PETRI ABELARDI
COMMENTARIA IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS
PROLOGUS
Omnis scriptura diuina more orationis rhetoricae aut docere intendit
aut mouere; docet quippe dum quae fieri uel uitari oportet insinuat,
mouet autem dum sacris admonitionibus suis uoluntatem nostram uel
dissuadendo retrahit a malis uel persuadendo applicat bonis, ut iam
uidelicet implere uelimus quae implenda esse didicimus, uel uitare
contraria. Iuxta hanc itaque rationem tam Veteris quam Noui Testamenti
tripertita est doctrina. In Veteri nempe Testamento lex, quae in
quinque libris Moysi continetur, praecepta Domini primum docet. Deinde
prophetiae uel historiae cum caeteris scripturis, ad ea quae iam
praecepta erant, opere complenda adhortantur et affectus hominum ad
obediendum praeceptis commouent. Cum enim prophetae uel sancti patres
populum sentirent praeceptis minus obedire diuinis, admonitiones
adhibebant, ut per promissiones uel comminationes eos ad obedientiam
traherent. Exempla quoque ex historiis necessarium erat adiungi in
quibus tam remuneratio obedientium quam poena transgressorum ante
oculos ponerentur. Hi autem sunt ueteres illi panni qui ad extrahendum
Ieremiam de lacu funibus circumligati sunt, exempla uidelicet
antiquorum patrum, quae sacris admonitionibus adhiberentur ad
extrahendum peccatorem de profundo uitiorum.
Similiter et Noui tripertita est disciplina Testamenti, ubi quidem
Euangelium pro lege est quae uerae iustitiae ac perfectae formam
docet, deinde epistolae cum Apocalypsi loco prophetarum ponuntur quae
ad obediendum Euangelio cohortantur. Actus uero apostolorum et
pleraeque narrationes euangelicae sacras historias continent. Ex his
itaque quod cum sit intentio Euangelii docere, hanc intentionem
epistolae uel Actus apostolorum tenent ut ad obediendum Euangelio nos
moueant uel in his quae Euangelium docet nos confirment.
Nemo itaque post Euangelium quod perfectae est doctrinae, quasi
superflue scribi epistolas calumnietur, cum has ad admonitionem potius
quam ad doctrinam scriptas esse meminerimus, quamuis nonnulla in eis
salubria documenta siue consilia contineantur quae Euangelium non
habet. Unde [Paulus] ad Corinthios scribens ait:
Nam caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet
infidelem, etc.
necnon et circumcisionem uel caeteras legis carnales obseruantias
cessare iam debere docet quod nondum in Euangelio reuelatum erat. Qui
etiam ad Timotheum scribens, multa de episcopali uel sacerdotali seu
leuitica dignitate docet quae Euangelium non expresserat. Perfectam
tamen Euangelii dicimus doctrinam traditam esse quantum ad uerae
iustitiae formam et ad animarum salutem sufficiebat, non ad ecclesiae
decorem uel ipsius salutis amplificationem. Sunt quippe de bonis
ciuitatis quaedam ad incolumitatem eius pertinentia, quaedam ad
amplificationem, sicut et in fine II libri Rhetoricae Tullius
meminit. Quae uero ad incolumitatem pertinent ea sunt sine quibus
incolumis ac salua consistere ciuitas non potest, ut agger, siluae et
caetera huiusmodi quae ualde ciuitati sunt necessaria. Alia uero non
sunt ita necessaria sed magis egregia, cum uidelicet, ultra quam
necesse est, quaedam obtinet quae eam caeteris ciuitatibus digniorem
efficiunt aut tutiorem reddunt, sicut aedificia pulchra, thesaurorum
copia, dominatio multa et similia.
Sufficere autem saluti fortasse poterant ea quae Euangelium de fide et
spe et caritate seu sacramentis tradiderat, etiamsi apostolica non
adderentur instituta neque aliquae sanctorum patrum disciplinae uel
dispensationes, ut sunt canones uel decreta, regulae monachorum et
plurima sanctorum scripta, sacris admonitionibus plena. Neque enim
aliqua, his praetermissis, imputanda esset transgressio si nulla de
eis fieret praeceptio. Voluit tamen Dominus et ab apostolis et sanctis
patribus quaedam superaddi praecepta uel dispensationes quibus
adornetur uel amplificetur ecclesia, id est ciuitas sua, uel ipsa
ciuium suorum tutius muniatur incolumitas, sicut in singulis promptum
est assignare. Unde Dominus nonnulla disciplinis suis uel posteris
praecipienda uel disponenda reseruauit, ut quibus in miraculis quoque
maiora facere quam sibi ipsi permisit, nonnullam etiam eis
praeceptorum auctoritatem reseruaret, quibus eos amplius exaltaret et
ecclesiae suae tanto eos efficeret gratos quanto eos ipsa sibi magis
esse cognosceret necessarios.
Cum itaque, ut dictum est, euangeliorum intentio sit ea quae sunt
saluti necessaria nos docere, hanc intentionem epistolae tenent ut ad
obediendum euangelicae doctrinae nos moueant uel nonnulla etiam ad
amplificandam uel tutius muniendam salutem tradant. Et haec quidem est
omnium epistolarum generalis intentio. In singulis uero proprias
intentiones requiri conuenit seu materias aut tractandi modos, sicut
in hac ipsa epistola, cuius quidem intentio est Romanos ex Iudaeis et
gentibus conuersos, superba contentione se alterutrum praeponentes ad
ueram humilitatem et fraternam concordiam reuocare. Id uero duobus
modis efficit, tam diuinae scilicet gratiae dona amplificando quam
operum nostrorum merita extenuando, ut iam nemo de operibus gloriari
in se praesumat sed totum diuinae tribuat gratiae quidquid ualet, a
qua quidem recognoscat se accepisse quidquid boni habet. In his itaque
duobus, tam operibus scilicet nostris quam diuina gratia, totius
materiae summa consistit.
Modus uero tractandi in attenuatione est nostrorum operum, sicut
dictum est, et exaggeratione gratiae, ut iam nemo de operibus gloriari
praesumat sed
qui gloriatur in Domino glorietur.
Gloriabantur autem gentiles quod tam cito Euangelio acquieuerunt,
sicut scriptum est:
Populus quem non cognoui seruiuit mihi, in auditu obediuit mihi
et minime antea deliquissent in his quae egerant, qui nulla adhuc lege
Deum cognouerant; ludaei uero de corporalibus legis obseruantiis
maxime intumescebant. Ad conterendam itaque utrorumque superbiam
alternis inuectionibus, modo hos, modo illos, et nonnumquam utrosque
aggreditur, ut et gentes inexcusabiles in suis fuisse peccatis
ostendat, quae, si legem scriptam non acceperant, naturalem habebant
qua et Deum cognoscere et mala a bonis possent discernere; et Iudaeos
non ex operibus legis iustificari ut aestimant posse; sed utrosque
sola Dei uocantis gratia misericordiam, qua iustificentur, assecutos.
Quaeritur autem de Romanis istis quibus haec epistola dirigitur,
quorum praedicatione antea conuersi fuerant. Ecclesiastica quidem
historia et Hieronymus siue Gregorius Turonensis per Petrum apostolum
eos iam conuersos fuisse tradunt; Haymo uero e contra sentit, dicens
eos non a Petro primum de fide fuisse instructos uel ab aliquibus
duodecim apostolorum, sed ab aliis quibusdam Iudaeis fidelibus a
Ierosolymis Romam uenientibus. Ait autem Ecclesiastica historia libro
II capitulo XIV:
Claudii temporibus, clementia diuinae prouidentiae Petrum ad
urbem Romam deducit. Iste adueniens primus in urbe Roma euangelii
sui clauibus ianuam regni caelestis aperuit. Igitur cum Romanae
urbi clarum uerbi Dei lumen fuisset exortum. Simonis tenebrae cum
suo auctore restinctae sunt.
Hieronymus quoque super hanc epistolam, ubi scriptum est: "Ut aliquid
impertiar uobis gratiae spiritalis" ait sic:
Romanos praedicatione Petri fidem tenentes confirmare se uelle
Paulus dicit, non quominus accepissent a Petro, sed ut duobus
apostolis attestantibus atque doctoribus, eorum corroboraretur
fides.
Gregorius etiam Turonensis. Historiarum libro I, capitulo XXV ita
meminit:
Petrus apostolus sub imperatore Claudio Romam aggreditur ibique
praedicans in multis uirtutibus manifestissime Christum esse Dei
Filium comprobauit. Ab illis diebus enim Christiani apud
ciuitatem Romanam esse ceperunt.
At uero Haymo in prooemio Expositionis praesentis epistolae ita
loquitur:
A Corintho scripsit Apostolus Romanis hanc epistolam; quos non
ipse Petrus, non quilibet duodecim discipulorum primum instruxit,
sed quidam Iudaeorum credentium qui ab Ierosolymis uenientes ubi
princeps orbis residebat cui erant ipsi subiecti, fidem quam apud
Ierosolymam didicerant Romanis euangelizauerunt.
Notandum uero quia, si diligenter attendamus quae dicta sunt, nulla
superiorum doctorum et Haymonis est contrarietas. Si enim integre
supra memoratum capitulum Ecclesiasticae historiae percurramus,
inueniemus Petrum primum ex omnibus apostolis, non ex omnibus
doctoribus. Romanis praedicasse. Hieronymus quoque cum dicit Romanos a
Petro per praedicationem eius fidem accepisse siue tenere, nihil
obest, cum per discipulos Petri a Ierosolyma uenientes, non per ipsum
Petrum id fieri potuerit. Haymo uero negat per ipsam Petri personam id
factum esse; unde, et cum Petrus ab eo nominatur, additur 'ipse'.
Praeterea, non dicit Haymo quod eos Petrus non instruxit, sed quod
'non primum, id fecerit. Quod uero ait praedictus Gregorius Petrum
Romae praedicasse sub Claudio, non addidit 'primum, eum praedicasse
sed multis miraculorum uirtutibus manifeste Christum esse Dei Filium
comprobasse. Quod autem addidit ex tunc Christianos esse Romae
cepisse, potest intelligi eos tunc per Petrum manifestos fuisse qui
prius occulti esse potuerunt.
Haec autem epistola, quamuis primum scripta fuisse non credatur, prima
tamen a sanctis patribus ordinata est quia contra primum uitium et
caeterorum radicem, quod est superbia, dirigitur, sicut scriptum est:
Initium omnis peccati superbia
uel etiam quia ad primae sedis ecclesiam destinatur. De hoc autem ita
Haymo meminit:
Epistola autem ista non illum ordinem tenet in corpore
epistolarum quo est conscripta, sed causa dignitatis Romanorum
qui tunc temporis gentibus imperabant, primatum obtinuit. Hoc
autem factum est non ab Apostolo sed potius ab illo qui omnes
eius epistolas sub uno corpore curauit colligere.
Item, idem:
Interpretantur autem Romani "sublimes" siue "tonantes" quia illo
tempore, quo Apostolus hanc epistolam eis misit, cunctis gentibus
principabantur et intonabant praecepta.
Creditur autem Apostolus praesentem epistolam Romam misisse a Corintho
per Phoeben, ministram ecclesiae Cenchris qui est
locus uicinus Corintho, immo portus ipsius Corinthi
sicut Origenes super hanc epistolam meminit. De qua quidem Phoebe ipse
Apostolus in fine epistolae ait sic:
Commendo uobis Phoeben sororem nostram etc.
Quem quidem locum Hieronymus exponens dicit:
Hic monstrat Apostolus non accipiendam personam esse uiri et
feminae quando Romanis per mulierem, ut fertur, litteras
mittit... etc.
LIBER PRIMUS
[ROMANS 1]
[1:1] PAULUS, SERVUS CHRISTI IESU, VOCATUS APOSTOLUS SEGREGATUS IN
EVANGELIUM DEI,
PAULUS. More scribentium epistolas, salutationem praemittit qui ad
ueram eos salutem adhortatur. Quam quidem salutationem, cum quibusdam
quae adnectit, quasi loco prooemii praescribit, ut eos uidelicet
attentos aut dociles seu benenolos breuiter efficiat. Attentos quidem
facit tam a persona sua quam a persona Christi eum mittentis, quam ab
ipsa re, hoc est euangelica doctrina ad quam obseruandam eos
adhortatur; a persona quidem sua, dum eam commendat tamquam in
apostolatum segregatum et ad praedicandum Euangelium a Deo uocatam;
commendat autem et Domini Iesu Christi personam, quem et Filium Dei
nominat et eum esse asserit, qui patribus promissus erat tamquam
humani generis redemptor et qui ex Spiritu Sancto conceptus sit et
mortuorum suscitator magnificus exstiterit. Sed nec Euangelii
commendationem praeterit, dum ipsum per scripturas sacras prophetarum
Dei promissum esse commemorat. Docilitas uero in hoc ipso notatur quod
per hoc quod sibi dicit iniunctum euangelicae praedicationis officium,
de his quae ad Euangelii doctrinam pertinent se scripturum esse
insinuat. Qui etiam, cum se seruum Christi et se eorum seruum esse
confitetur, tam ex humilitate quam ex amore quem illi in Christum
habebant necnon et ex his quae subiungit de amore quem habet in eos,
quando uidelicet pro conuersione eorum maxime gratias Deo agat et ad
eos uenire desideret ut eos amplius instruat aut confirmet, sibi ipsos
beneuolos reddit. Nunc litteram insistamus.
Notandum uero quia iuxta Expositionem Rufini in hanc epistolam, quae
quidem Expositio translatio Expositionis Origenis creditur, iste
Apostolus ante etiam quam conuerteretur binomius erat, ut tam
uidelicet Paulus quam Saulus antea uocaretur, sicut scriptum est,
inquit, in Actibus apostolorum:
Saulus qui et Paulus
iuxta Hieronymum uero et Augustinum seu caeteros, ipse sibi Apostolus
nomen mutauit a Paulo proconsule quem per miraculum primum conuertit,
ut in Actibus apostolorum scriptum est, assumens hoc nomen ut nunc
Paulus sicut ante Saulus uocaretur, ut post eius conuersionem sicut
nouam uitam uel nouum praedicationis assumpsit officium ita et nonum
sortiretur uocabulum, sicut et de apostolo Petro Dominus fecit a quo
ipse post conuersionem Petrus est uocatus qui antea Simon uocabatur.
Unde et Romana ecclesia iam in consuetudinem duxit ut quos in cathedra
beati Petri sublimat, nomina eis mutet. Saulus autem quasi a Saule
antea dictus erat qui de eadem tribu, id est de Beniamin erat, et in
persecutione fidelium Saulem imitabatur qui Dauid et suos
persequebatur sicut iste Christum atque membra eius. Cui ab ipso
dictum est:
Saule, Saule, quid me persequeris?
Teste autem Hieronymo, sicut Iacob translatum in nostram linguam
Iacobus dicitur et Ioseph Iosephus, ita et Saul nunc Saulus dicitur
tamquam sit trissyllabum nomen, cum tamen per diphtongum proferre
ipsum bissyllabum soleamus. Videtur etiam quasi diminutiuum esse a
Saul Saulus sicut a Iulo Iulius.
Sicut autem Saul primo humilis, postea superbus factus est, ita hic e
contrario, primo superbus et maximus ecclesiae persecutor, nunc
Paulus, id est per humilitatem iam modicus siue quietus appellatur,
nam iuxta Augustinum. Paulus Latine 'modicus' sonat. Unde et dicimus:
paululum exspecta, id est modicum. Quantum uero humilis ipse fuerit,
audi ab ipso:
Ego enim sum, inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus
uocari apostolus.
Iuxta Ambrosius uero:
Ex Saulo Paulum se dicit, hoc est immutatum, ut quia Saulus
"inquietudo" seu "tentatio" interpretatur, hic cum ad fidem
Christi accessit Paulum se dicit, id est quasi iam quietum, cum
prius tentationes aemulatione legis Dei seruis inferret.
Quantum uero iam quietus et patiens exstiterit et ne quem
scandalizaret semper studuerit, ipse quoque docet qui, ne quem
grauaret, manibus laborabat, non ut caeteri apostoli de Euangelio
uictitans.
Ab Hieronymo autem in Libro Hebraicorum nominum:
Paulus "mirabilis" sine "electus"
interpretari dicitur. Quem et Dominus ipse uas electionis uocauit et
tam uita quam doctrina inter apostolos mirabilem fecit. Quem quidem
tam uirginem esse quam martyrem constat, ut quae in magrus apostolis
Petro et Iohanne diuisa sunt merita, in isto reperiantur coniuncta, et
prae caeteris tam praedicationis quam uirtutis gratiam assecutum; per
quem fere uniuersus conuersus est mundus atque ipse quoque apostolorum
princeps de perniciosa simulatione necessario correctus, ut in eo
quoque mirabiliter illa Veritatis impleretur sententia:
Erunt nouissimi primi et primi nouissimi.
In cuius etiam typo Beniamin, fratrum suorum extremum et a patre
uehementer dilectum, fuisse non ambigimus.
De hoc autem praeclaro Christi siguifero et tuba Domini uehemente,
ipse humiliter qui ab eo coirectus fuerat Petrus, in excellentiae elus
laudem prorumpens:
Sicut et carissimus inquit, frater noster Paulus secundum sibi
datam sapientiam scripsit uobis, sicut in omnibus epistolis
loquens de his, in quibus sunt quaedam difficiliora intellectu,
quae edocti et instabiles deprauant sicut et caeteras scripturas,
ad suam ipsorum damnationem.
Quam quidem difficultatem ex nimia subtilitate rationum procedentem,
et professi et ueriti sunt doctores sancti. Unde et Ambrosius in
Epistola quadam quae sic incipit:
Etsi sciam quod nihil difficilius sit quam de Apostoli lectione
disserere, cum ipse Origenes longe minor sit in Nouo quam in
Veteri Testamento... etc.
Augustinus, Retractationum libro I:
Epistolae ad Romanos expositionem inchoaueram, sed huius operis
si perficeretur plures libri essent futuri quorum unum solum in
sola disputatione salutationis absolui, sed deinde cessaui,
ipsius magnitudine ac labore deterritus.
Et beatus Hieronymus Ad Pammachium:
Paulum, inquit, apostolum quotienscumque lego, uideor non mihi
uerba audire sed tonitrua.
Idem Ad Paulinum:
Paulus nouissimus in ordine, primus in meritis est quia plus
omnibus laborauit.
Idem Ad Eustochium:
De uirginibus, inquit Apostolus, praeceptum Domini non habeo.
Quod et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii sed propriae
uoluntatis. Neque enim audiendi sunt, inquit, qui eum uxorem
habuisse confingunt, cum suadens perpetuam castitatem intulerit:
"Volo autem omnibus esse sicut me ipsum".
Quantus autem et apud philosophos habitus sit qui eius uel
praedicationem audierunt uel scripta uiderunt, insignis ille tam
eloquentia quam moribus Seneca in epistolis quas ad eum dirigit, his
uerbis protestatus est:
Libello tuo lecto, de plurimis ad quosdam litteris quas ad
aliquam ciuitatem seu caput prouinciae direxisti, mira
exhortatione uitam mortalem contemnentes, usquequaque refecti
sumus. Quos sensus non puto ex te dictos sed per te, certe
aliquando et ex te et per te. Tanta etenim maiestas earum rerum
est tantaque generositate clarent ut uix suffecturas putem
aetates hominum quibus institui perficique possint.
Meminit et Hieronymus huius laudis Senecae erga Paulum in libro De
illustribus uiris, capitulo XII ita scribens:
Lucius Annius Seneca Cordubensis, Photini Stoici discipulus et
patruus Lucani poetae, continentissimae uitae fuit, quem non
ponerem in catalogo sanctorum, nisi me epistolae illae
prouocarent quae leguntur a plurimis Pauli ad Senecam aut Senecae
ad Paulum. In quibus, cum esset Neronis magister et illius
temporis potentissimus, optare se dicit esse eius loci apud suos
cuius sit Paulus apud Christianos.
Quod si et propheticae auctoritatis laudem philosophico adiungas
praeconio, inuenies huius Apostoli excellentiam supra caeteros tam
apud patriarchas quam prophetas insigne aliquid laudis specialiter
adeptam esse. Hic quippe, sicut ipse ait, de tribu Beniamin exordium
ducens, ille est in typo cuius tam patriarcha Iacob quam prophetarum
et regum maximus Dauid exultantes praecinerunt. Iacob quidem sic ait:
Beniamin lupus rapax mane rapiens praedam, uespere diuidet escas
siue iuxta aliam translationem:
...uespere spolia distribuet.
Dauid uero futurae ecclesiae principes in spiritu praeuidens et quasi
hunc caeteris anteponens:
Ibi, inquit, Beniamin adolescentulus in mentis excessu.
Ille quippe Beniamin filius Iacob, qui huius typum gerebat de semine
suo futuri, inter fratres ordine extremus, primus apud patrem per
gratiam erat a quo ipse in senio susceptus potissimum diligebatur. Sic
et Paulus inter apostolos ordine uocationis et conuersionis ultimus,
meritis, ut dictum est, apud Deum primus. Beniamin quoque nascens
matrem parientem peremit quae prae dolore partus moriens.
Benonim eum, id est filium doloris, appellauit; pater uero nomine
commutato eum Beniamin, id est filium dexterae, nominauit.
Paulus quippe in Christo iam renascens matrem suam Iudaeam, quae eum
in doctrina legis genuerat et educauerat, quasi peremisse dicitur, cum
ipse praecipue carnalium obseruationum praecepta, in quibus ipsi
uiuebant, euanuerit et totam eorum gloriam ad nihilum redegerit quasi
de utero matris exiens et a scholis synagogae per conuersionem
recedens, iuxta quod ipsemet ait:
Qui me segregauit ex utero matris meae et uiuificauit per gratiam
suam.
Unde et bene mater eum
Benonim, id est filium doloris
sui, uocauit, quia quo plus errorem eius Paulus infestauit, amplius
eam dolere fecit, et quo prae sapientiae suae excellentia gratior ei
exstiterat, amplius eam contristauit amissus. Bene autem pater nomen
commutare uoluit, ut potius eum plium dexterae, id est prosperitatis
seu fortitudinis appellaret quam doloris, quia hic, ut diximus,
interitus synagogae, qui per Paulum factus est, in prosperitatem
potius fidelium et communem ecclesiae exsultationem quam in dolorem
reputandus est. Qui etiam quanta fortitudine animi uiguit, innumerae
in eum persecutiones indicant.
Quod uero dicitur mane rapere praedam et uespere escas dinidere,
significat eum primitus persecutorem ecclesiae fuisse et postea
spiritalis uerbi refectionem doctrina suae praedicationis
administrasse. Quod uero iuxta aliam translationem dicitur distribuere
spolia, significat eum, posteaquam conuersus est, multas animas
diabolo eripuisse et quasi spolia fugato hoste hos retinuisse quos
postea per ecclesiastica officia uel quaecumque fidelium ministeria
ordinauit.
Hieronymus uero in prologo Libri Hebraicarum quaestionum in Genesim
assent secundum Hebraeos quod
altare in quo immolabantur hostiae et uictimarum sanguis ad basem
illius fundebatur, in parte tribus Beniamin erat.
Quo quidem conuenienter iste Christiani sanguinis effusor intelligitur
de quo scriptum est:
Spirans minarum et caedis in discipulos Domini... etc.
ut Christi membra tamquam lupus oues laniaret in terris.
Iste est Beniamin adolescentulus quasi inter apostolos tempore
extremus, mente ac ratione caeteris praecellens, utpote qui raptus est
ad tertium caelum et audinit arcana uerba quae non licet homini
loqui. A quo etiam ipse primus apostolorum a perniciosa simulatione
correctus est et uniuersa ecclesia spiritaliter instructa, ut, inter
uniuersa sanctorum scripta, eius epistolae priuilegium tam utilitate
quam subtilitate merito adeptae sunt. Quarum nunc istam quae ad
Romanos dirigitur exponendam suscepimus, quae omnium eruditissimorum
iudicio tam litterae difficultate quam rationum subtilitate implicita
est.
SERVUS. Cum dicat apostolis Dominus:
Iam non dicam uos seruos sed amicos
quare nunc Apostolus se seruum appellat? At uero ut praemittamus
distinguere, duo [sunt] genera seruorum, id est subiectorum, quorum
uidelicet alios timor poenae subiectos tenet, de qualibus dicitur quia
seruus non manet in domo in aeternum
et iterum illud:
Cum feceritis omnia quaecumque praecepta fuerint uobis, dicite:
Serui inutiles sumus
alios amor obedientes facit quibus dicitur:
Euge, serue bone et fidelis... etc.
Facile est praedictae quaestioni etiam hoc modo respondere quod alio
modo dicitur sernus simpliciter, alio modo seruus dilectus CHRISTI
sine seruus bonus. Ibi enim quasi coactio quaedam ex seruili timore,
non uoluntaria subiectio monstratur, hic per amorem filialis
obedientia designatur. Nec fortasse necesse est ex nomine 'serui'
simpliciter prolato coactam semper et non uoluntariam subiectionem
signari, nisi forte per adiunctum aliquod amicalis subiectio
remoueatur ueluti cum dicitur:
Iam non dicam uos seruos sed amicos.
Cum enim subditur sed amicos, quasi aduersando ad illud quod dictum
est seruos, intelliguntur in praemisso serui illi qui tantum sunt
serui, non etiam amici. Alioquin modo generaliter serui dicuntur omnes
illi, tam boni uel mali, quibus talenta sua dominus commisit. Serui
itaque generaliter dicuntur, siue eos qui praesunt diligant, siue non,
dummodo eis ita subiecti sint ut in eorum penitus potestate tam res
eorum quam ipsi permaneant, ut nec se ipsos nec a]iquid hi qui serui
dicuntur possideant proprium. Hoc itaque modo se hoc loco Apostolus
seruum Christi nominat; cui se ita penitus subiecerat, ut nihil suo
relinqueret arbitrio sed totum Christi se subderet uoluntati, dicens
illud ei per omnia:
Fiat uoluntas tua.
Quis enim culpet dum Dominus per gratiam nolit iam apostolos appellare
seruos, ipsi tamen per humilitatem se seruos profiteantur? Non enim
ait "iam non dicetis uos seruos sed amicos" sed
Iam non dicam uos seruos sed amicos.
Bene autem Apostolus, cum ad obediendum alios inuitet, se primitus
obedientem profitetur, ut non solum uerbo, uerum etiam magis exemplo
auditores commoueat, sectatus quidem eum de quo scriptum est:
Quae cepit Iesus facere et docere
prius uidelicet facere et postea docere.
Cum praemiserit nomen Christi -- quod est commune omnium tam in
regem quam in sacerdotem inunctorum, secundum quod scriptum est:
Nolite tangere christos meos
-- subiecit proprium nomen eius quod est Iesus, ut hunc uidelicet
Christum a caeteris tam singularitate personae quam dignitate
distingueret. Solus quippe proprie Iesus dicitur qui solus uere et in
perpetuum saluare potest. Cum itaque dicitur Christus, id est unctus,
quoniam tam reges quam sacerdotes inungebantur, ostendit eum a Deo tam
in regem quam in sacerdotem nobis esse constitutum, per quae duo nos
saluet, quod sonat 'Iesus'. Sacerdos quippe nobis exstitit, se ipsum
pro nobis in ara crucis immolando; rex uero pro fortitudine et
potentia dictus est qua potest sibi subicere omnia et tamquam fortior
fortem alligare diabolum, utpote ille cui
Pater omnia dedit in manu.
VOCATUS APOSTOLUS, hoc est uocatus a Deo et electus in apostolum, non
a se ipso ueniens ad praedicandum. Alioquin fur esset et latro iuxta
illud Veritatis:
Omnes quotquot uenerunt fures sunt et latrones.
Venerunt, inquit Hieronymus, qui non missi sunt.
Unde et bene apostolus 'missus' siue 'legatus' interpretatur. Attende
etiam humilitatis suae commendationem cum dixerit VOCATUS potius quam
electus. Vocatio quippe clamor uocis est ad longe positos ut accedant
uel audiant. Tanto autem iste remotior erat a Deo quanto immanior erat
ecclesiae persecutor. Diligenter itaque ait, non electus uel
assumptus, sed VOCATUS quasi a longe a Domino tractus ad Euangelium
ipsius praedicandum.
SEGREGATUS IN EVANGELIUM DEI seorsum et per se, non cum aliis
apostolis electus non a Christo adhuc in terra consistenti mortali,
sed iam in caelestibus ad dexteram Patris constituto et tam per
resurrectionem quam ascensionem glorificato. Unde et ad Galatas
scribens, ut suam commendaret electionem aduersus eos qui
calumniabantur eum caeteris apostolis non esse connumerandum, quod non
fuerit a Domino Iesu Christo in terra cum caeteris electus, ait:
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per
Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitauit eum a mortuis
ac si diceret: Paulus apostolus, non per hominem, id est mortalem, sed
per Iesum iam resurrectione glorificatum et nihil iam mortalis naturae
uel corruptibilis habentem. Dicitur etiam segregatus in praedicatione
Euangelii, dum, caeteris adhuc apostolis circa praedicationem et
resurrectionem Iudaeorum occupatis, iste specialiter ad gentes tamquam
eorum proprius apostolus destinatus est. Unde et doctor gentium
specialiter ipse dictus est. Hinc est illud in Actibus apostolorum
dicente Spiritu Sancto:
Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ministerii quo assumpsi
eos.
Euangelium 'bona annuntiatio' dicitur, eo uidelicet quod euangelica
praedicatio annuntiet completum quod antea erat promissum.
[1:2] QUOD ANTE PROMISERAT PER PROPHETAS SUOS IN SCRIPTURIS
SANCTIS
QUOD ANTE PROMISERAT. Commendatio est Euangelii quod olim a Deo
nobis promissum dicit.
PER PROPHETAS SUOS. "Nemo enim rem uilem" ut ait Ambrosius, "magnis
praeconibus nuntiat". Per Ieremiam Dominus dicit:
Ecce dies ueniunt et consummabo testamentum nouum... etc.
Suos dicit prophetas, ad differentiam falsorum siue reproborum, sicut
Balaam, uel qui per spiritum malignum nonnumquam futura praedicunt.
Propheta quippe est qui futura praedicendo reuelat. Unde et propheta
quasi a "prophetando" id est praedicendo dicitur.
IN SCRIPTURIS, ut non solum uerbis hoc prophetae annuntiarent, uerum
scriptis firmarent. SANCTIS, hoc est ad sanctitatis doctrinam et
religionis formam conscriptis et Spiritu Sancto dictante compositis.
[1:3] DE FILIO SUO, QUI FACTUS EST EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM,
DE FILIO SUO, id est proprio et substantiali, non adoptiuo, QUI FACTUS
EST EI EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM, id est humanam naturam, qui
secundum diuinam solummodo est genitus ei, scilicet Deo Patri, id est
ad honorem ipsius qui semper in Filio glorificatus est et honoratus,
cum ipse dicat Filius se propriam gloriam non quaerere sed eius qui
misit eum.
EX SEMINE DAUID, hoc est ex Maria quae fuit ex stirpe Dauid, cum tam
Abraham quam Dauid promissio de Christo facta sit, ut uidelicet de
eorum semine per matrem suam nasceretur, hic tamen solum commemorat
Dauid qui grauiter nonnumquam deliquit, non Abraham qui maxime iustus
apparuit, ut uidelicet diuinae gratiae, non meritis hominum, totum
huius incarnationis tribuatur mysterium. Sufficit etiam nominare
Dauid, tacito Abraham, cum per Dauid qui de genere Abrahae est,
Christum de genere Abrahae esse doceat.
[1:4] QUI PRAEDESTINATUS EST FILIUS DEI IN VIRTUTE SECUNDUM SPIRITUM
SANCTIFICATIONIS EX RESURRECTIONE MORTUORUM, IESU CHRISTI DOMINI
NOSTRI;
QUI PRAEDESTINATUS EST, secundum carnem scilicet, hoc est
diuina gratia praeparatus pro qua et matri eius dictum est: Aue,
gratia plena. 'Praedestinatio' quippe dicitur dininae gratiae
praeparatio. Praedestinatus, inquam, FILIUS DEI IN VIRTUTE, hoc est
ut esset uirtus et fortitudo omnium per fidem ei
cohaerentium.
SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS. Ad duo praemissa duo
alia subnectit, quasi singula singulis reddens. Ad illud quidem quod
primo dixit: "Qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem", istud
subiungit: SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS, hoc est per
operationem diuinae gratiae quae Spiritus Sanctus dicitur, mundantem
prius et sanctificantem a peccato matrem eius, ut de semine peccatoris
Dauid sacrosanctam carnem assumeret; ad illud uero aliud quod secundo
praemiserat: Qui praedestinatus est Filius Dei in uirtute, istud
adnectit: EX RESURRECTIONE MORTUORUM IESU CHRISTI, ac si diceret: ex
tunc factum est ut esset uirtus seu fortitudo omnium per fidem ei
cohaerentium, ex quo eius resurrectio completa est, testificata per
resurrectionem mortuorum eodem die factam, de quibus scriptum est quia
uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.
Tunc enim omnis infidelitatis dubitatio abscessit quae de passione
discipulis quoque acciderat, quorum quidam iam desperati dicebant:
Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel.
Mortuos Iesu Christi dicit, id est ad honorem ipsius; qui ad hoc
mortui fuerant, ut eum resurrectionis suae testimonio glorificarent.
Possumus et resurrectionem spiritualem animae a uitiis accipere de qua
Simeon ait quia
positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum.
Solus quippe est Christus qui a morte animae liberare potest, agnus
scilicet
Dei qui tollit peccata mundi.
Notandum quod, ut ait beatus Augustinus in Enchiridion, cum dicatur
Christus natus ex Spiritu Sancto et Maria, non tamen ideo filius
Spiritus Sancti dicitur sicut Mariae, cum uidelicet non sit natus aut
conceptus ex substantia Spiritus Sancti sicut ex substantia Mariae,
sed potius per operationem Spiritus Sancti, id est diuinae gratiae
excellens eius conceptio siue natiuitas facta est, et ideo ex illo
quoque natus, hoc est conceptus per illum dicitur. Non enim omne quod
ex aliquo nascitur 'filius' eius dicitur, ut capilli ex capite uel
pediculi ex nobis nascentes. Ex aqua quoque et Spiritu denuo
renascentes, nequaquam filii aquae dicimur. Solent et filii dici eorum
a quibus non nascuntur, ut filii adoptiui, filii diaboli, filii
gehennae uel filii per doctrinam. Si quis tamen Christum secundum
hominem Filium Dei aut Spiritus Sancti dicat, eo quidem modo quo
caeteros fideles per filialem ei timorem subiectos, non absurdum
arbitror. Non tamen ideo plures habet patres, propter Deum scilicet
Patrem et Spiritum Sanctum, cum praesertim nec caeteri electi plures
patres ideo habeant propter personarum diuersitatem. Neque enim ibi
plures patres dicendum est sicut nec plures deos aut dominos, cum
nulla sit ibi rerum diuersitas aut numeri differentia.
Si uero quaeratur utrum homo ille in Christo, a Verbo assumptus, sit
adoptiuns Dei Filius sicut caeteri electi, cum hoc quoque bonum per
gratiam habeat -- non puto concedendum. Qui enim adoptantur et sic
filii efficiuntur, utique prius erant non eo modo filii quo facti
sunt. At uero homo ille a Verbo assumptus, omnino sine peccato et
natus et conceptus, statim ex quo exstitit, Filius Dei per gratiam
fuit. Nos uero alii, qui cum peccato nascimur et filii irae dicimur,
renati in baptismo per adoptionem esse incipimus quod prius non
eramus. Ille itaque, licet per gratiam secundum humanitatem Filius
dicatur, non tamen per adoptionem hoc accepit qui hoc ex quo fuit
habuit. Unde Hilarius, De Trinitate, libro XII:
Et non qui filii Dei, sed per facturam Filii; fuimus enim
aliquando filii iracundiae sed filii Dei per adoptionem effecti,
et dici id meremur potius quam nascimur. Et quia omne quod fit
antequam fiat non fuit, nos cum filii non fuissemus, ad id quos
sumus efficimur. Ante enim filii non eramus sed postguam meruimus
hoc sumus Sumus autem non nati sed facti, neque generati sed
acquisiti. Acquisiuit enim sibi Deus populum et per hoc
genuit. Genuisse autem Dominum filios numquam cum propnetatis
significatione cognoscimus.
[1:5] PER QUEM ACCEPIMUS GRATIAM, ET APOSTOLATUM AD OBOEDIENDUM FIDEI
IN OMNIBUS GENTIBUS PRO NOMINE EIUS,
PER QUEM ACCEPIMUS GRATIAM ET APOSTOLATUM. Commendata Christi persona,
adnectit commendationem suae siue officii sui, cum se a tanto auctore
mitti ad praedicandum perhibet, ut saltem ex auctoritate mittentis
suscipi eius praedicatio debeat. Gratiam et apostolatum, hoc est
praedicandi officium gratis, non ex meritis suis, ei collatum, uel
primo gratiam in conuersione ipsius et remissione peccatorum seu
collatione uirtutum uel miraculorum aut quorumlibet donorum, et postea
apostolatum dum ad praedicandum missus est. Possent Romani Apostolo
dicere: etsi ad apostolatum uocatus es, non tamen super gentes, uel si
super gentes aliquas, non tamen super nos. Ideo subdit IN OMNIBUS
GENTIBUS, hoc est ut omnibus ubique praedicem gentilium
nationibus. Gentes siue nationes dicuntur quasi tales quales 'genitae,
uel "natae" hoc est sine discipline legis quasi pecudes
uinentes. Pagani autem a 'pago' dicti sunt, id est nulla seu quacumque
mansione extra ciuitatem, ut sint pagan' quasi 'rustici' et non
urbani, qui nondum legibus cinitatis ad recte aut honeste uiuendum
instructi sunt. Est quippe ciuitas conuentus hominum, aequo iure
uiuendum. Qui ergo a ciuitate Dei penitus alieni erant, nullis adhuc
diuinis legibus instructi, merito pagani sunt appellati; qui nunc se
Saracenos magis quam Agarenos uocari uolunt, quasi a Sara libera magis
quam ab Agar ancilla nuncupari se gloriantes.
AD OBEDIENDUM FIDEI, hoc est ad ea opere implenda quae ante
crediderint implenda. Primo quippe sciri oportet quae facienda sunt
quam opere compleantur.
PRO NOMINE EIUS, id est Dei sine Christi, ut uidelicet ipse
cognoscatur et sic ametur, secundum quod ipse Christus de se et Patre
loquitur: Ut cognoscant te solum et quem misisti Iesum Christum.
Quaelibet res nomine suo significari et cognosci habet, ideoque
'nomen' hic pro notitia ponitur. Cognosci autem uere tantum bonum non
potest nisi et statim diligatur.
[1:6] IN QUIBUS ESTIS ET VOS VOCATI IESU CHRISTI;
IN QUIBUS ESTIS ET VOS, id est in quarum gentium uocatione et
uos Romani iam estis, VOCATI IESU CHRISTI, hoc est ex glorioso eius
nomine Christiani appellati.
[1:7] OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS SANCTIS. GRATIA
VOBIS ET PAX A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO.
OMNIBUS QUI SUNT ROMAE. Hucusque littera tota praemissa huius
salutationis suspensina est, quasi dicitur, repetitis omnibus
praemissis:
Paulus seruus... etc
mandat, subaudis hoc, OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS
SANCTIS, hoc, inquam, mandat: GRATIA sit VOBIS ET PAX etc.
DILECTIS DEI, ac si diceret: non dico simpliciter omnibus qui sunt
Romae, tam fidelibus scilicet quam infidelibus, tam electis quam
reprobis, sed his tantum qui per conuersionem suam iam amicitiam cum
Deo inierunt, subiecti iam ei more Christianorum, id est ex amore
potius quam timore. Quibus quidem dictum illud conuenit:
Iam non dicam uos seruos
et iterum:
Vos autem dixi amicos.
Vel DILECTIS DEI, id est a Deo qui eos prior dilexit, ut praeueniente
gratia eius, non meritis eorum ipsos eligeret.
VOCATIS SANCTIS, hoc est uocatis per inspirationem internam seu
praedicationis gratia ad hoc ut sancti sins. Cum dicit eos uocatos a
Deo esse potius quam eos Deum inuocasse, gratiam Dei exaggerat quae
nonnumquam inuitis uel non petentibus beneficia praestat.
Sed cum haec salutatio ad omnes illos pertineat ad quos epistola
dirigitur, quomodo dicit DILECTIS DEI uel VOCATIS SANCTIS, cum maxime
ad eos uel propter eos corrigendos epistola sit directa, qui superba
contentione, ut dictum est, se ad alterutrum praeponere uolebant?
Quippe qui superbe agunt, quomodo dilecti Dei dicuntur? Numquid
propter eorum beneuolentiam captandam mentiri aut falsum scribere
aliquid Apostolum oportuerit? Sed profecto ad omnes quidem haec
salutatio pertinet, licet non omnes adhuc sint dilecti Dei, ut cum
uidelicet eos tantum salutet qui sunt dilecti Dei, eos tantum
salutatione dignos iudicet, alios ad imitationem ipsorum inuitet, ut
et ipsi scilicet dilecti Dei esse nitantur. Conuenienter etiam, etsi
nonnulli ibi essent Dei dilecti, dicere eos dilectos Dei potuit, iuxta
eorum opinionem quidem qui hoc de se profitebantur, sicut etiam
nonnulli ironice quando, que loquuntur. Non enim mendacium, beato
attestante Augustino, dicitur nisi 'falsa significatio cum uoluntate
decipiendi'. Hic uero Apostolus non decipere sed admonere intendit.
GRATIA VOBIS ET PAX. Gratiam dicit donum gratuitum, id est non ex
meritis praecedentibus collatum. GRATIA ET PAX, id est donum pacis qua
ipsi, qui contendunt superbe, inuicem et cum ipso Deo reconcilientur.
Qui enim proximum quem uidet non diligit, Deum quem non uidet
quomodo potest diligere?
A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO. Donum Dei, quod gratiam
dicit, Spiritus Sanctus dicitur. Unde et cum septiformem Spiritum
dicimus, uel septem spiritus Dei nominamus, septem diuinae gratiae
dona demonstramus. Recte ergo donum Dei, quod Spiritus Sanctus
dicitur, a Patre et Filio simul dari postulat a quibus simul procedere
Spiritus ipse habet. Sic construe: A DEO PATRE ET DOMINO IESU CHRISTO,
Deo Patre nostro dico, tam Domini scilicet Iesu Christi Patre quam
nostri. Hinc et ipse Filius Deum Patrem tam suum quam nostrum appellat
dicens:
Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum
illius quidem per naturam, nostri uero per adoptionem; ex quo maxime
gratiam Dei erga nos commendat, per quam fratres efficimur et
cohaeredes Domini Iesu Christi. Filii quidem dicimur si per amorem ei
magis quam per timorem subiicimur. Dominum Iesum dicit, quia ei
assidua et perpetua debetur obedientia sicut domino a seruis, ioxta
quod superius et se seruum dixit.
[1:8] PRIMUM QUIDEM GRATIAS AGO DEO MEO PER IESUM CHRISTUM PRO OMNIBUS
VOBIS; QUIA FIDES VESTRA ADNUNTIATUR IN UNIVERSO MUNDO.
PRIMUM QUIDEM. Ne praemissa epistolae salutatio magis ex occasione et
consuetudine scribendi epistolae quam ex affectu caritatis prolata
uideretur, quanta eos caritate amplectatur adnectit dicens se primum,
id est maxime pro conuersione et fide Romanorum Deo gratias agere, cum
pro omnibus tamen conuersis id faciendum sit. Oportebat etiam gratiam,
quam in eos Apostolus habebat, prius eum ostendere, ut cum eos
grauiter postmodum reprehenderet, ex amore id factum intelligerent et
libentius eius correctionem uel admonitionem susciperent. Quasi ergo
blandiendo, more sollertis oratoris, prius eos allicit ut ad audiendum
attentiores ac beneuolos eos magis reddat.
[GRATIAS AGO]. Gratias alicui agere est pro beneficio ab eo gratis
collato eum laudare, benedicere, glorificare.
DEO MEO PER IESUM CHRISTUM, hoc est [ei] qui mihi propitius factus est
sicut et caeteris peccatoribus per Filium suum redemptorem ac
mediatorem nostrum; uel GRATIAS AGO PER IESUM CHRISTUM quia id factum
esse de conuersione Romanorum per Christum recognosco, non per nostram
uirtutem sine caeterorum hominum. Qui etiam in laudem Dei me idoneum
ex me esse non recognosco sed ex gratia Filii eius cui deseruio. De
hoc, inquam, GRATIAS AGO.
QUIA FIDES VESTRA ANNUNTIATUR, hoc est diuulgatur ad laudem Dei et ad
exemplum conuersionis aliorum IN toto MUNDO, id est ubique terrarum
uel in maxima parte earum. Quo enim magis notus erat Romanus populus
quasi caput totius mundi, magis ubique innotescebant quae apud Romanos
fiebant, et quo superiores erant, magis exemplo sui caeteros ad
conuersionem inuitabant. Unde Quintilianus de caeco:
Quo, inquit, ad altiorem quisque honoris gradum extenditur, magis
in exemplum spectantibus patet.
Item:
Haec conditio superiorum est, ut quidquid faciunt praecipere
uideantur.
Ex his quidem et consimilibus Apostoli uerbis quibus dicit se GRATIAS
DEO agere PER IESUM CHRISTUM, ecclesia, nisi fallor, in consuetudinem
duxit ut in celebrationibus missarum, cum Deo Patri gratiae
referuntur, uel in ipsis orationum petitionibus semper adiungatur:
"Per Dominum nostrum Iesum Christum" uel simile aliquid, ac si omne
quod agimus recognoscamus Deo Patri minime placiturum, nisi per ipsum
mediatorem qui nos ei reconciliauit; neque nos ab eo aliquod bonum
adepturos, nisi per eumdem qui nobis ipsum pacificauit
[1:9] TESTIS ENIM MIHI EST DEUS, CUI SERVIO IN SPIRITU MEO IN
EVANGELIO FILII EIUS, QUOD SINE INTERMISSIONE MEMORIAM VESTRI
FACIO...
TESTIS ENIM. Ostendit quasi a causa quod pro gratia eis collata maxime
DEO GRATIAS agat, quia eos tanto affectu amplectitur ut in suis semper
orationibus eorum memor sit, id est quotienscumque pro se orat, oret
etiam ut ad eos peruenire ualeat, ut in ipsis quoque aliquem habeat
fructum. Unde, inquit, MIHI testis EST DEUS, CUI ipsam orationem FACIO
et decipi non potest et qui solus intentionem discutere potest. Non
dicit simpliciter sine interminssione sed SINE INTERMISSIONE IN
ORATIONIBUS MEIS, ut uidelicet nulla eius oratio sine memoria eorum
fiat.
CUI SERVIO IN SPIRITU MEO, hoc est interiori homine, ex toto uidelicet
cordis affectu sicut amicus, non ad oculum sicut sernus qui flagellari
timet.
IN EVANGELIO FILII EIUS, hoc est in praedicatione Euangelii quod
Dominus Iesus ipse nobis tradidit atque docuit.
[1:10] SEMPER IN ORATIONIBUS MEIS; OBSECRANS, SI QUOMODO TANDEM
ALIQUANDO PROSPERUM ITER HABEAM IN VOLUNTATE DEI VENIENDI AD
VOS.
OBSECRANS ETIAMSI QUOMODO, siue per tranquilitatem, siue per
tribulationem, sine terra, siue mari ad uos corpore etiam perueniam.
PROSPERUM ITER dicit secundum Dei uoluntatem, non suam, qui quaelibet
sanctorum pericula cooperatur eis in bonum et melius eis prouidet quam
ipsi sibi prouidere queant, cum in omnibus decantat quisque
religiosus:
Fiat uoluntas tua
non scilicet mea.
[1:11] DESIDERO ENIM VIDERE VOS; UT ALIQUID INPERTIAR GRATIAE VOBIS
SPIRITALIS AD CONFIRMANDOS VOS;
DESIDERO ENIM. Causa est cur oret uenire ad eos, ut uidelicet sua
praedicatione aliquid spirituale donum eis impendat, confirmando eos
suis adhortationibus in ipsa doctrina quam acceperant, quod uidelicet
confirmare eos dicit esse, se ipsum simul consolari in eis sicut et
ipsi consolarentur in eo; hoc est, dicit hoc commune fore solatium tam
sibi qui instrueret quam illis qui instruerentur, illis quidem quia
confirmarentur per eius rationes si in aliquibus dubitarent ac
titubarent, ei uero qui illis confirmatis securior esset de
perseuerantia eorum. Hoc est illud commune solatium quod in ipso
Hypotheticorum syllogismorum exordio inter docentes et discentes
Boethius commemorat dicens:
Cum in omnibus philosophiae disciplinis ediscendis atque
tractandis summum in uita solatium positum esse existimem... etc.
SPIRITUALIS GRATIAE, id est alicuius spiritualis, non corporalis doni,
gratis ab Apostolo impensi, non spe temporalis lucri.
[1:12] ID EST, SIMUL CONSOLARI IN VOBIS PER EAM QUAE INVICEM EST,
FIDEM VESTRAM ATQUE MEAM.
PER EAM FIDEM quam iam habetis mecum communem, hoc est ad
confirmandos uos in ea fide quae iam uobis praedicata est, non in alia
noua.
QUAE EST INVICEM, hoc est quam inter nos habemus communem uel quae
omnium communis est fidelium. Unde et Catholica dicitur, id est
uninersalis, non priuata aut particularis sicut haereticorum quae in
aliquo esse potest terrarum angulo, non ubique dilatatur. Cum subdit
VESTRAM ATQUE MEAM, ostendit fidem suam quae omnium est fidelium, tam
ipsorum Romanorum quam Apostoli esse. Potest etiam dici tunc esse
fides inuicem, quando ipsos fideles uicaria caritate ad inuicem
constringit. Haec est enim uera illa fides quae, sicut ipsemet dicit,
per dilectionem operatur.
[1:13] NOLO AUTEM VOS IGNORARE FRATRES: QUIA SAEPE PROPOSUI VENIRE AD
VOS (ET PROHIBITUS SUM USQUE ADHUC) UT ALIQUEM FRUCTUM HABEAM
ET IN VOBIS, SICUT ET IN CAETERIS GENTIBUS.
NOLO AUTEM. Ne parum uideatur desiderium Apostoli ueniendi ad eos nisi
id facere iam aggressus esset, dicit se iam id saepius ipso paratu
aggressum esse sed adhuc permissus non est id complere, occulta Dei
dispensatione ita disponente.
VENIRE, inquam, AD uos propter hoc UT ALIQUEM FRUCTUM, hoc est aliquam
utilitatem uobis conferam. Fructus quippe arboris non ferenti sed
accipienti utilis est, et Apostolo bonae uoluntatis desiderium
sufficit si effectus desit, nec quidquam de merito illius minuitur si
impeditur effectus.
[1:14] GRAECIS AC BARBARIS, SAPIENTIBUS, ET INSIPIENTIBUS DEBITOR SUM:
GRAECIS AC BARBARIS, ac si diceret: et hoc quidem oportet me
uelle, quia, secundum praedicationis officium mihi iniunctum, omnibus
gentibus DEBITOR a Deo constitutus SUM. Praeter Graecos, omnes
caeteras gentes barbaras uocat, tam a cultu unius Dei quam a lege Dei
penitus alienas. Apud Graecos uero iam unius Dei fides per philosophos
innotuerat et lex per Septuaginta translata interpretes nota
erat.
SAPIENTIBUS ET INSIPIENTIBUS, hoc est tam fidelibus iam per Christum
Dei sapientiam illuminatis, sicut uos estis, quam infidelibus, illis
quidem ut eos confirmem, istis uero ut ipsos conuertam.
[1:15] ITA QUOD IN ME PROMPTUM EST ET VOBIS, QUI ROMAE ESTIS,
EVANGELIZARE.
ITA QUOD IN ME. Debitor sum, inquam, et uoluntarius in soluendo quod
debeo; et hoc est ita debitor sum quod in me PROMPTUM EST EVANGELIZARE
VOBIS, id est quantum in me est iam pronus sum et uoluntarius in
soluendo quod debeo ex iniuncto mihi officio, ad praedicandum scilicet
uobis sicut et caeteris gentibus praedicaui. Licet enim iam conuersi
essent ad fidem, in multis tamen eis adhuc praedicatione uel
exhortatione opus erat. Potest etiam quantum ad caeteros Romanos id
accipi qui nondum conuersi fuerant. Unde et generaliter dicit uobis
QUI ROMAE ESTIS, non qui conuersi estis.
[1:16] NON ENIM ERUBESCO EVANGELIUM. VIRTUS ENIM DEI EST IN SALUTEM
OMNI CREDENTI, IUDAEO PRIMUM, ET GRAECO.
NON ENIM. Ideo promptum est in me quia non ERUBESCO praedicare
EVANGELIUM, licet in eo quaedam erubescentia digna uideantur, quae
uidelicet iuxta infirmitatem assumptae humanitatis de Domino Iesu
praedicantur. Aliter: Non erubesco Euangelium, id est de praedicatione
Euangelii, id est confutari non possum sicut illi qui in rationibus
reddendis deficiunt.
VIRTUS ENIM, ac si diceret: IDEO IN ME PROMPTUM EST EUANGELIZARE uel
NON ERUBESCO EUANGELIUM propter infirmitatem assumptae humanitatis
quia Euangelium omni credenti et suscipienti, illud EST uirtus DEI IN
SALUTEM, hoc est collata a Deo nobis ad saluandum nos tamquam uirtus
per quam quisque proficit.
EVANGELIUM, id est bonum nuntium per excellentiam, Nouum Testamentum
dicitur, non solum, ut superius insinuauimus, quia completum docet
quod in Veteri Testamento erat promissum, uerum etiam quia eius
perfecta potius et uere prorsus iustitiae sufficiens doctrina est cum
lex uetus, ut ipse Apostolus ait, ad perfectionem nihli adduxerit,
opera magis quam intentionem corrigens.
IUDAEO PRIMUM tempore, ET postmodum GRAECO. Primum enim apostoli ex
Iudaeis conuersi sunt per quos inde ad Graecos praedicatio Euangelii
descendit, tandem ad Latinos. Unde etiam illud quod dictum est primum,
respectu Romanorum sine caeterarum gentium ad Iudaeos simul referri
potest; uel primum, id est maxime, dicamus quad in tempore apostoli
Pauli de aliis populis iam conuersi essent.
[1:17] IUSTITIA ENIM DEI IN EO REVELATUR EX FIDE IN FIDEM; SICUT
SCRIPTUM EST: IUSTUS AUTEM EX FIDE VIVIT.
IUSTITIA ENIM DEI uere in salutem, quia ibi tobus salutis doctrina
continetur, ubi uidelicet iustitia Dei hoc est iusta eius remuneratio,
siue in electis ad gloriam sine in impiis ad poenam, liquide et
perfecte continetur et traditur. Et hoc cum IN EO, scilicet Euangelio,
REVELATUR, hoc est in eius praedicatione docetur iustitia Dei, hoc est
iusta eius in quibuscumque remuneratio tam electis, ut dictum est,
quam reprobis. Reuelatur, inquam, EX FIDE IN FIDEM, hoc est ex fide
poenarum dirigente nos in fidem praemiorum. Consequens est enim quasi
a contrariis, ut, dum nouerimus quae poenam apud Deum mereantur,
subintelligamus et quae praemium assequantur, quia necesse est eum qui
mala oderit bona diligere, sicut scriptum est: Dilexisti iustitiam et
odisti iniquitatem. Maxime autem haec in Euangelio reuelari et
distingui arbitror, ubi Dominus cuncta quae fiunt secundum radicem
intentionis examinat dicens:
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si
oculus tuus fuerit tenebrosus, totum corpus tuum tenebrosum erit.
Et hoc quidem est examen uerae iustitiae, ubi cuncta quae fiunt
secundum intentionem pensantur magis quam secundum operum qualitatem.
Quae quidem opera Iudaei magis quam intentionem attendebant, cum nunc
Christiani naturali suscitata iustitia non tam attendant quae fiunt
quam quo animo fiant. Habemus etiam ibi in Euangelio manifeste
utramque retributionem, ubi dicitur a Domino:
Ite maledicti
et
Venite benedicti
iuxta quod alibi ait:
Eadem quippe mensura... etc.
Cum dicitur ex fide puniendorum in fidem glorificandorum, ordinem diei
iudicii tenemus, ubi impiis punitis coronabuntur electi.
SICUT SCRIPTUM EST, in Habakuk scilicet propheta, IUSTUS EX FIDE
VIVIT, hoc est secundum quam reuelationem factam, de his uidelicet
quae credenda sunt, tam de poenis impiorum quam de praemiis iustorum,
quilibet electus in sua perseuerat iustitia, dum haec uidelicet cauet
quae punienda credit et contraria quae placitura Deo credit appetit.
[1:18] REVELATUR ENIM IRA DEI DE CAELO SUPER OMNEM IMPIETATEM, ET
INIUSTITIAM HOMINUM EORUM, QUI VERITATEM IN INIUSTITIAM
DETINENT:
Ut animi terrorem superbis incutiat Romanis, illam partem hic diuinae
iustitiae prosequitur qua punitur dicens: REVELATUR ENIM. Quod dixit
iustitiam Dei reuelari ex fide, scilicet iniustorum, ut diximus,
puniendorum, nunc manifeste determinat dicens quia ibi, id est in
Euangelio, manifestatur IRA DEI, id est iusta eius uindicta super
iniquos. Dei DE CAELo dicit ad differentiam falsorum deorum, sine
uicariorum Dei in ecclesia quibus dicitur:
Ego dixi dii estis.
Vel REUELATUR DE CAELO, hoc est ex ruina superbientium angelorum de
caelo facta, ab aeterna scilicet beatitudine irrecuperabiliter
alienatorum. Si enim tam pretiosas creaturas tam cito tanta poena
irrecuperabiliter damnare sustinuit, quid de hominibus sperandum est,
tot peccatis eum offendentibus?
Aliter. De uindicta illa praeuancationis angelicae patenter ostenditur
unde ad damnandum irascatur, de peruersa scilicet uoluntate priusquam
de opere. Non enim diabolus hoc quod superbiendo uoluit, dicens apud
se:
Ponam sedem meam... etc.
opere compleuit. Unde nequaquam eum effectus opens qui subsecutus est
sed uoluntas damnauit. Sic et Simon Magus donum miraculorum
concupiscendo quod non obtinuit, non ex opere sed ex infidelitate,
quod uenalem scilicet Spiritum Sanctum credidit, damnatus est sicut et
ei Petrus ait:
Quia existimasti... etc.
IMPIETATEM, quantum ad maiorem transgressionem Iudaeorum qui lege
etiam scripta instructi erant; INIUSTITIAM, quantum ad transgressionem
gentilium qui sola naturali lege utebantur.
SUPER OMNEM impietatem, id est ad puniendum omnem etc.; et bene super
omnem dicitur, quasi praeualere in illis qui se ab eo tamquam
superiori defendere nullatenus ualent.
VERITATEM DEI IN INIUSTITIA DETINENT, hoc est quod de uero Deo
sentiunt fructificare non permittunt, iniusta desideria sua sectantes
et uoluntatem suam diuinae uoluntati praeponentes.
[1:19] QUIA QUOD NOTUM EST DEI, MANIFESTUM EST IN ILLIS. DEUS ENIM
ILLIS MANIFESTAVIT.
QUIA QUOD NOTUM EST DEI. Nota quoniam Apostolus in hac epistola, sicut
supra meminimus, ad reprimendam tam Iudaeorum quam gentium superbe
contendentium elationem, alternatim in utrosque, modo in gentiles,
modo in Iudaeos, modo in utrosque simul inuehitur. In utrosque autem
pariter iam quamdam praemisit inuectionem cum ait: "Super omnem
impietatem et iniustitiam", ostendens Deum ad ultionem
praeparatum. Nunc maxime ac specialiter in gentiles inuehitur qui
iuxta rationes suas minus reprehensibiles uidebantur ac pene
excusabiles, quod Deo uero non seruierant quem sine lege scripta, ut
aiebant, cognoscere non ualebant. Quam quidem excusationem manifeste
retundit, ostendens etiam sine scripto a gentibus per naturalem legem
Deum antea notum fuisse, ipso eis de se ipso per rationem quam
dederat, hoc est legem naturalem, ac per uisibilia sua opera notitiam
conferente. Et hoc est quod ait QUOD NOTUM EST, tamquam si diceret:
dixi eos detinere quod de Deo uero sentiunt et bene dixi "quod
sentiunt" QUIA QUOD NOTUM EST DEI, id est de natura diuinitatis modo
reuelatum est mundo per legem scriptam, etiam sine scripto per
naturalem rationem MANIFESTUM ante fuerat IN ILLIS, id est non tantum
illis, uerum etiam per illos aliis. Unde et multa de Trinitate
testimonia aperta in philosophorum libris reperiuntur, qui gentium
magistri erant; quae etiam sancti patres in nostrae fidei
commendationem aduersum gentilium impugnationem diligenter
collegerunt. Quorum pleraque et nos etiam in Theologiae nostrae
opusculo contulimus.
DEUS ENIM ILLIS REVELAVIT, saltem per effecta suorum operum.
[1:20] INVISIBILIA ENIM IPSIUS, A CREATURA MUNDI, PER EA QUAE FACTA
SUNT, INTELLECTA, CONSPICIUNTUR: SEMPITERNA QUOQUE EIUS VIRTUS,
ET DIVINITAS: UT SINT INEXCUSABILES.
Et hoc est quod subdit: INVISIBILIA ENIM etc. Totum hic mysterium
Trinitatis distinguit, ut non solum unitatem Dei, uerum etiam
Trinitatem ex ipsis operibus perpendere possent, quemadmodum ex
qualitate operis cuiuslibet qualis et cuius sollertiae fuerit artifex
eius coniicimus. Et attende diligenter dictum "quod notum est Dei,
illis" reuelatum fuisse, hoc est eos credidisse ea quae nunc nos
credimus de his quae ad diuinitatem quidem pertinent potius quam ad
diuinae incarnationis mysterium. Mysterium quippe incarnationis ex
uisibilibus Dei operibus nequaquam concipi humana poterat ratione,
sicut potentia Dei et sapientia eius et benignitas ex his quae
uidebant liquide percipiebantur. In quibus quidem tribus totam
Trinitatis distinctionem consistere credo. Id quippe Deus Pater sonare
mihi uidetur quod sonat diuina potentia, diuinam generans potentiam,
id est Filium; et Deus quidem Filius tantumdem quantum diuina
sapientia ex Deo Patre genita, et Deus Spiritus Sanctus quantum amor
Dei siue benignitas ex Deo Patre procedens et Filio.
Continuatio: DEUS ILLIS REVELAVIT quia per rationem quam eis Deus
contulit, ex uisibilibus ipsius operibus diuina eius Trinitas innotuit
et per effecta sua ipse artifex sui notitiam eis impressit. Et hoc est
quod ait INVISIBILIA ENIM IPSIUS, hoc est Dei, quod est dicere
multiplex eius seu septiformis Spiritus qui etiam septem spiritus
nonnumquam dicitur sicut septiformis gratiae dona; ipse, inquam,
septiformis Spiritus Dei conspicitur intellectu, hoc est perpenditur,
non oculis corporis, sed intelligentia rationis.
A CREATURA MUNDI PER EA QUAE FACTA SUNT INTELLECTA, hoc est
intelligitur per effecta mundanorum operum quae tam optime fieri
uoluit ac disponi.
SEMPITERNA EIUS. Hic sapientiam eius, id est Dei, intelligamus, quae
est, ut diximus, Filius Dei, de quo alibi dicit:
Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam.
Quam quidem sapientiam euangelista Verbum, id est mentis conceptum,
philosophus 'mentem' nominat quam ex Deo natam affirmat.
VIRTUS quidem Dei sapientia eius dicitur secundum id quod in sapientia
omnia optime facit ac disponit. Debile quippe atque inualidum opus est
quod sollerter factum non est.
DIVINITAS uero hoc loco pro maiestate diuinae potentiae quae
specialiter ex nomine Patris, sicut reor, innuitur. Deus quippe, teste
Isidoro, *theos* id est 'timor' interpretatur, et potestas quaelibet
timor est subiectorum. Unde merito nomine Dei siue diuinitatis, id est
deitatis, diuina specialiter exprimitur potentia. Quod diligenter
Maximus episcopus in Expositione symboli qui dicitur apostolorum, quae
legitur in quinta Quadragesimae dominica, his uerbis insinuat:
Credis, inquit, in Deum Patrem omnipotentem. In Deo natura
innascibilis, in Patre ingeniti ueritas, in omnipotente plenitudo
uirtutis ostenditur. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens
et per omnipotentiam Pater.
De his autem in primo Theologiae nostrae, prout potuimus, satis
diligenter disseruimus.
Apparet itaque maxime ex ipsa mundanae fabricae uninersitate tam
mirabiliter facta, tam decenter ornata, quantae potentiae, quantae
sapientiae, quantae bonitatis eius artifex sit qui tantum et tale opus
de nihilo facere potuit et uoluit et tam sollerter et rationabiliter
cuncta temperauit, ita ut in singulis nihil plus aut minus quam
oportuerit actum sit. Unde et Plato ipse cum de genitura mundi ageret,
in tantum diuinae potentiae ac sapientiae bonitatem extulit, ut
adstrueret Deum nullatenus potuisse mundum meliorem facere quam
fecerit.
Non solum autem philosophi gentium ex ipsa mundi compositione uel
ornatu mirabili mirabilem eius artificem perceperunt, uerum etiam ex
optima eius dispositione optimam diuinae gubernationis prouidentiam
rationibus congruis assignarunt. Quorum unus. Tullius in primo
Rhetoricae suae, mundum ipsum prouidentia, non fortuitu, regi ualida
ratione monstrauit, cum uidelicet ea quae consilio ac prouidentia
reguntur melius procedere atque administrari proponeret quam alia, ac
statim nihil melius et ordinatius administrari uel disponi quam
mundum ipsum assumeret atque hoc quoque illico manifesta ratione
conuinceret, ostendens scilicet quam utiliter et rationabiliter ea
quae in mundo sunt in sua ordinatione perseuerent.
Possumus etiam quod ait Apostolus INVISIBILIA ENIM IPSIUS A CREATURA
MUNDI etc. non solum ita exponere quod ex compositione et ornatu mundi
potuerit per humanam rationem ipsa artificis potentia, sapientia atque
bonitas percipi, secundum quae, ut diximus, tres in Deo personae
distinguuntur; uerum etiam dicere eousque per similitudinem
corporalium rerum humanam rationem conscendisse, ut ipsam Dei unitatem
atque in eo personarum Trinitatem et quomodo ipsae personae inuicem se
habeant congruis similitudinum exemplis assignare ualeret, ponendo
scilicet ante oculos aliquam mundi creaturam sicut aeream substantiam,
et attendendo aliquid quod fiat in ipsa aerea substantia, utpote
imaginem aeream quae nostra operatione in ipso aere facta est, ita
quidem ut ipsum aes et aerea statua, quae in aere ipso uel ex aere
facta est, eadem res sint essentialiter sine numero, sed tamen
proprietatibus diuersa sint, cum uidelicet aliud sit proprium aeris,
aliud aereae statuae; et quamuis idem sint essentialiter aes et aerea
statua, aerea tamen statua ex aere est, non aes ex aerea statua. Sic
et in diuina Trinitate cum sit eadem substantia trium personarum, id
est Patris et Filii et Spiritus Sancti, diuersae tamen sunt in suis
proprietatibus personae, cum sit aliud proprium Patris, aliud Filii
uel Spiritus Sancti. Et quamuis sit unaquaeque persona idem
essentialiter cum caeteris, Filius tamen ex Patre est tamquam aerea
imago ex aere, non Pater ex Filio sicut nec ipsum aes est ex aerea
imagine, et Spiritus Sanctus a duabus aliis habet esse personis, non
illae ab eo.
Sed et de his quidem, quantum oportuit, in secundo Theologiae nostrae
nos tractasse arbitramur. Nunc ad litteram reuertamur.
A CREATURA MUNDI PER EA QUAE FACTA SUNT INTELLECTA, id est per aliquam
creaturam mundi sicuti per ipsum aes et per illa quae in ipso aere
facta sunt, sicut est imago aerea uel aliquid simile. Caetera in
expositione non morentur.
ITA UT SINT INEXCUSABILES, id est iam non possint se gentiles per
ignorantiam excusare, de notitia scilicet unius Dei, quamuis legem
scriptam non habuerint.
[1:21] QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT, AUT
GRATIAS EGERUNT; SED EVANUERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, ET
OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM.
Et unde inexcusabiles subponit: QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM,
per humanam scilicet rationem quae lex naturalis dicitur, NON SICUT
DEUM GLORIFICAVERUNT, hoc est debitum reuerentiae cultum ei per
humilitatem non exhibuerunt, NEC GRATIAS EGERUNT, recognoscentes ex
dono gratiae eius esse hanc notitiam de ipso habitam quam prae
caeteris habebant, et ob hoc eum laudantes.
SED EVANVERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, more uidelicet fumi qui quo
altius conscendit, magis deficit atque annullatur. Sic etenim isti quo
magis ex arrogantia intumescebant propter Scientiam quam adepti erant,
suo studio uel ingenio, non diuinae gratiae eam adscribentes, magis
excaecari meruerunt et in errorem amplius deuolui. Et hoc est quod
exponens subdit: ET OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM. Insipiens fuit
quia sibi, non Deo, proprium ipsius donum tribuerunt et ex se, non ab
ipso, hoc se habere crediderunt. Unde merito est cor obscuratum et
ipsa in eis naturalis ratio obtenebrata.
[1:22] DICENTES ENIM SE ESSE SAPIENTES, STULTI FACTI SUNT.
Vere obscuratum, quia STULTI FACTI SUNT, etiam illa naturali
cognitione priuati. DICENTES SE ESSE SAPIENTES, hoc est iactantes se
esse potius sapientes ex se ipsis quam sapientes factos esse a Deo.
[1:23] ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI IN SIMILITUDINEM
IMAGINIS CORRUPTIBILIS HOMINIS, ET VOLUCRUM, ET QUADRUPEDUM, ET
SERPENTIUM.
ET MUTAVERUNT GLORIAM. Et in quantam stultitiam, immo insaniam
proruperunt, tam per infidelitatis errorem quam per ignorantiam uitae,
subiungit dicens: ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI, hoc est
honorem et sacrificia quae debuissent uero Deo exhibere, qui uidelicet
corrumpi aut mutari in aliquo non potest, exhibuerunt falso homini, id
est imaginariae similitudini hominis corruptibilis et mortalis,
idololatrae scilicet facti; et non solum IN SIMILITUDINEM HOMINIS,
uerum etiam quorumlibet irrationalium animalium, tam VOLUCRUM scilicet
quam QUADRUPEDUM ET SERPENTUM. Fortasse autem credebant quosdam
spiritus, quos deos uocabant, praeesse hominibus, quosdam caeteris
animantibus, et ideo eos colebant in formis eorum quibus praeesse
uidebantur. Haymo:
Assyrii simulacrum Beli patris Nini regis pro deo colebant, et
Babylonii id ipsum quem uocant Bel. Sidonii Baal, Iudaei
Beelzebub et Philisthaei [Zebet]. Romani colebant anserem et
Aegyptii accipitricem; item Aegyptii colebant Apim, hoc est
uaccam albam, Babylonii draconem et Aegyptii cocodrillum qui est
serpens aquaticus natans in aqua ut piscis, pascens in terra ut
bos.
[1:24] PROPTER QUOD TRADIDIT ILLOS DEUS IN DESIDERIA CORDIS EORUM, IN
INMUNDITIAM, UT CONTUMELIIS AFFICIANT CORPORA SUA IN
SEMETIPSIS:
PROPTER QUOD, uidelicet quia a Deo desipuerunt, ut falsa animalia, id
est animalium simulacra, pro Deo colerent.
TRADIDIT ILLOS DEUS, hoc est permisit abire post immunda desideria sua
ut quod turpiter mente conceperant, turpius etiam opere complerent.
UT AFFICIANT, id est affligant et ui quadam contra naturam cogant et
dedecorent CORPORA SUA contumeliosis immunditiis Sodomitici peccati IN
SEMETIPSIS commissi, ut se ipsos mutuo polluant.
[1:25] QUI COMMUTAVERUNT VERITATEM DEI IN MENDACIO; ET COLUERUNT, ET
SERVIERUNT CREATURAE POTIUS QUAM CREATORI, QUI EST BENEDICTUS
IN SAECULA. AMEN.
QUI COMMUTAVERUNT. Submissio sine repetitio causae, quare id uidelicet
permiserit de illis Deus, quia in eum, inquit, maxime deliquerunt
commutantes VERITATEM DEI IN MENDACIO, id est sub nomine et honore
ueri Dei colentes falsos deos; ET SERVIERUNT CREATURAE, id est
daemoniacis spiritibus quos inhabitare simulacra credebant.
QUI EST BENEDICTUS, hoc est qui glorificatur, hoc est laudabilis
apparet ex uniuersis creaturis Suis per omnes temporum
successiones.
SAECULA, quasi a sequendo dictae sunt ipsae temporum successiones.
AMEN, id est uerum est, modo enim confirmandi, modo optandi aduerbium
hoc est.
[1:26] PROPTEREA TRADIDIT ILLOS DEUS IN PASSIONES IGNOMINIAE. NAM
FEMINAE EORUM INMUTAVERUNT NATURALEM USUM IN EUM USUM QUI EST
CONTRA NATURAM.
PROPTEREA TRADIDIT, quia uidelicet interim excellentiae diuinae
derogauerunt, non sufficit semel hoc dicere ut magis deterreat
auditorem a talibus.
PASSIONES ignominiosas dicit pollutiones non naturalis libidinis. Pati
merito dicitur quaelibet substantia et quasi quamdam sustinere
uiolentiam, quotiens contra naturam aliquid in ea agitur. Quae uero
sint huiusmodi turpitudines statim adnectit, tam feminis quam uiris
eas assignando, ad maiorem Dei uindictam probandam.
FEMINAE EORUM dicuntur quas ipsi pessimi exempli doctrina quasi suas
in hoc fecerant.
QUI EST CONTRA NATURAM et ideo magis abusio dicendus est quam
usus. CONTRA NATURAM, hoc est naturae institutionem quae genitalia
feminarum praeparauit usui uirorum et e conuerso, non ut feminae
feminis cohabitarent.
[1:27] SIMILITER AUTEM ET MASCULI, RELICTO NATURALI USU FEMINAE,
EXARSERUNT IN DESIDERIIS SUIS IN INVICEM, MASCULI IN MASCULOS
TURPITUDINEM OPERANTES, ET MERCEDEM, QUAM OPORTUIT, ERRORIS SUI
IN SEMET IPSIS RECIPIENTES.
EXARSERUNT, id est extra legem naturae accensi sunt IN SUIS DESIDERIS,
non naturae uoluptatibus.
ET MERCEDEM, id est retributionem debitam SUI ERRORIS, hoc est
excaecationis atque idololatriae, receperunt IN SEMETIPSIS, mutuo se
inuicem polluentes in corpore sicut animo polluti erant infidelitate.
[1:28] ET SICUT NON PROBAVERUNT DEUM HABERE IN NOTITIA, TRADIDIT EOS
DEUS IN REPROBUM SENSUM, UT FACIANT QUAE NON CONVENIUNT.
ET SICUT NON PROBAVERUNT DEUM, hoc est non laudauerunt atque elegerunt
Deum quem cognouerant, HABERE IN NOTITIAM, hoc est retinere in memoria
ei cohaerendo, TRADIDIT ILLOS DEUS IN REPROBUM SENSUM, hoc est ita
penitus excaecari permisit, ut omnino impudentes effecti, nulla
penitus honestatis signa in se ostenderent, de qua tamen multa
conscripserant; ita UT FACIANT, id est opere impleant, EA QUAE NON
CONVENIUNT, non solum quae mala sunt apud Deum, sed quae nulli hominum
disciplinae concordant aut aliqua ratione excusari etiam apud impios
ualeant.
[1:29] REPLETOS OMNI INIQUITATE, MALITIA, FORNICATIONE, AVARITIA,
NEQUITIA, PLENOS INVIDIA, HOMICIDIO, CONTENTIONE, DOLO,
MALIGNITATE, SUSURRONES, [1:30] DETRACTORES, DEO ODIBILES,
CONTUMELIOSOS, SUPERBOS, ELATOS, INVENTORES MALORUM, PARENTIBUS
NON OBOEDIENTES, [1:31] INSIPIENTES, INCONPOSITOS, SINE
AFFECTIONE, ABSQUE FOEDERE, SINE MISERICORDIA.
Illos dico REPLETOS OMNI IMMUNDITIA, hoc est non omnibus
simul tantum peccatis sed singulis repletos, ita scilicet Ut
unaquaeque iniquitas in eis plena et perfecta reperiatur. Unde statim
enumerando subdiuidit iniquitatis partes quibus eos repleri
ostendit. MALITIA, per quam student aliis damnum inferre; FORNICATIONE
quae est omnis illicitus concubitus, extra uxorem uidelicet; AVARITIA,
id est immoderato terrenorum desiderio; NEQUITIA qua etiam alios
corrumpere gaudent, quibus non sufficit ut soli moriantur; INVIDIA, de
bonis alterius dolendo; HOMICIDIIS, tam opere si possunt quam
uoluntate; CONTENTIONE, aperte ueritati contradicendo; DOLO, id est
simulatione, quando uidelicet occulte aliud agitur et aliud simulatur;
MALIGNITATE, in ipsos etiam benefactores suos; SUSURRONES, id est
latenter, cum aperte non ualent, detrahentes, et cum audent etiam in
aperto; DETRACTORES, et per hoc non solum hominibus quibus detrahunt
uel nocere uolunt, uerum etiam DEO ODIBILES; CONTUMELIOSOS, inferendo
conuitia; SUPERBOS, appetendo esse super aequales; ELATOS, appetendo
aequari superioribus; INVENTORES MALORUM, hoc est excogitantes nouum
aliquod peccandi genus in quo delectentur; PARENTIBUS NON OBEDIENTES,
et in hoc inhumani et feris ipsis indomitiores; INSIPIENTES, iam ex
consuetudine mali discretionem boni non habentes; INCOMPOSITOS,
quantum ad exteriorem habitum qui male ordinatae mentis nuntius est;
SINE AFFECTIONE, scilicet naturalis benignitatis in proximos sui
generis; SINE MISERICORDIA, id est compassione alienarum miseriarum;
SINE FOEDERE, id est mutuo caritatis uinculo in aliquo uel alicuius
pacti obseruatione.
[1:32] QUI CUM IUSTITIAM DEI COGNOVISSENT, NON INTELLEXERUNT QUONIAM
QUI TALIA AGUNT, DIGNI SUNT MORTE: NON SOLUM EA FACIUNT, SED ET
CONSENTIUNT FACIENTIBUS.
Qui etiam in tantum deuoluti sunt excaecatione ut non per paenitentiam
redire sciant, non iam intelligentes, id est non attendentes uel
curantes QUONIAM QUI TALIA AGUNT, DIGNI SUNT MORTE, uidelicet aeterna,
CUM, id est quamuis, IUSTITIAM DEI primitus COGNOVISSENT, hoc est eius
debitam uindictam de singulis peccatis.
SED ETIAM QU! CONSENTIUNT. Consentire hic dicit non resistere aliquem
peccato alterius, cum possit et debeat. Multorum enim fortasse Deus
resistere peccatis posset, disturbando scilicet ne fierent, nec tamen
debet, culpis nostris exigentibus uel ipsis peccatis in melius utendo;
ideoque consentire peccatis nullo modo dicendus est.
Notandum uero non de omnibus philosophis uel naturali lege utentibus
hanc excaecationem uel malitiam praedictam esse intelligendam, cum
plerique illorum tam fide quam moribus Deo acceptabiles exstiterunt,
ueluti Iob gentilis et nonnulli fortasse philosophorum gentium, qui
continentissimae fuerunt uitae, ante ipsum Domini aduentum. De
qualibus beatus Hieronymus, Super Matthaeum commemorans ait:
Ex eo quod malus seruus ausus est dicere: "Metis ubi non
seminasti et congregas ubi non sparsisti", intelligamus etiam
gentilium et philosophorum bonam uitam recipere Deum, et aliter
habere eos qui iuste, aliter eos qui iniuste agunt ad
comparationem eius qui naturali legi seruiat, condemnari eos qui
scriptam legem negligant.
Metere itaque Dominum ubi non seminauit, iuxta Hieronymum,
intelligimus eos etiam qui per naturalem legem bene agunt ad uitam
colligere, in quibus scilicet nullum praedicationis uerbum seminatum
est. Sed quia fortasse inter philosophos pauci tales exstiterunt,
quasi generaliter sine aliquorum exceptione hoc de eis supra dictum
est, ut sapientes minus de sua sapientia praesumant quae magis inflare
quam aedificare solet, ipso alibi attestante Apostolo:
Scientia inflat, caritas aedificat.
Sufficiebat etiam hoc loco Apostolum, ad reprimendam superbam
Romanorum gentilium contentionem et humilitatem conseruandam,
ostendere per aliquos philosophorum gentilibus notitiam siue fidem Dei
innotuisse et eosdem fidei magistros grauiter deliquisse, ut usque
etiam ad idololatriam eorum caecitas duceretur et cum summo
idololatriae errore ad summam etiam ignominiam uitae deuoluerentur, ut
supra memorauit. Qui omnia poenam esse peccati superbiae docet, ut
secundum intentionem praesentis epistolae, quae tota etiam contra
superbiae pestem scripta est, a superbia in ipso statim epistolae
exordio dehortetur. Poena praecedentis peccati sequens peccatum
dicitur, id est iusta eius remuneratio ad poenam, cum ex praecedenti
peccato, quod corrigere negligit, promeretur aliquis in aliud peccatum
deuolui, ut iuxta illud Apocalypsis:
Qui in sordibus est sordescat adhuc.
Tres in hoc loco quaestiones occurrunt. Quarum quidem una est: Quid
sit quod idololatriam faciat, cum nos etiam Christiani nonnulla in
cultu Dei uel angelorum aut sanctorum hominum sculptilia siue picturas
habeamus? Alia uero quaestio est: Cur dicitur Deus aliquem pro
praecedentibus peccatis in alia peccata tradere atque hoc ex iustitia
agere, cum ille scilicet qui traditur hoc meruerit? Utrum Deus quoque
auctor uel causa peccati sit, cum subtrahendo gratiam Suam eum
compellere ad peccandum uideatur, qui ea subtracta a peccato sibi
minime possit cauere? quemadmodum si quis ei qui inter fluctus in
naui est, nauim subtrahat quacumque de causa et eum ibi dimittat, eum
profecto mori compellit. Tertia autem est quaestio: Quomodo iustum sit
impio Deum subtrahere gratiam suam, qua subtracta, ille deterior fiat
et amplius peccet, nisi etiam iustum sit illum deteriorem fieri et
amplius peccare, hoc est amplius creatorem suum offendere atque
contemnere? Quis hoc autem, quod iniquissimum est, iustum esse dicat,
Cum uidelicet potius resipiscere peccator debeat quam augere peccata?
Quippe si iustum esset eum amplius peccare, quomodo reus statueretur
aut etiam peccare diceretur id faciendo quod utique eum facere iustum
esset?
Sed harum quidem propositarum quaestionum solutiones Theologiae
nostrae examini reseruamus.
[ ROMANS 2 ]
[2:1] PROPTER QUOD INEXCUSABILIS ES, O HOMO OMNIS QUI IUDICAS. IN QUO
ENIM IUDICAS ALTERUM, TE IPSUM CONDEMNAS: EADEM ENIM AGIS QUI
IUDICAS
PROPTER QUOD. A singulari inuectione, in gentiles scilicet, ad
generalem transit ac si ita dicat: quandoquidem hi se excusare non
possunt per ignorantiam Dei a peccato, id est a contemptu creatoris,
quibus lex scripta non data est; ergo nullus. Et hoc est: Ergo
INEXCUSABILIS ES, O HOMO, OMNIS QUI IUDICAS. Omnis, inquam, qui
iudicas, id est qui iudicium rationis et discretionis boni habes et
mali. Ab hoc quippe contemptu, paruuli qui nondum discretionem habent
liberi sunt. In quo enim uere inexcusabilis? quia etiam proprio
iudicio tuo condemnandus, cum in aliis reprehendas eadem quae facis,
aut similia. Hoc autem maxime spectat ad superbam Romanorum
contentionem qua se alterutrum praeponere uolebant, et se ipsos
singuli defendentes, alios criminosos iudicabant.
IN QUO ENIM, id est de eodem peccato de quo IUDICAS, id est
reprehendis alterum et censes damnandum, TE IPSUM CONDEMNAS, id est ea
operando damnabilem facis uel asseris et in te ipsum proprio iudicio
sententiam profers. Et quare uel quomodo, subponit dicens: EADEM ENIM
AGIS QUAE IUDICAS, hoc est quae in aliis reprehendis, scilicet mala
opera quae contra propriam conscientiam committis.
[2:2] SCIMUS ENIM QUONIAM IUDICIUM DEI EST SECUNDUM VERITATEM IN EOS
QUI TALIA AGUNT.
Dixi quae iudicas reprehendendo sed bene indicas hoc arguendo, quia
Deus ipsa iudicat puniendo; et hoc est: SCIMUS ENIM etc. Vel ita: dixi
te ipsum condemnas, hoc est damnabilem facis ea operando, et uerum est
quidem: Scimus enim, nos diuina gratia illuminati, QUONIAM IUDICIUM
DEI quod EST SECUNDUM ipsam VERITATEM rei nec falli potest, est IN
EOS, id est contra illos QUI TALIA AGUNT, ad ipsos scilicet puniendos
atque damnandos.
[2:3] EXISTIMAS AUTEM HOC, O HOMO, QUI IUDICAS EOS, QUI TALIA AGUNT,
ET FACIS EA, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI?
Et cum ita sit, quod uidelicet Deus tales damnet, EXISTIMAS tu
QUI IUDICAS, id est arguis uel accusas EOS QUI TALIA AGUNT, ET FACIS
EA, existimas, inquam, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI, hoc est iustam
eius de talibus uindictam?
