleluia habet in titulo; et hoc multi putant, quoniam in titulo sint psalmi ipsius. scire autem debemus, quoniam unum alleluia de fine superioris psalmi est, aliud alleluia initium sequentis psalmi est. et hanc regulam debemus accipere, et scire, quoniam omnes psalmi, qui in principio habent alleluia, et in fine habeant. multi autem putant, quoniam alterius psalmi principium sit. non est ita: sed ille psalmus, qui in principio habet alleluia, ipse et in fine habet alleluia. hoc totum quare dixi? ut sciatis quare in isto psalmo duo alleluia praeposita sint. laudate dominum de caelis, laudate eum in excelsis. ad laudem dei sola hominum natura non sufficit: iungantur et caeli.

laudate dominum de caelis. non dixit, laudate caeli; sed uos laudate qui estis in caelis, hoc est, qui habitatis in caelis, throni, dominationes, potestates, seraphin, cherubin, et omne nomen quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed et in futuro. laudate dominum de caelis. qui estis in caelis, qui estis in excelsis, laudate eum in excelsis. excelsi, laudate excelsum. non dixit humilibus et deorsum positis, laudate: sed uos qui in sublime estis.

laudate eum omnes angeli eius. uides in quo gradu sunt angeli? primum throni dicuntur: throni, sedes. non putemus cathedras esse, in quibus deus sedeat: sed uirtutes aliquas in caelestibus, in quibus deus semper sedeat quasi in quadriga sua. laudate eum omnes angeli eius. omnes angeli eius. qui angelus est, laudet: qui daemon est, laudare non potest. laudate eum omnes uirtutes eius. quia ad laudes dei angelos prouocauimus, et homo cunctarum uirtutum nomen scire non possum, generaliter dico: laudate eum omnes uirtutes eius. hucusque de inuisibilibus. laudate, ea quae estis inuisibilia, quae humanus oculus non potest intueri. nunc uenit ad creaturas quas oculis cernimus. laudate eum sol et luna. uidete, gentiles: uidete, manichaei. sol laudat, non laudatur.

laudate eum sol et luna. uos solem deum dicitis. ecce post quanta laudat. laudate de caelis, laudate in excelsis, laudate angeli, laudate omnes uirtutes. deus uester in quinto gradu laudans ponitur. laudate eum sol et luna. non dixit, luna et sol: sed, sol et luna. quod maius in lumine est, prius laudat. uidete ordinem uisibilium. laudate eum, sol: post solem, luna: post lunam, omnes stellae. omnes stellae: non tantum lucifer, non tantum maiores stellae, sed et minores pariter laudent dominum. dicat aliquis: quomodo sol et luna et stellae laudant deum? in eo quod a suo officio et seruitio non recedunt. seruitium ipsorum, laus dei est. grandem honorem habes, humana anima. sol et luna et stellae pro te currunt, pro te seruiunt. angeli, throni, dominationes non habent solem necessarium, non lunam, non stellas: super solem enim et lunam sunt in caelestibus. sol ergo et luna et stellae propter nos sunt, nobis seruiunt. dicit et apostolus, quod et ipsa creatura congemiscit, et parturit in liberationem filiorum dei. quando autem filii dei adsumpti fuerint, et ipsa creatura de hoc seruitio liberatur. dicat aliquis: quomodo sol seruit, et liberatur? quomodo luna? quomodo stellae? liberatur sol, ne iudaeos uideat, ne gentiles, ne blasphemantes dominum suum. uidet parricidas, uidet homicidas: et tamen seruit imperio eius qui iussit. 'solem enim suum oriri facit super iustos et impios'. laudate eum, omnes stellae et lumen. dicat aliquis: quod est lumen sine sole, sine stellis, sine luna? dicere possumus, inter noctem et diem, uel inter diem et noctem, quod absque sole lucent: licet multi putent ipsum splendorem solis esse. dicit igitur, laudate eum omnes stellae et lumen, ut quomodo de inuisibilibus dixerat, laudate eum omnes uirtutes eius, sic et de uisibilibus dicat, laudate eum omne quod lucet.

laudate eum caeli caelorum. plures caelos dicimus. denique et paulus in tertium caelum raptum se esse dicit. uidete igitur quantus fulgor est, ut caelum caeli sit. et cetera, quae secuntur, dixit de uisibilibus.

quia ipse dixit, et facta sunt. dei iussisse, fecisse est: imperium fabrica est. quia ipse dixit, et facta sunt: secundum illud quod in genesi scriptum est, et dixit deus, et fecit deus: hoc est, dixit deus pater, fecit deus filius. dicat aliquis: ergo maior est ille qui iubet, et minor iste cui iubetur. dicunt hoc arriani, dicunt hoc eunomiani, et dicunt hoc macedoniani. respondeo tibi secundum sensum tuum, o haeretice. dicis: maior est pater qui iubeat, et minor est filius in eo quod iubeatur ab illo. si hoc secundum sensum humanum, responde mihi: quid est maius, iubere, an facere? dico, fiat domus: et alius facit domum. dicere nihil grande est: facere difficile. maior ergo ille qui facit, quam qui praecipit. sed et hoc impium est: non enim filius maior est patre. sicut enim hoc impium est de filio contra patrem credere, sic et illud impium est de patre contra filium credere. quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. una natura iubet et facit: deus iubet, deus facit. iubet pictor ut pingat pictor, et pictor pingit quod pingi praeceperat.

statuit ea in saeculum, et in saeculum saeculi: praeceptum posuit, et non praeteribit. grandis hominis honor, et grandis infelicitas. sol tibi currit, elementa tibi seruiunt: et tu ignoras creatorem tuum. praeceptum posuit, et non praeteribit. praeceptum soli posuit: ecce per tantos annos praeceptum dei numquam praeteriit. in tantum non praeteriit, ut cursus eius et humana obseruatione conprehensus sit. praeceptum posuit, et non praeteribit. lunae praeceptum posuit, ut per triginta dies crescat atque decrescat: numquis cursus suos aliquando mutat? in caelo praeceptum dei seruatur, et in terra non seruatur. mari praeceptum posuit, ut litora sua non egrediatur: uenit oceanus tumens fluctibus, et in se redit, et praeceptum dei meminit. totus mundus deo seruit, et praeceptum eius meminit: et homo solus non meminit. ideo dicimus et in oratione dominica: 'fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra'. sicut in caelo angeli tibi seruiunt, et creatura seruit, ita seruiat et homo. o infelix hominum genus! descendit ad te deus, quoniam tu ad caelum non uis ascendere. non tibi sufficit quod non suscipis, sed occidis: occidis, crucifigis, blasphemas, flagellas. non tibi sufficit quod occidis: sed nec paenitentiam agis, quod occideris. dixit de inuisibilibus, dixit et de uisibilibus, sed de uisibilibus caelestibus: nunc etiam de terra. uidete ordinem laudationis. primum laudant inuisibilia, deinde uisibilia: et ipsa uisibilia diuiduntur in duo, in caelestia et in terrestria. dixit de caelestibus, nunc dicit de terrestribus.

laudate dominum de terra. quoniam laudauerunt angeli, laudauit caelum: laudet et terra. uideamus de terra qui prius laudent. dracones et omnes abyssi: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius: montes et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri: bestiae, et uniuersa pecora, serpentes et uolucres pennatae. post tanta quid dicitur? post dracones, post serpentes, post ignem, post grandinem, post bestias et uniuersa pecora? o homo, qui tibi grandis uideris, de te dicitur: et non de simplici homine, sed de his hominibus qui inter homines maximiores sunt. reges terrae, et omnes populi: principes, et omnes iudices terrae. deinde sequitur: iuuenes et uirgines, senes cum iunioribus laudent nomen domini: quia exaltatum est nomen eius solius, et cetera quae secuntur. o quanta in istis mysteria continentur! laudauerunt caelestia, laudauerunt inuisibilia, laudauerunt uisibilia: nunc ad terrena descendit, et ad laudationem dei primum dracones et abyssi concitantur. 'ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia'. qui primum draco eras, qui habebas uenena serpentis: o tu qui primum abyssus eras, et tenebrae super abysso ferebantur. uidete quid dicat. ubi dracones, ibi uenena: ubi abyssus, ibi tenebrae. ne desperes igitur, o tu qui draco eras, qui tenebrosus eras, et deum laudare non audebas; age paenitentiam, et statim conuerteris. licet in hebraeo non habeat dracones, sed habeat thanninim, quod interpretatur cete. dicitur autem cetus infinitae esse magnitudinis. denique ipse cetus in abyssis esse dicitur. dicamus igitur primum secundum litteram. uidete quid dicat. laudate ea quae in mari sunt, et laudate ea quae extra mare sunt: dracones et omnes abyssi. a parte totum sunekdochik�s~g. deinde sequitur ignis. uidete concordationem discordiae: aqua et ignis simul laudant dominum. dracones et omnes abyssi, ignis. uniuersa quae nascuntur ex aqua, nascuntur et ex igne, hoc est, ex umore et calore: nec ignis solus generare potest sine umore, nec umor sine igne. non est tam contrarium, quam umor calori, et calor umori; tamen uoluntate dei haec, quae inter se diuersa sunt, in nostra natiuitate concordant. grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius. multa sunt quae dicantur, et in singulis inmorari non possumus. grando, nix, glacies, spiritus procellarum. omnia quae uidemus in mundo, nobis seruiunt. serpentes et abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum uidentur sine ratione esse: sed nobis seruiunt. die hesterna tempestas fuit, uidebatur nobis esse contrarium: erat frigus, erat umor, erant pluuiae. hoc quod ad horam nobis uidetur esse contrarium, pro nobis est: fructum enim nobis parit. uidete enim quid dicat: illa et illa, quae faciunt uerbum eius. erubesce, homo: serpentes et abyssi, nix, pluuiae et tempestas uerbum dei faciunt, et tu non facis. montes et omnes colles. nec montes mutantur in colles, nec ualles in montes: seruant naturam suam. ligna fructifera, et omnes cedri. lignum uides quasi siccum amissis foliis: et statim cum uer uenerit, tibi mittit germen, tibi fructus parturit. lignum tibi fructum parit, et tu deo fructus non paris. et omnes cedri. imitare cedrum: cedri nituntur ad alta, quasi ad caelum ire festinant. et tu imitare ligna inrationabilia. bestiae, et uniuersa pecora. nihil mutant naturam suam: omnia stant in ordine suo, absque solo homine, cui omnia subiecta sunt. serpentes, et uolucres pennatae. neque ea quae de terra sunt ad caelum uadunt, neque ea quae in caelo sunt ad terram ueniunt: tibi seruiunt. dicat aliquis: secundum historiam loqueris, non dicis allegorice: si secundum historiam dicis, quare primum abyssi, et nix, et grando, deinde ligna fructifera, et cetera inrationabilia laudant dominum, et extremum homo? legamus genesim, et secundum ordinem natiuitatis et creaturarum, ita et uidebimus cuncta laudare. ibi enim scriptum est, primum eas animantes factas esse, quae in aqua sunt: deinde ea facta, quae in terra sunt: deinde facta uolatilia: et postea hominem unum fecit. igitur sicut primum factum est, sic laudet dominum. sed alius sensus est. o homo, uniuersa haec quae dixi, cuius causa facta sunt? bestiae, serpentes, ligna fructifera, uolucres pennatae: haec uniuersa in eo laudant deum, quia non mutant naturam suam. praeceptum enim posuit, et non praeteribit. imitare ergo ea quae tibi seruiunt. illa facta sunt, ut tibi seruiant: tu factus es, ut deo seruias. illa tibi seruiunt: imitare seruientia tibi, et serui deo, sicut et illa tibi seruiunt, et per deum seruiunt. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

149. centesimus quadragesimus nonus psalmus lectus est, qui habet in principio: cantate domino canticum nouum. dixit sanctus presbyter, quia et nonagesimus quintus psalmus et nonagesimus septimus eadem habent principia. nonagesimus quintus psalmus hoc titulo praenotatur: 'psalmus dauid quando domus aedificabatur post captiuitatem'. domus xpisti aedificatur post captiuitatem, id est, post paenitentiam. quoniam igitur dixit de primo, cantate domino canticum nouum, ut nouus populus cantet canticum nouum, et bene dixit, nos ad reliqua percurramus.

laetetur israhel in eo qui fecit ipsum. ille laetetur, qui sensu uidet deum: israhel enim hoc interpretatur, sensu uidens deum. et filii sion exultent in rege suo. filii ecclesiae, filii noui populi, exultent in rege suo: in xpisto, qui regnat eis. uidetis quomodo leuiter summa quaeque perstringimus.

laudent nomen eius in choro. ubicumque chorus est, ibi diuersae uoces in unum canticum congeruntur. quomodo enim diuersae cordae unam uocem efficiunt cantici; sic et diuersae uoces, hoc est, cum simul fuerint congregatae, chorum domini efficiunt. laudent nomen eius in choro: ubi dissensio est, ubi inuidia, ibi chorus non est. laudent nomen eius in choro: in tympano et psalterio psallant ei. chorus iste canticum habeat, et tympanum habeat et psalterium. crucifigamus corpora nostra xpisto, et tali tympano canamus deo. in tympano et psalterio psallant ei. tympanum non habet carnes, sed pellem: et nos quamdiu carnei sumus, non sumus tympanum. tympanum non est, nisi quod non habet carnes, nisi quod tenditur: tympanum non potest esse contractum, sed extensum. et nos peccata non contrahant, sed iustitia dilatet. ad reliqua percurramus. in tympano et psalterio psallant ei. quod in choro dicimus, hoc dicamus in psalterio. psalterium proprie genus organi est musici, quod est quasi cithara. similitudinem habet citharae, sed non est cithara. inter psalterium et citharam hoc interest: cithara deorsum percutitur, ceterum psalterium sursum percutitur, quod uerbo uulgari dicitur polyphthongum. hoc est ergo psalterium. hic ergo praecipitur nobis, ut in cantico nouo non canamus domino deorsum de cithara, sed de sursum, hoc est de psalterio.

quia beneplacitum est domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salute. 'beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram'. si ergo ibi dicitur, beati mites, hoc est mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram: et hic dicitur, et exaltabit mansuetos in salute: et isti mansueti hereditate possidebunt terram: ergo ista terra non est deorsum, sed sursum est. quid enim dicit? exaltabit mansuetos in salute. si enim mansueti isti terram possiderent quae deorsum est, non diceret, exaltabit.

exultabunt sancti in gloria. in qua gloria? 'exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: exurgam diluculo'. in gloria. 'necdum enim erat spiritus datus, quia iesus necdum fuerat glorificatus' hoc est, necdum fuerat crucifixus. hoc scriptura dicit, necdum erat spiritus datus, quia iesus non fuerat glorificatus, hoc est, non erat crucifixus. exultabunt sancti in gloria. hoc totum quare dico? quia dicitur, exultabunt sancti in gloria. hoc ergo dico: exultabunt sancti in cruce. 'mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu xpisti'. ecce uoce apostoli prophetia conpleta est. exultent sancti in gloria. laetentur in cubilibus suis. 'lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo'. illud peccatoris est, illud paenitentis est; hoc uero quod dicitur, laetabuntur in cubilibus suis, ad sanctos pertinet, ad iustos pertinet. quis de nobis in cubili suo laetatur? quis non pugnat cum carne sua? ego cum in lectulo meo uigilauero, non laetor, sed pugno: non regnum caelorum suspiro, sed cum carne pugno. incendium carnis rigo lacrimis, et extinguo. propterea dicitur, lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo. lectulus meus, qui ardet libidine, extinguitur lacrimis. felices isti, de quibus dicitur, laetabuntur in cubilibus suis.

exaltationes dei in gutture eorum. utique qui clamat, non in gutture clamat, sed in labiis: hoc est, non clamat in gutture, sed clamat in labiis. et quomodo hic dicit, exaltationes dei in gutture eorum? 'clamantes in cordibus nostris, abba pater'. uox aquae clamat ad deum, non est labiorum, sed cordis est. denique dicit dominus ad moysen: 'quid clamas ad me?' et certe moyses nihil dixerat. et gladii ancipites in manibus eorum. isti qui exultant in cubilibus suis - de sanctis dicitur, de perfectis uiris dicitur - quid habent aliud? et gladii ancipites in manibus eorum. gladii ancipites. gladii sanctorum ancipites sunt. legimus in apocalypsi iohannis, quae in ecclesiis legitur, et recipitur - neque enim inter apocryphas scripturas habetur, sed inter ecclesiasticas - dicitur ergo ibi de domino saluatore: 'et gladius, inquit, ex utraque parte acutus egrediebatur de ore eius'. uides ergo quod isti sancti gladios istos ancipites, quos habent in manibus, de ore domini susceperunt. dominus ergo gladium de ore suo donat discipulis suis: gladium ancipitem, hoc est, sermonem doctrinae suae. gladium ancipitem: et secundum historiam et secundum allegoriam, et secundum litteram et secundum spiritum. gladium ancipitem: qui et aduersarios occidit, et defendit suos. gladium ancipitem. gladius iste anceps duo capita habet: et de praesenti saeculo loquitur, et de futuro: et hic occidit aduersarios, et in caelo aperit regna caelorum. gladios istos quare habent sancti?

ad faciendam, inquit, uindictam in nationibus. o si et ego gladium istum ancipitem habere possim, ut facere possim uindictam in nationibus, ut diuersas gentes possim interficere, ut possim interficere arrium, possim eunomium, possim manichaeum, possim uniuersas haereses! et uide quid dicat, ad faciendam uindictam in nationibus. ut occidantur? ut pereant? non hoc dicit. increpationes in populis. increpa, ut saluentur populi, ut saluentur qui inducti sunt a malis magistris. non autem possunt populi liberari, nisi magistri obligati fuerint. unde sequitur:

ad alligandos reges eorum in conpedibus. uis populos liberari? magistros liga. ad alligandos reges. non uocauit magistros, sed reges: regnant enim miseriis eorum. ad alligandos reges eorum in conpedibus. bene dixit, in conpedibus: ne magistri multum currerent, ne multos decipiant, sed conligentur et stent. et nobiles eorum in manicis ferreis. nobiles eorum. uideas inter haereticos dicere illos: iste uir doctus est, ille signa facit, iste daemones eicit. sancti domini, qui habent gladios ancipites, hoc est, duorum capitum, et de ueteri et de nouo testamento, ligant illos magistros, et praepediunt pedes ipsorum, ne possint currere. et nobiles eorum in manicis ferreis. ligant, non occidunt; non interficiunt, sed ligant. uinciunt manus, et captiuos ducunt ad ecclesiam uinculis ferreis. catenae istae non fiunt nisi de testimoniis scripturarum, dum testimonium iungo testimonio, si uis ut non rumpantur istae catenae, non sint simplices, sed hinc inde contextae. 'funiculus triplex non rumpitur'. hoc autem totum quare fit?

ut faciant in eis iudicium conscriptum. quod est iudicium conscriptum? ut qui primum negauerant deum, reuertantur postea per paenitentiam. iudicium conscriptum: ut captiuos suos soluant, ut quos ligauerant, ut quos uinctos de ecclesia duxerant, in ecclesia postea dissoluant. ut faciant in eis iudicium conscriptum. uerbis simplicioribus loquor. ut faciant in eis iudicium conscriptum: hoc est, ut sic eos iudicent, quomodo in scripturis sanctis digestum est. gloria haec est omnibus sanctis eius. uere non gloria est, ubi est aurum, ubi est argentum, ubi gemmae, ubi uestes siricae. quicumque habet istos gladios, quid habet aliud necessarium? uide quid dicat, gloria haec est omnibus sanctis eius. rogemus dominum, ut hanc habeamus gloriam: ut gladium de ore nostri saluatoris egrediens armet nostras manus, et possimus dicere: 'benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum'. qui hanc romphaeam habet, saeculi gladium non timet. qui istum gladium habet, saeculi gladium non timet. rem uobis dico nouam. frequenter gladium saeculi istius concedit illum gladium: frequenter euenit ut saeculi gladius donet nobis illum gladium. si enim istum non timuerimus, illum accipimus. gratias igitur agamus ei, qui habet istum gladium, et benedicamus eum in saecula saeculorum. amen.

Hieronymus
Tractatuum in psalmos series altera

10. quid significet in finem, pro quo symmachus epinikion~g, aquila et sexta editio t�i~g nikopoi�i~g transtulerunt, supra plenius disputatum est. nunc ad decimi psalmi ordinem reuertamur: qui numerus et finis est et principium, in quo omnis supputatio reuoluitur, cui et decalogus, hoc est, lex prima debetur. iustus quoque propter pecuniam domini in euangelio duplicatam huius numeri gubernandas accepit ciuitates. et ut aliquid curiosius inferam, ab hoc iesu, id est, saluatoris incipit nomen, et illud ineffabile quattuor litterarum apud hebraeos exinde habet exordium, quod scribitur per ioth he uau he; in quem per decadas suas centesimus numerus euoluitur, et rursus millesimus per decem crescit hecatontadas, et usquequo humana ratio procedere potest, semper hic numerus et finis est et initium, iuxta illum sensum 'ego sum a~g �~g, initium et finis'.

in domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer? qui crudas carnes agni comedunt et occidentem litteram sequuntur, psalmum hunc super persona dauid intellegi uolunt, quando fugit a facie saulis, et in desertis iudae habitare compulsus est. et hoc aiunt ab eo dici: licet me saul et omnis eius exercitus habitare in patria non sinant, et errabundus et uagus more auium et bestiarum huc illuc que uolitem uel discurram, tamen habeo praesulem deum, in quo confidens uestras insidias non timebo. et reuera, si tantum principium legatur, non uidetur eorum friuola expositio. quod autem sequitur 'quoniam quae perfecisti destruxerunt' et reliqua usque ad finem cum hac expositione non congruunt. spiritalis ergo, qui omnia iudicat, et ipse a nemine iudicatur, a domino nostro et saluatore dicit hunc psalmum esse cantatum secundum duplicem intellegentiam, qua uel ad angelos qui ministrabant ei fuerit locutus, uel ad contrarias fortitudines, quae eum irridere ac terrere cupiebant. si ad angelos, iste sensus est: quid me cohortatis reuerti ad caelestia, et terrena et humilia relinquentem habitare in montibus meis propter insidias diaboli et omnem eius exercitum, quem aduersus me intuemini concitatum? quid uultis ut adsumam pennas deitatis meae, et humanam deseram conuersationem, et securus in caelestibus degam, cum ad hoc uenerim, ut in domino, hoc est, in mea habens diuinitate fiduciam, superem aduersarios exultantes? si uero ad contrarias fortitudines ei sermo est, ita intellegendum: frustra me uestris uocibus et facto contra me cuneo putatis esse terrendum, cum ad hoc uenerim ut dimicem, et superem dimicando: sicut titulo quoque, iuxta aquilam et symmachum, psalmi ipsius demonstratur. porro alius (quia nihil psalmus iste praecipuum habet, quod non possit etiam sub cuiuslibet iusti persona intellegi) sanctam quidem eorum qui ad christum psalmum referunt suscipiet uoluntatem, sed asseret et ex prophetae, hoc est, iusti persona omnem intellegi posse contextum.

in domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montes sicut passer? callidus aduersarius, et dominum saluatorem in eremo temptauit, et sanctos quosque uult de terra exire iudae, et habitare in uirtutum deserto, ut ibi eos facilius elidat. sed et ipsum consilium subdolum est: non enim hortatur ut pennas accipiat columbae, uolucris mansuetae simplicis ac domesticae, et quae felle carere dicatur, quae que pro domino offertur in templo, sed pennas passeris, auis garrulae et uagae, et post educationem fetuum fidem coniugii nescientis: licet aquila et symmachus generaliter 'auem' pro passere transtulerint. montes autem possumus intellegere illos, de quibus in alio loco dicitur 'appropinquate montibus aeternis' et in psalmo graduum secundo 'leuaui oculos meos ad montes unde ueniat auxilium mihi': et ad quos, postquam abominatio desolationis in loco sancto steterit, migrare debemus.

quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum, parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. pro quo in hebraeo scriptum est 'quia ecce impii tetenderunt arcum, posuerunt sagittam super neruum, ut percutiant in obscuro rectos corde'. propterea, inquit, me uultis migrare ad montes, quoniam peccatores siue impii ardentes parauerunt sagittas, quae scuto fidei repellendae sunt. et in pharetris suis habent iacula ad percutiendos iustos, non in die, non in nocte sublustri, cum tenebrae lunae solacio temperantur, sed quando nox plena est, et tangibiles tenebrae, id est, ps�laph�ton~g skotos~g. scitote ob hoc ipsum me uestra non audire consilia, quia ad pugnandum aduersarii praeparati sunt, et non tam me, quem superare non possunt, quam iustos meos cupiunt uulnerare; propter quorum salutem cum de caelo uenerim, non debeo eos orphanos relinquere. ecce enim, ut dicitis, posuerunt sagittam suam super neruum, et uolunt pueros meos filios pubertatis adulescentulos meos dulcibus capere inlecebris uoluptatum. uirtus enim diaboli omnis in lumbo est: quam ob causam etiam, cum iacob me cum congrederetur in lucta, marcescere, id est, siccari feci glaphuron~g ipsius. quia ergo in tenebris uolunt percutere rectos corde, loquatur iustus meus et dicat: 'lucerna pedibus meis uerbum tuum domine, et lux semitis meis'. ego autem stans in acie et in procinctu positus initum non omitto certamen, maxime cum dicatis eos tetendisse arcum, sagittas in pharetra praeparasse, uelle sanctos meos in tenebris uulnerare, et tamen necdum potuisse percutere. tetenderunt enim arcum, parauerunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. cum ergo ita sint praeparati, ego me opponam medium, ego illorum excipiam sagittas, ut meo serui mei dolore non doleant, meis sanentur plagis, me patiente non patiantur, et dicant: 'domine ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos'. sed et aliter intellegi potest: quod haereticae uel contrariae fortitudines per haereticorum dogmata intenderunt blasphemias suas, et iustos meos uaria cupiunt fraude decipere. sunt enim sagittarii, qui per occasionem tenebrarum suarum, quae illi recondita intellegunt sacramenta, recta iustorum uolunt corda percutere. propterea mihi et sanctis meis ad sublimia scripturarum testimonia transmigrandum est, ut et in euangelio scribitur: 'si te percusserit in dexteram, praebe ei et alteram'. non ait, praebe ei sinistram, sed alteram, hoc est alteram dexteram, quia nihil in se iustus sinistrum habet. si te, inquit, in uno scripturarum testimonio conturbauerit, tu eum de altero supera, et imple illud quod in alio psalmo scriptum est 'abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum': ut utrumque testamentum sibi inuicem praesidio sit, atque taliter haereticorum decipula oppositione alterius dexterae et transmigratione in montes et abyssi ad abyssum inuocatione frangatur.

quoniam quae perfecisti destruxerunt. et hoc qui supra adhuc uel ad iustum quemlibet uel ad dominum loquuntur: propterea tibi ad caelestia reuertendum est, quoniam et tam fortiter ad dimicandum parati sunt aduersarii, et quaecumque tu extrues, illi demoliuntur. praecepta enim tua et scriptam legem in corde credentium cotidie subruunt, et suadendo diuersa subuertunt. iustus autem quid fecit? quod uarie intellegitur. siue super persona quidem iusti, hoc modo: illis leges dei destruere nitentibus, iustus nihil dignum fecit ruinae, et frustra eorum patitur insidias; uel certe illis aduersantibus, et destruere dei mandata conantibus, iustus hoc solum facit, ut eius deprecetur auxilium, qui habitat in templo sancto suo, cuius in caelo thronus est, cuius que oculi respiciunt pauperem, ut eum de insidiis eruat praeparatis. super persona uero dei hoc modo: licet aduersarii ad praeliandum praeparati sint, et insidientur in abscondito quasi leo in cubili suo, ut in occultis interficiant innocentem et destruant templum dei, tamen dominus habitat in templo sancto suo, et numquam ei uel templum uel solium deest, quia aliis ruentibus surgunt alii. unde in consequentibus scribitur:

dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. sedem, id est, thronum dei iuxta consuetudinem scripturarum pro regno intellegamus, ut ibi: 'dabit ei deus thronum dauid patris sui'. et alibi: 'cum iustitia praeparatur thronus principatus'. et: 'quando rex iustus sederit super thronum'. dominus in templo sancto suo, dominus in caelo sedes eius. antequam corporeum templum a salomone construeretur, scit propheta templum domini spiritale et in caelo thronum eius. ubi quaeritur, quomodo alibi dicatur 'caelum mihi thronus est'. quando in caelo thronus est domini, thronus eius circumdatur caelo, et in parte caeli thronus est domini; quando caelum est thronus domini, totum caelum in thronum domini uertitur. ex quo secundum anag�g�n~g dominus habitans in templo sancto suo, id est, in anima credentis, aut in parte eius habitat aut in toto. quando adhuc inperfecti sumus, et est in nobis et boni aliquid et mali, in parte tantum animae nostrae habitat deus, hoc est in caelo. quando uero consummati et perfecti sumus, toti in habitaculum dei uertimur, et efficimur caelum thronus eius. templum autem proprie dei, aut dominus noster et saluator intellegitur, qui ait 'ego in patre et pater in me': aut is homo qui a saluatore adsumptus est, aut generaliter ecclesia, aut specialiter unusquisque sanctorum.

oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. aduersus eos qui iram dei et furorem simpliciter accipiunt, palpebras domini et oculos proponamus. si enim illa anthr�popath�s~g intellegunt, et haec similiter accipere cogentur. quod si absurdum est in domino omnipotente oculos et palpebras ponere, spiritalem aliquam interpretationem pro ira quoque et furore aeque cogentur inquirere. ualde quippe ineptum, non et illa et haec uel spiritaliter uel carnaliter similiter intellegi. unde hoc in loco isto sentiendum est, quod iustus aduersariorum impetum non formidet, habens auxiliatorem deum, qui uniuersa contempletur et uideat, et non sinat pauperem suum eorum fraudibus decipi et iaculis uulnerari. pauperem: illum, de quo supra dicitur 'tibi derelictus est pauper'. simul que obseruandum, quod oculos suos deus apertum iudicium inferendo humili aperit auxilio, licet sit unus et pauper, eum que suo semper tueatur aspectu. ubi uero iudex est, et qui iudicantur filii hominum sunt (appellari enim dei filii non merentur), ibi non oculis suis respicit, sed palpebris requirit, coniuens quodammodo et dissimulans, et nolens scire quod nouit. 'si enim iniquitati,' ait, 'adtendas domine, quis sustinebit?' palpebras ab eo quod moueantur et palpitent appellari uarro tradit, hoc est onomatopoi�s~g.

dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. pro quo melius scriptum est in hebraeo: 'dominus iustum probat, impium uero et diligentem iniquitatem odit anima eius'. ut sit sensus cum superioribus copulatus: frustra aduersarii praeparantur, ut sagittent in obscuro rectos corde, et cetera; quia dominus iustus iudex est, et nihil eum celare potest, et utrumque facit, ut et iustos suos temptando probet, et eos qui impii sunt oderit. impium et diligentem iniquitatem odit anima eius: hoc est, odit eos toto corde et tota anima sua. animam autem iuxta oculos et palpebras intellegamus, secundum illud: 'neomenias et dies festos et sabbata uestra odit anima mea'. porro iuxta septuaginta qui dicunt, dominus interrogat iustum et impium, alius longe sensus est: quod ipse iustorum impiorum que est iudex, et quod impii iudicandi sunt, in eo quod diligant iniquitatem, oderint animam suam. et quodammodo syllogismi extrema pars nectitur, quae uocatur conclusio. licet enim neget se quis odisse animam suam, tamen ex eo quod diligit iniquitatem, eam odisse conuincitur. ut salomon quoque in prouerbiis loquitur: 'qui repellit disciplinam, odit seipsum'. si autem qui diligit iniquitatem odit animam suam, e contrario qui diligit iustitiam amat animam suam, iuxta illud: 'qui possidet prudentiam, diligit seipsum'. unde et saluator ait: 'qui diligit me, mandata mea custodit'. ipse est quippe iustitia. nec uero putandum secundum septuaginta interpretes quod contrarium aliquid nunc dicatur, dominus interrogat iustum et impium, illi quod in primo psalmo scribitur 'ideo non resurgent impii in iudicio': quia quomodo inter iustos sic et inter impios diuersitas est, et sicut iusti differentes possident mansiones, sic et impii perfecti in malitia et iniquitate et tota aduersus dominum mente pugnantes in iudicio non resurgent; alii uero impii, qui pro peccatoribus nonnumquam intelleguntur, quia minoris malitiae sunt, dei iudicio reseruentur.

pluet super peccatores laqueos. haud dubium quin dominus: pro ipsis quoque peccatoribus faciens, ut qui male libertate sua abutebantur, domini laqueis irretiti, sub eius quasi freno recto itinere gradiantur, et possint per eum incedere qui dicit 'ego sum uia'. unde et piscatores mittuntur et uenatores in hieremia, ut pisces uagos et in gurgitibus fluctuantes retibus teneant, et in omnibus montibus et collibus bestias oberrantes capiant in salutem. non igitur, ut multi aestimant, ex hoc uersiculo et ex sequentibus supplicia peccatoribus sed remedia promittuntur. ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. dicitur ad babylonem: 'habes carbones ignis, sedebis super eos, et erunt tibi in adiutorium'. horum carbonum ignem in flammam sulphur exsuscitat; quae flamma rapiente uento tempestatis turbine uentilatur, ut quicquid in auro nostro sordidum est, quicquid et secundum hiezechielis prophetiam argentum in nobis, aes, stagnum, plumbum que consumens, nos redigat in aurum. unde et in esaia scribitur: 'lauabit dominus sordem filiorum et filiarum sion, et sanguinem mundabit de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis'. et in malachia: 'ecce dominus ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba fullonum, et sedebit conflans quasi aurum et argentum populum suum'. calix peccantium plenus est igne, sulphure et spiritu tempestatis. 'calix uini meri plenus mixto' de quo 'bibent omnes peccatores terrae'. ego arbitror, quia de hoc calice ignis et sulphuris sodoma biberat, propterea de ea prophetari per hiezechielem: 'restituetur sodoma in antiquum'. et in euangelio: 'tolerabilius terrae sodomorum'. 'non enim uindicabit dominus bis in idipsum'. unde et lazarus qui receperat peccata sua in uita sua, et biberat calicem furoris domini, in sinu abrahae bibit illum calicem de quo scribitur: 'calicem salutaris accipiam, et nomen domini inuocabo'. suppliciorum calicem et hierusalem biberat in remedium suum; unde dicitur ad eam: 'exurge exurge hierusalem, quae bibisti calicem ruinae, poculum furoris'. et hieremias hunc eundem calicem uini meri de manu accepit domini, ut det bibere hierusalem, et in omnibus in circumitu nationibus; qui bibentes uomunt, et corruunt, et fracta superbia in paenitentiam prosternuntur.

quoniam iustus dominus et iustitias dilexit, aequitatem uidit uultus eius. pro quo in hebraeo habet: 'quoniam iustus dominus et iustitiam diligit, aequitatem uidebunt facies eorum'. iustus, inquit, est dominus ob supra dictas causas: quia et iustum in praesenti saeculo temptationibus derelinquens non punit sed probat, et impium diligentem iniustitiam odit anima eius. aliud quippe est peccare carnis necessitate superatum, aliud in affectum transire peccantis. unde et tales homines, quorum cor impaenitens est, odit anima dei. et quia super peccatores pluit laqueos, et dat eis bibere poculum cruciatuum quod merentur, iustus ipse deus amat iustitias. sicut enim unus est uerus deus, et si multi sunt dii qui participatione illius appellantur, et unus est filius dei unigenitus, alii autem adoptione uocantur; sic et una est uera iustitia, ut in prouerbiorum exordio scribitur, sed ex communicatione eius plures iustitias appellatas diligit dominus. in eo uero quod ait, aequitatem uidit uultus eius, id est dei, ut sit sensus, ea quae recta sunt iudicat; in hebraeo secundum illam intellegentiam dicitur: hi ipsi qui iudicabuntur, tam iusti quam impii et peccatores, uidebunt iustitiam dei, et aequitatem domini illorum facies contemplabuntur, et dicent 'iustus es domine, et rectum iudicium tuum'.

15. tituli inscriptio ipsi dauid. pro quo quinta editio ipsum uerbum hebraicum posuit 'mactham dauid': quod aquila interpretatus est 'humilis et simplicis dauid', symmachus 'humilis et inmaculati dauid'. et ipse rursum aquila in quinquagesimo quinto psalmo et in ceteris usque ad quinquagesimum nonum hoc ipsum uertit, ut diceret 'humilis perfecti dauid'. ex quo intellegimus, unum uerbum et simplicem et inmaculatum et perfectum sonare, ita tamen ut semper singulis humilitas praeponatur; quod apud hebraeos compositum est ex duobus integris, ut quomodo dicimus, omnipotens, duo uocabula in uno sermone concludentes, ita et uerbum mactham in syllaba quae appellatur mac humilitatem sine ambiguitate demonstret, in sequenti autem quae dicitur tham tria quae supra diximus sonat. sex autem psalmi sunt, ni tamen fallimur, qui hoc titulo praenotantur: quintus decimus psalmus, et quinquagesimus quintus, et quinquagesimus sextus, et quinquagesimus septimus, et quinquagesimus octauus, et quinquagesimus nonus. qui omnes referuntur ad dispensationem et passionem domini nostri saluatoris: et cum addita quaedam inter se in praescriptionibus suis habeant uel detracta siue uariata, in hoc tamen uno sermone consentiunt, id est, in tituli inscriptione, quod nunc solum in quinto decimo psalmo ponitur. in reliquis enim quinque quaedam et historiae praeponuntur, ut prophetia super domino saluatore non solum uerbo sed etiam opere monstraretur. sex autem ob hanc causam puto esse psalmos qui hoc mysterium contineant et tali titulo praenotentur, quia saluator in sexta die mundi pro omnibus crucifixus moriens et resurgens hunc nobis quasi uictoriae suae titulum dereliquit; ut psalmos istos qui his praescriptionibus adnotantur describamus in cordibus nostris, et ingeramus in illis eloquia dei, et mentes nostrae mortis dominicae memores sint; ut quomodo iacob fecit racheli titulum et usque hodie permanet, ita nos passionis illius titulum et memoriam in nostro corde signemus. neque uero illud expositioni nostrae putetur aduersum, quod dominus in lege praecepit: 'non facies tibi titulum, quae odit dominus deus tuus'; sed ad singularem numerum tituli pluralem generis neutralis iunxit dicens, quae odit dominus deus tuus, id est, non facies talia opera, quae in condemnationem tuam maneant in aeternum. haec enim odit dominus deus tuus. tales titulos si forte per neglegentiam nostram ille qui zizaniam superseminat in terra repromissionis extruxerit, iubent filiis israel dioratikoi~g, uidelicet magistri, ut euertant illos et subruant et de terra quae lacte et melle fluit exterminent. talem titulum et abessalon inane sibi extruxit sepulchrum; qui usque hodie permanet in dedecus et testimonium parricidae. in talem titulum uersa est et uxor loth, quia non priora sed post tergum uoluit aspicere.

post haec quaeritur, cur septuaginta interpretes aliter quam in hebraeo et apud ceteras editiones est transferre uoluerunt. quod et de multis aliis locis, sed maxime de praescriptione noni psalmi intellegi potest. qui cum apud hebraeos praenotetur lamanasse almuth laben, quod interpretatur symmachus 'triumphus adolescentiae filii', quinta autem editio 'triumphus florentis iuuentutis filii', septuaginta interpretes, nolentes tam aperte ptolomaeo regi et gentibus passionem et resurrectionem prodere saluatoris, transtulerunt 'in finem pro occultis filii': et ex ipso titulo demonstrantes, quaedam occulta latitare, quae transferre noluerint. ita et nunc quia humilitas simplicitas immaculatio atque perfectio non hominem (nullus est enim qui hoc se audeat titulo praenotare) sed dei filium demonstrabant, idcirco st�lographian~g, hoc est, dignam rem quae titulo notaretur transferre uoluerunt; ut aliud intellegeremus clausum in titulo, aliud in uoce prolatum. titulus autem et uiris fortibus ponitur in sepulchris ad memoriam pristinae fortitudinis, et his qui occubuere pro patria, et ubicumque trophaea sunt atque uictoriae, et ubi leges publicae describuntur. quorum omnium super persona domini saluatoris facilior interpretatio est.

custodi me domine, quoniam in te speraui: dixi domino, deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. si unus apostolus interpretaretur hunc psalmum, si duo, grandis et unius et duorum esset auctoritas. nunc uero (quod in nullo de psalmis scriptum est) super hoc in actibus apostolorum repperimus, quod petrus cum christi apostolis, iam cum mathias in duodecim pro iuda fuerat adsumptus, interpretans leuauerit uocem suam, et post multa dixerit: 'uiri fratres, liceat audenter dicere ad uos de patriarcha dauid, quoniam et defunctus est, et sepultus est, et sepulchrum ipsius est apud nos usque in hodiernum diem. propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi deus, de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, prouidens locutus est de resurrectione christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius uidit corruptionem. hunc iesum resuscitauit deus, cuius nos omnes testes sumus'. cum ergo omnes pariter apostoli ad dominum saluatorem psalmum istum retulerint, nobis, qui christiani esse uolumus, utique illorum sequenda sententia est. nec mirum quod ille, qui erat aequalis deo et se humiliauit formam serui accipiens, serui uocibus nunc loquatur. unde et in ipso titulo humilis et simplex et immaculatus perfectus que perscribitur: quia qui nullius indigebat auxilio, in tantum se humiliauit, ut pro nobis, pro ecclesia, id est, pro corpore suo dominum precaretur. et re uera grandis humilitas est, deum rogare pro hominibus, dominum rogare pro seruis, sanctum pro peccatoribus: ut non solum in seruis suis ipse et uestitum et potatum et uisitatum esse se dicat, sed etiam cum illi rogauerint et exauditi fuerint, se rogasse et auditum esse fateatur. assumens igitur corpus humanum, uidit contrarias fortitudines, uidit et exercitum diaboli facto aduersus se cuneo dimicare; et propterea nunc dicit: custodi me domine, nisi enim custodieris meum corpus, ecclesiam quae in te sperat, in uanum uigilant qui custodiunt eam.

quod autem sequitur, dixi domino, deus meus es tu, ad apostolos et ad discipulos et ad nos, si tamen meremur esse discipuli, sermonem mittit, docens quid locutus sit uniuersitatis domino. quid igitur domino locutum esse se dicit? dominus meus es tu: id est, qui omnium dominus es, proprie meus, hoc est, meorum factus es dominus. erat dominus omnium et in ueteri testamento, quippe qui uniuersa condiderat; sed proprie sanctorum factus est dominus, dicens: 'ego sum deus abraham et deus isaac et deus iacob'. sicut illorum ergo, ita et meus nunc specialiter dominus es, quia meorum dominus esse dignaris. et causa, quare sit ei dominus, subicitur: quoniam bonorum meorum non eges. non eget enim deus omnipotens bonorum hominis, nec uirtutes nostrae ad profectum dei pertinent, cum deus non recipiat incrementum: sed quicquid laboramus et nitimur, ideo illud a nobis accipit et exigit, ut nobis restituat quod accepit. nam et ille qui in euangelio de una mina decem fecerat minas, non solum quod dederat recepit, sed etiam alia mina, quam alius non poterat multiplicare, donatus est. dicitur et ad iob: 'quid prodest domino, si tu simplicem facies uiam tuam?' ceteri domini, quamuis potentes sint, tamen non possunt dicere seruis suis, opera uestra non indigemus: abutuntur siquidem eorum ministerio. deus uero solus est dominus, qui seruorum suorum ad hoc tantum indigeat officio, ut occasionem habeat plus donandi. simul que docemur, quod si saluator pro nobis rogat (rogauit quippe et pro apostolis in euangelio, et propterea eos quos prius uigilare compulerat dormire permisit), utique de nobis magis rogare debemus: quia quamuis curramus, tamen sine illo ad propositum peruenire non possumus, iuxta symmachi et quintae editionis interpretationem, qui dixerunt 'bonum meum non est sine te'; ut ad illam ista translatio sententiam referatur: 'nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant qui aedificant eam. nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilat qui custodit eam'.

sanctis qui sunt in terra eius, mirabiles fecit omnes uoluntates suas in eis. pro quo in hebraico scribitur: 'sanctis qui in terra sunt, et sublimibus meis, omnis uoluntas mea in eis'. his bonis quibus tu non indiges, o pater, indigent sancti mei, quibus omnes uoluntates meas feci esse mirabiles. feci autem meas mirabiles uoluntates, non extra eos, sed in eis: ut dum unusquisque corrigitur, et se intellegit quis ante fuerit, et nunc esse quis coeperit, fiant in illis meae mirabiles uoluntates; ita tamen, si exeuntes de aegypto et eremum transeuntes, terram potuerint repromissionis intrare, quae terra initium terrae uiuentium est. nec statim contrarium huic est, quod mirabilia in terra dei tantum dicantur fieri, illud, quod in campo taneos, hoc est, in aegypto sint facta mirabilia. magna quippe distantia est inter mirabilia quae facta sunt a moyse et ab iesu. ibi de aegypto fugitur, hic intratur in iudaeam: ibi uitatur dominus pharao, hic qui seruiant comprehenduntur: ibi ranae et sciniphes et cinis et grando et tenebrae adsumuntur in mirabilibus, hic soli imperatur et lunae: ibi in columna nubis et ignis antecedit populum deus, hic obuius occurrit ipse saluator gladium tenens et pro exercitu suo se dimicaturum esse contestans. uidetis quomodo maiora sint mirabilia quae fuerunt in terra repromissionis, quam quae facta sunt in aegypto uel in deserto? possumus autem terram dei ecclesiam intellegere, quod sanctis qui in ecclesia sunt uoluntates dei omnes mirabiles esse uideantur; his enim qui extra ecclesiam sunt nihil uidetur mirabile, quod per naturam suam mirum est. simus ergo et in terra dei, et transformemur in imaginem saluatoris, et omnes uoluntates suas mirabiles faciet in nobis.

