VERS. 1. - Apocalypsis Iesu Christi. Praeparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Ioannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi coniuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quae oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. |
Home > Revelation >