[2:4] AN DIVITIAS BONITATIS EIUS, ET PATIENTIAE, ET LONGANIMITATIS
CONTEMNIS? IGNORANS QUONIAM BENIGNITAS DEI AD PAENITENTIAM TE
ADDUCIT?
Et numquid etiam ignoras quia tanto damnabilior es quanto maiori
patientia Deus te exspectat, et exspectando diu ad paenitentiam
inuitat eius benignitas, et hanc eius benignitatem patientiae in
contemptum eius conuertis, et tanto minus eum uereris quanto amplius
sustinet offensas tuas nec statim punit? Et hoc est quod ait An
ignoras? Numquid CONTEMNIS DIVITIAS BONITATIS EIUS, id est Dei, hoc
est diuitem et copiosam eius animi dulcedinem? bonitatis dico,
PATIENTIAE ET LONGANIMITATIS, id est longae eius patientiae. Et an
IGNORAS QUONIAM BENIGNITAS DEI, id est haec bonitatis eius exhibitio
qua exspectat, TE ADDUCIT quantum in ipsa est, hoc est inuitat,
adhortatur AD PAENITENTIAM peccatorum suorum potius quam ad contemptum
exspectantes?
[2:5] SECUNDUM DURITIAM AUTEM TUAM, ET INPAENITENS COR, THESAURIZAS TIBI
IRAM IN DIE IRAE, ET REVELATIONIS IUSTI IUDICII DEI,
Sed tu SECUNDUM DURITIAM TUAM ET COR IMPAENITENS THESAURIZAS TIBI, id
est studiose tamquam pretiosas dinitias accumulas tibi IRAM, id est
uindictam exercendam in te IN DIE, hoc est in tempore IRAE ET
REVELATIONIS, id est uindictae Dei in te reuelandae. Et ut ira illa
potius iustitiae quam crudelitatis intelligatur et deliberationis
magis quam praesumptionis, addit IUSTI IUDICII, hoc est irae dico, id
est uindictae prouenientis ex iudicio iustae deliberationis DEI qui
iniuste agere non potest.
[2:6] QUI REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EIUS:
Quam uero iustum sit iudicium subponit dicens: QUI REDDET UNICUIQUE,
quod uidelicet meruerit SECUNDUM OPERA, id est qualitatem operum quae
magis in intentione quam in actione consistit. Secundum qualitatem
operum est qualitas retributionis, quia qualia sunt opera talis est
retributio, pro bono scilicet bonum, pro malo malum, cum apud Deum
uoluntas ipsa pro opere facti reputetur. Unde et ipse probator cordis
et renum in abscondito uidere dicitur. Opus hoc loco pro affectu
operis ponit, ab effectu scilicet ad causam uocabulo translato.
Alioquin non ostenderetur aequum esse indicium Dei cum opera
indifferentia sint in se, scilicet nec bona nec maia, siue
remuneratione digna uideantur, nisi secundum radicem intentionis quae
est arbor, bonum uel malum proferens fructum. Tale est ergo quod ait
SECUNDUM OPERA EIUS ac si diceret secundum uoluntatem eorum quae fieri
uel non, fieri appetunt. Alioquin superbia diaboli uei cupiditas
Simonis, quae non obtinuerunt operis effectum, ad hoc iudicium
pertinere non uiderentur. Paruuli autem qui intra annos discretionis
morientes meritum habere non uidentur, ad huius iudicii reuelationem
non pertinent, qua uidelicet dicitur: REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA
EIUS, hoc est tribuet ei quod meruerit.
Diligenter itaque expressit Apostolus quid sit accipiendum iudicium
Dei, cum ait reuelationem iudicii. Non enim uerbis sed exhibitione
operis quisque ibi iudicabitur, id est manifestabitur an praemio uel
poena dignus fuerit. Cuius quidem, dum uineret, occultus etiam sanctis
exitus habebatur, utrum uidelicet praedestinatus esset ad uitam an
non.
Hoc autem iudicium, id est haec reuelatio seu discussio diuini
examinis, et singulariter quotidie fit in exitu singulorum morientium,
et generaliter in fine saeculi facienda est, ubi quidem omnes omnibus
reuelabuntur, quales uidelicet antea fuerint, an praemio scilicet an
poena digni. In illa uero generali discussione bind in electis et
reprobis ordines esse dicuntur. Quidam enim electorum, id est
praedestinatorum, ibi iudicabunt tantum et non iudicabuntur, quidam
tantum iudicabuntur. Sic et reproborum duo erunt ordines cum alii
eorum sint iudicandi tantum, alii minime sint iudicandi. Quicumque
enim electi purgati ante diem iudicii non inueniuntur, iudicandi, id
est reuelandi, ibi erunt. De qualibus alibi ait:
Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem.
Qui uero perfectae uitae inuenti fuerint uel ante ipsum iudicium
purgati, non erunt ibi iudicandi, id est reuelandi, sed potius cum
ipso Christo pariter iudicabunt. Cuius quidem maiestatis et gloriae
participes ita fulgebunt ut statim ex ipsis appareat, sicut ex ipso
Christo, quam bene gerint qui eis adhaeserunt, quam male qui eos
contempserunt. Et ita ipsi quoque tamquam iudices cum Christo
residebunt, securi penitus de se et alits iudicantes, hoc est, ut
dictum est, reuelantes an bene cum eis an in eos male egerint, ut uel
praemio ex hoc uel poena digni sins. Reprobi uero qui in infidelitate
sua moriuntur, iam in ipso exitu suo iudicati sunt, id est reuelati,
nec ulterius generaliter reuelandi, iuxta illud Veritatis:
Qui non credit, iam iudicatus est.
Hi uero qui fidem habentes, dubiam in occulto gesserunt uitam propter
quod eorum incertus est exitus, ibi iudicandi sunt, id est reuelandi.
[2:7] HIS QUIDEM QUI SECUNDUM PATIENTIAM BONI OPERIS, GLORIAM, ET
HONOREM, ET INCORRUPTIONEM QUAERENTIBUS, VITAM AETERNAM:
HIS QUIDEM QUI SECUNDUM. Quomodo secundum qualitatem operis sit
qualitas retributionis ostendit, ut uidelicet pro bono bonum reddatur
et e contrario. Et hoc est: His quidem qui secundum PATIENTIAM BONI
OPERIS, subaudis sunt, ut uidelicet ostendat bene agentibus
tribulationes non deesse, per quas purgantur aut proficiunt, GLORIAM
ET HONOREM, id est gloriosum honorem, cum nostra uidelicet humanitas
ad celsitudinem angelorum peruenerit et nos pariter haeredes Dei et
cohaeredes Christi cum ipso regnabimus. Et ne ista gloria ad animam
tantum referatur, addit etiam de glorificandis corporibus quae
incorruptibilia erunt, dicens ET INCORRUPTIONEM, uidelicet corporum;
HIS, inquam, QUAERENTIBUS VITAM, non transitoriam sicut Iudaei, sed
AETERNAM sicut Christiani, ut ostendat merito id eos obtinere ad quod
toto desiderio anhelauerunt nec sua spe esse fraudatos, sicut de
quolibet scriptum est iusto:
Vitam petiit a te et tribuisti ei
et item:
Desiderium animae eius tribuisti ei.
[2:8] HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, ET QUI NON ACQUIESCUNT VERITATI,
CREDUNT AUTEM INIQUITATI, IRA ET INDIGNATIO.
HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, sunt subaudis, id est qui scienter
diuinae repugnant uoluntati; quod statim exponit dicens ET QUI NON
ACQUIESCUNT VERITATI quam nouerunt, ut uidelicet operentur secundum
quod operandum esse ueraciter credunt, sed magis CREDUNT, id est
acquiescunt uel assentiunt.
INIQUITATI ut malum quod animo concipiunt opere compleant, id est
adimplere studeant; reddetur subaudis IRA ET INDIGNATIO, quam
uidelicet meruerunt, id est uindicta Dei sine eius patientia. Electi
uero si qui in ipsis quandoque puniuntur, ut uidelicet purgentur,
patienter sustinent nec inde irascuntur sed potius gaudent atque
grates referunt, attendentes quod scriptum est:
Castigans castigauit me Dominus et morti non tradidit me
et rursum:
Quos diligit Deus corrigit, flagellat autem filium quem recipit.
Unde et Hieronymus. Ad Castricianum:
Magna ira est quando peccantibus non irascitur Deus.
[2:9] TRIBULATIO ET ANGUSTIA IN OMNEM ANIMAM HOMINIS OPERANTIS MALUM,
IUDAEI PRIMUM, ET GRAECI;
TRIBULATIO ET ANGUSTIA. Ostendit ex quibus praedicta ira et indignatio
proueniant. TRIBULATIO enim ANGUSTIA est ubi is, qui torquetur, omni
spe euadendi destitutus est, ut nec spes ei ad remedium aliquod sit
relicta sed ipsa quoque desperatione torqueatur. Et quia dixerat his
indefinite, addit generaliter id fieri IN OMNEM ANIMAM HOMINIS
OPERANTIS MALUM, tam IUDAEI scilicet quam GENTILIS, id est tam scripta
quam naturali lege instructi. Operantis inquit, non operati, id est
perseuerantis in malitia, non desistentis; qui etiam inter ipsa
tormenta nec malam uoluntatem deponent, cum diabolo confirmati,
uolentes adhuc si liceret eadem agere, atque ideo perpetua merito erit
poena quia perpetua in animo perseuerabit culpa. Unde et beato
attestante Hieronymo, merito Dominus in die indicii dicturus est:
Discedite a me qui operamini iniquitatem
id est qui non solum operati estis sed adhuc in ipsis cordibus uestris
operamini; ibi, ut supra diximus, apud Deum uoluntas pro opere facti
computatur.
Bene dicit in animam, non in corpus, hominis uindictam fieri quia
solius animae est, non corporis, dolere siue sentire et contristari
uel delectari, irasci uel gaudere. Et si diligenter consideremus sola
ipsa quae uelle potest, apud Deum uoluntatis remuneratorem uel
praemium uel poenam ex bona uel mala uoluntate promeretur, et sola
proprie dicenda est peccare sicut et uirtutes habere et sola beata
effici ex uisione diuinae maiestatis, quae oculis tantum mentis, non
corporis conspicitur. Quod autem quinque animae sensus corporei
dicuntur, cum sola tantum, ut dictum est, anima sentiat, uel quod
quaedam peccata carnalia, quaedam spiritualia uocentur, cum sola
tantum anima peccet quae sola rationem habet et uelle potest, non ita
est accipiendum ut corpus ipsum uel sentiat uel peccet, sed quia per
ipsum uel sensus excercentur uel uoluntates implentur ut inglnuies
gula, libido genitalibus.
Sola itaque anima ex bona uel mala uoluntate praemium uel poenam apud
Deum meretur et obtinet et sola beatitudinis uel miseriae particeps
esse potest, licet ex corpore resumpto poena eius uel gloria
augeatur. Unde duplicem contritionem impiorum et geminam stolam
sanctorum, tam secundum animam scilicet quam secundum corpus,
dicimus. Gaudebit amplius beata anima et creatorem magis glorificabit
cum corpus ipsum quod hic tam infirmum et passibile gessit, uiderit
ibi ita aptatum quod ulterius dissolui non possit nec ipsa ex contactu
eius aliquam contrahere laesionem. Et haec ipsa corporis humani
reparatio, corporis glorificatio uel beatitudo dicitur. Sic et poena
corporis dici potest quam anima ipsa per corporea sustinebit
membra. Nec tamen cum ex corporibus geminetur animarum gloria uel
poena, ideo geminam istam gloriam uel poenam simplici angelorum uel
daemonum gloriam poenaeue praeferimus, qui corporeae non sunt naturae.
Quod uero, ut dictum est, sola anima doleat uel sentiat, ipsi quoque
asserunt sancti. Unde Augustinus, De ciuitate Dei, libro XXII:
Si consideremus diligentius, dolor qui dicitur corporis magis ad
animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam
quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet
ubi laeditur corpus.
Idem, Super Genesim:
Sentire non est corporis sed animae per corpus.
Item:
Neque enim corpus sentit sed anima per corpus.
Idem, Ad Dioscorum in ea epistola 'Tu me innumerabilium quaestionum':
Non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum uel partem
aliquam summi boni. Hoc qui non uident, caecati sunt dulcedine
carnalium uoluptatum, quam ex indigentia sanitatis uenire non
intuentur. Sanitas autem perfecta corporis illa extrema totius
hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit
animam, ut ex eius plenissima beatitudine, quae in fine temporum
sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam quae
est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est
propria sed plenitudo sanctitatis, id est incorruptionis uigor.
IUDAEI PRIMUM ET GRAECI. Iudaeum uocat omnem scripta lege edoctum,
Graecum omnem gentilium, more philosophorum qui Graeci fuerunt,
ratione praeditum, id est naturali lege optime instructum. Quorum quo
maior est discretio, maior est transgressio, et ideo ait: IUDAEI ET
GRAECI PRIMUM, id est maxime, operantis malum, id est delinquentis,
comparatione scilicet aliorum hominum quasi brutorum.
[2:10] GLORIA AUTEM, ET HONOR, ET PAX OMNI OPERANTI BONUM, IUDAEO
PRIMUM, ET GRAECO:
GLORIA AUTEM ET HONOR. Repetit iustorum remunerationem quam praemisit,
ut ad eam saepius memoratam amplius nos accendat. Pacem quidem dicit,
non solum quietem ab infestatione exteriorum inimicorum, uerum etiam
concordiam illam spiritus et carnis, ut in nullo ulterius caro
spiritui reluctetur, omnibus prorsus finitis carnalium suggestionum
molestiis.
IUDAEO PRIMUM ET GRAECO, BONUM scilicet OPERANTI. Quo enim isti
amplius summum bonum, Deum, uel scripto uel ratione cognouerant,
amplius eius uoluntati sobrie uiuendo inhaerebant. Primum itaque et
hoc loco pro maxime, ut supra, ponit.
[2:11] NON EST ENIM PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM.
NON EST ENIM. Dixi generaliter omni atque indifferenter,
nullam faciens differentiam retributionis ex dignitate personarum. et
merito quia NON EST PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM, hoc est numquam
diuinum indicium minus aliquem ibi punit uel magis glorificat pro
aliqua dignitate uel excellentia quam hic habere uidebatur, sed aeque
omnibus secundum merita reddit tam habentibus legem quam non
habentibus, tam his qui se esse de genere Israel gloriantur quam
caeteris. Et quod secundum merita tantum reddat, ostendit cum secundum
quantitatem transgressionum sit quantitas poenarum. Unde similiter de
praemiis subintelligendum constat.
[2:12] QUICUMQUE ENIM SINE LEGE PECCAVERUNT SINE LEGE ET PERIBUNT: ET
QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT, PER LEGEM IUDICABUNTUR.
Sicut itaque maior est transgressio eius qui legem quoque
scriptam accepit quam illius qui sola naturali est instructus, ita
maiorem eius poenam esse ostendit et alterius minorem, dicens:
QUICUMQUE PECCAVERUNT SINE LEGE, scilicet scripta, sicuti gentiles, id
est eam non habentes qua instruerentur, peribunt quidem, id est
damnabuntur, sed SINE LEGE PERIBUNT, id est nullam ex transgressione
legis scriptae poenam incurrent sed ex transgressione naturalis legis
tantum.
ET QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT. id est per transgressionem
quoque scriptae legis sicut Iudaei, PER LEGEM IUDICABUNTUR, hoc est
conuinci aperte rei poterunt per professionem legis susceptae quam non
seruauerunt. Sed cum maior sit istorum transgressio qui legis quoque
scriptae transgressores sunt quam legis naturalis, quare ibi dixit
peribunt, hic dixit iudicabuntur? cum uidelicet ea quae iudicio
reseruantur peccata non tanta uideantur quanta illa quae iudicium non
exspectant, sed statim damnant et perire reum cogunt, absque ullo
scilicet iudicii examine. Sed profecto, ut diximus. 'iudicari, dixit
pro aperte conuinci, ut tanto maius peccatum appareat quanto apertius
conuinci potest, ex transgressione scilicet scriptae legis quae aperte
a Deo coram omnibus est tradita et miraculis confirmata. Quae enim
publico iudicio damnantur, aperte arguuntur nec post sententiam
iudicii approbatam defensorem inueniunt.
[2:13] NON ENIM AUDITORES LEGIS IUSTI SUNT APUD DEUM, SED FACTORES
LEGIS IUSTIFICABUNTUR.
NON ENIM AUDITORES. Incipit inuectio in Iudaeos.
Continuatio: dixi per legem iudicabuntur, tamquam rei scilicet, quia
licet legem audiant non ideo iusti sunt nisi opera faciunt, quae lex
uidelicet praecipit. Et hoc est: NON ENIM AUDITORES, hoc est non quia
sunt AUDITORES LEGIS iusti sunt APUD DEUM, id est diuino iudicio
quamuis humano, SED FACTORES, id est quia faciunt quae lex
praecipit. At uero cum alibi dicat neminem iustificari ex operibus
legis, quomodo nunc dicit FACTORES LEGIS iustificari nisi hoc loco
factores dicat qui amore Dei ad faciendum spontanei sunt, secundum
quod bona uoluntas pro opere facti reputatur, ut diximus? Non enim
exteriori opere Deo placemus sed potius ex uoluntate. Hic igitur de
uoluntate, ibi de exteriori opere loquitur. Possumus etiam hic
naturalem legem accipere qua sola utuntur gentiles. De quibus uero ait
et in sequentibus illud de lege scripta operum intelligere, ut
uidelicet ita intelligatur quod non illi tantum qui audiunt uerba
legis naturalis iusti sunt, sed qui opere complent. Verba autem legis
naturalis illa sunt quae Dei et proximi caritatem commendant, sicuti
ista:
Quod tibi non uis, alteri ne feceris
et
Quod uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis.
[2:14] CUM ENIM GENTES, QUAE LEGEM NON HABENT, NATURALITER QUAE LEGIS
SUNT, FACIUNT, EIUSMODI LEGEM NON HABENTES, IPSI SIBI SUNT LEX:
CUM ENIM GENTES. Et uere non in auditu scriptae legis sed in opere
eius, ut dictum est, uis iustificationis consistit. Quod apparet ex
gentilibus, qui quamuis legem scriptam non habeant quam audire
possint, cum tamen faciunt ea opera quae lex praecipit, aeque ut
Iudaei saluantur. Et hoc est CUM ENIM GENTES, id est gentiles, qui
LEGEM scilicet scriptam NON HABENT, NATURALITER FACIUNT, id est
naturali lege instructi, hoc est cogrutione Dei ac discretione
rationis quam naturaliter, hoc est ex sua creatione, habent, non ex
scripta alicuius doctrina; ipsi, dico, NON HABENTES HUIUSMODI LEGEM,
id est scriptam exterius sicut habent Iudaei IPSI SIBI SUNT LEX, hoc
est eamdem remunerationem assequuntur per se ipsos sine lege scripta,
quam illi per obedientiam scriptae legis.
[2:15] QUI OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS SUIS, TESTIMONIUM
REDDENTE ILLIS CONSCIENTIA IPSORUM, ET INTER SE INVICEM
COGITATIONUM ACCUSANTIUM, AUT ETIAM DEFENDENTIUM,
Quippe qui exhibent exterius in opere uoluntatem bonam quam habent in
mente, OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS. Cum dicit scriptum,
perseuerantiam bonae uoluntatis innuit. Ut enim beatus ait Gregorius:
Quod loquimur transit, quod scribimus permanet.
Qui itaque legis auditores sunt, quasi legem loquuntur quam in
membranis scriptam, non in cordibus tenent affixam; sicut e contrario
isti faciunt, bonum EIS TESTIMONIUM REDDENTE CONSCIENTIA IPSORUM, hoc
est securos eos faciente de iustitia operum suorum bona ipsorum
conscientia atque recta intentione quae illis, non aliis, cognita
est. Secundum quam quidem intentionem Deus opera pensat.
ET INTER SE INVICEM. Diuersa littera hic legi solet. Modo enim
genetiui plurales ponuntur hoc modo: COGITATIONUM ACCUSANTIUM AUT
ETIAM DEFENDENTIUM, modo ablatiui sic: COGITATIONIBUS ACCUSANTIBUS
etc. Unde Augustinus. De ciuitate Dei, libro XX:
"In cogitationibus enim", sicut scriptum est, "impii interrogatio
erit", et Apostolus: "Cogitationibus, inquit, accusantibus uel
etiam excusantibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum",
etc.
Idem, in psalmo CXVIII:
Omnia opera uel bona uel mala a cogitatione procedunt. In
cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter
quod scriptum est: "Cogitatio sancta seruabit te", et alibi: "In
cogitationibus impii interrogatio erit"; et Apostolus:
"Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus", etc.
Idem, in psalmo V:
"Decidant a cogitationibus suis" dictum est, 'decidant'
accusantibus se cm gitationibus suis, conscientia sua, sicut
Apostolus dicit: "Et cogitationum accusantium seu defendentium",
etc.
Puto autem hanc litterae uariationem maxime ex consuetudine Graecae
linguae contigisse, cum uidelicet Graeci, ablatiuo carentes, genetiuo
etiam pro ablatiuo utantur. Unde factum est ut, secundum diuersas
translationes ex Graeco in Latinum, modo genetiuus retentus sit in
Latino sicut erat in Graeco, modo prout sententia requirebat in
ablatiuum apud nos sit commutatus. Quamuis enim haec epistola quae ad
Romanos dirigitur, primo Latine scripta intelligatur, etsi in Graecia
apud Corinthum scripta fuerit, credimus tamen diuersos postea eius
translatores uel expositores exstitisse qui Graecos, ut dictum est,
imitarentur, cum illam fortassis scripturam Latinam ad manum non
haberent et ideo ad exemplaria Graeca recurrerent. Nunc igitur
utramque litteram exponamus.
Cum itaque praemissum sit testimonium reddente illis conscientia
ipsorum, addit inter se inuicem cogitationum etc., ac si diceret: et
tali conscientia quae non errat in discretione operum, ea scilicet
discutiens secundum ipsas animi cogitationes, hoc est intentiones;
quae quidem cogitationes habent accusare uel defendere apud Deum
potius quam exteriora opera. Et hoc est conscientia, dico
cogitationum, id est quae ipsas cogitationes magis attendit quam
opera. Et quare eas maxime penset adnectit, quia accusant uel excusant
apud Deum. Cogitationum dico inter se inaicem, scilicet habitarum, ut
de ipsis uidelicet existiment agendum sicut de aliis, iuxta illam
uidelicet supra positam naturalis legis regulam:
Quod tibi non uis, alteri ne feceris
et
Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis.
[2:16] IN DIE, CUM IUDICABIT DEUS OCCULTA HOMINUM, SECUNDUM EVANGELIUM
MEUM PER IESUM CHRISTUM.
IN DIE, hoc est in tempore, Quo IUDICABIT DEUS per Filium suum, id est
Iesum Christum, secundum quod scriptum est:
Pater omne iudicium dedit Filio
OCCULTA HOMINUM, id est intentiones potius quam exteriora opera,
SECUNDUM EVANGELIUM MEUM, id est sicut ego praedico, asserens scilicet
Deum potius intentionum quam operum remuneratorem.
Si uero sit ablatiuus absolutus hoc modo: Et inter se inuicem
cogitationibus accusantibus etc., continuabitur ad praemissum alium
ablatiuum sic: dixi conscientia ipsorum reddente illis testimonium et
cogitationibus suis quas habent inter se inuicem, id est per quas sese
ita ut alios pensant, ut dictum est, ipsis, inquam, suis
cogitationibus, id est propriis intentionibus, subaudis reddentibus,
illis testimonium. Et est quasi expositio eius quod praemissum est:
conscientia ipsorum, ac si diceret, id est cogitationibus eorum
etc. Et quare testimonium reddant eis, id est securos eos faciant,
cogitationes suae apud Deum subdit, quia uidelicet solae, ut dictum
est, cogitationes apud Deum habent accusare uel defendere. Et hoc est
quod subponit: accusantibus aut etiam defendentibus etc.
Quaeritur autem quomodo post datum circumcisionis mandatum:
Omnis anima cuius caro praeputii circumcisa non fuerit etc.
gentiles incircumcisi saluabantur sicut Iob et fortasse plerique alii,
de qualibus dictum est:
Cum enim gentes... etc.
Sed si diligenter attendamus uerba ipsa Scripturae atque ipsum
circumcisionis exordium quae primo Abrahae est iniuncta, uidebimus
praeceptum circumcisionis non fuisse generale sed ad Abraham tantum et
semen illius pertinere, id est Isaac, dicente Domino ad Abraham:
Quia in Isaac uocabitur tibi semen
non in Ismael uidelicet. Unde et cum circumcisionem Dominus Abrahae
praeciperet, ait:
Hoc erit pactum inter me et te et semen tuum post te.
Origenes quoque super hanc epistolam in sequentibus aperte conuincit,
ex ipsis aliis Scripturae uerbis soli populo Israeli et uernaculis
eorum uel emptis pecunia circumcisionis signum fuisse praeceptum.
Exposito namque illo uersiculo:
Si igitur praeputium iustitias legis custodiat... etc.
diligenter circumcisionis mandatum et rationem
discutiens, ait:
Non importunum uidetur circumcisionis generalem discutere
rationem. "Dixit Dominus ad Abraham: Tu autem testamentum meum
seruabis et omne semen tuum post te in generationes suas. Et hoc
est testamentum inter me et uos et inter medium seminis tui post
te: Circumcidetur omne masculinum uestrum et puer octaua die.
Circumcidetur in uobis omnis masculus in generationibus uestris,
uernaculus et pecunia emptus".
Discutiamus utrum mandatum et eos qui ex gentibus crediderant
constringat. Numquam fecit proselyti, id est aduenae, mentionem,
sed uernaculum seruum uel pretio mercatum circumcidi iubet, non
liberum. Perscrutemur ergo Leuitici legem: "Loquere, inquit,
filiis Israel et dices ad eos: Mulier si pepererit masculum,
octaua die circumcidet..." etc. Intuere et hic quemadmodum de
lege circumcisionis tantum ad filios Israel Moyses loqui iubetur,
et alienigenarum nulla fit mentio. Cum in quibusdam mandatis non
solum filiis Israel sed et proselytis, id est aduenis, loquatur,
necessario utique obseruanda distinctio est, quia sicut ibi
dicitur: Loquere ad Aaron, et alibi ad filios Aaron et alibi ad
Leuitas, certum est non subiacere reliquos his legibus; [ita]
etiam quae filiis iubentur nec alienigenae memoria ulla fit, non
est putandum commune esse mandatum ubi appellationis habetur
exceptio.
Sic ergo non alius quisquam circumcisionis lege constringitur,
nisi ex Abraham originem trahens uel uernaculus eorum uel pretio
emptus.
Vis autem uidere quia, sicubi uult etiam alienigenas lege
connecti, significanter ostendat? Audi quid scriptum sit: "Homo
ex filiis Israel et aduenis, quicumque manducauerit omnem
sanguinem, animam illam disperdam quia anima omnis carnis sanguis
illius est, et ego dedi uobis ut ex ipso super altare
propitiaretur pro animabus uestris, quia sanguis pro anima
expiabit." Vides ergo hanc legem quae et aduenis data est,
obseruari a nobis qui ex gentibus credimus. Ergo legem de
obseruatione sanguinis communem cum filiis Israel et gentium
suscipit ecclesia. Haec namque ita intelligens in lege scripta,
tune beatum illud apostolorum concilium decernebat decret a,
gentib us scribens ut abstinerent se a sanguine et
suffocato. Verum requires fortasse si etiam de suffocato communis
filiis Israel cum aduenis data sit lex? Audi: "Homo, inquit, ex
filiis Israel et ex aduenis qui sunt in uobis, quicumque uenatus
fuerit feram aut auem quae manducatur, e#undat sanguinem eius et
cooperiat terra quia anima omnis carnis sanguis ipsius est."
Verum quia inter illa quae de Leuitico superius protulimus, etiam
hoc refertur: "Homo ex filiis Israel uel ex aduenis qui sunt in
eis, quicumque fecerit holocaustum aut sacrificium et ad ostium
tabernaculi non adduxerit facere illud Domino, exterminabitur de
populo suo", et per hoc uidetur etiam ecclesia ex gentibus
holocaustis obnoxia fieri. [Lex] non ut faciat iubet, sed si
forte fecerit, quomodo facere debeat docet. Certum est enim quod,
dum Ierosolymis templum constaret et religio tradita patribus
uigeret, plurimi etiam gentium ueniebant ad templum adorare et
offerre sacrificia. Sed hoc quondam in loco uno tantummodo fieri
praeceptum est, de quo etiam hic mandat ut ad ostium tabernaculi
iugulanda uictima deducatur, tamdiu potuit legitime fieri quamdiu
status loci permansit incolumis. Denique et Saluator ad decem
leprosos quos mundauerat ait: "Ite, ostendite uos sacerdotibus et
offerte pro uobis hostias sicut praecepit Moyses". Nunc uero quid
exposcitur ab aduenis quod exhibere nec propriis quidem
cultoribus licet?
Haec dicta sunt a nobis ut ostenderemus praecipue de
circumcisionis praecepto, quod non aliis quam his qui ex Abraham
genus ducunt uernaculisque eorum uel pretio emptis esset
iniunctum, liberos [uero] esse ab huiusmodi legibus eos qui per
Christum Deo ex gentibus credunt.
Item:
Recuperent ergo prius statum templi... etc.
[2:17] SI AUTEM TU IUDAEUS COGNOMINARIS ET REQUIESCIS IN LEGE ET
GLORIARIS IN DEO
SI AUTEM TU. Gentiles qui a genere sanctorum patrum et haereditate
remoti, o Iudaee, tibi uidentur, cum dicat Dominus Abrahae:
Quia in Isaac uocabitur tibi semen
et insuper lege scripta non sunt instructi, et ita bene operantur sed
in te, contra te. Quod cum in compositione quadam et improperii
indignatione proferens, exaggerat dicens: SI TU COGNOMINARIS IUDAEUS,
hoc est non ille Iudaeus existens, imitatione scilicet fidelium
patrum, sed solo nomine COGNOMINARIS, a Iuda scilicet patriarcha seu a
Iuda Machabaeo sic uocaris etc.
Origenes:
Non dicit "es" sed "cognominaris". Docet in sequentibus quia uere
Iudaeus ille sit qui in occulto circumcisus est. Qui autem in
manifesto ut uideatur ab hominibus, non est uere sed cognominatur
Iudaeus. Et in Apocalypsi: "Qui dicunt se Iudaeos esse et non
sunt". Qui uere Iudaeus est, ab illo Iuda uocabulum trahit de quo
scriptum est: "Iuda, te laudabunt fratres tui" et caetera quae in
Saluatore prophetata sunt.
Augustinus, in psalmo LXXI:
Iudaei maxime appellati sunt quia primo de alil tribu datus est
Saul et reprobatus tamquam malus rex, post, de tribu luda Dauid,
et ex illo de tribu Iuda semper reges habuerunt. Unde Iudaei
dicti sunt. Et ceperunt reges alienigenae ab Herode. Itaque,
ueniente Domino, euersum est regnum Iudaeorum et sublatum est ex
Iudaeis, quia noluerunt cognoscere uerum regem. Iam uidete si
Iudaei sint appellandi. Ipsi uoce sua abdicauerunt se ab isto
nomine ut Iudaei non sint digni appellari, nisi tantum carne.
Saeuiebant in Christum, id est genus Iuda, semen Dauid.
Dicebant: "Non habemus regem nisi Caesarem." O Iudaei. si non
habetis regem nisi Caesarem, defecit iam princeps ex Iuda, uenit
cui repromissum est. Illi ergo uerius Iudaei, qui Christiani
facti sunt ex Iudaeis. Iudaea uera Christi ecclesia est, credens
in illum qui uenit ex tribu Iuda per Mariam.
Haymo:
"Si autem tu Iudaeus cognominaris", subaudis a Iuda patriarcha,
etc.
Ambrosius:
Iudaeo primum et Graeco. Iudaei ex tempore Iudae Machabaei dici
ceperunt, qui in cause cladis restitit sacrilegiis, et fiducia
Dei collegit populum et defendit genus suum.
Notandum uero quia hoc loco Ambrosius non dicit Iudaeos dici a Iuda
Machabaeo sed a tempore eius dici, praesertim cum in caeteris libris
Veteris Testamenti non inueniantur sic appellati sicut in libris
Machabaeorum. Qui etiamsi a Iuda Machabaeo sic essent appellati,
uiderentur et a Iuda patriarcha sic nominari, cum ipse quoque Iudas
Machabaeus ab illo Iuda sic esset appellatus.
[2:17] SI AUTEM TU IUDAEUS COGNOMINARIS, ET REQUIESCIS IN LEGE, ET
GLORIARIS IN DEO, [2:18] ET NOSTI VOLUNTATEM, ET PROBAS
UTILIORA, INSTRUCTUS PER LEGEM, [2:19] CONFIDIS TE IPSUM DUCEM
ESSE CAECORUM, LUMEN EORUM QUI IN TENEBRIS SUNT, [2:20]
ERUDITOREM INSIPIENTIUM, MAGISTRUM INFANTIUM, HABENTEM FORMAM
SCIENTIAE, ET VERITATIS IN LEGE.
ET REQUIESCIS IN LEGE, ut non fatigeris erroribus, inquirendo quae
facienda sint tibi et totum in ea studium haloes occupatum, ut non
ipsum alio applices, ad scripta scilicet poetarum philosophorum. ET
GLORIARIS IN DEO, iactando scilicet te gloriosum de cognitione Dei et
lege tibi ab ipso data, ex qua uidelicet lege NOSTI VOLUNTATEM EIUS,
quod uidelicet ei fieri placeat, ET PROBAS, hoc est discernis non
solum utilia ab inutilibus, uerum etiam UTILIORA ab utilibus.
CONFIDIS, ut uidelicet possis ostendere aliis uiam iustitiae in
mandatis Dei. Caecos siue in tenebris existentes seu insipientes et
infantes idem intelligit, et similiter DUCEM et LUMEN et ERUDITOREM et
MAGISTRUM pro eodem accipit, ut sit quaedam uerborum inculcatio ad
confusionem eorum, non diuersa significatio. Unde autem se ducem
CAECORUM esse, hoc est sufficientes ad aliis docendos, subponit: te
dico HABENTEM EX LEGE FORMAM SCIENTIAE ET VERITATIS, hoc est ueram
scientiam quae instruere altos et informare potest ad bene agendum. Tu
uero talis ac tantus secundum iudicium tuum QUI ALIUM DOCES, id est
corrigis etc.
[2:21] QUI ERGO ALIUM DOCES, TE IPSUM NON DOCES; QUI PRAEDICAS NON
FURANDUM, FURARIS: [2:22] QUI DICIS NON MOECHANDUM, MOECHARIS:
QUI ABOMINARIS IDOLA, SACRILEGIUM FACIS: [2:23] QUI IN LEGE
GLORIARIS, PER PRAEVARICATIONEM LEGIS DEUM INHONORAS.
In quo autem se debeat corrigere subponit dicens: QUI PRAEDICAS, ex
uerbis scilicet legis etc.; QUI ABOMINARIS IDOLA, id est simulacrorum
formas propter significatum, cum non euitas SACRILIGIUM propter ipsum,
quia in se ipsum malum est. Sacrilegium dicitur uiolatio rei sacrae
sicut eorum maxime quae ad cultum Dei pertinent, ueluti templum et
quae ad ipsum spectant. Templum uero Dei, siue materiale et
figuratiuum siue spirituale et uerum, Iudaei uiolauerunt in ipso
manufacto templo negotiationem exercendo, propter quam a Domino sunt
inde expulsi, uel ipsum Dominum crucifigendo, qui de templo corporis
sui loquens ait:
Soluite templum hoc... etc.
DEUM INHONORAS, id est facis despicabilem, quantum in te est. Colorem
in hoc loco rhetoricum facit qui repetitio dicitur, habens in diuersis
clausulis orationis idem principium, sicut est 'qui' 'quod' quantum
est repetitum.
[2:24] NOMEN ENIM DEI PER VOS BLASPHEMATUR INTER GENTES, SICUT
SCRIPTUM EST
NOMEN ENIM. Cum superius singulariter dixerit SI AUTEM TU,
nunc uero pluraliter dicat PER VOS, plane insinuat generalem Iudaei
personam se introduxisse quasi generaliter rebellem redarguens
populum, de quo se esse gloriabantur isti conuersi Iudaei qui Romae
erant. In quo quidem populo alios dicit reos furti exstitisse uel
adhuc esse, alios adulterii etc.
Continuatio: bene dico inhonoras, tu uidelicet popule Iudaeorum, quia
per uos BLASPHEMATUR INTER GENTES, id est infideles, nomen DEI, id est
notitia eius quam uos habere gloriamini. Ut enim Tullius meminit,
saepe ex uitio hominis culpari scientia solet, quasi scientia illa
male operari doceat. SICUT SCRIPTUM EST, in propheta Ezechiele his
uerbis: Nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus, id est
contemptui uel irrisioni haberi fecistis et cum in se pretiosissimum
esset uilificastis.
[2:25] CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES: SI AUTEM
PRAEVARICATOR LEGIS SIS, CIRCUMCISIO TUA PRAEPUTIUM FACTA EST.
CIRCUMCISIO QUIDEM. Superius abstulit gloriationem legis datae per hoc
quod non faciunt quae lex praecipit, et ideo s magis a lege arguuntur
quam iustificentur. Nunc uero per hoc ipsum quod legi non obtemperant,
aufert gloriam circumcisionis quia sicut legislatio nihil prodest
suscipientibus nisi eam seruent, ita circumcisio nisi legi
obtemperent, ut uidelicet caetera quoque praecepta impleant sicut
praeceptum circumcisionis. Quippe qui "in uno offenderit", ut alius
dicit apostolus, "reus est omnium", id est transgressor est seu
contemptor totius legis, uniuersa scilicet Dei praecepta continentis.
Cum enim lex omnia simul, non unum tantum, praecipiat, quisquis unum
transgreditur, legem non seruat, ac si per uniuscuiusque praecepti
transgressionem legis uiolatae reus efficitur. Nihil igitur
circumcisio carnalis ad salutem prodest, si lex in caeteris uioletur,
sicut et baptismus cuius locum, beato attestante Gregorio, circumcisio
tenebat, si in caeteris transgressores permaneamus, non saluat.
Cum autem circumcisio in hoc tempore iam nullius sit momenti iuxta
illud ipsius Apostoli ad Galatas scribentis:
Si autem circumcidamini, Christus uobis nihil proderit
hoc est nihil iam utilitatis uobis ex illo signo conferet, apparet hoc
loco Apostolum ad statum priorem legis spectare in quo utilis erat
circumcisio. De quo quidem statu legis, quamuis iam praeterito et
quantum ad carnales obseruantias defuncto, isti nunc etiam Iudaei
conuersi gloriabantur. Si uero Apostolus ad suum nunc tempus
respiciens dicat: CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES, tale
est ac si dicat: circumcisio nunc prodest si sit spiritualis potius
quam carnalis quae gentili aeque sicut et Iudaeo communis
est. Custodia itaque legis spiritualem circumcisionem facit, id est
separationem a uitiis quae per carnalem circumcisionem figuratur. Tale
est ergo si legem custodias, ac si diceret: si sit spiritualis
circumcisio cordis potius quam corporis quia superfluum est signum ubi
deest per negligentiam signatum.
SI AUTEM PRAEVARICATOR, id est transgressor etc. PRAEPUTIUM uocatur
illa particula genitalis membri quam de summitate illius praecidebant
circumcidentes. Et dicitur praeputium quasi a 'prae putando' id est
praescidendo, quamuis 'putare' modo pro 'incidere' non sit in usu
sicut 'amputare'. Dicitur tamen in Canticis:
Tempus putationis aduenit
id est amputationis. Quemadmodum autem circumcisio carnis
circumcisionem cordis, id est separationem a carnalibus uitiis,
significat, ita praeputium retentum immunditiam carnalium desideriorum
demonstrat. Unde et Iudaei gentiles qui praeputium habebant, non
praeputiatos, id est immundos, uerum ipsum praeputium, id est ipsam
irnmunditiam, uocabant.
CIRCUMCISIO TUA, in sola uidelicet carne tua, inquam, quam approbas,
quam facis, non Deus; praeputium FACTA EST tibi, id est quodarnmodo
immunditia, quoniam magis reus conuinceris post susceptum
circumcisionis sacramentum et professionem obseruandam legis, si eam
non obserues quam si hoc non fecisses.
[2:26] SI IGITUR PRAEPUTIUM IUSTITIAS LEGIS CUSTODIAT, NONNE
PRAEPUTIUM ILLIUS IN CIRCUMCISIONEM REPUTABITUR?
SI IGITUR. Quasi a contrariis infert: quandoquidem tua
circumcisio, id est carnalis, praeputium fit tibi, id est magis te
inquinat et damnat si legem non obserues; igitur PRAEPUTIUM ILLIUS
gentilis, si ipse lege naturali quod scriptum est impleat, REPUTABITUR
ei a Domino IN CIRCUMCISIONEM, hoc est ipsi corporale praeputium
habentes aestimabuntur diuino iudicio eiusdem esse meriti cuius sunt
et spiritualiter circumcisi. Non enim hic repetit "circumcisionem
tuam" ut carnalem intelligat sicut superius posuit, sed simpliciter
dicit circumcisionem, ut spiritualem insinuet a Deo factam. Qui etiam
cum dicit praeputium illius sicut superius "circumcisionem tuam"
carnale intelligit praeputium, corporis scilicet particulam, non
cordis immunditiam. Alioquin non diceret reputari praeputium in
circumcisionem.
Sic lege: SI PRAEPUTIUM, id est ipsa praeputiata gentilitas quam uos,
scilicet Iudaei, quasi ad ignominiam praeputium uocatis, CUSTODIAT
IUSTITIAS LEGIS potius quam figuras, hoc est impleat moralia caritatis
praecepta quae unumquemque iustificant, NONNE PRAEPUTIUM ILLIUS, hoc
est ipsa gentilitas proprium habens praeputium, carnale uidelicet cum
quo ipsa nascitur, REPUTABITUR a Deo digna praemio?
[2:27] ET IUDICABIT QUOD EX NATURA EST PRAEPUTIUM, LEGEM CONSUMMANS,
TE, QUI PER LITTERAM ET CIRCUMCISIONEM PRAEVARICATOR LEGIS ES?
Vere et spiritualiter, ut dictum est, circumcisorum et ipsum
PRAEPUTIUM LEGEM CONSUMMANS, id est adimplens: Plenitudo enim legis,
ut postea dicitur, est dilectio, quod uidelicet consummare legem est
ei ex natura, hoc est ex instructione naturalis legis, illa quae duo
dicimus continentis praecepta caritatis: Quod tibi non uis
etc. IUDICABIT TE, id est reum manifeste conuincet, qui lege etiam
scripta instructus, de qua gloriaris, bene agere negligis; te, dico,
Iudaee, QUI PRAEVARICATOR ES LEGIS, hoc est transgressor PER LITTERAM
occidentem, id est litteralem sensum et carnale signum in quibus
confidis, significantibus maxime, non significatis adhaerens, id est
figuris potius quam rebus ipsis et similitudini potius quam ueritati.
[2:28] NON ENIM QUI IN MANIFESTO, IUDAEUS EST: NEQUE QUAE IN
MANIFESTO, IN CARNE, EST CIRCUMCISIO: [2:29] SED QUI IN
ABSCONDITO, IUDAEUS EST: ET CIRCUMCISIO CORDIS IN SPIRITU, NON
LITTERA: CUIUS LAUS NON EX HOMINIBUS, SED EX DEO EST.
NON ENIM QUI. Bene dico praeputium per bonorum operum exhibitionem
reputari in circumcisionem, et bene dico circumcisionem per mala opera
transire in praeputium, nam illi carnaliter circumcisi etsi in
manifesto dicantur Iudaei, non tamen uere, id est corde, sunt Iudaei;
sed potius illi supra dicti gentiles, quamquam nullo modo reputantur
Iudaei uel circumcisi. Manifesti Iudaei dicuntur quo solo nomine et
natione Iudae Iudaei nuncupantur, foris Deum uoce confitentes et mente
ab eo recedentes. De quibus dicitur:
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
SED QUI IN ABSCONDITO IUDAEUS EST: confitentes Deum in corde ubi Deus
uidet, et qui Deo seruire satagant, non ad hominum aspectum.
NEQUE QUAE IN MANIFESTO EST CIRCUMCISIO, id est quae manufacta est IN
CARNE, id est in carnis ablatione, non est circumcisio, id est non
uera uitiorum amputatio et concupiscentiae destructio, sed uera
CIRCUMCISIO est illa quae est CORDIS, id est per quam ab animo uitia
et concupiscentiae amputantur. CIRCUMCISIO, dico, IN SPIRITU, NON
LITTERA, id est iuxta spiritualem et mysticum, non litteralem sensum
facta.
CUIUS, scilicet Iudaei uel circumcisionis spiritualis, LAUS EST EX DEO
quia Deus eam approbat, non homines, id est carnales, qui uidelicet
legem carnaliter tantum, non spiritualiter intelligunt et opera magis
quam animum pensant, uidentes in facie, non in corde.
[ ROMANS 3 ]
[3:1] QUID ERGO AMPLIUS EST IUDAEO? AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS?
QUID ERGO AMPLIUS. Oppositionem quam possent Iudaei facere contra
praedictam rationem, obiicit sibi Apostolus, ut eam soluat. Dicerent
enim Iudaei: tu dixisti circumcisionem transire in praeputium et
praeputium transire in circumcisionem, ergo quid amplius IUDAEO quam
gentili? id est quae maiora beneficia contulit Iudaeis quam
gentilibus qui dicebantur canes et immundi?
AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS, hoc est circumcisorum? Hoc qui dem
quasi expositio praecedentis subditur. Poterant quippe cum ait Iudaeo,
sold illi amputagi qui ad tribum Iudae a quo dicti sunt Iudaei. Et
quod dicitur quid amplius? poterat tam ad bonum quam ad malum se
habere et fortasse magis ad malum, cum Iudaeos in proximo maxime
uituperasset. Est autem consuetudo Apostoli sicut per 'praeputium'
gentes ita per 'circumcisionem' Iudaeos accipere.
[3:2] MULTUM PER OMNEM MODUM. PRIMUM QUIDEM QUIA CREDITA SUNT ILLIS
ELOQUIA DEI.
MULTUM, uidelicet amplius, utilitatis Iudaeo quam gentili olim
a Domino collatum est, PER OMNEM MODUM, id est omnibus modis, lege
scilicet eos instruendo et miraculis innumeris et beneficiis
confirmando et ad amorem suum prouocando. Sed hoc PRIMUM, id est
maximum, fuit inter done Dei quod legem eis dedit, ut non solum
naturali sicut gentiles, uerum insuper scripta lege instruerentur; et
hoc est quod primum, id est maximum, illud fuit beneficium quod SUNT
ILLIS CREDITA, id est commissa, ELOQUIA DEI in lege uel prophetisc
Quod quidem donum et eos erudire et in perpetuum retinere potest.
Nota tamen quod non ait 'commissa' sed CREDITA, quasi ad tempus eis
sit haec doctrina accommodate; quae quidem ad nos per spiritualem et
rectam eius intelligentiam transitura erat et in carnalibus eius
obseruantiis, in quibus maxime confidebant Iudaei, cessatura. Quasi
etiam creditor eloquiorum quorum Deus dicitur pro quibus ab his,
quibus ea credit quasi pretium, obedientiam requirat. Verba Dei
eloquia dicit quasi extra alla locutionum genera per excellentiam. Per
omnem modum, id est obedientiae fructum et salutiferam doctrinam.
[3:3] QUID ENIM SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT? NUMQUID
INCREDULITAS ILLORUM FIDEM DEI EVACUAVIT? ABSIT!
QUID ENIM? Quae cure, diceret aliquis, de eloquiis diuinis datis illi
amulo, cum propter incredulitatem eius ipsi promissa Deus non
compleuerit, siue de reparatione humani generis per Filium suum, siue
de quibuscumque promissionibus? Quod quidem duobus modis refellit
Apostolus, ostendendo non omnes in populo fuisse incredulos, ut
penitus illi populo promissa negarentur, nec Deum, quia uerax est,
promissiones sues posse quassare. Sic lege: bene dixi maximum illud
esse de eloquiis diuinis per quae sibi alliceret populum suum, nam
quid impedit propositum diuinum?
SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT illis eloquiis, hoc est his quae ibi
promittebantur uel praedicab.antur NUMQUID INCREDULITAS ILLORUM, qui
uidelicet non crediderunt, FIDEM DEI, id est per quam Deo crediderunt,
EVACUAVIT, ut uidelicet non euenerit quod ipse Moyses, Iosue et
caeteri fideles crediderunt?
ABSIT, ut scilicet eorum fides sit euacuata, scilicet
frustrate, in his promissis ibi illis praedictis quae credidit.
[3:4] EST AUTEM DEUS VERAX: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, SICUT SCRIPTUM
EST:
UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS:
ET VINCAS CUM IUDICARIS.
EST AUTEM DEUS VERAX. Dixi ABSIT, nec inconsiderate sed prouide, cum
sit DEUS VERAX, id est stabilis siue immobilis, in his quae promittit
aut praedicit.
OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, id est mutabilis in suo proposito, ut
uidelicet facile eius consilium aut uoluntas mutari queat.
Forte quaeritur si homo in Christo, unitus diuinitati, mentiri aut
peccare potuerit, quamuis in eo quod praemissum est: EST AUTEM DEUS
VERAX et statim subiunctum est: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, Deus-homo
exclusus uideatur, ut de puro homine tantum accipi debeat quod dictum
est OMNIS HOMO MENDAX, non de homine qui Deus est. Nemo autem ambigere
debet hominem illum Deo unitum, postquam ei unitus est aut dum ei
unitus est, nullatenus peccare posse sicut eum qui praedestinatus est,
postquam praedestinatus uel cum praedestinatus sit, damnari non posse.
At uero si simpliciter dicitur hominem illum, qui unitus est, nullo
modo peccare posse, potest quilibet ambigere. Si enim penitus peccare
non potest aut male facere, quod meritum habet cauendo peccatum quod
nullo modo potest committere? aut quomodo etiam cauere id dicitur quod
nullatenus incurrere potest? Unde Boethius, Contra Eutychen et
Nestorium, de homine quem Deus assumpsit:
Quomodo, inquit, fieri potest ut talem assumpserit hominem qualis
Adam fuit ante peccatum, cum in Adam potuerit esse peccandi
uoluntas atque affectio?
Scriptum praeterea est in laude iusti:
Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non
fecit. Iste in excelsis habitabit... etc.
Et hoc quidem ad liberum hominis arbitrium pertinet ut in eius sit
potestate et bene agere et male. Quod si Christus non habuit, libero
uidetur priuatus arbitrio et necessitate potius quam uoluntate
peccatum cauere, et ex natura potius quam ex gratia id habere. Quippe
quod per gratiam cuinis collatum est, ex dono ei potius quam ex
naturae suae proprietate uenit; nec tam naturale quam gratuitum est
dicendum quod ex dono alterius potius quam ex nobis habemus. Quis
etiam neget hominem illum ex anima et carne consistere qui Deo unitus
est, in unam uidelicet personam, etiam sine illa unione sicut caeteros
homines in sua natura consistere posse? Alioquin minoris ualetudinis
esse uideretur si per se ipse subsistere non posset sicut caeteri
homines, et magis accidentis quam substantiae naturam habere. Quod si
per se etiam existere posset, cur non et peccare sic posset ut
caeteri?
Videtur itaque nobis ut in hac quoque sicut in caeteris rebus uires
propositionum diligenter attendamus, quando uidelicet cum
determinatione 'possibile' aut 'necesse' ponitur, et quando
simpliciter praedicatur, id est sine apposita determinatione. Verum
quippe est, si simpliciter dicatur, quod eum qui praedestinatus est et
qui saluandus est possibile est damnari, cum omnino possibile sit eum
fuisse non praedestinatum nec saluandum. Non tamen cum de terminatione
uerum est dicere quod eum possibile est damnari, cum sit
praedestinatus uel cum sit saluandus. Sic et eum qui curtatus est
possibile est habere duos pedes, cum sit omnis homo bipes, et eum qui
caecus est possibile est uidere; non tamen possibile est postquam
curtatus est uel postquam caecus est. Alioquin possibile esset
regressionem de priuatione ad habitum fieri, quod penitus falsum est.
Sic et fortasse non est absurdum nos concedere simpliciter quod eum
hominem, qui Deo unitus est, possibile sit peccare, non tamen posiquam
unitus uel dum unitus est. Christum uero, id est Deum simul et
hominem, modis omnibus impossibile est peccare, cum uidelicet ipsum
'Christi' nomen Dei et hominis exprimat unionem.
Ac sic quod dictum est OMNIS HOMO MENDAX, modis omnibus uera uidetur
esse enuntiatio.
SICUT SCRIPTUM EST: UT IUSTIFICERIS. Probat per auctoritatem psalmi
quam uerax sit Deus in promissis suis complendis et stabilis in suo
proposito. Promiserat quippe Dominus ad Dauid quod de semine eius
Christus nasceretur. Quae quidem promissio post adulterium Dauid
cassanda omnino uidebatur, et omnino incongruum iudicabatur ut
ulterius de semine tam peccatoris hominis Filius Dei carnem
susciperet; et ita Deum, qui hoc ei promiserat, mendacem fieri
oporteret. Quod nequaquam posse contingere idem qui tam grauiter
deliquerat attendens, aiebat:
Tibi soli peccaui
id est ad honorem tui
tantum qui etiam iniquitatem bene ordinas et ad gloriam tuam omnia
conuertis,
et malum coram te feci
id est te sciente quem nihil latet, ut per hoc appareat quam iustus
sis, qui uidelicet cum scias me promeruisse ut non mihi promissa
custodias, tamen quia iustus es et uerax, non poses promissionem tuam
frustrare. Si enim peccatum hoc Deum lateret, non uideretur quare
promissionem non impleret. Nunc autem cum sciat peccatum committi et
peccantem meruisse contrarium, seruat tamen immobilem suae ueritatis
constantiam, adimplendo scilicet promissa.
UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS, hoc est ut exsequendo sermones
tuos de promissionibus quas mihi fecisti iustificeris, id est iustus
et uerax appareas ET VINCAS, scilicet humanum indicium, CUM IUDICARIS
ab hominibus, id est argueris mendacii tamquam qui non possis ulterius
propter delicta mea tuam promissionem adimplere.
[3:5] SI AUTEM INIQUITAS NOSTRA IUSTITIAM DEI COMMENDAT, QUID DICEMUS?
NUMQUID INIQUUS DEUS, QUI INFERT IRAM? SECUNDUM HOMINEM DICO.
SI AUTEM. Oppositionem ad praemissa ipse inducit Apostolus,
quasi diceret: dictum est Deum iustificari, id est iustum et ueracem
maxime apparere ex peccatis, cum illam scilicet promissionem illius
impedire nequeant, immo etiam ipsa ad gloriam suam conuertat. Sed si
peccata rostra, ita ut dictum est in praemisso exemplo de Dauid,
IUSTITIAM DEI commandant, id est ad laudem et gloriam ueritatis eius
proficiunt, QUID DICEMUS? id est quid poterimus respondere obiectioni
sequenti quae ait: NUMQUID INIQUUS EST DEUS QUI INFERT IRAM? id est
uindictam propter peccata quae eius, ut dictum est, iustitiam
commandant, id est eum maxime laudabilem ostendunt de incommutabili
suae ueritatis proposito? Et quondam non hoc ex persona sua Apostolus
obiicit, quasi non ei uideretur ut in hoc ageret inique, addit:
SECUNDUM HOMINEM DICO, id est secundum carnem animalem, qui non sapit
ea quae Dei sunt, non secundum spiritualem qui iudicat omnia, id est
tam in diuinis quam in humanis aequum rationis iudicium tenet.
[3:6] ABSIT! ALIOQUIN QUOMODO IUDICABIT DEUS MUNDUM?
Et ideo ABSIT, ut hoc scilicet recipiamus Deum iniqui agere puniendo
peccata quae etiam ad eius proficiunt gloriam, ut quamuis peccata non
sint bona, bonum tamen sit esse peccata. Unde et illud Augustini in
Enchiridion:
Non fit aliquid nisi omnipotens fieri uelit, uel sinendo ut fiat
uel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam
sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi iusto
iudicio sinit. Et profecto bonum est omne quod iustum est.
Item:
Nam nisi esset hoc bonum ut essent malae nullo modo esse
sinerentur ab omnipotente bono.
ALIOQUIN, id est si aliter esset quam dicimus, hoc est si inique
faceret Deus inferendo uindictam pro peccatis, QUOMODO MUNDUM, id est
uniuersos, tam bonos scilicet quam malos, iudicaret, eis uidelicet pro
meritis uel gloriam uel poenam retribuendo?
[3:7] SI ENIM VERITAS DEI IN MEO MENDACIO ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS:
QUID ADHUC ET EGO TAMQUAM PECCATOR IUDICOR?
SI ENIM VERITAS. Ad supra positam obiectionem iterum redit quasi eam
commendans, quod scilicet bene iniquus uidetur Deus puniendo peccata
si ipsam iustitiam eius commendant, quia nec iam pro peccatis reputari
debent sed pro bonds quae eius ueritatem commandant. Et hoc est Si
enim ueritas DEI ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS EX MEO MENDACIO, hoc est
immobilitas suae ueritatis laudabilior efficitur ex mutabilitate et
inconstantia meae professionis, qui licet ei mentiar, ipse tamen mibi
mentiri non potest. QUID IUDICOR ADHUC? dum uidelicet id quod facto ad
eius gloriam proficit; TAMQUAM PECCATOR, id est qua ratione ea quae
facto pro peccatis reputanda sunt?
[3:8] ET NON (SICUT BLASPHEMAMUR ET SICUT AIUNT NOS QUIDAM DICERE)
FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA: QUORUM DAMNATIO IUSTA EST.
Et cur non potius FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA, hoc est peccemus, ut
ex nostris peccatis glorificetur Deus? SICUT BLASPHEMAMUR a quibusdam
ET SICUT AIUNT NOS DICERE, me scilicet et caeteros spirituales qui
dicimus etiam mala eam bene ordinari ut ad gloriam Dei proficiant.
Unde et ipse etiam praedictus doctor in XI De ciuitate Dei, cum de
bonitate Dei et malitia diaboli loqueretur, ait:
Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum
uoluntatem iustissimus ordinator.
Item ibidem de diabolo:
Deus cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat ignarus
et praeuidebat quae bona de malis eius esset ipse facturus.
Item post aliqua:
Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, [sed] uel hominum
creasset quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset
quibus eos bonorum usibus commodaret.
Idem in Enchiridion:
Neque enim Deus omnipotens, cum summe bonus sit, ullo modo
sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset
omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo.
QUORUM, scilicet nos blasphemantium, id est non tam pro existimatione
sua quam propter nos blasphemandos id dicentium. Adeo namque mala
quoque a Deo bene ordinatum clarum est, ut hoc etiam gentilis ille
philosophus Plato manifeste professus sit, dicens:
Nihil enim fit cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat.
[3:9] QUID IGITUR? PRAECELLIMUS EOS? NEQUAQUAM. CAUSATI ENIM SUMUS
IUDAEOS ET GRAECOS OMNES SUB PECCATO ESSE,
QUID IGITUR? Dixi talium nos blasphemantium iustam esse damnationem;
ex quo nos maxime commendasse uidemur quasi tales simus ex meritis
nostris in quibus nihil sit blaspemandum. Quid igitur? id est numquid
potest dici quia PRAECELLIMUS tales iuste damnandos, id est ex
propriis meritis et nostra uirtute digniores sumus illis?
NEQUAQUAM, sed potius ex Deo quam ex nobis est si quid boni habemus,
sicut et in sequentibus ait quia non est uolentis neque currentis sed
miserentis Dei, quia eius misericordia sufficiens est ad salutem
potius quam nostra ualitudo, quoniam ex nobis omnes simul culpabiles
sumus, sicut superius ostendimus tam de Iudaeis quam ex gentibus omnes
inexcusabiles esse. Et hoc est: CAUSATI ENIM SUMUS, id est quasi
causam accusando traximus tam IUDAEOS quam GRAECOS, quos sapientiores
esse conuenit, OMNES SUB PECCATO ESSE, hoc est reos esse et poenae
debitos tamquam transgressores. Et hic quidem ad generalem reuertitur
inuectionem, colligens ex scripturis testimonia quibus omnes pariter
reos inexcusabiles conuincat.
[3:10] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM:
SICUT SCRIPTUM EST, in psalmo uidelicet XIII, QUIA NON EST IUSTUS
QUISQUAM etc. Psalmus hic, ubi haec testimonia apud nos continentur,
quasi generalem inuectionem facit in omnes qui tempus uisitationis
suae non cognoscentes, quasi pro abominatione habuerunt Deum pro
humana redemptione incarnari et pati. Unde et alibi idem Apostolus:
Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam.
Ait itaque psalmus:
Dixit insipiens, id est animalis homo qui non percipit ea quae
spiritus Dei sunt
de arcano uidelicet illo nostrae reparationis mysterio, cum
infirmitatem assumpti hominis inspiceret:
Non est hic Deus.
Dixit quidem non uerbis tantummodo sicut Petrus eum negando, sed etiam
corde quia sic credidit.
[NON EST IUSTUS QUISQUAM], hoc est paucissimi et quasi nulli sunt qui
iusti sunt, id est unicuique reddentes quae sua sunt. Absit enim ut
credamus ecclesiam a primo electo usque ad nouissimum in aliquibus
saltem fidelibus non perseueraturam, quae et ante legem multos et post
legem plures, sicut et ipsum qui hunc psalmum composuit, et sub gratia
collegit innumeros. Unde et in ipso aduentu Domini, iam ex maxima
parte in Israel facta caecitate, nonnullos legimus superesse uelut
Simeonem, Annam atque ipsam Domini matrem cum sponso suo Ioseph, et
patrem et matrem Iohannis Baptistae cum ipso. Saepe autem cum dicitur
'omnis' uel 'nullus' non generaliter sed ad maiorem partem dicitur,
ueluti si dicatur de ciuitate in qua pauci sunt boni: Omnes mali sunt
qui in ea habitant, uel nulli boni sunt in ea.
Hinc est illud Hieronymi, Ad Damasum papam, de filio prodigo:
"Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt." Numquid angeli,
throni? Omnia ergo intellige prophetas, eloquia diuina. Secundum
illud quod saepe exposuimus, non omnia ad totum esse referendum
sed ad maximam partem, ut "Omnes declinauerunt", et "Omnes qui
ante me uenerunt fuerunt fures et latrones", et "Omnibus omnia
factus sum, ut omnes lucrifacerem, et Omnes qui sua sunt
quaerunt, non quae Iesu Christi".
[3:11] NON EST INTELLEGENS, NON EST REQUIRENS DEUM.
Quare autem non sit iustus quisquam subponit quia NON EST INTELLIGENS
DEUM aut REQUIRENS ipsum. Non est intelligens Deum, id est non curat
eius promissis uel minis attendere, quia animalis homo non percipit ea
quae sunt spiritus Dei, sed est sicut equus et mulus quibus non est
intellectus. Et quia non est intelligens Deum, nescit requirere eum
per paenitentiam quam amisit per negligentiam.
[3:12] OMNES DECLINAVERUNT, SIMUL INUTILES FACTI SUNT,
NON EST QUI FACIAT, BONUM NON EST USQUE AD UNUM.
Quam quidem negligentiam adnectit dicens: OMNES DECLINAVERUNT, hoc est
studium suum, relicto Deo, conuerterunt ad saeculum ut pro
temporalibus contemnerent aeterna, atque ita omnes pariter, tam Iudaei
scilicet quam gentes, INUTILES sibi FACTI SUNT. Nemo quippe tam
iniquus est ut omnino INUTILIS fiat, cum ipsis etiam malis Deus, ut
dictum est, optime utatur, sicut nequitia Iudae siue diaboli. In uno
quippe et eodem facto, et Deus Pater et Filius et Iudas cooperati
sunt, quia Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas tradidit Dominum.
Traditio illa, quam et Iudas operatus est, communem omnium
redemptionem est operata. Per praedicationem quidem Petri apostoli
aliqui conuersi sunt et saluati, Iudae uero nequitiam in salutem
omnium Dominus conuertit. Ad maiorem utilitatem nobis malo istius quam
illius bono diuina usa est gratia. Diaboli quoque nequitiam quis
dubitet a Deo semper bene ordinari, cum et ipse nihil nisi Deo
permittente faciat, uel puniendo reos uel probando iustos uel
quidlibet agendo? Unde et potestas illius nonnisi iusta esse potest
sicut uoluntas illius nonnisi iniusta, qui a Deo potestatem, a se uero
habet uoluntatem. Non est enim potestas, ipso attest ante postea
Apostolo, nisi a Deo. Unde et Veritas iniquo praesidi ait:
Non haberes in me potestatem nisi datum esset tibi desuper.
Qui itaque male agunt, sibi potius inutiles quam omnino inutiles
intelligendi sunt, cum in ordine rerum nihil inutiliter aut superflue
agi diuina, ut ostensum est, dispositio permittat.
Quomodo autem declinauerunt omnes aut a quo declinauerunt, a bono
uidelicet opere, subponit dicens: NON EST QUI FACIAT BONUM, hoc est
qui bene operetur et quod debet impleat. Quamuis enim bona uideatur
traditio Domini quae a Iuda facta est, et simul, ut dictum est, a
Patre siue a Filio, non tamen id Iudas bene fecit quod peruersa
intentione, id est ex cupiditate pecuniae, commisit. Omnia quippe
opera ex intentione pensanda esse Dominus docuit dicens:
Si oculus tuus fuerit simplex... etc.
Alioquin Iudae quoque opus, in quo tam Pater quam Filius
misericorditer sunt operati, bonum dicendum esset.
NON EST USQUE AD UNUM. Repetitio est praemissi, illius uidelicet quod
dictum est non est qui faciat bonum, ut determinatio subderetur ne
generaliter dictum putaretur. Tale est itaque ac si diceret: non est,
inquam, qui faciat bonum usquequo ueniat credendo et per amorem se
copulando ei qui uere unus est et immutabilis per naturam et
singularis per eminentiam, id est Deo siue Christo, qui est unos Dei
et hominum mediator, per cuius fidem in sequentibus saluari nos
adstruet sine operibus legis. Potest etiam ita intelligi non est qui
faciat bonum usque ad unum, ac si diceretur: uix est qui faciat bonum,
id est fere nullus est qui faciat. Fere enim nullus est ubi unus
tantum superest.
[3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM,
LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT:
VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM:
SEPULCHRUM PATENS EST. Tres isti sequentes uersiculi qui
in nostro psalterio habentur, in Hebraico, teste Origene siue
Hieronymo, minime ita continue leguntur. Unde Origenes super hanc
epistolam:
In nonnullis, inquit, exemplaribus Latinorum ea quae subsequuntur
testimonia in decimo tertio psalmo consequenter inueniuntur, in
Graecis autem pene omnibus [non amplius] in decimo tertio psalmo
quam usque "Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum." Sed
et quod dixit Apostolus: SICUT SCRIPTUM EST QUIA NON EST IUSTUS
QUISQUAM, NON EST INTELLIGENS, NON EST REQUIRENS DEUM, non eisdem
sermonibus inuenitur in psalmo, sed ita scriptum est: "Dominus de
caelo respexit super filios hominum ut uideat si est intelligens
aut requirens Deum." Et quod dixit NON EST IUSTUS QUISQUAM, puto
ex eo sumpserit: "Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad
unum." Quod uero dicitur: SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM,
LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT, in quinto psalmo reperies. VENENUM
ASPIDUM SUB LABIIS EORUM ex quodam psalmo assumptum puto,
immutatis sermonibus. QUORUM OS MALEDICTIONE ET AMARITUDINE
PLENIUM EST, ex nono psalmo uidetur acceptum. VELOCES PEDES EORUM
AD EFFUNDENDUM SANGUINEM, uel in Isaia inuenies uel in
Prouerbiis. Sed CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM, ET VIAM
PACIS NON COGNOUERUNT, non quidem ad integrum recordor ubi
scriptum sit; suspicor tamen in uno prophetarum inueniri posse.
In psalmis autem scriptum est: NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS
EORUM. Haec autem testimonia uidetur congregasse ut ostenderet
quia, quod causatur Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
non tam sua quam Scripturae sententia pronuntiat. Omnes sub
peccato esse [intelligatur de illis dictum] quos uel naturali uel
scripta lege ne peccent constat edoceri.
Hieronymus in praefatione libri XVI In Isaiam, ad Eustochium:
Quaestiunculam detulisti quod octo uersus qui leguntur in
ecclesiis et in Hebraico non habentur, tertii decimi psalmi
Apostolus usurparit: SEPULCHRUM PATENS,... etc.
Animaduerti et hoc testimonium de psalmis et Isaia esse
contextum. Nam duo primi uersus SEPULCHRUM PATENS, etc. quinti
psalmi sunt. Illud autem quod sequitur VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS
EORUM, centesimi tricesimi noni psalmi [est]. Rursum quod dicitur
QUORUM OS MALEDICTIONE ET AMARITUDINE PLENUM, de nono psalmo
sumptum est. Tres autem uersiculi qui sequuntur: VELOCES PEDES
EOREM AD EFFUNDENDAM SANGUINEM, CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS
EORUM, ET VIAM PACIS NON COGNOUERUNT, in Isaia repperi. Vltimus
uersus, id est octauus, NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM, in
tricesimi quinti psalmi principio est.
Item:
Denique omnes Graeciae tractatores, qui nobis eruditionis suae in
psalmos commentarios reliquerunt, hos uersiculos ueru adnotant
atque praetereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi nec
esse in Septuaginta interpretibus sed in editione uulgata quae
Graece *koine* dicitur, et in toto orbe diuersa est.
Nunc autem litteram prosequamur.
[3:12] OMNES DECLINAVERUNT, SIMUL INUTILES FACTI SUNT,
NON EST QUI FACIAT BONUM, NON EST USQUE AD UNUM.
Dictum est: OMNES DECLINAVERUNT et NON EST QUI FACIAT BONUM,
et non solum declinauerunt, uerum etiam ut alios faciant declinare et
plurimum noceant nituntur, quasi eis non sufficiat ut soli damnantur
sed quasi ad defensionem sui sociam quaerunt multitudinem.
[3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM,
LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT:
VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM:
GUTTUR, quoniam formandae uel proferendae uocis instrumentum est,
sermonem significat qui per guttur emittitur. Sermo itaque eorum, ad
malum persuadens, quasi SEPULCHRUM PATENS EST ex concepta mente
nequitia, quasi ex foetore inclusi cadaueris alios corrumpens atque
adstantium nares offendens, id est naturalem eorum discretionem
perturbans ac uitians.
LINGUIS SUIS. Quasi expositio est praemissi parabolice dicti, cum
dicit eos in dolo loqui, id est contra conscientiam suam ea commendare
ad quae persuadent uel uituperare a quibus dehortantur.
VENENUM ASPIDUM, quod et ipse Moyses insanabile dicit ac per hoc
caeteris peius esse testatur, mortifera, id est criminalia, peccata
significat quae quasi uenenum suis persuasionibus infligunt
aliis. Haec autem, uidelicet peccata ad quae persuadent, SUB LABIIS
EORUM esse dicuntur, id est callidis eorum sermonibus ita occultari ut
animaduerti ab auditoribus non possint.
Possumus etiam per VENENUM ASPIDUM insanabile illud in Spiritum
Sanctum irremissibile peccatum accipere, quando quis uidelicet per
inuidiam uel cupiditatem aliqua opera illorum quae a Deo fieri non
dubitat, diabolo tribuit sicut non nulli Iudaeorum faciebant, qui, ut
populum a Christo auerterent, opera eius tamquam diabolica
uituperabant; quae tamen Spiritu Dei, id est diuina gratia, fieri non
dubitabant et ideo in Spiritum Dei, id est diuinae gratiae donum,
peccare dicebantur, cum scienter diabolo tribuerent unde glorificare
Deum deberent, contra propriam mentientes conscientiam.
Quod quidem peccatum, etsi per paenitentiam deleri posses, ita tamen
dining sancitum est iudicio ut nullus in hoc lapsus resipiscendo
redeat, atque ideo irremisibile dicitur. Hoc autem peccatum SUB LABIIS
EORUM latebat, non in labiis apparebat, quia, dum sic contra propriam
conscientiam deliquerent, aliud in corde habebant quam ore
proferebant.
[3:14] QUORUM OS MALEDICTIONE, ET AMARITUDINE PLENUM EST:
QUORUM os, id est tam sibi ipsi quam acquiescentibus
maledictionem acquirit a Domino et amaritudinem, illam
uidelicet de qua per prophetam dicitur:
Vox died illius amara, tribulabitur ibi fortis.
Tale est MALEDICTIONE ET AMARITUDINE [PLENUM], ac si diceretur amara
illa maledictione qua dicetur reprobis in damnationem:
Ite, maledicti, in ignem aeternum.
Est quidem alia maledictio quasi dulcis et paterna, quando aliquem
anathematis maledictionem inferimus ad correctionem potius quam ad
damnationem.
[3:15] VELOCES PEDES EORUM AD EFFUNDENDUM SANGUINEM:
VELOCES PEDES EORUM AD EFFUNDENDUM, id est affectus habent prongs ad
homicidia, etsi opere non permittantur implere. Pes enim quo
incedimus, affectum, id est uoluntatem, significat quo ad operationem
perducimur.
[3:16] CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM:
CONTRITIO ET INFEEICITAS, hoc est infelix contritio, est IN VIIS
EORUM, id est in operibus per quae ad mortem praeparatur aeternam,
alits etiam secum conferentes ac per exempla etiam corrumpentes, ut
sint quasi puluis dissoluti quem proiicit uentus a facie terrae, id
est diabolica tentatio quae huc et illuc impellit et deficit a
stabilitate terrae uiuentium.
[3:17] ET VIAM PACIS NON COGNOVERUNT:
ET VIAM PACIS, id est omnino in uiis suis damnatione conterentur quia
uiam Dei NON COGNOVERUNT, id est Christum per quem tamquam mediatorem
Dei et hominum Deo pactficati et reconciliati sumus, qui "est pax
nostra", ut idem ait Apostolus, "et fecit utraque unum". Qui etiam de
semetipso ait:
Ego sum uia; ego sum ostium, per me si quis introierit
saluabitur.
Hanc quidem uiam non cognouerunt, id est Christum, qui pro infirmitate
carnis eum contempserunt aut purum hominem crediderunt, ac per hoc
tamquam Deum eum reueriti non sunt. Nec Iohanni crediderunt, de eo
quidem comminanti et dicenti:
Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor
quae non facit fructum etc.
[3:18] NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM.
Et hoc est quod subponit: NON EST TIMOR DEI [ANTE OCULOS EORUM], hoc
est oculis carnalibus suis, quibus infirmitatem eius percipiebant,
actum aryst ut eum tamquam Deum non metuerent, cum sola eius
infirmitas humanitatis, non maiestas appareret diuinitatis.
LIBER II
[3:19] SCIMUS AUTEM QUONIAM QUAECUMQUE LEX LOQUITUR, HIS, QUI IN LEGE
SUNT, LOQUITUR: UT OMNE OS OBSTRUATUR, ET SUBDITUS FIAT OMNIS
MUNDUS DEO:
SCIMUS AUTEM. Redit Apostolus ad inuectionem Iudaeorum, ut sicut
abstulit eis gloriationem de circumcisione, auierat et de lege uel
quibuscumque carnalibus obseruantiis, ne forte maxime legem in eo
commendasse uideretur quod dixerat:
Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
Legis ergo gloriationem per hoc primum aufert quod eos per legem magis
argui quam iustificari conuincit.
Continuatio: induxi testimonia ex lege, id est Veteri Testamento, per
quae omnes reos esse, tam Iudaeos scilicet quam gentiles
adstruerem. Sed scimus Iudaeos maxime his argui quibus quidem solis,
non de solis, lex loquitur, cum eis solis data fuerit atque
imposita. Et hoc est quod ait: SCIMUS AUTEM etc., ac si diceret:
quamuis praemissa testimonia contra gentiles quoque ex lege
collegerimus, tamen scimus legem non eis fuisse locutam quibus data
non fuerat, licet de eis; sed HIS tantum QUI IN LEGE SUNT, id est
professione susceptae legis tenentur adstricti.
Notandum 'legis' nomine quandoque proprie quinque libros tantum Moysi
comprehendi, quandoque etiam totum Vetus Testamentutn sicut in hoc
loco. Unde Augustinus, De Trinitate, libro XV:
Legis nomine aliquando omnia Veteris Instrumenti eloquia,
aliquando autem proprie lex dicitur quae per Moysen data est.
UT ita OMNE OS OBSTRUATUR, id est compescatur et conticescat a sua
gloriatione et non aperiatur nisi in glorificationem Dei, cum scilicet
intellexerimus illius quoque peculiaris populi Dei maximam gloriam
quam ex lege habebant, tamquam per eius opera se iustificari
arbitrantes, nullam esse reputandam. ET ita SUBDITUS, id est humiliet
se, DEO, nihil de sua gloriatione praesumens, quae eis etiam qui magni
apud Deum uidebantur ablata est.
[3:20] QUIA EX OPERIBUS LEGIS NON IUSTIFICABITUR OMNIS CARO CORAM
ILLO. PER LEGEM ENIM COGNITIO PECCATI.
QUIA EX OPERIBUS LEGIS, id est corporalibus eius obseruantiis, quae
maxime populus ille attendebat ueluti circumcisionem, sacrificia,
obseruationem sabbati et caeterorum huiusmodi figuralium praeceptorum,
NON IUSTIFICABITUR CORAM ILLO, id est apud Deum. OMNIS CARO, id est
omnis ea carnaliter tantum, non spiritualiter adimplens, licet coram
hominibus, id est humano iudicio quod de exterioribus et uisibilibus
indicat, iusti tales reputentur.
PER LEGEM ENIM. Ad duo praemissa refert. Ad illud quod ait Ut omne os
obstruatur et subditus etc, istud subiungit PER LEGEM ENIM; ad illud
uero aliud QUIA EX OPERIBUS etc., istud subponit NUNC AUTEM SINE
etc. Sic continua: quare per legem compesci a sua gloriatione homines
debeant? Quia per eam inexcusabiles de peccatis suis maxime redduntur
quae per eam cognouerunt potius quam amiserunt, immo etiam auxerunt ut
in sequentibus dicturus est: "Ut fiat supra modum peccans peccatum per
mandatum."
[3:21] NUNC AUTEM SINE LEGE IUSTITIA DEI MANIFESTATA EST: TESTIFICATA
A LEGE ET PROPHETIS.
NUNC AUTEM. Dixi EX OPERIBUS propriis LEGIS scriptae, id est
figuratiuis illis praeceptis quae lex naturalis ignorat, neminem
iustificari apud Deum. Sed NUNC, id est in tempore gratiae, IUSTITIA
DEI, id est quam Deus approbat et per quam apud Deum iustificamur, id
est caritas, EST MANIFESTATA, per euangelicam scilicet doctrinam. SINE
LEGE, hoc est carnalibus illis et propriis obseruantiis legis. Illa
tamen, dico iustitia TESTIFICATA A LEGE ET PROPHETIS quae eam quoque
praecipiunt.
[3:22] IUSTITIA AUTEM DEI PER FIDEM IESU CHRISTI SUPER OMNES QUI
CREDUNT: NON ENIM EST DISTINCTIO:
Ex quo uero haec iustitia pendeat, statim adnectit dicens: IUSTITIA
AUTEM DEI. FIDEM CHRISTI dicit quam de ipso habemus, eum siue ei uel
in eum credendo. Unde et cum adiecit QUI CREDUNT, non addidit horum
aliquid, ut aeque ad omnia se haberet. Ex fide quam de Christo
habemus, caritas in nobis est propagate, quia per hoc quod tenemus
Deum in Christo nostram naturam sibi unisse et in ipsa patiendo summam
illam caritatem nobis exhibuisse, de qua ipse ait:
Maiorem hac dilectionem nemo habet... etc.?
tam ipsi quam proximo propter ipsum indissolubili amoris nexu
cohaeremus. Unde et in sequentibus scriptum est:
Quis ergo nos separabit a caritate Dei, tribulatio... etc.?
et rursum:
Certus sum enim quia neque mors... etc.
Iustitia, dico, habita SUPER OMNES fideles, hoc est in superiori eorum
parte, id est in anima, ubi tantum dilectio esse potest, non
exhibitione operum exteriorum.
NON EST ENIM. Bene dixi super omnes pariter, tam gentiles scilicet
quam Iudaeos, quia nulla est eorum differentia ex hac iustitia Dei per
fidem Christi sicut olim erat ex operibus legis, quia, sicut omnes
peccauerunt, ita indifferenter iustificati sunt per hanc summam
gratiam a Deo nobis exhibitam.
[3:23] OMNES ENIM PECCAVERUNT, ET EGENT GLORIAM DEI.
Et hoc est quod ait: OMNES ENIM PECCAVERUNT ET EGENT GLORIA
DEI, hoc est opus habent quasi ex debito Deum glorificare.
[3:24] IUSTIFICATI GRATIS PER GRATIAM IPSIUS, PER REDEMPTIONEM, QUAE
EST IN CHRISTO IESU,
IUSTIFICATI GRATIS, id est quia iustificati sunt, non praeuenientibus
meritis eorum, sed PER GRATIAM IPSIUS, id est Dei, qui prior dilexit
nos. Quae uero sit illa gratia, id est gratuitum et spirituale ipsius
donum, subponit dicens: PER REDEMPTIONEM nostram factam per Christum.
[3:25] QUEM PROPOSUIT DEUS PROPITIATIONEM PER FIDEM IN SANGUINE
IPSIUS, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE PROPTER REMISSIONEM
PRAECEDENTIUM DELICTORUM
QUEM PROPOSUIT NOBIS DEUS Pater PROPITIATIONEM, id est
reconciliatorem, IN SANGUINE suo, id est per mortem suam. Et quia non
omnibus sed solis credentibus haec propitiatio proponitur a Deo, id
est constituitur, addit PER FIDEM, quia eos solos haec reconciliatio
contingit qui eam crediderunt et exspectauerunt.
AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE, id est caritatis, quae nos, ut dictum
est, apud eum iustificat, hoc est ad exhibendam nobis suam dilectionem
uel ad insinuandum nobis quantum eum diligere debeamus, qui proprio
Filio non pepercit pro nobis.
PROPTER REMISSIONEM, id est ut per hanc iustitiam, id est caritatem,
remissionem peccatorum assequamur sicut et per semetipsam Veritas de
beata peccatrice ait:
Remittuntur ei peccata multa quondam dilexit multum
remissionem dico habitam uel praecedentium, inquam, delictorum.
[3:26] IN SUSTENTATIONE DEI, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE EIUS IN HOC
TEMPORE: UT SIT IPSE IUSTUS, ET IUSTIFICANS EUM, QUI EX FIDE
EST IESU CHRISTI.
IN SUSTENTATIONE DEI, id est propter patientiam Dei, qui non statim
punit reos et perdit peccatores sed diu exspectat ut redeant per
paenitentiam et cessent a peccato, et sic indulgentiam consequantur.
AD OSTENSIONEM. Primo dixerat simpliciter ad ostensionem iustitiae
suae, nunc uero addit IN HOC TEMPORE, in tempore scilicet gratiae, hoc
est amoris potius quam timoris. Cum itaque ait IUSTITIAE EIUS id est
suae, in hoc tempore, per hoc quod subditur in hoc tempore, uidelicet
gratiae, aperte insinuat quam iustitiam primo intellexerit, id est
caritatem quae hominibus nostri temporis, id est temporis gratiae,
tamquam propria conuenit. Potest etiam quod dicitur in sustentatione
Dei ad consequens referri, id est ad hoc quod subiungitur ad
ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit scilicet sensus Deum
ad hoc sustinuisse uel distulisse in praecedenti tempore ut
manifestaret iustitiam suam quam diximus, id est caritatem, in hoc
tempore UT SIT IPSE: IUSTUS uoluntate ET IUSTIFICANS operatione, hoc
est ut et uelit implere per Christum quod promiserat, de redemptione
scilicet uel iustificatione rostra, et sicut uoluerit opere adimpleat.
EUM QUI EX FIDE EST IESU CHRISTI, hoc est qui credit eum Iesum, id est
saluatorem, per hoc quod Christus est, id est Deus et homo.
Maxima hoc loco quaestio se ingerit, quae sit uidelicet ista nostra
redemptio per mortem Christi? aut quomodo nos in eius sanguine
iustificari Apostolus dicat, qui maiori supplicio digni uidemur, quia
id commisimus iniqui serui propter quod innocens Dominus occisus sit?
Primo itaque quaerendum uidetur qua necessitate Deus hominem
assumpserit ut nos secundum carnem moriendo redimeret, uel a quo nos
redemerit qui nos uel iustitia uel potestate captos teneret, et qua
iustitia nos ab eius potestate liberauerit, quodue pretium dederit
quod ille suscipere uellet ut nos dimitteret?
Et dicitur quod a potestate diaboli nos redemerit qui per
transgressionem primi hominis, qui se ei sponte obediendo subiecerat,
iure quodam omnem quoque eius potestatem possidebat ac semper
possideret nisi liberator ueniret. Sed cum solos electos liberauerit,
quomodo eos diabolus possidebat siue in hoc saeculo sine in futuro
magis quam modo? Numquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahae
requiescebat, sicut et diuitem damnatum diabolus cruciabat, licet
minus eum torqueret? aut etiam in ipsum Abraham dominium habebat
caeterosque electos? Quomodo tortor ille malignus dominium in eum
haberet qui portatus ab angelis in sinum Abrahae commemoratur? De quo
etiam ipse Abraham testatur dicens:
Nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris
et insuper
chaos magnum firmatum
esse asserit inter electos et reprobos, ut nequaquam hi ad illos
transire possint, nedum diabolus omnibus nequior ibi dominium habeat
ubi nullus iniquus locum uel etiam transitum habet. Quod etiam ius in
possidendo hominem diabolus habere poterat, nisi forte quia
eum. Domino permittente aut etiam tradente, ad torquendum ipsum
susceperat? Numquid enim, si aliquis seruus dominum suum deserere
uellet et alterius potestati se subdere, ei sic agere liceret, ut non
iure, si uellet, eum dominus requireret atque reduceret? Quis etiam
dubitet quod si sernus alicuius domini persuasionibus suis conseruum
suum seducat et ab obedientia proprii domini declinare faciat, quanto
amplius apud dominum suum reus constituatur seductor quam seductus? et
quam iniustum sit ut is qui alium seduxerit, aliquod unde prinilegium
uel potestatem in eum quem seduxit habere meruerit, qui etiamsi quod
prius in eum ius haberet, ex hac ipsa seductionis suae nequitia ius
illud amittere meruerit? Scriptum quippe est:
Priuilegium meretur amittere qui commissa sibi abutitur
potestate.