multiplicatae sunt infirmitates eorum, et post haec accelerauerunt. quorum, infirmitates eorum multiplicatae sunt? utique sanctorum qui supra in terra esse domini memorantur. quando erant insipientes, increduli, errantes, seruientes que desideriis et uoluptatibus uariis, in auaritia et inuidia peragentes, multiplicabantur infirmitates eorum. quando uero loti sunt, et sanctificati sunt, et ad paenitentiam conuersi praeterita reliquere peccata, tunc accelerauerunt. legi in epistola barnabae (si cui tamen placet de ea recipere testimonium) quod elegerit deus apostolos, qui erant super omne peccatum iniquiores. et utique, si erant omnibus peccatoribus nequiores, multiplicabantur tamen infirmitates in eis; a quibus postea quam celeriter recesserint uide. petro et fratri eius andreae dicitur 'ueni et sequere me'. similiter iacobo et iohanni, qui et patrem et nauiculam et rete dimittunt. matthaeus de teloneo consurgit, et statim apostolus est. zachaeus de arbore descendit, et sanctus est. paulus persequens ecclesiam repente credit, lauatur, docet, persecutionibus subiacet, decollatur. quid hac conuersione uelocius? gentium quoque populus antequam conuerteretur ad dominum et audiret per esaiam 'hoc primum bibe, uelociter fac' in omnibus infirmitatibus erat, siue, ut interpretatus est symmachus 'aerumnis' uel ut aptius theodotio et quinta editio 'idolis'. multiplicatis autem idolorum cultibus, ad primam apostolorum uocem credens, uelociter est conuersus ad dominum. quod quidem et aquila diapon�mata~g transferens, secundum morem suum simulacra significat. nam in hebraeo dicitur asaboth, id ipsum uerbum quod et ibi ponitur 'idola gentium argentum et aurum'. porro in eo quod ait proikisamen�n~g, quod septuaginta dixerant 'accelerauerunt', uidetur mihi sensum monstrare sublimem: quod apostoli siue gentium populus postquam ad fidem christi conuersi sunt, et dominus illis sua peccata donauit (hoc est enim proikisamen�n~g, quod proikia~g, id est, gratuito eis conuersa sunt uitia), diapon�mata~g, hoc est, dolores in illis aucti sunt, scientibus in quam magni maris aquis fuerint et a quali barathro liberati sint; secundum illud quod in ecclesiaste scriptum est 'qui apponit scientiam, apponit dolorem'. et paulus: 'qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei'. potest autem et aliter disseri, quia 'uirtus in infirmitate perficitur'; et quando infirmior est apostolus, tunc fortior est. nos quoque si uolumus cito ad dominum peruenire, multiplicare infirmitates debemus, ut infirmi in carne facti, simus in spiritu fortiores. non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. manifeste qui loquitur saluator est. quis enim poterat alius dicere, non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus? eorum autem, uel nationum intellege uel apostolorum. si nationum, hic erit sensus: licet sanguinis rei sint, et multa scelera perpetrarint, tamen quoniam post infirmitates ad me accelerauerunt, conuenticula eorum pura erunt et a sanguine prorsus aliena. si de apostolis, hic erit sensus: nequaquam mihi ut in ueteri lege offerent hostias, sed erit noui testamenti religio spiritalis. secundum altiorem autem intellegentiam, hoc dicendum: quia uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus; et sanguis impii de manu speculatoris inquiritur, qui iram dei noluerit praedicare uenientem; et qui minimum scandalizauerit, interficiet eum; et quorum manus sanguine plenae sunt, non posse eos in synagogas domini praegregari certum est, qui spiritu combustionis ante purgandi sunt. synagogas autem domini, uel in praesenti intellegamus ecclesias, uel, quod melius puto, diuersas apud patrem in caelestibus mansiones, quas intrare non poterit, qui peccatorum fuerit cruore respersus.

nec memor ero nominum illorum per labia mea. sanctos, quorum multiplicatae sunt infirmitates, et quorum non congregabo conuenticula de sanguinibus, quia ad me accelerauerunt, nequaquam uocabo pristinis nominibus, sed nouis: id est, postquam in fonte meo eos lauero, non uocabo ut ante filios hominum, sed filios dei. siue aliter: immutabo, inquit, nomina illorum, et de simone petrum faciam, quia super petram illius mea fundata est ecclesia; de filiis zebedei, filios tonitrui, sublimia enim illis euangelii mei sacramenta sum commissurus. nec modo istis, sed et abrahae quondam et sarrae immutata sunt nomina; nec decet ut quorum uita a pristina conuersatione diuersa est, eorum eadem sint uocabula. alius uero hoc quod ait, nec memor ero nominum eorum per labia mea, sic interpretabitur: non eos leuiter et quasi transitorie nominabo, sed habebo in profundo cordis mei, in anima mea continebo. ut quomodo ad incredulum populum dicitur 'populus hic labiis me honorat, cor uero eius longe est a me', sic e contrario sanctos suos dominus non labiis tantum nominet, sed intimo mentis teneat affectu.

dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui restitues hereditatem meam mihi. saluator noster in scripturis et pontifex appellatur et rex. pontifex, in eo: 'tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech'. rex, ut ibi: 'ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius'. secundum hoc ergo quod sacerdos est, pars illius est dominus. scriptum est enim in lege: 'filius leui non dabis hereditatem in medio filiorum israel, quoniam ego sum pars eorum, dicit dominus'. 'unde ab iesu non acceperunt partem in terra iudae, sed dispersi sunt per tribus, impleta illa prophetia 'diuidam eos in iacob, et disseminabo eos in israel'. si uero leuitae non habuerunt partem nisi dominum, quanto magis iste qui pontifex est, et qui audet dicere 'pater in me manens facit opera sua' habet patrem specialem et propriam portionem. secundum hoc uero quod rex est, dicitur ad eum: 'postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae'. et nota quam eleganter in utroque sermo moderatus sit. de patre dicitur, tu es pars hereditatis meae. es, inquit, non fuisti: semper enim filius mansit in patre, et pater in filio. de nationibus uero, tu, inquit, restitues mihi hereditatem meam: esse enim hereditas domini cessauerunt, quando multiplicatae sunt infirmitates eorum, et congregabantur conuenticula eorum de sanguinibus. licet quidam etiam inferiorem uersum ad deum patrem referendum putent, ut sit sensus: quoniam euacuaui me, formam serui accipiens, et de mea maiestate descendi in terras, restitue mihi hereditatem meam; hoc est, teipsum in quo semper fui, et glorifica me gloria quam habui apud te ante quam mundus fieret. non enim mihi nouam aliquam dabis possessionem, sed restitues hereditatem meam, diuinitatem uidelicet dei que naturam, quam propterea uisus sum non habere, quia formam hominis acceperam. porro in eo quod ait, et calicis mei, nulli dubium est, in scripturis interdum calicem pro desiderato potu et gaudio accipi, ut ibi 'calix tuus inebrians quam praeclarus' et alibi 'calicem salutaris accipiam, et nomen domini inuocabo'. ut quomodo cibus noster et potus saluator noster est (carne quippe eius uescimur et cruore potamur); ita eius hominis, qui a saluatore adsumptus est, cibus et poculum pater sit, id est, cum deo patre una communis que diuinitas.

funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim hereditas mea praeclara est mihi. pro uno populo isto, totum orbem hereditatem possedi; et de orbe, non quoscumque, sed fortes. hoc enim significat, in praeclaris, quod graece dicitur 'in fortibus': secundum illud 'dominus fortitudo mea et refugium meum et liberator meus' et in alio loco 'fortitudo mea et laus mea dominus'. si quis ergo praeclarus et fortis est, hic de hereditate domini est. unde et theophilus ille amicus uel amator dei, quia talis erat ut scribi ad eum peteret euangelium, kratistos~g, id est, praeclarus, fortis, uocatur: quod simplicius a latinis translatum est 'optime theophile'. porro funiculus in diuisione agrorum sumitur, et ubicumque possessiones distribuuntur, aut terrenorum uectigalium census agitur, terra diuiditur, ut in iesu naue quoque. angelus funiculum tenens prophetae ostenditur, qui hierusalem aedificaturus est, ut primum omnium spatium ciuitatis ratione et ordine metiatur, dehinc ea quae mensa sunt extruat. et in deuteronomii cantico legimus: 'facta est pars domini populus eius iacob, funiculus hereditatis eius israel'. in regnorum quoque libro secundo, quando dauid superauit moabitas, scriptura commemorat duos funiculos separatos ad mortificandum, et duos ad uiuificandum. quid sibi autem uelit, quod de moabitis alii ad mortem alii ad uitam sint separati, orpha monstrat, et ruth: quarum una conuersa ad idola et ad patriam antiquam morti est destinata; altera sequens socrum, quae interpretatur dulcis, ait 'populus tuus populus meus, et deus tuus deus meus'. et nos igitur si uolumus de hereditate et de funiculo esse domini, simus fortes atque robusti, et dicamus: omnia possum in eo qui me confortauit christus. nihil in nobis infirmum sit, nihil debile, nihil quod heres non dignetur accipere. siquidem in sanctis suis christus gloriatur, et dicit: etenim hereditas mea praeclara est mihi. uis scire quod praeclara hereditas fuerit saluatoris? considera petrum, cerne paulum, omnes apostolos et sanctos, siquidem uniuerso orbe crediderunt, et uidebis hereditatem christi, atque praeclaram. pro quo interpretatus est aquila: 'etenim hereditas mea [speciosissima] est mihi'. ut sit illud quod in cantico dicitur: 'tota es speciosa mea, et macula non est in te'. et iterum: 'ecce formosa es, proxima mea, ecce formosa, oculi tui columbae'. qui pulcher et fortis es, et cum similis illius fueris de quo canitur 'pulchritudine tua et decore tuo', audies ab sponso: 'obliuiscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum'.

benedicam dominum qui mihi tribuit intellectum: insuper et usque ad noctem increpauerunt me renes mei. ille qui infra loquitur 'caro mea requiescet in spe, quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem' consentanee nunc quoque ait: benedicam dominum qui mihi tribuit intellectum, insuper et usque ad noctem increpauerunt me renes mei. qui enim sapientia est, quomodo accipit intellectum? sed quia 'iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia coram deo et hominibus', non tam a patre filius quam homo a sua eruditus est diuinitate. unde et de eo qui de radice iesse floruit prophetae uaticinium est: 'requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus'. quod quidem ad insaniam arrianae haereseos retundendam melius interpretati sunt aquila et theodotion dicentes: 'benedicam dominum consiliatorem meum'; ut non tam sapientiam et intellectum filio pater dederit quae ante non habuit, quam consilium suum ad eius sententiam copularit. ut quomodo in prouerbiis consiliatricem se deo dicit fuisse sapientia quando laetabatur orbe perfecto, et gaudebat sibi cotidie; sic et ipsa sapientia, in eo quod humanum corpus assumpsit, quod mortuus est et resurrexit, ostendat se sine patris consilio non fuisse, sed iuxta illud 'ut facerem uoluntatem tuam deus meus uolui'. sed et hoc quod sequitur, insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei, sic accipiendum, ut renes pro reconditis cogitationibus et profundo sentiamus affectu, quod proprie idi�ma~g scripturarum est. nam quantum in memoria mea est, nec apud philosophorum quempiam nec apud rhetorum, nec apud poetas, nec apud ipsos quidem medicos, qui naturae corporum scientiam repromittunt, umquam legisse me noui, renes pro intellectibus et profunda cogitatione positos. scriptura autem hac consuetudine utitur, ut quando uult secretum aliquid et arcanum uel mysticum demonstrare, dicat 'scrutans corda et renes deus'; ut, cor secretum cum sit, secretiores cordis partes sint renes. in sapientia quoque, quae titulo salomonis inscribitur, scriptum repperi: 'renum eius testis deus, et cordis contemplator uerus, et linguae auditor'. in libro quoque patriarcharum, licet inter apocryphos computetur, ita inueni, ut quomodo fel ad iracundiam, sic renes ad calliditatem et ad astutiam sint creati. panourgia~g autem id est calliditas, ut uel in bonam uel in malam partem accipiatur: in bonam, iuxta prouerbia 'ut det,' ait, 'innocentibus astutiam, puero autem iuniori sensum et intellectum'; in malam, ut apud apostolum 'timeo autem, ne ut serpens seduxit euam in astutia sua, corrumpantur sensus uestri a simplicitate quae est in christo'. quod ergo dicit, hoc est: eruditio mea et profunda cogitatio et internus cordis affectus non solum in caelestibus me cum fuit, sed etiam cum in nocte huius saeculi et in tenebris commorarer, me cum in homine uersata est, et erudiuit me, et nunquam a me abfuit, ut quicquid carnis imbecillitas non ualebat, cogitatio et uirtus diuina perficeret. uel certe sic: erudierunt me renes mei, interiorem diuinitatis sapientiam possidentem, per quam edoctus sum imminente passione terrore crucis humanae fragilitati non cedere. porro quis alius (quia uita saluatoris exemplum est) asserit eum non solum uigilantem sed etiam dormientem omni caruisse peccato, et ab uniuerso carnis fantasmate mansisse purum: ut sancti quoque, qui similes domini et magistri esse desiderant, omni custodia seruent cor suum, et non tantum uigilantes, sed ne per somnum quidem, id est, non solum in die sed nec in nocte superentur. hoc quoque adtendendum, quod dixerit, insuper et usque ad noctem increpauerunt me renes mei: ut ostenderet ante quam nox fieret, uel ipse saluator esse inciperet in nocte, semper eruditum a sua fuisse sapientia. est alia interpretatio, quia semper scriptura diuina ad similitudinem humanorum artuum de dei uirtutibus loquitur, uerbi gratia, ut, pedes cum habere dicat, oculos, aures, manus, et cetera huiuscemodi, renes nunc pro seminum locis accipiendum sit; ut, quomodo initium hominum et humanae carnis elementum in semine conditum est, ita sententiarum quoque nostrarum exordia et principia cogitationum habere renes suos: ut antequam quid uel opere uel sermone tractemus, hoc cogitatio tacita in motu suo habeat se cum que ipsa consideret. ut sit sensus, dominum et saluatorem nostrum, non solum opere et sermone, sed ne cogitatione quidem uel cogitationum exordiis, quas uocant propatheias~g, peccare potuisse, quem cotidie erudiebat dei uerbum. non quod alter deus et alter homo sit; sed quo unus atque idem filius hominis et filius dei nunc ut homo roget, nunc ut dominus exaudiat.

prouidebam dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris meis est, ne commouear. pro eo quod in latino legimus, prouidebam, et in graeco scriptum est proor�m�n~g, melius habetur in hebraeo sebethi, quod nos dicere possumus 'proponebam'. ut sit: proponebam dominum in conspectu meo semper a dextris meis, et nulla poteram inimicorum fraude subuerti. simul que considera, quod in nostra sit potestate ponere dominum ante oculos nostros. qui iustus est et similis est saluatori, ponit deum a dextris suis, et dicit, quia a dextris meis est, ne commouear. ideo autem eum ad dexteram ponit, quia habet ante oculos illum quem sequitur praeuiantem. qui uero peccator est, proicit sermonem domini post tergum suum, et dominus illi efficitur a sinistris. quem cum diabolus ad laeuam peccatoris aspexerit, ilico migrat ad dexteram eius, ut locum dei possideat: impletur que illud quod de iuda scriptum est 'stet diabolus a dextris eius'. quod quare non quasi in narratione sed in oratione ponatur, alterius loci est disserere. domino igitur saluatori, siue per dominum sanctis eius, semper stat deus ad dexteram. iustus autem sinistram non habet, et quocumque se uerterit, 'circumdat angelus domini in circuitu timentium eum, et liberabit eos'. uis scire, non habere iustum sinistram? moyses cum in typo crucis utrasque ad caelum leuaret manus, non scribitur, aaron erat a dextris eius et ur a sinistris, sed quod hinc steterit aaron et inde ur. in iudicum quoque libro aoth ille princeps, cuius multiplex est et grande mysterium, qui gladium habebat in femore, et truncauerat cupidines, pinguissimum quoque et crassum aduersarium suo mucrone confoderat, idcirco amphoterodexios~g scribitur, id est, utramque manum dexteram habens, quem nos latine ambidextrum possumus dicere. opponat aliquis: si iustus non habeat sinistram, quomodo sapientia et dextram scribatur habere et laeuam? diligens lector perfacile iudicabit, quanta differentia sit inter dexteram sapientiae et laeuam, cum animaduerterit, quae in dextris et quae in sinistris eius esse narrentur. dicitur enim: 'longitudo aeternitatis et anni uitae in dextra eius, in sinistra autem eius diuitiae et gloria'. uides aeternum tempus et uitam perpetuam in sapientiae dextra collocata: carnalia autem quae transeunt, quae dum teneri putantur aufugiunt, id est diuitias et gloriam, in laeua eius posita, secundum illud, quod in die iudicii alii stabunt a dextris, et alii a sinistris: agni uidelicet et sancti a dextris, haedi autem et peccatores a sinistris eius. sed et illud forsitan curiosus lector obiciat, quomodo a dextris iusti stare deum, et a sinistris peccatoris asseramus diabolum, cum de domino nostro legatur in zacharia 'et diabolus stabat a dextris eius ut aduersaretur ei'. legat ergo, qui obicit hoc, et sequentia: quod quando diabolus ei stabat a dextris, sordida iesus habuerit uestimenta. recte qui nostra peccata susceperat et delicta portabat, non tam sibi quam sordidis uestimentis diabolum habebat a dextris. simul que consideret, quod non dicatur, stabat diabolus uictor et triumphans, sed adhuc in certamine et in acie et in ambiguo positus, immo cum necdum pugnare coepisset. sequitur enim, ut aduersaretur ei. aduersabatur autem ei diabolus, ut diximus, quia habebat ex peccatis nostris sordida uestimenta. postquam uero audiuit 'imperet tibi dominus qui elegit hierusalem', non stetit a dextris, sed abiit post tergum et sub pedibus eius. statim que iesus sacerdos magnus accipit poderem, et candidis induitur exuuiis, et iuncta sibi regia dignitate, id est copulato zorobabel, aedificat ecclesiam, et spiritalem extruit hierusalem.

propter hoc laetatum est cor meum et exultauit lingua mea. hoc quod ait, propter hoc, ad superiora iungendum est, ut causam laetitiae siue exultationis hanc dicat fuisse, quod semper habuerit deum ante oculos, et illo stante a dextris suis numquam motus sit, et fiat ordo: laetatum est cor meum et exultauit lingua mea, hymnum patri referens pro hominum salute, quia me stante et sustinente mortem crucis dominus a dextris est collocatus mihi. hic locus et aduersum eos facit, qui aestimant corporaliter semper accipi membra debere, quae proponuntur in scripturis. respondeant enim, quomodo exultet lingua per se, aut quomodo possit lingua quasi sentiens et intellegens propriam habere laetitiam. siquidem non ait, exultauit lingua, sed exultauit lingua mea. sic ergo de lingua intellege, ut de ceteris quoque membris, quod scilicet uniuersos habeat effectus, iuxta illud salomonis 'in manu linguae mors et uita'. pro eo autem quod in actibus apostolorum et in editione uulgata legitur. exultauit lingua mea, sciendum apud ceteras editiones et apud ipsos quoque septuaginta non linguam positam esse, sed gloriam, quae hebraice dicitur chabod. lingua enim [lason] appellatur. et puto, quia rhetoris gloria in laude sermonis est, sicut medici gloria in medicinae artis industria, et athletae est gloria fortitudo, ceterarum que artium gloria est implere quod norint: ideo linguam, per quam quod sentitur expromitur, positam esse pro gloria. uel certe gloria eius hominis, qui assumptus a christo est, ille accipiendus, de quo alibi dicitur 'gloria mea et exaltans caput meum'. siue apostoli gloria eius intellegendi, quod illum in toto orbe glorificauerint: ut gloriam pastoris dicimus amplum gregem, et magistri, eruditos discipulos, et imperatoris, fortes exercitus. porro quod iohannes 'uidimus,' inquit, 'gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate' et in alio loco scribitur 'exurge gloria mea, exurge': illam saluatoris esse gloriam sentiamus, quam apostoli in carnis eius humilitate uiderunt, ut non quod apparebat, sed quod latebat in corpore, acrioribus oculis intuerentur.

insuper et caro mea requiescet in spe. quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. superfluum est de his uelle tractare, quae explanata sunt ab apostolis. haec ergo dicimus, quae ab illis quasi minora sunt praetermissa: quod propterea dixerit, caro mea habitabit in spe, quia cum spe ilico resurgendi descenderit saluator ad mortuos. et non dixit, habitabit, siue requiescet, ut in latinis codicibus legitur, sed katask�n�sei~g, id est peregrinabitur, ut sit sensus: paululum ibi commorabitur, et inferos uidebit in transitu, anima quoque eius non relinquetur in inferno. 'potestatem quippe habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam'. nec dabitur a patre uidere corruptionem. uidere autem dixit pro pati, secundum illud idi�ma~g scripturarum 'quis est homo qui uiuit, et non uidebit mortem?' et alibi 'qui cum non cognouisset peccatum, pro nobis peccatum fecit'. simul que nota, quod dominus et carnem habuerit et animam: carnem quae posita est in sepulchro, et animam quae descendit ad inferos. et ut caro absque anima perfecta fuit caro, ita et anima sine carne perfecta anima fuit, et nullo indiguit naturae suae officio, quod absque peccato humana anima habere consueuit. hoc aduersus nouam haeresem. simul que, quia nonnulli uarie argumentantur, ex eo quod clausis ostiis ingressus est dominus, non eandem carnem resurrexisse quae mortua est, audiant quid nunc dominus ipse commemoret. insuper et caro mea requiescet in spe. certe saluatore mortuo et passo ea posita est in sepulchro caro, quae fuerat et uiua; ipsa ergo et resurrexit, quae exanimata et mortua iacuerat in sepulchro. si autem eadem resurrexit, quomodo quidam argumentantur spiritalem quandam et magnam et non nostram carnem in domino resurrexisse? nec hoc dicimus, quod negemus corpus christi adsumpsisse eam gloriam, quam nos quoque sanctos credimus accepturos. tunc enim corruptiuum hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. sed quomodo ante quam pateretur transformatus et glorificatus in monte eandem utique carnem habuit quam habuerat et deorsum, licet alterius gloriae; sic et post resurrectionem eiusdem naturae in eo caro fuit quae ante passionem fuerat, sed glorificatioris augustioris que conspectus, impleto illud quod paulus ait 'itaque nos ex hoc neminem nouimus secundum carnem; et si cognouimus secundum carnem christum, sed nunc iam non cognouimus'. cogor in hoc loco dicere illud apostoli: 'o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei: quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius!' deus filius, deus uerbum quamdiu in caelis fuit, et homines non tantum peccauerunt ut ad eos ipse descenderet, simplex et incompositus cum angelis thronis dominationibus ceteris que uirtutibus morabatur. quando uero descendit ad homines, eos uidelicet qui ex anima et corpore compacti erant, uenit et ipse compositus, ne compositi simplicem ferre non possent. rursum quia animae absque corporibus apud inferos tenebantur, quae in sua natura sunt simplices, et ipsa derelicta carne, non deus uerbum, non homo compositus, sed anima descendit ad inferos: ut quomodo unusquisque locus eum habebat necessarium, sic habitatoribus regionis illius cerneretur. scio plerosque, quoniam christi corpus ecclesia est, et nos sumus membra, secundum anag�g�n~g carnem christi eos intellegere qui inferiores sunt, et animam illos qui perfectiores; uel certe carnem eos qui sequuntur historiam, animam illos qui conscendunt ad intellegentiam spiritalem.

notas mihi fecisti uias uitae, adimplebis me laetitia cum uultu tuo: delectationes in dextera tua in finem. quia caro eius non uidit corruptionem, et anima eius derelicta non est in inferno, nunc post resurrectionem ad caelos uictor ascendens, ex persona eius hominis qui resurrexerat, ait, notas mihi fecisti uias uitae: id est, didici quomodo homines liberentur ab inferis, qua ratione uitam adipiscantur aeternam. simul que considera, quod ille qui uia et uita est, dixerit uias didicisse uitae, id est, quomodo homines eum qui se uiam et uitam esse dixerit consequantur. et puto, sicut ipse est ueritas, et loquens ad iudaeos 'si manseritis in sermone meo, cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos' quasi de alia loquitur ueritate; ita, cum ipse sit uita, quasi de alia uita loquitur, et cum ipse sit uia, alias sibi dicit uias fuisse monstratas, siue, ut in hebraeo legitur, 'uiam': ut caro scilicet quam acceperat, et in carne eius omne hominum genus, ea quae diuinitatis filii fuerant sibi nota esse gauderet. propter quod exultare se dicit, et exultationem habere cum patre (hoc est enim, cum uultu tuo, secundum illud 'laetificabis eum in gaudio cum uultu tuo') et plenam perfectam que laetitiam et ineffabilem uoluptatem, cum sederit ad dexteram patris, et impleuerit 'dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedibus tuis'. sedet ad dexteram patris filius in maiestate regnantis; et quia primum martyrem suum stephanum contra iudaeos uiderat praeliantem, surrexit a solio, et stetit ad dexteram patris, quasi et ipse pugnaret pro martyre. haec est delectatio, haec uoluptas in fine dispensationis siue uictoriae: pro 'fine' enim aquila et theodotion et omnes editiones, excepto symmacho et septuaginta, 'uictoriam' transtulerunt; quod propterea sit passus, et resurrexerit, et uictor penetrarit ad caelos, ut hominem a dextris domini collocaret. notandum quoque, quod in hoc loco ubi nos legimus, adimplebis me laetitia, theodotion dixerit 'septem laetitiae' et 'cum uulto tuo delectatio in dextera tua. uictori'; et aquila et symmachus transtulerunt 'plenitudo laetitiarum cum facie tua' uel 'apud faciem tuam' et reliqua. quaeritur ergo quare theodotion septem pro plenitudine dixerit? quod quidem facile sciet, qui hebraeae linguae saltim paruam notitiam habuerit. saba enim uerbum, ut in libro quoque hebraicarum quaestionum diximus, quattuor res significat: plenitudinem et satietatem, iuramentum et septem. quia igitur ambiguum est, theodotion, diuersas gratias spiritus apud deum esse cognoscens, putauit pro oportunitate loci septem magis debere transferri, quam plenitudinem satietatem et iusiurandum: ut spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, spiritum timoris domini apud deum esse monstraret: quae uere septem plenae que laetitiae sunt, non aliis, sed ei qui meruerit in domini semper dextris delectari. hac ratione quidam suspicantur a philosophis septem caelos appellatos, et septem errantia sidera nuncupata. porro symmachus, ubi nos legimus, delectatio in dextera tua usque in finem, 'uirtus,' inquit, 'in dextera tua in aeternum': ostendens eum, qui uirtutibus plenus sit, apud deum iugiter permansurum.

