Home‎ > ‎Gospel of Matthew Commentary‎ > ‎Latin Vulgate- Matthew‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎

Chapter 5

 
 
 
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius [2] et aperiens os suum docebat eos dicens [3] beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum [4] beati mites quoniam ipsi possidebunt terram [5] beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur [6] beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur [7] beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur [8] beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt [9] beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur [10] beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum [11] beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me [12] gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos [13] vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus [14] vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita [15] neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt [16] sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est [17] nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere [18] amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant [19] qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum [20] dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum [21] audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio [22] ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis [23] si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te [24] relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum [25] esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris [26] amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem [27] audistis quia dictum est antiquis non moechaberis [28] ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo [29] quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam [30] et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam [31] dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii [32] ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat [33] iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua [34] ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est [35] neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis [36] neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum [37] sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est [38] audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente [39] ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram [40] et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium [41] et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo [42] qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris [43] audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum [44] ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos [45] ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos [46] si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt [47] et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt [48] estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
 
 
 
 
 
Subpages (1): Chapter 6
Comments