Quod si alter alteri ex his conseruis praeponendus esset et potestatem
in eum accepturus, nequaquam oporteret nequiorem praeesse qui nullam
penitus habet priuilegii rationem, sed magis rationi consentaneum
esset ut is qui seductus est, in eum qui sibi seducendo nocuit,
districtionem exerceret uindictae. Praeterea, diabolus immortalitatem
quam homini ex transgressione promisit dare non potuit, ut ex hoc eum
iure aliquo retinere posset.
His itaque rationibus conuinci uidetur quod diabolus in hominem quem
seduxit nullum ius seducendo acquisierit, nisi forte, ut diximus,
quantum ad permissionem Domini pertinebat, qui eum illi quasi
carcerario uel tortori suo ad puniendum tradiderat. Non enim ille nisi
in Dominum suum peccauerat, cuius obedientiam deseruerat. Si ergo
Dominus dimittere peccatum uellet, sicut et Mariae uirgini factum est
et multis etiam ante passionem suam Christus fecit, ut dictum est de
Maria Magdalene, et quemadmodum scriptum est ipso ad paralyticum
dicente:
Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua
Si ita, inquam, sine passione homini transgressori ignoscere Dominus
uellet et dicere tortori suo: 'nolo ut amplius eum punias' quid iuste
conqueri posset tortor qui nihil, ut ostensum est, iuris in torquendo
acceperat nisi ex ipsa Domini permissione? Si ergo Dominus hoc
permittere cessaret, nullum tortori ius superesset; cui quidem,
conquerenti uel murmuranti aduersus Dominum, statim responderi a
Domino conueniret:
An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum?
Non fecit Dominus iniuriam diabolo cum de massa peccatrice carnem
mundam et hominem ab omni peccato immunem susceperit. Qui quidem homo
non hoc meritis obtinuit ut sine peccato conciperetur, nasceretur et
perseueraret, sed per gratiam suscipientis eum Domini. Numquid eadem
gratia, si caeteris hominibus peccata dimittere uellet, liberare eos a
poenis potuisset? Peccatis quippe dimissis, propter quae in poenis
erant, nulla superesse ratio uidetur ut propter ipsa amplius
punirentur. Qui ergo tantam homini exhibuit gratiam ut eum sibi uniret
in personam, non posset minorem impendere, dimittendo scilicet ei
peccata? Quae itaque necessitas aut quae ratio uel quid opus fuit, cum
sola iussione sua diuina miseratio liberare hominem a diabolo
potuisset? quid, inquam, opus fuit propter redemptionem nostram Filium
Dei, carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella,
sputa, denique ipsam crucis asperrimam et ignominiosam mortem
sustinere ut etiam cum iniquis patibulum sustinuerit?
Quomodo etiam nos iustificari uel reconciliari Deo per mortem Filii
sui dicit Apostolus, qui tanto amplius aduersus hominem irasci debuit
quanto amplius homines in crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam
in transgrediendo primum eius in paradiso praeceptum unius pomi gustu?
Quo enim amplius multiplicata sunt per homines peccata, irasci Deum
hominibus amplius iustum fuerit. Quod si tantum fuerat illud Adae
peccatum ut expiari non posset nisi per mortem Christi, quam
expiationem habebit ipsum homicidium quod in Christo commissum est?
tot et tanta scelera in ipsum uel in suos commissa? Numquid mors
innocentis Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam
reconciliaretur nobis qui hoc peccando commisimus propter quod
innocens Dominus est occisus? Nec nisi hoc maximum fieret peccatum,
illud multo leuius potuit ignoscere? nec nisi multiplicatis malis,
tantum bonum facere?
In quo etiam iustiores facti sumus per mortem Filii Dei quam ante
eramus, ut a poenis iam liberari debeamus? Cui etiam pretium sanguinis
datum est ut redimeremur, nisi ei in cuius potestate eramus, hoc est
ipsius, ut dictum est, Dei, qui nos tortori suo commiserat? Neque enim
tortores, sed domini eorum pretia captiuorum componunt aut
suscipiunt. Quomodo etiam hoc pretio captiuos dimisit, si ipse prius
hoc pretium exegerit aut instituerit ut captiuos dimitteret? Quam uero
crudele et iniquum uidetur, ut sanguinem innocentis in pretium aliquod
quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici,
nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per ipsam uniuerso
reconciliatus sit mundo.
Haec et similia non mediocrem mouere quaestionem nobis uidentur, de
redemptione scilicet uel iustificatione nostra per mortem Domini
nostri Iesu Christi.
Nobis autem uidetur quod in hoc iustificati sumus in sanguine Christi
et Deo reconciliati, quod per hanc singularem gratiam nobis exhibitam
quod Filius suus nostram susceperit naturam et in ipsa nos tam uerbo
quam exemplo instituendo usque ad mortem perstitit, nos sibi amplius
per amorem adstrixit, ut tanto diuinae gratiae accensi beneficio,
nihil iam tolerare propter ipsum uera reformidet caritas. Quod quidem
beneficium antiquos etiam patres, hoc per fidem exspectantes, in
summum amorem Dei tamquam homines temporis gratiae non dubitamus
accendisse, cum scriptum sit:
Et qui pracibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Hosanna
filio Dauid... etc.
Iustior quoque, id est amplius Deum diligens, quisque fit post
passionem Christi quam ante, quia amplius in amorem accendit completum
beneficium quam speratum.
Redemptio itaque nostra est illa summa in nobis per passionem Christi
dilectio quae nos non solum a seruitute peccati liberat, sed ueram
nobis filiorum Dei libertatem acquirit, ut amore eius potius quam
timore cuncta impleamus, qui nobis tantam exhibuit gratiam qua maior
inueniri ipso attestante non potest.
Maiorem hac, inquit, dilectionem nemo habet quam ut animam suam
ponat quis pro amicis suis.
De hoc quidem amore idem alibi dicit:
Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat?
Ad hanc itaque ueram caritatis libertatem in hominibus propagandam se
uenisse testatur. Quod diligenter attendens, Apostolus in sequentibus
ait
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum
Sanctum qui datus est nobis. Ut quid enim Christus... etc.
et iterum:
Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum
adhuc... etc.
Quae quidem plenius suo loco exponemus.
Nunc autem succincte, quantum ad expositionis breuitatem pertinet, de
modo nostrae redemptionis quid uidetur nobis sufficiat. Si qua uero
desunt perfectioni, Tropologiae nostrae tractatui reseruamus.
[3:27] UBI EST ERGO GLORIATIO? EXCLUSA EST. PER QUAM LEGEM? FACTORUM?
NON: SED PER LEGEM FIDEI.
UBI EST ERGO. Dixi sine lege iustitiam Dei nunc manifestari per fidem
Christi super omnes pariter qui credunt. Igitur, o Iudaee, UBI EST
amplius GLORIATIO TUA, illa scilicet singularis quam habebas de lege
et corporalibus eius obseruantiis? Iam EXCLUSA EST, id est ablata tibi
et annullata.
PER QUAM LEGEM, scilicet exclusa est.
PER LEGEM FACTORUM, id est aliquorum exteriorum operum?
NON, SED PER LEGEM FIDEI, ut dictum est Iesu Christi, id est caritatem
ex fide nostrae saluationis per Christum uenientem. Nam et antequam
aliquis baptizaretur, si iam credit et diligit, sicut Abraham de quo
scriptum est:
Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam
et fortasse Cornelius nondum baptizatus cuius eleemosynae susceptae
sunt a Deo, et de praeteritis peccatis uere poenitet sicut publicanus
qui de templo descendit iustificatus. Eum iustum non dubito seu
iustitiam habere qui unicuique reddit quod suum est. Unde et ex utero
sanctificatos Ieremiam et Iohannem dicimus, ubi specialiter illuminati
Deum iam cognoscebant et diligebant, quamuis adhuc eis necessarium
esset sacramentum suscipere circumcisionis quod tunc locum obtinebat
baptismi.
Quare ergo, inquies, istos tales postea circumcidi uel baptizari
oportuit qui iam antea erant iusti, ex fide scilicet et caritate quam
habebant, et quos, si tunc morerentur, saluari necesse esset? Nemo
quippe iustus mori potest uel habens caritatem qui damnetur. Rursum
nemo sine baptismo uel martyrio, post datam de baptismo sententiam,
saluari potest. Mori tamen tunc poterat cum caritatem habebat ante
baptismum uel martyrium, eo quidem tempore quo, inquies, si moreretur,
et saluari eum necesse esset et damnari. Nos autem dicimus, omnem qui
Deum sincere et pure propter ipsum diligit, iam praedestinatum ad
uitam, nec umquam praeueniendum morte donec ei uel per praedicationem
uel per Spiritum Dominus reuelet quidquid ei de sacramentis fuerit
necessarium, et insuper facultatem hoc percipiendum tribuat.
Quod uero opponitur: eum qui ante baptismum iam iustus est, credendo
scilicet atque diligendo Deum, in eo tempore tunc esse in quo, si
moreretur, et saluari eum et damnari oporteret; -- hoc opponi potest
de quolibet criminaliter peccante qui ad uitam praedestinatus est,
sicut de Dauid adulterante. Sicut enim ilium qui iustus erat saluari
oporteret, sic iustum quia praedestinatus; et sicut non baptizatum
damnari necesse esset, sic istum adulterantem.
Fuit itaque et Dauid in quodam tempore in quo, si moreretur, et
damnari eum et saluari oportebat. Sed rursus in nullo tempore fuit in
quo non posses bene mori, in nullo in quo non posses male mori,
quamdiu liberum habuit uoluntatis arbitrium. Non tamen ideo in aliquo
fuit in quo necesse esset eum et bene et male mori, immo in nullo
tempore necesse fuit aliquem bene mori uel in nullo aliquem male mori,
sed in singulis temporibus in quibus potest aliquis bene mori, potest
in eisdem male mori. In nullo tamen coniunctim uerum est dicere eum
posse mori simul bene et male.
Sic et de illo qui caritatem habet ante baptismum et per hoc iustum
est, concedimus quid in nullo tempore fuerit in quo necesse esset eum
saluari et damnari simul, si moreretur. Posset quippe is qui caritatem
habet ante baptismum, sine caritate tune esse et sic mori et damnari
tantum, posses et mori baptizatus in eo tempore in quo nondum est
baptizatus, et sic saluari.
Quod si dicas coniunctim eum posse simul et habentem caritatem et non
baptizatum, non recipio magis quam si diceres aliquem posse mori
adulterum et praedestinatum. Sicut uero eum qui praedestinatus est
bene agere oportet ut saluetur, sic eum qui iam iustus est credendo et
diligendo baptizari propter praefixam Dei sententiam de baptismo uel
propter ipsam iustitiae perseuerantiam. Si enim is qui caritatem
antequam baptizetur habet, priusquam baptizetur uitam finiret,
nequaquam in ipsa caritate perseueraret, cum de aeterna beatitudine
penitus desperaret et se statim in ipso exitu esse in perpetuo
damnandum praesentiret.
Sicut autem ante baptismum aliquem ex fide et dilectione iustum iam
dicimus, cui tamen in baptismate nondum sunt peccata dimissa, id est
poena eorum penitus condonata, sic et et post baptismum paruulos et
qui nullius discretionis sunt, quamnis remissionem percepeunt
peccatorum, nondum tamen iustos dicimus, quamuis mundi sint apud Deum,
qui nondum aut caritatis aut iustitiae capaces esse possum nec aliqua
merita habere. Qui tamen si in hac imbecillitate moriantur, cum
incipiunt de corpore exire et uident sibi per misericordiam Dei
gloriam praeparatam, simul cum discretione caritas Dei in eis
nascitur.
Ne quis itaque ludaeorum nobis, immo Apostolo posses opponere nos
quoque per legem factorum, id est exteriorum operum sicuti baptismi,
iustificari, sufficiat nos hoc de nostra iustificatione, immo omnium
quae in caritate consistit, interposuisse et antequam sacramenta
suscipiantur, siue nostra siue illorum. Quod et propheta considerans
dicebat:
In quacumque hora peccator ingemuerit, saluus erit.
[3:28] ARBITRAMUR ENIM IUSTIFICARI HOMINEM PER FIDEM SINE OPERIBUS
LEGIS.
ARBITRAMUR ENIM, nos scilicet quos Dominus ecclesiae suae
praeposuit, id est censemus uel testificamur.
Unde, ut ait Haymo, arbitros dicimus 'iudices siue testes'.
HOMINEM, omnem scilicet tam Iudaeum quam gentilem.
PER FIDEM tamquam sibi necessariam quia sine fde impossibile est
placere Deo. PER FIDEM, dico, sine operibus legis, illis uidelicet
exterioribus et corporalibus obseruantiis.
[3:29] AN IUDAEORUM DEUS TANTUM NONNE ET GENTIUM? IMMO ET GENTIUM:
AN IUDAEORUM. Arbitramur et bene, quia etiam gentes gratiam
Dei assequuntur per fidem, quae tamen legis opera non seruant, sicuti
Iob gentilis olim, et nunc etiam gentiles conuersi. Et hoc est quod
ostendit dicens: AN IUDAEORUM TANTUM est DEUS per gratiam?
[3:30] QUONIAM QUIDEM UNUS DEUS, QUI IUSTIFICABIT CIRCUMCISIONEM EX
FIDE, ET PRAEPUTIUM PER FIDEM.
QUONIAM QUIDEM, ac si diceret utrorumque est per gratiam, quia
utrosque IUSTIFICAT PER EIDEM quae ad caritatem, ut diximus,
perducit.
CIRCUMCISIONEM, id est Iudaeos.
ET PRAEPUTIUM, id est gentiles. Quod dicit Ex FIDE -- PER FIDEM
diuersitas est locutionis, non sententiae. Unde Augustinus in libro De
spiritu et littera:
Non ad differentiam dictum est tamquam aliud sit ex fide, aliud
per fidem, sed ad uarietatem locutionis.
[3:31] LEGEM ERGO DESTRUIMUS PER FIDEM? ABSIT! SED LEGEM STATUIMUS.
LEGEM ERGO. Quaniam quidem per fidem sine operibus legis
dicimus homines saluari, ergo legem DESTRUIMUS PER FIDEM, id est per
commendationem fidei eam irritam monstramus? ABSIT! SED LEGEM
STATUIMUS, id est uolumus ut lex per omnia compleatur. Ille enim
ueraciter etiam figuralia nunc implet praecepta, qui illud facit uel
credit quod nunc tantum illa habent figurare, non efficere, non tam
sonum uocis quam sensum et intentionem attendens iubentis. Denique, ut
ipse ait Apostolus,
Plenitudo legis est dilectio.
De qua etiam, commemoratis elusdem praeceptis, Dominus ait diuiti:
Hoc fac et uiues.
[ROMANS 4]
[4:1] QUID ERGO? DICEMUS INVENISSE ABRAHAM PATREM NOSTRUM SECUNDUM
CARNEM?
QUID ERGO? Quandoquidem exteriora illa opera legis iustitiam non
habent conferre, quid ergo iustitiae uel utilitatis DICEMUS INVENISSE
ABRAHAM SECUNDUM CARNEM? id est per illas carnales obseruantias ueluti
circumcisionis uel sacrificiorum, ac si diceret: nihil. Cum dicit
PATREM NOSTRUM, id est quem imitari debemus quasi filii eius per
doctrinam, quaestionem suam aggrauat quasi et nos eum in istis sequi
debeamus.
[4:2] SI ENIM ABRAHAM EX OPERIBUS IUSTIFICATUS EST, HABET GLORIAM, SED
NON APUD DEUM.
SI ENIM. Et uere non est per illa exteriora iustitiam
assecutus, dining iudicio, quia per illa nullum apud Deum pretium
habet. Et hoc est: SI IUSTIFICATUS EST EX OPERIBUS, hoc est exteriora
quae iustitiae hominibus uidebantur exercuit. HABET quidem
GLORIAM.
SED NON APUD DEUM, hoc est apud homines, qui de uisibilibus iudicant,
magnus per hoc habetur, non apud Deum qui cordis inspector est et
renum probator et in abscondito uidet.
[4:3] QUID ENIM? SCRIPTURA DICIT? CREDIDIT ABRAHAM DEO: ET REPUTATUM
EST ILLI AD IUSTITIAM.
QUID ENIM? Et bene dico non ex operibus Abraham iustificari
apud Deum sed ex fide, quia sic habemus ex testimonio Scripturae. Et
hoc est: Quid enim DICIT SCRIPTURA? hoc est attendamus quod scriptum
est in Genesi, hoc uidelicet quod sequitur: CREDIDIT ABRAHAM DEO, hoc
est promissionibus diuinis, siue exeundo de terra sua ut
multiplicaretur in aliena, siue de promissione filIi, siue de
quacumque ei promisit, quantumcumque incredibilia uel magna
uidentur. Haec autem uera est illa fides quae per dilectionem
operatur. Cum itaque dicit: CREDIDIT DEO, tale est credendo exsecutus
est libenter iussa Domini.
ET REPUTATUM EST HOC EI a Domino AD IUSTITIAM, hoc est haec obedientia
fidei eum apud Deum iustum constituit, non circumcisio uel caeterae
corporales obseruantiae quae in lege postea scriptae sunt.
[4:4] EI AUTEM QUI OPERATUR, MERCES NON INPUTATUR SECUNDUM GRATIAM,
SED SECUNDUM DEBITUM.
EI AUTEM, ac si diceret: non sine cause dico quod Abraham, si ex
operibus iustificaretur, haberet gloriam, id est maximam laudem, inter
homines, sed non apud Deum sed propter hoc dico quod ei QUI OPERATUR,
IMPUTATUR ab hominibus MERCES SECUNDUM DEBITUM, hoc est suae
acquisitionis et propriae uirtutis id dicitur esse, non ex aliena
gratia conferri, cum apud Deum sola amantis fides ad iustitiam
sufficiat.
[4:5] EI VERO QUI NON OPERATUR, CREDENTI AUTEM IN EUM, QUI IUSTIFICAT
IMPIUM, REPUTATUR FIDES EIUS AD IUSTITIAM SECUNDUM PROPOSITUM
GRATIAE DEI.
Et hoc est quod sequitur: EI VERO QUI NON OPERATUR, regalia uidelicet
opera, sed per fidem ei uere cohaeret qui iustificat impium; et hoc
est: CREDENTI IN EUM QUI IUSTIFICAT IMPIUM. REPUTATUR ab eo scilicet
qui iustificat impium. id est a Deo.
FIDES EIUS AD IUSTITIAM, hoc est remunerat eum pro hac fide tamquam
iustum. Hic aperte Apostolus determinauit, cum ait CREDENTI IN EUM,
qualem fidem intelligit. Aliud est enim credere Deum, ut uidelicet
ipse sit; aliud est Deo, id est promissis uel uerbis eius quod uera
sins, aliud in Deum. Tale quippe est credere in Deum, ut ait
Augustinus, Super Iohannem:
Credendo amare, credendo diligere, credendo tendere ut membrum
eius efficiatur.
Credunt itaque daemones quoque et reprobi Deum, credunt Deo, sed non
in Deum quia non diligunt nec diligendo se ei incorporant, id est
ecclesiae, quae eius corpus est, per deuotionem aggregant. Quomodo
autem deputatur subponit: SECUNDUM PROPOSITUM GRATIAE DEI, id est
secundum hoc quod in proposito diuinae bonitatis consistit quae magis
animum quam opera remunerat. Alioquin multi qui facultatem operandi
non habent, cum tamen habeant uoluntatem, reprobarentur.
[4:6] SICUT ET DAVID DICIT BEATITUDINEM HOMINIS, CUI DEUS ACCEPTO FERT
IUSTITIAM SINE OPERIBUS:
SICUT ET DAVID DICIT, hoc est exponit nobis.
BEATITUDINEM HOMINIS CUI DEUS ACCEPTO, hoc est per suam misericordiam
suscepto cum ipse surgere per se ad eum non ualeret.
FERT IUSTITIAM quam ipse cui affertur sumere per se non poterat, FERT,
inquam, SINE OPERIBUS LEGIS, scilicet legalibus.
[4:7] BEATI, QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES,
ET QUORUM TECTA SUNT PECCATA.
Quod enim ait: BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES etc.,
generaliter dicit quicumque sint, sine Iudaei siue
gentiles. Remittitur iniquitas quando poena eius condonatur per
gratiam quae exigi poterat ad iustitiam, ac per hoc iam ipsam gratiam
quasi fundamentum Scriptura constituit, ut quidquid deinceps
superaedificetur, praeeunti gratiae deputetur. Remissis autem
iniquitatibus, qualiter ad perfectionem diuina gratia hominem
perducat, prosequitur cum deinde addit peccata tegi ac denique nec
imputari. Remittuntur quidem peccata per paenitentiae gemitum de quo
dicitur:
Quacumque hora peccator ingemuerit
quia priusquam ei uere displicet iniquitas et omnis mala eius uoluntas
abscedit, iam ita cum Deo peccator reconciliatur, ut a gehennae poenis
sit liberatus nec umquam gehennam incurret, si in hoc gemitu
moreretur, paratus ad omnem quam posset satisfactionem. Tunc autem
TECTA SUNT PECCATA quando in hoc saeculo satisfactio paenitentiam
sequitur. Quae quidem satisfactio etiam purgatorias extinguit alterius
saeculi poenas, cum prius paenitentia poenas deleuerit damnatorias, id
est gehennales. Tunc igitur tecta sunt ante oculos iudicis peccata
quando iam pro eis nihil uidet quod puniat.
[4:8] BEATUS VIR, CUI NON IMPUTABIT DOMINUS PECCATUM.
BEATUS VIR. Cum primum plurali numero 'beatos' proponeret dicens:
Beati quorum etc., quid est quod nunc singulari numero 'beatum'
enuntiat et 'uirum' nominat dicens: BEATUS VIR etc., nisi quia diuinae
gratiae beneficia usque ad singularem illum hominem extendit qui in
una Christi persona Deo unitus est? Cuius etiam beatitudinem, eodem
propheta describente, in ipso statim capite libri scriptum est:
Beatus uir qui non abiit.
Vir quippe a 'uiribus' dictus est ideo quia ille qui nihil debilitatis
ex corruptione peccati traxit, qui fortior fortem alligauit et arma
eius diripuit, quasi uir singulariter per excellentiam dicitur; alii
uero comparatione ipsius quasi effeminati et molles omnes existunt
terrenis uoluptatibus subiacentes. Huic autem, cum omnino sit immunis
a peccato, nullum DOMINUS IMPUTAVIT PECCATUM, quia nulla eum poena pro
peccato dignum iudicauit aliquo, uel originali uel proprio, qui nec in
peccato conceptus fuerit nec peccatum aliquod commiserit.
Possumus etiam ter beatitudine nominata tria hominum saluandorum
genera intelligere. Unum quidem genus est paruulorum baptismo uel
martyrio sanctificatorum uel quorumlibet uere paenitentium, quibus in
hac uita satisfactionem paenitentiae non licet explere; aliud uero
genus est qui per condignam satisfactionem peccata corrigunt; tertium
uero genus in unius Saluatoris singularitate, ut expositum est,
permanet. Cum itaque ait BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES, solam
intelligit remissionem, quam scilicet nulla hic satisfactio
sequitur. Paruulis autem qui iuxta psalmistam in iniquitatibus
concepti sunt, illae, in quibus concepti et nati iniquitates
remittuntur dum originalis peccati damnationem pro eis, ut diximus,
non incurrunt. Caeteri uero, sicut supra quoque meminimus,
satisfactione bonorum operum peccata contegunt praeterita. Et hoc
quidem ipsa constructionis proprietas exigere uidetur, ut cum hic
dicitur quorum et quorum, non eosdem intelligamus sed dinersos. Alius
est enim sensus si semel proferatur quorum, hoc modo: BEATI QUORUM
REMISSAE SUNT INIQUITATES ET TECTA SUNT PECCATA, alius si repetitum
bis dicatur sicut praesens habet littera. Semel quippe dictum eosdem,
duplicatum diuersos insinuat.
Quaestio de gratia Dei et meritis hominum hoc loco se ingerit, quae
sint apud Deum uidelicet merita rostra, cum omnia bona eius tantum
gratiae tribuenda sunt, "qui in nobis operatur", eodem attestante
Apostolo,
et uelle et perficere pro bona uoluntate.
Unde et alibi ait:
Quid autem haloes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis?
Quaerendum etiam in quo merita nostra consistet, in uoluntate
uidelicet tantum an etiam in operatione, id est quid ad gloriam siue
poenam Deus in nobis remuneret; et utrum uirtus ad beatitudinem
sufficiat etiamsi in operationem non prorumpat; et utrum opus exterius
quod bonam uel malam uoluntatem sequitur, meritum augeat; et cum omnis
uirtus sit animi et in ipso fundata consistat, utrum omne peccatum
similiter animi sit; et quid inter uitium animi et peccatum differat
et quot modis peccatum dicatur? -- Sed quia hoc maxime ad ethicam
pertinet considerationem, et diutius in his definiendis immorandum
esset quam breuitas expositionis postulat, nostrae id Ethicae
discussioni reseruemus.
[4:9] BEATITUDO ERGO HAEC IN CIRCUMCISIONE TANTUM MANET, AN ETIAM IN
PRAEPUTIO? DICIMUS ENIM QUIA REPUTATA EST ABRAHAE FIDES AD
IUSTITIAM.
BEATITUDO ERGO. Quandoquidem ostensum est quot modis beatitudo dicatur
sine habeatur, illud etiam uideamus a quibus habeatur, id est a
circumcisis tantum an etiam a praeputiatis. Et hoc est quod quaerendo
ait: ERGO HAEC BEATITUDO, quam uidelicet in Deum asseqnimur sine
operibus etiam legis credendo, MANET IN CIRCUMCISIONE TANTUM, id est
in circumcisis, AN ETIAM IN [PRAEPUTIO, id est in] praeputiatis? Quae
uero sit haec beatitudo determinat dicens eam esse quam Abraham
consecutus est cum ex fide fuerit iustificatus. Et hoc est quod
subdit: DICIMUS ENIM, id est ex supra posito conuincimus testimonio
QUIA ABRAHAE FIDES, qua, ut expositum est, in Deum credidit, reputala
est ei apud Deum AD IUSTITIAM id est Deus iustum eum esse reputauit et
remunerationem iustorum dignum iudicauit.
[4:10] QUOMODO ERGO REPUTATA EST? IN CIRCUMCISIONE, AN IN PRAEPUTIO?
NON IN CIRCUMCISIONE, SED IN PRAEPUTIO.
Dixi reputata est. Ergo quaeramus in ipso Abraham QUOMODO, id est
quando, sit ei REPUTATA fides eius ad iustitiam, utrum uidelicet
antequam circumcideretur uel post, ut per eum uidelicet etiam de
caeteris hominibus indicare possimus, utrum uidelicet sold circumcisi
hanc beatitudinem iustitiae assequantur an non? Et hoc est quod ait
quomodo? scilicet quaerendo et statim soluendo, IN CIRCUMCISIONEM, id
est postquam circumcisus fuit, AN IN PRAEPUTIO, id est antequam
circumcideretur, dum adhuc uidelicet praeputium retineret?
[4:11] ET SIGNUM ACCEPIT CIRCUMCISIONIS, SIGNACULUM IUSTITIAE FIDEI,
QUAE EST IN PRAEPUTIO: UT SIT PATER OMNIUM CREDENTIUM PER
PRAEPUTIUM, UT REPUTETUR ET ILLIS AD IUSTITIAM:
ET SIGNUM ACCEPIT. Forte quaereret aliquis quare superflue
circumcisionem acceperit Abraham, cum ante iustificatus fuerit
nihilque in ea iustificationis acceperit? Et ideo, hanc questionem
praeueniens, ait non ad iustificationem aliquam eum hoc signum
exterius accepisse, sed ad significationem et ostensionem iustitiae
quae iam habebat in mente dum adhuc in praeputio esset. Et hoc est
quod dicitur: Et signum accepit CIRCUMCISIONIS, hoc est circumcisionem
accepit pro signo. Et cuius rei signo, statim subponit: SIGNACULUM, id
est pro signaculo, id est signo IUSTITIAE FIDEI QUAE EST etiam IN
PRAEPUTIO, id est in praeputiatis nihilo minus quam in circumcisis, ut
uidelicet tali ligno iustitiam potius designaret quam
adipisceretur.
IUSTITIA FIDEI, dicit, quae est in mente, ad differentiam illius quam
solent homines iustitiam appellare, quam scilicet exterius exercent in
uindicta malorum et in beneficius aliquibus exigendis. Unde scriptum
est:
Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut
uideamini ab eis.
Possumus etiam ita uariare signum et signaculum ut circumcisio ipsa
alterius rei sit signum, alterius uero signaculum; signum quidem sit
carnalium Abrahae filiorum et signaculum spiritualium, cum ipse tam
Iudaeorum secundum carnem quam gentilium per fidem pater sit
constitutus. Est quippe, iuxta Haymonem, 'signaculum' quasi sigillum
"quod alicui rei imprimitur ut lateat" atque ideo bene referendum
uidetur ad spirituales filios Abrahae ex gentibus futuros qui nondum
apparebant. Circumcisio itaque quae in ipso incepit et in carnali eius
posteritate est reseruata, tam signum quam signaculum fuit, quia et
per eam distinguebantur a caeteris populis filii Abrahae carnales, et
praesignabantur futuri ex gentibus filii eius spiritales, qui eum
uidelicet per fidem imitarentur. Unde et bene Ismael quem secundum
carnem, non secundum uirtutem miraculi, genuit, circumcisus legitur,
per quod uidelicet carnalium Abrahae filiorum circumcisio designetur
exterior, per quam, ut dictum est, carnalis Ismael cognosceretur.
Isaac uero, qui postea natus est, gentilis populi postea uocati
spiritualem a uitiis circumcisionem exprimit, quam et proselyti
praefigurabant.
Recte itaque Apostolus, signum et signaculum distinguens quantum ad
Iudaeos carnales Abrahae filios et gentiles filios eiusdem
spirituales, dixit primitus signum circunicisionis, id est signum
carnalis Israel, per quod uidelicet populus ille a caeteris
distinguebatur, et postmodum SIGNACULUM IUSTITIAE FIDEI quae est in
praeputio, id est sacramentum spiritualis circumcisionis quam solam
habent fideles ex gentibus collecti.
Potest etiam signaculum quasi expressum signum intelligi, iuxta quod
in laude apostatae angeli dicitur:
Tu, signaculum similitudinis... etc.
Per hoc quippe circumcisionis signum maxime iustus ac spiritualis homo
exprimitur qui uoluptatibus carnis propter Deum renuntiat, et a se
illas amputat quae maxime in renibus dominantur et per genitalia
exercentur.
Potest etiam signaculum quasi diminutiuum accipi a 'signo' id est
paruum signum iustitiae Abrahae. Non enim erat magnum illam cuticulam
ad imperium Dei amputare, ad comparationem eorum quae postea
spirituales Abrahae filii, tam martyres quam reliqui sancti, pro
Christo sustinuerunt.
Potest etiam sic distingui signum et signaculum ut quod signum magnum
est in carne, tam bonis uidelicet quam malis commune, paruum est
signum iustitiae Abrahae, quia pauci sunt qui Abrahae ita per
iustitiam cohaereant sicut per carnem. Signum itaque est secundum
carnem, sed signaculum, id est paruum signum, secundum iustitiam quia
in multis Abrahae posteris secundum carnem est dilatatum, sed in
paucis secundum iustitiam contractum. Unde bene dicit signum
circumcisionis, scilicet exterioris, quae omnibus aeque conuenit, et
signaculum iustitiae quae paucorum est.
Nunc uero pauca de uirtute et sacramento circumcisionis discutienda
sunt, quid uidelicet ipsa conferret aut significaret, et quare potius
in membro genitali et uirili, non femineo, instituta sit, et in octaua
die iussa fieri in infantibus. In adultis quippe nullum erat
circumcidendi determinatum tempus, nisi quando ad Iudaismum
conuerterentur.
Constat autem hoc idem apud antiquos circumcisionem ualuisse quod nunc
apud nos baptismus efficit. Unde Augustinus, De nuptiis et
concupiscentia, libro I:
Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat
tunc SIGNACULUM IUSTITIAE FIDEI, ad significationem purgationis
ualebat, et in paruulis ueteris originalis peccati sicut et
baptismus ex illo ualere cepit ad innouationem hominis ex quo est
institutus.
Gregorius, in Moralibus, libro IV:
Quod ualet apud nos aqua baptismatis, hoc egit apud ueteres uel
pro paruulis sola fides, uel pro maioribus uirtus sacrificii, uel
pro his qui ex Abrahae stirpe descenderant mysterium
circumcisionis.
Ex his itaque liquet circumcisionem apud antiquos eamdem uim
obtinuisse in remissionem peccatorum quam habet modo baptismus; et
tamen qui modo baptizati statim moriuntur, regnum caelorum statim
ingrediuntur. Quod tunc non fiebat, quia scilicet hostia nondum erat
soluta, in effusione uidelicet sanguinis Christi, sicut nec illi qui
baptismo Christi baptizati, fortassis ante passionem eius mortui sunt,
ianuae caelestis aditum adhuc habere poterant. Non enim nisi per mare
Rubrum transitum habuerunt Israelitae ad terram promissionis, hoc est
baptismus, qui per mare designatur; non potest sine rubore, id est
sanguinis Christi effusione, quemquam ad ueram promissionis terram, id
est caelestem Ierusalem, transmittere. Quemadmodum uero baptismo
Christi hostia postmodum adiuncta regnum caelorum contulit, ita eadem
circumcisione praecedentium subsecuta idem eis praestitit.
Est autem circumcisio carnis signum interioris animae circumcisionis,
sicut ablutio exterior baptismi signum interioris animae mundationis
per peccatorum remissionem. Maxime autem in genitali membro quo per
carnalem concupiscentiam culpae originalis peccatum una cum prole
propagatur, hoc sacramentum fieri oportuit, ut illud merito membrum
plecteretur per quod peccatum ipsum ad posteros transmittitur. Mulier
uero cui dictum est:
In dolore paries filios
non huiusmodi poena afficienda fuit, cui ad poenam satis esse debuit
in genitali suo, per quod similiter peccatum transfunditur, partus
grauissimus dolor quem in eo sustinet. Cui, ni fallor, sexui
sacrificium pro eo oblatum ad indulgentiam sufficit, atque ad
originalis peccati remedium.
Videtur insuper nobis ob hoc praecipue genitale uiri potius quam
mulieris circumcidendum fuisse, ut in hoc signaretur omnibus in populo
illo, qui per illud membrum gignerentur, huius sacramenti remedium
esse necessarium, per quod ipsi a ueteris hominis expiarentur
contagione. Quod non ita est de muliere, cum Dominus Iesus ex muliere
absque omni peccato natus fuerit.
Potest etiam uiri circumcisio beatum eumdem uirum specialiter
designare qui solus sine concupiscentia conceptus, carnem puram et
penitus absque praeputio immunditiae suscepit. In cuius quidem typo,
femur Abrahae, quod pamo circumcisum est, seruus eius in sacramento
suscepit quasi in eum iurans qui ex semine illo nasciturus ei primo
fuerat promissus, id est in Christum.
Circumcisioni uere infantium certa dies, id est octaua, recte praefixa
est, ut in hoc uidelicet praefiguraretur illius octauae claritatem et
beatitudinem quae sanctis promissa est, illis solis deberi qui
innocenter more paruulorum uixerunt, nec purificationis sacramentum ad
hoc sufficere nisi innocentia custodiatur uitae. Ad quod nos Dominus
adhortans, constituto in medio parnulo, ait:
Nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruulus iste etc.
Octaua dies, qua circumciditur parnulus, futuram sanctorum claritatem
in die resurrectionis significat, quando uidelicet resumptae carnis
ueritas permanebit sine superaddita corruptela peccati; quae erit uera
circumcisio, in expoliatione scilicet ueteris hominis cum actibus
suis, cum iam nullis carnalis concupiscentiae stimulis manentibus,
angelice nobis uiuendum fuerit, ubi, inquit Veritas,
neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei.
Quia uero totum praesentis uitae tempus per septem dies peragitur,
recte illa perpetua uitae futurae claritas per octauam
intelligitur. Unde et psalmos, qui intitulantur Pro octaaa, ad diem
resurrectionis certum est pertinere.
Quaeritur autem de infantibus ante octauam diem morientibus, utrum
damnentur, cum eos uidelicet nondum iuxta praeceptum Domini circumcidi
liceat nec pro eis legamus sacrificia esse offerenda ante diem
maternae purificationis, id est a natiuitate masculi quadragesimum. At
uero cum scriptum sit:
Omnis anima cuius caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit
de populo suo
et rursus praecepto Domini ante octauam diem a circumcisione pueri
inhibeantur, uidetur crudelis diuina sententia in damnatione talium,
qui et his circumcisionem necessariam instituit et circumcidi quando
possent non permittit. Neque enim a Saluatore quidquam praecipi uel
institui oportuit quod saluti obsisteret; nec eneruari debuit remedium
quod pluribus proficere posses, utpote fides parentum siue
sacrificiorum ritus quibus antea paruulos siue adultos mundari
constat, iuxta illud Gregorii quod nouissime adiecimus. Sed haec
quidem obiectio in nostri quoque sacramenti institutione, id est
baptismi, redundare uidetur, cum uidelicet propter aquae tantum
absentiam deesse nonnullis baptismum contingat, quem in aqua solummodo
Dominus instituit; nec tamen eos, cum uel ipsi ad hoc nitantur uel
alii propter eos, saluandos esse definimus absque baptismo, nisi
interueniat martyrium.
Prouidentiae itaque diuinae omnem eius dispositionem committentes, qui
solus nouit quare hunc elegerit, ilium uero reprobauerit, auctoritatem
Scripturae quam ipse dedit immobilem teneamus, ut uidelicet tempore
circumcisionis nullos de semine Abrahae sine illa mortuos temere
asseramus saluari, nisi forte pro Domino interfecti sint sicut de
innocentibus creditur.
Attende autem quod dictum est de semine Abrahae, cum nonnulli fideles,
et post institutionem circumcisionis ante aduentum Christi
incircumcisi morientes, lege naturali nihilo minus quam circumcisi
saluati sunt sicut Iob et nonnulli fortasse alii gentilium, naturali
lege contenti; et sacrificiorum ritu quae Iob quoque pro filiis
obtulisse legitur, ab originali peccato seu propriis expiati sicut
Abel uel Noe ante legem uel circumcisionis institutionem. De qualibus
supra Apostolus meminit dicens:
Cum enim gentes quae legem non habent... etc.
Unde et Isidorus. De summo bono, libro I, capitulo XV:
Christi, inquit, aduentum non tantum plebis Iudaeae sancti
prophetantes exspectauerunt, sed fuisse etiam in nationibus
plerosque sanctos uiros, prophetiae donum habentes, quibus per
Spiritum Sanctum Christus reuelabatur et a quibus exspectabatur,
sicut Iob. Balaam, qui Christi utique praedicauerunt aduentum.
Licet autem Iob ex Abraham quoque et Isaac per Esau descendisse
credatur, non tamen in semine Abrahae uel Isaac quisquam est
computandus qui ex patriarcharum filiis in cultu Dei minime
remanentibus sit procreatus. Unde et Dominus Abrahae, leniens
molestias eius, de expellenda scilicet Agar ancilla et Ismaele filio
eius ad imperium Sarae:
Non tibi, inquit, uideatur asperum super puero et super ancilla
tua. Omnia quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius, quia in Isaac
uocabitur tibi semen. Sed et filium ancillae faciam in gentem
magnam quia semen tuum est.
Hoc et Apostolus in inferioribus praesentis epistolae prosecutus et
quasi spiritualiter exponens: ait:
Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitue, neque qui semen
sunt Abrahae omnes filii, sed in Isaac uocabitur tibi semen; id
est non qui filii carnis hi filii Dei, sed qui filii promissionis
sunt, aestimantur in semine.
Itaque, iuxta historiae ueritatem, neque Iob neque alii multi, licet
de genere sint Abrahae, tamen semen Abrahae uocandi non sunt quia de
infidelibus, ut dictum est, nati sunt. Patres tamen talium, licet
infideles fuerint utpote Ismael siue Esau, semen Abrahae sunt quia non
de infidelibus geniti; iuxta quod Dominus Abrahae supra dixit de
Ismael quia semen tuum est, non tamen in illis semen Abrahae uocandum
erat sicut in Isaac. Aliud est itaque Isaac siue Ismael 'esse' semen
Abrahae, aliud in Isaac siue Ismael 'uocari' semen Abrahae. Tale
quippe est:
In Isaac uocabitur tibi semen
ac si diceretur in posteris Isaac, tam uidelicet came quam fide ei
coniunctis, non aliquibus interuenientibus patribus a cultu Dei
recedentibus.
Hoc enim credo significari cum Dominus, circumcisionis pactum cum
Abraham et semine eius iniens, praemissis istis:
Statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post de in
generationibus suis
mox adiunxit:
Foedere sempiterno, ut sim Deus tous et Deus seminis tui post
te. Tale quippe est in generationibus tuis foedere sempiterno, ut
sim... etc.
ac si diceretur: in posteris tuis mihi continue per obedientiam
foederatis, nec a cultu meo per interpositionem infidelium patrum
disiunctis.
Hoc autem modo neque Iob neque caeteri gentiles, ab Ismael uel Esau
descendentes, in semine Abrahae sunt aestimandi nec ad eos quidquam
uel circumcisio uel caetera legis figuralia praecepta pertinent, cum
haec solummodo Abrahae et semini eius ut supra determinauimus,
ininncta sins. Scriptum quippe est de circumcisione, Domino sic eam
Abrahae primo praecipiente:
Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in
generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et
seminis tui post te, daboque tibi et semini tuo terram
peregrinationis tuae, omnem terram Chanaun, in possessionem
aeternam eroque Deus eorum. Et tu ergo custodies pactum meum et
semen tuum post le in generationibus suis. Hoc est pactum quod
obseruabitis inter me et uos et semen tuum post te: Circumcidetur
ex uobis omne masculinum et circumcidetis carnem praeputii
uestri, ut sit in signum foederis inter me et uos. Infans octo
dierum circumcidetur in uobis. Omne masculinum in generationibus
uestris tam uernaculus quam emptitius circumcidetur et quicumque
non fuerit de stirpe uestra, eritque pactum meum in came uestra
in foedus aeternum. Masculus cuius praeputii caro circumcisa non
fuerit, peribit anima illa de populo suo quia pactum meum irritum
fecit.
Et post aliqua:
Super Ismael quoque exaudiui te et multiplicabo eum ualde. Pactum
uero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sara.
Augustinus, De nuptiis et concupiscentia, libro 1:
De circumcidendis Deus sic mandauit infantibus: "Masculus qui non
circumcidetur came praeputii sui octauo die, disperiet anima eius
de genere suo quia testamentum meum dissipauit." Dicat iste, si
potest, quomodo puer ille octo dierum testamentum dissipauit,
quantum ad ipsum proprie attinet innocens infans? Tunc ergo
dissipauit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione sed
illud de ligni prohibitione, quando "per unum hominem peccatum
[intrauit in mundum] et per peccatum mors, et ita in omnes
homines petransiit in quo omnes peccauerunt."
Ecce, beato exponente Augustino, quomodo unusquisque in primis
parentibus testamentum siue pactum Domini, id est primam eis a Domino
legem datam in paradiso, transgressi sunt, ut saltem originalis
peccati uinculo teneantur; ut et paruulus, cum de Abraham caeterisque
fidelibus natus parentibus, de populo quo, id est a sorte et
beatitudine fidelium patrum quorum, sit excludendus, nisi ei
circumcisionis, ut dictum est, remedio subuentum fuerit.
Quod uero in praecepto circumcisionis additum est:
Tam uernaculus quam emptitius circumcidetur et quicumque non
fuerit de stirpe uestra
ita est intelligendum ut de uernaculis uel emptitiis eorum, siue
fuerint Hebraei, id est de stirpe sua, siue non, hoc praecipiat
Dominus, non de aliis nationibus. Tale est ergo:
Tam uernaculus quam emptitius et quicumque non fuerit... etc.
ac si diceret de uernaculis et emptitiis etiam omnes illi qui non
fuerint de stirpe uestra.
Non est itaque circumcisionis generale praeceptum sicut est baptism),
sicut Euangelii, sed populo tantum Israel ea est tradita, non
gentilibus. Quod diligenter Origenes in posterioribus ostendit,
distinguens ex ipsis litterae testimoniis quae praecepta legis sint
generalia, tam ad Iudaeos scilicet quam ad gentiles pertinentia, quae
non. Unde etiam constat nec traditionem legis esse generalem. Quod
ipse quoque Moyses diligenter distinguens in Deuteronomio ait:
Et nunc Israel, audi praecepta et iudicia quae ego doceam te, ut
faciens ea uiuas et ingrediens possideas terram quam Dominus
daturus est uobis.
Item:
Quae est enim alia yens sic inclyla, ut habeas caeremonias
iustaque iudicia et uniuersam legem quam ego proponam hodie ante
oculos uestros?
Et iterum:
Docebis eam filios tuos ac nepotes.
Et post aliqua:
Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de
cunctis populis qui sunt super terram.
Et psalmista:
Qui annuntiat uerbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua
Israel. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non
manifestauit eis.
Apostolus quoque patenter legem non omnibus loqui uel datam esse supra
professus est dicens:
Scimus autem quondam quaecumque lex loquitur, his qui in lege
sunt loquitur.
His autem a nobis de circumcisione praelibatis, licet succincte
antiquorum dicta ad eam pertinentia non praeterire.
Origenes, super hanc epistolam Pauli, ubi superius dictum est "Si
igitur praeputium" etc.:
Dixit Deus ad Abraham: "Tu autem testamentum meum seruabis et
omne semen tuum post te in generationes suas. Et hoc est
testamentum inter uos et me et inter medium seminis tui post te:
Circumcidetur omne masculinum uestrum et puer octaua
die. Circumcidetur in uobis omnis masculus in generationibus
uestris, uernaculus et pecunia emptus." Discutiamus utrum
mandatum et eos qui ex gentibus crediderunt constringat. Numquam
fecit proselyti mentionem, id est aduenae, sed uernaculum seruum
uel pretio mercatum circumcidi iubet, non liberum. Perscrutemur
etiam Leuitici legem: "Loquere, inquit, filiis Israel et dices ad
eos: Mulier si peperit masculum, octauo die circumcidet"
etc. Intuere et hic quemadmodum de lege circumcisionis tantum ad
filios Israel Moyses loqui iubetur, et alienigenarum nulla fit
mentio. Cum in quibusdam mandatis non solum filiis Israel sed
proselytis, id est aduenis, loquatur, necessario utique
obseruanda distinctio est, quia sicut ubi dicitur Loquere ad
Aaron et alibi ad filios Aaron, et alibi ad Leuitas, certum est
non subiacere reliquos his legibus; [ita] etiam quae filiis
inbentur Israel nec alienigenae memoria ulla fit, non est
putandum commune esse mandatum ubi appellationis habetur
exceptio.
Sic ergo non alius quisquam circumcisionis lege constringitur,
nisi ex Abraham originem trahens uel uernaculus eorum uel pretio
emptus.
Item:
Haec dicta sunt a nobis, ut ostenderemus praecipue de
circumcisionis praecepto quod non aliis quam his qui ex Abraham
genus ducunt uernaculisque eorum uel pretio emptis esset
iniunctum, liberos uero esse ab huiusmodi legibus eos qui per
Christum Deo ex gentibus credunt.
Item:
De circumcisione quid etiam allegoricis legibus sentiendum sit
uideamus. Circumcisio est ex genitali membro, per quod carnalis
propago ministratur, amputare aliquam partem. Per hoc indicari
figuraliter reu amputandam esse ab anima, si qua ex consortio
carnis adhaeret impuritas. Idcirco ista desectio genitalibus
infigitur quod huiusmodi uitia animae non ex propria substantia
sed ex incentiuo carnis adueniunt. [Quod autem octaua die
circumcisio datur, illud designari arbitror quod] praesenti
saeculo septimana deputata est, octauus autem dies futuri saeculi
mysterium tenet. Illorum ergo est circumcisio spiritalis qui
futuro saeculo militant in quo "neque nubent neque nubentur", et
eorum "qui se ipsos castrauerunt propter regnum Dei", et quorum
in ferris ambulantium in caelis est conuersatio. Sed apud
Ezechielem dicit Dominus: "Omnis filius alienigena, incircumcisus
corde et came, non introibit in sancta mea." Sed uideamus ne
forte referri queat ad duo generalia peccata, ut sit
incircumcisus corde qui non habet fidem, incircumcisus cam qui
non habet opera. Altera namque sine altera reprobatur, quia et
fides sine operibus mortua dicitur et sine fide nemo
iustificatur,.
Item:
Et dicitur circumcidi auribus cum secundum Salm monis monita non
recipient auditionem uanam; et incircumcisus labiis dicitur qui
non circumciderit blasphemiam, scurrilitatem, turpiloquium de ore
quo, quo non posuerit ori suo custodiam. Cur non simili forma
incircumcisus praeputio carnis suae dicatur qui erga naturalem
coitus motum immoderatius effluit, circumcisus uero habeatur qui
huiuscemodi negotio legitimis et quantum posteritati sufficit
utatur officiis?
Verum quondam de circumcisionis ratione tractauimus, etiam illud
adiungere non absurdum uidebitur quod filius Naue ex praecepto
Domini filios Israel secundo circumcidisse cultris saxeis
memoratur. Quod utique, quantum ad litteram, impossibile
uidetur. Semel enim circumcisis in came praeputiis, quid inuenire
posses secunda circumcisio? Iesus uero noster, qui uere post
Moysen filios Israel in terram sanctam induxit, euidens est
quomodo secundo circumcidat credentium populum. Prima namque est
circumcisio qua ab eis uel idolorum cultum uel commenta
philosophicae persuasionis resecuit, secunda autem ueteris
hominis consuetudinem ac uitia carnis abscidit. Et tunc completur
quod in Iesu Naue scriptum est: "Hodie a uobis abstuli opprobria
Aegypti", Aegyptios mores et motus animi barbaros.
Stoici aiunt: indicet aliquid mysticum circumcisio et figuram
teneat allegoriae. Itane oportuit ut cum poena et periculo
parnulorum, cum cruciatibus tenerae et innocentis infantiae,
figurarum species et legis aenigmata conderentur? Sic non habebat
legislator ubi form as mystical poneret nisi in dedecoratione
uerecundorum locorum, et Dei signaculum nisi in obscenis
partibus? Itane Deus et animae creator et corporis superfluo se
plasmasse partem illam corporis notat quam postmodum mandat
abscidi, ut per miserorum supplicia proprium emendat errorem? aut
quod utiliter fecit, non recte mandat auferri? Praeterea, si
curae est Deo plurimos ad cultum sanae religionis adduci, maximum
ex circumcisione obstaculum nascitur. Cum eo enim quod supplicium
unusquisque declinat, tum etiam irrisionis turpitudinem refugit.
Quibus respondere necessarium puto. Nemo sapiens in alus notat
quae apud se honesta ducit et magna. Etenim circumcisio apud uos
gentiles ita manifesta habetur, ut non passim uulgo ignobili, sed
solis sacerdotibus et his qui inter ipsos electioribus studiis
mancipati fuerint, credatur. Nam apud Aegyptios, qui in
superstitionibus uestris uetustissimi habentur et eruditissimi, a
quibus prope omnes reliqui ntum sacrarum et caeremonias mutuati
sunt, apud hos, inquam, nullus aut geometriae studebat aut
astronomiae quae apud illos praecipua ducitur, nullus certe
astrologiae et geneseos qua nihil diuinius putant, secreta
rimabatur nisi circumcisione suscepta. Sacerdos apud eos aut
aruspex aut quorumlibet sacrorum minister uel, ut illi appellant,
propheta omnis circumcisus est. Litteras quoque sacerdotales
ueterum Aegyptiorum nemo discebat nisi circumcisus. Omnis uates,
omnis caeli, ut putant, infernique symmystes et conscius apud eos
esse non creditur, nisi circumcisus fuerit. Hoc igitur apud nos
turpe indicatis quod apud uos ita honestum habetur et magnum, ut
caelestium infernorumque secreta nonnisi per huiuscemodi insignia
enuntiari nobis posse credatis? Unde si replicetis historias
uestras, inuenietis non solum Aegyptiorum sacerdotes usos esse
circumcisione, sed et Arabas et Aethiopas et Phoenices aliosque
quorum studia erga huiuscemodi superstitiones nobilius uiguere.
Haec dicta sint aduersus gentiles. Nunc ad eos sermo dirigatur
qui Christo quidem credunt, sed legem non recipiunt et prophetas.
Scriptum est in epistola Petri quia redempti sumus pretioso
sanguine Unigeniti, ab aliquo sine dubio empti cuius eramus
serui, qui et pretium poposcit quod uoluit ut dimitteret quos
tenebat. Tenebat autem nos diabolus cui distracti fueramus
peccatis nostris. Poposcit ergo pretium nostrum sanguinem
Christi. Verum donec Iesu [sanguis] daretur, necessarium fuit eos
qui instituebantur in lege, unum quemque pro se ad irrutationem
quamdam futurae redemptionis sanguinem suum dare. Et propterea
nos pro quibus completum est pretium sanguinis Christi, non
necesse habemus pro nobis [ipsis] pretium sanguinem
circumcisionis offerre. Si uero culpabile uidetur quod Deus
inferri iubet infantibus, hoc etiam in Christo factum culpabitis,
qui et circumcisus est et cum crucis poena sanguinem suum fudit.
Quod uero circumcisionis horrore difficilis ad religionem uidetur
accessus, difficilior multo uidebitur ingressus ad Euangelium,
ubi non partem exiguam corporis sed ipsam quis animam ponere
inbetur. Sed et exempla martyrum secundum uos prohibebunt homines
accedere ad fidem. An eo magis creditur firma religio quod nihil
remissum, nihil delicatum pollicetur aut molle? Quod et si nihil
sacramenti circumcisio teneret, quid esset absurdi, si ad
distinctionem caeterarum gentium populus qui sub lege Dei
instruebatur, proprium aliquod gestaret insigne? Et si necessaria
uisa est partis alicuius amputatio, quid tam conueniens fuit quam
eam inuenire quae uidebatur obscena, et illa auferre quorum
diminutio nihil ad officium corporis impediret?
Quod uero dicunt quia si necessaria non erat pars illa membri, a
Creatore fieri non debuit, si necessaria facta est, non debuit
auferri; -- interrogemus et nos si necessariam dicant filiorum
procreationem? Necessariam sine dubio respondebunt. Erunt ergo
culpabiles qui continentiae et uirginitatis obtentu, necessariis
naturae officiis non ministrant.
In summa uero dicendum est quod sicut necesse erant multae
hostiae antequam una hostia agnus immaculatus semetipsum Patri
offerret hostiam Christus, ita etiam multis circumcisionibus opus
fuit quousque una in Christo circumcisio omnibus traderetur, et
multorum sanguinis effusio praecessit quousque per unius
sanguinem omnium redemptio fieret.
Ambrosius, in Epistola ad Constantium, maxime Origeni in supra dictis
de circumcisione consentiens:
Plerosque, inquit, mouet quaestio qua causa circumcisio et
Veteris Testamenti auctoritate quasi utilis imperetur et Noui
Testamenti magisterio quasi inutilis repudietur. Quid ergo
dicemus secutum patrem Abraham, ut id primus instrueret quod eius
non sequeretur haereditas?
Item:
Reperimus autem in historia ueterum non solum Aegyptios sed etiam
Aethiopum et Arabum et Phoenicum aliquos circumcisione erga suos
usos. Et hanc putant se adhuc probandae uiam seruare rationis, eo
quod sui corporis primitiis et sanguinis initiati, insidias
daemonum, quas illi generi nostro moliuntur, exiguae partis
arbitrentur consecrationibus destruendas. Arbitror iam non
otiosam causam in hanc membri portiunculam aestimare qua
circumcidatur puer octana die, quando incipit mater in sanguine
esse puro quae ante octauum diem fertur in sanguine immundo
sedere.
Hieronymus, In epistola ad Romanos:
Quaeritur quare sit data circumcisio si per se non prodest?
Primum ut agnosceretur Dei populus inter gentes. Quando soli
erant in eremo circumcisi non fuerunt. Siue ut corpora eorum
agnoscerentur in bello. Nam quod in tali membro signantur, haec
causa est: primum ne aliud membrum aut debile fiat aut turpe,
quod publice uideretur; item, propter gratiae promissionem in qua
erat per castitatem placendum, siue ut Christus significaretur ex
eius semine nasciturus, usque ad quem futura erat ista carnalis
quae spiritualem habebat afferre. Cuius typum gerens Iesu Naue
populum secundo circumcidere iubetur.
Solet, memini, nonnulla esse quaestio, quomodo uidelicet Iosue cultris
petrinis ex praecepto Domini filios Israel secundo circumcidit, quasi
qui antea circumcisi essent rursus circumcidi potuissent. Beatus uero
Augustinus, in libro Quaestionum ueteris et nouae legis, omnem huius
dubitationis errorem remouens, docet secundam hanc circumcisionem non
in eisdem personis, sed in eodem populo factam fuisse.
Quod et patenter continent uerba ipsa historiae libri Iosue, haec
uidelicet:
Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos et
circumcide secundo filios Israel. Fecit quod iusserat Dominus et
circumcidit flios Israel. Haec autem causa est secundae
circumcisionis. Omnis populus qui egressus est ex Aegypto,
generis masculini uninersi bellatores uiri moriui sunt in deserto
per longissimos uiae circuitus; qui omnes circumcisi erant.
Populus autem qui natus est in deserto per quadraginta annos
itineris latissimae setitudinis incircumcisus fuit, donec
consummarentur qui non audierant uocem Domini. Horum filii in
locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia sicut
nati fuerant, in praeputio erant, neque eos in aia aliquis
circumciderat. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in
eodem castrorum loco donec sanarentur. Dixitque Dominus ad Iosue:
Hodie abstuli opprobrium Aegypti a uobis.
Miror itaque Origenem, tam litteratum uirum, in hac secunda
circumcisione per Iosue factam adeo errasse, ut eam superius assereret
nullo modo ioxta litteram fieri potuisse; quam tamen historia ipsa mox
a Iosue factam adiecit, dicens:
Fecitque quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israel.
Nunc ad expositionem epistolae redeamus.
UT SIT PATER OMNIUM. Duo dixerat, quod uidelicet Abrahae in praeputio,
id est dum praeputium haberet, reputata est fides sua ad iustitiam
tamquam iam spiritualiter circumciso, et quod postea carne quoque
circumcisus est, et per haec duo uidelicet sit pater atque auctor
caeteris in exemplo et doctrina praepositus, tam de spirituali quam
carnali circumcisione. Et hoc est ut PER PRAEPUTIUM, in quo est
iustificatus antequam circumcisus, sit pater CREDENTIUM, ut hoc
scilicet quod credentes sunt, REPUTETUR ET ILLIS AD IUSTITIAM quamuis
desit exterius signum.
[4:12] ET SIT PATER CIRCUMCISIONIS NON HIS TANTUM, QUI SUNT EX
CIRCUMCISIONE, SED ET HIS QUI SECTANTUR VESTIGIA QUAE EST IN
PRAEPUTIO FIDEI PATRIS NOSTRI ABRAHAE.
ET SIT PATER CIRCUMCISIONIS, uidelicet exterioris, id est primus
omnibus in spirituali simul et carnali circumcisione in exemplo et
auctoritate praepositus, NON HIS TANTUM, scilicet pater, QUI SUNT EX
CIRCUMCISIONE, id est quibus praecepta est carnis circumcisio, SED ET
HIS QUI SECTANTUR etc., id est qui habent fidem cum praeputio. Sic
construe: VESTIGIA FIDEI PATRIS NOSTRI ABRAHAE, QUAE, scilicet fides,
EST IN PRAEPUTIO, id est in praeputiatis aeque ut in circumcisis.
[4:13] NON ENIM PER LEGEM PROMISSIO ABRAHAE, AUT SEMINI EIUS UT HAERES
ESSET MUNDI: SED PER IUSTITIAM FIDEI.
NON ENIM PER LEGEM. Cum superius ostenderet hominem ex fide sine
operibus legis iustificari et per hoc gloriationem legis Iudaeis
auferret, manifestum de Abraham patre ipsorum interposuit
exemplum. Unde nunc ad gloriationem legis euacuandam reuertitur ac si
iterum supra dicta, ut ea probes, repetens dicat: dixi superius me
arbitrari HOMINEM IUSTIFICARI PER FIDEM SINE OPERIBUS LEGIS, quod in
ipso etiam pates Abraham qui opus maximum legis, id est
circumcisionem, suscipiens, potius PER IUSTITIAM FIDEI quam per opus
ipsum legis iustificatus est. Et merito: NON ENIM PER LEGEM, id est
per aliquod opus legis uel per obedientiam legis quae nondum data
erat, meruit promissionem haereditatis accipere, SED PER IUSTITIAM
FIDEI, hoc est per fidem iustificantem siue per iustitiam ex fide
uenientem; AUT SEMINI EIUS, id est exemplo eius instructi, UT HAERES
ESSET MUNDI, id est perpetuns possessor uniuersorum bonorum, qui per
fecunditatem terrae promissae figurantur. Uniuersa quippe possidet
bona qui omnia habet necessaria, et ei nihil deesse dicitur qui nullo
indiget. Unde Apostolus de his qui exemplo Abrahae peregrinantis,
terrena despiciendo caelestis appetunt, ait:
Tamquam nihil habentes et omnia possidentes.
Vel ESSET HAERES MUNDI, id est soli ex uniuerso mundo eligerentur ut
fierent HAEREdes.
[4:14] SI ENIM QUI EX LEGE, HAEREDES SUNT: EXINANITA EST FIDES, ABOLITA
EST PROMISSIO.
SI ENIM QUI. Bene dico per opera legis non perueniri ad haereditatem
fidelibus promissam. Alioquin FIDES ESSET EXINANITA, id est meritum
fidei euacuatum, cum aeque infideles sicut fideles opera illa legis
habere possint et per hoc haeredes fieri, et PROMISSIO ABOLITA, id est
inefficax et irrita facta. Per quam quidem promissionem in semine
Abrahae gentes sunt benedicendae quae legis opera non habent. Et hoc
est SI ENIM QUI EX LEGE, sunt subaudis. SUNT HAEREDES, id est qui opera
legis habent, per hoc haereditatem merentur etc.
[4:15] LEX ENIM IRAM OPERATUR. UBI ENIM NON EST LEX, NEC
PRAEVARICATIO.
LEX ENIM IRAM. Iterum probat per legem, id est opera illa legis
exteriora quae lex praecipit, non acquiri haereditatem, immo magis reos
constitui homines per legem ut haereditatem amittant. Multa quippe sunt
opera legis ita grauia, ut eos a quibus uel in quibus fiunt adeo
affligant, ut uix eis aut numquam praecepta eorum placeant nec
uoluntarie possint impleri, sicut est dentem pro dense et oculum pro
oculo tollere et nonnullis mortem inferre. Quis enim in his quos
diligit haec libenter exerceat aut in se ea libenter excipiat? Unde
Petrus in Actibus apostolorum eos refellens qui Christianis opera
legis imponere uolebant, ut ea uidelicet ipsi quoque seruarent, ait:
Viri fratres, quid tentatis Deum imponere ingum super ceruicem
discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare
potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari
quemadmodum et illi.
Lex itaque carnalem et durae ceruicis populum ex operibus suis magis
reum effecit quam purgauit. Spiritualibus uero nihil iustitiae
contulit, per illa uidelicet propria sua opera exteriora. Et hoc est
quod ait: LEX ENIM, id est illa legalia opera, IRAM Dei in eos potius
OPERATUR quam ueniam uel aliquam iustificationem. Et quare IRAM? quia
transgressores sui facit eos, non alits scilicet; et hoc est: UBI ENIM
NON EST LEX etc., id est illi quibus illa legalia praecepta non sunt
data, praeuaricationis, id est transgressionis, reatum per illam non
incurrunt, cum eis uoluntarie non obediunt.
[4:16] IDEO EX FIDE, UT SECUNDUM GRATIAM UT FIRMA SIT PROMISSIO OMNI
SEMINI, NON EI QUI EX LEGE EST SOLUM, SED ET EI QUI EX FIDE EST
ABRAHAE, QUI EST PATER OMNIUM NOSTRUM
IDEO EX FIDE, scilicet sunt haeredes, quandoquidem non ex lege. Vel ita
continua: dixi non per legem esse factam promissionem haereditatis sed
per iustitiam fidei; ideo ex fide sunt haeredes. Et hoc est: UT SIT
FIRMA PROMISSIO, scilicet haereditatis, id est ad effectum perducta
OMNI SEMINI Abrahae, id est fidem eius imitanti, tam gentili scilicet
quam Iudaeo. Et hoc est quod subdit: NON SOLUM EI QUI EST EX LEGE, id
est Iudaeo qui legi subiacet. SED ET EI QUI EX FIDE EST ABRAHAE, hoc
est gentili qui sola fide Abraham imitatur, secundum gratiam, scilicet
Dei, sit firma promissio eius, non secundum merita legalium
operurn. QUI EST PATER, scilicet Abraham, OMNIUM NOSTRUM, tam
Iudaeorum uidelicet quam gentilium, id est in exemplo ad imitandum
omnibus propositus est.
[4:17] (SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE)
ANTE DEUM, CUI CREDIDIT, QUI VIVIFICAT MORTUOS, ET VOCAT QUAE
NON SUNT, TAMQUAM EA QUAE SUNT:
SICUT SCRIPTUM EST, in Genesi scilicet, ac si diceret: eo uidelicet
modo pater est atque omnibus in exemplo praepositus quo promittitur a
Domino pater esse MULTARUM GENTIUM, id est diuersarum nationum,
credendo scilicet magis quam opera legis exercendo. Quod patenter
insinuat cum subdit: ANTE DEUM CUI CREDIDISTI. Verba Domini loquentis
ad Abraham sunt ista: QUIA PATREM etc. Sic quippe scriptum est:
Non uocabitur nomen tuum Abram sed uocaberis Abraham, quia patrem
multarum gentium constitui te.
Innuitur itaque ex his uerbis interpretatio nominis Abrahae quod sonat
"pater multarum" sed quod additur gentium, explanatio est potius
quarum rerum multarum sit intelligendum quam interpretatio.
Sed et quod ait Apostolus ANTE DEUM CUI CREDIDISTI, uel nostrae
translationi est subtractum uel ex parte Apostoli additum, ut
uidelicet determinaret Abraham ex fide omnibus in patrem esse
propositum magis quam ex circumcisione. Pater ponitur, id est
constituitur, ANTE DEUM, id est in placito eius, qui filios non
quaerit sibi generare sed Deo, nec concubendo suae uoluptati
satisfacere sed exemplo fidei magis quam propagatione carnis filios
Dei praeparare. Quod patenter insinuat cum subdit CUI CREDIDISTI, de
omnibus scilicet eius promissis, ac si diceret: Posui te patrem ante
Deum cui credidisti, id est ut per hoc quod ei credidisti, multos tibi
similes exemplo tuae fidei illi generares. Quod Deus loquens ad
Abraham ita fatur: PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE ANTE DEUM, et non
dicit "ante me" sed ita de se quasi de alio loquitur -- consuetudo
est Hebraici sermonis.
Unde et ipse legislator qui hoc scripsit, semper de se ipso quasi de
alio consueuit loqui, ueluti cum ait:
Dixit Dominus ad Moysen
et iterum:
Et erat Moyses mitissimus.
Quod tamen non sine cause factum uidetur, ut uidelicet alius quasi de
alio loquatur. Constat quippe in sanctis et maxime in prophetic Deum
potius quam ipsos loqui. Unde prophetae aliquid dicturi frequenter
aiunt: Haec dicit Dominus, et Veritas in Euangelio ad discipulos: Non
enim uos estis, inquit, qui loquimini Apparens quoque et loquens
Dominus Abrahae olim uel caeterls, quondam id per angelum exhibebat,
ueritatem ipsius apparentis uel loquentis angeli a se ipso prouide
distinguebat, ut ipso quoque locutionis genere alius intelligeretur
qui uerba firmaret, quam ipse de quo uerba erant, id est angelus a
Domino.
QUI VIVIFICAT. Et merito ei credidisti de suis promissis quia talis
est QUI VIVIFICAT MORTUOS, id est infideles prout uult ad fidem
conuertit. Mortui dicuntur infideles, uulnerati peccatores. Vita
quippe iustorum fides dicitur iuxta illud:
Iustus ex fide fuit.
Qui infideles est, nihil penitus bond habet quo Deo placere possit,
quia sine fide, ut ipse dicit Apostolus, impossibile est placere Deo.
ET VOCAT, hoc est ita uerbis suis facit obedire non existentia: Dixit
enim et facta sunt, snandauit et creata sunt, sicut existentia.
[4:18] QUI CONTRA SPEM IN SPEM CREDIDIT, UT FIERET PATER MULTARUM
GENTIUM SECUNDUM QUOD DICTUM EST EI: SIC ERIT SEMEN TUUM.
QUI CONTRA SPEM. Commendata potentia Domini ut de eius promissis
nullatenus sit dubitandum, commendat et constantiam fidei Abrahae ad
quem nos imitandum adhortatur. Cum primitus Abraham desperasset de
Sara, sperauit de Agar se haeredem suscipere. Postea uero e contrario
per promissionem Domini credidit ac sperauit. Et hoc est credidit IN
SPEM contra spem, id est credendo diuinis promissis, ductus est in
spem, suscipiendi scilicet haeredem, contrariam priori sped. Aliter:
quando duxit Sarram, credidit eam fecundam et secundum naturam ei
filios in iuuentute parituram. Postea uero frustratus hac sua spe, e
contrario potius credidit et sperauit propter promissionem Domini, hoc
est eam sterilem in senectute contra naturam parituram. Quod mirabile
fuit eum potuisse credere iuxta illam dialecticae regulam:
Si enim quod magis uidetur inesse non inest, nec quod minus
uidetur inesse inerit.
UT FIERET PATER, id est ut per tantam constantiam fidei de
promissionibus Dei mereretur praeponi in exemplo, etiam gentibus;
SECUNDUM QUOD DICTUM EST EI, a Domino scilicet in Genesi: SIC ERIT
SEMEN TUUM, id est homines exemplo fidei tuae mihi generandi, ita
scilicet innumerabiles SICUT STELLAE etc. Possumus etiam per stellas
et arenam Iudaicum et gentilem populum distinguere ex quibus
spirituales Abrahae filii pariter sunt collecti, ut non solum filiorum
multitudo, uerum etiam populorum diuersitas exprimatur. Stellis Iudaei
comparantur per fidem ex lege iam illuminati et a fluxu mundanarum
concupiscentiarum per legem coerciti et quasi caelestes in spe sue
facti, cum e contrario gentiles, nulla lege constricti, per omnem
concupiscentiam libere effluerunt, terrenis tantum desideriis
inhiantes.
Sed quia de gentibus tantum, in quibus maxime fides Abrahae
fructificatura erat, promissionis uerba sunt, possumus fortassis
conuenientius in stellis et arena maris tres ecclesiae ordines
distinguere, per stellas quidem, quae et igneae sunt et lucidae, duos
sublimiores, continentium scilicet, id est contemplatiuorum qui dinini
amoris igne uehementius feruent, et praedicatorum qui altos doctrina
sua illuminant; per arenam uero maris coniugatorum qui quasi in mari,
id est in humidis, habitant, luxuriae indulgentes, et mundanarum
sollicitudinum curis fluctuant et earum amaritudines grauiter
tollerant.
[4:19] ET NON INFIRMATUS FIDE, CONSIDERAVIT CORPUS SUUM EMORTUUM, CUM
FERE CENTUM ANNORUM ESSET ET EMORTUAM VULVAM SARAE.
Credidit, inquam, ET NON EST INFIRMATUS IN FIDE id est non fuit
remissa in aliquo uel debilis fides eius, quantumcumque differretur
promissio uel impossibilis uideretur sed aeque firmiter credidit id
quod contra naturam esse penitus sciebat sicut illud quod per naturam
fieri prius exspectauerat.
NEC CONSIDERAVIT CORPUS SWM EMORTUUM, hoc est non attendit
impossibilitatem suae naturae uel uxoris, sed potentiam
promittentis. Corpus emortuum dicit, id est omnino iam per naturam
impotens ad generationem filii qui promittebatur.
CUM, id est quamuis, IAM ipse Abraham FERE ESSET CENTUM ANNORUM, hoc
est nonaginta nouem, ET EMORTUAM VULVAM SARAE ad opus similiter
generationis, tam propter senectutem scilicet quam propter
sterilitatem.
Et attende, cum ait de Abraham eum FERE CENTUM esse ANNORUM, innuit
eum propter aetatem tantum, non propter sterilitatem, ad generandum
minime ualere; nec tamen iam penitus impotens ad generandum Abraham
credendus est qui, mortua Sara, postea Cethuram duxit de qua filios
generauit. Quippe potuit in iuuencula id natura sends qued non poterat
in uetula et sterili. Quod etiam satis ipsa uerba Apostoli
determinant. Non enim ait simpliciter EMORTUUM CORPUS Abrahae sed
statim adiunxit ET EMORTUAM VULVAM SARAE, ut per adiunctionem SARAE,
Abraham impotentem ostenderet, cum Sara scilicet, non cum alia. Nec
repetiit negatiuam coniunctionem sed copulatiuam interposuit. Non enim
ita dixit: Non considerauit corpus suum emortuum nec emortuam uuluam
Sarae, sed potius ita adiunxit: ET EMORTUAM VULVAM SARAE. Ex quo
intelligi innuit non unumquemque per se ad generandum penitus esse
impotentem, sed coniunctim inuicem.
Notandum uero quod haec promissio:
Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris
non inuenitur facta fuisse Abrahae quando ei promissus est Isaac, sed
posiquam iuxta praeceptum Domini uoluit immolare eum Domino. Sic enim
scriptum est:
Per memetipsum iuraui, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et
non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et
multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et uelut arenam quae
est in littore maris.
Scimus quidem, antequam Ismael etiam natus esset, Dominum Abrahae
promisisse sic fore semen eius innumerabile sicut puluerem terrae, et
alil uice postea sicut stellas caeli, sed nihil de arena maris tune
addidisse. Haec autem ideo notauimus quia uidetur Apostolus ita
extremam promissionem et conceptionem Isaac disponere, ut ante facta
illa promissio uideatur quam Isaac conciperetur. Sic enim superius ait:
Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum
gentium secundum quod dictum est ei: Erit semen tuum sicut
stellae caeli et sicut arena maris
et statim adiunctum est:
Et non est infirmatus in fide nec considerauit corpus
suum... etc.
Sic ergo coniungenda est praesens epistolae littera ut ad illud quod
praemissum est qui contra spem in spem credidit, hoc referatur
Et non est infirmatus in fide... etc.
ad illud uero tantum quod interponitur
ut fieret pater... etc.
illud spectat quod subditur secundum quod dictum est ei:
Sic erit... etc.
Quaerendum existimo quomodo non fuerit Abraham infirmus in fide de
promissione Isaac, cum ipse quoque sicut et Sara de hac promissione
quasi diffidenter loqui et risisse narretur. Sic enim scriptum est in
Genesi:
Cecidit Abraham in faciem suam et risit, dicens in corde quo:
Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet?
Dixitque ad Dominum: Utinam Ismael uiuat coram te.
Sed profecto cum praemittitur:
Cecidit Abraham in faciem suam
id est adorando atque supplicando gratias retulit promissioni,
patenter innuitur quia de ea non desperauit. Quod nequaquam Sara
fecisse legitur cum riserit. Dicitur et de Sara quod riserit occulte,
post ostium; de Abraham uero quod riserit corde potius quam ore, ut
uidelicet risus cordis gaudium intelligatur mentis, non risio
promissi, et uerba illa quae sequuntur "Putasne centenario" etc.,
admirationis potius quam desperationis sint. Et quod adiunxit "Utinam
Ismael uiuat coram te" ostendit humilitatem Abrahae non tam
praesumpsisse de bonitate diuinae gratiae quantum Deus ipse non
petenti offest, sed potius Abrahae satis esse si uel Ismael uiuat ei
pro semine.
[4:20] IN REPROMISSIONE ETIAM DEI NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, SED
CONFORTATUS EST FIDE, DANS GLORIAM DEO:
IN REPROMISSIONE ETIAM. De duobus factae sunt Abrahae promissiones, de
semine scilicet ei dando uel multiplicando et de terra Chanaan ei
danda uel semini eius. Saepius autem utramque promissionem factam ei
fuisse legimus, dum compleri differretur. Sed maximam illa de
possessione terrae dilationem accepit, quae longe post mortem illius
complenda esse promittitur. Hanc itaque secundam promissionem
REPROMISSIONEM, dicit Apostolus, ac si diceret: non solum in prima
promissione, de semine scilicet, non dubitauit sed nec etiam in
secunda, de possessione uidelicet terrae, licet longe postea futurae
in quarta scilicet uel quinta generatione filiorum Iacob in Aegypto
profectorum.
NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, id est non habuit dubitationem in corde
sicut in ore uerba quidem dubitationis habuisse uidetur et non statim
credidisse, nisi prius in uisione signo accepto, sicut statim credidit
promissioni priori de semine. Sic quippe scriptum est de Domino et de
Abraham:
Qui egredietur de utero tuo ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum
foras et ait illi: Suspice caelum et numera stellas, si poses. Et
dixit ei: Sic erit semen tuum. Credidit Abram Domino et reputatum
est illi ad iustitiam. Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te
de Hur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam et possideres
eam. At ille ait: Domine, unde scire possum quod possessurus sim
eam. Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi uaccam
triennem... etc.
Haec itaque dubitationis uerba, signum requirentia, ad confirmationem
posteriorum magis quam ad suam Abraham assumpsisse credimus, sicut et
Iohannis Baptista Dominum non sibi sed discipulis requisiuit, dicens:
Tu es qui uenturus es... etc.
SED CONFORTATUS EST FIDE, id est exspectatione, non re ipsa, quae
longe scilicet post mortem eius erat futurae DANS GLORIAM DEO, id est
grates ei pro his referees, non meritis suis quidquam tribuens.
[4:21] PLENISSIME SCIENS, QUIA QUAECUMQUE PROMISIT, POTENS EST ET
FACERE. [4:22] IDEO ET REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM.
PLENISSIME SCIENS, id est firmiter credens, QUIA QUAECUMQUE:
prouidam Dei repromissionem ostendit et rationabilem, nihil scilicet
promittentis nisi quod implere potest uel etiam debet. Certum quippe
est quia non potest facere nisi quod debet, id est quod ei conuenit.
[4:22] IDEO ET REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM. [4:23] NON EST AUTEM
SCRIPTUM TANTUM PROPTER IPSUM QUIA REPUTATUM EST ILLI
IDEO REPUTATUM EST, quia scilicet confortatus est fide, dans gloriam
Deo, plenissime sciens etc., hoc est etiam haec fidei firmitas, si
opera cessarent exteriora, imputatur ei a Domino pro iustitia, ut
uidelicet ad eum iustificandum sufficiat.
[4:23] NON EST AUTEM SCRIPTUM TANTUM PROPTER IPSUM QUIA REPUTATUM EST
ILLI: [4:24] SED ET PROPTER NOS, QUIBUS REPUTABITUR CREDENTIBUS
IN EUM, QUI SUSCITAVIT IESUM DOMINUM NOSTRUM A MORTUIS,
NON EST AUTEM, quasi quis diceret: quid ad nos haec relatio tantae
laudis Abrahae? respondet quod haec laus eius non est scripta TANTUM
PROPTER IPSUM, id est ad commendationem ipsius, SED ET PROPTER
NOS. QUIBUS uidelicet exemplo eius instructis, REPUTABITUR ad
iustitiam CREDENTIBUS IN EUM etc., id est ei credendo in Deum Abraham
imitemur. In eum dicit, non 'eum' uel 'ei', sicut superius
exposuimus. Qui SUSCITAVIT, id est qui iam compleuit in semine
Abrahae per Christum quod Abraham exspectabat futurum et quod sibi in
promissione terrae uel benedictione ipsius seminis intelligebat
figuratum. Tota quippe exsultatio Abrahae de figurato Isaac, id est
Christo, potius quam de figuratiuo fuisse intelligatur. Unde et per
semetipsam Veritas ait:
Abraham pater uester exsultauit ut uideret diem meum, uidit et
gauisus est.
Totam autem humanae reparationis et salutis summam, tam in capite quam
in membris. Apostolus hoc loco paucis comprehendit, dicens uidelicet
Christum resurrexisse A MORTUIS, qui traditus est etc. Nota autem quod
dum ait Apostolus Deum Patrem suscitasse Christum, et quod potentiae
est Deo Patri specialiter assignat, diuinam potentiam ad personam
Patris maxime pertinere insinuat sicut diuinam sapientiam ad Filium et
diuinae gratiae bonitatem ad Spiritum Sanctum. Quod plenius Theologiae
nostrae textus edisserit.
A MORTUIS, id est de inter mortuos corpore, quorum ipse unus erat.
[4:25] QUI TRADITUS EST PROPTER DELICTA NOSTRA, ET RESURREXIT
PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM.
QUI TRADITUS EST. Tam mortis Christi quam resurrectionis causam ad nos
reducit. Duobus modis PROPTER DELICTA NOSTRA mortnus dicitur, tum quia
nos deliquimus propter quod ille moreretur et peccatum commisimus
cuius ille poenam sustinuit, tum etiam ut peccata nostra moriendo
tolleret, id est poenam peccatorum, introducens nos in paradisum,
pretio suae mortis auferret et per exhibitionem tantae gratiae, quia
ut ipse ait maiorem dilectionem nemo habet, animos nostros a uoluntate
peccandi retraheret et in summam sui dilectionem incenderet.
ET RESURREXIT PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM. Iustificationem dicit
perseuerantiam iustitiae quae iustum facit. Non enim iustus dicitur
qui aliquando iuste agit, sed qui hoc in consuetudine habet. Quod
itaque dicitur:
Resurrexit propter iustificationem nostram
tale est ut spe gloriae resurrectionis quam in se ipso nobis exhibuit,
nos in operibus iustis perseuerantes faciat.
[ROMANS 5]
[5:1] IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE, PACEM HABEAMUS AD DEUM PER
DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM:
IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE. Quandoquidem et propter
nosscriptum est de iustificatione Abrahae per fidem, ut uidelicet
exemplo eius similiter iustificemur, igitur ex fide potius quam ex
operibus legis nos iustificati.
PACEM HABEAMUS APUD DEUM, hoc est sic reconciliemur ei. Et quia,
quantumcumque iusti fuerimus, mediatore Christo nobis opus est, addit
PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM a quo ad nos tamquam a capite ad
membra omne bonum emanat, tum exemplo uitae, tum praedicatione
doctrinae.
[5:2] PER QUEM ET ACCESSUM HABEMUS FIDE IN GRATIAM ISTAM, IN QUA
STAMUS, ET GLORIAMUR IN SPE GLORIAE FILIORUM DEI.
Et hoc est PER QUEM HABEMUS ACCESSUM IN GRATIAM ISTAM IN QUA STAMUS ET
GLORIAMUR. Et quae sit illa gloria subponit, dicens IN SPE GLORIAE
FILIORUM DEI, hoc est ex spe illa quam habemus adipiscendi illam
summae beatitudinis haereditatem quae filiis, non seruis, est debita,
et hoc per fidem praeeuntem. Ex fide enim spes nascitur, cum electi ex
fide quam habent ad spem supradictam assurgunt, ac nemo sperare
aliquid potest nisi quod primitus credit. GRATIAM dicit "gratis datum"
non pro meritis scilicet collatum, quia
non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam.
[5:3] NON SOLUM AUTEM, SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS: SCIENTES
QUOD TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR:
NON SOLUM AUTEM, scilicet gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, SED
ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS, hoc est magno nobis honori imputamus
afffligi pro Deo secundum quod in Actibus apostolorum scriptum est:
Ibant gaudentes a conspectu concilii etc. SCIENTES etiam, hoc est
attendentes maximum fructum in his; unde gloriamur QUOD uidelicet
TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR, hoc est in opere uirtutem exhibet
patientiae atque ipsum tribulationis exercitium fortiores ad eas
tolerandas nos reddit.
[5:4] PATIENTIA AUTEM PROBATIONEM, PROBATIO VERO SPEM,
PATIENTIA AUTEM PROBATIONEM secundum quod scriptum est:
Tamquam aurum in fornace probauit electos Dominus
hoc est tam sibi quam aliis eorum constantiam, id est probitatem
exhibuit; PROBATIO VERO SPEM, ut iam uidelicet tam nos ipsi quam alu
de nostris per gratiam Dei meritis confidamus.
[5:5] SPES AUTEM NON CONFUNDIT: QUIA CARITAS DEI DIFFUSA EST IN
CORDIBUS NOSTRIS PER SPIRITUM SANCTUM, QUI DATUS EST NOBIS.
Et ne spes ista irrita uideretur sicut de impus dicitur: Spes
autem impiorum peribit, addit SPES AUTEM, haec scilicet, NON
CONFUNDIT, id est erubescentiam nobis non acquirit in futuro, quia
speratum obtinebimus. Et quasi quis requiret unde hoc scire possumus,
adiungit quia caritatem habemus per quam speramus quod promeremur. Et
hoc est QUIA CARITAS DEI etc. Dei dicit, id est pure propter Deum
habita, ad differentiam carnalis dilectionis. Caritatem, id est
dilectionem, diffusam dicit, quae iniinicum quoque complectitur, de
qua scriptum est:
Omnis consummationis uidi finem, latum mandatum tuum nimis
hoc est perpendi atque intellexi latum tuum de caritate mandatum finem
esse omnis consummationis, id est illud esse ad quod uniuersorum
tuorum mandatorum intentio dirigitur.
