Home‎ > ‎Revelation‎ > ‎Hugh of St. Cher on Revelation- Latin‎ > ‎Introduction‎ > ‎Chapter 1‎ > ‎Chapter 2‎ > ‎Chapter 3‎ > ‎Chapter 4‎ > ‎Chapter 5‎ > ‎Chapter 6‎ > ‎Chapter 7‎ > ‎Chapter 8‎ > ‎

Chapter 9

> ‎Chapter 10‎ > ‎Chapter 11‎ > ‎Chapter 12‎ > ‎Chapter 13‎ > ‎Chapter 14‎ > ‎Chapter 15‎ > ‎Chapter 16‎ > ‎Chapter 17‎ > ‎Chapter 18‎ > ‎Chapter 19‎ > ‎Chapter 20‎ > ‎Chapter 21‎ > ‎Chapter 22‎ >



Et quintus Angelus et cetera. Hoc est nonum capitulum in quo agitur de duobus penultimis Angelis tuba canentibus, et de persecutionibus ad eorum tubicinium contra Ecclesiam suscitatis. Secundum hoc patet, quod hoc capitulum duas habet partes, secundum quod in eo status Ecclesiae, et duo Angeli consolantes Ecclesiam describuntur. In prima parte de persecutione Ecclesiae, sub praecursoribus Antichristi futura, et de quinto Angelo consolante eam, et hic est quintus Ecclesiae status. In secunda agitur de persecutione Ecclesiae sub Antichristo futuro, et de sexto Angelo consolante Ecclesiam, qui est sextus status Ecclesiae, ibi: et sextus Angelus. Ad vocem ergo ultimi Angeli introducuntur praecursores Antichristi sub specie locustarum, de quibus quatuor determinantur. Primo est generatio eorum, ibi: vidi stellam. Secundum paritas eorum, ibi: et ita dotata est. Tertium est similitudo eorum, ibi: et similitudines. Quartum est rex eorum, ibi: habebant. Generatio harum locustarum est cognitio praecursorum Antichristi per signa antecedentia; potestas ostenditur per signa sequentia, similitudo per signa praesentia, et haec notitia sumitur ex parte rei. Praecursores vero Antichristi quodam modo cognoscuntur per nomina sui regis qui quarto loco ponitur. Postquam enim Diabolus sigillatim per Judaeorum aemulationem, per Romanorum crudelitatem, per haereticorum calliditatem, per hypocritarum falsitatem, impedire non potuit praedicationem, multa mala contra Ecclesiam hic modo struit ut quod per singula non potuit per praedicationem multa facere conetur. Ut nec sic tamen potuit vel potest, praedicationem omnino auferre immo plus modo quam alias praedicatur, quod est quartus status Ecclesiae et prope quintum. Dicit ergo, et quintus Angelus, idest quintus ordo praedicatorum secundum ordinem narrationis et temporis et statum Ecclesiae. Nam bene potest fieri ut desint praedicatores in quinto statu, qui fuerunt in quarto, qui ita sunt de quarto et de quinto ordine. Nam magis attenditur diversitas et ordo statuum Ecclesiae, quam diversitas praedicatorum sibi adinvicem succedentium: apostoli enim multi et suo primo ordine et secundo fuerunt, sicut et multi sub quarto et sub quinto potuerunt simul esse. Non determino tamen quod ita sit. Tuba cecinit, idest praedicare et Ecclesiam consolari et praevenire incoepit et se ad praelium parare. Hoc enim innuit clangore tubae. Et vidi spiritualiter stellam, idest Diabolum qui prius ut stella splendidissima luxit; nam plenus sapientia et perfectus decore fuit, ut dicitur Ezech. 28, de caelo Empyreo ubi creatus fuit cecidisse, propter peccatum superbiae qui semper habet casum, juxta illud Prov. 29, superbum sequitur humilitas, idest dejectio. Luc. 10, videbam Satanam de caelo cadentem. Et ubi ceciderit determinat: in terra, idest in terrenos, in quibus accepit dominium: vel in terram, idest in istum aerem terrae vicinum, qui quasi carcer teterrimus respectu caeli Empyrei deputatum est eis ad hominum probationem, usque in diem judicii. Unde Ephes. 5, colluctatio est nobis adversus principes et potestates mundi hujus, adversus rectores tenebrarum et spiritualia nequitiae in caelestibus, idest in aere habitantes. Vel in terram, idest in Infernum, ubi forsan jam aliqui sunt et in finem omnes projiciendi. Unde 2 Petr. 2, si enim Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed Inferni rudentibus detractos in Tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari. Isa. 14, quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terra qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, in caelum ascendam et ero similis altissimo, super astra caeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Verumtamen ad Infernum detraheris in profundum laci, et data ei clavis putei abyssi, idest concessa est ei potestas nocendi et dominandi super eos qui sunt puteus propter malitiae profunditatem. Juxta illud Prov. 18, peccator cum venerit in profundum peccatorum, veniam contemnit. Et qui sunt puteus propter conscientiae tenebrositatem. Juxta illud Ephes. 4, tenebris obscuratum habentes intellectum. Item per puteum abyssi intelligitur Antichristus, qui erat puteus, idest profundus per astutiam et tenebrosus per malitiam: unde de ipso dicitur Dan. 8, cum creverint iniquitates consurget rex impudens, faciens et intelligens propositiones, et reprobabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quod credi potest universa vastabit et prosperabitur. Et secundum hoc sic exponitur litera, et data est ei, idest Diabolo, clavis putei abyssi, idest potestas revelationis Christi, idest concessum est quod suscitet et revelet Antichristum. Unde sequitur, et aperuit puteum abyssi, idest revelavit et extulit malitiam et astutiam Antichristi, et eduxit extra de corde ipsius et suorum satellitum ad nocendum bonis. Hic est usus clavis, idest potestas concessa a Diabolo. Unde Job 39, super ipsum sonabit pharetram, idest decipiet eum, scilicet praedicatorem, si potest machinatione occulta; et si non potest, vibrabit hastam et clypeum, idest aperta pugnatione desaeviet. Unde ibi dicit Gregorius, contra praedicatorem Dei post sonitum pharetrae hasta vibratur, quando post terrores exhibitos, e vicino jam ferietur, aperta poena perducitur, et ascendit fumus. Hic ostenditur triplex effectus acceptae potestatis qui sequitur ex usu ejus. Primus productio pravae doctrinae ejus. Secundus obscuratio verae doctrinae. Tertius multiplicatio falsorum praedicatorum qui erunt praecursores Antichristi, de quibus agitur sub nomine locustarum. Dicit ergo, et ascendit fumus, idest prava doctrina invaluit, obscura et obscurans et excaecans oculos multorum. Ascendit dicit, per superbiam Antichristi et praecursorum ejus: de quo dicit Dan. 11, adversus dominum dominorum loquetur magnifica. Item fumus est mala cogitatio de corde in opus exiens. Et sicut fumus ascendens signum est ignis ardentis sub cinere, sic mala operatio signum est malitiae accensae in corde. Unde Isa. 14, de radice colubri egredietur regulus, idest de mala cogitatione malum opus; et semen ejus absorbens volucrem, idest bonos devorare intendens. Et quia non modicum invalescit prava doctrina Antichristi et praecursorum ejus; ideo sequitur sicut fumus fornacis magnae a qua magnus fumus et altus ascendit. Et signanter comparatur Antichristus et praecursores ejus fornaci magnae. Primo propter abundantiam ignis malitiae et propter magnam nocendi cupiditatem. Unde Oseae 7 dicitur de ipsis, applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis: tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae: omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt judices suos. In hoc clibano coquitur panis mendacii, idest falsa doctrina. De quo Prov. 9, aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior, in principio, sed postea fit valde amarus. Unde Job 20, panis ejus in utero ejus vertetur, in fel aspidum intrinsecus. Item comparatur fornaci, quia purgat bonos et consumit malos, sicut legitur Dan. 3, de fornace Babylonica, cujus flamma Chaldaeos interfecit et pueros illaesos servavit. De hac fornace potest intelligi illud Gen. 19, vidit Abraham favillam ascendentem de terra tamquam fumum fornacis. Et obscuratus est sol. Ecce secundus effectus diabolicae potestatis; scilicet obscuratio verae doctrinae. Per solem enim intelliguntur hic doctores Catholici alios illuminantes ad cognitionem veri et inflammantes ad amorem boni. Per aerem vero illi qui illuminantur utroque fumo fornacis, idest prava doctrina Antichristi et praecursorum ejus obscurabuntur. Quia vera doctrina non reputabitur, immo tamquam falsa a multis repudiabitur. Unde Job 41, sub ipso erunt radii solis, et sternet aurum quasi lutum. Et hoc est quod dicitur, et obscuratus est sol et aer, idest doctores et discipuli Catholici, de fumo putei, idest ex prava doctrina eorum non reputabitur propter novam doctrinam pseudo praedicatorum. Et videtur quod jam venerit in tempore illud; quia hodie plus placet novitas quam veritas; et libentius auditur vana subtilitas quae facit admirationem, quam utilis veritas quae facit compunctionem. Unde 2 Timoth. 4, erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Psal. narraverunt iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Vel certe hoc dicitur, quia multi ex his et illis, idest ex majoribus et minoribus, prava doctrina malorum procurante Diabolo decipientur, et contempta sana doctrina Christi, confugient ad praecursores Antichristi. Dicitur autem sol et aer obscuratus, non penitus excaecatus, quia Antichristo et suis lumen dextri oculi sui, idest veram sapientiam Dei subtrahent, sed lumen sinistri oculi, idest sapientiam et astutiam mundi relinquent. Sicut Naas voluit facere Jabes Galaad 1 Reg. 11. Naas autem interpretatur coluber, et significat Antichristum, de quo dicitur Gen. 19, fiat Dan coluber in via, cerastes in semita: idest Antichristus de tribu Dan nasciturus mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Et de fumo putei. Ecce tertius effectus clavis, idest diabolicae potestatis; scilicet multiplicatio pseudo prophetarum, vel praedicatorum qui revera ex doctrina Antichristi et praecursorum ejus multiplicabuntur. Unde Salomon de Antichristo, Eccle. 4, vidi cunctos juvenes qui ambulabant sub sole cum adolescente secundo, idest Antichristo, qui est adolescens secundus Christi qui consurget pro eo, idest loco Christi. Infinitus est numerus populi omnium qui fuerunt ante illum; et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo. Dicit ergo, de fumo putei, idest de prava et vana doctrina Antichristi, exierunt locustae in terram, idest exibunt falsi praedicatores in Ecclesiam, terrena amantes et quaerentes. Matth. 24, surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et dabunt signa magna et prodigia: et isti comparantur locustis, quia salient in altum per superbiam, cadent in terram per avaritiam, plus diligent terrena quam caelestia, quod signant crura locustarum, quae retro sunt longiora. Tales modo sunt in Ecclesia multi doctores et praedicatores. Unde Nahum 3, custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum. Joel 1, residuum erucae comedet locusta. Per erucam signatur humana corruptio quae mores depravat; et quae modo non corrumpitur malis moribus, decipietur ab illis falsis praedicatoribus. Isti etiam alte saltabunt, sed cadent sicut locustae, quia per Enoch et Eliam destruetur prava doctrina eorum. In cujus rei significationem Joannes Baptista, qui est Elias, ut dicitur Matth. 3, comedebat locustas: et hoc est quod virga Moysi, virgas magorum devoravit, ut dicitur Exod. 7. Et data est illis. Hic agitur de potestate praecursorum Antichristi. Quorum duo genera erunt: scilicet quidam mali principes, et quidam pseudo praedicatores. Et dicuntur hic quatuor. Primo ostenditur potestas, per similitudinem scorpionum. Secundo ostenditur refrenatio potestatis impiorum, ibi: praeceptum est. Tertio ostenditur in quibus nocebunt, ibi: et dictum est. Quarto ostenditur quod quamvis refrenetur eorum malitia, tamen tanta erit persecutio, quod homines desiderabunt mori, ibi, et cruciatus eorum. Dicit ergo, data est illis, idest pseudo praedicatoribus et malis principibus praecursoribus Antichristi, potestas nocendi, et saeviendi, et affligendi data est. Sed usus malus illius potestatis permissus, in simile Dan. 7, post haec aspiciebam et ecce alia bestia quasi pardus, et alas habebat quatuor super se, et quatuor capita erant ei, et potestas data est ei, sicut habent potestatem scorpiones terrae qui blandientes cauda pungunt occulte. Sed isti blandiendo verbis, per temporalia quae debent esse retro decipient: et sicut non sentitur in principio punctio scorpionis, sed postea paulatim venenum diffunditur per totum corpus et moritur punctus, sic decepti ab istis praecursoribus Antichristi, primo non sentient deceptionem, sed tandem miserabiliter perimentur. Prov. 5, favus distillans labia meretricis ejus et cetera. Item in eodem 23, ne intuearis vinum quando flavescit, eum splendet in vitro color ejus ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et quasi regulus venena diffundet. Psalm. molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula. Et praeceptum est illis. Hic ostenditur refrenatio potestatis et malitiae illorum Antichristianorum. Nisi enim dominus illorum malitiam refrenaret, nullus aut paucissimi possent resistere. Unde Matth. 24, erit tribulatio magna qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet postea; et nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi, idest non diu durabit illa tempestas tribulationis, quia dominus temperabit et abbreviabit: et salvabuntur quidam de numero incipientium, quidam de numero perfectorum, quidam de numero proficientium. Primi per foenum, proficientes per viride, perfecti per arborem designantur. Dicit ergo, et praeceptum est illis, idest divina virtute prohibiti sunt, licet occulta. Unde dicit Glossa: licet non intelligant: ne laederent foenum terrae incipientes, virides in fide et decipi faciles. Neque omne viride, idest provectos, seu proficientes, qui jam virent in bona operatione, neque omnem arborem, idest perfectos et aliis fructum bonum exemplorum tribuentes. Sed quare non apponitur omne primum sicut alia duo? Solutio. Quia incipientium major numerus est; nec omnes qui incipiunt perseverant, quia de facili seducuntur, tamquam novellae plantationes. Cant. 6, sexaginta sunt reginae, ecce perfecti jam coronati; et octoginta concubinae. Ecce proficientes, qui jam cubabant cum sponso. Et adolescentularum non est numerus, ecce incipientes. Et nota quod dicit, ne laederent; et non dicit, ne percuterent, quia sancti percussionem corporum non reputant laesionem, sed magis lucrum. Unde Gregorius, sancti poenas praesentes lucrum putant, quia per has aeternas evadere non ignorant. Philipp. 1, donatum est vobis pro Christo non solum ut in eo credatis, sed etiam ut pro eo patiamini ideo apostoli gaudebant quando pro Christo aliquid sustinebant. Act. 5, ibant apostoli gaudentes et cetera. Matth. 6, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Vel per ista tria significantur tres ordines salvandorum, scilicet Daniel, Noe et Job. Per foenum Job, idest conjugati qui terrae adhaerent. Per viride Daniel, idest continentes qui virorem corporis servant. Per arborem Noe, idest praelati designantur, quorum rami umbram refrigerii praestant aliis. Est ergo sensus: praeceptum est illis a Deo limitante potestatem eorum, ne laederent foenum terrae, idest conjugatos, in anima, licet corpus affligerent et temporalia auferrent. Job 2, ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Neque enim viride, idest continentes vigore pudicitiae, neque omnem arborem, idest praelatos foliis arborum, idest verborum suorum alios sanantes, et fructibus operum reficientes, et verba exemplorum vel consolationum alios recreantes. Nisi tantum homines ab humo, idest carnales. 