PL 29 OPERA OMNIA HIERONYMI
Hieronymus
Stridonensis
B. PAULI APOSTOLI INCIPIT EPISTOLA AD ROMANOS
[Col.0727B][Cap. I.] Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus
in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis
sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui
praedestinatus est [Col.0727C]Filius Dei in virtute secundum spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: per
quem accepimus gratiam, et Apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus
pro nomine ejus, in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: omnibus qui sunt
Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro,
et Domino Jesu Christo. Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum
pro omnibus vobis; quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Testis enim
mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine
intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis: obsecrans, si
quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad [Col.0727D]vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae
spiritualis ad confirmandos vos: id est, simul consolari in vobis, per eam quae
invicem est, fidem vestram atque meam. Nolo autem vos ignorare, fratres: quia
saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc), ut aliquem
fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus. Graecis ac Barbaris,
sapientibus et insipientibus debitor sum: ita (quod in me) promptum est et [Col.0728B]vobis, qui Romae estis, evangelizare. Non enim erubesco Evangelium. Virtus
enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim
Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide
vivit. Revelatur [Col.0728C]enim ira Dei de coelo, super omnem
impietatem et injustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in injustitia
detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis
manifestavit. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta
sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas:
ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum
glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et
obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti
facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria [Col.0728D]cordis eorum,
in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: qui
commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae
potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit
illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum immutaverunt naturalem
usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto
naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in [Col.0729A]invicem,
masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris
sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia:
tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniunt,
repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia,
homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo
odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non
obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine
misericordia. Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui
talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui
consentiunt facientibus.
[Col.0729B][Cap. II.] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas.
In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas.
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia
tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et
longanimitatis contemnis? ignoras [Ms. ignorans] quoniam benignitas Dei
ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor,
thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet
unicuique secundum opera ejus: iis quidem, qui secundum patientiam boni operis,
gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: iis autem, [Col.0729C]qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem
iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis
operantis malum, Judaei primum, et Graeci: gloria autem, et honor, et pax omni
operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco: non enim est acceptio personarum apud
Deum. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in
lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justi sunt
apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Cum enim gentes, quae legem non
habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes,
ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,
testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et [Col.0729D]inter se
invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum
judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum.
Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
et nosti voluntatem ejus, et probas meliora, instructus per legem, confidis
teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem
insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et [Col.0730A]veritatis
in lege. Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum,
furaris: qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium
facis: qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras (nomen
enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est). Circumcisio
quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis,
circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium justitias legis
custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? et judicabit
id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te qui per litteram et
circumcisionem praevaricator legis es? Non enim qui in manifesto, Judaeus est:
neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio: sed qui in abscondito, [Col.0730B]Judaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non
ex hominibus, sed ex Deo est.
[Cap.
III.] Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis? Multum
per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim
si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei
evacuabit? Absit. Est autem [Ms. enim] Deus verax: omnis autem homo
mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum
judicaris. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, qui dicemus?
Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? (secundum hominem dico) Absit.
Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo
mendacio abundavit in [Col.0730C]gloriam ipsius: quid adhuc et ego
tamquam peccator judicor? et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos
dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. Quid ergo?
praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus, Judaeos et Graecos omnes sub
peccato esse, sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam, non est
intelligens, non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti
sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, Sepulcrum patens est
guttur eorum, linguis suis dolose agebant; venenum aspidum sub labiis eorum,
quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad
effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis
non cognoverunt; [Col.0730D]non est timor Dei ante oculos eorum. Scimus
autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis quae in lege sunt loquitur: ut omne
os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: quia ex operibus legis non
justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. Nunc
autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata a lege et prophetis.
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes, et super omnes qui credunt
in eum; non enim est [Col.0731A]distinctio. Omnes enim peccaverunt, et
egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae
est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine
ipsius, ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium
delictorum in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore;
ut sit ipse justus, et justificans eum qui est ex fide Jesu Christi. Ubi est
ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non; sed per legem
fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. An
Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo. Et gentium. Quoniam quidem unus
est Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Legem
ergo destruimus per [Col.0731B]fidem? Absit; sed legem statuimus.
