Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎Hugh of St. Cher on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎

Chapter 3

> ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎Chapter 9‎ > ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >



Et Angelo Ecclesiae Sardis et cetera. Hoc est tertium capitulum, quod dividitur in tres partes. In prima scribit Joannes Sardis. In secunda episcopo Philadelphiae. In tertia episcopo Laodiciae. Scribit ergo episcopo Sardis hoc modo, et hoc ordine. Primo increpat seu arguit eum de hypocrisi et simulatione. Erat enim hypocrita; et aliud a Deo, aliud a populo judicabatur. Postea movet eum ad poenitentiam: alioquin comminatur eidem, quia veniet tamquam fur, hora qua nescietur. Deinde ne crederentur omnes subditi ejus mali, dicit, aliquos, sed paucos esse bonos in dioecesi ejus: in quo etiam reprehenditur ipse de negligentia circa subditos ejus. Ad ultimum innocentibus praemium pollicetur. Dicit ergo, et Angelo Ecclesiae Sardis scribe, sicut aliis quatuor praedictis, haec dicit, idest mandat, qui habet septem spiritus Dei, idest a quo est omnis vita spiritualis. Et hoc dicit, quia ille episcopus nil habebat vitae spiritualis cum esset hypocrita, et septem stellas, idest a quo est omnis illuminatio caelestis qua similiter iste episcopus carebat. Intus enim erat plenus tenebris, licet exterius lucidus appareret more hypocritarum. Matth. 23, vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris dealbatis: quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos foris paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Et nota ordinem verborum. Hic prius dicit, qui habet septem spiritus. Deinde, qui habet septem stellas. Quia prius est vivere quam lucere. Unde Joan. 1, proprie dicitur de Christo, et vita erat lux hominum; et postea dicitur, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem. Et de Joanne Baptista dicitur Joan. 5, erat lucerna ardens et lucens. Iste episcopus lucebat, sed non ardebat nec vivebat: unde erat sicut corpus sine spiritu. Joannes memorat dominum habere septem spiritus Dei idest omnem spiritum. Unde bene sciret, si iste haberet aliquem. Unde Bernardus, lucere tantum, vanum est: ardere tantum parum est; ardere et lucere perfectum est. Item haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, idest septem dona spiritus sancti, et septem stellas: id est septem virtutes, quibus omnibus iste carebat, licet exterius videretur habere, scio opera tua, id est cognosco qualia sint interius: et quid intendas et quaeras in ea, scilicet humanam laudem. Unde sequitur, quia nomen habes, quod vivas, vita gratiae: quasi dicat: scio quod a vulgo crederis esse bonus et vivus, id est gratia: et mortuus es per peccatum. De qua morte dicitur Sap. 1, Deus mortem non fecit, id est peccatum, quod est causa mortis. Unde Gen. 2, quacumque hora comederis, morte morieris: id est duplici morte eritis obnoxii: scilicet morti culpae, et per eam, morti naturae. Iste igitur episcopus, sicut et multi alii, habebat nomen sed non rem. Multi dicuntur Christiani, et non sunt Christiani, sed Antichristiani. De quibus Bernardus. Servi Christi sunt, sed serviunt Antichristo. 1 Joan. 2, filioli mei, novissima hora est, sicut audistis, quia Antichristus venit: et Antichristi multi sunt. Item multi dicuntur magistri et domini, et non sunt, facientes contra illud praeceptum domini, Exod. 20, non accipies nomen Dei tui in vanum, id est Christi, qui est dominus et magister, ut dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis: sum etenim. Nomen igitur magistri Dei sui in vanum accipit, qui vocatur magister aut dominus, et non facit officium magistri et domini. Magistri est docere veritatem: domini est facere justitiam, regere et defendere bonos, et punire malos. Item multi dicuntur episcopi, et non sunt; sicut idola non sunt dii, sed dicuntur. Unde Sap. 13, dicitur de talibus. Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellant deos opera manuum hominum, et non Dei. Quia homines, tales episcopos faciunt, et non Deus. Oseae 8, episcopi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non cognovi. Sed dicitur Sap. 14, quod fit idolum maledictum est: et ipsum, et qui fecit illud. Et cum esset fragile, Deus cognominatus est. Etenim qui factus est cum illo, et qui fecit, tormenta patientur. Psalm. confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. De hoc etiam dicitur Sap. 14, haec fuit vitae humanae deceptio, quam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt, id est duris et frigidis, et omnino ignaris dederunt nomen episcopi, de hoc dicitur Baruch, nunc autem videbitis in Babylonia deos argenteos, et aureos, et lapideos et ligneos in humeris portari obtestantes metum gentibus. Videte ergo, ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis: et metus vos capiat ipsos. Et infra: coronas certe habent aureas super capita sua dii eorum, scilicet Babyloniorum. Unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum: et erogant illos in semetipsos. Et infra: sceptrum habent ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficiunt. Habent in se gladium et securim, id est spiritualem et temporalem jurisdictionem. Se autem a bello et a latronibus non liberant. Unde vobis notum sit, quod non sunt dii; non ergo veneremini eos. In hoc autem videtur male consulere Baruch, qui durante tempore positionis, honorandi sunt ut episcopi, licet mali sint. Sed quando dicetur, cedat tempus, tunc manifestum erit, quod nunquam fuerunt episcopi, nec digni aliquo honore, sed propter positionem honorabantur: quia durante positione, concedendum est positum, et consequens expositio, sicut dicit in alia facultate. Sequitur, esto vigilans. Ecce admonitio ad poenitentiam. Esto, inquit, vigilans idest solicitus de tua et tuorum salute praelatus. Debet autem vigilare quatuor de causis. Primo quia custos est civitatis in medio inimicorum. Secundo quia custos est gregis in medio luporum. Tertio quia custos est thesaurorum in medio furum. Civitas cujus est custos praelatus, est Ecclesia sibi commissa. Unde Ezech. 3, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Cant. 1, posuerunt me custodem in vineis, id est in Ecclesiis. Isa. 62. Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte, in perpetuum non tacebunt. Haec civitas est obsessa a rege magno, id est a Diabolo, et circumdata undique inimicis. Ex una parte pugnant haeretici. Ex alia tyranni. Ex alia mali Christiani. Eccl. 9, est civitas parva, et pauci in ea viri: venit rex magnus et vallavit eam: et extruxit munitiones per gyrum: et perfecta est obsidio. Luc. 19, dicit dominus ad Jerusalem, venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te: et filios tuos, qui in te sunt. Item grex est populus praelato commissus in medio luporum, id est haereticorum, et tyrannorum, et falsorum Christianorum, constitutus. De quo Jerem. 13, plorans plorabis, et deducet oculus meus lacrymas: quia captus est grex domini. Item Jerem. 50, grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus. Ideo dicitur Ezech. 34, ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum, de manu eorum: et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum nec pascant amplius. Luc. 2, pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Multi sunt lupi, qui quaerunt devorare gregem, vel aliquem de grege. Unde 1 Petr. 5, fratres, sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. Item infirmi, quorum custos est praelatus, sunt omnes subditi sui qui ex se invalidi sunt, non potentes aliquid boni facere, vel malo resistere per se. Unde omnes dicunt in Psalm. infirmata est in paupertate virtus mea. Ideo oportet praelatos vigilare, et solicitos esse de cura eorum, ne forte ex negligentia vel defectu medici moriantur. Sed heu, dicitur Isa. 56, omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare; videntes vana, dormientes et amantes somnia. Matth. 13, simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici. Item custodes thesaurorum sunt praelati, qui thesauri sunt animae sibi commissae. De quo Matth. 13, simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Item 2 Corinth. 4, habemus thesaurum in vasis fictilibus. Cum isti igitur multi insidientur isti thesauro, manifestum est, quod necesse habent vigilare custodes. Unde Matth. 13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Et innuuntur hic quatuor vigiliae in quibus omnibus debent vigilare praelati. Prima est circa carnem. De qua Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes et cetera. Secunda contra Diabolum. De qua 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. Tertia contra haereticos. De qua Eccl. 38, cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. Quarta ad mundandum cor suum. De quibus Eccl. 38, cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. Facit autem vigilia quatuor bona. Primo destruit luxuriam et humiliat carnis petulantiam. Unde Eccl. 31, vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Secundo evacuat cor spiritu superbiae. Thren. 