1 Cor. 3, cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Qui non habent signum Dei in frontibus suis. In alphabeto hoc signum est tau, quod post signum crucis est ultima littera in alphabeto Hebraeorum, et interpretatur confirmatio. Unde significat finalem poenitentiam, quae confirmat hominem, et hoc signo liberantur omnes, qui habent. Unde Ezech. 9, signa tau super frontes virorum dolentium, et gementium super cunctis abominationibus suis: et ita omnem super quem videritis tau ne occidatis. Hoc signum non solum in corde, sed etiam in ore et in fronte ubi est locus erubescentiae, et est locus manifestus, portare oportet, ne homo erubescat poenitentiam facere aperte, et confiteri nomen domini nostri Jesu Christi. Luc. 9, qui me erubuerit, et sermones meos, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et patris, et sanctorum Angelorum. Quasi dicat: illi qui erubescunt agere poenitentiam, et confiteri nomen domini nostri Jesu Christi, laeduntur ab istis pseudo praedicatoribus, et aliis praecursoribus Antichristi: et hos permittet laedi dominus, quia non merentur a domino custodiri, quia diligunt plus carnem suam quam animam suam. Joan. 12, qui amat animam suam, idest istam carnalem, perdet eam. Et datum est. Hic ostenditur in quibus laedentur Christiani boni, in corporibus, et in animabus, et ideo non sunt timendi, juxta illud Matth. 10, nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Dicit ergo, et datum est illis, scilicet Antichristianis, idest providentia ordinatum, sive dispositum, ne occiderent eos in anima, quamvis in corpore permittantur occidi. Unde Glossa, cum per dolos nequeunt haeretici in aliqua volunt: contra quos Dei praeceptum est, ut occidant corpora, sed animas non decipiant. Et hoc est quod sequitur, sed ut crucient mensibus quinque, idest in corporibus, quia quinque sensibus reguntur. Vel, secundum aliam litteram, mensibus sex, idest aetatibus saeculi, in quibus Dei permissione tribulantur electi, ut in septima sint securi. Job 6, in sex tribulationibus liberabit te dominus, et in septima non tanget te malum. Deut. 15, si sex annis servierit tibi, in septimo dimittes eum liberum. Et cruciatus eorum. Hic ostendit Joannes quam gravis erit illa persecutio. Possent enim dicere: ex quo dominus refrenabit potestatem illorum, non oportet multum timere. Ideo dicit, quod adhuc oportet timere, quia nimis gravis illa persecutio erit. Et hoc est quod dicit, et cruciatus eorum, idest illatus ab eis, ut cruciatus scorpii, cujus cruciatus valde gravis est, et vix potest sanari cum percutit hominem, facie blandiens, et cauda pungens. Sic illi primo dicunt blanda, et quaedam vera; et in fine miscent venenum mortiferum erroris. Unde Joan. 2, omnis homo primo bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, id quod deterius est. Vel hoc dicit, quia isti non propriis manibus saevient in electos, sed occulte principibus suggerent ut torqueant eos, et in diebus illis, scilicet quando aliis laedent per haeresim, alii per exemplum timore cadentes. Quaerent homines mortem, idest mori cupientes desiderabunt corporaliter prae nimio terrore et dolore tribulationis affecti taedio vivendi. Sicut Elias in persecutione Jezabel, 3 Reg. 19, quaesivit animae suae ut moreretur, dicens, sufficit mihi domine, tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei. Et Tob. 3, et tu, domine Deus, secundum voluntatem tuam fac mecum misericordiam, et praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit mihi mori magis quam vivere. Jonas 4, et nunc, domine, quaeso tolle animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita. Job 10, taedet animam meam vitae meae. Et non invenient eam, ut probatiores reddantur, vel propter minores quos ipsi consolantur, et ne in morte eorum minis perterriti vincantur. Et ut ostendat Joannes magnum affectum et desiderium moriendi quem habebunt electi illius temporis, propter mala quae videbunt, subjungit, et desiderabunt mori timentes casum, et dolentes de his quae videbunt, et fugiet mors ab illis ne minores absque consolatione remanentes, caderent in desperationem. O domine Jesu. Quantus dolor erit videre haec quando amici tui turpiter occidentur, nec audebit aliquis loqui, et inimici tui florebunt divitiis et honoribus, et affluent deliciis, insuper et miracula multa facient, o domine, quis poterit sustinere? Mathathias pater Machabaeorum propter quamdam modicam tribulationem quam vidit in Israel, non valens amplius sustinere, inquit 1 Mach. 2, vae mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae? Et similitudines locustarum. Hic determinat Joannes qualitatem praedicatorum Antichristi, quae in undecim conditionibus comprehenduntur: quorum quinque pertinent ad mali perpetrationem, quatuor ad boni declinationem. Decima ostendit praedicatores Antichristi sub similitudine locustarum similes, in quo habent potentiam nocendi. Undecima monstrat quo instigante nocebunt. Prima autem illarum quinque conditionum, quae complent malitiam, et desiderium nocendi. Unde dicit: et similitudines locustarum similes equis paratis in bellum erant, supple in impetu, et sine discretione currentes in conculcatione electorum. Thren. 4, velociores fuerunt hostes tui aquilis caeli. Aequaliter currunt et irruunt in cives et in hostes. Sic illi non attenderent quos opprimant et conculcent dummodo non faciant voluntatem eorum. Isa. 5, ungulae equorum ejus quasi silex. Erunt igitur similes equis propter velocitatem, atrocitatem, impetuositatem. Et sic nota desiderium eorum, quo desiderabunt vehementer exaltare nomen Antichristi, sicut boni praedicatores nomen Christi, sed tamen differenti fine. Quia illi propter divitias et delitias et honores quae Antichristus dabit illis. Isti vero tantummodo propter gloriam Christi quam toto corde volunt et desiderant exaltare, et super capita eorum et cetera. Hic ostenditur secunda conditio eorum, quae est perversa intentio eorum qui intendunt exaltare suos haeresiarchas et suum dominum Antichristum, et sicut nos apostolos honoramus et dominum nostrum Jesum Christum, attribuentes illis victorias quas dicent se habere ab Ecclesia, et se inde praemia habituros. Sed re vera, nec illi victoriam, nec isti praemia habebunt. Unde dicit, et super capita eorum, idest super doctores eorum, tamquam coronae, sua scilicet opinione, sed non re vera coronae, idest victoria de praecipitatione justorum, similes auro, idest apostolis quibus suos doctores aequiparabunt. Item super capita eorum, idest in mentibus eorum, tamquam coronae, idest retributiones aeternae, similes auro, idest verae sapientiae: quasi dicat: suis doctoribus victorias, et sibi praemia aeterna, de hoc quod per sapientiam suam vicerunt Ecclesiam. Sed re vera nec doctores eorum victoriam, nec ipsi praemium habebunt, sed utrique descendent in Infernum. Unde 2 Petr. 2, hi sunt fontes sine aqua sapientiae et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur. Et facies eorum sicut facies hominum. Haec tertia conditio, scilicet hypocrisis, qua exterius apparebunt boni et interius erunt mali. Unde Matth. 6, attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item per tria quae sunt in facie hominis, scilicet oculi, nasus et os, notantur tria, scilicet intelligentia, discretio, eloquentia, quibus isti videbuntur pollere, propter quod etiam multos seducent, quia facilius creditur praedicatori, quando est intelligens, discretus et eloquens, et insuper mansuetus: et tales apparebunt isti. Et hoc est quod dicitur, et facies eorum, scilicet locustarum, idest praedicatorum Antichristi, sicut facies hominis, idest mansueti, intelligentes, discreti et eloquentes apparebunt, sed non erunt: quod notat haec dictio, sicut. Quarta ipsorum est latens malitia. De qua subditur, et habebant capillos, sicut capillos mulieris, idest habebant mores femineos, molles in vita, lucentes in apparentia, ad terram dependentes, in quo notatur avaritia. Collum tegentes, in quo fallacia. Sicut enim capilli colli tegunt turpitudinem, sic isti majorum suorum pravitatem abscondent. Unde Psalm. inhabitabunt et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt. Calcaneum Christi sunt ultimi sancti, qui tunc portabunt Ecclesiam, quibus illi insidiabuntur. Unde et de Eva in figura Ecclesiae dicitur, Gen. 3, ad Diabolum, ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Item capilli eorum sunt sicut capilli mulierum, quibus adhaerentes sibi decipiunt, subtrahentes vigorem fidei et virtutum, subtiles in malitia, sibi invicem cohaerentes ad invicem se defendentes. Unde Job 41, corpus ejus, (idest Beemoth), quasi scuta fusilia compacta squamis sese prementibus, una uni jungitur, ut nec spiraculum quidem incedat per eas. Et quia omnes tales erunt molles et flexibiles in omne vitium, sicut mulieres. Ideo dicit, et habebant, idest habebunt praecursores Antichristi, capillos, idest discipulos sibi adhaerentes, sicut capilli capiti adhaerent. Sicut capillos mulierum, idest molles et effeminatos et flexibiles ad omne malum. Quinta conditio eorum est aperta credulitas. De qua sequitur et dentes eorum sicut leonum erant, quasi dicat: quando per falsi boni ostentationem et veri mali occultationem laedere non poterunt, tunc aperte saevient in electos, laniantes eos et devorantes quasi leones sine omni contradictione. Vel per dentes locustarum intelliguntur doctores eorum, qui exponunt eis Scripturas et praeparant panem mendacii, sicut dicitur Job 24, vigilantes ad praedam praeparant panem liberis. Et dicuntur dentes leonis propter crudelitatem, quia crudeliter sine pietate devorabunt sanctos. Unde Eccles. 21, dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. De istis dentibus dicit Job 29, convertebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Tria igitur dicuntur habere isti pseudo praedicatores: scilicet faciem hominis, quia omnia se dicent agere ad normam rationis. Item capillos mulieris, quia ad mollitiem vitae fraudulenter detrahent. Item dentes leonis, quia crudeliter et aperte in bonos desaevient. Per primum simulant bonum, per secundum malum, per tertium aperte desaevient. De his dicitur Job 41, quis revelabit faciem indumenti ejus, idest Diaboli, idest quis deteget speciem boni quam praetendit et in medium oris ejus quis intrabit? Idest latens malum ejus, quod cogitat, quis manifestabit? De tertio nihil dicit, quia apertum est malum omnibus notum. Vide ergo quam signanter posuit illa quinque, quae faciunt ad completionem mali, ut diximus: scilicet desiderium nocendi, malam intentionem, simulationem boni, dissimulationem mali, apertam saevitiam in electos. Sequitur, et habebant. Hic ostendit quatuor, quae pertinent ad declinationem boni. Primum est obstinatio. Secundum clamor, ibi: et vox. Tertium malus conatus, ibi: et habebant caudas. Quartum defensio mali, ibi: et aculei. Dicit ergo, et habebant loricas, sicut loricas ferreas, idest corda obstinata et scientiis deceptoriis munita. Unde de Diabolo dicitur Eccles. 43, super omnem congregationem aquarum, idest mentium frigidarum et fluidarum requiescit, et sicut lorica induit se aquis, idest cordibus frigidis et gelatis, et in peccato obstinatis. Ferreas autem dicit loricas: propter duritiam talium cordium quae non possunt sagittis sacrae Scripturae penetrari. Unde Job 41, cor ejus indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Et postea additur, reputabit quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes, non fugabit eum vir sagittarius. In stipulam enim versi sunt lapides fundae quasi stipulas aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam. Pluraliter autem dicit loricas propter duritiam affectus ad amandum bonum. Unde Luc. 24, dixit dominus discipulis suis: o stulti et tardi corde ad credendum. Vox alarum earum, idest tres eorum quibus, idest quasi quibusdam alis elevabantur, ut justi et sapientes credantur a multis. Sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum, idest diversi currus diversis equis tracti, cum impetu currentium in bello contra eamdem personam. Sicut isti Antichristi diversis haeresibus interfecti et diversis rationibus praemuniti current unanimiter contra Ecclesiam expugnandam; quorum vox clamosa, impetuosa, irrationabilis et multiplex erit. Unde signantur Judith 15, per vulpes caudas habentes ligatas, sed facies diversas. De hoc bello Antichristianorum contra Ecclesiam dicitur Job 39, procul odorabitur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. Item 38, numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quos paravi in tempus hostis et in diem pugnae et belli? Et habebant caudas similes scorpionum, idest doctrinas blandas et deceptorias. Unde Isa. 9, disperdet dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem in die una. Longaevus et honorabilis ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda. Vel caudas, vocat principes illius temporis qui ad modum caudarum blandiendo et terrendo multos pervertent, qui caudas Antichristiani sibi associabunt contra Ecclesiam utrique pugnantes, et aculei. Hic ponitur quarta conditio; scilicet defensatio mali, quae fiet per potentiam principum et astutiam pseudo praedicatorum, quibus se defendent a bonis. Cum enim non potuerint eos per blandimenta seducere, oppriment per tormenta. Unde dicit: et aculei, idest violentiae, in caudis eorum, idest in principibus temporis illius. Item aculei in caudis eorum, idest blasphemiae et astutae argutiae et in fine praedicationis eorum. Sicut enim aculeis pungitur equus vel asinus, ut recalcitret, sic illi falsi praedicatores sanctos illos qui tunc erunt, et argutiis et blasphemiis pungent, si quo modo possent eos movere ad iram et a recta semita facere deviare. Sed frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, ut dicitur Prov. 1. Et potestas earum. Haec decima conditio, scilicet potentia nocendi, quam habebunt principes et pseudo praedicatores illius temporis. Unde dicit, et potestas earum locustarum, idest praecursorum Antichristi nocere hominibus, idest ad nocendum carnalibus, humum sapientibus, mensibus quinque, idest omni tempore, sicut supra expositum est. Et habebant. Hic ponitur undecima conditio, scilicet instigatio, seu suggestio Diaboli. Ipso enim procurante et instigante, facient haec principes et pseudo praedicatores. Et ad quid tendent? Scilicet ad oppressionem sanctorum monstrat per quae potuerunt hoc, scilicet per Diabolum. Unde dicit, et habebant omnes, praedicti Antichristiani, idest locustae, et capita, et caudae eorum, hoc est pseudo praedicatores et doctores eorum et principes eis assentientes, et eos defendentes, super se regem, quem ipsi sibi constituerant, et Angelum abyssi, idest Diabolum qui est de abysso Inferni, idest sine bysso et candore omnis boni etsi aliquando se transfiguret in Angelum lucis, 2 Corinth. 