Home‎ > ‎Gospel of Matthew Commentary‎ > ‎Latin Vulgate- Matthew‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎

Chapter 4

 
 
 
tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo [2] et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit [3] et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant [4] qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [5] tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi [6] et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [7] ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum [8] iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum [9] et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me [10] tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies [11] tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei [12] cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam [13] et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim [14] ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam [15] terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium [16] populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis [17] exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum [18] ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores [19] et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum [20] at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum [21] et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos [22] illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum [23] et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo [24] et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos [25] et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
 
 
 
 
Subpages (1): Chapter 5
Comments