2. Consurge in nocte, et lauda in principio vigiliarum et effunde cor tuum, ut nil remaneat de spiritu superbiae. Et quod dicit in principio vigiliarum, potest intelligi, in prima vigilia. Distinguuntur autem quatuor vigiliae noctis ad litteram, secundum castrorum excubias. Et dicitur prima conticinium. Secunda intempestum. Tertia gallicinium. Quarta antelucanum. Prima deputatur pueris. Secunda adolescentibus. Tertia juvenibus. Quarta senibus. Mystice autem quatuor istae vigiliae noctis sunt quatuor aetates temporis: pueritia, adolescentia, juventus, senectus. Et ideo dicit, in principio vigiliarum. Quia bonum est viro cum portaverit jugum domini ab adolescentia sua. Thren. 3, melius est si in pueritia. Item prima vigilia est contemptus mundi. Secunda mortificatio carnis. Tertia exercitium virtutis. Quarta desiderium caelestis patriae. In hac quarta vigilia venit Jesus ad discipulos suos in navi. Matth. 14, item primo vigilat homo, cum peccata sua recognoscit. Secundo quando cognita corrigit. Tertio cum ad bona agenda se convertit. Quarto quando bona quae habet perseverando custodit. De iis dicitur Matth. 13, vigilate, nescitis enim quando dominus veniet et cetera. Item tertia vigilia facit volare in caelum. Psalm. vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Quarta liberat a tentatione. Matth. 26, vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Sequitur, et confirma cetera, quae moritura erant. Glossa. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, non es perfectus, si ceteros non excitas. Unde Proverb. 6, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbo oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico tibi, fili mi: et temetipsum libera, discurre, festina, suscita amicum tuum, idest subditum tuum. Et hoc est quod dicitur hic, confirma verbo, exemplo, in fide, in honoribus. Luc. 22, et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Cetera membra, id est alios, quae moritura erant spiritualiter per negligentiam tuam. Multi hodie moriuntur et pereunt per negligentiam praelatorum, et non curant. Isa. 57, perit justus et non est qui recogitet. Bernardus: cadit asina, et est qui sublevet: peribit anima, et non est qui curet. Vel sic. Esto vigilans, id est solicitus de salute tua, et confirma in te per vigilantiam solicitudinis, cetera bona. Quae moritura erant, si remaneres in eodem statu. In isto episcopo jam mortua erant multa bona. Sed adhuc habebat aliqua bona, quae erant ad minus coram Deo; et ista mortua erant si non corrigerentur in se. Ideo dicit, confirma cetera, id est bona quae habes, quae moritura erant, et nondum mortua; ut per ea possis redire ad priora bona. Gregorius. Interim fac boni quicquid potes, ut Deus illustret cor tuum ad poenitentiam et necesse est ita facere, non enim invenio opera tua plena. Quia sine charitate, quae est plenitudo operum. Rom. 13, plenitudo legis est et cetera. Item plena merito, quia multa omittebat, quae decebat facere. Item plena tempore. Quia tempore quo debebat, non dicebat horas suas, neque omni tempore quo debebat praedicabat, nec cetera debita faciebat. Item plena id est consummata, quia imperfecta relinquebat. Incipiebat enim sed non consummabat. Sic multi quidem multa bona faciunt, sed statim quando insurgit parum adversitatis franguntur, et deficiunt: contra quos dicitur Luc. 13, hic homo coepit aedificare et cetera. 2 Timoth. 4, ministerium tuum imple. Item plena bona intentione, ideo erant vacua retributione. Luc. 6, mensuram bonam et confertam et coagulatam et supereffluentem dabit in sinum suum. Eadem quippe mensura qua mensi fueritis et cetera. Sed quia coram hominibus videbantur opera sua bona et plena, ideo addit, coram Deo meo, qui videt intus. 1 Reg. 16, homine vident ea, quae foris apparent. Deus autem cor intuetur. Nec remanet Deus cum illis, quorum opera non sunt plena. Eccles. 24, in plenitudine sanctorum detentio mea. Psalm. dies pleni invenientur in eis. Sap. 1, spes immortalitate plena est quia opera eorum charitate fuerunt plena. 2 Petr. 1, haec si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in domini nostri Jesu Christi cognitione. Sit ergo cor tuum plenum charitate, os veritate, opus humilitate, oculus castitate, pes gravitate, manus auctoritate; et tunc implebis illud mandatum domini. Non apparebis vacuus ante conspectum domini. Exod. 23, in mente ergo habe qualiter acceperis a Deo fidem et gratiam: et audieris a Deo interius, a discipulis exterius documenta salutis. Et serva, id est opere comple, quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur, Rom. 2, ideo dicitur Jacob. 1, estote factores verbi et non auditores tantum et cetera. Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Luc. 11, beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et poenitentiam age de omissis et de commissis. Habe ergo in mente qualiter acceperis a Deo per infusionem, et audieris a nobis per praedicationem: et serva utrumque per orationem: et poenitentiam age de malis praeteritis per satisfactionem. Si ergo non vigilaveris, idest si de istis solicitus non fueris, veniam ad te judicando. Tamquam fur, qui venit ad spoliandum et occidendum, et subito, quando minus cavent sibi homines, et lumine extincto: et ex iis potest caveri, quod appropinquat dies judicii, quia nunquam pejus caverunt sibi homines a principio Ecclesiae quem modo: ubique enim intrant fures et latrones in Ecclesiam: et fere omnes spoliant et occidunt. Oseae 7, fur ingressus est, spolians latrunculos foris. 1 Thess. 5. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus: et hora qua nescis, veniam ad te ad judicandum in morte. Matth. 15, si sciret paterfamilias qua hora fur veniret et cetera. Et ideo vos estote parati; quia qua hora non putatis filius hominis veniet. Glossa Gregorii, ultimam horam dominus idcirco voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta; et quia illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur, sed habes pauca nomina, id est paucos viros, dignos nomine. Exod. 33, novi te ex nomine. Luc. 10, nomina vestra scripta et cetera. Eccl. 44, corpora sanctorum in pace sepulta sunt: et nomina eorum vivent et cetera. In Sardis ubi deberent esse multi, quia tecum sunt. Qui non inquinaverunt macula criminali. Vestimenta sua, id est corpora sua: vel si fecerunt, postea factas maculas lacrymis deleverunt; et ita, quasi non inquinata reputantur: id est: beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Item vestimenta dicuntur opera virtutum vel ipsae virtutes, quibus anima vestitur: quae vestimenta inquinant, qui mortale peccatum committunt. Eccl. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida: et oleum de capite tuo non deficiat, id est charitas de corde. Et ambulabunt, de virtute in virtutem proficiendo. Mecum, qui sum dux et socius eorum. Isa. 33, dominus legifer noster, in albis, idest in corporibus castis, in operibus bonis, in consiliis puris. Quia digni sunt societate et ducatu, modo et profectu virtutum. Vel sic. Et ambulabunt, de terra in caelis, de miseria ad gloriam, de exilio ad patriam, de paupertate ad divitias, de labore ad requiem, de morte ad vitam. Mecum, id est sicut ego qui sic ambulavi. Lucae ultimo, o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt prophetae. Nonne oportuit sic Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? In albis, id est in corporibus glorificatis. Et corporibus purificatis ab omni imperfectione malitiae, et ignorantiae. Quia digni sunt, mea praesentia, et tali gloria. Sap. 6, qui vigilaverit propter illam, scilicet sapientiam, cito erit securus; quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit se illis hilariter. Nota quod virgines hic commendantur in multis. Primo quia sunt in caelo nominatae; quod notatur cum dicit, pauca nomina. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus, nomen impiorum putrescet. Secundum quod prae aliis pulchrae, quod notatur cum dicitur. In Sardis, quod interpretatur principatus pulchritudinis. Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Tertium est incorruptionis integritas, quod notatur cum dicitur. Non inquinaverunt vestimenta sua. Infra 14, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati et cetera. Quartum est profectus virtutum, quod notatur, ibi, ambulabunt. Ezech. 1, unumquodque ante faciem suam ambulabat. Quintum est familiaritas Dei. Quod notatur, ibi. Mecum. Infra 14: virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque ierit. Sextum conscientiae puritas, quod notatur, ibi, in albis. Cant. 41, tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Septimum est dignitas honoris, quod notatur ibi, quia digni sunt. Psalm. elegit dominus Sion, idest virgines. Sion interpretatur speculum: et virgines sunt speculum Ecclesiae, in quibus conspiciendo, possumus videre maculas defectuum nostrorum. Unde in lege sacerdotes oblaturi, cum volebant lavare se, videbant maculas, scilicet in speculis mulierum. Deberent enim magistri et praelati confundi valde cum videant tenellas puellas multa pati pro Christo, et pati nil possunt aut volunt pro ipso. Gregorius, quid dicturi sumus nos barbati, cum teneras puellas videamus per ferrum currere ad caelum, et nos nil faciamus? Item specula omnes formas rerum ante se positas de facili recipiunt, et puellae quaecumque poenitentia seu religio eis imponatur de facili suscipiunt, ad modum plantationis, quae huc et illuc de facili inclinatur. Unde Psalm. filii tui sicut novellae plantarum in juventute. Et sicut plantatio formam, quam recepit in principio, semper retinet, sic et puellae. Prov. 12. Adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Item speculum cito frangitur nec postea potest reparari, sic et puellae. Unde Hieronymus, confidenter loquor cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere virginem. Sequitur, qui vicerit, carnem, et Diabolum, scilicet paupertate, castitate et humilitate. Sic vestietur, ut dictum est, vestimentis albis, scilicet stola corporis. Nota de stola animae et corporis. Contexitur autem stola animae ex tribus filis: scilicet visione immediata, dilectione consummata, apprehensione secura. Stola corporis ex quatuor: scilicet claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate. Et haec sunt septem stellae de quibus supra dictum est. Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. In quo dupliciter justi sunt scripti. Uno modo per praescientiam, alio modo per praesentem justitiam. Secundum primum modum nullus potest deleri, nec de novo scribi. Secundum alium modum et de novo scribi potest et de novo deleri. De justitia judicat Deus et de praescientia, quia justitia non praescientiae causa est quare aliquis apud Deum dignus sit vita ut tunc secundum justitiam judicis deleri videatur cum peccat: cum tamen juxta praescientiam in libro nunquam fuerit: et tunc aliquis videtur ascribi, cum malus esse desinit, qui tamen secundum praescientiam nunquam defuit. Psalm. deleantur de libro viventium. Glossa. Liber vitae est notitia Dei, quia praedestinavit ad vitam quos praescivit conformes fieri imagini filii sui. Non sic ergo accipiendum est tamquam in hoc libro scribat Deus quem postea deleat. Sed sic accipiendum est, de libro viventium deleantur secundum spem illorum qui ascriptos se putant, idest constet in illis, non illos ibi esse scriptos. Infra 20, alius liber apertus est qui est liber vitae. Ibi Glossa. Quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. Exod. 23, qui peccaverit in me, delebo nomen ejus de libro vitae. Adhuc est quadruplex liber. Primus est liber gloriae, secundus liber gratiae, tertius liber naturae, quartus liber Scripturae. Primus est ipse Deus cujus apertio facit respicientem sive legentem beatum: et est liber ipse, sui ipsius doctor. Unde Augustinus, habemus unum doctorem in caelis quem semel videre totum didicisse est. De hoc libro dicitur Luc. 10, gaudete et exultate quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Hic liber dicitur etiam liber vitae, quia omnes vivi et nullus mortuus inscriptus est. Psalm. et in libro tuo omnes scribentur. Liber gratiae est ipse Christus, de quo Isa. 8. Sume tibi librum grandem et scribe in eo stylo hominis. Liber grandis fuit Christus ante incarnationem sed factus est parvus per carnis assumptionem. Unde Isa. 10, consummationem et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Primo fuit scriptus liber iste stilo Angeli, quia Angelis legibilis erat. Sed postea scriptus fuit stilo hominis, quia factus fuit homini legibilis. Joan. 1, verbum caro factum est. Beatus est qui studet in libro isto. Unde Bernardus, beatus es domine Jesu, qui te hominem inter homines conservantem observans pro viribus se praebet imitatorem tui. Quatuor autem specialiter debemus legere in hoc libro. Humilitatem videlicet, mansuetudinem charitatem et veritatem. De duobus primis dicitur Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde. De tertio, Joan. 14, in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. De quarto dicitur Joan. 18, ego ad hoc veni ut testimonium perhibeam veritati. Prima lectio tres versus continet, quia tres gradus humilitas habet, ut dicit Rabanus. Primus est subdere se majori et non praeferre aequali. Secundus est subdere se pari et non praeferre minori. Tertius est subdere se minori et nulli se praeferre. Primus est necessarius. Secundus abundans. Tertius superabundans. Et hunc habuit Christus et debent habere praelati: unde Matth. 3, sic decet nos implere omnem justitiam. Glossa, omnem gradum humilitatis: et cum soleat Christus de se loqui singulariter, nunc dicit, nos, quia vult ad hoc teneri praelatos. Item secunda lectio habet tres versus, quia tres sunt partes mansuetudinis. Prima circa rerum injurias. Secunda circa corporum molestias. Tertia circa verborum contumelias. Has tres habuit Christus, quia fuit vestibus spoliatus, corpore flagellatus, verbis convitiatus et omnia sustinuit patienter. Item tertia lectio habuit tres versus. Prima est ordinata dilectio Dei. Secunda ordinata dilectio tui. Tertia ordinata dilectio proximi. Item quarta lectio tres versus continet. Primus est veritas vitae. Secundus est veritas justitiae. Tertius veritas doctrinae. De qua triplici veritate dicitur Joan. 15, cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Liber naturae mundus est in quo sunt tot literae quot naturae. Hic liber docet nos et docere non cessat qualis sit creator ejus, et quales nos esse debeamus. Sua magnitudine docet nos potentiam patris. Sua pulchritudine docet nos sapientiam filii. Sua communicatione docet nos bonitatem spiritus. Sua unitate monstrat unitatem factoris: et sic docet liber iste scriptorem suum esse trinum et unum. Unde Sap. 13, a magnitudine speciei et creaturae poterat creator eorum cognoscibiliter videri. Rom. 1, invisibilia Dei per ea quae facta sunt a creatura mundi, intellecta conspiciuntur. Praeterea, cum quaelibet creatura creatori suo serviat incessanter et gratis, et nos propter ipsum docet, quales nos debemus esse. Unde Augustinus, mirum est quomodo omnis homo Deum non semper laudat, quoniam omnis creatura ad eum laudandum semper invitat. Quartus liber Scripturae. De quo Ezech. 2, vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scripta erant in eo lamentationes et carmen et vae. In manu liber mittitur qui ad faciendum auditur. Involutus dicitur esse propter obscuritatem. Foris scriptus propter historiam, intus propter specialem intelligentiam: in eo scriptae sunt lamentationes poenitentium. Carmen innocentium, vae desperantium. Vel lamentationes mundi, carmen caeli, vae Inferni. Iste liber docet quinque: scilicet quid credendum, quid faciendum, quid fugiendum, quid timendum, quid appetendum. Quid credendum: articuli et sacramenta. Quid timendum: Purgatorius et Infernus. Quid appetendum: regnum Dei et justitia ejus: unde Matth. Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus et cetera. Quintus liber est liber conscientiae in quo debet quilibet legere multa. Primo ubi et qualis fuit homo conditus. Secundo ubi et unde et quare ejectus. Tertio qualiter et quando abjectus. Quarto a quo et quomodo redemptus. Quinto a quo et qualiter judicandus. Sexto quanta sit poena reproborum. Septimo quanta sit gloria bonorum. Et iste est liber et hae sunt literae de quibus dicitur Isa. 29, erit vobis visio omnium quasi verba libri signati, quae cum dederit scienti literas dicet, lege istum, et respondebit, non possum, signatus est enim. Et dabitur liber nescienti literas, diceturque ei, lege, et respondebit, nescio literas. Sequitur, et confitebor nomen ejus, idest recognoscam nomen ejus quasi filium et amicum fidelem. Coram patre meo et coram Angelis ejus in judicio. Quando dicet: esurivi et dedisti mihi manducare et cetera. Filii benedicti venite et cetera. Matth. 10, qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo. Qui habet aures audiendi ad intelligendum, audiat ad faciendum. Et est hic finis hujus epistolae particularis quae in fine cujuslibet epistolae particularis ponitur, ut per hoc excitetur attentio auditorum, quid spiritus dicat Ecclesiis, quia quod isti Ecclesiae dicit, hoc omnibus dicit. Sequitur. Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae et cetera. Haec est secunda pars capituli et sexta epistola, in qua scribit Joannes episcopo Philadelphiae, quem in multis commendat, et maxime quod laborat ad conversionem infidelium ad fidem, quam multum desiderabat. Et dividitur haec epistola in quatuor partes. Primo describitur dominus cujus imperio scribit Joannes ipsi episcopo. Secundo inducitur ipse dominus loquens et promittens auxilium ipsi episcopo ad conversionem fidelium faciendam; in quo confortatur episcopus ad perseverandum, ibi: scio opera tua. Tertio praedicitur tentatio futura, ad quam sustinendam exhortatur dominus istum episcopum, promittens auxilium ut non deficiat. Quarto ponitur generalis exhortatio, duo continens. Unum quod excitat affectum, ibi: qui vicerit ergo. Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe, sicut ceteris. Haec, quae sequuntur, dicit, idest mandat. Sanctus et verus. Sanctus in donis gratiae. Verus in donis gloriae. Vel sanctus per misericordiam, verus propter justitiam. Vel sanctus in vita, verus in lingua. Vel sanctus roborando tentatos seu tribulatos, verus promissa servando: quasi dicat Joannes, labora fideliter ad conversionem fratrum, sicut coepisti. Quia dominus dabit robur et fortitudinem ad sustinendum, quia sanctus est; et reddet praemia quae promisit, quia verus est. Qui habet clavem David, idest vigorem et fortitudinem qua velut claves aperiat aures hominum peccatorum ad audiendum verbum fidei et corda ad credendum. Qua etiam aperiat et claudat, quibus et quando voluerit, illas duas maximas civitates, Infernum scilicet et Paradisum; quo claudente nemo potest aperire, quo aperiente nemo possit claudere. Unde subdit, qui aperit, aures hominum ad audiendum et corda ad credendum et Scripturas ad intelligendum et Paradisum ad introeundum, et nemo claudit. Hoc dicit, quia multi haeretici ibi episcopo resistebant, volentes impedire conversionem peccatorum. Sed non poterant claudere aures eorum, nec corda, quin crederent, nec Scripturas quin intelligerent, nec Paradisum quin intrarent. Et nemo aperit, ipso claudente. Claudit, impartiendo gratiam ad audiendum, ad credendum, ad intelligendum, ad intrandum in Paradisum. Exod. 33, miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Rom. 9, Deus cujus vult miseretur et quem vult indurat. Deuteronom. 32, dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. Joan. 12, propterea non potuerant credere, quia dixit Isa. excaecavit dominus oculos eorum et induravit cor eorum ut non videant oculis et non intelligant corde. Claudit autem aliquando dominus Scripturas ut studendo quaeramus; aperit ut inveniamus: ut sic studentes fructus laboris accipiamus, et aperiens gratias et laudes suae largitatis habeat. Et hoc facit ut nemo de suo confidat ingenio, vel de sua scientia glorietur. Quia omnis scientia a domino Deo est, Eccles. 1, 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Item, clavis David, est crux domini, qua Paradisum et Infernum aperuit. Infernum ut inde extraheret captivos. Zachar. 9, tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Paradisum, ut introduceret liberatos. Unde Isa. 22, dabo clavem domus David super humerum ejus et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet et non erit qui aperiat. Ista clavis dicitur navis Sap. 24, transeuntes mare per ratem liberati sunt. Item dicitur principatus, Isa. 9, factus est principatus super humerum ejus: vocabitur nomen ejus admirabilis (in conceptione) consiliarius (in praedicatione) Deus, in peccatorum remissione et miraculorum operatione. Fortis in passione et Daemonum dejectione. Pater futuri saeculi in resurrectione, et princeps pacis in ascensione et sancti spiritus missione. Item dicitur baculus. Gen. 32, in baculo meo transivi Jordanem istum, idest mundum: et nunc cum duabus turmis ingrediar, scilicet Angelorum et hominum, qui cum eo ascenderunt. Psalm. virga tua et baculus tuus et cetera. 1 Reg. 17, dixit Golias ad David, numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Item dicitur cathedra 2 regum 22, David sedens in cathedra sapientissimus inter tres. Quia duo fuerunt latrones et ipse tertius inter eos. In illa cathedra sedit, non stetit, non jacuit. Sedit, quia natura inferior patiebatur et natura superior manebat illaesa. Unde in persona Moysi dicitur de ipso quod stetit in confractione in conspectu Dei, quia confracta humanitate stetit divinitas. Inde docuit ut magister sex verba quasi sex documenta emittens. Primum fuit sitio. Secundum, amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. Tertium, eli eli quartum, mulier, ecce filius tuus et cetera. Quintum, pater in manus tuas. Sextum, consummatum est. Primo verbo docuit veritatem, charitatem, quae sitit omnium salutem. Secundo largitatem quae petitionem pauperum exaudit et plus dat quam petatur. Tertio humilitatem quae se derelictam ostendit. Quarto pietatem quae parentes honorat. Quinto sapientiam quae sua in tuto collocat. Sexto perseverantiam quae totum consummat. Sequitur, scio, idest approbo, opera tua, bona. Sed quia non ipse solus sed Deus cum eo. Vel, ut melius dicam, Deus facit ea bona. Sicut dicitur Isa. 26, omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Ideo subdit, ecce dedi coram te ostium apertum, idest aures hominum apertas ad audiendum verbum, et corda eorum aperta ad credendum. Item Scripturas prius obscuras apertas tibi ad intelligendum. Item portam caeli apertam tibi et illis qui per te convertuntur ad introeundum. Quod nemo potest claudere, ex quo ego aperui illud tibi et tuis. Et merito dedi, quia per te aperire non posses. Quia modicam habes virtutem, idest insufficientem, vel paucos auditores et multos contradictores et adversarios. Sicut dicit apostolus 1 Corinth. 16, ostium mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi. Vel sic. Dedi coram te ostium apertum ad intrandum in Scripturam in gloria, quod nemo potest claudere tibi, quia modicam habes virtutem, idest humilem non superbam: quasi dicat: merito humilitatis tuae aperui tibi Scripturam ad intelligendum et gloriam ad intrandum et aures hominum ad audiendum a te verbum Dei et corda ad credendum. Hoc facit humilitas possessori suo. Ut scilicet libenter audiatur, ut ei credatur, ut Scripturam intelligat et ut gloriam habeat. De primo dicitur Matth. 17, hic est filius meus dilectus et cetera. Gregorius, ille sermo libenter auditur qui ex compassione profertur. De secunda et tertia, Matth. 18, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, idest in Scripturam et gloriam. Et servasti verbum meum, in corde per fidem, in ore per confessionem, in manu per operationem. In hoc probatur esse amicus. Joan. 16, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Item Joan. 16, vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis. Ipse per hoc meruit servari a Deo. Eccles. 15, si volueris observare mandata mea, conservabunt te. Et non negasti nomen meum, a quo diceris Christianus: quasi dicat: licet in angustiis et tribulationibus esses propter me, non negasti te esse Christianum. Matth. 10, omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego et cetera. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo. Ex hoc autem duo bona promittit ei dominus; scilicet conversionem Judaeorum qui eum persequebantur, et conservationem in tribulatione quae tunc erat et quae erit in tempore Antichristi. Unde dicit, ecce: quasi dicat: talis es. Ecce dabo tibi de synagoga Satanae, idest aliquos de adversariis tuis convertam ad fidem tuam, qui dicunt se esse Judaeos, idest credentes et confitentes Deum, et non sunt, sed mentiuntur, quia hujus nominis rationem perdiderunt quando dixerunt: non habemus regem nisi Caesarem, Joan. 19. Sic quilibet Christianus nominis Christiani rationem et causam amittit, quando contra Christum facit. De quibus Psalm. nomen eorum in aeternum delesti et in saeculum saeculi. Proverb. 10, memoria justi cum laudibus nomen impiorum putrescet. Modus autem dandi determinat Joannes dicens: ecce faciam illos ut veniant, ad fidem et adorent ante pedes tuos sicut fratres Joseph qui primo persecuti fuerant eum, postea adoraverunt, Gen. 50. Ita si Ecclesia haberet humilitatem et patientiam, omnes inimici ejus humiliati venirent ad eam. Hoc enim promittit dominus per Isaiam 60, locum pedum meorum glorificabo, idest Ecclesiam, et venient ad te curvi filiorum eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta (a mundo supple) et odio habita et sustinuisti patienter et humiliter supple. Prov. 15, cum placuerint domino viae hominis, inimicos ejus convertet ad pacem, et scient conversi ad fidem et cognoscentes veritatem, quia ego dilexi te quamdiu tribulari et affligi permisi. Hebr. 12, quem diligit dominus castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit. Tob. 3, hoc habet pro certo omnis qui colit te, quod vita ejus si in probatione fuerit coronabitur, si autem in tribulatione fuerit liberabitur, et si in corruptione fuerit licebit venire ad misericordiam tuam. Quoniam servasti verbum patientiae meae, idest praeceptum de patientia servanda, quam praedicavi, et quam in me ostendi patienter sustinens flagella et contumelias orans pro illis. Luc. 23, pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Isa. 53, ipse peccata multorum tulit, idest poenam pro peccatis eorum, et pro transgressoribus oravit. Et hoc idem praecepit discipulis suis, Matth. 5, orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est. Et ego te servabo, qui servasti verbum ad horam tentationis, quae ventura est in orbem universum, vel statim post mortem Neronis, vel tempore Antichristi, tentare habitantes in terra. Sed numquid omnes succumbent? Non; quidam enim habitant in terra solo corpore, et in caelo habitant mente. In persona quorum dicit apostolus, Philipp. 3, conversatio nostra in caelis est. Tales non capientur, quia in tuto habitant. Unde Prov. 1, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Ibi Glossa, facile evadit laqueos in terris, qui semper habet oculos in caelis. Talis fuit ille de quo dicit Augustinus. Digne vertitur ad memoriam hominum, qui ad gaudia transit Angelorum: quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa caelesti patria conversatus est. Alii sunt, qui et mente et corpore habitant in terra. De quibus dicit Psal. oculos suos declinaverunt in terram. Isti tales fere omnes in tentatione succumbunt. Unde infra 8, vae, vae, vae habitantibus in terra; ter dicit vae, propter tria, quae in mundo sunt, quae fere omnes capiunt: scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae, ut dicitur 1 Joan. 2, ideo dicitur Isa. 24, formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terrae. Et erit, qui fugerit a facie formidinis, idest avaritiae, cadet in foveam luxuriae. Et qui se explicaverit a fovea, tenebitur laqueo ambitionis, aut vanaegloriae. Quia qui fugit avaritiam, saepe cadit in luxuriam; et qui fugit utrumque, saepe capitur vanagloria, et ambitione. Unde dominus primo fuit tentatus de gula, postea de avaritia, et ultimo de vanagloria, Matth. 