11. Diabolus autem dicitur rex super omnes filios superbiae, cui nomen Hebraice Laabadon. Aliqui libri habent Aabadon. Sed vera litera est Laabadon. Unde Hieronymus dicit Laabadon, Hebraicum, et interpretatur exterminans; Abadon vero Graecum et interpretatur judicans. Unde cum postea ponitur idem nomen in Graeco apolleon et in Latino exterminans, patet quod non debet esse Abadon, sed Laabadon. Graece autem apollion, idest quod Laabadon, et eadem interpretatio, scilicet exterminans et Latine habens nomen exterminans, tres linguas solemnes ponit, ut in omni lingua versutia Diaboli intellecta vitetur. Et hoc praecipue, quia in triplici lingua, evangelica doctrina scripta est. Matthaeus enim in lingua Hebraica, Lucas et Joannes in Graeca, Marcus vero scripsit in Latina. Unde et titulus domini super crucem, hac triplici lingua scriptus fuit, Joan. 19. In omni igitur lingua nomen Diaboli significat exterminans. Quia de omnibus aliquos exterminat, idest extra terminos Catholicae fidei ponit, et in terram exterminii in Infernum, quia exules a patria sua relegat. Unde Psalm. exterminavit eam aper de sylva, idest Antichristus, qui dicitur aper propter ferocitatem. Sylvaticus autem seu Sylvester dicitur propter inhumanitatem. Sap. 3, ab itinere justo abierunt in exterminium, idest in Infernum, ad quem Diabolus multos trahet. Unde Job 21, ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit: dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahit et ante se innumerabiles. Vae unum abiit, idest tribulatio quae sub tuba quinti Angeli continetur. Et ecce veniunt adhuc duo vae post haec, idest duae tribulationes quae sub tubis sexti et septimi Angeli continentur. De quibus consequenter dicit. Et sextus Angelus et cetera. Ecce post singularem descriptionem quinque Angelorum consolantium Ecclesiam in quinque persecutionibus praedictis, subjungit Joannes de sexto Angelo. Et haec est secunda pars hujus capituli, in qua ostenditur acerbitas persecutionis futurae sub Antichristo. Et dicuntur hic septem, quae fient in illa misera persecutione. Primo ostenditur potestas et conatus Daemonum ad nocendum et duratio malitiae eorum, ibi: qui parati sunt. Secundo ostenditur malus profectus eorum, ibi: et ceciderunt. Tertio ostenditur numerus Daemonum, ibi: et numerus equestris. Quarto agit de numero equorum Diaboli, ibi: et vidi equos. Quinto de armatura equitum, ibi: et qui sedebat. Sexto de potestate equorum, ibi: et capita equorum. Septimo ostenditur damnatio infidelium, ibi: et ceteri homines. Dicit ergo, et sextus Angelus, idest sextus ordo praedicatorum, qui tempore Antichristi erit, tuba cecinit, idest dulciter et terribiliter praedicabit. Dulciter bonis; et hoc innuitur in cantu. Et terribiliter malis, et hoc innuitur in tuba. Et talis debet esse omnis praedicator, ut sit dulcis per consolationem et promissionem, et terribilis per consummationem et asperam reprehensionem. Et sic primus Angelus dicitur, tuba cecinit. Et audivi vocem unam, idest intellexi per spiritum futura praedicationis, procedentem ex quatuor cornibus altaris aurei, idest ex quatuor Evangeliis quae sunt cornua, idest protectio altaris aurei, in qua offertur omnis oblatio quae accepta est Deo. De quo altari dicit Psalm. tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Quod dicitur aureum, quia Ecclesia rubea est per charitatem, fulgida per castitatem. Sap. 4, o quam pulchra est casta generatio cum claritate. Item solida per patientiam, ductilis per obedientiam, sancta per praedicationem, ponderosa per maturam conversationem, quod est ante oculos Dei, idest quam Ecclesiam semper respicit Deus oculis misericordiae. Sap. 4, gratia Dei et misericordia Dei est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Psalm. oculi domini super justos. Deuteronom. 11, terra ad quam gradieris possidendam non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae; sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluviam, quam dominus Deus semper invisit: et oculis illius in eo sunt a principio anni usque ad finem ejus. Item nomine ejus altaris intelligitur Christus, super quem omnis oblatio est accepta Deo. De quo dicitur Exod. 20, altare de terra facies, idest Christum de virgine educes. Et dicitur aureum propter divinitatem, sapientiae claritatem, vel charitatis puritatem, vel obedientiae facilitatem, vel propter doctrinae severitatem. Quatuor cornua altaris sunt praedicatores quatuor Evangeliorum, per quos debet Christus elevari, qui debent Syriam, idest mundi superbiam ventilare, quae debent intingi sanguine agni, idest fide et memoria dominicae passionis. Quae dicuntur quatuor, quia debent de Christo praedicare, ut dicit Glossa 4, nativitatem, passionem, resurrectionem et admirabilem ascensionem. Omnia alia ad haec quatuor referuntur. Duo prima sunt infirmitatis. Duo alia sunt potestatis. De istis cornibus dicitur in Psalm. omnia cornua peccatorum confringam (idest malos Antichristi praedicatores), et exaltabuntur cornua justi, idest boni praedicatores Christi. Vox una quam audivit Joannes est concordia praedicatorum et ad unum. Dicit ergo, et audivi aure cordis, idest intellexi spiritu revelante vocem unam, idest concordiae doctrinam, ex quatuor cornibus altaris aurei, idest ex universis praedicatoribus Christi procedentem, quod est ante oculos Dei ut filii ante patrem, idest in beneplacito patris. Matth. 17, hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui. Item ut advocatus ante judicem. 1 Joan. 2, si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem, dominum nostrum Jesum Christum justum. Beatus Bernardus, securum habes, o homo accessum ad Deum: ubi habes filium, habes matrem. Filius ostendit patri latus et vulnera. Mater ostendit filio pectus et ubera. Nulla certe potest esse repulsa, ubi tot occurrunt charitatis insignia. Ideo clamat Ecclesia in Psalm. protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui, vocem, dico, dicentem sexto Angelo, idest ordini praedicatorum tempore Antichristi futuro, qui habebat tubam, idest qui habebat officium praedicandi, solve quatuor Angelos, idest Daemones universos praedicat solvendos, ut homines cautiores reddantur, qui alligati sunt divina virtute, in flumine magno Euphrate, idest in malignorum hominum societate, seu congregatione. Euphrates enim fluvius profundus est et impetuosus currens per Babylonem, et interpretatur humus, vel pulverulentus, vel crescens: et significat amatores hujus mundi, qui sunt profundi in astutia et impetuosi in malitia et currunt per saeculum ex avaritia in humo et pulvere, in carnalibus deliciis et in temporalibus divitiis crescentes. In hoc sunt alligati omnes Daemones, quia in istis habitant quasi in propriis domiciliis. Nec adhuc permittuntur aperte pro sua voluntate desaevire in bonos, quod tamen fiet tempore Antichristi; et tunc solventur Daemones, idest saevire crudelius et apertius permittentur in bonos. Et bene dicuntur fluvius magnus amatores mundi. Fluvius quidem, quia sunt fluidi per luxuriam, tumidi per superbiam, proclivi per avaritiam; et tamdem decurrent in mare, idest in amaritudinem Inferni. Eccles. 1, omnia flumina intrant in mare. Magnus vero dicuntur vel propter multitudinem vel propter scientiarum magnitudinem. Quia majores in saeculo sunt his tribus vitiis, idest luxuria, avaritia, superbia irretiti. 