PER SPIRITUM SANCTUM QUI DATUS EST NOBIS, hoc est per operationem
diuinae gratiae nobis collatae.
Augustinus, De doctrina Christiana, libro IV "Tribulatio patientiam
operatur" etc.:
Agnoscitur hic figura quae Latine a quibusdam est appellata
gradatio, cum uerba uel sensa connectuntur alterum ex altero,
sicut hic ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem,
ex probatione spem connexam uidemus.
[5:6] UT QUID ENIM CHRISTUS, CUM ADHUC INFIRMI ESSEMUS, SECUNDUM
TEMPUS PRO IMPIIS MORTUUS EST?
UT QUID ENIM. Merito dixi caritatem diffusam in cordibus
nostris, nam propter quid aliud nisi uidelicet ut in nobis dilataretur
caritas Dei CHRISTUS MORTUUS EST? SECUNDUM TEMPUS, id est quasi ad
horam et in transitu morte detentus qui cito resurrexit, PRO IMPIIS
mortuus est, ut eos uidelicet a damnatione liberaret, CUM ADHUC
INFIRMI ESSEMUS. Notandum uero est Apostolum hoc loco modum nostrae
redemptionis per mortem Christi patenter exprimere, cum uidelicet eum
pro nobis non ob aliud mortuum dicit nisi propter illam ueram
caritatis libertatem in nobis propagandam, per hanc uidelicet quam
nobis exhibuit summam dilectionem, sicut ipse ait:
Maiorem hac dilectionem nemo habet... etc.
De quo quidem redemptionis modo supra nos satis arbitror disseruisse.
[5:7] VIX ENIM PRO IUSTO QUIS MORITUR: NAM PRO BONO FORSITAN QUIS ET
AUDEAT MORI. [5:8] COMMENDAT AUTEM SUAM CARITATEM DEUS IN NOS:
QUONIAM CUM ADHUC PECCATORES ESSEMUS,
VIX ENIM. Dixi Christum pro impiis mortuum esse ut caritas in cordibus
nostris diffunderetur, quasi hoc magnum esset quod fecerit. Et uere
magnum hoc et salutarium fuit, Deum scilicet pro impiis mori, quia VIX
PRO IUSTO homo mori sustinet. Dixi VIX et non ex toto negaui, quia
fortasse, etsi rarissime, potest reperiri qui pro amore boni hominis,
id est iusti, moriatur. Et hoc est NAM PRO BONO, scilicet homine,
FORSITAN QUIS, id est aliquis, AUDEAT MORI, sciens se a Deo inde
remunerandum. Cum dicit forsitan et audeat, difficultatem insinuat.
Christus autem non solum ausus est mori, sed et mortuus est pro
peccatoribus. Et per exhibitionem tantae gratiae COMMENDAT DEUS, id
est aedificat siue confirmat, SUAM CARITATEM IN NOBIS, quondam
scilicet CHRISTUS Dei Filius PRO NOBIS MORTUUS EST CUM ADHUC PECCATORES
ESSEMUS.
[5:9] CHRISTUS PRO NOBIS MORTUUS EST: MULTO IGITUR MAGIS IUSTIFICATI
NUNC IN SANGUINE IPSIUS, SALVI ERIMUS AB IRA PER IPSUM.
Quod si ita respexit cum essemus peccatores, morti scilicet
unicum suum pro nohis tradendo, MULTO MAGIS IGITUR, id est multo
facilius siue libentius uel probabilius, nunc respiciet nos ad
saluationem, iam iustificatos IN SANGUINE suo, hoc est iam per
dilectionem quam in eo habemus, ex hac summa gratia quam nobis
exhibuit, pro nohis scilicet adhuc peccatoribus moriendo. Et hoc est
SALVI ERIMUS AB IRA, scilicet future, id est a peccatorum uindicta,
PER IPSUM, scilicet Christum pro nobis semel morientem et saepius
orantem et assidue nos instruentem.
[5:10] SI ENIM CUM INIMICI ESSEMUS, RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM
FILII EIUS: MULTO MAGIS RECONCILIATI, SALVI ERIMUS IN VITA
IPSIUS.
SI ENIM CUM. Dici quia IUSTIFICATI IN SANGUINE IPSIUS SALVI
ERIMUS AB IRA Dei PER IPSUM, et merito, quia iam RECONCILIATI SUMUS
DEO PER MORTEM EIUS, cum prius nos pro inimicis haberet ad
puniendum. Et si tantum mors eius potuit, ut nos scilicet iustificaret
uel reconciliaret, multo magis uita ipsius nos poterit et saluare ab
ira sua. Constat quippe plus posse unumquemque uiuum quam mortuum.
IN VITA IPSIUS, id est ipsum iam suscitatum et uinentem.
[5:11] NON SOLUM AUTEM: SED ET GLORIAMUR IN DEO PER DOMINUM NOSTRUM
IESUM CHRISTUM, PER QUEM NUNC RECONCILIATIONEM ACCEPIMUS.
NON SOLUM AUTEM, scilicet salui erimus, id est saluari per ipsum
impetrabimus, sed etiam gloriationem maximam adepti. Sumus et maximo
honori nobis imputamus, quod talem nobis RECONCILIATIONEM Deus
dedit. Et hoc est GLORIAMUR IN DEO, non in nobis, id est de tanto eius
beneficio ex gratia eius, non ex meritis nostrisl nobis per Christum
collato.
[5:12] PROPTEREA SICUT PER UNUM HOMINEM IN HUNC MUNDUM PECCATUM
INTRAVIT, ET PER PECCATUM MORS, ET ITA IN OMNES HOMINES MORS
PERTRANSIIT, IN QUO OMNES PECCAVERUNT.
PROPTEREA SICUT. Littera hic defectiua uidetur nisi eam superioribus
uel inferioribus quoquo modo coniungere nitamur. Sic autem
superioribus fortasse continuabitur ac si dicamus: reconciliationem,
inquam, per Christum accipimus propterea, id est propter hoc quod
supra dictum est, quia uidelicet pro nobis mortuus est sicut e
contrario damnationem per Adam incurrimus. Et hoc est quod addit:
Sicut et PER UNUM HOMINEM, uidelicet Adam, PECCATUM INTRAVIT, quia
prior peccans aditum peccato dedit IN HUNC MUNDUM, id est in hanc
partem mundi, scilicet terrenam in qua homines habitant, non ubi
angeli qui antea peccauerunt.
ET PER PECCATUM MORS, scilicet corporalis, ET ITA, uidelicet ab Adam
incipiendo, tam MORS quam peccatum saltem originale PERTRANSIIT IN
OMNES HOMINES; Unum, inquam, hominem, id est Adam, IN QUO OMNES
PECCAVERUNT reliqui, id est poenam peccati incurrerunt.
Poterit et fortassis uersus incipere Propterea et ad inferiora longe
postea constructio dirigi, illud uidelicet:
Sic et per unius iustitiam in omnes homines... etc.
ac Si ita diceretur: Propterea, quia scilicet per Christum
reconciliationem accepimus, sic et per unius iustitiam, intratur
subaudis, in iustificationem uitae in omnes homines, sicut per unum
hominem in hunc mundum peccatum intrauit etc. Caetera uero quae
interponuntur suspen siuam litteram tenent.
[5:13] USQUE AD LEGEM ENIM PECCATUM ERAT IN MUNDO: PECCATUM AUTEM NON
INPUTATUR, CUM LEX NON EST.
USQUE AD LEGEM ENIM. Bene dico in omnes pertransiit peccatum,
cum nec illi qui ante legem fuerunt a peccato immures exstiterint; de
quibus magis uideretur. Cum adhuc nullius scriptae transgressio eos
reos faceret usque ad legem, id est toto illo tempore antequam lex per
Moysen daretur.
PECCATUM ERAT IN MUNDO, licet non imputaretur, id est ab hominibus
argueretur uel puniretur per aliquem legem, CUM uidelicet LEX nondum
scripta ESSET sed tantum naturalis, per quam tamen boni uel mali
discretionem nonnullam habebant ex qua cognoscere peccatum possent.
Potest etiam ita dici peccatum ante legem non imputari ab hominibus,
id est a nullis uel paucis cognosci quid esset peccatum, antequam
scilicet concupiscentiam lex tamquam peccatum interdiceret et doceret
in corde potius quam in opere peccatum consistere. Quod quidem in
sequentibus patenter Apostolus edocens ait:
Lex peccatum est? absit! Sed peccatum non cognoui nisi per
legem. Nam concupiscentiam nesciebam etc.
PECCATUM itaque NON IMPUTABATUR, siue originale sine proprium, id est
ignorabatur ab hominibus donec ipsum lex diceret. Nam et ipsum
primorum parentum peccatum etiam in concupiscentia fuit, sicut
scriptum est:
Vidit ergo mulier quod bonum esset lignum ad uescendum et
pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius
et comedit.
Et licet peccatum ante legem, ut dictum est, non imputetur ab
hominibus, tamen etiam tune imputabatur a Deo quondam pro ipso poenam
corporalis mortis omnibus inferebat, insinuans per hoc nobis a
propriis maxime peccatis esse cauendum, cum hoc sustineremus propter
alienum.
[5:14] SED REGNAVIT MORS AB ADAM USQUE AD MOSEN ETIAM IN EOS QUI NON
PECCAVERUNT IN SIMILITUDINEM PRAEVARICATIONIS ADAE, QUI EST
FORMA FUTURI.
Et hoc est: SED REGNAVIT MORS, scilicet corporalis, id est quietum
obtinuit dominium etiam ante legem, id est AB ADAM USQUE AD MOYSEN,
ETIAM IN EOS QUI NON PECCAVERUNT scienter transgrediendo sicut Adam
fecit, id est in paruulos uel quoslibet innocentes. QUI, scilicet Adam
uetus, EST FORMA FUTURI, id est similitudo noui Adae, id est Christi
post eum futuri. 'Adam' sicut 'homo' commune nomen est tam uiri quam
feminae. Ideo cum dicitur nouus Adam, tale est ac si diceretur nouus
homo et ueteri homini per obedientiam omnino contrarius.
Similitudinem Adae et Christi ipse Apostolus aperit, ostendens
uidelicet ita Christum omnium spiritualium esse patrem sicut est Adam
carnalium, hoc est ita praeesse omnibus ad generandum in Deo sicut
ille est ad generandum mundo, et hunc sic ad uitam et requiem esse
auctorem sicut ille est ad mortem et poenam. Potest etiam ad hanc
similitudinem, Adae uidelicet et Christi, illud reduci quod alibi idem
Apostolus intelligens ait:
Sacramentum magnum ego dico in Christo et in ecclesia.
Sed litterae praesenti sufficit similitudo praedicta quam ipse
Apostolus prosequitur, de carnal) scilicet et spirituali generatione.
[5:15] SED NON SICUT DELICTUM, ITA ET DONUM: SI ENIM UNIUS DELICTO
MULTI MORTUI SUNT: MULTO MAGIS GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM
UNIUS HOMINIS IESU CHRISTI IN PLURES ABUNDAVIT.
SED NON SICUT DELICTUM Adae ITA ET DONUM Christi, id est non sunt
aequalia in istis quae ad posteros suos transmittunt, et plura per
Christum ad posteros transmittuntur in salutem quam per Adam in
damnationem; et merito, quia plus conueniens fuit dininae iustitiae
siue pietati, ut per Christum plus prodesset quam per Adam noceret, id
est plura per hunc commode quam per ilium incommode daret. Longe
quippe est Deus pronior ad bonum conferendum quam ad malum
inferendum. Et hac est SI ENIM UNIUS DELICTO, scilicet Adae, uno
uidelicet, non pluribus, MULTI MORTUI SUNT, id est damnati, sicut
paruuli non baptizati qui ob aliud non sunt perditi, MULTO MAGIS IN
PLURES, id est multos similiter, non in unum tantum hominem, ut
absolute uidelicet, non comparatiue, intelligatur, abundare debuit
GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM CHRISTI, id est per done Dei homini
illi collate, de plenitudine cuius nos omnes accepimus et qui nobis
meritis suds impetrauit quidquid bond habemus.
[5:16] ET NON SICUT PER UNUM PECCANTEM, ITA ET DONUM. NAM IUDICIUM EX
UNO IN CONDEMNATIONEM: GRATIA AUTEM EX MULTIS DELICTIS IN
IUSTIFICATIONEM.
ET NON SICUT PER UNUM, scilicet hominem Adam pertransiit subaudis ut
supra dixit, PECCATUM, scilicet unum in omnes, hoc est originale, ITA
ET DONUM, similiter unum pertransiit per unum hominem, uidelicet
Christum, immo multa done ad multos. Et hoc est quod Apostolus in
superiori uersu iam comprehenderat, sed repetiit ut probaret, dicens:
NAM IUDICIUM QUIDEM etc., hoc est EX UNO peccato, Adae scilicet, est
iudicium Dei IN CONDEMNATIONEM posterorum eius, id est deputat eos
aeternae poenae tradendos. Sed GRATIA Dei, id est gratuitum
remissionis donum. EX MULTIS DELICTIS, tam originali scilicet quam
propriis per Christum condonatis, est nobis IN IUSTIFICATIONEM, id est
ad poenarum absolutionem. Apparet itaque plura nobis a Christo collate
esse ad salutem quam ah Adam ad condemnationem, cum ille uidelicet
Adam unum peccatum intulerit mundo, id est unius peccati scilicet
originalis poenam, isto uero remissionem tam illius quam caeterorum.
Et merito, quia plus oportuit tot et tanta bona istius iuuare quam
illius unum delictum, nec magnum aliorum comparatione nocere.
Unde Hieronymus. Ad filiam Mauritii, hoc peccatum extenuans, ait:
Adae magis parcendum fuit, qui adhuc nouellus erat et nullius
ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur
exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem, post
prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere uolueris
quomodo indulgeri possit ignoro.
[5:17] SI ENIM IN UNIUS DELICTO MORS REGNAVIT PER UNUM: MULTO MAGIS
ABUNDANTIAM GRATIAE, ET DONATIONIS, ET IUSTITIAE ACCIPIENTES,
IN VITA REGNABUNT PER UNUM IESUM CHRISTUM.
Sic expone: quandoquidem per delictum UNIUS, scilicet Adae, et PER
UNUM, scilicet delictum. MORS etiam animae REGNAVIT, id est quiete
posteros obtinuit, multo conuenientius et iustius PER UNUM IESUM
CHRISTUM, omnium bonorum plenitudine perfectum, posteri eius
spirituales ACCIPIENTES ABUNDANTIAM diuinae GRATIAE, id est plura bona
supra merita ipsorum eis collate, bona dico DONATIONIS ET IUSTITIAE.
Donationis solummodo illa done dicuntur quibus nullum est meritum
adiunctum sicut in paruulis, iustitiae uero sunt ubi aliquid pro
meritis datur. Iustitia quippe dicitur quae unicuique reddit quod suum
est.
REGNABUNT IN VITA, scilicet aeterna, hoc est uitam quasi regnum, non
quasi consulatum, stabilem obtinebunt. Ne mireris hanc sententiam
Apostolum saepius memorare, cum maxime Christum in hoc attendat
commendare, et ratione ualida uelit adstruere plus de Christo omnibus
esse confidendum quam de Adam timendum. Quod ut firmiter memoriae
commendet, saepius replicet.
[5:18] IGITUR SICUT PER UNIUS DELICTUM IN OMNES HOMINES IN
CONDEMNATIONEM: SIC ET PER UNIUS IUSTITIAM IN OMNES HOMINES IN
IUSTIFICATIONEM VITAE.
IGITUR SICUT PER UNIUS. Quandoquidem per Adam incurrimus damnationem
et per Christum adsequimur iustificationem, id est remissionem, igitur
per unum hoc et per unum illud confertur. Et hoc est sicut per unius
DELICTUM, agitur subaudis, AD CONDEMNATIONEM, ut uidelicet obnoxii
sint etiam propter illud morti aeternae.
IN OMNES HOMINES tam uidelicet in eos qui non peccauerunt in
similitudinem praeuaricationis Adae, ut supra meminit, quam in alios;
uel tam in eos qui ante legem fuerunt quam in alits, ut supra quoque
meminit. Ita ET PER UNIUS IUSTITIAM agitur ad IUSTIFICATIONEM VITAE,
id est ad remissionem peccatorum, quae uitam conferat aeternam IN
OMNES similiter HOMINES, non quidem in singulos sed in utraque hominum
genera determinata.
[5:19] SICUT ENIM PER INOBOEDIENTIAM UNIUS HOMINIS, PECCATORES
CONSTITUTI SUNT MULTI: ITA ET PER UNIUS OBOEDITIONEM IUSTI
CONSTITUENTUR MULTI.
Quod enim non de singulis dicat Apostolus statim sequenba insinuant,
ubi solummodo MULTI et non omnes dicuntur. Et plane Apostolus exprimit
quomodo supra dixerit priorem Adam [esse] formam, id est similitudinem
secundi, id est Christi, in hoc uidelicet quod sicut ille quod suum
est transfudit ad posteros, id est peccatum, ita ille quod suum est ad
suos, id est gratiam iustificationis.
SICUT ENIM. Vere per delictum et iustitiam sic actuary est quia PER
INOBEDIENTIAM ET OBEDIENTIAM. Et hoc est Sicut enim etc. Per peccatum
Adae multos dicit, non omnes, constitui peccatores, id est aeternae
poenae tradi. Ut enim praetermittamus hominem Christum ab omni peccato
semper immunem, sunt multi quibus iam per sacramenta ecclesiae
peccatum originale condonatum est, et postea propriis condemnantur
peccatis; quos nequaquam eo modo quo dictum est peccatores Adam
constituit sed ipsimet ipsos, quia non iam peccatum Adae in eis puniri
uidetur -- quippe quod iam eis condonatum est -- sed propria ipsorum
tantum peccata, quamuis nonnulli, iuxta parabolam Domini de duobus
conseruis, dimissa etiam peccata in damnatis atque ingratis redire et
fungi ad poenam ita uelint, ut quod iam condonationem accepit, iterum
puniatur; cum id plane Apostolus in sequentibus contradicat, dicens
sine paenitentia esse done Dei et uocationem. Possumus etiam fortasse
[dicere] nullos saluandos ab Adam peccatores, ut determinatum est,
constitui, id est aeternae morti subici, sed solos sine sacramento
damnatos.
PER UNIUS OBEDIENTIAM, qui uidelicet factus est obediens usque ad
mortem, CONSTITUENTUR IUSTI, id est ab omni peccato penitus immures
etiam per poenam. Nota quod in Adam dicit CONSTITUTI SUNT, in Christo
constituentur. Ipsum quidem Adae peccatum in nobis transfusum quasi
praesens et determinatum est per poenam sui; iustificatio autem illa
per Christum quasi future est adhuc, cum sit occulta, et maxime qui
Christiani sunt afflictionibus in hoc mundo subiaceant. Unde Iohannes
apostolus:
Filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimas. Scimus quondam
cum apparuerit, similes ei erimus... etc.
et ipse Paulus:
Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deum.
Non autem segniter praetereundum est quod hoc loco Apostolus de
peccato et gratia, per Adam et Christum transfusis, totiens replicat,
et quod, quasi necessaria ratione ac manifesta iustitia exigente,
adstruit plura per Christum bona, licet non pluribus, debere conferri
quam per Adam male, quasi plus in iuuando iste potuerit quam ille in
nocendo; quod apertum est. Sed ex hoc, ni fallor, contuendum nobis
Apostolus reliquit Deum in incarnatione Filii sui id quoque sibi
machinatum fuisse, ut non solum misericordia, uerum etiam iustitia per
eum subuenerit peccatoribus et ipsius iustitia suppleretur quod
delictis nostris praepediebatur. Cum enim Filium suum Deus hominem
fecerit, eum profecto sub lege constituit quam iam communem omnibus
dederat hominibus. Oportuit itaque hominem ilium ex praecepto diuino
proximum ipsum tamquam se diligere et in nobis caritatis suae gratiam
exercere, tum instruendo nos, tum etiam pro nobis orando. Praecepto
itaque diuino, etiam pro nobis et maxime per dilectionem ei
a&aerentibus, orare cogebatur sicut in Euangelio Patrem saepissime
interpellat pro suis. Summa uero eius iustitia exigebat ut in nullo
eius oratio repulsam sustineret, quem nihil nisi quod oportebat uelle
uel facere unite ei diuinitas permittebat.
Quod ipse Apostolus duobus aliis locis diligenter insinuauit, scribens
de eo ad Galatas:
Factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant
redimeret
et ad Hebraeos:
Qui in diebus carnis suae preces sapplicationesque ad eum qui
possit illum saluum facere a morte, cum clamore ualido et
lacrymis offerens, exauditus est pro sua reuerentia... etc.
Homo itaque factus, lege ipsa dilectionis proximi constringitur ut
eos, qui sub lege erant nec per legem poterant saluari, redimeret, et
quod in nostris non erat meritis ex suis suppleret. Et sicut
sanctitate singularis exstitit, singularis fieret utilitate in aliorum
etiam salute. Alioquin quid magnum sanctitas eius promereretur si suae
tantum saluationi, non alienae sufficeret? Numquid Adam obediendo se
ipsum saluasset, quod unusquisque etiam sanctorum per gratiam Deo
obtinet? Multo plus aliquid in illo singulari iusto diuina operari
gratia debuit. Non sunt etiam copiosae potentis diuitiae quae alios
ditare non sufficiunt.
Nunc ad illam ueterem humani generis quaerelam et interminatam
quaestionem, de originali scilicet peccato quod a primo parente in
posteros redundare Apostolus praesenti loco commemorat, ueniendum
nobis est, et prout poterimus in eius solutione laborandum.
Primo itaque id quaeritur quid originale peccatum dicamus cum quo
singuli homines procreantur. Deinde, qua iustitia pro peccato patris
innocens filius apud misericordissimum iudicem Deum reus constituatur,
quod nec apud saeculares iudices approbaretur; et quod iam ei, qui
commisit, dimissum credimus uel in caeteris per baptismum deletum, in
filiis puniatur qui nec adhuc peccato consentire ualuerunt et quos
proprium non obligat peccatum, damnet alienum et prioris iniquitas
patris magis quam proximorum quantocumque grauiores in damnatione
trahant. Quam sit etiam crudele et summae bonitati Dei contrarium qui
saluare magis quam perdere animas desiderat, ut pro peccato parentis
filium damnet quem pro eius minime iustitia saluaret.
Pluribus autem modis peccati nomen Scriptura sacra accipit: uno quidem
modo et proprie pro ipsa animi culpa et contemptu Dei, id est praua
uoluntate nostra qua rei apud Deum statuimur; altero autem modo
peccatum dicitur ipsa peccati poena quam per ipsum incurrimus, uel cui
propter ipsum obnoxii tenemur. Secundum quam quidem significationem
dicuntur peccata dimitti, id est poenae peccatorum condonari, et
Dominus peccata nostra portasse, id est poenas peccatorum nostrorum
sustinuisse. Et cum aliquis dicitur habere peccatum uel cum peccato
adhuc esse, qui tamen per uoluntatem malam non peccat sicut est
aliquis iniquus dormiens, tale est ac si adhuc eum obnoxium poenae
proprii peccati fateamur. Tertio autem modo ipse Christus ab Apostolo
'peccatum' dicitur, id est hostia pro peccato.
Cum itaque dicimus homines cum originali peccato procreari et nasci
atque hoc ipsuni originale peccatum ex primo parente contrahere, magis
hoc ad poenam peccati, cui uidelicet poenae obnoxii tenentur, quam ad
culpam animi et contemptum Dei referendum uidetur. Qui enim nondum
libero uti arbitrio potest nec ullum adhuc rationis exercitium habet,
quasi eum recognoscat auctorem uel obedientiae mereatur praeceptum,
nulla est ei transgressio, nulla negligentia imputanda nec ullum
omnino meritum quo praemio uel poena dignus sit magis quam bestiis
ipsis quando in aliquo uel nocere uel iunare uidentur.
Unde Augustinus , in libro De fide ad Petrum, de anima irrationalium
disserens animalium:
Ideo, inquit, nec aeternitas irrationabilibus spiritibus data est
nec aliquod eis iudicium praeparatur, in quo eis uel beatitudo
pro bonis uel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo in eis
nulla operum discretio requiretur quia nullam intelligendi
facultatem diuinitus acceperunt. Propterea igitur eorum corpora
resurrectura non sunt, quia nec ipsis animalibus aut aequitas aut
iniquitas fuit pro qua eis aut aeterna beatitudo sit retribuenda
uel poena.
Idem, in libro Quaestionum LXXXIII, capitulo XXVI:
Deus iustus et gubernans uniuersa nullam poenam cuiquam sinit
immerito iniligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem
poenae peccatum et meritum praemii recte factum est. Nec peccatum
aut recte factum imputari cuiquam iuste potest qui nihil propria
fecerit uoluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in
libero uoluntatis arbitrio.
Boethius autem libro tertio editionis secundae In Periermenias, quid sit
liberum arbitrium diligenter aperiens, ait:
Nos enim liberum arbitrium ponimus nullo extrinsecus cogente in
id quod pro nobis faciendum uel non faciendum iudicantibus
perpendentibusque uideatur, ad quam rem praesumpta prius
cognitione perficiendam et agendam uenimus, ut id quod fit; ex
nobis [et] ex nostro iudicio principium sumat, nullo extrinsecus
aut uiolenter cogente aut impediente.
Item:
Nos autem liberum uoluntatis arbitrium non id dicimus quod
quisque uoluerit, sed quod quisque iudicio et examinatione
collegerit. Alioquin multa quoque animalia habebunt liberum
uoluntatis arbitrium. Illa enim uidemus sponte quaedam refugere,
quibusdam sponte concurrere. Quod si uelle aliquid aut nolle hoc
recte liberi arbitrii uocabulo teneretur, non solum hoc esset
hominis, sed caeterorum quoque animalium quibus hanc liberi
arbitrii potestatem abesse quis nesciat? Sed est liberum
arbitrium, quod ipsa quoque uocabula produnt, liberum nobis de
uoluntate iudicium. Quotienscumque enim imaginationes concurrunt
animo et uoluntatem irritant, eas ratio perpendit et de his
iudicat et quod ei melius uidetur, cum arbitrio perpenderit et
iudicatione collegerit, facit. Atque ideo quaedam dulcia et
speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara, licet
nolentes, tamen fortiter sustinemus. Adeo non in uoluntate sed in
indicatione uoluntatis liberum constat arbitritun, et non in
imaginatione sed in ipsius imaginationis perpensione consistit;
atque ideo quarumdam actionum nos ipsi principia non sequaces
sumus. Hoc est enim uti ratione, uti iudicatione.
Ex his itaque uerbis Boethii patet liberum arbitrium nihil aliud esse
quam ipsam animi facultatem deliberandi ac diiudicandi id quod uelit
facere, an uidelicet sit faciendum annon quod elegerit sequendum. Unde
etiam qui nihil actu deliberat, quia tamen ad deliberandum aptus sit,
libero non caret arbitrio. Quam quidem facultatem nemo sani capitis
parnulis deesse contradicet sine furiosis aut mente captis qui
discretionis iudicium non habent, nec in his quae agunt sola uoluntate
uel impetu mentis agitati, non aliqua deliberatione animi commoti,
aliquid eos promereri concedet uel poenae uel praemii; nec legibus
etiam hominum subiacere ut uel humano iudicio rei pro aliquo
censeantur.
Unde et ipse Augustinus in libro Quaestionum ueteris et nouae legis,
quomodo, inquit, reus constituitur qui nescit quid fecerit? Et
Hieronymus, Super Ezechielem:
Quamdiu anima in infantia constituta est, peccato caret.
Ac rursus obiicies mihi illud supra positum beati Augustini dictum,
quod "Deus nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi nullum
praemium immerito dari" hoc est nulli qui non meruit aut poenam aut
praemium conferri. Quod quidem non solum in paruulis, tam propter
originale peccatum damnatis quam per solam gratiam baptismatis
saluatis, reprehensibile uidetur, uerum etiam in plerisque aliis, --
sicut in Iob percusso et illo quem Dominus sanauit a natiuitate caeco
facto, non, ut ait Dominus, quia ipse peccasset aut parentes eius, sed
ut manifestarentur opera Dei in illo. Quod diligenter beatus Gregorius
attendens, diuersa promissionum genera in primo distinguit Moralium.
Quis etiam nesciat Deum non solum promittere, uerum etiam iubere ut
inimicis nostris non secundum merita eorum bona retribuamus pro malis,
ut nos a Deo per gratiam, quae nos praeuenit uel subsequitur, multa
obtinere, non per merita. Unde Apostolus:
Si autem ex operibus, iam non ex gratia. Alioquin gratia iam non
est gratia.
Quid itaque illud Augustini uelit quod primo posuimus et postmodum
opposuimus, Deum uidelicet nulli immerito aut poenam inferri aut
praemium conferri permittere, non facile absolui posse uideo nisi in
eo uim quamdam notemus, quod cum dixerit 'Deus' addit 'iustus' ut
uidelicet notet non id Deum ex iustitia permittere, quod tamen aliqua
permittat dispensatione, aut ex abundantia caritatis potius fieri
iubet quam ex aequitate iustitiae. Est quippe iustitia quae unicuique
reddit quod suum est, non plus quam quod suum est aut minus, hoc est
id tantum quod ille cui redditur meruit. Si quis autem alicui plus
boni conferat quam ille meruit aut minus inferat mali, gratiae est id
potius quam iustitiae, sicut e conuerso iniquitatis esse uidetur si
quis alicui minus boni uel plus mali reddat quam ille meruit.
Ut igitur ad propositum reuertamur, quanta est illa crudelitas
aestimanda quam in parnulis Deus exercere uidetur, ubi uidelicet, cum
nullum inueniat meritum, grauissimam tamen illam infernalis incendii
poenam inducit. Hinc enim illud est Augustini, in libro De fide ad
Petrum:
Firmissime tene et nullatenus dubites non solum homines iam
ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue in uteris matrum
uiuere incipiunt et ibi moriuntur, siue iam nati sine sacramento
baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio
sempiterno puniendos; quia, etsi peccatum propriae actionis
nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali
conceptione et natiuitate traxerunt.
Numquid etiam apud homines iniquissimum iudicaretur si quis innocentem
filium pro peccato patris flammis istis transitoriis traderet, nedum
perpetuis? Esset utique, inquam, hoc in hominibus iniquum, quibus
etiam interdicitur propriae uindicta iniuriae. Sed non ita in Deo qui
dicit:
Mihi uindicta, ego retribuam
et alibi:
Ego occidam et ego uiuere faciam.
Non enim iniuriam creaturae suae Deus fecit quocumque
modo eam tractet, siue ad poenam eam deputet siue ad requiem. Alioquin
animalia, quae ad laborem humani obsequii creata sunt, iuste conqueri
et murmurare aduersus Creatorem possent. Quibus quidem murmurantibus
super se, illud Euangelii responderet:
An non licet mihi quod nolo facere?
sine illud Apostoli:
O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum
ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem
figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem,
aliud in contumeliam?
Nulla profecto ratione cum eo posset contendere.
Hac quidem ratione plane profiteor, quoquo modo Deus creaturam suam
tractare uelit, nullius iniuriae potest argui. Nec malum aliquomodo
potest dici quod iuxta eius uoluntatem fiat. Non enim aliter bonum a
malo discernere possumus, nisi quod eius est consentaneum uoluntati et
in placito eius consistit. Unde et ea quae per se uidentur pessima et
ideo culpanda, cum iussione fiunt dominica, nullus culpare praesumit.
Alioquin Hebraei spoliantes Aegyptios furti grauiter arguendi essent,
et qui suos occiderunt proximos cum Madianitis fornicantes, non tam
ultores quam homicidae siue parricidae iudicarentur.
Adeo autem boni uel mali discretio in dininae uoluntatis dispositione
consistit, cui hoc attendentes quotidie clamamus:
Fiat uoluntas tua
ac si ita dicamus: ordinentur optime cuncta ut ad eius iussionem uel
prohibitionem eadem fieri alio tempore bonum sit, alio malum, cum pro
temporum diuersitate antiqui populi et noui contrariae penitus
nonnullae uideantur obseruantiae. Quis enim nesciat antiquo populo
prius esse praeceptum ut de sua quisque tribu duceret uxorem, quod
omnino modo est inhibitum? et tunc praecipue nuptiis implicari, nunc
libertate continentiae frui? et circumcisionem et caetera legis
sacramenta quae in summa ueneratione ex praecepto dominico tunc
fuerunt, nunc abominabilia esse?
Constat itaque, ut diximus, totam boni uel mali discretionem in
diuinae dispensationis placito consistere quae optime cuncta nobis
ignorantibus disponit, nec quidquam bene fieri dicendum aut male, nisi
quod eius optimae uoluntati consentaneum est aut aduersum; ut,
quemadmodum proposuimus, quocumque modo Deus tam paruulos quam
caeteras suas creaturas tractare uelit, id optime fieri non dubitemus,
etiam si eas omnes, ut uoluerit, ad poenam ordinet nec eum iniuriae
argui posse quocumque modo eas ordinet, siue ad gloriam sine ad
poenam.
Sed quia parum est ad diuinae dispensationis commendationem in hac
paruulorum damnatione ab iniuria Deum absoluere, nisi etiam aliquam
bonitatis eius gratiam ualeamus adstruere, uidetur nobis id quoque agi
ex multiplicis gratiae ipsius dispensatione, tam in ipsis uidelicet
paruulos quam in alios redundantis. Scimus quippe hanc esse mitissimam
poenam, beato in Enchiridion Augustino sic attestante:
Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod
originale traxerunt, nullum insuper addiderunt.
Quam quidem poenam non aliam arbitror quam pati tenebras, id est
carere uisione diuinae maiestatis sine omni spe recuperationis. Quod,
ni fallor, conscientiae tormentum ignem perpetuum beatus Augustinus
supra nominauit.
Credimus etiam huic mitissimae poenae neminem deputari, morte in
infantia praeuentum, nisi quem Deus pessimum futurum, si uiueret,
praeuidebat et ob hoc maioribus poenis cruciandum. Unde nonnullam in
hac remissione uel alleuiatione poenae diuinae bonitatis gratiam
percipere parunli non immerito uidentur.
Bene etiam Deus ad correctionem nostram hac mitissima paroulorum poena
utitur, ut uidelicet cautiores efficiamur ad euitandum propria
peccata, cum tales et tam innocentes, quibus nec sepultura uel
orationes fidelium conceduntur, damnari quotidie credamus propter
aliena; et ampliores ei gratias referamus cum nos ab illo perpetuo
igne post multa etiam perpetrata crimina per gratiam suam liberat, a
quo minime illos saluat. Voluit etiam statim ostendere in prima et
fortasse modica priorum parentum transgressione quam ita in posteris
nihil adhuc merentibus uindicat, quantum omnem abhorret iniquitatem et
quam poenam maioribus culpis et frequentibus reseruet, si hoc semel
commissum in unius pomi reparabilis esu ita in posteris punire non
differat. Unde Hieronymus, in Epistola ad filiam Mauritii seu Ad
uirginem Deo consecratam:
Adae, inquit, magis parcendum fuit, qui adhuc nouellus erat et
nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis
retrahebatur exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem,
post prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere
uolueris quomodo indulgeri possit ignoro.
Sunt etiam in singulorum paruulorum damnatione propriae et familiares
quaedam causae, licet nobis occultae, quas ille nouit qui nihil nisi
optime disponit. Et nos quidem aliquas huiusmodi ex his quae
frequenter accidere uidemus, coniicere possumus. Saepe quippe accidit
ut talium paroulorum mortem in uitam suorum parentum dinina gratia
conuertat, cum ipsi uidelicet maxime de eorum damnatione quaerentes
quam eis per concupiscentiam propriam generatis intulerunt, propriae
id culpae totum tribuant et sibi adscribant; et tam ipsi quam caeteri
hoc uidentes timidiores in Deum et de peccatis propriis magis
compuncti uel resipiscentes efficiantur, cum tam seuerarn in parunlos
ex concupiscentia, in qua omnes genuerunt, uiderint sententiam.
Ex quo etiam ad continentiae bonum potius inuitamur quam tam
periculosae indulgere concupiscentiae per quam tot animae incessanter
inferis transmittuntur. -- His uel consimilibus rationibus apparere
arbitror Deum de mitissima illa damnatione parnulorum non solum
iniuriae non esse arguendum, uerum etiam ex nonnulla gratiae suae tam
in paruulos, ut dictum est, quam in caeteros collatione glorificandum.
Est igitur originale peccatum cum quo nascimur, ipsum damnationis
debitum quo obligamur, cum obnoxii aeternae poenae efficimur propter
culpam nostrae originis, id est priorum parentum a quibus nostra cepit
origo. In illo enim, ut supra meminit Apostolus, peccauimus, id est
peccati eius causa aeternae damnationi ita deputamur, ut, nisi
diuinorum sacramentorum nobis remedia subueniant, aeternaliter
damnemur.
Et notandum quod licet dicamus peccasse paruulos in Adam, ut expositum
est, non ideo simpliciter annuamus eos peccasse, sicut nec cum dicimus
aliquem tyrannum adhuc uiuere in filiis suis, ideo eum simpliciter
uinere concedimus. Damnantur itaque, inquies, qui non peccauerunt,
quod est iniquissimum; puniuntur qui non meruerunt, quod est
atrocissimum. Sed hoc fortasse quantum ad homines, non quantum ad Deum
est concedendum. Alioquin quomodo paruulos quoque poena dilnuii uel
incendii Sodomitarum Deus affligens non arguitur? Aut quomodo beatum
Iob uel martyres sanctos affligi uel occidi permisit? Denique et
Unicum suum morti tradidit. Dispensatione, inquies, commodissima
gratiae suae id fecit ; bene et argute. Sic etiam, inquam, homines
aliqua saluberrimi consilii dispensatione etiam innocentes pariter ut
nocentes affligere possunt nec in hoc peccare, ueluti cum propter
alicuius tyranni malitiam boni principes terras eorum depopulantes
atque depraedantes, etiam bonis fidelibus qui ei subiecti sunt et
possessione, non mente, coniuncti, nocere compelluntur, ut paucorum
electorum damno plurimorum utilitati prouideatur.
Potest etiam contingere ut aliqui falsi testes, quos tamen refellere
non ualemus, aliquem de aliquo imputant quem innocentem scimus. Quorum
quidem testimonia postquam id egerint quod eis adiudicatum fuerit,
cogimur etiam contra conscientiam nostram grauare innocentem, ut, quod
mirabile dictu est, dum legibus obtemperamus, iuste eum puniamus qui
iuste non punitur et iuste id agamus quod iustum non est, competenti
super hoc deliberatione habita, ne uni parcendo pluribus noceamus.
Sic et in paruulorum damnatione cum quod non meruerint plectuntur,
multae possunt existere causae diuinae dispensationis saluberrimae,
praeter has etiam quas assignaulmus, ut non sit iniquum eos sic
puniri, licet non meruerint, qui tali poena tam ipsis quam aliis non
inutiliter utitur, ut supra aliquibus non improbabilibus assignauimus
opinionibus, ut magis ad gratiam Dei quam ad iustitiam haec mitissima
paruulorum poena referenda uideatur, et in quo maxima Dei uidetur
crudelitas, magnae dispensatio gratiae sit praedicanda.
Nec hoc rationi contrarium est si quod dimissum est in parentibus,
puniatur in filiis, licet hoc filii non hic ex culpa contrahant
parentum. Aliqua enim pro parentibus satisfactio intercedit et eis
tantum sufficiens est, non etiam filiis. Verbi gratia, egerunt Adam et
Eua eiecti de paradiso, in sudore uultus et dolore partus uel caeteris
afflictionibus paenitentiam de commissa transgressione, et propitiatus
est eis Deus propria ipsorum satisfactione. Morte denique corporali
cum sint pro illa transgressione quam commiserunt ipsi puniti,
nequaquam propter ipsam aeternae morti sunt reseruandi, iuxta illud
propheticum:
Non iudicabit Dominus bis in idipsum et non consurget duplex
tribulatio
id est nemo de uno eodemque proprio peccato et corporali et aeterna
morte puniendus est. Filiis autem illorum, uidelicet priorum parentum,
quibus pariter omnibus etiam pro culpa ipsorum patrum iratus est Deus,
tamquam in peccato carnalis concupiscentia conceptis, quam ipsi
uidelicet patres ex prima transgressione incurrerunt, singulis propria
necessaria est absolutio; quae leuissima nobis instituta est in
baptismo, ut pro alieno quo obligamur peccato, aliena fides patrinorum
et confessio intercedat. Quippe qui obligatus peccato nascitur, pro
ipso quo tenetur, nondum satisfacere pro se ualet sed diuinae gratiae
sacramento mundatur.
Nec mirum uideri debet si quod indulgetur parentibus, exigatur a
filiis, cum ipsa uitiosa carnalis concupiscentiae generatio peccatum
transfundat et iram mereatur. Unde Apostolus:
Natura filii irae.
A qua quidem ira parentes primi satisfactione propria sunt
liberati. Potest autem usu euenire ut, cum aliquis pauper dominio
alicuius se subingauerit et parnulos suos, ipse tamen postea propriae
uirtutis facto aliquo uel pretio libertatem sibi, non filiis,
acquirat.
In ipsis etiam rerum naturis non incongruam nobis Dominus huius rei
similitudinem impressit quae huiusmodi obiectioni satisfacere
quodammodo uideatur, cum tam uidelicet ex olinae quam ex oleastri
semine nonnisi oleaster nascatur sicut tam ex carne iusti quam ex
carne peccatoris nonnisi peccator nascitur; et ex frumento a palea
purgato, non purgatum sed cum ipsa palea frumentum producatur, sicut
ex parentibus per sacramentum a peccato mundatis, nemo nisi cum
peccato nascitur.
Utrum autem ex proximis quoque parentibus sicut ex primis peccata
contrahamus et multiplicatis originalibus peccatis tanto quisque
nascatur deterior quanto posterior, a nonnullis quaeritur. Beatus uero
Augustinus in Enchiridion, capitulo XLVI, hoc probabiliter dici
consentit ut proximorum quoque parentum peccatis filii obligentur, ubi
uidelicet ait:
Parentum quoque peccatis paruulos obligari, non solum primorum
hominum sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non
improbabiiiter dicitur. Illa quippe diuina sententia "Reddam
peccata patrum in filios" tenet eos utique antequam per
regenerationem ad Testamentum Nouum incipiant pertinere. Quod
Testamentum prophetabatur cum dicitur per Ezechielem non
accepturos filios peccata patrum nec ultra futuram in Israel
parabolam illam: "Patres manducauerunt uuam acerbam et dentes
filiorum obstupuerunt".
Item:
Non est instituta regeneratio [nisi] quia uitiosa est generatio,
usque adeo ut de legitimo matrimonio procreatus dicat: "In
iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater
mea". Neque hic dixit "in iniquitate" uel "peccato". Quia et in
illo uno quod in omnes homines pertransiit tam magnum est ut
mutaretur uel conuerteretur in necessitatem mortis humana natura,
reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata et alia parentum
quae et reatu obligant filios, nisi gratia diuina subueniat.
[Capitulo XLVII]. Sed de peccatis aliorum parentum ab ipso Adam
usque ad patrem suum, disceptari potest utrum omnium malis
actibus et multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur
implicetur, ut tanto peius quanto posterius quisque nascatur.
Haec tamen beati Augustini dicta magis ad opinionem aliorum, sicut
ipsemet innuit, probabilem, quam ad ipsius assertionem referenda
uidentur. Quis namque Ieremiam uel Iohannem Baptistam sanctificatos in
utero, longe posteriores quam Cain deteriores nasci arbitretur?
Denique et Dominus Iesus ex multis peccatoribus patribus originem
ducens secun.dum carnem, longe post Cain natus est ex Virgine, et cum
plures quam Cain peccatores haberet antecessores, nihil tamen ei
obfuit numerositas talium patrum quorum carnem accepit in Virgine.
Sed nec illud in admiratione uenire debet quod, cum originale peccatum
condonatur, status immortalitatis qui per ipsum amissus est non
recuperatur. Satis quippe ad diuinae gratiae largitatem nobis debet
esse, si uel grauissimam et aeternam euitemus mortem quam per illud
peccatum incurrimus utramque. Non est autem aliud Deum condonare
peccatum quam aeternam eius relaxare poenam. Ad hoc autem, ut
arbitror, poena ista corporalis et transitoriae mortis reseruatur, ut
eo minus uitam hanc temporalem appetamus quo facilius eam finiri
perspicimus et aerumnis subiacere, et eam amplius diligamus quae uere
beata est et finem non habet.
Haec de originali peccato non tam pro assertione quam pro opinione nos
ad praesens dixisse sufficiat. Nunc ad expositionem litterae redeamus.
[5:20] LEX AUTEM SUBINTRAVIT UT ABUNDARET DELICTUM. UBI AUTEM
ABUNDAVIT DELICTUM, SUPERABUNDAVIT GRATIA:
LEX AUTEM SUBINTRAVIT, ac si aliquis quaereret: quid ergo
egit lex ante aduentum Christi, si postea Christus adueniens peccata
abstulit? respondet quia lex non solum peccata non abstulit sed auxit,
ut necessario Christus ad auferendam quoque abundantiam peccatorum
descenderet. Et hoc est lex, scilicet scripta, subintrauit post
naturalem UT ABUNDARET DELICTUM. Hoc autem dictum est quomodo si
dicatur de aliquo: exiuit ut moreretur, id est exiuit et propterea
mors est subsecuta, non quod hac intentione exiret. Sic et per hoc
quod lex data est populo rebelli, peccatum per transgressionem
plurimam abundauit.
UBI AUTEM, id est in eodem populo in quo per transgressionem etiam
legis scriptae ABUNDAVIT PECCATUM, SUPERABUNDAVIT ET GRATIA Christi,
id est bona ab eo gratia, non pro meritis collata, tum quia ibi
salutem nostram specialiter operatus est, tam nascendo scilicet quam
praedicando. -- unde ait:
Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel
-- uel remittendo peccata aut miracula faciendo siue patiendo,
resurgendo, ascendendo. Spiritum Sanctum mittendo, quam apostolos et
priores electos inde colligens per quos uniuersus postmodum orbis
acquisitus est Deo.
[5:21] UT SICUT REGNAVIT PECCATUM IN MORTE: ITA ET GRATIA REGNET PER
IUSTITIAM IN VITAM AETERNAM, PER IESUM CHRISTUM DOMINUM
NOSTRUM.
Abundasse peccatum dicit et superabundasse gratiam, quae non solum
peccatum abstulit, uerum etiam uirtutes contulit et multiplicauit, tam
uisibiliter in miraculis quam spiritualiter in interioribus animae
bonis, UT SICUT, id est ad hoc abundauit haec gratia, hoc est dona a
Christo gratis collata, ut ipsa REGNET PER IUSTITIAM, id est regnum
iustitiae in nobis aedificet, quae omnibus imperet libidinibus et
illicitos refrenet motus, praeparando nos ita IN VITAM AETERNAM et hoc
PER CHRISTUM se ipsum pro nobis hostiam offerentem. Sicut antea
REGNAVIT, hoc est regnum suum et dominium habuit in nobis PECCATUM,
ducens nos ita IN MORTEM, scilicet aeternae damnationis.
{ROMANS 6]
[6:1] QUID ERGO DICEMUS? PERMANEBIMUS IN PECCATO UT GRATIA ABUNDET?
[6:2] ABSIT! QUI ENIM MORTUI SUMUS PECCATO QUOMODO ADHUC VIVEMUS
IN ILLO?
QUID ERGO DICEMUS? PERMANEBIMUS etc Quandoquidem ubi abundauit
delictum, superabundauit gratia diceret aliquis: QUID DICEMUS nisi ut
perseueremus IN PECCATO, UT in nobis GRATIA ABUNDET sicut in illis?
ABSIT, inquit Apostolus ex sua parte, ut hoc concedamus, scilicet
perseuerandum umquam esse nobis aliqua occasione in peccato. QUI ENIM
uel Si enim, ac si diceret: non est nobis permanendum in peccato quia
nec manendum aliquo modo, cum ei SUMUS iam MORTUI, per gratiam
scilicet nobis collatam de remissione etiam peccatorum.
[6:3] AN IGNORATIS QUIA QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO IESU,
IN MORTE IPSIUS BAPTIZATI SUMUS?
AN IGNORATIS, ac si diceret: in ipso sacramento et similitudine mortis
Christi quam accepistis in baptismo, admonemini postquam mortui facti
estis peccato non esse uiuendum in illo. Sicut enim ille semel mortHus
corpore, semel resurrexit a morte, non ultra scilicet moriturus, ita
et uos a morte animae, id est peccato, per gratiam baptismi Christi,
non lohannis, liberati, redire ad peccatum non debetis. Et hoc est:
numquid uos qui ita opponitis, ignoratis sacramentum, id est
sanctificationem, baptismi Christi? hoc scilicet ignoratis quod
QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO IESU, id est baptismate eius
potius quam Iohannis, sumus baptizati in mortem ipsius, hoc est in
similitudinem et in significationem corporalis mortis eius? Sicut
dictum est, ut uidelicet sicut ille semel mortuus est corpore et
resurrexit, ita et nos semel mori peccato nitamur et non iterum uelle
peccare, etiamsi per paenitentiam ualeamus resurgere.
[6:4] CONSEPULTI ENIM SUMUS CUM ILLO PER BAPTISMUM IN MORTEM: UT
QUOMODO SURREXIT CHRISTUS A MORTUIS PER GLORIAM PATRIS, ITA ET
NOS IN NOVITATE VITAE AMBULEMUS.
CONSEPULTI ENIM. Post similitudinem mortis et sepulturae
adiungit etiam resurrectionis, dicens nos ad hoc in baptismo
consepultos esse Christo IN MORTEM peccati, id est similitudine
triduanae eius sepulturae per quam morimur peccato, accepisse, ad hoc,
inquam, UT QUOMODO CHRISTUS semel RESURREXIT, semel, non iterum
casurus in mortem, PER GLORIAM Dei PATRIS, id est per potentiam
diuinitatis quae specialiter nomine Patris exprimitur; ITA NOS
AMBULEMUS per gradus uirtutum quae nouum hominem faciunt, non
reuertentes ad uitia quae sunt mors animae.
[6:5] SI ENIM CONPLANTATI FACTI SUMUS SIMILITUDINI MORTIS EIUS:
SIMUL ET RESURRECTIONIS ERIMUS.
SI ENIM. Dixi nos accepisse similitudinem mortis et sepulturae Christi
in baptismo, ut similitudinem resurrectionis per nouitatem uitae
teneamus. Et merito, quia si COMPLANTATI fuerimus SIMILITUDINI MORTIS
Christi, id est si in gratia baptismatis quod est similitudo mortis
Christi, firmiter radicati fuerimus sicut ille in obedientia mortis
sibi ininnctae a Patre immobilis exstitit, -- quae quidem mors eius
fuit quasi plantatio grani fructificandi et multiplicandi sicut ipse
dicit:
Nisi granum frumenti... etc.
SIMUL ERIMUS ET RESURRECTIONIS eius, id est perueniemus per gradus
uirtutum ad resurrectloms ems gloriam, sme ad ipsam nouitatem uitae
quae est etiam in terris quaedam similitudo futurae uitae, quam
resurgendo prius Christus nuntiauit.
Nouitas uitae est (ut ait Origenes) ubi ueterem hominem cum
actibus suis deponimus et induimus "nouum qui renouatur in
agnitione" Dei. Quotidie, si dici potest, ipsa nouitas innouanda
est. Sic enim dicit: "Nam et si is qui foris est homo noster
corrumpitur sed qui intus est renouatur de die in diem." Qui in
fide proficiunt, semper bonds operibus adiiciunt meliora.
[6:6] HOC SCIENTES, QUIA VETUS HOMO NOSTER SIMUL CRUCIFIXUS EST, UT
DESTRUATUR CORPUS PECCATI, UT ULTRA NON SERVIAMUS PECCATO.
Hoc SCIENTES, id est attendentes et considerantes in ipso genere
mortis Christi significari quod SIMUL cum Christo sit CRUCIFIXUS in
nobis VETUS HOMO, hoc est transgressor Adam, ut quemadmodum scilicet
Christus corporaliter cruci, fixus mortuus est, ita spiritualiter in
nobis ueterem hominem per baptismum mori credamus et crucifigi, id est
omnem transgressionem per quam imitamur ueterem et priorem Adam,
condonari. Et hoc est quod exponens subiungit: ita UT DESTRUATUR in
nobis totum CORPUS PECCATI, non unum membrum, id est uniuersa peccata,
tam originale scilicet quam propria, non hoc tantum uel illa
condonentur. Crucifixus quilibet ita totum corpus extensum habet ut
mouere membra non possit, tamquam omnia sint mortificata. Per quod
quidem significat in baptizatis omnia esse delete peccata.
UT ULTRA, hoc est ad hoc nobis gratia remissionis est collate, ut ei,
quantum possumus, cohaerentes et in hac munditia permanentes NON
SERVIAMUS ultra PECCATO, id est non dominetur nobis longa peccati
consuetudo quae etiam nolentes quasi seruos in perpetuum retinet, non
tamquam famulos ad horam subiectos habet.
[6:7] QUI ENIM MORTUUS EST, IUSTIFICATUS EST A PECCATO.
QUI ENIM. Bene dixi crucifixum esse et mortuum in nobis
ueterem hominem ut amplius ille in nobis peccato non seruiat, quia
MORTUUS quilibet, ut ait Hieronymus, IUSTIFICATUS EST A PECCATO, id est
ab opere peccati iam alienus, licet penitus uoluntate peccandi non
careat sicut libero caret operandi arbitrio.
[6:8] SI AUTEM MORTUI SUMUS CUM CHRISTO, CREDIMUS QUIA SIMUL ETIAM
VIVEMUS CUM CHRISTO:
SI AUTEM, hoc est si morte peccati imitamur mortem Christi, CREDIMUS,
id est id mente firrniter tenemus QUIA SIMUL ETIAM VIVEMUS CUM ILLO,
tam corpore quam anima glorificati in perpetuum.
[6:9] SCIENTES QUOD CHRISTUS SURGENS EX MORTUIS IAM NON MORITUR, MORS
ILLI ULTRA NON DOMINABITUR.
Cuius quidem uitae perpetuitatem subiungit, dicens SCIENTES tunc per
experimentum quod nunc credimus, QUOD scilicet CHRISTUS RESURGENS EX
MORTUIS, id est de inter mortuos quorum unus erat, IAM hic in
praesenti saeculo NON MORITUR neque etiam in futuro; et hoc est MORS
ILLI ULTRA NON DOMINABITUR. Sed quid est quod ait non dominabitur,
quasi dominate prius fuerit et eum tamquam inimicum oppresserit? et
fortasse qui usque adeo mortem uisus est expauisse ut diceret:
Pater, si possibile est... etc.
et iterum:
Verumtamen non sicut ego uolo... etc.
mori nullatenus uoluit sed permisit? Secundum diuinitatem uero sicut
unum est cum Patre, ita et unius est uoluntatis, iuxta quod ipse de se
ait:
Nemo tollit animam meam a me sed ego pono eam
et iterum:
Potestatem habeo ponendi animam et iterum sumendi eam.
Et Isaias:
Oblatus est, inquit, quia ipse uoluit.
Desiderauit quidem anima hominis illius salutem nostram quam in morte
sua consentire sciebat, et propter illam quam desiderabat hanc
tolerabat; sicuti infirtnus uel sauciatus aliquis propter sanitatem
quam desiderat, multa tollerat aspera coactus, non spontaneus, per
quae sanitatem se adepturum existimat. Quaecumque autem coactus quis
sustinet, non utique ue]le sed magis tolerare dicendus est. Nihil
quippe affligendo grauat aliquem nisi quod contra eius geritur
uoluntatem. Et in nullo quis patitur nisi quod eius uoluntati
aduersatur. Anima itaque Christi non tam afflictiones passionum uelle
quam tolerare dicenda est sea, quod etiam Christus ipse alibi
profitetur, non se uenisse uoluntatem suam facere sed uoluntatem
Patris. Unde et pro magno id merito et uirtute reputandum est, cum
amore quis Dei suae penitus abrenuntiat uoluntati, immo, et ut alibi
Christus ait, adhuc et animam suam oderit.
Quodam itaque modo mors ipsa humanitati Christi dominata est, quando
eam uidelicet prae angustia sua reformidabat et transire potius quam
uenire uolebat. Quasi nolens sustinuit propter ininnctam sibi a Patre
obedientiam. Qui etiam sub lege factus est cum omnino legi nihil
deberet. Tale est itaque quod ait Apostolus: MORS ILLI ULTRA NON
DOMINABITUR ac si diceret: non opprimet nolentem uel non affliget
uiolenter innocentem. Quasi enim uiolentiam mors in eum exercuit, cum
innocentem et nulli peccato penitus subiacentem oppressit, quae non
nisi peccati causa homini est immissa.
Potest autem conuenientius distingui quod dictum est IAM NON MORITUR
et MORS ILLI ALTRA NON DOMINABITUR, ut uidelicet illud primum ad
mortem corporis, secundum uero ad mortem animae referatur. Tale quippe
est NON MORITUR IAM ac si dicatur: praesentem uitae mortem, scilicet
corporalem, non incurret; tale est uero MORS ILLI ULTRA NON
DOMINABITUR ac si dicatur: mors illa ulterior, quae in reprobis
corporalem sequitur et etiam post resurrectionem impiis dominatur, eum
nullatenus opprimet. Quae uidelicet mors omnibus quos arripit
dominatur, quia neminem nisi inuitum detinere potest. Hanc autem
distinctionem sequens littera exigere uidetur quae ait: QUOD ENIM
MORTUUS EST etc. Hinc enim probat quod mors illa quae ultra est, id
est quae post hanc transitoriam sequitur aeterna, illi non dominabitur
quia ille semel mortuus est, id est in corpore tantum.
[6:10] QUOD ENIM MORTUUS EST PECCATO, MORTUUS EST SEMEL: QUOD AUTEM
VIVIT, VIVIT DEO.
QUOD ENIM, id est quia, MORTUUS EST PECCATO, hoc est in nullo
penitus umquam fuit peccato, sine actuali siue originali, pro quo
uidelicet peccato mors illa dominationis debetur, ideo SEMEL tantum,
ut dictum est, mori potuit, id est corpore tantum, non anima.
QUOD AUTEM VIVIT. Mortuus est, inquam, sed uiuit iam suscitatus et
quod fuit, VIVIT DEO. Sicut mortnus fuerat peccato, immo quia mortuus
exstitit in praesenti saeculo peccato, necesse est ut in futuro uiuat
Deo. Viuit peccato qui uiuendo peccat, uiuit Deo qui ab eius uoluntate
non discordat. Quod quidem soli Christo, siue in ipso capite siue in
eius glorificatis membris, ueraciter assignatur.
[6:11] ITA ET VOS EXISTIMATE, VOS MORTUOS QUIDEM ESSE PECCATO,
VIVENTES AUTEM DEO, IN CHRISTO IESU.
ITA ET uos. Quod praemisit de capite per similitudinem quamdam ad
membra reducit, ut uidelicet peccato moriantur et Deo uiuant. Et quia
possent illi dicere se ignorare quando peccato, quando Deo uiuerent,
praeueniens atque auferens hanc excusationem, dicit ut saltem pro
existimatione sua et capacitate suae intelligentiae id implere
studeant. Et hoc est quod ait: EXISTIMATE etc., hoc est ita saltem
uiuatis ut uos non reprehendat uestra conscientia, si nondum ad plenum
qualiter uinendum sit cognoscatis, quia et si aliter sapitis, ut ipse
alibi Apostolus ait, id quoque Dcus uobis reuelabit, corrigendo
scilicet uestrae simplicitatis minus doctam existimationem.
IN CHRISTO IESU, id est per gratiam uobis in Christo collatam, cum quo
uobis collata sunt omnia, non per merita uestra.
[6:12] NON ERGO REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI CORPORE UT
OBOEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS.
NON ERGO. Ad superiora illa reuertitur ubi dictum est:
Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
Et multis rationibus interpositis, concludit non esse permanendum in
peccato, id est non oportere aliqua de causa peccatum regnare in
nobis. Continuatio: quandoquidem sic uiuendum est ut uos existimetis
uos mortuos esse peccato. ERGO NON REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI
CORPORE, hoc est non perseueret in fragilitate uestrae carnalitatis.
Non dicit 'non sit" sed non regnet, id est non dominando perseueret.
Quare autem non dicat 'non sit' insinuat dicens: In uestro mortali
corpore, hoc est in fragili et ad peccandum prona humanae naturae
substantia. Difficile quippe est, immo quodammodo impossibile ut
quandoque nostra haec mortalitas ad peccatum non inclinetur; sed cum
humanum peccare sit, diabolicum est, non humanum, perseuerare.
Quomodo autem regnet in nobis peccatum et dominium obtineat
determinat, subiungens UT OBEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS. Quasi
transitum, non regnum, in nobis habet peccatum quando quod suggerit
concupiscentia, ratio refrenat. Tunc uero quasi regnans et dominans
stabilem in nobis mansionem facit quando malum quod mente concipimus,
opere implemus, uel quod peius est, in consuetudinem ducimus, nolentes
id per paenitentiam emendare. Est itaque obedire concupiscentiae
peccati, ita ad effectum ducere sicut praua animi concupiscentia, quae
peccati est, persuadet.
[6:13] SED NEQUE EXHIBEATIS MEMBRA VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO:
SED EXHIBETE VOS DEO, TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES: ET MEMBRA
VESTRA ARMA IUSTITIAE DEO.
SED NEQUE. Non solum non obediatis malae concupiscentiae, uerum etiam
ipsam ita praeuenire uestra prouidentia studeat, ut, cum uoluerit
dominari, non possit. Quod quidem facietis, Si non exhibueritis MEMBRA
VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO, hoc est non praeparabitis ea
instrumenta conceptae animo iniquitati, id est malae concupiscentiae,
ad peccatum opere complendum. Tunc autem praeparamus membra nostra ad
malam concupiscentiam ad actum perducendam, quando nimio cibo uel
potui indulgemus unde lasciuire facile caro possit, uel quando nos ita
componimus atque adornamus ut mulieribus placere ualeamus, uel quando
pugillatorie uel gladiatorie insistimus ut per ea quos uoluerimus
opprimamus, uel in causis linguam exercemus ut inde pecuniam
acquiramus, et quibuscumque modis uel aliquam partem nostri corporis
ad aliquid mali operandum facilem siue habilem efficimus.
SED EXHIBETE, id est praeparate, VOS DEO, hoc est diuinae uoluntati
dicate, utpote per fidem ab eo spiritualiter suscitati a morte
animae. Et hoc est TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES. Et quia fides sine
operibus mortua est, addit: ET MEMBRA VESTRA, scilicet exhibete, ARMA
IUSTITIAE DEO, id est instrumenta quibus Deus ad iusta opera utatur,
ueluti si quis abstinentia gulam domet ut quod sibi subtrahit alteri
largiatur, uel manus in labore exerceat ut habeat unde tribuat
necessitatem patienti, uel aures praedicationi et oculos sacrae
lectioni applicet ut alios quoque ualeat erudire, et caetera.
[6:14] PECCATUM ENIM VOBIS NON DOMINABITUR: NON ENIM SUB LEGE ESTIS,
SED SUB GRATIA.
PECCATUM ENIM. Dixi ut exhibeatis membra uestra Deo, et id praecipue
debetis propter appositam gratiam Euangelii et grauissimam poenam
legis remotam. Et hoc est: PECCATUM, id est lex peccati, hoc est
poenae potius quam gratiae.
VOBIS ad Christum iam conuersis NON DOMINABITUR, id est non opprimet
atque affliget illis intolerabilium poenarum uindictis. Unde causam
adnectit dicens: NON ENIM SUB [LEGE], hoc est non ESTIS iam sub
legalibus institutionibus obnoxii, tamquam illo legis iugo grauissimo
pressi, dentem pro dente, oculum pro oculo et caetera [requirentis].
SED SUB GRATIA Euangelii. Quod, uidelicet Euangelium, testamentum
amoris et misericordiae dicendum est Sicut illud timoris et uindictae
exstitit. Unde et in laude Christi psalmista praecinit:
Diffusa est gratia in labiis tuis
hoc est dilatata usque ad inimicos caritas, iuxta quod alibi dicit:
Latum mandatum tuum nimis
et tota tua resonat praedicatio. Quae quidem ita omnia dimitti
praecipit seu persuadet ut incassum operemus remissionem a Deo
peccatorum, nisi ommbus omnes iniurias dimittamus.
[6:15] QUID ERGO? PECCABIMUS QUONIAM NON SUMUS SUB LEGE, SED SUB
GRATIA? ABSIT!
QUID ERGO? PECCABIMUS? Occasione praemissorum, quaestionem
interserit atque soluit dicens: QUID ERGO? scilicet dicendum est aut
tenendum? hoc est quaestionem quasi rationabiliter incurrimus hanc:
PECCABIMUS QUONIAM NON SUMUS SUB LEGE SED SUB GRATIA? hoc est
libertatem hanc gratiae quam accepimus, conuertemus ad peccandum quia
scilicet uindictam hic corporalem non timemus?
ABSIT, quia uidelicet non esset hoc libertas sed seruitus.
[6:16] ESCITIS QUONIAM CUI EXHIBETIS VOS SERVOS AD OBOEDIENDUM, SERVI
ESTIS EIUS, CUI OBOEDITIS, SIVE PECCATI SIVE OBOEDITIONIS AD
IUSTITIAM?
Et hoc est quod subdit: AN NESCITIS, hoc est tam stolidi
estis quod ignoratis QUONIAM SERVI ESTIS EIUS CUI VOS EXHIBETIS SERVOS
AD OBEDIENDUM, id est cui uos sponte traditis, non coacti, ut quod
praeceperit exsequamini, non attendentes uidelicet an sit faciendum
sed quia sit ab eo praeceptum?
SIVE PECCATI, id est prauae uoluntatis ducentis AD MORTEM, id est
damnationem, quasi suggerere praecipientis praua opera; SIVE
OBEDITIONIS, scilicet serui, id est bonae uoluntatis seu praeceptionis
cui est obediendum AD IUSTITIAM, hoc est ad aliquam iustam
operationem.
[6:17] GRATIAS AUTEM DEO QUOD FUISTIS SERVI PECCATI, OBOEDISTIS AUTEM
EX CORDE IN EAM FORMAM DOCTRINAE, IN QUA TRADITI ESTIS. [6:18]
LIBERATI AUTEM A PECCATO, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE.
GRATIAS AUTEM. Dixi siue peccati siue obeditionis quasi dubitarem cui
serui sitis, sed gratias, id est grates DEO, subaudis refero, quod cum
fuissetis prius SERVI PECCATI, nunc estis facti serui obeditionis. Et
hoc est OBEDISTIS AUTEM EX CORDE, hoc est amore potius quam timore, IN
EAM FORMAM, id est secundum illum modum DOCTRINAE IN QUAM a
praedicatoribus estis eruditi. Et sic LIBERATI a seruitute peccati,
cui uidelicet prius obediebatis, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE, id est
iustae uel rectae uoluntatis seu diuinae praeceptionis, quae non solum
iusta, uerum etiam ipsa est appellata iustitia.
LIBER III
[6:19] HUMANUM DICO, PROPTER INFIRMITATEM CARNIS VESTRAE: SICUT ENIM
EXHIBUISTIS MEMBRA VESTRA SERVIRE INMUNDITIAE, ET INIQUITATI AD
INIQUITATEM, ITA NUNC EXHIBETE MEMBRA VESTRA SERVIRE IUSTITIAE
IN SANCTIFICATIONEM.
HUMANUM DICO, ac si diceret: et quia nunc a iugo peccati liberati ad
obedientiam iustitiae estis traducti, dico adhortando uos ut in ea
perseueretis. Et quia uos infirmos adhuc et carnales intueor, id est
pronos relabi ad peccata, humanitus uobis loquor, id est remissius,
quam iustum sit, ut uidelicet si non plus, saltem tantum studeatis
implere opera iustitiae quantum studuistis iniquitati deseruire. Et
hoc est illud humanitus dictum PROPTER INFIRMITATEM carnalitatis
eorum, id est quam ex carnalibus trahunt desiderius. Quod statim
adiungit, dicens SICUT ENIM, ac si diceret: uere humanitus uobis dico
quia hoc, ut uidelicet sicut olim EXHIBVISTIS, id est aperte atque
impudenter praeparastis MEMBRA VESTRA SERVIRE IMMUNDITIAM, id est
carnalibus turpitudinibus sicuti luxuriae uel gulae, ET INIQUITATI, id
est spiritualibus uitiis sicut est ira uel odium in alterum seu
cupiditas rei alienae; illis, inquam, exhikuistis seruire AD
INIQUITATEM, scilicet perpetrandam, ut uidelicet peruersum mentis
desiderium in effectum duceretur, ITA NUNC praeparate illa SERVIRE
IUSTITIAE, id est iustis desideriis IN SANCTIFICATIONE, id est in
effectum sancti operis.
Qui non tam ex infirmitate quam ex studio peccant, membra sua
praeparant ad iniquitatem, sicut nonnulli calidis utuntur ut luxuriae
uel salsis ut potui uacare diutius possint, atque ipsa sui corporis
membra saepe contra ipsorum naturam ad turpitudines cogunt. Manum
quoque suam ad iniquitatem perpetrandam praeparat, si ei gladium
prouidet quem in eum quem odit exerceat. E contrario, membra sua
iustitiae praeparat, si ea sic temperare satagit et coercere ne ad
illicita prorumpant, sed ad coronam proficiant; quibus quidem cum
potuit non est transgressus, immo uiriliter in eis omnem prauae
suggestionis impetum extinxit et quae eis potuit ad bene operandum
monstrauit, ut oculis sacras litteras, auribus lectiones, manibus
eleemosynarum munera uel religiosi laboris instrumenta.
[6:20] CUM ENIM SERVI ESSETIS PECCATI, LIBERI FUISTIS IUSTITIAE.
CUM ENIM. Bene dixi quia liberati modo a peccato, serui facti estis
iastitiae, quia e contrario olim SERVI existentes PECCATI, LIBERI
FUISTIS IUSTITIAE, id est a seruitio iustitiae alieni. Locus a
contrariis: sicut seruus iustitiae dicitur qui ei famulatur, ita e
contrario liber eius dicitur qui ab eius seruitio remotus est, id est
qui eam implere non curat.
[6:21] QUEM ERGO FRUCTUM HABUISTIS TUNC, IN QUIBUS NUNC ERUBESCITIS?
NAM FINIS ILLORUM MORS EST.
QUEM ERGO, hoc est quandoquidem olim ita peccato seruistis, a iustitia
penitus alieni, quem TUNC FRUCTUM, id est utililitatem, HABUISTIS,
scilicet supra positis, immunditia scilicet et iniquitas?
IN QUIBUS, id est de quorum perpetratione NUNC ERUBESCITIS. Et hoc est
FINIS ILLORUM, id est ad quod ducit uel effectus proprius eis debitus,
MORS EST, animae uidelicet, id est perpetuae cruciatus poenae.
[6:22] NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, SERVI AUTEM FACTI DEO, HABETIS
FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, FINEM VERO VITAM AETERNAM.
NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, hoc est a graui malae consuetudinis
ingo, HABETIS iam hic FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, hoc est
ipsam remissionem peccatorum qua sanctificati estis, habetis pro
remuneratione.
FINEM VERO, id est exitum ad quem haec sanctificatio perducit, habetis
iam uobis praeparatum, VITAM AETERNAM. Merito finem dicit tam uitam
quam mortem animae aeternam, quae, uita ista corporis et morte
temporali finitis, extremae consequuntur.
[6:23] STIPENDIA ENIM PECCATI, MORS. GRATIA AUTEM DEI, VITA AETERNA,
IN CHRISTO IESU DOMINO NOSTRO.
STIPENDIA ENIM. Ad duo illa praemissa NAM FINIS ILLORUM etc., et NUNC
VERO LIBERATI etc., ista duo subnectit: STIPENDIA ENIM etc, et GRATIA
AUTEM DEI etc., ostendens uidelicet qualiter ad illos duos fines quos
distinxit, mortem scilicet et uitam, perueniatur, ad mortem quidem ex
iustitia, ad uitam autem ex gratia per Christum ante collata.
Non sunt enim condignae passiones huius temporis ad futuram
gloriam quae reuelabitur in nobis.
Unde bene remunerationem peccati de morte uocat
stipendium, remunerationem autem obedientiae Dei de uita aeterna, non
stipendium, sed gratiam nominat. Stipendium quippe a 'stipe' nomine et
'penso-pensas' uerbo dicitur. Stipes autem uel stips dicitur merces
quae militibus redditur, pensato eorum labore siue considerata
dominorum utilitate. Haymo uero sic ait: Stipendia
id est remuneratio; stipendium dicitur a stipe pendenda, id est
substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur
pecunia quam numerabatur.
Sic continua: dixi quia finis illorum, id est immunditiae et
iniquitatis, mors est, et bene quia omnis peccati stipendia sunt, id
est iusta et debita remuneratio mors, his uidelicet qui in eo
perseuerant. Sed VITA AETERNA potius est gratia Dei dicenda quam
stipendia nostra, id est gratis potius nobis collata quam meritis
nostris debita, et hoc per Christum Iesum per quem Deo reconciliati
sumus.
[ROMANS 7]
[7:1] AN IGNORATIS FRATRES -- SCIENTIBUS ENIM LEGEM LOQUOR -- QUIA LEX
IN HOMINE DOMINATUR QUANTO TEMPORE VIVIT?
AN IGNORATIS. Dixerat superius Apostolus: NON ENIM SUB LEGE ESTIS SED
SUB GRATIA, et rursus hic nouissime adiecit: PER IESUM CHRISTUM
Dominum nostrum potius quam per legem nos hanc gratiam uitae aeternae
assecutos. Unde quia aliquis posset quaerere: post legem datam,
quomodo aliquis sine eius obseruatione saluari potest? quaecumque
apponatur gratia? conuenienti similitudine Apostolus talem praeuenit
et soluit quaestionem, ostendens uidelicet quod quemadmodum mulier,
priore uiro defuncto, potest ad alium inculpabiliter transire, ita
populus Dei, prius iugo legis alligatus quasi mulier uiro cui debet
obedire, potest, lege iam defuncta, ad libertatem Euangelii sine culpa
meare. "Usque ad Iohannem enim", qui interpretatur 'gratia Dei' hoc
est usque ad tempus gratiae singularis aduentus Christi, "lex et
prophetae". Quod quidem tempus, sicut in Epistola ad Hebraeos ipse
commemorat Apostolus, de mutatione scilicet Testamenti, hoc est de
interitu Veteris et natinitate Noui, Dominus per Ieremiam promiserat
dicens:
Ecce dies ueniunt, dicit Dominus... etc.
Continuatio: dixi nos iam non esse sub lege, nec iam post Christum eam
nobis esse necessariam insinuaui. Nec hoc quidem mirabile uideri debet quia
numquid IGNORATIS, FRATRES, hoc est non credo quod ignoretis, QUIA LEX
IN HOMINE DOMINATUR, id est ei ab homine est obediendum quamdiu ipsa
VIVIT, id est toto tempore quod ei a Domino praefinitum est et
concessum, ut eius obedientia ualeat et integre in ipsis etiam
figuralibus praeceptis custodiatur. Quod autem interponit: SCIENTIBUS
ENIM LEGEM LOQUOR, id est uobis qui legem iam dudum didicistis,
ostendit hanc inuectionem ad eos qui ex Iudaeis crediderant
specialiter spectare, de quibus quasi causam hic interserit quod id
quod dicit, non ignorent, quia legem didicerunt quae hoc docet, tempus
uidelicet eam habere praefixum sibi a Deo et determinatum, ut non
semper, ut dictum est, uiuat, sicut supra posito Ieremiae testimonio
confirmatur siue aliis Veteris Testamenti locis.
[7:2] NAM QUAE SUB VIRO EST MULIER, VIVENTE VIRO, ALLIGATA EST LEGI:
SI AUTEM MORTUUS FUERIT VIR, SOLUTA EST A LEGE VIRI. [7:3]
IGITUR VIVENTE VIRO, VOCABITUR ADULTERA SI FUERIT CUM ALIO
VIRO: SI AUTEM MORTUUS FUERIT VIR EIUS, LIBERATA EST A LEGE:
UT NON SIT ADULTERA SI FUERIT CUM ALIO VIRO.
NAM QUAE. Probat competenti similitudine quia lex ex eo tempore tantum
quo uiuit, dominari habet populo subiecto, quia et uir quilibet uxori
sibi alligatae non habet dominium nisi dum uiuit. Et hoc est: Nam quae
SUB VIRO EST, MULIER, id est ei tamquam superiori copulata est, eo
VIVENTE ALEIGATA EST LEGI eius, id est legi maritali, ut uidelicet
alii nubere non possit. IGITUR VIVENTE, quia scilicet ita est alligata
legi matrimonii.
[7:4] ITAQUE FRATRES MEI ET VOS MORTIFICATI ESTIS LEGI PER CORPUS
CHRISTI: UT SITIS ALTERIUS, QUI EX MORTUIS RESURREXIT, UT
FRUCTIFICAREMUS DEO.
ITAQUE FRATRES. Praemissam adaptat modo similitudinem dicens: et ita,
hoc est ad hunc modum, uos, qui primitus legi uiuebatis per
obedientiam ei subiecti, mortui iam facti ESTIS ei PER CORPUS CHRISTI,
hoc est per ipsam praesentiam ueritatis in Christo uobis exhibitam.
Cuius quidem ueritatis umbra in lege praecessit. Postquam enim res
ipsa uenit quae per se sufficit, iam non opus est figuris illis quae
in signum rei futurae praecesserunt et in spe tantum illius
uenerabiles exstiterunt, ne si etiam figurae illae adhuc
perseuerarent, adhuc exspectaretur futurum quod iam est praeteritum;
et Iudaei adhuc de sua uetustate gloriantes, nostrae insultarent
nouitati et amplius de operibus ipsis quam de fide Christi nonnulli
considerent, quam sine operibus minime sufficere crederent.
Notandum uero quod cum, iuxta similitudinem inductam conuenientius
dicendum uideretur legem nobis fuisse mortuam , quam nos legi; quia
tamen eadem est sententia, nihil refert siue hoc siue illo modo
dicatur.
UT SITIS ALTERIUS, id est Christi, eius tantum obedientiae atque
euangelicae doctrinae praeceptis alligati. At ne quis opponeret ipsum
quoque Christum iam fuisse mortuum et sic a iugo eius iam suos
absolutos esse, prouide adiunxit: QUI EX MORTUIS RESURREXIT, hoc est
de inter mortuos propria uirtute in uitam se erexit perpetuam UT spe
et desiderio eiusdem gloriae nos accensi FRUCTIFICEMUS, non mundo sed
DEO, hoc est spiritualibus bonis quibus oblectatur Deus potius
abundemus quam mundanis et terrenis quae Iudaei semper auide
requirebant; quorum, iuxta litteram quam insistunt, nulla nisi terrena
promissio reperitur, ut ita mundo potius quam Deo fructificare ex
promissione legis dicendi essent. Quod enim Deus illum durae ceruicis
populum amplius desiderare nouerat, eis promittebat, ut sic magis eos
qui carnales erant, id est carnalibus potius quam spiritualibus bonis
intenti, ad obedientiam alliceret. Et attende quod cum ad hoc quod
praemisit: UT SITIS ALTERIUS QUI EX MORTUIS RESURREXIT, adiunxit: UT
FRUCTIFICEMUS DEO, non ait 'ut fructificetis', sed ut nos et uos
pariter, id est omnes, fructificemus, siue praedicando siue obediendo.
[7:5] CUM ENIM ESSEMUS IN CARNE, PASSIONES PECCATORUM, QUAE PER
LEGEM ERANT, OPERABANTUR IN MEMBRIS NOSTRIS, UT FRUCTIFICARENT
MORTI.
CUM ENIM ESSEMUS. Dixit UT SITIS ALTERIUS, discipuli scilicet
et imitatores quam hucusque fuistis, UT fructificetis DEO, hoc est ut
sitis spirituales per desiderium potius quam carnales sicut olim
fuistis, temporalem legis promissionem sequentes. Et merito sic monet
quia tunc per illam legis promissionem uos, carnalium desideriorum
amatores, nequaquam spiritualem Deo fructum reddere poteratis sed
morti potius, id est mortalem et damnabilem habebatis fructum, magis
ac magis semper per concupiscentiam terrenis adhaerentes, iuxta quod
scriptum est:
Crescentem sequitur cura pecuniam.
Et alibi:
Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.
Sic lege: CUM ESSEMUS IN CARNE, id est carnalibus, non spiritualibus
desideriis inhiantes, PASSIONES PECCATORUM, id est concupiscentiae
dinersae nos peccare facientes, ut sit quasi intransitiue dictum
PASSIONES PECCATORUM, id est quae peccata erant, sicut dicitur
'creatura salis' uel 'substantia aut corpus lapidis', id est creatura
quae est sal uel substantia aut corpus quod est lapis. QUAE quidem
PASSIONES ERANT PER LEGEM, laudantem scilicet atque pollicentem eorum
quae multum desiderabant magnam abundantiam, terram uidelicet optimam,
lacte et melle manantem, et pacem et prosperitatem in ea maximam et
uitam longaeuam et quidquid ad terrenam pertinet felicitatem, quae
praecipue desiderabant. Et quorum quidem laude, promissione et spe,
amplius in eorum desiderium accendebantur quam si ea minime sperarent
uel tanta esse didicissent. A quibus enim desperamus, non multum aut
diu eorum desiderio tenemur.
OPERABANTUR IN MEMBRIS UT FRUCTIFICARENT MORTI, hoc est damnationis
mortalem nobis acquirebant exitum. Concupiscentiae operantur in
membris quando conceptum mente desiderium per aliquod membrum opere
implemus, ut per genitalia libidinem, per manus furtum aut rapinam.
[7:6] NUNC AUTEM SOLUTI SUMUS A LEGE MORIENTES, IN QUO DETINEBAMUR,
ITA UT SERVIAMUS IN NOVITATE SPIRITUS, ET NON IN VETUSTATE
LITTERAE.
NUNC AUTEM ABSOLUTI SUMUS ab obedientia illa legis quae pro
remuneratione, ut dictum est, temporalium impendebatur ITA UT iam
SERVIAMUS Deo, mente potius quam opere spirituaiiter illas legis
figuras magis quam corporaliter adim, plentes, sicut alibi dicitur:
Littera enim occidit, spiritus autem uiuificat.
IN NOVITATE SPIRITUS, hoc est in spiritualibus desideriis et
intelligentia quae ante non erant, ET NON IN VETUSTATE LITTERAE, id
est in antiquis operibus quae iuxta litteram tantum fiebant, sicut
erat carnalis circumcisio, obseruatio sabbati, sacrificia et alia
innumera.
Quaerit fortassis aliquis cur etiam promissionem aeternae uitae lex
non habuerit, ut non solum terrenorum, uerum etiam caelestium donorum
desideriis amplius ad obediendum populus alliceretur? Sed quia
imperfecta habuit praecepta sicut alibi idem commemorat Apostolus,
dicens quia lex ad perfectum nihil adduxit, et Veritas per semetipsam:
Audistis quia dictum est antiquis... etc.
et
Nisi abundauerit iustitia uestra... etc.
non potuit eius esse remuneratio perfecta, nec terrenis desideriis
caelestia competebant neque Deo aliquis, tam pro terrenis quam pro
caelestibus seruiens, aptus esse potest. Unde Veritas per semetipsam
admonet, dicens
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
hoc est ne admisceas in aliquo opere tuo terrenam intentionem
caelesti, ut simul pro transitoriis et aeternis bonis obedias Deo
Sed fortasse dum propositae quaestionis nodos soluere cupimus, maiores
ex ipsa solutione incurrimus. Cum enim in lege de dilectione etiam Dei
et proximi praeceptum sit et haec duo praecepta sufficiant ad uitam --
unde et Dominus diuiti quaerenti quid faciendo uitam aeternam
possideret respondit ut haec duo praecepta seruaret et sufficerent, et
Paulus ipse plenitudinem legis esse dilectionem profitetur -- mirabile
uidetur quod lex ad perfectionem nihil duxerit et quod ipsa non
suffecerit ad uitam, ut merito propter hoc euangelica deberet abundare
iustitia. Reuera quidem praecepta legis, sine de dilectione siue de
aliis, ad perfectum non adduxerunt, hoc est ad salutem sufficere non
poterant; sed necesse erat ut ueniret Christus qui est finis et
consummatio legis, cum uidelicet sine ipso in lege promisso lex
adimpleri nullatenus ualeret.
Sed et si diligenter uerba legis scrutemur, nusquam lex nomen
'proximi' nisi ad homines eius populi, hoc est Iudaici, extendit , nec
usquam apud nos in tota lege Moysi scriptum reperitur:
Diliges proximum tuum
sed:
Diliges amicum tuum.
Quod quidem et Dominus ipse diligenter attendens, cum ei mandata legis
diues interrogatus recitaret et diceret:
Diliges proximum tuum sicut te ipsum, proximum
pro amico uel benefactori poni ex adiuncta parabola patenter
insinuauit, ostendens ex ipso diuitis iudicio eum tantum qui
misericordiam impenderat illi qui inciderat in latrones, proximum eius
exstitisse. Ac per hoc manifestum est, cum dilectio proximi ad amicum
tantum secundum litteram legis accommodetur, nequaquam praeceptum
dilectionis quod in lege est, perfectum esse sicut est Euangelii in
quo praecipimur etiam inimicos diligere atque eis quoque benefacere,
ut simus perfecti sicut Pater caelestis,
qui solem suum facit oriri super bonos et malos.
Quod quidem ipse attendens Apostolus, non ait:
qui diligit proximum
iustitiam uel Euangelium adimplet, sed:
legem adimplet.