82. deus quis similis erit tibi? nullus erit similis tui. ne taceas neque compescaris deus. loquitur ecclesiasticus uir, de cuius utero fluunt flumina aquae uiuae. uidet enim messem multam, et operarios paucos: grandem multitudinem credentium, et doctrinas modicas magistrorum: multos haereticos, multos aduersarios, et paucos esse bellatores, qui pro christo dimicent. ne taceas neque compescaris deus. quare hoc?

quoniam ecce inimici tui sonauerunt. haeretici loquuntur, et ecclesiastici tacent: illi sonant, et nos silemus: illi blasphemant, et nos non latramus. quoniam ecce inimici tui sonauerunt. pulchre dixit, sonauerunt: non enim sermo est in aedificatione comptus, sed tantum clamor incompositus ad destructionem. et qui oderunt te extulerunt caput. tanta multitudo haereticorum est, et paucitas in te credentium.

super populum tuum malignauerunt consilium. hoc loquuntur, ut de tua ecclesia rapiant. cogitauerunt aduersus sanctos tuos. nihil aliud cotidie cogitant, nisi quomodo ecclesiasticos decipiant atque subplantent.

dixerunt, uenite disperdamus eos de gente. nouam rem uideo. tanta multitudo haereticorum est, et tanta dogmatum diuersitas, ut inter se diuersae sententiae sint, et in nostro tantum odio consentiunt. quomodo enim herodes et pilatus inimici erant, et contra christum agentes pacem fecerunt, et peior fuit eorum concordia quam fuerat inimicitia; sic et isti scelerate dissident, sceleratius foederantur.

aduersus testamentum tuum disposuerunt. tu locutus es per prophetas; et illi per manichaeum, marcionem, arrium, et ualentinum. tabernacula idumaeorum et ismahelitum. quoniam semel coepimus derelicta historiae uilitate sensum ad altiorem spiritalis intellegentiae expositionis modum extollere .... historia enim simplex est, in qua populus iudaicus loquitur ad ceteras gentes, quae contra illum dimicabant. ceterum quodcumque factum est, in typo nostro factum est. israel oppugnatus est, uictoria illius nobis profuit. uideamus ergo qui sunt qui aduersus ecclesiam dimicent. tabernacula idumaeorum. idumaei terreni interpretantur. pulchre dixit, tabernacula, non enim habent fundamenta nec domus, sed tabernacula, sedes semper incertas. et idumaeorum et ismahelitum. ismahelitae interpretantur, quasi audientes. pulchre dixit, quasi audientes: non enim audiunt deum, sed praetergrediuntur.

moab et agareni, gebal et ammon. singula nomina habent singula sacramenta: quot enim uerba, tot mysteria. moab, quod interpretatur, ex patre: non enim in patre sunt, sed ex patre, quia patrem pristinum reliquerunt. et agareni, qui interpretantur proselyti et aduenae, qui fuerunt antea ciues, postea facti sunt peregrini: non enim sunt de domo, sed alieni sunt, quippe qui domum patris inpugnant. gebal, quod interpretatur uallis uana. non sunt de montibus, sed de ualle sunt: non enim sapiunt de sursum, sed de deorsum: non sunt de caelo, sed totum de terra sunt. propterea dixit, uallis uana, quia est et uallis non uana: quicumque enim humilis est, et se propter christum deicit, iste uallis et campus est, non uanus, sed bonus. ammon, et amalech. ammon quippe interpretatur populus falsus. ergo de haereticis dicitur, populus falsus: non enim sequuntur eum qui dicit 'ego sum ueritas', sed eum sequuntur qui est princeps mendacii. et amalech, qui interpretatur lingens: nihil enim in ecclesia residere patiuntur, sed tota eius fundamenta lingunt. non comedunt scripturarum uerba, sed lingunt terram quasi serpens.

et alienigenae cum habitantibus tyrum. pro eo quod nos habemus alienigenae, in hebraeo scriptum est philistim, quod interpretatur calix potionis, quia inebriantur de calice babylonis, sicut dicit hieremias: 'calix aureus babylonis inebrians omnem terram'. uide quid dicat, calix aureus babylonis. babylon interpretatur confusio; calix uero aureus, dogmata philosophorum et eloquentia oratorum. quis enim non inductus a philosophis? ouis enim ab oratoribus mundi istius non seductus? calicem aureum habent extrinsecus splendorem eloquentiae: et intrinsecus uenena sunt condita, quae latere non poterant, nisi auri specie celarentur. uides quidem eloquentia mella, et non suspicaris mortifera uenena. alienigenae cum habitantibus tyrum. tyrus interpretatur angustia. uere enim angustiae ibi sunt, et non latitudo quod est christus, sicut et apostolus ad corinthios: 'non angustamini in nobis, sed angustamini in uisceribus uestris'.

etenim assur uenit cum eis. illi praecesserunt, et iste sequitur. uideamus qui sit iste qui sequitur. assur quippe interpretatur diabolus: uere, quia ipse est et inimicus et uindex, sicut in octauo psalmo scriptum est 'ut destruas inimicum et defensorem'. ipse nos facit peccare, et ipse nos accusat ad puniendum. etenim assur uenit simul cum eis. habent diabolum principem, habent imperatorem: non illis iosias rex iustus imperat, sed assyrius. facti sunt in adiutorium filiis loth. loth interpretatur declinans, quod intellegitur, a deo, sicut populus iudaeorum: quia omnes haeretici consentiunt iudaeis in blasphemiis.

multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur: longum est enim per singula currere. quis enim possit facile dicere fac illis sicut madian et sisarae, sicut iabin in torrente cison. disperierunt in endor, facti sunt sicut stercus terrae. pone principes eorum sicut oreb et zeb et zebee et salmana: omnes principes eorum qui dixerunt, hereditate possideamus nobis sanctuarium dei? putauerunt se ecclesiasticos esse, et sibi ecclesiam uindicantes.

deus meus pone illos ut rotam. non sint stabiles, sed semper incerti: ut sedem non habeant, et semper uoluantur instabiles. sicut enim rota per se stabilis non est, ita et haeretici non stant in sententia sua, sed semper dogmata mutant. sicut stipulam ante faciem uenti. undecim petit poenas contra illos, quia undecim apostolorum mysteria negauerunt. sed dicat prudens lector: quomodo unum uersum in duos diuides? et scripturae uiolentiam facis: undecim apostolos dicis, cum sciamus dominum saluatorem duodecim habuisse discipulos. ideo ergo undecim numerum ponimus, quia iudas proditor, qui duodecimus fuerat, de numero decessit. deus meus pone illos ut rotam. habes unam plagam: diligentius ergo numera et cetera quae sequuntur. sicut stipulam ante faciem uenti: ecce secunda. sicut ignis qui comburit siluam: ecce tertia. sicut flamma comburens montes: quarta. ita persequeris eos in tempestate tua: quinta. et in ita tua conturbabis eos: sexta. imple facies eorum ignominia: septima. et quaerant nomen tuum domine: octaua. erubescant et turbentur in saeculum saeculi: nona. et confundantur et pereant: decima. et cognoscant quia nomen tibi dominus: undecima. tu solus altissimus super omnem terram.

hucusque iracundia est: quod sequitur iam clementia est. et in ira tua turbabis eos. non dixit, occide, sed, turba illos, ut reuertantur ad te: ecce sex. imple facies eorum ignominia: non poena, ne morti exclusi, redire ad dominum non possint. imple facies eorum ignominia, non poena. quare ergo non occidas eos? sermo diuinus exponit: ut quaerant nomen tuum domine. si enim quaesierint, et inuenient. qui inducti sunt ab haereticis, ad dominum conuertentur: ecce septem. confundantur et pereant. qui erubescit in peccatis, proximus est inpeccato: ecce octo. dicat prudens lector: huic interpretationi quam dixisti contrarium est, et pereant. qui enim ad hoc confunduntur ut saluentur, quomodo peribunt? pereant, pereant, inquit, haeretici, et saluentur ecclesiastici. quomodo si dicas, adulter iste pereat, non quod optes perire adulterum, sed quod adulterium pereat in ipso; neque quando saluatur adulter, adulter saluatur, sed iustus et castus. ut sciatis illum esse sensum quem diximus, ipse spiritus sanctus ita loquitur: confundantur et pereant. quomodo pereant? ut cognoscant quoniam nomen tibi dominus. pereant in errore, in ueritate saluentur. tu solus altissimus in omni terra. non haereticorum conuenticula, non ualentini aeones et dies innumerabiles, non basilides qui trecentos sexaginta et quinque deos asserit; non, inquit, innumerabilis multitudo falsorum deorum, sed tu solus altissimus in omni terra. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

83. iam pridem cum de octogesimo psalmo, diximus quod titulus octaui psalmi, et octogesimi, et octogesimi tertii psalmi, hoc est istius, pro torcularibus praenotaretur. torcularia ergo diximus quasi horrea, in quibus fruges recondantur. uideamus ergo quod dicit. quam dilecta tabernacula tua, domine uirtutum. ista ergo sunt torcularia, in quibus frumentum spiritale condendum est. 'facite uobis amicos de mamona iniquitatis, qui uos recipiant in aeterna tabernacula'.

quam dilecta tabernacula tua, domine uirtutum, quam dilecta tabernacula, per quae homo de terra transfertur ad caelum. concupiscit et deficit anima mea in atria domini. felix ista cogitatio, quae diebus ac noctibus domini desiderat tabernacula. qui peccator est, cum mors uenerit, non cogitat de istis tabernaculis, sed de poenis: non considerat regna caelorum, sed gehennae flammas pertimescit. concupiscit et deficit anima mea in atria domini. uidete quo amore uel qua concupiscentia sancti uiri animus uulneretur in atria domini. pulchre dixit: ego ostia considero, et intus domus qualis sit nescio.

cor meum et caro mea exultauerunt in deum uiuum. audi, haeretice, quid dicat. quam dilecta tabernacula tua, domine uirtutum: de regnis caelorum loquitur. 'multae mansiones apud patrem meum' dominus in euangelio dicit. concupiscit et deficit anima mea in atria domini: haec sunt atria in quibus sancti in aeternum habitabunt, quae propheta desiderat. cor meum et caro mea. uidetis ergo quod et anima et caro pariter desiderant regna caelorum. si autem caro in aere dissoluitur, si non resurget, sicut haeretici putant, quomodo caro prophetae desiderat regna caelorum? cor meum et caro mea: quia pariter laborauerunt, pariter expectant retributionem. si communis labor, quare non commune sit praemium? obsecro uos ut cum uenia audiatis. magis laborat caro in praesenti saeculo quam anima: quia anima imperat, caro seruit. aliud labor seruientis, aliae deliciae imperantis. desiderat anima dominum: caro ieiunat, caro in terra iacet in frigore, in carcere, in martyrio uerberatur, caeditur, damnatur carnis iniuria est. dolet quidem anima: sed dolor nisi per carnem ad eam non peruenit. sed dicat aliquis: quomodo dicit apostolus, quia 'caro et sanguis regnum dei non consequentur'? uis scire quomodo scriptum est? audi loquentem in genesi dominum: 'non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est'. quare? quid enim est? tu carnem fecisti, et carnem accusas et damnas? sed quod dicit deus hoc est: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia non uiuunt secundum spiritum, sed secundum carnis uitia et uoluntatem. det et apostolus testimonium: 'quicumque in carne sunt, deo placere non possunt'. si omnes qui in carne sunt deo placere non possunt, quomodo ipse qui loquitur paulus deo placuit? quomodo petrus uel ceteri apostoli sancti que placuerunt, quos in carne fuisse negare non possumus? sicut idem iterum dicit: 'uos autem in carne non estis, sed in spiritu'. in carne erant: et quomodo dicit, in carne non estis? quia non uiuitis secundum carnem, quia 'nostra conuersatio in caelis est'. nos enim qui in isto saeculo 'peregrinamur a domino', in terris quidem ambulamus, sed ad caelestia festinamus: quia hic locum proprium non habemus, sed aduenae et peregrini sumus, sicut omnes patres nostri.

etenim passer inuenit sibi domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos. hoc est quod in euangelio dicit dominus: 'uulpes foueas habent, et uolucres caeli nidos'. etenim passer inuenit sibi domum. cotidiano exemplo dedit similitudinem. quia dixerat, quam dilecta tabernacula tua, quae concupiscit anima mea, et caro mea desiderat regna caelorum; dat similitudinem, et dicit: aues liberae sunt, et quamuis uagentur per aerem, tamen nidorum suorum meminerunt, et reuertuntur ad eos. si ergo passeres nidos requirunt, quare anima humana non quaerat habitacula sibi a domino praeparata?

altaria tua, domine uirtutum. quid intellegitur, etenim passer inuenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos: altaria tua, domine uirtutum? quae consequentia est? ex superioribus pendet. concupiscit et deficit anima mea in atria domini: altaria tua, domine uirtutum. uidit iohannes in apocalypsi altare domini, sub quo erant animae iustorum. sic enim dicit: 'uidi sub ara domini animas occisorum propter uerbum domini et testimonium iesu'. sub altario dei erant, quia pro christo in martyrio fuerant immolatae; uictima enim domini saluatoris in caelis esse sub altario merebatur.

beati qui habitant in domo tua domine: hoc est in ecclesia siue praesenti, siue 'ecclesia primitiuorum'. in saecula saeculorum laudabunt te. uide quale sit officium martyrum: quod et angelorum. quod ergo illi faciunt in caelo, hoc nos imitamur in terra. quando ergo uocamur ad psalmos et neglegimus, laudes contemnimus dei.

beatus uir cuius est auxilium abs te. nostrum incipere, dei est adiuuare. ascensiones in corde suo disposuit. cotidie cogitat quomodo ascendat, non quomodo descendat. quicumque peccator est, non ascensiones, sed descensiones ponit in corde. ideo et iacob uidit angelos ascendentes et descendentes. ascensiones in corde disposuit: quod suum est, bonum cogitat effectum autem deo derelinquit. nostrum est disponere, illius est perficere. uideamus ubi disposuit ascensiones. audi quid dicat: in ualle lacrimarum, in loco quem posuit. legimus in iudicum libro, quando uenit angelus, et populo praedicauit paenitentiam dicens, reliquistis dominum, et dominus derelinquet uos; quod populus cum audisset fleuit, et appellatus est locus ille uallis lacrimarum. ueteris sumus historiae recordati, ut haeresim fugeremus. uallem autem lacrimarum, spiritaliter hoc saeculum possumus intellegere. non enim sumus in monte, hoc est in regno caelorum, sed in ualle, hoc est in tenebris mundi istius; et errore eiecti sumus de paradiso cum adam in conuallem lacrimarum, ubi paenitentia, ubi lacrimae sunt. in ualle lacrimarum, in loco quem posuit. quid dixit? quem posuit locum deus ad certandum: ut hic contra diabolum, contra peccata certemus, ut in caelestibus coronemur. quare ergo dedit certamen pugnandi? numquid sine certamine nos uiuificare non poterat deus? sed dedit quasi agonothita, dedit stadium, ubi luctam aduersus uitia faciamus: ut non dormientes nos, sed laborantes, postea merito coronaret. quid sequitur?

etenim benedictionem dabit qui legem dedit: propterea locum dedit ad certandum, ut postea benedictionem daret, qui legem nobis certaminis dederat. ibunt de uirtute in uirtutem. uides quia conueniens sensus est. ibunt de uirtute in uirtutem: ideo hic pugnant, ut ibi postea coronentur. uadunt de uirtute in uirtutem. non dixit, de infirmitate ibunt in uirtutem: nisi enim hic fortes fuerint, non erunt postea fortiores. sed dicat aliquis, misericors est deus. sed uidete quid sequitur: misericordiam et ueritatem diligit dominus. est quidem misericors, sed [et] uerax. quando audis, misericors, non debes esse neglegens, quia sequitur, et uerax. rursum quando audieris ueritatem, noli desperare, noli tantum deum putare esse crudelem: quia ueritatem misericordia temperat. 'calix enim in manu domini plenus mixto, inclinauit de hoc in illud': hoc est, de misericordia ueritatem, et de ueritate misericordiam temperauit. uidebitur deus deorum in sion. quando ierint de uirtute in uirtutem, tunc deus deorum uidebitur in sion. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

84. in finem filiis chore psalmus. chore interpretatur caluaria, locus dominicae passionis. nos omnes filii chore sumus, qui credimus in illius resurrectionem. quid ergo dicimus et consona uoce cantamus?

benedixisti domine terram tuam. melius dicitur in graeco eudok�sas~g kurie~g, hoc est, bene placuit tibi domine in terram tuam; placuit tibi, hoc tibi uisum est, hoc decreuisti, ut per tuam misericordiam quod in sequenti uersu dicitur impleres: auertisti captiuitatem iacob, remisisti iniquitatem plebi tuae, operuisti omnia peccata eorum. uerum et latinum sensum ita possumus intellegere. benedixisti domine terram tuam. terra, quae prius maledicta fuerat, tuo aduentu benedicta est. quae prius audierat 'spinas et tribulos germinabis', nunc dicitur, sicut in cantico canticorum scribitur, 'flos campi et lilium conuallium'. terra, quae prius spinas germinabat, audit in esaia: 'exiet uirga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet'. auertisti captiuitatem iacob. uenit ergo dominus praedicare captiuis remissionem. hoc est quod in alio loco dicitur 'captiuam duxit captiuitatem': hoc est, nos qui prius a diabolo in perditione capti fueramus, nunc a saluatore capimur in salutem.

remisisti iniquitatem plebis tuae. hoc in baptismate credimus esse completum. operuisti omnia peccata eorum. hoc in paenitentia, sicut in tricesimo primo psalmo dicitur: 'beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata'. in baptismate nobis iniquitates remittuntur, in paenitentia uero peccata quae fuerant proteguntur: non dimittuntur, sed proteguntur. diligenter uim sermonis consideremus. adueniente quippe domino saluatore, omnes nobis iniquitates in baptismo penitus remittuntur. quando enim sine lege uiuebamus, sine lege peccabamus, anomia~g graece dicitur, hoc est sine lege, peccatum; quando autem baptisma accepimus, nequaquam dicitur anomia~g, sed peccatum dicitur peccatum. peccatum enim non imputatur, nisi ei qui scit esse peccatum: ubi mandati transgressio, ibi uerum peccatum. uultis scire quomodo operiantur peccata uirtutibus? heri luxuriosus eram, hodie pudicus: pudicitia operit luxuriam. heri inprudens eram, hodie prudens, paeniteo errorem: prudentia operit inprudentiam. heri aliena rapiebam, hodie mea distribuo: elemosina operit auaritiam. beatus cui iniquitates in baptismate remittuntur: secundum autem est quasi tabula post naufragium paenitentia. ergo et ille beatus dici potest: licet cum periculo liberetur, sed quia liberatur in paenitentia, beatus est appellandus.

mitigasti omnem iram tuam, auertisti ab ira indignationis tuae. uidete quid ualeat paenitentia: imminentem iram prohibet dei. conuerte nos deus salutum nostrarum. non dixit, salutis nostrae: quia multa peccauimus, multis salutibus indigemus. numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? ira tua profecit in salutem: propterea priori populo iratus es, ut nostro miserearis. tu conuersus uiuificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. ostende nobis domine misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. quod in latino dicitur salutare, in hebraeo dicitur iesus. ergo in hebraeo ita dicitur, ostende nobis domine misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis: nisi ante misericors fueris in genus humanum, iesus tuus non dabitur nobis.

audiam quid loquatur in me dominus deus. propheta pro populo deprecatur, et qui loquitur in se loquente deo, et dicit, audiam quid loquatur in me dominus deus. uides quoniam deus non in auribus sed in corde loquitur; sicut et zacharias dicit: 'et angelus qui loquebatur in me dixit mihi'. ibi angelus dominus noster intellegitur, qui patris annuntiat uoluntatem, qui in esaia angelus magni consilii appellatur. audiam quid loquatur in me dominus deus: inclinabo aurem cordis, ut audiam quid loquatur in me dominus deus.

quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui conuertuntur ad cor. tria genera uideo populi: plebem, sanctos, et eos qui conuertuntur ad cor. loquitur pacem cum plebe sua: non cum populo iudaeorum, de quibus in osee dicit 'non plebs mea uos', sed de omnibus christianis qui crediderunt in eum. omnes enim quicumque in ecclesia sunt, plebs domini in commune uocantur. qui autem iam primi sunt in eis, et spiritalibus actibus proficiunt, sancti dei uocantur, sicut paulus in epistolis suis ad ecclesias scribit et ad sanctos qui in eis sunt. sequitur hoc tertium, et in eos qui conuertuntur ad cor. hi qui a diabolo subplantati fuerant, postea agentes paenitentiam ad uirtutes conuertuntur. eo enim tempore quo peccauerunt, cor amiserunt, hoc est, cordis prudentiam, quam conuersi ad meliora recipiunt. audi montane, audi nouate, audi maximilla et ceteri cata phrygas, qui dicitis non esse paenitentiam. dominus loquitur ad plebem suam, ad omnes utique christianos, et sanctos suos qui in ecclesia primi sunt, et ad eos qui conuertuntur ad cor, hoc est, qui agunt paenitentiam. beatus quidem est, quem numquam peccatum aliquod maculauit, cui numquam aliquod uulnus infixum est: tamen secunda beatitudo est, post uulnus sanare cicatricem.