[Cap.
IV.] Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si
enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad
justitiam. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed
secundum debitum; ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui
justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum
gratiae Dei. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert
justitiam sine operibus: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum
tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Beatitudo
ergo haec in circumcisione [Col.0731C]tantum manet, an etiam in
praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Quomodo
ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed
in praeputio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei,
quae est in praeputio; ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut
reputetur et illis ad justitiam; et sit pater circumcisionis non iis tantum qui
sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei quae est in
praeputio patris nostri Abrahae. Non enim per legem promissio Abrahae aut
semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui ex
lege, haeredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. Lex enim iram
operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. [Col.0731D]Ideo ex
fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege
est solum, [Col.0732A]sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est
omnium nostrum. (Sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te)
ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt,
tamquam ea quae sunt. Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater
multarum gentium, secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. Et non infirmatus
est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset
annorum, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione etiam Dei non haesitavit
diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo: plenissime sciens quia
quaecumque promisit , potens est et facere. Ideo et reputatum est illi ad
justitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi
[Col.0732B]ad justitiam: sed et propter nos, quibus reputabitur
credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem
nostram.
[Cap.
V.] Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum
Christum: per quem et habemus accessum, per fidem in gratiam istam, in qua
stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem, sed et
gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur:
patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus
est nobis. Utquid enim [Col.0732C]Christus, cum adhuc infirmi essemus,
secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro justo quis moritur: nam
pro bono forsitan quis audeat mori. Commendat autem charitatem suam Deus in
nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Christus pro
nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius,
salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus
Deo per mortem Filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita
ipsius. Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum
Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Propterea sicut per unum
hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes
homines [Col.0732D]mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Usque
ad legem enim peccatum erat in mundo: [Col.0733A]peccatum autem non
imputabatur , cum lex non esset. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen
etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui
est forma futuri. Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto
multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu
Christi in plures abundavit. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam
judicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in
justificationem. Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis
abundantiam gratiae, et donationis et justitiae accipientes, in vita regnabunt
per unum Jesum Christum. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem: sic et [Col.0733B]per unius justitiam in omnes homines
in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis,
peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi
constituentur multi. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem
abundavit delictum, superabundavit gratia. Ut sicut regnavit peccatum in
mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum
Christum Dominum nostrum.
[Cap.
VI.] Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui
enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? An ignoratis quia
quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut [Col.0733C]quomodo
Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae
ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et
resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus
est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. Qui enim
mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus quia simul etiam vivemus cum Christo: scientes quod Christus resurgens
ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus
est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos
existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo
Jesu Domino nostro. Non ergo regnet peccatum in vestro [Col.0733D]mortali
corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Sed neque exhibeatis membra vestra
arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et
membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim
sub lege estis, sed sub gratia. Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub
lege, sed sub gratia? Absit. Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad
obediendum, [Col.0734A]servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad
mortem, sive obeditionis ad justitiam? Gratias autem Deo, quod fuistis servi
peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi
estis. Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Humanum dico,
propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra
servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra
vestra servire justitiae in sanctificationem. Cum enim servi essetis peccati,
liberi fuistis justitiae. Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus
nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est. Nunc vero liberati a peccato,
servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero
vitam aeternam. Stipendia [Col.0734B]enim peccati, mors. Gratia autem
Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.
[Cap.
VII.] An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor) quia lex in homine
dominatur, quanto tempore vivit? Nam quae sub viro est mulier, vivente viro,
alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si autem
mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si
fuerit cum alio viro. Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per
corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus
Deo. Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant,
operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. Nunc [Col.0734C]autem
soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate
spiritus, et non in vetustate litterae. Quid ergo dicemus? lex peccatum est?
Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam,
nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per
mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum
mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum,
peccatum revixit. Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum quod
erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum occasione accepta per mandatum,
seduxit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta, et mandatum
sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est [Col.0734D]mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est
mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. Scimus enim
quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod
enim operor, non intelligo. Non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi
malum, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio: consentio legi, quoniam
bona est. [Col.0735A]Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod
habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea,
bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. Non enim
quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo,
illud facio: jam [Ms. tac. jam] non ego operor illud, sed quod habitat
in me peccatum. Invenio igitur legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi
malum adjacet: condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video
autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem
me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum [Col.0735B]nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei; carne autem legi peccati.
[Cap.
VIII.] Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non
secundum carnem ambulant. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me
a lege peccati et mortis. Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur
per carnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de
peccato damnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleretur in nobis,
qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum
carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt. Qui vero secundum spiritum sunt, quae
sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem
spiritus, vita et pax. Quoniam [Col.0735C]sapientia carnis inimica est
Deo: legi enim Dei non est subjecta: nec enim potest. Qui autem in carne sunt,
Deo placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen
Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic
non est ejus. Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mortuum est propter
peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. Quod si Spiritus ejus,
qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum
a mortuis, vivificabit [Ms. vivificavit] et mortalia corpora vestra,
propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ergo, fratres, debitores sumus non
carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis,
moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, [Col.0735D]vivetis.
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii [Ms. tac. ii] sunt filii Dei. Non
enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). Ipse enim Spiritus
testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et
haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur,
ut et conglorificemur. [Col.0736A]Existimo enim, quod non sunt
condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in
nobis. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati
enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe:
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem
gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit
usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes;
et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem
corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est
spes: nam quod videt quis, quid [Ms. qui] sperat? Si autem quod non
videmus, speramus: per patientiam exspectamus. [Col.0736B]Similiter
autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet,
nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui
autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus: quia secundum Deum
postulat pro sanctis. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur
in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit,
et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus
in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos
vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui etiam
proprio Filio suo non pepercit, sed pro [Col.0736C]nobis omnibus
tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quis accusabit
adversus electos Dei? Deus qui justificat: quis est qui condemnet? Christus Jesus,
qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam
interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio?
an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
(sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus
sicut oves occisionis). Sed in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit
nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque
principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia [Col.0736D]poterit
nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
[Cap.
IX.] Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente
conscientia mea in Spiritu sancto: quoniam tristitia mihi magna est, et
continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro
fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, [Col.0737A]quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et
obsequium, et promissa: quorum patres, et ex quibus est Christus secundum
carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Non autem quod
exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:
neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
id est, non filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis,
aestimantur in semine. Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus
veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno
concubitu habens, Isaac patris nostri. Cum enim nondum nati fuissent, aut
aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum [Col.0737B]Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major
serviet minori, sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid
ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor
cujus [Ms. cui] misereor: et misericordiam praestabo cujus [Ms.
cui] miserebor. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te
virtutem meam: et [Ms. tac. et] ut annuntietur nomen meum in universa
terra. Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi: Quid
adhuc quaeritur? voluntati enim ejus quis resistit? O homo, tu quis es, qui
respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
An non habet potestatem figulus [Col.0737C]luti, ex eadem massa facere
aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Quod si Deus volens
ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia,
vasa irae, apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae,
quae praeparavit in gloriam. Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed
etiam ex gentibus in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non
dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
Et erit: In loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii
Dei vivi. Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel
tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Verbum [Col.0737D]enim
consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus
super terram: et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis
semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Quid
ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam apprehenderunt
justitiam: justitiam autem, quae ex fide est. Israel vero sectando legem
justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi
ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut [Col.0738A]scriptum
est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui
credit in eum, non confundetur.
[Cap.
X.] Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis
in salutem. Testimonium enim perhibeo illis, quod aemulationem Dei habent, sed
non secundum scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes
statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Finis enim legis, Christus, ad
justitiam omni credenti. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege
est, qui fecerit homo, vivet in ea. Quae autem ex fide est justitia, sic dicit:
Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in coelum? id est, Christum deducere.
Aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis [Col.0738B]revocare.