4. Ecce: quasi dicat: vere tentatio venit, sed non oportet vos multum timere, quia habebitis adjutorem fidelem. Quia ecce, idest in brevi, et evidenti, venio ego, juvare pugnantes, liberare tentatos, coronare victores. Et quia posset quis causari moram, addit, cito: immo semper est dominus cum suis militibus, in campo. Unde Matth. ult. vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Isa. 43, cum transieris per aquas tribulationis, tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te, quia ego dominus Deus sanctus Israel salvator tuus. Sed tunc dicitur venire quando liberat, vel quando in pugna confortat. Et interim, tene quod habes, fidem, spem caritatem, et alia bona ut nemo accipiat coronam tuam, idest tibi debitam pro patientia tua si perseveres. Nam soli perseveranti datur corona. Unde 2 Tim. 2, non coronabitur nisi qui legitime certaverit, idest perseveraverit. Matth. 10, qui perseveraverit usque in finem salvus erit. 1 Cor. 9, omnes qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet perseverans. Sed de qua corona intelligitur hoc? De corona gratiae, non videtur posse intelligi. Quia multi amittunt gratiam, quibus nemo subrogatur, ut patet in Diabolo, et multis aliis. Item de corona gloriae videtur non posse intelligi, quod illam nemo potest amittere; quia ex quo habet, non potest amittere, nec antequam habeat. Nemo enim amittit quod non habet. Nec dicas, quia potest amittere, quia debebatur ei. Contra. Non debetur nisi perseveranti: ergo si iste non erat perseveraturus, non debebatur ei. Et ita non poterat amittere eam, cum nec haberet, nec deberetur ei. Ad hoc dicimus quod potest intelligi de corona gratiae, secundum quod gratia ordinatur ad gloriam in gradu aliquo: verbi gratia. Iste si perseverasset, perventurus erat ad aliquem gradum gloriae. Potest fieri, quod isto cadente alius accipiat gratiam ordinatam ad eumdem gradum gloriae, quo ille erat perventurus, si perseverasset. Et quia tu objicis scilicet quod multi cadunt a gratia: non est verum, immo semper aliquis subrogatur illi, in eadem gratia, secundum quod est ordinata ad certum gloriae gradum. Unde Glossa: hic cum sit Deo certus numerus suorum, siquis labitur, alius misericordia ejus subinducitur; sicut per superbiam Judaeorum, subintravit gentilitas. Sed numquid subintrasset gentilitas, si non peccassent Judaei? Constat quod sic. Quia Deus providerat ab aeterno gentes salvandas, verum est quod salvarentur, sed non subintrarent loco eorum. Item potest dici quod intelligitur de corona gloriae, ut sit sensus, tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, idest ne aliquis incipiat sine te possidere gloriam tibi debitam si perseverasses. Et quod objicitur, scilicet, quod corona gloriae non debebatur isti, quia tantum debetur perseverantibus; dicimus, quod debebatur isti sub conditione si perseverasset. Et hoc videtur innui in Glossa, in Job 54, conteret multos et innumerabiles, et stare faciet illos pro eis. Ibi Glossa, hoc quotidie agitur: labuntur aliqui a statu justitiae et loco vitae; alii, aliis cadentibus sortiuntur. Et ita Glossa magis convenit primae solutioni, qui vicerit, quod fit sola perseverantia virtutum, faciam illum columnam, idest tectum altum, firmum, planum, in templo Dei mei. De quo Psal. replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum mirabile in aequitate. Et foras non egredietur amplius peccare non poterit de cetero, sicut Lucifer in caelis peccavit, et ejectus est, Isa. 14. Inde sancti de caelo egredi dicuntur. Isa. ult. egrediuntur, ut videant cadavera mortuorum virorum, qui praevaricati sunt. Sed egressus ille erit tantum spiritualis, non corporalis. Quia tantum videndo egredientur, nisi tamen compatiendo. Et scribam super illum, scilicet meritum, et spem, et intellectum. Nomen Dei mei, quod est, omnipotens. Unde Exod. 15, dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus, idest ut amplius non possint ab hostibus superari. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, idest visionis pacis, ubi nil vetustatis est, sed omnia nova, quae de caelo descendunt. Quia Deus gratiam infundit, per quam ad illam visionem pervenitur. Unde Jacob. 1, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Ideo orat Ecclesia, Matth. 6, adveniat regnum tuum. A Deo meo, qui solus dat gratiam. Unde 1 Tim. 6, soli Deo honor et gloria, et nomen meum novum, quod est Jesus. Cujus virtute salvantur omnes qui credunt in eum. Act. 4, non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Vel de praesenti potest exponi ab illo loco, ecce venio, per gratiam, cito, idest ex improviso. Job. 9, si venerit ad me non videbo eum. Tene quod habes, scilicet locum humilitatis tuae non deseras, sicut multi faciunt, qui ex dono gratiae divinae superbiunt. Eccl. 10, si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. 1 Corinth. 4, quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ut nemo accipiat coronam tuam, idest ut non merito hominis tribuas coronam tuam, sed tantum gratiae Dei, quae proprie coronatur in homine justo. Unde versus: quidquid habes meriti, praeventrix gratia donat. Nil Deus in nobis praeter sua dona coronat. Psal. ascendisti in altum, accepisti dona in hominibus. Et nota quod quadruplex est corona quam dominus dat amicis suis. Prima est spinea, quae est poenitentium. De qua Matth. 22, plectentes coronam de spinis. Secunda est lapidea, quae est viventium. De qua Psal. posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Tertia est aurea, quae est sapientium. De qua Eccl. 45, corona aurea super caput ejus expressa signo sanctitatis. Quarta est stellea, quae est triumphantium. De qua infra 12, signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. Omnes istae quatuor coronae dicuntur esse in capite, quia sola intentio remunerabitur, seu coronabitur. Et nota ordinem coronarum. Prima est corona poenitentiae. Secunda patientiae. Tertia sapientiae. Quarta gloriae. De duodecim stellis infra dicemus. Sunt autem et aliae coronae quibus mundus coronat suos. Prima est rosea, idest mundi vanitas, de qua Sapient. 2, coronemus nos rosis antequam marcescant. Secunda hederea, idest carnis voluptas. De qua 2 Machab. 6, cum Liberi, idest Bacchi, sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circumire. Tertia est corona superbiae, idest seculi dignitas. De qua Isaiae 28, vae corona superbiae ebriis Ephraim. Quarta est corona poenae aeternae, quae datur post istas tres. De qua Isa. 22, coronans coronabit te tribulatione. Qui vicerit se ipsum per veram obedientiam. Prov. 21, vir obediens loquetur victoriam. Haec victoria, qua quis per obedientiam vincit se, major est quam vincere totum mundum. Unde Prov. 16, melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnator urbium, faciam illum columnam in templo Dei mei, idest praelatum in Ecclesia, rectum in judiciis, fortem in adversis, planum in conversatione, erectum in contemplatione, stabilem in tentatione, rotundum per intentionem qua aeterna intendit, alios supportantem per compassionem. Tales columnae fuerunt Petrus, Jacobus, et Joannes. De quibus dicitur Galat. 2, Jacobus et Cephas et Joannes qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis. Tales debent esse omnes praelati, ut etiam aliis cadentibus ipsi stent, secundum quod dicitur in Psal. liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi columnas ejus. Olim fecit Salomon in templo columnas de aere firmas et fortes, et pondus templi fortiter sustinentes, ut dicitur 3 Reg. 7, nunc autem fiunt columnae de festucis quae statim franguntur et magis indigent portari quam portare. Isa. 3, ecce dominator dominus exercituum auferet a Jerusalem et Juda validum et fortem, et omne robur panis, et omne robur aquae, fortem et virum bellatorem, et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Psal. posuisti firmamentum ejus formidinem, idest Ecclesiae: idest tales poni permittis, qui potius sunt formido Ecclesiae quam firmamentum. Et foras non egredietur amplius hominibus saeculi se conformando, vel secularibus negotiis se implicando. De primo dicitur Rom. 12, nolite conformari huic saeculo: sed reformamini in novitate sensus vestri. De secundo dicitur 2 Tim. 2, nemo militans Deo implicat se negociis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Luc. 10, nemo mittens manum ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Infra ult. foris canes et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Et scribam super illum nomen Dei mei. Ut dicatur praelatus Deus. Juxta illud Psal. ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Loco Dei in terra est praelatus, et vicarius ejus, et in eo vices ejus deberet gerere, ut juste et omnia cum tranquillitate judicaret sicut dicitur, Sap. 14, et sine acceptione personae, sicut dicitur Act. 10, in veritate tunc comperi quod non est acceptor personarum Deus. Sed heu multi habent nomen sine re, honorari volunt ut Deus, sed nolunt operari ut Deus. Deus semper est in caelo, ipsi semper in coeno. Deus nunquam otiosus, ipsi semper otiosi. Deus justus et misericors, ipsi injusti et immisericordes. Deus pater est pauperum, et libenter audit eos. Juxta illud, tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Et iterum, desiderium pauperum exaudivit dominus. Et iterum, propter miseriam inopum et gemitum pauperum et cetera. Ipsi autem pauperum causas nolunt audire, eo quod non habent quid dent. Unde conqueritur dominus. Isa. 1, quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii, justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae, argentum tuum versum est in scoriam, vinum tuum mixtum est aqua, principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos. Jer. 6, extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus; a minori quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, et curabant contritionem populi mei filiae cum ignominia dicentes, pax, pax, et non erit pax. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae de caelo descendit a Deo meo, idest ipsum faciam pacificum, et pacatum, qualis fuit Christus, et alii qui cum eo sunt in superna Jerusalem. Isa. 1, restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis. Item Isa. 40, ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam: non audietur ultra iniquitas in terra tua. Matth. 5, beati pacifici, quia filii Dei vocabuntur, et nomen meum novum. Nomen Dei vetus est, dominus: unde Psal. nomen dominus illi: et in lege saepe dicit, ego dominus. Sed novum nomen Dei est Jesus, idest salvator. Unde Matth. 1, pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Heu istud nomen pauci habent, quia pauci sunt qui curent de salute animarum. Primum nomen omnes sibi usurpant, quia tamquam domino sibi volunt serviri. Unde 1 Reg. 2 domini sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. Domini solet esse genitivi casus, nunc autem est nominativi pluralis, quia plures nominantur domini, licet pauci sint in veritate, quia qui facit peccatum servus est peccati, Joan. 8. Nota: septem nominibus vocatur filius Dei in novo testamento, quae omnia debent habere praelati. Unde infra 14, vidi dominum, et ecce agnus stabat super montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia habentia nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Primum est Christus, Matth. 1, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus, unctus, vel unctio. Unctus fuit quia rex: unde Psal. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Item unctus fuit ut sacerdos. Luc. 4, spiritus domini super me eo quod unxerit me. Psal. sicut unguentum in capite ejus quod descendit in barbam, barbam Aaron, idest Christi. De iis duobus dicitur Act. 10, unxit eum dominus spiritu sancto et virtute. Hoc nomen debent habere praelati, quia debent esse uncti, idest mansueti, et misericordes. Luc. 6, estote misericordes sicut et pater vester misericors est. Si tales essent, dominus defenderet eos sicut filios suos. Psal. nolite tangere christos meos etc., fecit nos regnum, et sacerdotes. 1 Petr. 2, vos estis genus electum, regale sacerdotium. Secundum nomen est Nazaraeus. Matth. 2, dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur, idest floridus: et revera floridus fuit dominus, quia habuit candorem lilii in nativitate. Cant. ego flos campi, et lilium convallium. Item habuit livorem violae, in flagellatione. Isa. 53, livore ejus sanati sumus. Item habuit ruborem rosae in passione. Eccl. 24, ego quasi plantatio rosae in Jericho, idest in defectum mortis. Tunc tibi videtur cadere flos ejus, sed iterum refloruit in resurrectione: unde Psal. et refloruit caro mea et cetera. Similiter et praelati debent habere hunc triplicem florem: candorem lilii per castitatem, livorem violae per humilitatem, ruborem rosae per caritatem. Eccles. 31, obaudite me divini fructus, et quasi rosae plantatae super rivos aquarum fructificate, quasi Libanus odorem suavitatis habete: florete flores quasi lilium, date odorem, et frondete in gratiam. Et si aliquando de iis floribus aliquis marcuerit, debent reflorere per poenitentiam. Unde Philipp. 4, gavisus sum vehementer in domino quia tandem aliquando refloruistis. Tertium nomen est Emmanuel. Matth. 1, ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum dominus. Et hoc nomen debent habere praelati, ut semper sint cum subditis quasi pastores cum grege. Luc. 2. Pastores erant in regione eadem, vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Moyses, ut acciperet legem pro populo, quadraginta diebus fuit absens, et iterum fornicavit cum idolis populus ejus, et tamen bonos vicarios dimiserat pro se Hur et Aaron. Exod. 32, quid ergo fiet de populo, cui praelatus nunquam aut raro praesens est? Si ipsi attenderent quam stricte requirit dominus rationem de populo sibi commisso, aut non reciperent praelationem, aut starent cum grege. 3 Reg. 20, custodi virum istum, qui si lapsus fuerit de manu tua, erit anima tua pro anima sua. Jerem. 33, adhuc transibunt greges ad manus numerantis. Quartum nomen est filius altissimi. Luc. 1, et vocabitur altissimi filius. Istud nomen debent habere praelati per compassionem et misericordiam. Unde Eccles. esto pupillis misericors ut pater, et eris velut filius altissimi. Quintum nomen est magister. Sextum dominus: de quibus dicitur Joan. 13, vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Haec nomina debent habere praelati docendo populum, ut magistri, et regendo, ut domini. De primo Matth. ult. ite docete omnes gentes. De secundo Psal. dominus regit me et cetera. Septimum nomen est Jesus. Matth. 1, et vocabis nomen ejus Jesum. Et hoc nomen debent habere praelati, ut suam et populi salutem diligenter operentur. 1 Tim. 4, attende tibi, et doctrinae; insta in illis; sic enim te ipsum salvum facies, et qui te audiunt. Si hoc nomen haberent praelati, omnes honorarent illos quasi Deum. Philipp. 2, in nomine Jesu omne genu flectatur et cetera. Haec septem nomina praelatorum sunt septem cornua, et septem oculi agni. De quibus dicitur Joan. 5, vidi in medio agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram. Et Ezech. 4, vidit septem oculos in lapide uno. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Generalis est admonitio in fine cujuslibet epistolae, ubi suscitatur sive excitatur attentio auditorum, ut auditis poenis quas minatur malis et praemiis quae promittit bonis, diligenter invigilent ad fugiendum mala et faciendum bona. Et Angelo Laodiciae Ecclesiae et cetera. Haec est tertia pars capituli hujus in qua scribit Joannes Angelo, idest episcopo Laodiciae; et hunc ordinem servat. Primo describit Christum per quatuor dictiones quae totam judicii veritatem exprimunt, ut patet in expositione literae. Secundo redarguit istum episcopum de hypocrisi. Ita enim gerebat se episcopus iste, ut non posset perpendi quibus magis faveret; nec curabat quicquid fieret quasi non pertineret ad eum, ibi: scio opera tua. Tertio monet eum ad poenitentiam, promittens veniam, si velit poenitere, ibi suadeo, tibi. Quarto ponit generalem promissionem quam facit omnibus victoribus, idest in bono perseverantibus, ibi: qui vicerit. Dicit ergo Angelus ad Joan. Angelo Laodiciae scribe. Sicut sex praecedentibus haec quae sequuntur dicit: amen, scilicet Christus, qui dicit Joan. 14, ego sum via, veritas et vita. Et dicitur Christus veritas, quia promissa omnia et comminata complet. Amen, Hebraicum est: et quandoque sumitur adverbialiter, idest vere; ut ibi, amen amen dico tibi. Quandoque nominaliter ut hic; et est idem quod verax, vel veritas, testis fidelis, qui scilicet fideliter audita a patre mundo retulit et operum nostrorum testimonium verum reddet coram patre et Angelis ejus, et cui per omnia fides est adhibenda. Et verus in omnibus verbis suis, quae mundo de patre narravit et quae de mundo patri narrabit: qui est principium creaturae Dei, idest per quem Deus pater creavit et recreavit creaturam Dei, idest hominem et omnem aliam creaturam quae propter hominem quodam modo facta est, vel qua universaliter participat homo: unde nomine omnis creaturae intelligitur homo. Matth. in fine ubi dicitur: praedicate Evangelium omni creaturae. Homo etiam creatura mundi appellatur Rom. 1 ubi dicitur: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Quatuor ergo dicit de Christo, amen: testis fidelis, verus, principium creaturae. Amen, idest veritas promissa solvendo. Testis fidelis de operibus nostris testificando. Verus docendo, principium, creando et recreando. Haec etiam quatuor conveniunt Christo secundum aptationem quatuor personarum quae sunt in perfecto judicio: scilicet actor, advocatus, testis, judex. Est igitur, amen, idest veritas, idest actor movens causam contra reprobus, testis fidelis, quia testis erit contra reos. Verus causa est electorum defensor, sive advocatus. Principium inquantum judex, qui est in causa principalior persona. Scio opera tua, scilicet qualia sunt. Haec dicit quia exterius videbantur bona hominibus, sed interius per intentionem erant mala. Erat enim hypocrita episcopus iste; et ita callide se gerebat, ut non posset perpendi cujus sectae esset, ut dictum est supra. Sed Deus cor intuetur; et ideo dicit, scio opera tua; quasi dicat: non me latent quae intus video. Eccles. 32, oculi domini multo plus lucidiores super solem, conspicientes omnes vias hominum in absconditas partes et vere scio, quia neque frigidus es et cetera. Nota quod tripliciter corrumpitur justitia sub specie veritatis: scilicet crudelitate, remissione et simulatione. Saepe enim sub specie severitatis quae est species justitiae quo ad malorum punitionem, crudelitas latet, et remissa segnicies mansuetudo creditur; et sic dupliciter corrumpitur justitia. Tertio modo corrumpitur quo ad speciem liberalitatis, per simulationem quae omnia facit ut ab hominibus videatur et laudetur. Unde Matth. 6, attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. In caliditate simulatio designatur quae magis displicet Deo; et ideo illi comminatur quod evometur ab ore Dei. Gregorius, frigidus est qui consummanda non inchoat. Calidus qui bona inchoat et non consummat. Dicit ergo, quia neque, quasi dicat, revera scio opera tua, quia neque frigidus es, idest omnino remissus, vel omnino malus, nec omnino calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Utinam frigidus esses, idest omnino remissus, vel omnino malus, ita quod appareret malitia tua, quia aperta mala correctionem habent; et ideo de talibus habetur spes emendationis. Aut calidus, idest omnino crudelis, vel omnino bonus. Sed quia tepidus es, idest torpens et simulatus, et nec frigidus nec calidus, idest nec omnino crudelis, nec omnino remissus, vel nec omnino malus, nec omnino bonus, quia partim malus et partim bonus (erat intus malus extra bonus), incipiam te evomere ex ore meo. Glossa: excomunicando et a consortio sanctorum removendo, in deteriora praecipitari permittendo, in excommunicare, vel a consortio fidelium separare, vel malitiam tuam exterius manifestare, ex ore meo, idest vel praedicatores qui sunt os meum. Jerem. 15, si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vel sic, incipiam te evomere, idest expellere ex ore meo, idest ex consortio praedicatorum, vel episcoporum qui dicuntur os domini, quia in eis et per eos loquitur dominus. Matth. 10, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Isa. 30, vae qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os domini non interrogastis, idest episcopum seu praedicatorem. Vel os domini est promissio Evangelii a quo hypocrita evomitur, quia a promissione Evangelii excluditur. Matth. 5, quum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes; amen dico vobis receperunt mercedem suam. In vomitu est expulsio quaedam cum difficultate et dolore. Unde Isa. 1, heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Thren. 3, non enim ex corde suo abjecit et humiliavit filios hominum. Item vomitus fit causa medicinae sive sanitatis corporis et quodam modo invite. Sic excommunicatio debet fieri non ad vindictam, sed ad medicinam; non libenter, sed quasi coacte. 1 Corinth. 5, item vomitus quando nimius est et continuus, mortem non salutem inducit; sic exclusio quando generalis est et frequens, non salutem animarum, sed mortem inducit. Et ideo nunquam sine magna et evidenti necessitate debet excommunicari universitas, vel persona magna. Quia dicis, quasi dicat: merito evomam te non solum quia tepidus, immo etiam quia jactas te, quia dicis, dives sum bonis temporalibus et locupletatus bonis spiritualibus et nullius egeo consilii, vel auxilii, vel alicujus rei. Vel sic: dives sum scientia et locupletatus virtutibus et nullius egeo quo ad corpus: quasi dicat: plenus et perfectus sum in corpore et anima. Numquid talia dicebat episcopus iste? Forte sic, quia jactantiae species dominabatur ei. Sicut Eliud qui dicebat, Job 32, respondebo et ego partem meam et omnimodam scientiam meam; plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei. Contra primum et alios similes dicitur Proverb. melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. Unde Jerem. 9, non glorietur sapiens et cetera. Vel forte hoc dicebat corde, quia talis affectabat videri vel credi. Sed dominus qui videt corda. Respondet ei ostendens aliter esse. Unde subdit, et nescis quia tu es miser et miserabilis. Per haec tria verba ostendit Angelus istum esse aversum a tota Trinitate. Dicendo nescis, ostendit defectum scientiae sive ignorantiae, per quod patet ipsum alienum esse a filio: dicendo miser, ostendit ejus malitiam, per quam est alienus sive aversus a spiritu sancto; dicendo miserabilis, ostendit ipsius impotentiam sive infirmitatem, per quam aversus est sive alienus a patre; ergo a filio per ignorantiam, a spiritu sancto per malitiam, a patre per impotentiam, erat iste episcopus sequestratus. Postea subdit alia tria verba per quae ostenditur falsitas jactantiae contra tria quae jactaverat de se. Et pauper, contra hoc quod dixerat, dives sum: et coecus, contra hoc quod dixerat, et locupletatus: et nudus, contra hoc quod dixerat, et nullius egeo. Dicit ergo. Et dicis falso te jactando, quia dives sum virtutibus quae sunt verae divitiae. De quibus dicitur Proverb. 13, est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Redemptio animae viri propriae divitiae. Et locupletatus bonis operibus; et nullius egeo, quia sum amicus et familiaris domini a quo omnis abundantia; et nescis, quia tu es miser, miseria culpae, de qua Proverb. 14, miseros facit populos peccatum; et miserabilis, miseriis poenae, de quibus in Psalm. in miseriis non subsistent, et pauper, paupertate virtutum. De qua Psalmus, infirmata est in paupertate virtus mea, et coecus, coecitate ignorantiae, de qua Isa. 56, speculatores tui omnes coeci sunt; et nudus, nuditate bonorum operum: de qua infra 16, beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Suadeo tibi emere a me aurum et cetera. Haec est tertia pars capituli, in qua monet eum Angelus ad poenitentiam. Ad hoc enim venit ipse Christus in mundum, ut scilicet vocaret peccatores ad poenitentiam, ut dicitur Luc. 9. Dicit ergo, suadeo tibi: quasi dicat: licet talis sis indignus misericordia, tamen suadeo tibi emere aurum ignitum, idest charitatem; quae sic ardet in Dei et proximi dilectione, ut omnino extingui non possit, ut dicitur Zachar. 8, aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Et dicitur charitas aurum, quia sicut aurum super omnia metalla est in valore, sic charitas est super omnes virtutes. Unde 1 Corinth. 13, manent autem fides, spes, charitas, tria haec; horum autem major est charitas. Vel per aurum, propter splendorem ejus et valorem, intelligitur sapientia quae inter omnia dona primum et praecipuum locum tenet; per ignem charitas. Dicitur Luc. 12, ignem veni mittere in terram. Et Lev. 6, ignis in altari, idest in corde semper ardebit quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, idest sanctorum testimonia, Scripturarum exempla, Dei beneficia. Istud aurum emitur duobus denariis, scilicet justitia et oratione. De prima dicit Eccles. 1, fili, concupisce sapientiam, serva justitiam et Deus praebebit eam tibi. Psalm. lux orta est justo, idest sapientia. De secunda dicitur Jacob. 1, si quis indiget sapientia, postulet eam a domino, qui dat omnibus affluenter et non improperat. Sic Salomon emit eam. 3 Reg. 2, est prudentia carnis mors, prudentia vero spiritus et vita et pax. Rom. 8, de utraque dicitur Jacob. 3, non est ista sapientia, idest mundi et carnis, de sursum descendens, sed terrena animalis diabolica. Terrena siquidem in avaris, animalis in voluptuosis, diabolica in ambitiosis. Quae autem de sursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans sine simulatione, et haec a solo Deo potest emi. Unde Eccles. 1, omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aevum. Probatum, igne tribulationis. Eccles. 2, in igne probatur et aurum et argentum. 1 Petr. 1, in quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Ut locuples fias. Sine sapientia nullus est locuples; qui habet eam locuples est et dives. Sap. 7, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus quoniam omnium bonorum mater est. Et infra 8, si divitiae appetuntur in vita, quid sapientia locupletius? Quae omnia operatur. Si autem secus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa artifex est? Item Sap. 13, vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Proverb. 3, beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia: melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti primi et purissimi, fructus ejus pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et vestimentis albis induaris, idest virtutibus et operibus virtutum. De quibus Eccles. 9, omni tempore vestimenta tua sint candida. Et dicuntur haec vestimenta alba quia dealbant et mundant animam ab omni labe peccati. Psalm. lavabis me et super nivem dealbabor. Psalm. confessionem et decorem induisti amictus lumine sicut vestimento, idest luminositate virtutum et operibus virtutum. De quibus Ecclesiast. 9. Isa. 3, apprehendet vir fratrem suum domesticum patris sui et dicet, vestimentum tibi est, princeps esto noster. Respondebit: quia non sum mendicus et in domo mea non est panis neque vestimentum, nolite me constituere principem populi. Vestis bona conversatio justi. Haec debet esse alba per innocentiam. Eccles. 9, omni tempore et cetera. Item longa per perseverantiam. Genes. 32, item varia per virtutum varietatem. Psalm. astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Ezech. 16, vestivi te discoloribus. Item contexta per veritatem non dissuta per simulationem. Joan. 19, erat tunica et cetera. Lev. 19, non incidetis carnes odoriferas per bonam opinionem. Genes. 27, ut sensit vestimentorum fragrantiam. Item calida per charitatem Job 37, non ne vestimenta tua calida? Proverb. 7, numquid potest homo abscondere? Item duplex per cordis et corporis munditiam. Proverb. ult. omnes domestici et cetera. Isa. 61, in terra sua ante quam haec induatur debet exui vetus. Coloss. 