uerumtamen prope est timentibus eum salutare ipsius. uide quid dicit. qui timent dominum, prope habent dominum, quoniam timor necdum habet perfectionem: 'perfecta enim dilectio foras mittit timorem'. ergo nos qui diligimus dominum, non iuxta, sed intus habemus. 'inhabitabo quippe in eis et inambulabo, et ero illorum deus et ipsi mihi erunt populus'. ut inhabitet gloria in terra nostra. haec est terra quam in alio loco dicit 'terra dedit fructum suum'. fructus terrae nostrae est panis uitae, qui nobis in bethleem natus est; bethleem quippe domus panis interpretatur. et hic panis, qui in bethleem ortus est, factus est nobis de caelo descendens, in cuius mysteria angeli desiderant.

ueritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. ueritas repromissionis de terra orta est, et sol iustitiae de caelo prospexit: ut lumen suum in tenebris et umbra mortis constitutis hominibus largiretur.

misericordia et ueritas obuiauerunt sibi: iustitia et pax osculatae sunt. misericordia et ueritas obuiauerunt. duas res uideo, quae conueniendo et obuiando unum fiunt. iustitia et pax osculatae sunt. hoc totum in mysterium domini saluatoris coaptatur: hoc est dei et hominis filius, qui est nobis ueritas misericordia pax atque iustitia, in quo iustitia prioris populi et misericordia sequentis in unam pacem coniunguntur. 'ipse enim est, ait apostolus, pax nostra, qui fecit utraque unum'. hoc est mysterium, quod ecclesia desiderat, et clamat in canticis canticorum dicens 'osculetur me osculo oris sui'. hoc est osculum, quod paulus apostolus dicit 'salutate inuicem in osculo pacis'.

etenim dominus dabit benignitatem. propterea ista oscula data sunt, ut daret dominus benignitatem. et terra nostra dabit fructum suum. quod eo tempore promissum est, nunc uidemus expletum. terra nostra dat fructum suum, quando aratro iustitiae colitur, quando ieiuniis, quando abstinentia et ceteris uirtutibus a ueteribus uitiis extirpatur, ut euangelici seminis granum quod accepit in fructum centesimum reddat. petrus et ceteri apostoli, quia excoluerunt diuersis laboribus terram suam, possunt fiducialiter dicere, terra nostra dedit fructum suum. martyres quoque quando caeduntur, quando crucifiguntur, terra eorum reddet fructum suum.

multa sunt quae dicantur, sed hora compellit ut finem accipiat oratio. in commune dominum deprecemur, ut et meus sermo et uester auditus in opere conuertantur. 'non enim auditores tantum apud deum iusti sunt, sed factores'. qui enim loquitur uel audit, et non facit, in condemnationem suam aut auscultat aut dicit. quid enim in euangelio dicit? 'si caeci essetis, non haberetis peccatum'. nos illud aliter conuertamus: si surdi essetis, et non audiretis, non haberetis peccatum. uerum quia et dicere et audire sine opere utrumque peccatum est, rogemus dominum ut ponat in uia gressus suos, hoc est, ut nobis cum in huius uitae periculis comitetur, et in nostro corde ambulans sine offensa peccati nostri semper in nobis habitare delectetur. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

87. in ipso statim principio titulus difficillimus est, et licet necdum portum expositionis inchoauimus, et tamen obscurissimae nobis quaestiones incumbunt. canticum psalmi filiis chore in finem pro meleth ad respondendum intellectus eman ezraitae. uidetis quod in singulis uerbis singulae quaestiones sunt. canticum psalmi: non est magna difficultas. filiis chore: filiis caath, de genere leui. in finem. diligenter aduertite quod dixit, in finem, non in principio, non in medio, sed in finem promittitur: non in principio patriarchis, non in medio prophetis, sed in finem apostolis nobis que cantici laetitia promittitur. pro meleth. meleth sermo hebraicus est, interpretatur autem chorus. chorus autem dicitur, quando multi in unum concinunt, et quomodo citharae diuersae quidem chordae sunt, sed unum sonum efficiunt. ergo, ut sciatis quia meleth chorus interpretatur, statim sequitur ad respondendum: ut propheta concinente omnis chori multitudo in dei laude respondeat. nam mysterium praefiguratur ecclesiae de diuersis gentibus congregatae, ut de diuersis locis et de diuersis partibus et moribus unus chorus dei laudum efficiatur. intellectus eman ezraitae. eman unus de chorodidascalis fuit, quomodo asaph uel ceteri fuerunt. quod autem dicitur ezraites, hoc est interpretatum, adiutorium domini consecutus (siquidem ezras adiutor interpretatur) hoc est, auxilium a domino consecutus. ergo et iste chorus, qui in laudibus concinit, dei est fultus auxilio. curramus per singulos uersiculos, et quia breui spatio coartamur, singulas singulis sententiolas coaptemus.

domine deus salutis meae. ex persona saluatoris psalmus hic dicitur, hoc est, ex persona eius serui quem est dignatus adsumere. quicquid ergo humiliter dicitur, ex persona humana narratur, quia saluti proficit humanae. die clamaui et nocte coram te. licet nocte clamauerim, mihi tamen uirtutum conscientia lux fuit.

intret in conspectu tuo oratio mea. 'in manus tuas, pater, commendo animam meam'. intret in conspectu tuo oratio mea. inclina aurem tuam ad precem meam. ubi sunt anthr�pomorphitai~g, qui putant deum habere membra? inclina aurem tuam, deus. uox filii ad patrem est, ex persona nostri loquentis. inclina aurem tuam. magnae inbecillitatis est, si, cum audire uoluerit, aurem indiget inclinare, ut uicinius audiat. uide quam miserum est dicere, quod pater filium nisi inclinato capite audire non possit. fragilitate humana loquitur scriptura, ut nos facilius quod dicitur intellegamus.

quia repleta est malis anima mea. multorum peccata porto, ideo pro omnibus doleo. repleta est malis anima mea. mala porto, ut ea in cruce deponam. et uita mea in inferno appropiauit. pulchre dixit, appropiauit: non enim tenta est ab inferno, sed pro nobis appropinquauit in inferno. denique in alio psalmo ex persona domini dicitur 'quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem'.

aestimatus sum cum descendentibus in lacum. hoc putauerunt interfectores mei, me cum ceteris hominibus in inferi carcerem descendentem, in lacu inferiori retinendum: ignorantes me ideo descendisse, ut eos qui ibidem detinebantur me cum potius extraherem. factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. non dixit, factus sum sine adiutorio, sed, factus sum sicut sine adiutorio, quia habebat adiutorem patrem. inter mortuos liber. ceteri homines tenentur in inferno uinculis peccatorum: 'nullus est hominum sine peccato, nec si unius diei sit uita eius'. omnes enim in praeuaricatione tenemur: et ideo quicumque in infernum descendit, lege tenetur inferni. 'uinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur'. ego igitur liber eram natura, factus sum quasi debitor paululum propter peccata hominum.

sicut uulnerati dormientes in sepulchris. pulchre dixit, sicut uulnerati: non enim habebat uulnus, sed pro salute hominum uulnus accepit, sicut esaias dicit 'ipse uulnera nostra portauit, et pro nobis dolet'.

posuerunt me in lacu inferiori. ad inferni extrema descendi, ut omnes de inferni uinculis liberarem. in tenebrosis et in umbra mortis. non dixit, in morte, sed, in umbra mortis. mors mihi a iudaeis inlata non fuit, sed umbra mortis: quia pro salute hominum uoluntate descendi. ideo lux in inferna descendi, ut animas de inferni tenebris liberarem.

super me confirmatus est furor tuus. propterea totus tuus furor super me uenit, ut ab aliis recederet. et omnes fluctus tuos induxisti super me. in me tempestas tota detonuit, ut mundo tranquillitas fieret.

longe fecisti notos meos a me. in passione crucis etiam apostoli me fugerunt, in tantum ut ipse petrus diceret 'nescio hominem'. uidetis quod sententiis breuibus magis quam expositionibus currimus, quia ita hora compellit. posuerunt me abominationem sibi. iudaei scilicet, dicentes 'crucifige, crucifige talem: nos non habemus regem nisi caesarem'.

traditus sum et non egrediebar. quid est hoc quod dixit, traditus sum et non egrediebar? tradiderunt me iudaei, et tamen pro clementia mea non dimittebam eos, sed affectu uersabar in eis. traditus sum pilato ab eis, et non egrediebar ab eis, dicens in cruce 'pater parce eis, nesciunt quid faciunt'. dicamus et aliter. traditus sum et non egrediebar. in euangelio scribitur, quod cum quaererent eum praecipitare de supercilio montis, securus et liber de medio eorum euaserit. hoc est ergo quod dicit: numquid et modo non poteram, quando traditus sum, mea diuinitate insidias hominum et discrimina mortis effugere? sed quia ad hoc ueneram ut paterer, ideo nolebam nisi ut paterer. quod traditus sum, uoluntatis fuit, et quod non egrediebar, uoluntatis fuit. dicamus et aliter. traditus sum quasi homo, et non egrediebar de diuinitatis maiestate. dicamus et aliter. traditus sum ab hominibus, et de sinu patris non egrediebar. dicamus et aliter. traditus sum quasi homo in terra, et quasi deus non dimiseram caelum. oculi mei languerunt prae inopia. qui sanus maiestate mea eram, infirmus pro hominum peccatis effectus sum.

clamaui ad te, domine. non solum uoce, sed corde: sic quippe clamamus ad patrem. 'clamantem in cordibus nostris, abba pater'. tota die expandi manus meas ad te. hoc est testimonium quod apostolus in epistola ad romanos ex persona saluatoris abusus est.

numquid mortuis facies mirabilia? non illis qui uiuentes mortui sunt, sed mihi qui in te uiuo. aut medici resuscitabunt? et reliqua. non aromata medicorum, sed tu pater me resuscitas; neque illi, sed ego confitebor in populis.

numquid narrabit aliquis in sepulchro et cetera. non te laudabit sepultus in diuitiis saeculi, neque habitans in perditione peccati.

numquid cognoscentur mirabilia in tenebris, et iustitia tua in terra obliuionis? et ego ad te domine clamaui, et mane oratio mea praeueniet te. hoc est, quia matutina me resuscitatione clarificabis.

ut quid domine repellis orationem meam, ut non transeat calix iste a me?

pauper sum ego et in laboribus a iuuentute mea: a tempore carnis adsumptae. exaltatus: id est, in cruce. humiliatus: hoc est, in sepulchro.

in me pertransierunt irae tuae. transierunt, et non persteterunt.

circumdederunt me sicut aqua tota die. iudaei in fluctibus persecutionum circumdederunt me simul. pharisaei cum sacerdotibus, pilatus cum principibus et populis.

elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. prae confusione passionis, etiam ipsi apostoli elongati sunt ab eo.

uidetis ergo quod uim psalmo non facimus, sed apostoli sequimur auctoritatem. si enim ille ex persona domini unius uersiculi abusus est testimonium, quare nos totum psalmum non ita uelimus exponere? quem si et aliter interpretari uoluerimus, euidenti hac apostoli sententia sensus nostrae expositionis exsoluitur. si uoluerimus totum psalmum exponere, uidemur nobismetipsis moram facere, quos iam hora compellit ad carnes saluatoris ueri agni pura et immaculata conscientia in unitate pacis accedere, ut possimus digne caelesti pane saturari, per christum iesum dominum nostrum. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

88. octogesimus octauus psalmus hoc titulo praenotatur: intellectus ethan ezrahitae. ubicumque intellectus praemittitur, mysticum est quod sequitur et obscurum. ethan interpretatur fortis, siue robustus; ezrahita autem, adiutus, siue adiutorium consecutus. hoc dico, quia historiam carpimus. recte ergo praemittitur intellectus, ut iste fortis siue robustus adiutorium consequatur a domino, et ea quae sequuntur possit agnoscere. ezrahita uero siue de loco nomen accepit, siue fuit de genere merari. lege numerum et leuiticum libros, et ibi omnia plenius inuenies. intellectus ethan. praemittitur intellectus, ut lector ad scientiam prouocetur. si enim simplex esset historia, et non haberet aliquid mysticum, intellectus quid necesse esset lectorem in titulo commoneri? ethan itaque ille, ut diximus, fortis siue robustus. ezrahita uero, adiutus siue auxilium consecutus, recte ad intellegendum prouocatur, ut possit scire quae dicenda sunt. nam sequitur in psalmo, iurauit dominus dauid seruo suo, usque in aeternum praeparabo semen tuum. iudaei dicunt, quod dominus cum iuramento promiserit, ut de semine dauid non deficiat in eis dux siue princeps, quod nunc patriarchae eorum et dicunt: ecce usque hodie custodit dominus iuramentum suum nobis. sed si uere putant, quomodo eos romanae potestati subditos uidemus, et seruire iussionibus imperatorum? uerum mystice nobis de christo repromittitur. et aedificabo in generationem sedem tuam. ergo mentitus est deus, quod cum iuramento promisit, et non fecit (cum utique quod promisit deus firmum esse deberet); si quidem usque hodie uideamus hoc in iudaeorum genere non stare? sed hic intellectus necessarius est. recte igitur ille fortis siue robustus intellectum necessarium habet auxilium siue adiutorium, ut mysteria huius psalmi possit aduertere. redeamus ergo ad principium psalmi.

misericordias tuas domine in aeternum cantabo. non dixit misericordiam, sed misericordias. si unum esset peccatum, una opus erat misericordia: quoniam ergo plura sunt peccata, plurimae sunt et misericordiae. misericordias tuas domine in aeternum cantabo. quoniam in aeternum misericordiam consecutus sum, in aeternum cantare debeo, quia aeterna mihi est causa laudandi. qui canit, dimisit luctum, dimisit metum, et ad gaudia transcendit, quia misericordiam consecutus est. quod autem dicit, hoc est: quia mihi peccata dimissa sunt per misericordiam dei, propterea misericordiam eius cantabo. quod autem dicit, in aeternum, hoc est: quia mihi non breui tempore misertus es, sed in aeternum, et ego in aeternum sine cessatione laudabo, quia me in aeternum liberasti.

in generationem et generationem annuntiabo ueritatem tuam in ore meo. o praeclarum ordinem psalmi! non prius coepit a ueritate, et postea uenit ad misericordiam: sed primum misericordiam consecutus est, et sic uenit ad ueritatem, cum indulgentiam peccatorum perceperat. primum enim cum peccator essem, ad ueritatem accedere non audebam; cum autem misericordiam consecutus sum, iam securus ausus sum praedicare ueritatem. quod autem dicit, in generationem et generationem, pulchre dixit: non enim dixit in generationes et generationes, sed in generationem et generationem. non ergo multas generationes commemorat, sed duas tantum, unam in circumcisione, aliam in gentibus: ad unam mittitur petrus, et ad aliam mittitur paulus. et quod in principio oblitus sum dicere, nunc dicam: hic debet persona domini saluatoris constitui. in generationem et generationem annuntiabo ueritatem tuam in ore meo. qui prius loquebatur per patriarchas et prophetas, postea ipse loquitur praesens, sicut in canticis dicitur canticorum: 'osculetur me osculo oris sui'. ergo quod dicit, hoc est: de quo loquebar per prophetas, inde et nunc per memetipsum loquor. ut quem tonantem mundus audire non potuit, audiat saltem uagientem.

quoniam dixisti, in aeternum misericordia aedificabitur. ego ipse, qui tunc locutus sum in ueteri testamento per patriarchas et per prophetas, nunc ipse per me loquor; non enim ueni soluere misericordiae mandata quae lex construxerat, sed superaedificare. sicut ipse in euangelio dicit: 'non ueni legem dissoluere, sed adimplere'. quid ergo dicit moyses? 'adtende caelum et loquar, et audiat terra uerba ex ore meo'. hieremias quoque sic dicit 'haec dicit dominus'; ceteri prophetae sic dicunt: quia quod loquuntur domini sint uerba, et non sua, et quod per os ipsorum dicit, quasi per organum dominus sit locutus. quid ergo est quod dicitur, aedificabitur, quasi domus magna uel ciuitas aedificetur? uideamus ubi alibi scriptum sit aliquid tale de aedificatione. requiramus in genesi, quid sibi sermo iste uelit. 'et tulit,' inquit, 'deus costam de latere adae, et aedificauit illam in mulierem'. uide quid dixit, aedificauit. aedificatio enim, sicut superius diximus, non nisi in magnae domus fabrica dici solet. quoniam ergo illa costa adae in mulierem fabricata est, iuxta apostoli auctoritatem, christum significat et ecclesiam; propterea dixit, aedificauit de costa mulierem. audiuimus de primo adam, ueniamus ad secundum, et uideamus quomodo de latere eius aedificetur ecclesia. latus enim domini saluatoris in cruce pendentis lancea pungitur, et exinde exiit sanguis et aqua. uultis scire quomodo de aqua et sanguine aedificetur ecclesia? primum per baptismum per aquam dimittuntur peccata, deinde in sanguine martyrii coronatur. quoniam ergo manifestum est, ecclesiam dei misericordia aedificari, propterea sequitur in caelis praeparabitur ueritas tua. in terra misericordia, et in caelo ueritas est. audi, haeretice, quod dicitur. in caelis praeparabitur ueritas dei. si de caelo animae corruerunt propter peccata quae fecerant, quomodo ergo in caelis ueritas praeparatur? si cotidie animae praecipitantur ad terram, quomodo dominus in oratione dominica docet et dicit 'fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra'? ergo hoc rogamus ex auctoritate domini et saluatoris, ut quomodo anima sine corpore peccauit in caelo, ita in corpore peccet in terris; et quae iustitiam libera et in caelis seruare non potuit, nunc corporis angustiis coartata seruet in terris? rem nouam uideo: in caelo anima peccauit, et detrusa in terram est, ut quod in caelo perdidit, in terris inueniat. sine corpore peccauit: quomodo esse potest, ut cum corpore deum facilius mereatur? siquidem 'caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem'.

disposui testamentum electis meis. uultis scire quomodo usque hodie disponat dominus testamentum suum? bene agamus, et merebimur dispositione domini electorum esse participes. iuraui dauid seruo meo. uideamus quid sit, quod iurauit dominus. hoc utique quod sequitur. usque in aeternum praeparabo semen tuum. subueni nobis, apostole, et hunc interpretare uersiculum. quid enim dicit apostolus? 'non dixit in seminibus, sed in semine quod est christus'. hoc est quod in apocalypsi iohannis dicitur: 'qui habet clauem dauid, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit'. hanc clauem scribae et pharisaei tenuerunt in lege, quibus in euangelio dominus dicit: 'uae uobis scribae, qui tenetis clauem regni caelorum' et reliqua. o pharisaei, qui regni claues tenetis, et in christo, qui est ostium regni et ianua, non creditis: uobis quidem repromittitur, sed nobis redditur: uos habetis carnem, sed nos spiritum: immo quia spiritum negastis, carnem quoque cum spiritu perdidistis.

et aedificabo usque in generationem et generationem sedem tuam. in duabus generationibus, ut diximus, sedes dei ponitur, in circumcisione scilicet et in gentibus.

et confitebuntur caeli mirabilia tua domine. hoc est quod in octauo decimo psalmo dicitur: 'caeli enarrant gloriam dei'. secundum mysticos intellectus, apostolos caelos appellat. si enim dicitur ad peccatorem 'terra es et in terram ibis', quare sancto uel iusto non dicatur, caelum es et in caelum ibis? sanctorum enim iuxta apostolum 'conuersatio in caelis est'. quod autem dicit, confitebuntur caeli mirabilia tua, signum est paenitentiae praedicandae, quam nos apostolis annuntiantibus in domini iesu christi confessione suscepimus; qui, si eorum monita et exempla sequamur, possumus nos quoque caeli appellari, quando illos imitamur, quorum conuersatio sit in caelis. dicit enim in alio loco propheta: 'aduena sum ego in terra et peregrinus sicut omnes patres mei'. et hoc in iudaea loquebatur, hoc est, in patria sua: et quomodo peregrinum se esse dicit? sed quoniam sancti in praesenti saeculo peregrinantur in terra, nihil terrenum possidere cupientes, quorum possessio omnis in caelo est, ubi habet mansiones, ubi habet 'ciuitatem, cuius artifex et conditor deus'. ideo que et propheta, qui non est de hoc mundo, hic peregrinum se esse dicit, et animi uoluntate ad patriam suam festinat, hoc est, ad paradisum, ad regna caelorum. ne dicas, haeretice, quia dixi paradisum patriam esse sanctorum, quod animas asseram ante fuisse, quam in corpora huc uenirent. nec hoc dico, sed iuxta apostolum dico, qui affirmat nos omnes in praeuaricatione adae de paradiso per peccatum fuisse deiectos. hoc apostolus dicit, adam etiam in nobis corruisse, qui postea futuri eramus. ideo nunc in christo, hoc est, caelesti adam credimus, qui per peccatum primi adam de paradiso cecidimus, nunc per secundi adae iustitiam ad paradisum redeamus. confitebuntur caeli mirabilia tua domine. quae mirabilia? quia caelum fecisti? aut quia terram fundasti? aut quia in unum maria congregasti? quid enim hoc in deo grande est, cui omnia dixisse fecisse est? ista ergo in deo sunt magna, in deo mirabilia, quia deus homo factus est, quia in uirginis utero latuit, quia natus ex uirgine in praesepio iacuit, quia ab hominibus uulneratus est qui hominum uulnera sanabat, quia alapis caesus est, quia crucifixus est, quia inmortalis mori passus est, et tantam ab hominibus iniuste illatam sustinuit poenam, qui ne poenam homines sustinerent ista perpetitur. sol dominum suum in cruce pendentem uidere non potuit, sed abscondit se, ne iudaeorum sacrilegio misceretur. terra quoque contremuit, petrae scinduntur, omnis creatura turbatur, quia creator eius occiditur. uelum templi scinditur, quia quod clausum fuerat in iudaea in cunctis gentibus aperitur; uelum scinditur, et legis mysteria fidelibus ostenduntur: nam incredulis usque hodie operta sunt. cum enim moyses legitur et uetus testamentum a iudaeis omni sabbato recitatur, iuxta apostolum 'uelamen positum est super cor eorum'. legunt enim legem, sed non intellegunt, quia obscurati sunt oculi eorum ne uideant. similes enim sunt his de quibus dicitur: 'oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient'.

quoniam quis in nubibus aequabitur domino? nubes sunt prophetae, nubes sunt apostoli, qui in arida hominum corda imbres inrigant doctrinarum. similis erit domino in filiis dei? omnes sancti filii dei appellatione et uocabulo nuncupantur, quia adoptione sunt filii; ceterum filius dei dominus noster iesus christus solus est filius natura proprius. de quo dicitur, quis in nubibus uel in filiis dei similis erit domino? hoc est, quis angelorum uel sanctorum creatori poterit adaequari in gloria uel in uirtute, cum omnibus ipse det gloriam, ut laudes eius sine fine sint: quem omnis creatura expauescit et tremit, quem cherubin et seraphin, quem quattuor animalia sine cessatione collaudant, quem dominationes et principatus adorant, quem omnis terra ueneratur? cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. amen.

deus qui glorificatur in consilio sanctorum. paraclitus scilicet, qui in congregatione apostolica adorandus erat, aequalis esse patri ac filio praedicatur. magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt. qui ei per innocentiam uitae appropinquare meruerunt.

domine deus uirtutum quis similis tibi? potentia et uirtute. potens es domine, et ueritas tua in circuitu tuo. ipsa ueritas ait: 'pater, uolo ut ubi ego sum et ipsi sint me cum'.

tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. tentationes, quas commouent seruis tuis.

tu humiliasti sicut uulneratum superbum. diabolum, qui clauis crucis tuae sauciatus est. aquilonem et mare tu creasti. aquilo antichristus intellegitur, de quo dominus ait ad hieremiam: 'ab aquilone pandetur malum super cunctos habitatores terrae'.