1 Joan. 2, omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Item Daemones dicuntur Angeli, idest missi, quia mittuntur a Deo ad probationem bonorum a principe suo et sua propria voluntate, ad deceptionem et damnationem malorum. Quatuor autem dicuntur, quia per quatuor mundi partes, quatuor vitia principalia suggerendo discurrunt. Unde supra 7, post haec vidi quatuor Angelos terrae. Item per magnum fluvium Euphratem potest significari Baptismum, ubi Daemones alligantur, quia ibi eorum potestas debilitatur et vincula peccatorum solvuntur. Unde Exod. 15, ingressus est Pharao eques cum curribus et equitibus ejus in mare, et reduxit super eos dominus aquas maris. Item Euphrates fluvius potest dici sanguis et aqua quae de latere Christi in Ecclesia exierunt. De quo Ezech. 47, ecce aquae redundantes a latere dextro, cum egrederetur vir ad orientem, idest Christus ad immortalitatem, per ostium mortis, ubi ligati sunt Daemones, quia ibi debilitata est eorum potestas. Unde sequitur bene in Ezech. qui habebat funiculum in manu sua, quo scilicet Daemones ligarentur, et fuerunt ligati usque hodie, sed in fine, idest in tempore septimi Angeli et sextae tubae, idest in sexto statu Ecclesiae, idest in tempore Antichristi solventur, quia minus refrenabuntur a Deo et magis permittentur saevitiam suam ejicere in bonos, unde sequitur, et soluti sunt, idest solventur. Praeteritum pro futuro: vel soluti sunt jam in Dei praesentia quatuor Angeli, idest Daemones universi, qui dicuntur quatuor ratione praedicta, vel propter quatuor suggestiones quas faciunt in ordinandas et corrumpendas quatuor animae affectiones, ut anima sit intemperata, amet quae non decet, timeat quae non oportet, gaudeat vane, doleatque vanius, ut dicit beatus Bernardus. Vel propter quadruplicem modum temperandi. Est enim quaedam tentatio gravis et occulta, quaedam gravis et aperta; quaedam levis et occulta; quaedam levis et aperta, sicut beatus Bernardus, super illud, non timebis a timore nocturno. Ecce prima. A sagitta volante. Ecce secunda. A negotio perambulante in tenebris. Ecce tertia. Ab incursu et Daemonio meridiano. Ecce quarta. Qui parati erant, paramento malitiae et astutiae diligentis, in horam, et diem, et mensem et annum, et in omni tempore diei, mensis et anni, sine interpolatione et sine termino: quasi dicat: nulla pars est in die vel mense vel anno, in qua Daemones non sint parati ad nocendum; nunquam enim dormiunt. 1 Petr. 5, vigilate, quia adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Job 30, qui me comedunt non dormiunt. Vel in his nominibus exprimuntur conatus et diligentia Daemonum ad nocendum: qui statim ut soluti sunt dicuntur parati in horam, et mensem, et diem, et annum, idest in tribus annis et dimidium: tantum enim durabit persecutionis illius acerbitas: ut per horam dimidius annus significetur, per alia tria tres anni. Et quia primo ponitur hora, postea dies, postea mensis, postea annus, significat qualiter illius processus persecutionis semper crescendo procedet. In principio gravis erit, sed in secundo gravior, in tertio gravissima et in fine omnino desaeviet ille iniquus, ut vix omnino possit ab aliquo sustineri. Unde Job 40, stringet caudam suam, idest ultimam malitiam, quasi cedrum. Et 41, sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Semper ergo parati referuntur Daemones, ut nos semper parati esse studeamus, ne imparati inveniamur. Matth. 25, et vos estote parati. Quanto ergo potestas Diaboli decrescet in tempore, tanto crescet in malignitate. Unde Jerem. 12, vae terrae et mari, quia descendet Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens, quia modicum tempus habet. Sic tentatio Diaboli in fine crescit: et hoc est signum quod debet cessare tentatio, quando incipit aggravari. Unde Daemones quando exibant ab obsessis corporibus gravius affligebant. Ad quem autem finem tendant Daemones in suis tentationibus, et ad quid tendat Antichristus, ostendit Joannes cum subditur, ut occiderent tertiam partem hominum, prius morte peccati, et postea morte Inferni. Tertiam partem hominum vocat omnes reprobos, ut dicit Glossa, in quos habebunt potestatem. Prima pars sunt innocentes. Secunda poenitentes. Tertia reprobi in malitia pertinaces: et hos occidet, ut supra 8, tertia pars terrae combusta est. Et tertia pars arborum concremata est. Et numerus equestris. Hic ostenditur Joanni numerus equorum Diaboli et equorum Dei, secundum unam expositionem. Et sic in solutione quatuor Angelorum ostenditur libertas diabolicae potentiae tempore Antichristi. Ita in visione equorum et equitum ostenditur nocumentum malitiae. Equi Diaboli sunt praedicatores Antichristi; equites vero sunt ipsi Daemones, qui ducunt eos quocumque voluerunt. Equi Dei sunt praedicatores Christi; equites sunt boni Angeli, qui regent eos et defendent. Triplici autem ratione ostenditur Joanni numerus equorum et equitum Dei post ostensionem equorum et equitum Diaboli. Primo, ne visa multitudine malorum desperarent sancti. Sic fecit Elisaeus 4 Reg. 6, puero suo nimis timenti visa multitudine Syriorum qui obsidebant Samariam, per orationem suam aperuit oculos, et vidit, quod mons erat plenus equorum, et curruum igneorum in circuitu Elisaei. Item secundo, ut consolarentur boni super solutionem Daemonum; quia etsi solvendi sunt tunc Daemones, non permittentur omnino facere quod volunt, sed per bonos Angelos coercebuntur, et per eosdem servabuntur electi. Item tertio ne illi qui stabunt tunc possint praesumere de suis viribus, et se solos inter praessuras stabiles remansisse. Sicut Elias qui dixit, zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum domini filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et relictus sum ego solus. Et dictum est ei, dereliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal. Primo ponitur numerus equorum Diaboli, et signatur per vicies millies: postea ponitur numerus equorum Dei, et signatur per dena millia. Et plures sunt mali, quam boni; ideo majori numero designatur numerus equorum Diaboli quam equorum Dei. Utrobique tamen ponitur finitum pro infinito. Utrobique ponitur mille qui est numerus cubicus, idest habens tres dimensiones. Nam decies decem decies, faciunt mille: et illi peccant in tribus: scilicet in Deum, in proximum et in seipsos. Isti autem vivunt sobrie pie et juste, sobrie sibi, pie Deo, juste proximo. Item illi habent trinam dimensionem malitiae: scilicet concupiscentiam carnis et concupiscentiam oculorum et superbiam vitae. Isti autem habent trinam dimensionem bonitatis: scilicet fidem, spem et charitatem. Item denarius simpliciter ponitur ex parte bonorum, quia ipsi servant Decalogum praeceptorum: sed denarius duplicatus ponitur ex parte malorum, scilicet vicies, quia binarius recedit ab unitate, et sic significat transgressionem; unde binarius denarii transgressionem significat Decalogi. Mille enim perseverantiam significat. Bene ergo dicuntur equi Diaboli vicies millies, quia praedicatores Antichristi erunt transgressores Decalogi habentes malitiae dimensionem et in ea perseverantes. Boni vero dicuntur dena millia, quia in observantia Decalogi et in bona dimensione perseverabunt. Dicit ergo, et numerus equestris exercitus, idest numerus equorum exercitus, idest numerus equorum et equitum Diaboli vicies millies, et numerus equorum et equitum Dei dena millia, idest multi et infiniti, sed pauciores. Equi Diaboli sunt praedicatores mali qui portant ubique Diabolum; equites sunt Daemones qui ducunt eos, ut diximus. Equi Dei sunt boni praedicatores. Equites Dei sunt Angeli. Et haec expositio de utroque exercitu simul, idest