Home‎ > ‎Gospel of Matthew Commentary‎ > ‎Latin Vulgate- Matthew‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎

Chapter 6

 
 
 
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est [2] cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam [3] te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua [4] ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi [5] et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam [6] tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi [7] orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur [8] nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum [9] sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum [10] veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra [11] panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie [12] et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris [13] et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo [14] si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra [15] si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra [16] cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam [17] tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava [18] ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi [19] nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur [20] thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur [21] ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum [22] lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit [23] si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt [24] nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae [25] ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum [26] respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis [27] quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum [28] et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent [29] dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis [30] si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei [31] nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur [32] haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis [33] quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis [34] nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
 
 
 
 
 
 
 
 
Subpages (1): Chapter 7
Comments