thabor et hermon in nomine tuo exultabunt. hermon anathema interpretatur; thabor, ueniens lumen, uel ueniat lux. lumen, uetus testamentum intellegitur. ille enim qui anathema, id est, perditionem profert, nouum testamentum ostendit, in quo peccata anathematizare iubemur, dicente domino 'nisi paenitentiam egeretis, omnes simul peribitis'.

domine in lumine uultus tui ambulabunt. in illuminatione utique spiritus sancti. et in nomine tuo, id est, christiano.

quoniam gloria uirtutis illorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. sicut eis beneplacita fuerunt praecepta tua, ita tibi beneplacitum est, et in te exaltabitur uirtus eorum.

quoniam domini est assumptio, carnis utique. et sancti israel regis nostri. ipsius domini nostri iesu christi, qui in saecula regnat.

hinc iterum propheta ad patrem loquitur: tunc locutus es in aspectu filiis tuis: in uisione sanctis tuis, prophetis tuis atque electis. et dixisti, posui adiutorium super potentem, et exaltaui electum de plebe mea: christum dominum, qui propterea electus de populo dicitur, quia carnem assumpsit ex homine.

inueni dauid seruum meum. id est, elegit ut eius genere assumeret carnem. quod autem ait, seruum meum, apostolus explanat: 'non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accepit'. oleo sancto meo unxi eum: hoc est, laetitia et sanctitate.

manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum in assumpto corpore.

nihil proficiet inimicus in eo: diabolus scilicet. et filius iniquitatis non nocebit ei. iudas traditor.

et concidam inimicos eius a facie ipsius: et iudaeos utique, qui saepe a domino confusi, tamquam concisi gladiis, discedebant a conspectu eius. et odientes eum in fugam conuertam cum daemonibus dicit iniquis, qui coram eo saepius fugiebant.

et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius. et ponam in mari manum eius, et in fluminibus dextera eius: hoc est, super principatus et potestates mundi.

ipse inuocabit me, pater meus es tu. ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. etenim dominus iesus 'primogenitus ex mortuis', sicut ait apostolus, excelsus factus, caelos ascendens, regna mundi subiciens cuncta.

in aeternum seruabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. haec in ecclesia perpetualiter conseruat, quam redemit per testamentum suorum praeceptorum.

et ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli. congregatio enim sanctorum quae in ecclesia est, in qua deus tamquam in throno residet.

si dereliquerint filii eius legem meam et cetera usque et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. quod derelictores legis, iudiciorum oblitores, profanatores iustificationum, mandatorum que transgressores in uirga, id est, in disciplina dei corripiantur, et misericordia diuina non auferatur. illud ostenditur, ut nullus sine spe recuperationis ab ecclesia arceatur: quia sicut seueritas diuina terret arguente iustitia, ita pietas reparat moderante clementia.

semel iuraui in sancto meo: in homine illo dominico. si dauid mentiar. nullo enim mendacio circumscribitur deus. semen eius in aeternum manebit: id est, populus acquisitus.

et thronus eius sicut sol in conspectu meo. significat ipsam ecclesiam in claritate futurae beatitudinis permanere. et sicut luna perfecta, id est, tota lucida. et testis in caelo fidelis. ipse christus dominus, qui fidele testimonium reddidit deo patri in mundo, in caelos euectus.

hinc ad patrem uox apostolica: tu uero repulisti et distulisti christum tuum: tradendo inimicis.

auertisti testamentum serui tui, per quod promiseras nos se cum regnare. profanasti in terra sanctuarium eius. promiseras enim quod non dares sanctum tuum uidere corruptionem, et nunc in sepulcro tegitur.

destruxisti omnes sepes eius. uerba legis et prophetarum, in quibus retinebamur.

diripuerunt eum omnes transeuntes uiam. transeunt enim illum qui dixit 'ego sum uia ueritas et uita', cum uel uestimenta eius diuidunt, uel corpus clauis et mucrone confodiunt. factus est obprobrium uicinis suis. iudaeis ac principibus sacerdotum.

exaltasti dexteram inimicorum eius, cum humilias eum in mortem. laetificasti omnes inimicos eius. pilatum cum gentibus et iudaeis.

auertisti adiutorium gladii eius: cum non proficit iudaeis sermo praedicationis illius. et non es auxiliatus ei in bello: in conflictu utique passionis.

et sedem eius in terram collisisti. id est, sanctorum animas, quae conturbantur de obitu eius.

minorasti dies temporis eius, perfudisti eum confusionem. confusionem utique mortis. haec dicebant apostoli, ignorantes eum a mortuis debere resurgere. ideo ergo talia loquebantur apostoli, quasi exprobrantes patri, quia ignorabant eum ab inferis redire. his igitur succedens ecclesia dicit:

usquequo deus irasceris in finem? exardescet sicut ignis ira tua? quamdiu irasceris, ut eum a mortuis non reuoces?

memorare domine quae sit mea substantia. nulla mihi est uitae substantia, nisi in eo quem praestolor reuerti de tartaro. numquid enim uane constituisti filios hominum? si enim illos non uane sed ueraciter spe resurrectionis constituis, quanto magis debes suscitare filium tuum?

quis est homo qui uiuit et non uidebit mortem? aut quis eruet animam suam de manu inferi? scio quid nullus carneus euadet mortem, neque animam suam seruabit ab inferis; sed noui quia deus sub uelamento carnis latebat absconditus, quoniam mors et infernus non debeant retinere.

ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine, sicut iurasti dauid in ueritate tua? si hic non resuscitatur.

memor esto opprobrii seruorum tuorum, qui eum expectant. quod continui multarum gentium: quos congregaui tamquam in sinu, in una domo credulitatis.

quod exprobrauerunt inimici tui domine. iudaei, sadducaei, pharisaei que. quod exprobrauerunt in commutationem christi tui. cum se ab his commutans ad gentes diceret: 'ecce relinquetur uobis domus uestra deserta'.

benedictus dominus in aeternum: fiat fiat.

89. lectus est octogesimus nonus psalmus, cuius titulus hic est: oratio moysi hominis dei. quarti libri exordium est, quoniam psalterium in quinque libros diuisum scire debemus. a primo usque quadragesimum liber primus, a quadragesimo usque septuagesimum primum liber secundus, a septuagesimo primo usque ad octogesimum octauum liber tertius, ab octogesimo octauo usque ad centesimum quintum liber quartus, a centesimo quinto usque in finem liber quintus; et ideo quarti libri principium est, oratio moysi hominis dei. hebraei non solum istum psalmum, sed et alios decem qui sequuntur, quoniam in eis titulus non habetur, putant a moyse esse conscriptos. et propterea eos qui sine titulo sunt eius putant esse cuius et ille est, quia ei qui inscriptus est titulo adiacere uidentur.

oratio moysi hominis dei. si omnes homines essent homines dei, numquam additum esset, oratio moysi hominis dei. uultis scire quoniam non omnes homines homines dei sunt? 'homo cum in honore esset non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis'. grande est ergo, dici homines dei aut seruos dei. quando enim de aliquo sic dicitur, non humilitatis sed dignitatis indicium est; nec enim condicio seruitutis ostenditur, sed bene seruientis dignitas demonstratur. oratio moysi hominis dei. a moyse lex conscripta est, a moyse mundi natura monstratur, a moyse dictum est quomodo homo ad imaginem dei conditus sit. quid ergo est hoc quod dicit, oratio moysi hominis dei? moyses quidem scribit quomodo factus est homo, ipse scribit et quomodo corruit. nunc ergo orat, ut ille qui corruit in mortem eleuetur ad uitam, et qui per peccatum cecidit diabolo faciente, rursum per christum resurgat ad gloriam. propterea ergo moyses orationem facit ad deum, et dicit:

domine refugium factus es nobis. refugium numquam dicitur, nisi fuerit persecutio: nisi enim nos alius persequatur, non indigemus ad alium refugere. domine refugium factus es nobis. quoniam nos grandis tribulationum aestus fatigat et cauma, sub umbra alarum tuarum refugimus. domine refugium factus es nobis. propterea ad tuum refugimus auxilium, quia nos grandis bestia persequitur; et quoniam multos aduersarios habemus et hostes, tu nobis saltem unus esto refugium. in generatione et generatione. in isto loco serpens sibilat. qui enim prius animas dicunt factas quam saeculum et ante quam in corpora mitterentur, hoc dicunt: domine tu refugium factus es nobis in generatione et generatione, priusquam fierent montes aut formaretur orbis terrae: hoc est, priusquam mundus iste crearetur, tu nobis fuisti refugium: male distinguentes, male intellegentes. nos enim sic debemus dicere: domine tu refugium factus es nobis in generatione et generatione. et huc usque distinctio. deinde sic quod sequitur: prius quam fierent montes, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es deus. hoc ergo dicitur, non quo hominis anima ante saeculum fuerit, sed quo dominus deus semper fuisse et ante saecula esse monstretur. denique et sequens uersiculus conueniens dicit, et a saeculo et usque in saeculum tu es deus. ab aeternitate usque in aeternum manens es, nec principium nec finem habens.

ne auertas hominem in humilitatem. moyses pro homine deprecatur, et quid dicit? quem ad imaginem tuam condidisti, non perire patiaris. ne auertas hominem in humilitatem. non consideres corporis uilitatem, sed animae dignitatem. sufficiat nobis quod semel audiuimus 'terra es et in terram ibis', et propter peccati conscientiam humiliamur. ne auertas hominem in humilitatem. ne auertas, sed conuertas: tu enim dixisti per omnes prophetas, conuertimini filii hominum. sufficiat quod peccastis: agite paenitentiam, ut salutem habere possitis. ne auertas hominem in humilitatem. mitte filium tuum, ut corpus nostrae humilitatis erigat in sublime, et de terrae oneribus liberatum per nouam conuersationem eleuet ad caelum.

quoniam mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna quae praeteriit. ad aeternitatem dei omne tempus hominis breue est: quamuis nobis longum esse uidetur, sed ad comparationem aeternitatis, quia fine concluditur, pro nihilo computatur.

et custodia in nocte. nox quattuor habet uigilias per ternas horas distinctas, sicut in euangelio dicitur 'quarta uigilia noctis uenit ad eos' iesus, quod circa galli cantum intellegitur. hoc est ergo quod dicit: mille anni apud te, non solum ad breuitatem diei, sed ad trium horarum spatia comparandi sunt. quae pro nihilo habentur anni eorum. quod dicit, hoc est: quoniam homo a principio mundi uiuebat pene mille annis, et mille anni ante deum sic sunt quasi custodia in nocte. immo satis dixi: sic sunt tamquam nihil aetates hominum ad comparationem diuinae aeternitatis. uultis scire plenius quam nihil sit humana uita? audite quid sequitur. mane sicut herba transeat. quomodo ros matutinus cito transiit, sic est hominum uita. mane nostrum, adolescentia est. mane floreat et transeat. in adolescentia et perfecta aetate floruimus, in senecta uero concidimus, et flos nostrae uirtutis emarcuit. quis enim nostrum scit quomodo aetas nostra pertransit? nescientibus pene nobis, ita nos post tergum occupat senectus. uespere decidat, induret et arescat. uespere nostrum senectus est, quae iuuentutis flore discusso, uario morborum induratur horrore. 'omnes quippe caro faenum, et gloria eius sicut flos faeni aruit et decidit; uerbum autem domini manet in aeternum'. adhuc uiuimus, et pars nostra iam periit in senecta: licet animus idem sit, nos tamen qui uigorem pristinae iuuentutis amisisse sentimus, quodammodo alii sumus.

in ira tua defecimus. quia iram tuam per peccata meruimus, immortalitatem quam dederas perdidimus in adam, a quo nobis quasi naturaliter peccatum hereditario iure dimissum est. et in furore tuo turbati sumus. pulchre dixit, turbati: qui enim turbatur, non perit, sed terrore concutitur, ut sentiat potentiam eius quem peccando contempserat, et ad paenitentiam humilis subditus que confugiat. et in furore tuo turbati sumus. quia offendimus, perturbamur; sed quia christum tuum credentes suscepimus, consolamur.

posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo. nihil te nostrorum latuit peccatorum: omnia apud te manifesta sunt quae commisimus mala. saeculum nostrum in illuminatione uultus tui. omne quod uiuimus, siue quod agimus, tuos oculos non latet: tenebrae ipsae non celantur apud te.

quoniam omnes dies nostri defecerunt. ita dies transeunt et mors propinquat ut quodammodo ignorantibus nobis aetas omnis et uita ipsa subtrahatur exigua. hoc ipsum, quod ego nunc loquor et uos auditis, de parte uitae nostrae deciditur; et quamuis credamus in hoc aliquem animae esse profectum, tamen quia horarum spatia consumit, damnum est temporis et aetatis. sic que fit, ubi lucrum nos habere putamus, ibi damnum potius inferatur.

anni nostri sicut aranea meditabuntur. nihil pulchrius potuit dicere, quam ut humanam uitam et omnem sollicitudinem nostram studia que describeret, quibus huc illuc que discurrimus et opes praeparamus, diuitias quaerimus, aedificamus domos, liberos procreamus: et uidete cui rei comparantur. anni nostri sicut aranea meditabuntur. sicut enim araneam uidemus in parietibus fila deducere, telas texere, quae repentino uento soluuntur; ita uitae omnis nostrae actus repentino tribulationis aut mortis impetu dissipantur.

dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. uidete quomodo paulatim humana uita subtracta est. primo in paradiso acceperamus aeternitatem, quam perdidimus per inobedientiam: postea in mille annos uita antiquorum dilatata est: nunc in temporis nostri faece uix usque ad septuaginta peruenitur. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem multum, octoginta: et amplius eorum, labor et dolor. uidete quid dicat, amplius eorum labor et dolor. hoc est quod superius diximus, quia ubi lucrum putamus in uita nostra, ibi damnum et incommodum inuenimus. ubi augmentum annorum, ibi senectus: ubi senectus, ibi morbi: ubi morbi, ibi tormenta: ubi tormentum, ibi mortis desiderium. quoniam superuenit mansuetudo, et corripiemur. quae est ista mansuetudo, per quam corripimur? 'memento domine dauid et omnis mansuetudinis eius'. quae est ista mansuetudo? 'discite quia mansuetus sum et humilis corde'. superuenit mansuetudo. non dixit, uenit mansuetus, sed uenit mansuetudo, quod est dominus noster iesus christus; qui quomodo in alio loco, non sapiens, sed sapientia uocatur, ita et hic, non mansuetus, sed mansuetudo ipsa nominatur.

dexteram tuam sic notam fac, et compeditos corde in sapientia. dextera tua, qua mundum fecisti, mundum illumina. 'brachium enim domini cui reuelatum est?' dextera tua, qua fecisti hominem, ipsa corpus humanum assumat et saluet. et compeditos corde in sapientia. ita intellegi potest: qui antea libere uagabantur, compediantur sapientia tua. melius est enim bene compediri, quam male liberos habere pedes; melius est bene stare, quam male currere. quomodo pullus ille in euangelio, qui antea liber erat, et infrenis per praecipitia ibat, postea sessus a domino refrenatur, et bene ambulare docetur: sic te deprecamur, ut dexteram tuam mundo notam facias, ut uagi et instabiles compediantur tua sapientia.

conuertere domine usquequo. conuertere domine, et ad imaginem tuam inspice: noli nobis dorsum ostendere, sed faciem tuam. conuertere usquequo. qui dicit usquequo, ostendit se desiderare, et desiderii sui moras sustinere non posse.

repleti sumus mane misericordia tua. mysteria sunt quae dicuntur in psalmis, et figuris plena sunt omnia. moyses ex persona humani generis deprecatur, ut filius dei uenire dignetur ad terras. et quia dixerat, dexteram tuam sic notam fac, nunc quia exauditum se esse sentit, adiungit et dicit, repleti sumus mane misericordia tua, quando filius tuus die tertia a mortuis resurrexit. et quia ad uesperam pro nostra uita in tenebras mortis descendit, ut nos ad lucem matutinam extraheret, ea hora nos plenitudinem tuae misericordiae cognoscimus. unde uicesimus primus psalmus hoc titulo praenotatur: 'pro assumptione matutina'. semper quidem tua misericordia apparuit sanctis; sed numquam tam manifeste et tam plene effusa est, quam quando redemptor omnium pro communi salute resurrexit. et exultauimus et delectati sumus. post resurrectionis laetitiam domini nostri, qua nos et redemptos et resurrecturos esse iam credimus, reliquis uitae nostrae diebus gaudentes in hac fiducia exultamus, et hymnis canticis que spiritualibus deo reddimus laudem per iesum christum dominum nostrum: cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

90. laus cantici ipsi dauid. hoc primum scire debemus, quod ab octogesimo octauo usque ad centesimum, hoc est, undecim psalmos in hebraeo titulum non habere; et eos, sicut in superiori psalmo proxime tractauimus, ad eumdem pertinere, ad quem pertinet et ille qui hoc titulo praenotatur: 'oratio moysi hominis dei'.

qui habitat in adiutorio altissimi. nostrum est incipere, dei est adiuuare: neque enim dormientes coronat, sed laborantes. in protectione dei caeli commorabitur. pro eo quod legimus, dei caeli, in hebraico habet saddai. unde hoc quod in iezechiele dicitur 'et audiui uocem domini saddai loquentis' ita potest intellegi, quod audierit uocem domini dei caeli loquentis: quoniam saddai dei caeli interpretatur.

refugium meum deus meus. pulchre dixit, refugium: quoniam multi sunt persecutores, et tu solus refugium. multa sunt uulnera, sed tu solus medicus es. sperabo in eum: quoniam ipse liberabit me de laqueo uenantium. in isto saeculo plures sunt uenatores, qui animas nostras capere desiderant, sicut a propheta dicitur: 'anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium'. uenatores quippe in scripturis sanctis in sinistram partem accipi saepe iam diximus. nebrod enim ille gigas, aduersus deum semper rebellis, uenator fuit. esau quoque uenator fuit. quoniam ipse liberabit me de laqueo uenantium. legimus in prouerbiis: 'oculus meretricis, laqueus peccatoris'. 'quicumque enim uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo'. quot peccata sunt, tot laquei; quot laquei, tot uenatores. dogmata haereticorum, laquei sunt mortis. denique sequitur: et a uerbo aspero. uides quoniam de haereticis dicitur. pro eo quod nos habemus, aspero, in hebraico habet 'abscondito'. semper enim haeretici secreta quaedam et magna pollicentur, ut quae uera sunt et manifesta diripiant.

in scapulis suis obumbrabit tibi. quis obumbrabit? utique deus caeli, sicut gallina pullos suos, et quasi aquila nidum suum. unde et in cantico deuteronomii dicitur, quod populum israhel in humeris portauerit, et quasi aquila protexerit. potest et de saluatore intellegi, quod in cruce sua nos suis alis protexerit. et sub pennis eius sperabis. 'tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem mihi'. manus domini ad caelum leuatae, non auxilium postulabant, sed nos miseros protegebant.

scuto circumdabit te ueritas eius: hoc est, in girum circumdaberis ueritate. et quid sequitur? non timebis a timore nocturno. iustus non habet nocturnum timorem, sed diei. 'uenite, filii, audite me, timorem domini docebo uos'. qui filii sunt prophetarum, timorem non habent nocturnum, neque tenebrarum, sed lucis et diei. 'ut sagittent in abscondito rectos corde'. diabolus sagittas suas in die non mittit, ne uideatur. omne enim quod in luce fit, manifestatur a luce.

sed dicat aliquis: si diabolus non sagittat in die, quomodo ergo sequenti uersiculo psalmista dicit, a sagitta uolante per diem? quae est ista sagitta, quae per diem uolat? doctrina haereticorum est: quae quasi per diem, hoc est, legem dei huc illuc que uolitat, dum aduersus nos sollicite inquisita congerunt testimonia, quae interpretationibus suis a ueritate deprauant. et a negotio perambulante in tenebris. non dixit, stante, sed perambulante: quia haeretici numquam in sententiis stabiles sunt, sed semper mutantur atque perambulant. ab incursu et daemonio meridiano. legimus in genesi, quod ioseph fratres suos in meridie pauerit; et in canticis canticorum scriptum est: 'ubi cubas, ubi pascis? in meridie'. ergo quomodo sancti habent meridiem et lucem ubi pascant et recubent, ita et diabolus transfiguratus in angelum lucis habet ministros suos transfiguratos, uelut ministros iustitiae. ergo quando uideris haereticum praedicantem, et dicentem, haec dicit moyses, hoc scriptum est in prophetis, hoc in euangeliis; nonne tibi uidetur, si perfidiam mentis ignores, quod loquentem audias angelum saluatoris? simplices autem putant esse quendam daemonem meridianum, qui meridie magis homines possit incurrere. nos autem haereticorum principes interpretabimur daemones meridianos, qui simulantes angelos lucis, dogmata predicant tenebrarum. uultis aliquid dicamus eleganter? arrius siue ceteri qui de alexandria processerunt haeretici, dicuntur daemones meridiani.

cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis. a latere et a dextris. non dixit, a sinistris, quia iustus sinistram non habet, sicut in euangelio scriptum est: 'qui te percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et alteram'. non dixit, praebe sinistram: si quidem agni stabunt a dextris, et haedi a sinistris. cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis. a latere iusti, inbecillitates corporales possumus intellegere: in dextera autem, animae integritatem. corporis laboribus, hoc est, ieiuniis et castitate cadent mille; a dextris autem, ubi per animae libertatem pura sancta que doctrina est, ibi cadet hostium plurima multitudo. ad te autem non appropinquabunt. finge hostium cuneos contra uirum iustum uenire munitos, de quibus dicitur, ad te autem non appropinquabunt: hoc est, prius corruent, quam ad te usque perueniant.

uerumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum uidebis. uidebis cadauera mortuorum, et miraberis maiestatem domini saluatoris. et retributionem peccatorum uidebis. ruina peccatorum, interitus eorum est. quod dicit hoc est: tu qui refugium tuum dominum posuisti, oculis tuis haereticorum retributionem securus inspicis, quoniam te ab eorum traditionibus custodisti.

haec in persona domini ad iustum dicta sunt; nunc autem persona mutatur, et ex contemplatione iusti domino respondetur: quoniam tu domine spes mea. qui enim haec dicit, iustus est. altissimum posuisti refugium tuum. iterum persona mutatur: et ideo psalmi obscuri sunt, quia saepissime personae mutantur. dum enim iustus dominum inprecatur, et dicit, quoniam tu domine spes mea; audit a domino, altissimum posuisti refugium tuum. et propterea tibi sequens conueniens est uersus:

non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. non dixit, sonabit, sed, non appropinquabit tabernaculo tuo: non enim fieri potest, ut flagellum diaboli iusto non sonet. si enim ipse dominus flagellatus est, et tribulationibus temptationibus que uexatus est; quis iustorum non flagellabitur? sed uideamus quid est hoc, non appropinquabit tabernaculo tuo. hoc est: sonauit quidem extrinsecus, et carnalibus passionibus perturbare temptauit; sed animae tabernaculum, siue sensum, quod est tabernaculum fidei, non subuertit.