At uero rursum grauem quaestionis nodum incurrimus quod diuiti
interroganti, quid faciendo uitam aeternam possideret et ab ipso
postea recitatis duobus de dilectione Dei et proximi mandatis,
respondit ei dicens:
Hoc fac et uiues
praesertim cum ipse alibi dicat:
Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis?
Sed profecto nemo melius uel proximus uel amicus intelligendus erat
quam is quem designabat Samaritanus ille qui misericordiam uulnerato
impenderat, hoc est Christus, qui profecto proximus erat Iudaeis tam
cognatione quam uerae caritatis affectu uel beneficiis innumeris, sine
scilicet praedicando siue miracula faciendo. Si ergo diues ille omnem
tunc proximum siue amicum diligeret, utique et Christum, et sic ei et
praeceptis eius cohaerendo uitam utique mereretur aeternam.
Nec tamen ideo praeceptum de dilectione proximi, id est amici uel
benefactoris, quod lex dederat, perfectum exstiterat, cum nequaquam
omnem homi nem comprehenderet, tam amicum scilicet quam inimicum,
licet etiam in tempore Christi sufficere propter ipsum Christum
uideretur, immo per ipsum Christum qui iam aduenerat et proximus, ut
dictum est, factus fuerat; perfectionem autem tunc haberet mandatum
siue lex, si ex se ita sufficeret ut nihil umquam ad integritatem
iustitiae deesset obedientibus sibi, nec opus esset aliud adiungi.
Quod nequaquam uerum est, cum ante aduentum Christi, illorum qui tunc
erant proximorum et amicorum dilectio imperfecta esset nec usque ad
inimicos extenderetur, sicut postea per Christum extensa est.
Quod uero supra diximus proximum in lege secundum litteram non omnem
hominem accipi, non solum ex ipsa lege uerum etiam ex nonnullis
ecclesiasticorum doctorum testimoniis adstrui potest. Unde Ambrosius,
Super epistolam Pauli ad Romanos, ubi scriptum est:
"Nemini quidquam debeatis" etc.: Pacem uult, inquit, nos habere,
si fieri potest cum omnibus, dilectionem uero cum fratribus.
Et hoc erit nulli quidquam debere, unicuique pro loco suo officium
exhibere. Item infra:
"Dilectio proximi malum non operatur." Malum non operatur quia
bona est dilectio, nec peccare potest per illam quae legis
perfectio est. Sed quia tempore Christi addi aliquid oportuit,
non solum proximos sed inimicos diligi praecepit. Unde "Plenitudo
legis est dilectio" ut iustitia sit diligere proximum, abundans
uero et perfecta iustitia etiam inimicos diligere. Haec caelestis
iustitia est, haec Deo Patri similes facit, qui et non colentibus
se annua dona largitur.
Nec nos latet plurimos sanctorum patrum in ipso de dilectione proximi
mandato omnem hominem proximum intelligere atque id uerisimilibus
confirmare rationibus. Unde Augustinus, De doctrina Christiana, libro
I:
Utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat angelorum
quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecipit ut
proximum diligamus, et Dominus ostendit et Paulus apostolus.
Item:
Duo praecepta protulerat atque in eis pendere totam legem
prophetasque dixerat.
Item:
Dominus ait: "Vade et fac similiter", ut uidelicet eum esse
proximum intelligamus cui uel exhibendum est officium
misericordiae si indiget, uel exhibendum [esset] si indigeret. Ex
quo est iam consequens, ut etiam ille a quo nobis uicissim
exhibendum est proximus sit noster. Proximi enim nomen 'ad
aliquid' est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest.
Item:
Paulus dicit: "Nam non adulterabis, non homicidium facies, non
furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc
sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum."
Item:
Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum
praecepisse, cogitur fateri, quod scelestissimum est, uisum
fuisse Apostolo non esse peccatum si quis aut non Christiani aut
inimici adulterauerit uxorem... etc.
Item:
Iamuero si uel cui praebendum, uel a quo nobis praebendum
officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est
hoc praeceptum quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos
angelos contineri a quibus misericordiae impenduntur officia.
Haec quidem diligentissimi doctoris nostri Augustini iuxta Apostoli
uerba omnino conuincere uidentur proximum in lege omnem hominem
intelligendum. Alioquin per proximi dilectionem nequaquam impleri lex
uideretur, quae etiam de alienigenis multa praecipit quorum offensio
sicut et proximorum uitanda est.
Sed cum duo sint dilectionis rami, dilectio scilicet Dei cuius Veritas
ipsa "primum et maximum" dicit esse "mandatum", et dilectio proximi,
quomodo per dilectionem proximi lex impletur, nisi haec dilectio illam
quoque complectatur, cum nemo rectius nobis proximus uel amicus sit
intelligendus quam ipse conditor noster et redemptor, a quo tam nos
ipsos quam omnia bona habemus, sicut ipse commemorat Apostolus dicens:
Quid autem habes quod non accepisti?
De cuius quidem circa nos ineffabili caritate alibi dicit:
Commendat autem suam caritatem Deus in nobis quoniam si cum adhuc
peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Item rursum:
Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum.
Et per semetipsum Filius ait:
Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam... etc.
Unde hunc specialiter proximum in hoc dilectionis mandato Origenes
intelligens, in sequentibus huius epistolae ait:
Si diligentius requiras quis sit proximus noster, disces in
Euangelio illum esse qui iacentes nos uulneratos ad stabulum
ecclesiae detulit, et stabulario uel Paulo uel ei qui ecclesiae
praeest duos denarios Veteris ac Noui Testamenti ad nostrae curae
concessit expensas. Hunc proximum si diligamus, legem implemus.
"Finis enim legis Christus"... etc.
Cum itaque proximi nomen etiam Deum et maxime ipsum comprehendat --
neque enim aliter dilectio proximi legem impleret -- constat profecto
per ipsam quoque sicut et per dilectionem Dei legem impleri, quia qui
Deo uere per dilectionem cohaeret, nullum eius praeceptum contemnit,
sicut scriptum est:
Si quis diligit me, sermonem meum seruabit.
Quomodo etiam uera potest esse dilectio quae caritas dicitur nisi ad
Deum referatur? [Unde] et ipse Augustinus, De doctrina Christiana,
libro IV:
Caritatem uoco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se
atque proximo propter Deum.
Idem, libro De moribus ecclesiae contra Manichaeos:
"Scriptum est quia propter te afficimur tota die". Caritas non
potuit signari expressius quam quod dictum est propter te.
Quisquis ergo caritate Deo cohaeret, qua uidelicet sola discernuntur
filii Dei a filiis diaboli, atque ideo eius obtemperare satagit
praeceptis, implere studet tam ea quae pertinent ad alienos quam quae
attinent ad proximos; et in utrisque pariter diuinam sequi uoluntatem
nititur.
Nihil igitur refert ut salua reuerentia patrum seu fratrum loquamur,
et longe a perfectione Euangelii legem absistere fateamur, omnemque
insuper tam apostolicam quam euangelicam auctoritatem conseruemus,
nihil, inquam, refert siue proximum in lege omnem hominem intelligamus
siue minime, dummodo, ut dictum est, in proximo comprehendatur Deus et
dilectionem quoque Dei dilectio includat proximi. Quippe cum dicitur
Diliges proximum tuum atque additur sicut te ipsum, quomodo implere id
possemus, nisi et nos ipsos diligeremus? Quomodo autem diligere uel
nos ipsos possumus, si mandata Dei contemnentes inique agamus?
Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.
[7:7] QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? ABSIT! SED PECCATUM NON
COGNOVI, NISI PER LEGEM: NAM CONCUPISCENTIAM NESCIEBAM, NISI LEX
DICERET: NON CONCUPISCES.
QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? Continuatio: dixi PASSIONES
PECCATORUM per legem olim operari, ut utile etiam nobis esset a lege
absolui quasi a peccato. QUID ERGO DICEMUS? id est quid de lege
sentiendum est quam bonam putabamus? Numquid iam ipsa non uidetur
potius mala dicenda esse quam bona? Et hoc est quod quasi sibimet
obiiciendo ait: Numquid lex peccatum est? hoc est ad damnationem
potius quam ad salutem pertrahens, ut uidelicet damnationem potius
quam salutem nobis promereatur et solummodo nocere, non inuare, queat,
et nihil in se boni habeat magis quam peccatum? ABSIT, ut hoc
uidelicet credamus. SED PECCATUM, id est immo potius peccato contraria
est, ipsum penitus docendo et prohibendo ut caueatur, ita ut non
solummodo facta, uerum etiam concupiscentias inhibeat sicut et
Euangelium; sed longe minus, cum ipsa uidelicet ad ea tantum quae
proximi sunt eas restringit, dicens:
Non concupisces rem proximi tui nec desiderabis quae illius sunt.
Quare autem necesse esset peccatum doceri a lege praemittit, dicens
quia ante documentum legis, in quo praecipue peccabatur ignorabatur,
uidelicet in corde magis quam in opere. Et hoc est quod de se dicit in
persona generali hominum quorum iam per transgressionem priorum
parentum obtenebrata mens erat, ut potius opera quam desideria
culparent: PECCATUM NON COGNOVI id est discretionem ad ueram notitiam
peccati non habui, NISI PER documentum legis quia id in quo,
tantummodo uidelicet uel maxime, peccatur, id est concupiscentiam,
peccatum esse ignorabam. Et hoc est quod subponit: NAM
CONCUPISCENTIAM, id est, prauum animi desiderium, in ambitione
scilicet terrenarum uel carnalium uoluptatum, NESCIEBAM esse,
uidelicet quod ipsa esset peccatum, NISI LEX id docendo DICERET: NON
CONCUPISCES, hoc est non interdiceret concupiscentiam,licet non
generaliter de rebus, ut dictum est, proximi.
Nota quia cum dicitur NON CONCUPISCES, simul et docetur peccatum et
prohibetur, ut uidetur. Unde legem penitus bonam esse conuincit, quia
quidquid suum est bonum est, siue in docendo scilicet siue in
prohibendo; nec uitio legis sed hominum est imputandum si peccatum
post legem abundauit, et deteriores et inexcusabiliores effecti sumus
post doctrinam praeceptorum et negligentiam eorum quam ante, secundum
quod scriptum est:
Seruus sciens et non faciens uoluntatem domini sui, uapulabit
multis
et iterum:
Melius est non nosse uiam ueritatis quam post agnitam retro
abire.
Bene itaque dictum est: ABSIT ut lex peccatum sit, hoc est inutilis et
mala ex se. Sed tamen occasionem peccati, quod ante non erat, ex ipsa
accepimus sicut ex nonnullis bonis, quae Deus creat, saepe
concupiscentiam incurrimus si his careamus, uel superbiam si ipsa
habeamus. Nec tamen ideo mala sunt ipsa dicenda, si male ipsa
desideremus uel male ipsis utamur.
[7:8] OCCASIONE AUTEM ACCEPTA, PECCATUM PER MANDATUM OPERATUM EST IN
ME OMNEM CONCUPISCENTIAM. SINE LEGE ENIM PECCATUM MORTUUM ERAT.
Sic lege: PECCATUM, id est poena et afflictio huius uitae temporalis
quam ex culpa priorum parentum sustinemus, OPERATUM EST IN nobis OMNEM
CONCUPISCENTIAM, quorumlibet scilicet terrenorum bonorum, ut per eorum
uidelicet abundantiam omnem praesentium aerumnarum euitemus
anxietatem. Et quomodo id operata sit demonstrat, dicens: ACCEPTA
OCCASIONE PER MANDATUM, id est per legis obedientiam haec terrena bona
promittentis. Quia enim lex propter obedientiam sui hoc promittebat,
non uidebamur peccare, quantumcumque illa concupisceremus. Si
requisitam obedientiam impenderemus. Hoc autem quod hoc loco PECCATUM
nominal, ipsum fomitem, id est nutrimentum, peccati esse insinuat; de
quo nobis in praecedenti libello, Cum de originali peccato ageremus,
non est praetermissum.
SINE LEGE ENIM, id est antequam lex praecepta et promissiones
afferret.
PECCATUM illud, id est fomes ille, ut dictum est, peccati, etsi tunc
erat quasi mortuum erat quia minores habebat uires ad excitandam
concupiscentiam quam postea. Quo enim certius id quod desideramus
exspectamus, amplius in eius concupiscentiam accendimur. Sicut supra
meminimus.
[7:9] EGO AUTEM VIVEBAM SINE LEGE ALIQUANDO. SED CUM VENISSET
MANDATUM, PECCATUM REVIXIT.
EGO AUTEM VIVEBAM ALIQUANDO, id est aliquo modo, Si non ex toto, morte
illius fomitis carebam et quasi sine concupiscentia eram ad
comparationem subsecutae post legem concupiscentiae.
SED CUM VENISSET MANDATUM lege data.
REVIXIT PECCATUM, hoc est post praeceptum inualuit concupiscentia uel
reuixit in prole quod praecessit in parente, id est concupiscentia ita
est in nobis post praeceptum excitata sicut in primis parentibus post
praeceptum inchoate, praesertim cum saepe etiam ardentius desideratur
quod prohibetur, iuxta illud poeticum:
Nitimur in uetitum semper cupimusque negate.
[7:10] EGO AUTEM MORTUUS SUM: ET INVENTUM EST MIHI MANDATUM, QUOD ERAT
AD VITAM, HOC ESSE AD MORTEM.
EGO AUTEM MORTUUS SUM. Qui prius quasi infirmus, non mortuus, eram et
quasi corrigendus, non damnandus, flagellandus, non occidendus, minore
merito, Si qua erat concupiscentia stimulatus; ET INVENTUM EST MIHI,
id est occasione legis, ut dictum est, ex qua melior esse debuit,
factus sum longe deterior, et unde peccatum uitare debut amplius
incurri.
[7:11] NAM PECCATUM OCCASIONE ACCEPTA PER MANDATUM, SEDUXIT ME, ET PER
ILLUD OCCIDIT.
Et hoc est quod subiungit: NAM PECCATUM ACCEPTA OCCASIONE, id est
inuenta cause incitandi nos ad concupiscentiam PER MANDATUM, id est
legem, de cuius obedientia nimium praesumabamus.
SEDUXIT ME, id est fefellit, reputans me scilicet singulariter Deo
carum esse propter legem quam mihi dederat et propter obedientiam
legis quam ei exhibebam, ut uix aut numquam de damnatione mea uererer
quidquid facerem; et maxime concupiscentiam promissorum, quantacumque
esset, non arbitrans esse damnabilem cum prae caeteris obediremus, pro
quorum obedientia illa erant promissa.
ET PER ILLUD ME OCCIDIT, hoc est damnauit.
[7:12] ITAQUE LEX QUIDEM SANCTA ET MANDATUM SANCTUM, ET IUSTUM, ET
BONUM.
ITAQUE LEX QUIDEM. Quandoquidem lex cognitio est peccati et ad uitam
data est potius quam ad mortem, igitur lex quidem SANCTA EST, hoc est
in nullo uitiosa sine culpabilis.
ET MANDATUM eius SANCTUM, nihil uidelicet iubens atque prohibens nisi
quod oportet, atque ideo IUSTUM in se ET BONUM, id est utile ac
salubre obedientibus.
[7:13] QUOD ERGO BONUM EST, MIHI FACTUM EST MORS? ABSIT! SED PECCATUM,
UT APPAREAT PECCATUM, PER BONUM MIHI OPERATUM EST MORTEM: UT
FIAT SUPRA MODUM PECCANS PECCATUM PER MANDATUM.
QUOD ERGO BONUM EST. Duo dixit, scilicet et mandatum esse bonum et per
illud tamen accepta occasione se esse occisum. Unde quasi
rationabiliter obiiciens quaerit: ergo quod bonum est in se ipso,
uidelicet praeceptum.
FACTUM EST MIHI MORS, id est damnatio?
ABSIT. Nullius enim debet damnabile praeceptum, nisi cuius obedientia
damnosa est. Sicut fuit praeceptum diaboli ad Euam.
SED PECCATUM. Dixi quia mandatum bonum est nec mihi uel alicui mors,
id est damnabile, dicendum est. Sed tamen ipsum causa quodammodo mihi
damnationis factum est, ex ipso, ut dictum est, occasione
concupiscentiae accepta, iuxta illud historiographi:
Omnia enim mala orta sunt ex bonis initiis.
Sic lege: SED PECCATUM, id est fomes ille, ut diximus, peccati, PER
BONUM, subaudis mandatum legis siue per legem ipsam, ut supra
monstrauimus, OPERATUM EST MORTEM animae, id est omnem
concupiscentiam, ita UT APPAREAT PECCATUM, id est culpa illa
concupiscentiae sit manifesta et inexcusabilis et ita ut Sit maxima.
Et statim quod maxima sit ostendit, dicens UT PECCATUM, id est fomes
ille supra dictus peccati.
FIAT PECCANS SUPRA MODUM, hoc est ad peccandum maxime nos inclinans
PER MANDATUM, id est occasione, ut dictum est, ACCEPTA ex lege.
Forte quaerat aliquis quomodo mandatum legis Seu ipsa lex bonum
dicatur uel ad uitam datum, uel quare etiam a Deo datum, si saluare
obedientes non poterat?
Ad quod respondemus legem in hoc esse datam ad uitam, ut etiam populo
Dei uitae aeternae meritum initiaret, non perficeret; et ideo bona
tantummodo esse quia omnia eius, ut dictum est, iusta sunt praecepta
etiam secundum litteram, si non perfecta, et causas habent rationales
quaecumque Deus praecipit etiamsi eas ignoremus. Fuit autem magnae
dispensatio prouidentiae rudi adhuc penitus et indisciplinato populo
ac durae ceruicis semper atque rebelli inchoationis aliqua, non
perfectionis, dare mandata, ut saltem in aliquo addisceret obedire qui
nullam adhuc aut pene nullam expertus fuerat obedientiam, ut poeta
meminit:
Est quodam prodire tenus, si non datur ultra.
Nec nos, cum iumenta domamus, magna eis onera primum imponimus, sed in
paruis eorum primitus exercitatam insolentiam, ad magna perferenda
paulatim conducimus.
Credimus tamen eos omnes qui illi imperfectioni mandatorum amore Dei
potius quam timore obtemperant, ante diem sui exitus quod de
perfectione ei per ignorantiam deerat, quia lex tacuerat, uel per
spiritualem aliquem doctorem uel per internam dininae gratiae
inspirationem ei reuelari. Multos quippe homines spirituales atque iam
per inspirationem doctrina euangelicae praedicationis instructos prior
ille populus habuit, qui etiam inimicorum quoque dilectionem non solum
scriptis, uerum etiam factis plurimum docuerunt. Unde psalmista:
Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala... etc.
et iterum:
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.
Qui etiam summum inimicum suum Saulem, sibi a Domino in manus
traditum, non solum non occidit, sed etiam occisum grauiter planxit et
eum qui se eius occisorem professus est, morte statim puniuit. Salomon
quoque beneficentiam in inimicos commendans ait:
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum... etc.
Longe tamen a perfectione euangelica tam legis quam prophetarum dicta
disiuncta sunt. Ad quam quidem perfectionem discipulos Veritas
adhortans aiebat:
Mandatum nouum do uobis ut diligatis inuicem sicut dilexi uos.
Haec est illa uera et sincera dilectio quam et Apostolus describens
ait:
Non quaerit quae sua sunt; omnia suffert, omnia credit, omnia
sperat, omnia sustinet
ut etiam pro fratribus animam parata sit ponere, nec sua tantum illis
sed se ipsam impendere. Ac si diligenter attendamus quod ait Veritas
"sicut dilexi uos", et Apostolus
Caritas non quaerit quae sua sunt
reuera inueniemus euangelicum de dilectione proximi mandatum singulare
ac nonum. Tam sincera enim circa nos Christi dilectio exstitit ut non
solum pro nobis moreretur, uerum etiam in omnibus quae pro nobis
egerit, nullum suum commodum, uel temporale uel aeternum, sed nostrum
quaereret: nec ulla propriae remunerationis intentione, sed totum
nostrae salutis desiderio egit.
Reuera haec uera et sincera dilectio, quam diligenter attendens
Apostolus scripto nobis quam exemplo commendans ait:
Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi
utile est sed quod multis ut salui fiant.
Certus tamen esse debet, qui sic agit, de amplissima tantae
dilectionis remuneratione. Nec tamen hac intentione hoc agit, si
perfecte diligit. Alioquin "sua" quaereret et quasi mercenarius, licet
in spiritualibus, esset.
Nec iam etiam caritas dicenda si propter nos eum, id est pro nostra
utilitate et pro regni eius felicitate quam ab eo speremus,
diligeremus potius quam propter ipsum, in nobis uidelicet nostrae
intentionis fidem, non in ipso, constituentes. Tales profecto homines
fortunae potius dicendi sunt amici quam hominis, et per anaritiam
magis quam per gratiam subiecti.
Quod quidem diligenter beatus attendens Augustinus in libro
Quaestionum LXXXIII, capitulo XXXV:
Nihil, inquit, aliud est amare quam propter semetipsam rem
aliquam appetere.
Rursus idem, id quod scriptum est exponens: "Voluntarie sacrificabo
tibi et confitebor nomini tuo quoniam bonum est":
Quid offeram, inquit, nisi quod ait sacrificium laudis
honorificabit me? Quare uoluntarie? quia gratis amo quod laudo,
gratuitum sit quod amatur et quod laudatur. Quid est gratuitum?
ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum quod det
tibi aliquid, iam non gratis amas Deum. Erubesceres si uxor tua
propter diuitias amaret, et forte si tibi paupertas accideret de
adulterio cogitaret. Cum ergo te a coniuge gratis amari uis, tu
Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o
auare? Non tibi terram sed se ipsum seruat qui fecit caelum et
terram. Voluntarie sacrificabo tibi. Si adesset tibi quod amas,
non laudares.
Item:
Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem
bona sunt.
Item:
Ipsum gratis dilige quia melius ab eo non inuenis quod det quam
se ipsum, aut si inuenis melius hoc pete. Voluntarie? quia
gratis. Quid est gratis? quoniam bonum est, nihil aliud nisi quia
bonum est.
Ex his itaque beati Augustini uerbis aperte declaratur quae sit uera
in aliquem ac sincera dilectio, ipsum uidelicet propter se, non
propter sua diligit. Denique si Deus quia me diligit diligam, et non
potius quia quidquid mihi faciat talis ipse est qui super omnia
diligendus est, dicitur in me illa Veritatis sententia:
Si enim eos diligitis qui uos diligunt, quam mercedem habebitis?
Nullam profecto mercedem iustitiae, quia non aequitatem rei dilectae
sed utilitatem meam attendo. Et aeque alium uel plus diligerem, si
aeque mihi uel amplius prodesset, immo nec eum iam diligerem, si in eo
utilitatem meam non sperarem.
Unde complures et pene omnes in tam reprobum sensum deuoluti sunt, ut
plane fateantur se nullatenus Deum uenerari siue diligere, si eum sibi
minime profecturum crederent, cum tamen ipse non minus diligendus
esset si eum puniret, cum id ipse nonnisi iuste faceret et eius
praeuenientibus meritis uel aliqua causa rationabili, quae hoc ipso
quod iusta esset omnibus placere deberet. Denique quis aliquem dignum
gratia censeat quam non sibi gratis, sed cupiditate retributionis
deseruire nouerit? Si pro hoc seruitio gratiae cuiquam rei sunt
referendae, magis rebus nostris pro quibus nobis seruitia, quam his
qui deseruiunt exhibendae sunt, ueluti cum mihi mercenarius quem
conduxi, pro multa mercede multum deseruit ac proficit, aut cum mihi
aliquis amore alterius, non mei ipsius, mihi famulatur. Sed quae est
gratia referenda his pro quibus id fit, non eis qui faciunt est
reddenda.
At fortassis dicis quoniam Deus se ipso nos, non alia re, est
remuneraturus, et se ipsum quo nihil maius est, ut beatus quoque
meminit Augustinus, nobis est daturus. Unde cum ei deseruis pro eo
quod exspectas ab eo, id est pro aeterna beatitudine tibi promissa,
utique propter ipsum id pure ac sincere agis; et pro illa qua debes
remuneratione, sicut ipsemet admonet dicens beatos illos qui se ipsos
propter regnum caelorum castrauerunt; et psalmista:
Inclinaui, inquit, cor meum ad faciendas iustifcationes tuas
propter retributionem.
Ac tunc profecto Deum pure ac sincere propter se diligeremus, si pro
se id tantummodo, non pro nostra utilitate faceremus; nec qualia nobis
donat, sed in se qualis ipse sit attenderemus. Si autem eum tantum in
causa dilectionis poneremus, profecto quidquid ageret, uel in nos uel
in alios, quoniam nonnisi id optime faceret, eum, ut dictum est, aeque
diligeremus quia semper in eo nostrae dilectionis integrae causam
inueniremus, qui integre semper et eodem modo bonus in se et amore
dignus perseuerat.
Talis est uerus paternae dilectionis affectus in filium uel castae
uxoris in uirum, cum eos etiam sibi inutiles magis diligunt quam
quoscumque utiliores magis habere possent. Nec si qua propter eos
incommoda sustinent, potest amor minui, quoniam amoris integra causa
subsistit in ipsis quos diligunt dum eos habent, non in commodis suis
quae per eos habeant. Quod bene in consolatione uxoris Corneliae
Pompeius uictus et profugus commemorans ait:
Quod defles id amasti.
Saepe etiam qui liberalis animi sunt homines et magis honestatem quam
utilitatem sequuntur, si quos forte sui consimiles uiderint, a quibus
tamen nihil emolumenti sperent, maioris eos dilectionis amplectuntur
affectu quam proprios seruos, a quibus quotidiana suscipiunt commoda.
Utinam et in Deum tam sincerum haberemus affectum ut secundum quod
bonus est in se, magis quam secundum quod nobis utile est, eum
diligeremus, et si quod suum est nostra integre iustitia seruaret, ut,
quia uidelicet summe est bonus, summe ab omnibus diligeretur.
Quod autem fidelis anima supra dixit in psalmo se inclinatam ad bona
opera fuisse propter retributionem, inchoationem bonae operationis,
non perfectionem ostendit. Quisque etenim imperfectus primo ad bene
operandum, id est ad praecepta Dei implenda, spe retributionis
allicitur et timore potius quam amore sicut scriptum est:
Initium sapientiae timor Domini.
Cuius quidem caritas est consummatio siue finis, id est perfectio,
sicut alibi dicitur:
Omnis consummationis uidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Bene itaque dixit Inclinaui, hoc est in initio suae operationis, spe
et desiderio retributionis id agressus est. Quod uero eos Veritas
laudat beatos
qui se castrauerunt propter regnum caelorum
id est continenter uixerunt propter beatitudinem aeternam, ita
intelligendum puto quod hoc per continentiam illam sunt assecuti,
sicuti cum de aliquo dicimus eum exisse ut moreretur, id est exisse et
ideo mortem consecutum esse, non hac intentione ut ei accideret.
[7:14] SCIMUS ENIM QUOD LEX SPIRITALIS EST: EGO AUTEM CARNALIS SUM,
VENUNDATUS SUB PECCATO.
SCIMUS ENIM. Probat quod dixerat, legem uidelicet Moysi bonam esse,
licet occasionem inde in peccatum acceperit, quia uidelicet est
spiritualis lex, non saecularis, tamquam digito Dei scripta, id est
Spiritu Sancto dictante composita et data, non ab hominibus inuenta.
EGO AUTEM CARNALIS SUM, id est carnalibus uoluptatibus et terrenis
inhians desideriis; atque adeo CARNALIS SUM ut sim VENUMDATUS SUB
PECCATIS, hoc est sponte me peccato et eius seruituti subiiciens
pretio terrenorum bonorum, id est omnem exercens concupiscentiam
propter illa acquirenda et obtinenda; uel etiam in primis parentibus
UENUMDATUS cum ipsis sub peccato, ob dilectionem scilicet et gustum
pomi quod Eua concupinit. Ecce unde facti sumus captiui. Vendere nos
potuimus, redimere non possumus. Sanguis innocens datus est pro nobis,
nec nostris nos uiribus a dominio peccati liberare possumus, sed
gratia redemptoris.
[7:15] QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLEGO: NON ENIM QUOD VOLO, HOC AGO:
SED QUOD ODI, ILLUD FACIO.
QUOD ENIM OPEROR. Quantum carnalis et infirmus sit factus et quanto
prauae consuetudinis iugo depressus ostendit, dicens se committere
scienter malum ipsum quod non uult, quasi si aliquis, cogente Domino,
id quod non uult operetur. Et hoc est QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLIGO
esse operandum, id est non credo ut fieri debeat, immo indubitanter
scio esse malum et ideo non esse faciendum.
NON ENIM QUOD. Probat se male agere contra propriam conscientiam quia
et quod bonum esse recognoscit dimittit, et quod non dubitat esse
malum facit. Et hoc est quod dicit NON AGO, id est non facio, BONUM
QUOD VOLO, id est quod approbo debere fieri et cui per rationem
consentio, SED MALUM QUOD ODI, hoc est quod, ut dictum est, non uolo,
sed rationis iudicio reprobo atque damno.
[7:16] SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO: CONSENTIO LEGI, QUONIAM BONA
EST.
SI AUTEM. Redit ad commendationem legis ut ex nostro quoque
iudicio eam bonam esse conuincat, quae id uidelicet prohibet quod nos
per rationem esse malum deprehendimus, sicut est concupiscere, cum
ait:
Non concupisces.
Et hoc est si FACIO QUOD NOLO, id est non approbo, CONSENTIO et
concordo LEGI de hoc QUIA BONA EST, cum eam uidelicet ea prohibere
uideo quae ego ipse mala esse iudico, sicut concupiscentia, de qua
superius dixi, sine ira, odium, inuidia. Quam etiam nolentes habemus
quia profecto concupiscere nollemus, licet quod concupiscimus uolentes
et cum delectatione peragamus.
Cum itaque dicitur 'omne peccatum uoluntarium' et cum dicitur 'nemo
peccare inuitus' de actu hoc peccati, non de concupiscentia est
intelligendum. Omnis quippe actus peccati inde uoluntarius potius quam
necessarius dicitur quod ex uoluntate quacumque praeeunte ipse
descendit, siue illud per ignorantiam sine per aliquam fiat
coactionem. Verbi gratia, iacit aliquis lapidem improuide; et
fortuitu, non scienter, hominem interficit. Haec profecto interfectio
ex uoluntate iacendi lapidem, non interficiendi hominem procedit. Est
et alius qui irruentem super se hostem coactus interficit, ne ab eo
scilicet interficiatur; et peccare inuitus dicitur cum id quoque tamen
ex uoluntate euadendi mortem potius quam ex desiderio ante habito
occidendi hominem agat. Omnis itaque actus peccandi uoluntarius et non
necessarius in eo dicitur quod ex quacumque, ut dictum est, uoluntate
descendit.
Si quis tamen dicat occisionem illam hominis per iactum lapidis
'uoluntariam' non concedo sicut iactum lapidis 'uoluntarium' dico.
Frequenter enim nomina ex adiunctis suas uariant siguificationes, ut
cum omnem 'substantiam' concedamus, non tamen ideo omnem 'hominem'.
Ita et cum omne peccatum dicamus 'uoluntarium" id est omnem actum
peccati ex aliqua, ut dictum est, uoluntate procedere, non tamen
occisionem illam concedimus 'uoluntariam' hoc est ex uoluntate quam
aliquis haberet occidendi illum esse commissam.
Hoc itaque modo, cum coacti peccatum committimus, simul et quod
uolumus et quod nolumus efficimus, uelut in supra posito exemplo, dum
coacti hominem occidimus, mortem per hoc euitamus quod uolumus, et
homicidium facimus quod non uolumus. Sic et in coitu uxoris alterius,
ipse nobis placet concubitus, non adulterii offensa uel reatus quem
incurrimus. Coitu itaque tantum, non adulterio delectamur quia nihil
ad uoluptatem adulterii reatus pertinet sed magis ad conscientiae
tormentum, et quominus peccaremus atque adulterium uitaremus, earn cum
qua fornicamur nequaquarn esse coniugatam uellemus.
Cum itaque dicitur NON QUOD VOLO AGO SED QUOD NOLO, nihil obest si
'nolle' et 'uelle' proprio et usitato modo sumamus, pro 'placere'
scilicet atque 'displicere', quia frequenter, ut dictum est, in eodem
actu et quod placet et quod displicet inuenimus, sicut in ipso coitu
carnalis uoluptas et adulterii culpa. Possumus et iuxta superiorem
rationem 'uelle' et 'nolle' pro 'approbare' et 'improbare' accipere,
quomodo et Deus nonnulla uelle et nolle dicitur. Neque enim in eo
potest esse commotio animi quae in nobis uoluntas seu uoluptas, id est
delectatio, dicitur, sed cum eum uelle aliquid dicimus, aut eius
approbationem aut dispositionem significamus. Alioquin cum dicit
Veritas:
Quotiens uolui congregare filios tuos et noluisti?
uel Apostolus:
Qui uult, inquit, omnes saluos fieri et neminem perire
et rursus psalmista:
Quaecumque uoluit fecit
uel idem Apostolus:
Voluntati enim eius quis resistit?
maximam incurremus controuersiam, in superioribus itaque duobus locis
'uelle' Dei 'approbare' dicitur, ut id uidelicet quod approbat seu
consulit ut fiat, et quod si factum sit tamquam sibi placitum
remunerat, 'uelle' dicatur; reliquis uero duobus inferioribus locis
'uelle' eius 'disponere' dicitur atque 'apud se stabilire' quod
facturus est. Quae quidem uoluntas numquam effectu carebit nec ei ab
aliquo resistetur.
[7:17] NUNC AUTEM IAM NON EGO OPEROR ILLUD, SED QUOD HABITAT IN ME
PECCATUM.
NUNC AUTEM. Postquam ita uidelicet legi consentio per rationem et a me
ipso dissideo per ipsam rationem et carnalem concupiscentiam, dum
spiritus scilicet aduersus carnem et caro aduersus spiritum
concupiscit, IAM NON EGO ILLUD malum OPEROR, SED PECCATUM, id est
praua concupiscentia. Non dicit simpliciter NON EGO ILLUD OPEROR, sed
ita dicit: NON EGO, SED PECCATUM, quod est dicere: non ad hoc ex
natura sed ex uitio naturae iam ei dominante pertrahor, immo ex
natura, per quam rationalis sum a Deo creatus, reluctor
concupiscentiam et eam damno potius quam consentio. Cum dicit QUOD
HABITAT IN ME peccatum, et non dicit 'quod est in me', quasi
aduenientem incolam, non naturalem ciuem ipsum demonstrat, et iam
habitaculum in se habentem per diutinam consuetudinem, non transitum.
[7:18] SCIO ENIM QUIA NON HABITAT IN ME, HOC EST IN CARNE MEA, BONUM.
NAM VELLE, ADIACET MIHI: PERFICERE AUTEM BONUM, NON INVENIO.
SCIO ENIM. In me iam, ut dictum est, carnali facto, peccatum NON
INHABITAT, id est assidue manes, ut iam quasi in habitum sit mihi
conuersum.
QUIA BONUM, id est uirtus quae est optimus animi habitue, iam non
manet in me carnali facto; quod significat cum dicit: Hoc EST IN CARNE
MEA.
NAM VELLE. Probat se uirtute destitutum cum bonum quod uult, id est
per rationem faciendum esse approbat, implere per infirmitatem
carnalis concupiscentiae non queat.
PERFICERE BONUM est bonae uoluntati factum adiungere, quod in me,
inquit, NON INVENIO si bene me circumspiciam et diligenter discutiam.
Velle itaque MIHI naturaliter ADIACET, quia ex me ipso et propria
creatione rationem habeo per quam bonum faciendum esse approbo, sed ex
me illud perficere non habeo, nisi uidelicet ex apposite mihi gratia.
[7:19] NON ENIM QUOD VOLO BONUM, HOC FACIO: SED QUOD NOLO MALUM, HOC
AGO. [7:20] SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO: NON EGO OPEROR
ILLUD, SED QUOD HABITAT IN ME, PECCATUM.
NON ENIM QUOD, ac si diceret: non inuenio me perficere BONUM QUOD
VOLO, quia e contrario illud dimitto et malum FACIO, et ita, ut iam
supra quoque meminit, SI QUOD NOLO ILLUD FACIO, NON EGO OPEROR etc.
[7:21] INVENIO IGITUR LEGEM, VOLENTI MIHI FACERE BONUM, QUONIAM MIHI
MALUM ADIACET:
INVENIO IGITUR. Quandoquidem lex, ut supra dictum est, cognitionem
peccati mihi attulit, per quam quidem cognitionem uolo bonum facere
quod ipsa docet, et ei per rationem consentio, licet inde peccatum
occasionem acceperit; IGITUR INVENIO, id est per me ipsum propriae
rationis indicio comperio, LEGEM esse bonum, id est rem utilem mihi
uel ministram magni bond, cum per eius doctrinam bond seu mall
discretionem adeptus sim, MIHI, inquam, uolenti eam FACERE BONUM quod
ipsa praecipit implere. In hoc quippe ipso, quod id quod praecipit
facere uolo et per rationem appetere, reuera recognosco quia bona est,
in suis uidelicet praeceptis. Quare autem dixerit uolenti potius quam
facienti, subponit dicens: QUONIAM MIHI MALUM ADIACET, hoc est prauae
consuetudinis iugo premor quae bonam impedit uoluntatem.
[7:22] CONDELECTOR ENIM LEGI DEI SECUNDUM INTERIOREM HOMINEM: [7:23]
VIDEO AUTEM ALIAM LEGEM IN MEMBRIS MEIS, REPUGNANTEM LEGI
MENTIS MEAE, ET CAPTIVANTEM ME IN LEGE PECCATI, QUAE EST IN
MEMBRIS MEIS.
CONDELECTOR ENIM. Quia dixit se uelle facere bonum quod lex praecipit
et tamen non facere, unde utrumque accidit exponit, dicens quia se
condelectari LEGI SECUNDUM INTERIOREM HOMINEM, id est placere ei quod
lex praecipit et se illud per rationem appetere -- quam hoc loco
INTERIOREM HOMINEM appellat, id est spiritualem et inuisibilem Dei
imaginem, in qua factus est homo secundum animam dum rationalis
creatus est et per hoc caeteris praelatus creaturis -- et rursus
dicens se uidere ALIAM LEGEM IN MEMBRIS suis etc., id est se
cognoscere ipsum peccati fomitem uel concupiscentiae stimulos, quibus
tamquam LEGI per infirmitatem carnis obedit, in membris corporis sui
regnare et sibi dominari sicut gulositatem in gula, luxuriam in
genitalibus et caetera uitia in caeteris partibus corporis per quas
exercentur; legem illam concupiscentiae dico REPUGNANTEM, id est
contrariam LEGI naturali MEAE MENTIS, id est rationi quae me quasi lex
regere debet. Per rationem quippe bonum, per concupiscentiam appeto
malum.
ET CAPTIVANTEM ME, hoc est quasi captiuum et nolentem me trahentem IN
LEGEM, id est in obedientiam PECCATI mente concepti, ut opere illud
impleam.
QUAE, scilicet lex, ita me captiuans et a Deo proprio Domino meo
auertens, sicut iam dictum, EST IN MEMBRIS MEIS. Unde et
concupiscentia dicitur oculorum per quam uisa concupiscimus; et
similiter dici potest caeterorum membrorum, secundum quinque sensuum
exercitia in carnalibus uoluptatibus. Quod uero repetit quae est in
membris meis, ad exaggerandam et amplius nostrae memoriae commendandam
infirmitatem nostram facit qui quasi quot membra habemus tot fere in
eis hostes iugiter sustinemus et inseparabiliter nobiscum ipsos
portamus.
[7:24] INFELIX EGO HOMO, QUIS ME LIBERABIT DE CORPORE MORTIS HUIUS?
Unde uehementer exterritus quaerendo exclamat: INFELIX EGO HOMO,
subaudis reuera sum, qui tot hostibus in ipso corpore meo circumsessus
sum, quibus, ut superius dixi, a me ipso sum uenumdatus et captinus
traditus nec iam per me ab hac seruitute liberari possum aut redimi.
Et quia ita est QUIS ME LIBERABIT, id est quis erit tam potens et tam
benignus mihi, ut me liberet A CORPORE MORTIS HUIUS? id est ita prong
et praeparato ad interficiendam animam, ne carnales scilicet
suggestiones mihi praeualeant et cedat spiritus carni, id est ratio
uicta succumbat et consentiat uoluptati.
[7:25] GRATIA DEI PER IESUM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUM. IGITUR EGO
IPSE MENTE SERVIO LEGI DEI: CARNE AUTEM, LEGI PECCATI.
GRATIA DEI, id est non lex, non propriae uires, non quaelibet merita,
sed diuina beneficia gratis nobis PER IESUM, id est saluatorem mundi,
collate. Cum autem subdit CHRISTUM et DOMINUM NOSTRUM potentiam et
iustitiam, qua saluare queat nos ostendit. Christus quippe, id est
'unctus' regiam quam habet potestatem exprimit. Cum uero ait DOMINUM
NOSTRUM ius quod habet in nobis tamquam seruis suis demonstrat, ut nos
iuste a dominio peccati siue diaboli possit eruere et a captinitate
praedicta tamquam suos reducere.
IGITUR EGO. Quandoquidem per rationem, ut dictum est, bonum quod lex
praecipit uolo, sed per peccatum quod habitat in cam mea malum operor,
igitur MENTE, id est ratione, ego SERVIO LEGI DET, tamquam domino
uidelicet ad obediendum ei per ratione. Sed ego IPSE CARNE, id est
carnalis desiderio uoluptatis stimulante, seruio LEGI PECCATI, id est
prauis concupiscentiae suggestionibus quasi legi obaudio.
[ROMANS 8]
[8:1] NIHIL ERGO NUNC DAMNATIONIS EST HIS QUI SUNT IN CHRISTO IESU:
QUI NON SECUNDUM CARNEM AMBULANT.
NIHIL ERGO. Quia uidelicet, ut dictum est, gratia Dei per Christum
suos liberal, ergo nihil DAMNATIONIS HIS QUI etc., hoc est qui in hoc
superaedificati sunt fundamento. Quomodo autem hos cognoscere ualeamus
determinat, QUI uidelicet NON AMBULANT SECUNDUM CARNEM, id est si
quandoque per infirmitatem carnis aliquam labuntur, sicut fecit Petrus
mortem timens corpoream non perseuerant post concupiscentias sues
eundo de uitio in uitium.
[8:2] LEX ENIM SPIRITUS VITAE IN CHRISTO IESU LIBERAVIT ME A LEGE
PECCATI ET MORTIS.
LEX ENIM. Dixit quia gratia Dei liberabit eum per Christum. Et quomodo
id fiat nunc aperit, quia lex SPIRITUS VITAE, id est lex caritatis et
diuini amoris potius quam timoris sicut erat lex uetus, IN CHRISTO
IESU, id est per eum nobis data et exhibita, LIBERAVIT ME A LEGE
PECCATI ET ideo MORTIS, hoc est a praeceptis uel suggestionibus
carnalis concupiscentiae, ne eis scilicet consentiendo obediam.
SPIRITUS VITAE, id est Spiritus Sanctus qui est uita animarum, quia
amor est. Ideo lex huius spiritus 'lex amoris' dicitur, filios
generans, non seruos constringens, id est Euangelium quod totum
caritate refertum est. Unde et ad Christum dicitur:
Diffusa est gratia in labiis tuis
quia tota eius praedicatio caritate plena est. Unde et Spiritus
apostolos replens scientia sicut promiserat Filius, dicens:
Ille uos docebit omnia
quae etiam doctrina significatur, cum dicitur
Factus est repente de caelo sonus
id est sermo intelligentiae factus eis per inspirationem in mente,
merito in igneis demonstratus est linguis, cum eorum scilicet linguae
nihil nisi caritatis feruorem essent praedicaturae.
[8:3] NAM QUOD INPOSSIBILE ERAT LEGIS, IN QUO INFIRMABATUR PER CARNEM:
DEUS FILIUM SUUM MITTENS IN SIMILITUDINEM CARNIS PECCATI ET DE
PECCATO, DAMNAVIT PECCATUM IN CARNE,
NAM QUOD. Exponit quomodo in Christo sit liberatus a lege peccati. Nam
DEUS Pater, id est diuinae potentiae maiestas, misit FILIUM SUUM IN
SIMILITUDINEM CARNIS PECCATI, hoc est coaeternam sibi sapientiam fecit
humiliari usque ad assumptionem passibilis et mortalis hominis, ita ut
per poenam peccati cui subiacebat, ipse etiam carnem peccati, id est
in peccato conceptam, habere uideretur.
ET DE PECCATO, id est de poena peccati quem pro nobis sustinuit in
carne, id est in humanitatem assumptam, non secundum diuinitatem
DAMNAVIT PECCATUM, id est poenam peccati a nobis remouit qua iusti
etiam tenebantur antea, et caelos apperuit.
[8:4] UT IUSTIFICATIO LEGIS IMPLERETUR IN NOBIS, QUI NON SECUNDUM
CARNEM AMBULAMUS, SED SECUNDUM SPIRITUM.
UT IUSTIFICATIO LEGIS. Non dicit opera legis quae nequaquam
iustificant, sed quod lex praecipit de his quae ad iustificationem
attinent, sine quibus iustificari non possumus, sicut est Dei et
proximi caritas; quam lex imperfectam habet sicut supra monstrauimus,
sed per Christum in nobis perficitur. Et hoc est quod ait ut caritas
Dei et proximi, quam lex praecipit.
IN NOBIS perfecta nos iustificaret. Ipsum quippe Christum tamquam
Deum, ipsum tamquam proximum uere diligere summum illud baneficium,
quod nobis exhibuit, compellit. Quod est in nobis peccatum damnare, id
est reatum omnem et culpam destruere per caritatem, ex hoc summo
beneficio in nobis propagatam.
Origenes:
Verius, inquit, habetur apud Graecos pro peccato damnauit
peccatum, id est ipse hostia pro peccato factus. Per hanc hostiam
carnis quae dicitur pro peccato damnauit [id est deleuit]
peccatum.
Quia remissionem quoque peccatorum nobis in sanguine suo et
reconciliationem operatus est, uel de peccato a diabolo uel a Iudaeis
in se commisso, DAMNAVIT PECCATUM in nobis, ut dictum est, malis etiam
ipsis optime utens et in bonum conuertens.
Duo illa quae praemissa sunt ad duo subposita sunt referenda et
copulanda. Ad hoc quidem quod ait de peccato DAMNAVIT PECCATUM, illud
subiungit QUOD IMPOSSIBILE ERAT LEGI, scilicet damnare uel auferre
peccatum. Ad illud uero quod subditur ut iustificatio legis
IMPLERETUR, illud est adnectendum: IN QUO INFIRMABATUR, ipsa lex
scilicet.
PER CARNEM, hoc est ad habendam plenam et perfectam iustificationem,
lex infirma fuit propter carnalem populum cui data fuit, ut supra
ostendi mus, de imperfectione mandatorum eius agendo. Impossibile
itaque erat legi per obedientiam sui peccatum auferre, cum perfecta,
ut dictum est, non haberet praecepta. Ad quam praecipue perfectionem
infirmabatur, id est impediebatur, propter insolentis populi
carnalitatem.
QUI NON SECUNDUM. In nobis dico impleretur per Christum qui eius
doctrina et exemplo et summa illa caritatis exhibitione spirituales
per desiderium, non carnales, effecti sumus. Et hoc est qui non
AMBULAMUS SECUNDUM CARNEM id est carnalibus desideriis iam non
inducimur, sed gratia Dei id est Spiritu Sancto, regimur et de uirtute
in uirtutem promouemur.
[8:5] QUI ENIM SECUNDUM CARNEM SUNT, QUAE CARNIS SUNT, SAPIUNT. QUI
VERO SECUNDUM SPIRITUM, QUAE SUNT SPIRITUS, SENTIUNT.
QUI ENIM. Dixi iustificari eos qui non secundum carnem sed secundum
spiritum ambulant. Et merito, quia qui SECUNDUM CARNEM SUNT, id est
carnalibus desideriis irretiti, illa SAPIUNT, id est illorum
experimentis utuntur QUAE CARNIS SUNT, id est quae ad carnales
attinent uoluptates.
QUI VERO SECUNDUM SPIRITUM SUNT, hoc est qui spiritualibus accenduntur
desideriis, sentiunt experiendo done ipsa Spiritus Sancti.
[8:6] NAM PRUDENTIA CARNIS, MORS: PRUDENTIA AUTEM SPIRITUS, VITA ET
PAX.
NAM PRUDENTIA. Vere qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt
sapiunt, quia mortem scilicet animae, id est damnationem, per ipsa
carnalium desideriorum experimenta quae nos alliciunt, acquirimus,
sicut e contrario PRUDENTIA SPIRITUS, id est experientia uirtutum et
donorum Dei VITA fiunt in nobis ET PAX, id est quietam ab omni
perturbatione conferunt uitam.
[8:7] QUONIAM SAPIENTIA CARNIS INIMICITIA EST IN DEUM: LEGI ENIM DEI
NON SUBICITUR: NEC ENIM POTEST.
QUONIAM SAPIENTIA. Ideo prudentia carnis mortem acquirit, quia Deo
contraria et omnino displicens. Et quare displiceat statim adnectit
quia LEGI DEI NON EST SUBIECTA, hoc est praeceptis diuinis obedire non
sinit.
NEC ENIM POTEST, scilicet obedientiam Dei seruare.
[8:8] QUI AUTEM IN CARNE SUNT, DEO PLACERE NON POSSUNT.
QUI AUTEM. Exponit quid sapientiam carnis dicat Deo inimicam, hoc est
esse IN CARNE, id est in carnalibus delectari uoluptatibus et per hoc
displicere.
[8:9] VOS AUTEM IN CARNE NON ESTIS, SED IN SPIRITU: SI TAMEN SPIRITUS
DEI HABITAT IN VOBIS. SI QUIS AUTEM SPIRITUM CHRISTI NON HABET,
HIC NON EST EIUS.
Continuatio: dixi sapientiam carnis inimicam Deo, nec sine
cause; sed ideo quod QUI IN CARNE SUNT etc.
VOS AUTEM. Ne desperarent Romani quibus scribebat, audientes quod qui
in came sunt, Deo placere non possum quasi propter se etiam dictum
esset, consolatur eos dicens: VOS AUTEM gratia Dei iam NON ESTIS IN
CARNE SED IN SPIRITU, id est non in carnalibus sed spiritualibus
desideriis. Et ne iterum de hoc quod attestatur quasi certus esset,
nimis confiderent et ad superbiam amplius incitarentur, quibus maxime
ad elationem eorum reprimendam scribit, quasi dubitatiue hoc se
profiteri insinuat dicens: SI TAMEN SPIRITUS, hoc est Spiritum DEI
habetis habitatorem potius quam hospitem, id est permanentem IN VOBIS
per inhabitantem gratiam suam, non a uobis recedentem uel per uos
transeuntem Quantum autem sit periculum Spiritu Dei carere adnectit,
dicens quod SI QUIS NON HABET SPIRITUM CHRISTI. HIC NON EST EIUS,
uidelicet membrum, quia Spiritus eius ipse est amor et uinculum quo
huic capiti membra sua cohaerent. De quo quidem Spiritu specialiter
dicitur quia Deus caritas est. Cum autem primo dixerit Spiritum Dei et
postea Christi, ipsum profecto Christum cuius etiam dicit diuinum
Spiritum, Deum esse demonstrat.
[8:10] SI AUTEM CHRISTUS IN VOBIS EST, CORPUS QUIDEM MORTUUM EST
PROPTER PECCATUM, SPIRITUS VERO VITA PROPTER IUSTIFICATIONEM.
SI AUTEM, ac si diceret: sed si Spiritum Christi habemus, quod est
dicere Si CHRISTUS per Spiritum suum, id est per gratiam donorum
suorum, utpote remissionem peccatorum et collationem uirtutum, IN
NOBIS EST, CORPUS QUIDEM nostrum MORTUUM EST, id est corporali morti
obnoxium PROPTER PECCATUM scilicet priorum parentum siue carnalis
concupiscentiae maculam in qua est conceptum. Sed SPIRITUS noster
VIVIT PROPTER IUSTIFICATIONEM, id est ex uirtutibus quae eum
iustificant, mortem damnationis euitat; ac si aperte dicat: licet in
Christo remissionem etiam originalis peccati consequamur, cuius
quidem peccati mors etiam carnis est poena, non tamen hanc nobis
abstulit poenam qui remouit causam.
Unde non minima fieri quaestio solet, quare uidelicet poena haec
reseruatur ubi peccatum, quod eius causa est, condonatur? ut qui
uidelicet in baptismo plenam peccatorum remissionem percipiunt, statim
illam saltem, quam in paradiso ante peccatum habebant, immortalitatem
non recuperent? Ad quam quidem quaestionem Isidorus De summo bono
respondens, libro I, capitulo XXIII, ait:
Si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum
putarent baptismi pretium, non illud aeternum. Ergo soluto reatu
peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa uita
feruentius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena.
Quis etenim nesciat omnes fere homines plus temporalem uitam quam
aeternam appetere, cum pro ea quam retinere non possunt, multo amplius
quam pro aeterna laborent et plus corporis quam animae mortem pauere
et magis sollicitari de praesentis uitae aerumnis quam futurae? Si
huius itaque animalis uitae felicitatem se detinere considerent,
amplius ad ecclesiae sacramenta propter istam quam propter aeternam
properarent; et huius qualicumque refrigerio contenti, illius
perfectionem gloriae uel omnino contemnerent uel minus appeterent, in
hoc ipso iniqui quod summo bono inferius anteponerent.
[8:11] QUOD SI SPIRITUS EIUS, QUI SUSCITAVIT IESUM A MORTUIS, HABITAT
IN VOBIS: QUI SUSCITAVIT IESUM CHRISTUM A MORTUIS, VIVIFICABIT
ET MORTALIA CORPORA VESTRA, PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM EIUS
IN VOBIS.
QUOD SI SPIRITUS. Dixi quia corpus nostrum est mortuum, id est morti
temporali subiectum remanet etiam post remissionem omnium peccatorum.
Sed ab hac etiam mortalitate ipsum liberabitur in resurrectione, ut
non solum animam, uerum etiam corpus diuina glorificet gratia. Et hoc
est quod ait: SI SPIRITUS EIUS, hoc est Patris, quo uidelicet Patre
diuina specialiter designatur potentia; EIUS, inquam, QUI per propriam
potentiam SUSCITAVIT iam caput nostrum A MORTUIS, id est IESUM,
habitans, ut dictum est, in nobis, ipse idem QUI SUSCITAVIT IESUM, non
ab infirmitate, sed a morte etc. Ideo resuscitationem Christi repetit
ut ea, saepius repetita, securiores nos reddat. VIVIFICABIT ET NOSTRA
MORTALIA CORPORA, ut eamdem resurrectionis gloriam in capite et membra
participent; VIVIFICABIT, non quomodo corpora quae passibilia erunt et
cruciatui apta, sed PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM, hoc est prout
debetur reuerentiae Spiritus Christi, qui in corporibus illis quasi in
templo iam habitat et quiescit, iam per eius gratiam repressis motibus
carnis.
Non parua est quaestio -- cum diuina substantia humanam sibi in unam
Christi personam coniunxit, et eadem sit penitus Patris et Filii et
Spiritus Sancti substantia indiuidua -- cur Filius potius quam Pater
aut Spiritus Sanctus dicatur incarnatus; uel cum sint opera Trinitatis
indiuisa, ut uidelicet quidquid una personarum facit, et caeterae
faciant, quomodo Filius carnem assumpsisse dicitur, et non Pater aut
Spiritus Sanctus? Sed hoc ex Anthropologia nostra petatur.
[8:12] ERGO FRATRES DEBITORES SUMUS NON CARNI, UT SECUNDUM CARNEM
VIVAMUS.
ERGO FRATRES. Quandoquidem QUI IN CARNE SUNT, DEO PLACERE NON POSSUNT,
ERGO NON SUMUS DEBITORES CARNI, id est desideriis carnalibus obedire
non debemus qui nihil cuiquam contra Deum debemus, qui etiam propter
Deum animam ponere recte inbemur. Hoc saeculares attendant potestates,
nullam sibi scilicet a subiectis obedientiam deberi cum aliquid quod
Deus prohibet eis iniungunt, etiam si fide uel sacramento eos sibi in
hoc adstrixerint.
UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS. Exponit quod praemisit, quomodo uidelicet
intelligendum sit nos NON esse DEBITORES CARNI, ne forte hoc aliquis
de substantia carnis dictum acciperet; cui quidem debitores sumus
quantum ad necessariam eius curam pertinet, in uictu scilicet et
uestitu, ut hoc ei ministremus. Tale est ergo ac si dicat: NON SUMUS,
inquam DEBITORES CARNI ita UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS, licet in carne,
hoc est ut carnalia sectemur desideria.
[8:13] SI ENIM SECUNDUM CARNEM VIXERITIS, MORIEMINI: SI AUTEM SPIRITU
FACTA CARNIS MORTIFICATIS, VIVETIS.
SI ENIM, hoc est non estis obnoxii carni quia eius obedientia
uos damnaret. Et hoc est MORIEMINI, hoc est mortem animae, quod est
peccatum, incurretis ei consentiendo, si ea stimulante non quantum
potestis reluctemini.
SI AUTEM SPIRITU, id est dono aliquo diuinae gratiae magis quam uestra
uirtute MORTIFICAVERITIS FACTA CARNIS, si nondum penitus suggestiones
exstirpare potestis.
VIVETIS e contrario uera animae uita, siue hic in uirtutibus siue in
aeterna beatitudine, facta mortificantur tamquam si paruulus in utero
conceptus antequam nascatur extinguatur, dum mala quae mente
concipimus ne usque ad opera prodeant praeuenimus, omnem quantum
possumus occasionem auferentes; sicut scriptum est:
Beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram
hoc est concepta per aliquam suggestionem mente peccata, dum adhuc
quasi paruula sunt, mortificabit atque interficiet allidendo ea ad
petram, id est confringendo ea et dissipando ad illud omnium bonorum
stabile fundamentum, quod Christus est, dum quod per infirmitatem
carnis mens humana concupiscit, per amorem Christi ratio roborata ne
perficiatur satagit. Sicut alibi idem commemorat Apostolus dicens:
Caro concupiscit aduersus spiritum, spiritas aduersus carnem
id est ratio carnis suggestiones reprimens, ne uidelicet usque ad
opera procedant. Et Salomon:
Melior est, inquit, patiens uiro forti et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium.
[8:14] QUICUMQUE ENIM SPIRITU DEI AGUNTUR, HII FILII SUNT DEI.
QUICUMQUE ENIM. Bene, inquam, VIVETIS, SI SPIRITU scilicet FACTA
CARNIS MORTIFICAVERITIS, quia quicumque AGUNTUR potius quam coguntur,
id est amore alliciuntur magis quam timore compelluntur, SPIRITU DEI.
FILII SUNT DEI potius quam serui, id est per amorem ei magis quam per
timorem subiecti.
[8:15] NON ENIM ACCEPISTIS SPIRITUM SERVITUTIS ITERUM IN TIMORE, SED
ACCEPISTIS SPIRITUM ADOPTIONIS FILIORUM, IN QUO CLAMAMUS: ABBA
(PATER)!
NON ENIM. Ac si aliquis quaereret: habetne Deus plures filios cum eius
unigenitus dicatur Christus? respondet: habet quidem plures sed per
adoptionem, non per naturam, quia et uos ipsi SPIRITUM ADOPTIONIS
ACCEPISTIS in quo efficiuntur filii Dei. Unde et ipse alibi dicit
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
Sanctum qui datus est nobis.
Spiritum itaque adoptionis dicit donum caritatis per quod nos
adoptamur a Deo in filios.
IN QUO, scilicet spiritu, hoc est in professione et recognitione cuius
doni, nos ad Deum CLAMAMUS intente, atque exsultanter dicimus ABBA
(PATER)! hoc est eum potius profitemur Patrem quam Dominum, ac per hoc
nos potius filios quam seruos recognoscimus. Sic enim et Veritas in
Euangelio frequenter docuit, nos scilicet Deum potius uocare Patrem
quam Dominum, ut ex hoc quoque ad filialem nos hortaretur
subiectionem. Unde et cum illam discipulis spiritalem traderet
orationem:
Orantes, inquit, dicite: Pater noster, qui es in caelis... etc.
Unde et bene abbates monasteriorum 'patres' dicimus, ut ex ipso nomine
magis amari tamquam patres quam timeri tamquam domini aperte
admoneantur.
CLAMAMUS, inquit, nos Hebraei ABBA, uos ex gentibus PATER, cum hoc
scilicet nomen sit Hebraeum siue Syrum, illud Graecum siue Latinum.
Augustinus, In epistola ad Galatas:
ABBA PATER, duo sunt uerba quae posuit ut posteriore
interpretetur primum. Nam hoc est ABBA quod PATER, propter
uniuersum populum qui de Iudaeis et gentibus uocatus est, ut
Hebraeum uerbum ad Iudaeos, Graecum ad gentes pertineat.
Idem, in libro III De consensu euangelistarum:
Hoc est ABBA Hebraice quod est Latine PATER.
Haymo super hunc locum:
ABBA Hebraeum est et Syrum, PATER Graecum et Latinum. Praeuidens
ergo Apostolus utrosque populos ad fidem colligendos, posuit duo
nomina sub una significatione, ut qui credunt ex Hebraeis et
Syris dicant ABBA, miserere, qui ex Graecis aliisque dicant
PATER. Tale quid in Euangelio Marci habetur, dicente Domino:
"Abba Pater, si possibile est, transeat calix iste a me".
SPIRITUM SERVITUTIS IN TIMORE. Dicit donum illud seruilis timoris, quo
non a mala uoluntate sed a mala conpescimur actione, foimidine poenae,
sicut antea Iudaei per poenas legis corporales. Non ACCEPISTIS
SPIRITUM [SERVITUTIS] per Euangelium sicut olim Iudaei per legem.
[8:16] IPSE SPIRITUS TESTIMONIUM REDDIT SPIRITUI NOSTRO QUOD SUMUS
FILII DEI.
IPSE ENIM SPIRITUS adoptionis, quem diximus et habemus, facit
recognoscere spiritum nostrum, id est rationem QUOD SUMUS FILII DEI,
hoc est ei per amorem subiecti. Nihii enim melius quisque quam
propriam recognoscit conscientiam, et utrum seruus an filius potius
dicendus sit. Notandum uero Apostolum in his quibus loquitur Romanis,
quorum nonnulli uehementer erant reprehendendi, generalem fidelium
personam hoc loco se intelligere et non tam quales illi essent quam
quales esse deberent exponere.
[8:17] SI AUTEM FILII, ET HAEREDES: HAEREDES QUIDEM DEI, COHAEREDES
AUTEM CHRISTI: SI TAMEN CONPATIMUR UT ET CONGLORIFICEMUR.
SI AUTEM FILII, scilicet ADOPTIONIS, utique ET HAEREDES quia ad hoc
adoptantur, id est gratia eliguntur, ut hereditatem assequantur;
HAEREDES QUIDEM DEI hoc est Patris, et COHAEREDES CHRISTI, hoc est
naturalis eius Filii, in illa uidelicet beatitudinis possessione
perpetua. Ostendit quantum sit assequi illam heredit at em Dei per
quam Filio eius Christo similes efficimur: SI TAMEN. Dixi HAEREDES
sumus, hac tamen intentione si COMPATIMUR ipsi Christo, quia non
coronabitur quis nisi qui legitime certauerit, aduersus hostium
scilicet seu uitiorum impugnationem. Et quia, ut ait Cyprianus,
martyrem non facit poena sed causa, addit UT CONGLORIFICEMUR, hoc est
si ita patimur, ut cum Christo glorificari digni simus. Quod tunc fit
quando caritas ad patiendum praeparat, non necessitas trahit, et pro
Christo sicuti pro nobis ut sic ei mutuum soluamus. Omnes itaque
quantum in ipsis est pro eo compatiuntur, quicumque, ut diximus, pro
eo pati parati sunt, si uidelicet ipsi persecutori non desunt, licet
eis desit persecutor.
[8:18] EXISTIMO ENIM QUOD NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HUIUS TEMPORIS
AD FUTURAM GLORIAM, QUAE REVELABITUR IN NOBIS.
EXISTIMO ENIM, ac si aliquis quaereret: estne tanta illa haereditas,
ut pro ea promerenda patiendum sit usque ad mortem sicut Christus
passus est? -- respondet immo tantam esse existimo, ut omnia merita
hominum, quantumcumque ipsi patiendo mereantur, longe excedat. Et hoc
est quod ait: NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HVIUS TEMPORIS, hoc est
temporales istae et transitoriae tribulationes, quantaecumque fuerint,
non sunt tanti menti, ut eis debeatur illa ineffabilis et aeterna
gloria futurae uitae QUAE REVELABITUR IN NOBIS, quia iam quidem filii
Dei sumus, sicut scriptum est, sed nondum apparet quid erimus. Nulli
enim transitorio, quamuis sit bonum ex debito, redditur perpetuum
bonum, sed per gratiam Dei, meritis nostris superadditam, id obtinemus
ad quod nequaquam ex meritis nostris sufficiebamus.
Et si diligenter attendamus, nihil transitorium aeterni boni
remuneratione dignum est. Sola quippe caritas, quae numquam excidit,
uitam promeretur aeternam; et quicumque aequales sunt caritate, pares
apud Deum habentur remuneratione, etiamsi alter effectu caritatis
priuetur aliquo casu praepeditus. Unde et merito beatus Augustinus
aequalem de martyrio coronam asserit habere Iohannem qui passus non
est, quam et Petrus habet qui passus est, ut non tam passionis
effectum quam affectum Deus attendat.
[8:19] NAM EXPECTATIO REVELATIONEM FILIORUM DEI EXPECTAT.
NAM EXSPECTATIO. Bene dixi FUTURAM GLORIAM quae reuelabstur in nobis,
scilicet filiis Dei, quia hanc REVELATIONEM, scilicet gloriae filus
Dei debitae, exspectatio fidelium omnium EXSPECTAT. Ac si diceret:
exspectans unusquisque exspectat, sicut dicitur Euntes ibant, hoc est
perseueranter atque confidenter sperant, bonis scilicet operibus eam
promerentes, REUELATIONEM FILIORUM DEI, id est remunerationem illam in
qua reuelabitur qui filii Dei sint et ad uitam praedestinati, quod
adhuc occultum est. Creaturam eos dicit qui creationem Dei in se ipsis
incorruptam satagunt custodire, ac reformare imaginem Dei in qua
creati sunt, peccatis quae eam delent uel maculant, quantum ualent,
resistendo.
[8:20] VANITATI ENIM CREATURA SUBIECTA EST NON VOLENS, SED PROPTER
EUM, QUI SUBIECIT IN SPEM:
Et uere hanc reuelationem exspectant fideles qui a propter eam
contemnunt uitae praesentis uanitatem et nolentes eam sustinent,
cupientes etiam iam potius dissolui et esse cum Christo. Et hoc est
quod ait: CREATURA ipsi SUBIECTA EST NON VoLENs, hoc est hanc uanam
uitam, quae et transitoria est et aerumnis plena, sustinet inuita
quantum in se est, SED PROPTER EUM, scilicet eam tollerat.
QUI SUBIECIT EAM IN SPE illius scilicet futurae reuelationis, hoc est
in hac eam affligendo humiliat, ut in illa quae operatur exaltet.
[8:21] QUIA ET IPSA CREATURA LIBERABITUR A SERVITUTE CORRUPTIONIS IN
LIBERTATEM GLORIAE FILIORUM DEI.
Quae uero sit illa spes creaturae, id est quid sperent hic afflicti
fideles, subponit dicens: QUIA ET IPSA etc., id est hoc sperant quod
liberabuntur ibi a iugo passibilis et corruptibilis carnis quo hic
opprimuntur inuiti.
LIBERTATEM dicit illius uitae gloriam in qua nulla erit oppressio, cum
nemo aliquid contra uoluntatem suam incurrerit.
[8:22] SCIMUS ENIM QUOD OMNIS CREATURA INGEMESCIT, ET PARTURIT USQUE
ADHUC. [8:23] NON SOLUM AUTEM ILLA, SED ET NOS IPSI PRIMITIAS
SPIRITUS HABENTES: ET IPSI INTRA NOS GEMIMUS ADOPTIONEM
FILIORUM EXPECTANTES, REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI.
SCIMUS ENIM. Ostendit per partes creaturam hic afflictam ad illam quam
sperat libertatem gloriae toto desiderio anhelare, quia uidelicet tam
hi qui inter fideles sunt minores quam illi qui maiores. Minores autem
distinguit per hoc quod dicit OMNIS CREATURA, maiores uero per hoc
quod subponit PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES. Quod itaque dicitur omnis
creatura, tale est ac si diceret: hi qui omnino sunt creatura uel qui
toti sunt creatura, non creatores, nullos uidelicet creare uel
generare Deo per praedicationem ualentes. Apostoli uero et eorum
uicarii tamquam aliorum, ut diximus, creatores qum dammodo sunt, iuxta
quod hic ipse alibi dicit Apostolus:
In Christo enim Iesu per Euangelium ego uos genui
et iterum:
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur... etc.
INGEMISCIT ET PARTURIT, hoc est ingemiscendo parturit. Gemitus autem
fidelium hic uel de terrena afflictione proueniunt secundum illud:
Euntes ibant et febant, mittentes semina sua
uel de caelestis patriae desiderio sicut est illud:
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est
et rursum:
Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus donec
recordaremur tui, Sion.
Parturiunt autem, hoc est labore maximo fructum bonorum operum
proferre mediantur et satagunt.
USQUE ADHUC, hoc est non horarie, sed quamdiu uiuunt. 'Parturio'
namque uerbum est meditatiuae formae, non perfectae, et ideo bene
minoribus atque imperfectis aptatur qui quasi in initio sunt
cogitationis, non in perfectione operationis. Haec autem uerba
Apostoli cum ait: INGEMISCIT ET PARTURIT, illis dominicis concordant
uerbis quibus dicitur:
Mulier cum parit, tristitiam habet... etc.
PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES, id est maiora Sancti Spiritus dona sicut
praedicatores sancti qui secum et alios Deo acquirunt. Ad quod quidem
praedicationis officium, tamquam ad maximum Spiritus Sancti donum,
ipse nos Apostolus in prima ad Corinthios adhortatur dicens:
Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem uiam
uobis demonstro
et post pauca:
Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia magis autem ut
prophetetis
hoc est ut officium prophetarum praedicando assumatis.
ET IPSI GEMIMUS, granati scilicet passibilitate et corruptione carnis
sicut caeteri, sed ex spe consolationem habentes, quae scilicet spes
quasi anchora est nauis nostrae inter huius saeculi fluctus. Quam
statim consolationem adiecit dicens EXSPECTANTES, id est cum fiducia
sperantes, ADOPTIONEM FILIORUM DEI de ipsis gentibus, hoc est ipsos
adoptari a Deo et constitui haeredes in regno caelesti. Adoptionem
hanc dico REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI, hoc est ecclesiae cuius membra
sumus. Nihil quippe est aliud nos a Deo sic adoptari quam per
Unigenitum suum a diaboli potestate seu iugo peccati nos redimi, ut
haec tota adoptio diuinae gratiae, non meritis nostris tribuatur.
[8:24] SPE ENIM SALVI FACTI SUMUS. SPES AUTEM QUAE VIDETUR, NON EST
SPES: NAM QUOD VIDET QUIS, QUID SPERAT?
SPE ENIM. Dixit superius quia REUELATIONEM FILIORUM DES exspectamus
sperando et quia praesentis uitae uanitati in hac spe subiecti sumus,
ne propter labores diffidamus. Et ne quis obiiceret spem istam non
esse certitudinem et ideo in ea non esse confidendum, ideo dicit quia
omnes quotquot saluamur per spem saluamur. Et statim quod spes de non
apparentibus tantum recte dicatur adnectit, dicens: SPES AUTEM QUAE,
hoc est cognitio quae de apparentibus est, nequaquam SPES dicenda
EST. NAM QUOD VIDET QUIS, hoc est QUID SPERAT aliquid QUOD VIDET? ac
si diceret: nihil est quod uidendo speret ipsum, ut si quis uideat se
diuitem factum esse, quod fortasse ante sperauerat, iam non de hoc
spem uel existimationem sed certitudinem habet.
[8:25] SI AUTEM QUOD NON VIDEMUS, SPERAMUS: PER PATIENTIAM EXPECTAMUS.
SI AUTEM QUOD. Ostendit quomodo spe salui fiamus, quia uidelicet illa
spes, quae dicta est uitse futurae, nos patientes reddit, ne in
tribulatione uitae praesentis deficiamus. Et hoc est: SI enim, quia
scilicet QUOD NON VIDEMUS SPERAMUS, patienter illud EXSPECTAMUS, non
in agone praesentis certaminis deficientes.
[8:26] SIMILITER AUTEM ET SPIRITUS ADIUVAT INFIRMITATEM NOSTRAM: NAM
QUID OREMUS, SICUT OPORTET, NESCIMUS: SED IPSE SPIRITUS
POSTULAT PRO NOBIS GEMITIBUS INENARRABILIBUS.
SIMILITER AUTEM, sicut uidelicet spes nos adiuuat patientiam
praestando, ita ET SPIRITUS Sanctus in hoc agone NOSTRAM ADIUVAT
INFIRMITATEM, necessarias nobis orationes suggerendo. Et hoc est NAM
QUID. SICUT OPORTET et nobis necessarium est, OREMUS, in
tribulationibus scilicet positi frequenter ignoramus, in multis
uidelicet dubitantes quod eorum nobis utile sit, sicut et ipse
Apostolus quando ter Dominum rogauit stimulum satanae sibi auferri.
SED IPSE SPIRITUS POSTULAT PRO NOBIS, hoc est postulare nos facit quod
nesciebamus, uidelicet docendo et eius desiderium maximum inspirando.
[8:27] QUI AUTEM SCRUTATUR CORDA, SCIT QUID DESIDERET SPIRITUS: QUIA
SECUNDUM DEUM POSTULAT PRO SANCTIS.
QUI AUTEM. Dixi quia nos postulare facit GEMITIBUS INENARRABILIBUS,
hoc est tantis desideriis ut potius sentiri quam edisseri queant. Sed
licet sint enarrabiles, ei tamen sunt cogniti QUI SCRUTATUR CORDA et
inspector est cordis, ea uidelicet potius attendens quae uersantur in
corde quam quae proferuntur de ore.
QUID DESIDERET, id est desiderare nos faciat.
QUIA POSTULAT PRO SANCTIS, id est sanctos postulare facit, SECUNDUM
DEUM, hoc est secundum hoc quod ipse Spiritus Dei a Deo accepit, quia
a Deo habet esse, procedendo scilicet ab ipso, et secundum quod in
ipsa Dei dispositione ordinatum esse nouit. Unde certum est Deum non
posse latere quid agat Spiritus eo disponente.
[8:28] SCIMUS AUTEM QUONIAM DILIGENTIBUS DEUM OMNIA COOPERANTUR IN
BONUM, HIS QUI SECUNDUM PROPOSITUM VOCATI SUNT SANCTI.
SCIMUS AUTEM. Tamquam aliquis opponens diceret quomodo adiuuet
Spiritus sanctos quos tot uidemus afflictio nibus laborare? -- dicit
quia etiam ipsas afflictiones et quaecumque accidunt sanctis, tam
prospera scilicet quam aduersa, IN BONUM eis conuertit et ad eorum
utilitatem perducit. Qui uero sint diligentes DEUM subponit dicens HIs
QUI VOCATI SUNT SANCTI, hoc est internae uocationis inspiratione sunt
sanctificati, SECUNDUM PROPOSITUM Dei potius quam secundum eorum
praecedentia merita, hoc est secundum hoc potius quod dininae gratiae
placuerit quam secundum hoc quod ipsi meruerint.
[8:29] NAM QUOS PRAESCIVIT, ET PRAEDESTINAVIT CONFORMES FIERI IMAGINIS
FILII SUI, UT SIT IPSE PRIMOGENITUS IN MULTIS FRATRIBUS.
NAM QUOS PRAESCIVIT. Exsequitur diligenter quomodo secundum
propositum Dei, hoc est diuinae gratiae placitum, sint sanctificati,
dicens quia QUOS PRAESCIVIT, postmodum etiam praedestinando conformes
Christo reddidit. 'Scire' Deus dicitur ea quae approbat et quae eius
notitia sunt digna, iuxta illud:
Nouit Dominus uiam iustorum
sicut e contrario mala 'ignorare' uel 'nescire' dicitur, iuxta quod
ipse Filius reprobis ait:
Nescio uos.
Illos itaque praescisse dicitur quorum antequam essent, futuram
electionem approbauit. Quoscumque itaque sic PRAESCIVIT, eos postmodum
PRAEDESTINAVIT, hoc est donis gratiae suae
praeparauit. 'Praedestinatio' quippe diuinae dicitur 'praeparatio
gratiae' quae in electis tantum est.
PRAEDESTINAVIT, inquam CONFORMES FIERI, hoc est ad hoc ut similes
fierent IMAGINIS FILII SUI, hoc est Christi qui est imago Dei, hoc est
expressa similitudo Patris, in omnibus scilicet bonis ei secundum
diuinitatem aequalis, iuxta illud quod ait:
Philippe, qui uidet me uidet et Patrem
ac si diceret quia ex me integre cognosci potest qualis uel quam bonus
ipse sit Pater. Tunc autem Christo conformamur, si ueterem hominem cum
actibus suis deponentes, ipsum induamus Christum, sicut scriptum est:
Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et
ipse ambulare
ita, inquam, conformes fieri UT SIT IPSE, uidelicet Christus,
primogenitus in multis fratribus, hoc est inter multos qui eiusdem
Patris sunt filii per adoptionem, ipse qui per naturam Filius est more
primogenitorum excellat dignitate, non eis adaequetur sicut ipse Patri
aequalis est cuius imago dicitur.
[8:30] QUOS AUTEM PRAEDESTINAVIT, HOS ET VOCAVIT: ET QUOS VOCAVIT, HOS
ET IUSTIFICAVIT: QUOS AUTEM IUSTIFICAVIT, ILLOS ET
GLORIFICAVIT.
QUOS AUTEM. Praedestinantur electi, id est ad uitam aeternam
praeparantur per fidem illuminati, quam primo tamquam 'omnium bonorum
fundamentum' suscipiunt; uocantur postmodum per spem illexi, cum iam
misericordia Dei et uirtute sacramentorum cognita, ad bene operandum
alliciuntur, propter aeternorum scilicet retributionem; deinde
iustificantur sincerae caritatis affectu, non iam Deo tam propter sua
quam propter ipsum adhaerentes; denique magnificantur, in caelesti
scilicet patria sublimati.
Quaestio se hoc loco ingerit, de diuina scilicet prouidentia seu
praedestinatione quae liberum nobis arbitrium auferre uidentur, cum
omnia uidelicet sicut a Deo praeuisa sunt, necesse sit euenire nec
aliquem praedestinatum possibile sit perire. Certum quippe est omnia
antequam fiant, eo modo quo futura sunt, a Deo esse prouisa, siue bona
sint sine mala, nec in aliquo prouidentiam eius posse falli. Cum
itaque hunc hominem qui forte moechaturus est, prouiderit moechaturum
esse, necesse est eum moechaturum. Quod si eum necesse est esse
moechaturum, hoc est ineuitabile, iam non est in libero eius arbitrio
seu potestate peccatum hoc euitare. Non igitur propter hoc peccatum
quod nullatenus euitare potuit, reus est constituendus. Atque ita
omnia mala in Dei prouidentiam tamquam eorum necessariam causam
retorquenda uidentur, et sic omnia eo modo quo eueniunt necessario
prouenire, cum uidelicet sic a Deo prouisa fuerint nec ullo modo
aliter posse contingere.
Nos autem concedimus eum qui moechaturus est, necessario moechaturum
esse, cum id Deus prouiderit, sed non ideo simpliciter dici conuenit
eum esse necessario moechaturum. Non enim haec modalis cum
determinatione illam simplicem infert.
De quo quidem diligentius disserendum Theologiae nostrae reseruamus,
et quae differentia sit prouidentiae ac praedestinationis seu fati.
[8:31] QUID ERGO DICEMUS AD HAEC? SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS?
QUID ERGO. Quandoquidem Deus ita de nostra sollicitus est salute ut
praescierit, praedestinet, praedestinatos uocet, uocatos iustificet,
iustificatos magnificet; Quid DICEMUS AD HAEC, hoc est contra hoc,
quod impedimentum poterimus inuenire? Nullum utique, quia etsi ex
nobis infirmi sumus QUIS CONTRA NOS praeualere poterit, SI DEUS PRO
NOBIS, hoc est cum Deum habemus patronum?
[8:32] QUI ETIAM FILIO SUO NON PEPERCIT, SED PRO NOBIS OMNIBUS
TRADIDIT ILLUM: QUOMODO NON ETIAM CUM ILLO OMNIA NOBIS DONABIT?
De cuius quidem patrocinio uel defensione quam securi esse ualeamus
adnectit, commemorans eius singularem dilectionem quam nobis exhibuit,
dicens: QUI NON PEPERCIT ETIAM PROPRIO FILIO, id est consubstantiali,
non adoptiuo, SED TRADIDIT ILLUM, uidelicet ad mortem PRO NOBIS
OMNIBUS scilicet quos praesciuit seu, ut dictum est, PRAEDESTINAVIT,
ut in eius sanguine nostrorum maculas dilueret peccatorum. Quod uero
ait ETIAM PROPRIO FILIO, innuit Deum et aliis adoptiuis filiis antea
pro nobis non pepercisse, sicut Isaiae siue Ieremiae uel nonnullis
aliis prophetarum, qui ad populum Dei missi tamquam martyres pro
salute hominum sunt occisi.
QUOMODO NON ETIAM, hoc est qua ratione potest dici ut in tanto de
traditione Filii sui dono non dederit wosIs OMNIA, nostrae scilicet
saluti necessaria?
[8:33] QUIS ACCUSABIT ADVERSUS ELECTOS DEI? DEUS QUI IUSTIFICAT?
QUIS ACCUSABIT? Quandoquidem Deus, ut dictum est, de nostra
ita sollicitus est salute, cuius accusatio quidquam aduersus nos
obtinere poterit? Numquid accusatio ipsius Dei qui non solum non
accusat, uerum etiam, ut dictum est.
IUSTIFICAT? ac si diceret: non.
[8:34] QUIS EST QUI CONDEMNET? CHRISTUS IESUS, QUI MORTUUS EST, IMMO
QUI RESURREXIT, QUI ET EST AD DEXTERAM DEI, QUI ETIAM
INTERPELLAT PRO NOBIS.
Aut si etiam accusator cesset, quis in nostra condemnatione
perstiterit? Numquid ipse CHRISTUS qui tantam nobis exhibuit
dilectionem, sicut ipse ait:
Maiorem hac dilectionem... etc.
ut pro nostra moreretur salute? ac si diceret: non.
IMMO QUI. Quasi corrigens quod dixerat QUI MORTUUS EST, quod est
infirmitatis, subponit resurrectionis gloriam in ipso nobis exhibitam
atque promissam, quae nos in omni tribulatione maxime consolatur; et
quoniam resurrectio nonnullorum fuit iterum mortuorum sicut Lazari,
uel etiam reproborum erit ad sinistram constituendorum: subdit: QUI
EST AD DEXTERAM DEI, hoc est secundum ipsam humanitatem resuscitatam
in aeterna beatitudine perseuerat, ibi quoque non immemor nostrae
salutis ubi tamquam aduocatus Patrem INTERPELLAT PRO NOBIS, ipsam
uidelicet, in qua tanta pro nobis passus est, humanitatem oculis
Patris semper praesentando et sic nos ei tamquam mediator
reconciliando.
INTERPELLAT igitur, ut dictum est, tamquam inter nos et Deum medius
intercedat per ipsam, ut dictum est, nostrae naturae
substantiam. Sanctos etiam ipsos intercedere et orare PRO
NOBIS dicimus, affectu potius caritatis uel meritorum suorum
suffragiis quam prolatione uocis. Unde et cum dicimus:
Sancte Petre, ora pro nobis.
tale est ac si dicamus: "Miserere nostri, Domine, propter merita beati
Petri."
[8:35] QUIS NOS SEPARABIT A CARITATE CHRISTI? TRIBULATIO? AN ANGUSTIA?
AN PERSECUTIO? AN FAMES? AN NUDITAS? AN PERICULUM? AN GLADIUS?
QUIS ERGO NOS. Quandoquidem tantis beneficiis, tantam nobis gratiam
Deus exhibuit et in se ipso confirmauit, quae res nos ulterius poterit
auellere ab eius dilectione? ac si diceret: nulla. Atque id statim
comprobat per ea quae maxime uidentur posse homines a Deo auertere. Ac
primo de aduersis sic ait: TRIBULATIO? ac si diceret: non.
TRIBULATIO dicitur quaecumque corporis afflictio ut uerberatio.
ANGUSTIA mentis anxietas ut est metus.
PERSECUTIO de loco ad locum propulsio.
PERICULUM mortis apparatus.
GLADIUS ipsa mors.
[8:36] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PROPTER TE MORTIFICAMUR TOTA DIE:
AESTIMATI SUMUS UT OVES OCCISIONIS.
SICUT SCRIPTUM EST, in psalmo scilicet XLIII, ac si diceret utique
uerum est quod nihil horum poterit separare, QUIA, sicut dicit
propheta. PROPTER TE, id est quia inseparabiliter tibi adhaeremus,
periculis uitae afflicti subiacemus. TOTA DIE, id est toto tempore
uitae nostrae, quae quidem ad comparationem uitae infidelium, qui in
tenebris ambulant, dies est dicenda, fide uidelicet illuminati.
AESTIMATI SICUT: scriptum est de impiis, dicentibus de iustis:
Nos uitam illorum putabamus insaniam... etc.
OVES OCCISIONIS, hoc est dignae occisione et nihil ulterius utilitatis
habentes nec de ipsa etiam morte sua fructum aliquem ad esum
tribuentes, nec ullatenus interfectoribus suis, tum pro imbecillitate
suae naturae, tum etiam pro mansuetudine sua resistentes.