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est
verbum fidei, quod praedicamus. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum,
et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit
enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur. Non enim est
distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui
invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem
non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero
praedicabunt, nisi mittantur? sicut [Col.0738C]scriptum est: Quam
speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes
obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
Ego fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non
audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum. Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
Ergo ad aemulationem vos adducam in non gentem: gentem insipientem, in iram vos
mittam. Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam
apparui iis, qui me non interrogabant. Ad Israel autem dicit: Tota die expandi
manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
[Col.0738D][Cap. XI.] Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam
et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus
plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura:
quemadmodum interpellat Deum adversum Israel? Domine, prophetas tuos
occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt
animam meam. Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia
virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore,
reliquiae secundum [Col.0739A]electionem gratiae salvae factae sunt. Si
autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Quid
ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta
est: caeteri vero excaecati sunt: sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum
compunctionis: oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in
hodiernum diem. Et David dicit; Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem, et
in scandalum, et in retributionem illis. Obscurentur oculi eorum, ne videant:
et dorsum eorum semper incurva. Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent?
Absit. Sed illorum delicto salus est gentibus, ut illos aemulentur. Quod si
delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium:
quanto magis plenitudo [Col.0739B]eorum? Vobis enim dico gentibus:
Quamdiu quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorificabo, si quomodo
ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Si enim
amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. Quod si
aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis,
et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es, noli gloriari adversus
ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. Dices ergo:
Fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu
autem fide stas: noli altum sapere, sed time, Si enim Deus naturalibus ramis
non pepercit: ne [Col.0739C]forte nec tibi parcat. Vide ergo bonitatem,
et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem: in te autem
bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. Sed et
illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus
iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, ei contra
naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii, qui secundum naturam
inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non
sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec
plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum
est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. Et hoc illis a
me testamentum: cum abstulero [Col.0739D]peccata eorum. Secundum
Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, charissimi
propter patres. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim
aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis
propter incredulitatem illorum: ita et isti nunc non crediderunt in vestram
misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia
in incredulitate: ut omnium misereatur. O altitudo divitiarum sapientiae [Col.0740A]et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis
consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam
ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula [Ms.
saeculum]. Amen.
[Cap.
XII.] Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora
vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri:
ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Dico enim
per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: Non plus sapere
quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique [Col.0740B]sicut
Deus divisit mensuram fidei. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus,
omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in
Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes
secundum gratiam, quae data est nobis, differentes; sive prophetiam secundum
rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in
sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Dilectio sine simulatione. Odientes
malum, adhaerentes bono: Charitate fraternitatis invicem diligentes: Honore
invicem praevenientes: Sollicitudine non pigri: Spiritu ferventes: Domino
servientes: Spe gaudentes: In tribulatione patientes: Orationi instantes: [Col.0740C]Necessitatibus sanctorum communicantes: Hospitalitatem sectantes.
Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. Gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus: Idipsum invicem sentientes: Non alta
sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
Nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed
etiam coram omnibus hominibus. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus
hominibus pacem habentes: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date
locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta; ego retribuam, dicit Dominus. Sed
si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. Hoc enim
faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a [Col.0740D]malo,
sed vince in bono malum.
[Cap.
XIII.] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas
nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit
potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem
acquirunt: nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non
timere potestatem? Bonum fac; et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est
tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine [Col.0741A]causa
gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit. Ideo
necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter
conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc
ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui
vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Nemini quidquam
debeatis, nisi ut invicem diligatis; qui enim diligit proximum, legem implevit.
Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices:
Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur:
Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur.
Plenitudo ergo legis est dilectio. Et hoc scientes tempus: quia [Col.0741B]hora
est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum
credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera
tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus; non in
comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in
contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam
ne feceritis in desideriis.
[Cap.