quoniam angelis suis mandauit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. in manibus portabunt te, ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum. si quando aliqua aduersus nos de scripturis interpretantur haeretici, non debemus turbari: quia et hoc testimonium usus est diabolus contra dominum saluatorem dicens 'si filius dei es, mitte te deorsum; scriptum est enim, quoniam angelis suis mandauit de te' et reliqua. diabolus sic interpretatur scripturas quasi diabolus: hunc enim psalmum ad personam domini applicabat, qui non de domino, sed de iusto quolibet uiro dicitur, sed concedo tibi, diabole, ut de domino sit ipso scriptum, quia in manibus angeli portabunt te: quare quod sequitur non dixisti, super aspidem et basiliscum ambulabis? o astutia uersipellis inimici! quod ad fragilitatem saluatoris et ad temptationem hominis uidebatur pertinere locutus est; quod autem contra se intellegebat, calliditate antiqua reticuit. erras diabole, et fallacia tua temetipsum circumuenis. in hoc loco mendacium tuum ecclesiae prodest: quamuis hoc ad temptandum feceris, ostendisti quod filii dei, iusti quique, angelorum manibus, hoc est adiutorio, praecipiente domino et iubente portentur. cetera quae sequuntur, ad eandem pertinent expositionem. quod autem iustis et deo caris potestas sit, super antiquum et tortuosum calcare serpentem, et omnem exercitum eius pedum calcaneo premere, in euangelio euidentissime inuenimus. sic enim dominus ad apostolos ait: 'ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones'. quam potestatem et nobis datam intellegere poterimus, quando nos apostolica conuersatione aduersus eos sciamus adcinctos. rogemus ergo dominum, ut qui potestatem dedit iustis, det nobis adhuc paruulis iustitiae adiutorium: ut imitatores simus apostolorum, et eorum meritis adiuuemur, in christo iesu domino nostro. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

91. bonum est confiteri domino, et psallere nomini tuo altissime. quare primum non dixit, bonum est psallere, et postea confiteri? sed quia hic ordo erat uerae confessionis, ideo sic dixit: bonum est primum agere paenitentiam, et peccata sua hominem domino confiteri; et cum peccata confessus sit, tunc ei psallere, cum paenitendo meruerit libera uoce qua possit in dei laude sine peccati confessione prorumpere.

ad adnuntiandum mane misericordiam tuam, et ueritatem tuam per noctem. quare misericordia mane, et ueritas in nocte cantatur? adtendite diligenter, quia obscura sunt quae dicuntur. primum dixit, bonum est confiteri domino: deinde confessionem sequitur laudatio: et sic ille qui post paenitentiam laudare meretur, incipiet etiam annuntiare quem laudat. sed quid est quod dixit, mane misericordiam annuntiari, et ueritatem in nocte cantari? ubicumque misericordia domini est, ibi lux est, ibi mane, ibi hora est qua sol oritur et tenebrae caecae noctis peribunt. et ueritatem tuam per noctem. ubi ueritas, ibi iustitia: ubi iustitia, ibi iudicium: [ubi iudicium,] ibi misericordia non est: ubi misericordia non est, ibi periculum peccatorum est, ibi nox et non dies, sicut propheta dicit 'quo uobis diem domini? et hic est tenebrae, et non lux': in qua die iuxta meritum uniuscuiusque examinatio celebranda est. unde et in alio uersiculo etiam sibi metuendum diem propheta ... '... sustinebit?'

in decachordo psalterio [cum cantico] in cithara. quia delectasti me domine in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo. hoc non potest dicere nisi uir eruditus, qui scit prouidentia dei unumquodque esse creatum; qui non scandalizatur a creaturae opera, sed intellegens singularum rerum rationem, glorificat creatorem et dicit, quia delectasti me domine in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo. audi manichaee, audi marcion, ualentine, et ceteri haeretici, qui creatori audetis detrahere, et uidete quod, in quo uos scandalum patiemini, propheta delectatur, et exultat in operibus creatoris; sciens quod si quid uideatur esse uitiosum, non ex natura, sed ex uoluntate uenisse.

quam magnificata sunt opera tua domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. unde et apostolus dicit: 'o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei!' propterea ergo, quia nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, et opera eius quae nec sensus nec ratio humana adsequi potest, in alio loco dicitur: 'omnia opera tua in fide'. uide quid dicat, opera tua in fide. si creatura in fide et non in ratione consistit, quanto magis creator ipse et conditor omnium? quando ergo dicitur, et omnia opera tua in fide, et ego ipse qui loquor in fide sum: si quidem pars operum eius sum. et ego in fide et non in ratione consisto: non enim possum scire rationem quomodo gressus moueam, quomodo lingua sonet, quomodo cogitatio disponat, uoluntas imperet, et corpus seruiat uoluntati, quomodo anima quae inmortalis est iungatur huic corpori quod mortale est, quomodo anima mea huc illuc que discurrat, et rem quae corpore comprehenditur mundi illa latitudo non capiat.

hoc totum quare dico? quia audiui inter fratres contentionem, immo disputationem fuisse fidem. disputationem dico, non contentionem: ubi enim contentio est, ibi peccatum: ubi autem disputatio, ibi pium est scientiae desiderium. non enim quaerebat unusquisque probare quae nesciebat, sed ignorantiam suam meae scientiae retulerunt: non enim uoluerunt docere quod nesciebant, sed scire quod ignorabant. ergo illorum quaestio non est aliena, quae de misericordia domini agitata est. dicitur in esaia de domino saluatore: 'generationem eius quis enarrabit?' quando dicitur, quis? omnis excluditur creatura. non enim dixit, generationem eius quis hominum enarrabit? sed generaliter, quis? hoc est, non angelus, non archangelus, non cherubin, non seraphin. si enim hoc quod dicitur caelestibus creaturis in deo fuit absconditum, quid mirum si nobis de limo factis uidetur ignotum? relatum est mihi, fratres, quia inter se quidam fratres disputando quaesissent, quomodo pater et filius et spiritus sanctus et tres sunt et unum sunt. uidetis ex quaestione, quam periculosa sit disputatio: lutum et uas fictile de creatore disputat, et ad rationem suae naturae non potest peruenire; et curiose quaerit scire de mysterio trinitatis, quod angeli in caelo scire non possunt. quid enim dicunt angeli? 'quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum, ipse est rex gloriae'. similiter in esaia dicitur: 'quis est iste qui ascendit de edom, candida uestimenta eius?' uide quid dicunt: pulchritudinem praedicant, et de natura tacent. ergo et nos simpliciter dicamus. uis scire naturam dei? uis scire quid sit deus? hoc scito, quod nescias. nec in hoc contristeris, quia nescias: quia et angeli nescierunt, et omnis similiter creatura. sed dicat aliquis: quid ergo credo quod nescio? quomodo christianus sum, qui nescio quomodo sim christianus? dicam simpliciter, antequam aliqua de scripturis proferamus. o christiane, quid tibi uideris nihil scire? si scias hoc ipsum, quod nescias, nonne magis tibi plus uideris scire? gentilis homo uidet lapidem, et deum putat: philosophi uident caelum, et deum putant: alii uident solem, et deum putant. tu uero uide quantam super istos habeas scientiam, qui dicis: lapis deus esse non potest, sol esse deus non potest, qui alterius imperio currit. uide quod in eo quod te dicis nihil scire, magis nosti: gentiles autem in eo quod se dicunt scire, nesciunt, quia falsa sunt quae nouerunt. simul que considera quid uocaris: fidelis utique, non rationalis. denique accepto baptismo hoc dicimus: fidelis factus est, siue factus sum. credo quod nescio: et propterea scio, quia me scio nescire quod nescio. sed dicat aliquis: hoc non est exponere, sed fugere expositionem; et nos sciebamus scire quod nesciebamus, tu nos doce scire quod ignoramus. nonne melius est pie ignorantiam profiteri, quam temere sibi scientiam uindicare? in die iudicii non damnor quia dicam, nesciui naturam creatoris mei, si autem aliquid temere dixero: temeritas poenam habet, ignorantia ueniam promeretur. dicamus aliquid de scripturis, non rationem sequentes, sed auctoritatem domini saluatoris. quid enim dicit, ascensurus ad caelum ad apostolos loquens, quibus praedicat ut magister et dominus? nemo sic nouit de natura sua dicere, quomodo ipse qui deus est: nobis sufficiat scire de trinitate, quod dominus exponere dignatus est. quid enim dicit ad apostolos? 'ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti'. tria nomina audio, et unum dicitur: non enim dixit, in nominibus, sed in nomine. tria nomina dicit: et quomodo unum dicit. in nomine patris et filii et spiritus sancti? nomen patris et filii et spiritus sancti unum est: sed trinitatis est nomen. quod dicitur, in nomine patris dei, in nomine filii dei, in nomine spiritus sancti dei: pater et filius et spiritus sanctus unum nomen est diuinitatis. sed requiris a me quomodo uno nomine tres appellantur? nescio, et libere me nescire profiteor, quod christus noluit indicare. hoc solum scio, quia in hoc sum christianus, quia unum deum in trinitate confiteor. si autem dixero unam personam esse patris et filii et spiritus sancti, sabellianus appellabor, et incipio non esse christianus sed iudaeus: quia et iudaeus dicit unum deum, sed quia patrem nescit et filium et spiritum sanctum, propterea mysterium non tenet trinitatis. ergo si sic dicimus unum deum, ut patrem et filium et spiritum sanctum excludamus a mysterio trinitatis, iudaei efficimur. ego libere dico, non ex me, sed ex sententia saluatoris, scandalum quod in animo nascitur auditoris: quomodo tres unum sint? quomodo pater et filius et spiritus sanctus non diuidantur in diuinitate? quandocumque personas appello, rogo uos, ne me putetis personas hominum dicere: ego personas in patre et filio et spiritu sancto non dico quasi personas hominum, sed iuxta proprietates idioticas. patris personam dico, quia pater est, et filii, quia filius est, et spiritus sancti, quia spiritus sanctus est. non est pater filius, nec filius pater, nec spiritus sanctus pater aut filius: diuiduntur enim proprietatibus, sed natura sociantur. uidete, hoc ipsum scandalum philippus quondam apostolus sustinebat, quando dixit ad dominum 'domine, ostende nobis patrem, et sufficit nobis'. cui respondens dominus ait: 'philippe, tanto tempore uobis cum sum, et ignoras patrem? qui uidet me, uidet et patrem'. quod ipse pater est, ipse filius, hoc impium est dicere. in eo quod filium uides, intellege patrem: non enim potest appellari filius, nisi patrem habuerit. quando dicitur pater, non dicitur nisi habuerit filium.

multa sunt quae dicantur: sed sufficiat fidelibus pauca de mysterio trinitatis audisse. rogo uos, in monasterio magis certamen inter nos sit, quomodo aduersarium triumphare quaeramus, quomodo ieiunemus, quomodo peccata nostra plangamus, quomodo cogitatio nostra non nos captiuos in libidinem trahat, quomodo patientiam contra omnem iniuriam habeamus, quomodo fratri iniuriam facienti non resistamus, sed uincamus eum in humilitate, quam a christo didicimus 'qui cum pateretur non comminabatur'. si quando uenerit cogitatio, et apposuerit, quid est deus? et quae est ratio trinitatis? nobis sufficiat credere quia est. et non temere rationem quaerere, sed timere, et orare dominum semper debemus; et ei solam scientiam nostram in hac parte exhibeamus, ut diebus ac noctibus ei laudes canamus. cui sit gloria et imperium in saecula saeculorum. amen.

92. titulus praesentis psalmi hic est: laus cantici dauid in die sabbati quando inhabitata est terra. in die sabbati requies nostra est, et inhabitatio terrae nostrae est. 'et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis'. inhabitata est ergo terra nostra. uideamus itaque quid faciat ista habitatio, et quibus laudibus efferatur.

dominus regnauit, decorem indutus est: indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se. etenim firmauit orbem terrae, qui non commouebitur. tres isti uersiculi dicuntur a propheta de domino saluatore; reliqui uero qui sequuntur ad ipsum dominum diriguntur. dominus regnauit, decorem indutus est. dominus regnauit, qui ante seruierat. decore indutus est. quid dicit esaias: 'uidimus eum et non habebat speciem suam: homo in plaga positus, sciens ferre infirmitatem'? dominus regnauit, decorem indutus est. quod dicit hoc est: qui ante in uilitate carnis horruerat, nunc in deitatis maiestate resplendet. quicquid enim in illo deforme est, nostrae reputetur condicioni: quicquid autem pulchritudinis, suae maiestati congrue applicabitur. et praecinxit se. hoc quod dicit, praecinxit se, debet aliquod significare mysterium. quando praecincti non sumus, tunica nostra usque ad pedes dimittitur: nisi cingulo fuerit contracta, uestis tota dependet. sic ergo et nos quia totam domini fortitudinem ferre non poteramus, maiestatem suam carne praecinxit. hoc est quod in alio loco dicitur: 'faciem meam uidere non poteris, posteriora mea uidebis'. dicitur et de helia in regum uolumine, quod steterit in monte sina in foramine, et sic uiderit dominum praetereuntem. uidete quomodo in foramine positus uidisse dicitur posteriora domini saluatoris. si petra interpretatus est dominus atque saluator .... 'christus autem,' ait apostolus, 'erat petra'. quando enim in foramine petrae ponimur, per carnem aspicimus deum. hoc totum quare dixi? quia et sequentem uersiculum eadem expositione complectimur: indutus est pulchritudinem, et praecinxit se. quomodo per foramen petrae uidetur dominus atque saluator, ita et per cingulum maiestas eius conspicitur.

etenim firmauit orbem terrae qui non commouebitur. si hunc mundum intellegimus ita a deo esse firmatum, ut nulla umquam commotione turbetur, quomodo alibi dicitur 'caelum et terra transibunt'? quod si caelum et terra transibunt, quomodo hic dicitur, firmauit orbem terrae qui non commouebitur? oikoumen�~g in isto loco, quod in lingua nostra habitata interpretatur, mihi ecclesia esse uidetur, de qua dicitur in euangelio: 'ego et pater meus ueniemus, et mansionem apud eum faciemus'. recte ergo dicitur habitatio, quae habet habitatorem patrem et filium et spiritum sanctum. quod ergo de habitata, hoc est, de orbe terrarum in aeternum firmato intelleximus, intellegamus et de anima nostra. si enim habemus habitatorem patrem et filium et spiritum sanctum terra nostra in aeternum non commouebitur.

dictum est de regno domini et de decore uestimenti eius, dictum est de fortitudine, dictum de orbe qui non commouebitur: nunc prophetae ad ipsum dominum regnantem et tonantem sermo dirigitur. et quid dicit? parata sedes tua, ex tunc a saeculo tu es. hoc quod dixit, indutus est fortitudinem et praecinxit se, de carnis uilitate descendit: ceterum regnum tuum semper fuit. parata sedes tua: parata semper, numquam incipiens. ex tunc. ex quando? ex quo tempore? non habet definitionem, quia nec principium habet. quotienscumque dixeris, ex tunc, numquam deficit tempus, sed sub incerto relinquis. quia cum dixeris, tunc, conuenit ut interrogeris: quando? uides ergo quod sermo propheticus sine definitione positus est, quem cernis habere interrogationem. ex tunc a saeculo tu es. pulchre dixit, tu es; non dixit, a saeculo tu coepisti, sed, a saeculo tu es. tu es qui semper es, qui dixisti ad moysen: 'uade, et dic filiis israel: qui est, misit me ad uos'.

eleuauerunt flumina domine, eleuauerunt uoces suas, a uocibus aquarum multarum, mirabiles elationes maris. quot uerba, tot sensus: quot uersiculi, tot sacramenta. eleuauerunt flumina uoces suas. hoc est quod in alio loco dicitur: 'fluminis impetus laetificat ciuitatem dei'. et in alio loco: 'flumina plaudent manibus in idipsum'. flumina mihi uidentur esse quae irrigant uniuersum orbem, apostolicae et propheticae dignitates. eleuauerunt flumina uoces suas. laudem et gloriam domini praedicantes, per totum orbem eius iudicia annuntiantes. 'in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum'. a uocibus aquarum multarum. uoces aquarum multarum tria nobis mysteria praestiterunt. uideamus quae sunt ipsa mysteria. a uocibus aquarum multarum, mirabiles elationes maris, mirabilis in excelsis dominus: testimonia tua credibilia facta sunt nimis. si mare mystice intellegimus hoc saeculum ... amarum est enim et tempestatibus plenum, in quo nauigantes considerant multa domini mirabilia. propter quod dicit: mirabiles elationes maris. multos enim uidemus undis tumentibus eleuatos subito corruisse: alios uero uidemus fluctibus oppressos rursum ad altiora sustolli. nihil enim in hoc saeculo firmum, nihil stabile inuenitur. ubi tranquillitatem putaueris, ibi naufragium est: ubi quietis facies ostenditur, ibi tempestatis impetus et turbines latent: et nisi clamauerimus 'magister salua nos', repente perimus. mirabilis in excelsis dominus. quicumque maris istius saeculi fluctus stabili super petram habitatione firmiter sustinere potuerit, hic intellegere poterit quam mirabilis in excelsis dominus. 'excelsus enim in excelsis habitat, et sanctus in sanctis'; sicut et alibi dicit: 'sancti estote, sicut et ego sanctus sum dominus deus uester'. quem autem humiliat conscientia peccatorum, et ad caelum cum iesu oculos non potest eleuare, apud hunc dominus non est admirabilis in excelsis, sed terribilis in subditis.

testimonia tua credibilia facta sunt nimis. hoc est quod in septimo decimo psalmo dicitur: 'testimonium domini fidele, sapientiam praestans paruulis'. quibus paruulis? 'pater, gratias ago tibi, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi, et reuelasti ea paruulis'. domum tuam decet sanctitudo, domine. uide quid dicat. quicumque sibi uidetur in domo habitare, si sanctitudinem non habet, alienus a domo est, quia domus ornamenta non habeat. domum tuam decet sanctitudo, domine. si secundum apostolum templum et domus dei nos sumus, ergo sanctitudo nostrae conuersationis ornamentum et decor debet esse ecclesiae; si autem peccata et uitia in nobis deprehendantur, dedecus et foeditas domus domini, non pulchritudo, sumus. domum tuam decet sanctitudo, domine. domus domini ecclesia est. ecclesia uero secundum mysticos intellectus iam in diluuio per arcam figurata est, in qua munda magis animalia domino iubente multiplicata sunt. et quamuis propter inmunda et munda diuersae habitauerint ferae, tamen domum domini munda decebant, quae iam inpari numero uirginitatis sacrificia figurabant: ex quibus noe de periculis diluuii liberatus dignum ex mundis domino animalibus obtulit holocaustum. multa sunt quae dicantur, sed hora excludimur, et pauca de laudibus domini dixisse sufficiat. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.

93. deus ultionum dominus, deus ultionum libere egit. siue patrem, siue filium, siue spiritum sanctum dixeris, iuxta rationem trinitatis quam in euangelio exposuimus, et deus et dominus est. deus ultionum libere egit: qui in humilitate contemptus est, in maiestate postea uindicaturus est.

exaltare, qui iudicas terram. terram iudicas, quia caelum iudicari non meretur. audi, haeretice, quomodo dominus terram iudicat. si in caelo ruina est, quur non et in caelo iudicium est? si animae in caelo peccauerunt, quur terra sola iudicatur? redde retributionem superbis. omnia quidem sunt cauenda peccata, quia omnia contraria deo sunt; sed et uarie: superba inimica sunt deo. 'dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam'. superborum est diabolus princeps. 'ne in superbia,' inquit, 'elatus in iudicio incidat diaboli'. omnis enim qui exaltat cor suum, diaboli particeps est, qui dicebat: 'in fortitudine faciam, et sapientia intellegentiae auferam fines gentium' et reliqua quae longum est enumerare, in quibus diaboli superbiam propheta describit. misericordiam domini cetera uitia promerentur, quia humilitate subdita sunt deo: superbia sola, quae supra uires erigitur, deo resistit. adulter aut fornicator oculos ad caelum non ausus est eleuare, deiecto animo misericordiam domini deprecabiliter sperat; sed quem conscientia declinat, in terra humiliat, sed eleuat ad caelum. superbia et gloriae appetitus quando leuat hominem, tunc humiliat, quia inimicum suo peccato deum facit.

usquequo peccatores, domine, usquequo peccatores gloriabuntur? peccator qui deum deprecatur, meretur ueniam; qui autem gloriatur in scelere, superbus est: et superbia inimicum habet deum. hoc quod dicit, usquequo? apo~g xun�n~g intellegendum est, ut cognoscamus: usque quo peccatores gloriabuntur? usquequo effabuntur et loquentur iniquitatem? usquequo loquentur omnes qui operantur iniustitiam? humana igitur inpatientia dei patientiam admiratur, et dicit: ego peccator non fero peccatores; tu iustus quomodo portare potes? usquequo peccatores, domine, gloriabuntur? non dixit, usquequo peccatores peccabunt? grande habet peccatum, qui peccat, et insuper in peccato gloriatur. effabuntur et loquentur iniquitatem? omnia peccata sermone uelantur: superbia autem prodit iniquitatem, dum in suo scelere gloriatur.

populum tuum domine humiliauerunt, et hereditatem tuam uexauerunt. qui? superbi. uiduam et aduenam interfecerunt. historia manifesta est: si autem uoluerimus interpretari secundum anagogen, cotidie diabolus superbus cum satellitibus suis in ecclesia humiles opprimit et uexat. dicentes, non uidebit nec intelleget deus iacob. patientiam domini ignorantiam putauerunt.

intellegite qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. qui plantauit aurem non audiet? qui finxit oculum non considerat? naturali argumento corripit et conuincit peccatores. o uos qui putatis ad dominum non pertinere mortalia, qui cum epicuro ab humanis rebus dei curam dicitis separatam, audite naturale argumentum: quia paruuli estis, parua uobis exempla praebebo. qui homini auditum dedit, ipse non audiet? simul que uide quid dicat. non par pari retulit: non enim dixit, qui plantauit aurem ipse aurem non habet? aut qui finxit oculum ipse oculum non habet? sed quia in deo membra non sunt, ideo sic dicit, ut nos quotienscumque in deum talia legimus quae in scripturis saepe inueniuntur, intellegamus efficientiam significari, non membra. in salomone legimus: 'in manu linguae mors et uita'. numquid lingua manum habet? sed ut facilius ad superioris sensus intellegentiam ueniamus, hoc protulimus testimonium: ea enim ratione qua linguae manum dederis, ea et deo uniuersa membra daturus es.

qui erudit gentes, non arguet? quod dicit hoc est: qui dedit legem, ad hoc dedit, ut erudiat audientes, aut puniat contemnentes. qui docet hominem scientiam. non adiecit, ipse non habet scientiam? sed quid dixit?

dominus scit cogitationes hominum quoniam uanae sunt. mirantur homines philosophorum ac poetarum dicentium:

o curae hominum, o quantum est in rebus inane!

ecce psalmus dauid ante multa saecula eandem dixit sententiam. dominus scit cogitationes hominum quoniam uanae sunt. quandiu homines sumus, uanas cogitationes habemus. 'ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes'.

beatus homo quem tu erudieris domine, et de lege tua docueris eum. uides ergo quod discenda sit lex, ut quae obscura sunt diligentius intellegi possint. dicit enim apostolus, quia 'lex spiritalis est'. et dauid: 'reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua'. hoc est ergo quod dicit. beatus homo quem tu erudieris domine, et de lege tua docueris eum. quare doces eum? redde causas.

ut mitiges ei a diebus malis. ideo illum doces, ut in futurum illi parcas: ideo in praesenti corripis, ut in futuro non damnes. iudicis enim sententia sustinenti mala est: non quod sententia mala sit, sed quod patienti eam, dum poenam sentit, iusta sententia et bona sensit malam. donec fodiatur peccatori fouea. quis est qui peccatori fodit foueam? uideamus quid alibi dicit propheta. 'lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foueam quam fecit'. foueam igitur non facit deus, sed peccator, ut cadat in eam. 'caecus,' inquit, 'si caeco ducatum praestat, ambo in foueam cadunt'.