[8:37] SED IN HIS OMNIBUS SUPERAMUS PROPTER EUM QUI DILEXIT NOS.
SED IN HIS. Dixi: non poterunt omnes oppressiones istae constantiam
nostram superare, ut uidelicet a Deo separent, sed e contrario haec
omnia perseuerando uincimus per gratiam Dei potius quam per nostram
uirtutem. Et hoc est quod ait PROPTER EUM QUI DILEXIT NOS, hoc est
propter adiuuantem eius gratiam.
[8:38] CERTUS SUM ENIM QUIA NEQUE MORS, NEQUE VITA, NEQUE ANGELI,
NEQUE PRINCIPATUS, NEQUE INSTANTIA, NEQUE FUTURA, NEQUE
FORTITUDINES,
CERTUS SUM. Ideo tam fiducialiter loquor de diuina gratia, fideles
adiuuante, ut nullis uidelicet de causis a Deo possint separari quia
iam de his non solum fidem, uerum etiam certitudinem magnis assecutus
sum experimentis, quod uidelicet NEQUE MORS comminata.
NEQUE VITA promissa, scilicet in hoc mundo.
NEQUE ANGELI, id est angelica dignitas, a quocumque nos tentante nobis
promissa, sicut diabolus Euae promisit quod essent sicut dii.
NEQUE etiam PRINCIPATUS, NEQUE VIRTUTES, id est istorum ordinum
excellentia quae maior est dignitate angelici ordinis.
Quos quidem ordines diligenter beatus Gregorius distinguens, ait:
Graeca lingua angeli 'nuntii', archangeli uero 'summi nuntii',
uocantur. Qui minima nuntiant angeli, qui uero summa archangeli
uocantur. Hinc est quod ad Mariam non quilibet angelus, sed
Gabriel archangelus mittitur.
Item:
Virtutes uocantur illi per quos signa et miracula frequentius
fiunt. Potestates uocantur qui hoc potentius caeteris in suo
ordine perceperunt, ut eorum ditioni uirtutes aduersae subiectae
sint quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum
tentare praeualeant quantum uolunt. Principatus uocantur qui
ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subiectis
aliis, dum quae sunt agenda disponunt, eis ad explenda ministeria
principantur.
NEQUE INSTANTIA, id est praesentia bona uel mala.
NEQUE FORTITUDO, id est uiolentia cuiuscumque potestatis.
[8:39] NEQUE ALTITUDO, NEQUE PROFUNDUM, NEQUE CREATURA ALIA POTERIT
NOS SEPARARE A CARITATE DEI, QUAE EST IN CHRISTO IESU DOMINO NOSTRO.
NEQUE ALTITUDO, NEQUE PROFUNDUM, hoc est sublimatio alicuius humanae
gloriae uel deiectio atque humiliatio in quantamcumque utilitatem, ac
si diceret: neque prosperitas aliqua humana neque aduersitas; NEQUE
CREATURA ALIQUA, quam uidelicet suprapositae, id est angelicae
potestates etc.
A CARITATE DEI, qua uidelicet eum sincere propter ipsum diligimus.
QUAE EST IN CHRISTO IESU, hoc est per Christum saluatorem nostrum
nobis inspirata siue in ipso aedificata atque radicata et fundata.
[ROMANS 9]
[9:1] VERITATEM DICO IN CHRISTO NON MENTIOR: TESTIMONIUM MIHI
PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA IN SPIRITU SANCTO:
VERITATEM DICO. Quod dixit se et consimiles sui fideles a caritate Dei
non posse auelli, experimento proprio uult probare, dicens scilicet
se, dum maximus ecclesiae persecutor existeret, ad hoc laborasse, ut
suos ad fidem Christi conuersos inde auerteret; et hoc est IN CHRISTO
IESU, hoc est per Christum Iesum iurans, ueraciter dico quantum ad
ipsius rei euentum, quod ita se habet ut dico et NON MENTIOR,
TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA, hoc est reus mendacii non
sum cum sic credam sicuti dico. Potest quippe aliquis, quantum ad rei
euentum, ueritatem in uerbis per ignorantiam habere, et tamen contra
conscientiam loqui et per hoc incurrere mendacii reatum. Non enim
mentitur apud Deum, hoc est reus mendacii non reputatur ab eo, nisi
qui per duplicitatem loquitur. Loquenti conscientia sua perhibet
testimonium quando non dissidet animus a uerbis, hoc est quando
creditur ab ipso sicut dicitur. MIHI, inquit, qui eam noui, etsi non
'nobis', CONSCIENTIA, dico, mea existens IN SPIRITU SANCTO, hoc est
fundata et radicata in caritate Dei, ex qua scilicet caritate
pullulare mendacium non potest. Unde et bene Spiritus ueritatis
dicitur.
[9:2] QUONIAM TRISTITIA EST MIHI MAGNA, ET CONTINUUS DOLOR CORDI MEO.
Hanc uidelicet dico ueritatem QUONIAM TRISTITIA EST MIHI MAGNA quantum
ad compunctionis quantitatem, et continua quantum ad temporis
diuturnitatem.
CORDI MEO, hoc est non simulata in exteriori habitu sed uera in ipso
animi affectu.
[9:3] OPTABAM ENIM IPSE EGO ANATHEMA ESSE A CHRISTO PRO FRATRIBUS
MEIS, QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM,
Et unde sit tristitia subponit, quia uidelicet OPTABAM olim, non modo,
EGO IPSE qui modo magni aliquid esse uideor et prae caeteris aduersari
Iudaismo et pristinae uitae contrarius, optabam, inquam, PRO FRATRIBUS
MEIS ANATHEMA ESSE A CHRISTO, hoc est nitebar modis omnibus fieri
separatio nostratum, id est Iudaeorum, a Christo, ut non solum
scilicet ego separatus essem a Christo sed ipse aliorum essem
separatio, et tam uerbis quam factis eos quoque qui ei iam per fidem
adhaeserant, ab eo auerterem, sicut scriptum est:
Saulus adhuc spirans minarum... etc.
uel ita ut fratres meos auerterem a Christo, omnes generaliter
auertere cupiebam sicut scriptum est:
Ut si quos inuenisset huius uiae uiros non uidelicet solum
Iudaeos... etc.
Quod autem 'fratres' generaliter dicat quicumque de genere suo sunt,
id est quoslibet Iudaeos, determinat dicens: QUI SUNT COGNATI MEI
SECUNDUM CARNEM, hoc est de cognatione mea carnali, et ideo tune
uehementius animo meo inhaerentes, ut plurimum pro eis agerem.
[9:4] QUI SUNT ISRAELITAE, QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM, ET GLORIA, ET
TESTAMENTA, ET LEGISLATIO, ET OBSEQUIUM, ET PROMISSA:
Et ne tantum eos intelligamus qui ad tribum Beniamin pertinent unde
erat Apostolus, immo generaliter totum genus Iudaeorum, addit QUI SUNT
ISRAELITAE, id est de genere Iacob patriarchae qui prius Iacob a
parentibus, postmodum Israel a Domino appellatus est, hoc est 'uir
uidens Deum.. Unde et praecipue nomine eius tote posteritas insiguita
gloriabatur quasi sold ipsi Deum uidere, id est cognoscere, concessum
esset, quasi iam ulterius nec Christi nec alicuius doctrina endigeret;
ut hinc quoque ipse Paulus Christi disciplinam nonnulla de cause se
spreuisse insinuet necnon et ex his quae sequuntur, de commendatione
scilicet illius olim peculiaris populi Dei, cum ait QUORUM ADOPTIO EST
FILIORUM, hoc est qui primo per gratiam adoptati sunt a Deo in filios
et specialiter ab eo dilecti innumerabilium baneficiorum exhibitione
monstrantur; ET GLORIA, id est gloriatio in praesenti ex adoptione
ista procedens, qua se etiam nunc in ecclesia gentibus conuersis
praeponere uolebant.
Unde autem haec adoptio uel gloriatio eorum maxime processerit,
diligenter prosequitur, dicens eorum esse TESTAMENTUM et ad eos
primitus, non ad gentes, latum fuisse, sicut scriptum est:
Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit
eis.
Ad hoc quidem illud pertinet quod superius dixerat:
Quid ergo amplius Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis?
Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis
eloquia Dei.
ET OBSEQUIUM, id est publicum dinini cultus officium in tabernaculo
uel in templo, ET PROMISSA, scilicet innumera, tam de terra Chanaan
possidenda et terrenis commodis quam de spiritalibus etiam bonis per
Christum ex eis nasciturum.
[9:5] QUORUM PATRES, ET EX QUIBUS CHRISTUS SECUNDUM CARNEM, QUI EST
SUPER OMNIA DEUS BENEDICTUS IN SAECULA. AMEN.
Sicut mox adnectit, dicenr: QUORUM sunt PATRES, secundum carnem potius
quam secundum fidei imitationem, illi EX QUIBUS et ipse CHRISTUS EST
SECUNDUM CARNEM, ipsi patriarchae Abraham, Isaac et Iacob, quibus de
Christo promissiones factae sunt, quod in semine eorum scilicet
benedicerentur omnes gentes. Quia uero dixerat patres Christi, ne per
hoc uideretur Christus ex patribus illis incepisse, addit: QUI EST
SUPER OMNIA BENEDICTUS, id est laudandus et glorificandus IN SAECULA,
id est per omnes temporum successiones ab ipso tamquam a diuina
sapientia optime ordinatae.
AMEN, id est uerum est. Geminatio assertionis tam oris quam cordis
professionem indicat, sicut et ibi:
Amen, amen dico uobis
et
Sit sermo uester Est est, non non.
[LIBER IV]
[9:6] NON AUTEM QUOD EXCIDERIT VERBUM DEI. NON ENIM OMNES QUI EX
ISRAEL HII SUNT ISRAEL:
NON AUTEM QUOD EXCIDERIT. Diceret fortasse aliquis: et quomodo
promissa diuina Israelitis facta sunt quae pro nequitia sue obtinere
populus ille non potest, semper Deo rebellis existens et iam ab ipso
penitus reprobatus? Ad hoc Apostolus: NON ita, inquit, promissa eis
facta sunt QUOD EXCIDERIT VERBUM ipsum promissionis, id est quod sit
cassa promissio et nullatenus impleatur. Stare quippe sine manere
promissio dicitur quae impletur, excidere autem e contrario. Tale
superius animaduerte. Cum enim quaesitum fuisset
quae utilitas circumcisionis?
et responsum
multum per omnem modum; primum quidem... etc.
subiunctum est:
Quid enim? Si quidam illorum non crediderunt, numquid
incredulitas illorum fidem Dei euacuabit.
Ita igitur et hoc loco dicitur quod promissio, ut dictum est,
Israelitis facta non est cassata, si in quibusdam qui de genere Israel
secundum carnem sunt, numquam sit completa.
NON ENIM OMNES. Soli quippe illi inter filios Israel computandi sunt
qui in cultu unius Dei permanentes, fidem sui patris Israel, hoc est
Iacob, imitantur.
[9:7] NEQUE QUIA SEMEN SUNT ABRAHAE, OMNES FILII: SED IN ISAAC
VOCABITUR TIBI SEMEN:
Sicut mox per simile in Abraham demonstrat, dicens: NEQUE QUIA
SEMEN SUNT ABRAHAE, secundum carnem scilicet, OMNES in filiis Abrahae
computantur. Quod statim testimonio ipso ex Genesi sumpto confirmat,
dicente Domino ad Abraham postquam Sara Agar ancillam expelli cum
filio iusserat:
Omnia quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius, quia in Isaac
uocabitur tibi semen.
[9:8] ID EST, NON QUI FILII CARNIS, HII FILII DEI: SED QUI FILII SUNT
PROMISSIONIS, AESTIMANTUR IN SEMINE.
ID EST NON QUI. Exponit Apostolus quod praemissum est IN ISAAC
VOCABITUR TIBI SEMEN. Filios CARNIS dicit qui ex patre Abraham solam
carnis originem ducunt, non fidei sumunt exemplum. Cum autem dicendum
uideretur 'hi filli sunt Abrahae', dicit potius Apostolus HI FILII
sunt DEI, ostendens uidelicet non aliis dicendos esse filios Abrahae
nisi qui filli sunt Dei, hoc est qui fideles sunt. Abraham quippe
fidem significat ideoque Abrahae filii recte illi soli dicuntur quos
sibi Dominus ad fidem adoptat, tam ex Iudaeis quam ex gentibus, sicut
et ipse superius meminit Apostolus cum de Abraham loqueretur, dicens:
Ut sit pater omnium credentium, non his tantum qui ex
circumcisione, sed et his qui sectantur uestigia Iudei quae est
in praeputio patris nostri Abrahae.
SED QUI FILII SUNT PROMISSIONIS. Filios promissionis dicit qui ad
fidelem Isaac pertinent, eum uidelicet per fidem imitando, quondam
scilicet Abraham ex senili et sterili matre per solam promissionem
Pei, non per naturam carnis, generauit.
AESTIMANTUR IN SEMINE, uidelicet Abrahae, hoc est inter filios Abrahae
reputandi sunt.
[9:9] PROMISSIONIS ENIM VERBUM HOC EST: SECUNDUM HOC TEMPUS VENIAM: ET
ERIT SARAE FILIUS.
Quibus autem uerbis promissio facta sit Abrahae de futuro filio Isaac
subponit, dicens PROMISSIONIS ENIM etc. Haec sunt uerba angeli ad
Abraham loquentis: SECUNDUM HOC TEMPUS, hoc est in tali tempore quale
modo est, anno scilicet reuoluto, VENIAM ET ERIT, id est per aduentum
et operationem meam potius quam per naturam, tunc Sara concipiet. Haec
autem sententia his uerbis in Genesi est expressa:
Reuertens ueniam ad te tempore isto, uita comite, et habebit Sara
filium uxor tua.
Item infra:
Visitauit Dominus Saram sicut promiserat et impleuit quae locutus
est, concepitque et peperit rlium in senectute qua, tempore quo
praedixerat ei Deus.
Ex quibus quidem uerbis non satis liquet, cum dicitur erit SARAE
FILIUS, an de conceptu eius siue de partu sit intelligendum. Cum autem
dicitur in senectute qua, patenter innuitur quod dixit filium hunc non
tam esse carnis quam PROMISSIONIS, id est non naturae sed gratiae.
[9:10] NON SOLUM AUTEM: SED ET REBECCA EX UNO CONCUBITUM HABENS,
ISAAC PATRIS NOSTRI.
Et licet dictum sit:
In Isaac uocabitur tibi semen
non tamen in omnibus ex Isaac secundum carnem nascituris, cum ipse
statim Esau reprobatus sit et solus lacob a Deo electus. Quod nunc
prosequitur dicens: NON SOLUM AUTEM ILLA, id est Sara, subaudis habuit
de prole a Domino, SED ET REBECCA iam quidem HABENS in utero, antequam
scilicet promissionem illam haberet; habens, inquam, in utero EX UNo
CONCUBITU ISAAC PATRIS NOSTRI, non tam per carnem quam per fidem.
[9:11] CUM ENIM NONDUM NATI FUISSENT, AUT ALIQUID EGISSENT, BONUM AUT
MALUM UT SECUNDUM ELECTIONEM PROPOSITUM DEI MANERET,
Et uere promissionem haec quoque habuit quia istam de electione
minoris filii, quod uidelicet maior seruiret minori. Et hoc est: CUM
ENIM NONDUM NATI ESSENT, illi uidelicet quos ista habuit ex Isaac, AUT
ALIQUID, id est nec aliquod adhuc meritum haberent ex bono uel malo
opere suo. Posset quippe contingere, ut more leremiae uel Iohannis
Baptistae in utero illuminati. Deum cognoscerent et iam eum diligendo
uel non diligendo aliquid mererentur, ut per hoc scilicet quod nondum
aliquid promeruerant MANERET PROPOSITUM DEI SECUNDUM ELECTIONEM ipsius
in altero ipsorum, id est in Iacob, non in Esau; hoc est secundum quod
Deus apud se proposuerat et in prouidentia sua ab aeterno disposuerat
maneret electio Iacob, id est perseueraret immobilis eius
praedestinatio.
[9:12] NON EX OPERIBUS, SED EX VOCANTE DICTUM EST EI: QUIA MAIOR
SERVIET MINORI,
NON EX OPERIBUS, id est propter meritum aliquod operum eius qui
electus est, SED tantum EX Deo VOCANTE eum, id est ex sola gratia eius
qui eum per internam inspirationem postea ad se traxit, DICTUM EST EI,
id est Rebeccae: QUIA MAIOR, id est Esau qui primogenitus futurus
erat, SERVIET posteriori fratri, id est Iacob. Quae quidem seruitus
non tam in personis duorum fratrum quam in posteritatibus eorum
accipienda est, hoc est in populis qui ex ipsis nascituri
promittuntur, Domino ad Rebeccam dicente:
Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex uentre tuo
diuidentur, populusque populum superabit et maior seruiet minori.
Si enim ad personas fratrum respicias, numquam Esau deseruisse uel in
aliquo subiectum exstitisse Iacob reperies, immo magis Iacob semper
Esau maxime timuisse et ei se plurimum humiliasse. De populis autem
planum est hoc accipi, cum etiam secundum praeceptum legis interdictum
sit Israelitis seruos habere de populo suo, sed de gentibus tantum.
Unde in Leuitico scriptum est, capitulo LXXXIV:
Si paupertate compulsus, uendiderit se tibi frater tuus, non eum
opprimes seruitute famulorum sed quasi mercenarius et colonus
erit. Usque ad annum iubilaeum operabitur apud te, et postea
egredietur cum liberis suis et reuertetur ad cognationem et
possessionem patrum. Mei enim sunt serui. Non ueniat conditione
seruorum, ne atpuigas eum per potentiam. Seruus et ancilla sint
uobis de nationious, hos habebitis famulos et haereditario iure
transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum.
[9:13] SICUT SCRIPTUM EST: IACOB DILEXI, ESAU AUTEM ODIO HABUI.
Vocante, dico eum SICUT SCRIPTUM EST, in Malachia scilicet propheta,
his quidem uerbis: Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus, et
DILEXI IACOB, ESAU AUTEM ODIO HABUI, hoc est hunc eligendo uocaui,
illum autem respui. De quali quidem electione superius idem dixit
Apostolus:
Et quos uocauit hos et iustificauit.
[9:14] QUID ERGO DICEMUS? NUMQUID INIQUITAS APUD DEUM? ABSIT!
QUID ERGO. Congruam assumit Apostolus ex proxime dictis obiectionem,
quasi in accusationem et iniuriam Dei qui antequam aliquid Esau
promereri posset, eum non praedestinando dignum odio suo iudicauit; et
quam alteri fratri dedit gratiam, qui similiter antea nihil meruerat,
ei subtraxit, qua ei subtracta constat eum bene agere non posse, atque
ita non tam culpa Esau accidere uidetur quod iniquns fuerit quam
ipsius Dei, qui ei gratiam, qua bene operari posset, dare
noluit. Huius autem obiectionis ipsemet Apostolus postmodum solutionem
subponit, ubi ait:
O homo, tu quis es... etc.
Usque illuc uero totum quod interpositum est, de obiectione est.
Continuatio: Quandoquidem Iacob electionem suam et uocationem non
magis quam Esau ex meritis suis, sed ex arbitrio tantum uocantis
obtinuit, neque Esau ex meritis antea suis illam amisit; QUID DICEMUS?
id est quid poterimus dicere et ad huiusmodi obiectionem respondere?
Quod statim sequitur: NUMQUID INIQUITAS est APUD DEUM, hoc est qua
ratione poterimus Deum a culpa defendere atque adstruere quod non sit
reus iniquitatis, qui gratiam scilicet suam subtrahendo ei qui nondum
meruit, eum reprobum fecit? Sic enim dictum est:
Cum nondum nati fuissent aut aliquid boni... etc.
ABSIT, inquit statim Apostolus ex sua parte, ut uidelicet ullo modo
iniquitas credatur umquam esse in Deo. Sed priusquam hoc ostendat
quare propter obiecta non sit Deus iniquus dicendus, ipsam adhuc
obiectionem more boni argumentatoris corroborat, ut quanto ualidior
fuerit obiectio, tanto difficilior aut mirabilior appareat postmodum
solutio.
[9:15] MOYSI ENIM DICIT: MISEREBOR CUIUS MISEREOR: ET MISERICORDIAM
PRAESTABO CUIUS MISEREBOR.
MOYSI ENIM, ac si diceret: bene quaesitum est ad propositam
quaestionem, ut uidelicet Deum a culpa defendere ualeamus quia penitus
ex ipsis quoque Scripturae testimoniis de talibus culpabilis atque
inexcusabilis uidetur Deus, cum habeat in potestate quibuscumque uelit
misericordiam impendere qua saluentur; et sine eius misericordia nemo
saluari possit. Quod uero hanc habeat potestatem praemittit, dicens:
MISEREBOR etc.; quod uero nonnisi praeueniente misericordia eius
quisquam saluari queat, statim adiungit, dicens:
Igitur non uolentis... etc.
CUIUS MISEREOR praedestinando, antequam scilicet ullum sit hominis
meritum, miserebor postea uocando eum per internam inspirationem; ET
ei denique CUIUS MISEREBOR uocando, MISERICORDIAM PRAESTABO, in ipso
scilicet supernae uocationis brauio.
[9:16] IGITUR NON VOLENTIS, NEQUE CURRENTIS, SED MISERENTIS DEI.
IGITUR, inquit Apostolus ex persona opponentis, haec, subaudis diuinae
collatio misericordiae, NON est hominis quantumcumque eam VOLENTIS,
NEQUE CURRENTIS, id est quantumcumque festinantis atque nitentis ad
eam obtinendam, SED tantum DEI MISERENTIS, hoc est non est in
potestate nostra eam accipere sed in manu eius eam dare, ut per hoc
adstruendum uideatur neminem esse in culpa, si ab ea sit alienus
misericordia, nisi eum qui eam largiri habuit nec uoluit.
[9:17] DICIT ENIM SCRIPTURA PHARAONI: QUIA IN HOC IPSUM EXCITAVI TE,
UT OSTENDAM IN TE VIRTUTEM MEAM: ET UT ADNUNTIETUR NOMEN MEUM
IN UNIVERSA TERRA.
DICIT ENIM. Ostendit a contrariis quia miserentis est Dei quod homines
saluantur, quia obdurantis est quod damnantur sicut in pharaone ex
ipso Dei testimonio patet. Nec dicit tantum 'obdulantis, sed quasi
impellentis ad malum, cum ait EXCITAVI. Et ut culpam Dei augeret,
addit UT OSTENDAM IN TE etc., quasi ideo damnet alios ut se glorificet
et gloriam suam in morte aliorum quaerat -- quod iniquissimum uidetur.
IN HOC IPSUM, hoc est ad affligendum populum uel persequendum siue
etiam me non exaudiendum, sicut scriptum est:
Indurabo cor pharaonis.
EXCITAVI TE, id est resistendo tibi feci magis exardescere malitiam
tuam contra me, ut, sicut scriptum est,
qui iustus est, amplius iustificetur
quasi aurum in fornace tribulationis purgatus,
et qui in sordibus est, amplius sordescat.
VIRTUTEM MEAM, id est potentiam, tam in plagis scilicet Aegypti quam
in submersione Aegyptiorum.
UT per hoc ANNUNTIETUR NOMEN MEUM, hoc est dilatetur notitia
potentiae meae ubique terrarum. Quod dicit 'ut per hoc' magis
effectiuum esse quam causatiuum uidetur, quomodo solet dici de aliquo
'exiuit ut moreretur' id est exiuit et mortis inde consecutus est
effectus. Ita et hic dicitur EXCITAVI TE ac per hoc postea ostendi IN
TE VIRTUTEM MEAM, id est in his quae egi circa te et tuos.
[9:18] ERGO CUIUS VULT MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT.
ERGO CUIUS VULT, hoc est et ita apparet, inquit Apostolus ex persona
adhuc opponentis quod cuius uult MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT, hoc
est pro uelle eius atque arbitrio potius quam pro meritis suis,
homines uel saluantur per eIus misericordiam uel damnantur per eius in
peccatis suis oLdurationem, quam uidelicet obdurationem ipse non
miserando efficit, ut sic diuino totum arbitrio de saluatione uel
damnatione hominum tribuendum esse uideatur.
[9:19] DICIS ITAQUE MIHI: QUID ADHUC QUERITUR? VOLUNTATI ENIM EIUS
QUIS RESISTIT?
DICIS ITAQUE MIHI, inquit Apostolus ex propria persona uel quorumlibet
fidelium, Deum in omnibus laudantium, hoc est: Tu, aliquis, quicumque
sis, rationabiliter dicere uideris et opponere ex supra dictis
testimoniis et rationibus, id scilicet quod sequitur: QUID ADHUC
QUAERITUR, id est conquaeritur Deus, hoc est unde potest iuste
quaerimoniam ullam aduersum nos mouere, de offensis scilicet nostris,
quae omnes uidelicet culpa eius sola uel maxime uidentur accidere,
cum, ut dictum est, quos uult induret, et ut nunc dicitur VOLUNTATI
EIUS nemo queat resistere?
ADHUC, id est post tam manifesta testimonia uel rationes in
accusationem illius.
VOLUNTATI EIUS, id est dispositioni, de qua scriptum est:
Quaecumque uoluit fecit.
Alio etiam modo dicitur Deus uelle, non disponendo scilicet, sed
consulendo nobis ut faciamus per quae saluemur, iuxta illud:
Quotiens uolui congregare etc.
et Qui uult omnes saluos fieri, id est consulit ut faciant.
[9:20] O HOMO, TU QUIS ES, QUI RESPONDEAS DEO? NUMQUID DICIT FIGMENTUM
EI QUI SE FINXIT: QUID ME FECISTI SIC?
O HOMO, TU. Hoc loco Apostolus supra positis obiectionibus quae Deum
penitus in culpam trahere uidentur, ex sua parte respondet easque
sufficienter dissoluit, congrua de figulo inducta similitudine. Dicit
itaque, quaestione quaestionem dissoluens et satisfaciens: O HOMO, id
est carnalis et potius animalis quam spiritualis, QUI hucusque in Deum
inuectus es quasi eum de iniquitate arguendo, sicut ibi inceptum est:
Numquid iniquitas apud Deum?
et postea exemplis uel rationibus exaggeratum est; TU QUIS ES, inquam,
QUI RESPONDEAS DEO, hoc est qui iustificas te? Qui Deum modis supra
dictis accusas, ipsi responde ut te ipsum defendas ab inconuenienti,
si te ipse scilicet ita interroget, dicens; NUMQUID DICIT FIGMENTUM,
id est iuste potest conqueri de figulo quod tale ipse fecerit
figmentum, id est uas de luto fictum, hoc est compositum? 'Fingere'
namque hic 'componere' dicitur.
[9:21] AN NON HABET POTESTATEM FIGULUS LUTI EX EADEM MASSA FACERE
ALIUD QUIDEM VAS IN HONOREM, ALIUD VERO IN CONTUMELIAM?
AN NON HABET POTESTATEM, id est non licet figulo sine iniuria aliqua
quam uasis suis inferat, ALIUD QUIDEM VAS FACERE IN HONOREM, id est ad
aliquod honorabile officium, ALIUD IN CONTUMELIAM, id est ad aliquod
uile et abiectum ministerium? Et hoc etiam EX EADEM MASSA terrae, hoc
est si nulla sit huius contumeliae causa ex qualitate materiae, quae
est eadem.
FIGULUS LUTI, id est formator humidae et mollis terrae, non creator
ipsius materiae. Ex quo quidem apparet minus eum iuris habere in opere
suo quam Deus habeat in suo, qui non solum formator, uerum etiam
materiae creator est.
Quidquid ad proposita homo iste respondeat, quasi cornuto unlneratur
syllogismo. Si enim respondeat quia non habet figulus hanc potestatem,
penitus officium damnat figulorum, et utilitatem publicam et commune
commodum atque usum necessarium impudenter accusat. Sin autem quod
manifestum est eligat, ut uidelicet sine iniuria aliqua quam uasis
contumeliae inferat, ea faciat talia, liquet similiter, immo multo
magis, Deo licere quocumque modo uoluerit creaturam suam tractare
atque disponere, qui obnoxius nullo tenetur debito antequam quidquam
illa promereatur. Alioquin uniuersa animalia ad laborem creata recte
aduersus eum murmurare et conqueri possent, quare ipsa scilicet ad
laborem tantum et ad seruitium hominum condiderit, cum huiusmodi
afRictionem quae usque ad mortem perseuerat, ipsa nequaquam meruerint?
Quod si ad glorificationem sui uel ad aliquam utilitatem hominum haec
ad laborem creata esse recte conceditur, eadem profecto ratione
concedendum est quibusdam merito Deum gratiam suam subtraxisse nec eos
ab iniquitate liberasse, cum nulla sit iniquitas qua Deus optime non
utatur et nihil accidere sine causa permittat, ipso etiam saecularis
sapientiae indicio. Unde et Plato in Timaeo suo:
Nihil fit, inquit, cuius ortum non legitima causa et ratio
praecedat.
Quis enim fidelium nesciat quam optime usus sit summa illa impietate
Iudae, cuius exsecrabili proditione totius humani generis redemptionem
est operatus? Multo profecto utilius est operatus in nequitia Iudae
quam in iustitia Petri, et huius opere malo quam illius bono longe
melius usus est; non, inquam, quantum ad Iudam pertinet, sed ad
communem omnium utilitatem quae familiari semper est praeponenda.
Praedicatione quidem Petri et exemplo uitae, aliqui conuersi sunt et
saluati, sed illa Iudae traditio in salutem omnium conuersa est, quae
a Patre quoque et Filio pariter facta est sed intentione diuersa. Ita
et quantaecumque fiant malitiae, diuina dispositione optime
ordinantur, et in omnibus quae facit uel facere permittit, causas ipse
nouit, licet occultas nobis et inuestigabiles, quare sic scilicet eum
facere uel permittere conueniat. Alioquin quaedam irrationabiliter
faceret uel permitteret.
Recte autem quaerendum arbitror, etsi iniuriae Deum argui non possit
quod aliquibus gratiam suam dare nolit, quomodo tamen iniquis
hominibus, quibus ipse gratiam dare noluit ut saluarentur, imputandum
sit quod damnantur, ut uidelicet sua culpa damnari dicantur? Aut si
nulla eorum culpa est, quo merito suo ipsi damnari dicuntur a Deo
qui unicuique reddit secundum opera eius?
Sed quae rursus culpa est hominis si non saluetur, cui Deus gratiam
per quam saluaretur numquam dare uoluit nec ipse sine illa potuit?
Sed fortasse quis dicat quod culpa eius sit quod Deus ei gratiam illam
dare uoluerit quam illi aequaliter obtulit sicut et iustis, sed
oblatam ipse accipere noluit. -- Ad quod respondeo quia nec ipsum
accipere sine gratia Dei potest esse. Quam quidem gratiam accipiendi
oblatum donum, cum Deus illi eam dare noluit nec ipse sine hac gratia
queat illud accipere, falso id culpae eius adscribitur quod oblatam
gratiam non accepit. Veluti si medicus ad infirmum ueniens, potionem
offerret qua curari ille possit, sed nequaquam infirmus ad
suscipiendum medicamentum erigere se ualeret, nisi ipse quoque medicus
eum subleuaret quae est culpa infirmi si curationem oblatam non
suscipit i aut quae commendatio medici in offerendo si efficaci am
medic aminis auferat non subleuando?
Dicimus itaque non esse necessarium in singulis bonis operibus nouam
nobis gratiam a Deo impertiri, ut nequaquam scilicet bona operari uel
uelle possimus sine nono diuinae gratiae praeeunte dono; sed saepe,
Deo aequale gratiae suae donum aliquibus distribuente, non eos tamen
aequaliter operari contingit, immo saepe eum minus operari qui plus
gratiae ad operandum susceperit. Ut enim de amore uel desiderio
temporalium rerum euenit, ita de ueris et aeternis bonis accidit.
Venit praepotens aliquis et opes suas aliquibus egenis pariter exponit
in mercede atque offert, si quod eis praecipit impleuerint. Alius
itaque ex eis, desiderio ostensae et promissae sibi mercedis accensus,
laborem operis arripit ac perficit. Alius autem, cum piger sit ac
magni laboris impatiens, tanto minus desiderio illo accenditur quanto
amplius laboris magnitudine deterretur, ac saepe id euenit ut qui
fortior est corpore ignauior sit mente, et qui pauperior est pigrior
existat. Quid est igitur quod, cum aequaliter ostensae sunt et oblatae
pro mercede utriusque diuitiae, alius desi derio earum accensus
laborem tolerat ut ditetur, alius laborare negligit et diutinam magis
eligit paupertatem quam ad horam sustinere laborem? Quid est hoc,
quaeso, nisi huius probitas et illius ignauia? Quid amplius uni quam
alteri dines ille fecit qui utrisque pariter parem mercedem exhibuit
et promisit? -- In isto, inquies, tantum desiderium accendit ut
laboris eum patientem efficeret et consummatorem. -- Sed hoc, inquam,
ex actione illa diuitis consecutus, non aliquid de ipsa actione est,
hoc est non eius aliqua pars est. Quid ergo impedimentum in altero
habuit, quod similiter eum non promouit? Nullum profecto ostendere
poteris, nisi eius ignauiam qui laborem renuit.
Sic et Deo nobis quotidie regnum caelorum offerente, alius regni
ipsius desiderio accensus in bonis perseuerat operibus, alius in sua
torpescit ignauia. Aeque tamen Deus utrisque offert illud et quod suum
est efficit, tantumque erga utrumque operatur, regni ipsius
beatitudinem exponendo ac promittendo, quod ad desiderium
uniuscuiusque accendendum sufficiat absque noua alia gratia apposita.
Quo enim maior esse merces cognoscitur, magis unumquemque naturaliter
suo allicit desiderio, praesertim cum ad ipsum obtinendum sola
sufficiat uoluntas, multoque minori impensa uel sudore seu discrimine
ab omnibus perueniri possit quam ad acquisitionem terrenorum regnorum.
Ad desiderium itaque nostrum in Deo accendendum et ad regnum caeleste
concupiscendum, quam praeire gratiam necesse est, nisi ut beatitudo
illa ad quam nos inuitat et uia qua peruenire possimus exponatur atque
credatur? Hanc autem gratiam tam reprobis ipse quam electis pariter
impertit, utrosque scilicet ad hoc aequaliter instruendo, ut ex eadem
fidei gratia quam perceperunt, alius ad bona opera incitetur, alius
per torporis sui negligentiam inexcusabilis reddatur. Haec itaque
fides quae in isto per dilectionem operatur, in illo inens et segms
atque otiosa uacat, gratia Dei est quae unumquemque electum praeuenit,
ut bene uelle incipiat, ac rursus bonae uoluntatis exordium
subsequitur, ut uoluntas ipsa perseueret. Nec necesse est ut per
singula quae quotidie noua succedunt opera, aliam Deus gratiam praeter
ipsam fidem apponat, qua uidelicet credimus per haec quae facimus
tantum nos praemium adepturos. Nam et negotiatores saeculi, cum tot et
tantos sustineant labores, una spe mercedis terrenae quam ab initio
conceperunt, omnia tollerant, et cum diuersa operentur, non diuersa
spe ad illa promouentur sed una et eadem trahuntur.
[9:22] QUOD SI VOLENS DEUS OSTENDERE IRAM, ET NOTAM FACERE POTENTIAM
SUAM, SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA VASA IRAE, APTATA IN
INTERITUM,
QUOD SI VOLENS. Ostendit Apostolus congrua similitudine inducta de
figulo Deum nequaquam iniuriae argui posse, si aliquibus gratiam nolit
dare per quam saluentur, sicuti pharaoni uel Esau de quibus obiectio
processit. Nunc uero ad ipsam etiam Dei commendationem conuertit hoc
ipsum quod de eis actum est, ostendendo scilicet Deum multa patientia
sua malitiam pharaonis sustinuisse, ut resipisceret; et cum illum
incorrigibilem omnino monstrasset, malitiae eius uindicta ad communem
aliorum utilitatem optime usum fuisse, ut uidelicet populus ille
liberatus hoc uidens, sine uniuersus mundus hoc audiens, timore saltem
poenarum a malo coerceantur et ad bonum incitentur.
Continuatio: Sicut ostensum est, non est arguendus iniuriae Deus, si
quibuscumque uelit gratiam suam non conferat qua saluentur. Neque tu,
homo, qui Deum primitus arguebas, habes quid ei respondeas, de
praesenti similitudirle pulsatus, sed multo magis unde eum laudes, cum
in his etiam in quibus maxime tibi crudelis uidetur, eius sit
misericordia praedicanda. Et hoc est QUOD SI, scilicet quid respondeas
uel dicere poteris, cum ipse in hoc quod de pharaone fecit, VOLENS ad
alios impios deterrendos OSTENDERE IRAM SUAM, id est uindictam quam
exercet in impiis et potentiam suam in miraculis quae fecit, tam in
plagis Aegypti quam in submersione Aegyptiorum.
SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA, id est per multam suam patientiam, VASA
IRAE, id est diu tolerauit iniquos illos, cum ipsi ab eo penitus
deleri mererentur. Vasa irae dicit eos qui omnibus uitiis pleni sunt,
quibus statim irascendum est. Et hoc est quod subdit determinans APTA
IN INTERITUM, id est digna penitus deleri. Sustinuit, inquam, nec sine
causa, sed propter hoc ut secundum hoc quod abundat oppressionis
malitia, abundaret et in oppressis diuinae miserationis potentia qua
suos eruat ad glorificationem sui.
[9:23] UT OSTENDERET DIVITIAS GLORIAE SUAE IN VASA MISERICORDIAE, QUAE
PRAEPARAVIT IN GLORIAM.
DIVITIAS GLORIAE, id est excellentiam potentiae suae qua glorificetur
IN VASA MISERICORDIAE, id est erga electos suos quos misericorditer
conseruat, ne aduersitatibus frangantur. Bene uasa irae et uasa
misericordiae dicit secundum propositam de uasis figuli similitudinem,
QUAE, scilicet VASA MISERICORDIAE, PRAEPARAVIT IN GLORIAM, id est
praedestinauit ad aeternae uitae beatitudinem uel in gloriam suam, ut
et ipsi eum, laudando de misericordia percepta, glorificent.
[9:24] QUOS ET VOCAVIT NOS NON SOLUM EX IUDAEIS, SED ETIAM EX
GENTIBUS,
QUOS ET VOCAVIT. Iuxta rei significationem, non praemissi nominis
proprietatem, relatiuum nomen subponit dicens quos, masculino genere,
non 'quae' neutro, cum tamen praemissum nomen quod est uasa, ad quod
relatio fit, neutri sit generis. Talis est et apud Vergilium mutatio
generis secundum sign,ficationem, cum dicitur:
Praeneste sub ipsa.
Quos, scilicet electos, et ipse VOCAVIT, hoc est interna inspiratione
ad se traxit, non per se ad eum uenerunt, maxime et in istis quae
omnibus exhibuit de pharaone miraculis, sicut supra dictum est: Ut
annuntietur nomen meum in uniuersa terra.
NON SOLUM EX IUDAEIS, inquam uocauit eos, SED ETIAM EX GENTIBUS, Cum
uidelicet audissent gentiles quantam manum in pharaonem exercuisset,
sicut et Rahab receptis exploratoribus confitetur.
[9:25] SICUT IN OSEE DICIT: VOCABO NON PLEBEM MEAM, PLEBEM MEAM: ET
NON DILECTAM DILECTAM: ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM,
MISERICORDIAM CONSECUTAM.
SICUT IN OSEE, id est per Osee prophetam, DICIT, ipse scilicet
Dominus. De uocatione gentium primo testimonium inducit, postea de
Iudaeorum ibi:
Isaias autem... etc.
VOCABO, id est gentiles, qui prius mihi subiecti nullatenus erant,
timore terribilium mihi subiugabo quia initium sapientiae timor
Domini, sed consummatio caritas, cum de seruis fiunt amici, sicut et
mox adiungit dicens: ET NON DILECTAM DILECTAM, hoc est postmodum eos
de seruis in amicos transferam, sicut scriptum est:
Iam non dicam uos seruos etc.
VOCABO, id est ueraciter uocari faciam.
ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM, MISERICORDIAM CONSECUTAM. Multo plus
est filium fieri quam misericordiam consequi, lllud quippe
inchoationis est, hoc perfectionis. Misericordiam consequimur, cum
nos, Deo uocante et nisi conuertamur comminante, ad ipsum conuertamur
ne ab ipso puniamur. Filii uero efficimur, cum iam perfecta caritas
foras mittit hunc timorem.
[9:26] ET ERIT: IN LOCO, UBI DICTUM EST EIS: NON PLEBS MEA VOS: IBI
VOCABUNTUR FILII DEI VIVI.
Duobus itaque praemissis, duo haec singillatim referuntur quasi
confirmatio et expositio praemissorum. IN roco, id est in terra
gentilium, UBI NON PLEBS MEA primitus erat, hoc est nec etiam per
timorem mihi subiecti, FILII, hoc est filiali reuerentia seruientes.
DEI VIVI dicit ad differentiam deorum quos sibi antea gentilitas,
uario delusa errore, uel ex insensatis rebus uel ex mortuis hominibus
constituerat.
[9:27] ESAIAS AUTEM CLAMAT PRO ISRAEL: SI FUERIT NUMERUS FILIORUM
ISRAEL TAMQUAM HARENA MARIS, RELIQUIAE SALVAE FIENT.
ISAIAS AUTEM. Supradictam uocationem gentium Osee prophetauit; sed ita
Isaias aperte de futura conuersione Iudaeorum: SI FUERIT, id est
quamuis innumerabiles fuerint Iudaei in sua sterilitate, id est in
infidelitate perseuerantes, SICUT ARENA MARIS quae innumerabilis est
et sterilis, tamen RELIQUIAE eorum saluabuntur, quos uidelicet sibi
Dominus reliquerit, alios a gratia sua repellens atque abiiciens a
se. Vel 'reliquias' dicit populi simplices et idiotas qui abiecti sunt
inter eos, sicut apostoli fuerunt et multi de turba Christo
adhaerentes, sicut et ipsi profitentur impii dicentes:
Numquid aliqui ex principibus credidit in eum? sed turba haec
quae non nouit legem, maledicti sunt.
[9:28] VERBUM ENIM CONSUMMANS, ET BREVIANS IN AEQUITATE: QUIA VERBUM
BREVIATUM FACIET DOMINUS SUPER TERRAM:
Quasi uero aliquis quaereret cuius praedestinatione ista uocatio fiat
utriusque populi, respondet: praedicatione propria ipsius Domini
incarnati. Et hoc est QUIA FACIET DOMINUS per semetipsum VERSUM
BREVIATUM SUPER TERRAM, hoc est praedicationem compendiosam, secundum
quod dicitur:
Sapiens paucis innotescit uerbis.
SUPER TERRAM, id est quae superest omnem terrenae et humanae
sapientiae doctrinam, sicut et magnus ille Domini Iohannes profitetur
dicens:
Qui de terra est, de terra loquitur. Qui de caelo uenit, super
omnes est.
Quomodo autem superemineat haec doctrina caeteris omnibus praemittit,
dicens quia VERBUM CONSUMMANS ET ABBREVIANS IN AEQUITATE, uidelicet
faciet. Consummare est 'perficere' quando uidelicet id quod inchoatum
est ad perfectionem ducitur. Euangelica itaque praedicatio, quam per
semetipsum Dominus attulit, aedificationem necessariam in ueteri lege
inchoatam consummauit, id est perfecit, addendo scilicet quae ad
plenitudinem iustitiae deerant, sicut ipsemet crofitetur dicens:
Nisi abundauerit iustitia uestra... etc.
CONSUMMANS IN AEQUITATE, id est supplens quod de aequitate minus
fuerat, hoc est quod de perfectione iustititiae atque uirtutum
defuerat; et praetermissis innumeris obseruantiis carnalibus,
abbreuians, in duobus scilicet praeceptis caritatis, ipsam aequitatem,
ubi uidelicet diuiti illi qui de salute animae suae consulerat eum
respondit:
Hoc fac et uiues.
In his enim duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.
Possumus etiam dicere quantum ad multitudinem uerborum in Nouo
Testamento, quod Vetus praecepit abbreuiatum quia pauca sunt quae in
monte Dominus, cum Nouum traderet Testamentum, apostolic dixerit, ad
comparationem eorum quae per Moysen praecepit, et parua sunt quatuor
euangeliorum uolumina ad comparationem quinque librorum Moysi. Magna
itaque est haec Euangelii commendatio, ut et in sententia sit
perfectius et in uerbis breuius.
[9:29] ET SICUT PRAEDIXIT ISAIAS: NISI DOMINUS SABAOTH RELIQUISSET
NOBIS SEMEN, SICUT SODOMA FACTI ESSEMUS, ET SICUT GOMORRA
SIMILES FUISSEMUS.
ET SICUT PRAEDIXIT idem ISAIAS: NISI DOMINUS SABAOTH, id est
exercituum, qui aduersum regnum diaboli suos quotidie dirigit
bellatores, sicut scriptum est: Ut castrorum acies ordinata, --
RELIQUISSET NOBIS SEMEN, id est cum pro culpa sua nostrum populum, id
est Iudaicum, excaecaret et a gratia sua remoueret et quasi ab arce
sua corruptam annonam proiiceret, retinuissetque sibi aliquos tamquam
semen, sicut apostolos et caeteros ecclesiae primitiuae fideles; SICUT
SODOMA FUISSEMUS ET SICUT GOMORRHA, ubi pariter cum prole sua parentes
sunt extincti, ut nec SEMEN RELINQUERENT. In semine conseruatur
utilitas prioris annonae et antique reuiuiscunt et renouantur, et ex
paucis multa procreantur. Sic in apostolis et caeteris primitiuae
ecclesiae membris, praecedentium patrum utilitas est recompensata et
reuixit religio, magnaque inde diuinae messis per uniuersum mundum
pullulauit ubertas.
[9:30] QUID ERGO DICEMUS? QUOD GENTES QUAE NON SECTABANTUR IUSTITIAM,
APPREHENDERUNT IUSTITIAM: IUSTITIAM AUTEM, QUAE EX FIDE EST.
QUID ERGO. Quandoquidem non dilectam fecit dilectam et nunc e conuerso
uidemus dilectam factam non dilectam, hoc est electo populo gentili
totum fere Israel esse reprobatum, qua cause id accidisse dicemus, de
reprobatione uidelicet populi sui? Et hoc est Quid DICEMUS? super hoc
scilicet quod gentiles qui primitus non nouerant IUSTITIAM, id est
fidem quae ad iustitiam perducit, nunc APPREHENDERUNT IUSTITIAM, illam
scilicet ueram animi IUSTITIAM QUAE EX FIDE EST, non quae in
exterioribus consistat operibus.
[9:31] ISRAEL VERO SECTANS LEGEM IUSTITIAE, IN LEGEM IUSTITIAE NON
PERVENIT.
ISRAEL VERO, id est populus Iudaeorum, SECTANDO LEGEM IUSTITIAE, hoc
est exercendo austeritatem corporalis uindictae, NON PERVENIT IN LEGEM
IUSTITIAE, hoc est non recepit perfectam Euangelii doctrinam quae sola
iustificat.
[9:32] QUARE? QUIA NON EX FIDE, SED QUASI EX OPERIBUS: OFFENDERUNT IN
LAPIDEM OFFENSIONIS,
QUARE hoc, inquam? QUIA NON apprehendit, subaudis iustitiam
quae EX FIDE est, SED QUASI iustitiam, non reuera iustitiam quae est
Ex OPERIBUS, hoc est legis litteram occidentem sequens in exterioribus
et carnalibus obseruantiis, spiritali et mystica intelligentia quae
fidem Christi aedificat, non est iustificatus et uiuificatus sicut
scriptum est:
Iustus ex fide uiuit.
Et hoc quidem ideo quia OFFENDERUNT IN LAPIDEM OFFENSIONIS, hoc est
per Christum scandalizati sunt, quem propter humanae naturae
infirmitatem Deum minime crediderunt. Solent pedes impingere atque
offendi in paruis lapidibus qui prae paruitate sua uix animaduerti
possent. Sic et Christus pro paruitate suae humilitatis quam mundo
exhibuit, a Iudaeis contemptus, lapis eis offensionis factus est, ut
in eum Iudaei non credentes ad ea quae diceret indignarentur.
[9:33] SICUT SCRIPTUM EST: ECCE PONO IN SION LAPIDEM OFFENSIONIS, ET
PETRAM SCANDALI: ET OMNIS QUI CREDIT IN EUM, NON CONFUNDETUR.
SICUT SCRIPTUM EST, in ipso uidelicet Isaia: ECCE PONO. Verba Patris
sunt et promissio de Filio suo mittendo. Ecce pono, id est iam apud
me, ponendum delibero in ecclesia humile fundamentum, sed forte, id
est Verbum incarnatum. Quia enim lapis est, forte, quia offensionis,
humile et ab offendentibus in eum conculcandum.
OMNIS, siue Iudaeus siue gentilis; IN EUM, non ei tamen uel eum; NON
CONFUNDETUR, id est non erubescet, frustratus sua spe. Idem dicit
LAPIDEM OFFENSIONIS et PETRAM SCANDALI. Et hoc in prophetis frequenter
euenit, ut in eadem sententia uarientur uerba.
SION, id est specula, dicitur ecclesia quae in altum se per desiderium
attollens, omnem suam sollicite quam hic habet actionem circumspicit,
ne supernum eius impediat desiderium.
[ROMANS 10]
[10:1] FRATRES, VOLUNTAS QUIDEM CORDIS MEI, ET OBSECRATIO AD DEUM, FIT
PRO ILLIS IN SALUTEM.
FRATRES. Ne uideretur Apostolus, qui a Iudaeis recesserat, ex aliquo
odio magis quam ex studio corrigendi eos uituperasse, ostendit in
effectu quantum caritatis affectum in eos et compassionem habeat,
dicens se intente pro salute eorum Deum exorare, -- cum enim dicit:
VOLUNTAS CORDIS ET OBSECRATIO, ex deuotione cordis orationem procedere
demonstrat et magis eam in deuotione quam in uerbis consistere -- ac
si dicat: licet sic eos uituperem, tamen, o uos fratres, orare PRO
ILLIS ut saluentur non desisto. Unde et ecclesia singulis annis
specialem pro Iudaeis orationem habet: 'Ut Deus auferat uelamen a
cordibus eorum et agnita ueritate, quae Christus est, ad ipsum
conuertantur'.
FRATRES eos, quibus scribit, Apostolus dicit secundum quod Veritas
ait:
Unus est enim Pater uester qui in caelis est
ut eius correctionem quasi a fratre et compare, non superiore,
libentius susciperent. Unde et haec in ecclesia inoleuit consuetudo,
ut in exordiis lectionum quae de epistolis apostolicis sumuntur,
'Fratres' praenuntietur.
[10:2] TESTIMONIUM ENIM PERHIBEO ILLIS QUOD AEMULATIONEM DEI HABENT,
SED NON SECUNDUM SCIENTIAM.
Quare autem pro Iudaeis orandum uel eorum errori maxime sit
compatiendum subponit dicens TESTIMONIUM ENIM, ex me ipso qui olim
similiter faciebam.
AEMULATIONEM, NON SECUNDUM SCIENTIAM, hoc est zelum in Deum, non
rationabilem nec bonum, quia erroneum, putantes scilicet quod non est
iuxta illud Veritatis:
Sed uenit hora ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium
se praestare Deo. Et haec facient quia non nouerunt Patrem neque
me.
Zelus, siue bonus siue malus, dicitur feruor quilibet atque commotio
accensi animi ad aliquid gerendum.
[10:3] IGNORANTES ENIM DEI IUSTITIAM, ET SUAM QUAERENTES STATUERE,
IUSTITIAE DEI NON SUNT SUBIECTI.
Quomodo autem non secundum scientiam statim adiungit, dicens
IGNORANTES ENIM IUSTITIAM quam Deus approbat, quae est uidelicet ex
fide Christi, ET SUAM, id est quam ipsi pro iustitia reputant et
approbant, in obseruantiis scilicet carnalibus, uolentes STATUERE, hoc
est immobilem conseruari.
IUSTITIAE DEI, hoc est illis Dei praeceptis quae obedientes
iustificant, NON SUNT SUBIECTI, id est obedientes; quale est illud:
Creditis in Deum, et in me credite.
[10:4] FINIS ENIM LEGIS, CHRISTUS, AD IUSTITIAM OMNI CREDENTI.
FINIS ENIM. Vere ignorantes Dei iustitiam, quia fidem Christi
non habent qua unusquisque fidelis iustificatur. Quod uere ex fide
Christi quisque iustificetur et non ex sua iustitia, legalium scilicet
operum, sic dicit quia OMNI CREDENTI, id est unicuique fideli,
CHRISTUS, id est fides Christi, AD IUSTITIAM, hoc est ad hoc ut per eam
iustificetur est finis LEGIS, id est legalium operum, quia quamdiu
in illis operibus spem salutis constituunt, Christus eis non
proderit. Unde et ad Galatas dicit:
Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit
et per semetipsum Christus ait:
Usque ad Iohannem lex et prophetae.
[10:5] MOSES ENIM SCRIPSIT, QUONIAM IUSTITIAM, QUAE EX LEGE EST, QUI
FECERIT HOMO, VIVET IN EA.
MOYSES ENIM. Ostendit ipsius legislatoris Moysi testimoniis ex
iustitia legis impleta, in operibus scilicet illis carnalibus, neminem
assequi uitam aeternam nec fuisse promissam, sed potius ex fide
Christi.
IUSTITIAM QUAE EX LEGE EST, QUI FECERIT HOMO, hoc est legalia opera
impleuerit, VIVET super terram, scilicet IN EA, hoc est propter ipsius
legis obseruantiam uitae huius bonis fruetur, non aeternae.
[10:6] QUAE AUTEM EX FIDE EST IUSTITIA, SIC DICIT: NE DIXERIS IN CORDE
TUO: QUIS ASCENDIT IN CAELUM? ID EST, CHRISTUM DEDUCERE:
QUAE AUTEM EX FIDE EST IUSTITIA. Quoniam fides de non apparendbus est,
uitam illam aeternam quae in Christo abscondita est potius promittit
quam praesentem, et inuisibilia potius quam uisibilia bona. Et hoc est
illa iustitia quae ex fide scilicet Christi est, hoc est ipsa fides in
Christum habita nos iustificans. Sic loquitur ibidem, scilicet in
Deuteronomio per ipsum Moysen, qui per eam uere iustus erat, nos
corroborans ut in nullis deficiamus uel desperemus aduersis. Hoc est
ipse Moyses ex illa iustitia quam iam habebat sic DICIT: NE DIXERIS IN
CORDE TUO, hoc est nec etiam cogites, tu homo quicumque es uel tu
popule Israel: QUIS ASCENDET IN CAELUM? hoc est ne desperes de uita
illa caelesti in qua fides Christi consistit et cuius nos promissione
maxime sibi Christus allicit, quasi ad uitam illam conscendere humane
minime possit natura; quia hoc esset, inquit Apostolus ex parte sua
CHRISTUM etiam ipsum ab illa uita DEDUCERE, hoc est credere nec ipsum
illuc ascendisse in humana euam assumpsit natura.
[10:7] AUT QUIS DESCENDIT IN ABYSSUM? HOC EST, CHRISTUM EX MORTUIS
REVOCARE.
AUT QUIS DESCENDET IN ABYSSUM, hoc est usque ad ipsum etiam
infernum, ut quos uidelicet inde liberauerit ad caelestia secum
perducat? quia hoc esset CHRISTUM A MORTUIS REVOCARE, hoc est credendo
reducere Christum siue retrahere ab illo descensu quo fideles suos
mortuos ab inferno liberauit et secum ad caelestia transtulit.
[10:8] SED QUID DICIT SCRIPTURA? PROPE EST VERBUM IN ORE TUO, ET IN
CORDE TUO: HOC EST VERBUM FIDEI, QUOD PRAEDICAMUS.
SED QUID DICIT SCRIPTURA? inquit Apostolus, hoc est attende quod
ibidem subiunctum est ab ipso Moyse, hoc uidelicet PROPE EST VERBUM,
etc., hoc est facile est te in Christo hoc profiteri completum uel
credere, de ascensu scilicet hominis ad caelestia et descensu hominis
ad inferna; ideo facile quia rationi non est aduersum sed maxime
congruum dininae clementiae.
HOC EST, inquit Apostolus, VERBUM FIDEI, hoc est uerbum de eo quod
fides habet et de eo quod creditum fideles facit; quod uerbum scilicet
nos apostoli praedicare missi sumus. Et merito, quia in huius uerbi
confessione et fide salus nostra consistit.
[10:9] QUIA SI CONFITEARIS IN ORE TUO DOMINUM IESUM, ET IN CORDE TUO
CREDIDERIS QUOD DEUS ILLUM EXCITAVIT EX MORTUIS, SALVUS ERIS.
Et hoc est QUIA SI tu, quicumque sis etc. ORE SUO, confitetur qui quod
enuntiat intelligit; CORDE SUO credit qui cor et uoluntatem suam
applicat his quae credit, ut ipsa uidelicet fides eum ad opera trahat,
ueluti cum quis credendo Christum A MORTUIS resurrexisse in uitam
aeternam, satagit prout potest ut uestigia eius sequendo ad eiusdem
uitae beatitudinem perueniat.
Notandum uero frequenter euenire quod, cum de Veteri Testamento aliqua
in Nouo testimonia inducuntur, facile est inducta testimonia applicari
ad id confirmandum ad quod inducta sunt, si per se ipsa considerentur.
Si uero loci illius, unde sumpta sunt, circumstantial simul attendamus
et quomodo superiora Scripturae uel inferiora ei quod inde sumptum est
cohaerere queant, plurimum nostra angustatur intelligentia. Quod in
hoc quoque ipso quod nunc expositum est contingit testimonio.
Quod ut diligentius intueamur, ipsius Scripturae uerba latius
replicemus. Scriptum est itaque in Deuteronomio, capitulo LVII, cum
post legem datam Mouses ad obseruantiam legis populum exhortaretur his
uerbis:
Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est
neque procul positum nec in caelo situm, ut possis dicere: Quis
nostrum ad caelum ualet conscendere ut deferat illud ad nos, ut
audiamus atque opere impleamus? neque bans mare positum, ut
causeris et dicas: Quis ex nobis poterit transiretare mare et
illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod
praeceptum est?
Item, capitulo LVIII:
Sed iuxta est sermo ualde in ore tuo et in corde tuo, ut facias
ilium.
Ecce ex his uerbis, si ea iuxta litteram sequamur, hoc solum Iudaeos
admonere uidetur, ut non conquerantur de difficili intelligentia legis
quasi per aenigma aliquid obscure sit dictum; sed omnia ita aperte
praecipi ut per se queant intelligi, nec aliquam habere excusationem
Si praeceptis differat quis obedire quia ea non ualeat
intelligere. Sed quondam Apostolum, legis peritissimum, maxime nos
sequi conuenit, oportet nos iuxta eius sensum ad fidem Christi quae
dicta sunt accommodare.
Sciens itaque Moyses legem ipsam quam dederat mysticis et obscuris
sensibus esse plenam, qui nonnisi per aduentum Christi et ascensionem
eius aperiendi essent -- sicut scriptum est:
Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur eis
scripturas
et sicut ipse dicit:
Nisi ego abiero... etc.
et iterum:
Paraclitus autem... etc.
-- admonet populum ne desperet de spirituali illa legis intelligentia
tamquam numquam aperienda, quasi non esset mundus habiturus qui de
caelo ueniret, ut sensum Dei quem in lege habuerat aperiret; quia
reuera Filius Dei de caelo uenturus erat et iterum ascensurus, ut hanc
mundo intelligentiam ministraret tam per se ipsum quam per Spiritum
Sanctum, post ascensionem ad hoc ipsum mittendum.
Notandum Uero hoc quod adiunxit Apostolus: AUT QUIS DESCENDET IN
ABYSSUM, nequaquam in suprapositis Moysi uerbis contineri sed pro hoc
ibi esse dictum:
Neque trans mare positum... etc.
Haec itaque uerba uel ipse Apostolus sensum prosecutus adiunxit, uel
forte, iuxta aliam qua nunc utimur translationem, ea tantum collegit
quae congruere propositae uidit. Potest quippe quod dicitur Non est
bans mare positum ita intelligi ut non mt in abysso, hoc est in
inferno locatum, ut uidelicet propter ipsum illuc oporteat aliquem
descendere et mare huius saeculi ut ad illud profundum inferni
perueniat penetrare, ut tale sit 'ultra mare' ad si dicatur
'deorsum'. 'post mare', id est in illa ulteriori amaritudine inferni
post misenam praesentis uitae,
[10:10] CORDE ENIM CREDITUR AD IUSTITIAM, ORE AUTEM CONFESSIO FIT IN
SALUTEM.
CORDE ENIM. Bene dixi CONFITEARIS et CREDIDERIS quia utrumque
necessarium est quia corde CREDITUR AD hoc ut iustificetur ipse qui
credit quia "sine fide impossibile est placere Deo", et postea
CONFESSIO FIT de hoc ipso quod credit, ut ecclesiae fidelis aggregetur
et sacrarnenta eius participet.
[10:11] DICIT ENIM SCRIPTURA: OMNIS QUI CREDIT IN ILLUM, NON
CONFUNDETUR. [10:12] NON ENIM EST DISTINCTIO IUDAEI ET GRAECI:
NAM IDEM DOMINUS OMNIUM, DIVES IN OMNES QUI INVOCANT ILLUM.
DICIT ENIM, ut superius in Isaia comprehensum est.
NON ENIM. Dixi OMNIS, siue scilicet Iudaeus siue gentilis et merito
quia ad hanc obtinendam salutem nihil refens diuersitas populorum,
dummodo una sit fides qua IN EUM credamus potius quam ei uel eum, ut
supra meminimus.
DIVES IN OMNES, id est sufficiens omnes ueris ditare diuitiis, QUI
INVOCANT ILLUM, non qui uocant. Vocatio quippe exteriorum sonus est
uerborum, de qua dicitur:
Non omnis qui dicit mihi Domine. Domine, intrabit in regnum
caelorum.
Inuocatio uero est interior clamor, id est deuotio animi ad Deum
suspirantis, de qua Moysi dicitur:
Quid clamas ad me?
[10:13] OMNIS ENIM QUICUMQUE INVOCAVERIT NOMEN DOMINI, SALVUS ERIT.
OMNIS ENIM, ab auctoritate Isaiae.
NOMEN DOMINI, id est notitiam eius et manifestationem denotione
postulat; de qua dicitur:
Et manifestabo ei meipsum
et psalmista:
Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua.
[10:14] QUOMODO ERGO INVOCABUNT IN QUEM NON CREDIDERUNT? AUT QUOMODO
CREDENT EI, QUEM NON AUDIERUNT? QUOMODO AUTEM AUDIENT SINE
PRAEDICANTE?
QUOMODO ERGO. Suum et aliorum apostolorum officium commendat,
ostendendo scilicet quam Sit necessaria eorum praedicatio ut credant
homines et saluentur. Continuatio: Quandoquidem qui INVOCAVERIT
saluabitur, ergo inuocandus est hominibus ut Saluentur. Sed IN QUEM
NON CREDIDERUNT? ERGO QUOMODO INVOCABUNT? ac si aperte dicat: nullo
modo.
EI, id est non solum [non] in eum sed nec ei, id est praeceptis uel
admonitionibus eius QUEM NON AUDIERUNT, neque per se ipsum
praedicantem neque per alium qui eum praedicaret.
SINE PRAEDICANTE, uel ipso uel alit.
[10:15] QUOMODO VERO PRAEDICABUNT NISI MITTANTUR? SICUT SCRIPTUM EST:
QUAM SPECIOSI PEDES EVANGELIZANTIUM PACEM, EVANGELIZANTIUM
BONA!
[QUOMODO] PRAEDICABUNT aliqui NISI MITTANTUR? Sicut ipse
Filius a Patre, et apostoli ab ipso Filio ita eis dicente:
Sicut misit me Pater, et ego mitto uos.
Hic pseudo tangit apostolos, quit non missi a Deo, per se ipsos ad
praedicandum ueniunt. De quibus ipsa Veritas:
Omnes, inquit, quotquot uenerunt, fures sunt et latrones.
SICUT SCRIPTUM EST. Origenes:
Exemplum hoc de Isaia uidetur assumptum.
Ambrosius:
Hoc propheta dicit Nahum.
Apostolorum pedes speciosi fuerunt quia affectus eorum a contagio
terrenae cupiditatis mundi exstiterunt et puri ln Deo, non quae sua
sunt de praedicatione quaerentium sed quae Iesu Christi, nec uentri
sed Deo seruientium. Unde et bene eorum pedes a Domino abluti sunt ,
quos etiam propter hanc mysticam eorum speciositatem calceamentis
abscondi prohibuit, quia deforme est quod occultatur, et ubi male
agitur lux absconditur.
EVANGELIZANTIUM PACEM, id est praedicantium atque docentium
reconciliationem ad Deum. In quo etiam mysterio, omni domni quam
intrarent dicere praecipiuntur:
Pax huic domui.
BONA, scilicet illa uera, quae nec oculus uidit etc. In hac quidem
uita pacem et reconciliationem ad Deum per paenitentiam iam
assequimur, sicut scriptum est:
Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos.
Bona uero illa postmodum in future uita. Unde bene praemisit pacent,
et postea bona.
[10:16] SED NON OMNES OBOEDIERUNT EVANGELIO. ISAIAS ENIM DICIT:
DOMINE, QUIS CREDIDIT AUDITUI NOSTRO? [10:17] ERGO FIDES EX
AUDITU, AUDITUS AUTEM PER VERBUM CHRISTI.
EVANGELIO, id est diuinae praedicationi.
QUIS CREDIDIT, hoc est quis per hoc quod a nobis audiuit fidem habuit?
ac si diceret: nulli uel pauci.
ERGO, hoc est ex isto testimonio apparet quia FIDES habetur EX AUDITU
PER VERBUM CHRISTI potius quam nostrum, quia non ex nobis loquimur sed
ex eo quod nos ipse docuit, ut ad ipsius gloriam uel offensam
specialiter spectet quidquid de praedicatione nostra accidat.
[10:18] SED DICO: NUMQUID NON AUDIERUNT? ET QUIDEM IN OMNEM TERRAM
EXIIT SONUS EORUM, ET IN FINES ORBIS TERRAE VERBA EORUM.
NUMQUID NON, hoc est potest se aliqua mundi pars excusare de
infidelitate sua per ignorantiam, quasi ad omnes non uenerit uel
uentura sit euangelica praedicatio? ac si diceret: nequaquam. Quod
statim testimonio psalmistae conuincit dicens: ET QUIDEM, licet non
omnes obedient, SONUS EORUM, id est fame apostolorum siue
praedicatorum Euangelii ET usque etiam IN FINES ORBIS TERRAE VERBA
EORUM, per quae praedicabant.
[10:19] SED DICO: NUMQUID ISRAEL NON COGNOVIT? PRIMUS MOSES DICIT:
EGO AD AEMULATIONEM VOS ADDUCAM IN NON GENTEM: IN GENTEM
INSIPIENTEM, IN IRAM VOS MITTAM.
Dixi in fines, id est ad extremes etiam partes mundi quas incoli
certum est a gentilibus. Sed NUMQUID ideo non cognouerunt Iudaei quia
scilicet praedicatio transiuit tam longe ad gentes? hoc est numquid
ideo se possum excusare quasi eis non fuerit oblata praedicatio, et
hoc praedicantium culpae imputare? Nec dicit tantum 'non audiuit' sed
etiam NON COGNOVIT, id est non animaduertit ipsius praedicationis
ueritatem, ac si diceret: reuera fecit, licet malitiae et inuidiae seu
terrenae cupiditatis zelo resisteret. Unde et peccatum eius in
Spiritum Sanctum irremissibile persistit. Et hoc ipsius Moysi
testimonio adstruit, qui sicut PRIMUS prophetarum scripserit ita et
prius hanc eorum malitiam scripto etiam prophetauit.
EGO -- uerba sunt Dei -- AD AEMULATIONEM, hoc est per me ipsum
praedicando dicit Filius Dei.
ADDUCAM VOS in inuidiam et odium tam mei ipsius quam meorum. Cum autem
inuidia sit odium alieni boni, monstrat profecto eos scienter in
Christum deliquisse.
IN NON GENTEM MITTAM uos PER INSIPIENTEM GENTEM, hoc est per
dispersionem uestram faciendam ab infidelibus Romanis, faciam uos non
esse populum. Non enim recte populus uel yens dicitur nisi hominum
congregatio.
IN IRAM uos mittam aliorum hominum etiam dispersos, ut dirit
exactionibus uos semper opprimant atque affligant.
[10:20] ISAIAS AUTEM AUDET, ET DICIT: INVENTUS SUM NON QUAERENTIBUS
ME: PALAM APPARUI HIS QUI ME NON INTERROGABANT.
ISAIAS AUTEM. Non solum Moyses sed etiam Isaias patenter de
reprobatione eorum et electione gentium sic AUDET dicere, etsi se ab
eis occidendum praeuideret.
A NON QUAERENTIBUS ME dicit Dominus, hoc est a gentilibus.
PALAM, quia multo amplius ecclesia de Deo quam synagoga erudita est.
NON INTERROGABANT, id est nihil a me requirere nouerant quem penitus
ignorabant.
[10:21] AD ISRAEL AUTEM DICIT: TOTA DIE EXPANDI MANUS MEAS AD POPULUM
NON CREDENTEM, ET CONTRADICENTEM.
AD ISRAEL AUTEM, id est Iudaeos.
TOTA DIE, id est toto tempore praedicationis meae quae uere dies et
illuminatio mundi est dicenda, EXPANDI MANUS MEAS, hoc est ad eos
colligendos ultroneum me obtuli, per manus, id est opera eis quotidie
exhibita, a uia scilicet gentium penitus declinans ut eis omnino
uacarem.
SED CONTRADICENTEM, quod peius est, et modis omnibus me calumniantem.
HERE
[ ROMANS 11 ]
[11:1] DICO ERGO: NUMQUID REPULIT DEUS POPULUM SUUM? ABSIT! NAM ET EGO
ISRAELITA SUM EX SEMINE ABRAHAM, TRIBU BENIAMIN:
DICO ERGO. Quia tot auctoritatibus confutauerat Iudaeos et nouissime
gentium electionem et eorum reprobationem manifeste prophetatam
docuerat, ne hinc maxime occasionem gloriandi aduersus Iudaeos
gentiles in sua altercatione praesumerent, quasi intelligentes populum
ilium penitus esse reprobatum, incipit et gentilibus hanc gloriationem
et Iudaeis desperationem auferre; et iam ad inuectionem gentilium
redit ut eorum quoque superbiam conterat. Continuatio: Quandoquidem
tam manifestis testimoniis reprobatio Iudaeorum confirmata est, igitur
dico, id est hoc arbitror quaerendum quod sequitur et soluendum.
POPULUM SUUM, id est Iudaeos, ex toto REPULIT Ut nullum inde ulterius
assumat.
ISRAELITA, id est Iudaeus, non proselytus, et de genere ABRAHAM, non
per Ismael uel Esau descendens sed per BENIAMIN, et de genere
maledicti Saul cuius reprobate est a regno posteritas.
[11:2] NON REPULIT DEUS PLEBEM SUAM, QUAM PRAESCIVIT. AN NESCITIS IN
HELIA QUID DICIT SCRIPTURA: QUEMADMODUM INTERPELLAT DEUM
ADVERSUS ISRAEL? [11:3] DOMINE, PROPHETAS TUOS OCCIDERUNT,
ALTARIA TUA SUFFODERUNT: ET EGO RELICTUS SUM SOLUS, ET QUAERUNT
ANIMAM MEAM.
PLEBEM SUAM QUAM PRAESCIVIT, hoc est illos quos de populo illo quondam
peculiari quo praedestinauit.
IN ELIA, id est ubi de Elia loquitur in libro Regum.
QUEMADMODUM, scilicet ipse Elias, INTERPELLAT DEUM ADVERSUM ISRAEL,
hoc est orando uel conquerendo prouocat Deum ad uindictam in nequitia
persequentium se Iudaeorum.
OCCIDERUNT, sub Iesabel; SUFFODERUNT, id est a fundamento penitus
euerterunt, ut idola tantum colerentur.
[11:4] SED QUID DICIT ILLI RESPONSUM? DIVINUM RELIQUI MIHI SEPTEM
MILIA VIRORUM, QUI NON CURVAVERUNT GENU BAAL.
SED QUID DICIT? hoc est putauit ita se solum remansisse? sed ipsius
Dei testimonio errare comprobatur.
RELIQUI MIHI, id est non abieci a gratia mea.
BAAL, id est idolum Achab et Iesabel.
[11:5] SIC ERGO ET IN HOC TEMPORE RELIQUIAE SECUNDUM ELECTIONEM
GRATIAE FACTAE SUNT.
SIC ERGO. Quandoquidem de Elia exemplum induximus, ad quid inductum
sit assignemus. Et hoc est quod dicit sic etiam nunc RELIQUIAE, id est
illi quos non abiecit Dominus.
SECUNDUM ELECTIONEM GRATIAE Dei, non merita ipsorum.
[11:6] SI AUTEM GRATIA, NON EX OPERIBUS: ALIOQUIN GRATIA IAM NON EST
GRATIA.
SI AUTEM GRATIA, id est per gratiam, subaudis saluae factae sunt.
IAM NON EX OPERIBUS, id est ex meritis Suis. Non dicit 'per merita'
sed ex meritis, quia et gratia Dei merita Pauli et aliorum non
excludit. Sed ex meritis esset, non ex gratia, si initium a meritis
nostris procederet nec gratia Dei praeiret, quae fidem saltem
inspiraret uel praedicatores dirigeret.
ALIOQUIN, id est si aliter, hoc est contrario modo quam dico,
euenisset id quod modo est GRATIA, id est gratis collatum, non
praeuenientibus meritis nostris gratiam Dei.
NON esset GRATIA sed meritum solum. Conuenientem ab Elia similitudinem
ad tempus nostrum Apostolus induxit et conuenienti exemplo temerarium
iudicium gentium confutare incipit, cum etiam tantum uirum de
consimili praesumptione a Domino uiderint reprehensum. Scimus lohannem
Baptistam, quasi alterum Isaiam, primum Domini aduentum praecessisse
et populum ludaeorum, quasi de eorum desperaret salute, grauiter
arguisse his uerbis:
Genimina uiperarum... etc.
ut in hoc quoque tempore gratiae de quo scriptum est:
Usque ad Iohannem lex et prophetae
ea quae nunc de Elia dicta sunt consonare uideantur.
[11:7] QUID ERGO? QUOD QUAEREBAT ISRAEL, HOC NON EST CONSECUTUS:
ELECTIO AUTEM CONSECUTA EST: CAETERI VERO EXCAECATI SUNT:
QUID ERGO? Quandoquidem ex electione gratiae Dei potius quam ex
meritis suis reliquiae tantum Israel saluae factue sunt, igitur quid,
subaudis dicendum sit, pates, hoc scilicet quod sequitur quia QUOD
QUAEREBAT ISRAEL, hoc est requirebat a Deo quasi Suum et quasi per
opera sibi debitum, NON EST CONSECUTUS, uitam scilicet aeternam uel
aeternam hereditatem.
ELECTIO VERO, id est pauci qui de populo illo per gratiam Dei electi
sunt, quod quaerehat, id est uitam aeternam. CONSECUTA EST; CAETERI
VERO EXCAECATI SUNT, non solum non assecuti quod quaerebant sed ne
ulterius credant penitus reprobati.
[11:8] SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS DEUS SPIRITUM CONPUNCTIONIS:
OCULOS UT NON VIDEANT, ET AURES UT NON AUDIANT, USQUE IN
HODIERNUM DIEM.
SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS SPIRITUM COMPUNCTIONIS. Origines:
Ubi scriptum sit: "Dedit illis Deus spiritum compunctionis,
oculos ut non uideant et aures ut non audiunt usque in hanc
diem", hactenus inuenire non potui. Puto autem hoc modo dixisse
Apostolum: "Caeteri uero excaecati sunt et sicut scriptum est de
eis, dedit illis spiritum compunctionis". Sed ea quae de
caecitate oculorum et de auditu aurium per lsaiam dicta sunt:
"Auditu audietis et non intelligetis, et uidentes uidebitis et
non uidebitis. Incrassatum est enim cor populi huius" etc. Nunc
ergo sensum Isaiae uidetur Apostolus suis sermonibus
protulisse. Similiter et de his facit quae de Dauid Scriptura
pronuntiat: "Fiat mensa eorum", etc.
SPIRITUM COMPUNCTIONIS, hoc est inuidiae et odii, quibus eorum mentes
pungerentur, id est stimularentur aduersus Christum et suos.
OCULOS, id est rationem per se uidere non ualentem, ET AURES, id est
nec alio docente intelligentem.
[11:9] ET DAVID DICIT: FIAT MENSA EORUM IN LAQUEUM, ET IN CAPTIONEM,
ET IN SCANDALUM, ET IN RETRIBUTIONEM ILLIS.
FIAT MENSA EORUM. Origenes:
Quod ex Isaia uel ex Dauid uidetur assumptum, in utroque unus
quodammodo sensus exponitur.
Item idem:
Quod dixit in captionem in psalmo non habetur scriptum, neque in
Septuaginta neque in Hebraeo. Et rursum in psalmo habetur coram
ipsis, Apostolus autem non posuit coram ipsis.
Mensa eorum CORAM IPSIS, id est scriptura Veteris Testamenti eis
tradita et ab eis frequentata, unde cibum animae intelligentes sumunt.
IN LAQUEUM ET IN CAPTIONEM, hoc est in laqueum quo ipsi non alios
capiant sed capiantur et detineantur, ne uia Veritatis incedant quae
ait: Ego sum uia, ueritas et uita, dum scilicet nihil ibi mystice
accipiunt sed ad litteram, quae occidit, cuncta exponunt; ET IN
CAPTIONEM, dum saepe Domino uel sanctis doctoribus confligentibus cum eis, his
quae de Scriptura eis obiiciuntur testimoniis ita capiuntur et
constringuntur, ut se expedire ab obiectis non ualeant, quale est
illud quod eis Dominus opposuit dicens:
Quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum Dominum dicens... etc.
ET IN SCANDALUM ET IN RETRIBUTIONEM, hoc est in retributionem scandali
animae suae, id est damnationis, non salutis, secundum uerbum Domini
quo ait:
Est qui accusat uos Moyses
et secundum quod Apostolus dicit:
Et qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.
Scandalum etiam lex eis facta est, id est offensae et indignationis
causa, cum multa Christum et suos uel dicere uel facere uiderent quae
legi contraria crederent. Unde illud est quod dixerunt:
Nos audiuimus ex lege quia Christus manet in aeternum.
[11:10] OBSCURENTUR OCULI EORUM NE VIDEANT: ET DORSUM ILLORUM SEMPER
INCURVA.
OBSCURENTUR. Unde scandalum hoc procedat uel illaqueatio subponit, ex
excaecatione uidelicet ipsorum et cupiditate terrenorum quae semper in
Iudaeis maxima regnat.
INCURVA uerbum est imperatiuum, ac si dicatur: Tu Deus, INCURVA DORSUM
EORUM ut cupiditate appetendi terrena, non erigantur ad caelestia.
Notandum uero huiusmodi uerba, quae impraecationis uidentur, cum a
sanctis dicuntur magis ad propheticam enuntiationem quam ad desiderium
uindictae pertinere, ut uidelicet cum dicitur "Fiat", tale sit ac si
praediceretur "Fiet". Sicut enim quandoque futuro indicatiui uerbi
imperatiue utitur Scriptura, ut diliges pro 'dilige' non occides pro
'non occide' ita e conuerso nonnumquam facit. Quid etiam obest si
aliquis sanctus per Spiritum illuminatus, diuino assentiens indicio,
optet fieri de uindicta etiam malorum quod recte faciendum esse
intelligit et in diuina praefixum uidet esse sententia? Velle quippe
fieri quod iustum est fieri, quae est iniustitia? Alioquin quaedam
nobis displiceret iustitia et ipsam quoque Domini sententiam cognitam
haberemus exosam.
Sed de hoc diligentius Theologiae nostrae tractandum reseruamus.
[11:11] DICO ERGO: NUMQUID SIC OFFENDERUNT UT CADERENT? ABSIT! SED
ILLORUM DELICTO, SALUS GENTIBUS UT ILLOS AEMULENTUR.
DICO ERGO. Quandoquidem sic est de eorum reprobatione prophetatum,
NUMQUID OFFENDERUNT, Deum uidelicet, UT non tantum titubarent in fide
sed penitus CADERENT, id est sine recompensatione alicuius commodi
damnarentur a Deo qui omnibus malis bene utitur? SED ILLORUM DELICTO
dum uidelicet praedicationem Christi a se repellerent et apostoli ad
gentes transirent, tanto facilius a gentibus recepti quanto a Iudaeis,
summis earum inimicis, expulsos eos et afflictos uiderent; uel in hoc
etiam quod dispersi per mundum, in perpetuam captiuitatem pro peccato
in Christum commisso, fidei nostrae plurimum attestantur et magna
potentiae Christi praeconia praebent.
UT ILLOS AEMULENTUR, hoc est ut deinceps e conuerso gentes faciant
Iudaeis quod olim Iudaei faciebant gentibus in proselytis, hoc est
zelo Deo eos ad imitationem sui conuertant uel prouocent. Aemulari
aliquem est zelum, id est uehemens desiderium erga eum habere ut illum
imitetur uel ille eum e conuerso, iuxta quod statim dicturus est:
quomodo ad aemulandum prouocem carnem meam.
[11:12] QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, ET DEMINUTIO
EORUM DIVITIAE GENTIUM: QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM?
QUOD SI. Aemulantur illos, et merito, quia si delicto eorum tam bene
usus est Deus, id est tanta inde consecuta est utilitas ut uniuersus
inde mundus in gentibus profecerit, quanta erit utilitas de ipsorum
pariter conuersione cum gentibus? Et hoc est QUOD SI DELICTUM ILLORUM
DIVITIAE SUNT MUNDI, hoc est ex delicto illorum et reprobatione unius
populi mundus in caeteris spiritualiter est ditatus; ET DIMINUTIO
EORUM, id est quod minus in illis modo habet mundus de spiritalibus
bonis recompensatur in gentibus.
QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM erit, subaudis diuitia mundi, hoc est si
et ipsi pariter cum gentibus mundum impleant bonis operibus, multo
amplius ipse ditabitur. Et est quidem istud Quod quasi 'sed'
aduersatiuum, ad hoc scilicet quod primitus dixerat de eorum peccato
et nunc de conuersione loquitur, ut sic uidelicet iuxta litteram
continuetur ad praemissa:
Ita delicto eorum ditatus est mundus; sed si delictum illorum
etc.
[11:13] VOBIS ENIM DICO GENTIBUS. QUAMDIU QUIDEM EGO SUM GENTIUM
APOSTOLUS, MINISTERIUM MEUM HONORIFICABO,
VOBIS ENIM. Et quasi aliquis de hac plenitudine futura desperaret iam
penitus Iudaeos ulterius a Deo reprobatos esse, ostendit proprio
exemplo desperandum non esse quia et ipse ad hoc quotidie laborat, cum
sit APOSTOLUS GENTIUM, ut etiam aliquos ex Iudaeis conuertat. Quod
quidem est officium suum, praedicandi scilicet, honorare, id est
maxime commendare, cum ex abundanti hos etiam Deo lucretur, quorum
apostolus, id est praedicator, non est ipse constitutus; APOSTOLUS
GENTIUM, etsi uidelicet minime Iudaeorum.
[11:14] SI QUO MODO AD AEMULANDUM PROVOCEM CARNEM MEAM, ET SALVOS
FACIAM ALIQUOS EX ILLIS.
SI QUOMODO, tam uerbis quam exemplis, tam auctoritate quam ratione,
tam aperta ueritate quam utili simulatione uel dissimulatione, de qua
alibi dicit:
Factus sum Iudacis Iadaeus et omnibus omnia factus ut omnes
lucrifaciam.
CARNEM MEAM, id est Iudaeos qui de genere meo sunt; AD AEMULANDUM, id
est ad imitandum me in conuersione; ALIQUOS saltem, si non multos.
[11:15] SI ENIM AMISSIO EORUM, RECONCILIATIO EST MUNDI: QUAE
ASSUMPTIO, NISI VITA EX MORTUIS?
SI ENIM. Et merito in hoc persisto ut etiam eos conuertam, quia cum
AMISSIO illorum RECONCILIATIO sit MUNDI in gentibus ac per hoc utilis,
multo mirabilior et utilior erit ASSUMPTIO eorum quae erit quasi
mortuorum resuscitatio. Mirabilius est enim mortuum suscitare quam
illud quod non uixit animare, id est uitam reddere quam dare. Quotidie
enim scimus in uteris matrum naturaliter carnes animari, nec miramur;
mortuas autem reuiniscere miraculi esset potius quam naturae. Gentes
itaque conuersas ad Deum, quarum populus antea per fidem non uixit,
animari, id est uiuificari potius dicere possumus quam resuscitari.
Iudaeos, uero, si redeant ad Deum et conuertantur corda patrum in
filios, quasi mortui suscitantur, cum populus ille scilicet antea per
fidem uixerit. Et certe difficilius est iustum cum lapsus fuerit
suscitare quam qui iniquus perstiterit ad iustitiam trahere. Quod
quotidie in ipsis conuentibus religionum experimur, cum eos qui de
saeculi malitia ad monachatum conuertuntur facile in bono perseuerare
uideamus proposito, saeculares uero monachos uix aut numquam redire.
AMISSIO Iudaeorum merito dicitur cum eos Deus per infidelitatem
amiserit, quos prius subiectos per fidem tenuerat.
MUNDI nomine gentiles designat, qui magis inter insensibiles mundi
partes sensu et ratione carentes, dum idola colerent quam inter
homines, id est rationales creaturas, computandi fuerant.
QUAE erit, id est cuiusmodi, scilicet assumptio Iudaeorum amissorum,
NISI VITA EX MORTUIS, hoc est nisi resuscitatio mortuorum in peccatis?
[11:16] QUOD SI DELIBATIO SANCTA EST, ET MASSA: ET SI RADIX SANCTA, ET
RAMI.