3, expoliantes vos veterem hominem et cetera. Zach. 3, auferte vestimenta sordida. Haec debet frequenter lavari propter sudorem et pulverem. Isa. 1, lavamini, mundi estote. Sequitur, et non appareat in die judicii, quando omnia manifesta erunt, confusio nuditatis tuae, idest nuditas virtutum et operum, unde confundaris mala confusione, de qua dicitur Jerem. 20, confundantur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur. Haec confusio potest vitari per modicam confessionem quam haberet a sacerdote: unde Glossa, melius est erubescere. Pro anima tua ne confundaris dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gratiam et gloriam. Et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Duo oculi animae sunt intellectus et affectus, sive cognitio et affectio. De quibus dicit sponsus ad sponsam, idest Christus ad animam, Cant. 5, vulnerasti cor meum, soror mea, vulnerasti cor meum, in uno oculorum. Cognitio non vulnerat Deum, sed affectio et dilectio quae est oculus meus dexter cui Diabolus magis insidiatur et quem potius nititur excaecare. Unde 1 Reg. 11, dicit Naas Ammonites, viris de Jabes Galaad. In hoc feriam vobis pactum, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium gentibus in universo Israel. Collyrium quo ibi oculi debent inungi, est bona operatio sive poenitentia, quae intellectum clarificat ad cognoscendum verum et affectum ad amandum bonum. De primo dicitur in Psalm. intellectus bonus omnibus facientibus eum. Item a mandatis tuis et ab observantia mandatorum tuorum intellexi. De secunda Joan. 14, qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me. Gregorius, exhibitio operis probatio est dilectionis. Contra hoc quod supra dixerat ipsum pauperem, suadet emere aurum, ut locuples fiat. Contra hoc quod dixerat nudum, suadet indui vestimentis albis, ut non appareat nuditas ejus. Contra hoc quod dixerat caecum, suadet inungere oculos collyrio, ut videat. Ego quos amo arguo et castigo. Arguo verbis et castigo verberibus. Hic ponit Angelus consolationem, ne ex asperitate correctionis aliquatenus desperaret: quasi dicat: non desperes, quia praedicta redargutio non ex odio, sed amore provenit: et hoc est, ego quos amo arguo verbis et castigo verberibus. Proverb. 3, disciplinam domini, fili mi, ne abjicias (sive sit verborum sive verberum) nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Hebr. 12, noli negligere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo argueris: quem enim diligit dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina autem perseverate: tamquam filiis offert se vobis Deus. Quis enim filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes; ergo adulteri et non filii estis. Et loquitur de utraque disciplina, idest verborum et verberum. De quibus dicit Psalm. disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit. Et nota quod dominus quinque causis flagellat hominem in hac vita. Quandoque ad probationem, ut Tobiam et Job. Quandoque ad humilitatis conservationem, ut Paulum, 2 Corinth. 12. Quandoque ad purgationem, ut sororem Moysi Mariam, Num. 12. Quandoque ad glorificationem Dei, ut caecum natum, Joan. 9. Quandoque ad punitionis inchoationem, ut Herodem, Act. 12. Unde versus: Job probat; inclinat Paulum, sese manifestat in caeco; purgat Mariam, punit Herodem. Quandoque etiam ferit dominus, sicut pungitur equus ad cursus accelerationem. Psalm. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Item quandoque percutit dominus ad castitatis conservationem: unde Glossa: castigo idest castas reddo. Eccles. 11, malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae. Aemulare ergo, id est imitare bonos, qui pro Christo patienter sustinent mala. Vel aemulare, idest aemulationem habe, id est zelum. 1 Cor. 12, sectamini charitatem, aemulamini charismata meliora. Et age poenitentiam, de tepiditate et hypocrisi. Matth. 3, agite poenitentiam; appropinquabit enim regnum caelorum. Eccl. 2, si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Dei, et non in manus hominum. Jerem. 18, si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod quasi locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et ne posset dubitare de venia, subjungit. Ego sto expectans ad poenitentiam. Isa. 30, expectat dominus ut misereatur. Cant. 2, en ipse stat post parietem nostrum. Luc. 13, stans Jesus jussit illum venire ad se. Ad ostium cordis, quod est liberum arbitrium. Exod. 12: nullus egrediatur ostium domus suae usque mane. Illud ostium clausum tenetur, quamdiu homo habet voluntatem peccandi, ita quod dominus intrare non potest. Sap. 1, in malevolam animam non introibit sapientia et cetera. Et pulso, inspirando, verberando, praedicando, beneficia conferendo. Cant. 5, vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Siquis audierit, una aure scilicet cordis, quae est intelligentia, et alia quae est obedientia. Vocem meam, id est inspirationem, seu flagellationem, seu praedicationem, seu beneficiorum collationem, quae dicuntur vox domini, quia per haec vocat nos dominus ad se, et tamen pauci audiunt. Prov. 1, vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret: et increpationes meas neglexistis, et omne consilium meum contempsistis. Et aperuerit mihi januam, cordis sui, idest voluntatem per quam intrat Christus ad animam, quae dicitur aperiri Christo per consensum bonum, et Diabolo per consensum malum. De quo dicitur Exod. 12, nullus egrediatur ostium domus suae usque mane, ut dictum est supra. Introibo ad illum infundendo ei gratiam, sicut sol intrat in domum per fenestram apertam, radios intromittendo: nec aliter intrat sol nisi fenestra aperiatur, et ea aperta statim intrat sol. Coenabo cum illo, id est in fide ejus et operibus delectabor. Et ipse mecum quia laetabitur de auxilio meo. Vel coenabo cum ipso, et ipse mecum, id est reconciliabor illi et ipse mihi. Nam mutua coenatio signum est mutuae reconciliationis, ac mutuae dilectionis. Item coenat Deus cum homine gratiam infundendo, qua confortatur homo, et homo cum Deo gratiae cooperando; et ita uterque cum utroque coenat, partem suam ponendo. Sed Deus primo coenat cum homine, quia primo operatur gratiam infundendo, vel liberum arbitrium excitando, et homo postea coenat cum Deo gratiae cooperando, vel inspirationi consentiendo. Ideo dicitur Hebr. 12, contemplantes ne quid desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Item coenat Deus cum homine in meritis quibus reficitur. Isa. 28, haec requies mea, reficite lapsum, et hoc refrigerium meum. Et homo cum domino in praemiis, quibus ipse perficitur. Psal. satiabor cum apparuerit gloria tua. Item coenat Deus cum homine in via, homo cum Deo in patria. Melior est enim coena quam facit Deus homini quam illa quam facit homo Deo. Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam et cetera. De coena domini dicitur Luc. 16, homo quidam fecit coenam magnam et cetera. Apoc. 10, beati qui vocati sunt ad coenam nuptiarum agni. De coena hominis dicitur Luc. 14, cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut fratres tuos etc.: quasi dicat: cum facis bona, noli quaerere amicitiam hominum vel favorem parentum, vel remunerationem temporalem, sed tantum divinam, quae melius remunerat. Deinde ponitur conclusio epistolae. Qui vicerit, sicut dictum est supra, dabo ei. Non alii, inquam, non reddam, non vendam, non mutuabo, sed dabo ei. Sedere in throno meo, id est dabo ei potestatem judicandi vicem in judicio. Juxta illud Matth. 19, vos qui secuti estis me sedebitis super sedes duodecim et cetera. Sicut ego vici mundum per charitatem, carnem per virginitatem, Diabolum per humilitatem, et sedi cum patre meo in throno ejus id est accepi a patre potestatem judicandi. Unde Joan. 5, pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio, ut omnes et cetera. Glossa dicit hic, quod haec de praelatis intelliguntur. Unde patet quod nulli debet dari et sedere in throno praelationis, nisi prius vicerit, et mundum contemnendo ipsum, et carnem subjiciendo ipsam, et Diabolo resistendo: et post hanc triplicem victoriam potest fieri praelatus. De primo Joan. 16: confidite quia ego vici mundum. 1 Joan. 2, scribo vobis adolescentes quia vicistis malignum. Et infra. Scribo vobis juvenes, quia fortes estis, et verbum domini in vobis manet, et vicistis malignum. De secunda dicitur 1 Cor. 9, castigo corpus meum et cetera. Nahum 3, intra in lutum et calca, et subigens tene laterem. De tertia Jac. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. 1 Petr. 5, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester Diabolus et cetera. De hoc potest intelligi quod dicitur 2 Timoth. 2, non coronabitur (quis corona scilicet praelationis) nisi qui legitime certaverit. Sed heu. Hodie paucis datur corona praelationis, nisi victis a mundo per cupiditatem, a carne per voluptatem, a Diabolo per ambitionem. Sed vae illis, qui tales coronant, et qui taliter coronantur; cum solis victoribus debeatur corona. Psalm. similes fiant illis, id est simulacris, qui faciunt ea. Sap. 14, fit idolum maledictum, id est praelatus inutilis, et ipsemet qui fecit illud. Quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est. Qui habet aures audiat quid spiritus dicat Ecclesiis, ut supra expositum est: per hanc enim clausulam excitatur semper intentio auditorum.






Subpages (1): Chapter 4
Comments