quis consurget mihi aduersus malignantes? aut quis stabit me cum aduersus operantes iniquitatem? quando dicit, quis? aut rarum significat, aut nullum. ex persona enim infirmi hominis propheta sic loquitur. quis consurget mihi aduersus malignantes? uenit moyses, et meliorare non potuit: uenerunt prophetae, et me de peccatorum laqueis non liberauerunt. quis ergo consurget mihi? pulchre dixit, consurget: quasi dormiens, quasi iacens. 'exurge, quare obdormis domine?' 'magister salua nos, perimus'. quis consurget mihi aduersus daemonum multitudinem? quis praebebit auxilium? quis me cum stabit aduersus operantes iniquitatem? pulchre dixit, quis stabit me cum? nisi enim nobis cum steterit dominus qui in passione iacuit, nisi consurrexerit qui in morte dormiebat, aduersarios nostros superare non possumus. propterea stephanus praelians aduersus impetus iudaeorum uidet iesum stantem a dextris patris. stantem uidit, quia pro suo martyre dimicabat. nisi quia dominus adiuuasset me. nisi quia christus ab inferno surrexit, mea anima ad inferos descendisset.

si dicebam, motus est pes meus: misericordia tua domine adiuuabat me. inbecillitatis confessio cito dei auxilium promeretur, et quanto superbia offenditur, tanto humilitate placatur. si dicebam, motus est pes meus: si confitear peccata mea, si dicam pedem meum stetisse in lubrico, si non confidam in propria uirtute, si non iactem me esse robustum, statim misericordia tua adiuuat me.

secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificauerunt animam meam. hoc est quod supra dixit: eundem sensum, eandem intentionem prosequitur. secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificauerunt animam meam. quantum dolorem uidisti in corde meo ex gemitu paenitentiae, tantum tuam misericordiam ministrabis: doloris enim magnitudo fiebat materia consolationis.

numquid aderit tibi sedes iniquitatis? tu qui iudicas iustitiam, numquid iniquitatem poteris habere uicinam? qui fingis dolorem in praecepto? praecepta dei dolorem habent paenitentiae; sed ipse dolor bonus est, quia medicinam exhibet peccatorum. nisi enim cum sudore et labore dei praecepta non faciemus. nemo ergo in deliciis aestimet coronari. 'uidua quae in deliciis est, uiuens mortua est'. quod de una persona dixit apostolus, nos referamus ad omnes: neque enim apostolo sola fuit cura de uiduis, qui totius ecclesiae doctor existebat. modo quia non nominauit uirginem, non monachum, non ecclesiasticum, ideo se non debet a deliciis sustinere? si enim uidua homo est, et ceteri puto homines sunt: qui pro fragilitate communi id per delicias possunt incurrere, quod uidua pertimescit. audi ergo quod dicit, qui fingis dolorem in praecepto. praecipitur enim nobis ut ieiunemus, praecipitur nobis ut sobrii simus, ut percutienti maxillam praebeamus alteram, ut auferenti tunicam dimittamus et pallium. ista omnia praecepta sine labore non fiunt. 'propter enim uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras'. uidetis ergo quod nemo in deliciis coronetur. 'arta enim et angusta uia est quae ducit ad uitam'. quaecumque enim uirtutes sunt, sine difficultate non fiunt. ingenti labore ad montis cacumina peruenimus: quanto magis in caelum? hoc est quod in euangelio dicitur: 'regnum caelorum uim patitur'. uim patitur, quia nobis subicitur per gratiam, quod non est subiectum per naturam: ut unde angeli corruerunt, homines ascendant: ut ubi corpora non ceciderunt, animae cum corporibus uadant. dicat aliquis: quomodo ergo eadem corpora nostra ibunt in caelum? si regnat christus, nos regnamus cum christo: quod ille iam possidet, nobis post resurrectionem pollicetur. si primitiae regnant, et reliquiae regnabunt. caro quae regnat in christo, quur non regnet in credentibus christo? 'cum enim christus apparuerit, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria'. si caro ab angelis adoratur in caelo, quare in hominibus non regnet, qui regni meruerunt dignitatem? dicitur alibi: 'et adorate scabellum pedum eius, quia sanctus est'. quidam putant de terra dictum, scabellum pedum eius: mihi autem uidetur quod ad comparationem diuinae maiestatis incarnatio saluatoris scabellum propter subiectionem humilitatis merito nuncupetur; sed quia christi est, adoratur. nihil enim deest diuinitati: quicquid enim oikonomia~g est in christo, non illi additur, sed nobis proficit: ille in gloria assumitur, ut nobis futurae spei gratia demonstretur, qui cum ipso regnauimus. cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. amen.

95. antequam de euangelio disputemus, de titulo psalmi uidentur nobis pauca dicenda, et post tituli disputationem ueniamus ad paucos uersiculos; ut intellectum quem de uestibulo dixeramus, idem in omni domus porta cognoscamus. titulus hic est: quando domus aedificabatur post captiuitatem, huic dauid. cuius domus aedificabatur post captiuitatem? quis putas ex nobis captus est et in captiuitatis tempestate destructus, ut post captiuitatem rursus aedificetur? si omnes homines conclusit deus sub peccato, et omnia in incredulitate inueniuntur: ubicumque peccatum, ibi captiuitas: ubi captiuitas, ibi ruina, ibi aedificatio necessaria est. debemus ergo nostras domus diligentius considerare, ne forte in aliquo corruerint, et indigeant post captiuitatem aedificari; quibus, ne penitus corruant, omni labore et solertia subueniendum est, ut impleatur in nobis quod in exodo scriptum est: 'quoniam obstetrices timuerunt deum, aedificauerunt, sibi domos'. uide quid dicat, quoniam timuerunt deum, aedificauerunt domos. ergo domus nisi timore dei non potest fabricari. si ergo illae timore dei aedificauerunt domos, quae non peccauerant, sed magis cum dei uoluntate fecerunt: nos qui capti sumus, quid facere debeamus? audi, peccator: debemus quidem timere deum, ne peccemus; sed secunda post naufragium tabula est paenitentia. quando domus aedificabatur post captiuitatem. quando domus aedificabatur: non dixit, aedificata est, quia paenitentia non habet finem. iustus quippe mortuus relinquit paenitentiam: ubicumque peccatum est, semper mordet conscientia. ideo dicitur, aedificabatur, quia tempore non concluditur: quantumcumque uixeris, ibi semper incurris.

cantate domino canticum nouum. uetus homo deponitur, et extruitur nouus: propterea cantatur canticum nouum. cantate domino omnis terra. quae tota mente ad dominum conuersa est, in domini confessione laudes eius nouae uocis suauitate decantat.

non debemus inmemores esse promissi: ad euangelii lectionem, quoniam difficilis est, transire debemus. semel dixisse sufficiat, psalmum dictum esse ex persona paenitentis: ad quam intellegentiam et quae reliqua sunt applicabuntur.

96. titulus psalmi ita praescribitur: quando terra eius restituta est. quando dicitur, restituta est, ostenditur quod ante fuerat, et postea non fuerit, et iterum constituta sit. quae est ergo terra ista dauid quae restituta est? dauid terra sancta maria est, mater saluatoris. 'qui factus est ei ex semine dauid secundum carnem'. quod dauid repromissum fuit, in mariae uirginitate partu que completum est, ubi uirgo de uirgine procreatur. atque ita factum est, quod in euangelio dicitur, 'uerbum caro factum est, et habitauit in nobis': ut quod dauid fuerat repromissum, per sanctam mariam nobis restitueretur.

dominus regnauit, exultet terra. exultet terra: unum habeat regem, quae prius a pluribus habebatur. laetentur insulae multae. dicitur in quodam propheta: 'loquere ad habitatores insulae huius', hoc est, ad habitatores hierusalem. uides ergo quia hierusalem insula nuncupatur. ante ergo quam terra dauid restitueretur, una tantum iudaeae insula exultabat; nunc autem dauid terra restituta, dicitur, laetentur insulae multae. insulas multas, diuersas prouincias siue urbes possumus dicere credentium populorum, siue diuersas ecclesias interpretabimur. quomodo enim insulae marinis fluctibus hinc inde tunduntur, sic et ecclesiae uariis tempestatibus temptationum tunduntur quidem, sed non subuertuntur.

nubes et caligo in circuitu eius. nulli dubium quin domini saluatoris, in cuius circuitu nubes et caligo fuit caro quam est dignatus assumere; quamuis apparuisse dicatur in euangelio ioannis. 'et apparuit nobis'. apparuit quidem apostolis, sed iudaeis celabatur. illis in monte ostenditur, istis in humilitatis ualle celatur: illos beatitudinibus aedificat, istis in parabolis loquitur, ut uidentes propter perfidiam non uiderent. nubes et caligo in circuitu eius. apparuit sicuti uoluit, non ut eius natura poscebat. 'et posuit tenebras latibulum suum'. si deus lux est, quomodo lux potest habitare in tenebris? illic tenebrae scientiam nostram significant et infirmitatem: quia maiestatem eius non possumus intueri. si enim in istius solis, qui creatus est, qui conseruus noster est, radios oculi humani intendere non possunt; et quanto magis in sole iustitiae tenebrae sunt et caligo in circuitu eius, ut a nobis non possit intellegi uel uideri? hoc est quod de sancto moyse legimus: 'et ingrediebatur in caliginem nubis' ut uideret deum, quem sine nube uidere non poterat. hoc et in esaia dicit: 'dominus ueniet in aegyptum in nube leui', hoc est, in sancta maria. in nube leui, quia humano semine non grauabatur. iustitia et iudicium correctio sedis eius. quando dicitur correctio, ostenditur quod ante prauum fuerit. iustitia et iudicium correctio sedis eius. ante quam dominus ueniret in carne, inaequalitas erat, quia in iudaea notus erat tantummodo deus. ille uenit, et omnis terra unum et eumdem quem iudaea nouerat cognouit creatorem: et facta est correctio sedis eius.

ignis ante ipsum praecedet. dominus mundus est, 'sanctus in sanctis habitat': non possumus ad eum applicari, nisi uitia nostra ignis ante combusserit. 'uniuscuiusque enim opus quale sit, ignis probabit'. et inflammabit in circuitu inimicos eius. non quasi inimicos suos inflammat inimicos deus, sed quasi amicos: inimicorum enim uitia decoquit, ut de inimicis amicos faciat.

illuxerunt fulgura eius orbi terrae. hoc est quod dicitur in hieremia: 'dominus qui fecit orbem terrae in sapientia sua, qui eduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in pluuiam fecit'. illuxerunt fulgura eius orbi terrae. aiunt philosophi qui solent de rerum disputare naturis, nisi nubes contra se uentis illisae fuerint, ignis ex his non potest elabi; cum uero quodam inter se certamine concitatae fuerint in tonitrua, tunc ex eis fulgur elabitur. quam similitudinem etiam de lapidibus ignitis possumus intellegere. hoc ideo diximus, ut simile aliquid facilius uideamus in mysterio saluatoris. nos habemus nubes nostras, prophetas et apostolos; unde et alibi dicitur 'ueritas tua usque ad nubes'. si usque ad nubes istius aeris ueritas eius, quomodo alibi dicitur 'ueritas de terra orta est'? ergo quod dicit hoc est. ueritas tua usque ad nubes. prophetas utique et apostolos significat: quae nubes nisi inter se fuerint collisae, splendorem suum dare non possunt; si autem uno cursu contiguerint intonare, fulgura in toto orbe cadunt. uultis scire quomodo sancti in scripturis nubes appellentur? dicitur in esaia: 'mandabo nubibus ne pluant super eos imbrem'. moyses nubes erat, et ideo loquebatur: 'expectetur sicut pluuia eloquium meum'. apostolorum epistolae nostrae pluuiae sunt spiritales. quid enim dicit paulus in epistola ad hebraeos? 'terra enim saepe uenientem super se bibens imbrem' et reliqua. et iterum: 'ego plantaui, apollo rigauit'. uidit et commota est terra. in toto orbe sermones domini fulgurantes terra sensit, et mota est, quae antequam moueretur dura erat, et uerbum domini suscipere non ualebat. respexit eam dominus 'qui respicit terram et facit eam tremere'. quid est hoc, facit eam tremere? 'super quem alium requiescam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos?'

montes sicut cera fluxerunt a facie eius. montes, sublimes potestates dicit. qui ante per superbiam erigebantur in caelum, ad aduentum domini humiliati sunt; et qui nimia indurabantur iactantia uanitatis, postea diuinae sapientiae calore madefacti sunt.

annuntiauerunt caeli iustitiam eius, et uiderunt omnes populi gloriam eius. in duobus istis uersiculis duae res significantur: caeli annuntiant iustitiam domini, et uident omnes populi gloriam eius. nisi enim caelum aliquis fuerit, iustitiam domini non potest annuntiare. si enim peccatori dicitur 'terra es, et in terram ibis' quare iusto non dicatur, caelum es, et in caelum ibis? non enim habemus imaginem terreni, sed imaginem caelestis: quoniam 'nostra conuersatio in caelis est'. si quis ergo ambulauerit super terram, quamuis in carne, tamen non secundum carnem, iste libere potest domini annuntiare iustitiam. si enim aliquis minus sciens scrupulum patiatur, et dicat, quid est quod iustos in hac uita uidemus laboribus et egestate compressos, et peccatores diuitiis et commodis omnibus efflorere? nisi ecclesiasticus uir in diuinis scripturis fuerit eruditus, quomodo potest in huiusmodi causis dei monstrare iustitiam? si autem in meditatione legis die noctu que laboret, facile respondebit, breuem praesentis temporis humilitatem aeternis postmodum praemiis compensandam. multo enim melius est, exiguo aetatis suae spatio aliquem propter dominum tolerare uoluntariam paupertatem, ut diuitiis in futurum perfruatur aeternis, quam hic abundare luxuriis, et postea intolerabilibus suppliciis cruciari. et uiderunt omnes populi gloriam eius. qui prius scandalizabantur in cruce domini, quia per se eum agnoscere non poterant, annuntiantibus postmodum caelis iustitiam dei glorificant deum.

confundantur omnes qui adorant sculptilia. si propheta benedictus, numquam benedictum nouit maledicere; et propterea in eo quod dicit, confundantur, non contra illos, sed pro illis est: orat enim ut confundantur in errore suo, et ad deum uerum ac solum creatorem conuertantur.

exultauerunt filiae iudaeae propter iudicia tua domine. quid sibi uult hic sensus, exultauerunt filiae iudaeae, et non filii? intellegamus primum quid interpretatur iudaea: et cum scierimus interpretationem, uideamus quae sunt filiae interpretationis. iudaea igitur confessio interpretatur. quaecumque anima deum confitetur, filia iudaeae est. ideo filias iudaeae dicimus omnes credentium animas, quae ad dei iudicia exultant. nisi enim fidelis fuerit anima, ad dei iudicia non exultat. domus mea corruit, diuitias naufragio perdidi, filius mihi mortuus est, seruus fugit et res meas rapuit, qui diues ante fui nunc egestate consumor: nisi filia iudaeae fuero, non exulto in iudiciis dei. beati iob anima fuit filia iudae, quae in damnis familiarium rerum sic se consolabatur dicens: 'dominus dedit, dominus abstulit, sit nomen domini benedictum: nudus exiui de utero matris meae, nudus quoque ibo': subaudiatur, in terram. primum ex diuite pauper factus, substantiam amisit cum filiis: egestate pariter et orbitate depressus, postremo ad ultimam uenit miseriam, morbo regio percussus et uulnere insanabili: insanabili hominibus, sed sanabili apud deum. quod medicina humana sanare non poterat, patientia sanauit et fides. sedebat in stercore, et animo in paradiso deambulabat. toto corpore putrescente, sola illi lingua seruata est, quae dominum blasphemaret. uidete artem hostis antiqui. substantiam iusti uiri hostili praeda diripuit, filios ruina oppressit, ipsum graui uulnere et totius corporis horrore percussit: nihil ei reliquit nisi linguam et uxorem, ut illa tentaret et illa blasphemaret. memor fuit diabolus pristinae artis, qua adam aliquando decepit per mulierem: ita et hunc appetit per uxorem, aestimans quod semper uiros possit per mulierem decipere. non considerans quia unus per mulierem deiectus est, et nunc per mulierem totus mundus saluatus est. in mente tibi uenit heua, sed considera mariam: illa nos eiecit de paradiso, iste reducit ad caelum. reuertamur ad psalmi ordinem.

qui diligitis dominum, odite malum. si dominus bonus est .... quid enim legimus? 'pastor bonus ponit pro ouibus suis animam suam'. et iterum in alia parabola: 'amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam est?' qui diligitis dominum, odite malum. non possunt duae caritates in uno homine inter se esse contrariae. quomodo non est consensus christo cum belial, iustitiae et iniquitati; sic fieri non potest, ut una anima et bonum amet et malum. qui diligitis dominum, odite malum: diabolum. utriusque et amor et odium in opere consistit. 'qui enim diligit me, mea mandata seruabit'. de parte autem diaboli quid dicitur? 'inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum: imitantur ergo illum qui sunt ex parte illius'. aut certe simpliciter intellegendum: qui diligitis ea quae bona sunt, odite ea quae mala sunt. non potestis bonum diligere, nisi oderitis malum. custodit dominus animas sanctorum suorum. ordo pulcherrimus: qui diligit bonum et odit malum, quid meretur a domino, nisi ut custodiatur ab eo? de manu peccatoris liberabit eos. hic oritur questio: si dominus custodit animas sanctorum suorum, et de manu peccatoris liberat, quomodo in persecutione martyres opprimuntur? quomodo petrum et paulum nero impius una die data sententia morte damnauit, si custodit dominus animas sanctorum suorum? diligenter attendite quid dicat. custodit dominus animas sanctorum suorum: animas dixit, non corpora. 'nolite timere eos, ait, qui occidunt corpora, animas autem non possunt occidere; sed eum timete, qui corpus et animam potest occidere in gehennam'. quomodo ergo custodit dominus animas sanctorum suorum? in martyrio. 'pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius'. in martyrio ideo sanguis effunditur, ut anima de temptationibus liberetur: ut relinquat breuem uitam, et migret ad aeternam: ut relinquat persecutionem, et uadat ad coronantem dominum nostrum iesum christum. cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

93. passionem uel resurrectionem domini et saluatoris nostri iesu christi, fratres dilectissimi, licet omnia ueteris testamenti uolumina multum ante praedixerint, tamen etiam per os dauid prophetae spiritus sanctus euidenter ostendit dicens

"deus ultionum dominus, deus ultionum libere egit". solus etenim ipse libere egit, qui nobis hodie ostendit, quid egerit. libere enim egit, de quo multum ante fuerat prophetatum, quia "factus est sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber". uultis tamen scire quid egerit? audite quid fecerit. nulla necessitate, sed propria uoluntate in ligno se suspendi permisit, clauis corpus suum perforari non renuit, animam ponendo mortem sustinuit, carnem in sepulchro reposuit, et comitante se cum anima ad inferna descendit. tenebrarum et mortis principem conligauit, legiones illius perturbauit; portarum inferni uectes ferreos confregit, omnes iustos qui originali peccato adstricti tenebantur absoluit, captiuos in libertatem pristinam reuocauit, peccatorum tenebris excaecatos splendida luce perfudit. ecce audistis quid sit; quod defensor noster ultionis dominus libere egisse describitur.

postquam enim exaltatus, id est, a iudaeis in cruce suspensus est, ut breuiter cuncta perstringam, mox ut spiritum reddidit, unita suae diuinitati anima ad inferorum profunda descendit. cum que tenebrarum terminum quasi quidam depraedator splendidus ac terribilis attigisset, aspicientes eum impiae ac tartareae legiones, territae ac trementes inquirere coeperunt dicentes: unde est iste tam fortis, tam splendidus, tam praeclarus, tam terribilis? mundus ille qui nobis subditus fuit semper que nostris usibus mortis tributa persoluit, numquam nobis talem mortuum misit, numquam talia inferis munera destinauit. quis ergo iste est, qui sic intrepidus nostros fines ingreditur et non solum nostra supplicia non ueretur, insuper et alios de uinculis nostris absoluit? an forte ipse est ille de quo princeps noster paulo ante dicebat, quod per eius mortem totius mundi acciperet potestatem? sed si iste est, in contrarium est nostri proeliatoris uersa sententia; et dum sibi uincere uisus est, ipse potius uictus atque prostratus est. o princeps noster, hic enim est ille de cuius tibi semper futura morte plaudebas. ipse est in cuius cruce omnem mundum tibi subiugandum esse credebas. ipse est in cuius exitu nobis tanta spolia promittebas. quid est quod egisti? quid est quod facere uoluisti? ecce iam totas tibi tenebras suo ipse splendore fugauit et omnes tuos carceres fregit, captiuos eiecit, ligatos soluit, luctus eorum in gaudium commutauit. ecce ipsi qui sub nostris solebant suspirare tormentis, insultant nobis deprecatione salutis; et non solum iam nihil uerentur, insuper et minantur. numquam hic ita superbi erant mortui nec aliquando sic potuerunt laeti esse captiui. utquid huc istum adducere uoluisti, quo ueniente omnes sunt laetitiae restituti, qui ante fuerant desperati. nullus hic iam solito eorum mugitus auditur, nullus resonat gemitus. o princeps noster, illas tuas diuitias, quas primo adquisieras per paradysi amissionem, nunc perdidisti per crucem; periit omnis laetitia tua, in luctum conuersa sunt gaudia tua.

dum tu christum suspendis in ligno, ignoras quanta damna sustineas in inferno. praeuidere non poteras, quia euersorem regni tui in mortem sine reatu aliquo perducebas? adtenderis causam requires culpam. in quo nihil mali cognoueras, quare eum ad nostram patriam perducebas? istum liberum adduxisti et totos obnoxios perdidisti. post istas crudelium ministrorum infernalium uoces sine aliqua mora ad imperium domini ac saluatoris omnes ferrei confracti sunt uectes et ecce subito innumerabiles sanctorum populi, qui tenebantur in morte captiui, saluatoris sui genibus aduoluti lacrimabili cum obsecratione deposcunt dicentes: aduenisti redemptor mundi; aduenisti quem desiderantes cotidie sperabamus. aduenisti quem nobis uenturum lex nuntiauerat et prophetae. aduenisti donans in carne uiuis indulgentiam peccatorum mundi. solue defunctos captiuos inferni. descendisti pro nobis ad inferos; noli nobis deesse, cum fueris reuersus ad superos. posuisti titulum gloriae in saeculo, pone signum uictoriae in inferno. nec mora, postquam audita est postulatio atque obsecratio innumerabilium captiuorum, statim domini iussu omnes antiqui iusti iura potestatis accipiunt atque in suos tortores ipsi protinus tormenta conuertunt, humili supplicatione cum ineffabili gaudio clamantes domino ac dicentes: ascende domine iesu spoliato inferno et auctore mortis suis uinculis inretito; redde iam laetitiam mundo. iucundentur in ascensu tuo fideles tui aspicientes cicatrices corporis tui. fecit hoc christus, sicut iam superius indicatum est. facta praeda in inferno uiuus exiit de sepulchro. ipse se sua potentia suscitauit et iterum immaculata carne uestiuit. discipulis suis apparuit, ut dubitationem auferret incredulis: clauorum uulnera demonstrauit. ut nullam suspitionem relinqueret manichaeis manducauit et bibit. postea uero conspectui multorum apparuit. per nubem ad caelos ascendit; in sedem se suam ad patris dexteram, unde numquam uerbum deus discesserat, conlocauit. exultent ergo populi christiani, pro quibus sanguis effusus est christi. iucundemur omnes in domino, qui resurrectionem carnis solemniter celebramus in christo. omnis per totum mundum catholica gratuletur ecclesia, quia christus dominus et de sua diuinitate nihil minuit et hominem quem creauerat liberauit. cui est gloria in saecula saeculorum. amen.









Comments