QUOD SI DELIBATIO est degustatio alicuius partis sumptae de toto, per
quam explorari possit quale illud sit totum, id est cuius
saporis. Semper autem in populo Iudaeorum fuit aliqua MASSA fidelium,
incarnationem Dei et passionem in suam redemptionem exspectantium,
quales Zacharias et Elisabeth. Simeon et Anna. Nathanael et Nicodemus
et nonnulli alii in tempore etiam Christi reperti sunt, quibus quidem
reuelata est persona ipsa diuinitus et determinate ostensa, de qua
promissum, quod exspectauerunt, crederent esse complendum. Et fortasse
tales antea omnes sancti fuerunt apostoli. Unde tam facile uocantem
Christum sequerentur, sine antea diuinitus inspirati siue testimonio
lohannis edocti. Quorum unus Andreas, discipulus Iohannis. Simoni
fratri dicit:
Inuenimus Messiam
et Philippus Nathanael:
Quem scripsit Moyses in lege et prophetae inuenimus, Iesum.
Ex quibus quidem uerbis ostenditur eos, ex lege et prophetis
instructos. Christum exspectauisse, sed nondum praefinitum tempus nec
determinatam personam cognoscere. Ad quod quidem cognoscendum siue
etiam aliis manifestandum, diuina eos gratia assumpsit. Et eis
assumptis de massa praecedentium fidelium, et tam facile ad unius
iussionis uocem Christum secutis, relictis omnibus suis, quasi
delibatio facta est in qua possit ostendi cuius fidei massa illa
exstiterit. Unde ipsi quasi reliquiae sunt assumpti ad hoc, quod fide
tenuerant, uisibiliter uel re ipsa exhibendum.
Continuatio: Et quomodo, inquit aliquis, ex tam nequam populo et tam
rebelli semper possunt aliqui assumi? Bene, inquit Apostolus, et
secundum suae originis naturam facilius quam ex gentibus, quia massam
oportet ibi sanctam fuisse unde DELIBATIO SANCTA facta EST, quia
qualis delibatio talis massa et e conuerso, sicut mox adiungit: ET SI
RADIX SANCTA, ET RAMI. Radicem quippe massam illam fidelium
praecedentium dicit, ramos inde existentes dicit eos qui inde assumpti
sunt.
[11:17] QUOD SI ALIQUI EX RAMIS FRACTI SUNT, TU AUTEM CUM OLEASTER
ESSES, INSERTUS ES IN ILLIS, ET SOCIUS RADICIS, ET PINGUIDINIS
OLIVAE FACTUS ES.
QUOD SI ALIQUI EX RAMIS, hoc est aliqui de massa illa fidelium, quod
antea recte crediderant adhuc futurum exspectantes, FRACTI SUNT, id
est statum pristinum fidei, quem habebant, amiserunt; TU AUTEM,
gentilis scilicet, CUM OLEASTER ESSES, hoc est sterilis naturaliter et
siluestris, INSERTUS ES IN ILLIS, hoc est aliena operatione loco eorum
substitutus, ET SOCIUS RADICIS OLIVAE frugiferae factus per fidem, ET
PINGUEDINIS per caritatem. Pinguedo enim calidae naturae est et ideo
caritatis ignem significat, et fides radix est et fundamentum
caritatis.
[11:18] NOLI GLORIARI ADVERSUS RAMOS. QUOD SI GLORIARIS: NON TU
RADICEM PORTAS, SED RADIX TE.
NOLI GLORIARI ADVERSUS RAMOS, hoc est eis insultare de suae fractionis
detrimento, et de tuo superbire statu, id scilicet meritis uel uirtuti
tuae tribuens.
QUOD SI GLORIARIS. scias quia NON TU RADICEM PORTAS, hoc est a radice
eorum processit ad te quod habes, non a te ad radicem, quia populum
Iudaeorum fidelis asina est, mater pulli, id est pariens in fide
gentilem populum.
[11:19] DICES ERGO: FRACTI SUNT RAMI UT EGO INSERAR.
DICIS ERGO. Quia uidelicet contra radicem non potes gloriari, uis te
saltem ramis illis praeferre in hoc quod FRACTI SUNT illi, ut tu
inseraris, hoc est fracti sunt illi et non iterum inserti, sed tu loco
eorum.
[11:20] BENE: PROPTER INCREDULITATEM FRACTI SUNT. TU AUTEM FIDE STAS:
NOLI ALTUM SAPERE, SED TIME.
BENE quidem, dicit Apostolus, hoc est uerum est quod dicis sed non
ideo potes gloriari, quia non sunt illi fracti propter bonum tuum quod
ante haberes, unde te Deus eligeret inserendum: sed PROPTER malum
suum, id est INCREDULITATEM. NOLI ALTUM SAPERE, superbiendo scilicet
aduersus eos.
SED TIME, scilicet committere tale quid unde et tu frangaris. Et
reuera oportet te timere.
[11:21] SI ENIM DEUS NATURALIBUS RAMIS NON PEPERCIT: NE FORTE NEC TIBI
PARCAT.
Quid autem timeat subiungit: SI ENIM NON PEPERCIT, a fractione
scilicet, RAMIS NATURALIBUS, illi uidelicet suae radici ex qua erant,
TIME subaudis, NE FORTE etc.
[11:22] VIDE ERGO BONITATEM, ET SEVERITATEM DEI: IN EOS QUIDEM QUI
CECIDERUNT, SEVERITATEM: IN TE AUTEM BONITATEM DEI, SI
PERMANSERIS IN BONITATE, ALIOQUIN ET TU EXCIDERIS .
Et ut hoc timeas, sine exemplo eorum correptus siue susceptae gratiae
amore succensus, attende memoriter BONITATEM gratiae et SEVERITATEM
iustitiae. SI PERMANSERIS IN ipsa BONITATE suscepta, id est si non
culpa tua susceptam gratiam amiseris.
ALIOQUIN, id est aliter si erit quam moneo, ET TU EXCIDERIS a radice
sancta in qua uelut per accidens es insertus, non ex ea natus.
[11:23] SED ET ILLI, SI NON PERMANSERINT IN INCREDULITATE, INSERENTUR:
POTENS EST ENIM DEUS ITERUM INSERERE ILLOS.
SED ET ILLI etiam post fractionem suam inserentur loco tui excisi,
sicut tu e conuerso prius loco eorum fractorum. Et quasi quaereretur
quis hoc posses facere, cum Deus pro culpa sua eos fregerit, dicit
quia ipsemet per misericordiam suam id facere potest qui eos fregit
propter ipsorum culpam. Et hoc est quod dicit: POTENS EST ENIM DEUS
ITERUM, id est post tuam insertionem et suam fractionem. Dixi quia
potens est Deus et ILLOS INSERERE, nec mirum quia multo id facilius et
conducibilius naturae uidetur secundum suprapositam de oliua
similitudinem, ut proprii rami insert possint quam alieni.
[11:24] NAM SI TU EX NATURALI EXCISUS ES OLEASTRO, ET CONTRA NATURAM
INSERTUS ES IN BONAM OLIVAM: QUANTO MAGIS HII SECUNDUM NATURAM
INSERENTUR SUAE OLIVAE?
Et hoc est quod a minori ostendit dicens: NAM SI TU gentilis EXCISUS
ES EX OLEASTRO tibi NATURALI, id est ex arbore infecunda gentilis
populi assumptus CONTRA NATURAM, id est consuetudinem inserendi. Neque
enim infructuosae arbores insert solent fructuosis neque siluestres
domesticis, nec surculus fructus radicis ferre soles sed propriae
naturae.
QUANTO MAGIS, id est quanto facilius SECUNDUM NATURAM suae originis
INSERENTUR SUAE OLIVAE, ex qua uidelicet nati fuerunt.
[11:25] NOLO ENIM VOS IGNORARE FRATRES MYSTERIUM HOC -- UT NON SITIS
VOBIS IPSIS SAPIENTES -- QUIA CAECITAS EX PARTE CONTIGIT IN
ISRAEL, DONEC PLENITUDO GENTIUM INTRARET,
NOLO ENIM, ac si diceret: ideo commemoro totiens, o gentiles, uestrae
electionis gratiam et reprobationis illorum iustitiam et postmodum
conuersionem ipsorum futuram, quia nolo uos IGNORARE HOC MYSTERIUM, id
est hoc diuinae dispensationis occultum indicium.
QUIA uidelicet CAECITAS EX PARTE CONTINGIT IN ISRAEL, id est quidam
Iudaeorum excaecati aduentum Christi, per quem de fide illuminarentur,
non recognouerunt DONEC PLENITUDO GENTIUM INTRARET, hoc est de
uniuersitate omnium gentium multi conuerterentur et spiritalem Dei
cinitatem, id est ecclesiam, instruerent.
[11:26] ET SIC OMNIS ISRAEL SALVUS FIERET, SICUT SCRIPTUM EST: VENIET
EX SION, QUI ERIPIAT, AVERTET IMPIETATES AB IACOB.
ET SIC tandem, id est post eorum introitum, OMNIS ISRAEL, secundum
singulas uidelicet tribus. Unde multi conuertentur in fine,
praedicatione Enoch et Eliae; non tamen omnes, cum de antichristo
Veritas eis dicat: Alius in nomine suo ueniet, ilium suscipietis, ut
nec in fine mundi sicut nec in aduentu Christi omnes Iudaei
conuertentur sed solae Domini reliquiae. Unde Hieronymus, Ad Hedibiam,
de quaestione none scribens:
Clamat Isaias pro Israel: "Si fuerit numerus filiorum Israel
sicut arena maris, reliquiae saluae fient", hoc est etiamsi
multitudo non crediderit, tamen pauci credent.
De fine autem saeculi ita Isidorus loquitur, libro II Contra Iudaeos,
capitulo V:
Malachias quoque ante finem mundi Eli am sic dicit esse mittendum
ad conuersionem Iudaeorum: "Ecce ego mittam uobis Eliam
prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et terribilis, et
conuertet corda patrum ad filios et cor filiorum ad patres
eorum."
Item:
Hic est populus in nouissimis conuertendus, quem Iacob patriarcha
sub figura Beniamin lupum mane comedentem et uespere spolia
dinidentem prophetat, quia in initio legem accepit, in uespere
autem mundi crediturus diuidet inter Nouum Testamentum et Vetus.
Idem, capitulo XII:
Amos propheta: "Domus Israel cecidit, non adiiciet ut
resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui
suscitet eam." Sequitur in eodem propheta: "Venit finis super
populum meum Israel". Quae omnia pertinent ad carnale ipsius
[popul i] regnum uel obseruanti am, quia ultra irreparabilia
erunt. Nam illae repromissiones reparationis quas eorum
[prophetarum] sermo complectitur, illi parti promittuntur quae ex
Iudaeis in Deum creditura est. Nam nec omnes Iudaei redimendi
sunt nec omnes salui erunt. Sed qui fide electi fuerint
saluabuntur.
Quod autem nonnulli sanctorum dicunt in fine per praedicationem Eliae
et Enoch conuertendos esse, quibus et ipse Apostolus concordare
uidetur dicens: Et sic omnis Israel SALVUS FIET, aut secundum
uniuersitatem tribuum, non personarum est accipiendum, ut diximus, aut
fortasse hi quoque qui primitus antichristum susceperint, ritus
Iudaicos reducentes, postea per praedicationem Enoch et Eliae
correcti, uel uiso interitu eius de quo Veritas dicit:
Et nisi breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro
conuersi ad Christum saluabuntur. Gregorius in Moralibus, libro XXXV:
Sed in extremo Israelitae omnes ad fidem, cognita Eliae praedicatione,
concurrent, et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum
conuiuium celebratur.
Remigius, in psalmo XIII:
"Cum auerterit Dominus captiuitatem" etc. Quoniam Iudaica
perfidia in sua crudelitate impoenitens exstitit, duriori se
captiuitatis laqueo irretiuit. Quae tamen captiuitas soluetur ad
praedicationem Eliae et Enoch cum ad eorum praedicationem omnis
in Christum Iudaei crediderint.
Haymo:
Impietates a Iacob auertet pleniter, sicut scriptum est: "Et ipse
redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius"; et cum "plenitudo
gentium" intrauerit, tunc "omnis Israel saluus" fiet.
UT NON SITIS VOBIS IPSIS SAPIENTES, hoc est ideo NOLO VOS istud
occultum IGNORARE ne uisa illorum excaecatione, de illuminatione
sapientiae quam habetis, superbe illis insultantes de dono Dei quasi
de proprio uestro gloriemini; quod esset sapientes esse sibi potius
quam Deo, hoc est ad gloriam sui, non dantis, sapientiam suam
accommodare. Haymo:
Mysterium est res occulta et secretum aliquod in se continens
[...] quare Iudaeos quondam populum peculiarem abiecerit et
gentes peccatores per fidem sibi copulauerit.
SICUT SCRIPTUM EST. Origenes:
In Isaia, unde testimonium Paulus assumpsit, scriptum est:
"Veniet propter Sion"; et quod ait hic "cum abstulero peccata
eorum" ibi omnino scriptum non est. Apostoli tamen auctoritate
praesumptum est.
SION, id est Ierusalem, pro Iudaea ponit, partem uidelicet quae caput
regni est pro toto ipso. Et tale est quod dicit VENIET de Iudaea,
nascendo uidelicet in ea qui Iudaeos saluet; uel secundum Origenis
uerba Veniet propter Sion scilicet saluandam, sicut determinat dicens:
QUI ERIPIAT eam et liberet a captinitate diaboli siue iugo peccati,
quod animam captiuat a Deo. Et hoc statim aperiens dicit: ET AVERTAT
INIQUITATEM A IACOB, hoc est a populo Iudaeorum. Possumus et sic
distinguere: Eripiat a peccato cum quo nascimur originali, uel his
quae ipse in eis inuenit, et auertat a reliquis quae commissuri essent
nisi ipse illa auerteret. Attende cum dicit eum nasciturum in Iudaea
uel propter Sion uenturum, quamdam Iudaeis gloriam adscribere qua
superbam gentium insultationem reprimat.
[11:27] ET HOC ILLIS A ME TESTAMENTUM: CUM ABSTULERO PECCATA EORUM.
ET HOC A ME ILLIS, dicit Dominus. Ubi nos dicimus TESTAMENTUM, in
Hebraeo dicitur pactum, id est firma promissio, nam et quae testamento
confirmantur maxime stabilita sunt; promissio, inquam, tunc implenda
CUM ABSTULERO, id est remisero, PECCATA EORUM.
[11:28] SECUNDUM EVANGELIUM QUIDEM, INIMICI PROPTER VOS: SECUNDUM
ELECTIONEM AUTEM, CARISSIMI PROPTER PATRES.
SECUNDUM EVANGELIUM, lsti duo nominatini Plurales INIMICI et CARISSIMI
unde pendeant secundum seriem constructionis, non satis apparet, nisi
longe superius ad praemissa referantur, ubi uidelicet dictum est:
Quanto magis hi secundum naturam inserentur suae oliuae
ipsi quidem, inquam, subaudis licet, inimici modo secundum Euangelium
PROPTER VOS etc. Et fortassis iuxta Hebraicae linguae consuetudinem
nominatiuis sine uerbo absolute usus est Apostolus, sicut ibi dicitur:
In conuertendo Dominus et Dominus in caelo sedes eius.
In epistola ad Galatas ipse Paulus de perniciosa simulatione Petrum
arguens:
Si tu, inquit, cum Iudaeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice,
quomodo gentes cogis iudaizare?
Item:
Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc
persecutionem patior?
Ex quibus apparet Paulum maxime et caeteros libertatis euangelicae
praedicatores maximas a Iudaeis etiam conuersis inimicitias sustinere
propter onera legis quae gentibus nolebant imponere, scientes iam
legales illas obseruantias omnino inutiles et gentes uix aut numquam
in eas induci posse. Et hoc est quod nunc Paulus meminit dicens: Illi,
dico, inimici, id est aduersantes mihi et consimilibus meis, secundum
Euangelium, id est sicut ex nostra patet praedicatione, eorum
gloriationi maxime infesta, cum onera legis penitus interdicat, et hoc
propter uos, 0 gentiles, quibus haec onera imponere nolumus. Sed tamen
carissimi nobis, id est prae caeteris nostro inhaerentes desiderio ut
conuersi saluentur, PROPTER PATRES ipsorum iustissimos et magnae
auctoritatis, patriarchas scilicet et prophetas.
SECUNDUM ELECTIONEM tamen Dei magis quam secundum propria eorum
merita, qui eos per gratiam suam gentibus reprobatis elegit ac
mirabiliter sublimauit. Nam et Deum ipsum erga filios propter patres
gratiam suam exhibuisse non ignotum est, quem Salomoni idololatrae
propter iustum patrem pepercisse nouimus, et Moysen ueniam delinquenti
populo propter merita patrum implorasse atque impetrasse.
[11:29] SINE PAENITENTIA ENIM SUNT DONA ET VOCATIO DEI.
SINE PAENITENTIA ENIM. Quasi aliquis diceret: quae cura de illa
electione antiquorum patrum, seu promissionibus uel beneficiis a Deo
illis olim factis, cum nunc prorsus appareat in malitia filiorum ea
quae in patribus egerit Dominus ipsi displicere? respondens Apostolus:
Immo, inquit, SINE PAENITENTIA SUNT DONA ET VOCATIO DEI, hoc est
numquam ei displicet se alicui quidquam donasse uel ad fidem quemquam
uocasse, quia uidelicet incommutabilis est omnino eius uoluntas; nec
umquam quod semel faciendum esse iudicat, se illud fecisse improbat,
quod utique esset de facto suo paenitere. Alio autem modo et Deus
nonnumquam paenitere dicitur, mutando scilicet uel delendo quod
fecerat, non improbando factum suum, hoc est non indicando ipsum
fuisse malum, quod proprie 'paenitentia' diceretur iuxta illud
philosophi:
Paenitentia enim malum factum comitatur.
In electis Dei dona eius eorum uocationem praecedunt, dum eorum
scilicet praeparat uoluntatem ut uocanti eos ad se assentiant et
inbenti obediaet.
[11:30] SICUT ENIM ALIQUANDO ET VOS NON CREDIDISTIS DEO, NUNC AUTEM
MISERICORDIAM CONSECUTI ESTIS PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM:
SICUT ENIM. Dixi post plenitudinem conuersarum gentium etiam Iudaeos
ad fidem conuertendos. Nec mirum si ita fiat de illis, o uos gentiles,
sicut et de uobis factum est. Et hoc est SICUT ENIM etc.
PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM, dum uidelicet illis repellentibus a se
praedicationem, apostoli ad gentes transire compulsi sunt.
[11:31] ITA ET ISTI NUNC NON CREDIDERUNT IN VESTRAM MISERICORDIAM: UT
ET IPSI MISERICORDIAM CONSEQUANTUR.
ITA ET ISTI, hoc est Iudaei. NUNC NON CREDIDERUNT IN VESTRAM
MISERICORDIAM, hoc est non receperunt praedicationem qua uos
misericordiam a Deo consecuti estis, ut post uos postmodum et ipsi ad
fidem ueniant et eo humiliores afficiantur quod ad fidem uos
sequantur, quasi exempli uestri magisterio hinc edocti.
[11:32] CONCLUSIT ENIM DEUS OMNIA IN INCREDULITATEM: UT OMNIUM
MISEREATUR.
CONCLUSIT AUTEM, hoc est caecitate infidelitatis ita constringi omnes,
tam Iudaeos scilicet quam gentiles, permisit ut in omnium postmodum
conuersione magnam suam clementiam ostenderet, quibus uidelicet ante
fidem nullum inesse meritum constat quia sine fide impossibile est
placere Deo.
[11:33] O ALTITUDO DIVITIARUM SAPIENTIAE, ET SCIENTIAE DEI: QUAM
INCOMPREHENSIBILIA SUNT IUDICIA EIUS, ET INVESTIGABILES VIAE
EIUS!
O ALTITUDO. Exclamatio admirantis est super istam multam abyssum
diuini iudicii, de prima uidelicet electione Iudaici populi et
reprobatione gentilium, et de noua nunc electione gentilium in
conuersione multorum et reprobatione Iudaeorum, tam paucis scilicet
inde conuersis sed postmodum plenius conuertendis; ut qui olim in fide
gentiles praecesserant, postmodum sequantur et fiant nouissimi
prim). Altitudo, id est profunditas occulta, nobis dinitis et copiosae
SAPIENTIAE DEI quantum ad praescientiam ipsius, ET SCIENTIAE quantum
ad ipsius operis effectum, ex quo prouisa illa iam sciri possum.
QUAM INCOMPREHENSIBILIA, hoc est quam impossibiles sumus ad causes
illas cognoscendas dispensationum uel dispositionum eius, quare
uidelicet sic decreuerit agendum esse antequam fierent, et etiam post
effectum operum INVESTIGABILES VIAE EIUS. Viae quippe Dei, quibus
uidelicet ad cognitionem eius uenitur, eius sunt opera sic ut idem
Apostolus supra meminit dicens:
Inuisibilia enim ipsius a creatura etc.
Opera itaque Dei, quae sensu quotidie experimur, inuestigabilia nobis
sunt quia occultas eorum naturae nondum discutere ratione sufficimus.
[11:34] QUIS ENIM COGNOVIT SENSUM DOMINI? AUT QUIS CONSILIARIUS EIUS
FUIT? [11:35] AUT QUIS PRIOR DEDIT ILLI, ET RETRIBUETUR EI?
Nec mirum: QUIS ENIM COGNOVIT SENSUM DOMINI, id est rationem quam
habuit in sua praescientia, de his quae facturus erat, comprehendere
per se potuit? Aut quem de his quae facturus erat consuluit, ut eIus
instrueretur consilio quid uel qualiter agendum esset?
AUT QUIS. Post summam et incomprehensibilem Dei sapientiam, ostendit
summam eius bonitatem qua nobis omnia prius largitur quam a nobis
quidquam accipiat.
[11:36] QUONIAM EX IPSO ET PER IPSUM, ET IN IPSO OMNIA: IPSI GLORIA IN
SAECULA. AMEN.
Deinde in actione gratiarum Apostolus admirationem suam terminans ait:
QUONIAM EX IPSO SUNT OMNIA, id est quaelibet substantiae natura
tamquam ab ipso create, ut esset PER IPSUM scilicet conseruata, ut
maneret IN IPSO tamquam fine consummate, dum eorum uidelicet opifex
optimus atque dispositor in ipsis glorificatur atque laudatur, propter
quod ea condidit atque conseruat, sicut in Prouerbiis scriptum est:
Uniuersa propter semetipsum creauit Deus, impium quoque ad diem
malum.
Ut uero Super Genesim beatus meminit Augustinus, quaelibet creature
quantum in se uespera est, quantum uero ad laudem Conditoris relate
mane dicitur, quia in se considerate quasi defectum habet, in laude
uero creatoris profectum.
Quaerat fortasse aliquis quomodo natura quaelibet substantiae
conseruetur ut maneat, cum spiritus irrationabilium animalium carne
tegi et cum carne deficere penitus credantur? Sed profecto si illi
quoque spiritus sicut et nostri substantiae sunt, quaedam uidelicet
raritas elementorum ut quibusdam uidetur, cum deserunt esse spiritus,
id est uiuificare cessant corpora illa, non tamen deserunt esse
substantiae; sicut et caro, cum qua deperire dicuntur cum caro deseret
esse, non tamen corporeae substantiae naturam amittit.
Quaeri etiam potest cum Deus ipse propter se potius quam propter opera
sua sit laudandus, quomodo dicat Apostolus eum propter opera sua esse
glorificandum, id est maxima laude dignum? Ex se ipso quippe bonus uel
laude potius dignus est quam ex operibus suis, et propter ipsum opera
eius potius sunt laudanda uel bona quam ipse propter opera. Sed licet
ex se ipso potius quam ex effectis suis ipse bonus sit uel dignus
laude, actio tamen ipsa gratiarum uel effectus laudis nostrae, quam ei
persoluimus, ex operibus per quae ipsum cognoscimus consequitur; sicut
et cuiuslibet artificis laus in operibus eius cognoscitur, et quamuis
propter scientiam quam habet iam dignus sit laude, ex notitia tamen
operum eius laudatio eius consequitur.
Nec Apostolus hoc loco dicit Deum dignum laude propter opera quae
facit, sed nos ad eius adhortatur laudem propter opera eius quae
cognoscimus: IPSI GLORIA, inquit, sit, hoc est optima et summa et late
patens famae IN SAECULA, hoc est per omnes successiones temporum.
AMEN, id est fiat quod est aduerbium optandi, aliquando etiam
confirmandi, quando uidelicet ponitur pro 'ita est' uel 'uerum est'.
[ROMANS 12]
[12:1] OBSECRO ITAQUE VOS FRATRES PER MISERICORDIAM DEI, UT EXHIBEATIS
CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM, SANCTAM, DEO PLACENTEM,
RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM.
OBSECRO ITAQUE. Quia uidelicet talis uel tantus est EX QUO OMNIA, PER
QUEM etc., obsecro UT UOS ipsos ei hostiam praeparetis potius quam
pecora uestra ipsi mactetis. Quasi adiurando eos coarctat cum dicit:
PER MISERICORDIAM DEI. ac si diceret sicut de eius misericordia
confiditis ita ad ipsam obtinendam, quantum ualetis uos
praeparetis. Corpora pecorum, cum offerebantur in sacrificio,
occidebantur; nostra autem CORPORA cum Deo immolantur, uitiis ita
moriuntur ut uita non priuentur. Et hoc est quod dicit HOSTIAM
VIVENTEM. Et tunc profecto immolationis nostrae OBSEQUIUM RATIONABILE
est, si nos ipsos ita immolemus potius quam pecora nostra ei mactemus,
uel nos ipsos propter eum interficiamus.
[12:2] ET NOLITE CONFORMARI HUIC SAECULO, SED REFORMAMINI IN NOVITATE
SENSUS VESTRI: UT PROBETIS QUAE SIT VOLUNTAS DEI BONA, ET
PLACENS, ET PERFECTA.
CONFIRMARI HUIC SAECULO, hoc est saeculares qui praesentem uitam
diligunt imitari; SED REFORMAMINI, hoc est studete reparare ac
renouare humanae rationis sensum, peccatis iamdudum obtenebratum. UT
sic PROBETIS, id est cognoscere ualeatis uel in aliis ostendere, et
ratione probare possitis QUAE SIT VOLUNTAS DEI, hoc est quid Deus a
nobis fieri uelit ut boni simus in nobismetipsis et inde aliis quoque;
uel ipsi Deo bene PLACENTES ET tandem perfecti in uirtutibus
consummati, crescendo semper in melius uel in caelesti uita perfectae
beatitudinis.
[12:3] DICO ENIM PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER
VOS: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE, SED SAPERE AD
SOBRIETATEM: UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI.
DICO ENIM. Dixi NOLITE CONFIRMARI HUIC SAECULO, SED REFORMAMINI etc.,
et merito id uos moneo quia hoc dico PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI,
id est per magisterium mihi super uos iniunctum, dicere compellor
OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS, hoc est apud gentes conuersis, quarum
specialiter Apostolus sum destinatus: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET
SAPERE.
SED SAPERE AD SOBRIETATEM. Ille sapit plus quam oportet qui mala ipsa
non solum notitia rationis a bonis discernit, iuxta illud philosophi:
Mali quippe notitia iusto deesse non potest.
uerum etiam experientia discit, secundum quam lignum scientiae boni et
mali dictum est. Et hic quidem est sensus saeculi, id est saecularium
et carnalium hominum, ut experientia uoluptatum quasi cuiusdam saporis
dulcedine illecti, mala ipsa cognoscant. In qua quidem experientia
sobriae et honestae uitae terminos excedunt dum uoluptatibus suis
turpiter inseruiunt.
ET UNICUIQUE, scilicet nostrum hoc ipsum dico, id est non plus sapere
etc.
SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI, hoc est prout credit faciendum esse
ita hoc impleat.
[12:4] SICUT ENIM IN UNO CORPORE MULTA MEMBRA HABEMUS, OMNIA AUTEM
MEMBRA NON EUNDEM ACTUM HABENT:
SICUT ENIM, ac si aliquis quaereret: Estne in discretione boni et mali
diuersa existimatio in fidelibus? respondet Apostolus quia est; sed et
diuinae gratiae dona in eis sunt diuersa. Et hoc est quod competenti
similitudine demonstrat dicens: SICUT ENIM etc., non eumdem actum
habent, id est non idem officium.
[12:5] ITA MULTI UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO, SINGULI AUTEM ALTER
ALTERIUS MEMBRA.
ITA MULTI, nos, secundum personarum diuersitatem in uno capite Christo
et in eisdem sacramentis uniti, sumus ALTER ALTERIUS MEMBRA, hoc est
supplentes officium suum pro altero et ei administrantes quod iste
implere non potest. Tunc enim oculus quasi membrum manus efficitur cum
uisum subministrat, ut illa operari queat; et similiter unusquisque
fidelium donum gratiae quod habet in alterum ministrare debet, ut
permaxime sibi inuicem caritate colligentur fideles. cum sibi
uicissim subueniunt et unusquisque alterum in aliquo sibi necessarium
esse recognoscit.
[12:6] HABENTES AUTEM DONATIONES SECUNDUM GRATIAM, QUAE DATA EST
NOBIS: DIFFERENTES SIVE PROPHETIAM SECUNDUM RATIONEM FIDEI,
Dixi SINGULI alter alterius membra, sed merito quia HABENTES dona
differentia gratiae Dei illis collatae. Quae statim dona subdiuidit
dicens: SIVE PROPHETIAM scilicet habentes, hoc est gratiam
interpretandi, id est exponendi uerba diuina. Unde et ad Corinthios
dicit:
Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem.
SECUNDUM RATIONEM FIDEI. Prophetiam habet qui in sua praedicatione,
secundum hoc quod credit auditoribus esse necessarium, uerba sua
moderatur et quid his siue illis pro capacitate eorum praedicari
oporteat discernit, ut modo lac paruulis, modo solidum cibum maioribus
ministret, sicut et ipse Paulus ad eosdem Corinthios scribens proprio
docet exemplo. Quam quidem apostolorum discretionem psalmista
prouidebat cum diceret:
Dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam.
Tale est ergo secundum rationem fidei suae, ac si diceretur secundum
discretionem quam se credit habere; ubi forte si errauerit, caritas
eius ignorantiam excusat.
[12:7] SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO, SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA,
SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO. Per haec omnia subaudiendum est
secundum rationem fidei, ut uidelicet omnia discrete faciamus,
secundum quod faciendum esse credimus. MINISTERIUM dicit corporalis
operis officium, sicut est suendi uel fabricandi. Ministerium habet in
ministrando aliis, qui inde magis utilitatem aliorum quam propriam
quaerit, sicut idem Apostolus alibi ait:
Nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.
SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA sit, hoc est doceat quae docenda credit.
[12:8] QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO, QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE, QUI
PRAEEST IN SOLLICITUDINE, QUI MISERETUR IN HILARITATE.
Similiter QUI EXHORTATUR, hoc est ad persuadendum loquitur, secundum
rationem fidei. Prophetiam, quam superius intellexit, per doctrinam et
exhortationem nunc distinguit. Quisquis enim ad aedificationem
loquitur, aut docendo aliquid aut exhortando ad aliquid loquitur. Sic
expone: Siue qui docet secundum rationem fidei IN EXHORTANDO, sit
discernens scilicet quantum ualet, quae quibus hominibus persuadenda
sint sicut et docenda, iuxta illud Veritatis:
Nolite sanctum dare canibus neque margaritas uestras ante porcos.
QUI TRIBUIT, id est sua largitur egentibus, IN SIMPLICITATE, subaudis
id faciat, hoc est non duplicem ibi habeat intentionem, tam pro
temporali scilicet quam aeterna remuneratione. Quod et alibi Dominus
prohibet dicens:
Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera
tua.
Aliter: IN SIMPLICITATE, hoc est non sit duplex finis in intentione,
ut uidelicet eleemosynae suae finem tam in se quam in Deo constituat,
sed tantummodo in Deo; uel ita ut non dolose id faciat sicut
hypocritae faciunt qui aliud simulant quam intendunt, cum se uidelicet
propter Deum id facere fingant quod magis propter humanam gloriam
agunt; uel sicut illi faciunt qui, cum aliquid largiuntur alicui,
amplius inde se recepturos sperantes, se id ex caritate facere
simulant quod ex cupiditate potius agunt.
QUI PRAEEST ALIIS, id est praelati uicem gerit, IN SOLLICITUDINE,
subaudis praesit, eorum scilicet lucra potius quaerendo quam sua. De
qua quidem sollicitudine praelatorum erga subiectos Salomon admonet
dicens:
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum
manum tuam; illaqueatus es uerbis oris tui et captus es propriis
sermonibus tuis. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum
libera, quia incidisti in manum proximi. Discurre, festina,
suscita amicum tuum. Ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent
palpebrae tuae.
QUI MISERETUR, id est ignoscit delinquentibus in se laetus et sine
omni rancore animi hoc faciat; non erubescentiam inferat paenitenti
neque illi turpiter peccatum suum improperans quasi magis tristem se
ostendat de propria lesura quam hilarem de conuersione peccatoris.
[12:9] DILECTIO SINE SIMULATIONE. ODIENTES MALUM, ADHAERENTES BONO:
DILECTIO, subaudis sit, immutabilis, uera, non simulata, sicut alibi
scriptum est:
Filioli, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate.
ODIENTES uitia.
ADHAERENTES uirtutibus, uel recedentes conuersatione seu moribus a
peruerso homine et imitantes bonum, attendentes quod scriptum est:
Cum sancto sanctus eris... etc.
[12:10] CARITATEM FRATERNITATIS INVICEM DILIGENTES: HONORE INVICEM
PRAEVENIENTES:
CARITATEM FRATERNITATIS, id est effectus fraternae caritatis INVICEM
exercentes, ut unusquisque alii tamquam fratri subueniat et Deo
tamquam patri obediat. Nec solum de utilitate proximorum, uerum etiam
de honore ipsorum prouidendum admonet, dicens HONORE INVICEM, scilicet
alter alterum.
PRAEVENIENTES, hoc est inter uos hoc prouidentes, ut, cum alius uos
honorare uoluerit, uos prius eum honoretis et beneficium eius uestrum
praeueniat, ut quasi debitum uobis reddatur potius quam tribuatur.
Sunt autem qui nostris non egent beneficiis et qui magis ad
dilectionem honore quam utilitate trahuntur; ideoque post utilitatem
beneficii, de honore quoque diligenter Apostolus praeuidit.
[12:11] SOLLICITUDINE NON PIGRI: SPIRITU FERVENTES: DOMINO SERVIENTES:
SOLLICITUDINE NON PIGRI, hoc est effectus prouidentiae nostrae erga
subiectos implere non differentes, sicut scriptum est:
Quaecumque potest manus tua, instanter operare... etc.
SPIRITU FERVENTES, ac si diceret: etsi non poteritis haec supradicta
penitus implere, zelo saltem caritatis ad haec implenda ferueatis et
boni desiderii uoluntas apud Deum sufficit.
DOMINO SERVIENTES. Post fraternam caritatem erga proximum, ad
caritatem Dei qua ei deseruitur conscendit. Bene autem cum dicturus
esset Domino seruientes, praemisit Apostolus Spiritu feruentes, ut
haec seruitus filialis reuerentiae subiectio ex amore potius quam
seruilis ex timore intelligatur Christiana magis quam Iudaica. Soli
Domino seruimus cuicumque seruitium impendamus, si totum nostrae
subiectionis finem in Deo constituamus, si uidelicet totam reuerentiam
quam praelatis exhibemus propter Deum cuius uicarii sunt et a quo
praelationis potestatem acceperunt, eis exhibeamus Qui enim legato uel
uicario alicuius praelati obsequium impen dit propter ipsum tantummodo
praelatum, a quo destinantur, ipsi solummodo praelato in hoc deseruire
dicitur et ei soli propter quem tantum id agitur, seruitium uel
honorem impendere.
[12:12] SPE GAUDENTES: IN TRIBULATIONE PATIENTES: ORATIONI INSTANTES:
SPE GAUDENTES, ut uidelicet sitis IN TRIBUTLATIONE PATIENTES. Unde et
apostolus Iacobus:
Omne gaudium, inquit, existimate fratres mei, cum in tentationes
uarias incideritis, scientes quod probatio... etc.
Dicturus in tribulatione patientes, bene praemisit spe gaudentes, ut
spes remunerationis praecedens fortes efficiat contra passiones, dum
illud attendunt quod scriptum est:
In paucis uexati, in multis bene disponentur... etc.
Spe gaudentes, hoc est exspectatione futurae beatitudinis, cum spes
nonnisi de bono sit et de futuro. Et quia ex nostra uirtute hanc in
passione constantiam habere non possumus, ut orationem super hoc
frequentemus, admonet dicens: ORATIONI INSTANTES, hoc est in oratione
super hoc stantes potius quam iacentes. Quasi enim iacentes orant qui
se ad Deum per deuotionem non erigunt, ut oratio sua consequatur
effectum, et uerba solummodo praeparant, non corda. De qualibus
Dominus per Isaiam conqueritur:
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
[12:13] NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES: HOSPITALITATEM
SECTANTES.
NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES, hoc est fidelibus penuriam uel
aduersitatem patientibus ita compatientes, ut eorum penuriae uel
tribulationis participes efficiamur, dum uidelicet quod nobis
subtrahimus, eis impendimus, uel pro ipsis etiam eripiendis seu
defendendis periculum uel damnum incurrimus. Unde et a]ibi dicit:
Alter alterius onera portate.
HOSPITALITATEM SECTANTES, non solum impendentes, cum uidelicet
recedentes a nobis insequimur ut etiam reluctantes ad hospitium
trahamur, sicut Loth in susceptione angelorum egit.
[12:14] BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS: BENEDICITE, ET NOLITE
MALEDICERE.
BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS, hoc est illis etiam ut bene sit orate,
ut sic eis caritatem aedificetis sicut scriptum est:
Tunc enim carbones ignis congeres super caput eius
uel ideo ut oratio uestra tanto facilius effectum assequatur quanto
Deo gratior erit, qui ait:
Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis?
Quam quidem dilectionis perfectionem tam Dominus ipse quam protomartyr
eius Stephanus in passoonibus suis pro inimicis orando nobis
exhibuerunt.
BENEDICITE ET NOLITE MALEDICERE. Bis dicit benedicite, ut tam in ore
quam in corde benedictionem habeamus. Non dixit 'ne maledicatis' sed
nolite maledicere. Cum enim aliquem pro suae culpae obstinatione
excommunicamus, profecto in eum maledictionis sententiam intorquemus.
Ipse etiam Paulus in Actibus apostolorum ei maledixisse legitur cui
ait:
Destruat te Dominus, paries dealbate.
Sed quia zelo iustitiae compulsi talia sancti faciunt, maledictionis
actionem habent, non uoluntatem. Hoc uero loco non dicitur ut penitus
non maledicant sed ut maledicere non uelint, ut uidelicet uoluntas
maledictionis, non actio prohibeatur, sicut et Dominus dicit:
Nolite iurare
uoluntatem potius iurandi interdicit quam actionem. Sic et iudex cum
aliquem lege coactus occidit, non uoluntarie, ab homicidio excusatur
quia id ab eo uoluntate non geritur cui omnino displicet quod ille,
qui punitur, illud commiserit pro quo lex eum interfici praecipit, ut
magis eum lex ipsa quam homo perimat, immo ipse Deus legem instituens
qui ait:
Ego occidam et ego uiuere faciam et Mihi uindictam, ego
retribuam, quam ipse minister Dei.
Non immerito quaerendum uidetur, cum ad corda potius Deus quam ad
uerba respiciat, cur uerbis etiam ipsum deprecemur? Sed duabus id
causis geri aestimo, una quidem ad honorem Dei, altera est ad
utilitatem nostram accommodata. Cum enim a Deo aliquid orando
postulamus, ex ipsis uerbis nostris ostendimus nonnisi ab eo id nos
posse habere quod oramus. Ipsa quidem uerba, quae proferimus, affectum
nostrum et denotionem intellectu suo in Deum excitant et commouent, ut
tanto efficacior ipsa sit oratio quanto in orante maior est denotio.
[12:15] GAUDERE CUM GAUDENTIBUS, FLERE CUM FLENTIBUS:
GAUDERE CUM GAUDENTIBUS. Infinitiuis pro imperatiuis utitur, dicendo
scilicet gaudere et FLERE pro 'gaudete' et 'flete', hoc est cum
fidelibus de profectu eorum exsultate uel de ipsorum defectu
compatiendo contristemini. Est enim falsa eaetitia iniquorum cui
congaudendum non est, et falsa eorum tristitia cui contristandum
minime est. Unde Dominus:
Mundis, inquit, gaudebit, uos autem contristabimini
et Salomon in Prouerbiis de peruersis:
Qui laetantur cum malefecerint et exsultant in rebus pessimis.
Cum autem idem Salomon alibi dicat:
Non contristabit iustum quidquid ei acciderit
et ipse Apostolus supra:
Scimus quondam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum etc.
quid potest accidere electis unde flendum sit? aut quomodo
rationabiles sunt illae lacrymae Rachel de interfectione filiorum, de
miseria sic ad beatitudinem transeuntium? Unde et de illo fletu
fidelium in transitu beati Martini scriptum est:
Cum sentirent magis esse gaudendum, si rationem uis doloris
admitteret.
Et Hieronymus. Ad Tyrasium de morte filiae:
Tantas talesque tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot
corporis bellae tot saeculi clades euasit, et lacrymas fundimus
quasi ipsi nesciamus quid quotidie patiamur? Propter quod et
Dominus sic adinonet discipulos: "Si diligereiis me, gauderetis
utique quia uado ad Patrem." Plane mortuum Lazarum fleuit, doluit
non dormientem sed potius resurgentem, et flebat quem cogebatur
pro saluandis aliis ad saeculum reuocare. Hanc uitam dans Dominus
ingemiscebat quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymal eius
pugnant tuae. Ille nolebat reddere laboribus quem dilexerat, et
tu amare te credis cui laborum uolebas adhuc restare tormenta. De
hostili patria migrauit ad caelum. Apostolum memorat: "Quamdiu
sumus in hoc sueculo, peregrinamur a Deo."
Unde ergo lacrymae Rachel? Unde compassio fidelium super interfectione
iustorum quae finit in eis miseriam et confert gloriam? Vel etiam cum
omnia quae accidunt electis, eis, ut dictum est, cooperentur in bonum,
uel quidquid eis accidat non contristentur, unde nos super eos dolere
conuenit? Vel etiam ipsos de aliquo paenitere quod in alii uita licet,
quorum peccatorum memores? Constat tamen nullo modo dolore
paenitentiae affici, attendentes scilicet ipsa etiam peccata sibi in
bonum fuisse cooperate. Denique cum omnia optime a Deo disponi non
dubitemus, adeo ut ipsa quoque mala eorum sit esse, et iuxta Veritatis
uocem necesse sit ut ueniant scandala, quid contingere potest unde
rationabiliter doleatur? Si enim, ut beatus meminit Augustinus, bonum
est malum esse, quisquis de malo doles, de hoc profecto doles quod
bonum est esse, et quisquis uult ipsum non esse, utique uult non esse
quod bonum est esse; et ita tam diuinae dispositioni quam rationi
contrarius esse uidetur et frustra dicitur ad Deum:
Fiat uoluntas tua
cuius scilicet uoluntati seu dispositioni quantuin in se est
aduersatur.
Sed quia hoc discutere altioris est philosophiae, perfectioni nostrae
reseruamus Theologiae.
[12:16] ID IPSUM INVICEM SENTIENTES: NON ALTA SAPIENTES SED HUMILIBUS
CONSENTIENTES. NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS:
IDIPSUM INVICEH SENTIENTES, per caritatis uidelicet affectum ita alios
sicut se ipsos reputantes, iuxta illud Veritatis:
Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem illis facite
et illud:
Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris.
Vel ita idipsum cum aliis sentientes quasi bona eorum siue detrimenta,
nostra esse reputemus. Vel idipsum de fide sentientes ut nulla sint
schismata de fide Catholica. Ad quod maxime pertinere uidetur quod
subditur NON ALTA SAPIENTES, hoc est non superbe aliquid per haeresim
praesumentes dum ex nouitate aliqua quaerimus gloriari; SED HUMILIBUS,
quibus uidelicet Deus dat gratiam superbis resistens, CONSENTIENTES,
in fidei scilicet unitate nos eis sociantes. Quod qualiter faciamus
docet cum adiungit: NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS, hoc est
prudentiam uestram, si quam habetis, nolite ad gloriam uestram
conuertere nec de illa in uobis gloriari; VOS etiam dico:
Nulli malum pro malo reddentes
hoc est neminem quia uos laesit, sed potius quia iustum est,
punientes. Possumus etiam quod dictum est NOLITE ESSE PRUDENTES APUD
VOSMETIPSOS ita accipere, ut hoc illi competentius adiungatur. Ille
etenim prudens apud semetipsum dicitur qui totus suo iudicio nititur,
ut quidquid iustum esse decreuerit exsequi uelit, ut cum nemini
irascenti sua ira uideatur iniusta, in quocumque offenditur
ulciscendum putat.
[12:17] NULLI MALUM PRO MALO REDDENTES: PROVIDENTES BONA NON TANTUM
CORAM DEO, SED ETIAM CORAM OMNIBUS HOMINIBUS.
Cui quidem periculo occurrit dicens: NULLI MALUM PRO MALO REDDENTES.
Superius dixerat:
Nolite maledicere persequentibus uos
hic facta mala sicut ibi uerba mala prohibet.
PROVIDENTES BONA, hoc est nitentes quantum possumus, ut opera nostra
non solum DEO SED etiam HOMINIBUS bona uideantur, ut ea scilicet
imitari uelint uel Deum inde glorificent, sicut et Veritas ait:
Luceat lux uestra coram hominibus etc.
[12:18] SI FIERI POTEST, QUOD EX VOBIS EST, CUM OMNIBUS HOMINIBUS
PACEM HABENTES:
SI FIERI POTEST CUM OMNIBUS HOMINIBUS PACEM HABENTES, ita quidem ut
diximus, nulli uidelicet malum pro malo reddentes et prouidendo bona
etiam coram hominibus.
QUOD, scilicet pacem habere cum omnibus, EX VOBIS EST, hoc est ex
propria natura habetis, ut uidelicet eis maxime concordes sitis quos
per naturam affiniores conspicitis. Unde et alius dicit apostolus:
Qui enim proximum quem uidet non diligit, Deum quem non uidet
quomodo potest diligere?
Quo enim natura magis sumus affines, amplius ipsa nos ad dilectionem
inuitat.
[12:19] NON VOSMETIPSOS DEFENDENTES CARISSIMI, SED DATE LOCUM IRAE.
SCRIPTUM EST ENIM: MIHI VINDICTAM: EGO RETRIBUAM, DICIT
DOMINUS.
Adeo, inquam, cum omnibus pacem habentes ut si aliquem offendendo
excesseritis, NON VOSMETIPSOS inde defendatis, hoc est proprias culpas
excusetis, SED DATE LOCUM IRAE, id est cedite irato et offenso fratri
patienter, scilicet eius iram ferentes, non eum iterum per
excusationem uestram commouentes. Tunc enim irae eius resisteremus ut
amplius aestuaret uel in eo remaneret, non cederemus ut ab eo
transiret.
SCRIPTUM EST ENIM, scilicet in Prouerbiis: MIHI VINDICTAM, ac si
diceret: ideo cum offenditis alios, debetis offensos patienter
tolerare et eorum iram, quantum poteritis, lenire, quia etiam si ab
eis offensi essetis, hortatur uos Dominus ne uos inde uindicetis sed
ei uindictam reseruetis, dicenti: MIHI VINDICTAM, subaudis reseruate,
ET EGO RETRIBUAM illam, ut scilicet ulciscar uos.
Et notandum quod si hoc intelligatur exhortatio ad perfectionem potius
quam praeceptum, sicut et quod Veritas ait:
Et tua ne repetas
potest et illud quod dictum est superius Non uosmetipsos etc, ita
exhortatio perfectionis intelligi, ut cum a persecutoribus defendere
nos possimus, perfectius amen dicat esse omnino non defendere; sed
potius uim uobis illatam sustinentes quam defendendo corpus animam
uestram uulneretis, eum uidelicet per iram interficiendo a quo
fortasse uos aliter defendere non potestis.
Sed sicut et illud superius pro praecepto exposuimus, potest forsitan
et hoc pro praecepto intelligi: Mihi uindictam etc. Sicut enim cum
iudex lege uel amore Dei, qui legem instituit, constrictus reum
interficit, non tam ipse hoc facere dicitur quam lex uel Deus ipse,
qui hoc facere praecipit et ad hoc faciendum ipso iudice tamquam
instrumento utitur; ita et cum zelo iustitiae uel amore uindicat. Deo
potius quam ipsi haec uindicta est imputanda. Quod itaque praecipit
Deus sibi uindictam reseruari ut ipse illam faciat, tale est ut nemo
uindicare praesumat, nisi, ut dictum est, Deus hoc per ipsum agat qui
ait:
Ego occidam et ego uiuere faciam.
Unde Augustinus, Quaestionum in Leuttico capitulo LXXI:
Cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu.
Idem, De ciuitate Dei, libro I:
Non occides, his exceptis quos Deus occidi iubet.
Non autem ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sicut
adminiculum gladius utenti. Tunc itaque homo occidit cum ex se id, non
ex Deo, agit. Cum uero ex diuina institutione uel iussione id facit,
Deus potius per ipsum tamquam instrumentum id facit quam homo
ipse. Sic quippe quemlibet potentem aliquid aedificare uel facere
dicimus, cum ad eius imperium illud geritur. Homini itaque, non Deo,
prohibitum est occidere.
Sic et fortasse nostra repetere prohibemur, quia uidelicet nostra
sunt, sicut et diligere eos qui nos diligunt, id est quia nos
diligunt. Quae enim propter nos habere non debemus, ut huius scilicet
possessionis in nobis finem constituamus, multo minus propter
nosmetipsos repetere ablatam debemus, quod uidelicet fortasse Deus per
alios melius quam per nos disponere uult uel quae nobis nocitura esse
praeuidebat. Itaque repetere licet nos quae Dei sunt potius quam quae
nostra sunt, hoc est propter Deum potius, ut secundum eius uoluntatem
ea disponamus, quam propter nos; et tunc potius Deus in nobis sua
repetit quam nos nostra, dum hoc uidelicet agimus ut potius Dei
faciamus esse quam nostra.
[12:20] SED SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM: SI SITIT, POTUM DA
ILLI: HOC ENIM FACIENS, CARBONES IGNIS CONGERES SUPER CAPUT
EIUS.
SED SI. Dixi non uindicetis uos sed potius Deus, ut dictum est, sed e
contrario benefacite male facientibus. Et hoc est SED SI etc.
HOC ENIM. Reddit causam quare sic faciendum sit inimicis, quia per hoc
facile poterimus ad salutem trahere.
CAPUT, quod est principalis pars in corpore tamquam omnibus sensibus
corporis ornatum, mentem siue animam nostram significat.
CARBONES IGNIS incendia sunt caritatis uel lamenta paenitentiae,
quibus anima paenitens cruciatur et contra semetipsam quasi quibusdam
indignationis flammis accenditur. Hos itaque carbones super mentem
inimici nostri congeramus, ei benefaciendo, dum per hoc eum ad amorem
erga nos uel ad paenitentiam malorum, quae nobis intulit, accendimus.
[12:21] NOLI VINCI A MALO, SED VINCE IN BONO MALUM.
NOLI VINCI, hoc est superari a uitio tuo, si uidelicet ira tibi adeo
dominatur ut reddat malum pro malo, sed uince et reprime ipsam iram
tuam, per bonum malo recompensatum. Non enim malum est seruire homini
sed uitio. Unde et statim adiungit:
[ROMANS 13]
[13:1] OMNIS ANIMA POTESTATIBUS SUBLIMIORIBUS SUBDITA SIT: NON EST
ENIM POTESTAS NISI A DEO: QUAE AUTEM SUNT, A DEO ORDINATAE
SUNT.
OMNIS ANIMA, id est quaelibet rationalis creatura, SUBDITA SIT, hoc
est libenter obediat. Quod quidem aduersus quorumdam fidelium
opinionem dicit quibus omnino iniustum et inconuemens uidebatur, ut
quislibet, iam ad fidem Christi conuersus, terrenae potestati amplius
deseruiret seu obediret, quasi tales omnino potestates a Deo
constitutae non essent. Unde et Dominus ipse, pro se ipso et Petro
censum Caesari persoluere dignatus, proprio ad hoc nos hortatus est
exemplo.
SUBLIMIORIBUS, hoc est sibi praelatis, a Deo scilicet, sicut statim
adnectit dicens: NON EST ENIM POTESTAS, siue bona scilicet siue mala
uideatur.
NISI A DEO, hoc est per eius dispositionem constituta. Cum enim
principes boni sunt, dinini muneris est. Cum autem mali, uel ad
uindictam peruersorum hominum uel ad purgationem seu probationem
bonorum, a Deo sunt instituti, qui quamlibet impietatem etiam bene
disponit. Unde et potestas diaboli uel cuiuslibet impii bona
perhibetur, licet uoluntas eorum sit pessima uel operatio
peruersa. Potestatem quippe a Deo accipiunt, a se uero uoluntatem
malam habent. Unde et iniquo Pilato Veritas ait:
Non haberes in me potestatem nisi datum esset tibi desuper.
Et diabolus in nullo aggredi Iob poterat donec huius potestatis
licentia sibi a Deo est concessa.
QUAE AUTEM SUNT A DEO, scilicet instituta sunt, non tantum permissa.
Nam et peccata Deus ipse permisit, non instituit.
ORDINATAE SUNT, id est rationabiliter instituta.
[13:2] ITAQUE QUI RESISTIT POTESTATI, DEI ORDINATIONI RESISTIT. QUI
AUTEM RESISTUNT, IPSI SIBI DAMNATIONEM ACQUIRUNT:
ITAQUE QUI. Quandoquidem scilicet omnis potestas a Deo est
instituta.
DAMNATIONEM ACQUIRUNT, id est hoc faciendo damnari merentur, quia Deo
potius quam homini resistunt. Aliud est autem resistere tyrannidi mali
praelati, aliud iustae eius potestati quam a Deo suscepit. Cum enim
aliquid per uiolentiam agit quod ad eius potestatem et institutionem
non pertinet, profecto cum ei in hoc resistimus, tyrannidi magis quam
potestati obuiamus, homini scilicet potius quam Deo, quia hoc ex se
praesumit, non ex Deo agit. Quando uero in his ad quae legitime
constitutus est ei resistimus, tunc potestati contraimus.
[13:3] NAM PRINCIPES NON SUNT TIMORI BONI OPERIS, SED MALI. VIS AUTEM
NON TIMERE POTESTATEM? BONUM FAC: ET HABEBIS LAUDEM EX ILLA:
NAM PRINCIPES, id est eorum potestas non est timenda his qui bene
operantur sed male. Quod statim ostendit dicens: VIS, tu aliquis, NON
TIMERE POTESTATEM potius quam hominem, bene operare, et parcendo tibi
approbabit opera tua et te bene agere testificabitur.
[13:4] DEI ENIM MINISTER EST TIBI IN BONUM. SI AUTEM MALE FECERIS,
TIME: NON ENIM SINE CAUSA GLADIUM PORTAT. DEI ENIM MINISTER
EST: VINDEX IN IRAM EI QUI MALUM AGIT.
GLADIUM PORTAT, id est non irrationabiliter ad occidendum etiam est
instructus, quia uidelicet in hoc loco Deo deseruit qui super hoc eum
instituit, ut uindicet mala. Et hoc est DEI ENIM etc.
VINDEX IN IRAM, id est uindex irascendo male agenti potius quam
homini, id est malitiae potius eius quam substantiae.
[13:5] IDEO NECESSITATE SUBDITI ESTOTE NON SOLUM PROPTER IRAM, SED ET
PROPTER CONSCIENTIAM.
IDEO, quia scilicet minister est Dei, obedientes ei ESTOTE, Deo, et
hoc NECESSITATE, id est pro manifesta utilitate quatn ex ministerio
principum percipitis, NON SOLUM PROPTER IRAM eorum SED ETIAM PROPTER
CONSCIENTIAM uestram, hoc est non solum propter formidinem uindictae
ipsorum qui uos inobedientes sibi statim punirent, uerum etiam quia
uobismetipsis conscii estis eos uobis necessarios esse ad malitiam
reprimendam.
[13:6] IDEO ENIM ET TRIBUTA PRAESTATIS: MINISTRI ENIM DEI SUNT, IN HOC
IPSUM SERVIENTES.
IDEO ENIM, quia uidelicet ita uobis necessarii sunt, uindicando
scilicet de his qui male agunt, ut dictum est, tributa eis
persoluitis; IN HOC IPSI, scilicet Deo, SERVIENTES quod uindicant
mala, uel de hoc ipso quod tributa suscipiunt, officium suum implere
ualentes, quod nequaquam sine his expensis possent exercere, et ideo
quia sic conscii estis uel quia hinc ita Deo militant.
[13:7] REDDITE OMNIBUS DEBITA: CUI TRIBUTUM, TRIBUTUM: CUI VECTIGAL,
VECTIGAL: CUI TIMOREM, TIMOREM: CUI HONOREM, HONOREM.
REDDITE illis OMNIBUS quae pro hoc debetis; CUT TRIBUTUM scilicet
debetis, TRIBUTUM reddite. Origenes:
Tributa terrae, uectigalia negotiationis.
Haymo:
CUI TRIBUTUM debetis reddere, reddite, sicut et ipse Conditor pro
se et pro Petro didrachma. "Tributum" dicitur a tribunis et
"tribuni" a tribus. Siquidem Romulus in tres partes populum sibi
subditum diuisit, in senatores scilicet qui et consules
uocabantur, in milites et agricolas; et unicuique parti principem
unum constituit qui etiam tribunus dicebatur, eo quod uni ex
partibus praeesset. Census uero qui a subditis exigebatur
"tributum" dicebatur. CUI VECTIGAL. "Vectigal" est tributum
fiscale, et dicitur a uehendo, eo quod accipiatur de uectitus, id
est de portatis mercibus.
CUI TIMOREM. Iracundis maxime praelatis timor est exhibendus, ne ira
commoti plus uindicent quam oporteat. Mansueti uero tanto amplius sunt
honorandi, quo eos patientia digniores uel benigniores facit.
[13:8] NEMINI QUICQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS: QUI ENIM
DILIGIT PROXIMUM LEGEM IMPLEVIT.
NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, hoc est ita uos ab omnibus debitis
absoluite, ut nihil praeter caritatem debere uos recognoscatis. Quae
sic semper est soluenda ut semper debeatur, et sic semper est
impendenda ut tunc maxime retineatur cum impenditur. Pecunia autem cum
persoluitur, ei cui redditur accedit et a reddente discedit. Diligere
alterum est ei propter ipsum bene optare.
INVICEM, hoc est inter uos, ut sit mutua dilectio.
PROXIMUM, intellige omnem hominem qui humanitatis natura nobis
coniunctus est et ex eodem patre Adam communem nobiscum ducit
originem. Si enim Apostolus proximum intelligat Iudaeum tantum,
secundum quod in lege dicitur: Non foenerabis proximo tuo sed alieno,
nequaquam stare potest quod ait eum qui diligit proximum non
adulterari etc., cum uidelicet haec etiam committi in infidelibus
possint.
LEGEM Moysi dicit, ubi quae subiungit praecepta continentur.
[13:9] NAM: NON ADULTERABIS: NON OCCIDES: NON FURABERIS: NON
CONCUPISCES: ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM, IN HOC VERBO
INSTAURATUR: DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TE IPSUM.
NAM NON ADULTERABIS. Adulterari seu moechari pro omni illicito
concubitu lex ponere uidetur. Alioquin nusquam illam fornicationem
excluderet quae ab eis committitur qui coningati non sunt. Cum itaque
dicit: NON ADULTERABIS, speciem pro genere ponit, sicut e conuerso cum
subdit NON OCCIDES, genus pro specie. Non enim occidi ab homine
bestiam sed hominem uetat. Tunc autem homo hominem occidit, non Deum
per eum, ut supra quoque innuimus, quando id propria gerit uoluntate,
non dininae legis sanctione constrictus. De qua quidem iniusta
occisione Dominus Petrum instruens ait:
Qui acceperit gladium, gladio peribit.
Qui per se acceperit, ait, non cui a potestate traditur, ad iustitiam
scilicet exercendam, gladio perire dignus est. Tunc etiam per se
tantummodo absque Deo id facit, cum ad propriam uoluntatem implendam,
non ad iustitiam exercendam id agens, homicida fit. Unde Augustinus,
Quaestionum in Exodo capitulo XXVII:
Cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi,
profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat
quem scit a iudice occidi debuisse.
NON FURABERIS, id est non fraudulenter aliena tolles. Non enim Hebraei
furtum fecerunt cum iussu diuino Aegyptios spoliauerunt ab his quae
Dei magis quam ipsorum erant.
FALSUM TESTIMONIUM contra conscientiam scilicet loquendo.
NON CONCUPISCES, aliena scilicet non solummodo non tolles.
ET SI MANDATUM, subaudis dilectionis, IN Hoc praecepto completur:
DILIGES etc. Aliud est dicere SICUT TE, aliud 'quantum te'. Ibi quippe
similitudo, hic aequalitas ostenditur. Unde et cum Veritas ait:
Estote misericordes sicut et Pater uester caelestis
similitudinem potius misericordiae quam aequalitatem expressit. Si
autem unumquemque quantum me diligere deberem, omnes aequaliter a me
diligendi essent. At uero cum nemo nisi propter Deum diligi debere
uideatur, tanto amplius quisque diligi dignus est quanto Deo carior
habetur et melior est. Si enim Deus, quia melior est, super omnes est
diligendus, quicumque post eum meliores sunt, amplius diligendi sunt
quam alii. Aliter quippe ordinata caritas non est.
Eum autem plus diligimus cui ut beatior sit optamus, licet ei de
corporalibus bonis minus ministremus uel de eius salute minus quam de
nostra, uel eorum qui spiritualiter nobis adhaerent, curam agamus.
Tunc autem quemlibet sicut nos diligimus cum eum ad beatitudinem sicut
nos peruenire uolumus, eadem scilicet intentione circa eum habita quae
circa nos, quia uidelicet hoc ei bonum existimamus esse sicut et
nobis. Fortassis enim cum quis alium oderit, eum in paradiso iam esse
uellet, quo nihil melius ei optare potest; nec tamen ideo eum diligit,
cum id non tam propter eum quam propter se ab eo liberandum faciat.
[13:10] DILECTIO PROXIMO MALUM NON OPERATUR. PLENITUDO ERGO LEGIS EST
DILECTIO.
DILECTIO PROXIMI. Vere qui diligit proximum non adulterabit, non
occidet etc., quia nullum penitus MALUM OPER1LTUR. Unde apparet Dauid,
dum cum Bersabee fornicaretur uel Uriam ad mortem proderet, nequaquam
proximum dilexisse; sed et cum alius dicat apostolus:
Qui enim non diligit proximum quem uidet, Deum quem non uidet
quomodo potest diligere?
utique nec Deum tunc dilexisse uidetur. Quomodo etiam dici potest
alterum diligere sicut se ipsum, cum nec se ipsum uere diligat qui a
morte animae sibi peccando non parcit? Scriptum quippe est:
Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.
PLENITUDO ERGO. Quandoquidem scilicet proximi etiam dilectio legem
implet, ut dictum est, ergo multo magis de genere ipsius, quod EST
DILECTIO, id recipi constat. Cum uero tota meritorum nostrorum summa
in dilectione Dei consistat et proximi, diligenter utraque, si
possumus, a nobis est describenda; et insuper demonstrandum quomodo,
praetermissa Dei dilectione quae maior est, ausus sit Apostolus dicere
dilectionem proximi legem implere.
Dilectio Dei ex toto corde in nobis est optima illa erga Deum
uoluntas, qua ei tanto amplius placere studemus quanto amplius ei
placendum esse recognoscimus. Ex toto autem corde seu ex tota anima id
agimus quando sic ad eum penitus nostrae dilectionis intentionem
dirigimus, ut non tam quid nobis utile sit quam quid ei placitum sit
attendimus. Alioquin nos potius quam ipsum dilectionis nostrae finem,
id est finalem et supremam institueremus causam. Dilectio uero Dei
erga nos est ipsa diuinae gratiae de salute nostra dispositio.
Proximum uero tamquam se diligit qui propter Deum tam bonam erga eum
uoluntatem habet, ut sic se propter eum gerere studeat, ne ille de se
iuste conqueri possit, sicut nec ipse sibi ab illo uult fieri de quo
iuste conqueri queat.
Ad hanc autem proximi dilectionem illa duo naturalis legis praecepta
pertinent:
Quod tibi non uis fieri, alteri ne feceris
et
Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis.
Quorum quidem praeceptorum intelligentia quae sit habenda, non
fortassis omnibus patet. Saepe enim ex caritate aliis honorem aut
beneficium impendimus quod ab aliis suscipere recusamus, uel saepe
alios pro iustitia punimus uel etiam interficimus, cum hoc ab aliis
nullatenus pati uelimus. Quis etiam nesciat nonnumquam nos uelle ipsa
nobis fieri quae non conuenit? Nec tamen ideo nos aliis ea facere
debere. Ut si uelim mihi assentire in malo, numquid aliis similiter
assentire debeo ad peccandum? Saepe etiam praelato de subiectis
exigunt talia obsequia quae nequaquam conuenit eos subiectis reddere ,
et pauperes a diuitibus multa sibi fieri uolunt quae minime ipsi aliis
facere possunt, ut uidelicet hoc implere queant:
Quae uultis ut faciant uobis... etc.
nisi forte dicatur hoc non esse generale praeceptum sed his tantum hoc
praecipi qui uicem beneficiorum referre possunt, sicut et cum dicitur:
Date eleemosynam
uel
Frange esurienti panem tuum
his tantum qui hoc possunt iniungitur.
Ut autem breuiter obiectis respondeamus, cum dicitur
Quod tibi non uis... etc.
et
Quae uultis ut faciant... etc.
sic accipi debent ut illud de iniuriis cauendis, istud de beneficiis
impendendis intelligas, ac si dicatur: Sicut te iniuriari non uis, sic
ab alienis abstine offensis, et sicut tibi in necessitatibus tuis uis
misericorditer subueniri, ita et aliis subueni, si possis, in suis.
Nemo autem bonus se id posse fatetur quod sui iuris non esse uel sibi
minime conuenire credit. Cum autem Deus propter se tantum sit
diligendus, proximus autem propter Deum, constat in dilectione proximi
dilectionem Dei includi, cum ipsa uidelicet sine dilectione Dei esse
non possit. Unde et cum eam describeremus, prouide 'propter Deum'
adiecimus. Dilectio uero Dei, cum naturaliter prior sit dilectione
proximi sicut et Deus naturaliter prior est proximo, non ita e
conuerso dilectionem proximi necessario comprehendit, cum sine proximo
Deus diligi sicut etiam esse potest. Unde bene dilectionem proximi
potius quam dilectionem Dei legem adimplere uidetur Apostolus dixisse.
Non immerito quaeri potest si eos quoque diligere debeamus, qui in
inferno sunt uel qui praedestinati ad uitam non sunt? aut si sancti in
alii etiam uita omnem proximum ita ut se diligent, tam eos scilicet
quos damnatos iam uident uel damnandos, Deo reuelante, praeuident,
quam electos? Sed cum in proximo, sicut diximus, omnis homo sit
intelligendus, quomodo dilectionem proximi retinebunt, si quosdam non
diligent? Aut quomodo ibi quam hic perfectiores habentur si in eis
dilectio proximi sit contracta uel diminuta? Neque enim cum sanctos
angelos diligamus, peruersos diligere debemus. Quomodo ergo
rationabilis est uel eorum uel nostra dilectio, si in ipsa etiam
diaboli membra complectamur? Numquid quia in hac uita qui
praedestinati sint uel non sint ignoramus, ideo rationabiliter agamus
omnes diligendo uel pro omnibus etiam orando? Aut si hoc fieri
rationabile non est, quomodo id facere iubemur pro ipsis et non potius
pro nobis, cum nobis magis quam ipsis proficiat? Quomodo etiam recta
est intentio quae erronea? Quia enim id eis profuturum esse credimus,
id agimus. Aut si nos adhuc ignorantia excusat, quid de hoc
respondemus quod -- cum non omnes saluandos esse sciamus, sed
paucissimos iuxta illud Veritatis:
Multi uocati, pauci uero electi
et
Arcta est uia quae ducit ad uitam... etc.
-- tamen omnes saluari uolumus et pro omnibus oramus scientes scilicet
nec nostram uoluntatem nec orationem effectum consequi debere?
Sed dicis illud Augustini:
Habe caritatem et fac quidquid uis.
et recordaris illud Hieronymi:
Caritas mensuram non habet.
Unde saepe caritas modum nos ita excedere compellit, ut fieri uelimus
quod fieri nequaquam bonum est aut iustum, et e contrario nolle fieri
quod fieri bonum est, sicut interfici sanctos uel affligi, quae etiam
eis cooperantur in bonum.
Sed hanc Ethicae nostrae reseruamus discussionem.
[13:11] ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST IAM NOS DE SOMNO
SURGERE. NUNC ENIM PROPIOR EST NOSTRA SALUS, QUAM CUM
CREDIDIMUS.
ET HOC SCIENTES. Sic construe: ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST
IAM NOS DE SOMNO SURGERE. Abiiciamus ergo opera tenebrarum etc. De
somno, id est negligentia uel torpore boni operis. Cum dicit 'hora'
quae modicum est tempus, non diem uel hebdomadam seu mensem uel annum,
sine dilatione nos id facere adhortatur. Quo enim breuius est tempus
quo aliquid est agendum, citius hoc est faciendum.
NUNC ENIM. Ideo celeriter surgendum nobis est a somno quia nunc, iam
fidei nostrae bonds operibus superadditis, propinquiores sumus ad
percipiendum aeternae uitae brauium QUAM CUM primo CREDIDIMUS, in ipso
scilicet nostrae conuersionis exordio.
[13:12] NOX PRAECESSIT, DIES AUTEM APPROPINQUAVIT. ABICIAMUS ERGO
OPERA TENEBRARUM, ET INDUAMUR ARMA LUCIS.
Metaphoram qua dixit a somno iam nobis surgendum esse, conuenientibus
prosequitur uerbis, dicens iam noctem praecessise, quae dormitionis
est tempus, et diem aduenisse.
Nox ignorantia salutis est, DIES cognitio uel illuminatio. Non mirum
dum hac nocte premebamur, si pigri ad operandum eramus. Expulsa est
caecitas infidelitatis de cordibus, adueniente doctrina Christi qui
ait:
Ego sum lux mundi.
Nec tam nos ab hac nocte quam ipsa a nobis recessit, nec tam nos ei
quam ipsa nobis APPROPINQUAVIT, quia, nobis nequaquam id
requirentibus, diuina sic operata est gratia sicut de ipso scriptum
est Domino:
Inuentus sum a non quaerentibus me.
ABIICIAMUS ERGO. Quandoquidem scilicet nox ista iam PRAECESSIT et dies
APPROPINQUAVIT, nec dicit iam abiiciantur sed abiiciamus quia iam per
fidem illuminati, operari ualemus.
OPERA TENEBRARUM dicit mala opera, iuxta illud Veritatis:
Omnis qui male agit, odit lucem
uel opera infidelium et tenebrosorum quibus nondum Sol iustitiae iste
ortus est, ut eorum illuminet corda.
ARMA LUCIS uirtutes sunt fidelium quibus contra uitia uel diabolicas
tentationes dimicant.
[13:13] SICUT IN DIE HONESTE AMBULEMUS: NON IN COMESATIONIBUS, ET
EBRIETATIBUS, NON IN CUBILIBUS, ET IMPUDICITIIS, NON IN
CONTENTIONE, ET AEMULATIONE:
Sic, inquam, induamur arma lucis, ut ita induti HONESTE AMBULEMUS
tamquam IN DIE quando pretiosioribus indumentis quisque induitur. NON
IN. Quae sint abiicienda opera prius docet. Non in COMESSATIONIBUS,
subaudis AMBULEMUS, hoc est pedes nostros, qui affectus animi
intelliguntur, in istls non ponamus. Comessatio conuinium dicitur de
dinersis familiis congregatum, ubi quisque de suo aliquid ponit, et
ideo securius comedit tamquam de suo uescens, atque auidius ne quasi
minus cibi consumens et aequaliter expendens iniuriari uideatur, et
tanto licentius gulae indulget quanto plurimorum exemplis incitatur.
Dicitur itaque comessatio quasi communis, ut dictum est, esus, a
'comedendo' scilicet, hoc est simul edendo.
Hieronymus:
Comessatio est mensae collatio.
Quales quidem comessationes et Salomon in Prouerbiis interdicens ait:
Noli esse in conuiuiis potatorum, nec in comessationibus eorum
qui carnes ad uescendum conferunt, quia uacantes potibus et
dantes symbola consumentur.
Haymo:
Comessatio dicitur mensae alternatio. Sunt enim conuiuia quae
celebrantur alternatim et praeparantur a sociis per dies et
uices. Sunt alia quae ex communione, quando unus affert panem,
alius carnes, alius uinum... etc.
Briam genere masculino dicimus calicem aptum potationi a quo
dicitur 'ebrietas' quae est potatio nimia.
Quod autem hoc loco dicit Apostolus: NON IN COMESSATIONIBUS ET
EBRIETATIBUS, ad illud respicit qund in Euangelio Dominus ait:
Videte ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate
hoc est superfluo cibo et potu.
NON IN CUBILIBUS. Quae comessationes et ebrietates sequantur
consequenter adiungit, ut eo amplius uitentur quo ex eis peiora
proueniunt. Cubilia proprie ferarum sunt uel irrationalium animalium,
quibus ebriorum lecti comparantur, in quibus, imagine Dei, id est
ratione, per ebrietatem extincta, facti sunt sicut equus et mulus
quibus non est intellectus. Ebrietatem quoque impudicitia
sequitur. Unde et idem alibi exhortatur Apostolus:
Nolite inebriari uino in quo est luxuria.
Quod pessimo nobis exemplo beati Loth ebrietas exhibet. Tale est ergo
in cubilibus ET IMPUDICITIIS ac si diceret in cubilibus impudicis, ubi
absque omni reuerentia quasi pecudes ebrii luxuriantur. Ad has maxime
comessationes et ebrietates, impudicitiae praedicator Ouidius
fornicarios uenire adhortatur, ut inde facile fornicationum suarum
occasionem assumant.
NON IN CONTENTIONE. Tumultuosa est ebrietas et facile in contentionem
prorumpit et litiget. Aemulationem dicit zelum malum id est
commotionem odii in alterum, quod maxime ex conuiciis uel iniuriis
contentionum sequitur. Fere enim omnes et maxime liberales homines
magis ex turpitudine uerborum quam ex iactura damnorum in odium
accenduntur.
[13:14] SED INDUITE DOMINUM IESUM CHRISTUM, ET CARNIS CURAM NE
FECERITIS IN DESIDERIIS.
Post opera tenebrarum quae abiicienda dicit, arma lucis, id est
uirtutes Christi quas induamur subponit, dicens: SED INDUIMINI. Agnum
uel leonem induere dicitur quicumque habitum mansueti uel crudelis
assumit; sed et CHRISTUM, qui plenitudo est omnium uirtutum, induere
dicitur qui eius sequendo uestigia, omnibus pro posse suo studet se
adornare uirtutibus. Dicit idem Apostolus alibi de Christo:
Qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio
et redemptio
ac si aperte dicat eum nobis omnes uirtutes fieri, ut, cum uirtutibus
adornamur, Christum induere recte dicamur.
Et ut spiritaliter Christum induere possitis, carnaliter ne uiuatis,
cum uidelicet caro aduersus spiritum concupiscat, hoc est Christum,
CURAM NE FECERITIS IN DESIDERIIS. In desideriis, inquit, hoc est non
in superfluitate uoluptatum sed in necessitate alimentorum. Oportet
enim et corpori quoque nostro necessaria impendi sicut superflua
subtrahi, ut uidelicet naturae substantia conseruetur et uitiorum
fomenta denegentur. Non ergo ait simpliciter CARNIS curam ne
habueritis, sed in desideriis, hoc est in uoluptatibus potius quam in
necessitatibus. Non enim naturae sed uitiorum hostes esse debemus.
[ROMANS 14]
[14:1] INFIRMUM AUTEM IN FIDE ASSUMITE, NON IN DISCEPTATIONIBUS
COGITATIONUM.
INFIRMUM AUTEM. Cum superius dixisset non in contentione, hic
praecipue cuidam peruersae contentioni in primitiua ecclesia statim
exortae finem imponere studet. Quidam enim, ad fidem nouiter conuersi
Iudaei et nondum de libertate Christianae fidei satis instructi,
putabant adhuc etiam carnales obseruantias legis retinendas esse et
praecipue a cam porcine et caeteris cibis quos lex interdixit, nunc
quoque abstinendum esse, eo maxime fortassis quod quidquid
abstinentiae esse uidetur, uirtuti deputatur. Sicut ergo superius
superfluas comessationes interdixit ita hic superfluis abstinentiis
consulit, ne per huius contentionis dissensionem, infirma adhuc, hoc
est imperfecta, Iudaeorum conuersorum fide, adeo illos scandalizaret
ut ad Iudaismum redirent, si ab his scilicet interdicerentur
abstinentiis quas lex ante sanxerat, immo ipse Dominus per legem.
Unde his, qui inter Romanos perfectae fidei uel doctrinae iam in
talibus erant, consulit Apostolus, ut si quis de nouiter conuersis
Iudaeis adhuc infirmus, hoc est imperfectus in fide sit, nondum
uidelicet credens Christum seu euangelicam doctrinam ad salutem
aufficere sine carnalibus legis obseruantiis, non ideo eum abiiciant;
sed assumant eum, uenientem scilicet ad conuersionem, non disceptantes
de cogitationibus eius, hoc est de hoc quod in talibus credit non
contendentes. Facile enim contingere poterit ut qui adhuc in exordio
suae conuersionis imperfectae est fidei, paulatim postmodum instructus
ad perfectionem perueniat.
[14:2] ALIUS ENIM CREDIT MANDUCARE OMNIA: QUI AUTEM INFIRMUS EST,
OLUS MANDUCAT.
ALIUS ENIM. Unde disceptationes, id est contentiones, huiusmodi sint
exponit, dicens quia alius, quam ille scilicet praemissus qui
imperfectae est fidei, CREDIT SE MANDUCARE OMNIA, hoc est licere sibi
quibuslibet cibis uesci, ut nullum uidelicet inde reatum propter legem
incurrat.
QUI AUTEM, ac si diceret: sed qui hoc non credit abstineat, ab his
scilicet quos ueretur cibis, ne uidelicet contra conscientiam propriam
agens peccet. Et hoc est QUI INFIRMUS EST, in hac scilicet fide
ciborum, timens uidelicet se contaminari quibusdam cibis, OLUS
MANDUCET, hoc est id ei consulo ut eis utatur cibis quos et facile
possit habere et minus scandali aliis inde praebere, et nonnullam
etiam suae religionis commendationem accipere. Si enim alias carnes
ederet, alias non, facile iudaizare conuinceretur. Sed cum ab omnibus
communiter abstinet et uilioribus contentus est cibis, religioni
potius quam errori fidei deputatur.
[14:3] IS QUI MANDUCAT, NON MANDUCANTEM NON SPERNAT: ET QUI NON
MANDUCAT, MANDUCANTEM NON IUDICET: DEUS ENIM ILLUM ASSUMPSIT.
IS QUI. Postquam dixit in talibus non esse contendendum, dicit etiam
non ab altero in corde suo aduersus alterum esse superbiendum, ut
uidelicet is, qui MANDUCAT omnia, quasi de perfectione suae fidei
gloriando SPERNAT eum in corde suo et quasi damnandum censeat qui non
manducat omnia, hoc est a quibusdam abstinet. ET QUI NON MANDUCAT,
scilicet omnia similiter, NON ideo IUDICET, hoc est damnandum
censeat. MANDUCANTEM quasi legis transgressorem.
DEUS ENIM ILLUM, tam scilicet qui manducat quam qui abstinet assumit,
non abiicit. Multi etenim, ad fidem conuersi sunt in multis adhuc
errantes et postea paulatim inde correcti et edocti sunt. Nota quod
ait 'assumptum' potius a Deo quam 'per se uenientem', iuxta illud
Veritatis:
Nemo uenit ad me nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum.
[14:4] TU QUIS ES, QUI IUDICES ALIENUM SERVUM? SUO DOMINO STAT, AUT
CADIT: STABIT AUTEM: POTENS EST ENIM DEUS STATUERE ILLUM.
TU QUIS ES? ac si diceret: quem te esse existimas qui praesumis SERVUM
alterius iudicare, hoc est de his quae agenda sunt ei pro tuo arbitrio
disponere? Quod est dicere: dimitte hanc ordinationem uitae serui
DOMINO suo qui uel per se ipsum uel per uicarios suos de his cum
uoluerit eum instruat, non tu qui conseruus es, nec uenisti imperare
sed obedire; sicut et ille suo Domino, hoc est arbitrio Domini sui,
tam bonus eius status in fide quam lapsus in errorem relinquendus est,
et ad ipsum tantummodo spectat utrumque, a quo ipse quod meruerit
recepturus est.
STABIT AUTEM, ac si diceret: dixi STAT AUT CADIT; sed quia quae dubia
sunt in meliorem partem interpretari uel exponere debemus, dico potius
stabit, hoc est non propter hoc damnabitur quod uel zelo legis
abstinet, ne contra conscientiam peccet. POTENS EST ENIM, ac si
diceret: ideo quod melius est opinor uel caritatiue assero, quia nihil
aduersari uidetur quare hoc sperandum non sit. Et hoc est potens est
DEUS etc. Id enim Deus posse dicitur quod, ne ab eo fiat, nulla
impediri ratione uidetur uel auctoritate contradicitur. Tale est ergo
potens est Deus ac si dicatur: nulla ne hoc faciat contraire ratio
uidetur.
[14:5] NAM ALIUS IUDICAT DIEM PLUS INTER DIEM: ALIUS IUDICAT OMNEM
DIEM: UNUSQUISQUE IN SUO SENSU ABUNDET.
NAM ALIUS. Unde ita alii alits iudicent uel reprehendant subiungit
Apostolus, ex propriis scilicet conscientiis, cum alius scilicet
censeat obseruandum in abstinentia supradictorum DIEM INTER DIEM, id
est diem aliquam alil die interposita sicut modo quarta et sexta
feria, quibus maxime ab omnibus quoque carnibus abstineri soles,
propter edomandam scilicet carnem, non propter aliquod legis mandatum
alius omnem diem, scilicet obseruandam esse, ab his uidelicet carnibus
quas lex interdicit.
UNUSQUISQUE in talibus, his scilicet diiudicandis uel deliberandis de
quibus nulla adhuc discussio uel ratione uel auctoritate facta
est.
ABUNDET IN SUO SENSU, hoc est suam magis opinionem quam alterius
sequatur. Nondum enim ab Apostolo uel ab aliis doctoribus manifesta
ratio tradita Romanis istis fuerat, cur propter praeceptum legis haec
abstinentia seruanda non esset.
[14:6] QUI SAPIT DIEM, DOMINO SAPIT. ET QUI MANDUCAT, DOMINO MANDUCAT:
GRATIAS ENIM AGIT DEO. ET QUI NON MANDUCAT, DOMINO NON
MANDUCAT, ET GRATIAS AGIT DEO.
QUI SAPIT DIEM, ac si diceret: ideo quisque uestrum in talibus adhuc
prorsus indicio relinquatur quia aliter contra conscientiam agendo
peccaret, sicut postmodum scilicet dicitur quia Omne quod non est ex
fide, peccatum est. Et hoc est Qui sapit diem, hoc est credit aliquam
obseruari debere, ad honorem Domini hoc facit, cui scilicet per
abstinentiam hanc moderatam placere se credit.
ET QUI MANDUCAT, hoc est a nullis sibi umquam abstinendum credit, cum
uidelicet nullam rebellionem carnis quae domanda sit sentiat, uel
infirmitatem patiatur quae abstinentiae contraria sit. Nondum enim in
tempore apostolorum Quadragesimae uel sextae feriae sic institutam
esse abstinentiam uel confirmatam credimus.
DOMINO MANDUCAT, hoc est ad honorem similiter eius, propter hoc
uidelicet quod statim subiungit quia GRATIAS ei AGIT, id est laudem
refers, de refectione scilicet ab eo sibi praestita. EX quo
perpendendum est quantae sit culpae has grates post cibum Domino non
referre.
ET QUI NON MANDUCAT, hoc est penitus abstinet propter legem ab his
quae ipsa prohibet, ad honorem Domini NON MANDUCAT, hoc est
abstinet. Non enim hanc obedientiae reuerentiam legi exhibet, nisi
propter Deum qui eam dedit; et cum abstineat insuper de perceptione
alterius cibi concessi et a Deo praestiti, gratias agit.
[14:7] NEMO ENIM NOSTRUM SIBI VIVIT, ET NEMO SIBI MORITUR.
NEMO ENIM. Ideo et manducans et abstinens ad honorem Domini hoc agit,
quia semper, tam uiuendo scilicet quam moriendo, electi Dominum
honorant. Viuendo quidem glorificant iuxta illud Veritatis:
Luceant opera uestra bona et glorificent Patrem uestrum qui in
caelis est.
Mors quoque iustorum Deum glorificat, sicut de Petro dicitur:
Significans qua morte clarificaturus esset Deum
quando nec in exitu quoque suo iustus a bonis operibus et oratione uel
a laude sui Creatoris cessat. Tanto enim sollicitius quisque se
praeparat quanto amplius ad coronae suae perceptionem propinquat. Sibi
uiuere uel sibi mori dicitur qui ad commoda sua uel propriam gloriam
potius quam ad honorem Dei haec disponere intendit. Multi etenim,
morte quoque sua magnitudinem animi sui ostentantes, gloriam sibi
acquirere cupierunt; uel sibi etiam inferentes manus, morte cruciatus
suos finiendos esse crediderunt.