bono et malo, ponitur in Glossa, et sumitur ex eo quod dicitur numerus equestris exercitus, nec additur Dei, vel Diaboli. Sed quare malos significat per adverbia, bonos vero per nomina? Solutio. Ad ostendendum, quod malum non stat per se, sed coalescit in bono, ut dicit Augustinus; bonum vero per se stat. Item quaeritur quare exercitus tam bonorum quam malorum designetur per numerum significantem et non per numerum numerantem? Nam numerus hic positus non numerat exercitum Daemonum vel Angelorum, sed tantum signat. Nam multo plures sunt mali, quam vicies millies; et boni multo plures quam dena millia. Ad hoc dicimus quod numerus significans magis exprimit qualitatem utriusque exercitus quam numerus numerans. Per numerum enim hic positum ostenditur quales sunt illi et isti, ut diximus: quod non fieret per numerum numerantem. Aliqui intendunt, per hos numeros, tantum malos designari. Nam cum sint tantum tres ordines Angelorum, ad decimum, qui cecidit, decem millia referuntur: per millies vero qui est numerus multiplex, Daemonum multitudo signatur: per vicies vero qui bis decem continet, ostenditur decimus ordo ex Daemonibus et malis hominibus duplicatus. Nihil ergo aliud est vicies millies, dena millia equestris exercitus, nisi quod decimus ordo ex malis hominibus et Daemonibus duplicatus innumerabilis et quasi infinitus existit, qui contra Ecclesiam tempore Antichristi pugnabit. Modo autem conservat Deus Ecclesiam suam. Alii dicunt, quod per utrumque numerum designantur boni: per vicies designantur sancti novi testamenti, qui decem mandata legis dupliciter servant, scilicet corde et opere, et secundum literam, et secundum spiritualem intellectum et perfecti sunt in justitia. In vicenario est duplex observantia Decalogi et in millenario perfecta justitia monstratur. Per dena millia significantur sancti veteris testamenti qui legem ad literam servaverunt, utpote umbram futurorum. Et quia contra utrosque Diabolus bellum habuit, ideo per hos numeros etiam exercitus numerus Daemonum et malorum hominum, per quos pugnat Diabolus, designantur. Omnes istas expositiones innuunt Glossae, sed satis obscure. Sequitur, et audivi numerum eorum, idest intellexi quid numerus eorum significaret. Et ita vidi equos in visione sicut dixit supra, secundum numerum equitum, numerum tam bonorum quam malorum. Per hoc, quod dicit, vidi in visione, nota hic: non corporaliter, sed tantum spiritualiter. Vel sic: et ita vidi equos in visione; idest sicut equites, idest sicut Daemones intendunt ad destructionem Ecclesiae, sic vidi equos, idest malos praedicatores, laborare ad destructionem Ecclesiae. Nam equi et equites, in praelio ad idem tendunt, sed equi per equites ducuntur. Sic Antichristiani per Daemones, contra Ecclesiam malignabuntur. Et qui sedebant. Hic agitur de armatura istorum equitum, quae duplex est: una ad muniendum, altera ad expugnandum: tamen hic non agitur nisi de armatura munitionis. Quia Diabolus nullum potest vulnerare nisi Deo volente; et ideo cassa esset armatura impugnationis. Dicit ergo, et qui sedebant super eos equos, idest praedicatores Antichristi, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas. Prima furor irae ferventis in principibus. Secunda simulatio sanctitatis in praedicatoribus. Tertia foetens doctrina in praelatis, qui tunc erunt. Et huic triplici persecutioni convenit haec triplex qualitas armaturae equitum, idest Daemonum, qui super istos equos sedebunt. Diximus enim, quod equi sunt falsi praedicatores ultimorum temporum, equites sive sessores eorum Daemones, qui dicuntur habere hanc triplicem armaturam, qua se et equos muniunt. Per loricas significatur duritia obstinationis, et scientiarum perplexitas, quae dicuntur igneae propter iracundiae fervorem, quae erit in principibus contra Ecclesiam. Item dicuntur hyacinthinae, propter simulationem sanctitatis, quae erit in praedicatoribus. Hyacinthus enim habet colorem similem caelo. Item dicuntur sulphureae propter doctrinae foetorem, quae erit in praelatis, et doctoribus temporis illius. Dicit ergo, et qui sedebant, scilicet Daemones super eos, idest falsos praedicatores, habebant loricas, idest duritiam obstinationis, et scientiarum perplexitates, igneas, idest igne iracundiae accensas, et hyacinthinas, idest sanctitatis simulatione coloratas, et sulphureas, idest perversa doctrina foetentes. Haec dicuntur habere equites, idest Daemones, qui habebant ea in equis. Erunt ergo equi idest praedicatores et ministri Antichristi, obstinati, iracundi, simulati, haeretici. Vel aliter. Equi sunt praedicatores, ut diximus, loricae sunt omnes ministri ejus, quibus quasi lorica corpus suum tegitur et munitur, ne sagitta verbi Dei vulneretur. Unde quilibet malus est una macula loricae hujus, qui conjuncti ad invicem contra Ecclesiam faciunt loricam Diaboli, qua corpus ejus munitur. Unde Job 41, corpus ejus, quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus, una uni conjungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas. Quod Job dicit scuta, vocat Joannes loricas. Istae loricae dicuntur igneae, hyacinthinae, sulphureae, quia ministri Antichristi erunt cupidi, superbi, luxuriosi. Nam per ignem cupiditas, per hyacinthum superbiae vanitas, per sulphur faetor luxuriae designatur, et maxime luxuriae contra naturam, propter quam pluit dominus ignem et sulphur. Gen. 19, omnes etiam, qui tales sunt computantur in familiam Antichristi: propter quod dicit Joannes in prima canonica cap. 2, sicut audistis, quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi sunt. Bene ergo dicit, qui sedebant super eos, idest Daemones falsi praedicatoribus insidentes, et eos regentes, habebant loricas, idest ministros se protegentes, et munientes. Igneos, igne cupiditatis accensos, et hyacinthinos, idest vanitate superbiae elatos. Hyacinthus enim colorem habet aureum, et ideo significat vanitatem, et sulphureas, idest luxuria foetentes. Hic etiam bene dicuntur habere Daemones quasi arma, quia his vitiis impugnant Ecclesiam, unicuique suggerendo id in quo ipsius animum magis declinare concupiscunt. Sequitur, et capita. Postquam egit de armatura equitum Joannes, agit de potestate et virtute equorum, incipiens a capite ipsorum, quae sunt haeresiarchae doctores, et ceteri majores inter eos erant, idest erunt tamquam capita leonum. In quo notatur superbia crudelitatis, et aperta malitia. Nam majores inter eos armabuntur contra Ecclesiam, superbia, crudelitate, et aperta malitia. Unde Jerem. 6, crudelis erit, et non miserebitur. Hoc de potestate eorum, et convenit etiam membris, et de ore ipsorum, idest de praedicatione et doctrina falsorum praedicatorum, procedit ignis avaritiae, et fumus superbiae, et sulphur luxuriae. Vel ignis furoris, odii, et iracundiae, et fumus erroris, et caecitatis faciens mentes hominum caligare, ne possint veritatem agnoscere. Et sulphur verba maledictionis, et blasphemiae. Item ignis invidiae, et fumus idolatriae. Et sulphur, idest foetor blasphemiae. Item ignis, idest malitia comminationis, et fumus, idest obscuritas simulationis, et sulphur, idest foetor corruptae eruditionis: et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, idest reprobi, quia aliis duabus partibus, idest innocentibus et poenitentibus, non nocebunt hae plagae, immo proderunt potius, juxta illud Rom. 8, omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Item prima pars hominum sunt perfecti. Secunda sunt proficientes. Tertia incipientes, sive imperfecti; et his pro majori parte nocebunt hae tres plagae. Item prima pars hominum sunt illi, qui inceperunt poenitentiam, et compleverunt, et in gratia decesserunt; et his debetur Paradisus. Secunda pars sunt qui inceperunt poenitentiam, sed non compleverunt, et in gratia decesserunt, et his debetur Purgatorium. Tertia pars sunt illi, qui nec inceperunt, nec compleverunt, et tamen peccaverunt; his debetur Infernus, et his nocebunt hae tres plagae. Item prima pars illi sunt, qui latitabant in speluncis et cavernis, propter metum Antichristi. Secunda illi, qui audacter confitebuntur, et praedicabunt Christum. Tertia illi, qui aperte negabunt; et haec tertia pars ab his plagis occidetur, et de igne, et de fumo, et de sulphure, quae procedent de ore ipsorum. Hic determinat, quae sunt illae partes, et tres plagae. Unde ponitur Proverb. 