XIV.] Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus [Ms.
holera] manducet. Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non
manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. Tu [Col.0741C]quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit
autem: potens est enim Deus statuere illum. Nam alius judicat diem inter diem:
alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit
diem, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et
qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum
sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive
morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc
enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes
enim stabimus ante tribunal Christi [Ms. Dei]. [Col.0741D]Scriptum
est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis
lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis
offendiculum fratri, vel scandalum. Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil
commune [Ms. add. est] per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune
esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur: jam non
secundum charitatem ambulas. [Col.0742A]Noli cibo tuo illum perdere,
pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim
regnum Dei, esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto:
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque
quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus.
Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem sunt munda: sed malum est
homini, qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non
bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut
infirmatur. Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo: Beatus, qui non
judicat semetipsum in eo quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit,
damnatus [Col.0742B]est; quia non ex fide. Omne autem quod non est ex
fide, peccatum est.
[Cap.
XV.] Debemus autem nos firmiores imbecillitates [Ms. imbecillitatem]
infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo suo
placeat in bonum, ad aedificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed
sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per
patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Deus autem patientiae
et solatii, det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: ut
unanimes, uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Jesu Christi.
Propter quod suscipite invicem, [Col.0742C]sicut et Christus suscepit
vos in honorem Dei. Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis
propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: Gentes autem super
misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in
gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit: Laetamini, gentes,
cum plebe ejus. Et iterum: Laudate, omnes gentes, Dominum: et magnificate eum,
omnes populi. Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere
gentes, in eum gentes sperabunt. Deus autem spei repleat vos omni gaudio et
pace in credendo: ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. Certus sum
autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis
dilectione, repleti omni [Col.0742D]scientia, ita ut possitis
alterutrum monere. Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte, tamquam in
memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo, ut sim
minister Christi Jesu in gentibus, sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio
gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto. Habeo igitur gloriam in
Christo Jesu ad Deum. Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non
efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: in virtute signorum
et prodigiorum, in virtute Spiritus [Col.0743A]sancti: ita ut ab
Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Sic
autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super
alienum fundamentum aedificarem: sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum
de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. Propter quod et impediebar
plurimum venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc. Nunc vero ulterius locum
non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex
multis jam praecedentibus annis: cum in Hispaniam proficisci coepero, spero
quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte
fruitus fuero. Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
Probaverunt enim Macedonia, et Achaia, [Col.0743B]collationem aliquam
facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis, et
debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles:
debent et in carnalibus ministrare illis. Hoc igitur cum consummavero, et assignavero
eis fructum hunc: per vos proficiscar in Hispaniam. Scio autem quoniam veniens
ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Obsecro ergo vos,
fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus,
ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, ut liberer ab
infidelibus qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in
Jerusalem sanctis, ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer
vobiscum. Deus autem [Col.0743C]pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
[Cap.
XVI.] Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio
Ecclesiae, quae est in Cenchris: ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et
assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa quoque
astitit multis, et mihi ipsi. Salutate Priscam et Aquilam adjutores meos in
Christo Jesu (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus
ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium); et domesticam Ecclesiam [Mss.
domestica Ecclesia] eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus
Asiae in Christo. Salutate Mariam, quae multum laboravit [Col.0744A]in
vobis. Salutate Andronicum et Juniam [Mss. Julium], cognatos et
concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in
Christo. Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Salutate Urbanum
adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. Salutate Appellen
probum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate
Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in
Domino. Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate
Persidem clarissimam, quae multum laboravit in Domino. Salutate Rufum electum
in Domino, et matrem ejus, et meam. Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam,
Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. Salutate [Col.0744B]Philologum
et Juliam; Nereum et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt,
sanctos. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae
Christi. Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et
offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab
aliis. Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, et
per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium. Vestra enim
obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos
sapientes esse in bono, et simplices in malo. Deus autem pacis conterat Satanam
sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, [Col.0744C]et Jason, et
Sosipater, cognati mei. Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in
Domino. Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos
Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. Gratia Domini nostri Jesu
Christi cum omnibus vobis. Amen. Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta
Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii
temporibus aeternis, taciti (quod non patefactum est per Scripturas Prophetarum
secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus
cogniti, soli [Ms. cognito solo] sapienti Deo per Jesum Christum; cui
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Explicit Epistola B. Pauli apostoli ad Romanos.