[14:8] SIVE ENIM VIVIMUS, DOMINO VIVIMUS: SIVE MORIMUR, DOMINO
MORIMUR. SIVE ERGO VIVIMUS, SIVE MORIMUR, DOMINI SUMUS.
SIVE ENIM. Quandoquidem scilicet nos electi non nobis, ut dictum est,
VIVIMUS aut MORIMUR, ergo DOMINO; ac per hoc siue uiuimus, [siue
morimur], hoc est tam uita nostra quam mors, Deo potius, ad cuius
honorem fit, quam nobis est adscribenda, hoc est eius potius pro hoc
dicenda est quam nostra.
[14:9] IN HOC ENIM CHRISTUS ET MORTUUS EST, ET REVIXIT: UT ET
MORTUORUM ET VIVORUM DOMINETUR.
IN HOC ENIM, ac si diceret: In hoc quod MORTUUS EST, pro nobis
scilicet et propter delicta nostra, ET RESURREXIT, scilicet similiter
pro nobis et propter iustificationem nostram, sicut idem supra dixit
Apostolus; meruit tam morti nostrae quam uitae dominari, ut sicut
utrumque pro nobis fecit ita tam moriendo quam uinendo nonnisi ei
obedire et eius uoluntatem implere quaeramus. Aliter enim mortuorum
Dominus non est sed quasi hostis puniendo, nisi etiam usque ad mortem
in eius obedientia persistamus, parati animam non solum propter eius
confessionem sed etiam pro fratribus ponere.
[14:10] TU AUTEM QUID IUDICAS FRATREM TUUM? AUT TU QUARE SPERNIS
FRATREM TUUM? OMNES ENIM STABIMUS ANTE TRIBUNAL DEI.
TU AUTEM QUID. Postquam dixit
Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?
addit nunc FRATREM TUUM, ut si hoc uidelicet pro iniuria quam facit
Domino suo non dimittit saltem pro fraterna dilectione, ne scilicet
fratrem suum scandalizet, eum sic iudicare desistat.
AUT si non iudicas, QUARE SPERNIS in talibus ubi magis intentio quam
actio discutienda est, cum nondum uidelicet inde certa sit prolata
sententia? Pro talibus enim et similibus definiendis unde Romani
altercabantur, in ipso epistolae suae principio Apostolus dixit se ad
eos desiderare uenire, ut aliquem in eis sicut et in caeteris gentibus
fructum haberet.
OMNES ENIM, ac si diceret: non ita praesumatis dubia iudicare qui de
certis a Deo cum omnibus aliis hominibus estis iudicandi, sed ei
potius hoc iudicium reseruate qui recte de omnibus habet iudicare. Et
hoc est OMNES ENIM. Unde et Veritas:
Nolite iudicare et non iudicabimini
hoc est non appetatis iudicare ne hinc iudicemini atque damnemini; et
ipse alibi Apostolus:
Nolite ante tempus iudicare, quoadusque... etc.
Si autem diligentius consideremus, sicut Dei potius est occidere quam
nostrum, sic est indicare; et postremo sicut omnia ad gloriam eius
debemus facere ita ipse potius per nos cuncta haec operari debet quam
nos ipsi. Tunc uero Deus iudicium potius facit quam homo, quando ipse
uel per legem aliquam uel inspirahonem internam quid dicendum sit nos
instruit, ut a nobis recitandum postea sit eius iudicium, non
faciendum.
Tribus itaque modis de aliquo prius dubio iudicari uidetur per Deum
uidelicet ipsum sicut exposuimus, per aliquam rei manifestationem, per
hominem de sua scilicet opinione praesumentem. Cum autem aliquo euentu
rei quod dubium fuerat manifestatur, ipsa res indicare, non homo,
dicitur. In dubiis itaque tantum homo iudicare dicitur. Quod omnino
prohibetur, quando uidelicet propriam tantum existimationem sequens
praesumit definire, cum nec per Deum adbuc nee per ipsam rei
experientiam contingit eum eertum esse.
STABIMUS, inquit, quasi erecti, ut cognosci ab omnibus possimus, ANTE
TRIBUNAL, id est sedem iudiciariam, DEI potius qui falli non potest et
iustus est quam hominis. Hanc quidem sedem Dei hominem a Verbo
assumptum intellige. Pater enim omne iudicium dedit Filio quia Filius
hominis est. In hoc quippe homine assumpto Filius Dei tam mortuus est
quam resurrexit, sicut nunc dixit; et inde maxime nobis iudicium
damnationis imminet, si mortuo pro nobis, ut dictum est, et
resuscitato pro nobis, tam mors nostra quam uita inseparabiliter non
adhaereat atque ad obediendum parata sit.
[14:11] SCRIPTUM EST ENIM: VIVO EGO, DICIT DOMINUS, QUONIAM MIHI
FLECTET OMNE GENU: ET OMNIS LINGUA CONFITEBITUR DEO.
SCRIPTUM EST ENIM. Isaiae testimonio probat quod omnes a Deo sint
iudicandi.
VIVO EGO, ac si diceret: per memetipsum indeficienter uiuentem
iuro. Genuflectitur iudici quando suppletur eius sententia,
exspectatur cui resisti non potest.
OMNIS LINGUA in illo indicio confitebitur Domino quia conscientia
uniuscuiusque, de qua dictum est
In corde et corde locuti sunt
praestabitur eum uerum Dominum esse omnium, cum pro arbitrio eius
omnium premia uel poenae disponentur, nec potens aliquis iudicio eius
resistere ualebit.
In illo itaque iudicio tam iudicantes quam iudicandi, uel qui etiam
iudicati sunt, genuflectent quoniam omnes uel timore poenarum uel
perceptae gratiae beneficio sub tanto se iudice humiliabunt.
[14:12] ITAQUE UNUSQUISQUE NOSTRUM PRO SE RATIONEM REDDET DEO.
ITAQUE, quia uidelicet ita omnes adstabimus ante tribunal tanti
iudicis, RATIONEM REDDET, hoe est quantum ratio exegerit,
[UNUSQUISQUE] recipiet a Domino de poena uel premio.
[14:13] NON ERGO AMPLIUS INVICEM IUDICEMUS: SED HOC IUDICATE MAGIS, NE
PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, VEL SCANDALUM.
NON ERGO, quia uidelicet ipse ita de omnibus, et maxime de his quorum
dubia est intentio, iudicare habet.
AMPLIUS, id est post admonitionem hanc nostram seu praeceptionem,
INVICEM, alter uidelicet alterum pro talibus damnundum esse
reputando, [IUDICEMUS]; SED HOC MAGIS IUDICATE, id est potius
obseruandum censete NE PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, hoe est ne aliquid
faciatis cuius exemplo corruptus ipse corruat, uel scandalizatus et
exasperatus reprehensione nostra a fide recedat.
[14:14] SCIO, ET CONFIDO IN DOMINO IESU, QUIA NIHIL COMMUNE PER IPSUM,
NISI EI QUI EXISTIMAT QUID COMMUNE ESSE, ILLI COMMUNE EST.
Et quoniam tota haec contentio ex cibis lege interdictis nascebatur,
dicit neminem ex qualitate ciborum contaminari sed ex conscientia
tantum transgressionis, si eis contra conscientiam uescatur. Et hoc
est SCIO ET, non ex me sed confidenter haec dico ex doctrina Domini
qui ex his solummodo quae de eorde exeunt, non ex his quae intrant in
os, coinquinari hominem dicit; et mittens ad praedicandum discipulos
ait:
Edentes et bibentes quae apud illos sunt
quia nullus cibus communis, id est immundus, est per ipsum, hoc est ex
se ipso, sed potius ex conscientia comedentis. Et hoc est NISI EI ae
si diceret: sed EI QUI EXISTIMAT QUID, id est aliquem cibum, esse
immundum, hoc est animam suam inde pollui, illi immundus est quia
contra conscientiam suam illum comedendo peccat. Quae communicantur
siue publicantur, tanto amplius immunda sunt quanto minus custodiuntur
ideoque 'commune' pro 'immundo' ponitur.
Unde et in Actibus apostolorum, inquit Origenes. Dominus dicit ad
Petrum: "Quod Deus mundauit tu commune ne dixeris".
Marcus etiam euangelista 'communicare' pro 'coinquinare' ponens ait:
Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non
potest eum communicare, quia non introit in cor eius sed in
uentrem uadit. Quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
[14:15] SI ENIM PROPTER CIBUM FRATER TUUS CONTRISTATUR, IAM NON
SECUNDUM CARITATEM AMBULAS. NOLI CIBO TUO ILLUM PERDERE, PRO
QUO CHRISTUS MORTUUS EST.
SI ENIM. Dixi non ponatis offendiculum fratri, quia quisquis es, si
PROPTER CIBUM tuum etc., hoc est si Sustines eum sic
offendere.
NOLI. Post offendiculum uetat et scandalum quia offensus facile
recederet a fide; PRO QUO, scilicet saluando, etiam CHRISTUS MORTUUS
EST; ac si diceret: ne par uipendas salutem eius pro quo tantum
pretium datum est.
[14:16] NON ERGO BLASPHEMETUR BONUM NOSTRUM.
NON ERGO. Generaliter admonet nos uitare blasphemiam omnem, per quam
uidelicet a nostra fide alios repellamus, ac si dicat, quia uidelicet
exemplo Christi lucrandi sunt potius homines nobis quam perdendi,
caueamus facere quantum possumus per quod bona nostra fides
BLASPHEMETUR.
[14:17] NON EST REGNUM DEI ESCA ET POTUS: SED IUSTITIA, ET PAX, ET
GAUDIUM IN SPIRITU SANCTO:
NON EST, hoc est nullo genere cibi uel potus promeremur ut Deus in
nobis regnet uel habitet. Quaecumque enim exterius bene fieri
uidentur, et maxime quae ad abstinentiam pertinent, aeque reprobis ut
electis communia sunt et hypocritis sicut ueris fidelibus.
SED IUSTITIA, id est aequitas illa per quam quod tibi non uis, alteri
ne facias; ET PAX, inde scilicet proueniens, id est concordia cum
fratribus, ET deinde GAUDIUM spirituale hinc exortum.
[14:18] QUI ENIM IN HOC SERVIT CHRISTO, PLACET DEO, ET PROBATUS EST
HOMINIBUS.
QUI ENIM IN HOC, scilicet quod dixi, ut uidelicet scandalum fratris
uitet et iustitiam sectetur et pacem, ut dictum est, SERVIT CHRISTO,
hoc est ei hoc praecipienti obedit, ET PROBATUS EST HOMINIBUS, hoc est
hominum quoque indicio probatur, id est laudatur atque commendatur.
[14:19] ITAQUE QUAE PACIS SUNT, SECTEMUR: ET QUAE AEDIFICATIONIS SUNT,
IN INVICEM CUSTODIAMUS.
ITAQUE, hoc est et ita, scilicet ut dixi, scandala uitando prius, quae
ad pacem pertinent, ut dixi, SECTEMUR, id est maxime studeamus
concordiam tenere cum fratribus quoque ut dictum est, infirmis; ET sic
postmodum QUAE SUNT AEDIFICATIONIS, IN INVICEM CUSTODIAMUS, hoc est
alter, qui perfectioris est fidei, alterius imperfectam adhuc fidem
instruat et ad perfectionem promouere intendat.
[14:20] NOLI PROPTER ESCAM DESTRUERE OPUS DEI, OMNIA QUIDEM MUNDA
SUNT: SED MALUM EST HOMINI, QUI PER OFFENDICULUM MANDUCAT.
NOLI, tu scilicet qui perfectiorem habens fidem omnia comedis,
scandalizando nouiter conuersum et adhuc infirmum fratrem, OPUS DEI,
hoc est illud fidei quod iam habet, in eo DESTRVERE.
OMNIA QUIDEM, ac si diceret: reuera tecum assentimus quia nulla genera
ciborum esu suo pollnunt animam, sed damnosum est tamen hoc scienter
comedere ubi ogenditur frater.
[14:21] BONUM EST NON MANDUCARE CARNEM, ET NON BIBERE VINUM, NEQUE IN
QUO FRATER TUUS OFFENDITUR, AUT SCANDALIZATUR, AUT INFIRMATUR.
BONUM EST, ac si diceret: ita, ut dixi, comedere malum est, sed e
contrario penitus abstinere propter offendiculum fratris uitandum
salubre est. Exemplo Danielis qui a uino quoque infidelis regis
abstinebat, Iudaei etiam conuersi ab omni uino infidelium ahstinere
censebant.
OFFENDITUR, penitus a fide recedendo, uel saltem SCANDALIZATUR, id est
apud se perturbatur quasi talem fidem, ad quam conuersus sit, ludicans
legi contrariam et peruersam; aut INFIRMATUR, in fide scilicet suae
professionis, de ipsa dubitando, si non penitus eam damnando.
[14:22] TU FIDEM HABES? PENES TEMET IPSUM HABE CORAM DEO. BEATUS QUI
NON IUDICAT SEMETIPSUM IN EO QUO PROBAT.
TU FIDEM, ac si diceret: TU quidem qui omnia credis manducanda, HABES
FIDEM apud te, hoc est tuo iudicio approbatam; sed habe illam et CORAM
DEO, hoc est ut ei placeat et eius iudicio approhetur. Ea enim quae
coram nobis sunt uidere possumus atque cognoscere, et ea Deus scire
dicitur quae approbat et nescire quae reprobat. BEATUS, est subaudis,
QUI NON IUDICAT SEMETIPSUM, hoc est qui non acquirit sibi damnationem
ex his quae ipse potius quam Deus PROBAT, hoc est approbat, uel non
improbat esse facienda; ac si diceret: qui tantae discretionis est ut
etiam de his quae credit licere fieri, ita prouidet ne ipsa indiscrete
faciendo damnationem uel iram Dei incurrat. Ut enim Salomon ait:
Sunt uiae hominis quae uidentur rectue; nouissima autem illius
deducunt ad mortem.
Et ad Cain Dominus ait:
Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti?
[14:23] QUI AUTEM DISCERNIT, SI MANDUCAVERIT, DAMNATUS EST: QUIA NON
EX FIDE. OMNE AUTEM, QUOD NON EX FIDE, PECCATUM EST.
QUI AUTEM, ac si diceret: sicut ille beatus est qui a licitis
abstinet, ne his indiscrete utendo, ad scandalum scilicet fratris,
damnationem incurrat ita e contrario, ille qui contra conscientiam
suam etiam licitis utitur peccat. Et hoc est: QUI AUTEM DISCERNIT, hoc
est distinguit quosdam cibos, credendo scilicet eos propter
prohibitionem legis non esse comedendos, et tamen contra conscientiam
suam eos comedit, dum uidelicet credit ab ipso non debere comedi, reus
per hoc statuitur QUIA NON EX FIDE EST quod facit, immo contra fidem
suam agit, id est contra hoc quod credit agit. Credit enim non esse
comedendum et tamen comedit, ac per hoc peccat.
OMNE AUTEM, ac si diceret: quia quidquid contra hoc quod creditur fit,
siue in esu siue in aliis, PECCATUM EST. Deus namque, qui cordis
inspector est, non tam quae fiunt quam quo animo fiunt attendit.
Non immerito autem quaeri potest de his qui interficiebant fideles
quos seductores putabant, iuxta illud Veritatis:
Venit hora ut omnis qui interficit uos arbitretur obsequium se
praestare Deo
utrum in hoc peccauerint? Si enim credebant eos seductores animanim et
ideo dignos morte, quomodo contra conscientiam suam eis parcere
debebant? Quippe si parcerent, contra conscientiam suam agerent et
ita peccarent. Sed rursus cum interficiunt innocentes, immo electos
Dei, quod iniquum est, dicemus eos non peccare aut eos in hoc bonam
intentionem habere quae maxime errat, ideoque bona aestimatur potius
esse quam sit? Quomodo etiam ignorantia excusat eos a peccato, cum
constet nonnulla etiam peccata ignorantiae dici? Alioquin quomodo
psalmista diceret ad Deum:
Effunde dram tuam in gentes quae te non nouerunt?
et Veritas de persecutoribus suis:
Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt?
Ubi enim culpa non praecessit, quid est opus ignosci? Si enim
ignorantia uel etiam fidei error excuses penitus a culpa, unde Iudaei
uel gentiles aut quilibet infideles de infidelitate sua damnandi sunt,
cum unusquisque fidem suam rectam esse putet? Quis enim sponte in ea
persistat fide quam erroneam credat, aut sibi partem eligat
deteriorem? De talibus tamen Veritas ait:
Qui non credit, iam iudicatus est.
Sed huius rei discussionem Ethicae nostrae reseruamus.
Quaerendum quoque arbitror cur hoc loco Apostolus consulat alienis
etiam cibis propter scandalum infiimorum fratrum abstinendum, cum in
epistola ad Galatas dicat se in hoc Petro restitisse quia
reprehensibilis erat? Sed hoc definiendum illi loco reseruamus.
Quaerendum etiam si, iuxta ipsum Apostolum, omnia munda mundis et
nihil reiiciendum in cibis quod cum gratiarum actione percipiatur, cur
etiam apostoli uel sancti patres quaedam nobis in cibo sicut etiam lex
interdixerunt? Unde etiam in Actibus apostolorum continetur:
Surrexerunt quidam de haeresi Pharisueorum qui crediderant,
dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque seruare
legem Moysi. Surgens Petrus dixit ad eos: Quid tentatis Deum,
imponere iugum super ceruicem discipulorum quod neque patres
nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu
credimus saluari quemadmodum et illi.
Item:
Respondit Iacoous dicens: Notum a succulo est Domino opus
suum. Propter quod ego iudico non inquietari eos qus ex gentibus
conuertuntur ad Deum, sed scribere ad eos ut abstineant se a
contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et
sanguine. Moyses enim a temporibus antiquis habet in ciuitatibus
singulis qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum
legitur.
Origenes in hae epistola, supra, ubi scriptum est: "Si igitur
praeputium iustitiae" etc.; 'Vis autem uidere' usque 'sanguis ipsius
est' quod inuenies in quarta pagina seeundi quaterni.
Ambrosius, In epistola ad Galatas, de apostolis:
Praeterea cum legem dedissent non molestari eos qui ex gentibus
credebant, sed ut ab his tantum obseruarent, id est a sanguine et
fornicatione et idololatria, non utique ab homicidio prohibiti
sunt cum iubentur a sanguine obseruare. Sed hoc acceperunt quod
Noe a Deo didicerat, ut obseruarent a sanguine edendo cum
carne. Quae sophistae Graecorum non intelligentes scientes tamen
a sanguine abstinendum, adulterarunt Scripturam, quartum mandatum
addentes et a suffocato obseruandum; [quod, puto, nune Dei nutu
intellecturi sunt] quia iam supra dictum erat quod addiderunt,
Hieronymus, In Ezechiele:
"Omne morticinum et captum a bestia de auibus et pecoribus non
comedent sacerdotes". Et iuxta litteram omni generi electo,
regali scilicet et sacerdotali, quod proprie ad Christianos
refertur qui uncti sunt oleo spirituali, de quo scriptum est:
"Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus
tuis", haec praecepta conueniunt, ut morticinum non comedat tam
de auibus quam de pecoribus, cuius nequaquam sanguis effusus est,
quod in Actibus apostolorum dicitur 'suffocatum' et quae
necessario obseruanda de Ierusalem apostolorum epistola monet, et
captum a bestia quia et ipsum similiter suffocatum est.
Ex Paenitentiali Theodori:
Animalia quae a lupis seu canibus lacerantur non sunt comedenda,
nec cernus nee eapra si mortui inuenti fuerint, nisi forte ab
homine adhuc uiua occidantur prius, sed porcis et canibus
dentur. Aues uero et animalia caetera, si in retibus
strangulentur, non sunt comedenda, nec si oppresserit accipiter
et si sic mortua inueniuntur, quia in Actibus apostolorum
praecipitur abstinere a fornicatione, a sanguine suffocato et
idololatria.
Item:
Si porci uel gallinae sanguinem hominis comedunt, mox occidantur
et intralia proiiciantur, et caetera caro manducetur. Si autem
tardatur occisio, non comedantur. Si autem cadauera lacerauerint
mortuorum, macerentur et post anni circulum comedantur. Si autem
porci occiderint hominem, statim interficiantur et sepeliantur.
Item:
Qui manducat carnem immundam aut morticinam aut dilaceratam a
bestiis quadraginta dies paeniteat. Si autem necessitate famis
contingat, multo leuius est.
Item:
Qui sanguine uel quocumque immundo polluitur, si nescit qui
manducat, leue est.
Item:
Qui sanguinem aut semen biberit pro aliqua re, quatuor annis
paeniteat.
Item:
Piscis mortnus inuentus in flumine non est edendus. Si uero
piscando tactus fuerit et ipso die inuentus, qui non haesitat
manducet, qui autem dubitat non manducet.
Ex Concilio Gangrensi, post Nicaenum concilium, capitulo II:
Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, praeter
sangrunem et idolis immolatum et suffocatum, crediderit
condemnandum tamquam spem non habentem qui eas manducat, anathema
sit.
Augustinus, De fide ad Petrum:
Firmissime tene et nullatenus dubites omnem creaturam Dei bonam
esse et nihil reiiciendum esse quod cum gratiarum actione
percipitur; et Dei seruos, qui a carnibus aut uino abstinent, non
tamquam immunda quae a Deo facta sunt respuere sed a fortiori
cibo et potu pro sola corporis castigatione abstinere.
Sed si haec in apostolis et apostolicis uiris, quae contraria
uidentur, diligenter in ipsa radicis intentione discutiamus,
reperiemus haec et alia pro tempore et loco modo prohibenda esse, modo
concedenda; et nonnumquam in aliquibus prohibendis magis de honestate
uitae quam de religione fidei prouisum esse. Sic enim In Hexaemeron
beatus Ambrosius allium, quod ad medicamentum sumi concedit, ad cibum
sumi interdicit, quod uidelicet fetore ipsius honesti uiri facile
scandalizentur. Sic et de nonnullis aliis uilibus cibis propter
honestatem conseruandam fieri credimus.
Nec mirum etiam, si ea discretione qua Apostolus hic dicit a cibis
quibusdam esse abstinendum, propter scandalum scilicet infirmorum; et
Iacobus in primitina ecclesia, quae infirmae adhuc fidei erat, eorurn
interdixit esum in quibus fideles tunc maxime offendi considerabat.
Nam et Apostolus ipse cum penitus circumcisionem interdicat, ad horam
tamen cessit. Timotheum circumcidi permittendo, uel se ipsum etiam in
ritu Iudaico cum quibusdam conuersis Iudaeis consecrando. Quod ergo
aliqui sanctorum patrum in quibusdam locis uel temporibus, propter
scandalum eorum cum quibus conuiuebant, rationabiliter prohibuerunt,
postmodum alii, fide nostra iam optime roborata, laudabiliter
concesserunt. Alioquin Moysi Apostolus inueniretur contrarius, si
uidelicet quod uno tempore prohibitum est uel permissum, semper esset
tenendum.
Nonnulla etiam quaestio esse potest de Iudaeis seu proselytis, ante
aduentum Christi per legis obseruantias professionem suam seu uotum
facientibus, utrum postmodum ad fidem conuersi uotum uel in cibis uel
in aliis transgredi queant? Tunc quippe statum suum adhuc lege
retinente, legitime factum fuisse uotum huiusmodi uidetur. Unde
nequaquam uiolandum esse uidetur. Nec ille qui tunc illud fecit,
postea factus Christianus, ab abstinentia illa ciborum absolutus esse
uidetur, maxime cum remissius uinatur a nullis abstinendo quam a
quibusdam. Nec uotum legitime factum bene quis intermittat, nisi ad
maiora conscenderit quae illud tenere impediant.
Ad quod quidem respondendum arbitror quod, si hoc non tam pro
austeritate legis nunc obseruet quam pro uoti sui dispositione,
nequaquam culpandus est nec ab hoc absoluendus est uoto, nisi forte
propter aliquorum scandalum, eum adhuc in hoc iudaizare credentium,
quasi nunc quoque statum suum legem retinere crederet et ob hoc
abstineret. Videtur nec tale uotum legitime uel rationabiliter tunc
esse factum, sed per errorem ab eo in professione id promissum esse,
cum legem scilicet in pristino uigore suo perseueraturam crederet.
[ROMANS 15]
[15:1] DEBEMUS AUTEM NOS FIRMIORES INBECILLITATES INFIRMORUM
SUSTINERE, ET NON NOBIS PLACERE.
DEBEMUS AUTEM. Dixi superius nihil esse commune, immo omnia munda
fidelibus; sed tamen debemus eorum qui aliter credunt et infirmiores
sunt in fide debilitatem tolerare, ET NON NOBIS PLACERE, hoc est non
nostram de eis uoluntatem implere, ipsos scilicet repellendo, sed
eorum quaerere salutem, eos scilicet tolerando.
[15:2] UNUSQUISQUE VESTRUM PROXIMO SUO PLACEAT IN BONUM, AD
AEDIFICATIONEM.
PLACEAT, hoc est placere studeat in eo quod culpabile non est, propter
AEDIFICATIONEM scilicet ipsius. Aliter enim a nobis aedificari non
poterit nisi nostram doctrinam susceperit; et hoc exemplo Christi
faciamus.
[15:3] ETENIM CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, SED SICUT SCRIPTUM EST:
INPROPERIA INPROPERANTIUM TIBI CECIDERUNT SUPER ME.
Et hoc est ETENIM, id est homo ille assumptus a Verbo, qui secundum
specialem eius unctionem specialiter Christus dicitur, non tam humanae
quam diuinae uoluntatis placitum implere studuit. Unde et ipsemet ait:
Non ueni facere uoluntatem meam sed eius qui misit me.
Voluntas quippe hominis ea proprie dicitur, quae ex infirmitate uel
passibilitate carnis illata, eam naturaliter quietem appetit quae
nullis affligatur molestiis sed ab omni penitus poena sit immunis,
sicut et in primis parentibus ante peccatum concessum est et in futura
uita plenius nobis concedendum est. Sicut enim poenam miseriae sic
quietem constat esse, et sicut quod beatitudinis uel quietis est
quisque appetit sic quod miseriae uel laboris est refugit. Talis
itaque appetitus humana in nobis uoluntas dicitur; quam quidem
uoluntatem quisque obediendo sequitur.
At, inquies, quomodo CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, si placuit Deo Patri?
Numquid alteri placere potest quod alteri displiceat? Numquid omnes
iusti Christo placent sicut et Patri? An uoluntas Patris est alia quam
uoluntas Christi? Quid itaque? CHRISTUS NON SIBI PLACUIT uel non uenit
facere uoluntatem suam, nisi quod numquam homo ille assumptus aliquid
facere appetiuit quia hoc sibi suaue esse sperauit, sed quia hoc Deo
placere credidit? Omnes uero alii, quantumcumque sint sancti, quia
omnino expertes peccati non sunt, nonnulla ex infirmitate uel
passibilitate carnis appetunt, non alia de causa nisi ut ipsi
infirmitati satisfaciant et praesentem passionem uel afflictionem
euitent. Quod quidem est sibi placere uel suam uoluntatem facere, hoc
est id tantum uel praecipue agere quia sibi credatur illud esse suaue,
in se ipso scilicet huius actionis suae finem constituens; quod a
Christo longe penitus fuit. Tale est ergo CHRISTUS NON PLACUIT SIBI,
sed uidelicet Deo Patri, quia nihil homo ille appetiit quia suaue ipsi
esset sed quia hoc Deum approbare sciret uel eius in hoc praeceptum
haberet. Cui et ipsemet ait:
Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras.
Quam quidem passionem laboris propter obedientiam susceptam Apostolus
statim adiungit, ut uidelicet per hoc ostendat eum Patri magis quam
sibi placuisse: SED SICUT SCRIPTUM EST in psalmo LXVIII: IMPROPERIA
etc. Quisquis exprobrat nuntio alicuius uel eum in aliquo deturpat seu
inhonorat, non tam ei qui mittitur quam ei qui mittit imputandum
est. Unde et Saulo dicitur:
Saule, Saule, quid me persequeris
"me", inquam, potius quam 'meos' quia propter me potius quam propter
ipsos. Qu~d est autem improperare Deo Patri nisi irridere generationem
esse in diuinitate, quam carnalis eorum intelligentia capere non
poterat? Haec ergo irrisio super Christum cecidit, quia dum hanc
generationem praedicaret uel se Filium Dei diceret, Patris in hoc
gloriam, non propriam quaerendo, non solum irrisioni inde est habitus
sed ad mortem quoque traditus, sicut scriptum est:
Deum se patrem habere gloriatur; uideamus si sermones illius ueri
sint... etc.
et in Euangelio:
Confidit in Deo. Liberet nunc eum, si uult. Dixit enim quia
Filius Dei sum.
[15:4] QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, AD NOSTRAM DOCTRINAM SCRIPTA
SUNT: UT PER PATIENTIAM, ET CONSOLATIONEM SCRIPTURARUM, SPEM
HABEAMUS.
QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, ac si aliquis diceret: quid ad nos Nouae
Legis professores testimonium Veteris Testamenti, maxime cum eius
opera respuamus? respondet quia QUAECUMQUE SCRIPTA SUNT tam in Veteri
scilicet quam in Nouo Testamento, AD NOSTRAM id est Christianorum,
etc. Non enim illi in Veteri Testamento docentur sed excaecantur, qui
litteram occidentem ibi sequuntur; sed illi maxime qui frangentes
exteriorem crustam mica interiore saginantur. Sed et saeculares
litteras nonnisi ad doctrinam aliquam, uel morum uel litteraturae, uel
ut in aliquo sacrae Scripturae opitulentur Deus scribi permisit, licet
hoc illarum scriptores ignorarent.
UT PER. Ad hoc, inquam, eis instruimur et docemur ut per PATIENTIAM in
aduersis ET CONSOLATIONEM in scripturis factam, de brauio uidelicet
aeternae beatitudinis, spe per omnia corroboremur in Deo, scientes
quia
Si compatimur et conregnabimus
et
In patientia uestra possidebitis animas uestras.
Haec autem spes illa est de qua superius dictum est:
Spes autem non confundit.
Bene autem cum de aduersitatibus praemisisset dicens:
Improperia improperantium... etc.
patientiam contra illa, scilicet necessariam, et consolationem
SCRIPTURARUM apposuit.
Cum autem in exordio huius epistolae praedixissem omnem scripturam aut
docere aut mouere intendere, quomodo nunc dicitur quaecumque scripta
sunt scribi ad nostram doctrinam -- nisi profecto quia ea etiam quae
admonent ad doctrinam scripta sunt, non quidem ut doceant quid fiat
sed ut doctrina efficaciam habeas, hoc est ut implere uelimus quod
edocti sumus.
[15:5] DEUS AUTEM PATIENTIAE ET SOLACII DET VOBIS ID IPSUM SAPERE IN
ALTERUTRUM SECUNDUM IESUM CHRISTUM:
DEUS AUTEM, hoc est sicut Christus non placuit sibi sed Deo, nec
propriam gloriam sed Patris quaesiuit, ita ipse Deus, cuius est et
patientiam et consolationem dare, DET VOBIS IDIPSUM SAPERE IN
ALTERUTRUM, hoc est inter uos hoc quaerere ut alter alteri placeat in
bonum SECUNDUM IESUM CHRISTUM, hoc est eius, ut dictum est, exemplo.
[15:6] UT UNIANIMES, UNO ORE HONORIFICETIS DEUM, ET PATREM DOMINI
NOSTRI IESU CHRISTI.
UT UNANIMES, id est communiter tam infirmi in fide quam firmi,
concordi ORE laudetis DEUM, de misericordia scilicet redemptionis
nostrae per Filium suum nobis exhibita. Unde et cum dixisset Deum,
addit eumdem ET PATREM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI, qui non solum ad
gloriam suam sed ad nostram etiam saluationem habere talem Filium
gloriatur, ut per eum etiam noster sit Pater qui descendit quaerere
fratres.
[15:7] PROPTER QUOD SUSCIPITE INVICEM, SICUT ET CHRISTUS SUSCEPIT VOS
IN HONOREM DEI.
PROPTER QUOD, ut uidelicet ita communiter ab omnibus honorificetur
Deus, SUSCIPITE uos INVICEM, hoc est non ahiiciat uel exasperet alter
alterum sed qui firmior est in fide atque perfectior in6rmum
toleret. Et hoc exemplo Christi facile, qui uos Iudaeos et durae
ceruicis, non solum infirmos fide sed mortuos infidelitate, non
repulit sed suscepit, immo etiam traxit, ad glorificandum Deum
scilicet et laudandum, tam de nostra scilicet conuersione quam de
aliorum per nos.
[15:8] DICO ENIM CHRISTUM IESUM MINISTRUM FUISSE CIRCUMCISIONIS
PROPTER VERITATEM DEI, AD CONFIRMANDAS PROMISSIONES PATRUM:
MINISTRUM FUISSE CIRCUMCRSIONIS, id est Iudaeorum, quibus soli per
semetipsum praedicando uerbum uitae ministrauit, sicut et ipsemet ait:
Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel.
PROPTER VERITATEM DEI, id est ut promissio Dei consisteret, qui
specialiter et frequenter eis se mittere saluatorem promiserat. Et hoc
est quod subdit AD CONFIRMANDAS, hoc est ut firmae et inconcussae
permanerent PROMISSIONES illae antiquis patribus factae de Christo eis
mittendo. Voluit enim debitorem se teneri promittendo, ut solutor
fieret propitiando.
[15:9] GENTES AUTEM SUPER MISERICORDIAM HONORARE DEUM, SICUT SCRIPTUM
EST: PROPTER HOC CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, ET NOMINI TUO
CANTABO.
GENTES AUTEM, ac si diceret:
Dico Christum ministrum... etc.
sed et gentes, dico subaudis, SUPER MISERICORDIA sibi a Deo impensa
praecipue nunc HONORARE DEUM. Qui uidelicet quanto amplius olim per
idololatriam a Deo remoti fuerant, tanto nunc ad culture Dei maiori
copia propinquauerunt, ut ubi abundauit peccatum superabundaret et
gratia. Et note quod superius propt er promissionem udaeis fact am non
tam misericordiam dixit quam debitum intellexit. In gentibus uero
tanto rectius misericordiam uocauit quanto eis pro multiplici sui
erroris culpa minus debebatur.
SICUT SCRIPTUM EST in psalmo, loquente scilicet ad Patrem in persona
Christi dicentis: PROPTEREA CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, hoc est
laudari te faciam etiam a gentibus conuersis et tibi per me
acquisitis. Quarum quidem primitiae Magi fuerunt siue Samaritani etiam
illi quibus per Samaritanam illam innotuit, et fortasse etiam gentiles
illi qui circa passionem per Philippum et Andream ad eum accesserunt,
eum uidere cupientes; de quibus ait:
Nunc clarificatus est Filius hominis.
ET NOMINI TUO, ad honorem tuum uel tuam dilatandam notitiam,
spiritalibus canticis eos uacare faciam. Quod uero ait Propterea
superius, continuatur in psalmo, ubi praemissum est:
Et ab insurgentibus in me exaltabit... etc.
Exaltatus quippe est per ipsos qui eum crucifigentes nomen eius delere
crediderunt. De qua quidem exaltatione ipse quoque praedixerat:
Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum
non solum uidelicet Iudaeos sed etiam gentes conuertendo.
[15:10] ET ITERUM DICIT: LAETAMINI GENTES CUM PLEBE EIUS.
ET ITERUM. Per Isaiam scilicet prouidens ecclesiam tam ex Iudaeis quam
ex gentibus congregandam, hortatur communiter utrosque ad exsultandum
et laudandum Deum de sua conuersione. Plebem Dei et quondam peculiarem
populum eius Iudaeos dicit.
[15:11] ET ITERUM: LAUDATE OMNES GENTES DOMINUM: ET MAGNIFICATE EUM
OMNES POPULI.
ET ITERUM, per ipsum Dauid. MAGNIFICATE, id est bonds operibus
glorificate, OMNES POPULI, id est quaelibet fidelium multitudo, non
solum ex gentibus, congregate.
[15:12] ET RURSUS ISAIAS AIT: ERIT RADIX IESSE, ET QUI EXSURGET REGERE
GENTES, IN EO GENTES SPERABUNT.
ERIT RADIX. Aliud testimonium de conuersione gentium, post
incarnationem scilicet Domini ab eo regendarum et in eo
sperandarum. Sicut radix residuum est arboris incisae et si in terra
sit recondite, multas ramusculorum emittit propagines, ita IESSE,
patre Dauid, olim defuncto et tamquam arbore de uita praesenti
absciso, quasi radicem et residuum sui Christum habuit, longe postea
de semine suo nasciturum. Radix haec in terra recondite est, dum in
ipsa cam sua quae terrenae substantiae est, sepultus, iuxta quod de
semetipso ait:
Sicut fuit Ionas in uentre ceti... etc.
in multam propaginem fidelium resurgendo pullulauit secundum illam
ipsius parabolam:
Nisi granum frumenti... etc.
Scimus autem et tune maxime radicem quamlibet germinare et quasi
impinguari ut multiplicet, si ei fimus adhibeatur et stercora iuxta
illud dominicae parabolae:
Dimitte et hoc anno ut mittam stercora.
Quid autem fimus uel stercora sunt huic radici admota, nisi sordes
peccatorum nostrorum, quae suscepit per poenam et portauit in corpore
quo, ut de ipso tamquam radice et omnium origine innumerae propaginis
fructus in ecclesia nascerentur? 'Nihil' quippe 'nasci profuit, nisi
redimi profuisset'.
Hoc itaque Spiritus per Isaiam promittens ait: ERIT RADIX IESSE, hoc
est, eo defuncto, supererit ei de semine suo posterit as per quam rest
auretur ub erius in prole quod deperi it in arbore, quia plures
fideles orientur quam antea de Iesse exstiterant.
ET QUI, ac si diceret: et ille erit ista radix qui EXSURGET crescendo
uehementer, donec eius corpus, quod est ecclesia, ubique dilatetur;
quarum regimini ipse semper tamquam caput praeerit sicut et promittit
dicens:
Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi.
De quo etiam regimine idem propheta alibi dicit:
Et puer paruulus minabit eos.
IN EUM, hoc est de gratia eius, non de lege uel suds uiribus
confident; hoc est radix de qua idem etiam quodam loco dicit propheta:
Radix Iesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes
deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
de quo uidelicet sepulchro radix illa exsurgens in magnam creuit
ramorum fructicem.
[15:13] DEUS AUTEM SPEI REPLEAT VOS OMNI GAUDIO ET PACE IN CREDENDO:
UT ABUNDETIS IN SPE, IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI.
DEUS AUTEM. Dixi
Laetamini gentes
et
In eum gentes sperabunt
et hoc in uobis Romanis ipse IMPLEAT. Et hoc est Deus SPEI, hoc est de
cuius gratia sperandum est omnibus, soli electi omne gaudium habere
possum, tam in hac scilicet uita in spe quam in illa in re; ET PACE,
remouendo scilicet a uobis superbam illam contentionem, pro qua
sedanda haec scripta est epistola.
IN CREDENDO, UT, ac si diceret: Ut ex fide, per quam creditur et quae
"omnium bonorum est fundamentum" proficiatis in spem et caritatem quae
naturaliter inde sequuntur. Virtutem quippe SPIRITUS SANCTI amorem Dei
in nobis dicit, qui contra omnia fortis est sicut scriptum est:
Valida est sicut mors dilectio
et iterum:
Omnia suffert, omnia sustinet.
[15:14] CERTUS SUM AUTEM FRATRES MEI ET EGO IPSE DE VOBIS, QUONIAM ET
IPSI PLENI ESTIS DILECTIONE, REPLETI OMNI SCIENTIA, ITA UT
POSSITIS ALTERUTRUM MONERE.
CERTUS SUM. QUOS culpando diu terruerat, laudando ne desperent in fine
mitigat, dicendo scilicet etiam apud eos esse qui et dilectione et
scientia pleni sunt, ut scilicet altos instruere uelint et possint. Et
hoc est Certus sum etc, ac si diceret: ac si ita corrigam uel moneam,
QUONIAM ET IPSI, hoc est sicut in quibusdam personis pleni estis
superba contentione uel ignorantia, ita et ipsi in quibusdam PLENI
etc.
OMNI SCIENTIA, ITA UT, hoc est ad hoc sufficientem habetis scientiam,
ut POSSITIS inuicem uos adhortari ad bene operandum.
[15:15] AUDACIUS AUTEM SCRIPSI VOBIS FRATRES EX PARTE, TAMQUAM IN
MEMORIAM VOS REDUCENS: PROPTER GRATIAM, QUAE DATA EST MIHI A
DEO,
AUDACIUS AUTEM EX PARTE, hoc est aliquantulum maiori fiducia SCRIPSI
VOBIS qui in loco mihi commisso estis, qui scilicet doctor specialiter
sum gentium quam Iudaeorum. Et hoc est quod exponit, dicens utpote
sollicitus de uobis PROPTER GRATIAM, id est officium apostolatus
praedicandi gentibus mihi iniunctum; de qua quidem gratia ipsemet ait:
Gratis accepistis, gratis date.
[15:16] UT SIM MINISTER CHRISTI IESU IN GENTIBUS: SANCTIFICANS
EVANGELIUM DEI, UT FIAT OBLATIO GENTIUM ACCEPTA, SANCTIFICATA
IN SPIRITU SANCTO.
MINISTER CHRISTI est praedicator, dum non sua lucre sed Christi
quaerit. Et quia nonnulli bene praedicant et male uiuunt, addit
SANCTIFICANS, id est uita quoque mea commendans praedicationem quam de
Deo facto, ut OBLATIO, id est oratio, etiam mea quam pro ipsis facto,
sit ACCEPTA Deo ET SANCTIFICATA IN SPIRITU SANCTO, hoc est per
Spiritum Sanctum, qui, ut supra dictum est, docet nos quid orandum sit
et postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est sanctum
consequatur effectum ut nos omnes sanctos efficiat.
[15:17] HABEO IGITUR GLORIAM IN CHRISTO IESU AD DEUM.
HABEO IGITUR. Quia uidelicet ita facto, quae Christi sunt quaerendo,
habeo GLORIAM hinc pro Christo cui in hoc deseruio apud DEUM, id est
pretium diuino iudicio, si non humano, hinc acquiro. Quod quidem
dicendo, exemplo suo ad fraternae dilectionis sollicitudinem eos
adhortatur.
[15:18] NON ENIM AUDEO ALIQUID LOQUI EORUM, QUAE PER ME NON EFFECIT
CHRISTUS IN OBOEDIENTIAM GENTIUM, VERBO ET FACTIS:
NON ENIM. Ostendit quomodo sanctificet uel commendet praedicationem
suam, dicens se non praesumere aliquid LOQUI, hoc est sibi imputare
per iactantiam quorum non habeas efficaciam, sicut pseudo-apostoli
faciebant.
IN OBEDIENTIAM GENTIUM, id est propter hoc ut ad obediendum mihi
gentes traham, haec EFFICIT CHRISTUS in VERBO, id est per
praedicationem meam, ET FACTIS, id est per miracula.
[15:19] IN VIRTUTE SIGNORUM, ET PRODIGIORUM, IN VIRTUTE SPIRITUS
SANCTI: ITA UT AB HIERUSALEM PER CIRCUITUM USQUE IN ILLYRICUM
REPLEVERIM EVANGELIUM CHRISTI.
Quae statim facta subdinidit dicens IN VIRTUTE, id est per potentiam
mihi collatam, SIGNORUM ET PRODIGIORUM, id est signorum mirabilium.
Sunt enim signa quaedam naturalia de quibus non miramur, sicut de
planetis scriptum est:
Ut sint in signa et tempora.
Quae uero contra naturam, id est usitatum naturae cursum uen unt, ut
leprosos mundare uel mortuos suscitare, haec prodigia, id est
admiratione digna dicuntur. Unde 'prodigium' quasi 'prodendum digito'
dicitur.
IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI, hoc est ex potestate per gratiam Dei mihi
collata, ad differentiam scilicet miraculorum antichristi seu magorum.
Origenes:
Signa appellantur in quibus, cum sit aliquid mirabile, indicatur
quoque aliquid futurum; prodigia uero in quibus tantummodo
mirabile aliquid ostenditur. Scriptura interdum abusiue et
prodigia pro signis et signa pro prodigus ponit.
Haymo:
Signa et prodigia pro uno accipiuntur hoc loco.
ITA UT. Gloriam, inquam, habeo ad Deum, tantam scilicet de labore meo,
ut totam illam terram AB IERUSALEM USQUE AD ILLYRICUM REPLEVERIM
praedicatione Euangelii, ut uidelicet ostendat dignum se a Romanis
exaudiri, qui a tot et tantis sit exauditus. Haymo:
Illyricum prouincia est, finis Asiae et principium Europae.
[15:20] SIC AUTEM HOC PRAEDICAVI EVANGELIUM, NON UBI NOMINATUS EST
CHRISTUS, NE SUPER ALIENUM FUNDAMENTUM AEDIFICAREM:
SIC AUTEM, scilicet uerbo et factis et uirtute signorum in his locis
ubi prius de Christo nihil omnino auditum fuerat, ut uidelicet non sit
mirabile si apud uos, iam ad Christum conuersos, praedicatio mea locum
habeat.
NE SUPER, ac si dicat: hoc scilicet mihi contingente, ut non
aedificium fidei collocarem super aliorum praedicationem praecedentem,
quae quasi meae praedicationis fundamentum esset. In quo difficilius
ostendit quod ibi fecit quam quod apud Romanos facere cupit.
[15:21] SED SICUT SCRIPTUM EST: QUIBUS NON EST ADNUNTIATUM DE EO,
VIDEBUNT: ET QUI NON AUDIERUNT, INTELLEGENT.
SCRIPTUM EST in Isaia, hoc est ut per me contingeret quod per illum
prophetatum est, DE EO, id est Christo, VIDEBUNT, scilicet
intelligendo. Quod statim exponens ait: ET QUI etc.
[15:22] PROPTER QUOD ET INPEDIEBAR PLURIMUM VENIRE AD VOS, ET
PROHIBETUS SUM USQUE ADHUC. [15:23] NUNC VERO ULTERIUS LOCUM
NON HABENS IN HIS REGIONIBUS, CUPIDITATEM AUTEM HABENS
VENIENDI AD VOS EX MULTIS IAM ANNIS:
PROPTER QUOD, quia uidelicet ad tot penitus ignaros intendebam
conuertendos.
IMPENDIEBAR, ut pseudoapostolorum commenta excludat, dicentium eum ad
tales uel tantos accedere non audere et maxime se praesentibus; uel ut
se rationabili causa excuset.
PLURIMUM dicit, hoc est maxime, quia et aliae nonnullae potuerunt
huius impedimenti esse causae.
LOCUM, scilicet praedicandi uel causam morandi, omnibus bene
confirmatis.
[15:24] CUM IN HISPANIAM PROFICISCI COEPERO, SPERO QUOD PRAETERIENS
VIDEAM VOS, ET A VOBIS DEDUCAR ILLUC, SI VOBIS PRIMUM EX PARTE
FRUITUS FUERO.
Origenes:
Videtur haec in Achaia positus dicere, apud Corinthum.
IN HISPANIAM. In transitu se eos uidere promittit, quasi innuens apud
eos, qui iam conuersi erant, non diu sibi immorandum esse sicut et in
exordio epistolae eos in aliquibus confirmandos dixit potius quam
conuertendos. Decet etiam quemque bonum uirum minus promittere quam
facere, et boni doctoris tanto gratior fit mora et amplius desideratur
quanto breuior speratur. Praeuenit itaque illos ut in aduentu suo se
praeparent et de quibus instrui uelint praeuideant.
SPERO, nihil uidelicet ex me ipso de me praesumens sed totum Deo
committens.
ET A VOBIS: uult enim eos comites itineris sui esse, tum ut
auctoritate Romanorum caeterae gentes facilius subiectae conuertantur,
tum etiam ut aduersus pseudo-apostolos et quoslibet ei detrahentes,
praedicationem eius quam ipsi audierint ualeant attestari, et eis, diu
secum in praedicatione circumeuntibus, sic saltem recompenset quod in
transitu eos uiderit. Bene dicit deduci se ab illis, quasi tutum se
ostendens per conductum eorum qui caeteris imperant. In quo et eos de
mora sua apud illos consolatur, quasi in eorum arbitrio hanc
constituens.
SI VOBIS. Haymo:
Frui est aliquid cum delectatione possidere et amplecti et
uidere.
Et attende quod, cum proprie Dei frui sit ut beatus meminit
Augustinus, hic non dicit frui simpliciter sed frui EX PARTE, sicut et
ad Philemonem, cum diceret fruar te statim adiunxit in Domino. Deo
quippe omnino fruimur dum illum propter se tantum obtinere cupimus,
proximo uero fruimur ex parte, dum sic eum propter utilitatem ipsius
per amorem amplectimur, ut tamen huius fruitionis finem, id est
finalem et supremam causam, in Deo ponamus. Partim quippe proximus in
causa est sed causa Deus suprema est. Ex parte itaque fruimur proximo
sed ex toto fruimur Deo, quia ipse fruitionis suae tota est causa,
proximus uero non tota suae fruitionis, ut diximus, causa est cum sit
superior Deus, cum uidelicet de proximo quoque propter Deum cogitemus.
Nota quod dicit PROFICISCI COEPERO, quia cum ad Romanos propter ipsos
ueniat, non sibi imputat proficisci ad Hispaniam nisi cum ab ipsis
recesserit, quando uidelicet propter , Hispanos totum egerit. Et
attende quod cum dicit SI VOBIS PRIMUM, in tantum eorum beneuolentiam
captat, quasi necessarium sibi iudicet nec se aliter de Hispanis
facere posse nisi prius eos uisitet.
[15:25] NUNC IGITUR PROFICISCAR IN HIERUSALEM MINISTRARE SANCTIS.
NUNC IGITUR, quia uidelicet hic ulterius non habeo locum; nunc, id est
antequam ueniam ad uos, cum in gentibus specialiter apostolatum
accepisset, unde et solus doctor gentium appellatur. Quantam etiam de
Iudaeis conuersis curam habeat ostendit secundum quod alibi ait:
Sollicitudo omnium ecclesiarum.
Quod etiam fortassis ad excusationem quamdam sui praetendit, si ad eos
scilicet uenire differat.
MINISTRARE SANCTIS, id est illis qui ibi sunt fidelibus ex Iudaea
conuersis, cibum ad necessitatem eorum a me collectum illis
deferre. Habebat quippe in consuetudine Apostolus, sicut saepe
testatur, de illa Hierosolymitana ecclesia, per ipsum Christum olim et
per Petrum et Iacobum caeterosue apostolos conuersa, in corporeis
necessitatibus maximam sollicitudinem, ut eis saltem corporalem cibum
ministraret quibus aliorum praedicatio spiritualem.
Praecipue uero eis subueniendum put ab at pluribus de causis. Plurimam
quippe auctoritatem fidei nostrae dabat populus ille conuersus, qui
solus a Deo legem suscipiens, peculiaris eius populus uocatus est; et
cum primo credidisset, quasi in nostrae fidei fundamento et caeteris
in exemplo positus, plurimum ne deficeret sustentandus erat. Denique
sicut in Actibus apostolorum legitur, tanta deuotione conuersi sunt
ut, omnino proprium relinquentes, omnia quae habebant ad pedes
apostolorum ponerent; et sicut ipse in epistola ad Hebraeos meminit,
maiorem uiolentiam Iudaeorum in amissione suarum rerum sustinuerant.
Hic autem praecipue formam et exemplum episcopis Apostolus proponit,
ut cum pauperes ecclesias seu monasteria conspexerint, eorum
praedicatio eis alimenta colligat.
[15:26] PROBAVERUNT ENIM MACEDONIA ET ACHAIA COLLATIONEM ALIQUAM
FACERE IN PAUPERES SANCTORUM, QUI SUNT IN HIERUSALEM.
PROBAVERUNT ENIM. Vide quam caute Romanos aliorum exemplo ad hanc
eleemosynam similiter Hierosolymitanis faciendam inuitet, dicens eos
qui haec tribuunt per se ipsos id faciendum probasse, id est laudasse,
potius quam aliqua coactione uel exhortatione Apostoli. Unde et dicit
probauerunt, id est quasi suo id iudicio approbantes, ad hoc me
compulerunt.
Haymo:
Isti qui scientiam praedicandi non habebant, ut ad praedicandas
gentes possent ire, erant in Ierusalem uacantes iugiter
orationibus et ieiuniis. Quibus et apostoli de singulis
prouinciis et locis, in quibus praedicabant, quidquid pecuniarum,
argenti, auri, frumenti, uestimentorum accipiebant, eis mittere
satagebant, maxime tamen Paulus qui pluribus gentibus
praedicabat. Unde dicunt doctores quia aliquando amplius quam
tres aut quinque modios argenti eis mittebat.
Item:
Macedonia et Achaia, quae Achaea uocatur a qua et populi eius
Achaei dicuntur, prouinciae sunt nobilissimae Graecorum sibi
adiacentes, quas Apostolus ecclesiis repleuit.
Cum dicit MACEDONIA ET ACHAIA continens ponit pro contento, id est
nomina terrarum propter nomina habitatorum, sicut et potum calicem
appellamus. COLLATIONEM, quam symbolum Graece dicimus, ubi scilicet
diuersa conferuntur et ponuntur a diuersis sicut in comessationibus
fieri solet. Isti uero non suas sed pauperum comessationes de suo
congregabant.
[15:27] PLACUIT ENIM EIS: ET DEBITORES SUNT EORUM NAM SI SPIRITALIUM
EORUM PARTICIPES FACTI SUNT GENTILES, DEBENT ET IN CARNALIBUS
MINISTRARE EIS.
PLACUIT ENIM, ac si diceret, bene dixi probauerunt ut hoc uoluntarii
potius quam coacti agant, quia ex eorum uoluntate magis quam ex nostra
concitatione id gerunt; et merito Placuit, quia scilicet DEBITORES
SUNT. Quod statim a minori conuincit dicens: NAM SI, hoc est cum
SPIRITUALIUM bonorum quae illi habebant, sicut legis et prophetarum,
uel etiam orationum et obsequiorum diuinorum quae quotidie ibi pro
salute gentium celebrant.
[15:28] HOC IGITUR CUM CONSUMMAVERO, ET ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC,
PROFICISCAR PER VOS IN HISPANIAM.
Hoc IGITUR, quia uidelicet illis, sicut iustum est, placuit, CUM
CONSUMMAVERO, hoc est perfecero hanc legationem et perueniens illud
ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC, uidelicet eleemosynae, hoc est
distinxero qui haec eis mittant, ut pro eis tamquam benefactoribus
suis orent, PROFICISCAR etc. Quamuis dicat Apostolus se profecturum IN
HISPANIAM, incertum tamen est utrum hoc effecerit propter diuersorurn
opiniones.
Hieronymus, In Isaia, libro IV:
"Volabunt in nauibus alienigenarum et mare simul
depracdabuntur". Quod de unius Pauli apostoli intelligamus
exemplo, qui per Pamphyliam et Asiam et Macedoniam et Achaiam et
diuersas insulas atque prouincias, ad Italiam quoque et ut ipse
scribit ad Hispanias alienigenarum portatus est nauibus.
Cassiodorus, super hanc epistolam Pauli:
"Proficiscar per uos in Hispaniam". Hoc quidem frequenter dicit
sed numquam legimus esse completum. Unde desiderauit quod dicitur
sed non prophetali ueritate completur. Nemo tamen Apostolum reum
mendacii arguat, si hoc quod credidit non impleuit. Non enim per
duplicitatem locutus est, ut uidelicet aliud diceret quam
intenderet, hoc est aliud haberet ore quam corde.
[15:29] SCIO AUTEM QUONIAM VENIENS AD VOS, IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS
CHRISTI VENIAM.
SCIO AUTEM, id est Spiritu reuelante didici, quamuis scilicet me
transitum per uos habere dixerim. In quo quidem notandum est quod, dum
hoc sibi reuelatum dicit ut sciat, innuit illud quod de Hispania
praemisit ex opinione potius quam ex assertione protulisse.
IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS, ut uidelicet, sicut de Ioseph legitur, ad
introitum meum Dominus largam uobis caelestis gratiae benedictionem
infundat, hoc est in spiritualibus multiplicet.
[15:30] OBSECRO IGITUR VOS FRATRES PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM,
ET PER CARITATEM SPIRITUS UT ADIUVETIS ME IN ORATIONIBUS PRO
ME AD DEUM,
OBSECRO IGITUR, ut uidelicet quod uolo possim PER DOMINUM, si
uidelicet in eo amplius perficere uultis et dilectionem Dei
habetis.
ORATIONIBUS: multorum enim preces fidelium, quamuis imperfectorum,
multum apud Deum credit obtinere.
[15:31] UT LIBERER AB INFIDELIBUS, QUI SUNT IN IUDAEA, ET OBSEQUII MEI
OBLATIO ACCEPTA FIAT IN HIEROSOLYMA SANCTIS, [15:32] UT VENIAM
AD VOS IN GAUDIO PER VOLUNTATEM DEI, ET REFRIGERER VOBISCUM.
AB INFIDELIBUS, dum ita scilicet pro fidelibus qui ibi sunt
laboro.
OBSEQUII MEI, id est mihi iniuncti ad his qui per me hoc mittunt, uel
etiam a Domino qui me ministrum siue dispensatorem ecclesiae
constituit.
OBILATIO eis tamquam ad altare Dei sacrificium per me delatum.
ACCEPTA, id est placens et laeta. Si enim mihi graue aliquid ibi
propter hoc acciderit, maxime contristabuntur.
REFRIGERER, tum a labore longo quiescendo, tum desiderium meum
implendo.
[15:33] DEUS AUTEM PACIS SIT CUM OMNIBUS VOBIS. AMEN.
DEUS AUTEM, siue scilicet ueniam siue non; PACIS id est uos inuicem a
superba contentione pacificans. Quod quidem in fine epistolae
reseruans, ad quod praecipue ipsa tendat epistola, insinuat et quae in
ea finalis sit causa siue intentio.
[ ROMANS 16 ]
[16:1] COMMENDO AUTEM VOBIS PHOEBEM SOROREM NOSTRAM, QUAE EST IN
MINISTERIO ECCLESIAE, QUAE EST CENCHRIS:
COMMENDO, scilicet precibus meis.
PHOEBEM, per quam hanc epistolam Romanis de Corintho mittere creditur;
diues quaedam et nobilis mulier dicitur, quae de facultatibus suis uel
aliorum fidelibus illis qui erant CENCHRIS necessaria ministrabat,
exemplo scilicet sanctarum feminarum quae hoc Domino seu apostolis
fecisse memorantur. Haec autem negotium quoddam habebat pro quo Romam
uenire necesse habebat. Pro hac igitur Romanos Apostolus adhortatur et
rogat ut eam honorifice suscipiant et in suo negotio, quantum possint,
adiunent.
SOROREM, fide, non carne.
MINISTERIO, id est obsequio fidelium illorum qui sunt Cenchris, id est
in eo loco qui sic uocatur, et dicitur esse portus Corinthi. Unde Haymo:
Cenchrae autem portus est Corinthi.
[16:2] UT EAM SUSCIPIATIS IN DOMINO DIGNE SANCTIS: ET ASSISTATIS EI IN
QUOCUMQUE NEGOTIO VESTRI INDIGUERIT: ETENIM IPSA QUOQUE
ADSTITIT MULTIS, ET MIHI IPSI.
SUSCIPIATIS hospitio IN DOMINO, id est amore Dei, et ita honorifice ac
benigne suscipiatis prout dignum est atque conueniens SANCTIS
suscipere sanctam.
ET ASSISTATIS EI, hoc est adinuetis eam.
ETENIM: quod enim debetur ex multis eius praecedentibus meritis, ut
non tam hoc ei tribuatur quam reddatur.
Origenes:
Apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio
ecclesiae constitui. In quo officio positam Phoeben apud
ecclesiam quae est Cenchris, magna cum laude et commendatione
prosequitur, quia in necessitatibus apostolicisque laboribus
adstiterit. Locus hic duo docet, et haberi feminas ministras in
ecclesia et tales debere assumi in ministerium, quae adstiterint
multis et per bona officia usque ad apostolicam laudem meruerint
peruenire.
Hieronymus:
In ministerio ecclesiae, sicut et nunc in orientalibus locis
diaconissae mulieres in suo sexu ministrare uidentur in baptismo
siue in ministerio uerbi, quia priuatim docuisse feminas
inuenimus, sicut Priscillam cuius uir Aquila uocabatur.
Idem, In epistola ad Timotheum:
Adolescentiores autem uiduas deuita in ministerio diaconatus
praeponere.
Sanctus Epiphanius Iohanni Hierosolymitano:
Numquam ego ordinaui diaconissas et ad alias misi prouincias
neque feci quidquam ut ecclesiam scinderem.
Quas itaque antiquitus diaconissas, id est ministras, nunc abbatissas,
id est matres, uocamus.
Cassiodorus, super hunc eumdem locum:
Phoeben significat diaconissam fuisse matris ecclesiae; quod in
partibus Graecorum hodieque quasi militiae causa peragitur,
quibus et baptizandi usus in ecclesia non negatur.
Claudius quoque, in Expositione huius epistolae:
Hic locus docet etiam feminas in ministerio ecclesiae constitui,
in quo officio positam Phoeben apud ecclesiam quae est Cenchris,
Apostolus magna cum laude et cornmendatione prosequitur.
[16:3] SALUTATE PRISCAM ET AQUILAM, ADIUTORES MEOS IN CHRISTO IESU
SALUTATE. In fine epistolae quosdam nominatim salutando plurimum
commendat, ut eorum praecipue consilio et auctoritati, qui
perfectiores erant, caeteri acquiescant.
PRISCAM hic appellet Apostolus quae in Actibus apostolorum Priscilla
nominatur, pulchra quaedam fortasse nominis allusione, ut eam scilicet
senem sensu et maturam moribus insinuet. Erat autem Priscilla uxor
Aquilae, et ambo de Iudaismo conuersi ad Christum.
IN CHRISTO, id est pro Christo adiutores Apostoli in multis fuerunt,
quos, olim cum caeteris Iudaeis per Claudium Roma expulsos. Apostolus
Corinthum ueniens ibi inuenit, et quia eiusdem artis erat peritus, id
est scenefactoriae, iunxit se illis ut simul operarentur.
Unde et Beda. In Actibus apostolorum:
Erant enim scenefactoriae artis. Quasi exsules et peregrini
tentoria sibi, quibus in uia utantur, aedificant. Scenae enim
Graece tabernacula dicuntur, etymologiam ab "obumbrando",
ducentia, apud quos umbra "scena" dicitur. Scenae enim uel
scenomata quasi "umbracula" sonant, quae sagis ligneis aut laneis
aut cilicinis siue ex arborum frondibus aut uirgultis ueteres
componebant. Mystice autem sicut Petrus piscando nos a fluctibus
saeculi extrahit, ita Paulus miracula protectionis erigendo ab
imbre nos criminum, ab ardore tentationum et a uentis insidiarum
uerbo factisque defendit.
Chrysostomus, In epistola ad Hebraeos, sermone 1:
"Qui est splendor et character substantiae eius." O apostolica
sapientia, magis autem Spiritus Sancti gratia. Non enim ex
intellectu proprio haec loquebatur. Unde enim illi hoc? Num ex
scalpellis aut pellibus aut in officina? Haec operatio
maiestatis. Non enim has intelligentias sua mente procurabat quae
tunc erat tam debilis et extrema, ut nihil amplius haberet a
plebeis et popularibus. Quomodo enim aliquid diuinum posset ille
sentire qui circa pretia uendendi et circa confectionem pellium
totam suam uitam totumque saum studium conterebat?
Ambrosius, de Priscilla et Aquila:
Hi credentes facti sunt socii laboris Apostoli, ut etiam ipsi
exhortarentur caeteros ad fidem. Denique Apollo, quamnis fuerit
exercitatus in scripturis, ab istis tamen uiam Domini diligentius
instructus est. Ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo
Iesu. Cooperarii enim eius fuerunt in Euangelio.
Unde praecipue docet quantum obedire eis Romani debeant.
Origenes:
Potest autem fieri ut quia illo tempore, pulsis ex Vrbe Iudaeis
per praeceptum Caesaris, Corinthum uenerant, rursus edicti
cessante saeuitia Romam regressi salutarentur a Paulo. Quos tamen
apparet, Iudaeorum insidiis Paulo periclitante, semetipsos
obiecisse ut ille liber abscederet.
[16:4] QUI PRO ANIMA MEA SUAS CERVICES SUPPOSUERUNT: QUIBUS NON SOLUS
EGO GRATIAS AGO, SED ET CUNCTAE ECCLESIAE GENTIUM;
PRO ANIMA MEA, id est uita conseruanda, morti se opposuerunt.
CUNCTAE ECCLESIAE, quarum uidelicet Apostolus praedicator seu doctor
specialiter dicitur.
[16:5] ET DOMESTICAM EORUM ECCLESIAM. SALUTATE EPHAENETUM DILECTUM
MIHI, QUI EST PRIMITIVUS ASIAE IN CHRISTO.
DOMESTICAM, id est totam ipsorum familiam ad fidem similiter
conuersam.
PRIMITIVUS ASIAE. Haymo:
Siue quia primus omnium credidit seu etiam quia magnae dignitatis
atque nobilitatis erat, ut ostenderet nobiles etiam ad fidem
uenire ac per hoc inuitaret primos Romanos ad fidem.
[16:6] SALUTATE MARIAM, QUAE MULTUM LABORAVIT IN VOBIS.
QUAE MULTUM. Origenes:
Docet et in hoc debere etiam feminas laborare pro
ecclesiis. Laborant cum docent adolescentulas omnia quae ad
officiis mulierum scripta referuntur.
LABORAVIT. Ambrosius:
Ad exhortationem illorum.
Haymo:
Laborauit, officium scilicet praedicationis feminis sui sexus
impendendo per domos. Nam in ecclesiis non docebant mulieres.
[16:7] SALUTATE ANDRONICUM ET IUNIAM, COGNATOS, ET CONCAPTIVOS MEOS:
QUI SUNT NOBILES IN APOSTOLIS, QUI ET ANTE ME FUERUNT IN
CHRISTO. [16:8] SALUTATE AMPLIATUM DILECTISSIMUM MIHI IN
DOMINO.
COGNATOS. Ambrosius:
Et iuxta carnem et secundum Spiritum.
CONCAPTIVOS. Haymo:
Isti sunt exsules effecti propriae sedis ob gratiam Dei sicut et
Paulus.
IN APOSTOLIS, id est inter praedicatores. Videtur hoc loco etiam
feminam apostolicam dicere, nisi forsan istud QUI ad Andronicum tantum
et supradictos uiros uiolenter referamus.
IN CHRISTO, id est in fide Christi.
[16:9] SALUTATE URBANUM ADIUTOREM NOSTRUM IN CHRISTO, ET STACHYN
DILECTUM MEUM.
NOSTRUM, mei scilicet et aliorum.
DILECTUM, etsi non ita adiutorem.
[16:10] SALUTATE APELLEN PROBUM IN CHRISTO.
APELLEN. Origenes:
Puto hunc Apellen post multas tribulationes transisse sapienter
et ideo pronuntiatum probum secundum quae ipse in aliis dixit
quia operatur patientia probationem. Videndum est ne ipse sit qui
in Actibus apostolorum Apollo nuncupatur Alexandrinus, in
scripturis eruditus.
Ambrosius:
Hunc Apellen non quasi amicum aut participem operis salutat sed
propter quod tentationibus probatus est, in Christo fidelis
inuentus.
Haymo:
Licet quidam faciant ex hoc duo nomina propria dicentes ita:
Salutate Apellen et Probum, non est illud sed unum nomen est
proprium cum adiectiuo: Salutate, inquit, Apellen probum, id est
probatum in fide et laude dignum.
ARISTOBULI. Fortassis hic iam defunctus erat, quem satis laudat,
familiam eius salutando et fidem eius in ea commendando. Ambrosius:
Iste congregator intelligitur fuisse fratrum in Christo.
Origenes:
Neque dilectos neque probos neque adiutores nominat; sed forte
nihil utile habebant in meritis, idcirco eos solo titulo
salutationis honorauit.
[16:11] SALUTATE EOS QUI SUNT EX ARISTOBOLI. SALUTATE HERODIONEM
COGNATUM MEUM. SALUTATE EOS QUI SUNT EX NARCISSI QUI SUNT IN
DOMINO.
COGNATUM. Ambrosius: Quem cognatum tantum appellat ostendit deuotum in
caritate, non tamen uigilantiam eius designat.
EX NARCISSI DOMO. [Origenes]:
Videntur plures fuisse ex Narcissi domo uel familia sed non omnes
in Domino fuisse.
Ambrosius:
Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse sicut legitur
in aliis codicibus. Sed quia praesens non erat, salutat sanctos
qui ex domo eius erant. Hic autem Narcissus presbyter peregrini
officio fungebatur, exhortationibus firmans credentes.
[16:12] SALUTATE TRYFENAM ET TRYFOSAM, QUAE LABORANT IN DOMINO.
SALUTATE PERSIDAM CARISSIMAM, QUAE MULTUM LABORAVIT IN DOMINO.
LABORANT IN DOMINO. Origenes:
Multi laborant sed non omnes in Domino.
Ambrosius:
Has uno ore dignas declarat in Christo.
LABORANT, scilicet ministrando sanctis.
QUAE MULTUM. Origenes:
Videtur haec magis laudari.
[Ambrosius]:
[Labor hic] et in exhortatione est et in ministerio sanctorum et
in pressura et in egestate propter Christum, quia et domus suas
relinquebant fugatis et opprobrio erant infidis.
[16:13] SALUTATE RUFUM ELECTUM IN DOMINO, ET MATREM EIUS, ET MEAM.
ELECTUM IN DOMINO. Haymo:
Id est promotum ad sacerdotium.
EIUS ET MEAM. Sic potest legi matrem eius et matrem meam ut duae sint,
uel ut eadem sit, illius scilicet mater secundum carnem, Apostoli
secundum beneficium quo fortassis eum olim alibi de sua substantia
tamquam mater aleret; uel pro reuerentia sanctitatis eam matrem meam
dicit, cui scilicet tamquam matri honor sit conferendus.
[16:14] SALUTATE ASYNCRITUM, FLEGONTA, HERMEN, PATROBAM, HERMAM, ET
QUI CUM EIS SUNT FRATRES.
ASYNCRITUM. Ambrosius:
Hos simul salutat quia sciebat eos esse concordes in Christo hoc
est unitos in amicitia Christiana
nec desides in amicitiis.
HERMAM. Origenes:
Puto quod Hermas iste sit scriptor libelli illius qui Pastor
appellatur quae scriptura ualde mihi utilis uidetur et ut puto
diuinitus inspirata. Quod uero nihil laudis adscripsit, illa
opinor est causa quia uidetur, sicut scriptura illa declarat,
post multa peccata ad paenitentiam fuisse conuersus. Intelligitur
quod simul habitauerint hi quorum salutatio sociata est.
Ecclesiastica historia, libro III, capitulo III:
Et libellus Hermae, qui appellatur Pastoris, cuius Paulus in
epistolis suis meminit, a plurimis non est receptus, ab aliis
autem necessarius indicatus est propter eos qui primi ad fidem
institutionis imbuuntur. Unde et in nonnullis ecclesiis legitur
et multi ueterum scriptorum usi sunt testimonio eius.
Hieronymus, De illustribus uiris, capitulo X:
Hermam cuius apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit:
Salutate Phlegontem, Hermam, asserunt auctorem esse libri qui
appellatur Pastor, et apud quasdam ecclesias Graeciae etiam
publice legitur, reuera utilis liber multique de eo ueterum
scriptorum usurpauerunt testimonia, sed apud Latinos pene
incognitus est.
[16:15] SALUTATE FILOLOGUM ET IULIAM, NEREUM, ET SOROREM EIUS, ET
OLYMPIADEM, ET OMNES QUI CUM EIS SUNT, SANCTOS.
PHILOLOGUM ET IULIAM. Origenes:
Potest fieri ut coninges fuerint, caeteri domestici eorum.
Hieronymus:
Suo exemplo nos docet quales debeamus in nostris litteris
salutare, non diuites saeculi facultatibus honoratos sed gratia
Dei ac fide locupletes.
Idem, paulo ante:
Primitiuos ecclesiae Asianae, istos omnes quos salutat,
intelligimus ex nominibus fuisse peregrinos quorum exemplo atque
doctrina non absurde existimamus credidisse Romanos.
[16:16] SALUTATE INVICEM IN OSCULO SANCTO. SALUTANT VOS OMNES
ECCLESIAE CHRISTI.
INVICEM, scilicet uos ipsos. Quia singillatim omnes salutare non
poterat, praecipit ut ex parte eius et loco eius mutuo se salutent
sicut ipse faceret, si adesset, et sic inuicem sibi oscuLo
reconciliati, superbam finiant contentionem. SANCTO, non luxurioso aut
subdolo, quale fuit Iudae proditoris sed quod nos in amore fraterno
conciliet.
OMNES ECCLESIAE, hoc est congregationes Christianorum, ad differentiam
scilicet ecclesiae malignantium quam psalmista denotat, eodem affectu
dilectionis quo ego, optant uel orant uobis salutem. Qui enim alterum
salutando dicit ei 'salue' profecto ut saluus sit praecatur.
[16:17] ROGO AUTEM VOS FRATRES, UT OBSERVETIS EOS QUI DISSENSIONES ET
OFFENDICULA, PRAETER DOCTRINAM, QUAM VOS DIDICISTIS, FACIUNT,
ET DECLINATE AB ILLIS.
ROGO AUTEM. Pseudo-apostolos tangit, ut ab ipsis caueant ne fides
eorum corrumpatur.
OBSERVETIS, id est discernatis.
DISSENSIONES, id est contentiones uerborum, ET OFFENDICULA, id est
pericula errorum in fide. Illi, dico, existentes PRAETER DOCTRINAM
sanam; quam DECLINATE, id est recedite.
[16:18] HUIUSMODI ENIM CHRISTO DOMINO NOSTRO NON SERVIUNT, SED SUO
VENTRI: ET PER DULCES SERMONES ET BENEDICTIONES SEDUCUNT CORDA
INNOCENTIUM.
SUO VENTRI, id est mollitiis carnalibus intenti.
DULCES SERMONES, id est adulationes. Hieronymus, In Amos, libro II:
Pulchre adulator apud philosophos definitur blandus
inimicus. Veritas amara est.
Unde Apostolus:
Inimicus uobis factus sum, uerum dicens
et Comicus:
Obsequium amicos, ueritas odium parit.
Quapropter et pascha cum amaritudinibus comedimus et Vas electionis
docet pascha celebrandum in ueritate et sinceritate.
BENEDICTIONES, quasi dona Spiritus Sancti per manuum impositionem uel
consignationem conferentes, INNOCENTIUM, id est simplicium uel
imperitorum qui eos deprehendere non ualent.
[16:19] VESTRA ENIM OBOEDIENTIA IN OMNEM LOCUM DIVULGATA EST. GAUDEO
IGITUR IN VOBIS. SED VOLO VOS SAPIENTES ESSE IN BONO, ET
SIMPLICES IN MALO.
VESTRA ENIM. Ideo id uos rogo quia tanto periculosior esset seductio
uestra quanto fidei uestrae OBEDIENTIA magis EST DIWLGATA, tamquam in
capite scilicet mundi constituta.
GAUDEO IGTTUR, quia uidelicet ita est diuulgata, IN BONO scilicet
discernendo.
SIMPLICES IN MALO, id est quasi nescientes cuiquam machinari, ioxta
illud scilicet Veritatis:
Prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
[16:20] DEUS AUTEM PACIS CONTERET SATANAN SUB PEDIBUS VESTRIS
VELOCITER. GRATIA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI VOBISCUM.
DEUS AUTEM, ac si dicat: ego quidem ita rogo ut fiat, sed Deus PACIS
potius quam dissensionis ita ut postulo efficiat.
SATANAM, id est omnem animae uestrae aduersarium CONTERAT SUB PEDIBUS
VESTRIS, hoc est quasi impotentem uobis subiiciat, ut ei per omnia
praeualere possitis et eius omnia machinamenta conculcare, sicut ea
quae sub pedibus premuntur; VELOCITER, scilicet in aduentu meo. Quod
ut interim sicut deprecor obseruetis.
GRATIA, id est gratuita CHRISTI dona per quae id possitis, SIT
VOBISCUM.
[16:21] SALUTAT VOS TIMOTHEUS ADIUTOR MEUS, ET LUCIUS, ET IASON, ET
SOSIPATER COGNATI MEI.
TIMOTHEUS. Quamuis dixerit salutant uos omnes ecclesiae, specialiter
tamen et nominatim ex parte illorum quos habebat praecipuos, salutare
ipsos decreuit, ut tantorum testimonio uirorum scripta epistola
roboretur.
ADIUTOR, in praedicatione scilicet "tamquam coepiscopus" ut ait
Ambrosius. Hic est ille discipulus Pauli, filius cuiusdam mulieris
Iudaeae fidelis ex patre gentili, quem ipse Paulus circumcidere
compulsus est sicut in Actibus apostolorum continetur. Origenes:
Lucium quidem perhibent esse Lucam qui Euangelium scripsit, pro
eo quod soleant nomina interdum secundum patriam declinationem
Graecam Romanamque proferri. Iason ille est de quo etiam in
Actibus apostolorum scribitur, quod dum Thessalonicam pro Paulo
et Silas editionem commouentibus turbis semetipsum dederit, ut
apostolis discedendi faceret libertatem.
SOSIPATER. [Origenes]:
Suspicor quod ipse sit qui in Actibus apostolorum scribitur
Sopater Pyrrhi Beroeensis.
Mouebit quomodo Paulus ex Hebraeis Timothaei consanguineus dicatur uel
Iasonis uel Sosipatris:
Nunc uero cum caeteris nequaquam hoc nomen indulgeat, certum est
eum quamdam nominationem nominare quam cognationem uel
consanguinitatem sine dubio sciat.
Ambrosius:
Cognatos dicit partim generis, partim fidei causa.
[16:22] SALUTO VOS EGO TERTIUS, QUI SCRIPSI EPISTULAM, IN DOMINO.
TERTIUS. Hoc proprium nomen est eius qui dictante Paulo hanc epistolam
scribebat tamquam notarius Apostoli, sicut nunc est cancellarius
apostolicus. Quod fortasse quodam diuino factum est praesagio, ut ille
uidelicet Tertius diceretur nomine qui tertius erat in operatione.
Spiritus quippe Sanctus inspirabat quae Apostolus dictabat seu
proferebat, quae iste qui Tertius dicitur, ut dictum est, sua manu
scribebat. Ambrosius:
Hic est scriba epistolae, cui Apostolus concessit suo nomine
salutare plebem Romanam.
Quod nec immerito factum est, ut propriis scilicet ille uteretur
uerbis quae humano tantum sensu prolata sunt
[16:23] SALUTAT VOS GAIUS HOSPES MEUS, ET UNIVERSAE ECCLESIAE.
SALUTAT VOS ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS, ET QUARTUS, FRATER.
HOSPES MEUS. Origenes:
Videtur indicare de eo quod uir fuerit hospitalis, qui non solum
Paulum receperit sed et ecclesiae uniuersae in domo sua
conuenticulum praebuit. Fertur traditione maiorum quod hic Gaius
primus episcopus fuerit Thessalonicensis [ecclesiae].
Ambrosius:
Hic est Gaius, ut arbitror, ad quem scribit Iohannes apostolus
exsultans in caritate eius quam exhibebat fratribus, praebens
sumptus illis necessarios.
Haymo:
Iste est Gaius concaptiuns qui baptizatus est ab Apostolo, sicut
dicit in epistola ad Corinthios: Neminem uestrum baptizaui nisi
Crispum et Gaium.
ET UNIVERSAE ECCLESIAE. Ambrosius hic nominatiuum pluralem intelligit,
ac si diceretur: salutant uos uniuersae ecclesiae. Sed melius est ut
secundum Originem genetiuus sit singularis, ut dictum est, ut
uidelicet ita intelligatur:
Hospes meus et hospes uniuersue ecclesiae.
Cum enim iam superius dixisset Apostolus "Salutant uos omnes ecclesiae
Christi", quid opus erat ut hic repeteret: "Salutant uos uniuersae
ecclesiae"?
ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS. Origenes:
Puto esse Erastum quem dicit quia remansit Corintho; arcarium eum
[dicit], id est dispensatorem illius cinitatis cuius conditor est
Deus.
Secundum Hieronymum uocatur arcarius ciuitatis secundum hoc quod olim
fuerat, non modo. Haymo:
Arcarius, id est princeps uel dispensator, quia praeerat arcae
ubi census ponebantur regis tributorum et uectigalium. Et Quartus
proprium nomen est sicut et Tertius.
[16:24] GRATIA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS. AMEN.
Hieronymus:
Haec est scriptio manus eius in omnibus epistolis, ut in ea etiam
commemoret beneficia Christi.
Haymo:
Gratia dicitur gratis data, et nomine gratiae debemus intelligere
quidquid boni gratis accipiunt electi a Deo, fidem uidelicet,
spem, caritatem, remissionemque peccatorum.
[16:25] EI AUTEM, QUI POTENS EST VOS CONFIRMARE IUXTA EVANGELIUM MEUM,
ET PRAEDICATIONEM IESU CHRISTI, SECUNDUM REVELATIONEM MYSTERII
TEMPORIBUS AETERNIS TACITI, [16:26] (QUOD NUNC PATEFACTUM EST
PER SCRIPTURAS PROPHETARUM SECUNDUM PRAECEPTUM AETERNI DEI, AD
OBOEDITIONEM FIDEI) IN CUNCTIS GENTIBUS COGNITO, [16:27] SOLO
SAPIENTI DEO, PER IESUM CHRISTUM, CUI HONOR IN SAECULA
SAECULORUM. AMEN.
EI AUTEM. [Origenes]:
Capitulum hoc Marcion, a quo scripturae euangelicae atque
apostolicae interpolatae sunt, de hac epistola penitus
abstulit. Sed et ab eo loco ubi scriptum est Omne autem quod non
est ex fide, peccatum est usque ad finem cuncta dissecuit. In
aliis uero exemplaribus quae non sunt a Marcione temerata, hoc
ipsum capitulum diuerse positum inuenitur. In nonnullis etenim
codicibus post eum locum Omne autem quod non est ex fide,
peccatum est, statim habetur: Ei autem qui potens est uos
confirmare. Alii uero codices in fine id ut nunc est positum
continent.
Consummata salutatione eorum, terminal epistolam suam in actione
gratiarum, quasi de expleto opere suo ei grates referees, qui hoc ei
inspirauit.
[EI AUTEM], ac si ita continuet: Vobis, inquam, sit gratia sed ei QUI
POTENS EST etc, perpes sit gloria. Et notandum quod cum dictum sit EI
qui potens est, uidetur superfluere ad sensum uel constructionem quod
in fine subponit cud, cum in principio scilicet dixisset EI, nisi
forte propter longam interpositionem id fieri dicatur. Multa quippe
sunt interposita inter illud Ei quod est praemissum, et hoc quod in
fine subinngitur honor et gloria, ideoque quasi oblitus sit imperitus
rector cui adiungatur honor et gloria, subpositum est cud. Ut igitur
litterae constructio quoquo modo texatur, ita huius uersiculi
principium fini coniunge: EI AUTEM QUI POTENS EST etc, honor et
gloria, sit subaudis; et rursus cum dicitur CUI, subaudiatur est, ac
si uidelicet dicatur: Ei sit honor et gloria cuius est, ac si
uidelicet dicatur, sicuti reuera est sit, inquam, per Iesum Christum
per quem glorificandus est Pater.
EX hac quidem fine epistolae arbitror ecclesiasticos doctores
expositiones et sermones suos consimili fine concludere, in actione
gratiarum uidelicet Dei.
CONFIRMARE, in fide scilicet quae est omnium bonorum fundamentum;
IUXTA EVANGELIUM MEUM, id est doctrinam meae praedicationis quae est
etiam IESU CHRISTI, non alii praedicatio, quia idem quod ille
praedico. Euangelium meum siue PRAEDICATIONEM Christi dico, factam
SECUNDUM REVELATIONEM MYSTERII; uel confirmare secundum reuelationem
meam. Mysterium dicitur 'secretum' et 'occultum'. Unde mystica
locutio dicitur figuratiua, quae non est aperta.
Mysterium QUOD NUNC PATEFACTUM EST, ipse est nostrae
redemptionis modus qui olim latebat in propheticis scripturis nondum
expositis, sed nunc ipsis tam a Christo quam a nobis expositis
reuelatus est. De Christo quippe scriptum est quia incipiens a Moyse
et omnibus prophetic, interpretabatur illis in omnibus
scripturis.
TACITI AETERNIS TEMPORIBUS, hoc est absconditi usque nunc semper nec
per expositionem reuelati umquam ulterius. Quippe ipsi quoque
Septuaginta interpretes in suis translationibus quae de Filio Dei
dicuntur maxime reticuisse uel uelasse creduntur.
PROPHETARUM dicit potius quam 'legis' quia maxime hoc mysterium in
prophetic continetur, ubi apertius siue plenius de Christo erat
prophetatum.
PATEFACTUM EST, dico, ex omnibus GENTIBUS SECUNDUM FRAECEPTUM AETERNI
DEI, id est Christi dicentis:
Euntes... etc.
Dei, dico, aeterni, licet secundum hominem initium habuit. Ad hoc,
inquit, est patefactum non solum ut credant omnes gentes sed magis ut
ei obedient, id est secundum fidem operentur. Ei, inquam, cognito
nunc, IESUM CHRISTUM.
SOLI SAPIENTI DEO, hoc est qui nunc singulariter sapiens
apparet ex hoc quod per Christum egerit in hoc redemptionis nostrae
mysterio. De quo ait Iob:
Ex prudentia sua percussit superbum.
Solus sapiens dicitur, in cuius comparatione nullus est sapiens
dicendus sicut et bonus, iuxta illud Veritatis:
Nemo bonus nisi solus Deus.
Solus quoque sapiens dicitur quia solam illam et singularem habet
sapientiam quam nihil latere potest.
HONOR ET GLORIA, hoc est gloriosus et singularis honor.
AMEN.