1. Potestas enim equorum et cetera. Hic ostendit Joannes in quo sit potestas praedicatorum Antichristi: et ponit duo in quibus consistit potestas eorum: scilicet in ore, et in cauda, scilicet in praedicatione. Per caudam, quae tegit turpitudinem, simulatio intelligitur; et haec est potestas Antichristi, equorum, idest praedicatorum Antichristi, in ore eorum est. Glossa 1, in mala praedicatione. Et caudis eorum, idest occultis deceptionibus, si aperte nequeunt. Et bene dico, quod in caudis habent potestatem nocendi. Nam cauda eorum similis serpentibus, qui blandiuntur facie, occulte mittunt venenum. Item per os equorum intelligitur persuasio, sive comminatio, seu promissio praedicatorum; per caudas intelligitur malitia ministrorum, qui occident sanctos, et his duobus consistet tota potestas praedicatorum Antichristi, scilicet falsa persuasione, et in malitia eorum. Dicit ergo, potestas equorum, idest malorum, in ore eorum est, idest in fallenti persuasione eorum, et in caudis eorum, idest malis ministris, nam caudae eorum, idest ministri, qui sequuntur praedicatores ad faciendum voluntatem eorum, similes sunt serpentibus, quia non quaerent nisi pulverem terrenorum. Mich. ult. lingent pulverem sicut serpentes. Isa. 65, serpentis pulvis panis ejus, Psal. inimici ejus terram lingent. Gen. 3, terram comedes omnibus diebus vitae tuae. Item per os significatur rationum inductio, per caudas temporalium donorum largitio, quae data sunt homini ad velandum, et supplendum defectum. Et per haec duo, idest per inductionem rationum, et per largitiones donorum, multos subvertent. Et ideo bene dicit, quod potestas equorum, in eorum ore est, idest in rationum inductione, et in caudis eorum, idest in dona temporalia eorum, similes serpentibus, quia in fine venenum mortiferum infundunt, quo dantes et recipientes occiduntur, licet placeant quando recipiuntur. Item per os intelligitur gula. Unde Eccles. 6, omnis labor hominis in ore ejus, sed anima ejus non implebitur. Per caudam vero accipitur luxuria. Unde legitur judicum 15, quod Samson cepit trecentas vulpes, et caudas earum ligavit, et faces ligavit in medio, quas igne succendens dimisit, ut illuc et huc discurrerent. In his duobus multum consistit potestas Diaboli, et ministrorum ejus. Nam per haec duo vitia multi corrumpuntur. De quibus dicitur Proverb. 30, sanguisugae, idest Diaboli sanguinem sugentis, duae sunt filiae, quae semper clamant, affer, affer; scilicet gula et luxuria. Et bene dicuntur caudae similes serpentibus, quia luxuria in principio habet voluptatem, sed postea poenitudinem. Unde quidam sanctus cum tentaretur de luxuria, dixit, non emo tanti poenitere, habentes capita, idest principes, qui praesunt ministris, et his nocent, idest auctoritate, et violentia eorum. Vel capita eorum sunt doctores falsorum philosophorum, scilicet Plato, Pythagoras, et hujusmodi, quorum dictis corroborabunt sententias suas, et in his nocebunt, idest decipient formando per eos doctrinam suam, et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis praedictis, idest reprobi contra quos Diabolus non faciet conatum suum per Antichristum, quia erunt omnino obedientes ei. Neque egerunt poenitentiam de operibus manuum suarum, idest de peccatis suis. Ut adorarent Daemonia post poenitentiam, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae scilicet simulacra, nec videre possunt, nec audire, neque ambulare, idest aliquem actum exercere. Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, nec a fornicatione sua, nec a furtis suis. Omnes enim inquam peribunt morte aeterna. Quamvis conatus Diaboli non sit contra eos, qui mortui sunt jam morte prima. Et tangit hic Joannes Paganos idolis servientes. Sed quaeritur. Quare potius determinatur de equis, quam de equitibus? Solutio. Quia quicquid facient Daemones, facient per malos praedicatores. Item quare ponit fornicationem in singulari numero, cum alia vitia ponat in plurali? Solutio. Ad notandum, quod plures pereunt per fornicationem, quam per cetera praedicta. Plus enim importat numerus singularis, quam pluralis; et sic dicitur nomen speciei, quae omnibus convenit. Daemonium interpretatur scientia. Unde Daemonium aureum potest dici theologia, quae in splendore et valore omnes scientias superat, sicut aurum caetera metalla. Aliae enim scientiae sunt ancillae, et ipsa domina, sicut dicit Boetius in libro consolationum. Unde de illis potest intelligi illud Proverb. 8, misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem, idest ad theologicum apicem, quo vix aut nunquam potest ascendi nisi per illas. Item Daemonium argenteum est legalis scientia quae lucratur argentum, unde lucrativa scientia appellatur. Item Daemonium est sermocinalis scientia, idest logica, quae plus aliis resonat, immo etiam quasi mutae essent aliae nisi ab ista reciperent sonum. Item Daemonium lapideum, est naturalis scientia, quae est immutabilis, nec nobis subjacet, ut dicit Algazel, et ideo dicitur lapidea. Item Daemonium ligneum est moralis scientia, quae sicut lignum formari potest. Qui ergo istas scientias addiscunt, tantum ut sciant vel sciantur, vel certe ut ditent vel ditentur, vel honorentur, nec alium finem ponunt in studio suo, proculdubio hi adorant Daemonia, vel argentea et cetera. Et de his dicit Psal. corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Beatus Bernardus, quidam student, ut sciant: quidam ut sciantur, et vanitas est: et quidam ut ditentur, et cupiditas est: quidam ut aedificent, et charitas est: quidam ut aedificentur, et prudentia est. Baruch 3, ubi sunt principes gentium, idest philosophi, qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum, qui argentum fabricant, et soliciti sunt, nec est inventio operum eorum? Et respondet. Exterminati sunt, et ad Inferos descenderunt. Item simulacra possunt dici multi praelati. Juxta illud Zach. 11, o pastor, et idolum, et derelinquens gregem. Dicuntur autem aurea per avaritiam, argentea propter apparentiam, aerea propter impatientiam, lapidea propter duritiam, lignea, quia materia sunt ignis infernalis, qui sunt tales. Isa. 30, praeparata est ab heri Tophet, regi, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus ignis, et ligna multa. Bar. 5, cum sint lignea, et inaurata, et inargentata, scietur postea, et falsata sunt a gentibus universis, et regibus, quae manifesta sunt, quia non sunt dii, idest veri praelati, sed opera manuum hominum. Haec simulacra adorant, qui tales praelatos adorant, honorant, et eis serviunt propter divitias temporales, vel honores saeculares. De quibus Psal. dicit: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Item similes illis fiant, qui confidunt in eis.




Subpages (1): Chapter 10
Comments